Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XIII           Band Oktober XIII           Anhang Oktober XIII

31. Oktober


DIES TRIGESIMA PRIMA

SANCTI QUI PRIDIE KALENDAS NOVEMBRIS COLUNTUR

S. Stachys, commemoratus a S. Paulo apostolo.
S. Ampliatus, commemoratus a S. Paulo apostolo.
S. Urbanus, commemoratus a S. Paulo apostolo.
S. Narcissus, commemoratus a S. Paulo apostolo.
S. Ammonius, martyr Macedonienses.
S. Vigilantius, martyr Macedonienses.
S. Felix, martyr Noviodunenses in Pannonia.
S. Donatus, martyr Noviodunenses in Pannonia.
Aliique viginti novem martyres Noviodunenses in Pannonia.
S. Rusticianus, martyr Hieronymiani.
S. Agapitus, martyr Hieronymiani.
Socii octo, martyres Hieronymiani.
Aliique martyres Hieronymiani.
S. Natalis, confessor Romæ.
S. Epimachus Pelusiota, martyr Alexandriæ.
S. Nemesius, martyr Romæ.
S. Lucilla, martyr Romæ.
S. Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum.
S. Stratonica, martyr Cyzici in Propontide.
S. Seleucus, martyr Cyzici in Propontide.
S. Lucillus, episcopus Veronæ.
S. Antoninus, episcopus Mediolani.
S. Noitburgis, virgo Coloniæ Agrippinæ.
S. Nicolaus presbyter, Ledesmæ in Hispania.
S. Leonardus presbyter, Ledesmæ in Hispania.
Nicolaus puer, Ledesmæ in Hispania.
S. Cissa, anachoreta in Croylandia.
S. Egbertus, anachoreta in Croylandia.
S. Tatwinus, anachoreta in Croylandia.
S. Thancredus, eremita, culti Thorneiæ in Anglia.
S. Torthredus, eremita, culti Thorneiæ in Anglia.
S. Tova, eremita, culti Thorneiæ in Anglia.
S. Huna, eremita, culti Thorneiæ in Anglia.
S. Herefurtho, eremita, culti Thorneiæ in Anglia.
S. Arnulfus, martyr Novaliciæ in Pedemontio.
S. Wolfkangus, episcopus Ratisponensis.
B. Thomas Florentinus, alias Reatinus, ex Ordine FF. Minorum Strictioris Observantiæ.
Appendix de S. Pigmenio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

S. Aristobulus, discipulus S. Pauli, qui memoratur hodie in Græcorum Menologio Sirleti [Apud Canisium, Thesaurus monumentorum, tom. III, pag. 483.] , jam laudatus est in Actis Sanctorum ad diem XV martii.
S. Marcellum episcopum confessorem inter Hispaniæ sanctos ad diem 31 octobris numerat Tamayus [Martyr. Hispanum, tom. V, pag. 680.] ; eum etiam celebrat Bivarius. Legerunt scilicet in chronico illius sui Flavii Dextri ad annum 300: In civitate Soliensi in Bætica S. Marcellus (ut creditur) Hispanus episcopus, vir egregie pius et doctus [Flavii Dextri chronicon, opera F. Bivarii editum, pag. 327; cfr. pag. 331.] . Eum fuisse episcopum Soliensem opinatur Tamayus, Hispalensem Bivarius, Diensem Rodericus Caro, qui putat etiam Soliensem et Diensem sedem eamdem esse, ex duabus urbibus finitimis unitam [Apud Tamayum, Mart. Hisp., tom. V, pag. 680.] . De situ harum urbium disputant ii auctores: quibus quam parum sit auctoritatis adjungendum, jam pridem compertum est [Cfr. Acta SS., tom. I Febr., præf., pag. XVII; tom. I Julii, tract. prælim., pag. 42 et seqq., 58 et seqq.; tom. VI Julii, tract. prælim., pag. 11 et seq., etc.] . Eorum errores convincit Nicolaus Antonio [Censura de historias fabulosas, pag. 252 et seq.] , ostendens Soliensem aut Diensem sedem episcopalem in Hispania nullam exstitisse, atque Marcellum illum non esse nisi S. Marcellum episcopum Diensem in Gallia. Hujus Acta a G. Henschenio edita sunt sub die, quo colitur, IX aprilis.
S. Apelles, quem, ut probum in Christo, salutat S. Paulus ad Romanos scribens, inscriptus est ad hanc diem pluribus Græcorum kalendariis. Non diversus videtur ab eo qui in Actis nostris laudatus fuit die. XXII aprilis.
SS. Epimachus et Azirianus, quos martyrologio suo inscripsit Castellanus, commemorantur ad diem 4 mensis Hatur (quæ nobis est 31 octobris) in fastis sacris Ecclesiæ Æthiopicæ [Ludolfus, Commentarius in Historiam Æthiopicam, pag. 296.] . Narratur etiam in Synaxario Æthiopico martyrium SS. Epimachi et Azariani, sub Maximiano imperatore [Dillmann, Catal. codd. mss. bibl. Bodleianæ Oxoniensis, part. VII, pag. 43.] : qui in alio codice dicuntur Romani [Zotenberg, Catal. des mss. Ethiopiens de la bibl. nationale, pag. 161.] . De iisdem mentio fit in Martyrologio Coptorum quod, latine redditum a Simone Moysis maronita, anno 1698 nostro Conrado Janningo datum est, et exstat hodieque in Musæo Bollandiano. Quæ ibi referuntur, totidem fere verbis occurrunt in Synaxario Coptico a F. Wüstenfeld edito [Synaxarium der Coptischen Christen, pag. 98.] , nisi quod ibi dicuntur Epimachus et Gordianus. Eodem modo efferuntur nomina in Synaxariis a Maio [Scriptt. veterum nova collectio, tom. IV, codd. Arabici, pag. 99.] et ab Assemano [Bibl. Mediceæ codd. Orientales, pag. 168.] indicatis. Exhibet quidem Romanum Martyrologium ad diem 10 maji SS. Epimachum et Gordianum: at hujus martyrium ad tempora Juliani Apostatæ refertur; et alia non pauca sunt quæ obscuritatem afferant. Quare donec certiora proferantur, satis sint quæ de sanctis illis martyribus disputata fuerunt ad diem X maji.
S. Rictrudis virginis mentio fit in aliquot Usuardi martyrologiis auctis [Sollerius, Martyr. Usuardi, ad diem 31 oct.] . Ejus Acta in Opere nostro explicata sunt ad diem XII maji.
S. Helentrudis, reclusa in Saxonia, extollitur hac die in sacro Gynecæo Arturi a Monasterio. De ea scripserunt decessores nostri ad diem XXXI maji.
S. Dogmaelis seu Dogfaelis abbatis meminit ad hanc diem Richardus Challoner in supplemento kalendarii Britannici anno 1761 editi. In ipso vero kalendario [A memorial of ancient British piety, pag. 92.] idem dies festus constituitur qui in fastis sacris antiquioribus [Cfr. Rice Rees, An essay on the Welsh Saints, pag. 211.] : ad quem etiam de sancto abbate disputatum est in Actis Sanctorum [Acta SS., tom. II Junii, pag. 957.] , XIV junii.
S. Marcianus, episcopus Syracusanus ac martyr, commemoratur die 31 octobris in menologio græco ms. publicæ bibliothecæ Parisiensis [Edit. a J. Scholz, Bonnæ 1823.] . Acta edita fuerunt in Opere nostro ad diem XIV junii.
S. Patris Jacobi, episcopi Mygdoniæ, natalis hodie proponitur in Sirleti Menologio Græcorum [Apud Canisium, Thesaurus monumentorum, tom. III, pag. 483.] . Ejus Acta commentati sunt decessores nostri ad diem, quo in Ecclesia Latina colitur, XV julii.
Eusebii martyris, cujus gesta habentur: hæc legimus ad diem 31 octobris in martyrologio Usuardi aucto a Greveno: item sancti Eusebii martyris, in martyrologio Usuardino Molani; at sancti Eusebii confessoris, ad diem 30 octobris, in antiquo kalendario quod e cod. ms. Lyrensis monasterii ediderunt Martenius et Durandus [Thesaurus novus anecdot., tom. III, col. 1615.] . Iidem auctores typis mandarunt Passionem S. Eusebii, hisce præmissis verbis: quæ est XIX kalendas septembris. Ex ms. S. Audoeni Rotomagensis. De eodem S. Eusebio, eo nempe qui in Palæstina, Maximiano imperatore et Maxentio præside, martyrium passus est, mentio fieri videtur ad diem 15 augusti in martyrologiis Usuardinis Centulensi et Lubeco-Coloniensi: prius habet: In Palestina S. Eusebii martyris; alterum: In Palestina S. Eusebii pro Christo decollati; Grevenianum autem: In Palestina S. Eusebii presbyteri et martyris, pro Christo decollati [Sollerius, Martyrol. Usuardi, ad diem 15 augusti.] , et martyrologium Maurolyci: In Palestina S. Eusebii, pro Christo decollati. Exstant hujus acta in pluribus codd. mss., olim musæi Bollandiani, nunc regiæ bibliothecæ Bruxellensis [Codd. 8927, 8933, 9289.] : eadem fere sunt atque Passio a Martenio edita, nisi quod in iis hæc est clausula: Martyrizatus est autem sanctus Dei Eusebius pridie kalendarum novembrium, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Hæc si vidissent decessores nostri, ad ultimam diem octobris, credo, remisissent Acta [Acta SS., tom. II Augusti, pag. 150 et seq.] . quæ, Martenium secuti, ediderunt ad XIV augusti.
S. Bega virgo et abbatissa in Cumbria, Angliæ provincia, memoratur hac die in Breviario Aberdonensi anni 1509, in martyrologio Usuardino Greveni et in Martyrologio Universali Castellani. Eamdem esse ac Heynam seu Heiu opinati sunt nostri decessores [Acta SS., tom. II Sept., pag. 694 et seq. Cfr. tom. VII Maji, pag. 235.] ; at diversam putat Albanus Butler [Vies des Saints, tom. VI, pag. 204, edit. de Ram, Bruxellis 1849.] . Exhibetur ejus Vita vetusto codice Londinensis bibliothecæ Cottonianæ (Faustina, B. IV), cujus apographum exstat in regia bibliotheca Bruxellensi [Cod. ms. 8927. Cfr. T. Duffus hardy, Descriptive catalogue of materials relating to the history of Great Britain, tom. I, part. I, pag. 223 et seq.] . Rerum gestarum epitome in Actis Sanctorum edita est ad diem VI septembris.
S. Heraclii martyris natalis annuntiatur in vetere kalendario Neapolitano marmoreo. Sed dictum est de eo in Actis nostris [Acta SS., tom. IX Oct., pag. 520.] , quo die laudatur in Martyrologio Romano, XXII octobris.
S. Gaudiosus, episcopus Africanus, confessor, laudatur hac die in Ephemeride Sanctorum Ordinis S. Augustini, auctore Aurelio Knippinga. De eo disputatum est in Actis Sanctorum ad diem, quo in Martyrologio Romano prædicatur, XXVIII octobris.
S. Sigebertum (alias Sigbrechtum aut Sigebrechtum) regem Anglorum Orientalium exhibet hodie ms. kalendarium Benedictinum Antververpiensis cœnobii S. Michaelis. Res gestæ sancti regis expositæ sunt ad diem XXVIII octobris.
SS. Zenobius et Zenobia, martyres in Cilicia, commemorantur hodie in Menologio Græcorum Basiliano aliisque fastis sacris. De iis egimus ad diem, quo passim coluntur, XXX octobris.
S. Philippi martyris mentio habetur ad hanc diem in martyrologio Usuardino Greveni, tum anni 1515, tum anni 1521. Eumdem puto atque socium S. Calendionis martyris, de quo in præsenti tomo disceptatum fuit ad diem XXX octobris.
S. Foillani, fratris S. Fursei, festum agitur plerumque hac die 31 octobris; aliquando tamen pridie. Vitam ejus edidimus in hoc Opere ad diem XXX octobris.
S. Romanum, presbyterum et martyrem, profert Grevenus, nulla sociorum mentione facta; quamquam non diversus videtur a Romano qui cum pluribus aliis martyrium passus est, et de quo infra agetur ad præsentem diem.
S. Sophia abbatissa, quæ Romæ floruit circa initium sæculi IV, in sanctas feminas ultimæ diei octobris refertur ab Arturo a Monasterio. In actis S. Anastasiæ discipulæ ejus, a Metaphraste compositis, et editis in Opere nostro ad diem 28 octobris, sæpe memoratur ibique sancta dicitur (et in uno ex codicibus sanctissima). Sed a fastis sacris plerisque exsulat ejus nomen. Quum itaque præter ea quæ in Vita S. Anastasiæ narrantur, nihil de sancta abbatissa reperiamus, longius non est de ea disserendum.
Thomæ, episcopi Damasci, martyrium die 4 mensis Hatur (mensis octobris die 31) celebratur in Synaxario ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum [Mai, Scriptt. veterum nova collectio, tom. IV, codd. Arabici, pag. 99.] . Ibi occisus dicitur a principe Arabum, quo tempore hi regionem obtinebant, eo quod virum ex iis doctum disceptatione vicerat. Id detulerunt ad principem, et quod hujus sectam exsecratus esset, [Thomam] accusarunt. Eum itaque arcessivit princeps et rogavit: “Nostramne religionem exsecratus es, ut is de te contendit?” Ad hæc ille: “Exsecratio, inquit, ex ore meo non prodiit, sed isti manifestum feci Christum verum esse Deum, et post ipsius religionem aliam non esse venturam.” Et roganti: “Itaque nostra religio a Deo non est?” respondit: “Non est.” Tunc jussit caput ei præcidi; et ita factum est, et martyrii coronam accepit [F. Wüstenfeld, Synaxarium der Coptischen Christen, pag. 97 et seq.] . Eadem legimus in Martyrologio Coptorum ms. cujus translatio sæculo XVII ad socios Bollandianos fuit missa. In Synaxario vero Æthiopico [Wright, Catalogue of the Ethiopic mss. in the British Mus., num. CCXXX et CCXXXII. Cfr. Dillmann, Catal. codd. mss. bibl. Bodleianæ Oxon., part. VII, pag. 43. Zotenberg, Catal. des mss. Éthiop. de la bibl. nationale, pag. 161.] laudatio episcopi ita incipit: Hac die quoque S. Thomas, episcopus civitatis Damasci, martyr factus est manu regis Mahometanorum Arabum (in alio codice rege Mahometano Arabum): siquidem obtinebant Mahometani Syriam et Ægyptum. Et sanctus ille vir disceptatione vicit doctum quemdam, etc. Reliqua fere non discrepant a priore narratione, nisi quod extremæ scriptioni Æthiopicæ carmen adjectum est: Salve Thoma, discipule Zachariæ, etc. Hinc in kalendario Æthiopico Ludolfi [Commentarius in historiam Æthiopicam, pag. 396.] ad diem 4 mensis Hatur: Thomas, socius Zachariæ episcopi Damasci. De quo ait Michael Lequien [Oriens christianus, tom. II, pag. 835.] : Ante quintam saltem synodum (anno 553) vixisse puto Zachariam episcopum Damasci, cujus discipulus Thomas uti sanctus habetur in kalendario Habessinorum. Quam temporis notationem cum Æthiopica narratione pugnare nemo non videt. Sanctimoniam porro Thomæ Damasceni ejusque legitimum cultum hactenus minime exploratum habemus.
S. Abaidam confessorem in fastis sacris Æthiopum hodie laudari dicit Castellanus in Martyrologio Universali. Re vera in kalendario Æthiopico a Ludolfo edito, ad diem 4 mensis Hatur occurrunt Johannes et Abaidus discipulus ejus. In ipsis Synaxariis Æthiopicis [Dillmann, op. cit., pag. 43. Zotenberg, op. cit., pag. 161.] inscripta est commemoratio Obaidæ, monachi perfecti, discipuli abbatis Johannis. Qui num legitime colatur, compertum nobis non est.
Apollonius, quem ad hanc diem Henriquesius [Menologium Cisterciense.] , Bucelinus [Menol. Benedictinum.] aliique beatum prædicant, sed cui cultus ecclesiasticus numquam delatus videtur, monachus Cisterciensis fuit in Germania, ipsa ætate, ait Bucelinus, Cæsarii Heisterbacensis, ipsius laudatoris [Dialogus miraculorum, distinctio XII, cap. 45.] ; seu sæculo XII, ut scripsit Sigismundus Alberti in Catalogo Sanctorum Ordinis Cisterciensis.
Ladislaus, conversus Ordinis Cisterciensis, in Polonia, inter beatos diei 31 octobris numeratur ab Henriquezio [Menol. Cisterc.] . Laudatur tum in Kalendario Cisterciensi, tum in Catalogo sanctorum Poloniæ [Cfr. ibid., pag. 368.] , tum etiam a Cæsario Heisterbacensi [Cfr. ibid.] : sed neutiquam, ut videtur, fuit cultu ecclesiastico honestatus.
Jutta, sanctimonialis, in monasterio Bechbure [Cfr. Ephemerides hagiol. Ord. Præmonstratensis, pag. 312. Cfr. Henriquez, Menol. Cist., pag. 367.] , ad hanc diem memoratur in menologiis Præmonstratensibus et Cisterciensibus, ubi beata dicitur. Mirabilem ejus ad Deum conversionem narrat Cæsar Heisterbacensis [Dialogus miraculorum, dist. X, cap. 55.] . Honores sanctorum ei numquam, credo, tributi fuerunt. Certe in Kalendario Cisterciensi, auctoritate abbatis generalis edito Parisiis anno 1689, Juttæ nomen (uti etiam Ladislai et Apollonii) minutioribus literis scriptum est [Cfr. Kal. Cisterciense, monitum, num. 11.] .
Christophorus, e Romandiola oriundus, unus e sociis S. Francisci Assisiatis, virtutibus et miraculis clarus, beatus dicitur in martyrologiis Franciscanis [Arturus a Monasterio, Martyr. Francisc., ad diem 31 oct. Hueberus, Menolog. S. Franc., col. 2051 et seqq. Chastelain, Martyr. Universel, pag. 552.] . Sed de ejus cultu non constat. Obiit vir religiosissimus anno 1272.
Vicus de S. Angelo in Vado in Umbria, sodalis servorum B. Mariæ Virginis, mortuus circa annum 1331, in hujus Ordinis menologiis hac die celebratur [Cfr. Menologium Marianum, tom. II, pag. 258, Duaci 1767. Cozzando, II sagro tempio Servitano, part. I, pag. 90.] . Desunt cultus ecclesiastici vestigia.
Bernardus Polonus martyr, Ordinis FF. Prædicatorum, archiepiscopus Haliciensis [Cfr. Cromerus, De origine et rebus gestis Polonorum, lib. XIII, pag. 341. Theiner, Monumenta Poloniæ et Lithuaniæ, tom. I, pag. 713.] , laudatur ad hanc diem in Diario sacro Dominicano [Sagro diario Domenicano, pag. 260, Romæ 1758.] ; ubi religionis causa occisus dicitur anno 1240. Bzovius refert ejus mortem ad annum 1233 [Annales eccles. post Baronium, tom. XIII, col. 399.] . Nulla nobis innotuerunt cultus indicia.
Teresia Enriquez, mortuo marito, Frederico duce Methymnæ Rivi Sicci in Hispania, Tertium Ordinem S. Francisci suscepit, et mira sanctitate effulsit circa annum 1490. Eam beatam prædicat Arturus a Monasterio [Sacrum Gynecæum, ad diem 31 oct. Cfr. Waddingus, Annales Minorum, tom. X, pag. 143, Romæ 1734.] .
Petrus, conventus Ruthenensis in Gallia Gardianus, alter item Petrus et Joachim ex Ordine S. Francisci, anno 1577 pro fide catholica ab hæreticis interempti sunt. Ad hanc diem inscripti sunt martyrologiis Franciscanis, quamquam eos Romanus pontifex beatis nondum annumeravit.
Joannis Pici, laici Ordinis FF. Minorum in Aragonia, egregias virtutes effert Arturus a Monasterio, his additis [Cfr. Hueberus, Menol. Ord. S. Francisci, col. 2060. C. Rapine, Hist. gén. des Récollets, pag. 42.] : De cujus sanctitate processus fiunt in partibus coram Ordinariis. Nusquam videmus eum in beatorum numerum legitime fuisse relatum. Obiit anno 1577.
Bartholomæi, Ordinis FF. Minorum, qui Villæ-Castinæ in Castella claruit circa annum 1600, laudes hac die celebrantur in Martyrologio Franciscano [Arturus a Monasterio.] .
SS. Patrum Johannis et Jacobi, episcoporum Persidis, martyrum sub Sapore rege, Hormisdæ filio, ad diem 4 mensis Hatur (nobis 31 octobris) meminit Synaxarium Copticum [Mai, Scriptt. vett. nova coll., codd. Arabici, pag. 99. Wüstenfeld, Syn. der Coptischen Christen, pag. 97.] . Verum, quum etiam in Ecclesia Latina sancti habeantur, prodibunt eorum Acta quo die in Martyrologio Romano festum indicatur, I novembris.
S. Benigni confessoris, in monasterio Glascoviensi, nomen exhibet martyrologium Usuardi Altempsianum [Sollerius, Martyr. Usuardi, ad diem 31 oct.] . Acta ejus ad disquisitionem venient, quo die in Usuardo Molani laudatur S. Benignus, episcopus et confessor, Glasconiæ, III novembris.
S. Siricius papa hodie Romæ colitur in pluribus ecclesiis. Sed satius erit de illo dicere quo die in Romano Martyrologio inscriptus est, XXVI novembris.
Comanus, nepos (ua) Ciarain, abbas de Lismore, et Colmanus, abbas de Lismore, mortuus anno 702, qui ad hanc diem memorantur in Martyrologio Dungallensi [Todd et Reeves, The martyrol. of Donegal, pag. 289.] , haud scio an unus idemque sint. Quippe in Martyrologio ms. Mariani Gormani [Reg. bibl. Bruxell., cod. 5100.] occurrit dumtaxat vox Comanus, superscripta lineola et hisce a glossatore additis: Ua Ciarain, abbas Lismoræ; et apud Quatuor Magistros legimus ad annum 702: Colmanus nepos Finnbhar, abbas de Lismore, obiit [Annals of the Kingdom of Ireland, pag. 305.] . Huic in plurimis kalendariis dies festus constituitur 22 januarii; ad quem etiam Colganus in Actis SS. Hiberniæ historiam ejus ac cultum ex professo disputat. Quod et in Opere nostro præstandum erit in supplemento diei. XXII januarii.

DE SS. STACHY AMPLIATO, URBANO ET NARCISSO

Sæculo I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Stachys, commemoratus a S. Paulo apostolo (S.)
Ampliatus, commemoratus a S. Paulo apostolo (S.)
Urbanus, commemoratus a S. Paulo apostolo (S.)
Narcissus, commemoratus a S. Paulo apostolo (S.)

§ I. Utrum S. Andreas S. Stachyn episcopum Byzantii constituerit. Commenta pseudo-Dorothei. Res gestæ S. Ampliati et aliorum.

S. Stachys ad hanc diem ita laudatur in Martyrologio Romano: [Ecclesiam Byzantinam non fuisse ab apostolo institutam] Stachis … ab apostolo Andrea episcopus Byzantii creatus est, cum ecclesiam Argyropoli ædificasset, in qua Christianorum duo millia docebat… Cujus Acta priusquam disputanda suscipimus, gravissima quædam summorum pontificum effata præmittere visum est, ne, si disquisitionis nostræ exitus Romano Martyrologio minus consonus cuipiam videatur, non contra Romanæ sedis auctoritatem nos scripsisse, sed pro Romana sede adversus vaferrimos Ecclesiæ hostes decertasse æquus lector existimet. S. Nicolaus I, in responsis ad consulta Bulgarorum [Labbe, Concil., tom. VIII, col. 545 et seq.] : Desideratis, inquit, nosse quot sint veraciter patriarchæ. Veraciter illi habendi sunt patriarchæ, qui sedes apostolicas per successiones pontificum obtinent, id est, qui illis præsunt Ecclesiis quas apostoli instituisse probantur, Romanam videlicet, et Alexandrinam, et Antiochenam: Romanam, quam sanctorum principes apostolorum Petrus ac Paulus et prædicatione sua instituerunt, et pro Christi amore fuso proprio sanguine sacraverunt; Alexandrinam, quam evangelista Marcus, discipulus, et de baptismate Petri filius, a Petro missus instituit, et Domino Christo cruore dicavit; Antiochenam, in qua conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt Christiani, et quam beatus Petrus, priusquam Romam veniret, per annos aliquot gubernavit. Constantinopolitanus autem et Jerosolymitanus antistites, licet dicantur patriarchæ, non tantæ tamen auctoritatis quantæ superiores existunt. Nam Constantinopolitanam Ecclesiam, nec apostolorum quisquam instituit, nec Nicæna synodus, quæ cunctis synodis celebrior et venerabilior est, ejus mentionem, aliquam fecit: sed solum quia Constantinopolis nova Roma dicta est, favore principum potius quam ratione, patriarcha ejus pontifex appellatus est.

[2] [pronuntiarunt summi pontifices.] Idem Nicolaus in epistola ad Michaelem imperatorem scripserat [Ibid., col. 314.] : Hi ergo (Petrus ac Paulus) tamquam duo luminaria magna cœli in Ecclesia Romana divinitus constituti, totum orbem splendore fulgoris sui mirabiliter illustrarunt, et Occidens eorum præsentia, veluti rutilante sole, tam per se nitorem dante, quam per discipulos suos quasi quosdam radios lucis micante, factus est Oriens: quique non postquam mortui sunt Romam a principibus sunt delati, ut Romanæ Ecclesiæ majorem conferrent privilegiorum honorem, sicuti apud vos non rationabiliter, sed potentialiter actum est, videlicet ut Ecclesiæ ceteræ patronis suis privarentur, et sola Constantinopolis spoliis et opibus, quas violenter abstulit, ditaretur, etc. Leo quoque papa I, in epistola ad Marcianum imperatorem, de ambitione archiepiscopi Constantinopolitani hæc jam pridem dixerat: Satis sit prædicto (Anatolio) quod vestræ pietatis auxilio et mei favoris assensu episcopatum tantæ urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem quam apostolicam non potest facere sedem; nec ullo speret modo quod per aliorum possit offensiones augeri [Mansi, Concil., tom. VI, col. 191.] .

[3] [S. Stachyn laudant Patres,] His itaque Romanorum pontificum dictis, quæ apostolicæ sedis honorem Constantinopoli apertissime negant, insistimus, atque ad S. Stachyos acta excutienda transimus. Memoratur ille in Sacra Scriptura, et hac quidem ratione quæ magnam ipsi gloriam conciliet. Apostolus enim ad Romanos scribens [Cap. XVI, v. 9.] : Salutate, inquit, Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. Magna sane viri laus est Pauli dilectio, tantique apostoli amicitia præclaram omnino virtutis opinionem injicit. Nihil itaque mirum videri debet hunc Stachyn fama sanctitatis apud Patres florere. Notatu tamen dignum est a nullo antiquorum Patrum apostolicos ejus labores commendari. Origenes hæc habet [Comment. in Epist. ad Rom., lib. X, num. 22 et seq., apud Migne, Patrol. græca, tom. XIV, col. 1280 et seq.] : Salutate Ampliatum dilectum meum in Domino. Huic quamvis nihil egregium præ cæteris in laude videatur ascribere, tamen hoc ipso quod dilectus est Pauli, laudabilis et salutatione dignus efficitur. Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo et Stachyn dilectum meum. Stachyn in salutatione conjungit, sed Urbanum in laudibus prætulit. Illum enim adjutorem in Christo, Stachyn vero dilectum tantummodo sibi, sicut Ampliatum, nominavit. Adjutor autem apostoli in Christo non aliud intelligitur quam apostolici operis particeps.

[4] [sed non ut virum apostolicum] Manifestum ergo est nihil Origeni innotuisse apostolicorum Stachyos laborum. In commentario qui Ambrosii nomen præ se fert eadem fere de Stachy leguntur [Migne, Patrol. lat., tom. XVII, col. 179.] . Sanctus vero Chrysostomus: Rursus hunc [Stachyn], inquit, eadem laude (nempe dilectionis) coronat [Migne, Patrol. græc., tom. LX, col. 670.] . Theodoretus [Cfr. ibid., tom. LXXXII, col. 222.] , Primasius [Migne, Patrol. lat., tom. LXVIII, col. 505.] , Sedulius [Cfr. ibid., tom. CIII, col. 124.] ad Stachyos nomen nihil annotant. Ex Patrum ergo in S. Paulum commentariis præter servi Dei eximiam virtutem prorsus nihil discimus. Neque alibi quidquam de illo scriptum reperimus apud antiquos Patres, neque apud historicos ante sæculum sextum, immo ante sæculum nonum, ut postea patebit.

[5] [aut episcopum Byzantinum a S. Andrea constitutum.] Eusebius, diligens originum ecclesiasticarum indagator, quum non omnium, ut ait, at illustrissimorum certe Servatoris nostri apostolorum successiones in iis Ecclesiis quæ etiamnum celeberrimæ habentur, posteritatis memoriæ commendare [Hist. eccles., lib. I, cap. I.] vellet, nusquam indicat ab Andrea constitutam esse sedem Byzantinam et huic præfuisse Stachyn Erat tamen Andreas unus illustrissimorum apostolorum, et celeberrima tum temporis haberi cœperat Ecclesia Constantinopolitana [Cfr. Acta SS., tom. I Augusti, Hist. chronol. patriarch. Constantin., pag. 2*.] . Ipse S. Gregorius Nazianzenus, ejusdem ecclesiæ archiepiscopus, ne suspicari quidem videtur quæ de SS. Andrea et Stachy post narrata fuerunt. Quum enim adversus obtrectatores, eo quod peregrinus esset contemnentes, pro se diceret; apostolorum exemplo usus: Quid Paulo, inquit, cum gentibus commune, Lucæ cum Achaia, Andreæ cum Epiro, Joanni cum Epheso, Thomæ cum India, Marco cum Italia? Quid cæteris omnibus … cum iis ad quos profecti sunt? Quare aut illos … objurga, aut mihi quoque ignosce [S. Gregorii Nazianzeni opera, tom. II, col. 227, edit. Migne.] . Si sedis suæ auctorem esse S. Andream alicubi inaudisset, nonne ipsa rei natura quam tractabat mentionem facti postulabat? Idem de aliis plurimis dicendum, ita ut eorum silentium expressæ negationis vim possit habere. Quum episcopi Constantinopolitani in conciliis Constantinopolitano I et Chalcedonensi, atque alias sæpe omnem lapidem moverent ut sedes sua patriarchalis haberetur, numquam asseruerunt (quod sane egregium fuisset argumentum) eam a S. Andrea fuisse constitutam et Stachyn primum fuisse præsulem; sed ideo volunt Constantinopolitanus episcopus habeat priores honoris partes post Romanum episcopum, quod sit ipsa nova Roma [Labbe, Concil., tom. II, col. 948, tom. IV, col. 769. Cfr. Andr. du Saussay, De gloria S. Andreæ apostoli, pag. 155 et seqq.] .

[6] [Id in primis asseruerunt Nicephorus] Omnium historicorum qui Stachyn commemorant ætate primus est S. Nicephorus, patriarcha Constantinopolitanus: qui natus anno 758, ordinatus patriarcha anno 806, in exsilium actus anno 815, tandem confessor egregius obiit diem suum anno 828 [Acta SS., tom. II Martii, pag. 293 et seqq.] , adeoque ad sæculum nonum pertinet. Hic auctor in Chronographia brevi [Apud Migne, Patrol. græca, tom. C, col. 1042 et seq.] universos Byzantii episcopos a Christi et apostolorum temporibus recensens, ita seriem inchoat:
1. Andreas apostolus, cum Byzantii prædicaret, oratorium Argyropoli trans portum exstruxit, et ejus urbis episcopum ordinavit Stachyn, cujus Paulus Epistola scripta ad Romanos meminit.
2. Stachys idem, annis 16. Hujus Chronographiæ auctoritas subdubia visa est Petavio [Ibid., col. 866. Cfr. J. Hergenröther, Photius, tom. I, pag. 660.] , eo quod præter ipsum Nicephorum quinque ejus successores annumerat usque ad Ignatium; quamquam factum est fortasse ut illos ad chronicon Nicephori recentior manus adjecerit. At poterant quoque gravissima in temporibus notandis errata a tam docto scriptore, qualem se probavit Nicephorus, aliena videri, nisi quis librariorum incuriæ ea velit adscribere: quod, ut dictu est facile, ita diligenter inspicienti hujus Chronographiæ partes varias, creditu est difficile. Illud sane mirum mihi visum est, Ignatium diaconum, S. Nicephori discipulum, cum sancti patris vitam enucleate perscriberet, scientiarumque variarum laudem ei tribueret, nihil de hujusmodi studiis chronologicis indicasse. Ipse vero Photius, qui patriarchæ Commentarios de rebus post Mauritium gestis amplissimis decorarit laudibus, nusquam hanc Chronographiam citasse legitur [Bibliotheca, cod. 66, apud Migne, Patrol. græc., tom. CIII, col. 163.] , quamquam, tanta Nicephori auctoritate intercedente, majore cum veritatis specie adversus antiquam Romam extollere novam potuisset. Quidquid est cur Photius hac auctoritate non censuerit innitendum, notam tunc temporis fuisse ipsam, quam supra dedimus, de Andrea Stachyque narrationem, certissime constat ex Niceta Davide Paphlagone, qui S. Andreæ panegyrico illam inseruit relationem, hoc uno momento verisimiliorem, quod non Argyropoli, sed in Acropoli [Cfr. Cangius, Constantinopolis christiana, lib. I, pag. 41 et seq.] ædificatam ecclesiam adstruat [Apud Migne, Patrol. græc., tom. CV, col. 69 et seq.] .

[7] [et Nicetas David,] Locum eo magis ducimus exscribendum, quod in eo apparent prima vestigia venerationis S. Stachyi delatæ. Πάντα τοιγαροῦν τὰ κλίματα τοῦ Βοῤῥᾶ, καὶ πᾶσαν τοῦ Πόντου τὴν παράλιον ἐν δυνάμει λόγου σοφίας καὶ συνέσεως, ἐν δυνάμει σημείων καὶ τεράτων, τῷ Εὐαγγελίῳ περιλαβών· πανταχοῦ τε θυσιαστήρια, ἱερεῖς τε καὶ ἱεράρχας τοῖς πιστεύουσι καθιστῶν πανταχοῦ, τούτῳ δὴ τῷ περιωνύμῳ Βυζαντίῳ προσεπέλασεν. Ἐνταῦθα κατὰ πάροδον θαυμάσιος γεγονώς, καὶ ναὸν παρὰ τῇ ἀκροπόλει τῇ Θεομήτορι δειμάμενος, ναὸν ὡραῖον μὲν τὴν κατασκευήν, ἀναλογοῦντα δὲ τὸ μέγεθος τῇ τῶν ἐν ἀρχῇ τότε πεπιστευκότων ὀλιγότητι· καὶ ποιμένα δὲ ἄξιον τῆς Ἐκκλησίας τὸν μέγαν Στάχυν ἐγκεκληρωκώς, ἔδειξεν τὴν εἰς ὕστερον ἐν τῇ πόλει ταύτῃ φανησομένην δαψιλῆ τοῦ Πνεύματος καρπογονίαν. Οἷα γὰρ σῖτος κόκκου ἱερὸς ἐκεῖνος Στάχυς πεσὼν ἐν αὐτῇ, καὶ ταῖς οὐρανίαις ἀρδείαις δροσούμενος, καὶ τῇ ἐπιτηδειότητι τῶν ὑποκειμένων αὐτῳ ψυχῶν καὶ διανοιῶν ἐμπλατυνόμενος καὶ αὐξανόμενος ἑκατονταπλασίω τὸν τῆς ἁγίας τελεσφορεῖ πίστεως ἄχρι καὶ τήμερον καρπόν. Omnes igitur Aquilonis oras omnemque Ponti maritimam in virtute sermonis sapientiæ et intelligentiæ, in virtute signorum et prodigiorum Evangelii complexus prædicatione, ubique erectis aris, sacerdotibusque necnon et episcopis ubique fidelibus constitutis, ad illustre hoc Byzantium accessit. Huc vir admirabilis obiter veniens, exstructaque in arce Dei matri æde, eleganti quidem illa schemate, cujus tamen moles pro fidelium tunc paucitate suis angustiis responderet, dignoque Ecclesiæ pastore magno Stachy assignato, uberes postmodum hac in urbe futuros spiritus fructus ostendit. Velut enim tritici granum sacer ille Stachys in terram cadens, cœlestique rore irriguus, ac subjectarum illi animarum mentiumque aptitudine dilatatus adauctusque, centuplum etiamnum sanctæ fidei fructum integra segete edit.

[8] [usi commentariis Dorothei,] Itaque constat innotuisse Constantinopoli Stachyn sæculo VIII exeunte aut IX ineunte. Jam vero quo ex fonte narrationes istæ fluxerint, sollicite indagari oportet. Quum idoneum auctorem nullum invenerimus, ad unum redacti sumus Dorotheum, qui ita scribit in Commentario de septuaginta Domini discipulis [Ibid., tom. XCII, col. 1061.] : 23. Stachys, cujus etiam mentionem facit (apostolus) in epistola ad Romanos; quem Andreas apostolus, dum Ponticum enavigabat mare, Argyropoli Thraciæ episcopum Byzantii constituit. De ipso Dorotheo ibi legimus: Hic inclytus prædictus vir romanos et græcos commentarios reliquit: utramque enim linguam multasque historias, ut erat singulari ac excellenti ingenio, apprime calluit. Post obitum Diocletiani et Licinii ad suam profectus est parœciam, Tyrique Ecclesiam rexit usque ad Juliani tyranni tempora. Verum cum non palam, sed christianos clam per suos præfectos interficeret Julianus, rursus Odyssum urbem venit; ubi a Juliani præfectis comprehensus, multisque toleratis opprobriis, in extrema senectute propter Christi confessionem in ipsis tormentis vitam exuit, cum annorum esset centum et septem. Hic igitur magnus senex scripta ecclesiastica nobis reliquit, in quibus de septuaginta etiam Salvatoris discipulis disseruit, et ubi unusquisque prophetarum et apostolorum vitam finiit. Ac imprimis septuaginta illos esse ait, quorum etiam complures variis in provinciis episcopi exstitere, quorum divinus meminit apostolus in suis salutationibus. Quippe post Salvatoris nostri ex mortuis resurrectionem, hos omnes missos fuisse indicat et inter apostolos numeratos fuisse; quorum nomina hisce verbis recenset [Ibid., col. 1060.] .

[9] [qui Byzantinorum episcoporum] Post absolutam discipulorum enumerationem, hæc sequuntur: Illa ter beatissimus felixque omnino Dorotheus, cum Romæ ageret, Romano sermone in commentariis reliquit, ex quibus a nobis exceptam ac in græcam linguam conversam septuaginta discipulorum collectionem, eamque fidam ac veritati prorsus consentaneam omnibus patefecimus. Quippe apostolus de iis scribens, dixit: “Et ante nos fuerunt in Domino.” Neque quisquam incredibile existimet post Christi a mortuis resurrectionem conversos esse septuaginta discipulos et in eum credidisse, cum illius a mortuis attenderent resurrectionem, quod omnium miraculorum majus exstitit ac revera est. Ipse igitur magnus pontifex Dorotheus in scriptis suis narravit venerandam ædem sanctæ et invictæ martyris Euphemiæ in Petrio a quodam Tito primum fuisse conditam: qui quidem Titus cum Byzantii esset episcopus, in eaque urbe martyrio vitam terminasset, juxta veteres muros depositus est, ex quo Andreas apostolus in his locis substitit, quo tanta christianorum multitudo confluxit, ut tot aliis in locis minime invenirentur. Universi enim Byzantii doctores, qui multa passi fuerant, tyrannicis ex quadam animi pusillanimitate vitatis minis, iis qui ex gentilibus erant vel ex Judæis divinum disseminabant sermonem, Tito interea multa edente miracula et qualia Servator ediderat. Adhuc porro vigente Licinii et Diocletiani tyrannide, rebus ita se habentibus, interficiuntur Carus imperator ejusque filii duo, Carinus et Numerianus; tyranni deinceps securi, ad christianorum supplicia audacius progressi sunt, ex iis aliquot millibus per singulos dies interfectis: cum quibus Adrianus etiam, Probi filius, morti sese exposuit [Cfr. G. Cave, Scriptt. eccles., pag. 105.] .

[10] [seriem texens, eorum primum dicit esse Stachyn.] Narrat dein auctor S. Adriani certamen atque ita prosequitur: Quo in hac confessione exstincto, Metrophanes, qui nuper episcopatum inierat, assumptis comitibus christianis, Nicomediam venit, clamque subreptas… Adriani martyris reliquias, in prima ab ipsis condita ecclesia, quæ modo Byzantio adjacet, loco quem Argyropolim vocant, deposuit; ubi et Titus, qui primus exstitit Constantinopoleos episcopus, Adriani, qui sub Maximiano martyrium subiit, reliquias deposuit, ut et Nataliæ ipsius uxoris, ac cæterorum qui cum illis vitam martyrio finierunt; ubi perinde repositum erat cadaver Stachyos, unius e septuaginta discipulis, quem Andreas apostolus eodem in loco primum Byzantii episcopum constituerat. Andreas quippe, in Pontum trajiciens, Byzantiis Christum annuntiare volebat. At cum ea tempestate vir insigni crudelitate Zeuxippus locum illum gubernaret, quotquot ex advenis Byzantium appellebant, de Christi religione interrogabat prius, deinde sic intrare sinebat. Si vero Christum quispiam confessus esset, in vincula protinus, ac deinde manibus pedibusque ligatis in mare mitti jubebatur. Propter istam crudelitatem, Byzantium præternavigans Andreas, in ea Thraciæ parte quæ Byzantio adjacet, stadio circiter uno ab Argyropoli per biennium constitit, coacto illic legis ac veritatis amantium hominum cœtu. Duobus igitur circiter millibus ibi collectis, erectoque Argyropoli Christo altari, ac Stachy constituto episcopo, Sinopen Ponti perrexit. Exactis autem a Stachy in episcopatu annis sedecim, ei successit Onesimus, cujus meminit Paulus apostolus ad Philemonem scribens; cumque eo esset functus officio per annos quatuordecim, post illum Polycarpus Byzantii episcopus per triennium constituitur. Quo post decem et octo annos exstincto, episcopatum adeptus est Plutarchus; cui, annis sedecim peractis, Sedecion successor constituitur per annos novem. Post quem Diogenes pontificatus anno decimo quinto vitam exuit. Post hunc sedem episcopalem obtinuere Eleutherius per septem, Felix deinde per quinque, ac denique Polycarpus per annos septendecim. Horum corpora in sepulcris lapideis hic recondita sunt, ut et Nataliæ corpus et Adriani, qui postea martyrium subiit… Quæ quidem sepulcra omnia usque ad hæcce tempora prostant in subterraneo antro in quo altare erexit Andreas apostolus.

[11] [Ecclesia exstructa fertur in Oliveto] Jam vero Christi fidelium plurimo coacto cœtu, cessanteque post Zeuxippi obitum Byzantii tyrannide, cum qui Argyropoli Ecclesiæ præerant multorum locorum essent compotes … et gentilium ac Judæorum impressiones defugere satagerent, in mediterraneis juxta Argyropolim aliam erexerunt ecclesiam, quam postea Constantinus imperator magnus, in crucis figuram confectam, ampliorem fecit, cum in hac corpus suum recondendum decrevisset. Verum Byzantio majorem amplitudinem nacto, qui Constantino adhærebant, imperatorum corpora extra urbem minime esse transferenda deliberaverunt. Unde locus alius ad imperatorum sepulcra delectus est. Ecclesia autem illa fortibus ac piis in lege septem pueris et Eleazaro pontifici deinceps dicata est, retenta tamen vetere loci appellatione: Elæon quippe seu Olivetum ab antiquo locus vocabatur; quod quidem oratorium Athenodorus, qui post Polycarpum exstitit episcopus, primus incepit, hicque per quadriennium pontificatum obtinuit. Post hos undecimus Byzantii episcopus constituitur Euzoius, qui et ipse cum annos sex sedisset, Laurentio pontificatum reliquit. Hunc post undecim annos sexque menses exactos excepit Alypius, annis tredecim cum dimidio eo potitus. Rursum post hunc Pertinax fit episcopus…

[12] [et Sycis,] Cum porro admodum locuples esset Pertinax, ecclesiam aliam rursum erexit versus maris littora, in loco qui Sycæ nuncupatur, Irenes data appellatione. Quem quidem locum a christianis in urbis speciem deinceps effectum, variis ac compluribus excitatis ædibus, Constantinus semper augustus mœnibus postea donavit. Post Pertinacem in æde Irenes nuncupata episcopus constituitur Olympianus, in qua per annos undecim sedit. Huic successor fit Marcus per annos tredecim; post hunc Cyrillianus per annos sedecim, ac deinde Castinus per annos septem, episcopi exstitere. Constantinus igitur primo ipsius anno aliam intra Byzantium erexit ecclesiam, versus Aquilonem, ubi et qui præfuerant Byzantio sepulti sunt; Euphemiæ martyris, quæ ea tempestate martyrium obiit, ecclesia appellata. Reliquo igitur pontificatus tempore ibi exacto, Titum successorem reliquit: qui annis triginta quinque cum mensibus sex expletis, Domitium, Probi imperatoris fratrem, successorem constituit. Cui post exactos annos viginti quatuor cum sex mensibus, Probus Domitii filius in pontificatu sufficitur, in quo annos duodecim exegit. Post quos Metrophanes, Probi frater et Domitii filius, Byzantii fit episcopus; qui per annos decem sedem obtinuit. Qua tempestate Constantinus semper augustus, cum propter bellum Licinianum Byzantium accessisset, viri decora gravitate delectatus locorumque contemplata amœnitate, tandem Metrophanis precibus devicto ac superato Licinio, statim a Roma regni sedem Byzantium transtulit, murisque urbe firmata ac tectis, congiariisque uberrimis civibus donatis, nomen illi suum indidit.

[13] [ut narrat Dorotheus; cujus opusculum, contra Romanos pontifices excitatum, et] Hæc ab omni virtutum genere insigni Dorotheo in commentariis latinis relicta, a nobis conversa sunt, Philoxeno ac Probo consulibus, quando Constantinopolim venit Joannes, Romæ episcopus. Persuasus enim ab urbis archiepiscopo ut secum in Christi Natalitio sacris operaretur, id facere renuit, nisi ante urbis episcopum prius ipse sacra faceret, utpote Roma ante urbem Constantinopolitanam episcopum nacta. Ex hisce igitur oborta contentione, convenere Constantinopolitani, ostenderuntque ex magni Dorothei commentariis Romano antiquiorem esse episcopatum Constantinopolitanum. Joannes quidem Romanorum episcopus Dorothei scripta vera esse asseruit; præferri tamen se debere, quod principis apostolorum locum teneret, contendit. Hujus tandem rei gratia prærogativa ipsi est concessa, non autem quod Romanus episcopatus ante Constantinopolitanum præexstiterit. Jam vero sanctus Dorotheus in operis sui extremo duodecim apostolorum mentionem egit; ubi quibus locis eorum singuli Christum annuntiarint, indicat, scribens …

[14] [a Procopio quodam descriptum dicitur.] Sequuntur porro duodecim apostolorum nomina, singulis narratione brevi adjecta; post quæ ita pergit auctor: Hæc in latinis suis commentariis e Græcorum et Judæorum scriptis collecta nobis tradidit Dorotheus. Quæ quidem velut bona et probe accepta simul congesta, in publicum emisimus, ut vel inde Constantinopolitani episcopatus pateret initium, quove ex genere ortus esset Metrophanes. Additis dein narratiunculis de Simone Cyrenæo, Jeremia, Herodiade, ita scriptio absolvitur: Procopius quidam, presbyterii dignitate donatus, vitæ sermonisque pietate præstans, et in omni circa Scripturas concinnitate et experientia semper versatus, cum in historicos sanctissimi et beatissimi episcopi et martyris Dorothei commentarios incidisset, hæc omnia scriptis nobis reliquit. Gratias igitur agamus illius laboribus et immortali memoriæ nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Atque hæc quidem est scriptio illa Dorotheana ut eam latine reddidit Carolus Cangius. Cujus translationem paulo liberiorem aliquot locis nonnihil mutavimus.

[15] [Ei nullam fidem habendam esse censent] Habes itaque, amice lector, primum auctorem earum rerum quæ de Ecclesiæ Constantinopolitanæ originibus ad Andream referendis, deque Stachy primo ejus urbis episcopo, posteriores Græci tradiderunt. Qui auctor Dorotheusne sit, an Procopius, an vero sub ementito nomine alius quidam lateat, postea indicabitur. Nunc quid eruditi viri de hisce scriptis deque fide auctoris senserint, aperiam. Quæ ex S. Nicephoro de Byzantina Ecclesia descripsimus, ex apocryphis, inquit Baronius [Annales ecclesiastici, ad ann. 44, num XXXI.] , accepta sunt. In eadem causa parvi facit auctoritatem recentiorum Græcorum, Nicephori Callisti et Menologii [Cfr. ibid., num. XII.] , atque apertissime negat Andream Ecclesiæ Constantinopolitanæ auctorem esse. Alibi dicit [Ibid., ad ann. 45, num. XLV. Cfr. ibid., ad ann. 33, num. XL, ad ann. 59, num. XI.] : Dorotheus in sua synopsi quamplurima consarcinavit mendacia. Tandem de ipsa re quam tractamus ita loquitur [Ibid., ad ann. 314, num. XCIV et seqq.] : Nicephorus tamen Callistus, nec non Nicephorus episcopus Constantinopolitanus, seriem texunt ejusdem civitatis episcoporum ab ipsorum apostolorum tempore, in hunc fere modum ab Andrea exordientes. Tunc relato catalogo subjicit: Hucusque uterque Nicephorus de successione episcoporum usque ad Metrophanem; idque totum conati sunt illi, ut demonstrarent Byzantinam Ecclesiam apostolicam esse, cum nemo umquam antiquiorum id dixisse reperiatur; nam re vera Byzantina Ecclesia, ut testatur Gelasius, non tantum apostolica sedes non erat, sed ne metropolis quidem, sed parochia tantum Heracliensis Ecclesiæ.

[16] [auctores gravissimi,] Antonius vero Possevinus, S. J., in Apparatu sacro [Tom. I, pag. 486.] : Dorotheo, inquit, falso adscribitur synopsis quæ plena est narrationibus confictis atque mendaciis. Nam, ut alia prætermittantur, quanam ratione auctor ille defendi potest, cum inter discipulos septuaginta duos numeret eunuchum reginæ Æthiopum, quem a Philippo conversum constat post ascensionem Domini; et Juniam episcopum faciat, quam tamen certum est feminam quamdam fuisse; et Cæsarem, cujus meminit Paulus ad Philippenses, discipulum Christi et episcopum fuisse dicat, cum perspicuum sit de Nerone Cæsare Paulum esse locutum? Porro, quisquis Dorotheus ille fuit, secutus est Clementis libros Recognitionum, qui apocryphi sunt… Validis illis rationibus evincitur ne præstantis quidem alicujus viri esse potuisse illam synopsim, in qua tam multa sunt putida. Sed et Dorotheus non episcopus (ut opinati sunt Galesinius et Sixtus Senensis), sed presbyter, patria Tyrius (ut habet Eusebius), qui et martyr sub Juliano fuit, nullum eorum librorum scripsit, quos Petrus Galesinius in notis ad eum quem putabat esse Dorothei librum, attulit, scilicet commentarios de apostolis, discipulis et prophetis. Hujus Dorothei, ait Bellarminus [De Scriptt. ecclesiasticis, operum tom. VII, col. 46, Coloniæ Agrippinæ 1617.] , nullam mentionem inveni apud Eusebium, D. Hieronymum vel Gennadium, aut etiam Joannem Trithemium, qui scripserunt de viris illustribus. Ipsa vero synopsis plena est fabulis; consulat lector quæ iste auctor scribit in vita Abdiæ, Jonæ, Isaiæ, Hieremiæ et Elisæi. Præterea consulat quæ scribit in vita Jacobi Alphæi et Clementis; et in summa sciat, ab isto numerari inter septuaginta duos discipulos Christi omnes qui ab apostolo Paulo nominantur, etiamsi ethnici fuerint vel feminæ; et illos omnes non solum discipulos Domini, sed etiam episcopos facere. Non meminissem libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari et non minimi fieri.

[17] [eo quod erroribus scatet,] Quo res enodatius exponatur, sententiam ipsius Cangii, qui scriptionem Dorotheanam edidit, describendam putamus [Migne, Patrol. græc., tom. XCII, col. 519 et seq.] : Cum, ait, quidquid de Christi discipulis a veteribus etiam quibusdam scriptoribus dubiæ pariter fidei proditum est, Hippolyto scilicet Tyri, et Epiphanio Cypri episcopis, uti præferunt mss. codices, a supposititio illo Dorotheo haustum fere sit, haud alienum duxi ab instituto si … ex codice regio illius opusculum hactenus integrum ineditum huic (Chronico paschali) subderetur… In eo … omnia fere ἀσύστατα verisque falsa admista sunt; ubi nusquam sibi constat, anachronismorum quibus scatet nulla habita ratione. Quin etiam auctoris nomen ipsum fictitium est; neque enim Dorotheus ille martyr in rerum natura umquam fuit, uti supra attigimus (de hac sententia cfr. quæ scripsit Henschenius [Cfr. Acta SS., tom. I Junii, pag. 436.] in Actis SS.), neque ista quæ illius nomine circumferuntur, Tyrius ipse latine Romæ scripsit, quæ conficta sunt ab otiosis et malæ fidei Græculis, qui Romæ veteris primatum iniquo ferentes animo, novæ prærogativam quavis ratione asserere semper sunt annixi…

[18] [falsos episcopos Byzantio adscribit,] Byzantii quippe episcoporum catalogum ab ipso S. Andrea repetit vel certe a Stachy, quem ab eo factum Byzantii episcopum ait, eique successorum continuam seriem affingit, contra quam fidei paulo sincerioris Georgius Cedrenus in Severo pag. 256, et Symeon Logotheta in Chron. ms., ubi illo imperante primum constitutum esse Byzantii episcopum Philadelphum (cujus Dorotheus iste non meminit) et annos tres præfuisse scribunt, cum ante octennium Ecclesiæ præfuisset quidam presbyter… Metrophanem quartum Byzantii episcopum creatum anno nono Constantini M. ait idem Cedrenus: quod in annum sextum rejicit Theophanes, in octavum vero scriptor Chronici, a quo primus Byzantii episcopus nominatur, ut Alexander ejus successor, secundus, sub anno decimo octavo ejusdem augusti, quasi ante Metrophanem nulli antea episcopi Byzantii fuerint; nisi hæc intelligenda sint, ex quo urbs a Constantino fuit instaurata. Sed et non modo hanc a Dorotheo confictam Byzantiorum episcoporum seriem amplexus est ipse patriarcha Nicephorus, sed et auctor catalogi episcoporum Byzantii editus a Leunclavio, et nescio quis Georgius monachus, alius ab eo quem Hamartolum vocant, qui Chronicon contexuit ab Adamo ad Alexium Comnenum, exscriptis ad verbum aliis scriptoribus; cujus partem aliquam edidit Combefisius inter Byzantinæ Historiæ scriptores post Theophanem, licet in hisce nihil prorsus novi scribat. Is autem sic de ipso Dorotheo loquitur, verbis pene ipsis quibus ipse Dorotheus in prologo, sub ann. mundi 5816, Christi 316 … Hos vero qualescumque ac supposititios scriptores in publicum interdum efferri interest, ne ii in posterum ἁγιογράφοις vel ecclesiasticis tam temere accenseantur.

[19] [et, ut ipsi acatholici fatentur,] Post catholicos viros, acatholicum audiamus, cujus hic judicium eo magis valere debet, quo hoc ipso in loco se iniquiore in Romanam sedem animo esse demonstrat. Caveus: Plures, inquit [G. Cave, Scriptt. eccles., pag. 104 et seqq., Genevæ 1720.] , ecclesiasticos commentarios Dorotheus noster scripsisse dicitur: circumfertur hodie sub ejus nomine Synopsis de vita et morte prophetarum, apostolorum et discipulorum Domini… Spuriam esse et ad fabulas putidissimas relegandam nemo non videt. De hac synopsi ejusque auctore, aquam mihi diu hæsisse fateor, donec totius pene fabulæ scenam aperuit anonymi cujusdam fragmentum græcum, quod ex duobus codd. mss. Baroccianis … manu sua descriptum, mihi pro sua humanitate communicavit Hen. Dodwellus. Edita dein hac ipsa scriptione quam supra exhibuimus [Num. 8 et seqq.] , subjicit auctor: Ex hoc fragmento perspicere licet hunc Dorothei, uti præ se fert, exscriptorem scripsisse Probo et Philoxeno consulibus, hoc est anno Christi 525, ducentis post ipsum Dorotheum annis. Dorotheum enim sub Juliano martyrium subiisse, in præfatione diserte tradit auctor noster, adeoque cum in fronte operis dicitur ipsum sub Licinio et Constantino martyrem factum fuisse, dicendum est, vel extremam tituli clausulam a recentiori manu profectam esse, vel saltem vocem μάρτυρος laxiori sensu pro confessore capiendam esse, quo sensu veritatis confessores, dum adhuc in vivis erant, in antiquorum Patrum scriptis sæpenumero martyres dicuntur, etiam antequam martyrii palmam reportarint.

[20] [ideo confictum fuit] Admodum probabile est hunc anonymum fuisse ipsius synopsis Dorotheanæ conditorem. Quis enim alicujus Dorothei, Tyriorum episcopi, Diocletiani vel Juliani tempore mentionem fecerit? Imo vel ante annum 457 quando, deposito Photio Tyri episcopo, Dorotheus quidam in locum ejus subrogatus est? Quis umquam Dorotheum sub Juliano martyrem, sub Diocletiano confessorem dixerit? Sub Diocletiano multa passus, inquit Martyrologium Romanum, Junii 5; exilio muletatus, ait anonymus noster. Sed an hoc latuisset Eusebium, qui martyrum et confessorum gesta undique conquisivit, ipse sub hac persecutione confessor, et quod magis adhuc, ipse hoc circiter tempore Tyri degit? Quis umquam ex scriptoribus ecclesiasticis qui primis his sæculis floruerunt, synopsis hujus Dorotheanæ meminerit, imo vel ex iis qui scriptorum ecclesiasticorum catalogos nobis ex professo tradiderunt? Quis nisi bardus et cui vix sanum sinciput, Dorotheum, hominem græcum et Tyri inter Phœnices antistitem, commentarios suos latino sermone conscribentem nobis sisteret? Restat igitur vel anonymum nostrum hæc confinxisse, vel saltem a Procopio presbytero suo conficta in lucem evulgasse. Unde pro more omnium pene impostorum, hæc diu incognita latuisse fingit, nec nisi duobus pene integris post Dorothei mortem sæculis orbi innotuisse. Quod nulla probabilitate credi potest, præsertim cum hi commentarii nil nisi historiæ apostolicæ et ecclesiasticæ summam, utilissimam plane, modo genuinam, in se continerent.

[21] [ut Byzantinæ Ecclesiæ primatus adstrueretur.] Totius imposturæ originem ex ipso fragmento eruere licet, ait Caveus; qui, Byzantinorum præsulum ambitione et cum sede Romana contentione exposita [Cfr. Acta SS., tom. I Augusti, pag. 4*. Cfr. Natalis Alexander, Hist. eccles., sæculum I, cap. VIII, num. 3.] , hæc adjicit: Cum anno 525 Joannes papa a Theodorico Gothorum rege Constantinopolim missus esset, … recruduit controversia, Joanne sedis suæ apostolicam dignitatem et antiquitatem obtendente; Constantinopolitanus e contra Ecclesiæ suæ prioritatem strenue asserebat, eamque a S. Andrea apostolo fundatam, antequam ipse Petrus Romam veniret. Quæstione igitur hac de re mota, teste ipsomet anonymo nostro, prolata sunt hæc monumenta Dorotheana [Cfr. infra, num. 23 et 24.] ; unde argumenta hauserunt Constantinopolitani ad probandam Ecclesiæ suæ vetustatem, eam Romana antiquiorem esse contendentes. Quin hac occasione primum conficti sint sub Dorothei nomine hi commentarii, nemo, opinor, prudens denegabit; et forsan ideo latine scriptos esse prætendebat impostor, ut Joannem Romanum fortius argumentum stringeret. Huc denique spectant quæ de martyribus Byzantinis, reliquiarum illuc translatione, ædibus sacris etiam primis hisce nascentis Christianismi temporibus inibi magnifice exstructis, aliisque quæ ad sedis Byzantinæ dignitatem evehendam faciebant, auctor noster splendide fabulatur.

[22] [Hanc narrationem, qua olim usi sunt plures historici,] Hinc liquet ex quibus tabulis catalogos suos præsulum Byzantinorum ab Andrea apostolo usque ad Metrophanem, Constantini magni æqualem, deprompserint Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in Chronographia, et Nicephorus Callistus, lib. 8, cap. 6, nempe ex auctore nostro, quocum ad amussim conveniunt, uno aut altero errore in annorum numeris excepto. Quin et Nicephorus Callistus integram auctoris nostri periodum bene longam ad verbum transcripsit. Eamdem fere episcoporum successionem exhibet series illa patriarchalis quæ exstat Juris Græco-Romani lib. 4, p. 296. Ab his in paucis recedit Philippi Cyprii, protonotarii Constantinopolitani, catalogus patriarcharum Constantinop., sive Chronicon, ceu vocatur, Ecclesiæ Græcæ, a Nic. Blancardo non ita pridem græce et latine editum.

[23] [respuunt hodie fere omnes,] Horum virorum judicio de auctoritate synopsis et commentarii ejusdem, consentiunt imprimis prædecessores nostri variis in locis. Inter quos præ cæteris nominandus Cuperus, qui Historiam chronologicam patriarcharum Constantinop. scripsit, et Andream Ecclesiæ Byzantinæ auctorem esse negat, Stachyosque episcopatum explodit [Acta SS., tom. I Augusti, Hist. chronol. patriarcharum Constantin., § II et seq.; cfr. tom. V Aug., pag. 811.] . Nostra quoque ætate, scripta illa apocrypha esse et fabulosa, censent eruditi fere ad unum omnes, atque imprimis eminentissimus J. Hergenröther [Photius, tom. I, pag. 6.] : qui quidem putat ea jam sæculo VII innotuisse [Ibid., pag. 660 et seq.] . Ex eo etiam accipimus inter theologos Occidentis unum Ambrosium Gardeboschi auctoritatem commento adjunxisse; cæteros omnes fidem derogare. Ratio autem ob quam ita judicant viri docti, in propatulo est, atque in iis quæ ex ipsorum libris excerpenda duximus clare proposita. Non enim credi potest scriptori anonymo ad ambitiosos fines fingenti incredibilia, inaudita, nullis antiquitatis monumentis nixa; multo vero minus si aperte falsa, si res inter se pugnantes tradat, si pauculis in paginis totam historiam perturbet, iis partibus quibus notissima est, et temporum ordinem ridicule negligat. Quæ omnia in hisce quæ protulimus scriptis offenduntur, ut inspicienti cuilibet patebit, atque ex eruditorum quæ citavimus judiciis elucet sole clarius.

[24] [et de ipsa controversia ibi exposita dubitant.] Totam itaque de Andrea Ecclesiæ Byzantinæ auctore, deque Stachy primo episcopo narrationem ad fabulas amandandam censemus, nullamque hisce scriptis, synopsi scilicet et commentario, quæ supra dedimus, fidem haberi posse. Nec veremur illam a Procopio expositam litem inter Joannem pontificem et archiepiscopum Byzantinum in dubium vocare. Cur enim his assentiamur, cum nullus rei idoneus auctor existat? Neque enim Anastasius, aut ullus veterum, ne ipse quidem Photius, sive de Procopio illo (Procopios alios tres nominat [Bibliotheca, codd. 63, 160, 206, col. 121, 444, 676, edit. Migne.] Photius), sive de ista controversia egerunt. Mitto alias rationes [Chronicon Marcellini, ap. Migne, Patrol. lat., tom. LI, col. 941.] . Ita sentit etiam noster Stephanus Morcelli: Fabulosum esse ipsum Procopium censeo, et litem ipsam commentitiam [Morcelli, Kalendarium Eccl. Constantinop., tom. II, pag. 243.] ; et alibi: Ne unius quidem ex his (episcopis Stachy, Onesimo etc.) nomen in kalendario nostro, scilicet Constantinopolitano vetustissimo, consignatum videmus: in quo tot ejus urbis episcopi cientur, quos certe nec apostolorum propinquitas, nec Pauli schola commendabat. Idcirco etiam a Cave dissentio, qui synopsim illam tum confictam putavit, quum Joannes pontifex maximus, Justini augusti principatu, Constantinopolim adiit… Nimirum si hæc tum prodiisset, et fides scripto habita esset, Stachyos saltem et Onesimi nomina in Kalendarium subinde relata essent. Duo enim sæcula a Justini ætate jam fluxerant, quum scriba huic operi manum admovit [Ibid., pag. 120.] . Sed id certo colligi potest: hac in re, quæ Nicephori dicitur auctoritas, atque etiam Nicetæ Paphlagonis laudatio, cum primo fabulæ auctore concidat oportet. Nullo enim modo fieri potest, ut commentum ab uno homine fraudulento in multorum libros transmissum, aliam per fidem scriptorum auctoritatem nanciscatur, sed est et manet pura putaque fabula. Et hic observare iterum licet quantopere mendaces sint Græcorum libri qui negotia ecclesiastica, et imprimis Petri primatum, tractare aggrediuntur.

[25] [Nulla est hoc loco Nicephori auctoritas.] Hisce positis, nihil est cur de sententia nos moveat testimonium Nicephori Callisti, scriptoris schismatici sæculi XIII et XIV, qui hæc narrat [Historia eccles., lib. VIII, cap. 6, ap. Migne, Patrol. græc., tom. CXLVI, col. 28.] : Andreas, inquit, Domini apostolus, Thraciam, Macedoniam et Euxinum provincias sortitus, Byzantii Christum prædicavit. Et quum a Zeuxippo, tyrannidem tunc ibidem exercente, quæreretur, Argyropolim transiit, atque ibi biennium conventus agens, permultos ad Christi fidem pertraxit. Cæterum sacra eo in loco fundata æde, et Stachy apostolo episcopo ordinato, Sinopen concessit. Stachys sacro eo munere annis sedecim administrato, ibidem sepultus, Onesimum habuit successorem. Eadem scripsit in Enarratione de episcopis Byzantii [Ibid., tom. CXLVII. col. 450; cfr. col. 469.] . Sed, præterquam quod ex Dorothei synopsi ista fluxerunt, in confesso est fidum non videri Nicephorum. Etenim præsules in schismate pertinaces virosque indignos laudibus immeritis cumulat [Cfr. Acta SS., tom. I Aug., pag. 158*.] . Dein neque legitimum in auctoribus transcribendis selectum semper adhibuisse, neque acriori ut oportuit examini singulorum asserta subjecisse Nicephorum, inter criticos convenit [Schütz, Comment. criticus de scriptt. hist., pag. 288.] . Ex quibus Pinius [Acta SS., tom. III Aug., pag. 555.] acriter notat ejus socordiam, additque: nugas Callisti fabulatoris Græculi castigant bibliographi. Demum, ut alios omittam, Labbeus ita pronuntiat [Cfr. Schütz, loc. cit.] : Nicephori historiam non sine delectu atque acri judicio legendam monuerunt viri eruditi, ut quæ multas fabulas quisquiliasque contineat, ex incertis dubiæque fidei scriptoribus conquisitas.

[26] [Dubitationem injicit ipsum nomen Argyropolis.] Si Nicephorum sequi volumus, vel ab eo ipso docebimur quam suspectus sit habendus Dorotheus ille, cujus tamen narratiunculas recepit. Quum hic enim scriptor (sub Juliano Apostata, ut ferunt, vita functus), narret S. Stachyn præfuisse Ecclesiæ in Argyropoli constitutæ, contra dicit Nicephorus nomen illud non ante sæculum V uni ex suburbiis fuisse inditum: scilicet de Attico, Constantinopolitano præsule ab anno 406 ad 425: Ex suburbiis etiam Constantinopolis, inquit, aliud, Argyropolim, per mutationem nominis ob causam ejusmodi vocavit… Locum e regione Chrysopoleos commode cum non mediocri amœnitate situm cernens, Argyropolim eum nominari oportere dixit, quod verbum regioni statim cognomen indidit [Hist. eccl., lib. XIV, cap. 24. Acta SS., tom. I Junii, pag. 393.] . Eadem multo ante dixerat Socrates, scriptor Attici æqualis [Hist. eccl., lib. VII, cap. 25.] . Neque tamen negamus, ædiculam forte jam inde antiquitus exstitisse in loco qui postea dictus fuit Argyropolis; immo vero in Acropoli, ut scribit Nicetas. Cæteroquin quum is de templo a S. Andrea condito tradat, elegans illud fuisse at exiguæ molis, neque hæc acceperit ex pseudo-Dorotheo, conjici potest aut ipsius tempore exstitisse adhuc ecclesiæ vestigia, aut, quæ refert, patrum memoria prodita fuisse [Cfr. Patrol. græc., tom. CV, col. 67, not.] .

[27] [SS. Ampliatum, Urbanum et Narcissum] Disceptata ficti episcopi Byzantini historia, consentaneum est de sanctis quoque Ampliato, Urbano et Narcisso summatim dicere, quoniam ex iisdem monumentis innotuerunt e quibus Stachys, eodem commento producuntur, et in cultu ecclesiastico ita cohærent ut numquam fere separatim appareant. Primus eorum meminit S. Paulus: Salutate, sic ad Romanos scribit [Cap. XVI, v. 8 et seq., 11.] , Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum… Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. Ex quibus perspicuum est S. Stachyn, Ampliatum (seu Amplium, aut Ampliam, ut habent plures [Cfr. V. de Vit, Totius latinitatis Onomasticon, V° Ampliatus, Prati 1867.] codices græci) et Urbanum, Romæ versatos esse anno 58, quandoquidem tunc data fuit epistola. Suadent etiam hujus verba sanctos illos viros Paulo usos esse magistro ac doctore; immo Urbanum fuisse presbyterum, utpote apostoli adjutorem in Christo Jesu, id est, ait Estius [Comment. in epist. apostol., tom II, pag. 713, edit. Lovanii.] , in iis quæ ad fidem Christi propagandam pertinent. Juxta aliquot codices, vocat eum apostolus: Socium laboris mei [Cfr. Calmet, Comment. in libros Novi Testam., tom. III, pag. 546, edit. 1788.] . Sed præter hæc nihil certo statui potest, neque conditio, neque ætas, neque ipsa patria: ex nominibus enim quisnam colligere audebit Stachyn et Narcissum fuisse Græcos, Ampliatum vero et Urbanum fuisse Romanos?

[28] [discipulos Christi fuisse,] In scriptis recentioris ætatis et ambiguæ fidei plura traduntur, quæ jam ad disquisitionem veniant oportet. Pseudo-Dorotheus in commentario de septuaginta Domini discipulis, recensitis viginti prioribus, ita pergit:

21. Amplias, cujus etiam meminit [Apostolus] in epistola ad Romanos, qui et episcopus Odyssi fuit.

22. Urbanus, cujus etiam meminit in epistola ad Romanos, qui episcopus Macedoniæ fuit…

30. Narcissus, cujus etiam meminit in epistola ad Romanos, qui et episcopus Athenarum fuit [Ap. Migne, Patrol. græca, tom. XCII, col. 1061 et 1064.] .

Iidem, sed omissa episcopatus mentione, occurrunt in serie discipulorum Christi quam continet Chronicon Paschale [Ibid., col. 521.] :

9. Amplias.

10. Urbanus.

11. Stachys.

15. Narcissus.

Deest Amplias in discipulorum indice quem e synaxario Græcorum ms., olim Patris Jacobi Sirmondi, descriptum acceperunt decessores nostri [Cfr. Reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 11322, fol. 128 et seqq.] . Sed de cæteris eadem fere legimus quæ in commenticio Dorothei opere:

[20.] Urbanus, qui et episcopus Macedoniæ fuit.

[21.] Stachys… [28.] Narcissus, qui episcopus Athenarum fuit.

Ex Dorotheo pariter sumpta videntur quæ de sanctis nostris legimus in tractatu de LXX discipulis, sancto Hippolyto Portuensi perperam tributo [Apud Migne, Patrol. græc., tom. X, col. 341 et seq., 953. Cfr. Fabricius, Bibliotheca græca, tom. VII, pag. 200, edit. Hamburgi 1801.] .

21. Amplias, episcopus Odyssi.

22. Urbanus, episcopus Macedoniæ.

23. Stachys…

30. Narcissus, episcopus Athenarum.

[29] [incertum est.] Sed quam hæc sint incerta, jam pridem declaratum est. Illa enim nomina nusquam leguntur, nec apud S. Epiphanium, nec apud Eusebium, nec apud alios scriptores antiquissimos qui de discipulis Domini disserunt. Imo testatur Eusebius horum seriem nullam perscriptam reperiri: τῶν δὲ ἑβδομήκοντα μαθητῶν κατάλογος οὐδεὶς οὐδαμῆ φέρεται [Hist. eccles., lib. I, cap. 12, edit. a Laemmer.] . His aliisque disputatis, sapienter scripsit Baronius [Annales eccl., ad ann. 33, num. XL.] : Nomina autem discipulorum qui a Domino fuerunt electi, dum singula exprimere conati sunt aliqui, omnes fere quorum invenerunt in epistolis Pauli fieri mentionem, quos ejusdem apostoli constet fuisse discipulos, simul consarcinantes, nulla prorsus habita ratione veritatis, inter discipulos Domini adnumerarunt. Et quod deterius est, eos admiscuerunt qui nec apostolorum discipuli fuisse noscuntur.

[30] [Num fuerint episcopi creati a S. Andrea, non constat.] Verum, sin minus ab ipso Domino, num saltem ab apostolis electi et missi fuerunt S. Stachys aliique? De priore jam ostendimus nihil nisi fabulas seri. De S. Ampliato hæc scripsit noster Daniel Farlatus in Illyrico sacro [Tom. VIII, pag. 124.] : Roma digressus, videtur S. Andreæ apostolo se adjunxisse, cum is in Thracia et Mœsiæ secundæ finibus versaretur; a quo Odyssam missus est episcopus, ut jacta evangelii semina excoleret. Id ab eo præstitum non laboribus tantum, sed etiam sanguine, quo uberem hujus Ecclesiæ campum irrigavit, a Judæis interfectus pridie kalendas novembris. Annus martyrii omnino ignoratur. Ejus tamen nomen Latini æque ac Græci venerantur. Verum fatetur scriptor Ampliati episcopatum niti unius menologii testimonio, videlicet Sirletani a Canisio editi [Thesaurus monum., tom. III, pag. 483, edit. Amstelædami 1725.] ; neque aliud reapse profert Michael Le Quien, quum S. Ampliam primum episcopum Odessi fuisse arbitratur [Oriens christianus, tom. I, col. 1225.] . Jam vero menologium illud non majorem hoc loco auctoritatem habet quam menæa Græcorum et commenta Dorotheana, a quibus tota hæc SS. Stachyos, Ampliati et aliorum historia originem deducit [Cfr. infra, num 37.] . Ob eamdem rationem haud magis constat fueritne S. Urbanus Macedoniæ episcopus, et quidem, ut ferunt menæa Græcorum, a S. Andrea constitutus. Excepto enim quod S. Paulum adjuvit [Cfr. S. Joannes Chrysost., in epist. ad Romanos homilia XXXI, apud Migne, Patrol. græc., tom LX, col. 670. Cfr. Le Quien, Oriens christ., tom. II, col. 985.] , nihil de ipso neque ex Patribus, neque ex antiquis historicis compertum est.

[31] [De Narcisso disputatur.] Idem dicendum de Narcisso, quem quidem pseudo-Dorotheus ejusque imitatores Athenarum episcopum fingunt, vel etiam Patrarum in Achaia [Cfr. Baronius, Martyr. Roman., ad 31 oct., not.] ; at merito negligit Michael Le Quien, ubi in primos harum civitatum præsules inquirit [Cfr. Oriens christ., tom. II, col. 169 et seq.] . Quin etiam subdubitarunt aliquot auctores atque ipse Calmet num fuerit Narcissus ille christianus [Cfr. A. Calmet, Comment. in libros Novi Testam., tom III, pag. 547, edit. Wirceburgi 1788.] . Quum enim dixerit S. Paulus: Salutate … qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino, alii hæc ita interpretantur quasi salutetur Narcissus cum domo sua, alii plures quasi Narcissus in salutationis partem non veniat. Cur autem? Fortasse, aiunt nonnulli, quod esset paganus; aut quod (ita plurimi) jam e vita migrasset, vel quod domo tunc temporis abesset [Cfr. Estius, Comment. in epist. ad Romanos, cap. XVI, V. 11.] . Id certe opinatus est auctor Commentarii qui perperam fuit tributus S. Ambrosio, et ideo scripsit: Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse, sicut legitur in aliis codicibus. Et quia præsens non erat, videtis qua causa eos in Domino salutet ut sanctos, qui ex ejus erant domo. Hic autem Narcissus presbyter officio peregrini (aut juxta editionem aliam peregre) fungebatur, exhortationibus firmans credentes [Apud Migne, Patrol. lat., tom. XVII, col. 179 et seq.] . Alii illi codices, de quibus Ambrosiaster, jam non exstant. Ex his porro colligi poterat Narcissum fuisse christianum, etiamsi id ex epistola ad Romanos non sequeretur. Longius progressi aliquot auctores, arbitrantur eum non alium fuisse quam potentissimum illum Claudii imperatoris libertum, qui, ut narrant Tacitus [Cfr. Annales, lib. XII, num. 65, lib. XIII, num. I, edit. a Panckoucke.] , Suetonius [Claudius, num. 28, edit. a J. Grævio.] , Dio Cassius [Hist. Roman., lib. LX, pag. 674, 687 et seq., edit. a Leunclavio. Cfr. Juvenalis, sat. XIV.] aliique, reapse summam imperii tenebat. At is certe in vivis non erat, quum S. Paulus anno 58 ad Romanos scripsit: mortuus enim est Asinio Marcello et M. Acilio Aviola consulibus, anno post Christum natum 54. Dicendum itaque est cum Tillemontio [Mémoires pour servir à l'hist. ecclés., tom. I, pag. 587 et seqq., edit. 1701.] non ipsum, sed aliquot ex pristinis ejus familiaribus ab apostolo salutari, aut cum Baronio [Annales, eccles., ad ann. 58, num. LVI.] , alium prorsus significari Narcissum.

§ II. De cultu SS. Stachyi, Ampliato, Urbano et Narcisso non ante sæculum VIII tributo. Memoria in fastis sacris Græcorum atque in Latinonorum martyrologiis.

[S. Stachys aliique, post sæculum VIII coli cœpti,] Ex iis quæ hactenus allata sunt, facile intelligi potest (quod qua ratione Græcorum fautores explicent, ignoro), nullam in tota urbe Constantinopoli ecclesiam S. Stachyi erectam fuisse, nullum sacris reliquiis honorem habitum, nec ullum diem festum tanti viri memoriæ fuisse attributum ante sæculum VIII. Frustra longissimam templorum nomenclaturam quam in Constantinopoli christiana Cangius dedit, pervolves. Nusquam indicatur sacra Stachyi ædes. Nec in ipso quidem loco ubi sanctum virum collocant falsarii, Acropoli seu, ut quamplurimi dixerunt, Argyropoli, ullum ejus exstitisse monumentum compertum est. Kalendarium etiam Constantinopolitanum post annum 739 conscriptum, quod edidit Stephanus Morcelli, non exhibet Stachyos mentionem. Nullum itaque hujus nominis sanctum coluit Byzantina Ecclesia ante sæculum VIII fere medium. Imo ante Photii ætatem cultus vestigia non reperio. Prima publicæ venerationis specimina deprehendi possunt in oratione panegyrica S. Andreæ quam scripsit Nicetas Paphlago, Photii æqualis: dubia tamen et laudis magis quam cultus ecclesiastici documenta. At post Photium hic cultus variis in locis apparet. Sæculo X vel initio sæculi XI S. Stachyos nomen occurrit in menologiis Basiliano, Hierosolymitano et Callipolitano, una cum aliis sanctis.

[33] [memorantur in menologio Basiliano] Basilianum hæc habet: Commemoratio sanctorum apostolorum Stachys, Ampliæ, Urbani et sociorum. Sanctus apostolus Stachys ab Andrea sanctissimo apostolo episcopus Byzantii ordinatur, cum Argyropoli in altera ripa ecclesiam ædificasset, ubi duo millia christianorum congregabantur, eosque Stachys docebat. Quos docens, sedem ad annos sedecim tenuit; et in pace obdormivit. Amplias vero episcopus Ulyssipoleos, quæ est in Macedonia, a Græcis interemptus est. Urbanus vero Macedoniæ factus episcopus, et ipse a Judæis et Græcis occisus est una cum pluribus aliis: atque ita uno eodemque die contigit, ut alii alia ratione, in diversis locis et gentibus ac civitatibus excruciati ab iis qui Deum ignorabant, Græcis et gentibus, felices Domino animas tradiderint: quorum pretiosæ reliquiæ Constantinopolim postea translatæ, in eo qui Fons dicitur, loco depositæ fuerunt [Menologium Græcorum jussu Basilii editum, ad 31 oct., Urbini 1727.] .

[34] [aliisque fastis sacris Græcorum] Regnavit autem Basilius, cujus mandato editum est hoc menologium, ab anno 976 ad 1025; ipsum vero librum sæculo X exeunte scriptum esse, censent eruditi. De quo Morcelli: Si in kalendario nostro quod ad sæculum octavum pertinet, inquit, heroes illi Dorotheani non apparent, contra in Basiliano menologio … laudantur, profecto fatendum est a Photii ævo in sacros fastos irrepsisse, quum illud Photianis jam dominantibus … perscriptum fuerit, sæculo ipso decimo [Kalend. Eccles. Constant., tom. II, pag. 244.] . In menologio Græcorum Hierosolymitano, sæculo X exarato [J. Scholz, De menologiis duorum codd. græc., Bonnæ 1823.] , legimus ad diem 31 octobris: sanctorum apostolorum (id est virorum apostolicorum) Stachyos, Ampli, Aristobuli et sociorum; atque in menologio Callipolitano itidem sæculi X: sanctorum apostolorum Stachyos, Amplii et Urbani. In Kalendario etiam [Græci codices mss. apud Nanios, pag. 369.] quod e codice græco sæculi XI ex parte descripsit Mingharelli, mentio fit sanctorum apostolorum Stachyos, Ampliæ, Aristobuli et sociorum. Qui socii, ut opinor, ii sunt sancti viri quos in epistola ad Romanos S. Paulus salutari jubet, et imprimis SS. Apelles et Narcissus. Hic quidem exsulat e menologio Basiliano, at nominatim profertur in pluribus fastis sacris, tum Latinorum, tum Græcorum, ut mox apparebit.

[35] [recentioris ætatis,] Notetur oportet discrimen inter kalendaria et menæa Cryptoferratensia ad diem 31 octobris [Toscani, Ad Typica Græcorum, animadversiones, pag. 80 et seq., Romæ 1864.] :

Eclogadion sæculi XI: Sanctorum Epimachi et Heraclii.

Menæa Cryptoferratensia: Sanctorum apostolorum Stachyos, Ampliæ, Urbani, Apellis, Aristobuli et Narcissi.

Typicum S. Bartholomæi: Ut menæum.

Exaratum est Eclogadion illud post annum 1025 [Ibid., pag. 40 et seq.] , nam refert dedicationem ecclesiæ Cryptoferratensis factam eo anno a Romano pontifice Joanne XIX die 17 decembris; nec multo tamen post scriptum sit necesse est, quia nondum de SS. Nilo et Bartholomæo ibidem mentio fit. Certum itaque est anno 1025 nullum Stachyi cultum ab illis monachis cum S. Patre Nilo fuisse exhibitum. Memoratur quidem in menæis sæculo XI exeunte et XII ineunte a monachis Cryptoferratensibus, præsertim a Nilo II et Sophronio exscriptis, et in Typico quod a S. Bartholomæo (anno 1065, ut putatur, mortuo), compositum fuit et anno 1300 a Blasio II abbate renovatum. Non tamen ante annum 1065 inchoatus videtur S. Stachyos cultus in monasterio Cryptoferratensi. Quod enim in Eclogadio scriptum non fuerat, quodque non noverat S. Nilus Stachyos nomen, id ipsum S. Bartholomæum intulisse, ægre mihi persuadeo. Mortuis vero sanctis viris, facile in menæa et in Typicum a Blasio reformatum communi suffragio inferri potuit.

[36] [ut in menologio Sirleti,] Menologium Sirletanum, quod Basnagius sæculo XI vetustius non esse censuit, quodque noster Gulielmus Cuperus ad finem sæculi XIII aut ad sæculum XIV pertinere suspicatus est [Acta SS., tom. I Augusti, pag. 168 *.] , S. Stachyos diem natalem hisce verbis commemorat: Die XXXI octobris; Natalis sanctorum Stachys, Ampliæ, Urbani, Aristoboli, Narcissi et sancti martyris Epimachi; ex quibus sanctus Stachys ab apostolo Andrea episcopus constitutus est, qui et ecclesiam in Argyropoli ædificavit, in quam conveniebat christianorum multitudo innumerabilis, quam beatus episcopus docebat; cumque ita vixisset annos septendecim, dormivit in pace. Sancti vero Amplias et Urbanus, ab eodem apostolo Andrea episcopi ordinati, ille quidem Odyssopolis, hic vero Macedoniæ, propter christianæ fidei confessionem atque idolorum eversionem a Judæis et gentilibus interfecti, beatas animas Deo tradiderunt. Beatus vero Narcissus, varie cruciatus, ipse quoque spiritum suum Christo Domino commendavit, pro quo et sanguinem fudit [Canisius, Thes. monum., tom. III, part. I, pag. 483, Amstelædami 1725.] .

[37] [quod, ut menæa ex quibus excerptum est,] Hoc Menologium, quod Papebrochio indiligenter compositum videbatur [Acta SS., tom. III Maji, pag. XV.] , et cui non magna adjungitur auctoritas, ex menæis excerptum ac descriptum dicitur. Non Latinis certe ea cura insita erat, ut novis sanctis Græcorum kalendaria augerent; sed Græcorum, ut ait Morcelli [Kalend. Eccles. Constantin., tom. II, pag. 245.] , temeratis fastis et aditu ignotis semel aperto, licentia facile studio partium crevit; quippe cornicum, credo, oculos configere volebant et Latinos, si possent, magnorum martyrum et confessorum numero obruere. Itaque locum postea iis quoque in eorum menæis datum videmus, qui ne catholicæ quidem professionis tesseram haberent: quorum non exiguum numerum apud Bollandianos in prætermissis, quos vocant, reperies. Quin etiam, quod mirari satis non possum, ne ii quidem displicuere quos sacræ litteræ aperte reprehendunt, celebratique in menæis sunt ad diem 19 decembris non Salomon modo, sed Roboam quoque, et Abias, et Joram, et Ochosias, et Achaz aliique… Audax sane facinus, ex quo facile intelligas quales doctrina et judicio et fide fuisse putandi sint, qui deinceps Ecclesiæ illi præfuerunt: quos tamen infelix illa natio in sanctorum virorum numero plerosque habere pergit… Hæc porro apud eruditos omnes Græcorum fastorum auctoritatem plane elevarunt, librisque hujusmodi ecclesiasticis fidem omnem ac pretium ademerunt: ut vix jam sit qui menæa ejusque generis commentarios sine contemptu commemoret; in quo tamen, si bene disserui, nepotum pravitas avis innocentibus male tribuitur, et omnium culpa habetur, quæ tota juniorum fuit. Melius sane Allatii judicium, qui quum alios jam libros Græcorum ecclesiasticos ad trutinam revocasset, et de Pentecostario dicere inciperet, quid de eorum auctoribus sentiret, sic exposuit: Pentecostarii, quemadmodum de Triodio supra diximus, varii fuere auctores antiqui et recentiores. Antiqui sua vetustate et modestia venerandi; recentiores ex schismate, audacia atque omnia attentandi libidine contemnendi [De libris ecclesiast. Græc., diss. II, pag. 156, edit. a J. Fabricio. Cfr. Acta SS., tom. I Aug., pag. 32 *, 68 *, 86 *, 95 * et seqq.] .

[38] [non magni videtur faciendum;] Hisce adstipulatur Papebrochius: Triodio, inquit, (Latini proprium de tempore dicerent,) multum schismatici fermenti admixtum esse a Nicephoro Callisto Xantopulo, qui ipsum ordinavit, merito queritur Allatius, doletque ipsum sic inquinatum permitti Græcis unitis legendum, non sine frequenti eorum scandalo [Acta SS., tom. I Maji, in Ephemerid. Græco-Moschis, pag. XXXI.] . Scilicet, præter Historiam ecclesiasticam de qua supra dictum est, aliaque opera, scripsit Nicephorus Callistus Synaxaria in præcipua triodii festa [Cfr. Lambecius, Comment. de bibl. Cæsarea Vindobonensi, tom. V, col. 596 et seq.] , quæ, ut ait Fabricius [Bibliotheca græca, tom. VII, pag. 442, edit. Hamburgi 1801.] , in linguam græcam vulgarem conversa a Matthæo Cigula Cyprio, et Maximo Margunio, Cytherorum episcopo, prodierunt Venetiis …, annis 1607, 1637, 1648. Venetiis itidem anno 1656 græco sermone vulgari editæ sunt Vitæ SS. e lingua græca, i. e. synaxariis, translatæ, a Maximo humili Cytherorum episcopo: ubi ad diem 31 octobris eadem de SS. Stachy, Ampliato, Urbano et Narcisso prædicantur quæ in menologio Sirletano. In hoc quidem Stachys episcopus fuisse dicitur annos decem et septem, in altero annos sedecim: sed præter hæc ita conveniunt, ut manifestum sit latinam laudationem e græca ad verbum fuisse translatam. Inter antiquam vero narrationem a Maximo Margunio editam, et eam quam recentia Græcorum menæa exhibent, nullum prorsus quod notandum sit interest discrimen.

[39] [item in kalendariis Russicis et Bulgaricis,] Quum sancti nostri in Græcorum menologiis plerisque laudentur, mirum non est in fastis sacris Rossiacis, Bulgaricis et Serbicis exstare memoriam SS. Apostolorum Stachis, Amplii, Urbani, Narcissi, Apellii [J. Martinov, Annus Græco-Slavicus, ad diem 31 Oct., in Act. SS., tom. XII Oct., pag. 266.] . In kalendario Rumiantsoviano sæculi XIII annuntiatur festum Sanctorum apostol. Stachyæ, Amplii, Urbani et sociorum [Ibid., pag. 341 et 338.] ; item in kalendario Ostrogensi anni 1581: SS. Apost. Stachiæ et Amplii et aliorum [Ibid., pag. 349.] ; in Ephemeridibus effigiatis Græco-moscis Papebrochii [Acta SS., tom. I Maji, pag. XLIX.] : SS. Stachyos, Ampliæ, et in tabulis Capponianis [Assemani, Kalendaria Ecclesiæ univ., tom. V, pag. 326 et seq. N. Falconius, Ad Capponianas tabulas Commentarius.] : SS. Stachii, Lampii (qui Lampius ex literarum trajectione formatus videtur et idem esse atque Amplius). Legimus quoque S. Stachyos nomen in kalendario Mosquensi anni 1818, in Menologio Compendioso Mosquæ edito anno 1850, aliisque recentibus libris Russicis. Itidem in kalendariis Bulgaricis, ut in Ternobiensi anni 1272: Sanctorum apostolorum Stachis et Amplii et Urbani, et sociorum eorum; atque in Zographiensi sæculi XII vel XIII: Stachis, Amplii, Urbani et sociorum ejus. Denique, quod ad fastos sacros Serbicos pertinet, Synaxarium Chilandariense anni 1331, hæc habet: Sanctorum apost. Stachiæ, Amplii, Urbani et aliorum [Martinov, op. cit., pag. 266, 338, 344, 347.] .

[40] [atque in ipsis Ecclesiæ Latinæ martyrologiis.] Latinorum martyrologia S. Stachyn non exhibent ante sæculum XVI. Tunc temporis Græcorum menæa typis excusa in medium protulerunt ignoti viri nomen, et ex iis in additamenta martyrologii Usuardi fuit inductum. Usuardus auctus Molani [Edit. 1573.] hæc habet ad diem 31 octobris: Sanctorum Apostolorum Stachys, Amplii et sociorum. Galesinius vero, in Martyrologio S. Romanæ Ecclesiæ anno 1578 Venetiis excuso: In Græcia, inquit, sanctorum Stachis, Urbani et sociorum. Stachis enim ab apostolo Andrea episcopus Bizantii creatus, cum ecclesiam Arginopoli ædificasset, in qua christianorum duo millia docebat, præfuissetque annis quindecim, quievit in Domino. Amplius autem, Ulixipolis in Macedonia episcopus, pro fide ab impiis necatus est. Porro Urbanus et ipse una cum multis sociis, pro Christi nomine contrucidatus, martyrio coronatur. Hinc S. Stachys in Martyrologium Romanum anni 1583 receptus est, non auctoritate ecclesiastica neque certo quodam ac fixo Romanæ sedis judicio, sed opinione et electione eorum qui martyrologio corrigendo præerant. Ii scripserunt: Sanctorum Ampliati, Urbani et Narcissi, quorum meminit sanctus Paulus ad Romanos scribens, qui ob evangelium Christi a Judæis et gentilibus cæsi sunt… Constantinopoli, sancti Stachys episcopi, qui a sancto Andrea apostolo primus Byzantii episcopus ordinatus est. Quæ elogia transierunt in idem Martyrologium a Baronio aliisque emendatum, ita tamen ut loco Byzantii episcopus, scripserint ejusdem civitatis episcopus. Deinde S. Stachys sociique aliis plerisque martyrologiis et catalogis sanctorum universæ Ecclesiæ inscripti fuerunt.

[41] [Missa et officio apud Græcos dumtaxat honorantur.] Officium tamen et Missa in eorum honorem non celebrantur, nisi apud Græcos. Nullum etiam, ne in ipsa quidem Constantinopoli exstat, quod sciam, templum aut altare eis dicatum. Quod mirum sane videretur, si vera essent quæ de S. Stachy jam pridem circumferuntur. Ante Photianas turbas et schisma ignoto viro sacram ædem non fuisse exstructam, nemo demirabitur. Postea vero quum schismatici non sanctorum honorem, sed suam gloriam quærerent, unumque Stachyos nomen adversus Romam veterem urgendo jactarent, satis ad rem subsidii, credo, sibi visi sunt habere e publicis precibus officioque liturgico. Id hodieque a Græcis recitari, perspicuum est ex libris eorum sacris. In Menæo Venetiis excuso anno 1843 (Μηναῖον τοῦ Ὀκτωβρίου κατὰ τὴν νεωστὶ διάταξιν τῆς ἁγίας τοῦ Χριστοῦ μεγάλης Ἐκκλησίας διορθωθὲν ὑπὸ Βαρθολομαίου Κουτλουμουσιάνου τοῦ Ἰμβρίου. Ἐν Βενετίᾳ ἐκ τῆς Ἑλληνικῆς Τυπογραφίας τοῦ Φοίνικος) hæc legimus ad diem 31 octobris:

ΣΥΝΑΞΑΡΙΟΝ.

Μνήμη τῶν ἁγίων ἀποστόλων ἐκ τῶν ἑβδομήκοντα, Στάχυος, Ἀπελλοῦ, Ἀμπλία, Οὐρβανοῦ, Ναρκίσσου καὶ Ἀριστοβούλου

SYNAXARIUM.

Memoria sanctorum apostolorum de septuaginta, Stachyos, Apellis, Ampliæ, Urbani, Narcissi et Aristobuli.

ΣΤΙΧΟΙ.

Στάχυς δρεπάνῳ τῆς τελευτῆς, ὡς στάχυς, Ἐκ τοῦ παρόντος ἐκθερίζεται βίου. Σιγᾷ στερήσει πνευμάτων ὡς κολλάβων, τετράχορδος τῶν ἀποστόλων λύρα.

VERSUS.

Stachys mortis falce ut arista e præsenti metitur vita.

Silet, ut dempta aura et collabis, hæc quatuor instructa chordis apostolorum lyra [Cfr. U. Siberus, Ecclesiæ Græcæ Martyrologium metricum, pag. 356.] .

Quæ sequitur brevissima narratio non differt ab ea quam ex menologiis supra descripsimus, nisi quod hic adjicitur laudatio Apellis et Aristobuli. Sed Menæum continet insuper preces et carmina plurima, e quibus hæc duximus excerpenda:

ΕΙΣ ΤΟΝ ΕΣΠΕΡΙΝΟΝ.

Στάχυς πανόλβιος Χριστοῦ κήρυξ καὶ ἀπόστολος, καὶ Ἀπελλῆς θαυμάσιος, Οὐρβανός, Ἀμπλίας, καὶ θεῖος Νάρκισσος, Τριάδα παναγίαν κηρύξαντες, ἔθνη ἐφώτισαν καὶ δουλείας ἐλυτρώσαντο· οὓς ἐν πίστει πάντες μακαρίσωμεν.

AD VESPERAS.

Stachys, beatissimus Christi præco et apostolus, et Apelles admirabilis,… Urbanus, Amplias, et divinus Narcissus, Triadem sanctissimam prædicantes, gentes illuminarunt et e servitute redemerunt: quos in fide omnes beatos prædicemus.

ΕΙΣ ΤΟΝ ΟΡΘΡΟΝ.
ῼδὴ α᾽

Ἴχνεσιν ἑπόμενοι Χριστοῦ τοῦ σαρκωθέντος δι᾽ οἶκτον, πανόλβιοι, τούτου τε προστάξεσι θεαρχικαῖς καθυπουργοῦντες, ὤφθητε πάντων πλανωμένων καθηγηταὶ πρὸς εὐσέβειαν.

Στάχυν καὶ Ἀμπλίαν τὸν σοφόν, καὶ Οὐρβανόν, .. καὶ Νάρκισσον, τοὺς τοῦ Χριστοῦ μαθητὰς χρηματίσαντας, πίστει συνελθόντες, χρεωστικῶς μακαρίσωμεν.

AD MATUTINUM.
CANTICUM I.

Christi per misericordiam incarnati vestigia secuti, beatissimi, ejusque præceptis divinis obtemperantes, visi estis omnium errantium duces ad pietatem.

Stachyn et Ampliam sapientem, et Urbanum … et Narcissum, … nuncupatos Christi discipulos, fide convenientes, ut oportet prædicemus.

ῼδὴ γ᾽

Εἰς ἅπασαν τὴν γῆν σοφὸς ὑμῶν φθόγγος ἐξῆλθεν ἀληθῶς, τοῦ Κυρίου αὐτόπται, ἀπόστολοι ἔνδοξοι, Οὐρβανὲ σὺν Ἀμπλίᾳ τε, καὶ Ἀπελλῆ σὺν Ναρκίσσῳ, μετὰ Στάχυος, ὑπὲρ ἡμῶν τὸν Σωτῆρα ἀπαύστως πρεσβεύσατε.

CANTICUM III.

In universam terram sapiens vester sonitus exiit vere, apostoli qui Dominum vestris oculis vidistis, gloriosi, Urbane cum Amplia, … et Apelles cum Narcisso atque Stachy; pro nobis Servatorem perpetuo deprecamini.

ῼδὴ δ᾽

Ἰσχύἳ τοῦ θείου δυναμούμενος Πνεύματος, τοὺς κατοικοῦντας Ὀδησσὸν υἱοὺς ἀπέδειξας φωτός, Ἀμπλία ἀπόστολε, ἐπιτελῶν θαυμάτων ἔργα παράδοξα, καὶ καταργῶν τῶν δαιμόνων τὰς φάλαγγας.

CANTICUM IV.

Virtute divini Spiritus roboratus, Odyssi incolas filios lucis effecisti, Amplia apostole, miracula incredibilia patrans, et frangens dæmonum phalanges.

Ναμάτων ἐνθέων πεπλησμένος ἐξέδραμες καθάπερ ῥεῦμα, Οὐρβανέ, σωτηριῶδες, τὰ πικρὰ καὶ ἄποτα νάματα ἀποσοβῶν, καὶ καταρδεύων ἐν χάριτι τῶν εὐσεβούντων παμμάκαρ τὸ πλήρωμα.

Undis divinis repletus excurristi sicut flumen salutare, Urbane, fluenta amara et non potulenta summovens, et irrigans in caritate beatissimam piorum universitatem.

ῼδὴ ε᾽

μέγας σε Βυζαντίου Ἀνδρέας κατέστησεν ἐπίσκοπον, τοὺς ἐκεῖσε πιστοὺς ἐκδιδάσκοντα, Στάχυ ἱερώτατε, καὶ κυβερνῶντα πρὸς λιμένας τοὺς γαληνοὺς θείᾳ χάριτι.

CANTICUM V.

Magnus te Andreas constituit Byzantii episcopum, qui ibi erant fideles edocentem, Stachy augustissime, et ad portus tranquillos dirigentem divina caritate.

ῼδὴ ς᾽

Ἐλέους θελητὴν Θεὸν ἐκήρυξας, καὶ πλάνης ἠλευθέρωσας, θεῖε Νάρκισσε, ψυχὰς τῶν ἀσεβῶν, μέγας γεγονὼς Ἀθηνῶν πρόεδρος, καὶ φυτουργὸς φυτῶν ὡραίων, θεομακάριστε.

CANTICUM VI.

Deum qui vult misericordiam, prædicasti; et ab errore liberasti, divine Narcisse, animas impiorum, factus Athenarum magnus antistes, et cultor pulchrarum plantarum, divine beatus.

In aliis quoque libris liturgicis commemorantur sancti viri, ut in eo qui inscribitur: Ἀνθολόγιον τοῦ ὅλου ἐνιαυτοῦ, edito anno 1719, et in Anthologio Venetiis excuso anno 1838: ubi de SS. Stachy, Amplia, Urbano et Narcisso recitandum indicatur Officium Apostolorum. Nusquam porro mentio fit eorum reliquiarum, nisi in menologio Basiliano, in quo feruntur sacra corpora Byzantium fuisse translata, et in eo qui Fons dicebatur, loco deposita.

DE SS. AMMONIO ET VIGILANTIO MARTYRIBUS IN MACEDONIA
DE SS. FELICE, DONATO ALIISQUE XXIX MARTYRIBUS NOVIODUNENSIBUS
DE SS. RUSTICIANO, AGAPITO ET SOCIIS VIII ET DE ALIIS MARTYRIBUS HIERONYMIANIS

SYLLOGE EX FASTIS SACRIS

Ammonius, martyr Macedoniensis (S.)
Vigilantius, martyr Macedoniensis (S.)
Felix, martyr Noviodunensis in Pannonia (S.)
Donatus, martyr Noviodunensis in Pannonia (S.)
Aliique viginti novem martyres Noviodunensis in Pannonia (SS.)
Rusticianus, martyr Hieronymianus (S.)
Agapitus, martyr Hieronymianus (S.)
Socii octo, martyres Hieronymiani (SS.)
Aliique martyres Hieronymiani (SS.)

AUCTORE V. D. B.

[In laterculis Hieronymianis hodiernis] Implexa sunt hodie mirum in modum martyrologia Hieronymiana. Quæ quo facilius explicentur, ex adverso descripsi memorias codicum Epternacensis et Lucensis, adjectis mentionibus codicum Richenoviensis et Augustani, qui dicuntur Hieronymiani contracti. Quod enim mireris, si unum alteri addis, fit pars insignis laterculi Epternacensis.

[2] [distinguuntur imprimis SS. Rogatianus, Felicissimus, martyres Afri;] In martyrologio quod continetur codice Bernensi sæculi VIII (vide supra, pag. XXV), aliquot varietates dignæ sunt quæ notentur. Mentio S. Vincentii transposita est, atque inde Rogatianus, qui alibi presbyter, hic diaconus dicitur: In Africa Rogatiani diaconi, Juliani, Furtunati, Silvani, Vincenti diaconi. Loco Sallicæ (versu 10), legitur Gallice, Agapie pro Agapini (versu 11), Felicissime pro Felicissimi (versu 12), XXXIX pro XXIX (versu 18), Vigelanti pro Angilanti (versu 27); denique adjicitur: vigilia S. Benigni. Ut nunc hæc omnia extricemus, commemorentur oportet quæ ad diem proxime superiorem, in SS. Calendione et Theophilo, diximus de compilatione Hieronymiana Itala seu priore, de duobus Excerptis, et de compilatione Gallicana, quæ ex illis trinis coaluit. Porro memoria in Africa Rogatiani presbyteri et Felicissimi, quæ ex parte versibus 1, 2 et 12 legitur, non alia est quam SS. Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui in persecutione Valeriani et Gallieni passi sunt, et primum in Martyrologio Parvo Romano, atque inde in Adoniano, Usuardino et Romano Baronii ad diem 26 octobris consignati sunt.

[3] [dein S. Vincentius sive Abulensis sive Cæsaraugustanus;] Qui legitur versibus 2 et 3 Vincentius diaconus, versu 6 Dogonus, Daconus, in Corbeiensi majore Clacovius, in Corbeiensi minore Claconius, et versibus 19 et 20 in Spania Vincentius, idem est, in Compilatione Itala verisimiliter his verbis annuntiatus: In Hispania Vincentius diaconus, dein in Excerptis pro more tortus et a compilatore Gallo in tres dispertitus. Non diversus videtur a S. Vincentio, martyre Abulensi in Hispania, qui in aliis fastis ad diem 27, in aliis ad diem 28 octobris inscriptus est cum SS. Sabina et Christeta. Hic quidem diaconus non fuit; sed permiscuerit eum compilator Italus cum S. Vincentio, diacono Cæsaraugustano: quo errorum genere scatet ejus scriptio. Ne opponas in pluribus martyrologiis die 27 octobris memorari Cæsaraugustani martyris translationem: hæc facta est anno 855, multo post compilatoris Itali ætatem.

[4] [SS. Calendio et Theophilus, S. Quintinus, SS. Ammonius et Vigilantius;] Expungamus et alia nomina, immerito ad hanc diem recensita aut singulari commentario illustranda. Qui versu 8 venit Calendio et versibus 28 et 29 Nicomediæ Philippus (immo Theophilus) et Calendio, pridie jam prodierunt et declarati sunt. S. Quintinus Veromanduensis, perperam in codice Lucensi in Italia pro Gallia locatus et Quirinus dictus, explicatione non indiget. Prius scriptum erat, ut perspicuum est ex codice Richenoviensi: In Gallia, Augustæ Veromanduorum, passio S. Quintini martyris; unde delata est vox Gallia ad versum 10 et in Sallicæ seu Gallici aut Gallicæ mutata. Alteri difficiliori loco lumen affert Martyrologium Ottobonianum, ubi hæc ad præsentem diem occurrunt: In Macedonia natalis sanctorum Ammari et Vigilantii. Versu 21 legitur in Macedonia, versibus 15 et 16 Mimi seu Mimmi, Augelafi seu Angelasi; sed primitus scriptum erat Vigilantii, quod apparet ex loco parallelo codicum Corbeiensis majoris, Labbeani et Gellonensis, atque codicis Epternacensis ad sequentem diem; in quibus ante Nundini legitur Vigilantius. Inferius versibus 25 et 27 redit eadem memoria distorta: Masiacoti, Marcoti (seu Mar … in Corbeiensi majore); Mammani seu Mammari, Saturnini, Angelanti et in martyrologio Bernensi Saturnini, Vigelanti, Nundini. Masiacoti et Marcoti pro Macedonia negligi possunt; itemque Augelafus, Angelasus, Angelantus pro Vigilantio. Saturninus episcopus Tolosanus ab hesterna die interpositus est. Ad diem vero sequentem seu 1 novembris non minus mirabili modo depravatur hæc memoria: scilicet in codice Lucensi: Petri, Mammeri, Saturnini. In Macedonia Jacobi… Et in Cesarea Cappadociæ natalis S. Macedoni; in Epternacensi: In Assia natal. Macedonis… Petri, Mammeri, Saturnini. In Macedonia Vigilanti, Nundini… In Cæsaræa Cappadociæ Macedoni; in Corbeiensi majore: Petri, Mammeri, Saturnini, Magni… In Macedonia Basilis… In Cesarea natalis S. Macedonii. Sed Ammarus, Mimus seu Mimmus, Mammanus seu Mammarus, et Mammerus, quid est? Nulla forma placet. Legendus potius Ammon aut Ammonius, nisi forte Marcianus, socius S. Silvani de quo infra dicetur.

[5] [SS. Felix, Donatus et alii XXIX, Noviodunenses in Mœsia;] Versus 17 et 18 hæc exhibent: Nividinis seu Nundini Felicis, Donati et aliorum XXVIIII (in codice Bernensi XXXVIIII); et in versu 27 Nundini, quod in aliis codicibus Nuncini dicitur, recurrit; item Donatus versu 13. Noviodunum intelligitur non in Galliis, sed in Pannonia, immo in Mœsia inferiore. Illis enim in partibus duo exstabant Noviodunum, alterum in Pannonia superiore, prope Corcoram (Gurk) fluvium [Cfr. Corpus inscript. latin. cons. academiæ Borussicæ editum, tom. III, part. I, pag. 496 et 498, Berolini 1873.] , alterum multo celebrius in Mœsia; quod in tabulis Peutingerianis et Antonini Itinerario dicitur Noviodunum, a Ptolemæo Νουιόδουνον, ab Ammiano Marcellino Novidunum, in codice Theodosiano Nebiodunum aut Nobiodunum [Cfr. Cellarius, Notitia Orbis antiqui, tom. I, pag. 468, edit. 1773.] , et in martyrologio Syriaco Wrightii, Budiduna et Bubidunia, ubi ad diem 25 maji annuntiatur Flavianus confessor, et ad 4 junii Philippus. Complures alii Noviodunenses martyres in Martyrologium Hieronymianum sunt recepti, atque inde in Acta nostra Sanctorum: ita ut persecutio christianorum Neveduni seu Nividuni, quemadmodum illic scribi solet, vehementer sæviisse videatur.

[6] [SS. Rusticianus, Agapitus, et alii complures,] Rusticianus; Agapita, immo Agapitus, qui et Agapinus et Agapius; Victoria, immo Victorius, et alii VIII; qui omnes versibus 3, 4, 5, 11, 13 et 23 laudantur, unum videntur agmen constituere. Sed ubi vixerint, quo tempore passi fuerint, indicio plane nullo significatur. Victoria seu Victorius facile fuerit S. Victor Sanctensis, de quo dictum est ad diem superiorem in Sylloge de martyribus Afris et ad diem 10 octobris in Commentario de S. Gereone et sociis. Fortunatus et Silvanus, qui versibus 7, 8, 14, 15 duplicantur, retinendi videntur: sed nonne S. Silvanus martyr Antiochenus est, cum S. Marciano in Martyrologio Wrightii Syriaco ad diem 26 octobris celebratus? De quo martyrologio vide ad diem 27 oct. Syllogen de martyribus Asianis. Julianus, Januarius, Vitalis, Petrus, Crescens, Alternus, immo alter Victorinus, et Saturninus, versibus 7, 20, 21, 22, 23, 24 et 26 celebrati, ad diem 1 novembris pertinent; nisi potius partim cum S. Victore, martyre Sanctensi, ex die 10 octobris huc translati fuerint. Sed illud notabile est in auctario Bedæ nihil aliud hodie contineri nisi quæ versibus 21, 22 et 23 leguntur, scilicet: In Macedonia SS. Vitalis, Petri, Crescentii, Alterni; sic hesterna die hæc sola ibidem occurrebant: Et alibi passio S. Feliciani cum sociis suis; quæ ad verbum etiam habet martyrologium Hieronymianum: ita ut auctarium illud altera Excerpta Itala esse videantur.

[7] [assumpti plerique ex aliis diebus.] Restant Bonifacius seu Bonifacia, Castus seu Casta, Secundus seu Secunda, Romanus et Valerius, qui, quum non iterentur eorum nomina et omittantur plane in auctariis Bedæ, a compilatore Gallo videntur esse additi juxta nescio quæ kalendaria. Haud tamen scio an S. Secundus S. Victorem ex die 10 octobris secutus sit. Valerius non alius verisimiliter est quam S. Valeria, uxor S. Vitalis et SS. Gervasii et Protasii mater, ut ad diem 30 octobris monui. Quod si non placet, restat S. Valerius, archidiaconus Lingonensis, die 22 octobris illustratus, atque huc forte accitus quod S. Benignus, apud Lingones honoratissimus, die 1 novembris celebratur. Bonifacius procul dubio idem est atque archiepiscopus Moguntinus, cujus ecclesiæ dedicatio et reliquiarum translatio proxima die 1 novembris in Martyrologio Fuldensi Georgii memorantur. Estne Casta seu Castus eadem atque Cassia, quæ illa etiam die in Hieronymianis martyrologiis occurrit? Equidem suspicor S. Cassium martyrem esse, qui ad hanc diem cum S. Victore devenerit. Romanus in auctariis Usuardinis Greveni presbyter dicitur; sed quum illa ex Hieronymianis excerpta videantur, timeo ne hic titulus a S. Rogatiano ad S. Romanum translatus sit.

DE S. NATALI CONFESSORE ROMÆ

VERISIMILITER INTER ANNOS CCII ET CCXVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Natalis, confessor Romæ (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unica. S. Natalis cultus. Ejus lapsus et pœnitentia. De nomine confessoris. Quisnam S. Natalis historiam scripserit.

Primum nonnulla nobis intercessit dubitatio, Natali (seu Natalio) dandusne esset locus inter Prætermissos, an inter eos de quibus singulariter hac die tractatur. Indicia enim cultus ecclesiastici recentiora sunt et minus ampla quam vellemus. [Natalis] Quum hæc tamen, quantulacumque sint, certa videantur, et viri historia plane digna sit quæ inter martyrum et confessorum Acta referatur, eam nolumus in præteritis relinquere. Jam vero Natalem centum annis ante Urbani VIII decreta sanctum fuisse habitum, manifesto apparet in Catalogo Sanctorum Petri de Natalibus, et in Martyrologio Salisburiensi, ut Anglico monasterio Sionensi fuit adaptatum.

[2] [a Petro de Natalibus et in martyrologio Salisburiensi] Et primo quidem de Petri Catalogo Thadæus Donnola in Brevi Tractatione de loco martyrii S. Felicis episcopi Spellatensis, primum edita Venetiis anno 1620, dicit se vidisse grande et antiquum illius Catalogi exemplar, tabulis cupressinis et corio violaceo compactum, manu Vaxilini Zordani, presbyteri Veneti, ecclesiæ S. Raphaelis plebani, accurate exaratum anno MCCCCVIII. Ipse vero Petrus, ut in extremo illo codice de se testatur, Sanctorum Catalogum scribere inchoavit anno Domini MCCCLXIX, die festo S. Barnabæ, adhuc plebanus existens sanctorum Apostolorum Venetiarum, diœcesis Castellanensis: opus vero ad exitum perduxit anno MCCCLXXII, die XXVI maji, jam creatus episcopus Equilinus provinciæ Gradensis [Acta SS., tom. I Februarii, pag. XIII. Cfr. Tiraboschi, Storia della letteratura italiana, tom. V, lib. II, pag. 143.] . Liber primo fuit typis editus Vicentiæ anno 1493, et pluries postea [Cfr. Apost. Zeno, Dissertationi Vossiane, tom. II, pag. 31 et seqq., Venetiis 1753.] . Martyrologium vero Ecclesiæ Salisburiensis, de quo modo, non est nisi Usuardinum, aliquot additamentis auctum; cujus hoc initium est: Hic incipit martyrologium secundum usum Ecclesiæ Salisburiensis, et uti legitur in Sion, cum additionibus. Quæ sane indicant hos fastos sacros fuisse usurpatos tum in Ecclesia Salisburiensi, tum in cœnobio Sionensi Ordinis S. Birgittæ in Midlesexia. Illud Richardus Whitford, ejusdem monasterii alumnus, ex lingua latina in anglicam vertit, typisque Londinensibus anno 1526 excudendum curavit [Baleus, Scriptores illustres Britanniæ, tom. I, pag. 709. Watt, Bibliotheca Britannica, tom. II, col. 964. G. Aungier, The history of Syon monastery, pag. 87 et 535.] .

[3] [sanctis annumeratur;] Porro Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum hæc scribit [Lib. IX, cap. 127.] : De sancto Natale confessore. Natalis confessor tempore Zepherini pape Rome claruit. Qui, dum sanctis operibus polleret, deceptus ab Asclepio et Theodoto collectariis, qui ambo discipuli erant cujusdam coriarii apostate, ab ecclesie communione dejecti, acquievit ut episcopus illius heresis nominaretur, acceptis pro salario centum quinquaginta nummis menstrue prestationis. Sed admonitus sepius a Domino ut resipisceret, dum amore turpis lucri recusaret, nocte quadam in somnis ab angelis diris verberibus flagellatur. Mane autem livores et vulnerum cicatrices in scapulis reperiens, ac si vigilans corporaliter passus esset, territus ad papam Zepherinum adiit, et visionem narravit. Quem ille penitentem benigne suscepit, et dignitati renuncianti satisfactionem imposuit. Natalis vero vitam in melius commutans, laudabilius finivit, et ejusdem pontificis tempore post modicum in pace quievit pridie calendas novembris. Eadem prorsus occurrunt in tribus quæ sub oculis habemus, Catalogi exemplaribus, scilicet Vicentino anni 1493, Lugdunensi anni 1514 et altero Lugdunensi anni 1534. In Salisburiensis vero Martyrologii apographo quod in nostro musæo servamus: Romæ festivitas S. Natalis confessoris, qui, honorum et pecuniæ avidus, a vera fide defecit, et factus est episcopus quorumdam hæreticorum. Sed postea revelatione ad Deum conversus est et reconciliatus, erroresque suos et vanos honores repudiavit, atque austeram egit pœnitentiam, ac magna sanctitate et multis miraculis claruit.

[4] [item in recentioribus martyrologiis.] Petrum de Natalibus imitatus est Maurolycus, in cujus Martyrologio edito annis 1568, 1576 et 1577, legimus ad diem 31 octobris: Romæ, beati Natalii confessoris tempore Zephyrini papæ. Item Galesinius in Martyrologio S. Romanæ Ecclesiæ anni 1578, ad eamdem diem: Romæ, sancti Natalis, confessoris, Zepherino pontifice. Hæc duo Opera aliquamdiu in nonnullis ecclesiis usurpata fuerunt. Natalis sanctitatem laudarunt etiam Walasser in Kalendario Ecclesiastico, primum edito anno 1562, dein annis 1573, 1583, 1599, quod vulgo sub nomine B. Petri Canisii circumfertur [Kirchenkalender, pag. 325, edit. 1583.] ; Philippus Ferrarius tum in Catalogo Sanctorum Italiæ anni 1613, tum in Catalogo Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, anni 1625; editor Hagiologii Italici, quod Bassani impressum fuit anno 1773; Martinus Weissbacher in Legenda Germanica Sanctorum excusa anno 1737 [Legend der heiligen Petriner, tom. II, pag. 273.] . Forte non inepte conjiciet aliquis S. Natalem, de quo hoc loco, non alium esse quam sanctum martyrem homonymum, cujus ossa anno 1652 a marchionissa Christiana Duglioli Angelelli data fuerunt Honorato Montecalvi Bononiensi, abbati generali Congregationis Lateranensis, atque eodem anno deposita in ecclesia S. Joannis de Monte, approbante Antonio Ridolfi, vicario generali archiepiscopi Bononiensis. Ille sanctus martyr, verisimiliter in cœmeteriis Romanis repertus, a Bononiensibus singulis annis die 29 octobris colitur [A. Masini, Bologna perlustrata, tom. I, pag. 501, Bononiæ 1666.] .

[5] [Ejus ab Ecclesia defectionem] De S. Natali nullum superest documentum coævum, præter scriptionem brevissimam, cujus meminerunt in Historia ecclesiastica Eusebius et post eum Theodoretus in Compendio hæreticarum fabularum, atque Nicephorus Callistus. Eusebium ducem habere placet, quum ipse solus anonymi auctoris narrationem ad verbum referat. Porro idem ille, ait, qui supradictum librum, nempe Parvum Labyrinthum [Theodoretus, Hæreticarum fabularum compendium, lib. II, cap. 5, ap. Migne, Patrol. græc., tom. LXXXIII, col. 392.] , de hæresis illius (Christum non esse nisi merum hominem) auctore (Artemone) composuit, aliam quoque rem Zephyrini temporibus gestam adjungit his verbis: Facinus, inquit, nostra ætate gestum (aut, ut alii vertunt, apud nos gestum, siquidem in exemplari legitur ἐφ᾽ ἡμῶν) multis fratrum nostrorum in memoriam revocabo. Quod quidem si Sodomis admissum fuisset, ipsos, ut arbitror, incolas ad pœnitentiam provocare potuisset. Erat quidam Natalius (Νατάλιος) nomine, CONFESSOR (ὁμολογητής), qui non ita pridem, sed nostra ætate vixit. Hic forte in fraudem inductus est ab Asclepiodoto et altero quodam Theodoto argentario. Ambo autem isti discipuli erant Theodoti illius coriarii, qui primus ob hanc doctrinam (scilicet Christum esse merum hominem) seu potius insaniam, a Victore, ut dixi, tunc temporis episcopo, ab Ecclesiæ communione remotus est. Hi persuaserunt Natalio, ut accepto salario, hæresis illius episcopus crearetur, ea scilicet conditione, ut menstruos centum quinquaginta denarios ab illis acciperet.

[6] [et pœnitentiam] Sociatus igitur illorum partibus, sæpe a Domino corripiebatur in somnis. Clementissimus enim Deus ac Dominus noster Jesus Christus, eum qui passionum suarum testis extiterat, perire extra Ecclesiam nolebat. Sed cum ejusmodi visiones negligeret Natalius, utpote honore primæ apud illos sedis et turpis lucri cupiditate (quæ multis mortalibus exitio est) inescatus, tandem a sanctis angelis per totam noctem flagris cæsus et gravissime verberatus est; adeo ut primo diluculo consurgens, saccum induerit, et cinere conspersus confestim cum lacrymis ad pedes Zephyrini episcopi se abjecerit, non solum cleri, verum etiam sæcularium vestigiis advolutus; et Christi misericordis Ecclesiam ipsam quoque misericordem fletibus suis commoverit atque concusserit; multisque precibus usus, ostensis etiam vibicibus plagarum quas pro Christi confessione pertulerat, vix tandem ad communionem admissus est [Eusebius, Histor. ecclesiast., lib. V, cap. 32, pag. 415, edit. Laemmer.] .

[7] [narrant auctor coævus, Theodoretus aliique.] Verum in hac quæ Valesii est interpretatione quædam notemus oportet. Ipsum narrationis initium ita nonnulli vertunt: Erat quidam nomine Natalis, qui non ita pridem, sed nostra ætate confessor evasit [Coustant, Epistolæ Romanorum pontificum, col. 109.] . Hunc episcopum nominatum (κληθῆναι), non creatum (κλὴρωθῆναι) legimus in aliquot codicibus; recte quidem, cum non esset inter hæreticos episcopus qui Natalem ordinare posset, ideoque vanum episcopi sine re nomen ei fuerit inditum [Ibid.] . Propter scelus suum a Christo Domino correptus fuit in somnis, aiunt Rufinus et Valesius; sed potius in visis (δι᾽ ὁραμάτων), ut Eusebium presse sequamur. Quamquam enim Natalis nocte ab angelis cæsus dicitur, tamen utrum somnians an vigilans fuerit correptus, nihil est quo discernatur [Cfr. Routh, Reliquiæ sacræ, tom. II, pag. 25.] . Adjicit auctor Dominum servare voluisse τὸν μάρτυρα τῶν ἰδίων παθῶν, quod Rufinus ita exprimit: martyrem suum, qui sibi in multis passionibus testis extiterat [Ibid.] . Denique quod in extrema narratione post Rufinum scripsit Valesius: ostensis etiam vibicibus plagarum quas PRO CHRISTI CONFESSIONE pertulerat, græco textui minus consonat; ubi hæc dumtaxat occurrunt: δείξαντά τε τοὺς μώλωπας ὧν εἰλήφει πληγῶν. Ab Eusebii narratione non multum discedit Theodoretus [Hæret. fabul. comp., ap. Migne, Patrol. græc., tom LXXXIII, col. 392.] . Addit tamen Natalem, unum ex præclaris confessoribus, propter insignem suam confessionem (διὰ τὸ τῆς ὁμολογίας ἐπίσημον) ab hæreticis sollicitatum fuisse, ut eorum sodalitio præesset; ideo recepisse in singulos dies denarios centum et quinquaginta; et a Christo correptum fuisse, dicente ipsum non pro his [hæreticis] sed pro evangelicis decretis decertasse. Postquam noctu verberatus fuit, mane ad ecclesiam festinanter se contulit; ubi Zephyrinus, flentis et obtestantis misertus, manum porrexit ad pœnitentiam. Eadem legimus apud Nicephorum Callistum [Eccles. hist., tom. I, lib. IV, cap. 21, pag. 318, Paris. 1630.] .

[8] [Eum putant nonnulli pro Minucii familiari.] Jamvero quisnam fuerit ille Natalis, hactenus frustra investigatum est. In dialogo Minucii Felicis inducitur Cæcilius quidam, non raro etiam Natalis nuncupatus, vir bonus, rectus, sincerus, qui gentilium erroribus primum addictissimus, mox tamen disputatione superatus, christianam religionem læto animo amplexatur. Is diu Romæ habitavit et in ipsa domo Minucii, quocum familiariter agebat. Ob nominis, temporis et locorum congruentiam conjecit Valesius [Annot. in Hist. eccles. Eusebii, lib. V, cap. 28.] eum esse Natalem nostrum, ab Eusebio memoratum; levi utique conjectura, et quam pauci dumtaxat auctores recipiunt [Le Nourry, Dissert. in Minut. Felic., ap. Migne, Patrol. lat., tom. III, col. 383 et seqq.] .

[9] [Ab Eusebio dicitur confessor,] Illud pro certo habendum est (quod Eusebius expresse tradit) S. Natalem fuisse confessorem, ὁμολογητήν. Confessores, ait Benedictus XIV [De beatif., lib. I, cap. 2, num. 6 et seqq.] , olim dicebantur illi qui Christum palam et coram tyrannis seu fidei hostibus confessi, quolibet tormentorum vel pœnæ genere affecti, superstites tranquillam mortem obibant. Contra martyres coronati erant illi, qui vel in tormentis, vel paulo post tormenta ipsorum tormentorum violentia moriebantur. Quod discrimen enucleate exprimitur in Passione Martyrum Lugdunensium, in qua de christianis qui multos cruciatus, non tamen mortem, passi fuerant scribitur: Christum æmulari atque imitari tantopere studuerunt, … ut quamvis in tantum gloriæ culmen evecti essent, nec semel atque iterum, sed sæpius martyrium subiissent, et a bestiis denuo in carcerem relati essent …, tamen nec se ipsos martyres prædicarent, nec a nobis ita se appellari paterentur. Dein, quinam sint martyres, ipsi exponunt: Hi jam sunt martyres, quos in ipsa confessione Christus absumi voluit, confessionem ipsorum morte tamquam anulo obsignans; nos vero viles atque abjecti confessores (ὁμόλογοι μέτριοι καὶ ταπεινοί: quamquam plurimi codices habent: ὁμόλογον [Eusebius, Hist. eccles., lib. V, cap. 3, pag. 353 et seq., edit. a Laemmer.] , et aliqui: ὁμολογουμένως, ita ut reddendum sit: nos vero absque dubio viles et abjecti). De hoc argumento plura scripserunt Benedictus XIV, Aloysius Cassittus [Acta S. Maximi Cumani, pag. 128 et seqq.] et clar. Joannes Baptista de Rossi [Bullettino di archeol. cristiana, ann. 1874, pag. 101 et seqq.] . Constat porro primis etiam Ecclesiæ sæculis, nomen Confessoris non semper ita restricte fuisse usurpatum; sed aliquando iis etiam inditum qui pro fidei defensione mortem oppetierant. At rursus martyres sæpe dicti sunt, qui atrocissima tulerant pro fide tormenta, licet fuerint superstites et in pace quieverint [Benedictus XIV, De beatif., lib. I, cap. 2, num 7.] . Eo titulo cohonestat S. Cyprianus eos qui christianæ religionis causa in custodia retenti, ibi moriebantur [Epist. XXXVII, ap. Migne, Patrol. lat., tom. IV, col. 328.] , et laudationi S. Eusebii, Romani pontificis, qui exsul in Sicilia obierat, hæc adjicere non dubitavit S. Damasus papa: Damasus episcopus fecit Eusebio episcopo et martyri [De Rossi, Roma sotterranea, tom. II, pag. 210. Cfr. Ansaldus, De martyribus sine sanguine, pag. 30 et seq.] .

[10] [quod nomen olim raro mortuis dabatur.] Plerumque tamen qui Christum coram fidei hostibus, citra mortem, professi fuerant, dicebantur confessores et quidem dum vivebant, ut ex innumeris apparet exemplis [Cfr. Kraus, Real-Encyklopädie der Christl.Alterthümer, pag. 327 et seq. Florentinius, Vetustius martyrologium occident. Eccl., admonitio IX, pag. 42 et seqq.] . Quare illud admirari satis non possumus, nomen hoc mortuis rarissime fuisse datum. Ex duodecim millibus christianarum inscriptionum quæ ad urbem Romam et ad sex priora sæcula pertinent, non legitur vox confessor nisi in laudationibus metricis a S. Damaso compositis; in titulis vero sepulcrorum semel dumtaxat occurrit, scilicet in monumento Euticii. Hujus infrequentiæ causas inquirens clar. de Rossi, dicit appellatione confessoris, post mortem et maxime in epitaphiis, eos dumtaxat fuisse decoratos, qui mortem confessore plane dignam obierint; ita ut titulus ille viro defuncto datus, fuerit quasi publica sanctimoniæ testificatio. Quum porro sepulcris non incideretur vulgo vox martyr, nisi concedente episcopo et nisi pro martyribus vindicatis [Cfr. Bened. XIV, De beatif., lib. I, cap. 2, num. 9.] , eodem modo, ut quidem conjicit doctissimus vir [De Rossi, Bullett., ann. 1874, pag. 106.] , sepulcrorum lapidibus non poterat inscribi confessor sine ecclesiastica auctoritate.

[11] [Obiit probabiliter inter annos 202 et 218.] Quidquid est, ex eo quod S. Natalis confessor ab Eusebio dicitur, id tantum inferimus, eum coram fidei hostibus se christianum esse professum, seu, quod ait Theodoretus, pro fide strenue decertasse. Quænam vero tum passus sit et quonam tempore, non definiunt historici. Quum tamen dicant eum ad bonam frugem rediisse dum S. Zephyrinus Ecclesiæ Romanæ præerat, id est probabilissime inter annos 200 et 218, jure meritoque opinatur Tillemontius [Mémoires pour l'hist. ecclés., tom. III, pag. 70 et 123, edit. 1701. Cfr. Lipsius, Die Chronologie der Röm. Bischöfe, pag. 174. Ad. de Ceuleneer, Essai sur la vie et le règne de Septime Sevère, pag. 212 et seqq., in Mémoires couronnés par l'Acad. roy. de Belgique, tom. XLIII.] , S. Natalem in judicium adductum fuisse Severo imperatore, et quidem post edicta ab eo contra christianos anno 202 promulgata. Minus enim commode referri potest eventum ad persecutionem Marci Aurelii, qui anno 180 obiit. Ipsam vero conversionem anno 207 contigisse putat Baronius [Annales eccl., ad ann. 207, num. 1.] . Quæ fuerit sancti confessoris vita post publicam piaculi detestationem, non referunt historici. Petrus de Natalibus, antiquo forsan kalendario usus, narrat eum, expiato scelere, post modicum in pace quievisse pridie calendas novembris, tempore S. Zephyrini papæ. Verum hæc certa non sunt.

[12] [De historiæ ejus auctore] Reliquum est ut in auctorem narrationis de Natali supra relatæ inquiramus. Se Dei servo coævum ipse dicit: Facinus nostra ætate gestum, etc., sed ejus nomen et libri titulum omittit Eusebius, ex quo tantum discimus eum scriptorem esse unius ex libris adversus Artemonis hæresim elaboratis [Hist. eccles., lib. V, cap. 32.] . Theodoretus, idem tractans argumentum, fatetur sibi ignotum esse scriptorem: Contra istorum (Artemonis, Theodoti coriarii aliorumque) hæresin, ait, conscriptus est Parvus Labyrinthus, quem nonnulli Origenis opus esse putant; sed eos qui hoc dicunt, stylus redarguit. Sive autem ille, sive alius conscripsit, talis in eo extat narratio [Hæret. fabul. comp., lib. II, cap. 5, col. 391, edit. Migne.] . Dein refert S. Natalis historiam. Verum Labyrinthi (quem eumdem librum plures opinantur atque Parvum Labyrinthum) auctorem fuisse Caium quemdam, aperte dicit Photius: Comperi annotatum fuisse non esse Josephi hoc opus (de universi natura), sed Caii cujusdam presbyteri Romæ agentis, quem et auctorem faciunt Labyrinthi: cujus etiam dialogus est adversus Proclum quemdam, hæresis Montanistarum defensorem. Cum enim sine titulo opus relictum esset, alii quidem Josepho inscriptum referunt, alii Justino martyri, nonnulli Irenæo: quemadmodum et Labyrinthum Origeni quidam tribuere. Alioqui Caii est opus, ejusdem revera qui Labyrinthum composuit, quando ille ipse in extremo Labyrintho testatum reliquit, esse se libri de universi natura auctorem. Verum hicne liber ille sit de quo agitur, an alius, nondum mihi liquet.

[13] [controversia est.] Hunc Caium presbyterum Romanæ Ecclesiæ fuisse affirmant, sub Victore et Zephyrino pontificibus, ordinatumque et gentium episcopum, scripsisse quoque peculiarem alium librum contra Artemonis hæresim, et adversus Proclum, Montani studiosum, accuratam disputationem, in qua tredecim duntaxat B. Pauli Epistolas enumeret, non recepta in censum ea quæ est ad Hebræos [Photius, Bibliotheca, cod. 48, col. 86, edit. Migne.] . Quum auctor Philosophoumenon quoque affirmet a se fuisse scriptum librum de universi essentia [Lib. X, ap. Migne, Patrol. græc., tom. XVI, part. III, col. 3447.] , nonnulli arbitrati sunt eum fuisse Caium presbyterum, cui, uti vidimus, a Photio liber ejusdem argumenti et Labyrinthus tribuuntur; asseruntque Labyrinthum alium non esse quam librum decimum ipsorum Philosophoumenon. Si quis plura de ista controversia cupit, adeat collegæ nostri eruditissimam de auctore Philosophoumenon dissertationem [De Smedt, Dissertationes selectæ in primam ætatem historiæ ecclesiasticæ, diss. III, pag. 83 et seqq., 95 et seqq.] . Nobis hoc loco satis est indicasse historiam S. Natalis a viro coævo fuisse scriptam.

DE S. EPIMACHO PELUSIOTA MARTYRE ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO

VERISIMILITER ANNO CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Epimachus Pelusiota, martyr Alexandriæ (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Acta S. Epimachi. De ejus cultu apud Græcos et Slavos.

Pelusium, in Ægypto inferiore ad ostium Nili Pelusiacum, cui nomen dederat, positum, Strabo ita descripsit: Cinctum est lacubus quos nonnulli Barathra vocant, [S. Epimachi Pelusiotæ] nec non paludibus. Sita est urbs supra mare stadiis amplius viginti: muri ambitus est stadiorum viginti: a luto (ἀπὸ τοῦ πηλοῦ) nomen habet [Res geographicæ, lib. XVII, pag. 1138, Oxonii 1807.] . Nunc vulgo dicitur Tineh seu Tyneh [Cfr. Ritter, Die Erdkunde, part. I, tom. I, pag. 826 et seq.] . Hujus civitatis origines christianas jam ab Henschenio [Acta SS., tom. I Febr., pag. 468 et seqq.] et Michaele Lequien [Oriens christ., tom II, col. 531 et seqq.] expositas, non est cur iterum disputemus. Ornamentum ejus et decus fuit, præter S. Isidorum, præclarus martyr Epimachus, qui, in illo tractu diu versatus, tandem Alexandriæ pro Christi fide mortem oppetiit. Duæ illius exstant Passiones. Alteram, quam plurimi exhibent codices [Cfr. Fabricius, Bibliotheca græca, tom. X, pag. 223, Hamburgi 1807. Lambecius, Comment. de bibl. Cæsarea Vindobonensi, tom VIII, col. 546 et 555, edit. a Kollario.] , latine redditam vulgavit Aloysius Lipomanus [Vitæ SS., tom. VI, fol. 401.] anno 1558, et eodem prorsus modo Surius [Vitæ SS., tom. V, pag. 1084.] anno 1570. Eam anno 1864 græco sermone primus edidit ven. presbyter Migne [Patrol. græc., tom. CXV, col. 1319.] , ex codice ms. Parisiensi 1484. Concinnata fuit, de quo omnes consentiunt [Cfr. Allatius, Diatriba de Symeonum scriptis, pag. 124.] , a Metaphraste et quidem, nostra sententia, non adeo indiligenter ut Tillemontio [Mémoires pour servir à l'hist. eccl., tom. IV, pag. 659, Paris. 1701.] concedi debeat eam plane esse aspernandam. Certe quoad res ipsas earumque seriem concordat cum altera Vita, quam reperimus in codice ms. [Catal. codd. mss. bibl. regiæ, tom. II, pag. 354, Paris. 1740.] publicæ bibliothecæ Parisiensis 1534 (unde eam descripsimus), quæque exstat etiam in codice ms. bibliothecæ Mediceæ Laurentianæ [Bandinius, Catal. codd. mss. bibl. Mediceæ Laurentianæ, tom. I, pag. 410.] . Jam illas scriptiones inter se conferamus oportet.

[2] [duæ exstant Passiones.] Libellus anonymi auctoris (quem brevitatis causa Passionem Priorem vocabimus), a Metaphrastino opusculo (Passione Altera) imprimis dicendi genere valde discrepat. Non solum enim gesta martyris ejusque sermones copiose proponit, sed manifesto in modum orationis panegyricæ contextus est. Quod ad res ipsas pertinet, quamquam auctores inter se minime pugnant, ita tamen differunt ut alter alterius narrationem non videatur adhibuisse. Inter discrimina plura duo hic notare juverit. Quandonam obierit S. Epimachus in Altera Passione non dicitur; sed ex inscriptione: eodem mense, die 31, satis apparet diem cultui assignari 31 octobris. Prior vero Passio tradit martyrium contigisse mense majo: et quidem vel die 7, ut expresse profertur in exemplari Parisiensi, vel die 22, qui in codicis Laurentiani inscriptione legitur [Cfr. ibid.] . Neque hæc errore aut fortuito scripta fuisse, ex ipso loco colligi potest quem inter aliorum sanctorum Acta Epimachi Passio in codicibus obtinet. Præterea quum Metaphrastes ne verbum quidem faciat de Eutropia martyre, hujus historiam alter scriptor paucis complectitur. Virgo illa, quæ, uti S. Epimachus, Alexandriæ ab Apelliano judice capitis damnata fuit, sola occurrit in Synaxario Patris Sirmondi, ad diem 25 maji; sed in menologio Basiliano et aliquot kalendariis infra indicandis eodem die atque S. Epimachus laudatur. Ad summam profecta videtur Passio Prior ex Ecclesia in qua S. Eutropia eodem colebatur die atque sanctus martyr Pelusiota, et quidem mense majo. Similis est laudatio quam, ex codice Coisliniano 110 [Montfaucon, Bibl. Coisliniana, pag. 186.] descriptam, clar. H. Zotenberg nobiscum humanissime communicavit. Acta priora tam plane refert, ut eorum dici possit epitome. Hac tamen inscriptione, quam initio legimus, discrepat: Die 31 octobris, martyrium S. Epimachi. Quæ temporis notatio longe vulgatissima est.

[3] [prædicatur in menologio Basiliano] Universa enim quæ nobis innotuerunt quæque jam recensebimus kalendaria, festo celebrando indicunt mensem octobrem: fere semper diem 31, aliquando diem 30, ut, tum in aliis paucissimis, tum in Menologio Basiliano videmus. In hoc quippe legimus: Die 30. Certamen sancti martyris Epimachi. Epimachus martyr, vir literarum expers et ignarus, sed facie liberali et decora, ex Ægypti regione fuit. Christianus autem cum esset, et præfectum regionis videret sanctos martyres torquere, ægerrime id tulit. Quamobrem quadam die, cum præfectus sanctos ad idolorum sacrificia compelleret, et ara coram proposita esset, Epimachus, divino zelo inflammatus, impetu facto aram subvertit. Unde comprehensus custodiæ traditur. Sed in vinculis etiam sanctos cohortabatur ad subeundum fortiter pro Christo martyrium. Educti igitur sancti de carcere cum præfectum objurgarent, interrogavit ille unde tantos sibi animos sumpsissent; cumque cognovisset hujus rei auctorem Epimachum fuisse, in sublime correptum dilaniari jussit. Cujus sanguis cum in alterum extinctum oculum subjectæ cujusdam puellæ, quæ unum oculum habens, sanctum intuebatur, ejusque fatum deplorabat, defluxisset, lucem illi protinus restituit. Et furore percitus præfectus, illum decollari mandavit, atque ita vitam finivit [Menologium Græcorum, part. I, pag. 152, Urbini, 1727.] .

[4] [et in Sirle tano,] Accedunt ea multo magis ad Passionem Priorem quam ad Metaphrastinam, nisi quod cultum ad diem 30 octobris referunt; ideo verisimiliter quod, sæculo X exeunte, quum prodiit Menologium, alicubi celebrabatur S. Epimachi festum die penultimo octobris. Quamquam id insolens erat. Jam tum enim, immo certe a sæculo IX, colebatur sanctus martyr die 31. Ad hunc diem commemoratur in kalendario Marmoreo Neapolitano medii sæculi IX [Mai, Scriptt. vett. nova collectio, tom. V, pag. 64.] , latino quidem, sed a Græcis oriundo; item in menologio græco Hierosolymitano sæculi X, a Scholzio edito; in Eclogadio Cryptoferratensi sæculi XI [Toscani, Ad Typica Græcorum animadv., pag. 81.] ; in kalendario Ecclesiæ Constantinopolitanæ sæculi XII, quod exstat in Vindobonensi bibliotheca et cujus apographum in musæo nostro habemus; in menæis græcis bibliothecæ Florentini conventus S. Marci FF. Prædicatorum [Cfr. reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 11322, fol. 152 et 159.] , et in tribus menologiis bibliothecæ Ambrosianæ Mediolanensis, quorum unum perantiquum et optimum est, ex Calabria advectum anno 1606 [Cfr. ibid., fol. 162.] . In Sirleti menologio ita prædicatur: Eodem die (31 octobris) sancti martyris Epimachi. Hic ex urbe Pelusio delatus apud præsidem Apellianum, in urbe Alexandria christianorum multitudinem cruciantem, quod altare in quo sacrificium idolis offerri cœptum esset, subvertisset, in ligno suspensus, ferreis unguibus discerpitur, et post alios cruciatus, ense obtruncatus, ad cœlestem vitam translatus requievit in Domino [Canisius, Thesaurus monumentorum, tom. III, pag. 483.] .

[5] [in menæis Græcorum,] Similis laudatio legitur in menæis Græcorum, Venetiis anno 1585 et 1843 excusis: Eodem die (31 octobris) memoria sancti martyris Epimachi.

Epimachus non horruit ferrum, ferens
Commilitonem nescium vinci, Deum [Siberus, Eccl. Græcæ martyrol. metricum, pag. 356.] .

Erat is pereleganti facie. In agro habitabat extra urbem Pelusium. Delatus est ad præfectum Apellianum, qui Alexandriæ magnum sanctorum numerum cruciabat. Dum jam peragebatur sacrificium, accurrens Epimachus altare subvertere conatus est. Statim itaque in ligno suspenditur, ungulis ferreis laceratur, ejusque ossa lapidibus confringuntur. Adstabat ibi femina altero oculo capta: quandoquidem sanctum acriter et obstinate intuebatur, magnum et amabile editur in ea miraculum. Dum enim martyr laceratur, pars carnium ejus a corpore avulsa et per aerem lata, sanguine stillat in oculum, et concreta gutta, o miraculum efficitur ipsi lumen et sanum restituit oculum. Sanctus vero postea gladio decollatur [Menæum mensis octobris, pag. 191, Venetiis 1843.] . Iisdem fere verbis celebratur S. Epimachus ad diem 31 octobris in Synaxario quod lingua græca vernacula conscripsit Maximus Margunius, quodque Venetiis primum prodiit anno 1629. In Papebrochii Ephemeridibus metricis expresse dicitur [Acta SS., tom. I Maji, pag. XLVII.] :

Πρώτῃ ἐν τριακοστῇ Ἐπιμάχου αὐχένα κέρσαν

      Epimachi collum trigesima prima recidit.

[6] [in kalendariis Slavicis] Slavi, Græcos imitati, ad diem 31 octobris S. Epimachi nomen suis fastis inscripserunt. Quod cernitur tum in Kalendariis Ostromirano anni 1056 – 1057 [Acta SS., tom. XI Octobris, Annus Græco-Slavicus, pag. 329.] , Zographiensi sæculi XII – XIII [Ibid., pag. 344.] , Sisatovacensi anni 1324 [Ibid., pag. 345.] , Ternobiensi anni 1272 [Ibid., pag. 338.] , Ostrogensi anni 1581 [Ibid., pag. 349.] , et Mosquensi antiquo ms. Bibliothecæ regiæ Bruxellensis [Cod. 11327.] ; tum in Kalendario Ruthenorum diœceseos Kioviensis, a Georgio David, missionario Societatis Jesu, anno 1688 exscripto [Ibid.] , in Ephemeridibus Papebrochianis effigiatis [Acta SS., tom. I Maji, pag. XLIX.] et in Tabulis Capponianis anni circiter 1660 [Assemanus, Kalendaria Eccl. universæ, tom. V, pag. 327.] . Quibus adde Patericon Kievocryptense, editum Mosquæ anno 1757, Horologium Pocajovense anni 1802, Kalendarium Mosquense anni 1818, et Prologum, id est, Menologium Compendiosum excusum Mosquæ anno 1850 [Annus Græco-Slavicus, pag. 266.] . Signatur dies festus 30 octobris in Kalendario Rumiantsoviano sæculi XIII [Ibid., pag. 341.] . Hæc Menologia et Kalendaria, de quibus eruditissime disseruit noster J. Martinov [Ibid., pag. 2 et seqq.] , non omnia esse catholica neminem latet; sed certe Ostromiranum, antiquissimum omnium, ab omni schismatico fermento purum est [Ibid., monitum, pag. VI.] . In nonnullis aliis kalendariis Slavicis, quæ ab archimandrita Sergio [Kalendarium Orientis Universale, ad diem 31 octobris.] recitantur, occurrit quoque nomen S. Epimachi nostri.

[7] [et Latinis.] Latinis vero videtur diu ignotus fuisse S. Epimachus Pelusiota; nam ejus nomen in antiquis kalendariis aut martyrologiis frustra quæras. Primus omnium Molanus ei locum dedit in Martyrologio Usuardi aucto anni 1573, ad diem 31 octobris, hisce verbis: Sancti martyris Epimachi; simul in margine indicans illum esse eumdem atque Epimachum cujus Acta conscripsit Metaphrastes. Eum videtur Molanus notum habuisse, non ex Passione quæ anno 1558 prodiit in Vitis sanctorum Lipomani [Vitæ SS., tom. VI, fol. 401.] ; nam de eo non facit mentionem in Martyrologio Usuardino anni 1568; sed ex Actis quæ ad diem 31 octobris Surius edidit anno 1570 [Vitæ SS., tom. V, pag. 1084.] . Molanum secutus est Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, ubi dicit ad diem 31 octobris: Alexandriæ, S. Epimachi, martyris Pelusiotæ; item multi auctores recentiores [Cfr. Pétin, Diction. hagiog. De Saint-Allais, Martyrologe Universel, ad diem 30 oct. Adalbertus Müller, Allgemeines martyrol.] .

§ II. De variis SS. Epimachis. Plures reliquiarum translationes.

[Ex pluribus sanctis homonymis, Epimachus Pelusiota] Sed alia hic oritur quæstio non parum obscura, sitne videlicet martyr ille, die 31 octobris celebratus, diversus a sanctis homonymis, qui alii aliis diebus in fastis sacris Occidentis et Orientis laudantur. Plures enim memorantur Epimachi:

1. Apud Græcos, die 31 octobris, S. Epimachus Pelusiota.

2. Apud Coptas et Æthiopes, die 31 octobris, SS. Epimachus et Azirianus.

3. Apud Latinos, die 10 maji, et apud Græcos, die 9 ejusdem mensis, SS. Epimachus et Gordianus (quem Epimachum Romanum vocabimus).

4. Apud Græcos, die 6 julii, S. Epimachus, qui una cum SS. Archippo, Philemone, Apollonio, Alexandro (immo Alexandrione) et Onesimo honoratus dicitur Constantinopoli, ad Sex Columnas.

5. Apud Latinos die 12 decembris, SS. Epimachus et Alexander, qui Decio imperatore Alexandriæ occisi sunt. (Illum dicemus Epimachum Alexandrinum.)

[9] [differre videtur ab Alexandrino,] Quoniam de SS. Epimacho et Aziriano supra diximus [Supra, pag. 684.] , jam investigandum est idemne dici possit sanctus Pelusiota cum socio illo S. Alexandri, quem Martyrologium Romanum ad diem 12 decembris commemorat. Eumdem affirmant Baronius [Martyrol. Romanum, ad diem 12 dec., not.] , Sollerius [Martyrologium Usuardi, pag. 640 et 738.] , Assemanus [Kalendaria Ecclesiæ Universæ, tom. V, pag. 327.] , Ruinartius [Acta sincera mart., pag. 126, Amstelædami 1713.] , aliique complures, nullis tamen argumentis expresse prolatis. Ut hæc sententia, quæ nostra non est, melius expendatur, utriusque sancti mentionem in fastis sacris, itemque certaminis genus, locum et tempus inter se conferre proderit. Ut ante dictum est, martyr Pelusiota, qui exsulat ex antiquis Latinorum Kalendariis, ita memoratur a Græcis die 31 octobris ut nullum videatur habuisse martyrii socium. Alter vero in Martyrologio Parvo Romano, quod edidit Rosweydus, hisce verbis laudatur ad diem 12 decembris: Alexandriæ, Epimachii et Alexandri, et sanctarum quatuor mulierum Ammonariæ, Mercuriæ, Dionysiæ et Ammonariæ. Ado, suo eadem die: Apud Alexandriam, inquit, beatorum martyrum Epimachii et Alexandri, qui multo tempore cum in vinculis et cruciatibus carceris tenti *, etiam frequenter et diversis suppliciis confecti, perdurassent in fide, ignibus postremo consumi jubentur. Hæc sumpta fuerunt, ut mox apparebit, ex epistola S. Dionysii Alexandrini, quam, ab Eusebio descriptam, Ruffinus latine reddidit [Eusebii, Eccl. hist., lib. VI, cap. 31, pag. 382, edit. a Cacciari, Romæ 1740.] . Adonem secuti sunt, præter alios, Usuardus in suo martyrologio, scriptor Violæ sanctorum, anno circiter 1480 et anno 1487 excusæ, denique auctores Martyrologii Romani. In Græcis vero menologiis non alios reperio SS. Epimachum et Alexandrum, quam eos qui ad diem 6 julii celebrantur [Acta SS., tom. VI Julii, pag. 280.] . Jam vero, licet ibi non cum quatuor sanctis feminis, sed cum Archippo aliisque inducantur, iidem tamen putari possunt atque Epimachus et Alexander Alexandrini: hos enim præclaros athletas quos post S. Dionysium Eusebius laudibus effert, in Græcorum menæis nusquam memorari, probabile non est.

[10] [ob discrepan tiam certaminis] Jam horum martyrii tempus cæteraque adjuncta scrutanda sunt, ut quid eis cum S. Epimacho Pelusiota commune sit, quid proprium intelligatur. S. Dionysius, episcopus Alexandrinus, de persecutione quæ in urbe sua adversus christianos sæviit: Jamque aderat, inquit, edictum imperatoris (Decii), illud ipsum fere quod a Domino nostro prædictum est, vere horrificum, adeo ut ipsi etiam electi, si fieri posset, scandalum paterentur. Omnes certe mirum in modum exterriti sunt. Ac multi quidem ex illustrioribus præ metu statim occurrerunt; alii qui rem publicam administrabant, ipsa actuum suorum necessitate pertracti veniebant; alii a notis et familiaribus adducebantur, et nominatim citati ad impura et profana sacrificia accedebant; nonnulli quidem pallidi ac tremebundi, quasi non sacrificaturi, sed ipsi potius victimarum loco idolis immolandi essent; adeo ut a circumstante multitudine deriderentur: quippe qui palam omnibus ostenderent, se tum ad moriendum, tum ad sacrificandum pusillo animo esse. Alii vero promptius ad aras accurrebant, audacter affirmantes numquam se antea christianos fuisse. De quibus verissime prædixit olim Dominus, ejusmodi homines ægre salutem consecuturos. Cæteri autem partim alterutros eorum quos diximus sequebantur, partim se in fugam dabant, partim comprehendebantur. Ex quibus nonnulli quum usque ad vincula et custodiam progressi essent, quidam etiam plures dies in carcere perstitissent, prius tamen quam in judicium inducerentur, fidem ejurarunt. Nonnulli vero quum aliquamdiu tormenta fortiter sustinuissent, ad reliqua quæ intentabantur supplicia, animos desponderunt. Verum beati illi ac stabiles columnæ Domini, ab ipso confirmati et fidei suæ robori congruentem vim atque constantiam nacti, admirabiles regni illius testes effecti sunt. Dein, expositis SS. Juliani, Euni et Macarii gloriosis certaminibus, ita pergit: Post hos Epimachus et Alexander, quum longo tempore in carcere retenti fuissent, et ferreos ungues, flagra ac mille dolorum genera pertulissent, vivæ calcis incendio etiam ipsi colliquefacti perierunt [Eusebius, Hist. eccles., lib. VI, cap. 41, pag. 495, edit. a Laemmer.] .

[11] [et cultus;] Hactenus de illo S. Epimacho, qui a Latinis 12 decembris colitur. Alterius autem martyris ætas, neque ab anonymo Actorum scriptore, neque a Metaphraste expresse indicatur. Hic tamen ratione adeo consimili descripsit persecutionem sub qua martyrium subiit sanctus Pelusiota, ut videatur S. Dionysii narrationem sub oculis habuisse, ejus summam Epimachi sui Passioni inseruisse, ac proinde totam rem ad eadem retulisse tempora, scilicet ad Decii ætatem. Hæc enim habet: Alexandriæ judex, ut totam urbem illam suis retibus caperet, et acerbam impietatis prædam colligeret, nullis omnino machinis abstinebat. Quamobrem christiani omnes illius judicis minas extimescentes, alii in solitudinem aufugiebant, alii se christianos esse dissimulantes, impietatem simulabant. Quicumque vero pietatem profiteri volebant, acerbissimis cruciatibus tradebantur. Exinde narrat auctor S. Epimachum ob religionis christianæ professionem ligno fuisse suspensum, dein laceratum ferreis unguibus, postea lapidibus contusum et decollatum. Ex his, ut opinor, satis probabiliter colligi potest, S. Epimachi Pelusiotæ mortem referri a Metaphraste ad idem tempus quo obiit Epimachus Alexandri socius; at simul hunc ab illo esse diversum. Posterior enim, una cum S. Alexandro et quatuor feminis cruciatus, igni consumptus est; ejusque nomen martyrologiis Latinis inscriptum fuit ad diem 12 decembris. Prior vero, qui expresse Pelusiota dicitur, solus apparet: in ejus Actis quæ fuse conscripta sunt, nullus nominatur qui fuerit certaminis consors. Insuper, præter alia discrimina satis multa, non combustus, sed abscisso capite interemptus dicitur tum a Metaphraste tum ab alterius Passionis auctore. Denique in kalendariis Græcorum inter sanctos diei 31 octobris numeratur. Quæ omnia simul sumpta suadere videntur, sanctos illos non unum esse eumdemque martyrem, etiamsi uterque Alexandriæ, Decio imperatore, occisus feratur. Hujusmodi porro similitudo passim deprehenditur, quando diu et vehementer persecutio sæviit. Et ne specimina e longinguo quæramus, in hac ipsa qua utimur S. Dionysii epistola, legimus duas feminas, Ammonarias dictas, eodem tempore et in eadem civitate Alexandria, pro fide Christi vitam posuisse.

[12] [item ab Epimacho Romano;] Veniamus ad alios martyres homonymos. S. Epimachum qui cum S. Gordiano colitur die 10 maji, putant multi [Martyrol. Rom., ad diem 10 maji. Georgius, Martyrol. Adonis, ad diem 10 maji. Raderus, Observationes in menæa Græc., mensis october, pag. 299, in reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 7587. Cfr. Ruinart, Acta martyrum sincera, pag. 126, not., Amstelædami 1713.] pro S. Epimacho socio S. Alexandri (quem etiam, ut vidimus, plerique non discernunt a Pelusiota). Eam sententiam hinc ortam existimo, quod licet non raro dicatur Epimachus ille Romanus Romæ obiisse, Juliano Apostata imperatore, tamen in Actis antiquis id prorsus siletur. Ibi enim, narrato S. Gordiani certamine, hæc dumtaxat de Epimacho scripta sunt: Christiani venientes in via quæ Latina nuncupatur, … illic posuerunt eum [Gordianum] in crypta, sexto idus majas, ubi jam pridem S. Epimachum sepelierant [Acta SS., tom. II Maji, pag. 553.] . Hunc itaque non Romæ, sed Alexandriæ exstinctum fuisse, atque hinc Romam translatum, multorum est opinio, et imprimis ipsius Adonis.

[13] [qui in martyrologio Adoniano idem dicitur atque Alexandrinus,] Hujus enim martyrologium ad dies 10 maji et 12 decembris legenti, manifestum erit S. Epimachum Alexandrinum ibi non diversum haberi a S. Epimacho Romæ honorato: ex quo fit ut necessario dixerit Ado martyris Alexandrini reliquias Romam fuisse translatas. Ad diem 10 maji: Romæ, inquit, via Latina in cœmeterio ejusdem, natalis sanctorum Gordiani et Epimachi: quos Julianus imperator apostata, inter multos christianos publicis custodiis mancipavit… Quod (corpus S. Gordiani) nocturno tempore christiani rapientes, miliario plus minus uno ab urbe Roma posuerunt in crypta, ubi jam pridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat. Quæ ultima verba sumpta sunt ex antiqua Passione S. Gordiani [Ibid.] . Deinde, in illum conferens quæ de Epimacho Alexandrino narraverat Ruffinus: Hic Epimachus, inquit, apud Alexandriam cum collega suo Alexandro, multo tempore in vinculis et in cruciatibus carceris tortus, cum in frequentibus et diversis suppliciis confectus perdurasset in fide, ignibus postremum consumitur. Tandem de suo addit: Deinde reliquiæ ejus Romam translatæ. Item legitur ad diem 12 decembris: Apud Alexandriam beatorum martyrum Epimachii et Alexandri, qui multo tempore cum in vinculis et cruciatibus carceris tenti, etiam frequenter et diversis suppliciis confecti, perdurassent in fide, ignibus postremo consumi jubentur.

[14] [in aliis vero fastis sacris] Hactenus auctor sæculi IX. Sed ante eum nemo, quod equidem sciam, ita senserat. Nec in Martyrologio Parvo Romano, nec in laterculis Hieronymianis aliisque fastis sacris, subindicatur Epimachum Romanum non Romæ mortuum esse. Contra SS. Epimachum et Gordianum reperimus ita junctim calendariis insertos, ut simul socii martyrii fuisse videantur [Acta SS., tom. II maji, pag. 551.] . Eos vero Græci in menologiis et synaxariis diserte scribunt Roma oriundos et Romæ occisos. Solus dissentit Ado; imo num ab Adone profecta sint quæ de Epimacho Alexandrino ad diem 10 maji in Martyrologio leguntur, est cur dubitemus. Desunt enim ista in antiquis aliquot codicibus [Cfr. ibid., pag. 552.] ; quin etiam pugnant cum iis quæ ipse Ado (si vulgatam editionem sequimur), alibi scripsit. Quum enim initio dixerit de SS. Epimacho et Gordiano: quos Julianus imperator apostata inter multos christianos publicis custodiis mancipavit; paulo post ea de Epimacho traduntur quæ manifesto ad Decii annos pertinent [Cfr. Georgius, Martyr. Adonis, ad diem 10 maji.] . Ne multa; opinari licet Epimachum illum, etiamsi aliquamdiu ante Gordianum obierit, Romæ tamen martyrium tulisse, ac differre proinde ab Epimacho Alexandrino.

[15] [diversus habetur.] Neque tamen dissimulari potest in Menæis Sirmondianis [Reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 11323.] , ad diem 31 octobris annuntiari certamen sancti martyris Epimachi, Romani, qui cum Gordiano, quodam viro religioso, ut christianus præsidi delatus est,… ita ut Græci videantur aliquando putasse eum Epimachum qui die 31 oct. colitur non alium esse quam S. Gordiani socium. Verum hoc testimonium, ni fallor, omnino singulare est: in reliquis menæorum exemplaribus, ut ante dixi, plane discernuntur illi martyres; apprime vero in codice Florentini conventus S. Marci FF. Prædicatorum: ubi ad diem 31 octobris simul laudantur: Epimachus martyr Pelusiotes. Epimachus Romanus martyr [Ibid., cod. 11324.] . Immo nobis vero proximum videtur tres inter se distinguendos esse Epimachos: scilicet Pelusiotam, socium S. Alexandri et socium S. Gordiani [Cfr. Baillet, Vies des Saints, tom. VIII, pag. 476 et seq., Paris. 1739.] . Sed præter hunc unum saltem exstitisse Epimachum alium, omnino planum fiet ex iis quæ de sancti martyris reliquiis earumque translatione jam disputanda sunt.

[16] [Recensentur reliquiæ S. Epimachi Romanæ,] Qua in re tot prodierunt tamque diversæ conjecturæ, ut perrumpi non possit caligo, nisi ante omnia proponantur veterum auctorum, quæcumque reperire potuimus, testimonia. Neque gravabimur ea quoque citare quæ ad Epimachum Alexandrinum et ad Romanum pertinent: hos enim multi auctores a Pelusiota non distinguunt.

I. S. Epimachum jam pridem Romæ sepultum fuisse ante S. Gordiani martyrium ex hujus Actis antiquis compertum est [Acta SS., tom. II Maji, pag. 553.] . Illum autem Alexandria Romam translatum dicit Adonianum martyrologium [Cfr. supra, num. 13.] : Reliquiæ ejus Romam translatæ.

In Notitia ecclesiarum urbis Romæ, inter annos 625 et 638 concinnata, hæc legimus: Deinde pervenies ad S. Gordianum martyrem, cujus corpus requiescit sub altare magno in ecclesia S. Epimachi *; et in libello de locis sanctis martyrum que sunt foris civitatis Romæ: Juxta viam vero Latinam ecclesia est S. Gordiani, ubi ipse cum fratre Epimacho in una sepultura … sepulti dormiunt [De Rossi, Roma soterr., tom. I, pag. 139 et 141.] . Item apud Wilhelmum Malmesburiensem, qui descriptionem inter annos 648 et 682 exaratam [Cfr. ibid., pag. 146. Wilhelmus Malmesb., Gesta regum Anglorum, lib. IV, ap. Migne, Patrol. lat., tom. CLXXIX, col 1305.] operibus suis intexuit: Juxta eam [viam Latinam] quiescunt in una ecclesia martyres Gordianus et Epimachus.

Adrianus papa I basilicam sancti Gordiani atque Epimachi seu cœmeterium ejusdem ecclesiæ … a novo in integrum renovavit [Anastasius, Liber pontificalis, tom. II, pag. 222, Romæ 1724.] .

Ad annum 774 scripsit Herimannus Augiensis [Monum. Germaniæ hist., scriptt., tom. V, pag. 100; cfr. pag. 418. Cfr. Mabillon, Annales O. S. B., lib. XXII, num. 65, lib. XXIV, num. 50.] : Corpora sanctorum Gordiani et Epimachi de Roma in Alamanniam translata sunt; et quidem Campidonam ut habet unus e codicibus. Item auctor Vitæ S. Hildegardis perhibet sanctam reginam Romæ corporibus sanctorum martyrum Gordiani et Epimachi dotatam fuisse; additque: hæc corpora ibidem [in Campidonensi monasterio] usque in hodiernum diem requiescunt et divinis excoluntur officiis [Acta SS., tom. III Aprilis, pag. 794.] .

In monasterio Weingartensi asservatæ olim feruntur insignes portiones SS. Gordiani et Epimachi, in ecclesia Pragensi eorumdem frusta quatuor, demum in monasterio Prumiensi diœceseos Trevirensis ipsa sanctorum martyrum corpora. Hæc autem fuisse eorum aliquot insigniora ossa a Campidonensibus accepta (circa annum 1190), jure opinatus est G. Henschenius [Ibid., tom. II Maji, pag. 554 et seq.] .

SS. Epimachi et Gordiani reliquiæ insignes, ait Carolus Piazza [Emerologio di Roma, tom. I, pag. 314. Barbier de Montault, L'année liturgique à Rome, pag. 47; cfr. pag. 129 et 187, Romæ 1862. Cfr. Galletti, Inscriptiones Romanæ infimi ævi, tom. I, pag. 44.] , imo eorum capita, Romæ hodieque servantur; quamquam, ut infra indicabimus, eadem Veneti opinantur se habere. Ex recentibus reliquiarum catalogis discimus in Romana basilica Lateranensi exstare SS. Epimachi et Gordiani corpora sub altari Nativitati sacro, juxta baptisterium.

[Alexandrinæ] II. Sæculo VI Alexandriæ in honore fuisse dicitur corpus alicujus S. Epimachi. Etenim in Antonini martyris Placentini Perambulatione locorum sanctorum, quæ ad annum 570 refertur [Cfr. Tobler, Bibliographia geogr. Palæstinæ, pag. 8. Fabricius, Bibl. lat. mediæ ætatis, pag. 118, Patavii 1754.] , hæc legere est: Alexandriam venimus… Ibi requiescit. .. S. Faustus et S. Epimachus, et S. Antonius sanctusque Marcus, et alia multa sanctorum corpora [Tobler, Itinera et descript. Terræ Sanctæ, pag. 117; cfr. pag. 134, Genevæ 1877. Cfr. Acta SS., tom. II Maji pag. XV.] .

[et Byzantinæ.] III. In menæis Græcorum celebratur ad diem 11 martii Relatio (ἀνακομιδή) reliquiarum S. Epimachi martyris Constantinopolim illatarum [Acta SS., tom. II Maji, pag. 552. Cfr. Maximus Margunius, Vitæ SS., ad diem 11 martii, Venetiis 1656.] , addito hoc disticho:

Κομίζεταί σοι ὄλβος, ὀλβία πόλις,
Ἐπιμάχου τὸ σώμα τοῦ τρισολβιοῦ.

Advehitur tibi felicitas, felix urbs,
Epimachi corpus ter felicis [Cfr. Siberus, Martyr. Eccles. Græcæ, pag. 96. Menæa, ad diem 6 mensis julii, pag. 52, Venetiis 1843.] .

Ibidem ad diem 6 julii mentio fit sanctorum martyrum Apollonii, Alexandri, Epimachi et Onesimi, quorum celebritas agitur in Hexacionio [Cfr. Acta SS., tom. II julii, pag. 280.] , parte quadam Byzantii ubi ecclesia erat SS. Trinitati sacra [Cangius, Constantinopolis christiana, lib. II, pag. 133 et seq., lib. IV, pag. 55.] .

Præterea in Antonii Novgorodensis archiepiscopi Peregrino, seu Descriptione sanctorum locorum Cæsareæ civitatis, anno circiter 1200 conscripta, exstare dicitur Constantinopoli, in ædibus aureis cæsaris, caput Epimachi, et in ecclesia SS. Sergii et Bacchi … sanguis S. Epimachi, in capsa servatus [Exuviæ sacræ Constantinopolitanæ, tom. II, pag. 223 et 229.] .

[17] [Verisimile est Epimachum Romanum Romæ mortuum esse,] Jam vero oportet ut hæc testimonia tamquam obrussa adhibeantur variarum quæ prolatæ sunt opinionum. Imprimis S. Epimachum apud quem Romæ sepultus fuit S. Gordianus et quem multi pro Epimacho Pelusiota putant, Alexandria in Urbem translatum fuisse plurimi perhibent: sed quo jure, non adeo perspicuum est. Etenim nullo alio stant auctore quam Adoniano martyrologio, in quo reliquiæ ejus Romam translatæ dicuntur: atque hæc verba, ut ante diximus, desunt in aliquot codicibus, desunt etiam apud Notkerum, Petrum de Natalibus aliosque hagiographos qui Adonem describere solent [Cfr. supra, num. 14. Acta SS., tom. II Maji, pag. 552.] . Immo si constet hæc a Viennensi episcopo esse profecta, dubitationem tamen injiciant oportet: quandoquidem ideo dumtaxat dicebatur Epimachus ille qui Romæ quiescebat, non Romæ obiisse sed huc fuisse devectum, quod idem putabatur atque Epimachus Alexandrinus. Id autem quam incertum sit, supra exposuimus. Quemadmodum igitur compertum nobis non est Romanum Epimachum esse eumdem atque Alexandrinum, ita etiam dubia videtur ejus translatio, idque eo magis quod in nullo martyrologio (præter Adonianum) memoratur ante annum 1578, neque in breviariis ante annum 1568 [Ibid.] .

[18] [minime vero Romam translatum;] Non multum itaque laboramus de conjecturis quas de modo et tempore illius translationis alii alias proposuerunt. Aringhus arbitratur S. Epimachum Alexandri socium Constantinopolim delatum esse, et hinc postea Romam. Quum tamen in Martyrologio Romano dicantur sancti martyris reliquiæ Alexandria in Urbem devenisse, conjici potest, inquit, sacrum corpus vel Constantinopoli Alexandriam et subinde Romam relatum fuisse, vel certe in ipsamet translatione quæ Constantinopolitanam ad urbem præstita est, sacra martyris pignora majori quidem ex parte Alexandriæ piorum recolenda obsequio relicta fuerint; et hæc demum, christianis inde transmeantibus, honorifice, ut par erat, tumulanda in urbem advenerint [Aringhus, Roma subterranea, lib. IV, cap. 3, tom. II, pag. 4 et seq. Cfr. J. Mazzolari, Diario sagro, tom. V, pag. 296, Romæ, 1820.] . Suspicati sunt aliquot auctores numquam in veterem Romam, sed in novam dumtaxat, seu Byzantium, portatum fuisse pretiosum thesaurum. Atque in eam sententiam scripsisse videtur Raderus, cum ait: Hujus, reor, Epimachi, (de quo die 6 julii mentio fit in menæis) corpus Constantinopolim translatum est; de quo 11 martii. In cujus cryptam corpus quoque S. Gordiani postea sub Juliano passi, depositum est. Gordianus vero cum hoc ipso Epimacho 9 maji celebratur, non quod simul martyrium subierint, sed eumdem sepulturæ locum sortiti sunt [Observationes in menæa, mens. octob., pag. 299, reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 7587.] . At certe nihil est cur Gordianum alibi quam Romæ passum et sepultum arbitremur.

[19] [item neque eum neque Pelusiotam Byzantium devenisse, sed Alexandrinum.] Adventus alicujus S. Epimachi in civitatem Constantinopolim peculiari festo apud Græcos consecratus est, et a nemine in dubium vocatur. Sed quisnam ille fuit? Nonnullis placet S. Epimachum Alexandrinum (quem a Romano minime discernunt) medio sæculo IV Romam fuisse translatum, et hinc postea Constantinopolim devectum, aut eum partim huic urbi datum, partim illi [Cf. Pétin, Dictionnaire hagiographique, tom. I, col. 864. Baillet, Vies des Saints, tom. IV, pag. 199, Paris. 1739.] . Sed, ut alia nunc omittam quæ postea indicabuntur, si corpus Epimachi Romani vel ejus magna pars Byzantinis obvenit, quomodo potuit idem corpus anno 774 dari S. Hildegardi reginæ, tum Romæ commoranti, et exinde Campidonæ quiescere? Sin autem exiguam dumtaxat reliquiarum portionem accepissent Byzantini, eventum, credo, non ea ratione immortalitati commendassent, quam supra descripsimus. Neque etiam admodum probabile videtur Epimachum Pelusiotam Constantinopolim translatum fuisse: certe nihil hujusmodi subindicatur, neque in officio liturgico diei 31 octobris, neque in Actis sæculo X copiose conscriptis: ita ut translatio, si contigerit, sit referenda ad sæculum X exiens aut recentiorem ætatem, quando Alexandriam jam pridem obtinebant Arabes. Inclinat animus ut putemus illum Epimachum ad Byzantinos pervenisse, quem iidem cum S. Alexandro ad diem 6 julii colebant. Hæc sententia, quæ etiam Baronii est [Martyrologium Romanum, ad diem 12 dec., not.] , pugnat cum iis quæ de translatione Epimachi Alexandrini in urbem Romam perhibentur [Cfr. Tillemont, Mém. pour l'hist. ecclés., tom. IV, pag. 659, Paris. 1701.] .

[20] [Byzantinæ reliquiæ forte Venetias devectæ sunt.] Num integræ Byzantii remanserint reliquiæ, ambigi potest. Quum enim Venetiis in Ecclesia S. Paterniani servari dicantur SS. Epimachi et Gordiani corpora [Italia sacra, tom. V, col. 1180, Venetiis 1720.] , alii putarunt Byzantio, alii Roma profecta esse. De his Flaminius Cornelius: Ad aram, inquit, divi Liberalis, episcopi et martyris, sesquipedalis urna ex onyce visitur fragmentis ossium referta, quibus adjacet hæc epigraphe: Hic requiescunt corpora SS. Gordiani et Epimachi MM. Quum autem angustæ urnulæ capacitas vix pauca et parva ossa pugillumque cinerum contineat, pro corpore reliquias significari dicendum est… Marmoreæ capsulæ adhærent duo capita, quæ ad eosdem sanctos martyres pertinere traditum est [Eccles. Venetæ, decas XV, pag. 263 et seq., Venetiis 1749. Cfr. Notizie storiche delle chiese di Venezia, pag. 215, Venetiis 1758.] . Sed quis id pro certo habebit? Nulla enim, ut ipse adjicit Flaminius, de tempore nec de modo translationis documenta supersunt [Ibid.] . Accedit quod Romæ, si Carolum Piazza sequi volumus, non solum insignes reliquiæ SS. Gordiani et Epimachi variis in templis servantur, sed ipsa eorum capita in basilica Lateranensi etiamnum ostenduntur [Emerologio di Roma, tom. I, pag. 314, Romæ 1713. Cfr. O. Panciroli, Tesori nascosti di Roma, Indice delle reliquie, V° Epimaco, Romæ 1625. Cfr. Piazza, Eorterologio Romano, pag. 214, Romæ 1702.] . Quapropter non temere suspicati sunt decessores nostri [Acta SS., tom. VII Maji, pag. 679.] eas sancti martyris exuvias quæ Byzantii colebantur, hinc a Venetis fuisse avectas ad urbem suam, uti alia plura sanctorum corpora [Cfr. Andr. Dandulus, Chronicon, apud Muratori, Rerum Italic. scriptt., tom. XII, col. 331.] ; et quod ejus nomini passim nomen Gordiani jungatur, invaluisse opinionem, quam sequitur Ughellus [Italia sacra, tom. V, col. 1180.] , utriusque corpora Venetiis haberi ad S. Paterniani. Neque obstat quod Antonius Novgorodensis caput S. Epimachi Constantinopoli exstare asserit. Scripsit enim anno circiter 1200, antequam Latini Byzantium occuparunt sacrosque inde abstulerunt thesauros.

[21] [Certo sunt duo Epimachi diversi, et verisimiliter tres.] Atque hæc de Epimacho Byzantii culto. Utrum eumdem an alium, Alexandrinum an Pelusiotam sæculo VI Alexandriæ quiescentem viderit Antoninus martyr, injudicatum relinquatur. Nihil scilicet, præter brevissimam quam ante dedimus viatoris mentionem, hactenus innotuit. Totius autem disputationis summa hæc erit: falluntur ii qui omnes Epimachos, Pelusiotam aliosque, unum dumtaxat martyrem esse opinantur. Quamvis enim ubi martyris corpus exstare dicitur intelligi sæpe possit pars reliquiarum, attamen diligenter expendenti quæ de translationibus supra exposita sunt, manifesto apparebit duos saltem diversos agnoscendos esse Epimachos; immo tres exstitisse fidem propius videtur, et ex collatis inter se rebus gestis egregie confirmatur.

[22] [Sancto Pelusiotæ adjungitur S. Eutropia,] In Slavico Kalendario Rumiantsoviano sæculi XIII, ad diem 30 octobris, S. Epimacho appositus est S. Eutropius [Martinov, Annus Græco-Slavicus, pag. 341.] : id certe scriptum est pro Eutropia, quæ ad eumdem diem in pluribus kalendariis et menæis citatur; ut in menæis Sirmondi seu Claromontanis, in Ambrosianis Mediolanensibus, et in Mazarinæis, in kalendario Mosquensi edito anno 1818, in Menologio Compendioso anni 1850, in menæis Græcorum excusis [Menæum mens. oct., ad diem 30, pag. 184, Venetiis 1843.] . Brevis narratio quæ in synaxario Divionensi ad diem 25 maji, et ad diem 30 octobris in menologio Basiliano, in menologio Sirleti, in menæis Sirmondi aliisque legitur, re ipsa non differt ab ea quæ Actis S. Epimachi intexta fuit. Ideo vero sancti martyris cultui sociata videtur S. Eutropia, quod ambo in eadem urbe, eodem tempore et ab eodem judice occisi fuerunt, ut infra declarabitur.

[23] [præter alios martyres,] Certum non est quisnam sit Heraclius ille qui ad diem 31 octobris S. Epimacho Pelusiotæ adjungitur in kalendario Marmoreo Neapolitano, in Eclogadio Crypto ferratensi, in aliquot Græcorum synaxariis aliisque fastis sacris. Forsan non differt a S. Heraclio martyre Alexandrino, qui ad diem 7 julii commemoratur in laterculis Hieronymianis, at cujus mentio non fit in Kalendario Marmoreo, aliisque supra indicatis. Quod autem dixit Assemanus [Kalend. Eccl. Univ., tom. V, pag. 327] eumdem illum esse atque Heraclium qui cum S. Alexandro die 22 octobris colitur [Acta SS., tom. IX Oct., pag. 520.] , mera videtur et gratuita conjectura. SS. Epimachum et Heraclium comitatur in kalendario Evangeliarii Ostromirani sæculi XI S. Pantaleon; qui, teste Capitone Nevostrujef, in nullo alio libro liturgico ad diem 31 octobris colendus proponitur [J. Martinov, Annus Græco-Slavicus, pag. 266.] . Sed non hic locus est ea latius disceptandi.

[Annotata]

* alias torti

* Epimahi cod.

§ III. De S. Epimachi conditione. Fueritne anachoreta et episcopus.

[S. Epimachus christianæ philosophiæ vacavit,] De S. Epimachi patria, ætate, familia, conditione nihil fere notum est. Ægyptius erat, habitabatque, ut aiunt Græcorum menæa, in agro Pelusiano. Quænam ibi fuerit ejus vivendi ratio exponens Metaphrastes: Versabatur, inquit, in monte Pelusio, et ibi in omni philosophia se exercebat, omnemque victus duritiem amplexabatur; vitam denique propter Christum asperam ac laboriosam vivebat. Qui de hac philosophia scripserunt, Nicolaus Antonellus, et melius decessor noster Antonius Tinnebroek, ostenderunt sæpe philosophos ab Ecclesiæ Patribus vocatos fuisse viros religiosos, qui terrenis curis ac impedimentis abjectis, et sæculi voluptatibus repudiatis, animos suos christianæ philosophiæ, juxta cœlestia sacrarum Scripturarum documenta excolendæ, penitus addicebant, … ut corpore in servitutem redacto, mente a mundanarum rerum amore libera, in sancta Dei contemplatione quiescerent, et in terris degentes cœlestem beatorum spirituum vitam imitarentur [S. Jacobi episcopi Nisibeni sermones, Diss. de Ascetis, cap. II, pag. 110 et seq.; cfr. cap. III, pag. 114 et seqq.] . Sed eorum alii (θεωροί, contemplativi, ἄζυγοι, segreges, similibusque nominibus dicti,) vitam quam vocamus contemplativam vivebant; alii vero (πρακτικοί, activi, κοινωνικοί, sociales etc.,) magis vitæ activæ operam dabant, Christi religionem ubique prædicando [V. De Buck et A. Tinnebroek, Examen historicum et canonicum libri Mariani Verhoeven de Regularium et Sæcularium clericorum juribus et officiis, cap. II, pag. 59 et seqq. Cfr. Suicerus, Thesaurus eccles., tom. II, Vbis φιλοσοφία et φιλόσοφος, col. 1438 et seqq., edit. a Wetstenio.] .

[25] [prope Pelusium,] Quum ad priorem potius classem S. Epimachus ab Actorum scriptoribus referatur, quærendum est quo pacto se in hac vitæ ratione gesserit. Non disputabimus utrum olim Therapeutæ, de quibus tot sunt controversiæ, Pelusii aliquamdiu fuerint versati: fieri sane potuit, si quidem per singulas Ægypti præfecturas, maxime circa Alexandriam, sparsi feruntur [Cfr. Examen hist. etc., pag. 38 et seqq.] , et Pelusianus ager ipsorum instituto aptus erat locus. Neque ad disquisitionem veniet eorum sententia qui putant a primis temporibus tractum illum Carmelitarum fuisse sedem [Cfr. Acta SS., tom. I Febr., pag. 469.] . Sed procul dubio ibi sæculo V vitam monasticam vixit S. Isidorus, atque, uti post Nicephorum Callistum [Hist. eccl., lib. XIV, cap. 53, ap. Migne, Patrol. græc., tom. CXLVI, col. 1249 et seqq. Cfr. ibid., tom. LXXVIII, col. 318, epistol. S. Isidori Pelusiotæ, lib. I, epist. 213.] aliosque contendit Pagius [Critice Baronii, ad ann. 433, § XXIII.] , contradicente Heumanno [Primitiæ Gottingenses, de Isidoro Pelusiota, pag. 214.] , multis præfuit discipulis. Immo constat jam sæculo IV loca prope Pelusium plurima a monachis exculta fuisse [Acta SS., tom I Febr., pag. 469.] . Anno enim 357 aut 358 S. Hilario abbas venit Pelusium, ut scribit S. Hieronymus, visitatisque Fratribus qui in vicina eremo erant, et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit triduo ad castrum Thaubastum [Ibid., tom. IX Octobr., pag. 52; cfr. pag. 21.] Num anno 250 (quo circiter obiisse credimus sanctum nostrum martyrem) multi jam versarentur ascetæ in illis partibus, compertum non est: at certe Epimachus ibi vitæ perfectæ operam dedit, non quidem in cœnobio, neque rursus in vasto eremo, sed ait Metaphrastes, in monte Pelusio, seu, ut habent menæa extra urbem Pelusium, in agro; forte in illo quod ad meridiem et orientem Pelusii etiamnum desertum jacet, vix horæ quadrante a civitate illa distans, et ab ea tantum divisum brevissimo spatio paludis [Ibid., pag. 22.] .

[26] [sed non in vasta eremo.] Hæc S. Epimachi conditio non mira videbitur recognitantibus quæ S. Athanasius de magno Antonio scripsit. Narrans eum, anno ætatis circiter vigesimo (seu anno Christi, ut plurimi opinantur, 270), non procul a domo sua ascesi operam dare cœpisse: nondum enim, inquit, tam crebra erant in Ægypto monasteria, neque ullus omnino monachus noverat vastam eremum; sed quisquis sibi vacare cuperet, is haud procul a vico suo solitarie se exercebat [Cfr. Examen hist. libri Mariani Verhoeven, pag. 64. Cfr. Acta SS., tom. III Maji, pag. 295.] . Attamen merito asserit S. Hieronymus Paulum quemdam Thebæum (circa annum 250) principem istius rei (vitæ anachoreticæ) fuisse, non nominis. De Antonio vero: Non tam ipse, inquit, ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia [Vita S. Pauli, ap. Migne, Patrol. lat., tom. XXIII, col. 17 et seq.] . Qui, ut ait S. Athanasius, multis persuasit ut solitariam eligerent vitam, atque ita demum facta sunt etiam in montibus monasteria, et eremus habitata est a monachis [Examen hist. etc., pag. 65.] . Quum hæc gesta sint circa annum 305, discipulis S. Antonii Epimachum annumerare non possumus.

[27] [Nullo jure dicitur episcopus fuisse.] Neque etiam in episcoporum numero reponendus est. In Slavico Kalendario Rumiantsoviano sæculi XIII memoratur Passio sancti antistitis Epimachi, et in kalendario Sisatovacensi anni 1324: Passio sancti hieromartyris [Cfr. Acta SS., tom. XII Oct., pag. 220.] Epimachi episcopi [J. Martinov, Annus Græco-Slavicus, pag. 341 et 345.] . Verum singularis illa mentio fidem minime derogat fastis sacris, et Passionibus, ex quibus colligitur præclarum martyrem nullo jure vocari episcopum. Non solum enim nusquam id subindicatur, sed dicitur vir sanctus literarum expers et ignarus [Menologium Basilianum, ad diem 31 oct.] , nullo vitæ magistro atque duce usus [Cfr. infra, Passio Altera, num. I.] , rusticus et rudis, qualis erat David paternas oves pascens [Infra, Passio Prior, num. I.] ; mundo ignotus et vulgaris [Ibid., num. 3.] .

[28] [Obiit verisimiliter anno 250.] Reliquum est ut tempus quo S. Epimachus pro fidei confessione decertavit, pressius definiatur. In Kalendario Mosquensi ms. cujus apographum exstat in regia bibliotheca Bruxellensi (cod. ms. 11327), expresse scriptus est annus 5775 (seu annus post Christum natum 267); sed quam parum auctoritatis hujusmodi notationibus adjungendum sit, omnes norunt. Fidenter proponunt alii auctores diem 12 decembris anni 250, eo quod sanctum martyrem non discernunt ab Epimacho Alexandrino, quem constat revera extinctum fuisse anno 250. Nobis, duos martyres distinguentibus, idem annus non improbabilis videtur. Licet enim, ut ante dixi, non expresse definiatur in Actis tempus certaminis, tamen, quantum ex communibus indiciis conjectare licet, significatur a Metaphraste Decii ætas. Decius autem regnum occupavit mense octobri anni 249 et periit mense novembri anni 251. Eligendus itaque est annus 250 vel 251, si S. Epimachus, quod in Passione Priore legitur, necatus est mense majo; immo etiam si obiit mense octobri, ut passim perhibetur. Non enim credi potest jam ipso mense octobri anni 249 edicta contra Christianos promulgata fuisse, præsertim Alexandriæ; maxime quum neminem, Decio imperatore, martyrio affectum noverimus ante S. Fabianum papam, seu ante diem 20 januarii anni 250 [Cfr. Acta SS., tom. XI Octobris, pag. 417.] . Alexandriæ quidem nequaquam ex imperatoris edicto persecutio cœpta est, quippe quæ integro anno anteverterat [Eusebius, Hist. eccl., lib. VI, cap. 41.] ; attamen non ad has gentilium turbas adversus christianos incitatas Epimachi martyrium referre videntur Passionum auctores, sed ad ipsam Decianam persecutionem, et quidem ad tempus quo vehementissime sæviebat, ideoque mensis octobris anni 250 magis placet quam idem mensis anni 251, quo certe persecutio deferbuerat. Atque hæc, deficientibus idoneis testimoniis, tamquam conjecturæ probabiles afferri possunt, minime vero ut indubia documenta.

MARTYRIUM SANCTI, GLORIOSI ET MAGNI MARTYRIS EPIMACHI AUCTORE ANONYMO
ex codice ms. Parisiensi 1534.

Epimachus Pelusiota, martyr Alexandriæ (S.)
a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
Certamen S. Eutropiæ. S. Epimachus sponte se offert præsidi Alexandriæ. Confirmat captivos. Carceris custodum conversio et martyrium.

Τῶν καλῶς ἀθλησάντων ἐν τῷδε τῷ βιωτικῷ ἀγῶνι εἰκόνας [εἰκόναις cod.] ἀφιεροῦνται ἔν τε τοῖς γυμνασίοις ἐν τε τοῖς περιβόλοις, εἰς μεῖζονα πόθον φερούσας τοὺς ἀθλεῖν ἐθέλοντας ἐν τοῖς σταδίοις. Καὶ ὅπως μνήμη τοῦ ἀπελθόντος καὶ ἀριστέυσαντος ἐν τῇ συμμαχίᾳ ἄσυλος διαμένει ἐν τῇ διανοίᾳ τῶν φιλοπόνων, ὡς καὶ παρ᾽ ἡμῖν σήμερον μνήμη τοῦ νικηφόρου μάρτυρος ἐπιμάχου, οὐκ ἐν στήλαις οὐδὲ ἐν εἰκόσιν, ἀλλ᾽ ἐν διανοίαις ἐγγέγραπται [ἐνγέγραπται cod.] . Αἵματι γὰρ τῷ ἐξ αὐτοῦ ῥεραντισμένῳ [pro cod. ἐῤῥαντισμένῳ] ἐν τῷδε τῷ πνευματικῷ περιβόλῳ συναγείρας ἃπαντας τούς, ὑπὲρ οὗ πέπονθεν, Χριστοῦ θιασώτας, [θειασότας cod.] εἰς ἄληστον διαμένει μνήμην, καὶ δοξάζει τὸν ἀριστέα Χριστόν. Ἐπειδὴ δὲ καὶ μνήμη δικαίων μετ᾽ ἐγκωμίων γίνεται, καὶ τὸ μνημόσυνον αὐτῶν εἰς γενεὰν καὶ γενεάν, μικρὰ τῶν ἐκείνῳ διηριστευμένων εἰς ἔπαινον καὶ δόξαν τῇ παρούσῃ ἡμέρᾳ διαμνημονεύσω. Ποῖον οὖν τῶν ἐκείνου κατορθωμάτων ἐξείπω ἀλλ᾽ ὅτι τῷ διαβόλῳ ἐμάχήσατο, καὶ πρὸς τὰς ἀρχὰς καὶ ἐξουσίας καὶ τοὺς κοσμοκράτορας τοῦ σκότους, καὶ πρὸς τὰ πνευματικὰ τῆς πονηρίας, ὡς γέγραπται, ἐπάξιον τῆς προσηγορίας κεκτημένος τὸ φρόνημα; Ῥώμην γὰρ ἠμφιάσατο ἅγιος ἥν ἠκούσαμεν παρὰ τοῦ μακαρίου Παύλου λέγοντος· Οὐκ ἔστιν ἡμῖν πάλη πρὸς αἷμα καὶ σάρκα, ἀλλὰ πρὸς τὰς ἀρχὰς καὶ τὰς ἐξουσίας, καὶ τὰ ἑξῆς. Πρᾶος δὲ ἦν ὡς Μωϋσῆς, θεράπων Κυρίου· ὡραῖος τῇ ὄψει ὡς Ἰωσὴφ σώφρων· καὶ ἀθλητὴς ὡς Ἰώβ, ὅς ἐμαχήσατο τῷ διαβόλῳ, δίκην μάρτυρος ἀχθεὶς εἰς τὸ στάδιον τῆς σωφροσύνης· εὐμεγέθης ἄγροικός τε καὶ ἰδιώτης, οἷος ἦν Δαβίδ, ποιμαίνων [ποιμένων] τὰ πρόβατα τοῦ πατρὸς αὐτοῦ καὶ ἀχθεὶς εἰς προφητείαν καὶ βασιλείαν· ἀνδρεῖος [ἀνδρείως cod.] , ὡς ἔδειξεν περὶ τὴν πίστιν ἔνστασις.

[2] Ὡρμᾶτο δὲ ἐκ τῆς Αἰγύπτου μητροπόλεως, τοῦ Πηλουσίου λέγω ἀλλὰ φθόνου καὶ σκηπτοῦ ἐπικειμένου τῇ φιλοχρίστῳ τῶν Ἀλεξανδρέων πόλει· πολέμιός τις ἀνὴρ ὀνόματι Ἀπελλιανὸς (ἀρκούσης μόνης τῆς προσωνυμίας μαρτυρῆσαι τὸ σαρκοβόρον καὶ ἀνήμερον τοῦ ἀνδρός), ἐπιβεβηκὼς τῆς πόλεως, ἐκέλευσεν πόλεμον γενέσθαι κατὰ τῶν χριστιανῶν ἐπὶ ἡμέρας πέντε· βουλόμενος συλλαβεῖν καὶ ὑποπεῖσαι θυσίαν τοῖς ματαίοις καὶ μὴ οὖσι θεοῖς προσενεγκεῖν· εἰ δὲ μή γε, τιμωρήσασθαι αὐτούς. Καὶ εἵλκοντο οἱ χριστιανοὶ βίᾳ, οἱ μὲν ἐκ τὼν ἐγγύς, οἱ δὲ καὶ ἐξ ἄλλων πόλεων καὶ χωρῶν· καὶ παρίσταντο μετὰ πολλῆς συγχύσεως καὶ δεσμῶν καὶ φυλακῆς ἐπὶ τὸ μαρτύριον. Ἄλλοι δὲ οἰκείᾳ προαιρέσει ἠκολούθουν, τὰς ψυχὰς ἀνατιθέντες τῷ δεσπότῃ αὐτῶν Θεῷ, καὶ βασάνων καὶ τιμωριῶν εἰς πεῖραν ἤγοντο, διὰ τὸ μὴ ἀνέχεσθαι κἂν ἀκούειν τῶν βεβήλων καὶ ἀθέων τοῦ διαβόλου κολακιῶν. Ἐν οἷς καὶ κόρη τις ἅμα αὐτοῖς καταξεομένη τὰς πλευράς, ὀνόματι Εὐτροπία, καὶ κατακαιομένη διὰ λαμπάδων πυρός, ἀνέκραγεν λέγουσα· &ldquogr;Μεγάλη ψυχρότης τοῦ ὕδατος οὗπέρ μοι ἐπιβάλλεται, καὶ φρίττει μου τὰ ὀστᾶ.&rdquogr; Ἐφ᾽ οἷς πολέμιος καὶ ἐχθρὸς τοῦ Θεοῦ, τοὺς ὀδόντας τρίζων, τοῖς δορυφόροις ἔτυπτεν, μωρῷ φρονήματι καὶ ἀπίστῳ νομίζων ὕδωρ καταχέεσθαι [καταχέσεσθαι cod.] αὐτῇ ὑπ᾽ αὐτῶν· οὐδὲ γὰρ ἔβλεπεν τοῖς ἔξωθεν ὀφθαλμοῖς οὔτε τοῖς ἔσωθεν. Καὶ τυπτόμενοι οἱ δορυφόροι προσήγαγον σφοδρότατον αὐτῇ τὸ πῦρ. Καὶ πάλιν ἔκραξεν, λέγουσα· &ldquogr;Μωρὲ καὶ ἀσύνετε, οὐχ οἱ δήμιοι προσχέουσίν μοι τὸ ὕδωρ, ὡς σὺ λογίζῃ, ἀλλ᾽ οὗτος παρεστώς μοι ἀνήρ, ὡραῖος παρὰ πάντας τοὺς ἀνθρώπους, ὅμοιος Υἱῷ τοῦ Θεοῦ [υἱῷ ῷ Θεω cod.] .” Καὶ περιεβλέπετο ὡς ἀληθῶς ἁγία τὸν παρεστῶτα αὐτῇ θεῖον ἄγγελον εἰς θάμβος· καὶ οἱ δήμιοι καὶ πᾶσα πόλις ἑώρων αὐτόν, ὥστε πάντας ξενίζεσθαι καὶ δοξάζειν τὸν Θεόν. Ἐξεπλήττετο δὲ καὶ ἐχθρὸς τῆς ἀληθείας Ἀπελλιανός, καὶ ἀπορῶν πῶς κολάσει τοὺς ἁγίους, κελεύει τηρηθῆναι αὐτοὺς ἄχρις ἄν σκοπήσῃ περὶ αὐτῶν μετὰ τῶν ὁμοίων αὐτοῦ κακούργων.

[3] Καὶ δὴ ταῦτα ἀκούσας ἅγιος Ἐπίμαχος, ἐνθέῳ ζήλῳ κινηθεὶς τὴν ὁρμὴν ἐποιήσατο ἐπὶ τὴν Ἀλεξάνδρειαν· καὶ καθάπερ Ἀμβακοὺμ ῥοίζῳ τοῦ πνεύματος διὰ τῆς κόμης ἀγόμενος ὑπὸ τοῦ ἁγίου ἀγγέλου ἔνθα ἦν μακάριος Δανιήλ, καὶ παραγίνεται ἐπὶ τὸν ἀγῶνα τοῦ μαρτυρίου, ἄκλητος μὲν παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, παρὰ δὲ Θεῷ κλητός· οὐδεὶς γὰρ ἐζήτει αὐτόν· ἄγνωστος γὰρ ἦν καὶ ἰδιώτης τῷ κόσμῳ. Ἀλλὰ ζήλῳ Θεοῦ φερόμενος καὶ σπεύδων ἐπὶ τὸ βραβεῖον τῆς ἄνω κλήσέως· φωτεινοὺς ἔχων τοὺς ὀφθαλμοὺς τῆς διανοίας, καὶ καθάπερ στρατιώτης ἄριστος κατὰ τῶν πολεμίων ἐγειρόμενος ἐκ τοῦ ἤχου τῆς σάλπιγγος, καὶ τὴν πανοπλίαν ἀναλαβὼν τὴν ἀνεπαίσχυντον, τὴν ὁρμὴν ποιεῖται πρὸς τὸν πόλεμον· ὡσαύτως καὶ τριπόθητος οὗτος τὸν δρόμον ποιεῖται, ὑπὸ τῆς πνευματικῆς σάλπιγγος τοῦ μαρτυρίου καλούμενος, τὸ εἰρημένον τῷ ἀποστόλῳ πληρῶν, ὅτι· Πάντες μὲν τρέχουσιν, εἷς δὲ λαμβάνει τὸ βραβεῖον· καὶ Οὕτως τρέχω, ὡς οὐκ ἀδήλως.

[4] Ἐν δύο δὲ ἡμέραις διανύσας τὴν ὁδοιπορίαν (ἦν γὰρ γειτνιῶν κατ᾽ ἐκείνου [ἐκείνῳ cod.] καιροῦ τοῖς μέρεσι τῆς Αἰγύπτου), παρίσταται τῶι ἀνδροφόνῳ καὶ ὄντως ἀγρίῳ λύκῳ, τὸ τοῦ Θεοῦ [πράττων] [Suppletum ex conject.] πρόσταγμα, αἰφνιδίως καὶ ἐξ ἀπροόπτου, ὡς ὑποπτεύειν τὸν αἱμοβόρον μεθύειν αὐτόν, παρά τινων ὑποβληθῆναι· ἅμα γὰρ τὸ εἰσελθεῖν τὸν ἅγιον εἰς τὸ πρόσκαιρον καὶ εὐκαταφρόνητον βῆμα τοῦ ρου [Vox quæ legi non potuit: forte ἀνημέρου.] , δραμὼν παραδόξως ἔλαβεν τὸν προκείμενον παράνομον βωμὸν τῶν οὐκ ὄντων θεῶν ἀλλὰ δαιμόνων, καὶ ἔρριψεν, καὶ ὤθησεν τοὺς δημίους. Ὥρμησεν δὲ καὶ κατὰ τοῦ πολεμίου δικαστοῦ· καὶ ἐπισχεθεὶς ὑπὸ τῶν δορυφόρων αὐτοῦ, ἐτύπτετο κατὰ τῆς ὄψεως αὐτοῦ τῆς ἁγίας καὶ εὐόπτου· ἦν γὰρ πυρακίζων [Pro πυῤῥακίζων. Cf. 1 Reg. XVI, 12.] μετὰ κάλλους ὀφθαλμῶν· ὡς ἀπὸ τῆς τόλμης θυμωθῆναι τὸν τύραννον καὶ ἐξαναστῆναι τῆς καθέδρας αὐτοῦ καὶ κελεῦσαι αὐτὸν σιδηρωθέντα κατὰ παντὸς τοῦ σώματος οἰκεῖν τὸ δεσμωτήριον· καὶ ἔλεγεν· &ldquogr;Ἐάσατε αὐτὸν ἕως ἐκνίψῃ ἐκ τοῦ οἴνου καὶ τῆς μέθης.&rdquogr; Καὶ μετ᾽ ὀλίγας ἡμέρας ἤρξατο ἄγειν ἐκ τοῦ δεσμωτηρίου πάντας τοὺς ἁγίους μάρτυρας, καὶ ἠναγκάζοντο μόνον ἅψασθαι τῶν παρανόμων θυσιῶν διὰ τῶν βασάνων. Καὶ καθύβριζον αὐτὸν οἱ ἅγιοι καὶ οὐκ εἶξαν τῇ κολάσει [ἦξαν τῇ κελάσει cod.] αὐτοῦ.

[5] δὲ μιαρὸς ὁρῶν αὐτοὺς ἀνδριζομένους ἐπιπολὺ καὶ προθύμους γενομένους περὶ τὰς δεινὰς βασάνους, καὶ καταλυομένην αὐτοῦ τὴν τυραννίδα, ἐνεγκὼν τοὺς δεσμοφύλακας ἐπυνθάνετο παρ᾽ αὐτῶν τίς αἰτία καὶ ἐκ τίνος οὕτως αὐτῷ ἀντέστησαν καὶ ὕβρισαν [ὕβισαν cod.] αὐτῷ οἱ ἅγιοι μάρτυρες. Οἱ δὲ ἔφησαν λέγοντες· &ldquogr;Ὁ Αἰγύπτιος ἐκεῖνος ἀπὸ τοῦ Πηλουσίου τῇ προτεραίᾳ συγκλεισθεὶς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, σὺν αὐτοῖς διάγων ὑπέθετο αὐτοῖς τὰς ἁγίας γραφάς· καὶ ἰσχυροποίησεν καὶ προθυμοτέρους ἐποίησεν αὐτοὺς πρὸς τὸ μή ἀπατηθῆ[ναι] [ἀπατηθῆ cod.] ἀπὸ τῶν παρανόμων καὶ βεβήλων σου θυσιῶν καὶ ὑποσκελιζόντων τὴν ἀνθρωπίνην γνῶσιν. Εὐχόμεθα δὲ τῷ Θεῷ τῷ ἀληθινῷ ἅμα ἡμῖν καί σε εἰς μετάνοιαν ὑπ᾽ αὐτοῦ κληθῆναι· καὶ εἰ βούλει, ἕτοιμός ἐστιν προσδέξασθαί σε διὰ τῶν εὐχῶν καὶ τῆς διδασκαλίας τοῦ μάρτυρος αὐτοῦ Ἐπιμάχου. Ἐπειδὴ δὲ σεαυτὸν ἀνάξιον ποιεῖς τῆς αἰωνίου ζωῆς, ἐπιμένων τοῖς ματαίοις σου βδελύγμασιν, σπεύδομεν καὶ ἡμεῖς διὰ τῆς πείρας τῶν βασάνων σου πολίται γενέσθαι τῆς ἄνω Ἱερουσαλήμ, εἰσερχόμενοι εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν· εἰ γὰρ καὶ σὺ σαυτὸν ἐξωθεῖς ταύτης μαινόμενος, δοκιμωτέρους ἀποδεικνύεις τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ, οἵτινες μέλλουσίν σε βλέπειν κατεσθίοντα τὰς σάρκας σου καὶ ὑπὸ τοῦ αἰωνίου πυρὸς ἁπάντως φλογιζόμενον, καὶ κλαίοντα καὶ ὀδυρόμενον ἀνωφελῶς, καὶ μεταμελούμενον ἐφ᾽ οἷς νῦν ποιεῖς· καὶ σὺν σοὶ τοὺς ματαίους καὶ κενοὺς οὓς λέγεις θεούς, εἰς οὓς καὶ ἐλπίζεις, κατακαιομένους· αὐτοὺς δὲ οὓς βασανίζεις ἐφ᾽ ἑκάστης ἀνανθρώπως, ἐν ἀναπαύσει καὶ τρυφῇ καὶ χαρᾷ ἀνεκλαλήτῳ.&rdquogr;

[6] Ταῦτα ἀκούσας τύραννος καὶ πλησθεὶς θυμοῦ, λέγει· &ldquogr;Οἶδα τὸν διδάσκαλον ὑμῶν τὸν λέγοντα ὑμῖν ταῦτα καὶ ὑποτιθέμενον τοὺς μύθους τούτους εἰς τὸ δεσμωτήριον· ἀλλὰ δὴ καὶ αὐτὸς ἅμα ὑμῖν πειραθήσεται τῶν πικρῶν βασάνων, εἴ γε μὴ ἐπιθύσῃ τοῖς θεοῖς· οὐ γὰρ δυνήσωμαι τὸν ψευδολόγον διὰ τῆς φιλανθρωπίας τῶν αὐτοκρατόρων πεῖσαι καὶ ἀποστῆσαι τῆς μωρίας ταύτης, ἀλλ᾽ μᾶλλον διὰ τῶν τιμωριῶν ἃς ἐπάγουσιν ὑμῖν δι᾽ ἐμοῦ τὰ προστάγματα τῶν δεσποτῶν τῆς οἰκουμένης.&rdquogr; Καὶ ταῦτα εἰπών, ἄγριος θὴρ τύψας αὐτοὺς πολλαῖς πληγαῖς ἐκέλευσεν αὐτῶν τὰς γλώσσας τμηθῆναι. Οἱ δὲ ἐβόησαν λέγοντες· &ldquogr;Ὡς καλή ὁδὸς τοῦ μαρτυρίου σου, Ἐπίμαχε, εἰς ἥν ὡδήγησας ἡμῖν· νῦν ἐγευσάμεθα καὶ ἴδωμεν [Pro εἴδομεν?] ὅτι Χριστὸς Κύριος ἔχει σοι ἀποκείμενον ἐν τοῖς οὐρανοῖς τὸν ὑπὲρ ἡμῶν μισθόν· ὅτι δούλους ἡμᾶς ὄντας τῆς ἁμαρτίας ἠλευθέρωσας καὶ ἐκτήσω τῷ Θεῷ σου. Εὔχου [εὔχον cod.] οὖν ὑπὲρ ἡμῶν ἵνα τελειώσωμεν τὸν δρόμον τὸν τοῦ μαρτυρίου, καταφρονήσαντες τῆς προσκαίρου ζωῆς, καὶ καταξιωθῶμεν θεάσασθαί σε ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν. Πρέσβευε [πρεσβεύειν cod.] ὑπὲρ ἡμῶν πρὸς τὸν Θεὸν ὑπὲρ ὧν ἡμάρτομεν [ἡμάρτωμεν cod.] καὶ ἠσεβήσαμεν [ἠσβήσαμεν cod.] πρὸς αὐτόν.&rdquogr; Καὶ ταῦτα λεγόντων αὐτῶν, θυμωθεὶς ἡγεμὼν ἐκέλευσεν ἀποτμηθῆναι αὐτῶν τὰς κεφαλὰς καὶ δοθῆναι τὰ σώματα αὐτῶν τοῖς κυσὶ βοράν [βορρᾶν cod.]

[Præclarus martyr Epimachus,] Eorum qui in hujus vitæ agone strenue pugnaverunt, imagines consecrant in gymnasiis et in parietibus, ad majora desideria ferentes eos qui certare volunt in stadiis. Et sicut memoria commilitonis qui decessit et pugnavit egregie in societate belli, tuta permanet in mente fortium, ita et apud nos hodie memoria victoris martyris Epimachi, non in columnis neque in imaginibus, sed in mentibus inscripta est. Sanguine enim e corpore suo profuso intra spirituales hos parietes congregans omnes Christi, pro quo passus est, sectatores, in perpetuam manet memoriam et glorificat fortium principem Christum. Quoniam autem et memoria justorum cum laudibus est, et recordatio eorum in generationem et generationem, pauca ex ejus strenue factis in laudem et gloriam hodie commemorabo. Quodnam autem ex ejus facinoribus proferam, nisi quod adversus diabolum dimicavit, et adversus principes et potestates et mundi rectores tenebrarum, et adversus spiritualia nequitiæ, sicut scriptum est, dignum suo nomine nactus animum? Induit enim sanctus vir fortitudinem de qua beatum Paulum audivimus dicentem: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. Mansuetus erat sicut Dei servus Moyses; decorus aspectu sicut castus Joseph; athleta sicut Job, qui cum diabolo colluctatus est, martyris instar ductus in stadium temperantiæ; valde magnus atque agrestis et rudis, qualis erat David, qui, paternas oves pascens, ad dignitatem regis et prophetæ evectus est; fortisque, ut manifestum fecit ejus circa fidem institutum.

[2] [Apelliano S. Eutropiam aliosque christianos cruciante,] Profectus est autem ex Ægypti metropoli, Pelusium dico b. Scilicet invidia turbinis instar sæviebat in amante Christum Alexandrinorum civitate; nam vir quidam inimicus, nomine Apellianus c (quo cognomine solo satis declaratur viri crudelitas et inhumanitas d), in urbem ingressus, bellum in christianos fieri jusserat ex quinto jam die, volens illos comprehendere, eisque persuadere ut sacrificia inanibus et falsis diis offerrent; quod si non facerent, ipsos puniri. Et vi trahebantur christiani, tum ex vicinis locis, tum etiam ex aliis urbibus et regionibus; et sistebantur ad martyrium, tumultuose vinculis et carceri mancipati. Alii vero sua sponte sequebantur, animas suo Domino Deo devoventes, et ad tormenta et supplicia experienda ducebantur, eo quod profanas et impias diaboli adulantiones ne audire quidem sustinebant. Hos inter puella quædam, cujus sicut et illorum latera corradebantur quæque lampadibus ardentibus adurebatur, nomine Eutropia, exclamavit dicens: “Valde frigida est aqua quæ mihi injicitur, et fremunt frigore ossa mea!” Ad hæc inimicus Deique hostis dentibus stridens, satellites percutiebat, mente stulta et suspiciosa ratus aquam ab ipsis in virginem effundi. Neque enim externis, neque internis oculis aspiciebat. Et satellites quos percusserat, ignem puellæ vehementissimum admovebant. Quæ iterum exclamavit, dicens: “Stulte et insipiens, non carnifices, sicut existimas, aquam mihi affundunt, sed ille qui mihi adstat vir, præter omnes homines decorus aspectu, similis Filio Dei.” Et re vera circumspiciebat sancta cum stupore adstantem sibi divinum angelum; carnificesque et cuncta civitas ipsum videbant, ita ut omnes, rei novitatem mirati, Deum laudarent e. Stupebat et ipse inimicus veritatis Apellianus, atque hæsitans quibus modis sanctos cruciare possit, illos in carcere custodiri jubet, donec de illorum sorte cum suis sibi similibus et improbis viris deliberaverit.

[3] [sponte Alexandriam currit,] Quæ quum audisset sanctus Epimachus, divino zelo permotus, Alexandriam properavit; et sicut Habacuc in impetu spiritus capillo ductus est a sancto angelo ad locum ubi erat beatus Daniel, adest ille certamini martyrii, non ab hominibus sed a Deo vocatus; nemo enim illum requirebat, nam mundo ignotus et vulgaris erat. Sed zelo Dei actus et ad præmium supernæ vocationis properans, lucidos habens mentis oculos, et quemadmodum miles egregius qui tubæ sonitu in hostes excitatur, sumpta armatura inconfusibili in bellum irruit; haud secus ille ter desideratus accurrit, spirituali tuba martyrii vocatus, illud implens Apostoli dictum: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium; et: Sic curro, non quasi in incertum.

[4] [et, quod altare evertit, in carcerem missus,] Duobus diebus itinere confecto f (erat enim tunc temporis vicinus partibus Ægypti g), adest homicidæ et vere immani lupo, Dei mandatum exsequens, subito et ex improviso, ita ut suspicaretur iste sanguinarius illum ebrium esse, aut a quibusdam subjectum. Simul enim atque ingressus est ad temporarium et contemptibile tribunal, repentino cursu arripuit impium quod non quidem diis sed dæmonibus prostabat altare, illudque dejecit et carnifices repulit. Irruit etiam in infestum judicem; sed quum inhibitus fuisset ab ejus satellitibus, cæsa est facies ejus sancta et conspicua: erat enim rufus et pulcher aspectu. Quo factum est ut ejus audacia ad iram provocatus tyrannus, e sede sua surrexerit, jusseritque sanctum, ferreis catenis toto corpore constrictum, in carcere habitare; dicebat enim: “Sinite illum donec vinum et crapulam exhalaverit.” Et paucis post diebus incepit ex carcere educere omnes sanctos martyres; qui tormentis adigebantur ut impia sacrificia tantum tangerent; illumque irridebant sancti nec illius castigationi cedebant.

[5] [socios confirmat, et Christo adjungit custodes,] Scelestus autem ipsos videns admodum fortiter agentes cupidosque factos terribilium tormentorum, suam tyrannidem devictam intellexit; arcessitis carceris custodibus sciscitatus est quænam hujus rei esset causa, et unde adeo sibi restitissent sancti martyres, et sibi adeo insolentes fuissent. Illi vero dixerunt: “Ægyptius ille qui Pelusio venit, et in carcerem heri cum aliis conclusus fuit, cum ipsis conversatus sacras Scripturas ipsis proposuit, illosque robustiores fecit et promptiores ne seducerentur impiis tuis et inanibus sacrificiis, quæ cognitionem humanam supplantant. Precamur autem Deum verum ut ab illo nobiscum voceris ad resipiscentiam; nam si vis, paratus est Deus te recipere per preces et magisterium martyris sui Epimachi. Quoniam autem indignum te facis vita æterna, tuis inhærens inanibus idolis, properamus et nos per experientiam tormentorum tuorum cives fieri supernæ Jerusalem et regnum cœlorum ingredi. Si enim ex eo ipse te detrudis furore tuo, probatiores efficis Dei servos, qui te visuri sunt tuas edentem carnes et æterno igne omnino crematum, et ejulantem et frustra gementem, et pœnitentem eorum quæ nunc agis; et inanes et vanos quos dicis deos, in quibus etiam speras, tecum igni traditos; illos autem quos quotidie crucias inhumane, in quiete et deliciis et gaudio inenarrabili.”

[6] [qui martyres occumbunt.] His auditis, tyrannus furore plenus: “Novi, inquit, magistrum vestrum, vobis hæc dicentem, et suggerentem fabulas istas in carcere; verum et ipse vobiscum probabitur duris tormentis, nisi diis sacrificaverit; non enim possim virum hunc mendacem imperatorum benevolentia persuadere et ab ista insania revocare; sed potius suppliciis quæ per me vobis infligunt mandata dominorum orbis terrarum.” Et hæc quum dixisset, crudelis hæc bellua multis illos plagis affecit, jussitque eorum linguas amputari. Illi vero clamabant h dicentes: “Quam pulchra est via martyrii tui, Epimache, ad quam nobis dux fuisti! Nunc gustavimus et vidimus Christum Dominum habere tibi repositum in cœlis quod nostra causa promeritus es præmium, nos peccati servos liberando et acquirendo Deo tuo. Ora itaque pro nobis, ut perficiamus cursum martyrii, contemnentes fugacem vitam, et ut digni efficiamur qui te videamus in regno cœlorum. Deprecare pro nobis apud Deum de his quæ contra eum deliquimus et impie gessimus.” Quumque talia loquerentur, iratus præfectus, jussit eos capite truncari, eorumque corpora dari canibus escam.

ANNOTATA.

a Cfr. Commentarius prævius, num. 1 et seq. Codex sæculo XII exaratus videtur [Cfr. Catalogus codd. mss. bibl. regiæ, tom. II, pag. 354, Paris. 1740.] , in eoque ita inscripta est sancti martyris Passio: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου μεγαλομάρτυρος Ἐπιμάχου [Cfr. Bandinius, Catal. mss. bibl. Medic. Laur., codd. græci, pag. 410.] . Vix est quod moneamus hanc narrationem, uti etiam Metaphrastinam, licet minime sit aspernanda, primigeniis tamen Actis nullo pacto posse annumerari.

b Cfr. Comm. præv., num. 1. Cum provincia Augustamnica ab hac Ægypto dirimeretur, … tum metropolis Augustamnicæ constituta est Pelusium [Acta SS., tom. I Febr., pag. 468. Cfr. Lequien, Oriens christ., tom. II, pag. 532.] .

c Apellianus ille, Alexandriæ præfectus, nusquam memoratur nisi in Actis et Synaxariis SS. Epimachi et Eutropiæ. S. Dionysius episcopus Alexandrinus, de persecutione Deciana scribens ad Fabium, indicat dumtaxat Sabinum, Ægypti præfectum Decii temporibus. In ejusdem Dionysii epistola ad Germanum, Ægypto præfuisse dicitur, in persecutioneValeriani, Æmilianus ille qui postea imperium occupare tentavit [Cfr. Eusebius, Hist. eccl., lib. VII, cap. II, lib. VI, cap. 40, edit. a Laemmer. Valesius, Annot. in Hist. eccl. Eusebii, in lib. VII, cap. II.] .

d Intelligit auctor vocem ἀπειλέω, minor.

e Juverit cum hac narratione conferre quæ in menologio Basiliano de S. Eutropia perhibentur. Eutropia martyr Alexandriæ Ægypti nata, cum ingens martyrum numerus in eadem urbe in vinculis esset, eorum miserta, nunc quidem præsens ipsa illos visitabat, nunc vero per alios iis necessarios sumptus suppeditabat. Quamobrem delata ad Apellianum præfectum, comprehensa in carcerem detruditur. Inde educta, tribunali ejus sistitur; et Christum professa, in equuleum agitur, et facibus aduritur. Quo in tormento, elata tortores voce inclamans, aiebat: “Magnam mihi refrigerationem affert, quam infunditis, aqua.” Flammas quippe velut aquas censebat, affirmabatque terribilem se intueri virum, Filio Dei similem, quem etiam milites et quotquot aderant, viderunt. Hæc dicens et gratias Christo agens, pro quo hujusmodi cruciatus libenter perferebat, beatam illi animam reddidit [Menologium Basil., ad diem 30 oct., Urbini 1727.] . Eadem fere legimus in menologio Sirletano et in synaxario ms. quodfuit P. Sirmondi, quodque in collegio Claromontano Parisiis olim servabatur [Cfr. cod. ms. reg. bibl. Bruxell. 11323, fol. 118.] . In synaxario vero P. Chiffletii nihil traditur de carcerum visitatione, neque de viro simili Filio Dei quem omnes viderint. Mors autem ita narratur: Sequenti vero die (post quam flammis ustulata fuerat) ad tribunal reducta, cum idola ipsumque præsidem irrideret, capite plexa est [Acta SS., tom. VI Maji, pag. 26.] . Commemoratur etiam S. Eutropiain recentibus Græcorum menæis [Cfr. Menæum mensis octobris, pag. 185, Venetiis 1843.] ; ubi eadem atque in menologio Basiliano narrantur.

f Cfr. Itinerarium Antonini [Cfr. Cellarius, Notitia orbis ant., tom. II, pag. 785, edit. 1773.] .

g Quum supra viderimus S. Epimachum profectum esse Pelusio, Ægypti metropoli, quomodo hic dicitur tunc fuisse vicinus Ægypti partibus? Hoc loco Augustamnicam provinciam, jam pridem ab Ægypto provincia diremptam, eadem ratione forsitan auctor distinguit, qua S. Isidorus Pelusiota, Pelusio scribens, vicinam Ægyptum dicit [Epistol. lib. I., epist. 152, ap. Migne, Patrol. græc., tom. LXXVIII, col. 285.] et qua in synodo Ephesina œcumenica episcoporum alii Augustamnicæ, alii Ægypto provinciæ adscribuntur [Acta SS., tom. I Febr., pag. 468.] . Annotat porro Cellarius [Notitia orbis ant., tom. II, pag. 799 et seq.] maritimum tractum qui a Pelusio incipit, non ab omnibus in Ægypto censum esse; et certe nos admonet Strabo ab Orthosia usque Pelusium maritimam oram Phœniciam appellari [Res geographicæ, lib. XVI, pag. 1075, edit. Oxonii, 1807. Cfr. Notitia dignitatum in partibus Orientis, pag. 293 et seq., edit. ab E. Böcking.] .

h Ex Actis martyrum sinceris omnino certumest christianis non raro abscissam fuisse linguam, ut SS. Probo et Taracho [Acta SS., tom. V Oct., pag. 580.] , S. Romano, martyri Cæsareæ in Palæstina [Eusebius, De martyribus Palæstinæ, num. 2, pag. 668 et seq., edit. a Laemmer.] aliisque pluribus. Si vero significat Passionis auctor, sanctos martyres Alexandrinos etiam post abscissam linguam esse locutos, neque id singulare est exemplum. Ut enim omittam quod de S. Romano tradit Eusebius [Cfr. Ruinart, Acta Martyrum sincera, pag. 359, Amstelædami 1713. Prudentius, Peristephanon, hymn. X, ap. Migne, Patrol. lat., tom. LX, col. 445.] , describere hic juvat celeberrimum Victoris Vitensis locum de martyribus Tipasensibus: In Tipasensi … civitate, christiani fortes in Domino non solum suadentis (episcopi Ariani) insaniam inriserunt, verum etiam publice mysteria divina in domo una congregati celebrare cœperunt; quod ille cognoscens relationem occulte Carthaginem adversus eos direxit. Quæ cum regi innotuisset, comitem quendam cum iracundia dirigens, præcepit ut in medio foro, congregata illuc omni provincia, linguas eis et manus dextras radicitus abscidisset. Quod cum factum fuisset, Spiritu Sancto præstante ita loquuti sunt et loquuntur, quomodo antea loquebantur. Sed si quis incredulus esse voluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum de illis, subdiaconum Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem [Victoris Vitensis Historia Vandal. persec., lib. III, cap. 29, pag. 87, ex recensione Petschenig, Vindobonæ 1881; lib. VI, cap. 5, pag. 48, ex recens. C. Halm, in Monum. Germ. hist., Auctt. antiquiss., tom. III, part. I.] . Facti hujus testes oculati plures fuerunt, atque ipse Æneas Gazensis: quorum relationes recensuit Theodoricus Ruinartius [Hist. Vandal. persec., part. II, cap, 7.] , atque unus e collegis nostris iterum diligenter perpendit ac probandas esse confirmavit [V. De Buck, Examen critique du miracle de Tipase, in Précis historiques, tom. II, pag. 37 et seqq., Bruxell. 1853.] .

CAPUT SECUNDUM.
Quæstio habetur ex S. Epimacho aliisque captivis. Suspenditur ille et laceratur. Mediis in cruciatibus animum christianis addit. Sanguis ejus visum puellæ restituit. Mors gloriosa.

Πλήρης δὲ γενόμενος ὀργῆς, κελεύει ἐνεχθῆναι τὸν ποθεινότατον καὶ ἅγιον τοῦ Θεοῦ ἀθλητὴν Ἐπίμαχον· καὶ παρέστη ἀλήθεια τῷ ψεύδει, ἀμνὸς τῷ λύκῳ, πρᾶος καὶ ταπεινὸς ἄνθρωπος τῷ ἀγρίῳ καὶ ἀνημέρῳ θηρίῳ· ἐλεύθερος τῷ δούλῳ τῆς ἁμαρτίας, ἅγιος τῷ βεβήλῳ. Καὶ ἄρχεται αὐτὸν ἐρωτᾶν ἀλάστωρ· &ldquogr;Τίς λέγει;&rdquogr; δὲ ἔφη· &ldquogr;Χριστιανὸς καλοῦμαι.&rdquogr; ἡγεμὼν λέγει· &ldquogr;Εἰπέ, εἰπὲ τὴν σὴν προσηγορίαν, οἶδα γὰρ ὅτι χριστιανὸς εἶ.&rdquogr; δὲ μάρτυς τοῦ Χριστοῦ ἔφη· &ldquogr;Τυφλὲ τοὺς ὀφθαλμοὺς καὶ ἀνόητε τὴν καρδίαν, καὶ τῶν σῶν θεῶν τῶν λιθίνων ἀναισθητότερε [ἀναισθητότεραι cod.] . εἰ εἰδῇς ὅτι χριστιανός εἰμι, καὶ ὅτι ὑπὲρ Χριστοῦ πάσχω, εἶχες ἄν ἐπιγνῶναι τὸν πλάσαντά σε καὶ μακροθυμοῦντα ἐπὶ τῇ κακίᾳ σου.&rdquogr; δὲ ἡγεμὼν εἶπεν· &ldquogr;Τύψατε αὐτὸν βάκλοις ἕως οὗ εἴπῃ τὴν ἑαυτοῦ προσηγορίαν· μὴ γὰρ νομίσῃς ὅτι ὑπερτίθημι νῦν τὰ κατὰ σέ, ἵνα πάλιν ἀπολέσῃς τοὺς λοιποὺς τοὺς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, ὡς τοὺς δεσμοφύλακας.&rdquogr; Ἀποκριθεὶς δὲ ἅγιος ἔφη· &ldquogr;Οὐχὶ ὡς σὺ λέγεις, ἵνα ἀπολέσω, ἀλλ᾽ ἵνα σώσω· τίς γάρ σοι δώσει εἰδέναι εἰς οἵαν ἀναγέννησιν καὶ δόξαν αἰώνιον ἐκλήθησαν οὕς ἄρτι ὠνόμασας [ὀνόμασας cod.] .· οὕς μέλλεις παρακαλεῖν, ἐν ἀνηκέστοις κολάσεσιν καὶ βασάνοις ὤν καὶ κατακαιόμενος τῷ ἀσβέστῳ πυρί, ἵνα ἐπιστάξωσίν τῷ μικρῷ δακτύλῳ αὐτῶν εἰς τὴν γλῶσσάν σου ψεκάδα ὕδατος· καὶ ἀκούσεις τότε ἅπερ καὶ πλούσιος ἤκουσεν ἐπὶ τοῦ μακαρίου Λαζάρου, ἐὰν ἄρα [ἆρα cod.] ἀκούσῃς· πλέον γὰρ ἐκείνου τοῦ πλουσίου παρώξυνας τὸν πλάσαντά σε Θεόν καὶ οὐ γνωρίζεις αὐτὸν εἶναι τὸν τρέφοντά σε, καὶ διδόντα [διδοῦντα cod.] σοι τὴν πνοήν, ἀλλ᾽ ἐφ᾽ ἑκάστης [ἐφεκάστης cod.] ἀλαζονεύει καὶ ὐπερηφανεύει τὰ κατ᾽ αὐτοῦ πράττων τοιαῦτα εἰς τοὺς αὐτῷ ἀνακειμένους κατὰ συγχώρησιν αὐτοῦ, ἵνα πλέον τι ὧν ὑμεῖς ποιεῖτε, καὶ οἱ πάλαι ἑπόμενοι ὑμῖν καὶ τυφλοὺς ἔχοντες τοὺς ὀφθαλμοὺς τῆς διανοίας καὶ ἡμεῖς πεποιήκαμεν, οὕτως καὶ νῦν ποιήσωμεν. Ἀλλ᾽ ἡμεῖς ὀφείλομεν [ὠφείλωμεν cod.] καταφρονεῖν σου καὶ ἀποστραφῆναί σε, καὶ ποθῆσαι τὸν τοσαῦτα καὶ τηλικαῦτα ὑπομείναντα δι᾽ ἡμᾶς. Φιλάνθρωπος γάρ ἐστιν, συγχωρῶν τὰ παρελθόντα καὶ πεπλημμελημένα παρ᾽ ἡμῶν εἰς αὐτόν· ὅς καὶ δώσει ἡμῖν δύναμιν διὰ τῆς χάριτος αὐτοῦ δραμεῖν τὸν ἀγῶνα τοῦ μαρτυρίου τούτου· καὶ διδοὺς ἐν τῷ στόματι ἡμῶν τὰ ῥήματα τῆς σωτηρίας ἡμῶν καὶ τῆς ἐπιγνώσεως. Σπεῦσον ποιῆσαι [ cod.] βούλῃ· κατὰ ἀλήθειαν γὰρ κατὰ ἀξίαν τῶν εὐεργεσιῶν ὧν ποιεῖ ἐφ᾽ ἑκάστης [ἐφεκάστης cod.] δεσπότης Θεὸς εἰς τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων, καὶ ὧν πέπονθεν δι᾽ ἡμᾶς, οὐ δύναταί τις διηγήσασθαι, πάντων ἀνεκφράστων καὶ ἀνεκδιηγήτων [ἀνεκδηγῄτων cod.] ὄντων.”

[8] δὲ ἡγεμὼν ἔφη τοῖς λοιποῖς ἁγίοις· &ldquogr;Τί λέγετε; Ποιεῖτε τὸ πρόσταγμα τῶν βασιλέων, καὶ ὑμεῖς παράνομον λέγετε τὴν θυσίαν τῶν θεῶν;&rdquogr; Οἱ δὲ εἶπον· &ldquogr;Ἀλλὰ καὶ πάνυ παράνομον καὶ βέβηλον. Οὔτε γάρ εἰσιν θεοὶ ἀλλὰ δαίμονες· εἷς δὲ μόνος ἐστὶν Θεὸς ποιήσας τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν καὶ πάντα τὰ πρὸς οἰκονομίαν καὶ σωτηρίαν τῶν ἀνθρώπων· τὸν ἥλιον ἀνατέλλων ἐπὶ πονηροὺς καὶ ἀγαθούς· πάντας ἀνθρώπους καλῶν εἰς μετάνοιαν, καὶ μακροθυμῶν ἐπὶ ταῖς κακίαις πάντων ἡμῶν· τὸ ἐν ἡμῖν σκότος τῆς πλάνης ἀπελάσας διὰ τοῦ μάρτυρος αὐτοῦ Ἐπιμάχου, καὶ καλέσας ἡμᾶς εἰς τὸ στάδιον τῆς ἀληθείας καὶ ῥυσάμενος ἀπὸ τῶν βεβήλων καὶ ματαίων εἰδώλων ὑμῶν.&rdquogr; Ὁμοίως δὲ καὶ ἅγιος Ἐπίμαχος εἶπεν· &ldquogr;Χριστός ἐστιν καλέσας ἡμᾶς, υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος· ὃς κατηξίωσεν ἐνανθρωπῆσαι καὶ κατ᾽ οἰκονομίαν σταυρὸν ὑπομεῖναι διὰ τὴν σωτηρίαν τῶν ἀνθρώπων· ἵνα καταργήσῃ τοὺς δαίμονας οὕς σέβεσθε [σέβεσθαι cod.] οἱ Ἕλληνες, καὶ δοξάζῃ τοὺς ἁγίους αὐτοῦ τοὺς ποθοῦντας αὐτόν.&rdquogr; δὲ τύραννος ἔφη· &ldquogr;Μαίνῃ μυθολογῶν.&rdquogr; δὲ ἅγιος λέγει· &ldquogr;Οὐ μαίνομαι, ἀλλὰ σπεύδων πρὸς τὸ βραβεῖον τοῦ μαρτυρίου, ἀληθείας ῥήματα φθέγγομαι.&rdquogr;

[9] δὲ ἐκέλευσεν αὐτὸν κρεμασθῆναι ἐπὶ τὸ ξύλον. Ὡς δὲ ἀνηρτήθη περιεζωσμένος λέντιον, περιεβλέπετο ἑαυτὸν δεξιᾷ και ἀριστερᾷ· καὶ ὁρῶν τὰ μέλη αὐτοῦ γυμνὰ καὶ ἑαυτὸν ὑψωθέντα, κινῶν τὴν ἱερὰν αὐτοῦ κεφαλὴν ἔλεγεν· &ldquogr;Μακάριος εἶ, Ἐπίμαχε, ὅτι κατηξιώθης ὡς Κύριός σου Ἰησοῦς Χριστὸς ἐπαρθῆναι ἐν τῷ ξύλῳ, καὶ ὡς ἅγιος Πέτρος ἐν Ῥώμῃ.&rdquogr; Καὶ ξεομένου αὐτοῦ ἐπιπολὺ ὡς φαίνεσθαι τὰ ὀστᾶ αὐτοῦ, καὶ ἀλλάσσεσθαι [ἀλασεσθαι cod.] αὐτοῦ τοὺς δημίους πολλάκις, ἔλεγεν ἑαυτῷ πάλιν· &ldquogr;Ἀνδρίζου, Ἐπίμαχε, ὅτι ὡς πάντες οἱ ἅγιοι καί συ οὐδὲν κατὰ ἀξίαν πάσχεις ὧν ἔπαθεν Χριστός. Διὰ σὲ τὸν χοῦν ἐνεπέχθη καὶ ἐνεπτύσθη, ἐμαστίχθη διὰ σὲ τὸν πηλόν, καὶ Θεὸς ὢν ἠνέσχετο ὑπὲρ τῶν ἀνθρώπων σταυρωθῆναι, ἵνα ἡμῖν τὴν ἀφθαρσίαν δωρήσηται. Εἰ οὖν δεσπότης οὐρανοῦ καὶ γῆς, καὶ πάσης κτίσεως ὁρατῆς τε καὶ ἀοράτου δημιουργός, ἔπαθεν ὑπὲρ ἡμῶν τῶν δούλων αὐτοῦ, ἵνα ἡμᾶς σώσῃ ἐκ τοῦ βυθοῦ τῆς ἁμαρτίας καὶ τῶν πυλῶν τοῦ θανάτου, πόσῳ μᾶλλον ἡμεῖς ὀφείλομεν παθεῖν ὑπὲρ αὐτοῦ, ἵνα γενόμενοι [γενώμενοι cod..] κοινωνοὶ τοῦ θανάτου αὐτοῦ, καὶ τῆς ἀναστάσεως αὐτοῦ γενώμεθα, καὶ τῆς αἰωνίου βασιλείας αὐτοῦ καταξιωθῶμεν.&rdquogr; Ταῦτα ἀκούων τύραν[νος] ἐκεῖνος, πάλιν οὐ μόνον τὰς πλευρὰς αὐτοῦ καταξέεσθαι ἐκέλευσεν, ἀλλὰ καὶ ἅπαν τὸ σῶμα διὰ λίθων ὀξέων κατεσχεθῆναι [Legendum videtur κατασχασθῆναι vel καταξεσθῆναι.] . Πᾶσα δὲ πόλις τῶν Ἀλεξανδρέων φιλόχριστος οὖσα, ἐκύκλου αὐτόν, θάμβος ἔχουσα καὶ συμπάθειαν ἐπὶ τῇ δεινῇ καὶ πικροτάτῃ βασάνῳ, καὶ κατεβόα τῆς ὠμότητος τοῦ δικαστοῦ. Ἦν δὲ σὺν τῷ ὄχλῳ κόρη τις μονόφθαλμος παρεστῶσα, καὶ ἐγγίζουσα τῷ ἁγίῳ βασανιζομένῳ καὶ δακρύουσα· τῶν δὲ δημίων ἐπιπολὺ ξεόντων ἅπαν τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου, καὶ τῶν σαρκῶν αὐτοῦ ἐπὶ τὴν γῆν πιπτόντων, αἷμα μικρὸν ἐπιστᾶξαν ἤγγισεν τῷ ὀφθαλμῷ τῆς κόρης, καὶ εὐθέως ἠνεώχθη κεκλεισμένος αὐτῆς ὀφθαλμός. Καὶ πάντες προστρέχοντες τῇ κόρῃ, ἐθαύμαζον δοξάζοντες τὸν Θεὸν τὸν δόντα χάριν τοιαύτην καὶ ἐξουσίαν τοῖς ἁγίοις αὐτοῦ. Καὶ ἦν ἰδειν τὸ αἷμα τοῦ ἁγίου παγὲν ἐν τῷ ὀφθαλμῷ τῆς κόρης καὶ φωτισμὸν αὐτῇ παρασχόμενον.

[10] Καρτερικῶς δὲ φέρων μάρτυς τὴν βάσανον τὴν ἀνήκεστον [ἀνήκαστον cod.] , καὶ πάντων τῶν φιλοχρίστων κλαιόντων καὶ στεναζόντων δι᾽ αὐτόν, αὐτὸς ὑπεμειδία, πρὸς αὐτοὺς βλέπων· καὶ ἠγαλλιᾶτο αἰσθόμενος ἑαυτὸν εἶναι περὶ τὸ τέλος τοῦ μαρτυρίου. Καὶ κράξας εἶπεν· &ldquogr;Ἀδελφοί, οἴδατε ὅτι ἔγκειται ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ λόγος οὗτος λέγων· Μὴ φοβεῖσθε ἀπὸ τῶν [Vox τῶν bis posita in cod.] ἀποκτεινόντων [ἀποκτενόντων cod.] τὸ σῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένων ἀποκτεῖναι· φοβεῖσθε δὲ μᾶλλον τὸν δυνάμενον καὶ ψυχὴν καὶ σῶμα ἀπολέσαι ἐν γεέννῃ. Τί οὖν κλαίετε καὶ συνθρύπτετέ μου τὴν καρδίαν; Οὔτε γάρ, ὡς ὑμεῖς λογίζεσθε [λογίζεσθαι cod.] , αἱ βάσανοι αὗται ἅπτονταί μου, ὀδυνῶμαι ἑξ αὐτῶν. γὰρ καλέσας με εἰς τὸν ἀγῶνα τοῦτον Χριστὸς Ἰησοῦς, αὐτὸς ἐνεδυνάμωσέν με, καὶ κουφίζει τῶν βασάνων τὸν πόνον [τῶν πόνων cod.] , καὶ συμπάρεστίν μοι ἕως τοῦ νῦν· ἐπεὶ ποίας δυνάμεως ἦν ἀσθενής μου σὰρξ τοσαῦτα ὑπομεῖναι; Εἰδότες οὖν τὴν δύναμιν καὶ τὴν χάριν τοῦ Θεοῦ, μὴ δειλιάσητε μηδὲ [μὴ δὲ cod.] ὀκνήσητε πρὸς τὸν ἀγῶνα τὸν καλὸν τοῦτον· ἐγὼ γὰρ ἤδη σπένδομαι καὶ καιρὸς τῆς ἀναλύσεώς μου ἐφέστηκε, καθὼς γέγραπται· Πᾶς ὃς μὴ λαμβάνει τὸν σταυρὸν αὐτοῦ καὶ ἀκολουθεῖ ὀπίσω μου, οὐκ ἔστιν μου ἄξιος· καὶ πάλιν· φιλῶν πατέρα μητέρα ὑπὲρ ἐμέ, οὐκ ἔστιν μου ἄξιος· καὶ πάλιν· εὑρὼν τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, ἀπολέσει αὐτήν· καὶ ἀπολέσας αὐτὴν ἕνεκεν ἐμοῦ, ἑκατονταπλασίονα [ἑκατονταπλασίωνα cod.] λήψεται, καὶ ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσει.&rdquogr; Καὶ ταῦτα εἰπὼν κατενεχθεὶς ἀπὸ τοῦ ξύλου καὶ ἀποτμηθεὶς τὴν κεφαλὴν ἐξ ἀποφάσεως τοῦ ἡγεμόνος, ἀπέδωκεν τὸ [τω cod.] πνεῦμα τῷ Κυρίῳ, μηνὶ μαίῳ ζ᾽, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν μεθ᾽ οὗ [δόξα] [Supplet. ex conject.] τῷ Πατρὶ ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶναξ τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Epimachus præfectum reprehendit,] Tumens autem ira, jubet adduci desideratissimum et sanctum Dei athletam Epimachum; et adstitit veritas coram mendacio, agnus coram lupo, mitis et humilis homo coram crudeli et immiti bellua, liber coram servo peccati, sanctus coram impio. Et incipit illum interrogare scelestus: “Quis diceris?” Ille autem: “Christianus, inquit, vocor.” Præfectus: “Dic, dic, inquit, tuum nomen; scio enim te christianum esse.” Respondit autem martyr Christi: “Cæce oculis et insane corde, et diis tuis lapideis insipientior! Si sciebas me christianum esse et pro Christo pati, debebas illum agnoscere qui te creavit et patienter fert tuam malitiam,” Dixit præfectus: “Percutite illum baculis, quoad usque dixerit nomen suum. Ne putes enim me tuam causam nunc procrastinaturum esse, ut cæteros qui sunt in carcere iterum perdas, sicut custodes.” Respondens autem sanctus, dixit: “Non sicut perhibes, ut perdam, sed ut salvos præstem. Quis enim tibi dabit videre in qualem regenerationem et gloriam æternam vocati fuerint quos modo nominasti; quos, quum in gravissimis pœnis et tormentis eris, et combureris igne inexstinguibili, invocaturus es ut instillent minimo digito suo in linguam tuam guttam aquæ; et tunc audies ea quæ dives ille audivit circa beatum Lazarum, si modo audias; magis enim quam ille dives ad iram concitasti Deum qui te creavit; et non agnoscis eum esse qui te nutrit, et dat tibi spiritum; sed quotidie gloriaris et superbis, adversus eum factitans in illos qui ipsi addicti sunt talia, permittente eo, ut et nunc faciamus aliquid plus quam vos facitis et quam ipsi fecimus quum olim vos sequeremur et obcæcatos haberemus mentis oculos. Sed nos debemus te contemnere teque aversari, et illum desiderare qui tot ac tanta sustinuit propter nos. Diligit enim homines, ignoscens delictis et eis quæ a nobis contra ipsum inique gesta sunt; qui etiam largietur nobis ut possimus per gratiam ipsius perficere certamen hujus martyrii; qui et dat in ore nostro verba salutis nostræ et agnitionis. Festina facere quod vis; nam secundum veritatem vel secundum pretium, beneficia quæ confert quotidie Dominus Deus in genus humanum, et ea quæ pro nobis passus est, nemo valet commemorare, quum omnia ineffabilia et inenarrabilia sint.”

[8] [et, contempto idolorum cultu,] Præfectus autem ait cæteris sanctis: “Quid dicitis? Utrum perficitis mandatum imperatorum, an et vos impium dicitis sacrificium deorum?” Illi autem responderunt: “Sed et omnino impium et profanum. Non enim sunt dii, sed dæmones; unus autem est Deus, qui fecit cœlum et terram, et omnia quæ ad vitam et salutem hominum pertinent; qui solem oriri facit super malos et bonos; qui omnes homines vocat ad pœnitentiam, et patienter fert pravitates omnium nostrum; qui erroris tenebras quæ in nobis erant, depulit per martyrem suum Epimachum; et vocavit nos in stadium veritatis ac liberavit profanis et vanis idolis vestris.” Similiter autem et sanctus Epimachus dixit: “Qui vocavit nos Christus est, Filius Dei viventis, qui dignatus est inter homines conversari, et secundum dispositionem providentiæ suæ crucem sustinere propter salutem hominum, ut enervaret dæmones quos vos græci a veneramini, et glorificet sanctos suos qui desiderant ipsum.” Ait autem tyrannus: “Insanis, fabulas narrans.” Sanctus vero dixit: “Non insanio, sed festinans ad præmium martyrii, verba veritatis loquor.”

[9] [dilaniatur. Sanguis ejus visum puellæ restituit.] Ille autem jussit eum suspendi in ligno. Quum autem suspensus esset, præcinctus linteo, circumspiciebat seipsum dextra et sinistra; et videns membra sua nuda, seipsumque in sublime elatum, movens sanctum caput suum, dicebat: “Beatus es, Epimache, quod dignus habitus es qui sicut Dominus tuus Jesus Christus suspendaris in ligno, sicut etiam sanctus Petrus Romæ. b” Et quum laniaretur vehementer ita ut apparerent ossa ejus, et alii post alios sufficerentur carnifices ejus, dicebat iterum sibimetipsi: “Macte animo, Epimache, quia, sicut omnes sancti, ita et tu nihil pateris condignum eis quæ passus est Christus. Propter te qui terra es, dilaniatus et consputus est; flagellatus est propter te, qui lutum es; et quum ipse Deus sit, sivit se in crucem agi propter homines, ut nos immortalitate donaret. Si igitur Dominus cœli et terræ et artifex totius creationis visibilis et invisibilis, passus est pro nobis servis suis, ut nos eriperet ex gurgite peccati et ex portis mortis, quanto magis nos debemus pati pro ipso, ut mortis ejus participes facti, resurrectionis etiam fiamus participes, et æterno regno ejus digni habeamur?” Hæc audiens tyrannus ille, non solum latera ejus iterum radi jussit, sed et totum corpus lapidibus acutis concidi c. Universa autem civitas Alexandrinorum, quæ Christi amans erat, circumstabat admirans miseransque terribilem et sævissimum cruciatum, et clamoribus insectabatur crudelitatem judicis. Adstabat autem cum turba puella quædam altero orbata oculo; quæ ad sanctum qui excruciabatur, propius accesserat, et illacrymabat. Carnificibus autem vehementer radentibus totum corpus sancti, et carnibus ejus in terram cadentibus, paululum sanguinis stillavit in oculum puellæ, et statim apertus est qui clausus erat oculus ejus. Et omnes accurrentes ad puellam, mirabantur et glorificabant Deum, qui dat talem gratiam et potentiam sanctis suis. Et videre erat sanguinem sancti in oculo puellæ concretum, qui et ipsi lumen attulerat.

[10] [Christianos ultimum allocutus, decollatur.] Fortiter autem ferens martyr tormentum gravissimum, omnibus Christi amatoribus plorantibus et gementibus propter ipsum, ipse subridebat, eos respiciens; et gaudio exsultabat, animadvertens se esse ad finem martyrii. Et exclamans dixit: “Fratres, scitis esse in Evangelio verbum illud, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Quid igitur ploratis, et comminuitis cor meum? Non enim, sicut vos existimatis, tormenta ista me tangunt, vel ex his dolore afficior. Qui enim vocavit me ad hoc certamen Christus Jesus, ipse corroboravit me, et levat mihi tormentorum laborem; adestque mecum usque nunc: qualis enim erat virtus infirmæ carnis meæ ad tanta sustinenda? Cognoscentes igitur virtutem et gratiam Dei, nolite timere neque gravari ad pulchrum hoc certamen; ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat; sicut scriptum est: Omnis qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus; et iterum: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et iterum: Qui invenerit animam suam, perdet eam, et qui perdiderit eam propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.” Et hæc quum dixisset, demissus a ligno et capite truncatus jussu præfecti, spiritum Domino reddidit, mense majo, die VIIa d, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri simul et Spiritui Sancto [gloria] nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen e.

ANNOTATA.

a Græci: hic significantur, ut patet, gentiles, idololatræ [Cfr. Suicerus, Thesaurus ecclesiast., tom. I, col. 1089 et seq., Amstelædami 1682.]

b Eadem ad verbum legimus in brevissima Passione quæ continetur codice Coisliniano 110 [Cfr. supra, Comment. præv., num. 2.] .

c Lapidibus varie percuti solebant christiani, ut ex plurimorum martyrum Actis colligitur. Aliorum enim ora, maxillæ totumque caput saxis contundebantur; alii obruebantur lapidibus et sic peribant; opprimebantur alii ingentibus saxis, atque obtriti moriebantur [Cfr. Gallonius, De sanctorum martyrum cruciatibus, pag. 224, Antverpiæ 1668. Mamachius, Origines et antiquitates christianæ, tom. III, pag. 200.] . Priori quidem modo cruciatus fuit S. Epimachus, si Metaphrasten sequimur. Anonymus autem hujus Passionis auctor ita loquitur, ut significet lapidibus non contusumfuisse martyrem, sed potius laceratum et concisum. Eadem narrantur in Vita et Martyrio S. Epimachi quæ edidit Zacharias Lippeloo, ex ea quæ est auctore Metaphraste. Dicit enim: Tyrannus, abjecta victoriæ spe, quam sibi de martyre facilem pollicebatur, eum in crucem sublatum ferreis lacerari unguibus præcepit. Cumque ea tormenta nullam omnino vim ad infringendam ejus constantiam haberent, acuti fuere adhibiti lapides, ut ejus non modo carnes, sed ipsa etiam ossa laniarent [Vitæ SS., tom. IV, pag. 334, Coloniæ Agrippinæ 1596.] .

d In codice Parisiensi 1534, ex quo priorem hanc S. Epimachi Passionem descripsimus, hoc ordine disposita sunt Acta: Vita et martyrium Jeremiæ prophetæ (qui in menologio Basiliano laudatur ad diem 1 maji); Vita S. Athanasii (ibidem, ad 2 maji); Martyrium Irenes reginæ (ibidem, ad diem 5 maji); Beati et justi Jobi Vita et S. Joannis Chrysostomi homilia in Jobum (ibidem, ad diem 6 maji); Martyrium S. Epimachi; S. Joannis Chrysostomi homilia in S. Joannem apostolum (ibidem, ad diem 8 maji); Martyrium S. Acacii (ibidem, ad diem 7 maji); Vita Isaiæ (ibidem ad diem 9 maji). Ex his et iis quæ in eodem codice sequuntur [Catalogus codd. mss. bibl. regiæ, tom. II, pag. 354, cod. 1534, Parisiis 1740.] , apparet S. Epimacho aliquando festum fuisse diem hunc 7 maji, quo mortuus esse in Actis nostris perhibetur. In cæteris Passionibus, quotquot novimus, ad nullumcertum diem aut mensem refertur martyris certamen; sed, quemadmodum ante diximus, Acta quæ Metaphrastes composuit, eo modo inscripta sunt, aut eum in codicibus locum tenent, ut perspicuum videatur exeunti mensi octobri annecti S. Epimachi cultum [Cfr. Ibid., codd. 1480, 1486, 1494, 1543, pag. 334, 336, 339, 358. Lambecius, Comment. de biblioth. Cæsarea Vindobonensi, tom. VIII, pag. 546 et seq., 558, edit. a Kollario.] . In Prioris autem Passionis exemplari Florentino [Cfr. supra, Comm. præv., num. 1 et seq.] indicatur dies 22 maji. Annus vero mortis satis probabiliter dici potest 250 [Ibid., num. 28.] . Quod enim christiani non pauci a fide deficere cœperant, imo Christum palam ejurabant; quodque debiles confirmaturus accurrit S. Epimachus ac judicem sponte convenit; hæc, inquam, et reliqua adjuncta quæ a Metaphraste indicantur, optime cadunt in Decianam persecutionem. Sed lectorem rursus monitum volumus hæc certa non esse, et nihil in Actis occurrere unde tempora presse definiantur. Neque enim prodest mentio Apelliani præfecti, quum is sit prorsus ignotus. In Sirmondiano quidem synaxario, ad diem 20 augusti, laudantur plures martyres Philippopoli in Thracia ab Apelliano judice capitis damnati; sed dicitur Apellianus ille Thraciæ proconsul, et quidem Diocletiano ac Maximiano imperatoribus [Cfr. Acta SS., tom. IV Aug., pag. 30 et seq. Menologium Basilianum, ad diem 20 Aug.] .

e Ad Priorem hanc S. Epimachi Passionem magis quam ad Alteram accedunt variæ laudationes quas exhibent Græcorum menæa et synaxaria. Contra Latinis hagiographis ignota fuisse videtur, quippe qui non aliam quam Metaphrastinam scriptionem adhibeant. Eam sequuntur Lipomanus, Surius, Zacharias Lippeloo [Vitæ SS., tom. IV, pag. 332 et seqq.] , Ferrarius [Catalogus gener. Sanctorum qui in Martyrol. Romano non sunt, ad diem 31 octobris.] , et alii recentiores [Cfr. Ausführliches Heiligenlexicon, col. 584, Coloniæ Agrippinæ 1719.] .

APPENDICULA AD PRIOREM PASSIONEM S. EPIMACHI.

In animo erat brevem Epimachi Ægyptii laudationem, e synaxario Æthiopico descriptam, hoc loco exhibere, quum prioribus S. Epimachi nostri Actis congruere videatur. Sed quod eam tempore comparare nequivimus, in extremo hoc volumine edetur, iis interea indicatis quæ nobis hactenus comperta sunt. Itaque præter Epimachum, socium S. Aziriani (aut S. Gordiani), de quo ante diximus [Cfr. supra, pag. 684.] , alius quidam fastis sacris Copticis inscriptus est. In arabico synaxario Coptitarum, quod e bibliotheca Medicea Florentina eruit Stephanus Assemanus [Cfr. Bibliothecæ Mediceæ Laurent. et Palat. codd. orientalium catalogus, pag. 181.] , narratur Martyrium sancti Epimachi Ægyptii, et quidem ad diem 14 mensis Bescensii, seu Pachoro, qui nobis est 9 maji. Eodem die, in arabico synaxario bibliothecæ Vaticanæ, legitur Martyrium sancti Epimachi Pharmensis sub Paulamio Ægypti præfecto [Ang. Mai, Scriptt. veterum nova collectio, tom. IV, part. II, codd. Arabici, pag. 114.] . In indice Lectionum evangelicarum [Ibid., pag. 19.] quæ juxta ritum Ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum recitandæ erant, non memoratur S. Epimachus ad diem 9 mensis maji, sed ad 30 octobris (3 Hatur). In alio kalendario sanctorum pro quibus evangelicæ lectiones assignantur, ad usum Ecclesiæ Antiochenæ Syrorum Melchitarum [Cfr. ibid., pag. 34, 46, 49.] , nihil rursus ad diem 9 maji, sed 31 octobris: Certamen sancti hieromartyris Epimachi. Epimachum illum diei 9 maji etiam ab Æthiopibus cultum videmus. In eorum synaxarii exemplari Parisiensi, ad diem 14 mensis Genbot (diem 9 maji), exstat Martyrium S. Epimachi Farmensis sub præfecto Poupliano [H. Zotenberg, Catal. des mss. Éthiopiens de la bibliothèque nationale, cod. 128, pag. 184.] ; in Oxoniensi vero: Requies Symmachi martyris, e Pharma, sub Bulamio, præfecto Misræ [A. Dillmann, Catalogus codd. mss. biblioth. Bodleianæ Oxoniensis, part. VII, codd. Æthiopici, pag. 60.] ; et in kalendario Ludolfi: Symmachus [Jobi Ludolfi ad Historiam Æthiopicam comment., pag. 416.] . In hoc insuper memorantur, ad diem 25 mensis Hamle (19 julii), Eutropius… Epimachus [Ibid., pag. 423.] .

Quid itaque de his sentiendum est? Utrum Epimachus ad diem 30 et 31 octobris memoratus idem sit cum socio S. Aziriani, ab Æthiopibus culto [Cfr. supra, pag. 684 et 706.] , an idem cum eremita Pelusiaco, in contentionem venire potest, nec facile nodus expedietur. Sed a Pelusiota certe non differre videtur Epimachus ille (errore dictus Symmachus), quem ad diem 9 maji Coptitæ et Æthiopes celebrabant. Etenim et Ægyptius erat, et mortem oppetiit sub Paulamio Ægypti præfecto, alias Poupliano seu Bulamio præfecto Misræ: hoc quippe nomen non ita discrepat ab Apelliano nostro, quem etiam Apeplianum vocat Maximus Margunius Cytherorum episcopus [Vitæ SS., ad diem 31 octobris, Venetiis 1656.] . Quod porro martyr ille e Pharma erat, noster vero Epimachus prope Pelusium habitabat, id sententiæ adeo non obest, ut eam potius confirmet. De his locis ita multi senserunt: quemadmodum urbs apud Græcos Pelusium nomen habuit a paludibus [Cfr. supra, pag. 704.] , eadem ratione in hebraica lingua dicebatur Ssin, arabica Tineh, coptica Peremoun, Pheromi sive Farama vel Fourma [Cfr. Böcking, Notitia dignitatum in partibus Orientis, pag. 294. S. Quatremère, Mémoires sur l'Égypte, tom. I, pag. 259 et seq.] ; ita ut eam Arabes, quum regionem occuparunt, vocarint Faramah vel Al-Faramah. Nunc quidem plerisque certum videtur Feremoun non eodem loco exstitisse atque Pelusium, at distinctam fuisse urbem, haud procul a Pelusio sitam [Cfr. Aug. Ant. Georgi, De miraculis S. Coluthi et Actis S. Panesniu, pag. CXCIX. Cfr. Description de l'Égypte, Atlas géograph., fol. 34, edit. a Panckoucke, Paris. 1826.] . Nihilominus facile intelligitur quomodo unus idemque Epimachus a Græcis dici potuerit prope Pelusium versatus, ab Æthiopibus vero e Pharma profectus.

MARTYRIUM SANCTI MARTYRIS EPIMACHI AUCTORE METAPHRASTE
ex codice Parisiensi 1484.

Epimachus Pelusiota, martyr Alexandriæ (S.)
a

AUCTORE METAPHRASTE.

CAPUT PRIMUM.
S. Epimachus christianæ philosophiæ vacat. Pelusio Alexandriam venit et idolorum aram evertit. Vinctos christianos confirmat.

Αρτι μὲν τῆς εὐσεβείας ἀχλὺς ἀνὰ πᾶσαν διεχεῖτο τὴν οἰκουμένην, ἄνθρωποι δὲ πάντες πρὸς θυσίαν εἰδωλικὴν συνηλαύνοντο, τάς τε τῶν κρατούντων ἀπειλὰς καὶ τὰς μιαιφόνους τῶν δικαστῶν ὁρμὰς δεδιότες. Καὶ φύσις μὲν ἑαυτὴν ἐξώμνυτο· συγγενείας δὲ θεσμὰ κατεπατεῖτο, καὶ ἀνετρέπετο, καὶ παλαιᾶς ἀγάπης συνάφεια πρὸς διάστασιν ἐμερίζετο. Ἐξέλαμπε δὲ ἐν τούτοις οἷά τις ἀστὴρ μέγας ἐν ἀθλοφόροις Ἐπίμαχος, οὐκ ἐπίδηλος οὐδὲ γνώριμος ὢν τοῖς πολλοῖς. Αἴγυπτος γὰρ τέως εἶχεν αὐτόν, οἷά τινα λύχνον ὑπὸ μοδίῳ κρυπτόμενον, ἥτις αὐτοῦ καὶ ἀνατροφῆς ὄντως καὶ ἀγωγῆς τῆς ἀρίστης ἀπολελαύκει, καὶ ἀρετῆς εἶδεν αὐτοῦ καὶ ἡλικίας προκοπὰς καὶ αὐξήσεις. Ὃς οὐ μόνον ἑαυτῷ συναυξανομένην εἶχε τὴν ἀρετήν, ἀλλὰ πολλῷ μείζονα καὶ τῆς ἡλικίας αὐτὴν ἐπεδείκνυτο· διδασκάλῳ μὲν οὐδενὶ τοῦ βίου καὶ ὁδηγῷ χρώμενος, οἱονεὶ δέ τις αὐτὸς ἑαυτῷ κανὼν καὶ τύπος γενόμενος, καὶ ψυχὴν ἅμα καὶ ἤθος ῥυθμίζων· καὶ τὴν μὲν ποιῶν ἠπίαν καὶ γαληνήν, τὸ δὲ σύννουν ἀεὶ καὶ προσεκτικόν. Ἐντεῦθεν Πηλούσιον ὄρος αὐτὸν οἰκιστὴν ἐκληρώσατο, καθάπερ ἔρημος πάλαι τὸν Ἰωάννην, καὶ τὸν Ἠλίαν Κάρμηλος.

[2] Ὅπουπερ αὐτοῦ διατρίβοντος καὶ πᾶσαν μεν ἀσκοῦντος φιλοσοφίαν, πάσῃ δὲ λοιπὸν ἑαυτὸν ἐκδόντος σκληραγωγίᾳ καὶ βίον ζῶντος διὰ Χριστὸν ὀδυνηρὸν καὶ ἐπίπονον, καταλαμβάνει δικαστὴς τὴν Ἀλεξανδρέων ἀπηνέστατός τε καὶ ἀγριώτατος, τἄλλα μὲν οὐδενὸς ἀξιῶν λόγου, ὥστε δὲ πᾶσαν κατ᾽ ἄκρας τὴν πόλιν εἴσω τῶν ἑαυτοῦ δικτύων λαβεῖν, καὶ θήραμα πικρὸν ἀσεβείας ποιήσασθαι, οὐδεμιᾶς τὸ παράπαν μηχανῆς ἀπεχόμενος. Ὅθεν καὶ χριστιανοὶ πάντες, οἱ μὲν δέει τῶν ἀπειλῶν εἰς ἐρημίας ἐφυγαδεύοντο, οἱ δέ, τὸν χριστιανισμὸν κρύπτοντες, τὴν ἀσέβειαν ὑπεκρίνοντο. Ὅσοι δὲ και φανερῶς εὐσεβεῖν ἐβούλοντο, βασάνοις ἐξεδίδοντο πικροτάταις.

[3] Τότε τοίνυν οὐκ ἦν ἦτι ἀνεκτὸν Ἐπιμάχῳ ἐρημία καὶ τὸ ἄμικτον ἐκεῖνο τοῦ βίου καὶ ἀκοινώνητον. Ἀλλὰ τῷ θερμῷ περὶ τὴν εὐσέβειαν ζήλῳ, τὴν ψυχὴν σφοδρότατα κινηθείς, καὶ ὥστε μὴ ταύτην ὑβρίζεσθαι, καὶ ζωῆς ἃμα καὶ ἡσυχίας καταφρονήσας, κάτεισιν εἰς μέσην τὴν πόλιν ἀπὸ τῆς ἐρημίας, πρόσεισι δὲ τῷ τυραννικῷ βήματι μηδὲν ὑποπτήξας τῶν ὁρωμένων, μηδὲν τῶν φοβεῖν δυναμένων καταπλαγείς, καὶ τοῦτο πρῶτον ἀρίστευμα τῆς θαυμαστῆς αὐτοῦ ποιεῖται ψυχῆς. Εἶτα καθαιρεῖ μὲν εἰδωλικὸν ἐκεῖνον βωμὸν καὶ εἰς ἔδαφος ἀνατρέπει, ὁμοῦ καὶ χειρὶ γενναίᾳ καὶ δυνάμει ἀοράτῳ χρώμενος. Ὁρμᾷ δὲ καὶ κατ᾽ αὐτοῦ τοῦ δικάζοντος, θυμῷ δικαίῳ τὸν ὑβριστὴν καὶ Θεοῦ καὶ νόμων ἱερῶν ἀμυνόμενος. Καὶ εἴ γε μὴ παρὰ τῶν ἐκείνου δορυφόρων τῆς ὁρμῆς ἐπεσχέθη, πτῶμα δακρύων ἄξιον ἄν τύραννος ἔκειτο.

[4] Ὅπερ ἐκεῖνος οὐκ ἐνεγκών, ἀλλὰ μέσην τὴν καρδίαν ὑπὸ τῆς ὀργῆς ἀναζέσας [ἀνατέσας in edit.] ὅτι περ οὕτως εὐτελὴς ἀνήρ, αὐχμηρὸς τὴν κόμην, οἰκτρὸς τὸ τριβώνιον, μετὰ τοσαύτης αὐτῷ τῆς τόλμης προσενεχθείη, φυλακῇ τὸν ἅγιον καὶ δεσμοῖς παραδίδωσιν, οἷα παράβολόν τι καὶ θρασὺ δεδρακότα, καὶ τὴν δίκην ἀξίαν ὑφέξοντα. Πολλοὺς μὲν οὖν καὶ ἄλλους εἶχε τὸ δεσμωτήριον ὑπὲρ εὐσεβείας καὶ αὐτοὺς κατακεκλεισμένους. Ἀλλὰ πᾶσιν αὐτοῖς ῥοπὴ μεγίστη καὶ πρὸς τὸ μαρτύριον παράκλησις καλὸς κατέστη Ἐπίμαχος· ἀμελῶν μὲν τῶν καθ᾽ ἑαυτὸν δεινῶν, καὶ τῆς ἐκείνων θεραπείας ἐπιμελούμενος. Ἔπειτα δὲ καὶ παραινέσεως πρὸς αὐτοὺς καὶ διδασκαλίας ἁπτόμενος, καὶ συγκροτῶν αὐτούς, τειχίζων πανταχόθεν, νήφειν ποιῶν, ἀναλώτους ὅλως ταῖς τοῦ ἐκθροῦ μηχαναῖς ἐργαζόμενος.

[5] Παραστησάμενος τοιγαροῦν αὐτοὺς δικάζων, καὶ πλείονα παρὰ πολὺ τῆς προτέρας καὶ θερμοτέραν τὴν ἔνστασιν ἰδὼν ἐπιδεικνυμένους, πυθόμενος δὲ καὶ τὴν αἰτίαν τοῦ πράγματος, καὶ μαθὼν ὡς Ἐπιμάχου ταῦτα συμβουλαί τε καὶ ὑποθῆκαι· τούτων μέν μετὰ πολλὰς ἤδη καὶ ἀφορήτους τιμωρίας ἐκτέμνει τὰς γλώσσας· αὗται γὰρ ἦσαν αἱ μέσην αὐτῷ μάλιστα πλήττουσαι τὴν ψυχὴν τοῖς ἐλέγχοις τῆς ἀληθείας. Εἶτα καὶ ξίφει τὰς μαρτυρικὰς αὐτῶν κεφαλὰς ἀφαιρεῖται.

[S. Epimachus Ægyptius,] Olim profecto impietatis caligo per totum orbem terrarum diffusa erat, hominesque universi ad sacrificium diis offerendum compellebantur, imperantium minas, et judicum sævitiam atque impetum formidantes. Quamobrem natura seipsam denegabat: tunc enim cognationis jura conculcata omnino evertebantur. Quin etiam veteris benevolentiæ conjunctio in dissidium convertebatur. Interea vero tamquam stella quædam inter Christi milites magnus effulgebat Epimachus, qui vivus quidem Ægypto tantum cognitus fuit, post martyrium autem toti mundo evasit manifestus b. Eum enim tunc Ægyptus, velut lucernam quamdam sub modio latentem, occultabat. Nam regio illa ejus viri educationis atque optimæ institutionis particeps facta fuit: quippe quæ virtutis et ætatis ipsius progressum atque incrementa perspexit. Is non solum cum ætate virtute quoque crescebat, sed etiam virtus ipsa in eo perspiciebatur longe major, quam ejus ætas postulabat: idque cum nullo vitæ magistro atque duce usus fuisset, sed ipse sibi tamquam regula quædam et forma exstitisset, animum simul atque mores componens, illum videlicet mitem et tranquillum efficiens, hos prudentes semper, attentos et sobrios c. Hinc Pelusius mons incolam eum virum suscepit, quemadmodum eremus olim Joannem Baptistam, et Carmelus Eliam habuit.

[2] [sæviente persecutione,] Cum igitur Epimachus ipse in monte Pelusio d versaretur, et in omni philosophia se exerceret, omnemque victus duritiem amplexaretur, vitam denique propter Christum asperam ac laboriosam viveret, judex quidam sævitia et ferocitate insignis, Alexandriam venit. Judex autem ille cætera quidem omnia pro nihilo faciebat; sed omne tantum studium, industriam et artes adhibebat e, quibus totam urbem illam suis retibus caperet, et acerbam impietatis prædam colligeret, idque ut assequi posset, nullis machinis abstinebat. Quamobrem christiani omnes illius judicis minas extimescentes, alii in solitudinem aufugiebant, alii se christianos esse dissimulantes, impietatem simulabant. Quicumque vero pietatem profiteri volebant, acerbissimis cruciatibus tradebantur.

[3] [Alexandriam petit et in tribunal irruit.] Tunc igitur Epimacho solitudo ipsa non amplius fuit optabilis, neque illa vitæ ratio grata erat, qua consuetudinem et hominum impietatem vitabat; sed amoris ardore in Dei pietatem vehementissime accensus, et zelo quodam magno excitatus f, vitam simul, solitudinem et quietem illam contempsit, et ab eremo in mediam urbem descendit: quin immo adiit ad tribunal tyranni, nihil eorum metuens quæ corporeis oculis cernuntur, neque his rebus quæ terrorem injiciunt, perterrefactus. Qua re admirabilem animi fortitudinem indicavit g. Deinceps idolorum aram evertit, eamque solo adæquavit, partim generosa et forti manu, partim potentia quadam, non humana, sed divina usus. Ad hæc et adversus judicem impetum fecit, justo quodam furore illum ulciscens, qui Deum et ejus sacras leges violabat. Ac nisi ab ipsius satellitibus martyris impetus detentus fuisset, tyrannus ille miserabili casu jacuisset.

[4] [Ideo in vincula conjectus, socios carceris confirmat:] Quæ omnia cum judex non ferret h, quod homo tam vilis et abjectus, coma squalidus, toga miser, tanto impetu in eum irruere ausus esset, in carcerem et vincula virum illum sanctissimum jussit conjici, propterea quod audaciam et temeritatem magnam præ se tulerat: quamobrem et justas pœnas ei persolvendas esse decrevit. Multi quidem alii, et ipsi pietatis causa conclusi, carcere illo detinebantur. Sed illis omnibus multum adjumenti, magnaque ad martyrium libenter perferendum adhortatio erat Epimachi oratio atque alacritas i, quippe quod omnes cruciatus, quos sibi paratos ac propositos videbat, negligens, de illorum salute tantum erat sollicitus. Ad hæc admonitionibus et doctrina multa eos instruebat atque confirmabat, undique ipsos muniens, eisque persuadens ut vigilantes ac tales esse studerent, qui omnino ab hostis diaboli machinis expugnari non possent.

[5] [hi occiduntur.] Cum vero judex illos ad se duci jussisset, eosque multo constantius k quam antea Christi confessionem profiteri vidisset, ejusque rei causam Epimachi consilia et adhortationes fuisse cognovisset, illorum omnium, post multos et intolerabiles cruciatus, linguas exscindi jussit (his enim utebantur martyres ad veritatem defendendam, quæ res judicis animum maxime cruciabat), deinde eorumdem capita gladio amputari.

ANNOTATA.

a Cfr. Commentarius prævius, num. 1 et seq. Alteram S. Epimachi Passionem, ut a ven. presbytero Migne fuit edita [Patrol. græc., tom. CXV, col. 1319 et seqq.] , ex codice videlicet Parisiensi 1484, hoc loco exhibemus, adjecta latina translatione quam vulgavit Lipomanus. Hanc quidem, licet a græco textu nostro nonnihil dissidentem, integram descripsimus, sed loca in quibus præcipue discrepat, lector in Annotatis indicata reperiet.

b Pro qui vivus… manifestus, in græco legimus: Qui non vulgo notus neque manifestus erat.

c Et sobrios in codice nostro deest.

d S. Isidorus Pelusiota (quem prope Pelusium vitæ perfectæ operam dedisse, in confesso est), quemdam ad vitam monasticam adhortans: Ad montem nostrum, inquit, te confer, ut animæ tuæ saluti consulas [Migne, ibid., tom. LXXVIII, col. 18.] . Neque singularis est illa montis prope Pelusium siti mentio [Cfr. Menol. Basil., ad diem 4 febr. Nicephorus Callistus, Hist. eccl., lib. XIV, cap. 53, ap. Migne, Patr. gr., tom. CXLVI, col. 1250.] .

e Omne … adhibebat in græca narratione non occurrit.

f Loco zelo excitatus, hæc Metaphrastes: Ne ipsa [pietas] contumelia afficeretur, vitam et quietem contempsit.

g Ita accuratius vertatur: Et hoc primum admirabilis animæ ejus facinus fuit.

h Addendum est: Sed imo corde ira esset inflammatus.

i In codice græco: Adhortatio erat egregius Epimachus.

k Et ferventius, ait Metaphrastes; ac paulo infra: Sciscitatus etiam rei causam, et certior factus Epimachi consilia … etc.

CAPUT SECUNDUM.
Interrogatio. Varii cruciatus. Mira martyris constantia. Puellæ alter oculus restituitur. Mors S. Epimachi.

Μετὰ δὲ τούτους ἄγει δεσμώτην τὸν γενναῖον Ἐπίμαχον, καὶ· &ldquogr;Ἵνα τί, φησίν, σεμνὸς σὺ καὶ τὸ εἶδος ἀξιοθέατος, εἰς τοσοῦτον ἐξέπεσας [Sic in edit.] δυσσεβείας, ὡς μὴ μόνον ἡμῶν, ἀλλὰ καὶ θεῶν αὐτῶν καὶ βασιλέων αὐτοκρατόρων καταφρονεῖν; Ἀνθρώπους μὲν γὰρ ὄντας, ἀνάγκη πολλάκις σφάλλεσθαι τοῦ προσήκοντος, πλὴν ἀλλ᾽ οὐκ ἐπιμένειν δεῖ τοῖς αὐτοῖς, ἀλλὰ μεταβάλλεσθαι πάλιν διορθοῦσθαι τὰ παρ᾽ ἡμῶν μὴ δεόντως γεγενημένα. Οὐκοῦν ἀνθρωπίνῳ καὶ αὐτὸς πάθει ἑαλωκὼς ἀνάνηψόν ποτε, καὶ ἡμετέροις [ἡμετέρους in edit.] εἶξον προστάγμασι, θύων σὺν ἡμῖν τοῖς θεοῖς καὶ αὐτοῖς εὐνοῶν, καὶ ὡς δεσπότας θεραπεύων ἁπάντων, ἵνα μὴ καὶ σὺ τὸν τῶν κακούργων θάνατον ὑποστῇς.”

[7] Πρὸς ταῦτα θερμὸς ὄντως ἐκεῖνος τῆς ἀληθείας ὑπέρμαχος ἀπόνοιαν αὐτοῦ σαφῆ καταγνούς, ὅτι καὶ παραινέσεσι δῆθεν αὐτὸν καὶ διδασκαλίαις ἐπαγαγέσθαι πρὸς τὴν ἀσέβειαν ἐπειρᾶτο, ἀπόγνωσιν αὐτῷ ἐκ προοιμίων εὐθὺς ἑαυτοῦ ἐμποιεῖ καὶ τῶν ἐλπίδων ἐκείνων ἐκκρούει· &ldquogr;Ἐμὲ γάρ, φησίν, δικαστά, οὐκ ἄν ποτε τῆς συντρόφου καὶ φίλης εὐσεβείας ἀποστήσεις, οὐ πρὸς ἄρνησιν ἐκκαλέσῃ τῆς τοῦ Χριστοῦ ὁμολογίας, οὐκ ἄλλο τι τῶν ἀγενῶν δρᾶσαι παρασκευάσεις φθέγξασθαι. Χριστὸν γὰρ ὁμολογῶ, Χριστὸν ἀνακηρύττω, δι᾽ οὗ τὰ πάντα παρῆκται, καὶ ἄνθρωπος πέπλασται, καὶ νόμος αὐτῷ τελεῖται, καὶ νοῦς δέδοται πάντων ἡγεμὼν καὶ διδάσκαλος· ὃς ἐπὶ σωτηρίᾳ τῶν ἀπολωλότων ἡμῶν καὶ σεσάρκωται, καὶ ἐσταύρωται καὶ τέθαπται, καὶ ἐγήγερται, καὶ πρὸς οὐρανοὺς ἀνείληπται· καὶ πάλιν ἐλεύσεσθαι μετὰ δόξης πεπίστευται. Ὡς εἴθε καὶ σὺ [οὐ in edit.] τὴν εἰδωλικήν λήμην τῶν τῆς ψυχῆς ὀμμάτων ἀποβαλών, πρὸς τὸ γλυκὺ φῶς ἐκείνου διέβλεψας. Μηδὲ γὰρ οἰέσθω τις εἰκῆ καὶ μάτην ἡμᾶς τὸ σῶμα ταῖς βασάνοις παραδιδόναι· οὐχ οὕτως ἐσμὲν αὐτοὶ ἐαυτῶν ἐχθροὶ καὶ ἐπίβουλοι. ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ζωή τις ἔστιν ἑτέρα παρὰ πολὺ κρείττων τῆς ὁρωμένης, καὶ κόσμος ἕτερος, καὶ ἀγαθῶν ἀπόλαυσις αἰωνία, οὐ χρόνῳ μητρουμένη, ἀλλὰ μένουσαν ἀεὶ τὴν εὐφροσύνην παρεχομένη, τούτου γε ἕνεκα καὶ κόσμου τοῦ ὁρωμένου, καὶ σαρκὸς καταφρονοῦμεν ὡς λυομένης. Αὕτη ἐστὶν ἡμετέρα ὁμολογία, πρὸς ταύτην ἐστηρίγμεθα καὶ ἡδράσμεθα. Ὑπὲρ αὐτῆς καὶ πᾶν ὁτιοῦν εἰμι τῶν δεινῶν πάσχειν ἕτοιμος. Ἀλλ᾽ εἰ μὲν ταχεῖάν μοι τὴν τελευτὴν ἐπαγάγοις, ἡμῖν τε τὰ μάλιστα χαριεῖ, καὶ σεαυτὸν ἀπαλλάξεις αἰσχύνης. Εἰ δὲ καὶ κολάσεσιν αὐτὴν παρατείνεις καὶ τιμωρίαις, τοσοῦτον πλέον ὄψει καὶ ἡμᾶς τοῦ σοῦ καταφρονοῦντας προστάγματος. Αἰδοῦμαι γὰρ εἰ μή τι ἕτερο, ἀλλὰ τοὺς πρὸ ἡμῶν τῷ μαρτυρίῳ τελειωθέντας, καὶ σὺν ἡμῖν πάλιν τὸ δεσμωτήριον κατοικοῦντας· καὶ διὰ τοῦτο σπεύδω μὴ ἀπελθεῖν ἀστεφάνωτος, ἀλλὰ τῶν ἐκείνων τε χορῷ συναριθμηθῆναι καὶ τούτοις τὴν ποθουμένην τῆς ἀθλήσεως ὑποδεῖξαι πορείαν.”

[8] Ταῦτα εἰς ἀμηχανίαν τὸν τύραννον περιίστησι, καὶ τὸ πείθειν οὐκ ἔχων, ἐπὶ ξύλου τὸν ἄνδρα μετεωρίζει, καὶ διαξαίνει σιδηροῖς αὐτὸν ὄνυξιν. δὲ τοσοῦτον ἔχαιρε μᾶλλον τῇ τιμωρίᾳ ὡς καὶ μακαριστὸν ἑαυτὸν τιθέναι τῆς ἀναρτήσεως, ὅτι δεσποτικῶν παθημάτων μιμητὴς ἀνεδείκνυτο· &ldquogr;Εἰ γὰρ Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστός, ἔλεγε, δι᾽ ἡμᾶς καὶ σταυρῷ προσήλωτο, καὶ χολὴν καὶ ὄξος προσήκατο, καὶ λόγχῃ τὴν πλευρὰν νένυκτο, καὶ ἥλοις διατέτρητο τὰς παλάμας· πῶς οὐ χρή με τὸν δοῦλον τῶν αὐτῶν τῷ Δεσπότῃ μεθ᾽ ἡδονῆς κοινωνῆσαι;&rdquogr; Ἀμέλει καὶ τὴν λόγχην ἐζήτει, καὶ τῆς χολῆς ἐπεθύμει, καὶ· &ldquogr;Ἡκέτωσαν, ἔλεγε, τὰ κολαφίσματα, τὰ ἐμπτύσματα· ἀκάνθινος ἐπιτιθέσθω μοι στέφανος· ἐγχειριζέσθω κάλαμος. Οἱ ἐμπαιγμοὶ δέ, φησί, ποῦ, ποῦ τὰ ῥαπίσματα; Μικρὰ γὰρ ἐμοὶ τὰ παρόντα πρὸς ἐκεῖνα βλέποντι καὶ οὕτως ἐφιεμένῳ”.

[9] Διὰ τοῦτο καὶ βάσανος ἑτέρα τῷ ἀθλητῇ προσθήκη τῆς προλαβούσης ἐπήγετο, καὶ λίθοις ὀξέσιν γενναῖος ἐπλήττετο, πρόσταγμα δὲ τοῦ τυράννου τοῦτο, καὶ τῆς ἀπηνοῦς ψυχῆς ἐκείνης καὶ ἀπανθρώπουἽνα, φησί, πυκνὰ διαθραττομένου τοῦ σώματος, θᾶττον ἀποῤῥήξῃ καὶ τὴν ψυχήν.&rdquogr; Ἐλελήθει δὲ ἄρα λαμπρότερον αὐτὸν ἐργαζόμενος, καὶ πλείονα τῷ μάρτυρι προξενῶν τὴν πρὸς τὸ Θεὸν παῤῥησίαν. Ἀλλὰ προσεκτέον τῷ διηγήματι· καὶ γὰρ ἐκδηλοτέρας ἤδη τῆς χάριτος ἀπολαύειν καὶ τῶν θαυμάτων Ἐπίμαχος ἄρχεται.

[10] μὲν ἐξαίνετο μετέωρος ἐπὶ ξύλου, καὶ λίθοις τὰ ὀστᾶ διεκέκλαστο. Κόρη δέ τις ἐκεῖ παρειστήκει μέρος οὖσα καὶ αὐτὴ τοῦ θεάτρου, τὸν ἕτερον πεπηρωμέν τῶν ὀφθαλμῶν. Ταύτης οὖν ἀτενῶς πρὸς ἐκεῖνον ὁρώσης, καὶ τὰς χαλεπὰς ἐκείνας κολάσεις ὀδυρμὸν ποιουμένης, μέρος τι τῶν τοῦ μάρτυρος σαρκῶν ἐκεῖθεν ἀποσπασθὲν καὶ διαέριόν πως φερόμενον, ἀποστάζει τοῦ αἵματος εἰς τὸ ὀφθαλμόν· καὶ σταλαγμὸς αὐτίκα παγεὶς (ὢ θαύματος ἀνεικάστου! πάντα λόγον νικώσης φιλανθρωπίας), φῶς γίνεται ταύτῃ, καὶ ὑγιῆ τὸν ὀφθαλμὸν ἀποδίδωσιν. Ἀλλὰ τοῦτο μὲν δὴ πάρεργον Ἐπιμάχῳ τοῦ μαρτυρίου, καὶ οὕτως αὐτοῦ καὶ ῥανὶς αἵματος μόνη τοσαύτην δύναται παρέχειν τὴν θεραπείαν.

[11] Ἐπεὶ δὲ ἀκλινὴς ἐκεῖνος ὡρᾶτο καὶ τὴν εὐσέβειαν ἀμετάθετος, τελευταία κατ᾽ αὐτοῦ δίδοται ψῆφος, καὶ ξίφει τὴν ἱερὰν ἐκείνην μάρτυς κεφαλὴν ἀφαιρεῖται· το μέντοι σῶμα τούτου τὸ τίμιον πιστῶν χερσὶν ὁσίως περισταλέν, ἐκεῖ κατατίθεται, ὅπου καὶ τὴν μαρτυρικὴν ὑπέστη τελείωσιν. Τούτου τὴν μαρτυρίαν ἐθαύμασε μὲν καὶ τῶν Ἀλεξανδρέων δῆμος, καὶ ὅσοι τῆς προσοίκου Αἰγύπτου τὰ πιότατα νέμονται· κατεκόσμησε δὲ καὶ αὐτὸς ἄνωθεν αὐτὸν στεφάνοις λαμπροῖς Ἀγωνοθέτης, δι᾽ ὅν τε παθεῖν εἵλετο, καὶ οὗ μιμητὴς ἐδίψα γενέσθαι τῶν παθημάτων· ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Epimachus, a judice tentatus,] Post hæc vinctum ad se duci jussit generosum Epimachum, quem intuens a: “Quare, inquit, tu vir ita gravis, et forma spectabili, ad eam impietatem prolapsus es, ut non solum nos, sed deos etiam ipsos et imperatores contemneres? Homines quidem sæpe ab officio aberrare necesse est, at non decet tamen in erratis permanere, sed consilium mutare, et corrigere quæ non recte a nobis facta fuerint. Quamobrem et tu, cum humano more peccaveris, tandem resipiscas, et nostris jussis obedias, nobiscum una diis sacrificans, et in illos benevolentiam ostendens, ne, si deos ipsos omnium dominos colere nolueris, tu quoque sceleratorum hominum mortem patiaris.”

[7] [fidem animose confitetur,] Ad hæc ardentissimus ille veritatis propugnator Epimachus, apertam illius temeritatem redarguens, quod admonitionibus et doctrina sua ipsum ad impietatem impellere conatus esset, ab exordio orationis suæ fecit ut tyrannus ipse statim ejus animum perspiceret, et ab omni spe decideret: “Me, inquit, o judex, numquam ab ea pietate cujus ego alumnus et amicus sum, tu avertere poteris. Ne igitur ad negandam Christi confessionem dehinc provoces, neque aliud quippiam me facturum aut dicturum speres, quod animi aut mentis imbecillitatem significet b. Christum enim confiteor, Christum prædico, per quem creata sunt omnia, per quem homo formatus, et lex data est: qui mentem nobis dedit omnium ducem ac magistram, qui pro nostra omnium salute, quæ jam perierat, humana carne se induit, et crucifixus ac sepultus fuit, resurrexit, et in cœlos assumptus est, atque iterum venturus cum gloria creditur. Utinam et tu istam idolorum cæcitatem ab oculis animæ abjiceres, et suavem ac salutarem Christi lucem aspiceres! Nolim enim putet aliquis, temere ac frustra nos corpora nostra cruciatibus libenter tradere. Non ita sumus nobis ipsis inimici et insidiatores. Verum quoniam altera quædam vita est, multo præstantior hac quæ videtur, alter quidam mundus, et sempiterna rerum bonarum delectatio, nullo tempore circumscripta, sed perennem jucunditatem afferens: propterea mundum hunc spectabilem, et carnem hanc fragilem atque caducam despicimus. Talis est nostra confessio. In hac firmi et stabiles consistimus. Pro hac et ego quemvis cruciatum sustinere paratus sum. Tu vero si celerem mortem attuleris, pergratum mihi facies, et teipsum dedecore liberabis. Quo enim diuturniore cruciatu me affliges, eo promptior ad jussa tua contemnenda inveniar c. Nam si nihil aliud esset, certe et martyres illos revereor, qui ante nos certamen subierunt, et reliquos istos, qui nobiscum una carcerem rursus habitant: ob idque et ipse illud studeo, ne sine corona discedam, sed ut postquam in illorum choro enumeratus fuero, istis optabilem certaminis mei cursum ostendam.”

[8] [et, dum cruciatur, majores dolores] Hæc martyris verba dubitationem magnam tyranno attulerunt: qui cum Epimacho persuadere non posset, eum in ligno suspendi jussit, ac ferreis unguibus lacerari. Ille eo magis ejusmodi tormento lætabatur, quo se ob eam rem beatiorem existimabat: quippe quod imitator esset eorum quæ Dominus Jesus passus fuerat. Itaque aiebat: “Si Dominus noster Jesus Christus propter nos crucifixus est, et fellis atque aceti potionem accepit, si ejus latus lancea percussum fuit, si palmæ clavis perforatæ sunt, quare non debeo et ego, illius servus, magna cum voluptate in his ipsis cum Christo Domino meo communicare?” Certe martyr ille etiam lancea percuti cupiebat: quin immo fel ipsum appetebat, et: “Veniant in me alapæ, dicebat; injiciantur sputa; circumdetur caput meum corona spinea; detur in manus et arundo. Ubinam sunt dedecora et irrisiones? ubi alapæ? Omnia enim præsentia hæc mihi ad futura illa bona spectanti, eaque appetenti, videntur parva quædam esse, ac pro nihilo facienda d.”

[9] [rogat et impetrat.] Hæc cum diceret martyr, prioribus tormentis nova quædam adjiciebantur, et acutis lapidibus generosus ille athleta, tyranni, hoc est crudelis et inhumanæ prorsus animæ, jussu, feriebatur. Instabat enim ac urgebat: “Ita, inquiens, hominem percutite, ut ejus corpore crebris ictibus perfracto, celerrime animam ipsam abrumpat.” Sed non videbat tyrannus ille martyrem ea re illustriorem effici, majoremque apud Deum fiduciam ipsi conciliari. Cæterum eorum quæ dicenda sunt narrationem sequamur. Deinceps enim planum fiet, quemadmodum Epimachus manifestiorem Dei gratiam et miracula consecutus est.

[10] [Stilla sanguinis puellæ oculum restituit.] Lacerabatur ille quidem in ligno, et lapidibus feriebatur, ut ejus ossa etiam ipsa frangerentur. Puella vero quædam illic astabat, et ipsa una ex eorum numero qui spectaculo aderant. Erat autem oculo altero excæcata. Illa cum ad martyrem intenta esset, et gravissimos ejus cruciatus lamentaretur, pars quædam e martyris carnibus abstracta, et per aerem perlata, in illius puellæ oculum sanguinis guttam instillavit, quæ quidem e (o miraculum singulare, o Dei benignitatem omni oratione majorem) in lumen statim conversa est, et puellæ oculum sanum effecit. Hoc Epimachi martyris miraculum quasi pertranseuntes diximus, ut ostenderemus unam ejus viri sanguinis guttam subito tantam curationem afferre potuisse.

[11] [Nobilis martyr a christianis sepelitur.] Cum vero martyr in diversam sententiam flecti non posset, et Dei religionem nequaquam negare vellet, ultima in eum sententia lata est, et sacrum illud martyris caput securi percussum fuit; et ejus quidem venerandum corpus, fidelium hominum manibus religiose curatum, illic conditum est, ubi et martyrii sustinuit consummationem. Ejus viri certamen non Alexandrinus tantum populus, quique finitimas ac feracissimas Ægypti regiones colunt, valde admirati ac reveriti sunt: sed illud mundus nunc celebrat universus f. Eumdem quoque certaminum auctor et judex Deus e cœlo illustri corona donavit, propter quem Epimachus cruciatus omnes perpessus est g, ejusque imitator esse in tormentis perferendis maxime concupivit ac studuit. Ipsi Creatori et Salvatori, Domino ac Deo nostro sit gloria, honor et adoratio cum Patre principii finisque experte, et sanctissimo atque vivificante Spiritu, quæ est una divinitas in æquali et individua Trinitate, vitam præbens omni spiritui, et regnans h nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quem intuens deest in codice 1484.

b Potius dicendum est: Me non adduces ad negandum, neque efficies ut faciam vel dicam.

c Paulo aliter in scripto græco: Si vero pœnis et suppliciis eam [mortem] prolatas, eo magis et nos tuum despicientes mandatum videbis.

d Locus ad verbum ita reddetur: Parva enim mihi sunt hæc, ad illa spectanti eaque tantopere appetenti.

e Apud Metaphrasten nostrum: Gutta statim concreta…

f Sed illud … universus, deest in codice nostro.

g In græca narratione: Propter quem Epimachus optavit pati.

h Cum Patre … regnans, hæc in exemplari a J. P. Migne edito non leguntur.

MARTYRIUM SANCTI MARTYRIS EPIMACHI
ex codice Parisiensi Coisliniano 110.

Epimachus Pelusiota, martyr Alexandriæ (S.)
a

EX MSS.

ἃγιος μάρτυς Ἐπίμαχος οὕτος ἦν ἀνὴρ ἄγροικος, ὡραῖος δὲ τῇ ὄψει, ἐκ τῆς Αἰγυπτίων χώρας, ὁρμώμενος πόλεως τοῦ Πηλουσίου, ἐπὶ ἡγεμόνος [ἐπι ἡγεμόνος cod.] Ἀπελλιανοῦ. Ὅστις ἡγεμὼν ἁγίων στῖφος τιμωρούμενος ἐν Ἀλεξανδρείᾳ· ἐν οἷς ἦν καὶ Εὐτροπία ἀοίδιμος, ἥτις λαμπάσι πυρὸς καιομένη, ἐβόα πρὸς τοὺς τιμωροῦντας· &ldquogr;Μεγάλη ψυχρότης τοῦ ὕδατος οὗ μοι ἐπιχέεις.&rdquogr; Καὶ αὖθις διεβεβαιοῦτο ὁρᾶν ἄνδρα φοβερὸν ὅμοιον Υἱῷ Θεοῦ, ὅντινα καὶ οἱ στρατιῶται ἑώρων καὶ πάντες οἱ παρεστῶτες. Καὶ τούτων πραττομένων, καταλαμβάνει ἅγιος Ἐπίμαχος, καὶ ὥρμησεν καταστρέψαι τὸν βωμόν· κατεσχέθη δὲ ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν, καὶ θυμωθεὶς ἡγεμὼν ἔθετο αὐτὸν ἐν φυλακῇ, σιδηρώσας, καὶ εἶπεν· &ldquogr;Ἄφετε αὐτὸν ὅπως ἐκνήψῃ ἐκ τῆς μέθης.&rdquogr; Καὶ μετ᾽ ὀλίγον ἀγαγῶν αὐτὸν εἰς ἐρώτησιν ἅμα τοῖς λοιποῖς ἁγίοις, στηλιτεύεται στεῤῥῶς ὑπὸ πάντων. Τῶν οὖν δεσμοφυλάκων ἐρωτηθέντων παρὰ τοῦ ἡγεμόνος πόθεν στεῤῥὰ τοῖς ἁγίοις ἔνστασις ἐγένετο, ἔφασαν ὅτι παρὰ Ἐπιμάχου στερεωθέντες, ὡμολόγησαν καὶ αὐτοὶ δοῦλοι εἶναι τοῦ Χριστοῦ Οὓς καὶ ἐκέλευσεν γλωττοτομηθῆναι, καὶ τὰς κεφαλὰς αὐτῶν ἀποτμηθῆναι. Μετὰ τοῦτο παραστὰς τῷ ἡγεμόνι ἅγιος Ἐπίμαχος, αὖθις ὡμολόγησεν θαρσαλέως τὸ ὄνομα τοῦ Κυρίου· ὥστε καὶ ἑτέρους πολλοὺς πιστεῦσαι. Διὸ ἀναρτίζεται [forte pro ἀπαρτίζεται] ἐπὶ ξύλου γυμνός, λεντίῳ διεζωσμένος· καὶ ὁρῶν ἑαυτὸν γυμνόν, ἔλεγεν· &ldquogr;Μακάριος εἶ, Ἐπίμαχε, ὅτι κατηξιώθης ὡς Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς ἐπαρθῆναι ἐπὶ τοῦ ξύλου, καὶ ὡς ἅγιος Πέτρος ἐν Ῥώμῃ καὶ οἱ λοιποὶ ἅγιοι.&rdquogr; Ξεομένου δὲ αὐτοῦ ἀπηνῶς, καὶ μέχρι τῶν ὀστέων φθασάντων τῶν σιδήρων, καὶ πάντων κλαιόντων καὶ ὁρώντων τὴν ἀνήκεστον βάσανον, κόρη τις παρισταμένη, τὸν ἕνα ὀφθαλμὸν ἐσβεσμένον ἔχουσα, καὶ θρηνοῦσα τὸν ἅγιον· ἔσταξεν τοῦ αἵματος τῶν σαρκῶν τοῦ ἁγίου εἰς τὸν μὴ βλέποντα ὀφθαλμὸν αὐτῆς· καὶ παγὲν τὸ αἷμα· αὐτίκα ἀνέβλεψεν, ὥστε πάντας δοξάσαι τὸν Θεόν. Διδάξας δὲ ἅγιος τὸν παριστάμενον λαὸν καὶ παραινέσας τὰ πρὸς σωτηρίαν, κατενεχθεὶς ἀπὸ τοῦ ξύλου, ἐτμήθη [εἰμὴθη cod.] τὴν ἁγίαν κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ στεφηφόρος πρὸς οὐρανοὺς ἀναφέρεται, πρεσβεύων ὑπὲρ ἡμῶν καὶ παντὸς τοῦ κόσμου πρὸς τὸν Κύριον. Καὶ ἡμεῖς οὖν, ἀδελφοί, μνήμην ἐτήσιον [εἰήσιον cod.] τελοῦντες τοῦ πανενδόξου μάρτυρος Ἐπιμάχου, σπουδάσωμεν τυχεῖν τῆς μακαρίας ἐλπίδος τῆς ἀποκειμένης τοῖς ἁγίοις μάρτυσιν, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Sanctus ille martyr Epimachus vir erat agrestis, decorus aspectu, ex Ægyptiorum regione, profectus ex urbe Pelusio, tempore Apelliani præfecti; qui præfectus sæviebat Alexandriæ in sanctorum catervam. Hos inter erat celebris illa Eutropia, quæ lampadibus ardentibus adusta, clamabat tortoribus: “Valde frigida est aqua quam mihi infundis.” Et rursus affirmabat videre se virum terribilem, similem Filio Dei; quem etiam milites videbant et omnes qui aderant. Quum hæc agerentur, supervenit S. Epimachus, et impetum fecit ut subverteret aram. Inhibitus autem est a militibus, et iratus præses condidit eum in carcerem, catenas ei injiciens, et dixit: “Sinite eum donec crapulam edormierit.” Et paulo post producens eum in quæstionem simul cum reliquis sanctis, constanter ab omnibus infamia afficitur. Custodes igitur a præfecto interrogati undenam firmum sanctis propositum esset, dixerunt se, ab Epimacho confirmatos, ipsos se Christi servos profiteri. Quibus etiam jussit linguas amputari et capita præcidi. Post hæc, præfecto adstans S. Epimachus, iterum nomen Domini fidenter confessus est, ita ut etiam alii multi crediderint. Propterea suspenditur in ligno nudus, linteo præcinctus; et videns se ipsum nudum dicebat: “Beatus es, Epimache, quia dignus es habitus qui, sicut Dominus Jesus Christus suspendaris in ligno, sicut etiam sanctus Petrus Romæ b et cæteri sancti.” Quum autem ipse crudeliter laniaretur, ferro usque ad ossa perveniente, omnibusque deflentibus et aspicientibus atrocissimum cruciatum, puella quædam adstabat, alterum oculum exstinctum habens, et illacrymans sancto: stillavit [gutta] sanguinis e carnibus sancti in illum qui cæcus erat, oculum illius; et concreto sanguine, statim visum recepit, ita ut omnes glorificarent Deum. Cum vero docuisset sanctus adstantem multitudinem, atque suasisset ea quæ ad salutem pertinent, demissus a ligno, sancto capite truncatus est; et coronam gestans ad cœlos attollitur, deprecans pro nobis et pro omni populo apud Dominum. Et nos itaque, fratres, annuam memoriam celebrantes gloriosissimi martyris Epimachi, festinemus compotes fieri beatæ spei quæ reposita est sanctis martyribus; in Christo Jesu Domino nostro, quem decet omnis gloria, honor et adoratio in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hanc narrationem, ut ante diximus, nobis rogantibus descripsit clar. H. Zotenberg, e codice sæculi circiter XI. Inscriptio ejus hæc est: ἡμ. ὀκτωβρίῳ λά. Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἐπιμάχου.

b Locus idem est in Priore Passione.

DE S. QUINTINO MARTYRE AUGUSTÆ VIROMANDUORUM IN GALLIA

PROBABILITER ANNO CCLXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum (S.)

BHL Number: 7014, 7021, 7476

AUCTORE B. B.

§ I. S. Quintini cultus. Ejus mentio in fastis sacris.

Martyrologia Hieronymiana, tum majora, tum minora seu contracta, vix non omnia memorant hac die S. Quintinum. Bernense: In territurio Ambienensium sancti Quintini martyris [Supra, pag. XXV.] ; [Memoratur S. Quintinus] Fuldense: In Galliis oppido Virmandensi sancti Quintini martyris [Analecta Bollandiana, tom. I, pag. 43.] ; Epternacense seu Antverpiense et Corbeiense majus: Agusta Viromandorum (addit posterius in Gallia) S. Quintini martyris; Lucense, sed mendose: In Italia passio S. Quirini martyris. Hæc notat Florentinius: Pro S. Quirino Italiæ martyre, bina martyrologia Antverpiense et Corbeiense, cum omnibus fere sacræ Galliæ scriptoribus, S. Quintinum mart. exhibent Augustæ Viromandorum seu potius Veromanduorum, Galliæ Belgicæ urbe… Sanctum vero in Italia Quirinum hac die veneratum invenire non licuit, neque Ferrarius, alioquin cœlitum Italicorum diligens scrutator, meminit. Primitus scriptum erat, ut efficitur ex codice Richenoviensi: In Gallia, Augusta Vermandorum passio sancti Quintini martyris. Pariter laudatur hac die S. Quintinus in Hieronymianis martyrologiis Ottoboniano, Richenoviensi, Augustano, Labbeano, Corbeiensi breviore, et in Kalendario Vaticano. Ita Georgius [Martyrologium Adonis recognitum et illustratum, ad diem 31 oct.] .

[2] [tum in aliis martyrologiis, tum in Romano,] Beda-Florus: II Kal. (novembres). In Galliis S. Quintini, qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est, et post annos quinquaginta quinque inventum est, revelante angelo, corpus et sepultum [VIII kal. julii]; additur in margine: Ultima verba desunt in ms. D[ivionensi] [Acta SS., tom. II Martii, pag. XXXVI.] . Prætermitto auctarium ex codicibus Atrebatensi, Tornacensi et Lætiensi, quod Henschenius et Papebrochius Floro adscribunt, contradicente, et ut equidem puto, recte, Sollerio; quodque hoc loco nihil nisi compendium Vitæ Quintini ex amplioribus Vitis desumptum exhibet [Ibid.] . Annuntiationi Bedæ vel Flori consonat, ut assolet, Rabanus, iisdem omnino verbis utens, nisi quod inventum corpus post annos quinquaginta duos scribit: qua ratione ductus, fatetur Sollerius se ignorare. Ado, deficiente Romano parvo Rosweidi, quod silet de S. Quintino, Bedam sequitur, addens positionem distinctam, ab illo et Rabano prætermissam: In Galliis oppido Virmandensi etc. Notkeri martyrologium mutilum est, nec ultra diem XXVI octobris progreditur. Wandalbertus, qui, ut alibi ostensum est, martyrologium metricum suum absolvit sub die 5 aprilis anni 847 [Ibid., tom. IX Oct., pag. 271.] , hæc canit:

Quintinum pridie celebrant sua gesta beatum,
Qui insigni et vario ob Christum certamine victor,
Octimbrem clauso componit in orbe ruentem.

Usuardus purus Adonianum repetit elogium, multaque adduntur in auctariis, quæ variis ex codicibus collecta habes in Sollerio. Denique, ut Galesinium, Maurolycum, Saussaium etc. mittam, Mart. Romanum hanc ponit laudationem: In Gallia, apud Augustam Veromanduorum, S. Quintini, civis romani, ordinis senatorii, qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est; cujus corpus post annos quinquaginta quinque, revelante angelo, inventum est incorruptum.

[3] [et in Quintinopolitano.] Exstat adhuc antiquum martyrologium manuscriptum ad usum regalis et insignis ecclesiæ sancti Quintini, ubi ad diem 31 octobris hæc habetur annuntiatio: In Galliis apud Augustam Virmandorum, passio sancti et gloriosissimi Christi martyris Quintini. Hic Romæ senatorio germine editus, sed amore Christi Gallias ingressus tempore Diocletiani et Maximiani, maximis prædicationibus, signis et miraculis gloriose enituit. Cujus famam Rictiovarus ut audivit, diligenter perquiri, inventum comprehendi, catenis astringi, carceri mancipari præcepit. Deinde præsidi exhibitus, percunctata religione, simulacrorum effigies, culturam et ordinem execratur; et quia unum et trinum Deum et verum fiducialiter prædicat, flagellis crudeliter cæditur, cæsus Deum glorificat, glorificans divinitus ad constantiæ perseverantiam animatur. Iterum catenatus carcereis obscuritatibus damnatur, ubi humano penitus destitutus solatio, angelico meruit consolari alloquio. Cujus conductu, insciis vigilibus, ad locum urbis medium, concurrentibus undique populis, pervenit, et prædicatione compendiose perorata, ad sexcentos ferme viros usque fidei catholicæ applicavit. Quapropter indignatus Rictiovarus præses, jussit sanctum virum Dei atrocissime trochleis torqueri, insuper et resticulis ferreis cædi, et oleo, pisce adipeque ferventi dorsum ejus perfundi, et calcem, synapim et acetum ori ejus infundi. Iterum ponderosis catenis colligatus, ad Augustam Virmandorum perducitur; ubi jussu præsidis duobus veribus ferreis a cervice ad crura transfigitur, aliis quoque decem clavis ferreis inter ungulas et carnem confoditur. Inter hæc manens insuperabilis, Dei athleta tandem gladio percussus occubuit. Cujus sancta anima similitudinem niveæ columbæ de collo ejus exientis proferens, liberrimo volatu visa est cœlum penetrare. Corpus vero ejus ab impio præside in fluvio Somenæ supplumbatum, post annos ferme quinquagesima quinque, cuidam matronæ, Eusebiæ nomine, ab angelo revelatur, et ab eadem incorruptum reperitur, et in eodem municipio VIII Kl. julii sepelitur. Martyrologium hoc vidi Quintinopoli apud clar. Ernestum de Chauvenet. Codex est membranaceus, magni densique voluminis atque scripturæ præclaræ; at nonnullis in partibus haud parum corrosus. Plurima sunt fere in singulis foliis additamenta vel notæ, sequentibus annis immo et sæculis exarata. Ex his inter alia discimus ipsum martyrologium ante ætatem aut saltem ante obitum S. Ludovici regis conscriptum. In multis etiam fastis sacris commemorantur corporis S. Quintini translationes, de quibus infra dicetur.

§ II. Passionum tres classes. Acta priora forte a teste suppari scripta. Authenticum Vitæ S. Quintini. A quonam sit compositum, a quonam exaratum et ecclesiæ S. Quintini datum.

[Inter Passiones plures editas aut mss.,] Acta S. Quintini habemus plura, rebus fere convenientia, verbis diversa. Edita primum a Mombritio [Vitæ SS., tom. II, fol. 231.] , tum a Surio ad diem 31 octobris, deinde a Claudio Hemeræo [Augusta Viromanduorum vindicata et illustrata, in Regesto, Parisiis 1643.] , denique a Collietto, atque ab hoc tria exemplaria [Mémoires pour servir à l'hist. du Vermandois, tom. I, pag. 131 et seqq., Cameraci 1771.] . Inter manuscriptos codices a decessoribus nostris collectos et nunc ad bibliothecam Bruxellensem pertinentes, exstat [Codex 8927.] Vita S. Quintini ex ms. Theodori Canteri; et additur: Collatum cum ms. Cl. Puteani vetustissimo; item altera manu: collatum cum ms. S. Maximini Treviris; item tertia manu: et sancti Audomari. Exstat quoque in magno codice ms. anni 1470 ejusdem bibliothecæ, ad calcem [Cod. 3391 – 99.] . Dein Acta S. Quintini missa olim a P. Chiffletio, ex ms. Accincti monasterii et S. Benigni Divion. et Caritatis [Cod. 8927.] , et ab eodem ex ms. Caritatis codex de inventione corporis S. Quintini, scilicet prima, quæ fere ubique Actis subjuncta reperitur. Denique ibidem martyrium seu passio S. Quintini martyris, collatum cum ms. Bonifontis. Proinde edita nobis præ manibus sunt Acta numero quinque (prima Collietti eadem sunt quæ apud Hemeræum); manuscripta decem, habita ratione collationum. Et præter hæc innumera fere exstant, tum Bruxellis, tum Parisiis, tum aliis in bibliothecis quamplurimis. Sed tam edita quam manuscripta in tres classes commode distribuuntur. Ad primam spectant Acta Mombritii, bina posteriora Collietti, Acta ex codice majore num. 3398; item ex Cantero, hujusque triplici collatione. Ista sequentibus multo breviora sunt, et ut mox indicabimus, auctoritate longe præstare videntur. Ad secundam classem referimus Surium et ms. Chiffletii collatum cum duobus aliis: horum narratio diffusior, sed simul elegantius digesta. Tertiam classem constituit Hemeræus cum Collietto in priore textu; quibus consonat ms. nostrum, manu puto Rosweidi exaratum, sed quo ex fonte haustum, non video. Collatum fuit cum cod. Bonifontis.

[5] [prima forte scripta est a teste suppari,] Jam de singularum illarum recensionum auctoritate. Earum prima, quam sub titulo Passionis I infra exhibebimus ex egregio codice olim Puteano, nunc Parisiensi lat. 5299, sæculi IX, diligenter descriptam, certe composita non est ante annum a Quintini morte quinquagesimum quintum, quum illi annexa sit relatio inventionis corporis quæ hoc ipso anno contigit, eaque relatio omnino ejusdem scriptoris stylum referat. Jamvero talis est ut, si comparetur cum Actis martyrum Ruinartii, vix sive rebus sive forma ab emendatioribus et originalibus discrepet. Confer inter alias Passionem S. Ferreoli. Immo Acta nostra multis Ruinartianis magis sobria sunt, prodigia habent pauciora, interrogationes et responsiones breviores, et has quidem fere ex sententiis sacræ Scripturæ; quas utique christiani adhibere solebant inter precandum, et cæterum ex aliorum martyrum responsis, quæ vel audierant vel legerant, discere potuerant atque paratas tenere si quando ipsi ad certamen vocarentur. Suntne originalia? Certe pluribus in exemplaribus, ubi de inventione agitur, auctor præsentem se fuisse testatur. Sic Boninus Mombritius [Tom. II, fol. 234.] : Ita ut omnia delectamenta mundi nobis in oblivione esse viderentur. Similiter in apographo Rosweidi; et expressius in utroque Collietti [Tom. I, pag. 143 et 149.] : Sic omnes QUI ADERAMUS implevit, ita ut omnia delectamenta… NOBIS abolita viderentur. Sic etiam in codice S. Maximini et in aliis duobus codicibus sæc. X et XI [Cfr. Annotata ad Passionem I, infra. Cfr. Tillemont, Mémoires, tom. IV, Not., pag. 700, edit. 1701.] : adeoque exemplaria omnimo septem consentiunt historiam Inventionis scriptam a teste oculato; quod nihil dubitans admittit Cointius [Annales Francorum, tom. I, pag. 385.] . Cum autem appareat, ut monui, hunc eumdem Passionis esse auctorem, consequens esset Acta nostra S. Quintini ad medium fere sæculum IV esse referenda, immo et originalibus annumeranda. Quod tamen non censuit Ruinartius, quippe qui illa prætermiserit. Fatendum est, voces nobis et qui aderamus desiderari in quibusdam codicibus, inter quos ms. Puteani. Quibusnam igitur danda fides? Certe alterutri corrupti sint oportet: isti delendo præfatas voces, aut illi addendo.

[6] [et certe magni est facienda;] Utut est (non enim litem dirimere ausim), hoc certum, Acta S. Quintini haud vulgaris esse meriti. In pretio habita sunt a Tillemontio: Digna, inquit [Mémoires, tom. IV, pag. 700 et seq.] , quibus fides tribuatur fere eadem quæ originalibus, … ni obstaret frequentia prodigiorum et miraculorum vix credibilium, ut autumare fas sit originali non solum verba sed etiam additas res. Atque hæc ita Tillemontius de Actis Surianis, quibus, ut Passionem utramque conferenti manifestum est, nostra antiquiora adeoque præstantiora sunt. Quod ad miracula spectat, vetus hæc et perpetua Tillemontii objectio vel potius cavillatio est, quam et nos et decessores nostri passim retudimus. Certe prodigia non sunt indiscriminatim admittenda, sed nec rejicienda: hoc enimvero nec viro catholico, nec christiano, nec erudito dignum. Quæ cum ita sint, confidenter asserimus Acta S. Quintini a nobis edenda pauciora referre prodigia eaque multo credibiliora, quam Acta plura (de proconsularibus non loquor) quæ Ruinartius sincera censuit et ut fide digna publici juris fecit.

[7] [altera recentior, a Surio edita;] Quæ modo ex Tillemontio protulimus, jam monui ab eo dicta esse de Actis a Surio primum in lucem datis. Hæc e codicibus mss., ut ipse asserit in titulo iis præfixo, utpote docte sane et graviter conscripta, collectioni suæ inseruit; nos, ne nomen Surii illis præjudicium inferat, quippe qui textus in codicibus a se repertos plus minus perpolire solitus sit, ex apographo codicis Aquicinclini, quod debemus Chiffletio, edimus, adjectis tamen e Suriana editione lectionibus variantibus. Iisdem usus est Tillemontius et, præter superius citata, de iis pronuntiavit [Ibid., pag. 433.] : Pauca, inquiens, martyrum Acta habemus meliora: et quamquam originalia non sunt, non videtur incredibile scripta fuisse ante medium sæculum VII. Nec dubitem ea respexisse Baronium, ubi ait [Ad an. 303, num. 130.] : Cujus (S. Quintini) passionis Acta … extant, ab auctore tamen qui ea descripsit, nonnullis periphrasibus aucta. Post hæc nemo mirabitur Acta Suriana passim a scriptoribus adhibita et laudata, neque alia plerumque iis cognita. Sic Longuevallius noster illa summatim reddit in historia Ecclesiæ Gallicanæ [Tom. I, pag. 124 et seqq., Paris. 1825.] , et adjicit: Historiam primæ inventionis (corporis S. Quintini) scripsit testis oculatus, qui pariter historiam passionis composuit. Hæc quidem excidit; sed lecta fuerat ab auctore Actorum nostrorum. Cæterum Acta hæc nostra scripta graviter sunt et concinne; videnturque fide digna, cum auctori præsto fuerint monumenta tam antiqua. Et re quidem vera legitur in Actis Surianis, ubi de prima inventione: Insolito etiam candore idem corpus fulgebat et inæstimabili odore fragrabat, adeo ut circumstantes (QUEMADMODUM TESTATUR IS QUI HUIC REI CORAM INTERFUIT, QUI ETIAM SCRIPSIT BEATISSIMI MARTYRIS HUJUS HISTORIAM PRIOREM) ea odoris suavitate repleti, aliorum mundi oblectamentorum obliti viderentur. Sed quæ fides adhibenda verbis Surii, iis nempe quæ parenthesi clauduntur? Certe desiderantur in aliis exemplaribus omnibus sive editis sive manuscriptis. Sed parvi id refert. Quod enim ex vocibus consequeretur, si vere sint scriptoris, alteram nimirum hanc Vitam secundum antiquiora Acta (quæ nos Passionem I vocamus,) elaboratam esse, id utraque legenti per se manifestum est: nam ambæ narrationes et rerum substantia et ordine apprime concordant, solo genere scribendi, longe simpliciore in illis Actis, in hac vero secunda Vita tersiore et politiore, discrepant. Qua autem ætate hujus Vitæ scriptor antiquiorem illam meliore forma digesserit, neque ullo indicio proditur neque alicujus momenti est indagare. Mea quidem opinione non est valde antiqua, nec multo vetustior Vita tertia, de qua jam dicendum.

[8] [tertiam exhibet codex ecclesiæ S. Quintini,] Et primo quidem nonnulla de codice, unde illam edidit Hemeræus. Exstat ille adhuc hodie in thesauraria ecclesiæ sancti Quintini, una cum Evangeliario quod ibidem servatur, atque ætate superant alia omnia mss. Quintinopoli reperienda. Est volumen forma in-4° oblonga, membranaceum, solide compactum et corio vitulino vestitum, folia habens antiqua 89, recentiora 3; nec vario carens ornamento, ut sunt literæ, voces, quin et sententiæ aureo colore distinctæ. Passio autem et Inventio prima sancti patroni pluribus illustrantur tabellis, quibus præcipua martyrii capita exhibentur, rudi manu picta coloribus aqua dilutis (gallice a la gouache). Ad ornatum quoque spectant rubricæ seu argumenta metro conclusa, quæ singulis Passionis articulis sive paragraphis atque Inventioni adscripta leguntur, atque peculiari apicum charactere concinnata. Atque hæc de codicis forma. Eum ipsi attente inspeximus; ejus autem apographum accurate descriptum, sicut et alia non infimi pretii documenta de S. Quintini cultu, humanissime nobiscum communicavit vir eximius Ed. Charles, cui pro tanto beneficio debitam grati animi significationem hoc loco rependere nobis imprimis cordi est.

[9] [Authenticum dictus,] Authenticum vulgo dicitur, idque ab omni retro memoria, immo forte jam inde a principio sic vocatus, quod ea tantum contineret de S. Quintino monumenta quæ sincera existimabantur. Quo tempore in præsentem redactus sit formam, indicat sequens notatio initio voluminis addita: Extractum e registris conclusionum capitularium regalis et insignis ecclesiæ sancti Quintini in Augusta Veromanduorum. Authenticum Vitæ sancti Quintini in thesauraria hujus ecclesiæ asservatum compingi curavit dominus Paucet, canonicus vices gerens thesaurarii per absentiam domini Raffec, eo quod folia non satis inter se cohæreant. Hanc autem ordinationem in capite illius inscribi et per me capituli secretarium subsignari domini ordinarunt. Statutum in capitulo feria secunda, julii decima quarta, anni millesimi sexcentesimi octogesimi septimi. Est signatum: Gobert. Cæterum servatus in hunc usque diem et integer manet, excepto uno folio ad finem Passionis; quod quando et a quo sublatum sit ignoramus: constat jam defuisse anno hujus sæculi decimo sexto. Postmodum autem subtractæ fuerunt et binæ tabellæ, quas quam fieri potuit accuratissime restitutas testatur D. Ernestus de Chauvenet. Is etiam, nec sane immerito, queritur codicem exeunte sæculo XVIII, quo canonici pulsi extinctumque capitulum, et deinceps non satis diligenter fuisse custoditum, ut mirandum potius sit non majora detrimenta per tot annos ei fuisse illata.

[10] [qui plura continet de S. Quintino.] Omnia fere quæ in volumine hoc leguntur, ad sancti Quintini historiam pertinent, et his veniunt ordine et titulis.

Incipit prologus descriptionis Vitæ beatissimi patris nostri Quintini martyris.

1. Incipit textus Passionis martyris Christi Quintini.

2. Sermo pro gratiarum actione in festo sancti Quintini.

3. Inventio sancti Quintini a sancta Eusebia.

4. Inventio sancti Quintini a sancto Eligio in loco ubi sepelierat eum Eusebia.

5. Sermo in elevatione gloriosissimi martyris Quintini.

6. Incipit prologus miraculorum martyris Christi Quintini. — Incipit textus signorum et virtutum beati Quintini martyris.

7. De translatione corporis ipsius martyris (anno 835 in insulam ubi ædificatum est monasterium S. Quintini intra septa civitatis Quintinopolitanæ, et de miraculis quæ hoc loco, invocato S. Quintino, contigerunt).

8. Sermo in octavis sancti Quintini.

9. Sermo de tumulatione sanctorum Christi martyrum Quintini et Victorici, et sancti confessoris Cassiani.

[11] [Dicitur donatus a Raimberto,] Fertur volumen dono datum capitulo Quintinopolitanæ ecclesiæ circa annum 1104 a Raimberto canonico. Atque hæc opinio communiter invaluit, quam cupierim certo probatam testimonio. Est tamen unde haud improbabilem rationem proferas. Folio primo, ubi incipit prologus Passionis, depictus cernitur vir capite ad normam monachorum tonsus, altera manu calamum, altera cornu gestans; infra legitur literis rubeis et voce in duas partes secta: Raim. bert. Et iterum folio sequenti ad calcem ejusdem prologi idem vir exhibetur offerens librum S. Quintino. Aliunde novimus Guidonem, ex canonico Sanquintinensi episcopum Bellovacensem, monasterium ædificasse in suburbio suæ civitatis divo martyri Quintino dicatum, sub regula sancti Augustini; cui præfecit Ivonem, celeberrimum notissimumque postea Carnotensem præsulem. Hic autem abbas, ut est apud Hemeræum [Aug. Viromanduorum, pag. 125.] , præbendam unam in ecclesia S. Quintini Viromanduensis ab Adela comitissa impetravit, possidendam apud nos a canonico regulari ejus loci, id est monasterii Bellovacensis. Raimbertus ipso Ivonis tempore primus præbendam illam obtinuit, vir, quantum ætas ferebat, eruditus. Hæc si ita sint, erat Raimbertus canonicus utriusque ecclesiæ, Bellovaci regularis, præbendarius Augustæ, atque hinc intelligitur tum cur habitu monachali depingatur, tum cur res spectantes ad S. Quintinum utriusque loci patronum uno volumine collegerit, capituloque Viromanduensi obtulerit; hortante, ut credere fas est, Guidone, quem scimus ecclesiæ ex qua assumptus ad pontificatum fuerat, perpetuo fuisse addictissimum.

[12] [canonico præbendario ecclesiæ Viromanduensis,] De præbenda quidem S. Quintini Viromanduensis ab Adela comitissa Viromanduensi monasterio S. Quintini Bellovacensi concessa, exstabat memoria in sacris diariis ejus monasterii, simul cum diplomate Philippi I regis Francorum de simili concessione ab ipso facta. Utrumque documentum edidit Hemeræus [Cfr. ibid., Regest., pag. 39.] , adscripto in margine anno 1104, præmissoque hoc titulo: Philippi I regis Franc. (diploma) certam constituentis, id est confirmantis, præbendam eam, quam Yvoni et monachis S. Q. Bellvac. Adela comitissa post Hugonis mariti mortem donarat, in ecclesia S. Q. Virom. Subjicitur diploma, his conceptum verbis: Philippus Dei gratia Francorum rex. Odoni decano et cæteris canonicis nostræ ecclesiæ S. Quintini salutem et gratiam nostram. Notum facimus vobis quod Yvo abbas Bellvacensis ecclesiæ B. Quintini nostræ mansuetudinis aures adierit supplicans, tam per se quam per fideles nostros, ut ecclesiæ sibi commissæ præbendam unam in ecclesia vestra pro remedio patris mei et matris meæ perpetuo habendam concederemus. Cujus petitioni ideo libenter assensum præbuimus, quia vos id in capitulo vestro jam collaudasse, per quosdam ex vobis audivimus. Quapropter mandamus vobis, ut sicut inter vos determinatum est, investituram quæ ad vos pertinet, prædictæ præbendæ per prædictum abbatem faciatis. Deinde, teste Hemeræo, sequitur ibidem, videlicet in prædictis diariis: Adela, venerabilis Veromanduorum comitissa, concessit ecclesiæ S. Quintini Bellvacensis præbendam quam habebat in ecclesia ejusdem S. Quintini Viromandensis, pro anniversario conjugis sui Hugonis et sui ipsius et filiorum suorum; videntibus et laudantibus ejusdem filiis Radulpho et Symone; præsentibus Roberto Mechimmo, Adam Rabis, Odone Britone militibus suis, Walone præposito de Biardo, clericis Odone abbate, Britone canonico, Ernaldo etc. Putem his duobus monumentis niti traditionem de origine præbendæ.

[13] [anno 1104;] Quamvis autem in neutro horum documentorum apponatur nota temporis, id tamen satis non est ut eorum sinceritas in dubium vocetur: idem namque haud in frequens occurrit in chartis omnium consensu sinceris [Cfr. Nouveau Traité de Diplomatique, tom. IV, pag. 659.] . Neque annus 1104 inconsiderate assignatur concessioni Adelæ comitissæ, cum Hugo Magnus, comes Viromanduensis, ejus conjux, diem supremum obierit sub expeditione cruciata Tarsi in Cilicia mense septembri vel octobri anni 1101 [Historiens occidentaux des Croisades, tom. I, pag. 418; tom. III, pag. 399, 532, 680, 837; tom. IV, pag. 208, Paris. 1844, 1866, 1879. Cfr. Colliette, tom. II, pag. 45.] . Sed nec diplomati Philippi I repugnat idem annus 1104: Philippus enim, ut notum est, ab anno 1060 ad annum 1108 regnum Francorum obtinuit. Porro quamvis qui in diplomate nominatur Odo decanus, nullo alio documento probetur eo tempore capitulo S. Quintini Viromanduensis præsedisse, tamen neque alterius nominis decanus aliquis præfuisse eodem tempore demonstratur [Cfr. Gall. christ., tom. IX, col. 1045.] . At profecto plane gratuito, immo et improbabiliter, asseritur in titulo diplomatis Philippus rex illud dedisse in confirmationem donationis Adelæ comitissæ. Neque enim quidquam hujusmodi in instrumento indicatur, et præbendam ait rex pro remedio patris mei et matris meæ concessam: quod utique cum donatione Adelæ pro anniversario conjugis sui Hugonis et sui ipsius et filiorum suorum non concordat. Unde auctores Galliæ christianæ, nulla illius tituli ratione habita, diploma illigarunt anno circiter 1080 [Ibid., tom. X, col. 247.] , Fronto Ducæus vero, in Vita B. Ivonis operum ejus editioni præfixa, anno 1089 [Ap. Migne. Patrol. lat., tom. CLXI, col. 17, not. 33.] ; forte quod inter decanos S. Quintini Viromanduensis ab anno 1075 Odonem quemdam ab Hemeræo memoratum repererint (illum nimirum qui, titulo decani adjecto, subscripsit duplici diplomati Heriberti IV [Colliette, tom. I, pag. 690 et seq.] , comitis Viromanduensis, anno 1076 dato), neque alium post ipsum usque ad annum 1090 [Hemeræus, pag. 126 et 130. Cfr. Gall. christ., tom. IX, col. 1045.] .

[14] [sed id non constat; quamquam scriptus est codex sæculo XII,] Sed quidquid de his existimandum est, illud certum, nihil in utroque documento enuntiari de Raimberto, ut mera conjectura niti videatur opinio de Authentici donatione anno 1104 a Raimberto facta. Attamen codicem illum vere sæculi XII esse, optime demonstravit Ernestus de Chauvenet ex argumentis, ut aiunt, palæographicis atque apicum literarumve forma, quam diligenter examinavit multisque describit in præclara dissertatione, hactenus, quod sciam, prelo non subjecta; cujus vero exemplar, nomine auctoris signatum, videre est in capite ipsius codicis originalis. Ibi similiter probat non unius, sed duorum saltem librariorum, operam fuisse adhibitam. Folia viginti quatuor quibus miracula recensentur (a folio verso 43 ad fol. 67) aliam produnt manum, quam præcedentia et subsequentia. Ast uno eodemque tempore totum volumen exaratum, liquet tam ex scripturæ charactere quam ex codicis structura seu compositione: his enim omnis interpolationis vel levissima suspicio tollitur.

[15] [a duobus scribis,] De auctore non convenit inter eruditos. Alii censent codicem a Raimberto compositum. In hanc sententiam inclinare videtur Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 701.] : Hemeræus cum actis edidit alia monumenta ad S. Quintinum spectantia, quæ quidem omnia ejusdem forte sunt auctoris. Hemeræus rubricas adscribit Raimberto, qui fertur esse canonicus sancti Quintini. Alii partem tantum quæ tribus prioribus numeris continetur [Supra, Comment. præv., num. 10.] , putant illi tribuendam, cætera hinc inde ex variis collecta atque in unum fasciculum redacta, manu tamen Raimberti esse totum librum exaratum. Alii denique existimant, hoc curante et dirigente volumen scriptum, sed alia manu. Sane, ut paulo ante dixi, ex ipsa apicum seu characterum inspectione elucet duos saltem amanuenses operam contulisse. Num alter eorum Raimbertus sit, nec affirmaverim nec negaverim; licet pronum satis sit ex inscriptione nominis ab initio libri, et tabellis duabus prologum comitantibus, conjicere Raimbertum scripsisse primam et postremam partem, mediam vero ab alio fuisse exaratam.

[16] [et quidem ex aliqua parte a Raimberto;] Id mihi omnino certum, nec totum opus Raimberti manu concinnatum esse, neque ab eo compositum. Non refugit E. de Chauvenet Passionis et Inventionis primæ illum auctorem dicere; quod confirmari existimat vir doctus sequenti loco, quo Inventionis historia concluditur: Atque variis incommodis plures laborantes, quorum in altero libro perplura scripta sunt, optata sæpissime potiuntur salute. Quæ quidem, judice hoc scriptore, indicare videntur, librum miraculorum (qui in Authentico venit sexto loco) antiquiorem esse historia Inventionis: unde, inquit, firmaretur sententia, eumdem Passionis et Inventionis auctorem esse. Utique nullus est dubitandi locus, miracula, maximam saltem partem, collecta multo ante sæculum XII fuisse, ut alibi demonstrabitur; at non plane perspicio qua ratione sequatur, ex eo quod illius libri mentio fit in historia Inventionis, hanc esse a Raimberto compositam. Hoc solum constat, verba supra relata ab illo addita, quippe quæ in alio quovis codice sive manuscripto sive typis vulgato frustra quæsieris; neque hic adscripta aliam ob causam sunt, nisi ut moneamur miracula quæ sequentibus post primam inventionem sæculis contigerunt, in Authentico recenseri singulari libro. Cæterum paulo infra explicat laudatus scriptor, quomodo suam de auctore intelligat sive opinionem sive conjecturam; subjicit enim: Evidens est scriptorem Passionis et Inventionis historias ex vetustioribus documentis composuisse. Idem sentit Colliettus, asserens Acta quidem ex antiquis hausta fontibus, sed paraphrastice concinnata a Raimberto canonico. Paulo aliter Hemeræus, ut liquet ex titulo: Acta Passionis beati Quintini e codice pervetusto regalis ecclesiæ, quæ est ejusdem martyris Augustæ Virom. Exscripsit Raimbertus et rubricis distinxit. Indicat itaque Hemeræus, non composita fuisse, sed exscripta a præfato canonico, cui solum tribuit rubricas.

[17] [qui probabiliter antiquam Passionem] Ut dicam quod sentio, existimo Raimbertum Acta antiquiora hic illic reformasse, mutando stylum, addendo nonnulla quibus explicatius redderet res propius ad locum martyrii et inventionem spectantes, amplificando etiam interrogationes et responsiones, sicut et precationes: quod idem alii ante et post eum præstiterunt, ut ex collatione codicis antiquissimi cum posterioribus est manifestum, atque ita quidem ut Acta, quo antiquiora probantur, eo sint quoque breviora. Id sane obtinet in codice Puteani, quem diximus certo certius pertinere ad sæculum IX, et quo exemplar Actorum continetur omnium, quæ ad nos pervenerunt, vetustissimum et simul brevissimum; hoc ex fonte alia deinceps ex aliis manarunt, plus minus adaucta, stylo meliore et quandoque pejore digesta. Talia sunt quæ in Authentico leguntur, et quidem prolixioribus annumeranda; facileque consenserim ad hanc formam a Raimberto redacta. Itaque haud longe discedo a clarissimo de Chauvenet, si tamen discedo. Probabile mihi quoque est eidem Raimberto tribuendas metricas rubricas, quibus diversa capita martyrii distinguuntur, versibus haud admodum elegantibus contextas. Exemplo sint:

Cum duce Quintino Gallos petit en duodeno,
Ut fidei munus reseret, Romana juventus.
Clauditur Ambianis Quintinus carceris antris.
Famina multa serunt sanctus dirusque tyrannus.

Alia videsis in Actis quæ Commentario subjunximus.

[18] [et Inventionem amplificavit.] Pari ratione inducor ut historiam Inventionis primæ eidem adscribam auctori. In hac vero minus est amplificationi indultum; unde et propius accedit ad narrationem primigeniam, prout reperitur in codice Puteani. Atque idem animadvertere est in omnibus manuscriptis: generatim primitivæ narrationis simplicitas multo fidelius quam in Passione observatur. Itaque ut paucis concludam, opinari liberum est, Raimbertum Martyrium et Inventionem primam ex antiquis documentis concinnasse, hancque opinionem probabilem existimo, etiam rubricas esse ab eodem compositas. Neque tamen fas est assentiri Maurinis ita censentibus [Histoire littéraire de la France, tom. IV, pag. 368.] : Raimbertus, si auctor rubricarum est, posset simul dici scriptor Actorum, quæ nonnulla ratio suadet tribuere ineunti sæculo IX, si tamen auctor rubricarum hoc tempore vixerit. Utique non floruit Raimbertus hoc ævo, et Acta ab eo concinnata tribus fere sæculis sunt recentiora. De sermone pro gratiarum actione quem eidem scriptori quidam attribuunt, infra disseretur.

§ III. De tempore quo S. Quintinus obiit.

[Passus S. Quintinus est ante generale Diocletiani contra christianos edictum,] Certum est S. Quintinum martyrii palmam retulisse tempore Diocletiani et Maximiani Herculii. Quod quidem manifesto efficitur ex Actis, adeo ut nemo sit inter eruditos, qui serio studeat dubium de hac quæstione movere. Verum de anno passionis facta est plurima dissensio, ut liquet ex Commentario de SS. Crispino et Crispiniano ad diem 25 hujus mensis octobris [Acta SS., tom XI Octobris, pag. 496 et seqq.] , ubi latius tractavi de persecutione sub prædictis imperatoribus excitata. Suffecerit hoc loco summatim disputationis præcipua capita recensere. Imprimis dixi præter generale edictum in christianos latum ineunte sæculo IV, alia particularia et, ut ita dicam, localia prodiisse, præsertim prioribus Diocletiani annis. Ne tota, inquiebam, historiæ ecclesiasticæ series perturbetur, admittamus oportet, plures non solum in Galliis, sed nonnullis etiam in aliis regionibus exeunte sæculo III martyres passos sub Diocletiano, quamvis hujus imperatoris generale contra christianos edictum promulgatum fuerit tantum primis annis sequentis sæculi, id est … anno 303; quo præterea tempore constat paucos in Galliarum provinciis ob fidem morti addictos, quod in his partibus imperaret Constantius Chlorus, qui Ecclesiæ favebat, Maximianus autem Herculius, Christi sequacibus tam atrociter infensus, Italiæ præesset… Atque hæc sunt quæ jam pridem impulerunt eruditos ut discederent a sententia illorum qui opinabantur SS. martyres nostros (Crispinum et Crispinianum), sicut et alios plures sub idem tempus excarnificatos, puta SS. Macram, Ruffinum et Valerium, Quintinum … et totam Legionem Thebæam palmam triumphi adeptos circiter anno quo prodiit Diocletiani generale edictum. Dubius jam hæsit Bollandus, … similiter censuisse videtur Henschenius… Postea ab eruditis bina admissa diserte fuit persecutio; altera particularis, generalis altera.. Existimo, ait Pagius, scriptores persecutiones particulares in quibusdam provinciis et urbibus, primis Diocletiani et Maximiani Herculii annis excitatas, cum persecutione generali, quæ hoc anno (303) contigit, confudisse, ut ante me Baronius observavit.

[20] [paulo post interfectam Legionem Thebæam,] Deinde ad peculiaria descendens, rursus tamquam certum habui prædictos martyres et nominatim S. Quintinum passos eo fere tempore quo Legio Thebæa mactata fuit; nec putem inter graviores scriptores reperiendos qui contradicant. Post hæc carnificinam Agaunensem contigisse posui jussu Maximiani, cum Cæsar, nondum vero Augustus esset, et in ipsa expeditione adversus Bagaudas suscepta. Quam cæsaream Herculii dignitatem demonstratam existimat Pagius, tum aliis rationibus, tum disertis Eutropii et Orosii testimoniis [Eutropius, Breviarium, lib. IX, cap. 20 et 22, pag. 162, edit. a Droysen, Berolini 1878. Orosius, Historiæ, lib. VII, cap. 25, pag. 489, edit. a Zangemeister, Vindobonæ 1882.] . Quæ si ita se habere censeantur, poterit hoc modo rerum gestarum, de quibus hic quæstio, ordinari series. Salutatur Diocletianus imperator ab exercitu die 17 septembris anno 284; sequenti inchoato, Herculius Cæsar copias parat, cum exercitu Alpes transcendit contra Bagaudas acturus; septembris die 22 ejusdem anni 285 mactantur Thebæi; mense octobri pervenit ad fines Parisiorum, Remorum, Viromanduorum, Suessionum etc; exinde Bagaudas ubique levibus præliis domat, ut loquitur Eutropius, vel, ut alii dicunt, facile, brevi; denique in Orientem redux ad Diocletianum, Augustus nuncupatur die 1 aprilis 286, haud procul Nicomedia [Acta SS., tom. XI Oct., pag. 499. Cfr. Ammianus Marcellinus, lib. XXVII, cap. 6, pag. 535, Lugduni Bat. 1693. Eckhel, Doctrina numorum, tom. VIII, pag. 15 et seqq.] .

[21] [atque sub ipsa expeditione adversus Bagaudas,] Atque hæc recepta olim erat temporis notandi ratio. Sed hodie, post doctissismos viros Borghesi et Mommsen, consentiunt scriptores fere omnes, Maximianum creatum fuisse Augustum, non kalendis aprilis anni 286, (ut cum aliis multis contendebat Georgius Baiterus in Fastis consularibus), sed kalendis maji anni 285. Quamvis autem hinc sequatur Maximianum Herculium non Cæsarem, sed Augustum in Gallia bellavisse, id nihilominus ad annum 285 referri potest. Neque enim videtur dubitandi locus, Herculium contra Bagaudas movisse paulo post discessum Carini ex Galliarum finibus, qui contigit cadente anno 284. Etenim Numerianus imperator occisus haud procul Perintho est dicto anno 284 ante diem 17 septembris, quo die Diocletianus ei suffectus fuit. Carinus vero, cum die 12 ejusdem mensis Romæ magnificos ludos celebrasset, audita nece fratris Numeriani et electione Diocletiani, adversus hunc processit [Tillemont, Hist. des empereurs, tom. III, pag. 320, tom. IV, pag. 3.] . Ex his luce clarius efficitur, Carinum vel initio septembris vel potius ante mensem hunc anno 284 Gallias deseruisse. Paulo vero post ivisse Herculium adversus Bagaudas, liquet ex Aurelio Victore: Ubi, inquit [De cæsaribus, cap. 39, pag. 421 et seq., edit. a J. Arntzenio.] , comperit Diocletianus Carini discessu Ælianum Amandumque per Galliam, excita manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolæ vocant, populatis late agris, plerasque urbium tentare, Maximianum STATIM, fidum amicitia, quamquam semiagrestem, militiæ tamen atque ingenio bonum, imperatorem jubet… Sed Herculius in Galliam profectus, fusis hostibus aut acceptis, quieta omnia brevi patraverat. Quæ sane demonstrant principio imperii Diocletiani bellum rusticanum et susceptum et finitum; insuper ex eodem probatur martyrium Thebæorum commodius mensi septembri anni 285 tribui: certe locus non reperiretur quo id præcedenti anno contigisset, cujus die 17 septembris Diocletianus primum imperator salutatus est.

[22] [anno 285.] Cum itaque, ut ante diximus, passio S. Quintini sub eadem a Maximiano Herculio excitata persecutione non immerito ponatur, nec diu post mactatos Thebæos milites, et ejus certamen ab omni retro antiquitate signetur die 31 octobris, pronius ad fidem est hoc eodem anno 285 S. Quintinum fuisse coronatum: quamquam non pauci scriptores dissentiunt; quorum alii martyrium Thebæorum (et simul certamen sancti nostri) anno 286, alii 287 aut 297, alii 302 aut 303 [Cfr. P. de Rivaz, Éclaire. sur le mart. de la Légion Thébéenne, pag. 93 et seqq., Parisiis 1779. Gelpke, Kirchengeschichte von Schweiz, tom. I, pag. 74 et seqq. Büdinger, Untersuchungen zur Röm. Kaisergesch., tom. II, pag. 266 et seqq.] annectunt. Sed de his ac de S. Eucherii testimonio aliisque argumentis jam ante in Actis Sanctorum dictum est [Tom. XI Oct., pag. 500 et seqq.] .

§ IV. De loco passionis. Utrum Augusta Viromanduorum, de qua in Actis, sita fuerit eo loco ubi jacet hodie oppidum S. Quintini, an potius ubi nunc vicus Vermand. De sede episcopali ibidem erecta.

[Ex Actis manifestum est S. Quintinum] S. Quintini passio cœpta Ambiani, consummata est Augustæ Viromanduorum, quæ quidem urbs sita fuisse intelligitur juxta fluvium Somenam, cum hujus fluvii aquis corpus beati martyris immergi jusserit Rictiovarus [Infra, Passio I, num. 13.] . Idem et clarius efficitur ex historia Inventionis primæ secundum antiquissimam recensionem, in qua Eusebiæ cuidam dixisse narratur Angelus: Vade intra Gallias, require locum qui dicitur Agusta Veromandorum, juxta fluvium qui vocatur Somna, ubi transit agger publicus qui venit de Ambianensium civitate et pergit contra Lugdunum Clavatum; in ipso igitur loco require, et invenies sub aqua cadaver sancti Quintini [Infra, Invent. I, num. I.] . In fine vero ejusdem historiæ legitur: Tunc præfata matrona accipiens venerabile corpus, involvit eum in linteamine mundo et voluit eum in Viromandis civitatem sepelire. Cumque in iter proficiscerentur, venerunt in quoddam municipium, quod Agusta Veromandorum nuncupatur; deponentes eum, quia præ pondere ambulare non poterant. Cognoscens autem hæc quæ agebantur, præfata matrona sepelivit eum in eodem loco, et super sepulcrum ejus cellulam ædificavit [Ibid., num. 6.] . Ubi manifesto municipium quod Agusta Veromandorum nuncupatur diversum significatur a Viromandis civitate, inde aliquantum distante.

[24] [obiisse et humatum esse Augustæ Viromanduorum,] In altera autem ejusdem Inventionis recensione, quam ex nomine primi editoris Surianam appellavimus, prior locus fere iisdem verbis, posterior vero sic legitur: Porro venerabilis matrona Eusebia acceptum beatissimum corpus linteaminibus involvit et ad Veromandensium castrum, quod ab eo loco quinque fere millibus distat, reverenter tumulandum advehere disposuit. Sed beatissimus martyr locum sanguine suo consecratum relinquere nolens, mox ut ab aqua montis summum ascendit, sui ponderis gravitate longius se proficisci nolle manifestissime docuit. Portantium enim jam defecerant gressus, et vires lassitudine pressæ martyris venerandæ cesserunt voluntati. Beata vero Eusebia talibus gestis voluntatem sancti intelligens martyris, ibi eum deponi fecit, et reverenter secundum loci et temporis concessum sepelivit, cellulamque quibus tunc poterat nisibus gratanter ædificavit [Surius, Vitæ SS., ad diem 31 oct.] . Inquirendum jam ex his et antiquioribus testimoniis, ubinam sita fuerit Augusta illa Viromanduorum, S. Quintini passione et primo sepulcro decorata. De qua re, ut mox indicabimus, non sine vehementi contentione inter recentiores disputatum est.

[25] [ad Somenam.] Alii enim intelligunt oppidum hodie a S. Quintino dictum seu Quintinopolim, alii vicum hinc non multum distantem, cui nomen Vermand. Non autem hunc, sed illud significari vel ex ipsis Actis colligendum videtur. In omnibus enim exemplaribus, ut ante vidimus, manifesto indicatur S. Quintinum obiisse Augustæ Viromanduorum ejusque corpus Somenæ immersum fuisse. Jamvero Quintinopolis hodierna Somena alluitur, Vermandum Dalmanione *. Si itaque prope illam urbem aqua demersus est, ibidem interemptus dicatur. Cur enim, si Vermandi occisus esset, corpus in Somenam, non in Dalmanionem projectum ferretur? præsertim cum Vermandum a Quintinopoli distet quinque millibus passuum. Quis enim credat Rictiovarum, cum ipsi fluvius ad pedes decurreret, alium quæsivisse tanto intervallo distantem, quo martyris corpus reconderet?

[26] [Inter civitates Galliæ Belgicæ] Aliæ plures suppetunt rationes, quæ infra disputabuntur, simul cum adversariorum argumentis. Sed antequam eorum sententias expendamus, notasse juverit apud Cæsarem civitatem idem significare ac gentem, populum, nationem, ut manifesto apparet ex libro III de bello Gallico [Cap. 10, edit. Berolini 1865.] : … Multa Cæsarem … ad id bellum incitabant: injuriæ, … tot civitatum conjuratio; in primis ne, hac parte neglecta, reliquæ nationes idem sibi licere arbitrarentur… Priusquam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit. Ita et alibi. Hujusmodi civitates sive nationes memorantur a Cæsare in Gallia Belgica viginti septem, quas inter Viromandui [Cfr. Napoléon, Histoire de Jules César, tom. II, pag. 21 et 23, Paris. 1866.] . Civitas ut plurimum in pagos partita reperitur [Cfr. Cæsar, De bello Gall., lib. 1, cap. 12.] . Nonnumquam priscis pagus idem est ac civitas. Sed non putem hoc inveniri apud Cæsarem, cui constanter pagus pars major aliqua civitatis est [Cfr. Valesius, Notitia Galliarum, præfatio, pag. IX. Guérard, Essai sur les divisions territoriales de la Gaule, pag. 34 et seq., Paris. 1832.] , civitas autem populus; excepto quod in uno alterove loco Commentariorum de bello civili, Massilia civitas idem significare videtur atque urbs [Cfr. lib. II, cap. 22.] . Urbem atque oppidum, ait Valesius [Not. Gall., pag. XIII.] , unam rem esse constat, tametsi quidam urbem majus aliquid oppido esse arbitrantur. Certe Cæsar [Cfr. De bello Gallico, lib. VII, cap. 13 et 15.] utramque vocem promiscue adhibet.

[27] [erant Viromandui,] Ad Galliam Belgicam, ut notum est, spectabant Viromandui, supra Isaram inter Nervios a septemtrione et Suessones a meridie sedem habentes [Cellarius, Notitia orbis antiqui, tom. I, pag. 204, 297, 300, 311 et seq., Lipsiæ 1773. Cfr. Valesius, Notitia Galliarum, vis Germania superior et inferior in Belgica.] . Quorum meminit omnium primus, inter antiquos auctores qui ad nos pervenerunt, Julius Cæsar: Inveniebat, ait, de se ipso loquens, ex captivis Sabim (nobis Sambre) flumen ab castris suis non amplius millia passuum decem abesse; trans id flumen omnes Nervios consedisse (id est castra posuisse), adventumque ibi Romanorum exspectare, una cum Atrebatis et Viromanduis, sinitimis suis [De bello Gallico, lib. II, cap. 16.] . Alibi dixerat [Ibid., cap. 4. Cfr. Napoléon, Vie de César, Planche II.] , Belgis contra Romanos ad bellum se parantibus, pollicitos fuisse Veliocasses et Viromanduos X millia armata; sed nusquam ullum illorum vel oppidum vel vicum indicat. Strabo Viromanduos prætermittit, ut est, teste Valesio [Notitia Gall., v° Veromandui; cfr. præfat., pag. II.] , in Celticæ et Belgicæ descriptione negligens et confusus. A Plinio signantur eodem, quo apud Cæsarem, nomine, et finitimi Nerviis liberis, id est qui suis legibus utebantur nec erant Romanis vectigales [Hist. nat., lib. IV, num. 31, edit. ab Harduino.] . In epitomis librorum Titi Livii, quæ Flori nomine circumferuntur, dicuntur Viromandui [Titi Livii Patavini … libri omnes superstites, pag. 596, Paris 1625. Cellarius, op. cit., pag. 311. Cfr. Histoire littéraire de la France, tom. I, part. I, pag. 259, Paris. 1733. Cfr. Valesius, Notit., præfat., pag. II.] ; in Tabula Peutingeriana item Viromandui; Veromandi in Itinerario Antonini, ut infra latius indicabitur. Vocantur a Ptolemæo Οὐερομάνδυες, alias Ῥομάνδυες. Ex vetere inscriptione quæ ad sæculum II refertur, colligi potest dictos esse tunc temporis Viromanduos, eosque jam tum fuisse civitatem cum integro magistratuum collegio [E. Desjardins, La table de Peutinger, pag. 15, Paris. 1869. Idem, Géographie historique et administrative de la Gaule Romaine, tom. II, pag. 454, 437, Paris. 1878. Cfr. Napoléon, Hist. de César, tom. II, pag. 99, 107 et seqq.] . In Notitia provinciarum Galliæ, sub Honorio imperatore confecta, memoratur civitas Veromandorum, aut, ut in aliis codd. legitur, Viromandorum, Veremandorum, Veramandorum, Verummandorum [B. Guérard, Essai sur les divisions territoriales de la Gaule, pag. 18.] . Prisca, inquit Valesius, et incorrupta gentis nomina Veromandui et Veromandi, nec non Viromandui et Viromandi, vulgo les Vermandois… Nomen dedere Veromandui pago Veromanduensi, le Vermandois, comitibus quondam suis claro et illustri. Unde et in sequioribus scriptoribus plus minus corrupte: pagus Vermandensis, Virdomadensis, Vermendisus, Vermendensis, Viromandia, Viromania [Pag. 595.] . Antiquo pago Viromanduensi [Guérard, pag. 148.] respondent hodie pars septentrionalis præfecturæ ab Axona dictæ (departement de l'Aisne) et pars orientalis præfecturæ a Somena nuncupatæ (departement de la Somme).

[28] [quorum urbs prima Augusta Viromanduorum] Quænam fuerint, sive Cæsaris ætate sive ante, Viromanduorum oppida et vici, hac tenus compertum non est. Contendunt quidem Hemeræus [Augusta Vir., pag. 50 et seqq.] et Ludovicus Colliette [Mémoires pour servir à l'histoire du Vermandois, tom. I, pag. 6 et seqq., Cameraci 1771.] Samarobrivam, de qua Cæsar [De bello Gallico, lib. V, cap. 24.] , et alicubi etiam Cicero ad Trebatium scribens [Epist. ad familiares, lib. VII, epist. 11 et 12.] meminere, pertinuisse ad Viromanduos ac præcipuum fuisse eorum oppidum. Verum hanc sententiam, quæ labente sæculo XVIII satis invaluerat, quæque in opere chronologico Maurinorum expromitur [Art de vér. les dates, tom. II, pag. 700, Paris. 1784.] , esse rejiciendam omnes jam consentiunt [Cfr., Walckenaer, Géogr. ancienne des Gaules, tom. I, pag. 429 et seqq., pag. 482, Paris. 1839. Cfr. Rigollot, Second mém. sur Samarobriva.] . Re quidem vera in Itinerario Antonini et in tabula Peutingeriana accurate notatus est locus ubi sita erat Samarobriva, atque constat hanc esse ipsum Ambianum. Omnium primus reperitur Ptolemæus [Lib. II, de Gallia.] qui Augustæ Viromanduorum meminerit: Οὐερομάνδυες, ὧν πόλις Αὐγόυστα Οὐερομανδύων, Veromandui [Cfr. Valesius, Notitia Galliarum, V° Veromandui.] , quorum urbs Augusta Veromanduorum. Notum porro est Ptolemæum opus suum geographicum scripsisse ante medium sæculum II. Consonant Itinerarium Æthici (vulgo Antonini), et Tabula Peutingeriana seu Theodosiana. Illud in itinere a Tarvenna Durocortoro habet Augusta Veromandorum, inter Cameracum et Augustam Suessionum [Wesseling, Vetera Romanorum itiner., pag. 379, Amstelædami 1735. Simlerus, Æthici cosmographia etc., pag. 177, Basileæ 1575.] . Tabula Peutingeriana, in primis editionibus: Aug. Viro Muduon.; at in recentioribus, atque in ea quam nuper diligentissime elaboravit Ernestus Desjardins [La table de Peutinger d'après l'original conservé à Vienne, Paris. 1869 – 1874. Cfr. ibid., Rapport au Ministre de l'instruction publique, pag. III et seqq. Cfr. Revue archéologique, tom. IX, an. 1869, pag. 60 et seqq., 152.] , legimus: Aug. Viro Muduor [um]. Ita deinceps apud omnes Augusta Viromanduorum signatur, variatis hinc inde literis [Cfr. Valesius, Notitia Gall., V° Veromandui.] . Quoniam de auctore et de ætate tum Cosmographiæ tum Tabulæ Peutingerianæ plurimum certant scriptores, proderit recitasse nonnulla ex dissertatione quam de Æticho accuratissime composuit cl. d'Avezac [Mémoire sur Éthicus et sur les ouvrages cosmographiques intitulés de ce nom, par M. d'Avezac, Académie des inscriptions et belles-lettres, mém. prés. par div. savants, ser. I, tom. II, pag. 230 et seqq., Paris. 1852.] .

[29] [dicitur ab Æthico, auctore Cosmographiæ et Itinerarii,] Priore parte auctor agit de Cosmographia physica, altera de Cosmographia geographica; editque in appendice ipsam Cosmographiam physicam, quæ hactenus manuscripta permanserat [Pag. 235 et 455.] ; hujus titulus passim in membranis sequens invenitur: Liber Æthici, philosophico editus oraculo et a domino Hieronymo presbytero in latinum translatus ex Cosmographia, id est mundi scriptura. Ad calcem legitur: Explicit liber Æthici philosophi cosmographi, natione scythica, nobili prosapia parentum etc. Opus græce conscriptum jam non exstat, si tamen exstitit. Cæterum omnibus diligenter et erudite perpensis et inter se collatis, ostendit cl. d'Avezac dubium esse num Æthicus auctor posterioris Cosmographiæ (de qua statim dicetur) priorem græce umquam scripserit; versionem autem latinam Hieronymi, quem plures sanctum doctorem hujus nominis dixere, apocrypham esse, quamvis antiquam [Pag. 451.] . Alteram vero Cosmographiam, primum a Simlero typis Basileæ datam anno 1575 et pluries postea excusam [Cfr. Simler., Æthici Cosmographia, Antonii Augusti Itinerarium provinciarum, cum scholiis. Wesseling, Vetera Romanorum Itineraria, Amstelædami 1735.] . vir eruditus genuinum partum Æthici existimat, quem insuper auctorem declarat Itinerarii, quod vulgo Antonini appellatur. Sic nempe, post recitatas excussasque sententias scriptorum qui ad hæc usque tempora de proposita quæstione disseruerunt, concludit: floruisse circa medium labentis sæculi IV (annum 375) cosmographum nomine Æthicum; hunc autem fuisse (sed id colligitur ex monumentis non omnino fidis) Istrum natione, neque infimo genere ortum, philosophum quoque seu sophistam haud ignobilem; auctorem esse operis cosmographici, sub ipsius nomine vulgati, quod binas complectitur partes præcipuas: Æthici Cosmographiam et Itinerarium Antonini (aut ut in optimis et antiquissimis codicibus fere perpetuo legitur, Antonii); Julii Honorii Excerpta, vel Cosmographiam Julii Cæsaris epitomen esse prioris partis Æthicianæ, atque capitulum quo in Orosii historia exhibetur Orbis descriptio, pariter ex Æthici libro extractum; denique usum hunc invaluisse ut Itinerarium tribueretur Antonino, cum tamen sit Æthici; sed Notitiam dignitatum necnon descriptionem urbis Romæ atque Tabulam Peutingerianam Æthico prorsus abjudicandas. Atque hæc de scriptore Itinerarii. Ad ætatem quod attinet, certum videtur illud, prout nunc exstat, sæculo IV antiquius non esse, ac probabilissime ad annum circiter 375 referri potest. Peutingerianam autem Tabulam putat cl. d'Avezac anno 337 aut 338 fuisse compositam [Mémoire, pag. 431 et seqq.] .

[30] [et ab aliis, jam inde a sæculo II.] Ut a diverticulo ad viam redeamus et quæ de Viromanduis jam dicta sunt paucis complectamur, erant illi gens seu civitas Galliarum, iisdem fere finibus circumscripti quibus medio ævo Pagus Viromanduensis vel brevius Virmandisus, et vernaculo sermone le Vermandois. Oppidum eorum præcipuum (plura fuisse probabilis quidem conjectura est, verum nihil certi suppetit, deficientibus monumentis,) sub Augusto vel saltem post hunc nomen Augustæ Viromanduorum accepit; nec quomodo ante vocatum fuerit, compertum est. Ibi, more Gallorum, residebat civitatis consilium seu senatus: unde et postea civitas Viromanduorum nuncupata est, denique uno verbo Viromandui. Primus eam memoravit Ptolemæus, medio sæculo II post Christum; dein ante medium sæculum IV Tabula Peutingeriana, et exeunte eodem, Itinerarium quod vulgo Antonini dici solet. Atque de his jam convenit inter eruditos.

[31] [Plurimum disputatur utrum illa steterit ubi nunc Quintinopolis,] Sed de situ oppidi multum olim disputatum est [Cfr. Académie des inscriptions, tom. XIX, pag. 671 et seq.] . Controvertitur, ait Cointius [Annales ecclesiastici Francorum, tom. I, pag. 383 et seq.] , quæstio super loco, ubi sita fuit Augusta Veromanduorum… Sunt qui collocant ad Somenam fluvium, ubi hodie oppidum est Sancti Quintini. Sunt qui ponunt ad Dalmanionem rivum, ubi hodie visitur Veromandia seu Vermandum, monasterium non ignobile Præmonstratensis Ordinis. Vermandum seu Virmandum ab oppido Sancti Quintini distat senis milliaribus Gallicanis, ut loquitur Claudius Hemeræus …, sive leucis duabus cum dimidia, ut Jacobus Vassorius testatur in veteris Vermandi descriptione Noviomensibus Annalibus præfixa, positumque est ad viam publicam qua itur ab oppido Sancti Quintini Ambianum. Vassorius, decanus et canonicus ecclesiæ Noviomensis, stat pro Vermando; Hemeræus, canonicus ecclesiæ Sancti Quintini, stat pro oppido Sancti Quintini. Collegerunt hi duo scriptores argumenta quæ possunt in utramque partem afferri; sed ob dissidium quod inter capitula Noviomense et San-Quintinense intercedit, uterque patriæ vel ecclesiæ suæ causam creditur egisse. Prior scripsit Vassorius anno Christi millesimo sexcentesimo tricesimo tertio, et auctores suæ sententiæ protulit Robertum Cœnalem, Philippum Ferrariensem, Paschalem Robinum et Guillelmum Gazetum, cum breviariis quibusdam ac martyrologiis. Hemeræus decennio serius lucubrationes suas edidit, auctores reprobavit laudatos a Vassorio; quos autem alteri opinioni favere censuit, eos approbavit, et ut fidem adversariorum magis elevaret, non obscure dixit aliquam ab illis in hac controversia utilitatem quæri, scilicet ut ita facilius evertant honorum prærogativas, quibus se adversus querimonias quotidianas et immortales lites (a Noviomensibus excitatas) clerus San-Quintiniensis tutari solet; conservatas eo inprimis titulo, quod ante ævum Medardi fuisset illic (non autem Vermandi) sedes episcopalis. Sed vicissim alterius sententiæ patroni accusant Sanquintinenses quod similiter propriam quærant in hac controversia utilitatem [Cfr. Hemeræus, Augusta Viromanduorum vindicata, pag. 5.] . Hactenus de statu quæstionis.

[32] [quod idoneis testimoniis confirmatur,] Adrianus Valesius: Certe, inquit [Notitia Galliarum, V° Veromandui. Cfr. Colliette, Mémoires pour servir à l'histoire du Vermandois, tom. I, præfat., Cameraci 1771.] , Augusta Veromanduorum vel Viromandi nunc vocatur opidum S. Quintini, Saint-Quentin, vel Saint-Quintin en Vermandois, propterea quod B. Quintini martyris et levitæ corpus servat, a venerabili matrona Eusebia inventum anno post ejus agonem LV, et in superiore loco eminentis opidi, quod olim Augusta Viromandorum vocabatur, collocatum, uti ait Sigebertus in Chronico, immo in Sigeberti Auctario Ursicampino. Et re quidem vera supra monstratum est ex Actis emendatioribus sanctum martyrem et passum et ab Eusebia humatum, juxta locum ubi exstat Quintinopolis nostra, minime vero juxta Vermandum. Igitur quando Annales Bertiniani anno 842 signant Carolum Calvum Augustam Viromandorum, ad memoriam videlicet beati Quintini martyris, profectum [Pertz, Monumenta Germ. historica, scriptt., tom. I, pag. 439.] ; et rursus decennio serius, anno 852, ab eodem Carolo Lotharium fratrem ad colloquium invitatum apud Augustam Viromandorum, quæ beati Quintini martyris corpore insignitur [Ibid., pag. 447.] , intelligenda hæc sunt de Quintinopoli, nullatenus de Vermando: hic enim corpus sancti pugilis numquam quievit. Porro Annales Bertiniani tres in partes dividuntur; secunda quæ decurrit ab anno 835 ad annum 861 [Ibid., pag. 429.] adeoque ad nos spectat, auctorem habet Prudentium Trecensem episcopum, coævum, utpote qui vita functus est prædicto anno 861 [Ibid., pag. 419 et seqq. Cfr. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen, tom. I, pag. 239 et seqq., Berolini 1877.] . Sed (verbis utor Hadriani Valesii) [Not. Gall., pag. 596.] vetustissimus nostrorum omnium scriptorum Gregorius Turonensis (obiit anno 595) [Cfr. Migne, Patrol. lat., tom. LXXI, col. 128.] in libro de Gloria martyrum rem conficit paucis, ubi ait [De gloria martt., lib. I, cap. 73, col. 769.] : Apud Viromandense … oppidum Galliarum, Quintinus martyr quiescit etc. Unde breviter idem Valesius: Gregorius igitur, Bertiniani Annales et Sigebertus, vitam ac passionem Quintini mart. secuti, recentiores quoque Mercantius, Claudius Hemeræus aliique Augustam quidem Veromanduorum esse opidum S. Quintini affirmant, propter ecclesiam ibi Quintini mart. reliquiis ac nomine insignem. Ita sentit et Josephus Scaliger in Notitia Galliæ… Aliter sentit Philippus Cluverius, quem Monetus et Samson sequuntur, et… Augustam Veromanduorum caput gentis credit esse Vermand vicum… Credit hoc, inquam, locorum propinquitate et similitudine nominum, atque ea præcipue ratione adductus, quod urbes Galliæ quotquot capita gentium sunt, deposita propria appellatione, suæ quæque gentis nomen assumserint, uti Vermand nomen Veromanduorum servat. Sed scire Cluverius debuit, plura in Galliis capita populorum nomen proprium retinuisse quam gentili mutavisse. Quippe et Lugdunum caput Segusianorum, et Augustodunum caput Æduorum, et Rotomagus Velocassium … ac XX fere aliæ urbes Galliæ nomen hodieque proprium et vetus retinent, nec gentis quæque suæ appellationem umquam suscepere. Non itaque Wesselingus recte omnino asserit [Vetera Romanorum itiner., pag. 378, not. Aduaca Tungrorum, et pag. 380, not. Samarobriva.] morem per Gallias receptum, immo et consuetum, ut urbes nomen gentis cujus caput essent, assumerent. Constat quidem, ut prosequitur Valesius, similitudine nominum in locorum investigatione vix ullum esse argumentum levius, ullum fallacius. Augusta igitur Veromanduorum ad flumen Suminam est citra dubitationem opidum S. Quintini.

[33] [an ubi Vermandum:] Verum exponenda etiam sunt contrariæ sententiæ argumenta, quippe quam multi olim, immo et non infimi nominis scriptores sint secuti: quos inter clar. B. Guerard [Essai sur les divisions territ. de la Gaule, pag. 18. Cfr. Cluverius, Introd. in geogr., lib. II, cap. 12, pag. 96, Amstelædami, 1697. Gallia christiana, tom. IX, col. 1039 et seq., col. 1139. Tillemont, Memoires, tom. IV, pag. 701.] . Sed imprimis breviter dicatur necesse est de situ naturaque loci. Virmandum pagus est, inquit Claudius Hemeræus [Augusta Viromanduorum vindicata, lib. I, cap. 2, pag. 4, Parisiis 1643.] , distans San-Quintino senis milliaribus gallicanis; positus ad viam publicam qua itur San-Quintino Ambianos. Viæ isti proximum illic vallum est sive aggesta terra, spatium habens quatuor circiter jugerum, ut geometra quisque judicabit. Pagus constat casis pauculis rusticanis, huc illuc longe, ut mos est agrorum, dispersis; in vallo autem nullæ domus. Sub annos tamen Ratbodi II [Gallia christ., tom. IX, col. 996 et 998.] episcopi Noviomensis, qui sedit ab anno 1068 ad annum 1097 vel potius 1098, ædificatum in eo sacellum est, quod augescens proventu sensim atque eleemosynis, evasit tandem in monasterium Ordinis Præmonstratensis. Quo relicto anno Christi 1200, de mota illa monachi descenderunt, et novum aliud condiderunt ad margines Dalmanionis vel, ut nostri, Aumigonis; qui rivus nunc allambit extrema hodierni monasterii, etc. Addit Hemeræus: De vallo autem illo controversia est: nam contendit Robertus Cœnalis, et qui hunc sequuntur Noviomenses, illi deberi prærogativas Augustæ veteris; tum quia extet illic adhuc ager iste fossis circumvallatus, vestigium stantis olim, nunc vero deletæ ac funditus excisæ civitatis, e quo numismata antiqua quotidie effodiantur, et locus retineat veterem etiamnum appellationem. Reliqua, utpote brevius reddita, subjicio ex Cointii Annalibus [Tom. I, pag. 384.] : Huic vico alter adjacet, a martyrio beati Quintini Martevillæ nomine ad hunc usque diem appellatus, et in ejusdem vici castro fluit subterraneus fons, .. qui sitientis martyris oratione primo scaturiit eo in carcere, quo inclusus supremum colluctationis suæ actum expectabat. Præterea cathedræ episcopalis … et canonicæ .. disciplinæ quasi reliquiæ remanent in sancta societate virorum monasticam illic vitam profitentium, inque cœnobio quod titulo beatæ Mariæ Virmandensis illo loco fundatum est. Nec ita procul a monasterio removetur Villa Episcopi *, in qua olim pontifices, utique illi qui ante S. Medardum usque translatam Noviomum sedem præfuerant, secedebant rusticandi causa. Denique Viromandem civitatem ab Augusta Viromanduorum distinguunt antiquæ membranæ, in quibus de prima sancti Quintini inventione etc. Postremum hoc declarabitur ubi fusius agam de hac inventione.

[34] [quæ sententia minime probatur,] Atque hæc summa rationum est, quibus fulciunt adversarii sententiam. At levia sunt admodum, judice Cointio, nec ulla probatione nituntur argumenta quæ desumuntur ab etymo Martevillæ et a fonte qui in ejusdem vici castro scaturit; hæc quidem avorum traditio est, nec admodum antiqua; certe nihil eorum vel scriptores vel membranæ patriæ meminerunt, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 33.] ; immo alii non martyris sed Martis villam appellandam esse prætendunt, hac ratione quod in agris illis pleraque vestigia supersint paganæ religionis; denique extremus agonis actus quo victor in cœlum Quintinus evolavit, Augustæ Veromanduorum, ad Somenam, non ad Dalmanionem confectus est [Ibid.] . Cæterum ut istiusmodi conjecturæ vis aliqua inesset, ante omnia vici illius antiquitas investiganda, quin et probanda certis sive testimoniis sive monumentis foret, nec video adversarios hac de re vel minimum sollicitos. Haud validius est illud, verba sunt Cointii, quod ducitur a Villa Episcopi: nam quis probare possit villam illam stetisse ante dirutam Augustam? Quod si etiam daretur, sane episcopi eo secedere æque … potuerunt ex loco ubi nunc est Quintinopolis ac ex eo ubi hodiernum Vermandum… Monasterium Vermandense non facit ad causam. Quis enim credat episcopalis cathedræ et avitæ pietatis, ac canonicæ cleri antiquorumque præsulum disciplinæ reliquias in eo loco remanere, ubi exiguum primo sacellum ædificatum est sedente Noviomi Ratbodo episcopo, qui præsulatum iniit anno Christi 1068? Illi sacello impositus est a Ratbodo presbyter; tum adjuncti quatuor alii; dein illic instituta est societas monachorum Augustinianorum, quibus Præmonstratenses successerunt sub Stephano, qui sedit Noviomi ab anno 1188 ad annum 1221 [Cointius, Annal. eccl. Franc., tom. I, pag. 385.] . Et infra: Si veteres effodiuntur apud Vermandum nummi, effodiuntur et apud Quintinopolim, et quidem longe plures, teste Hemeræo [Aug. Vir., pag. 25.] : cum anno 1634 secundis fossis murisque sepiretur Quintinopolis, quæ non apparuere ex ipso apertæ terræ sinu, per spatia ducentarum et amplius perticarum, vestigia antiquæ civitatis? Sepulchra, urnæ, nummi et figlina varii generis. Fuere quidem sepulchra pauciora, e præduro ea lapide; urnæ infinitæ … in queis obolus et cineres more profano… Nummi veteres argentei et ænei tanta copia, duos ut modios implere potuissent. Vetustissimi fuere Cæsaris et Augusti imaginibus cusi, sed ii pauci; Neronis multo plures; alii sequentium imperatorum. Figlina operis elegantis; disci, pocula, cymbia vasculaque generis differentis. Tum, paucis interpositis: Probant autem ista, inquit [Ibid., pag. 26.] , civitatem illic positam, quocumque vocabulo nominaretur, et antiquam (quod sepulcra et urnæ ethnicam prodant ætatem) et amplam populosamque. Quis autem credat, florente hac civitate, alteram in vicinia senum milliarium gallicorum stetisse? Addit Cointius [Ann. eccl., tom. I, pag. 387.] : Hodierna Quintinopolis olim dicebatur Augusta; unde pars illius urbis districtus Augustæ in antiquis chartis, et vernacula lingua le destroit d'Aoust, etiamnum vocatur. Vermandum autem ad Dalmanionem numquam civitas fuit, sed arx tantum seu castrum aut statio militum, ut ipsemet locus satis indicat: spatium enim habet quatuor circiter jugerum, nec ullas ostentat murorum substructiones præter fundamenta vetustioris cœnobii, quod erat in altiori loco, priusquam monachi Præmonstratenses ad ripam rivi descenderent, ubi hodieque degunt. Nomen igitur Vermandi nummique apud Vermandum effossi non efficiunt ut Vermandenses Quintinopolitanis causa superiores haberi dicique possint. Atque hæc Cointius circa medium sæculum XVII. Qui plura id genus desiderat, Hemeræum adeat in parte prima Augustæ Viromanduorum vindicatæ; item Belleyium [Académie des inscriptions, tom. XIX, pag. 674 – 687, Paris. 1753.] .

[35] [immo falsa esse demonstratur ex Itinerariis.] Ex dictis admodum probabile est Augustam Viromanduorum eodem loco quo nunc oppidum S. Quintini stetisse; sed nostra ætate probationem omnino firmam suppeditant Itinerarium Antonini et Peutingeriana Tabula, collata cum nostris chorographiis [E. Desjardins, La Table de Peutinger, pag. 15 et segm. I, B. Cfr. Walckenaer. Géogr. anc. des Gaules, tom. I, pag. 480, tom. III, pag. 64. Cfr. Mémoires de l'Institut national de France, Acad. des inser. et belles-lettres, tom. XXIX, pag. 333 et seqq., Paris. 1879.] . Ex illis enim apparet, Augustam Viromanduorum distare ab Augusta Suessionum 25 leucis gallicis (56 chiliom.), et a Cameraco 18 leucis gallicis (40 chiliom.). Atqui hi numeri, si conferantur cum iis qui semel et iterum nostro ævo diligenter sunt definiti in publicis mensuris, omnino concordant, hac lege ut Augusta Viromanduorum ponatur ubi nunc est Quintinopolis, minime vero si eadem dicatur cum Vermando. Neque illud prætermittendum est, in Itinerario Antonini legi: Camaracum… Augusta Veromandorum mpm. XVIII. Contra Aginnum (nobis CONDREN) mpm. XIII. Augusta Suessonum mpm. XIII. Porro vicus ille (Condren) etiam hodie iisdem intervallis distat ab urbibus Suessionensi et Quintinopolitana; quod rursus non obtinet in Vermando. Denique addit Walckenaer [Tom. 1, pag. 481.] : Qui inspicere voluerit nostram itinerariorum analysim (ad finem tomi III) reperiet vias romanas, profectas ab Augusta Suessionum, Samarobriva (Amiens) et Bagaco (Bavay), concurrentesque Augustæ Viromanduorum, pertingere Quintinopolim, non autem Vermandum. Atque his assentiuntur hodie viri docti plerique, tum ob alias rationes, tum quod vicus Vermandum ejusmodi non est ut umquam stetisse ibi dicatur oppidum Romanum, quale certe fuit Augusta Viromanduorum [Aug. Longnon, Géographie de la Gaule au VIe s., pag. 410 et seq., Paris 1878. Cfr. Matton, Dict. topogr. de l'Aisne, pag. 287 et 252, Paris. 1871. Gomart, Le camp romain de Vermand, in Archives hist. et litt. du nord de la France et du midi de la Belg., tom. XVIII.] . Neque tamen negandum est olim hoc loco fuisse oppidum Gallorum et castrum Romanum.

[36] [Ibi fuit sedes episcopalis,] Quod si oppidum Sanquintinense antiqua est Augusta Viromanduorum, nemo non facile concedet sedem episcopalem apud Viromanduos constitutam, in eo fuisse ab initio positam, atque servatam donec sæculo sexto (circa annum 531) Noviomum fuit per S. Medardum translata. Quis credat cathedram pontificalem erectam in exiguo vico sive castro ut erat Vermandum, posthabita urbe gentis seu civitatis primaria? Cæterum constat urbes Galliarum, quæ Augustæ dicebantur, capita fuisse populorum ad quos spectabant, ut videre est in Augusta Suessionum, Trevirorum, Rauracorum, Ausciorum, Tricastinorum etc. [Cfr. Belley, loc. cit., pag. 680.] . In iis, ut habet Hemeræus [Augusta Virom. vindicata, pag. 6.] , et jura dici consueta, et ea geri tractarique quibus imperii majestas et salus contineretur, sive ad religionem cultumque divorum illa, seu etiam ad militares civilesque causas spectarent. Itaque provinciæ præfecti ducesque legionum in Augustis præsertim municipiis domicilium habebant, etc. [Cfr. Belley, pag. 679 ad 687.] . Atque hic sane proprius erat erigendæ sedis episcopalis locus, præsertim si hæc post pacem Ecclesiæ a Constantino datam exordium suum ceperit; quod, judice Cointio, obtinet in cathedra Viromanduensi: Augusta Viromanduorum, inquit [Annales eccles. Franc., tom. I, pag. 387.] , ut ipsum Augustæ nomen declarat, civitas fuit ac primarius regionis locus, et ob illam prærogativam episcopali sede nobilitari meruit; neque enim in minoribus oppidis episcopi constituebantur. Temporibus Diocletiani et Maximiani Augustorum, cum beatus Quintinus martyrio coronatus est, nullus adhuc Veromanduorum erat episcopus; sane recentior est Veromandensis episcopatus erectio, sub imperatore christiano. Nam primi Veromandensis Ecclesiæ præsules martyribus haud accensentur, et Sophronius, qui duodecimum locum in eorum catalogo tenet, anno Christi undecimo supra quingentesimum concilio Aurelianensi primo subscripsit. Auctor libelli de prima inventione sancti Quintini … vixit procul dubio sub antiquissimis episcopis Veromanduorum. Augustam autem Veromanduorum … ad ripam Somonæ collocavit in eodem prorsus loco ubi pars adhuc conspicitur hodiernæ Quintinopoleos. Asseruit enim reliquias martyris, cum e fluvio receptæ fuissent et Augustam transferrentur, substitisse in vico Augustæ, ibique reconditas ab Eusebia fuisse. Erat ille vicus in colle, proximusque civitati Augustæ, quæ ad ejusdem collis radices sita est… Lapsu temporis dictus est vicus sancti Quintini, fuitque contiguæ civitati suburbanus; quia non tantum sacellum, dein basilica tumulo martyris imposita est, sed erecta sunt etiam circumquaque domicilia propter multitudinem adventantium peregrinorum… Secuta est vastitas cum vici tum urbis per Attilam, qui, trajecto Rheno, Gallias ingressus est anno Christi quadringentesimo quinquagesimo primo. Quia tam acerbæ cladis memoria post annos octoginta nondum perierat, urbsque tam longo temporis intervallo pristinum splendorem viresque nondum recuperarat, Medardus … in munitiorem locum, nempe Noviomum (quæ urbs ad episcopatum Viromanduorum spectabat) cum clero se recepit circa annum 531.

[37] [usque ad annum circiter 531,] Scribit Papebrochius in Actis S. Medardi [Acta SS., tom. II Junii, pag. 73.] : S. Medardus … consecratus episcopus Veromandensis … circa annum 530, dein sedem Noviomum transtulit circa annum 531, et tandem anno 532 etiam assumpsit regimen ecclesiæ Tornacensis. Additque: Jam quo in loco fuerit primo constitutus episcopus, nolumus multum inquirere. Carolus le Cointe … hanc controversiam deducit, ubi scilicet sita fuerit Augusta Viromanduorum, quæ per multos annos episcopis Viromandensibus nomen dedit… Nos cum Cointio arbitramur potius Quintinopolim fuisse: argumenta apud hunc lector poterit videre. Quæ quidem eruditi decessoris opinio non solum probabilior, sed omnino certa nobis videtur.

[38] [perperam contradicentibus Galliæ christianæ scriptoribus.] Contra scriptores Galliæ christianæ, ut probent sedem episcopalem primum Vermandi non vero Augustæ esse constitutam: Si ecclesia sancti Quintini, inquiunt [Gallia christ., tom. IX, col. 1039 et seq. Cfr. Belley, Dissert. hist. sur Augusta Verom., in Acad. des inscript., tom. XIX, pag. 687 et seqq., Paris. 1753.] , ædificata anno circiter 355, diruta est sub Juliano imperatore anno circiter 362, neque exsurrexit ante annum 497, aut saltem ante annum 451, necesse est universo hoc temporis spatio vel nullos fuisse Veromanduenses episcopos, vel in illa ecclesia non sedisse: (quidni ad tempus in quovis etiam pauperrimo oratorio seu tugurio?) Porro fuisse nullos quis credat contra scriptorum, monumentorumque et antiquissimæ traditionis fidem? Sederunt igitur præsules illi, aut saltem illorum primi, quod maxime notandum est, in ecclesia plane alia ab ecclesia S. Quintini. Nunc vero quid causæ esset quamobrem priores alibi sedissent, posteriores sedem suam ad sanctum Quintinum transtulissent, donec rursus a S. Medardo in urbem Noviomum transferrentur? Contendunt Hemeræus et sequaces ejus, Quintinopolim eversam fuisse ab Hunnis anno 451. Numquid ergo urbem eversam elegissent præsules Veromandui, ut sedem suam episcopalem in ea transportarent, quum e contrario eversionem ipsam lugeant Quintinopolitani, quæ S. Medardo locum dederit, ut post annos tandem octoginta, derelicta, ut aiunt, Quintinopoli, migraret Noviomum? Sed num quid ex hujusmodi argutiis in re historica inferri legitime potest? Probandum foret eversiones illas sive urbis sive basilicæ tales fuisse, ut nullum ædificium superesset; ut longissimum annorum spatium requireretur, quo diruta civitas, saltem ex parte, quantumvis exigua, ædificaretur; ut funditus omnia destructa atque in miseram conversa essent solitudinem. Hæc sane rarissime accidisse ex universa demonstratur historia. Nec probatur Quintinopolis sors pejor quam urbium aliarum, quæ per id tempus in Gallia iisdemque a barbaris expugnatæ dirutæque leguntur. Num et in istis quoque valebit dilemma (non parum cæteroquin claudicans): aut nulli fuere episcopi, aut alibi habuere sedem; nec illam, ex mente auctorum, temporariam, sed fixam propriamque?

[39] [Quorum rationes diluuntur.] Sic pergunt auctores Galliæ christianæ: Qui vixere ante annum 451 Veromanduorum episcopi, non solum in ecclesia sancti Quintini, quæ vel nondum ædificata erat vel abierat in parietinas, decennio ad summum natalibus suis superstes, verum etiam in alia qualibet Quintinopolis ecclesia sedem suam collocare non potuerunt. Ecquæ enim tunc temporis erat vel fuit unquam apud Quintinianos ædes aut basilica ipso sancti Quintini fano vel antiquior vel augustior? Quod si minus Quintinopoli ad medium usque seculum quintum sedere Veromanduenses episcopi, restat ut sederint in urbe illa, quæ a multis retro seculis degener et vicis pene ignobilibus annumerata, Vermandi adhuc nomen retinet: neque enim est alius apud Veromanduos locus qui prærogativam illam sibi vindicare audeat. Sed primum vidimus Vermandum castrum fuisse quatuor jugerum, non vero urbem. Deinde demonstrandum utique foret Vermandum urbem (si qua umquam fuisset), perstitisse, eversa Augusta, nec eodem turbine solo æquatam, cum exiguo spatio hæc loca separarentur. Insuper nullum omnino profertur monumentum, ex quo probent stetisse antiquitus Vermandi basilicam, cathedræ pontificali præ cæteris aptam. Sæculo XI, auctore Cointio, ibi exiguum primum sacellum ædificatum est, sedente Noviomi Ratbodo. Adde, ut apud omnes in confesso est, sedis Viromanduensis initia densissimis tenebris involuta, nec de primis præsulibus præter nudum nomen innotuisse quidquam. Denique, ut generatim dicam, ex istiusmodi sive conjecturis sive argutiis, nescio quid non contra quamvis aliam Galliarum Ecclesiam æquali intuleris jure. Cæterum prædicti scriptores nonnihil hæsitant, ut ex conclusione liquet: Hæc vero sufficiant: neque enim demonstratum prorsus, sed probabilius tantum credimus, episcoporum Veromanduensium sedem Vermandi ab initio, non Quintinopoli fuisse constitutam. Atque hæc de loco martyrii S. Quintini hic disserruisse sufficiat.

[Annotata]

* L'Omignon

* Ville l'Eveque

§ V. De prima corporis S. Quintini translatione. Utrum in oppido S. Quintini an in vico Vermando fuerit humatum.

[Eusebia, divinitus monita,] Translationis historiæ, quam infra ex toto edemus, summarium hic exhibemus [Cfr. infra, Passio I et Inventio I.] . Jusserat Rictiovarus corpus beati martyris custodiri usque in noctem et sero in flumine Somena supplumbari, id est immergi et limo cooperiri, ne a christianis tolli posset, atque ita aqua fuit tumulus corporis illius annis circiter quinquaginta quinque. Quibus expletis, repertum est ab Eusebia, matrona Romana. Cui, cum cæcam se lugeret, angelus Domini semel, iterum atque tertio apparuit, dicens: Eusebia, … surge et vade intra Gallias; require locum qui dicitur Agusta Veromandorum, juxta fluvium qui vocatur Somna, ubi transit agger publicus, qui venit de Ambianensium civitate et pergit contra Lugdunum Clavatum. In ipso igitur loco require et invenies sub aqua cadaver sancti Quintini mei martyris, ibique oculorum tuorum recipies sanitatem. Quo cum pervenisset, a sene quodam, cui nomen Eraglinius seu Eraclianus, didicit locum sepulturæ, et fervente ad Deum fusa prece, commotus est locus ubi sanctum corpus sub aqua jacebat …

[41] [reperit corpus S. Quintini anno 341.] Tunc venerabilis viri corpus super aquam natare cœpit, et caput ejus per alium meatum exiliens; statimque odor suavissimus a corpore manans sic omnes qui aderamus implevit, ut omnia delectamenta mundi nobis abolita viderentur. His ex verbis orta est opinio, historiam inventionis a teste oculato fuisse conscriptam. Verum cum locus non eodem modo in diversis manuscriptis reddatur, dubia sententia illa est, ut latius disputavimus num. 5. Tunc præfata matrona, accipiens venerabile corpus, involvit eum in linteamine mundo, et voluit eum in Viromandis civitatem sepelire. Cumque in iter proficiscerentur, venerunt in quoddam municipium, quod Agusta Veromandorum nuncupatur, deponentes eum, quia præ pondere ambulare non poterant. Cognoscens autem hæc quæ agebantur, præfata matrona sepelivit eum in eodem loco, et super sepulcrum ejus cellulam ædificavit … et lumen oculorum recepit,multique alii sanitatem deinceps ibidem recuperarunt. Sepelivit autem Eusebia corpus… Quintini martyris octavo kal. julias post gloriosam resurrectionem Domini nostri Jesu Christi. Cum hæc inventio ex Actis et communi traditione contigerit anno quinquagesimo quinto a passione beati Quintini, adscribenda est anno circiter 341. Sed alii alios statuunt numeros pro anno cui triumphum martyris alligant. Inventionis diserte meminit sæculo VI labente Gregorius Turonensis [De gloria martyrum, lib. I, cap. 73, ap. Migne, Patrol. lat., tom. LXXI, col. 769.] : Apud Viromandense vero oppidum Galliarum, Quintinus martyr quiescit, cujus beatum corpus a quadam religiosa, quæ dudum fuerat cæcata, reperitur. Sed mox ut a fluminis fundo relevatum est, miraculum protulit, cum mulieris faciei *, ubi primum illuxit, lumina cæcata restituit. Editor morti adscribit annum 287, inventioni annum 342, quæ non multum discrepant a nostra chronotaxi. Sed omnino perperam in Chronici Sigeberti auctario Ursicampino [Mon. Germ. hist., Scriptt., tom. VI, pag. 470.] refertur ad annum 332.

[42] [Hæc inventio commemoratur in libris liturgicis ad diem 23 junii,] Hujusce primæ inventionis memoria agitur VIII kalendas julii [Cfr. Baillet, Vies des SS., tom. VII, ad diem 31 oct.] . In martyrologio quod Bedæ dicitur, ad hunc diem legimus [Acta SS., tom. II Martii, pag. XXIII. Cfr. tom. IV Junii, pag. 687.] : Nativitas præcursoris Domini. Et additur ex auctariis Atrebatensi, Tornacensi et Lætiensi: Eodem die Augusta Veromanduorum in fluvio Somenæ, inventio ab Eusebia corporis B. Quintini martyris, insigniter probati; (pergit Tornacensis codex) nam eadem matrona, angelo revelante, ad pagum et locum fluminis, ubi ipsum corpus annis quinquaginta quinque jacuerat, pervenit, præconata oratione. Ad se ventum, nimio candore et odore fragranti, nulla macula corruptum, suscepit: volensque eum Vermandis oppido sepelire, tantam sui ponderis gravitudinem dedit, ut de loco quem suo consecraverat sanguine, moveri ulterius non posset. Inventrici vero suæ pro beneficiis exhibitis lumen amissum, et omnibus quos eadem hora illic contigit venire, pristina est reddita sanitas. Nescio qua ductus ratione inventionem Saussayus in Martyrologio Gallicano adscripserit diei 8 julii. In martyrologio ms. quod hactenus, ut dixi, Quintinopoli servatur, estque sancto Ludovico rege vetustius, pariter annuntiatur: Junii dies XXIV. Eodem die apud Augustam Vermandorum inventio corporis beatissimi Quintini martyris, insigniter propalati ab Eusebia. Sed in altero martyrologio ejusdem urbis, festum celebratur die præcedenti seu 23 junii: Nono calendas Julii. Augustæ Veromanduorum, inventio prima corporis et capitis S. Quintini martyris eorumque apostoli, beatæ Eusebiæ viduæ Romanæ meritis et sanæ fidei concessa, et prima hujus ecclesiæ fundatione omnibus retro seculis asserta. De hoc martyrologio hæc notat cl. Ed. Charles, in epistola ad me data 1 decembris anni 1869: Conscriptum fuit circiter ab anno 1740 ad annum 1770, opera canonici et theologalis ecclesiæ collegiatæ Sanquintinensis nomine Duchenois, qui idem novum paraverat breviarium (quod tamen prelo non fuit subjectum). Martyrologium est manuscriptum servaturque in civitatis bibliotheca publica; sed valde deforme est, utpote semesum a muribus. Sic quoque in calendario regalis et insignis ecclesiæ sancti Quintini, quod ab eodem canonico compositum, prædicto breviario addendum fuerat, dies vigesimus tertius signatur: IX kal. dies 23. Inventio prima S. Quintini a B. Eusebia, ann. 341. Dupl. II classis seu annuale minus. Comm. Vigiliæ S. Joannis Bapt. (jejunatur). Deinde comm. beatæ Eusebiæ viduæ.

[43] [aut ad diem 24.] Atque hac pariter die 23 officium ejusdem ritus indicitur in breviariis Sanquintinensibus anni 1642 et anni 1774. Ast in antiquiore typis edito anno 1511, die 24 junii fit officium de Nativitate S. Joannis Baptistæ, cum speciali inventionis S. Quintini commemoratione. Unde apparet festum hoc non fuisse antiquitus eadem qua postmodum solemnitate celebratum. Quo tempore agi apparatius incepit, tunc remotum fuit ad diem antecedentem, propter Nativitatem S. Joannis Baptistæ. Quando autem hoc factum sit, non mihi liquet; certe ante annum 1642, quo secundum breviarium excusum est: in hoc festum notatur ad diem 23 junii et quidem ritu duplici secundæ classis. In vetustiore, ut dixi, fit officium de Nativitate S. Joannis, ita tamen ut ejus non exigua pars ad inventionem primam spectet, quæ breviter narratur. Lectiones breviarii anni 1642 inventionis historiam referunt ut in Actis antiquissimis habetur, summatim quidem, sed accurate, mutata oratione atque omisso prodigio quo impedita fuit Eusebia, cum sacras reliquias procul deferre vellet. Aliud est officium in breviario anni 1744: in quo lectiones II nocturni, longe excurrentes, magis accedunt ad Acta quæ feruntur a Raimberto exarata, præterquam quod in fine hæc leguntur: Non alterutrum [corpus scilicet et caput,] livor aut tumor invaserat. Inerat in illis candor niveus, ait scriptor qui rem viderat, et sicut fragrantia agri pleni quem benedixit Dominus, sic omnes qui aderamus implevit, ut omnia mundi delectamenta nobis abolita viderentur. Hæc in nullo codice ms. reperi integra, sed similia sunt verbis Passionis quam Colliettus secundo loco edidit [Mém. pour l'hist. du Vermandois, tom. I, pag. 143.] .

[44] [Ex historia inventionis colligitur non Vermandi humatum fuisse S. Quintinum,] Oritur difficultas ex iis quæ ad finem historiæ inventionis occurrunt. Scilicet Eusebia corpus linteamine involutum voluit in Viromandis civitatem sepelire. Cumque in iter proficiscerentur, pervenerunt in quoddam municipium quod Agusta Veromandorum nuncupatur, deponentes eum, quia præ pondere ambulare non poterant. Hæc etiam habent bina Acta Collietti, item codex ms. anni 1470, Mombritius et Rosweidus. Surius vero omittit municipium Augusta Viromandorum; et loco Viromandis civitatem scribit Veromandensium castrum. Quocum conveniunt Chiffletius et Hemeræus. Itaque Acta, quæ supra num. 5 antiquiora diximus, diserte distinguunt Viromandis civitatem et municipium Augustam Viromandorum. Surius autem cum duobus asseclis suis solum nominant Veromandensium castrum, ita tamen ut prope Augustam, cujus nomen prætermittunt, sacrum S. Quintini corpus repertum luculenter declarent: adeoque omnia Actorum exemplaria nostra manifeste tradunt Eusebiam voluisse reliquias deferre a ripa Somenæ ad locum satis multum distantem, qui aliis Viromandis civitas, aliis Veromandensium castrum est. Hæc præmonere oportuit, ut rectum de Cointii placitis, quæ subjicimus, fieri possit judicium.

[45] [quod ne nominari quidem putat Cointius,] Contendit vir eruditus vocibus Viromandis seu Vermandis civitas designari ipsam Augustam, et voce municipium vicum Augustæ adjacentem. Augusta Viromanduorum, inquit [Annales ecclesiastici Francorum, tom. I, pag. 385 et seq.] , inventionis primæ tempore, Constanti imperatori christiano atque catholico … subjiciebatur; civitas erat illustris inter Belgicas, abundabatque civibus, quorum plerique christianam religionem susceperant. Eusebia reliquias a se repertas illuc transferre voluit; occurrit in itinere vicus, ad quem ubi perventum est, corpus martyris præ pondere loco moveri non potuit, ideoque tumulatum fuit in eodem vico, qui proximus erat Augustæ Viromanduorum. Et subdit: Hic est sensus auctoris, si manuscriptus codex cum editione Suriana conferatur. Codex quo usus Cointius, Chesneanus est, teste Collietto [Tom. I, pag. 44.] , et, si pauca hinc inde verba excipias, eumdem profert textum, quam Acta ab eodem Collietto publici juris facta ex codice ms. S. Mauri, collato cum codice S. Germani de Pratis. Pergit Cointius: In codice manuscripto sic legimus: “Tunc fidelissima mulier acceptum venerabile corpus et involutum in linteamine mundo voluit Viromandis civitate sepelire illud.” Surius, qui stylum expolivit, non verba tantum sed et sensum mutavit. Locum enim ad quem Eusebia contendebat, non Viromandis civitatem, sed Veromandensium castrum dixit. Deinde cum nullum verbum apud auctorem esset de distantia locorum, ipse temere de suo quinque ferme milliaria collocavit inter locum ubi reliquiæ repertæ sunt et locum ad quem deferebantur. Certum est tum in Hemeræanis tum in mss. Actis Chiffletii eadem, scilicet castrum et quinque millia passuum, reperiri, ut perperam asserat Cointius hæc Surium de suo addidisse.

[46] [codicem corruptum esse existimans,] Scriptor ita prosequitur: Multi textu illo (Suriano) decepti, falso crediderunt Eusebiam a Somona ad Dalmanionem iter suscepisse, ut beatum martyrem in eo loco sepeliret, ubi hodie Vermandum conspicitur. Pergit auctor in codice manuscripto: “Cumque in itinere proficiscerentur, venerunt in municipio Augusta Viromandorum, deponentes illud…” Textus est procul dubio corruptus, indigetque correctione: cui diphthongus faciet satis, si loco Augusta reponatur Augustæ. Sensus enim hic erit: Eusebia transferre statuit reliquias ad Viromandis civitatem, id est Augustam Viromandorum; sed eæ moveri non potuerunt, ubi perventum est ad municipium Augustæ Viromandorum, id ad vicum Augustæ Viromandorum, in colliculo Augustæ Viromandorum proximo situm: auctor enim municipii nomine locum intelligit ignobiliorem minoremque civitate, quales sunt vici… Auctor igitur, qui primæ sancti Quintini inventioni cum Eusebia præsens adfuit, in libello quem paulo post exaravit, Augustam Viromandorum posuit ad ripam Somonæ, nec mentionem fecit alterius loci qui nomine conformis esset, ita ut censeri debeat locutus tantum de loco ubi hodierna Quintinopolis, non autem de illo ubi hodiernum Vermandum.

[47] [sed Augustæ Viromanduorum;] Cointii opinionem paucis probatam crediderim; immo, si Claudium Bendierum [Défense des principales prérogatives de la ville et de l'église royale de Saint-Quentin, Quintinopoli 1671. Cfr. Colliette, tom. I, pag. VII et seq., pag. 45 et seq.] excipias, nulli inter Sanquintinenses, quorum tamen partibus hæc placita favent. Quod autem asserit pro Augusta reponendum esse Augustæ, id adversari videtur fidei omnium codicum sive antiquiorum sive recentiorum. Unde aperte contradicit Colliettus [Tom. I, pag. 44 et seqq., 106 et seq.] , confirmatque duo in Actis, ut nos etiam supra notavimus, num. 44, distincte loca signari, alterum ad ripam Dalmanionis, alterum ad Somenam; addens tantum distare Vermandum a Somena, quantum ab Augusta, duabus nempe fere leucis cum dimidia.

[48] [Quamquam Vermandum reliquias ferre cogitaverat Eusebia.] At enim, quid causæ erat cur Eusebia inventum thesaurum, præterita Augusta, in locum adeo distantem asportaret? Ex Actis fateor nihil in hanc rem colligi posse: factum asseritur, ratio siletur; nec tamen propterea fides rei gestæ nutat. Plurima sane occurrere potuerunt quæ Eusebiam moverent, hodie nobis prorsus incognita. Sunt qui putent eam voluisse tutiore in loco sacras reliquias servari, in castro scilicet seu statione munita, ubi præsidium perpetuum tenebatur ad circumjacentis regionis defensionem: forte etiam inter Romanos, qui ibidem militiæ præerant, inveniebantur viri, piæ matronæ sive sanguine, sive familiaritate seu hospitalitate conjuncti, quorum tutelæ se commendatam nosset, immo quorum hortatu vel invitatu eo pergeret. Quidni hæc illi mens primum fuisse dicatur, ut sacrum martyris corpus in urbem deferret natalem, Romam scilicet, unde et ipse et illa oriundi? Quod si id esset, sane facilius ad locum pervenire poterat cum moraretur in castro, ob frequentes qui hinc et inde habebantur commeatus atque commercia. Quæ quidem conjecturæ sunt, nec tamen sua destitutæ verisimilitudine.

[Annotatum]

* facie in edit.

§ VI. Secunda reliquiarum inventio. Quo anno contigerit. Memoria in fastis sacris.

[Post primam inventionem sepulcrum S. Quintini latere cœpit,] Quamvis initio magno in honore habita essent sacra pignora, attamen aliquanto post iniquitate temporum accidit ut decresceret veneratio, imo et ignoraretur quo in loco sanctus martyr conditus jaceret. Audiatur auctor Libri miraculorum beati Quintini, ubi cap. 1 legitur [Hemeræus, in Regesto, pag. 9. Colliette, tom. I, pag. 229.] : Gladio Juliani apostatæ cecidit sanctus Lucianus cum sociis. Qua occasione nostrorum finium populi acriter concussi, dum ad fidem roborari debuerant, ut minus solidi deficere incautius cœperant. Quapropter, ut creditur, contigit defecisse circa excubias sacri martyris condignos cultus, et ejus beata merita apud cognitionem humanam quantulumcumque delituisse, adeo ut locus corporis ejus a populis penitus ignoraretur, sive, ut jam diximus, variis occasionibus religionis deficiente cultu, sive etiam, ut ita dixerim, alta Dei providentia, quatenus inibi a pravorum tueretur ignorantia, qui persecutorum manibus tanta prius, non solum in carne vivens, verum etiam gloriosa jam nece prostratus, passus est incommoda; sed ut in posterum celsitudo tantæ ejus sanctitatis in revelatione corporis, ope Dei recentius manifestata, ad ferventiorem ejus cultum torpentia excitarentur corda, renovarenturque toties apud humanos conspectus meritorum ejus insignia, quoties cœlestis detegeretur margarita. Jacuit quippe tellure tumulatus densaque ignorantia coopertus thesaurus regis et gemma cœlestis Imperatoris, non minus trecentorum viginti annorum curriculis, quo usque talia excitarentur merita, quæ ad hujusmodi revelationem, divino libramine, viderentur condigna. Eligio igitur beato etc.

[50] [non tamen statim.] In his haud parum hallucinatur scriptor. Primum S. Lucianus cum duobus sociis Maximiano et Juliano passus Bellovaci est, non sub Juliano, sed probabilissime sub Diocletiano; Luciani mentio fit in Actis nostris S. Quintini. Deinde cum Julianus imperator regnum occuparit anno 360, et mense junio anni 363 interierit, corpus autem S. Quintini ab Eusebia inventum humatumque sit anno 341, sequeretur sepulcrum latere cœpisse ferme vicennio post primam inventionem. Sed apparet ex alibi dicendis, haud exiguo temporis spatio reliquias summa religione cultas. Insuper cum secunda revelatio, ut mox videbimus, adscribenda sit anno 641, ita fieret (si sequeremur ipsum Librum miraculorum) ut sacra pignora latuissent ab anno circiter 362 usque ad annum 641, ac proinde per annos fere 280, non autem per annos 320, ut falsa ratione ponit auctor Libri. Quæ utique non faciunt ad conciliandam fidem prædictæ scriptioni, de qua alibi pluribus agemus. Quis præterea crediderit, statim a primo ante dictæ persecutionis (quæ brevis fuit) impetu, vestigia sepulcri ita evanuisse ut jam nemo unus superstitum illius recordaretur, nec locum depositionis indicare posset? Hoc verisimiliter asserere licet, vestigia tumuli esse obliterata, cum incursionibus Vandalorum, Hunnorum aliorumque barbarorum Gallia universa, atque præcipue Belgica, miserandum in modum vastata est sæculo IV et V æræ nostræ. Adde Francorum multiplicia tentamenta, donec, duce Clodoveo, provincias illas in suam ditionem redegerunt.

[51] [Maurinus pœnas dat improbe quæsiti sacri corporis.] Quamvis tempus quo sepulturæ locus ignorari incepit, definiri nequeat [Cfr. Claudius de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 104 et seqq.] , id tamen constat, eum jam dudum ante S. Eligii annos latuisse, atque ejusdem S. Eligii ætate magnum animis insedisse desiderium reperiendi tandem pretiosi corporis. Quod apparet ex correptione cujusdam Maurini, qui temerariam operi manum adhibuerat. Rem gestam ita exponit S. Audoënus [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 233. Cfr. Migne, Patrol. lat., tom. LXXXVII, col. 515.] : Priusquam Eligius ejusdem loci datus esset episcopus, extitit quidam vir improbus, vocabulo Maurinus, ut videbatur populis habitu religiosus, cantor in regis palatio laudatus, atque ex hoc, ut rei docuit exitus, mente tumidus, corde protervus atque actione dissipatus; qui audacia præsumptionis suæ deceptus, cœpit verbis extollere, a se corpus martyris Quintini et inquiri posse et inveniri. Sed ut et ejus proterviam illico et Eligii merita demum Dominus declararet, mox ut terram sarculo scabere cœpit, manubrium fossorii manibus ejus inhæsit, sicque miser opus præsumptum relinquens, sequenti quoque die in manibus suis vermibus ebullientibus, miserabiliter exspiravit. Ex quo facto tantus timor adolevit in populo, ut nullus deinceps quamvis probabilis vitæ, præter Eligium, hujusmodi negotium auderet appetere.

[52] [Id S. Eligius, aliis contradicentibus,] His dictis, secundam S. Quintini inventionem narrat S. Audoënus, gravis sane testis, utpote S. Eligio æqualis et amicissimus. Eam cum lectore communicabimus ut in Actis SS. Belgii a Ghesquiero excusa fuit, iis in margine notatis quæ in editione Bollandi discrepant. Hic videlicet, cum ad diem 3 januarii de S. Quintini inventione ageret, recitatis aliquot martyrologiorum mentionibus, relationem S. Audoëni edidit ex quatuor mss. codicicibus, Rubeæ Vallis, Lovaniensi, Balthazaris Moreti, … S. Mariæ Bonifontis [Acta SS., tom. I Jan., pag. 154 et seq.] . Ita sanctus episcopus Rothomagensis: Eligius, inquit [Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 233 et seqq. Cfr. S. Quentin, sa vie, son culte, restauration de son pèlerinage, par M. l'abbé Mathieu, curé-archiprêtre de S. Quentin, lib. II, cap. 2, pag. 136 et seqq., Quintinopoli 1878.] , cura pastorali suscepta, statim in exordio suæ ordinationis cœpit assiduare erga locum illum: est enim haud procul ab urbe Vermandensi *, in eo scilicet loco ubi quondam martyr ex fluvio elevatus ab Eusebia, in monte fuerat tumulatus. Eligius itaque divino nutu instigatus, volvebat in animo, sed et libere proclamabat populo non illic haberi corpus, quo eum loco venerabatur populus *, sed esse potius in parte ulterius. Cumque diu hujusmodi conditio mentem ejus stimularet, cœpit tandem sagaci inquisitione per basilicæ pavimentum huc illucque tentare sicubi sacratum tumulum posset deprehendere. Sed cum nullatenus indicium tumuli reperiret, cœpit a fratribus destitui, prosequentibus cum tremore interitum illius, qui dudum * investigationem superba mente concipiens, lugubri morte vitam finiisset; nec non et antiquitatem corporis longinquitate jam temporis consumpti atque ad nihilum in pulverem redacti objicientes, conabantur eum a cœpto mentis proposito revocare. Cumque ei istiusmodi impedimenta a fratribus objicerentur, altius ille ingemiscens aiebat: “Nolite, fratres, quæso, nolite impedire devotionem meam: nam ego credo in Creatorem meum, quod me non dignabitur tanto thesauro tantumque mihi desiderato fraudare *.”

[53] [fidenti animo investigatum,] Tunc ergo attentius persistens, levavit triduanum jejunium, atque enixius Christi Domini divinitatem cum lacrymis exorans, vovit non se prius quidquam alimoniæ accepturum, quam mereretur desideratum percipere votum: tanta namque erat ei fides tantaque constantia, ut plerumque sic facienda præveniret, tamquam jam facta crederet, atque nonnumquam ita cum Deo quemadmodum cum terreno suo loqueretur Domino, ac propositum quod ipse statueret id Deum complere indubitanter crederet *. Unde etiam cum a multis dehortaretur, dicebat: “Tu, inquit, Domine Jesu, qui omnia nosti priusquam fiant, tu scis quod nisi manifestatum * ostenderis mihi corpus hujus sancti * tui testis, qui propter nomen sanctum tuum passus est, quamquam sim indignus, numquam tamen plebis hujus episcopatum geram, sed exsul potius ab hac provincia procul secedam, ubi, ut dignum est, inter bestias moriar.” Quid multa? Cœpto operi persistens, cum adjutores ejus per diversa ecclesiæ loca tentando discurrerent, nullamque inveniendi spem caperent, leniter ille omnes compescens, unum eis locum, quo nulla esse suspicio poterat, in posteriore ecclesiæ parte effodiendum designat.

[54] [tandem reperit, et prodigii tunc editi testis,] Tunc omnium labore ibi converso, libenter jussis obtemperant, defossaque jam in altum ultra * pedes decem seu amplius terra, ab spe iterum inveniendi corporis destituuntur, et cum tertia jam nox media fluxisset, arrepto Eligius sarculo, rejectoque amphibalo, cœpit totis viribus cum cereis et cum * lampadibus terram sanctis effodere manibus; cumque paululum ima fossæ declinans, in latus cavernæ scabere * humum cœpisset, mox reperit cumbum sane veterrimum *, tegentem corpus sacratum. Tunc gaudio magno repletus, cum sarculo, quem manu gestabat, avidissime latus ferisset sepulcri, confestim forato tumulo, tanta odoris fragrantia cum immenso lumine ex eo manavit, ut etiam ipse sanctus Eligius fulgore luminis odoreque inenarrabili perculsus, vix subsistere potuisset. Nam et globus splendoris, qui ex tumulo ad ictum ferientis processit, tantam vim suæ claritatis sparsit, ut cunctorum astantium obtutibus oculorum retusis, partem maximam regionis illius in diei claritatem mutaret; unde omnes quos eadem hora vigilare contigerat, quique rei causam ignorabant, magnum quoddam datum cœlitus signum æstimabant. Erat enim transacta media mox, et nox quidem obscura valde et caliginosa; sed procedente fulgore, quasi lux diei ad tempus resplenduit et in tempore claritas recessit.

[55] [reliquias honorifice condit,] Tunc ergo sacrum inventum corpus Eligius cum gaudio lacrymabili exosculatur, ac de profunda tellure elevato, reliquias sibi undecumque concupivit, segregavit, dentes etiam pro languentium medela ex maxilla sancta abstulit, atque in * radice dentis gutta sanguinis exivit. Clavos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex cerebro cæterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestravit. Capillos etiam pulcherrimos reliquiis * separatos delegavit. Deinde holoserico pretiosissimo obvolutum compositumque honestissime corpus summa cum diligentia citra * altare transposuit; tumbam denique ex auro argentoque et gemmis miro opere desuper fabricavit. Ecclesiam quoque, quæ exigua conventibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decoravit. Ipse demum ex reliquiis quas a sancto corpore sequestraverat, multa loca condivit, multimodamque medelam diversis ægritudinum incommodis easdem impartiendo præbuit. Eadem breviter contraxit Petrus de Natalibus, in Catalogo sanctorum, libro IX, cap. CXXVI; hoc addito, de quo silet S. Audoënus: S. Eligius … ecclesiam et monasterium ibidem ædificavit. De loco quo inventum fuit S. Quintini corpus, de hujus sarcophago et crypta infra copiose disseretur.

[56] [anno 641.] Quo autem anno hæc revelatio contigerit, non omnino liquet; verisimillimum est, adscribendam ineunti anno 641. Diserte testatur S. Audoënus inventionem ab Eligio factam statim in exordio suæ ordinationis, adeoque, judice Cointio, sanctus præsul Noviomensis sub ejusdem anni (640) exitum corpus S. Quintini quæsivit ac tertio subsequentis anni die feliciter reperit [Annales eccl. Francorum, tom. III, pag. 109.] . Ut hæc sententia firma consistat, concedamus oportet S. Eligium episcopum factum esse anno 640. Ac licet aliquando inter eruditos disputatum fuerit de hoc temporum ordine, ita tamen Cointii sententia invaluit ut nulla jam, quam sciam, de anno ac mense ipsius consecrationis controversia moveatur, et omnes consentiant referendam esse ad mensem majum anni 640 [Cfr. Acta SS. Belgii, tom. III, pag. 197. Gallia christ., tom. IX, col. 983.] . Neque est proinde quod Cointio non subscribamus, dum secundam S. Quintini inventionem annectit anno sequenti, et quidem hujus diei tertio, quo festum inventionis istius celebratur in ecclesia Quintinopolitana ab omni retro antiquitate. Juverit addidisse ex laudato auctore [Cointius, Ann. eccl., tom. III, pag. 129.] : Jacobus Meyerus et Ferriolus Locrius hanc translationem rejiciunt in annum Christi sexcentesimum quinquagesimum septimum, sed assertionis suæ nullam probationem afferunt; standum potius ab Audoëno synchrono, qui factam insinuat ab Eligio sub initium pontificatus. Putem illos scriptores ambos, quibus jungendus Petrus de Natalibus, hoc hausisse ex continuatore Sigeberti Gemblacensis, ubi ad annum 964 legimus: Hec secunda inventio sub sancto Eligio facta est anno ab Incarnatione Domini 657, non absque divinæ virtutis magno miraculo [Mon. Germ. hist., Scriptt., tom. VI, pag. 470.] .

[57] [Quæ inventio apparatissime celebratur in ecclesia S. Quintini,] Secundæ inventionis memoria solemnis agebatur olim ad diem 3 januarii, non solum in ecclesia Sanquintinensi, sed et in tota diœcesi, ut constat ex hujus breviario, in lucem dato anno 1630, jussu Henrici de Baradat, comitis et episcopi Noviomensis. At festum singulari cum pompa celebrabatur in basilica sancti martyris. Inventionem vero illam, inquit Hemeræus [Augusta Virom., pag. 64.] , solemni ritu colimus, … luminari in ecclesia multiplicato dum matutinus cursus peragitur, ut cœlestis splendoris immensitatem pro humano modulo repræsentemus. Et paulo enucleatius Colliettus [Mémoires, tom. I, pag. 209. Cfr. Claudius de La Fons, Histoire de S. Quentin, pag. 209.] : Etiam hodie (exeunte sæculo XVIII) festum illud celebratur magna cum pompa: nam post decantatum matutinum, clerus ex choro descendit in navem basilicæ; ad portam autem chori cernitur bustum, innumeris resplendens cereis, prope altare sancto patrono dicatum, sub quo et sacrum inventum fuit corpus; ibidem canitur Te Deum cum antiphona et oratione S. Quintini… Populus frequentissimus solet accurrere. Exinde consuetudo invaluit ut hæc celebritas diceretur vulgo dies seu festum illuminationis, “l'Allumerie” seu “Lumerie.” Eamdem cærimoniam descriptam habemus in mss. canonici Duchenois, de quo supra dictum, n. 42: Supplicatio omnium maxime solemnis in hac basilica instituitur die tertia januarii, post decantatum matutinum, et vulgo Illuminatio (allumerie, illumination) vocatur. Caput S. Quintini exponitur in navi ad ingressum chori, in altari portatili, liquidis odoribus perfuso. Desuper visitur candelabrum ad instar pyramidis, in quo copiosa cereorum ardet multitudo, lucis simulandæ ergo quæ in inventione resplenduit. Ante hoc altare cantatur hymnus Te Deum, in gratiarum actionem de repertis corpore et capite sancti martyris. Quo finito, additur antiphona, haud minus antiquitate quam nativo suo candore spectanda: “Egregie Christi martyr Quintine, suscipe preces nostras, precare Dominum pro excessibus famulorum, quos nimium comprimunt vincula delictorum,” cum oratione: Lætatur ecclesia tua etc. Denique in ms. Rituali regalis et insignis ecclesiæ S. Quintini Veromandensis … renovato … opera M. Quintini de La Fons, anno 1643, singula quæ ad festum illud pertinent accurate percensita legimus.

[58] [ac memoratur tum in martyrologiis,] Inventio hæc sequentibus verbis commendatur in vetusto martyrologio ms.: Januarii dies III. In pago Viromandensi inventio corporis sancti Quintini martyris ab Eligio episcopo, et translatio ipsius. Etenim corpus ejusdem martyris in secretis locis repositum, pro temporis longævitate illic a populo venerabatur ubi non erat. Itaque sanctus Eligius, divino nutu instigatus, quæsitum nocte repperit, perforatoque tumulo, tanta lux, comitante præmaximi odoris fragrantia, ex eo manavit, ut obscuritatem noctis in magnam diei claritatem mutaret; sicque de tellure elevatum exosculans, cum ex maxilla ejus dentes pro reliquiis auferret, de radice eorum gutta sanguinis continuo exivit. Scriptum est enim in gestis ejus. Teste S. Audoëno, gutta sanguinis exivit in radice dentis, non dentium, ut est in martyrologio (vide supra n. 55). Eadem, uno alterove excepto, verba leguntur in auctariis Bedæ-Floro tributis, desumptisque ex codice Atrebatensi [Cfr. Acta SS., tom. II Martii, pag. VIII.] . In quem, ut mihi certum est, transiit locus ille non ex Flori opere, sed ex martyrologio Sanquintinensi scripto ante S. Ludovici ætatem adeoque circa initia sæculi XIII. Similis annuntiatio, sed multo contractior, in martyrologio ms. canonici Duchenois (inclinante sæculo XVIII): Die III, seu tertio nonas januarii, Augustæ Viromanduorum, inventio secunda a sancto Eligio corporis sancti Quintini martyris, beato Eligio, quæsitori pio ac humili, tam feliciter quam mirabiliter revelati. In margine adscribitur an. 641. Et in kalendario ms. ejusdem canonici, eodem die: Inventio corporis S. Quintini martyris a S. Eligio, circa annum 641. Duplex I classis seu annuale majus. In auctariis Usuardi, ex Molano, apud Sollerium recensetur pariter: Inventio beati Quintini martyris per beatum Eligium; et copiosius celebratur in Saussayi Martyrologio Gallicano. Teste Bollando, qui ut jam indicavi, de hac inventione pluribus egit [Ibid., tom. I Januarii, pag. 154.] , in antiquissimo martyrologio monasterii S. Martini Tornaci legitur: In pago Viromandensi inventio corporis B. Quintini martyris ab Eligio episcopo et translatio ipsius. Adjicit Bollandus: Eadem Molanus in addit. ad Usuardum, et Galesinius, ac martyrologium germanicum. Ferrarius in generali catalogo sanctorum: Apud Augustam Veromanduorum inventio corporis S. Quintini.

[59] [tum in breviariis.] In breviariis regalis ecclesiæ sancti Quintini festum peculiare hujus inventionis die tertia januarii agitur; et quidem in antiquiore, anno 1511 typis excuso, officium in kalendario duplex signatur. Nocturnorum antiphonæ omnes propriæ sunt; lectiones primi et secundi nocturni desumptæ ex S. Audoëno, cujus narratio summatim profertur. Nulla, quod notatu dignum est, fit commemoratio octavæ S. Joannis hac die recurrentis. In secundo breviario, quod prodiit anno 1642, idem officium celebratur ritu duplici I classis, adjecta tamen commemoratione octavæ S. Joannis. Lectiones exhibent enarrationem eorum quæ a S. Audoëno tradita sunt. A duobus hisce prioribus, in quibus Romana forma servatur, discrepat officium breviarii Noviomensis ad usum regalis ecclesiæ S. Quintini accommodati (quod non absurde dixeris hujus ecclesiæ proprium), atque typis excusi anno 1774. In secundo nocturno lectiones sumptæ sunt e scriptis S. Audoëni. Festum celebrandum dicitur die 3 januarii, ritu duplici I classis.

[Annotata]

* Viromandensi B.

* om. B.

* hujusmod add. B.

* commercio add. B.

* st. in Deo compl. ind. se cred. B.

* quia nisi manifestum B.

* om. B.

* om. B.

* om. B.

* scalpere B.

* tumbam s. veterrimam B.

* ex B.

* in reliquias B.

* retro B.

§ VII. Tertia corporis S. Quintini translatio anno 835. De Hugone abbate S. Quintini, aliisque translationis testibus.

[Translatum est corpus S. Quintini ab Hugone abbate,] Tertia pretiosi corporis translatio seu humatio facta ab Hugone abbate est anno 835, die 25 octobris. De hac legimus in Libro miraculorum S. Quintini: Valde congruum mihi videtur, ut de translatione corporis sanctissimi Quintini martyris hic, sicut vidimus et novimus, summatim perstringamus. Igitur bonæ memoriæ quondam Fulradus abbas, egregia prosapia ortus, templum novum, quod et nunc decenter ornatum nitet, in honorem ejusdem martyris construere curavit. Cujus postea abbas nobilissimus atque bonæ indolis, serenissimi Karoli augusti filius, Hludovicique imperatoris frater, Huh nomine, sepulturam præfati martyris maximo dilexit honore magnificentissimeque decorare. Sed situ loci impediente, aliter hoc nequivit adcelerare, nisi sepulchrum illius remotum fuisset. Qua de causa anno octingentesimo trigesimo quinto Christi Incarnationis, siquidem Hludovici imperatoris vigesimo secundo, nec non ipsius abbatis secundo, die VIII kal. novembris, consultu præfati imperatoris aliorumque bonorum hominum plurimorum, Echardum episcopum Noviomacensem, et Simeonem pontificem Laudunensem, ac Patratum Saxoniæ præsulem, duosque eorum chorepiscopos, atque sacerdotes, et alios Dei quamplures ministros convocans, ipsum sacrum, de loco quo eum sanctus posuerat Eligius, corpus elevans, optimo loco, quo et nunc optime jacet tumulatum, aromatibus conditum, olosericis et vestibus deauratis involutum decentissime sepelivit [Cfr. infra, Liber de miraculis, cap. ult.] . Hactenus auctor antiquus et, ut videmus, rei gestæ temporibus æqualis. Similiter in altero vetustatis monumento, nempe in Sermone de tumulatione sanctorum Christi martyrum Quintini, Victorici et Cassiani, memoratur illa tertia translatio his verbis [Cfr. Hemeræus, Augusta Vir. vindicata et illustrata, in Regesto, pag. 20.] : Anno dominicæ Incarnationis octingentesimo vigesimo quinto, ab Hugone monastico abbate et a Drogone, Metensium videlicet pontifice, ab illo loco iterum elevatur aromatumque liquoribus gratanter perfunditur. Dedicata quidem episcopali benedictione basilica, a Fulrado memorabili abbate honorabiliter constructa, Christi martyris Quintini membra in honorabili crypta tertio tumulantur. Eodem tempore dedicata nova ecclesia est: unde Hemeræus [Ibid., in August. Vir. illustrat., pag. 75.] : Ædes, ait, a Fulrado condita et fundata dedicatur a Drogone Metensi,… Hugone abbate sanctissimo pium et religiosum opus procurante; et quo dies encæniorum grandiori cultu sanctificaretur, corpus S. Quintini … tertia tumulatione collocatur.

[61] [anno 835, ut legitur in Libro miraculorum,] Itaque ex Libro miraculorum translatio contigit anno Christi 835, Ludovici pii 22; ex Sermone de tumulatione, decennio citius, nempe anno Christi 825. Non ergo conveniunt bina documenta, omnium quæ ad nos pervenerunt, antiquissima. Nam, ut infra dicemus, et in verbis supra recitatis apparet, Liber miraculorum translationi coævus est: sicut vidimus et novimus; Sermo ad finem sæculi sequentis, id est decimi, probabiliter est habitus. Cæterum uterque numerus congruit annalibus Ludovici Pii, qui consors imperii factus mense septembri anni 813, defuncto patri suo Carolo Magno successit die 28 januarii anni sequentis 814; adeoque annus Ludovici 12 incidit in annum Christi 825, et 22 in annum 835. Uter vero translationi adscribendus? Hemeræus [Hemeræus, Augusta Vir. vindicata, pag. 75 et in Regesto, pag. 20.] , quem sequuntur Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 437, edit. 1701.] , Robertus Wiard [Historia insulensis sancti Quintini ecclesiæ ms.] , item breviaria Sanquintinensia, tam anni 1642 quam 1774, priorem habent seu 825; posteriorem Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin, pag. 172.] et Colliette [Mémoires pour l'histoire du Vermandois, tom. I, pag. 334.] . Illi mendosum censent Librum, hi non fidunt Sermoni. Itaque Hemeræus (cui cæteri quos supra nominavi, non examinata quæstione adhæsisse videntur) Librum miraculorum, quem ex Authentico edidit, emendandum censuit, atque anno Christi 835 substituit annum 825, anno Ludovici 22 annum 12 [Augusta Viromand., in Regesto, pag. 18.] ; idque lectore nequaquam monito: unde et falsi reus dicitur a Collietto. Et re quidem vera in Authentico, quod Hemeræus putandus esset accurate edidisse, totis et perspicuis literis signatur annus Christi octingentesimus trigesimus quintus, Ludovici vigesimus secundus, ut compertum habui, cum Quintinopoli volumen ms. pervolverem. Quid igitur virum omnium consensu bonum et cordatum impulerit, ut genuinum adulteraret testum? Eum ideo, ut opinor, mutavit, quod standum censebat Sermone de tumulatione, ac proinde mendum in Librum irrepsisse putabat.

[62] [non anno 825, ut in Sermone de tumulatione.] Utique Sermonem esse magni faciendum, nemo non fatetur. Auctor, præsertim ubi de Normannicis incursionibus tractat, rationis temporum minime ignarum se prodit. Sed non ita novit annos Ludovici Pii. Scribit enim corpus S. Cassiani allatum … in basilicam beati martyris Quintini … anno dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo (Hemeræus habet annum 842), regni… Ludovici imperatoris augusti vigesimo octavo. Verumenimvero obiit Ludovicus die 20 junii anni 840 [Cfr. B. Simson, Jahrbücher des Fränkischen Reichs unter Ludwig dem Frommen, tom. II, pag. 230, Lipsiæ 1876.] . Insuper cum humatio in Sermone adscribatur anno Christi 825, tacito anno regni Ludovici, et paulo infra addatur, corpus S. Cassiani allatum anno Christi 860, regni Ludovici 28; consequens esset, si numeris Sermonis staremus, ut ante Ludovici regnum S. Quintini translatio contigerit. Hæc quam absurda sint, nemo non videt. Hemeræus itaque, sicut alibi Librum, ita hoc loco emendat Sermonem, annum ponens Christi octingentesimum quadragesimum secundum. Sed neque iste componitur cum anno vigesimo octavo Ludovici; qui cum imperium iniisset mense septembri anni 813 [Ibid., tom. I, pag. 3 et seqq.] , annus illius vigesimus octavus cadit in annum æræ nostræ quadragesimum primum, quo jam superstes non erat. Id asserunt etiam Benedictini, qui eodem loco notant chartas ejus exstare duplicis generis: in aliis anni numerantur a 15 aprilis 781, quo Romæ inauguratus est Ludovicus rex Aquitaniæ, in aliis a morte patris [Nouveau traité de diplomatique, tom. V, pag. 716. Art de vérifier les dates, pag. 538, Paris. 1770.] . Si prius assumatur, annus regni vigesimus octavus respondet anno Christi 809, quo adhuc in vivis erat Carolus Magnus. Ex his apparet errasse Hemeræum hujusque sequaces. Præterea S. Quintini translationem referendam esse ad annum Christi 835, etiam efficitur ex annis regiminis Hugonis, et episcopatus Echardi, seu Eichardi aut Achardi, ut jam indicabimus.

[63] [Nam et Hugo, filius Caroli Magni,] Hugo filius erat Caroli Magni ex Regina, quam hic ætate jam provectus sibi adjunxerat. Anno 794 [Cfr. Pertz, Monum. Germ. hist., Scriptt., tom. II, pag. 223.] , defuncta Fastrada, ut ait Einhardus [Vita Caroli, ap. Philippum Jaffé, Bibliotheca rerum Germanie., tom. IV, pag. 525 et seq., Berolini 1867.] , Liutgardam Alamannam duxit, de qua nihil liberorum tulit. Post cujus mortem (die 4 junii anni 800) sibi ex ordine conjunxit Madelgardam,… Gersuindam … et Reginam, quæ ei Drogonem et Hugum genuit, et Adallindem, ex qua Theodericum procreavit. Sed in annalibus Weissemburgensibus, quos ex codice sæculi VIII exeuntis vel IX edidit Pertzius [Mon. Germ., Scriptt., tom. I, pag. III.] , hæc legimus: Anno 802 aut 803, 15 kal. jul. natus est Drugo, immo dicendum fuisse anno 801 ostendit clar. Mone [Cfr. Simson, Jahrbücher des Fr. Reichs unter Ludwig dem Frommen, tom. I, pag. 23.] . Post hunc ergo annum et ante 807, genitus sit oportet Hugo, si fidere licet annalibus Lobbiensibus, in quibus ad annum 807 legimus: Natus est imperatori filius, nomine Theodericus. Sed in his annalibus temporum notatio minime certa est [Ibid. Cfr. Pertz, Mon. Germ., Scriptt., tom. II, pag. 195.] . Nescio quonam auctore confidenter affirmarit Cointius Hugonem anno 808 esse natum [Annales eccl. Franc., tom. VII. pag. 112.] . Attamen cum, defuncta Liutgarda (anno 800), Carolus sibi conjunctam habuerit primum Gersuindam, de qua ei nata est Adaltrud, deinde Reginam matrem Drogonis et Hugonis, facile fieri potuit ut inter hujus ortum et Liutgardæ obitum anni fluxerint circiter octo. Quo posito, cum vita excessit pater die 28 januarii anni 814, sex, aut non multo plures annos natus erat Hugo. In quem Ludovicus pius primum se maxime benevolum exhibuit [Nithardi, Histor., ap. Pertz, Mon., Scriptt., tom. II, pag. 651.] , et quidem usque ad annum 818, quo Bernardus, rebellionem in patriam meditatus, captus luminibus et vita pariter privatur. Hinc autem metuens Ludovicus ne post dicti fratres (Drogo, Hugo, Theodoricus) eadem facerent … totondit ac per monasteria sub libera custodia commendavit [Ibid.] . Hactenus Nithardus. Similia tradit Theganus in Vita Ludovici [Ibid., pag. 596.] : Eodem tempore (quo Bernardus obiit) jussit imperator fratres suos tonsurari… Quos postmodum honorifice constituit: Druogoni episcopatum dedit, et Hugoni cœnobia, monasteria; alias cœnobialia monasteria et cœnobia multa [Forschungen zur Deutsche Gesch., tom. X, pag. 350 et seq., Götting. 1870. Cfr. Mon. germ., tom. XIII, pag. 390 et 616.] . Bethmannus itaque perperam dicit Hugonem anno 825 in clericum tonsum [Ibid., tom. VII, pag. 1021.] . In Lobbiensibus dumtaxat annalibus eventum ad annum 825 refertur [Ibid., tom. II, pag. 195; tom. XIII, pag. 232.] .

[64] [abbas factus est anno circiter 833,] Auctor chronici Moissiacensis ad annum 817 [Ibid., tom. I, pag. 313, tom. II, pag. 257.] : Fratres vero suos ex concubinis natos … clericos fieri jussit et per singula misit monasteria [Cfr. Cointius, Ann. eccl., tom. VII, pag. 485.] . Quæ de Hugonis institutione in monasterio Novaliciensi narrat hujus cœnobii annalista, erroribus scatere jam pridem compertum est [Cfr. Bethmann, in Mon. Germ., Scriptt., tom. VII, pag. 102.] . Id constat, eum in oppido Tullo sat diu versatum esse [Bouquet, Rec. des hist. des Gaules, tom. VI, pag. 394.] ; item, ut videtur [Cfr. Simson, Ludwig d. Fr., tom. I, pag. 127 et 239. Bähr, Gesch. der Röm. Literatur im Karoling. Zeitalter, pag. 98.] , in monasterio Caroffensi (Charroux). Sed anno 822 Ludovicus imperator fratribus suis, quos invitos tondere jussit, reconciliatus est [Mon. Germ., tom. I, pag. 209; ibid., tom. II, pag. 530. Cfr. J. Besly, Du duc Hugues, fils de Charlemagne, pag. 47 et seqq., in Histoire des comtes de Poitou, ad calcem, Parisiis 1647.] , ab eoque accepit Hugo cœnobia et monasteria. At quænam et quandonam? Non raro perhibetur abbas fuisse Novaliciensis [Hemeræus, Augusta Vir., pag. 74.] , Atrebatinus S. Vedasti et Suessionensis S. Medardi. Sed hæc recipienda non sunt [Cfr. Cointius, Ann. eccl., tom. VIII, pag. 720. Bethmann in Mon. Germ., tom. VII, pag. 105, 129, 132. Cfr. Van Drival, Nécrologe de l'abbaye de S. Vaast, pag. 6, Atrebati 1878.] . Quod autem ex annalibus Lobbiensibus referunt Ernestus Dümmler, Philippus Jaffe, Theodorus Sickel, aliique, eum quoque Lobbiensem fuisse abbatem, manifesto falsum videtur [Cfr. Simson, Ludwig d. Fr., tom. II, pag. 240. Vos, Lobbes, son abbaye et son chapitre, tom. I, pag. 164 et seqq., Lovanii 1865.] . Id dumtaxat certum est, eum præfuisse monasteriis S. Quintini Viromanduensi et S. Bertini Sithiensi [Annales S. Quintini, in Mon. Germ., tom. XVI, pag. 507. Guérard, Cartulaire de S. Bertin, pag. 82 et 90. Sickel, Die Urkunden der Karolinger, part. II, pag. 187 et 349. De Laplane, Les abbés de S. Bertin, part. I, pag. 57 et seqq., Audomaropoli 1854.] ; a quonam vero anno, non inter omnes convenit. Vult Hemeræus eum prioris monasterii abbatem creatum anno fere 823, quando videlicet agebat annum circiter decimum sextum: sed id eo minus concesserim, quod omnes consentiunt eum Viromanduensi cœnobio præsidere cœpisse paulo antequam Sithiensi præficeretur; huic autem præfectus est anno 834. Mortuo Fridogiso, inquit Folcardus, in libro I miraculorum S. Bertini [Mabillon, Acta SS. Ord. S. B., tom. III, pag. 107 et seqq., 468, Venetiis 1734. Cfr. Guérard, Cart. de S. Bertin, pag. 82.] , quartodecimo regiminis … anno, successit in regimen cœnobii Hugo: quod in dictum annum 834 cadit, quia Fridogisus, teste eodem Folcardo, anno Verbi incarnati octingentesimo vigesimo et præfati regis Ludovici septimo, abbatiam Sithiensis cœnobii suscepit gubernandam. Hinc Cointius [Ann. eccl., tom. VIII, pag. 720 et 225.] : Hugo, inquit, abbas fuit sancti videlicet Quintini ab anno … 833, et S. Bertini ab anno 834: a quo etiam circiter anno in historiis et in regiis diplomatibus ut abbas et ut regius notarius memorari cœpit [Sickel, Die Urkunden der Karolinger, part. II, pag. 187, 198, 201. Cfr. Part. I, pag. 96 et seqq. Monum. Boica, tom. XXVIII, part. II, pag. 27.] . Obiit anno 844 [Cfr. E. Dümmler, Gesch. des Ostfränkischen Reichs, tom. I, pag. 235.] . Quamvis autem successio abbatum S. Quintini, illis temporibus de quibus nunc agimus, obscura et incerta sit, tamen ex ante dictis colligi posse videtur, Hugonem anno circiter 833 abbatem creatum fuisse, non autem decennio ante; et standum esse Libro miraculorum in quo translatio S. Quintini ab Hugone facta dicitur anno 835.

[65] [et Eichardus episcopus Noviomensis creatus est post 829,] Idem manifesto confirmari potest episcoporum Noviomensium successione. Scilicet Eichardus, qui translationi præsens memoratur, episcopus Noviomensis non erat anno 825, si quidem in locum Rantgarii mortui suffectus est, atque is anno 829 sexto concilio Parisiensi intererat. Quod perspicitur in charta quam tempore concilii dedit Ynchadus, Parisiensis Ecclesiæ præsul, quamque ex veteri ejusdem Ecclesiæ pastorali exscripsit Gerardus Dubois [Hist. Eccl. Parisiensis, tom. I, pag. 349 et seq.] . Ubi hæc inter alia occurrunt: In præsentia venerabilium virorum ob Dei causam ad synodale concilium apud Parisiacam urbem convenientium, Ebboni videlicet archiepiscopi,… Rantgarii episcopi etc. Ea charta, subjicit historiographus, facile reperiuntur qui episcopi concilium Parisiense celebraverint, Ebbo scilicet archiepiscopus Remensis,… Rantgarius Noviomensis etc. Et iterum: Etsi in ea charta nota temporis non est, tamen haud dubium est datam esse anno Christi DCCCXXIX, quo anno celebratum fuisse concilium Parisiense constat. Igitur Eichardus, qui Rantgario seu Ragenario Noviomensi successit, hanc Ecclesiam non gubernavit ante annum 829, immo non ante annum sequentem, si Cointium sequimur, qui ad annum 830 scripsit [Ann. eccl., tom. VIII, pag. 145. Cfr. Migne, Patrol. lat., tom. XCVII, col. 593. Pertz, Mon. Germ. hist., Leg., tom. I, pag. 295.] : Existimamus… Ragenarium ad hunc annum pervenisse, eique successisse Achardum, quem vetus codex in translatione S. Quintini vocat Eichardum. Ad summam itaque translatio S. Quintini non anno 825 contigit, sed ut jam pridem dixit Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin, lib. II, cap. 6 et 15, pag. 129 et 172, Quintinopoli 1627.] , anno 835: neque enim alia inter eruditos controversia est quam de annis 825 et 835, quum omnes consentiant interpositis annis tertiam translationem non posse adscribi.

[66] [et Simeon Laudunensi Ecclesiæ præfuit ab anno 835.] Hæc rursus eo confirmantur quod Simeon Laudunensis affuisse perhibetur. Simeon Laudunensis episcopus, ait Cointius [Ann. Eccl., tom. VIII, pag. 389.] , Ostroldo … hoc eodem anno (835) successit, postquam Ebo in synodo apud Theodonis Villam (Thionville) congregata jussus est a pontificali ministerio recedere. Hæc autem synodus seu placitum absolutum fuit dominica prima quadragesimæ anni 835 [Ibid., pag. 351. Cfr. Mon. Germ., Scriptt., tom. XIII, pag. 471 et seq.; cfr. pag. 305 et seq.] . Quo posito, fieri non potuit translatio S. Quintini ante annum 835. Mittimus autem alios episcopos qui huic interfuerunt, Drogonem scilicet, qui ecclesiam Mettensem rexit ab anno 823 ad 855 [Cfr. Simson, Ludwig d. Fr., tom. I, pag. 196 et seq. Gallia christ., tom. XIII, col. 711 et seq.] ; et Patratum Saxoniæ præsulem, scilicet, ut vult Hemeræus [Aug. Vir., pag. 75.] , unius e duodecim episcopiis, quæ in Saxonia paulo ante Carolus imperator, Christo assertis incolis, fundarat. Cointius vero nihil dubitans dicit, Patratum seu Baduradum Saxoniæ, id est Paderbornæ in Saxonia, præsulem, additque illos falli qui eum episcopis Sagiensibus annumerant [Ann. eccl., tom. VIII, pag. 389.] . Constat autem Banderadum (Badurad), secundum Paderbornensem episcopum, successisse Hathumaro, defuncto verisimiliter die 9 augusti anni 815 [Ebeling, Die deutschen Bischöfe, tom. II, pag. 346, Lipsiæ 1858. Cfr. Mon. Germ., Scriptt., tom. IV, pag. 151. Rettberg, Kirchengesch. Deutschlands, tom. II, pag. 441.] , atque obiisse mense septembri anni 859. Certe inter patres concilii Aquisgranensis anno 816 numeratur. Amborum chorepiscoporum qui in translatione memorantur, nomina interciderunt.

[67] [Juxta corpus S. Quintini repositum fuit corpus S. Cassiani,] Sub eodem abbate Hugone, post elapsos fere decem annos, in eadem crypta, ad dexteram S. Quintini, depositum fuit corpus S. Cassiani Augustodunensis episcopi, quod anno 840 advectum Augustoduno Quintinopolim fuerat: scilicet Carolus rex, anno … octingentesimo quadragesimo quinto Christi Incarnationis, … indictione octava, die nonis martii, ad præscriptum pontificis Christi Cassiani reverenter accedens tumulum, cum duobus episcopis, scilicet Wanilone Senonensi archiepiscopo, et Immone præsule ecclesiæ Noviomacensis, aliisque compluribus Dei amatoribus, … ardentissimo amore summaque devotione ipsum loculum in quo jacebat sancti efferens corpus, … infra cryptam basilicæ præfati martyris Christi Quintini, ad dexteram videlicet lateris ipsius testis Christi, optime ac pulcherrime tumulavit, tradens ad amborum sanctorum luminaria et ornamenta, maximeque ad tumbam B. Cassiani fabricandam, fiscum unum nomine Tuniacum.

[68] [novis suspensis luminaribus.] Hæc edidit Hemeræus ex vetustis Passionariis ecclesiæ S. Quintini [Aug. Vir., in Regesto, pag. 27 et seq. Cfr. Acta SS., tom. II Aug., pag. 59 et seqq.] ; et alio loco [Aug. Vir., pag. 76. Cfr. Colliette, Mem. pour l'hist. du Verm., tom. I, pag. 346 et seqq.] : Porro, inquit, quod alibi scripsimus, magnificentissimum et augustissimum olim fuisse luminare in ecclesia S. Quintini, constat cum ex hac Caroli donatione tum e corona argentea, quæ etiamnum pendens e chori apside, ante majus altare cathena ferrea sustinetur, sed suo metallo fœde spoliata præter quasdam æris laminas liliatas inauratasque… Hæc diametro pedum 16, habet in circumferentia duodecim turritas portas, et has inter æquali spatio prominentes cuspides cereis sustinendis, quorum splendore locus … late compleretur, “ut esset illa species quædam cœlestis civitatis, quæ in Apocalypsi ab Agno indeficiens lumen accipit, et 12 portis communitur.” Erat autem hic ejus olim usus, ut solemni quoque die arderet… Credimus vel ab ipso Calvo vel a quovis principe post incendia Normannorum ad splendorem luminaris donatam; quam vulgus tamen putavit ab hoste urbem obsidente ex voto oblatam, quo blasphemiæ crimen, quam in Divum evomuerat, expiaret… Erat præterea assisia seu trabs ante feretra cereis crassioribus sustinendis et festis diebus accendendis. Hanc … canonicus ratione feretrorum, coronam laicus accendebat. Præter immensam illam copiam cereorum, lampades quoque plurimæ eadem in basilica passim et incessanter illuxerunt, votiva donaria canonicorum. Hæc ita scribebat Hemeræus ante medium sæculum XVII.

[69] [Tertia translatio memoratur in fastis sacris.] Die 25 octobris, tertiæ translationis memoria recolitur in antiquo Martyrologio ms. ecclesiæ sancti Quintini his verbis: Augustæ Viromanduorum, translatio corporis et capitis S. Quintini martyris e tumulo per sanctum Eligium ei constructo, in cryptam, ab Hugone abbate sub choro ecclesiæ a Fulrado conditæ ædificatam, et sepulchra ejusdem S. Martyris et SS. Victorici et Cassiani, vacua quidem sed veneranda, adhuc continentem. Eodem die tum translationis tum dedicationis mentio legitur apud Saussayum, ex vetere martyrologio monasterii S. Savini de Levitania [Martyrologium gallicanum, pag. 1250.] ; et pariter recensetur in auctariis Bedæ-Flori Atrebatensi et Tornacensi [Acta SS., tom. II Martii, pag. XXXVI; cfr. tom. XI Oct., pag. 391.] . Ad hanc quoque diem indicitur translationis officium in ecclesiæ S. Quintini breviario anni 1511. In breviario anni 1642 lectio IV exhibet historiam translationis, itemque in Proprio anni 1774, ubi dies festus celebrari jubetur ritu duplici.

§ VIII. Translatio S. Quintini e crypta in navem ecclesiæ. Reliquiarum divisio. Una cum SS. Cassiani et Victorici sacris corporibus collocantur pone majus altare, præsente S. Ludovico.

[Sub translatione S. Quintini e crypta in navem ecclesiæ,] Cum initio regni sancti Ludovici IX, post longas molestasque lites de juribus et privilegiis inter capitulum Sanquintinense et episcopos Noviomenses aliosque agitatas, ac tandem compositas vel saltem sopitas, pax rediisset, serio cogitari cœpit de elevandis sanctorum patronorum reliquiis. Audiamus Hemeræum [Augusta Virom., pag. 215 et seq.] : Ludovicus 9 Francorum rex, patronus et primus canonicus ecclesiæ S. Q., vel sub ipsos annos pueritiæ eumdem martyrem singulari cultu venerationeque suspexit, deque basilica præsertim ejus una exornanda ditandaque cogitavit; qui vix duodennis (natus 25 aprilis anni 1215, patri successit die 8 novembris anni 1226, piissima matre Blanca regnum administrante) inunctus et coronatus Rhemis (die 29 novembris 1226) a Jacobo de Basochiis, episcopo Suessionensi, … elevationem sanctarum reliquiarum Quintini, Victorici atque Cassiani fieri quamprimum voluisse videtur (qua tralatitiis illæ sepulchris eductæ, in ea inclusæ pheretra fuerunt, quæ gemmis auroque convestita pone majus altare columellis suffulta postea collocarentur); et navis ecclesiæ restaurationem inchoari; collatis eleemosynis, quibus opus ad coronidem brevi perveniret… De ista reliquiarum elevatione, præter ecclesiæ commentarios, Chronicum magnum Belgicum habet ad an. 1229: Intrante maio facta est elevatio SS. Quintini, Victorici atque Cassiani quondam Æduensis episcopi apud Viromanduam. Haud absonum videtur ad futuram hanc elevationem referre verba quædam chartæ Philippi Augusti, datæ anno 1211. Ibi rex pacem reformatam testatur super discordiis et querelis quæ erant inter comitissam (Alienorem seu Eleonoram) S. Quintini et capitulum S. Quintini. Juverit recitasse locum ubi de sancto martyre levando agitur: Item de calice aureo de quo conquerebatur comitissa, respondit capitulum, quod ipsum in massa conflatum vendidit et inde bonos reditus emit, et quod adhuc lapides pretiosos qui erant in eo, repositos habet, et quod capitulum multotiens obtulit ipsi comitissæ. Quod si ipsa vellet loculum parare beato Quintino levando, capitulum redderet et ad hoc apponeret totum illud aurum et lapides memoratos [Ibid., in Regesto, pag. 50.] . Ex quibus utique apparet dudum jam actum fuisse de transponendis reliquiis in aliam thecam: quod tandem anno 1228 vel sequente perfectum. Scribit Claudius de La Fons [Histoire de S. Quentin, pag. 149.] calicem de quo supra dicitur, dono fuisse datum a Carolo Magno, et præter alia multa adhibitum fuisse ad conficiendum ornandumque S. Quintini novum feretrum. Cæterum nulla est dubitandi ratio quin illa elevatio cum apparatissima pompa fuerit peracta, quamvis desint monumenta quibus festum describeretur [Colliette, Mém. pour l'histoire du Vermandois, tom. II, pag. 601.] . Nihil etiam est quo certo definiri possit utrum anno 1228 an 1229 (alii alium proponunt) translatio contigerit. Notat Hemeræus [Aug. Vir., pag. 219.] , Inguerranum Cociaci dominum, cum interfuisset, ut credimus, sanctorum carpentorum elevationi, hac excitatum, paulo post, mense julio 1229, se valde munificum ostendisse in sancti Quintini ecclesiam. Insuper, ait Colliettus [Tom. II, pag. 601 et seq.] , hæc est communis opinio pretiosas thecas, in quibus reposita tunc sunt sacra trium patronorum corpora, confectas esse magnam partem ope donorum prædicti Inguerrani.

[71] [quæ peculiari festo celebratur die 2 maji,] Dies, ut iterum legimus apud Hemeræum [Aug. Vir., pag. 216.] , elevationi reliquiarum sacer apud nos celebri festivitate peragitur secundus mensis maii. In Actis SS., inter Prætermissos ad diem 2 maii, notatur Elevatio SS. Quintini, Victorici et Cassiani, inscripta cuidam martyrologio Usuardi; quæ tamen in hujus auctariis a Sollerio accurate collectis et recensitis non reperitur. Prætermittitur quoque a Saussayo. In vetusto martyrologio ms. ecclesiæ sancti Quintini legitur: Maii dies II. Elevatio corporis beatissimi Quintini martyris, sociorumque ejus Victorici et Cassiani. In kalendario breviarii anni 1511 sic annuntiatur festum ad eamdem diem: Elevatio S. Quintini. Annuale. Ipsum porro officium uno tantum nocturno constat, quamvis solemne. Omnia fere referuntur ad S. Quintinum, paucissima ad SS. Victoricum et Cassianum. In altero breviario, scilicet anni 1642, officium est novem lectionum et duplex I classis, atque plura antiquioris breviarii exhibet vestigia. Ita in kalendario signatur: Elevatio sancti Quintini et sociorum ejus Victorici et Cassiani. Duplex primæ classis seu annuale majus. In hoc officio, uti in proxime superiore, sæpe memoratur SS. Trinitas, non eo quod trium sanctorum patronorum festus est dies (nam Victorici et Cassiani parca est mentio), sed eo quod hæc tertia habetur S. Quintini elevatio: primum enim levatum est corpus ab Eusebia ex aquis Somenæ; dein a S. Eligio ex veterrimo cumbo; tandem hodie e crypta Hugonis; atque sacræ reliquiæ tribus in capsis repositæ sunt, ut mox indicabimus. Denique in kalendario Proprii anni 1774 annuntiatur Elevatio SS. Quintini, Victorici, martyrum, et Cassiani episcopi; an. 1228. Duplex I classis seu annuale majus; et apparet ex majoribus characteribus quibus nomina impressa sunt, diem hunc festivari apud populum. Hoc officium a superioribus discrepat. Ablatis enim antiphonis, capitulis etc. historicis, substituuntur sententiæ ex sacra Scriptura, ita ut præter hymnos tres et lectionem II nihil reperiatur ad vitam et certamen plane spectans.

[72] [reliquiæ divisæ sunt et tribus in thecis repositæ.] Sub hac elevatione fuerunt secreta caput et brachium Quintini martyris (et pariter SS. Victorici et Cassiani) et viaticis vasis contenta, quæ veneratione quotidiana fidelium colerentur. Sic in breviario anni 1642, lectione sexta: unde et in responsorio lectionis sequentis seu septimæ: Tria vasa fabricantur, quibus tria collocantur: corpus, caput, brachium. Hæc eadem verba inveniuntur in breviario anni 1511; ubi etiam scripta est ad Benedictus in laudibus hæc antiphona: Benedictus Dominus, per quem sanctus Quintinus est trina vice revelatus, trino vase consignatus. Confirmatur id postremo breviario typis excuso anno 1774: Anno itaque supra millesimum ducentesimo vigesimo octavo, die maii secunda, absoluta jam chori ædificatione, visum est in ornamentum novæ basilicæ ditioribus feretris componi debere sanctorum Quintini, Victorici atque Cassiani corpora, et in loco ecclesiæ conspicuo collocari. Seposita sunt totidem in vasis sanctorum capita et manus altera… Quamvis non ante seculi decimi tertii annum quinquagesimum septimum pone majus altare novæ capsæ sublimatæ sint, expectata prædicti regis (S. Ludovici) ex ipsius voto præsentia… Ex his apud nonnullos ortum dubium est, num vasa tria fabricata fuerint priore anno (1228) an posteriore (1257). Credibile est thecas, licet jam anno 1228 factas, non tamen omni ornatu suo instructas integris fere annis triginta in vetere navi sepositas mansisse; idque ut credam eo magis adducor, quod rex sub priore elevatione in teneris annis versabatur, sub secunda autem in flore ætatis, gloriæ atque potestatis. Unde non facile intelligitur, talibus in adjunctis nihil ab eo collatum ad decorem vasorum quibus sancti martyris pignora in perpetuum servarentur. Hoc omnino constat, reliquias anno 1228 vel 1229 e sedibus subterraneis eductas, atque tribus in thecis separatis conclusas, in veterem ecclesiæ navem fuisse delatas.

[73] [Anno 1257 collocatæ sunt pone altare primarium.] Post hanc elevationem non videbantur reliquiæ suo deinceps movendæ loco. Nec tamen ita se res habuit. Vix elapsis annis triginta, altera eaque longe solemnior peracta translatio est … de navi basilicæ vetustæ in opus novum, id est in chorum ejus, absolutum jam pridem ac perfectum [Ibid., pag. 241.] , die dominica ante Nativitatem Mariæ Virginis, quæ anno 1257 in diem secundam mensis septembris incidisse reperitur. Aderant Ludovicus cum liberis, episcopi magnatesque plurimi, ut constat ex rescripto quod sanctissimus rex tunc edidit: Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam præsentibus quam futuris, quod in præsentia dilectorum et fidelium nostrorum Thomæ Remensis archiepiscopi, Iteri Laudunensis, Petri Cathalaunensis, Wermondi Noviomensis, Guillelmi Bellvacensis, Jacobi Atrebatensis, Girardi Ambianensis, Galterii Tornacensis et Radulphi Morinensis episcoporum; præsentibus nobis una cum liberis nostris Ludovico primogenito et Philippo; astantibus insuper dilectis et fidelibus nostris Joanne comite Suessionensi, Simone domino Nigellæ, Ægidio Franciæ constabulario, et aliis quamplurimis: anno dominicæ Incarnationis 1257, die dominica ante Nativitatem beatæ Mariæ Virginis, translata sunt corpora gloriosissimi Christi martyris beatissimi Quintini, et sociorum ejus beatorum Victorici et Cassiani, ac honorifice collocata de veteri ecclesia in novam fabricam, quæ in honore ipsius gloriosissimi martyris præclaro opere inchoata refulget. In cujus rei testimonium præsentibus sigillum nostrum, una cum sigillis prædictorum archiepiscopi et episcoporum, duximus apponendum. Actum prædictis anno, die, loco [Ibid., in Regesto, pag. 54. Cfr. Bréquigny et Pardessus, Table chron. des diplômes, tom. VI, pag. 314.] . Tradit Claudius de La Fons [Histoire de S. Quentin, pag. 152.] adolescente sæculo XVII instrumentum hoc tum regis tum episcoporum sigillis munitum servari in tabulario ecclesiæ. Errat autem Gulielmus Marlot [Metropolis Remensis, tom. II, pag. 544, Insulis 1679.] , ubi asserit reliquias tunc translatas e veteri theca in novam elegantiorem; quod contra fidem est laudati diplomatis et scriptorum quos vidi omnium; nisi intelligatur thecas in quibus caput, brachium et corpus anno 1228 reposita sunt, tunc elegantiore et ditiore ornatu fuisse decoratas. Quod probabilissimum nobis videri, jam supra indicavimus.

[74] [Cujus translationis festum, indulgentias conferente Alexandro IV,] Ad eamdem solemnitatem refertur bulla Alexandri papæ IV [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 241.] inscripta Decano et capitulo ecclesiæ S. Quintini; ubi inter alia legimus: Cum itaque, sicut nobis exponere curavistis, sacrum corpus B. Quintini martyris, quod in vestra ecclesia requiescit, de uno loco ipsius ecclesiæ ad alium digniorem proponatis transferre; nos Christi fideles ad merita quasi per præmia incitare volentes, omnibus vere pœnitentibus et confessis qui ad ecclesiam ipsam, in ipso die hujus translationis, causa devotionis accesserint, unum annum et quadraginta dies; accedentibus vero ad ipsam annis singulis in festo translationis ejusdem, quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Anagniæ, cal. octob., pontificatus nostri an. I, adeoque anno 1255, cum electus Alexander sit die duodecima decembris anno proxime superiore. Prodiit ergo bulla circiter biennio ante elevationem sacri corporis. In illa translatione, ait Hemeræus, puto aliquas partes de sacro carpento decisas, quæ inter principes distribuerentur; quæ transportatæ in varias diœceses Galliarum, occasionem præbuere cur sacella plurima Quintino conderentur. Quod malim referre ad annum 1228, quo constat et apertum fuisse marmoreum sarcophagum, et reliquias tres in partes divisas atque totidem in thecas sepositas. Sub hac autem translatione nulla memoratur reliquiarum recognitio. Dicitur denique Ludovicus rex per illos festivitatis dies fundasse in ecclesia S. Quintini duas capellanias, quarum proventus annuus e domanio Viromandiæ repeteretur [Ibid., pag. 242.] .

[75] [celebratur die 2 septembris.] Festivitas illa, ait iterum Hemeræus [Ibid., pag. 241.] , celebratur a nostris 2 septembris et “commemoratio reliquiarum ecclesiæ” dicitur; quam cum festum Nativitatis B. Virginis proxime sequeretur, cui esset delubrum etiam consecratum, impetratæ quoque sunt indulgentiæ ad eumdem diem, quo et ambæ festivitates in unam quasi coalescerent, et multiplicatis bonorum spiritualium largitionibus fierent solemniores. Hujus tamen festi non meminit Saussayus in Martyrologio Gallicano, neque decessores nostri in Prætermissis ad diem secundam septembris. Verum in vetusto martyrologio ms. ecclesiæ sancti Quintini annuntiatur his verbis: Eodem die (2 septembris) translatio corporis beati Quintini ac sociorum ejus in novam basilicam, celebrata anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo. Eodem die fiet duplex festum de beato Quintino et sociis suis, et de omnibus reliquiis in ecclesia ista beati Quintini retentis. In kalendario quod est breviario anni 1511 præfixum, notatur ad IV nonas (2 sept.): Festum reliquiarum ecclesiæ sancti Quintini martyris, duplex. In altero anni 1642: Festum SS. Reliquiarum ecclesiæ S. Quintini, duplex secundæ classis. Item in tertio anni 1774: Veneratio reliquiarum ecclesiæ S. Quintini a S. Ludovico, an. 1257, duplex II classis. Hæc tria breviaria etiam exhibent Officium de Translatione. In primo lectiones I, II, III et IV recitantur, mutatis quibusdam verbis et inserta una vel altera sententia, ex Sermone de Tumulatione, de quo infra latius agetur: cætera pleraque sunt de communi plurimorum martyrum; item in secundo breviario, ubi tamen lectiones V et VI sumptæ sunt ex libris et actis ecclesiæ Quintinopolitanæ: sexta quasi explicatio est diplomatis a S. Ludovico dati. Demum in tertii breviarii officio antiphonæ, capitula, responsoria etc. constant verbis S. Scripturæ, quæ omnia ad S. Ludovici adventum atque ad exhibitam sanctis patronis venerationem spectant. Lectio IV descripta est ex charta S. Ludovici Francorum regis IX inter titulos hujus ecclesiæ servata.

[76] [Solemnes translationes fuerunt omnino quinque.] Igitur translationes numerantur solemniores omnino quinque, quarum prima facta est per Eusebiam anno 341; altera per S. Eligium anno, ut puto, 641; tertia per Hugonem, filium Caroli Magni, abbatem S. Quintini, anno 835; quarta per alterum Hugonem, non abbatem, sed decanum ejusdem basilicæ, anno 1228, vel sequente; quinta denique sub decano Nicolao I [Ibid., pag. 236.] , anno 1257. Præter majores hasce translationes, quibus sacræ exuviæ ex uno loco in alium tutiorem, ex una theca in alteram condebantur, ea mente ut nova in sede deinceps manerent; nonnullæ memorantur minores aut temporariæ, quas rectius transvectiones et peregrinationes vocaveris; de his ex ordine et quantum opus est, dicemus numeris sequentibus.

§ IX. Normannica bella. Corpus S. Quintini Laudunum, Cinceniacum aliaque in loca ad tempus translatum. Pars reliquiarum per plures provincias circumfertur.

[Sacræ reliquiæ probabiliter anno 859,] Scribit C. La Fons [Histoire de S. Quentin, pag. 133 et seqq.] , Normannis anno 859 Viromandiam vastantibus, corpora SS. Quintini et Cassiani suis e sedibus ablata atque in alium locum, sed ignotum, fuisse devecta, ibidemque ad tempus latuisse. Eo spectare existimat vir eruditus antiquum martyrologium Sanquintinense, ubi (quod ipse testatur) ad diem 14 novembris id legitur: Depositio corporum SS. Quintini et Cassiani pontificis, imminente tristitia; aitque ibidem ad diem 20 septembris memorari eadem corpora, sedato turbine, suis sepulcris restituta per Raginelmum, alias Rainelmum, episcopum Noviomensem, qui Immoni ea tempestate a barbaris necato successerat. Eadem Colliettus habet [Mém. pour l'hist. du Verm., tom. I, pag. 355 et seq.] . Et re quidem vera ad annum prædictum 859, annales Bertiniani (quos ab anno 835 ad annum 861 Prudentio Trecensi episcopo, rebus gestis coævo [Cfr. Wattenbach, Geschichtsquellen Deutschlands, tom. I, pag. 168, 239 et seqq., Berolini 1878.] , adscribendos esse constat, inter alia hæc narrant [Monum. Germ. hist., Scriptt., tom. I, pag. 453. Cfr. Dudo S. Quintini, De moribus et actis Normanniæ ducum, lib. I, num. 4, pag. 131 et 321, edit. a Julio Lair, Cadomi 1865.] : Dani noviter advenientes monasterium sancti Walarici et Samarobrivam, Ambianorum civitatem, aliaque circumquaque loca rapinis et incendiis vastant… Hi vero qui in Sequana morantur, Noviomum civitatem noctu adgressi, Immonem episcopum cum aliis nobilibus tam clericis quam laicis capiunt, vastataque civitate secum abducunt atque in itinere interficiunt [Cfr. Pontoppidanus, Gesta et vestigia Danorum extra Daniam, tom. I, pag. 234, Lipsiæ 1740. Depping, Histoire des expéditions maritimes des Normands, tom. I, pag. 121, Bruxellis 1844. Kruse, Chronicon Nortmannorum, pag. 240 et seqq., Hamburgi 1851.] . Attamen quæ ad Immonem pertinent, in annum sequentem removenda sunt; nam, ut notat Pertzius ex Mabillonio, Immonem … ad mensem octobrem anni subsequentis, id est 860, superstitem fuisse, manifestum est ex actis concilii Tullensis apud Tusiacum, cui subscriptus legitur. Rainelmus quidem, Immonis successor, ibidem etiam inter subscribentium nomina invenitur: at post synodum ejus actis, quod non raro fiebat, subscribere potuit, ut certe iisdem subscripsere Autissiodorenses duo, Abbo scilicet et Christianus. Eadem reperies apud D. Bouquet [Recueil des hist. des Gaules, tom. VII, pag. 75.] . Nihil itaque obstat quominus corpora bina anno 859, ne ab impiis temerarentur, abscondita sint, et anno sequente sedibus suis reddita. Optarim tamen certiora invenire testimonia. Etenim hanc sacrorum pignorum transmigrationem in martyrologio Sanquintinensi significari, conjectura dumtaxat est vel suspicio. Insuper eam Hemeræus silentio prætermittit. Neque etiam memoratur in Sermone de tumulatione, ubi tamen auctor summatim, sed diligenter et accurate, recenset quidquid circa SS. Quintini et Cassiani corpora superioribus annis contigerit.

[78] [et certe anno 881, in tuto collocatæ sunt,] Vigesimo post anno sæviit denuo tempestas, multoque vehementius rabies Normannica debacchata est, præsertim annis 880 et sequentibus. Quo tempore bis, ut verbis Hemeræi utar [Aug. Vir., pag. 80.] , Laudunum sacra carpenta SS. Quintini et Cassiani devecta sunt; primum quidem cal. januarii 881, relata in suas sedes anno sequenti die 2 februarii. Quandonam et quo modo res sit gesta exponitur in Sermone de tumulatione his verbis: Hic autem, ut lucidior sit sermonis sensus et intelligatur manifestius, ex annali chronica inserenda sunt pauca. Et quoniam bis eorumdem sanctorum corpora cum mærore ad Laudunum sunt devecta et bis ad nos cum honore relata, libet apertius prodere et fugæ causam et reversionis eventum. Anno siquidem octingentesimo [octogesimo] primo a dominica Incarnatione, kalendis januarii, Normannorumque metu cogente, a bustis prius emota suis ad præfatum montem primum delata sunt. Nam priori anno in Carlopoli Compendio Karolides Ludovicus, nimia infirmitate gravatus, in parasceve die spiritum exhalavit vitæ (die 10 aprilis anni 879). Quapropter ejus filii, alter Ludovicus alter Karlomannus dicti, reges sunt constituti. Eodem quoque anno multa paganorum multitudo a transmarinis veniens partibus, Gandum monasterium occupaverunt et cuncta in circuitu crudeliter vastarunt. Ipso etiam anno rex transrhenanus Ludovicus Franciam venit, partemque regni Lotharii a suis nepotibus extorsit, et bellum contra Normannos in fisco Fumon exercuit; magnam quippe cædem eis intulit; Deo favente, victor extitit, perditoque filio tristis ad propria remeavit. Tandem vero nostri Ludovicus et Karlomannus Ambianis adierunt, ibique principum concilio regnum certis limitibus inter se diviserunt. Hinc Burgundiam una petierunt ac Bosonem a regia dignitate depresserunt, et uno ibi pene anno manserunt. Interim pagani [mense novemb. 880] Curtraium invadentes et Franciam sine rege et principibus vacuam reperientes, usque Peronam Scotorum venerunt, eamque igni succenderunt. Quod audiens juvenis rex Ludovicus, animi dolore permotus, fratrem in Burgundia reliquit et in Franciam remeavit. At pagani successibus sibi prosperis acriores effecti, nullum sibi resistere posse confisi, cum exercitu impio et terribili de Curtraio sunt egressi, et per quadraginta seu amplius millia diffusi, usque ad internecionem universa sunt depopulati. Quod cum præfatus rex pro certo comperisset, vallatus Francorum multitudine, suffultus Dei solamine, super eos venit insperate. Tantam denique eorum multitudinem dicitur peremisse in villa Sculcurtæ, quantam in Francia alias numquam credimus cecidisse. Qua de causa et illi qui evaserunt et reliqui qui Curtraio remanserant, terrore nimio perculsi fugerunt, et Batuam petentes cuncta circa Mosam loca atrociter vastaverunt. Anno autem sequenti, id est 882, corpora sanctorum Quintini et Cassiani kal. februarii a Lauduno descendentia, cum ingenti populorum caterva et laudum hymnorumque melodia, in die Purificationis sanctæ Mariæ in propriam relata sunt basilicam.

[79] [Normannis Galliam vastantibus,] Atque hæc ita in Sermone de tumulatione sanctorum Christi martyrum Quintini et Victorici et sancti confessoris Cassiani, quem infra edemus. Notatio temporis et res gestæ ut supra narrantur et digeruntur, confirmantur apprime annalibus et chronicis melioris notæ. Unum est quod hæsitationem faciat. Dicuntur sacra corpora Laudunum delata kalendis januarii anno 881, additurque priori anno Ludovicus in parasceve die spiritum exhalasse, quod prima specie videtur referendum ad annum 880: nec tamen res ita se habet. Certum enim est Ludovicum cognomine balbum, de quo agitur, obiisse dicto die, id est decimo aprilis, anno 879. Cæterum vox priori potest intelligi latiore sensu, ita ut unum et alterum e superioribus annis significari haud absurbe dicamus, idque tanto magis quod translatio incidit in kalendas januarii, id est primum incipientis anni diem, si, quod quidem videtur, auctor anni initium ducat ab iis kalendis [Cfr. Cl. de La Fons, Histoire de S. Quentin, pag. 135.] .

[80] [et iterum] Eodem paulo post iterum deducta fuerunt sacra corpora. Ipso siquidem tempore, ut legimus in Sermone de tumulatione, cum præfatus rex Andegavis disponeret ire, pactumque cum Alstenio facere, in infirmitatem decidit, indeque ad sanctum Dionysium rediit, ibique, proh dolor! spiritum vitæ exhalavit. Post cujus obitum Franci regem constituerunt Karlomannum. Quod ut pagani audierunt, Scaldim navibus introierunt et usque Condatum pervenerunt. Quapropter prædictorum corpora sanctorum secundo ad montem Laudunum delata sunt. Postea Normanni ad hunc locum pervenientes, plures gladio interfecerunt, multos etiam captivos duxerunt; sicque est ecclesia beati martyris Quintini crudeliter incensa, quæ habebat a perfectione sui annos quinquaginta novem. Ita pene omni loco devorato, pagani hac et illac progredientes, ad alia sunt profecti. Exinde variis casibus afflictis undique omnibus, Christo favente, anno quinto dominus comes et abbas Teutricus, prudenti consilio usi, muros istius loci cœperunt ædificare, duodecimo kalendas maii; quos acutissimo freti ingenio, prout necessitas cogebat, fecerunt accrescere cito. Unde pretiosa sanctorum corpora, Quintini videlicet et Cassiani, innumera stipata caterva, tertio kalendas novembris (30 octobris adeoque pridie festivitatis S. Patroni) ad propria sunt iterum relata et intra muros succensæ domus locata, anno 885, ut probabilius videbitur ex dicendis.

[81] [anno circiter 882,] Alteram hanc translationem adscribit Claudius de La Fons [Ibid., pag. 136.] anno 883, Hemeræus vero [Aug. Vir., pag. 79 et seq.] anno 882 (quo ipso anno, die 2 februarii, reliquiæ Lauduno primum fuerant relatæ). Utrumque ex Sermone eruitur, et quidem pari fere ratione. Ludovicus III mortuus est initio mensis augusti anni 882; Carlomannus, audito ejus interitu, Vienna, quam obsidebat, redux in locum fratris succedit. Interim Normanni denuo irrumpunt. Hæc si intra quatuor menses absoluta ponantur, secunda transvectio contigisse dicenda est exeunte anno 882; sin minus, initio anni 883. Anno vero 885 reductum fuisse thesaurum omnes consentiunt. Quod etiam ex iis Sermonis verbis haud temere colligi potest: Exinde … anno quinto, dominus comes et abbas, etc. Cum prima devectio ibidem adscribatur anno 881, ipsis kal. januarii, liquet annum abhinc quintum cadere in annum 885. Ad calcem ejusdem Sermonis legitur: Membra martyris Victorici Quintinopolim devecta et juxta gloriosi… Quintini pignora collocata anno octingentesimo nonagesimo tertio, tertio calendarum novembris, et transacto decem annorum spatio postquam est a paganis succensa beati Quintini ecclesia (anno 883, ut infra ostendam), regni Odonis regis Francorum quinto, id est anno 893, et a murorum constructione septimo.

[82] [donec Quintinopolis, multis acceptis cladibus, tandem munita est.] Ea satis confirmantur aliunde. Certum est Normannos circa principium anni 882 ab his regionibus recessisse, Treviros incendisse et Metas usque progressos, postea vero rursus grassatos esse circa Laudunum… Quæ sunt in circuitu depopulantur, ut ait D. Bouquet [Rec. des hist. des Gaules, tom. VIII, pag. LXIX et seqq.] ; usque ad portam Remorum perveniunt,.. sed in urbem non ingrediuntur. S. Remigii corpus … transfertur ad villam Sparnacum (Epernai)… Carlomannus rex Normannos aggreditur, cædit et fugat… Normanni mense octobri in Condato sedem sibi statuunt regnumque Carlomanni atrociter devastant… Commisso in villa Avallo (Avaux) prælio, Franci superiores existunt caduntque Normanni circiter mille. Altera rursus signatur pugna juxta silvam Viconiam (Vicogne), et barbari huc illuc dispersi, paucis suorum amissis, redeunt ad naves. Quidni tot ac tantos inter turbines, repetitasque barbarorum incursiones, rursus reliquiæ S. Quintini tutiorem in locum, nempe Laudunum, reductæ sint? præsertim cum majores præviderentur calamitates, quæ brevi post secutæ sunt. Anno enim 883 Normanni monasterium et ecclesiam S. Quintini incendunt [Ibid. Cfr. Mon. Germ., Scriptt., tom. XVI, pag. 507.] , omnia late circum denuo diripiunt. Anno sequente barbari (quod quidam ad exeuntem circiter annum 883 referunt) XII millia pondera argenti imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, aliquatenus cœperunt securi esse [Cfr. Pontoppidanus, Gesta Danorum, tom. I, pag. 245.] . Eodem anno Carlommanus obiit. Utique talibus in rebus intelligitur facile comitem et abbatem, eo anno qui Carlomanni mortem insecutus est, cœpisse, ut legitur in Sermone, muros circum Quintinopolim ædificare; quos acutissimo freti ingenio fecerunt accrescere cito, ut post sex fere mensium spatium, tutum censerent esse sacris pignoribus perfugium: quæ tertio kal. novembris ad propria sunt iterum relata et intra muros succensæ domus (basilicæ) locata fuere, anno, ut omnes ferunt, 885, donec, rebus pacatioribus, suis in cryptis reponerentur. Quod factum est post septem circiter annos.

[83] [Tempora presse definiri nequeunt.] Atque hæc fere sunt quæ tantis in tenebris de annis utriusque transvectionis dicere satis probabiliter. licet. Suppetunt, immo abundant, annales et chronica de Normannorum incursionibus, eaque ut plurimum ampla et diffusa. Sed difficile est statuere temporum ordinem, nec videtur hactenus quisquam satis certo definivisse quo quæque anno acciderint. Sicut enim annales et chronica inter se discrepant, ita etiam nunc eruditi minime consentiunt. Sed id omnino constat, Galliæ provincias septentrionales cadente sæculo IX, ac nominatim ab anno circiter 880 ad annum 886 (ut de his tantum loquar quæ præcipue ad rem nostram pertinent), vix a barbaris securas exstitisse; quamquam ii populabundi huc illuc latius discurrebant, ad Rhenum, Scaldim Mosamque; ac per intervalla, sive adverso marte pulsi, sive inito pacto volentes, a Somena et Isara recedebant, semper tamen parati, si tulerit occasio, redire ad prædam. Id vero peculiari animadversione dignum est, Normannos raro urbes vallatas tentasse, rarius obsidione facta expugnasse; atque ita factum est ut Laudunum sacris reliquiis opportunum tutumque, vel ipsos inter hostiles incursus, præbuerit perfugium. Ita quoque ratio redditur cur in mentem Tetrico venerit Quintinopolim operibus claudere. Nec postea, quod sciam, urbs illa umquam a Normannis vel direpta vel capta fuit.

[84] [Corpora SS. Quintini, Cassiani et Victorici in crypta collocantur,] Elapsis aliquot annis, anno videlicet, ut supra (num. 81) indicavimus, 893, ad sinistram feretri S. Quintini collocatum est corpus S. Victorici, opera præsertim Otgeri seu Otgarii, tunc ex canonico Sanquintinensi Ambianensis episcopi. Victoricus et Fuscianus, S. Quintini sodales, martyrium subierant prope Ambianum; eorumque corpora, sæculo VI reperta et in urbem translata [Cfr. Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 153 et seqq., 164 et seqq. Tillemont, Mém. eccl., tom. IV, pag. 456. Colliette, tom. I, pag. 408 et seq. Claudius de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 130.] , ibi quieverunt per multorum curricula temporum, ut legimus in Sermone de tumulatione, donec Otgerus membra prædicti martyris Victorici huc cum magno honore devexit, et juxta gloriosi testis Christi Quintini pignora (quæ, anno 885, cum Lauduno rediissent, intra succensæ basilicæ muros posita fuerant) collocavit. At non diu eodem loco manserunt. Cum enim ineunte sæculo X SS. Quintini et Cassiani corpora suo quodque mausoleo in crypta conderentur, additum est, ad sinistram S. Quintini tertium sepulcrum in quo S. Victorici reliquiæ depositæ sunt [Cl. de La Fons, Histoire de S. Quentin, pag. 138.] . De his auctor Sermonis de tumulatione: Cum Dei clementia nostri voluisset misereri ac sui solaminis suffragia largiri, incendiorum sedavit discrimina, paganorum depressit sævitiam, pacem et concordiam tribuit, fructum etiam terræ abundanter contulit. Quocirca a fidelibus hujus loci tractatum est salubriter, quatenus eorumdem corpora sanctorum suis in mausolæis reponerentur decenter. Adveniens namque venerabilis antistes Noviomensis ecclesiæ, Raubertus nomine, prudenti fretus simplicitate ac simplici decoratus mansuetudine, cum cæteris fratribus inibi Deo famulantibus, sæpe dictorum carpenta trium sanctorum suis in cryptis hodierna die suppliciter tumulaverunt. Quod cum perageretur, globus lucis super mausoleum S. Quintini apparuit, lumine fulgido perlustrans loculum tertio. Denique statuit Raubertus, ut dies ista festiva habeatur et solemnis. Vide Sermonem, habitum probabilius in ejusmodi die anniversario.

[85] [ineunte sæculo X.] Constat hæc facta esse initio sæculi X, sed annus accurate nequit definiri. Raubertus, inquit Hemeræus [Aug. Vir., pag. 84.] , vel ut alii Rambertus, … Augustam a clero evocatus, … tria carpenta Quintini, Victorici et Cassiani loculis illis, de quibus dixi in Fulrado, eadem in crypta tumulavit. Annum ignoramus; nisi forte tumulatio illa facta sit anno 903, quo est Rambertus cathedræ Noviomensi insinuatus. Eadem narrat Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 417.] et, ut is testatur, Vassorius. Sammarthani tumulationem alligarunt anno 893, id colligentes, ut quidem ipsi putabant, ex veteri Sermone; sed perperam omnino. Nam Sammarthani, ut aiunt auctores Galliæ christianæ [Tom. IX, col. 990.] , Sermonem illum, cujus aliquot versus transcripsere, depravarunt. Eumdem legesis integrum apud Hemeræum… Inde vero colliges ecclesiam sancti Quintini a Normannis incensam esse anno 883; Otgerum … in eamdem attulisse anno 893 corpus sancti Victorici; postea, non designato anno, Raubertum … transtulisse reliquias sanctorum Quintini, Victorici et Cassiani. Manifesto errat Bailletus [Les vies des Saints, tom. VII, pag. 439, Paris. 1739.] , ubi asserit id factum anno 885 vel potius anno 893. Claudius La Fons proponit diem 12 januarii anni circiter 900. Verum Hedilo Rauberti in sede Noviomensi decessor obtinuit anno 902 a Carolo simplici rege theloneum Noviomi et alia dona, ex duobus instrumentis, quæ legesis apud Vassorium pagg. 677 et 679 [Gallia christ., tom. IX, col. 990.] . Insuper exstant litteræ Hedilonis episcopi Noviomensis ad Rodulfum Laudunensem episcopum, pro Rotgero diacono, quæ scriptæ sunt indictione V seu anno 902 [Labbe, Concil., tom. VIII, col. 1899. Bréquigny, Table chron. des diplômes, tom. I, pag. 363.] . Non igitur ante hunc annum facta sit oportet humatio. Quod ad diem attinet 12 januarii, quo et illa contigit et annua celebritate, ex constituto Rauberti, colitur, hæc scripsit Hemeræus in Iconismo [Aug Vir., pag. 369. Cfr. Colliette, tom. I, pag. 417.] : Januarii duodecim. Tumulatio Quintini, Victorici, Cassiani, facta per Rambertum præsulem Noviom. post Normannicam desolationem. Plus centum annis post S. Quintini reliquiæ iterum sede sua ad tempus ablatæ fuerunt, non quo in tutum reciperentur, sed quo jus suum obtinerent Sanquintinenses, ut jam narrabimus.

[86] [Reliquiæ S. Quintini in prædium Cinceniacum feruntur,] Heribertus III, Viromandiæ comes, qui præfuit ab anno 988 ad annum fere 1000, ecclesiæ S. Quintini dederat prædium Cinceniacum * [Cfr. A. Matton, Dict. top. de l'Aisne, pag. 261. Cfr. Diction. universel de la France, tom. V, pag. 112, Paris. 1805.] . Cum autem plures, iique, ut videtur, primores donationem impugnarent, immo et prædium retinerent, Hugo, ecclesiæ Quintinopolitanæ decanus, quo raptores ad rei sacræ restitutionem potius adigeret divorum vindicta minisque cœlestibus, quam viribus armatæ suprema potestate manus [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 105 et seq.] , reliquias sancti martyris Cinceniacum curavit deducendas, nec sine optato exitu. Rem prout gesta est exponit auctor Sermonis de elevatione gloriosissimi martyris Quintini, quem integre excusum reperies in Regesto Hemeræi [Pag. 24 et seq.] . Locum ex Authentico descripsimus: Inter … præconiorum jubilos ex camerata crypta producitur ab Hugone monacho (apud Hemeræum legitur monarcho) præsule cœnobitarum hujusce loci. Chori interfuere ac defertur cum odarum melodiis super sacratissimam aram cœlorum clavigeri beati Petri… Nec est reticendum quare tam nobile negotium isto in loco hac in die peractum esse videtur… Quodque egerunt devotissimi patres (majores nostri), hoc non desinit perpetrare nobiliter eorum progenies. Nostro itaque tempore Heribertus, vir valde nobilis ac princeps totius nostri regni, nec non pater cœnobii, actuum priorum patrum reminiscens sanctumque Dei martyrem multum diligens, tradidit ad amborum sanctorum luminaria, sanctissimi videlicet Quintini martyris, et Victorici ejusdem gloriosissimi comparis, fiscum unum nomine Cinciniacum cum omnibus appendiciis perpetuo habendum… Postea vero a quibusdam principibus indecenter est abstractum atque propriis usibus deputatum. Qua de re turbati sunt cuncti, et lacrimosis vocibus sanctum interpellaverunt martyrem: “Inclite martyr Quintine, suscipe nostrorum fletuum precamina, fer opem miseris ad te confugientibus.” Cumque jam ut præfati sumus, cum odarum melodiis, cereis ac lampadibus, omnique ecclesiæ ornatu, utroque sexu præconiorum jubilos plaudente, educitur gratanter cum omni devotione a christicolis ex sepulchro parii marmoris, et deponitur super altare beati Petri, seu majus [Cl. de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 141.] . Dein sacrum corpus Cinceniacum deductum esse indeque revectum, non quidem in Sermone aperte expromitur, attamen haud obscure indicatur, ubi cæcus qui lumen oculorum, invocato sancto martyre, receperat, dicitur reliquias usque ad Cinceniacum prosecutus. Ipsa juverit subjecisse verba.

[87] [atque hinc redeunt, editis prodigiis,] Cum autem sanctus Dei martyr in ecclesia esset secretior, antequam scilicet Cinceniacum duceretur [Ibid.] , quidam cæcus clericatus honore fungens, Romam pergens a transmarinis partibus, veniens ante altare, se prosternens, Dominum prece serenissima pulsans, sanctumque martyrem lacrimabiliter interpellans, lumen quod novem annis amiserat, Domino miserante, recepit et in villam superius nominatam (Cinceniacum) hilari vultu sanctum Dei prosecutus est. Addit auctor quis fuerit deducti sacri pignoris fructus: hac, nempe villa seu Cinceniaco, denique recepta et a sanctis fratribus perpetuo jure possessa, populorum turbis ad eum undique confluentibus, cum magno laudum tripudio ad propria remeavit, super sanctum altare degens usque ad proximam martyrii sui solemnitatem; in qua summa cum reverentia in proprio locello repositus est. Alterum miraculum contigit postquam Quintinopolim corpus fuerat reductum: Sed et hoc non silendum quod in reversione sancti martyris Deus omnipotens demonstravit miraculum. Mulier quædam in eodem vico (Quintinopoli) multo tempore languens jacuerat; quæ ut a suis in ecclesiam sancti martyris perducta est, et pristina propria sanitate recepta incolumis, et læta remeavit ad propria.

[88] [ut narratur in Sermone de elevatione;] Sermonem unde hæc sumpsimus, habitum esse in die anniversario elevationis, auctor perspicue declarat. Sic incipit: Dignum est, fratres, … hunc diem festivum ducere… Et infra: Est namque nobis hæc dies valde solemnis … in qua complacuit supernæ pietati conferre mortalibus … præcipuum suæ pietatis donum, quo carpenta incliti martyris sui agonothetæ possint Quintini a proprio elevare mausoleo. Monet autem Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 550.] hanc memoriam neque in ipsa jam ecclesia Quintinopolitana celebrari. Auctor Sermonis videtur elevationi, ut supra diximus, coætaneus. Id utique suadent verba: Nec perire cupimus per negligentiæ torporem quod sanctæ matri Ecclesiæ … in jus perpetuum collatum est nostris temporibus. Et paulo post: Nostro utique tempore Heribertus vir valde nobilis etc. Quæ sane auctorem produnt, sin minus coævum, saltem supparem.

[89] [quod contigit circa annum 1000.] Elevationem, inquit Hemeræus [Aug. Vir., pag. 106.] , factam æstivo tempore manifestum est, ex eo quod sacrum corpus a Cinceniacensi peregrinatione quieverit ad solemnitatem usque martyris, (31 octobris) in altari quod divo Petro … sacrum … fuit. Superest ut quæramus cuinam anno illiganda peregrinatio sit. Censuit Claudius de La Fons [Histoire de S. Quentin, p g. 143 et seq.] , Heribertum in Sermone memoratum, comitem esse hujus nominis secundum, qui patri Heriberto I successit anno 902 et vita functus est anno 943; elevationem autem factam post hunc annum adeoque comite Alberto I [Cfr. Art de vérifier les dates, tom. II, pag. 703, edit. 1784.] . In hanc sententiam, teste Collietto [Tom. I, pag. 548.] , iverat primum quoque Hemeræus; quam postea mutavit, opinatus donationem prædii Cinceniaci tribuendam Heriberto III, eo quod facta fuit cum decanus esset Hugo, cui successit Vivianus. Ait itaque elevationem contigisse vivente adhuc, ut constat, Heriberto (nempe III), qui beneficium (Cinceniacense) ecclesiæ S. Quintini donaverat. Video enim Vivianum decanum anno 1015, quem opinor Heriberti fuisse extremum [Aug. Vir., pag. 105.] . Et re quidem vera subscriptus legitur Vivianus decanus chartæ Alberti II datæ anno 1015 monachis Præjectinis [Ibid., in Regesto, pag. 34.] . In hac ergo sententia, quam etiam sequitur Colliettus, elevatio facta sit oportet inter annum 988, qui Heriberti III primus est, et annum 1015. Verum nunc omnes fere consentiunt Heribertum obiisse anno circiter 1000 [Cfr. Art de vérifier les dates, tom. II, pag. 703.] .

[90] [Non raro ad tempus circumlatæ fuerunt] S. Quintini corpus, Cinceniaco in sedem suam relatum, iterum iterumque deinceps peregrinari debuit. Per plures sæpe regiones ad tempus circum ferebantur reliquiæ, præcipue quidem minores illæ thecæ seu vasa viatica [Cfr. supra, num. 72.] quibus caput et brachium aut manus sancti patroni continebantur. Quum videlicet per longissimum temporis spatium canonici Sanquintinenses novam ecclesiam moliri aut reficere laborarent, pecunia exhausti, viros cum theca reliquiarum huc atque illuc mittebant, quo eleemosynæ colligerentur et ædificatio peragi posset [Cfr. Quintinus de La Fons, Hist. de l'Église de S. Quentin, pag. 26 et seq.] . In actis capitularibus ecclesiæ, quæ, ut ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 299.] , inscribi chartis cœpere hoc anno (1393), desitis rotulis pergameni, hæc scripta sunt ad diem 27 martii 1393: Concorditer ordinatum quod per Joannem Griscaume aurifabrum fiat novum feretrum S. Quintini, et quod pro ipso fiendo apponantur in eodem ad minus 20 markæ argenti et 20 franci pro ipso deaurando; et fuit appunctuatum per decanum et capitulum cum dicto Joanne, quod, dicto feretro facto, Parisiis vel alibi eligantur duo aurifabri, qui dictum opus advisabunt, et per judicium suum ordinabunt de salariis dicti aurifabri. Deinde provideatur a capitulo de sufficienti et idoneo, qui dictum feretrum ducat et regat per patriam. Notat autem ibidem Hemeræus: Feretri circumducendi ratio fuit, ut subsidia conquirerentur operi perficiundo navis ecclesiæ, quam diximus inchoatam sub annos regis sancti Ludovici, et eos quidem quibus e veteri basilica in novam fabricam, id est ex ipsa navi antiqua in chorum, sacrarum reliquiarum translatio facta est… Nullumne vero feretrum aliud viatorium antecessit eodem fine atque instituto? Extitisse certe ut putem aliquod, suadent verba decreti capitularis “fiat novum feretrum” etc., ad discrimen nempe antiqui, quod vectatione crebra succussationeque cisii lacerum tandem atque luxatum, minus convenire reliquiarum dignitati venerationique videretur. Sed et egestas eadem et angustiæ rerum vel ab ipsa inchoata ædificatione semper oppressit, nec regum beneficia, non annualia præbendarum … tantæ molis perfectioni sufficiebant.

[91] [quo eleemosynæ colligerentur.] Constat thecas similiter fuisse circumlatas circa annum 1471, et tunc quidem majores. Scripsere, ait Hemeræus [Augusta Viromanduorum vindicata, pag. 322.] , decanus et capitulum Sanquintiniense ad Carolum audacem, Burgundiæ ducem, ut liceret circumgestari feretrum reliquiasque patroni martyris per universum Belgium provinciasque ditionis ejus. Et respondit Burgundus gallico diplomate, quo supplicantibus eleemosynarum cogendarum facultas postulata conceditur in hanc sententiam: “Carolus. Cum initio bellorum præsentium eleemosynarum collectio, quæ pro ecclesia S. Quintini, ab annis plurimis, per has provincias Belgicas aliasque nobis subditas fieri solet, intermissa fuerit; et reliquiæ ipsæ divi martyris sanctuariaque cætera ad eandem ecclesiam pertinentia, in urbe nostra Atrebatensi hactenus conquieverint, eamque ob causam quicumque vel morbis afflicti sunt, vel piæ devotionis affectu in gloriosum martyrem beatum Quintinum incitati, qui per hæc tempora non auderent ejusdem ecclesiæ salutare limina, piis peregrinationibus suis cogantur abstinere; et eleemosynæ donariaque plurima, quæ subditi nostri animo in martyrem religioso vovissent, cum evidenti ecclesiæ supradictæ detrimento nunc impediantur etc., facultatem quam petitis humanissime concedimus, qua reliquias beati martyris Quintini possitis libere et omni metu procul per has provincias circumgestare etc., et eleemosynarum coactores per vos deputatos, itemque reliquias ipsas, currus equos, et donatam vobis pietate nostrorum summam quantamcumque, speciali tutela nostra volumus esse communita etc. Anno 1470.”

[Annotatum]

* Sinceny

§ X. Obsidio Quintinopolis anno 1557. Caput sancti Quintini Cameracum ab Hispanis ablatum et undecim annis post restitutum.

[Quintinopoli obsessa,] Ordo temporis postulat ut de capite S. Quintini Cameracum ab Hispanis delato, atque inde post undecim annos Quintinopolitanæ ecclesiæ restituto dicamus. Quod quando quibusque in rerum adjunctis factum sit, paulo latius explanandum videtur. Est enim celebris in Viromanduorum annalibus calamitas urbi medio circiter sæculo decimo sexto inflicta. Scilicet rupta pace inter Henricum secundum, Galliæ regem, et Philippum item secundum, regem Hispaniarum, (huic accesserat Maria, Angliæ regina et Philippi conjux); ineunte junio mense anni 1557, ut dicit Spondanus [Annalium Baronii continuatio, tom. II, pag. 568, Lugduni 1678.] , Emmanuel Philbertus, dux Sabaudiæ, quem Belgio Philippus præfecerat, collectis magnis copiis, … ex improviso Sanquintinum, olim Augustam Veromanduorum dictum, ad Somonam amnem situm, maximique momenti ad rem bellicam eo tractu gerendam, nec satis opere ac milite adversus tantum exercitum munitum, obsidione cinxit. Cui cum tentassent sæpius Galli clam opem ferre, nec conatus succederet ob hostium vigilantiam, statuit rex Henricus, ducto palam exercitu, rem vi exequi. Sed ab eo consilio a suis retractus, Annæo Monmorantio connestabili eam provinciam injunxit. Qui cum exercitu … illo contendens, eo consilio ut dum ipse hostes levibus certaminibus distineret, designata auxilia urbem ingrederentur; in recessu invasus ab hostibus, longe viribus inferior, post longum quatuor horarum dubiumque certamen, virtute potissimum comitis Egmondani Belgæ [Cfr. Quintinus de La Fons, Histoire partic. de la ville de Saint-Quentin, part. II, pag. 73 et seq.] et Sabaudi prudentia, fusis Gallis, multi proceres occisi sunt, plures una cum connestabili capti… Hæcque illa est famosissima pugna, Sanquintinea dicta ab urbe obsessa, itemque Sanlaurentiana a die quo pugnata est, nempe 10 augusti, festo S. Laurentii [Cfr. Colliette, Mem. pour l'hist. du Verm., tom. III, pag. 197 et seqq. Hemeræus, pag. 350. Bataille de S. Quentin, racontée par un officier de l'armée de Philippe II, apud C. Gomart, Études Saint-Quentinoises, tom. IV, pag. 366 et seqq., cfr. pag. 412, 429 et seqq., tom. I, pag. 153 et seqq. Disc. de Gaspard de Colligny sur le siège de S. Quentin, ap. Michaud, Nouv. coll. de memoires, tom. VIII, pag. 67 et seqq. Mémoires de Jean de Mergey, ibid., tom. IX, pag. 561 et seqq.] .

[93] [capta et direpta,] Post hanc pugnam civitati Quintinopolitanæ spes salutis omnis adempta est, singulis fere diebus hoste propius accedente, et commeatus prohibente. Tandem, ut ait Spondanus loc. cit., dirutis tormentorum fulminatione muris aut cuniculorum frequentia subversis, oppidum 6 calendas septembris, cum non amplius octingenti armati intus essent, crevisset autem in immensum hostium exercitus adventu copiarum Philippi et Anglorum, … generali impressione facta expugnatum est. Subjicit Surius hujusce belli æqualis [Cfr. Colliette, Mem. pour l'hist. du Verm., tom. III, pag. 197 et seqq. Hemeræus, pag. 350. Bataille de S. Quentin, racontee par un officier de l'armee de Philippe II, apud C. Gomart, Etudes Saint-Quentinoises, tom. IV, pag. 366 et seqq., cfr. pag. 412, 429 et seqq., tom. I, pag. 153 et seqq. Disc. de Gaspard de Colligny sur le siege de S. Quentin, ap. Michaud, Nouv. coll. de memoires, tom. VIII, pag. 67 et seqq. Memoires de Jean de Mergey, ibid., tom. IX, pag. 561 et seqq.] : Non est hic prætermittenda insignis pietas regis Philippi, qui ante ipsam urbis expugnationem præconis voce edixit, ne sacramenta et sacra milites profanarent, ne quid in reliquias sancti martyris Quintini, quæ illic reverenter asservabantur, committant; ne sacerdotes injuria afficiant; ut pareant senibus; cœnobitas et Deo sacras virgines ne lædant, etc. Quem locum cum recitarit, adjicit Claudius Hemeræus [Aug. Vir., pag. 350. Cfr. Rapport de M. Ernest de Chauvenet sur les archives de S. Quentin, in Documents his. inéd. publiés par Champollion-Figeac, tom II, pag. 6, Paris. 1843. Hordret, Hist. des droits anciens de S. Quentin, pag. 260, Paris. 1781.] : De iis judicet lector. Nam reliquiæ et nolæ omnium pene ecclesiarum, thesaurique ac tabulæ Bethuniam et Cameracum, peristromata et sacræ vestes ac vasa in Angliam translata, et sacerdotes in captivitatem abducti sunt… Per effracta triplici oppugnatione civitatis mœnia hostis ascendit, et captam eandem incendio et sanguine civium ac militum immanissime fœdavit. Quæ tamen non impediunt quomidus edictum Philippi, quod supra memoravimus, vere et sincere latum habeatur. Idem auctor paulo infra scribit [Aug. Vir., pag. 352.] : Rebus ad quandam serenitatem jam provectis, impetrata facultate domuitionis, et reciprocatis inter nationes tesseris liberi commercii colloquiique, Calniacum primo, inde Sanquintinum, quamquam alieno etiamnum domino servientem, nostri (canonici) pene omnes, præter decanum, mense julio (anni 1559, ex urbe Parisiis, quo multi fugerant) redierunt; et Cameraco reductos thesauros et nolas ecclesiæ atque horologii supremam campanam, Bethunia jocalia plurima, scriptis ab Anna Montmorentio literis, post vias multiplices sedulamque rei procurationem recuperarunt.

[94] [cives Hispanis abeuntibus inviti tradunt caput S. Quintini,] Hispani, sancita inter reges pace, urbe excesserunt die 10 decembris anni 1559, apud nos, addit Hemeræus, publica processione et solemni gratiarum actione sacro. Sed tunc acerbissimus dolor capitulo totique civitati inustus est. Nam Hispani discedentes pretiosissimum pignus secum in Belgium asportarunt, reliquias capitis beatissimi martyris, theca ditissima inclusas, et in arce Cameracensi collocarunt. Eo autem momento quo adversus vim illam Hispanorum Sanquintiniani obluctati, pertendebant manifesto perjurio fœdera violari, ultro citroque verbis, ut fit, ardescente simultate, thesaurarius ecclesiæ coactus tandem necessitati violentiæque cedere, eductis thesauraria reliquiis, figens extremum, ut fingebat, osculum, cuspidem quoque infixit cranio et notam signavit oculis, tanta industria vultusque ac gestus simulatione, nemo ut conspicatus actionem, nemo quicquam suspicatus esse videretur. Itaque de ablatis reliquiis Sanquintiniani per Belgium conquesti, nihil tamen obtinent, mittuntque Bruxellas Charletum scholasticum, sed frustra; allegantibus Hispanis Gallos Lensensis ecclesiæ in diœcesi Atrebatensi sacras capsas, quibus sanctorum reliquiæ a Godofredo Bullonio, ejus loci domino ecclesiæque fundatore, olim e Syria missæ continebantur, militari deprædatione, Collignio duce, priores abstulisse. Itaque restituant Galli ereptas Lensensi collegio; tum illico reddendas Sanquintiniensi suas. Joannes Vandexta hispanus et Souquenetus gallus, causæ nostræ patrocinati, Bruxellis nihil non movent, quo votis nostrorum fiat satis: habebat enim prior filium canonicum Sanquintiniensem; sed irrito conatu: contradicente nimirum restitutioni nostrarum episcopo Atrebatensi, qui tunc adhuc erat Antonius Perrenotus Granvellanus, nisi primo Lensenses suis locis redderentur. Quarum etiam catalogus Chantoneo, legato regis Hispaniarum, Lutetiam una cum indiculo locorum in quibus illæ laterent, missus fuerat [Ibid., pag. 352 et seqq.] . Antequam progredimur, haud abs re fuerit nonnulla in hac narratione notasse.

[95] [prius tamen, ut ferunt aliqui auctores,] Foratus illius, de quo post Hemeræum dixerunt etiam auctores breviarii Sanquintinensis anno 1774 editi, et ipse Colliettus [Mem., tom. III, pag. 234.] , non meminit antiquius breviarium, anni videlicet 1642, neque Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin apôtre, pag. 162.] , neque ejus frater Quintinus, rerum patriæ urbis diligentissimi indagatores. Posterior, obsidionem ipsam et quæ sub ea contigerunt fuse exponens et descendens in rerum tenuitatem, hæc tantum de sacro capite narrat [Hist. de la ville de S. Quentin, tom. II, part. II, pag. 90 et seq.] : Carolus Brimœus [Cfr. Famianus Strada, De bello Belgico decas I, pag. 36 etc., Antverpiæ 1649.] , comes Meganus (de Brimeu, comte de Meghem), qui pro Hispaniarum rege Quintinopoli præerat, videns instare tempus quo restituenda urbs foret Gallis, die 15 decembris ab ecclesia sancti Quintini transferendum curavit ad arcem Cameracensem caput beati martyris, idque contra fidem icti fœderis. Quæ res ingentem attulit mærorem tum canonicis tum incolis universis, quando ad sua reduces compererunt se tam pretioso spoliatos thesauro. Galli restituti fuerunt in urbem die 19 decembris. Postero die decanus et canonici ecclesiæ S. Quintini, qui paulo ante regressi advenerant, statuerunt ut, die insequenti, id est 21 decembris, haberetur supplicatio generalis in gratiarum actionem pro liberata urbe; quæ ab illo tempore singulis annis instituitur die 19 decembris. Insuper neque ipse Hemeræus perforationis meminit in altero opere [De scholis publicis … dissertatio pro regali ecclesia sancti Quintini. Adjuncta est Tabella chronologica decanorum, custodum et canonicorum ejusdem ecclesiæ,… Paris. 1633.] quod typis mandarat decem annis ante editam Augustam Viromanduorum: Hispani … transportant reliquias capitis beatissimi martyris theca ditissima inclusas, et in arce Cameracensi collocant. Nostri de violatis pacis articulis conquesti nihil obtinent etc. [Ibid., in Tabella chronol., pag. 164.] . In opusculo nuper de S. Quintini martyrio typis descripto [Vie de saint Quentin, … traduite d'un manuscrit du XIIc siècle, … avec quelques notes explicatives, … par M. l'abbé Gobaille, curé-archiprêtre de Saint-Quentin, pag. 58, Quintinopoli 1870.] , res ita, non sine quadam dubii significatione, traditur: Fertur ad hanc pertinere asportationem foramen, quod etiam hodie videre est. Canonicus cujus erat caput tradere comiti Megano, ideo illud forasset, ut deinceps certius recognosceretur.

[96] [acu foratum, quo recognosci possit.] Equidem propter expressa Hemeræi, recentioris breviarii et Collietti testimonia, non præfracte negarim factum; at valde dubito num foramen quod adhuc in parte verticis superstite cernitur, possit ad illa tempora referri. Aptius dixeris vestigium terebrati sub passione capitis. Certe, auctore sancto Audoëno, clavos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex CEREBRO cæterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestravit S. Eligius. Quod utique convenit aperturæ quam nunc quoque spectamus, utpote quæ satis patens est, adeoque facta potius ope clavi seu instrumenti crassioris, quam cuspidis vel acus. Atque hoc mihi videtur subindicare ipse Hemeræus; cujus hæc verba juvat repetere: Thesaurarius … cuspidem quoque infixit cranio et NOTAM SIGNAVIT OCULIS, tanta industria vultusque ac gestus simulatione, nemo ut conspicatus actionem, nemo quicquam suspicatus videretur. Quo ex loquendi modo efficitur utique non agi de spectabili foramine, at de punctura eaque tam minuta, ut, quo deinceps recognosceretur, nota fuerit signanda. Unde in postremo collegiatæ breviario legitur: foramen acus cranio infixæ a thesaurario; quod sane congruit omnino cum temporum adjunctis in quibus res peracta est. Cuspis itaque ab Hemeræo memorata aliud non fuerit quam spiculum, et quidem ejusmodi ut oculis adstantium facile subduceretur. Cæteroquin idem auctor expresse dicit paulo inferius: Foramen et nota acu impressa cranio (cfr. num. 98). Nescio num hodieque acus infixæ supersit vestigium. Sed notandum est verticem sancti martyris jam non integrum superesse; exeunte sæculo proxime superiore plures partes fuerunt ablatæ; in quibus forte reperiretur nota a thesaurario impressa.

[97] [Tandem restitutum, postquam a Gallis redditæ sunt Lensenses reliquiæ,] Lensenses reliquias (ob quarum negatam restitutionem sacrum S. Quintini caput Cameraci diutius retentum est) ablatas dixerimus eodem anno 1557, quo facta pugna Sanquintinea. Hoc enim anno circa Epiphaniam, Colinius, ut narrat Thuanus [Jac. Augusti Thuani historiarum sui temporis libri CXXXVIII, tom. I, pag. 613.] , Lentium (Lens) … vi capit, diripit, et licentiose habitum postremo incendit; ingentique præda abacta, cum plusculos dies in limine excurrisset, ad suos revertitur. Similiter Surius ad annum 1557 [Commentarius brevis, pag. 496.] : Eodem vero tempore alius Galli exercitus Artesiam (tunc Belgicis annumeratam provinciis atque Hispaniæ subditis) vexabat, adeo ut circa Epiphaniam… Duacum frustra tentarint, Lensam autem urbem vi ceperint, multa præda absportata et oppido inflammato. Cæterum asseritur in recentiore collegiatæ breviario anni 1774, restitutas fuisse reliquias antequam caput S. Quintini redderetur. His obiter notatis, redeo ad Hemeræum, qui sic exponit sacri pignoris recuperationem [Aug. Vir., pag. 353.] .

[98] [anno 1569,] Annos decem in ea cura contentioneque, nempe de recipiendo sancti patroni vertice, Sanquintiniani sudaverunt, quoad illi tandem tanto labore repetitas (reliquias) anno 1569 recuperarunt, scriptis a Carolo IX et Catharina Medicæa ejus matre literis ea de re ad ducem Albanensem Belgii moderatorem; Antonio des Planques decano tam religiosi operis administro præcipuo. Foramen et nota acu impressa cranio reliquiarum (nam præmonuerat collegas secretioris facti thesaurarius), reddidit deputatos de reliquiarum veritate, cum receptæ sunt (potuerant enim alienis commutari), certos prorsus ac securos. Itaque Cameraco reductæ, in suam ecclesiam sedesque illatæ sunt die 14 septembris. Cujus allationis historiam pleniorem leges in novo breviario ad eumdem diem. Hactenus Hemeræus.

[99] [incredibili gaudio a Quintinopolitanis excipitur.] Et re quidem vera in supplemento laudati breviarii, typis mandati anno 1642, hæc leguntur: Die XIIII septembris. Commemoratio relationis capitis B. Quintini e Cameraco, reponenda superius post commemorationem octavæ Nativitatis B. Mariæ, in 1 vesperis Exaltationis sanctæ Crucis.

LECTIO IX de Relatione ejusdem capitis reponenda loco nonæ lectionis positæ in eodem festo Exaltationis S. Crucis. Hac die clerus populusque Sanquintinianus acceperunt ab omnipotenti Deo singulare beneficium, quo pretiosissimæ reliquiæ capitis patroni martyris, quæ loco alieno solidos annos undecim latuerant, in delubrum suum sedemque redierunt. Has abstulerat victor miles, cum inter reges pace tandem constituta, captam non ita pridem ac direptam Augustam Viromanduorum legitimo domino restitueret, et in arce Cameracensi tuto custodiendas collocarat. Jacturam quidem illam canonici civesque prosecuti lachrymis multo certe pluribus, quam amissas expilata urbe facultates suas, nihil non tentavere intervallo illo annorum, quo sibi thesaurus ille redderetur. Sed fuit labor inanis, donec misertus Deus afflictæ civitatis, ea ordinavit rerum seriem providentia, ut quod alii diuturnis ante querimoniis non obtinuerant, hoc Antonius Plankius decanus Sancti Quintini, merito præcellenti, piæ negotiationis procurator, et huic collegæ operis canonici perinsignes, communiti literis commendatitiis Caroli noni regis Galliarum et Catharinæ Medicææ matris, ab Albano duce, Belgii moderatore, facile impetrarent. Fama Augustam perlata illico recepti et adventantis sacrosancti pignoris, progressi pompa solemni clerus ipse et effusi portis cives omnes ad hortos longe suburbanos, substitere ad primum lapidem, quod visis sacræ sarcinæ vectoribus, in gratiarum actionem consonis votis vocibusque proruperunt. Tum præsentes reliquias religiosa salutatione jubilisque venerati, humeris impositas levitarum continuatis canticis suam in ædem devotissime retulerunt, anno millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Ex quo majorum lege processio solemnis instituta quotannis, qua posteri memoriam divini beneficii publica gratulatione supplicationeque æternum celebrarent. Commemoratio etiam reperitur in postremo breviario, quod editum diximus anno 1774; sed hic non jam in supplemento, sed in corpore libri et quidem officio Exaltationis sanctæ Crucis inserta, novisque curis digesta.

§ XI. Quandonam divisæ fuerint S. Quintini reliquiæ. Earum fata exeunte sæculo XVIII. Recognitiones anno 1807, 1840 et 1870 factæ: instrumenta. Reliquiæ Bruxellas delatæ atque hinc reductæ. Earum præsens status. De capite et brachio dextro.

[Reliquiæ S. Quintini anno 1228 divisæ,] In iis quæ supra [Comment. præv. § V, VI et VII.] retulimus de S. Quintini corpore ab Eusebia reperto et humato, elevato postmodum a S. Eligio, et anno 835 in cryptam delato, nihil est quod indicet magnas partes fuisse disjunctas. Sed quum anno 1228 reliquiæ e subterraneo sepulcro eductæ fuerunt atque in vetere basilicæ navi repositæ, tunc, ut legimus in breviario anni 1642, ad diem 2 maii, fuerunt secreta caput et brachium Quintini martyris, et viaticis vasis contenta, quæ veneratione quotidiana fidelium colerentur. Eadem fert breviarium anni 1774, ubi loco brachium legitur manus [Cfr. supra, num. 72.] . Sub quinta solemniore elevatione, anno 1257, tum feretrum quo corpus continebatur, tum vasa viatica, in choro ecclesiæ pone altare majus fuerunt posita, ubi ad finem usque sæculi XVIII remanserunt.

[101] [anno 1793 absconditæ sunt,] Sed quum per universam Galliam prævaluisset impiorum factio, tum eadem quæ reliquis civitatibus, clades Quintinopoli illata est. Non solum templa spoliata et violata altaria: sed sacræ reliquiæ quæ in ecclesiis et monasteriis religiose servabantur, suis ereptæ thecis et coacervatæ, coram insaniente multitudine jussæ sunt concremari. Verum non permisit Dominus ut S. Quintini corpus in nefarias manus incideret: quod quidem hodieque, sin minus integrum, saltem bonam partem adhuc exstat. Id quomodo et per quos sit factum, discimus ex instrumentis quæ piæ memoriæ L. Gobaille, olim archipresbyter et parochus Quintinopolitanæ ecclesiæ, nobiscum benevole communicavit. Quare nos præstantissimo viro ac de Actis nostris præclare merito gratos liceat profiteri. Hæc porro instrumenta, ex gallico in latinum versa, servato temporum ordine, subjicimus.

ACTA DIE 29 JULII ANNI 1795.

[102] [ac repertæ anno 1795,] Hac die mercurii, vigesima nona julii, anno millesimo septingentesimo nonagesimo quinto, hora secunda pomeridiana, nos infra scripti Petrus Blot, Nicolaus Josephus Rambach, ambo presbyteri et quondam canonici ecclesiæ tunc regalis et collegiatæ Sancti Quintini; Carolus Felix Bartholomæus Dubois-Muller, administrator temporalis ecclesiæ Sancti Quintini, nunc vicarius (suppleant) parœciarum civitatis, una cum C. Christophoro Francisco Duuhez, et Petro Ludovico Florentio Oudart, janitore et bidello templi, cum certiores facti fuissemus a prædicto Oudart et Joanne Ludovico Josepho Fideli Mainsner, apparitore (suisse) ejusdem templi, sibi, cum devastarentur ecclesiæ ab iis qui cultum catholicæ religionis abolere conabantur, contigisse ut a profanatione et exitio quæ intendebantur, tutam præstarent partem insignem tam reliquiarum S. Quintini, S. Victorici et S. Cassiani, quam earum quæ in ecclesiæ S. Quintini, et cæterarum parœciarum et monasteriorum thesauris reconditæ erant; seque eas, die 19 novembris anni 1793, humo texisse in crypta canonicorum sepulturæ deputata; nos eo loci contulimus; ubi invocato sancto Dei nomine eoque rogato ut laborem nostrum fortunaret, effodimus terram in ea parte cryptæ, qua prædictus Oudart asserebat a se fuisse conditas sancti in Christo Jesu martyris Quintini pretiosissimas reliquias, quascumque potuisset colligere. Ad altitudinem duorum pedum invenimus residuum lintei quo reliquiæ involutæ fuerant. Erat autem fere penitus absumptum humore terræ. Exinde quæsitum diligentissime depositum, nec sine ingenti venerationis et lætitiæ affectu collectum. Reliquiæ tam pretiosi thesauri paucæ supererant, cum magna pars igni tradita fuisset a pignorum custode, verito, ut ipse testatus est, ne sequenti die (quod meditari noverat impios) in foro civitatis profanarentur et comburerentur, magna religionis et christianorum querela et gemitu. Sane amissas magnam partem sancti patroni nostri reliquias lugebamus; at solatio fuit detecta beati Viromanduensis apostoli manus dextra: sana adhuc erat et integra, sed concepto terræ humore infecta. Cranium etiam reperimus, cum parte maxillæ aliisque nonnullis fragmentis capitis S. Quintini; et alia quædam corporis ossa, quorum recensio annexa erit præsenti instrumento, ubi et alias enumerabimus reliquias quas invenire contigerit. Bina insuper alia collegimus ossa, quæ prædictus Oudart, nova re trepidus, dumtaxat in cryptam projecerat, ut ea servaret. Alterum caput erat S. Bonifacii, quod fuerat parœcialis urbis hujus ecclesiæ a S. Martino nuncupatæ; sed lapsu confractum prorsus erat: solum cranium supererat integrum; alterum itidem cranium erat ex capite S. Victorici: id facile comperire potuimus ex quibusdam notis aureis quas vidimus eo loco qui fidelium venerationi patebat, quæque ortæ erant ex contactu crucis aureæ, .. qua ornatum caput olim fuerat. Pretiosa pignora deposita a nobis sunt in aula bibliothecæ, donec denuo inclusa thecis populo possint colenda et veneranda exhiberi. Cæterarum investigatio reliquiarum dilata fuit in alium diem, quoniam ubi depositæ essent melius norat prædictus Mainsner quam prædictus Oudart, atque ille hac die ab urbe Quintinopoli aberat. Hæc omnia et singula vera asserimus et testamur, ac subscripsimus. Quintinopoli, die vigesima nona julii, anno millesimo septingentesimo nonagesimo quinto. Erat obsignatum: Duboy (sic). Blot. Rambach. Oudart.

ACTA DIE 3 AUGUSTI ANNI 1795.

[103] [cum reliquiis aliorum sanctorum.] Die lunæ, tertia augusti vertentis anni (1795), ego infra scriptus Nicolaus Josephus Rambach presbyter, quondam canonicus ecclesiæ S. Quintini; certior factus a dicto domino Dubois-Muller, ipsum, dum fodiebat cryptam in loco a prædictis Oudart et Mainsner designato, iisque opem ferentibus, detexisse maximam reliquiarum copiam, quæ fuerant olim thesauri tam ecclesiæ Sancti Quintini quam parœciarum et cœnobiorum civitatis; quæ ibidem humatæ promiscue fuerant; quum autem necessitas instaret eas ex hoc loco recipiendi in quo magis magisque corrumperentur, circa horam septimam cum dimidia matutinam simul descendimus in cryptam, ac diligentissime sacra ossa collegimus deposuimusque in aula bibliothecæ. In quorum fidem subscripsimus: die et anno ut supra. Erat obsignatum: Duboy. Blot. Rambach. Oudart.

ACTA DIE 17 AUGUSTI ANNI 1795.

[104] [ac nominatim SS. Cassiani et Victorici.] Denique die lunæ, decima septima ejusdem mensis et anni, nos Nicolaus Josephus Rambach, sacerdos, Carolus Felix Bartholomæus Dubois-Muller, administrator temporalis ecclesiæ, et Petrus Ludovicus Florentius Oudart, janitor et bidellus ecclesiæ, infra scripti, cupientes recuperare pretiosissimas reliquias beatorum Victorici et Cassiani, quæ terræ mandatæ fuerant in crypta ubi sepultura erat canonicorum et capellanorum ecclesiæ S. Quintini, jam antea a nobis magno conatu, sed frustra, quæsitas; nos in prædictam cryptam contulimus hora secunda pomeridiana, et sanctis nostris cœptis institimus, Deum orantes ut susceptæ operæ faveret eamque fortunaret. Postquam operose et pertinaciter amplius tres horas laboravimus, cum in eo essemus ut intermitteremus, operis peractione in aliam diem dilata; dominus Dubois, deprehensa particula panni serici, æstimavit non procul abesse præclarum depositum. Et re quidem vera, cum terram paulo profundius fodisset, detexit ossa quædam, ita vetusta ut putaremus ea pertinere ad reliquias a nobis quæsitas. Remotis, quantum potuimus, impedimentis fossæ in qua recondita erant, religiose ac diligentissime collegimus omnia et singula ossa, operam dantes ne vel minima pars, si fieri posset, prætermitteretur. Pretiosæ reliquiæ corporum SS. Victorici et Cassiani intermistæ erant; quia prædicti Oudart et Mainsner vix satis temporis habuerant ad eas humo tegendas, quo ab instante direptione vindicarentur. Eas in bibliotheca, juxta sacras exuvias prius repertas, reposuimus, sperantes fore ut alia ab aliis aliquando, Deo juvante, secernere daretur; ac gaudio pleni, quod liceret denuo easdem una cum aliis populo christiano venerandas proponere. Dominum Delaville de Mirsnont, venerabilem præsidem cleri civitatis, eo quod ætate provecta erat et infirma valetudine, non potuimus rogare ut nos adjuvaret, neque ut præsens quidem adesset; itemque cum opus maxime laboriosum esset, et forte diuturnum fore prævideretur, quia prædicti Oudart et Mainsner nequibant jam presse definire quibus locis ternæ reliquiæ conditæ fuerint; cum etiam ætate gravis esset et perpetuo sacri ministerii laboribus vacaret dicti domini de Mirsnont præpositus, dominus Petrus Blot, sacerdos, hunc non potuimus semper invitare ut nobis in piis cœptis adesset. Quæ tandem, Deo juvante, ad felicem perduximus exitum. In quorum fidem his nomina adscripsimus. Erat signatum: Rambach. Blot. Duboy. Oudart.

ACTA DIE 30 AUGUSTI ANNI 1795.

[105] [Paulo post diligenter recognitæ et recensitæ sunt;] Hac die trigesima augusti, anno millesimo septingentesimo nonagesimo quinto, dominica decima quarta post Pentecosten, ad finem vesperarum et benedictionis in ecclesia S. Quintini decantatarum; infra scripti Petrus Blot, Maria Antonius Josephus Bainast, Nicolaus Josephus Rambach, omnes sacerdotes et quondam canonici ecclesiæ tunc regalis et collegiatæ Sancti Quintini; Andreas Cambronne, Carolus Antonius Stanislaus Adam, ipsi etiam sacerdotes et quondam canonici ecclesiæ Nigellensis (Nelle), et hic posterior olim Quintinopoli parochus Sancti Joannis S. Quintini; Florentius Franciscus Mauroy, pariter sacerdos et quondam canonicus et præpositus regalis ecclesiæ S. Pecinnæ et capellanus S. Quintini; Ludovicus Ambrosius Pontruet, etiam sacerdos et quondam capellanus dictæ urbis Quintinopolitanæ; Gabriel Benedictus Cœlestinus Bissez, sacerdos et pridem prior abbatiæ S. Hunegundis Humolariensis, Ordinis S. Benedicti antiquæ observantiæ; Jacobus Matthæus Lotineau, etiam sacerdos et antea monachus Benedictinus in dicta abbatia Humolariensi; Petrus Josephus Violette, etiam sacerdos et quondam monachus Bernardinus Ordinis Cisterciensis ex filiatione Claravallensi, director pristinæ abbatiæ Fervaquensis; Antonius Soyeux, dictus Pater Spiritus (Père Esprit), etiam sacerdos et quondam capucinus Quintinopoli; omnes ministerio catholicæ, apostolicæ et Romanæ religionis addicti in ecclesia Sancti Quintini (ubi adesse non potuit, magno sane desiderio nostro infra scriptorum, dominus Delaville, et ipse sacerdos ac vicarius generalis in diœcesi Noviomensi, et antehac decanus dictæ ecclesiæ S. Quintini, morbo impeditus); Carolus Georgius Alexander Lecaisne, quondam justitiæ pacis præpositus (juge de paix) in parte occidentali civitatis S. Quintini; Joannes Baptista Trombert, quondam negotiator vestiarius in dicto oppido S. Quintini; Ludovicus Andreas Doublet (pater), negotiator lintearius ibidem; Ludovicus Quintinus Grébert (pater), negotiator condimentarius ibidem; Eligius Fouquier, notarius in dicta Quintinopoli habitans; Carolus Christophorus Franciscus Josephus Duuez, mercator et præses tribunalis commercii ejusdem urbis; Carolus Felix Bartholomæus Dubois-Muller, adolescens tutelæ suæ factus, et Robertus Bourdet, mercator in dicta Quintinopoli: hi, octo numero, administratores temporales prædictæ ecclesiæ S. Quintini; congregati in majore sacristia ejusdem ecclesiæ: in qua etiam præsentes affuerunt Robertus Andreas Forestier, medicinæ doctor, incola dictæ Quintinopolis, specialiter vocatus, et Ludovicus Florentius Oudart, janitor et bidellus dicti templi, qui pariter rogatus est ut ibi adesset; quibus præsentibus dominus Rambach prælegit acta diebus vigesima nona julii, tertia et decima septima vertentis mensis augusti, ex quibus liquide constat de inventis pretiosis reliquiis sancti patroni nostri, Viromandiæ apostoli, item S. Victorici, S. Cassiani, et aliis ad diversos sanctos spectantibus. Post hæc infra scripti ascenderunt in antiquam bibliothecæ aulam, ut recognoscerent pretiosa pignora ibidem deposita, novumque in confirmationem conderent instrumentum. Ingressi illam bibliothecam, ubi plura ossa super mensas posita erant, dicti domini Blot, Rambach, Dubois-Muller, Duuez et prædictus Oudart, compererunt eadem esse de quibus agitur in actis supra citatis, asserueruntque se illa probe agnoscere omnia. His peractis, effecta est nova recognitio, ratione tali: in extrema mensa, ut significarant dicti domini supra nominati, ad sinistram ingredientium, inventum et recognitum est:

Caput S. Quintini: scilicet portio quædam magna, in qua impressa sunt signa venerationis exhiberi solitæ, nempe os parietale dextrum junctum dimidiæ parti sinistri; et portio minor, scilicet pars superior ossis temporalis dextri; pars dextra maxillæ superioris, sed hæc valde mutilata; item quædam pars sinistra ejusdem maxillæ, et particula maxillæ inferioris, cum extremo dente molari; insuper fragmentum aliud, adeo minutum ut quo spectet non possit definiri.

Dein quatuor fragmenta ad vertebrum pertinentia, quorum maximum est os sinistrum, sed valde mutilum; alia tria mutila quoque sunt et admodum minuta.

Duæ vertebræ, quæ integræ sunt; quarum altera est prima colli vertebra, atlantion dicta, cui caput insistit; altera vertebra et ipsa fere integra, est prima dorsi.

Plures portiones exiguæ aliarum vertebrarum.

Partes quoque exiguæ latorum ossium scapularum.

Pars ossis temporalis sinistri.

Item pars rotulæ (seu patellæ).

Pars ossis pedis quod dicitur calcaneum: in quo quædam supersunt notæ et indicia ablatarum partium.

Pars maxima sterni (ossis pectoris) ab articulo clavicularum usque ad inferiorem ipsius cartilaginem.

Costa vera (seu longa) ex parte sinistra thoracis, omnino integra.

Costa falsa (seu brevis) ex parte dextra, pariter integra.

Medium longarum costarum partis dextræ.

Prima longarum costarum ad sinistram, sub clavicula.

Pars minima alius costæ longæ.

Penultima costarum brevium ad sinistram.

Tres particulæ ossis longioris, ita informes ut quod istud sit, non possit definiri; insuper particula alius ossis cujus canalis adhuc cernitur: harum particularum maximæ longæ sunt duos pollices.

Duæ particulæ, prædictis longiores, ossis magni, nimis mutilatæ quam ut dignosci queant.

Pars satis notabilis femoris.

Femur sinistrum, ambabus summitatibus suis mutilum.

Tibia sinistra, summitatibus pariter mutila.

Denique manus dextra, similis mumiæ (mommie), musculis, carne et unguibus instructa, nonnihil corrupta; adhærentibus adhuc ossibus carpi, primo ordine ossium ex quibus manus constat, et altero ordine ossium quæ metacarpus dicuntur.

Pars capitis S. Bonifacii, quod venit ex ecclesia parœciali Sancti Martini…

Maxilla inferior S. Præjecti…

Pars cranii S. Victorici, constans fragmentis utriusque parietalis, et ossis frontis valde vitiati…

De sancto Cassiano:

Duo fragmenta cranii magnam partem valde vitiata; item ossis parietalis dextri … et pars sinistra temporalis. Dimidia pars sinistra maxillæ superioris, juncta zygomati (os de la pommette) pariter sinistro; item zygoma dextrum sejunctum, et maxilla inferior, dodrante truncata a parte sinistra.

In quorum fidem conditum et conscriptum est præsens instrumentum, prædictis die et anno, cui subscripserunt prædicti cives Rambach, Mauroy, Pontruet, Trombert, Fouquier, Duuez, Dubois-Muller, Robertus Bourdet et Forestier; reliqui cives supra recensiti discesserant negotiis suis vacaturi, dum præsens conficiebatur instrumentum.

Signatum: Duuez, de ecclesiæ fabrica. Rambach, sacerdos, quondam canonicus S. Quintini. Duboy-Muller. Robertus Bourdet (filius). Fouquier. Mauroy, sacerdos. Pontruet. Trombert. R. A. Forestier.

[106] [atque iterum anno 1805] Quid factum sit abhinc usque ad annum 1807, non liquide constat, deficientibus documentis sat claris. In Recensione seu Inventario sacrorum vasorum, … reliquiariorum et cæteræ supellectilis ad ecclesiam S. Quintini pertinentium (État des vases sacrés, … reliquaires … et autres ustensiles), signatur Reliquiarium ex ligno deaurato, fenestellis instructum (à glaces), continens in inferiore parte manum S. Quintini, et in superiore alias quæ supersunt corporis partes (excepto capite, quod ibidem in altera theca servatum notatur, ut infra declarabimus). Huic porro recensioni, quæ manuscripta reperitur adhuc in archivo ecclesiæ Quintinopolitanæ, adscriptus est dies 1 augusti anni 1802. Sic docemur jam sacri corporis partes superstites in unum collectas et in theca reconditas exstitisse; ast a quo tempore, nos latet. Certius testimonium habemus ad annum 1805, quo Petrus Fortier, parochus Quintinopolitanus, sacra pignora, jussu episcopi Suessionensis, recognovit, et reposuit duabus in thecis (in quarum altera caput sancti martyris erat) sigillo ordinarii munitis, eo fine ut, sicut olim obtinebat, populo veneranda præberentur. Ea legimus in instrumento anni 1807, de quo mox agendum erit: authenticas enim literas recognitionis anno 1805 factæ hactenus frustra quæsivi Quintinopoli et Suessione. Neque mihi videtur dubium easdem hic signari thecas, quæ in Inventario anni 1802 memorantur. Quid igitur? Istone jam anno 1802 confectæ sunt thecæ, in quibus pignora servarentur decentius; anno autem 1805 diligenter recognitæ et sigillo munitæ a prædicto Petro Fortier? Si ita non esset, non video qua ratione fides Inventarii probaretur, saltem quod ad diem et annum (1 augusti 1802) spectat, quibus confectum legitur.

ACTA DIE 8 JUNII ANNI 1807.

[107] [et anno 1807:] Joannes Claudius Leblanc Beaulieu, nutu divino et auctoritate sanctæ sedis apostolicæ episcopus Suessionensis et Laudunensis, omnibus præsentes visuris salutem et benedictionem in Domino Nostro. Spectatis diversis actis, datis die 29 julii, 3, 17 et 30 augusti anni 1795, et signatis a DD. Petro Blot, quondam canonico collegiatæ S. Quintini, Nicolao Josepho Rambach, quondam etiam canonico, Florentio Francisco Mauroy, quondam canonico et præposito ecclesiæ collegiatæ S. Pecinnæ, et capellano ecclesiæ collegiatæ S. Quintini, Ludovico Ambrosio Pontruet, quondam etiam capellano S. Quintini, et DD. Carolo Christophoro Francisco Duuez, mercatore et hodie subpræfecto Sancti Quintini, Carolo Felice Bartholomæo Dubois-Muller, matriculario, Eligio Fouquier notario, Joanne Baptista Trombert, quondam mercatore, Forestier, medico, et Florentio Oudart, quondam apparitore collegiatæ S. Quintini, omnibus urbis incolis et testibus de quorum sinceritate nobis apprime constat; quibus ex actis certo efficitur aliquot partes reliquiarum beati martyris S. Quintini subtractas fuisse impiorum furori zelo quarumdam personarum piarum (“de quelques personnes pieuses:” putem intelligi devotas mulieres, quæ primum sacras exuvias subduxerint et dein tradiderint Petro Oudart et Joanni Mainsner: hi, ut vidimus, acceptas condiderunt præcipitanter in crypta canonicorum sepulturæ destinata), dum annis 1793 et 1794 sacræ ædes per universam Galliam vastabantur; testes autem supra nominatos, postquam prædicta pignora sibi exhibita diligenter examinassent, agnovisse eadem prorsus esse, quæ olim venerationi plebis christianæ proponebantur bona cum venia reverendissimorum prædecessorum nostrorum; viso quoque instrumento recognitionis dictarum reliquiarum factæ nomine nostro, die 3 januarii 1805, a domino Petro Fortier, parocho urbis S. Quintini et archidiacono regionali (de l'arrondissement), cui præsentes aderant DD. Dominicus Maria de la Sone, quondam canonicus collegiatæ S. Quintini, et Nicolaus Josephus Rambach, olim pariter canonicus, qui denuo easdem esse agnoverunt: qua facta recognitione, Nos dictas reliquias, de quarum sinceritate constabat, recondendas curavimus duabus in thecis, sigillo nostro munitis, eo fine ut, sicut olim obtinebat, populo christiano venerandæ præberentur. Cum persuasissimum haberemus sinceras esse pretiosas illas reliquias, cupivimus nonnullas earum eximere partes, quibus varias ecclesias donaremus. Itaque, recognita prius sigillorum integritate, thecas ambas coram jussimus aperiri, novaque a nobis facta cum instrumentis collatione reliquiarum, extraximus partem ossis femoralis, quam concessimus parochiæ dictæ l'Atre S. Quentin in diœcesi Atrebatensi; item vertebram unam, duo fragmenta costæ et alia fragmenta valde mutila. Tum quæ supererant duabus inclusimus thecis, quas statim nostro firmavimus sigillo, ut jam non possint loco moveri.

Reliquiæ (puta ambæ thecæ supradictæ) servantur in capsa lignea inaurata, quadrangula, oblonga, clausa quatuor specularibus ovatis, instructa superposito capitello quod in modum sepulcri figuratum est, quodque a quatuor partibus octo habet specularia etiam ovata: atque hæc supersunt ex ossibus corporis S. Quintini martyris; quod integrum ecclesia collegiata possederat usque ad rerum publicarum commutationem. Reliqua autem hæc enumerantur:

1. Tota manus dextra, speciem præ se ferens mumiæ, cum musculis, carne et unguibus, adhærentibus adhuc ossibus carpi.

2. Binæ tibiæ, sed extremis mutilæ.

3. Pars ossis coxarum.

4. Sternum fere integrum.

5. Vertebra una.

6. Duæ costæ et fragmentum alius costæ ruptæ.

7. Rotula una.

8. Pars ossis quæ videtur esse ex cruris osse dicto fibula (péroné); item alia pars sed informis.

9. Calcaneum, in quo cernuntur vestigia serræ.

10. Plura ossa capitis, adeo mutila ut in unum colligi haud potuerint in capsa qua servantur pretiosæ reliquiæ ejusdem capitis, nempe os temporale fere integrum, pars ossis parietalis, duo fragmenta maxillæ superioris, quorum alterum adhuc dente molari instructum est, item fragmentum maxillæ inferioris.

Supradictas reliquias recognovimus et denuo per literas præsentes declaramus certas et sinceras, atque pertinentes ad corpus beati martyris S. Quintini; quas in publico proponi permittimus in parochiali ecclesia S. Quintini atque solemniter circumferri in supplicationibus, ut colatur memoria sancti patroni Viromandiæ, et ejus concilietur tutela incolis urbis ac totius nostræ diœceseos, tum et nobis ipsis. Volumus præsentes literas nostras authenticas deponi in theca, priusquam sigillis muniatur; harum vero exemplum, a nobis recognitum, scribi in tabulis fabricæ, servarique in ejus archivo. Actum Quintinopoli, sub visitatione diœcesana, die 8 junii anni 1807.

Signatum: J. Cl. episcopus Suessionensis.

[108] [servabantur tunc in duabus capsis.] Ex his instrumentis primo discimus S. Quintini ossa, die 19 novembris anni 1793, cum magna esset in Gallia rerum perturbatio, reconditas fuisse in cryptam canonicorum sepulcralem, suis utique thecis seu reliquiariis prius eductas; ibi humo tectas mansisse per duos fere annos; tandem, lenita tempestate, latebris exemptas fuisse anno 1795. Nulla est ratio dubitandi de sinceritate partium quæ in instrumentis tunc confectis tam accurate designatæ sunt, et recognitæ a testibus plane idoneis. Demum docemur reliquias ita recensitas, postea duabus thecis fuisse inclusas: in altera (hoc enim modo interpretanda videntur acta supra edita) servabantur ossa præcipua capitis, in altera manus dextra et cæteræ partes quas certo compererant ad sacrum corpus pertinere. Ambas illas thecas in capsa majore includi jussit Suessionensis episcopus. Pro certo habemus thecas illas duas a reverendissimo domino Leblanc de Beaulieu memoratas, easdem esse quæ in Recognitione seu Inventario anni 1802 recensentur: ea scilicet qua manus et ossa plura corporis contineri indicatur (cfr. supra, num. 106), et insuper capsa ex ligno inaurato continens id quod reliquum est de capite S. Quintini, instructa cruce aurea gemmata, altera cruce aurea lævi etc.; eamdem descriptam vidi in Inventario facto die 6 novembris anni 1790, quando clausa fuit S. Quintini ecclesia, quodque nunc in publico archivo Quintinopolitano servatur.

ACTA DIE 3 JUNII ANNI 1818.

[109] [Extracta est anno 1818 una costarum,] Instrumento publico anni 1807 hæc annexa leguntur, eadem manu, qua illius instrumenti apographum, scripta.

Hac die tertia junii anni millesimi octingentesimi decimi octavi, nos Antonius Joannes Nicolaus Debully, vicarius generalis diœcesis Suessionensis, præsentibus D. Petro Fortier, parochoarchidiacono Quintinopolitano, et D. Delvas vicario, ex mandato reverendissimi domini episcopi, extraximus alteram costarum de quibus facta est mentio in præsenti instrumento, ut divideretur in duas partes, quarum altera tradenda est ecclesiæ cathedrali Suessionensi, altera ecclesiæ parochiali Feræ-in-Tardenesio in pago majore Castri-Theoderici (arrondissement de Château-Thierry). Subscripserunt Debully vicarius generalis, Fortier et Delvas.

ACTA DIE 26 NOVEMBRIS ANNI 1829.

[110] [et anno 1829 translata est manus in novam capsam.] Hactenus, ut dixi, omnia scripta sunt eadem manu; quæ sequuntur vero, alia manu: sed suum quisque nomen adscripsit.

Nos infra scripti, parochus archidiaconus Quintinopolitanus, testificamur hoc apographum convenire cum authentico exemplari, quod repositum est in nova capsa in quam, secundum facultates nobis datas a reverendissimo Suessionensi et Laudunensi episcopo per reverendum dominum Delaloge, vicarium generalem, transtulimus manum S. Quintini patroni hujus civitatis et parochiæ; relictis in antiqua capsa cæteris ossibus inibi descriptis, ut declaratum est in instrumento nostro hac die confecto et in nova capsa reposito. In quorum fidem subscripsimus ac sigillo nostro munivimus hocce apographum; quod et nobiscum obsignarunt domini Ludovicus Franciscus Demory, sacerdos, primus vicarius hujus parœciæ, et Nicolaus Josephus Rambach, sacerdos, olim canonicus capituli regii Quintinopolitani, nunc hujus parœciæ vicarius, et præpositus sacris in hospitali civitatis, qui huic translationi præsentes affuerunt, et recognoverunt reliquias pretiosas descriptas in instrumento. Quintinopoli, feria V, die 26 novembris anni 1829. Grandmoulin, parochus-archidiaconus Quintinopolitanus. Rambach, vicarius. L. F. Demory, vicarius.

Recognitum in fidem nominum supra signatorum: Debully, vicarius generalis Suessionensis.

ACTA DIE 19 JULII ANNI 1840.

[111] [Harum reliquiarum fragmenta pluribus ecclesiis data sunt anno 1840,] Deinde anno 1840 beati martyris reliquias recognovit Julius Franciscus de Simony, episcopus Suessionensis et Laudunensis, hoc condito diplomate:

Julius Franciscus de Simony, miseratione divina et apostolicæ sedis gratia episcopus Suessionensis et Laudunensis, decanus ac primus suffraganeus provinciæ Remensis.

Pastoralem nostræ diœcesis visitationem instituentes, in civitate Quintinopolitana inspeximus tres thecas, B. Quintini martyris reliquias continentes, quas habet ecclesia parœcialis hujus civitatis. Facta recognitione dictarum thecarum, primo agnovimus integra esse sigilla quæ apposuerat dominus Franciscus Grandmoulin, parochus-archidiaconus dictæ parœciæ, dum, ex speciali ipsi a nobis data facultate, partem dictarum reliquiarum in duas novas thecas, pietate cleri et populi hujus civitatis comparatas ad asservandum pretiosum depositum, transtulit. Dicta translatio servatis servandis facta est die vigesima sexta octobris anni 1828, et vigesima sexta novembris 1829, præsentibus testibus notatis in instrumento quod in singulis thecis repositum est. Fractis deinde sigillis, reverenter recepimus reliquias in thecis singulis repositas, cum authenticis literis obsignatis et munitis sigillo reverendissimi decessoris nostri, piæ memoriæ domini Leblanc Beaulieu, necnon cum actis supradictæ translationis. Lectis illis instrumentis, atque recognitis et collatis omnibus et singulis reliquiis in ipsis literis commemoratis, agnovimus eas tales esse quales in ipsis singulæ describuntur, scilicet:

I. In una thecarum in modum templi gothici figurata, oblonga, e cupro deaurato, auro trito cæco et fusco; cujus mensura et conformatio accurate descriptæ sunt in prædicto instrumento; erat pars adhuc superstes capitis beati Quintini.

II. In alia theca ex eodem metallo, ejusdem mensuræ et formæ ac superior theca, dextra manus beati martyris.

III. In tertia theca ex ligno inaurato, hexagona, et ipsa in instrumento descripta, hæc ossa:

1. Binæ tibiæ, extremis partibus mutilæ.

2. Portio ossis dicti coxarum.

3. Sternum fere integrum.

4. Vertebra una.

5. Una costa cum particula costæ confractæ.

6. Una rotula.

7. Pars ossis quæ suræ fuisse videbatur, cum alia quadam parte suræ, sed deformata.

8. Calcaneum, in quo sunt serræ vestigia.

9. Variæ partes capitis sancti Quintini, ita mutilæ ut in unum colligi nequiverint in capsa quæ tenet reliquias pretiosi illius capitis: os temporale fere integrum; partem ossis parietalis; duo fragmenta maxillæ superioris, quarum alterum retinet adhuc dentem molarem; fragmentum maxillæ inferioris.

Declaramus nos ex prædictis reliquiis exemisse, ut satisfaceremus postulationi eminentissimi domini cardinalis de La Tour d'Auvergne Lauraguais, episcopi Atrebatensis, et ut his donarentur nonnullæ parœciæ nostræ diœcesis:

1. Particulam costæ confractæ notatam supra num. 5.

2. Duas partes ossium quæ notantur num. 7.

3. Partem ossis parietalis notatam num. 9.

Cæteræ reliquiæ, sub aliis numeris notatæ, a nobis repositæ sunt in pulvino in quo ipsas inveneramus collectas, et reconditæ in prædictam thecam ex ligno deaurato, quam sigillo nostro munivimus. In duas thecas ex cupro deaurato reposuimus etiam partem capitis S. Quintini, et dextram sancti viri manum, ac dictas quoque thecas nostro sigillo munivimus.

De his omnibus hocce confecimus instrumentum, cujus tria exempla scripta fuerunt, quæ reponerentur in singulis thecis prædictis una cum literis authenticis pristinis, et aliis actis supradictis.

Aderant et nobis præsto erant domini Antonius Joannes Nicolaus Debully, vicarius noster generalis, decanus capituli ecclesiæ nostræ cathedralis, et Franciscus Grandmoulin, parochusarchidiaconus ecclesiæ parœcialis S. Quintini, qui et hoc instrumentum obsignarunt. Factum in civitate Quintinopolitana sub nostro chirographo et sigillo nostro, dominica sexta post Pentecosten, die decima nona julii anni millesimi octingentesimi quadragesimi.

Jul. Fr. episc. Suessionensis et Laudunensis. Debully, vicarius generalis. Grandmoulin, parochus-archidiaconus Quintinopolitanus.

ACTA DIE 4 JULII ANNI 1851.

[112] [et anno 1851.] Hac die quarta julii anni millesimi octingentesimi quinquagesimi primi, nos Carolus Florimundus Tavernier, parochus-archipresbyter S. Quintini et canonicus Suessionensis, præsentibus dominis Sueur, Cornilus, Rivié et Mathieu, vicariis ecclesiæ S. Quintini, et domino Petro Florentio Renato Oudart, ecclesiæ sacrista, accepta sub die vigesima quinta junii ejusdem anni facultate a reverendissimo domino Paulo Armando Ignatio Anacleto de Garsignies, episcopo Suessionensi, extraximus, ut distribuerentur ecclesiis dictis Liéramont, Villers-Faucon, Tincourt et Boucly, Fressenneville, S. Quentin-Motte-Croix au Bailly, diœceseos Ambianensis, Gricourt, Corbeny, Jussy, ac clericis quorum nomina hic notantur: scilicet dominis Tavernier parocho-archipresbytero, Sueur, Cornilus, Rivié, Mathieu, vicariis; Marest, parocho Maceriæ (Mézières), ac dominis Oudart, sacristæ, et Hippolyto Vatin, organistæ:

1. Fragmentum tibiæ, quam in altera extremarum partium serra secuimus.

2. Fragmentum ossis dicti coxarum.

3. Fragmentum maxillæ inferioris, quam mediam serra secuimus.

Quod supererat de reliquiis supra notatis, a nobis repositum est in pulvino in quo eas reperimus congregatas, ac dein inclusum dicta theca ex ligno inaurato, quam munivimus sigillo episcopali, nobis in hunc finem transmisso.

De quibus omnibus hoc scripsimus instrumentum. In quorum fidem ea obsignavimus hoc modo: Tavernier, parochus-archipresbyter Quintinopolitanus et canonicus Suessionensis. Sueur, vicarius. A. Mathieu, vicarius. L. Rivié, vicarius. Cornilus, vicarius. Oudart, sacrista.

ACTA DIE 26 SEPTEMBRIS ANNI 1864.

[113] [Fragmentum maxillæ propria theca includitur.] Nos, Joannes Julius Dours, miseratione divina et gratia sanctæ et apostolicæ sedis episcopus Suessionensis et Laudunensis, decanus provinciæ Remensis ac sedis hujus primus suffraganeus, aperuimus hanc thecam continentem partem reliquiarum S. Quintini martyris. Postquam exploratum habuimus eas esse authenticas, extraximus eam portionem maxillæ quæ dentem sancti martyris retinet, ut eam in alia theca reponeremus. His actis, dictam thecam clausimus et eam munivimus sigillo nostro in cera rubra hispanica impresso. In quorum fidem jussimus conscribi hoc instrumentum ut sua maneret ante dictis reliquiis authentia, et possint in posterum, ut pridem, venerandæ exhiberi fidelibus nostræ diœceseos. Datum Quintinopoli sub sigillo nostro, et subscriptione tum vicarii nostri generalis tum archipresbyteri S. Quintini, die vigesima sexta septembris anni Incarnationis millesimi octingentesimi sexagesimi quarti. V. Guyart, vicarius generalis. Tavernier, parochus-archipresbyter S. Quintini. Ex mandato: T. Biseau, sacerdos, secretarius ad hoc.

[114] [Anno 1870, sæviente bello,] Sejunctum illud maxillæ fragmentum cum dente molari inclusum est in theca ex ligno inaurato; quam vidi in sacristia ecclesiæ S. Quintini mense junio anni 1870. Eodem tempore cæteras reliquias tripartito discriminatas inveni. Sacri capitis ossa in unum collecta, et simul suo quæque loco composita, in separato solio condita erant, ad latus chori dextrum; ad sinistrum vero, manus sancti martyris in propria theca spectabatur. Utraque capsa, utpote non magnæ molis, facile sede movebatur et plebi christianæ veneranda exhiberi solebat. In tertia capsa eaque majore erant reliqua fragmenta, quorum mentio est in instrumentis. Verum hæc dispositio paulo post denuo mutanda fuit. Quum enim hoc ipso anno 1870 bellarent inter se Galli et Germani, atque hostilis irruptio oppido S. Quintini immineret, de reliquiis in tutum recipiendis statim cogitatum est. Hæc tum scripta fuerunt acta, quæ quid peractum sit indicant.

ACTA DIE 6 SEPTEMBRIS ANNI 1870.

[115] [thesaurus sacer Bruxellas defertur,] Anno millesimo octingentesimo septuagesimo, feria III, die sexta septembris, hora tertia pomeridiana, ego infra scriptus Ludovicus Leonardus Gobaille, parochus-archipresbyter S. Quintini, canonicus Suessionensis honorarius, præsentibus dominis 1° Felice Eligio Genty, primo vicario ecclesiæ nostræ collegiatæ S. Quintini, canonico Suessionensi honorario, equite legionis ab honore nuncupatæ (de la Légion d'honneur); 2° Adolpho Mathieu, vicario dictæ collegiatæ, canonico Suessionensi honorario; 3° Ludovico Henrico Petro Joanne Edmundo Oudart, secretario œconomo dictæ collegiatæ; 4° Eduardo Theodoro Cardon, sacrista dictæ collegiatæ; ob necessitatem exortam ex infaustis temporibus in quibus religio et Francia versantur; quum nullo omnino modo possimus petere et impetrare a reverendissimo domino Joanne Julio Dours (nunc episcopo Suessionensi et Laudunensi, in cujus diœcesi civitas nostra sita est), ut aperiantur thecæ continentes pretiosas reliquias martyris Quintini, patroni nostræ civitatis et totius pristinæ provinciæ Viromanduensis, ut in tuto collocentur, sin minus omnes, saltem magnam partem, reliquiæ sancti patroni nostri; postquam exploratum habuimus sigilla ex cera rubra esse integra, incepimus aperire parvam thecam ex ligno deaurato, forma quadrangula, oblonga, cujus latera his sunt mensuris: latitudo est 56 centimetrorum, longitudo 34, et profunditas 25. In hujus thecæ lateribus quatuor sunt specularia ovata: ejus vero pars superior sive operculum figuratum est in modum tecti sive sepulcri; quod a quatuor partibus octo habet specularia ovata aut rotunda. Postquam comperimus integra esse nova sigilla, apposita fasciis e rubro serico, quibus suo pulvino ossa erant annexa, extraximus omnia sacra ossa quæ hac capsa continebantur; erant scilicet:

1. Binæ tibiæ, sed extremis mutilæ.

2. Pars ossis coxarum, de quo portio quædam serra secata fuit.

3. Sternum fere integrum.

4. Una vertebra.

5. Una costa.

6. Una rotula.

7. Calcaneum, in quo exstant serræ vestigia. 8. Os temporale fere integrum.

9. Particula maxillæ superioris.

10. Fragmentum maxillæ inferioris, in quo duæ sunt dentium cavernæ.

Quum hæc varia ossa diligentissime inspexerimus, ea in duos fasces partiti sumus, hoc modo:

I. Binas tibias et sternum accurate obvolvimus fascia ex serico rubro, ecclesiæ nostræ collegiatæ sigillo munita.

II. In capsula ex charta spissiore, quadrangula, oblonga, speculari cooperta, quam accurate omni ex parte obvolvimus fascia e rubro serico, munita, una cum ipsa capsula, sigillo prædictæ ecclesiæ nostræ collegiatæ, hæc condidimus ossa:

1. Partem ossis coxarum;

2. Unam vertebram;

3. Unam costam;

4. Unam rotulam;

5. Calcaneum, in quo exstant serræ vestigia;

6. Os temporale fere integrum;

7. Particulam maxillæ superioris;

8. Fragmentum maxillæ inferioris, in quo duæ sunt dentium cavernæ.

III. In theca quam modo aperuimus, ac sub sacris reliquiis supra nominatis invenimus tria scripta, quorum hæc est recensio:

1. Apographum instrumenti olim in theca supra descripta inclusi, in quo enumeratæ erant reliquiæ in prædicta theca repositæ ante diem octavam junii anni millesimi octingentesimi septimi. Eidem folio inscriptum erat apographum instrumenti confecti die tertia junii anni millesimi octingentesimi decimi octavi, referentis costam unam sancti martyris S. Quintini in partes duas fuisse divisam a domino Joanne Nicolao Debully, vicario generali diœceseos Suessionensis, ut altera parte donaretur ecclesia cathedralis Suessionensis, altera ecclesia parœcialis Feræ-in-Tardenesio. Eidem folio inscriptum erat apographum instrumenti confecti feria V, die vigesima sexta novembris anni millesimi octingentesimi vigesimi noni, a domino Grandmoulin, parochoarchidiacono Quintinopolitano; referentis manum sancti Quintini, antea in theca supradicta inclusam, in novam thecam fuisse translatam: quod apographum cum authentico convenire testantur domini Grandmoulin, parochus-archidiaconus, Rambach, vicarius, olim canonicus capituli ecclesiæ regalis et collegiatæ S. Quintini, et Demory, vicarius. Atque infra subscriptiones erant sigilla reverendissimi episcopi Suessionensis et domini Grandmoulin, archidiaconi Quintinopolitani. Infra legitur: “Recognitum in fidem nominum supra signatorum.” Obsignatum: Debully, vic. gen. Suessionensis.

2. Acta recognitionis reliquiarum beati martyris S. Quintini factæ a reverendissimo domino Julio Francisco de Simony, episcopo Suessionensi ac Laudunensi, die decima nona julii anni millesimi octingentesimi quadragesimi. In quibus actis dicitur reverendissimus dominus de Simony, petente eminentissimo cardinali de La Tour d'Auvergne Lauraguais, episcopo Atrebatensi, exemisse e theca supra nominata, ut aliquot parœciis diœceseos Suessionensis ea donarentur: partem costæ confractæ, duo fragmenta ossium quæ videbantur fuisse alterum suræ (péroné), alterum ejusdem ossis deformati, partem ossis parietalis. Dictis actis subscriptum erat: Jul. Fr., episc. Suession et Laudunensis. Grandmoulin, parochus-archidiaconus S. Quintini. Debully, vic. gen. Eidem folio erat inscriptum aliud instrumentum, datum die quarta julii anni millesimi octingentesimi quinquagesimi primi, a domino Carolo Florimundo Tavernier, parocho-archipresbytero S. Quintini, canonico Suessionensi honorario, præsentibus dominis Sueur, Cornilus, Rivié et Mathieu, vicariis S. Quintini, et Petro Florentio Renato Oudart, sacrista. Ex dicto instrumento constat, permissu reverendissimi domini Pauli Armandi Ignatii Anacleti de Garsignies, episcopi Suessionensis et Laudunensis:

1° Fragmentum alterius ex tibiis;

2° Fragmentum ossis coxarum;

3° Fragmentum maxillæ quam serra mediam secuimus; hæc scilicet fragmenta ablata fuisse a partibus in inventario indicatis, ut donarentur ecclesiis: Liéramont, Villers-Faucon, Tincourt et Boucly, Fressenneville, S. Quentin Motte-Croix au Bailly, diœceseos Ambianensis, Gricourt, Corbeny, Jussy, ac clericis et laicis hic nominatis, scilicet: dominis Tavernier, parocho-archipresbytero S. Quintini, Cornilus, Sueur, Rivié, Mathieu, vicariis S. Quintini, Marest, parocho Maceriæ super Isaram, Oudart, sacristæ, ac Vatin, organistæ. Instrumentum huic subscriptum erat: Tavernier, parochus-archipresbyter. Cornilus, Sueur L. Rivié, A. Mathieu, vicarii. Oudart, sacrista. Dein infra subscriptiones sigillum episcopale.

3. Instrumentum de eadem theca aperta a domino Guyart, vicario generali diœceseos Suessionensis et Laudunensis; quo constat ex hac theca exemptam fuisse, ut in alia reponeretur, partem maxillæ dentem retinentis. Prædictum instrumentum ita obsignatum erat: V. Guyart, vic. gen., Tavernier, parochus archipresbyter, T. Biseau, secretario ad hoc; et munitum sigillo episcopali.

Res istæ omnes, scilicet I. fascis continens utramque tibiam et sternum; II. capsa continens partem ossis coxarum, unam vertebram, unam costam, unam rotulam, unum calcaneum, unum os temporale, partem maxillæ superioris, ac fragmentum maxillæ inferioris; III. tres chartæ exhibentes instrumenta prædicta; nec non:

IV. Insignis particula sanctæ Crucis, relicta, sigillis integris, in capsula argentea; quæ dono data fuerat a sancto Ludovico rege Franciæ capitulo ecclesiæ collegiatæ ac regali S. Quintini. Dictæ reliquiæ sanctæ Crucis dumtaxat exemptæ sunt de cruce majore ex argento inaurato in qua conclusæ erant. — Instrumentum confectum in festo Inventionis sanctæ Crucis, die tertia mensis maji anni millesimi octingentesimi trigesimi quinti; referens thecam seu capsulam argenteam paulo supra memoratam fuisse extractam ex antiqua cruce e ligno inaurato, ut reverenter reponeretur in nova cruce ex argento inaurato, in qua nunc asservatur. Obsignatum erat hoc instrumentum: Grandmoulin, parochus-archidiaconus. Duclert, Delvas, Guyart, Sueur, vicarii. Godart, Margerin, presbyteri. Fouquier-Cholet, præses collegii fabricæ. Lagrassière, Leopoldus Tripick *, de fabricæ collegio. Martinet, Mont, Pontruet, Gras, Oudart sacrista, sodales confraternitatis sanctæ Crucis.

Res ergo hæ omnes, consentiente dictæ ecclesiæ fabricæ collegio, commissæ sunt domino Ludovico Henrico Petro Joanni Edmundo Oudart, secretario-œconomo hujusce ecclesiæ, ut eas Bruxellas (in Belgio) deferret, ac rogaret reverendum Patrem Bossue, in collegio S. Michaelis Bruxellensi degentem, ut eas vellet diligenter custodire, donec nobis liceret eas referre sine periculo ac rursus fidelibus venerandas proponere in nostra ecclesia collegiata. Insuper mandavimus ut, si reverendus Pater Bossue eas sibi recipere non posset, Mechliniam iret dictus dominus Oudart, obsecraturus reverendissimum episcopum (sic) Mechliniensem ut dignaretur eas tuendas suscipere.

Factum triplici apographo Quintinopoli, die sexta septembris anni millesimi octingentesimi septuagesimi. Gobaille, parochus-arch. S. Quintini. A. Mathieu, vicarius. Genty, vicarius. E. Oudart, secretarius-œconomus col. S. Quintini. Ed. Cardon, sacrista. Benard, magister operum, secretarius collegii. Moureau, de collegio fabricæ. Lecerf, de collegio fabricæ. Desains, præses collegii fabricæ.

Signa virorum in initio instrumenti non denominatorum, signa sunt sodalium de collegio fabricæ qui tum prædictæ translationi, tum perscriptioni præsentis instrumenti annuerunt. Reliqui de fabricæ collegio qui non subscripserunt, aberant.

Postquam mihi traditus fuit thesaurus, hæc scripsit rev. dominus Oudart, quæ ego obsignavi:

Ego infra scriptus B. Bossue, socius Bollandianus, testor me hodie accepisse a domino Oudart, secretario-œconomo collegiatæ ecclesiæ S. Quintini, … (dein recensentur ea quæ supra dicta sunt, scilicet reliquiæ S. Quintini, instrumenta, particula S. Crucis). Datum Bruxellis (in Belgio), die nona septembris anni millesimi octingentesimi septuagesimi. Et subscriptum est: B. Bossue, S. J., Boll.

[116] [atque anno 1875 Quintinopolim redit.] Demum, quum in Gallia essent tutæ tranquillæque res omnes, anno 1875 Quintinopolim relatæ sunt sacræ divitiæ, ut in his declaratur instrumentis.

ACTA DIE 20 JULII ANNI 1875.

Nos infra scripti Adolphus Mathieu, parochus archipresbyter S. Quintini, canonicus honorarius Suessionensis; Lecerf, C. Lecot et S. Cailleret, omnes de collegio matriculariorum ecclesiæ collegiatæ S. Quintini, hoc negotium mandamus domino Ludovico Henrico Petro Joanni Edmundo Oudart, secretario-œconomo dictæ ecclesiæ collegiatæ S. Quintini, ut se conferat Bruxellas (in Belgio) recepturus et in ecclesiam collegiatam S. Quintini relaturus: I. binas tibias (recensentur dein reliquiæ et scriptiones quæ in instrumento proxime superiore enumeratæ sunt; et additur:) V. duos codices qui dicuntur 1 Evangeliarium Caroli Magni; 2 Authenticum martyris S. Quintini.

Quas reliquias, instrumenta, codices manuscriptos, prædictus Ludovicus Henricus Petrus Joannes Edmundus Oudart, secretarius-œconomus collegiatæ ecclesiæ S. Quintini, jussus fuerat a reverendo parocho-archipresbytero (tunc reverendo domino Gobaille), consentiente ipsius fabricæ collegio, die sexta septembris anni millesimi octingentesimi septuagesimi, ut constat ex instrumento eadem die dato, Bruxellas ferre (ut vindicarentur ab exitio aut profanatione quæ impendebant, Prussis regionem obtinentibus) easque committere R. P. Bossue, e collegio S. Michaelis Bruxellensis; ac dictum R. P. Bossue rogare ut eas retinere vellet donec reverendo parocho-archipresbytero S. Quintini videretur eas in urbem Quintinopolim reducere. Hæc mandata egit dictus dominus Oudart, quemadmodum constat ex acceptilatione quam prædicto instrumento diei 6 septembris anni 1870 adscripsit R. P. Bossue.

Factum quadruplici exemplo, Quintinopoli, die vigesima julii anni millesimi octingentesimi septuagesimi quinti: quorum exemplorum primum relinquatur R. P. Bossue, quod ei sit acceptilatio; secundum collocetur in capsa in qua reponentur reliquiæ S. Quintini in præsenti instrumento memoratæ; tertium in archivo ecclesiæ collegiatæ S. Quintini; quartum relinquatur prædicto domino Oudart, secretario-œconomo ecclesiæ collegiatæ S. Quintini. In quorum fidem subscripsimus præsenti instrumento, dictis die et mense. A. Mathieu, parochus-archipresbyter. Lecerf. C. Lecot. Cailleret.

Hisce paulo post adscripsit dominus Oudart:

Accepi a R. P. Bossue: 1° Reliquias S. Quintini et veræ Crucis; 2° Instrumenta; 3° Codices manuscriptos: quæ omnia in præsenti instrumento recensentur. Bruxellis, die 28 julii 1875. E. Oudart, secretarius-œconomus ecclesiæ collegiatæ S. Quintini.

[117] [Caput S. Quintini collocatum est pone altare princeps,] Sancti martyris ossa, Quintinopolitanis demum reddita, non uno in loco collecta manserunt, sed in plures distributa sunt capsas. Anno 1877, die 25 octobris, capita SS. Quintini, Victorici et Cassiani, in suo quodque solio recondita sunt ab illustrissimo episcopo Suessionensi Thibaudier, adstantibus plus centum presbyteris; ac dein, solemni supplicatione per templum delata, quieverunt in aditu chori, donec ad aram transferrentur. Scilicet die dominica 28 octobris ejusdem anni 1877, illustrissimus archiepiscopus Remensis Langenieux, cum aliis multis episcopis, sacra capita elevavit; atque in ædicula quæ, nuper magnifice exstructa, pone altare princeps assurgit, apparatissima pompa collocavit. Quo loco etiamnum fidelibus christianis colenda exhibentur [Cfr. Mathieu, S. Quentin, sa vie, son culte, lib. III, cap. 3, pag. 247 et seqq.] .

[118] [et cætera ossa quinque in loculis.] Proximum est ut omnium S. Quintini reliquiarum quæ in sancti martyris basilica servantur, præsentem statum paucis exponamus. Quas enumerans venerabilis archipresbyter Mathieu [Ibid., pag. 224.] , dicit sex eas loculis nunc contineri.

I. In capsa quæ collocata est in ædicula, pone et supra altare princeps, sunt:

Eæ reliquiæ quæ dicuntur caput S. Quintini.

II. In capsa collocata in minore parte transversaria (transept) septentrionali:

1. Unum os temporale.

2. Pars maxillæ superioris.

3. Fragmentum maxillæ inferioris.

4. Una tibia.

5. Unum os coxarum.

6. Sternum.

III. In capsa collocata in minore parte transversaria australi: 1. Manus dextra integra, cum sua carne.

2. Una costa.

3. Una vertebra.

4. Os calcaneum.

IV. In capsa ex ligno inaurato, in thesauro sacristiæ:

Una tibia.

V. In capsula fastigata, quæ reposita est in altari principe:

Pars maxillæ inferioris cum ultimo dente molari.

VI. In tumulo S. Quintini in crypta:

Una rotula.

[119] [Desunt fragmenta multa,] Ea percensenti statim apparet non omnia ibi esse S. Quintini ossa; immo sat multa jam deerant quum mense julio et augusto anni 1795, ut supra ostendimus, fuerunt recognita. Necesse ergo est ut ecclesiæ collegiatæ bidellus et apparitor, qui reliquias absconderunt, partem dumtaxat earum acceperint, ac cæteræ per tumultum elapsæ sint ac deperditæ: et re quidem vera in instrumentis anni 1795 (cfr. supra num. 102), legimus Petrum Oudart condidisse S. Quintini reliquias quascumque potuisset colligere; partem non exiguam combustam fuisse a custode, verito … ne profanarentur. Præterea haud scio an ex iis reliquiis quæ in cryptam sepulcralem delatæ dicuntur, multæ promiscue cum aliorum sanctorum exuviis fuerint humatæ, ita ut aliæ ab aliis discerni jam nequeant. Forte etiam non defuit pia fraus. Insuper, ne illæ quidem omnes quæ anno 1807 ab episcopo Suessionensi inspectæ et percensitæ fuerunt, hodie, quantum novi, supersunt. Videntur itaque thecæ, præter recognitiones supra memoratas, aliquando reseratæ fuisse, nec forte ea qua par fuisset diligentia et cautione. Credibile etiam est his in adjunctis ablatas fuisse aliquas partes, nullis de re confectis instrumentis.

[120] [præcipue capitis.] De capite nominatim certum est, illud fuisse confractum et fragmenta quædam fuisse separata, sive cum exeunte sæculo XVIII e capsa educeretur et projiceretur in cryptam, sive postea. Hinc enim constat, duobus testantibus antiquis breviariis (annorum 1511 et 1642), caput olim integrum propria in theca fuisse asservatum; illinc perspicuum est fragmenta dumtaxat hodie superesse. De brachio quod integrum in separata capsa quondam exstitisse eadem breviaria tradunt, quodque nunc frustra conquiritur, similiter esset querendum, nisi in breviario anni 1774, non jam brachium, sed sola manus commemoraretur: Seposita sunt tribus in vasis SS. Quintini, Victorici et Cassiani capita et manus altera. Quæ lectio si verior sit, non est quod mutilatum aut ablatum brachium dicamus.

[121] [Brachium jam sæculo XVI perditum dicitur;] Illud jam pridem perditum esse non pauci opinantur. Anno enim 1559 fures mediam partem pretiosorum ecclesiæ surripuerunt: illo sacrilegio amissum arbitrantur brachium S. Quintini, auro gemmisque omnium reliquiarum ditissimum; non quidem illam particulam ossis de brachio quæ anno 1395 cum aliis reliquiis in novo quodam feretro deposita fuerat, sed ipsum brachium dextrum sancti patroni, anno 1228 vel 1229 propriam in thecam conditum: quod sedulo diligenterque quæsitum, inquit Hemeræus [Aug. Vir., pag. 299 et seq.] , reperiri non potuit. Cæterum in lipsanologio ms. regii monasterii S. Laurentii, vulgo Escurial, cujus apographum, anno 1722 scriptum, in musæo nostro exstat, hæc legimus: Quintinus martyr. 31 octobris. Fragmentum ossis brachii septem digitos longum.

[122] [at manus sæculo XVII, ut ferunt, restituta,] At præcipue de manu sancti martyris sæculo XVII disputatum est. Hoc enim ævo latebant apud D. Margaritam Libaltam, D. Borderii, in regis intimo consilio secretarii, conjugem, in pinacotheca reliquiæ, quas ad ecclesiam S. Quintini attinere adjuncta charta testabatur. Erat videlicet, ut is ait cui capitulum Sanquintinense mandarat negotium recuperandi, si fieri posset, thesauri, dextra manus, cute integra, corrugata et longa indurata vetustate. Digito insertus annulus aureus… Schedula quædam intus admonebat manum istam inclusam olim fuisse brachio argenteo gemmisque prædivite, multoque coemptam ære abs Nicolao Aurilloto, domino de Champlatreux, magistro computorum aureorum, sub eos annos quibus, expugnato ab Hispanis Sanquintino, missus ille in regales exercitus dicundi juris provinciam in Picardia obivit, profugo quodam milite venditore; metallum et lapillos brachii publica auctione … distractos; reliquias apud notarium depositas … et ab eodem custoditas annis quadraginta quinque et amplius, tandemque clarissimo viro D. Borderio ab eodem donatas. Credebatur ea manus S. Quintini, tum ob alias rationes, tum ob literas geminas S. Q. quas encausto circa palam supradicti annuli figuratas usuque tandem abrasas Voierius notarius custos fuisse testabatur. Sed ideo ad tempus Quintinopolim delata fuit anno 1642, ut dextra manu collata cum sinistra reliquisque partibus sacri carpenti quæ majori feretro clauderentur …, colligeretur argumentum firmissimum. Quod tentatum perfici tamen non potuit, nec thensæ superiores aperiri. Proposita quidem quæstione inter eos quos collegium elegisset, num manus ista Quintini martyris manus esset, … ita disputatum est ut alii pie crediderint; alii non inficiati quidem esse reliquias sancti cujusvis indefinite, fidem vero qua manus Quintini martyris … esse crederetur, cohibendam putaverint quoad rei veritas evidentioribus argumentis illuxisset [Ibid., pag. 362 et seqq.] . Manus hæc dextra Quintinopoli remansisse fertur [Corblet, Hagiog. du dioc. d'Amiens, tom. III, pag. 382.] : nonne igitur eadem dici potest quæ anno 1795 in crypta sepulcrali reperta est, hodieque præcipua veneratione colitur?

[123] [superest.] Hic tantum notabo quæ animadverti, quum propriis oculis sacram manum inspicerem atque diligenter examinarem die 17 octobris anni 1869. Carpus integer exstat, eique adhæret nonnulla pars metacarpi. Manus hæc prægrandis est (quod et in aliis membris observatur: unde communiter sanctus martyr exhibetur statura eminens). Nullum prorsus apparet vestigium clavorum quos ex passione novimus digitis, ungulas inter et carnes, infixos. Exinde mihi fateor ortam aliquam dubitationem num manus hæc vere sancti Quintini esset. Attamen facile intelligitur hujusmodi notas, contractis atque dissiccatis tanta vetustate carnibus, vix conspicuas mansisse; et si quid superfuisset, post additum vernicium omnino fuisse deletas. Desunt ungues, quos jam pridem ablatos ferunt.

[124] [Pluribus olim ecclesiis datæ sunt reliquiæ S. Quintini,] Hactenus de iis dumtaxat reliquiis diximus quæ in ipsa martyris basilica venerandæ exhibentur. Sed innumeræ fere sunt ecclesiæ quæ sacri corporis particulis vel olim gloriabantur, vel non ita pridem donatæ sunt; ut pleraque ex templis illis quæ in Gallia, in Belgio alibique S. Quintino dicata fuerunt, ut infra videbimus. Juverit tamen hoc loco præcipuas reliquiarum portiones recensere, quæ aliæ aliis in locis quondam quieverunt, aut etiamnum coluntur. Particulæ reliquiarum exstabant, ut anno 1628 testabatur Arnoldus Rayssius [Hierogazophylacium Belgicum, pag. 304 et 332.] , in ecclesia cathedrali Atrebatensi; in B. Mariæ collegiata ecclesia Valentianæ, scilicet de sincipite S. Quintini, qui pro Dei nomine certando, coronam æterni decoris adipisci meruit, pridie kal. novembr., anno Redemptoris CCCIII. Item jam inde antiquitus portiones reliquiarum sancti martyris colebantur in ecclesia Remensi [Acta SS., tom. I Jan., pag. 180.] et in cœnobio Centulensi [Ibid., tom. III Febr., pag. 162.] . In Jardinetensi cœnobio Cisterciensi prope Walcuriam in Belgio visebatur pars capitis S. Quintini martyris, ad quam, ait Rayssius [Hierogazoph., pag. 253.] , osculandam et venerandam plurimi tumore laborantes huc confluunt; apud Broucburgenses velatas virgines nobiles Ordinis S. Benedicti reliquiæ de capite S. Quintini martyris et civis Romani… [Ibid., pag. 127.] . In instrumento anni 1283, inter alia sacra pignora monasterii Corbeiensis commemorantur de S. Quintino os magnum, de capillis S. Quintini aliæque reliquiæ S. Quintini [Mabillon, Acta SS. O. S. B., sæc. IV, part. I, pag. 354 et seq., Venetiis 1735.] ; item pars de capillis S. Quintini servabatur olim in Mechliniensi templo Societatis Jesu [Rayssius, pag. 495.] ; atque alia lipsana in templis S. Jacobi Ambianensi, S. Crucis Atrebatensi, S. Quintini Vesontionensi, in vico dicto Gouy-en-Artois; in monasteriis Monasteriolensi S. Austrebertæ, Auriniacensi S. Benedictæ, Atrebatensi S. Vedasti, Suessionensi, Longipontano, Ursicampino, Sithiensi; apud Cartusianos Abbevillaris [Cfr. Corblet, Hagiographie du diocèse d'Amiens, tom. III, pag. 383.] ; in ecclesia Deiparæ Coloniensi [Gelenius, De admiranda magnitudine Coloniæ, pag. 310, Coloniæ Agripp. 1645.] etc. Quandonam illæ reliquiæ in suam quæque sedem venerint, presse definiri nequit.

[125] [ac nominatim digitus, fragmentum maxillæ] At de aliis quibusdam ablatis et donatis partibus tempora et adjuncta in monumentis historicis accurate notantur. Supra (num. 11) diximus Guidonem episcopum Bellovacensem novum condidisse monasterium S. Quintino sacrum: tunc gloriosi martyris corpus Bellovacum ad tempus fuit translatum, ac portio de carpento divi Quintini ab eodem præsule decerpta, remansit in novo cœnobio, digitus unus [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 125.] . Item partes quædam decisæ feruntur quum sacra pignora, præsente Ludovico rege IX, apparate transferrentur [Cfr. supra, num. 74.] . Bartholomæo quoque de Roya, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 300.] , viro in ecclesiam S. Quintini munificentissimo, Franciæ camerario, concessa particula est ejusdem corporis, et illata in ædem sacram Vallis-Gaudiosæ, quod cœnobium Ordinis Præmonstratensis ille excitarat in diœcesi Carnotensi, … et B. Virgini divisque Laurentio et Quintino consecrarat. Sed, postquam anno 1557 Quintinopolis ab Hispanis capta est, pars ossium non modica deperdita fuit. Caput anno 1559 ablatum fuisse ante narravimus [Num. 94.] . At jam anno 1557, cum miles, ut narrat Hemeræus, plurimorum sanctorum reliquias dissiparet … in ecclesia, et aurum, argentum, lapillos vasculorum expilaret, abjectis et calcatis ossibus, collegit illachrymans et in Ballohierium castrum (Buloyer, in diœcesi Versaliensi) asportavit Michael Canidonus, Ballohierii dominus, coluitque reverenter ipse et successores Ballohierii dynastæ, alias quidem titulis distinctas qui divos indicarent, alias … innominatas [Aug. Vir., pag. 359 et seq.] , donec anno 1620 traditæ sunt Natali vel Vitali Pitoto vel Pistori, canonico Sanquintinensi, ac per eum ecclesiæ collegiatæ restitutæ. Attamen maxilla cui adhærebat unus dens, relicta est feminæ cuidam piæ de domo Ballohieriensi; et ab ea donata, anno 1753 [Cfr. Tillemont, Mém. eccl., tom. IV, pag. 438, edit. 1701.] , abbatiæ Portus-Regis (Port-Royal). Erat os S. Quintini.

[126] [et capitis.] Eodem circiter tempore quo S. Quintini brachium deperditum est, unus ex dentibus ejus in manus Joannis d'Escaillon incidit. Ejus enim filius, Arnoldus d'Escaillon, presbyter, in oppido Bochanio * natus, ibidemque capellanus S. Nicolai, ecclesiæ parœciali ejusdem loci donavit dentem, quem in verbo sacerdotis testatus est se accepisse a patre: is vero asserebat reliquias fuisse S. Quintini seque has nactum esse quando anno 1557 aut 1558 sub Philippo II, Hispaniarum rege, militaret. Ea legimus in publico instrumento confecto die 26 augusti anni 1616 [Mathieu, S. Quentin, pag. 140.] . Aliquanto post, scilicet die 7 maji anni 1635, Ludovicus XIII, Franciæ rex, Augustam ipse petiit, accepitque particulam ossis de sacro capite beati Quintini decisam; quam, inquit Hemeræus, peroptare se significarat, desiderii ejus interprete Jacobo Sirmundo, Societatis Jesu pio admodum atque erudito theologo [Aug. Vir., pag. 359.] . Royensi etiam ecclesiæ S. Florentii donavit capitulum, die 7 novembris anni 1657, digitum S. Quintini [Corblet, Hagiogr. du dioc. d'Amiens, tom. III, pag. 382.] .

[127] [Ex his multæ hodieque coluntur.] Atque hæc quidem olim. Sed nostra quoque ætate pluribus in locis religiose servantur sacri corporis particulæ. Præter eas enim ædes sacras quæ S. Quintino patrono gaudent, et quarum pleræque, ut jam monui, aliquas ejus reliquias possident [Cfr. supra, num. III et seq.] , enumerari possunt ecclesiæ Ambianensis monialium S. Ursulæ et Laudunensis S. Martini; item ecclesiæ vicorum Mailly, S. Pierre de Roye etc. [Corblet, Hag. d'Amiens, tom. III, pag. 383.] Insuper non pauca in Belgio templa aliquid reliquiarum habent, imprimis Hasseletense, Peruense * et Lovaniense S. Quintini: huic, anno 1775, die 13 februarii, dedit episcopus Brugensis portionem ossis satis magni quod ipse a Sanquintinensi capitulo acceperat [Mathieu, S. Quentin, pag. 200.] .

[Annotata]

* Trpick in apogr.

* Bouchain

* Peruwelz

§ XII. De S. Quintini basilica. De passionis historia in lapide sculpta. Utrum sarcophagus hodieque servatus idem sit quem reperit S. Eligius. De crypta. Locus in quo S. Quintinus primum humatus est. Basilicæ prærogativæ. Monasterium Insulense.

[Sancti martyris basilica Augustæ Viromanduorum] De veneratione S. Quintino exhibita hactenus ea vidimus quæ ad ejus reliquias pertinent. Sequitur ut ædes ipsi sacræ commemorentur, atque illa imprimis magnificentissima basilica, quæ, Augustæ Viromanduorum jam pridem exstructa, hodie maximam partem superstes cernitur. Initium ea traxit a sacello seu cellula quam Eusebia super martyris sepulcrum ædificavit [Cfr. supra, num. 41.] anno circiter 341. In majore testamento S. Remigii (quod non pauci sincerum et sæculo V factum opinantur) legimus: In villa Hermundi … ecclesiæ S. Quintini jam diu delegavi [P. Varin, Archives admin. de Reims, tom. I, pag. 11, Paris. 1839. Mon. Germ., Scriptt., tom. XIII, pag. 430. Cfr. Dessailly, Authenticité du grand test. de S. Remi, pag. 40.] . Sed hæc, etiamsi vere a S. Remigio scripta, existimant multi referenda esse ad S. Quintini ecclesiam, non Viromanduensem, sed Remensem. Id certum: sacellum Eusebianum, præangustis primo spatiis circumscriptum, episcopi Viromandenses ampliarant, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 72.] , ut jam basilica ante Eligium diceretur; qui illam meliori structura repararat pomerioque rursus auxerat. Postea vero regali plane molitione et ambitu latiori novam Fulradus excitavit ædem, anno 823 absolutam, et consecratam a Metensi episcopo Drogone [Ibid., pag. 75. Cfr. supra, § VII.] . Quod autem eam auctores nonnulli dedicatam asserunt a Stephano Romano pontifice, hinc profectum est quod in antiquo Martyrologio Sanquintinensi legitur ad diem 2 mensis augusti: Romæ in cimiterio Calixti S. Stephani papæ, qui hanc S. Quintini dedicavit ecclesiam. Sed hic manifestus est error, ait Claudius de La Fons; et si aliquis Stephanus papa, non alius certe basilicam sacravit quam qui anno 816 Remis versatus est [Hist. de S. Quentin, pag. 125.] . Porro ejus delubri partes adhuc superstites, scripsit Hemeræus [Aug. Vir., pag. 72.] , crypta medio sub choro, et turris immensa se ad cœlos altitudine attollens, frontispicium etiamnum novæ fabricæ, quanta fuerit illa antiqua Fulradi moles satis ostendunt. In hanc Theodulfus, ineunte sæculo IX, carmina condidit, quæ hodieque exstant, et in quorum primo tempus ædificationis ita indicatur [Mon. Germ. hist., Poetæ Latini ævi Carolini, recens. Ern. Dümmler, pag. 530, Berol. 1880.] :

Cum denis lustris ternos minus inclitus annos
Rex ageret Carolus sceptra tenendo pia;
Rebus et humanis exemptus, culmina regni
Linqueret ingentis, rex Ludovice, tibi;
Datque octingentis Christi incarnatio felix
Addere curriculis quatuor atque decem:
Condere cœpit opus hujus venerabilis aulæ
Abbas Fulradus, nobilitate cluens.

[129] [sæpe restituta et ornata fuit,] Sed anno 883, ut legimus in annalibus S. Quintini sæculo IX exaratis [Mon. Germ., Scriptt., tom. XVI, pag. 507. Cfr. supra, num. 82. Benoît, Chronique des ducs de Normandie, edit. a Franc. Michel, tom. I, pag. 34, Paris. 1836.] , ecclesia S. Quintini a paganis incensa est, idemque in multis aliis chronicis et annalibus refertur. Reparata autem opere qualicumque per Tetricum abbatem, ad Radulphi usque principatum perduravit [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 143.] , sub quo, nempe anno 1115 [Cfr. Colliette, Mem. p. l'hist. du Verm., tom. II, pag. 139. Gomart, Études Saint-Quentinoises, tom. IV, pag. 59.] , pars altera delubri, iisdem imposita fundamentis quibus Fulradinum hactenus substitisset, opere magnificentissimo … ab ipso solo nova molitione resurrexit. Et paulo inferius: Pars illa prima reparata chorus fuit, … in navem ecclesiæ et translatis divorum sepulchris, ne quo indecenti rerum occursu profanarentur, et convectis rebus omnibus quibus officii divini quotidianus cursus impleretur. Sed addita novo operi decussatio est, ad altare majus, et choro circumposita sacella, anno 1256 [Cfr. Gomart, Ét. Saint-Quentin., tom. IV, pag. 62.] , anteridesque substructæ, quibus sublimis illa moles utroque latere suffulciretur. Hæc appellata est “nova fabrica…” ad discrimen alterius partis, quæ per illa tempora “vetus ecclesia” dicta est. Navem enim tum intactam nostri sacris celebrandis sibi retinuerunt. Chorus autem ad coronidem sensim per intervallum annorum plus centum perductus, ac tandem sub annos Ludovici sanctissimi regis absolutus. Dein suscepta navis restitutio ac demum ad turrim usque Fulradi [Cfr. ibid., pag. 56 et seqq.] perfecta, sub annos primos sæculi decimi quarti, … structura quidem priori dissimili, quam tamen disparitatem expertissimus architectus summa arte dissimulavit. Sequentibus annis sacella navis septis cancellisque clausa et altaribus dotata. Chorus, ineunte sæculo XIV, est lapide quadrato circumseptus, et martyrium divi patroni eleganti sculptura circum elaboratum [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 144.] . Addita deinceps alia ex aliis ornamenta; partes ædificii nutantes firmatæ sunt vel renovatæ, ut narrat Hemeræus [Cfr. ibid., pag. 266, 304.] , et copiose exponit Carolus Gomart [Études S. Q., tom. IV, pag. 67 et seqq.] . Sæculo XV Ludovicus rex XI partem illam ædificii qua chorus versus majus altare decussatur, ad ortum solis hiberni solstitialem, eleganti admodum structura ab ipsis fundamentis excitavit…Fabrica inchoata est anno 1477 et post aliquot annos prope perfecta: ea industria nulla ut ingeniosior atque solertior ædificatio alibi reperiatur [Hemeræus, pag. 321. Cfr. Colliette, tom. III, pag. 65.] . Sed quid multa? Splendidæ illius structuræ historia scripta est, ac neminem latet quam magnifica hodieque assurgat S. Quintini basilica. In quam et restituendam et exornandam plurimum operæ etiamnum conferri videmus [Cfr. supra num. 117. Mathieu, S. Quentin, pag. 214 et seqq.] . Sed propius ea intuenda sunt quæ ad sancti patroni cultum magis pertinent, scilicet fictæ imagines quibus res ab eo gestæ expressæ fuerunt, ejus sarcophagus et crypta, locus denique in quo a S. Eusebia et postea a S. Eligio repertus dicitur.

[130] [Ibi S. Quintini historia in lapide sculpta est,] Ad annum 1316 hæc scripsit Hemeræus [Aug. Vir., pag. 266.] : Hoc interregno (scilicet inter obitum regis Ludovici Hutini anno 1316, probabilius mense junio ineunte, et coronationem Philippi Longi, die 9 januarii anni 1317), chori pilaria novis columnis fundamentisque suffulciuntur, ea aptatis arte, una ut architectura atque opere assurrexisse et columnæ ipsæ et adjacentes columellæ videantur, opifice Joanne le Bel. Corroboratis autem columnis, inchoatum septum est quadrato lapide, quo chorus ipse circumvallaretur, et in ejus intervallis expressi egregia et solerti sculptura actus omnes passionis invictissimi martyris, canonicorum civiumque beneficio. Unius Thiardi canonici nomen et annus indicatur, quo perfectum est spatium sculpturæ cujus ille sumptus fecit, versus portale amorosum. Obiit Thiardus die 3 julii 1322, ut discimus ex epitaphio, ejus statuæ inscripto [Q. de La Fons, Histoire de l'Église de S. Quentin, tom. I, pag. 82.] . Sculptæ ejus dono imagines exhibent S. Quintinum, carcere Ambianensi eductum ab angelo, atque exinde pluribus conferentem sacrum baptisma. Opus, si fides Collietto [Mémoires, tom. II, pag. 744.] , absolutum non fuit ante annum 1342. Fictæ imagines, in turmas quindecim distributæ [Q. de La Fons, Égl. de S. Quentin, tom. I, pag. 81 et seqq.] , ac suis quæque gallicis versibus adornatæ, perstiterunt usque ad exitum sæculi XVIII, quando impie vastatum est templum. Nunc superest tantum pars exigua symplegmatis ordine primi, ubi effictus est sanctus pugil cum sociis Roma proficiscens in Gallias, ut docent etiam infra scripti antiquo sermone versiculi.

[131] [delineata vero in codice ms. Lovaniensi.] Cæterum si opus sculptum fere totum periit, hoc feliciter evenit quod ejus exemplar in archivo Lovaniensis ecclesiæ S. Quintini hactenus servatum est. Scilicet in membrana, octo metra in longitudinem patente et in latitudinem centimetra septendecim, expressæ sunt quindecim illæ turmæ, adscriptis etiam versiculis. Nec dubito quin effigies Sanquintinenses ibi sint accurate redditæ: certe adjecti versus vix discrepant ab iis quos Quintinus de La Fons edidit. Tabellæ confectæ videntur sæculo XIV; sed quem ad finem, non patet. Quum nimis exiguæ sint quam ut procul appareant, non eo consilio descriptæ fuerunt ut populo spectandæ exhiberentur. Sed, si quidem sanctus martyr magno erat in honore Lovanii, atque in ecclesia ipsi sacra apparatissime colebatur, ea forte mens fuit ut passionis historia sive pictis sive sculptis imaginibus, ad normam archetypi Sanquintinensis, in templi pariete exprimeretur [Cfr. Ad. Everaerts, Vie de S. Quentin, d'après un ms. de l'église de S. Quentin à Louvain, Lovanii 1874.] .

[132] [Sarcophagum marmoreum hodie Quintinopoli servatum,] Jam de reliquis basilicæ Quintinopolitanæ monumentis disserendum est. Memoria proditum dicunt, post primam inventionem corpus sancti martyris repositum fuisse ab Eusebia in sarcophago marmoreo, huncque a S. Eligio inventum anno 641; postea loco motum, ut haud procul inde servaretur in crypta, primum ab Hugone abbate sæculo IX parata, deinde amplificata et aliqua saltem parte renovata sæculo XIII; denique tam cryptam quam sarcophagum nostris etiam diebus exstare. Antequam singula inspicimus, breviter describendum est marmoreum sepulcrum quod Quintinopoli servatur, quodque ab Eusebia datum ferunt. Est columna magni ponderis, ex albo marmore, eaque striata, secta per longitudinem duas in partes. Inferior excavata est in modum alvei in altitudinem quindecim fere centimetrorum, superior in formam semicirculatam, illa deponendo, hæc operiendo sacro corpori destinata. Sarcophagus longitudinem habet metrorum duorum et quindecim centimetrorum, latitudinem in medio quinquaginta octo centimetrorum. Columna ornatu caret, ipsæque striæ omni ex parte malleo scalproque attritæ, nisi qua solum contingit, ubi hactenus integræ reperiuntur. In fronte hæc inscripta verba: Sanctus Quintinus.

[133] [eumdem esse quem invenit S. Eligius,] Atque hæc est accurata (ut ipse subterraneum oratorium visitans comperi) sepulcri descriptio, quam edidit Carolus Gomart [Le tombeau de Saint Quentin, Études Saint-Quentinoises, tom. II, pag. 42 et seqq., tom. III, pag. 37 et seqq.] , diligens rerum Sanquintinensium investigator. Nunc vero inquiramus utrum idem sit cum sarcophago quem reperit S. Eligius, et hic rursus idem cum sepulcro ab Eusebia instructo. S. Audoënus in Vita S. Eligii, ubi de secunda inventione reliquiarum agit: Reperit ((Eligius), inquit [Lib. II, cap. 6, ap. Migne, Patrol. lat., tom. LXXXVII, col. 517.] , cumbum sane veterrimum, tegentem corpus sacratum. Cumba, dicit Carpenterius [Glossarium med. et inf. latinitatis, vis cumba et cumbus, edit. ab Henschel, Parisiis 1842.] , sepulcrum lapideum, quod cavum et longum, ad modum cumbæ seu navigii ita nuncupati, sic dictum; ideoque perperam Cangius legendum putavit tumbum seu tumulum. In Chronici Sigeberti auctario Ursicampino (quod concinnatum scribit Bethmannus [Mon. Germ. hist., Scriptt., tom. VI, pag. 469.] intra annos 1155 et 1200), dicitur: Sepulchrum … ubinam haberetur cunctis erat incertum. Denique … sub præsentia S. Eligii episcopi inventus est loculus, in profundo terræ defossus, in quo preciosus ille thesaurus (corpus S. Quintini) servabatur. Constat igitur sancti martyris sarcophagum huncque veterrimum a beato Noviomensi antistite fuisse inventum.

[134] [aiunt alii, alii negant.] Cum autem hæc inventio facta sit circa annum 641, nec ullius alterius post Eusebiam occurrat vestigium vel mentio, invaluit opinio cumbum illum esse eumdem, quem pia femina Eusebia parandum curaverat; hunc porro esse columnam marmoream de qua diximus. Id quidem probabile existimat laudatus Carolus Gomart [Études Saint-Quentin., tom. II, pag. 42, tom. III, pag. 39, 286 et seqq.] , atque eo confirmari censet, tum quod sepulcrum S. Quintini ejusdem plane sit formæ ac monumentum Honorii, ad sæculum IV pertinens, quod exstat Ravennæ, tum quod plura sanctorum martyrum corpora noscantur in ejusmodi columnarum scapis deposita. Insuper sarcophagus caret ornamento, utpote terræ mandandus. Denique color fuscus seu luteus, quem induit marmor et adhuc servat, videtur indicium longissimæ sub terra mansionis, in solo argilloso, cujusmodi est collis in quo primum exstructa ac deinceps diversis temporibus aucta basilica est. Sed quidam contra dicunt vix credibile esse, tantæ molis marmor ab Eusebia, muliere extranea et ignota, nec satis idoneo, ut videtur, stipata comitatu, loco moveri, secari atque in modum sepulcri excavari potuisse; præsertim quod pauci essent tunc ad fidem conversi, qui in partem laboris venirent. Quum tamen monumentum, quod sæculo VII veterrimum erat, ad ælatem haud multum ab Eusebia remotam pertingere debeat, forte dicet aliquis, christianos, quando a barbaris per multos annos fœde vastata Viromandia fuit, reliquias beatissimi patroni, columnæ scapo insertas, alte in terram (ultra pedes decem seu amplius, ut loquitur S. Audoënus) defodisse, ut eas melius tutarentur. Cui conjecturæ id nonnihil favet, quod non ita multo post Eusebiam corpus S. Quintini diu ignotum latuerit, nec sine prodigio tradatur ab Eligio repertum. Sic et veterrimus ætate sancti antistitis probaretur cumbus, et simul diluerentur objecta sive ex silentio antiquiorum codicum, sive ex paucitate christianorum petita; quum constet, ædificato per Eusebiam sacello, populum haud exiguo temporis spatio ad sepulcrum S. Quintini magna frequentia accurrisse; unde ædicula semel et iterum aut ampliata aut renovata ante S. Eligium legitur [Extraits originaux d'un ms. de Quentin de La Fons, intitulé Histoire particulière de l'Église de S. Quentin, tom. I, pag. 2, edit. a C. Gomart.] .

[135] [Opinamur id esse sepulcrum marmoreum quod,] Sed jam quid ipsi sentiamus aperiendum est. Sive sepulcrum sub prima corporis inventione positum idem sit cum eo quod invenit S. Eligius, sive aliud, nobis certum videtur utrumque differre a sarcophago hodie in crypta latente. S. Audoënus dicit cumbum veterrimum. Quod nescio num congruat monumento marmoreo, quale nunc cernitur. Subjicit sanctus Rotomagensis præsul [Vita S. Eligii, lib. II, cap. 6.] : Cum sarculo quem manu gestabat, S. Eligius avidissime latus ferisset sepulcri, confestim forato tumulo, tanta odoris fragrantia … manavit etc. Num quis facile concedat, marmor tantæ molis sarculo et unius viri manu potuisse confestim forari? Nullum sane nec percussionis nec foratus videre est vestigium. Rationes quidem suppetunt etiam in aliam partem, ac, verbi causa, incredibile quibusdam videtur, sepulcrum ab Eusebia aut a S. Eligio confectum, fuisse a christianis derelictum ut ei novum substitueretur. Sed, ut mea fert opinio, sunt quædam quæ omne dubium tollant. Beatissimi martyris … corpus tumulo suo sæpe refossum vetusta ecclesiæ monimenta testantur; primum quidem ab Eusebia, tum a sanctissimo pontifice Eligio, postmodum ab Hugone. Et infra: Vetus sepulchrum divi Quintini eo loco quo posuerat illud sanctus pontifex Eligius, eduxit (Hugo, sæculo IX), et sub ipsius ecclesiæ choro concameratam cryptam substruxit, et in ea marmoreum sepulchrum columellis suffultum præparavit, in quod opportuno tempore invictissimi martyris reliquias induceret. Hactenus breviarium ad usum collegiatæ anni 1642, ad diem 25 octobris. Et iterum ad diem 2 maji: Quod in colle tumulato corpori sacellum Eusebia imposuit opere qualicumque, evasit illud in basilicam, … ampliatam neophytorum pietate, stetitque quoad Eligius … refossum corpus illo monimento, composuit altero decentiori, et delubrum ædificatione meliori laxiorique reparavit. Hanc basilicam Fulradus … renovavit, et successor ejus Hugo reliquias easdem eduxit sepulchro Eligii, et in crypta medio sub choro marmorea tumba sepelivit.

[136] [teste antiquo breviario,] Ecce tibi duos loculos a cumbo veterrimo diversos: alterum a S. Eligio, alterum ab Hugone substitutum; et hoc posterius quidem marmoreum et columellis suffultum. Quidni illud ipsum dixeris quod ad hunc usque diem perstitit, demptis columellis? Quæ, cum postea reformaretur crypta, fuerint suppressæ, si tamen exstiterint umquam. Nec spernenda breviarii ecclesiæ Sancti Quintini auctoritas, quod paratum constat a viris doctis atque patriæ historiæ peritis. Hæc decanus, canonici totumque capitulum in capite voluminis scripserunt: Festorum nostratium lectiones ad veritatis amussim sermone paulo nitidiori conscripsimus, erasis antiquo volumine quæ minus accurate veteres collegissent, … ita certe ut origines ecclesiæ nascentis nostræ et ejusdem statum efflorescentis, ipsaque adeo prima semina sati apud nos per Dei misericordiam christianismi, et ejusdem sensim adulti postea propagatique, et sanctorum vitas quibus sunt dies illi consecrati, .. compendio vereque, quantum in nobis fuit, repræsentasse videamur. Equidem post diligentem repetitamque breviarii lectionem non possum non fateri hæc et sincere et verissime scripta. Quæ porro de marmore ab Hugone parato ibi dicuntur, eadem legimus in mss. Dom. Grenier [Cfr. Gomart, Études S. Quent., tom. III, pag. 38, not.] .

[137] [ab Hugone abbate sæculo IX,] Nullus itaque dubitem Hugonis marmoreum sepulcrum in crypta servari, quod proinde sæculo IX vetustius non est. Atque hanc sæculo XVII fuisse canonicorum Sanquintinensium opinionem, ex prædictis manifestum videtur. Non aliter sentiebat Claudius de La Fons: Condendum, ait anno 1627 [Hist. de S. Quentin, pag. 28.] , curavit Hugo oratorium concameratum in modum cavernæ vel caveæ; ubi et pulcherrimum posuit lapidem sepulcralem columnis nixum. Ita etiam ejus frater, Quintinus [Quintin. de La Fons, Histoire particulière de l'Église de Saint-Quentin, tom. I, pag. 62 et seq.] , anno 1650 vita functus, et Hemeræus, cujus Augusta Viromanduorum excusa est anno 1643. Is imprimis censet tumbam quam S. Eligius sub secunda tumulatione ex auro argentoque et gemmis miro opere fabricavit (cfr. supra, num. 55), sub tertia translatione fuisse derelictam, adeoque præclarum opus manu sancti antistitis confectum, multis inde a sæculis jam non exstare. Quod, inquit [Aug. Vir., pag. 64.] , Audoënus scripsit, Eligium fabricasse cum aliorum, tum Quintini martyris thecas, de feretro quod nunc (id est ante medium sæculum XVII) columellis sublime pone majus altare sustinetur, medium inter Victorici et Cassiani thensas, non est intelligendum, sed de tumba supradicta, e qua postea sacrum patroni corpus Hugo abbas extulit anno 825, immo 835, quod in crypta basilicæ Fulradinæ tumularet. Et infra: Quo, inquit [Aug. Vir., pag. 75.] , dies encæniorum, id est dedicationis sub Hugone, grandiori cultu sanctificaretur, “corpus S. Quintini e tumba quam Eligius posuerat, eodem die eductum, in sepulchro marmoreo eadem in crypta perhonorifice, tertia tumulatione, collocatur.” Quæ posteriora verba cum diversis typis impressa sint, apparent descripta ex altero sive libro sive codice ms.: fontem seu auctorem Hemeræus non indicavit. Certe neque in Libro miraculorum, neque in Sermone de tumulatione, neque in antiquo breviario, quæ præcipua Hemeræo monumenta sunt, verba illa integre leguntur. Neque in Authentico Sanquintinensi locum usquam reperi.

[138] [paratum est.] Nihilominus de marmoreo sepulcro ibi memorato non est quod ambigamus. Ejus quidem mentio ad diem 25 octobris prætermissa est in breviario anni 1774, eo quod in Authentico S. Quintini res non expressis verbis legitur. Sed ibidem non obscure significatur. In Sermone de elevatione S. Quintini, quem diximus probabilius habitum circa extremum sæculum X, memoratur sepulcrum parii marmoris: [Quintinus] educitur, inquit auctor, gratanter cum omni devotione a Christicolis ex sepulcro parii marmoris et deponitur super altare B. Petri. En testimonium sæculo XII, in quo exaratum Authenticum est, certe antiquius. Quis porro parium marmor illud, si non ante exstabat, posuisset alius quam cryptæ conditor, Fulradus aut Hugo? Sane alterius deinceps introducti sarcophagi nusquam occurrit mentio. De columnis autem aut columellis in antiquis documentis quæ nobis præsto sunt omnino siletur. Unde ergo nata et firmata hujusmodi traditio sit, me latet. Cæteroquin, si quidem de marmoreo sepulcro dubium non est, haud magni refert fueritne quondam columellis suffultum necne. Igitur ut dicta breviter complectar, mihi videtur marmor hodie in crypta latens neque ab Eusebia paratum esse, neque ab Eligio inventum, sed sæculo IX ab Hugone substitutum tumbæ Eligianæ, atque in cryptam delatum, ibique reliquias S. Quintini servatas usque ad annum sæculi XIII vigesimum octavum vel vigesimum nonum, quando sepulcro eductæ et novo clausæ feretro sunt, ac demum ejusdem sæculi anno quinquagesimo septimo pone majus altare collocatas. Exinde vacuus remansit in oratorio subterraneo marmoreus sarcophagus ad nostros usque dies.

[139] [Loci in quo S. Quintini corpus a S. Eligio repertum fuit,] Verum si cumbus veterrimus a S. Eligio detectus jam non exstat, remansit saltem, ut ferunt, memoria loci in quo inventus est. Etenim in choro basilicæ lapis est nuper collocatus hac cum inscriptione, quam latine reddimus: Subtus est locus ubi corpus beati Quintini, apostoli Viromandiæ et Christi martyris, inventum fuit ab episcopo S. Eligio, 3 januarii an. DCXL. Num ibi reapse fuerit ab Eligio repertum, sunt qui dubitent, immo et negent. De qua re adeundum est opusculum Petri Benard, cui conservandæ restituendæque basilicæ, quantum tempora et subsidia pecuniaria ferunt, data provincia est [Collégiale de S. Quentin, Paris. 1867.] . Hic cum fodisset in choro, juxta eum locum qui respondet cryptæ parieti, versus occidentem (id est, versus navem), in altitudinem quatuor metrorum, deprehendit terram solidam, in qua constructum ab Eusebia oratorium memoria tradidit. Reperit autem pavimenta octo, alia aliis superposita, quorum infimum adeoque vetustissimum tria metra et paulo amplius depressum est, octavum, omnium recentissimum, decem tantum centimetra [Ibid., pag. 19 et seqq.] . Nullum hic cryptæ apparet vestigium, neque illa pavimenta ad quamdam cryptam pertinuisse dici possunt; sed singula strata ideo sunt facta, quod pluries area chori relevanda fuit, ut circumjacenti solo æquaretur. Juxta murum de quo mentionem fecimus, reperta duo sepulcra; alterum simile sarcophago S. Quintini, constans etiam binis segmentis columnæ ex marmore candido, excavatis, ita ut corpus, si quod olim fuit, concluderetur ad modum nuclei sua inter putamina [Ibid., pag. 24.] .

[140] [memoria remanet.] Declinanti paululum ad occidentem apparuit strues cæmentitia; hac olim nitebantur (ex vestigis liquet) arcus quibus superimpositum quondam erat, ad chori ingressum, magnificum pulpitum, opus sæculi XIV: id, post incensam die 14 octobris anni 1669 ecclesiam, dirutum jussu capituli fuit, licet facili negotio reficiendum. Pulpitum incumbebat tribus arcubus: sub eo qui erat ad septentrionem (cornu evangelii), cernebatur æneum altare S. Quintini (aliud stat hodie non procul inde, sed extra chori septa); et sub tabula marmoreus lapis niger, positus ut memoria retineretur loci ubi, ex antiquissima traditione, reliquias S. Eligius asserebatur invenisse [Ibid., pag. 27 et seq., 36.] ; eo scilicet loco quo stabat ima pars chori pristinæ ecclesiæ [Ibid., pag. 43.] . Addit laudatus architectus inferius repertum aliud marmor paris coloris, formæ et mensuræ; denique paulo altius fragmentum tertii lapidis duobus prioribus simillimi. Ex quo colligit ibi olim S. Quintinum ab Eusebia esse humatum et a S. Eligio repertum, ac majores semper fuisse sollicitos, quoties area sublevanda erat, ut locus inventionis perpetuo signaretur indicio. Atque hæc late explanata videbis in nominato opusculo. Sane hujus sententiæ rationes spernendæ minime sunt, præsertim quod ei longissimæ ætatis traditio suffragatur. Quare scribebat sæculo XVII Quintinus de La Fons de altari æneo [Histoire particulière de l'église de S. Quentin, tom. I, pag. 52, edit. a C. Gomart, Quintinopoli 1854.] : Huc præcipue precandi gratia conveniunt peregrini, quia hoc loco inventum a S. Eligio corpus B. Quintini est. Ideo sub altari cernitur lapis ex marmore nigro, fultus iconibus albis. Speramus fore ut novis amplioribusque susceptis investigationibus jam omne tollatur dubium [Cfr. Gomart, Études Saint-Quentinoises, tom. III, pag. 363. Mathieu, S. Quentin, pag. 142.] . Credibile porro est lapidem hodie in choro positum in memoriam inventionis non longe abesse, si tamen abest, a loco in quo assurgebat olim altare æneum, et in quo probabilissime sacra ossa reapse fuerunt primum humata; sed ab eo certe distat, quamvis non multum, hodiernum altare æneum extra chori septa erectum. Item ex iis quæ supra exposuimus colligi potest, corpus S. Quintini alibi a pia Eusebia humatum et post a S. Eligio repertum, quam ubi crypta sæculo IX ædificata est, nec tamen procul inde.

[141] [Crypta quæ hodie exstat,] Cryptam illam, ut hodie exstat, studiose inspexit Carolus Gomart [Études Saint-Quentinoises, tom. III, pag. 34 et seqq., tom. IV, pag. 54 et seqq.] , ejusque descriptionem, quisquis ædem adierit, non poterit non agnoscere diligenter elaboratam. Octodecim gradibus descenditur ab utraque parte chori in cryptam, novem metra longam, latam quatuor cum dimidio. Quintinus de La Fons pedes ponit hinc tredecim, illinc viginti septem [Histoire de l'Église de S. Quentin, tom. I, pag. 64.] . Oratorium, formæ, ut aiunt, gothicæ, cava seu fornices habet tres, æde longe vetustiores, totidem reponendis sepulcris paratos: in medio S. Quintini visitur loculus, ad lævam S. Victorici, ad dextram S. Cassiani, præcipuorum patronorum. Fornices (seu arcuata) patent metrum unum cum viginti centim., longi autem sunt bina metra cum dimidio, alti unum cum dimidio. In cavo S. Quintini duo reperiuntur lapides, hinc et inde parieti inserti, quos testes vocant et nonnulli existimant esse sæculi IV, adeoque illius ætatis qua sancti martyris corpus ab Eusebia fuit inventum; ita quidem sensisse virum archeologiæ peritissimum, nempe Patrem Arturum Martin, S. J., aliquot abhinc annis Ravennæ defunctum, testatus mihi est D. Ernestus de Chauvenet, tribunali Quintinopolitano præfectus. Certe antiquissimos esse inter omnes convenit. Addo ex historiographo Ecclesiæ Quintino de La Fons: Obscurus est locus quia depressus, neque illustratur nisi utriusque introitus portis, ac tribus clathratis aperturis (hæc jam non exstant), exiguis, in fornice excisis eo loco qui medio choro respondet… In medio est altare… E cujus regione exstant tres fornices, … alii ab aliis denso muro separati… In his totidem stant sarcophagi, … singuli ex binis grandibus compositi lapidibus, quorum unus operculum est, alter basis. Medius sarcophagus, in quo quiescit corpus S. Quintini, est ex adverso altaris; ad ejus latera alii duo sunt positi; ac singuli clathris ferreis (hi non supersunt) præclusi. In fronte etiam conspiciuntur tres vectes ferrei, cuspidibus instructi, quibus imponantur cerei oblati et coram sacris reliquiis accendendi [Ibid.] .

[142] [referenda est ex parte ad sæculum IX, ex parte ad XIII vel XIV.] Certum est cryptam conditam primum ab Hugone, sæculo IX adolescente. Res, ut gesta est, narratur in breviario anni 1642, ad diem 25 octobris: Postquam Fulradus, munificentissimus abbas ejusdem ecclesiæ, basilicam novam in honorem Dei nostrique martyris regali opere excitasset, eidem paulo post succedens Hugo, Caroli Magni filius, de sepultura quoque præfati martyris, quem religiosissime venerabatur, erigenda atque exornanda, ea in basilica, pro sua magnificentia et dignitate cogitavit. Itaque pium hoc opus aggressus, loci tamen situ novaque structura propositum impediente, nisi vetus sepulcrum divi Quintini eo loco (scilicet pone altare majus, ut diximus num. 55) quo posuerat illud sanctus pontifex Eligius, educeret, in eo tandem consilio fixus permansit, ut in aliam basilicæ partem istud transferretur. Quare, ut in pluribus Galliarum ecclesiis ævo illo sanctorum corporibus inhumandis ædiculæ subterraneæ suffossæ sunt frequentes, ad eumdem modum, consensu imperatoris Ludovici Pii fratris, et piorum virorum consilio, sub ipsius ecclesiæ choro cameratam cryptam substruxit. Idem indicatur in Sermone de tumulatione: Quintini membra in honorabili crypta tertio tumulantur. Sed quantum ex ipsa fabrica intelligere possumus, ea crypta magnam partem renovata fuit sæculo XIII, immo sæculo XIV [Cfr. P. Bénard, Collégiale de S. Quentin, pag. 34, Paris. 1865.] , et ad hoc ævum referenda videtur ædicula quæ nunc superest, præter fornices tres seu arcuata, quæ certe antiquiora sunt et probabiliter pertinent ad structuram sæculo IX factam [Gomart, Études Saint-Quent., tom. III, pag. 34, tom. IV, pag. 55 et seq.] .

[143] [Ecclesia Sanquintinensis olim cathedralis fuit,] Ipse locus monet ut, postquam S. Quintini ecclesiam descripsimus, id jam attingamus quod longo temporis spatio præcipuum ejus fuit ornamentum. Ibi videlicet, ut ante indicavimus [Cfr. supra, num. 36.] , episcopi Viromanduenses diu sedem habuerunt, et quidem a primis temporibus. Ab illo… Eusebiano sacello, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 60 et seq.] , coruscante prodigiis quotidianis, et Quintini meritis, augescente in dies pietate neophytorum, repetitæ origines cleri Sanquintiniensis, et in eo institutæ cathedræ pontificum Viromandensium, ita ut hæc cœperit non ita diu post medium sæculum quartum, si, ut nobis videtur longe probabilius, mors S. Quintini adscribenda est anno 286. De primis præsulibus nihil fere præter nomen compertum est [Cfr. Gallia christiana, tom. IX, col. 979 et seq. Monum. Germ. hist., Scriptt., tom. XIII, pag. 383 et 751.] , usque ad S. Medardum, qui, dolens … civitatis illius Veromandensis … jam factam desolationem, veritusque iterandam paganorum irruptionem [Acta SS., tom. II Junii, pag. 90.] , aut alias ob causas, ut volunt quidam [Aug. Vir., pag. 21 et seq., pag. 40.] , sedem Noviomum transtulit.

[144] [dein collegialis,] Tunc abbates, ut verbis utar Hemeræi [Ibid., pag. 63.] , episcopis in ecclesia antiqua episcopali successerunt. Neque tamen ulla sunt ex eo nomine vota monasticæ regulæ clericis Sanquintinianis inducenda. Sic enim communiter appellati qui prima dignitate in quavis ecclesia præcellerent; quamquam vita … sub episcopis abbatibusque communi mensa claustroque constiterit (quod equidem probabile censeo, sed nullo firmatur apud auctorem certo testimonio), ipsaque Quintini martyris basilica monasterii nomine diceretur. Verum asserit Mabillonius [Annales O. S. B., lib. XIV, num. 2.] , monasterii nomen ante sæculum nonum, quo ad clericorum etiam significanda collegia usurpari cœpit, non nisi ad designanda monachorum domicilia in usu fuisse. Cæterum basilica sancti Quintini non videtur ad abbatiæ dignitatem evecta, nisi post inventas anno circiter 650 sanctissimi martyris * et ecclesiam ea de causa ab Eligio pontifice amplificatam locupletatamque. Certe non occurrunt abbates Quintinopolitani ante medium seculum septimum. Dehinc vero ad finem usque seculi noni perseveravit locus monasticis disciplinis addictus [Gallia christ., tom. IX, col. 1040.] . At prorsus negat Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 255 et seqq.] ecclesiam S. Quintini ullo umquam tempore fuisse monasticis disciplinis addictam: quod idem jam sentiebat Hemeræus [Aug. Vir., pag. 113 et seq.] . Ad abbates quod spectat, a Medardo ad annos Caroli Magni ætas infeliciter obscuravit; quorum ne quidem nomina, paucis exceptis, supervixerunt [Aug. Vir., pag. 63. Gallia christ., tom. IX, col. 1040.] . Post Hugonem, Ludovici Pii fratrem [Cfr. supra, num. 63.] , signatur in abbatum indicibus Adalardus comes Viromanduensis et abbas monasterii S. Quintini [Cfr. Recueil des hist. de France, tom. VIII, pag. 585.] , ac dein Gunthardus et Tetricus, rursus comites, nondum tamen hereditarii. Sæculo demum IX exeunte, canonicorum primas tenuere comites Viromanduenses hereditarii, atque abbatis titulum cum reditibus retinuerunt [Cfr. Gallia christ., tom. IX, col. 1040.] , donec Philippus Augustus anno 1215 comitatum regali domanio adjunxit: ex quo ipse et ejus successores non abbates, sed patroni et primi canonici ecclesiæ appellati sunt [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 200 et 366.] .

[145] [fruens juribus episcopalibus;] Quamvis autem comites olim plerique abbatis adhuc nomen affectasse dicantur, illud tamen honoris causa retinuisse dicendi sunt potius quam administrationis domesticæ ullius [Gallia christ., tom. IX, col. 1044.] . Erat enim hæc penes decanos, qui certe jam sæculo X exstiterunt; hi creabantur prius a capitulo; sed sæculo XVII jus illud liberæ electionis labefactatum, et mox a Ludovico XIV penitus sublatum fuit. Inter eos porro decanos multi fuerunt natalium et honorum excellentia quam maxime insignes. Nec mirum, cum ecclesia non solum opibus abundaret, sed et juribus gauderet episcopalibus, qualia et quanta in ecclesia cathedrali præsule suo destituta esse solent [Aug. Vir., pag. 44; cfr. pag. 341.] . Hinc e jurisdictione Noviomensis episcopi exempti, in clerum et laicos ecclesiasticam jurisdictionem … canonici S. Quintini obtinebant omnimodam. Verum hisce privilegiis non semper tranquille uti licuit: quin immo inde ortæ graves ac molestæ lites cum episcopis Noviomensibus, eo tandem evaserunt ut anno 1703 ecclesia S. Quintini antistiti Noviomensi penitus subdita sit, ac fere nullo jam uteretur exemptionis jure præ cæteris ejusdem diæceseos ecclesiis [Colliette, tom. III, pag. 410 et pag. 445.] . Hæc a multis scriptoribus copiose disputata, leviter hoc loco attigisse sufficiat.

[146] [nunc vero basilica minor.] Sanquintinensi templo, tot olim honoribus cumulato ac postea e gradu dejecto, ingens nuperrime decus accessit. Mense enim octobri anni 1876 præsules Cameracensis, Bellovacensis, Ambianensis et Suessionensis, Quintinopoli congregati, supplici epistola summum pontificem rogarunt ut collegiata ecclesia S. Quintini minoris basilicæ nomine ac privilegiis exornaretur. Annuit Pius papa IX, dato, die 5 decembris ejusdem anni 1876, brevi ad episcopum Suessionensem, illustrissimum Odonem Thibaudier; ubi hæc inter alia occurrunt: Pervetustum et insigne templum in honorem Deiparæ virginis et hieromartyris Quintini, singulari fidelium pietate, frequentia piisque peregrinationibus cultum, quod olim cathedrale, dein collegiale, modo autem triginta millium fidelium parochia est, et … magnifice splendideque ædificatum extollitur … in basilicam minorem … perpetuum in modum erigimus. Paulo post, die 28 januarii 1877, etiam impetratum est ut templum consociaretur, seu, ut aiunt, affiliaretur basilicæ majori Lateranensi, atque hujus indulgentiis omnibus frueretur [Mathieu, S. Quentin, pag. 241 et seqq.] .

[147] [Ecclesia Insulensis condita in martyris honorem.] Sed præter celeberrimam illam oppidi S. Quintini ecclesiam, alterum ibi templum divo martyri sacrum olim assurgebat, in stagnantis Somenæ paludoso loco vel insula, ubi per annos quinquaginta quinque caput a corpore divulsum et reliquum cadaver, ferreis transfixum verubus, delituerant [Gallia christ., tom. IX, col. 1079.] . Hæc ædes exigua paulatim excrevit, et collegium primo paucorum canonicorum, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 101.] , a canonicis basilicæ majoris … fundatum est. Hinc abbatia in insula dicta [Cfr. Cl. de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 269.] . Quandonam ea contigerint obscurum est; sed existimant plures fieri cœptum paulo post repertas a S. Eligio reliquias. Exinde enim crescente in sanctum martyrem pietate et fiducia, consentaneum erat eum locum in quo diu pretiosum corpus latuerat, digno honore consecrari. Ut ut est, circa medium sæculum X priori ecclesiæ altera substituta est, circum ædificatis cellis introductisque monachis Ordinis S. Benedicti. De quibus ad annum 964 legimus in vetustis annalibus S. Quintini: Hoc anno catervula monachorum in insula constituta est, non quidem, ut interpretatur clar. Bethmannus [Mon. Germ., Scriptt., tom. XVI, pag. 508.] , in oppido Insula, vernaculo sermone Lille, sed ad Quintinopolis muros et ad Somenam. Denique duobus post sæculis tertia ecclesia exstructa est, longe magnificentior, quæ perstitit usque ad cladem urbis anno 1557; post hanc monachi intra civitatis mœnia migrarunt, novis conditis ædibus. Quas incoluerunt donec, exeunte sæculo XVIII, rebus per Gallias fœde turbatis, pulsi fuerunt. Profectis porro monachis sæculo XVI, in loco pristinæ ecclesiæ Insulensis relicta est ædicula. Testatur etiam Cl. de La Fons [Hist. de S. Quentin, pag. 272, edit. 1627.] se vidisse unum ex puteis, de quibus in Sigeberti chronici Auctario Ursicampino legimus: In quo loco adhuc exstant duo putei, in uno quorum caput ipsius martyris, in altero corpus, angelo revelante, inventum fuerat [Mon. Germ., Scriptt., tom. VI, pag. 470.] . Hinc Hemeræus [Aug. Vir., pag. 54.] : Fuere, inquit, eo loco fluminis in quo per annos quinquaginta quinque corpus latuerat, putei duo quadrato lapide constructi, aquis paululum emergente ore: e quibus qui bibissent, ab infirmitate quavis febrili et vitiati corporis inflatione curabantur. Sed nostræ nos iniquitates cœlestibus illis beneficiis indignos tandem effecerunt. Illum puteum qui in ecclesiæ navi olim fuerat instructus, repererunt operæ et detexerunt, quum anno 1671 in oppidi munitione elaborarent. Id exponit Carolus Gomart, qui de Insulensi abbatia fuse disserit, tum aliis documentis usus, tum maxime codice ms. publicæ bibliothecæ Quintinopolitanæ [Cfr. Gomart, Ét. S. Quent., tom. IV, pag. 331 et seq.] , cui hæc inscriptio est: Insulense S. Quintini cœnobium seu Historia Insulensis S. Quintini ecclesiæ, auctore Roberto Wyard, Insulensi monacho, viro docto ac diligenti, qui opus suum absolvit die 17 augusti anni 1673. Historiam quoque monasterii adumbrarunt auctores Galliæ christianæ [Tom. IX, col. 1080 et seqq. Cfr. Mabillon, Ann. O. S. B., lib. XLVI, num. 96. Gomart, Études S. Quent., tom. IV, pag. 157 et seqq.] , qui in nonnullis discedunt a Claudio et a Quintino [Hist. partic. de la ville de S. Quentin, tom. I, part. I, pag. 207 et seqq.] de La Fons. Ex recentioribus scriptoribus discimus ibi exstare hodie sacellum non ita pridem exstructum, cui etiam S. Quintini nomen est. Aliæ vero ædes sacræ glorioso martyri consecratæ postea recensebuntur.

[Annotatum]

* supple reliquias

§ XIII. Pia itinera ad S. Quintini sepulcrum. Festa olim et nunc celebrari solita. Dies festus S. Quintini a jejunio immunis.

[Redintegrantur peregrinationes ad S. Quintini oppidum.] In honorem S. Quintini pia olim suscipiebantur itinera, tum ad alia loca plura quæ mox indicabuntur [Infra, num. 162.] , tum maxime ad ipsum martyris sepulcrum: huc supplices veniebant reges, episcopi, omnis generis homines [Cfr. Hemeræus, Aug. Vir., pag. 250, 340, 359. Quintinus de la Fons, Hist. de l'Église de S. Quentin, tom. I, pag. 77. Mathieu, S. Quentin, pag. 156.] : huc confluebant ægroti, et imprimis hydropici, precibus novendialibus, lotionibus, contra-ponderibus [Cfr. Hemeræus, Aug. Vir., pag. 332.] , aliisque modis, infra exponendis [Cfr. infra, annot. ad librum de miraculis.] , patroni auxilium imploraturi. Ut peregrinationes illæ, post infausta sæculi XVIII tempora abolitæ, denique resumerentur, operam dederunt nostra ætate Sanquintinenses; neque incassum. Anno enim primo, 1875, mense octobri, ingens undique factus est concursus, et ex diœcesibus Suessionensi, Ambianensi, Bellovacensi, Cameracensi, Atrebatensi, Virdunensi aliisque affuerunt hominum millia plus quinquaginta; annis vero 1876 et 1877 major adhuc fuit pompa, pluribus tum præsentibus episcopis; ac sperare licet splendidiorem in annos fore hanc S. Quintini celebritatem. Præterea quo tempore revixit sacra peregrinatio, mense octobri 1875, instituta est in honorem incliti patroni pia sodalitas, multis ditata indulgentiis [Mathieu, S. Quentin, pag. 230 et seqq.] .

[149] [Ex festis quondam celebrari solitis] Quamvis hoc pacto pristina veneratio reflorescat, multum tamen abest ut omnia festa in basilica olim celebrari solita fuerint instaurata. Etenim præter officium S. Quintini per hebdomadam semiduplex, quod fiebat omni feria quarta non impedita per vigiliam quamcumque, aut diem intra octavam vel festum semiduplex aut supra; hi dies festi in breviario anni 1774 indicantur:

Die 3 januarii, celebranda est inventio secunda anni circiter 641.

Die 19 januarii (et in antiquioribus breviariis die 12), tumulatio sæculo X ineunte facta.

Die 2 maji, elevatio SS. Quintini, Victorici et Cassiani, anno 1228 vel 1229.

Die 23 junii, inventio prima anni circiter 341.

Die 2 septembris, veneratio reliquiarum, anno 1257.

Die 14 septembris, memoria relationis capitis, anno 1569.

Die 25 octobris, translatio S. Quintini in cryptam, anno 835.

Die 31 octobris, festum passionis.

Die 7 novembris, celebratio miraculorum (alibi, octava passionis).

[150] [pauci etiamnum aguntur.] Quum ineunte sæculo XIX redintegratus est eximii martyris cultus, statutum est ut festa passionis, inventionis secundæ et elevationis sua quodque die agerentur, id est die 31 octobris, 3 januarii, et 2 maji: post tamen rejecta sunt in diem dominicam proxime sequentem. Quotidie per horum festorum octavas celebratur Missa ad cryptæ altare (quod idem fit, ab anno 1875, singulis hebdomadibus, feria quarta), et recitantur S. Quintini litaniæ. Qui mos, die 2 maji 1847 inductus, perstitit etiam post annum 1852, quo, recepta in diœcesim Romana liturgia, celebritates diei 3 januarii et 2 maji abolitæ sunt. In prioris tamen memoriam conficitur, proxima die dominica post festum secundæ inventionis, antiqua illa cærimonia quæ vulgo dicitur La Lumerie, ac summo mane decantantur matutinum et laudes [Ibid., pag. 225 et seq.] . Sed evanuerunt aliæ quædam vetustæ consuetudines, ut singulare illud et notissimum de jejunio privilegium.

[151] [Olim die 31 octobris non jejunabant neque carnibus abstinebant Sanquintinenses.] Id enim apud Sanquintinenses moris erat ut, die festo sancti patroni præcipuo seu 31 octobris, nec jejunaretur, quamquam erat vigilia Omnium Sanctorum, neque carnibus abstineretur, etiamsi festum S. Quintini incideret in feriam VI vel sabbatum; eo prorsus modo qui in Nativitate Domini obtinet. Jejunium vero solemnitati Omnium Sanctorum prævium removebatur ad diem præcedentem seu 30 octobris. Originem hujus privilegii, quod ita stetit usque ad nostram fere ætatem, repetunt quidam a Romani pontificis concessione: sed hujus instrumentum nusquam reperitur, et certe, cum anno 1597 Quintinopoli moraretur cardinalis Florentinus, legatus a pontifice Clemente VIII ut pacem conciliaret Gallos inter et Hispanos, ac quæsivisset a canonicis capitularibus quanam auctoritate sic agerent, nullum bullæ aut rescripti vestigium invenire potuerunt. Unde colligunt scriptores indigenæ, Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin apôtre, pag. 215 et seqq.] et post eum Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 335 et seqq.] , qui rem fuse disseruerunt, morem potius ortum esse ex antiquissima eaque generali consuetudine lætandi celebrandique convivia in Memoriis martyrum [Cfr. Baronius, Martyr. Rom., præf., cap. IV.] , recurrente triumphi anniversario die; hanc consuetudinem, quæ aliis in locis vix non penitus intercidit, in Quintinopolitana civitate perstitisse, atque sic factum esse ut die 31 octobris neque ageretur pœnitentia nec servaretur præscriptum postea in hanc diem jejunium. Postea, inquam; volunt enim laudati auctores institutum hoc suum ortum esse statim a morte S. Quintini, multoque magis invaluisse post inventum ab Eusebia corpus exstructumque oratorium: quo fit ut vigere cœperit multo antequam, hortante Gregorio papa IV et suffragantibus episcopis, Ludovicus Pius, anno 834 vel 835, festum Omnium Sanctorum per Gallias et Germaniam jussit celebrari. Minus etiam antiquum multis videtur jejunium pridie servari solitum, nec probatur ante sæculum XI injunctum fuisse; quamquam alii aliud tempus proponunt [Cfr. Martène, De antiquis Ecclesiæ ritibus, tom. III, pag. 215, Venetiis 1783. Binterim, Denkwürdigkeiten der Kath. Kirche, tom. V, part. I, pag. 491, part. II, pag. 159. Baillet, Les Vies des Saints, tom. VII, pag. 464.] .

[152] [Cujus immunitatis, sæculo XII antiquioris] Si, ut contendunt prædicti historici, jam sæculo IV consueverint Sanquintinenses non jejunare in festo patroni die, atque ita perrexerint usque eo dum promulgata in Galliis est celebritas Omnium Sanctorum, aut præscriptum in vigilia jejunium, sic facile ratio redditur cur idem deinceps ritus permanserit. Sed quidquid de summa illa antiquitate censendum est, id constat, sæculo XII vel saltem insequente vetustiorem esse immunitatem. Etenim Joannes Belethus, agens de die 31 octobris: Nec debet, inquit, quis comedere illa die usque ad vesperas, nec jejunium debet mutari, ut quidam faciunt propter sanctum Quintinum. Hæc Durandus, in Rationali divinorum officiorum [Fol. 275, Lugduni 1551.] ; quæ, teste Claudio La Fons [Histoire de S. Quentin, pag. 216 et seq.] , ipsa verba sunt J. Belethi, cujus liber mihi præsto non est. Haud plane constat quibus annis scripserit hic auctor: longe tamen probabilius sub finem sæculi XII, immo circiter annum 1165 vel 1182 [Fabricius, Bibliotheca latina mediæ et infimæ ætatis, tom. IV, pag. 56, Patavii 1754. Bulæus, Historia universitatis Parisiensis, tom. II, pag. 749. Histoire littéraire de la France, tom. XIV, pag. 218.] . Alterum, et hoc sibi proprium, profert testimonium laudatus Durandus, qui, ut notum est, obiit exeunte sæculo XIII: In quibusdam locis, ait, in quibus sunt ecclesiæ S. Quintini, non jejunatur in vigilia Omnium Sanctorum, sed die tertia præcedenti [Rationale divinorum officiorum, lib. VI, cap. 7, fol. 162.] .

[153] [et legitimæ,] Itaque satis constat jam sæculo XII usum invaluisse de quo agimus; nec sane tunc primum esse natum. Sic facile perducimur ad sæculum XI, et si jejunium Omnibus Sanctis prævium non nisi sæculo circiter XI, quod nonnulli putant, reapse impositum fuit, illo antiquius dici haud absurde poterit institutum Sanquintinense. Sed quidquid est, confirmat Claudius de La Fons morem a Beletho immerito reprehendi, cum multæ sint causæ ob quas jejunia non raro ab uno die ad alium transferantur [Hist. de S. Quentin, pag. 236 et seqq.] . Cæterum legitima est censenda consuetudo, aiunt Quintinopolitani, quæ plurium sæculorum usu firmata ostenditur, neque improbata est a cardinali legato, neque umquam ab episcopis Noviomensibus reprehensa, multo minus inhibita [Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 339.] ; ita tamen ut privilegium non extendatur ultra limites civitatis et suburbiorum, atque hac lege ut pridie jejunetur.

[154] [Clemens IV participes fecit] Sed quid de illis quibusdam locis in quibus sunt ecclesiæ S. Quintini [Cfr. supra, num. 152.] , ut dicit Durandus? Hæc in Continuatione annalium Baronii scripsit Odoricus Raynaldus ad annum 1268: [Clemens IV] ad alendam Gallorum in B. Quintinum pietatem universis Christi fidelibus parœcianis ecclesiarum quæ in Petragoricensi diœcesi in illius sancti honorem excitatæ essent, concessit ut in festo illius, si in festi Omnium Sanctorum pervigilium feria secunda, vel tertia, vel quinta incurreret, carnibus vescerentur [Tom. III, pag. 250, Lucæ 1748.] . Testes adhibet auctor literas Clementis, lib. 4, ep. 42, utique ex regestis Vaticani mss. Harum epistolarum partem haud exiguam editam habes in Anecdotis Martenii [Thesaurus novus anecdotorum, tom. II, col. 97 et seqq., Paris. 1717.] ; sed neque hic neque aliis in collectaneis laudatam a Raynaldo scriptionem reperimus [Cfr. Bréquigny-Pardessus, Table chronologique des diplòmes, tom. VI.] .

[155] [alias quasdam ecclesias.] Refert Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 337 et seq.] eruditum virum Joannem Lebeuf, canonicum Autissiodorensem, cum frustra, de hac quæstione sollicitus, scrutandum curasset tabularium Sanquintinense, denique, instante jam vitæ fine, accepisse ab Eustachio Le Blancq, thesaurario abbatiæ Cluniacensis, apographum cujusdam bullæ in archivo illius monasterii servatæ. Scilicet exstabat ibidem codex sæculi XIV, pergamenus, in-fol., hac cum inscriptione: Regestum bullarum aliquot pontificum (registre de bulles de plusieurs papes). Non indicantur anni quibus datæ sunt, neque pontificum nomina. Ibi, fol. 210 v°, legitur: De translatione vigiliæ Omnium Sanctorum propter festum beati Quintini. Atque hæc literis exarata rubricatis, sequentia vero nigris: Ad beatum Quintinum, sicut accepimus, velut ad specialem patronum vestrum, magnam reverentiam et devotionem habentes, festum ejus quod in vigilia Omnium Sanctorum annis singulis celebratur, solemnitate celebri colitis, et eumdem sanctum festivis gaudiis honoratis. Ut igitur in eodem festo in quo spiritualiter exultatis, aliquid secundum mundum jocundius vobis accrescat, si prædictum festum feria tertia, vel quinta feria venerit, vescendi carnibus ipso die, statuto jejunio non obstante, ita tamen quod primo die competenti ante festum ipsum pro dicta vigilia jejunetis, liberam vobis auctoritate apostolica licentiam impertimur. Nulli ergo nostræ concessioni etc. Ludovicus Colliettus, qui testatur secum hæc a Joanne Lebeuf fuisse communicata, existimat eam esse epistolam cujus meminit Raynaldus ad annum 1268. Contra quidem dici potest in bulla Cluniacensi nullam nominatim regionem designari; insuper immunitatem ibi pro duobus tantum concedi diebus, cum Raynaldus asserat eam valuisse pro feria secunda, vel tertia, vel quinta. At forsan aliquis non inepte respondebit apographum Cluniacense mendosum et mancum esse; ideo vero omissam Petragoricensis diœceseos mentionem, quod hæc incolarum monasterii Cluniacensis parum interesset. Adeat, qui plura velit, laudatos auctores Sanquintinenses. Unum hoc loco addendum: nusquam videmus antiquum privilegium auctoritate ecclesiastica fuisse abolitum: sed sponte, nisi fallor, concidit, ex quo S. Quintini festum apud Quintinopolitanos a die 31 octobris ad diem dominicam proxime sequentem remotum est [Cfr. supra, num. 150. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 384. Lequeux, Antiquités relig. de Soissons et de Laon, tom. I, pag. 288.] .

§ XIV. Cultus S. Quintini extra Augustam Viromanduorum. Templa et monasteria ipsi olim in Gallia et in Belgio dicata. Ædes etiamnum ipsi sacræ. Fontes S. Quintini.

[In singulis fere sæculis, jam inde a septimo,] Errat profecto si quis præclari martyris venerationem exiguis unius civitatis finibus contineri existimat. Non solum Quintinopoli, sed etiam in universa Gallia, in vicinis regionibus et fere ubique nomen ejus et gloria fuerunt pervagata. Sed cum ecclesiarum quæ olim S. Quintino dedicatæ fuerunt, numerus iniri vix possit, præcipuas tantum, servato fere temporum ordine, recensebimus. Ut omittam hoc loco templa Augustæ Viromanduorum ædificata [Cfr. supra, § XII.] , Lando, archiepiscopus Remensis, anno 649, meminit in testamento suo basilicæ S. Quintini, utique Remensis, ut omnes consentiunt [Cfr. Mon. Germ. hist., tom. XIII, pag. 455. Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 225.] . Benedictinum monasterium in diœcesi Tungrensi seu Trajectensi anno 662 conditum a S. Trudone, paulo post dedicatum est in honorem SS. Quintini et Remigii [Gallia christ., tom. III, col. 952.] . In urbe Trecensi exstitit quondam, et quidem ab ætate S. Frodoberti, circa annum 673 defuncti, puellarum cœnobium S. Quintini nomini consecratum, et postea in simplicem prioratum redactum, quod subjacebat Molismo [Ibid., tom. XII, col. 534. Mabillon, Acta SS. O. S. B., sæc. II, pag. 604, Venetiis 1733.] . Itidem ad sæculum VII a multis scriptoribus referuntur monasterium Montis S. Quintini prope Peronam, quod tamen sæculo X ortum confirmant auctores Galliæ christianæ [Gallia christ., tom. IX, col. 1097 et seqq.] ; sacellum S. Quintini prope S. Dionysium in pago Parisiaco, de quo mentio est in charta quadam fabricata, ut videtur, sæculo IX [Cfr. Pardessus, Diplomata ad res Gallo-Francicas pertinentia, tom. II, pag. 95.] , quamquam data fingitur anno 652; ecclesia S. Quintini Malbodiensis [Ibid., pag. 118. Acta SS. Belgii, tom. IV, pag. 302. Cfr. Hemeræus, Aug. Vir., pag. 102.] . In diplomate a Carolo Crasso dato anno 880 memoratur monasterium … non longe a Spigno, quod nominatur S. Quintinus [P. Puricellus, Ambrosianæ basilicæ monumenta, pag. 235. Cfr. Mabillon, Annales O. S. B., lib. XXXVIII, num. 43.] , ubi oppidum est Montis-Ferrati. Eodem circiter tempore vivebat monachus Fontanellensis anonymus qui, in Miraculis S. Wandregisili, commemorat in territorio Bononiensi et prædio Walbodingheim.., basilicam sancti martyris Quintini [Mabillon, Acta SS. O. S. B., sæc. II, pag. 528, Venetiis 1733.] .

[157] [S. Quintino dicata fuerunt] Sæculo XI Vesontione constructa fuit ædes in honorem sancti Viromanduensis. Asserunt quidem nonnulli ex hujus reliquiis Laudunum devectis sub Normannicis irruptionibus, partem ablatam fuisse Vesontionem anno 898 [Cfr. Vie des Saints de la Franche-Comté, tom. IV, pag. 571, Vesontione 1856.] : alii putant omnes ibi ad tempus quievisse anno 890 [Cfr. Mathieu, S. Quentin, pag. 184.] . Quonam auctore id traditum sit, nescio. Nihil certe hujusmodi narrat Chiffletius [Vesontio civitas imperialis, part. II, pag. 196 et seq., Lugduni 1618.] , qui ecclesiæ S. Quintini primam fundationem diu multumque perquisitam nullibi adhuc invenire potuit. Adjicit vero: In ea ecclesia nunc perangusta … anno 1514 instaurata, servatur os quoddam S. Quintini martyris, arcula ferrea vetustissima inclusum… Postea vero compertum fuit, templum ædificatum anno 1047, restitutum anno 1315, exeunte sæculo XVII periisse; nomenque S. Quintini hinc transiisse ad sacellum exstructum in turre S. Quintini. Verum hæc etiam non ita pridem eruta sunt [Mathieu, S. Quentin, pag. 184 et seq.] . Hodieque in provincia Vesontionensi celebratur festum sancti martyris ritu semiduplici ad diem 29 octobris [Vie des SS. de la Franche-Comté, pag. 572.] . Ecclesiæ porro S. Quintini Vesontionensi æqualis fere est Bellovacensis, quam, ut supra [Num. 11 et 125. Cfr. Gallia christ., tom. IX, col. 818 et seqq.] diximus, Guido episcopus anno 1069 consecravit.

[158] [templa,] Anno 1224 SS. Laurentio et Quintino dedicata est ab episcopo Carnutensi ædes sacra cœnobii Vallis Gaudiosæ [Aug. Vir., pag. 300.] . Postquam anno 1228 aut 1229 aliquot reliquiæ a sacro corpore decisæ et in plures Galliarum diœceses transportatæ fuerunt, sacella plurima illustri pugili tum condita censet Hemeræus. Certe per ea tempora Erardus de Lesiniis, episcopus Antissiodorensis, capellas excitavit ejus nominis, alteram in parochia S. Georgii de Bazerna ad Icaunam, alteram in parochia S. Cirici de Monestallo suæ diœcesis [Ibid., pag. 242.] . Anno circiter 1316 exstructum est Ambiani sacellum eo loco ubi carcer S. Quintini olim exstitisse credebatur, et ubi etiamnum ingens crypta visitur, quam dicebant Fornicem S. Quintini. Hæc ædicula exeunte sæculo XVIII diruta est. E regione loci illius, in compito in quo patronum pagi Viromanduensis cruciatum esse ferunt, assurgebat jam sæculo IX nosocomium, iis peregrinis deputatum qui sancti viri opem imploraturi undique veniebant [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 397. Cfr. de La Morlière, Antiquitez d'Amiens, pag. 33.] . Itidem sæculo XIV floruit cultus sancti nostri in abbatia Ursicampi diœceseos Noviomensis, in prioratu Doncheriaci prope Retelium, in abbatia S. Mariæ Suessionensi, in parœcia S. Remigii civitatis Laudenensis, in ecclesia S. Jacobi Ambiani [Mathieu, S. Quentin, pag. 185 et 192.] , in diœcesi Carnutensi [Cfr. ibid., pag. 191.] etc.

[159] [sacella et altaria.] Sed finem non faciat qui singula ordine exsequi velit. Etenim præter ea quæ indicavimus, enumerant Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin, pag. 273 et seqq.] , Colliettus [Mem. p. l'hist. du Verm., tom. II, pag. 674 et seqq.] aliique auctores [Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 390.] plurimos prioratus divo martyri dedicatos; item multas ecclesias parœciales, capellanias, sacella, altaria, ut in ecclesiis Parisiensibus S. Eustachii et S. Gervasii, in quibus institutæ fuerant sodalitates S. Quintini; in ecclesiis S. Stephani Trecensi, S. Nicasii Remensi, S. Bartholomæi Noviomensi, et aliis compluribus.

[160] [Plurimæ S. Quintini ecclesiæ hodieque exstant,] Fere omnia illa cultus S. Quintini monumenta perienrunt. Sed alia multa numerantur quæ aut vetustate ac temporibus consumpta non sunt, vel nuper exstiterunt. Ecclesias a Viromanduensi martyre nuncupatas etiam in dissitis regionibus videmus, ut Parmæ in Italia, ubi olim monasterium Benedictinum et nunc ecclesia parœcialis vetustissima est [P. Donati, Nuova descrizione di Parma, pag. 79. Chronica Parmensia, pag. 516, Parmæ 1858.] ; item Moguntiæ in Germania [Nic. Serarius, Rerum Moguntinarum Scriptores, tom. I, pag. 75, Francofurti ad m. 1722.] , etc., sed multo plures in Gallia et in Belgio, earumque non paucas valde antiquas. S. Ghislenus, ut legimus in ejus Vita, et S. Waldetrudis sæculo VII communi decreverunt consilio, in villa Quaternione ædificari oratorium in sancti martyris Quintini honore [Acta SS. Belgii, tom. IV, pag. 382.] . Exstat ibi nunc vicus Quaregnon in Hannonia, inter Gislenopolim et Montes: ubi hodieque sanctus patronus præcipuo cultu habetur. Eodem sæculo VII inchoatum ferunt templum S. Quintini Tornacense; quamquam in historiarum monumentis non ante sæculum X memoratur [B. du Mortier, Étude sur les monuments de Tournai, pag. 123 et seqq., Tornaci 1862.] . Vetustæ etiam sunt, quamvis ad illam ætatem non pertingant, alia quædam in nostris regionibus S. Quintini templa et sacella; exempli gratia, ad sæculum X referuntur ecclesiæ [Mabillon, Annales O. S. B., lib. XLVI, num. 20. Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 538.] Tinensis (Thin-le-Moutier), Gesiacensis (Jussy) aliæque [Cfr. Harbaville, Mémorial histor. et archéol. du Pas-de-Calais, tom. II, pag. 173.] ; et quod hodie in ecclesia cathedrali Ambianensi exstat sacellum, jam sæculo XIII sancto martyri dicatum erat [Cfr. Mathieu, S. Quentin, pag. 185. Gilbert, Descript. hist. de la cathédrale d'Amiens, pag. 245 et seq., Ambiani 1833.] .

[161] Ut vero lector eas Galliæ et Belgii ecclesias quarum S. Quintinus patronus est, uno conspectu videat (neque enim de singulis late dicere possumus), juvat indicem describere quem texuit venerabilis presbyter Ad. Mathieu [S. Quentin, sa vie, son culte, pag. 187 et seqq.] . Paucula dumtaxat mutavimus aut addidimus. Locorum porro nomina, ut vernaculo sermone efferuntur, scripsimus.

INDEX ECCLESIARUM QUÆ S. QUINTINUM PATRONUM HABENT

IN GALLIA.
[in Gallia et in Belgio.] PROVINCIA ECCLESIASTICA REMENSIS.
DIŒC. SUESSIONENSIS.










Aizelles, in pago (canton) Craonne.
Amigny-Rouy, Chauny.
Anguilcourt-et-le-Sart, La Fere.
Athies, Laon.
Beautor, La Fere.
Berzy, Soissons.
Brasles, Chateau-Thierry.
Brie, La Fere.
Brissay-Choigny, Moy.
Castres, Saint-Simon.
Caulaincourt, Vermand.
Chigny, La Capelle.
Corbeny, Craonne.
Coupru, Charly.
Courbes, La Fere.
Dercy, Crecy-sur-Serre.
Domptin, Charly.
Foreste, Vermand.
Gergny, La Capelle.
Gibercourt, Moy.
Holnon, Vermand.
Jussy, Saint-Simon.
Lesdins, Saint-Quentin.
Lugny, Vervins.
Marcy, Saint-Quentin.
Moy, Moy.
Nanteuil-sur-Ourcq (Nanteuil-Vichel), Neuilly-St-Front.
Neuvillette, Ribemont.
Saint-Quentin (est ipsa S. Quintini basilica).
Sequehart, Le Catelet.
Thenelles, Ribemont.
Vadencourt, Guise.
Voulpaix, Vervins.

DIŒC. AMBIANENSIS.

Arry, in pago Rue.
Aubercourt, Moreuil.
Bernes, Roisel.
Croix-au-Bailly, Abbeville.
Estrees, Chaulnes.
Fay, Chaulnes.
Feuilleres, Peronne.
Foucaucourt, Chaulnes.
Fressenneville, Ault.
Gruny, Roye.
Halloy-les-Pernois, Domart.
Ignaucourt, Moreuil.
Lieramont, Roisel [Corblet, Hagiogr. du dioc. d'Amiens, tom. III, pag. 389.]
Mont-Saint-Quentin, Peronne.
Morisel, Moreuil.
Popincourt, Roye.
Saint-Quentin-la-Motte, Ault.
Saint-Quentin-en-Tourmont, Rue.
Quiquery, Nesle.
Quivieres, Ham.
Sailly, Bray.
Saleux-Salouel, Sains.
Thennes, Moreuil [Ibid., pag. 390.]
Tincourt, Roisel.
Villers-Carbonnel, Peronne.

DIŒC. REMENSIS.

Aiglemont, in pago Charleville.
Cernion, Rumigny.
Gomont, Asfeld.
Saint-Quentin-le-Petit, Chateau-Porcien.
Thin-le-Moutier, Signy-l'Abbaye.

DIŒC. BELLOVACENSIS.

Boutencourt, in pago Chaumont.
Guiscard, Guiscard.
Sacy-le-Petit, Liancourt.
Saint-Quentin-des-Pres, Songeons.

DIŒC. CATALAUNENSIS.

Fontaine-Denis, in pago Sezanne.
Le Meixtiercelin, Sompuis.
Ognes, La Fere-Champenoise.
Plivot, Avize.
Soude-Sainte-Croix, Sompuis.
Saint-Quentin-les-Marais, Vitry-le-Français.
Saint-Quentin-le-Verger, Anglure.
Saint-Quentin-sur-Coole, Ecury-sur-Coole.
Verdey, Sezanne.

PROV. ECCL. CAMERACENSIS.
DIŒC. CAMERACENSIS.

Avelin, in pago Pont-a-Marcq.
Bauvin, Seclin.
Bouchain, Bouchain [Cfr. Mathieu, S. Quentin, pag. 140, not.] .
Broxeele, Wormhoudt.
Clary, Clary.
Ennevelin, Pont-a-Marcq.
Gouzeaucourt, Marcoing.

DIŒC. ATREBATENSIS.

Ecourt-Saint-Quentin, in pago Marquion.
Hervelinghem, Marquise.
Lattre-Saint-Quentin, Avesnes-le-Comte.
Ligny, Bapaume.
Longuenesse, Saint-Omer.
Marthe, Aire.
Mont-Cavrel, Etaples.
Saint-Quentin, Aire.
Wirvignes, Desvres.

PROV. ECCL. PARISIENSIS.
DIŒC. BLESENSIS.

Souge, in pago Savigny-sur-Braye.
Saint-Quentin, Montoire.

DIŒC. MELDENSIS.

Passy, in pago Bray-sur-Seine.
Soignolles, Brie-Comte-Robert.

DIŒC. AURELIANENSIS.

Baccon, in pago Meung.

DIŒC. VERSALIENSIS.

Brieres-les-Scelles, in pago Etampes.
Chamarante, La Ferte-Alais.
Nucourt, Marines.
Valmondois, L'Isle-Adam.

PROV. ECCL. ROTOMAGENSIS.
DIŒC. ROTOMAGENSIS.

Allouville-Bellefosse, in pago Yvetot.
Mirville, Goderville.

DIŒC. BAJOCENSIS.

Luc-sur-Mer, in pago Douvres.
Potigny, Falaise.
Soulangy, Falaise.
Sousmont, Falaise [Cfr. De Caumont, Statistique monumentale du Calvados, tom. II, pag. 516.]

DIŒC. EBROICENSIS.

Fontaine-Bellenger, in pago Gaillon.
Poses, Pont-de-l'Arche.
Saint-Quentin-des-Isles, Broglie.

DIŒC. SAGIENSIS.

St-Quentin-de-Blavou, in pago Pervencheres.
St-Quentin-les-Chardonnets, Tinchebray.

PROV. ECCL. VESONTIONENSIS.
DIŒC. VESONTIONENSIS.

Lambrey, in pago Combeaufontaine.

DIŒC. NANCEIENSIS.

Saffais, in pago St-Nicolas-du-Port.

DIŒC. SANCTI-DEODATI.

Houecourt, in pago Chatenois.

DIŒC. VIRDUNENSIS.

Baulny, in pago Varennes.
Contrisson, Revigny.
Foameix, Etain.
Givrauval, Ligny.

PROV. ECCL. RHEDONENSIS.
DIŒC. RHEDONENSIS.

Saint-Ganton, in pago Pipriac.

DIŒC. BRIOCENSIS.

Cohiniac, in pago Chatelaudren.

PROV. ECCL. BITURICENSIS.
DIŒC. CLAROMONTENSIS.

Saint-Quentin, in pago Sauxillanges.
Saint-Quentin, Menat.

DIŒC. LEMOVICENSIS.

Saint-Quentin, in pago Felletin.

DIŒC. ANICIENSIS.

Saint-Quentin, in pago Puy.

PROV. ECCL. SENONENSIS.
DIŒC. SENONENSIS.

Fontenay-pres-Chablis, in pago Chablis.

DIŒC. NIVERNENSIS.

Saint-Quentin, in pago Pouilly.

DIŒC. TRECENSIS.

Dienville, in pago Brienne-le-Chateau.
Epothemont, Soulaines.
Mathaux, Brienne-le-Chateau.
Nozay, Arcis-sur-Aube.

PROV. ECCL. TURONENSIS.
DIŒC. ANDEGAVENSIS.

Saint-Quentin-en-Mauges, in pago Montrevault.
Saint-Quentin-sous-Bauge, Bauge.

DIŒC. LAVALLIENSIS.

La Pellerine, in pago Ernee.
Saint-Quentin, Craon.

PROV. ECCL. LUGDUNENSIS.
DIŒC. AUGUSTODUNENSIS.

Bray, in pago Cluny.

DIŒC. DIVIONENSIS.

Aubaine, in pago Bligny-sur-Ouche.
Grancey-sur-Ource, Montigny-sur-Aube.

DIŒC. GRATIANOPOLITANA.

Saint-Quentin-sur-Isere, in pago Tullins.
Saint-Quentin, La Verpilliere.

PROV. ECCL. BURDIGALENSIS.
DIŒC. BURDIGALENSIS.

Saint-Quentin, in pago Branne.
Saint-Quentin, Ste-Foy-la-Grande.

DIŒC. AGINNENSIS.

Saint-Quentin, in pago Castillones.

DIŒC. ENGOLISMENSIS.

Saint-Quentin-de-Chalais, in pago Chalais.
St-Quentin-de-Chabanais, Chabanais.

DIŒC. LUCIONENSIS.

Bouille-Courdault, in pago Maillezais.

DIŒC. PETROCORIENSIS.

Saint-Quentin, in pago Sarlat.

DIŒC. RUPELLENSIS.

Chermignac, in pago Saintes.
Saint-Quentin, Gemozac.

PROV. ECCL. TOLOSANA.
DIŒC. MONTALBANENSIS.

Saint-Quentin, in pago Lauzerte.

DIŒC. APPAMIENSIS.

Saint-Quentin, in pago Mirepoix.

PROV. ECCL. AVENIONENSIS.
DIŒC. NEMAUSENSIS.

Saint-Quentin-la-Poterie, in pago Uzes.

PROV. ECCL. ALBIENSIS.
DIŒC. ALBIENSIS.

Appelle, in pago Puy-Laurens.

DIŒC. PERPINIANENSIS.

Amelie-les-Bains, in pago Arles-sur-Tech.

PROV. ECCL. CAMBERIENSIS.
DIŒC. ANESIACENSIS.

Trempigny, in pago Rumilly.

IN BELGIO.
DIŒC. MECHLINIENSIS.

Præter ecclesiam parœcialem S. Quintini Lovaniensem,
Impde, in pago Wolverthem.
Lennick-Saint-Quentin, Lennick S. Q.
Linden, Louvain.
Wommersom, Louvain.

DIŒC. TORNACENSIS.

Præter ecclesiam parœcialem S. Quintini Tornacensem,
Beauwelz, in pago Chimay.
Ellignies-les-Frasnes, Frasnes.
Grandrieu, Beaumont.
Peruwelz, Peruwelz.
Quaregnon, Boussu.
Wodecq, Flobecq.

DIŒC. LEODIENSIS.

Præter ecclesiam parœcialem Hasseletensem,
Gelinden, Saint-Trond.
Guygoven, Looz.
Zonhoven, Hasselt.

DIŒC. NAMURCENSIS.

Awagne, in pago Dinant.
Corenne, Florennes.
Courriere, Namur.
Dailly, Couvin.
Lives, Namur.
Mont-Quintin, Virton.
Waret-la-Chaussee, Eghezee.

DIŒC. BRUGENSIS.

Oostkerke, Bruges.

[162] [Fontes plures a S. Quintino nuncupati.] Sed in aliquot ex iis ecclesiis sanctus patronus præcipua veneratione colitur, sive instituta quadam religiosorum hominum sodalitate [Cfr. Du Breul, Antiquitez de Paris, pag. 602.] , sive celebrato quotannis ante diem festum sacro novendiali, ut in pago Ecourt-St.-Quentin diœceseos Atrebatensis [Mathieu, S. Quentin, pag. 186.] , aliisque, sive habita publica supplicatione aut susceptis piis itineribus aut peregrinationibus, ut in vicos Vermand, Brasle, Saint-Quentin-les-Louvry etc. [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 389. Cfr. Cl. de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 275, 278 et seq., 282.] . Narratur S. Quintinus, cum Ambiano Augustam Viromanduorum occidendus traheretur, transiisse per locum dictum Holnon, ibique siti enectus, Deum prece adiisse: quo facto, statim fons emicuerit. Ad sacellum postea fonti impositum plurimi etiamnum se quotannis supplicantes conferunt, in festo Ascensionis Domini, sanctum martyrem imploraturi [Gomart, Études S. Quentin., tom. III, pag. 355.] . Quinquaginta circiter abhinc annis cernebatur adhuc Ambiani fons quem S. Quintinus, carcere ibi tentus, miraculo suscitasse ferebatur: et ad quem postea sacellum ædificatum est [Corblet, tom. III, pag. 397.] . Hujus fontis et aliorum qui in vicis Marteville, Quiquery, Brasle etc., a S. Quintino nuncupabantur, aquas ægroti fidenti animo adhibebant [Mathieu, S. Quentin, pag. 183. Cfr. Colliette, Mémoires, tom. II, pag. 675.] .

[163] [Dies festus alius est in aliis ecclesiis.] Ecclesiæ quæ S. Quintini festum etiamnum celebrant, alium aliæ diem ei assignant, ut 2 maji, aut 15 novembris [Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 390.] , pleræque tamen diem 30 aut 31 octobris: ad priorem commemoratur, quantum in Ordinibus divini officii celebrandi video, in diœcesibus Blesensi, Aurelianensi, Trecensi, Virdunensi etc.; ac colitur officio semiduplici in diœcesibus Remensi, Sagiensi, Tolosana etc. Ad diem 31 commemoratur in diœcesibus Augustodunensi, Bituricensi, Carnotensi, Lugdunensi aliisque; festum ejus agitur ritu semiduplici in Ecclesiis Catalaunensi et Lemovicensi, ritu vero duplici in Atrebatensi et Cameracensi. In Ecclesia Vesontionensi colitur die 29 octobris.

§ XV. Cultus S. Quintini monumenta mss. Sermo pro gratiarum actione. Libri de miraculis. Sermo in octavis et de tumulatione. Poemata. Hymni a Santolio compositi. Icones.

[Sermo pro gratiarum actione] In codice Sanquintinensi qui Authenticum vulgo nuncupatur [Cfr. supra, num. 9 et seqq.] , inter Acta passionis et historiam inventionis primæ occurrit medius Sermo pro gratiarum actione in festo S. Quintini, quem clar. Ernestus de Chauvenet, sicut et ipsa Acta et narrationem inventionis, putat tribui posse Raimberto [Cfr. supra, num. 15 et seqq.] ; sed nescio quo jure. Cæterum Sermo iste nihil ad historiam cultus S. Quintini illustrandam confert: ab initio ad finem est quasi perpetua exclamatio viri gaudentis, admirantis, et præsertim gratias agentis Deo qui S. Quintinum ad passionem vocavit, corroboravit, inter tormenta consolatus est, et nunc in cœlis beatitudine cumulat, nobisque eum insignem concedit patronum. Ideo fortasse Sermo reperitur in Authentico medius inter Passionem et Inventionem primam, quod est illius velut corollarium. Juverit, speciminis gratia, clausulam adscribere: Credimus enim quia requiescit Quintinus, servus tuus, miles tuus, martyr tuus, sacrificium tuum, holocaustum tuum, in sinu Abrahæ, quem præparasti amplissimum et beatissimum sanctorum receptaculum in paradiso deliciarum tuarum, felix et immortalis, inter sanctos tuos gaudens et exultans, fruens gloriæ sanctorum conspectu, angelorum consortio, confessione martyrum, glorificatione prophetarum, cohæreditate apostolorum; te, sancta Deitas, quantum concedis, videns et semper videre sitiens; gaudens in te, summa paternitas; exultans in te, Christe, sancta claritas; jubilans in te et pro te, sancta Dei caritas, Spiritus veritatis, unus Deus ac Dominus noster, præmium sanctorum, corona beatorum, gloria felicium. Apud quem tu, o beatissime martyr Quintine, supplici prece ut pro nobis intervenias deposcimus, qui adhuc mortalitatis vinculis et peccatorum constringimur laqueis. Ora pro supplici clero, interveni pro devotissimo populo, intercede pro monachorum choro; sentiamus tua suffragia, qui per nulla nostra confidimus merita. Redde, precamur, vicem amatoris tui; impetra veniam amatoribus tuis, postula gratiam a Deo venerantibus te, ut, tua interventione adjuti, sic ista transeamus temporalia, ut venire ad præmia mereamur æterna, per communem Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre etc. Hæc sane virum produnt neque eloquentia expertem nec numeri oratorii linguæve latinæ ignarum.

[165] [forte dictus est anno 1069 Bellovaci] Habitus sermo est in festo sancti Quintini, ut non ex uno loco efficitur: Dum hujus beati martyris triumphum gaudentes recolimus; et infra: Tuo enim, Domine, honore agimus hujus martyris solemnia. Sed ubinam? In templone Viromanduensi? Obstat primum quod nulla, ne levissima quidem, fit mentio sacri corporis. Quis autem facile sibi persuadeat hanc potuisse prætermitti, si concio habita fuisset in ecclesia B. Quintini primaria, ejusque ornata reliquiis; in conspectu denique sepulcri, ad quod tantus erat hominum undique accedentium concursus, ad quod frequenter ferebantur patrata miracula, obtenta beneficia? Deinde notanda sunt verba: Intercede pro monachorum choro. Nonne indicio sunt orationem dictam fuisse in ecclesia regulari? Immo forte in monasterio Bellovacensi et ab Ivone abbate, postmodum episcopo Carnotensi atque inter sanctos relato [Cfr. Acta SS., tom. V Maii, pag. 247 *.] , viro in paucis docto et facundo, qualis, ut mea opinio fert, certissime erat auctor Sermonis.

[166] [a S. Ivone.] Supersunt B. Ivonis sermones plures, saltem viginti quatuor [Migne, Patrol. lat., tom. CLXII, col. 505 et seqq.] . Quos cum studiose perlegissem, non potui non agnoscere, sive stylum, sive sententias, sive genus orationis spectabam, quamdam cum nostro Sermone affinitatem. Delectatur auctor in illis sicut in isto antithetis, periodis similiter desinentibus, sententiis breviter et concinne redditis, licet in nostra scriptione paulo juvenilius exsultet. Insuper animum subit conjectura, orationem forte dictam esse in dedicatione ecclesiæ S. Quintini Bellovacensis anno 1069, quam minime repugnat factam fuisse ipso sancti martyris festo die, et quam summo apparatu celebratam testantur monumenta coæva [Cfr. Dachery, Spicilegium, tom. II, pag. 136. Louvet, Histoire de Beauvais, pag. 457 et seq., Bellovaci 1631. Hemeræus, Aug. Vir., pag. 124. Delettre, Hist. du diocèse de Beauvais, tom. I, pag. 485 et seqq., Bellovaci 1842.] . Ut autem Sermonem Raimberto abjudicem, movet styli diversitas. Certe si, ut probabile dixi, Raimbertus rubricas Passionis et Inventionis composuit, non facile eumdem crediderim Sermonis auctorem. Elocutio altera ab altera admodum discrepat. Hic tersa et pro tempore bene latina est; illic fere barbara.

[167] [Librum miraculorum scripsit] Inter antiquissima quæ ad S. Quintini cultum pertinent monumenta, non infimum gradum obtinet Liber de miraculis. Nisi totam scriptionem spuriam vel corruptam et interpolatam habeamus (quod nemo hactenus planum fecit, immo ne censuit quidem), fidendum est scriptori sæpe testanti se multis ex narratis prodigiis interfuisse. Aliqua, ut ipse in epilogo monet, in scriptis et verbis a patribus (ut SS. Gregorio Turonensi et Audoëno) narrata, aliqua a parvitate mea intuita, fideli, prout potui, sermone paginis commendare curavi. Dein, cap. 13, sic orditur: Hactenus a fidelibus patribus nobis exposita, nunc propriis ocellorum aciebus inspecta fideli sermone adnotabimus. Et paulo infra: Puer, inquit, nomine Angalharius, patrem secutus in Grani palatium Aquis pervenit; qui ibidem diu a patre detentus, officio gressuum repente toto est destitutus. Quem bonæ memoriæ imperator egregius Karolus intuens, accersitum, percunctatur unde loco, quo pago, quave esset familia. At ille: “De vico, ait, Sancti Quintini Vermandensis, famulus ejusdem sancti martyris atque Fulradi abbatis.” Quo cum jussu et auxilio Caroli Magni rediisset, adductum miramur cuncti, inquit scriptor; Heus! aimus universi etc. Dein dicitur claudo membra fuisse restituta. Certo, quum imperator obierit die 28 januarii anni 814, patet eventum contigisse ante hunc annum.

[168] [medio circiter sæculo IX] Ast auctor libri multo postea adhuc superstes erat, ut ipse testatur capitulo ultimo: His itaque patratis, valde congruum mihi videtur, ut de translatione corporis sanctissimi Quintini martyris, hic sicut vidimus et novimus, summatim perstringamus. Igitur bonæ memoriæ quondam Fulradus abbas … templum novum … construere curavit. Cujus postea abbas… Huh nomine, … anno octingentesimo tricesimo quinto Christi Incarnationis, … ipsum sacrum de loco quo eum sanctus posuerat Eligius, corpus elevans, optimo loco, quo et nunc optime jacet tumulatus, … sepelivit. Hinc pronuntiavit Claudius de La Fons [Hist. de S. Quentin, pag. 324.] librum scriptum esse sub Carolo Magno et Ludovico Pio. Et Hemeræus, ad annum 854: Vixit autem, ait [Aug. Vir., pag. 78.] , sub eosdem annos canonicus qui collegit prima S. Quintini miracula. Prima dixi: alia enim … postea scripta sunt.

[169] [ignotus auctor.] Non est ergo quod de ætate ambigatur. Sed quis auctor? Nomen penitus latet. Canonicum fuisse Sanquintinensem non dubitaverim: quis enim alius tam diligenter res miras, in ipsa basilica S. Quintini plerumque patratas, observasset ac fideliter notasset? Errores porro nonnulli, quibus scriptio inficitur quosque supra indicavi (num. 50), non impediunt quominus magni facienda sit, utpote antiqua valde et res plurimas ad cultum sancti martyris spectantes exhibens. Eam itaque integram edemus. Librum quoque reperimus tum in aliis codicibus mss., tum in Parisiensi 5575 [Catalogue des mss. de la bibl. nationale, tom. IV, pag. 134, Paris. 1744.] atque in Bruxellensi 7460. Si quid in illis exemplaribus diversum occurret, id signabo.

[170] [Alium de miraculis libellum, exeunte sæculo X,] Exstat alter libellus de miraculis B. Quintini, quæ, ut fert inscriptio apud Hemeræum [In Regesto, pag. 22.] , gesta sunt in Insula, Lindulphi episcopi Noviomensis jussu conscriptus a quodam canonico ecclesiæ ejusdem martyris; quem pariter Commentario subjungemus. Hic priore multo brevior, utpote qui capita quinque tantum complectitur, præfixo parvo prologo. E duobus quæ Hemeræus asserit, scilicet libellum et confectum fuisse jussu Lindulfi episcopi Noviomensis, et exaratum a canonico ecclesiæ S. Quintini, prius certum omnino est. Sic enim orditur auctor: Stupenda quidem et admodum perspicua … virtutum magnalia, quæ cunctipotentis Dei clementia pro eximii martyris Quintini meritis operari dignata est temporibus priscis, prudentissimorum virorum studiis, commodis cernimus commendata literis ad memoriam posteritatis. (Hæc manifesto respiciunt priorem miraculorum librum.) Ea vero quæ noviter fuere patrata, ob incuriam et hebetudinem scriptorum sunt hactenus silentio tecta. Quocirca, gratia Christi albescente, testisque prædicti interventu suffragante, quamquam imperito sermone, tamen Lindulfi præsulis Noviomensis ecclesiæ cupientes jussionibus parere, studuimus compendiose hæc pauca describere. Sedit Noviomi Lindulfus ab anno 977 ad annum 980 [Gallia christiana, tom. IX, col. 992 et seq.] . Opusculum itaque prodiit sub exitum sæculi X.

[171] [composuit monachus Insulanus.] Minus probatur quod de auctore dixit Hemeræus. Scriptores Galliæ christianæ [Tom. IX, col. 1081.] : Lindulfus, aiunt, editorum … a Quintino martyre miraculorum seriem ab instaurati cœnobii monacho describi curavit. Libellum publici juris fecit Hemeræus in Augusta Veromanduorum illustrata; sed eum præter omnem æqui bonique rationem cuidam ecclesiæ Quintinianæ canonico, ductus partium studiis, affinxit, tametsi monachum se Insulanum apertissime prodit auctor his verbis cap. 1: “Qualiter potentia divinæ majestatis relevavit locum istum.” Deinde cap. 2: “Miraculum quod quidam Fratres nostri qui adhuc supersunt, se scire fatentur et vidisse nobis veraciter retulerunt.” Et cap. 3: “Quidam adolescens, nomine Giroldus, in nostro famulabatur pistrino… Is priorum jussu nostrorum ascendit novi et lapidei trabes templi.” Tum cap. 4: “Donec rursum surgens a terra affines recognosceret suos et gratanter, ut conspeximus, oscularetur illos.” Denique cap. 5: “Ostendit nobis in eodem brachio suo etc.” Cetera non minus Hemeræi fidem elevant. Quæ quidem, licet breviata, argumento sunt falsam Hemeræi sententiam esse. Quod ipsum libellum integrum percurrenti manifestius apparet. Præterea pronius ad fidem est, incolam Insulani monasterii res scripsisse eo loco gestas.

[172] [Sermonis in octavis auctor et ætas ignota.] Libellum de miraculis excipit in Authentico Sermo in octavis S. Quintini. Ita orditur: Festus nobis præsens, dilectissimi, dies beati Quintini martyris consecratus illuxit, quem ad celebrandum hodie anni revolutio præsentavit… Et infra: Quia cœli cives, inquit, ut credimus, exsultant, dignum est ut et nostra lætetur ecclesia, quam tanti martyris attollit præsentia. Non enim de præsentia ejus spirituali, cujus mors in conspectu Domini est pretiosa, dubitamus, cujus corpus pio cultu, propter eximiam vitæ imitationem, venerando amplectimur. Voluit … miseratio Dei ut nostris in finibus sanguinem funderet. Expositis dein sancti patroni cruciatibus et morte, adjicit: Hæc de historia sacræ passionis gloriosi martyris pauca commemoravimus, quatenus ejus merita gloriosa post tanti agonis victoriam minus intelligentibus ostenderemus Deo esse dignissima. Quod etiam nobis et cæcorum apud nos visus, et surdorum auditus, et mutorum prorumpens sermo evidentissime monstrat… Ex his facile colligitur ubinam oratio habita sit, sed de ætate et de auctore nihil hactenus comperimus. Quod enim eam Colliettus [Mém. pour l'hist. du Verm., tom. I, pag. 39.] , sicut et alia omnia Authentici opuscula, Raimberto adscribit, plane ex vano est, quemadmodum judicat in laudata jam dissertatione [Cfr. supra, num. 14.] clar. E. de Chauvenet. Is etiam notat auctorem affectasse verborum numerum sententiasque similiter desinentes, at redundantiis et antithetis parciorem fuisse quam auctorem Sermonis in gratiarum actionem [Cfr. supra, num. 164.] . Certe, ait, composita fuit hæc scriptio ante ætatem Raimberti …, ut manifesto apparet vel ex ipso loco quem in codice obtinet, inter opuscula quorum recentius ad annum circiter 980 referendum est. Argumentum nobis non plane fidem facit. Sed quidquid est, non videtur hic Sermo ex integro edendus, quum nihil novi exhibeat quo sancti martyris historia aut cultus illustretur.

[173] [Sermo de tumulatione habitus est probabiliter] Multo pluris faciendus est Sermo, quem jam sæpe laudavimus, de tumulatione sanctorum Christi martyrum Quintini et Victorici, et sancti confessoris Cassiani. Quum certum affirmare liceat tumulationem contigisse ineunte sæculo X, post annum 902 et forte anno circiter 903 [Cfr. supra, num. 14.] , patet sermonem hanc ætatem non superare. At quæritur utrum sit habitus sub ipsa tumulatione, an in hujus quodam die anniversario, singulis annis recurrente 12 januarii. Sic incipit: Semper in Christo amantissima patrum et fratrum viscera, societas Deo gratissima, præsentis diei solemnitas celeberrima nobis admodum exstat et veneranda. Est namque consecrata sanctorum tumulatione honorifica, Quintini, Victorici … atque Cassiani… Quorum quia gratulamur præsentia et adjuvamur clementia, pro eorum amplectibili memoria, hujus festivitatis nitimur attollere præconia. Si vox semper refertur ad exstat, ut legendum sit semper exstat, haud commode hoc intelligitur de tumulatione ipsa: sic enim dicendum omnino foret: semper exstabit; recte autem dicitur semper exstat, si die anniversario sermo est prolatus. Sin autem vox semper, ut equidem censeo, est conjungenda cum vocibus amantissima et gratissima, sive utrique, sive priori tantum, verba sequentia: præsentis diei solemnitas celeberrima nobis admodum exstat et veneranda, non absurde ad ipsam tumulationis cærimoniam referri possunt: verum, si ita est, mirum videtur nihil in toto sermone reperiri quod perspicue adeo splendidam religiosi cultus celebritatem indicet. Atque propterea verisimilius mihi est agi de anniversario tantum tumulationis festo.

[174] [in die anniversario,] Quod etiam epilogo confirmari satis probabiliter æstimaveris: His ita expletis, præscriptus antistes, devotus et hilaris, pro ipsorum commemoratione sanctorum, Missæ decenter celebravit solemnia et cunctorum Creatori supplex obtulit holocausta. Inter quæ omnium consultu statuit, ac pontificali auctoritate firmavit, ut dies ista pro sanctæ Trinitatis laude et ipsorum venerabili amore sanctorum quotannis festiva habeatur et solemnis. Quæ sane non ab eo prolata videntur qui verba faciat coram pontifice Noviomensi et capitulo Quintinopolitano, cum ipsa perageretur tumulatio, sed potius ab eo qui in die festo rem olim gestam commemoret et exponat. Quod autem nusquam in tota concione tempus indicatur humatione posterius, id sententiæ nostræ non officere videtur. Neque enim necesse erat ut orator sub annua tumulationis celebritate loquens, ea quoque narraret quæ post tumulationem contigerint: quippe quæ ad propositum non pertinerent.

[175] [certe non post sæculum XII,] Utcumque res se habet, si Sermo factus ipso tumulationis die, adscribendus erit ineunti sæculo decimo; sin vero in die anniversario, ejus ætas nos latet. At certe sæculo XII posterior non est, siquidem Authenticum, quo continetur, ævo illo fuit exaratum [Cfr. supra, num. 85.] . De auctore itidem nihil satis certi proferri potest. Si Sermo, ut mihi propius fidem videtur, habitus est die quodam tumulationis anniversario, eum non absurde Raimberto illi tribueris, cujus effigiem et nomen in Authentico habemus [Supra, num. 11.] . In scriptione nonnulla loca reperies modulata, quæ elocutione et forma non valde discrepant a Passionis et Inventionis primæ rubricis metricis: has porro a Raimberto fuisse compositas, plurimorum est opinio et quidem probabilis [Supra, num. 17.] .

[176] [a viro gravi et minime imperito.] Cæterum sive Raimbertus sive alius quivis auctor Sermonis est, is certe virum sonat gravem et in historia suæ Ecclesiæ et civitatis minime peregrinum. SS. Victorici, Cassiani ac præcipue Quintini passionem, inventiones, translationes, et si quid aliud id genus, summatim exhibet ex antiquis monumentis patriæ urbis, quæ utique plurima ipsi præsto fuerunt; item ex variis chronicis et annalibus, seu, ut ait, ex annali chronica. Errat quidem aliquot locis; sed ubi de duplici SS. Quintini et Cassiani translatione in oppidum Laudunum, de Normannicis irruptionibus et de regum Francorum successione agit, accuratius tempora notat quam ab illius ævi scriptore exspectandum videbatur. Hæc jam supra attigimus [Supra, num. 62.] , et magis perspicua fient, ubi ipsam scriptionem cum lectore communicabimus. Illud extremum: quamquam auctor non admodum latine scripsit neque polite, elocutio tamen minime est contemnenda, præsertim si res gestæ quæ narrandæ erant, attendantur.

[177] [Exstant monumenta cultus S. Quintini poetica,] Exstat in bibliotheca Quintinopolitana codex ms. sæculi XIV; qui in catalogo ita indicatur: Hymnodia manuscripta olim in choro S. Quintini ecclesiæ decantata. Ejusdem operis servatur vetustum apographum, cui hæc est inscriptio: Mystère de la passion de Monsieur Sainct Quentin, suivi du mystère de l'invention du prétieulx corps de Monsieur Sainct Quentin et de l'invention de Sainct Quentin par Sainct Eloy. Drama illud, versibus scriptum, tres in partes distributum est, quas ipse titulus indicat [Gomart, Études Saint-Quentinoises, tom. II, pag. 70. Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 391.] . Mentionem ejus non semel apud Hemeræum invenimus: De fundo Baionvillari traditio vetus est, eum esse a Baione quodam loci dynasta donatum B. Quintino, ista ut eleemosyna recordari se beneficium recuperatæ sanitatis ille profiteretur. Cum enim esset Baion elephantiasi fœdatus, cum per illum tractum martyr Ambianis Augustam traheretur, eumdem ferunt lepra mundatum contactu linteorum quibus sudorem vultu Quintinus abstersisset; miraculumque in ecclesiæ chori ambitu, sculptura eleganti, ut cætera, ideo esse expressum; rithmis etiam additis qui figuram interpretantur, sumptis e poemate longiori quo passionem martyris triduo quatriduove de theatro nostri Sanquintinienses olim repræsentabant… Cui volumini simile alterum ipsi aliquando nos vidimus in bibliotheca S. Victoris Paris. Sed tempora patres nostri confudere. Nam nec clerus illo Quintini ævo ullus fuit Augustæ, cui donum conferretur; et Baion purgatus est longe post illa fœditate corporis, usu sudariorum quæ e reliquiis B. Quintini, ut fit, vim mundatricem accepissent [Aug. Vir., pag. 194 et seq.; cfr. pag. 340.] .

[178] [liturgica] De cultus S. Quintini monumentis liturgicis non est quod hoc loco late disseramus, quum supra pleraque attigerimus. Quænam enim in breviariis annorum 1511, 1642 et 1744 indicentur festa et legantur officia, in hoc ipso Commentario prævio dictum est [§ V et seqq.] . Unum hic adjiciendum videtur, hymnos saltem duodecim in honorem martyris a notissimo illo Santolio fuisse compositos. Novem simul impressi fuerunt separato in libello, quem additum reperi breviario anni 1642. Conjicere licet adhibitos illos fuisse in collegiata ecclesia Sanquintinensi, loco hymnorum qui in ipso breviario reperiuntur: hoc scilicet typis mandatum fuerat antequam Santolius (natus anno 1630 et vita functus anno 1697) versus condidit. In exemplari nostro hujus breviarii duo alii hymni manu exarati sunt pro officio S. Quintini per hebdomadem: ii quoque Santolio adscribendi sunt, siquidem reperiuntur inter hymnos Santolii in unum collectos ac non semel editos [Cfr. Hymni sacri, auctore Santolio, Victorino, editio novissima, pag. 203 et seqq., Paris. 1698.] , quorum novem ad S. Quintinum ejusque basilicam pertinent. In hoc tamen libro id notandum est, quod pro festo illuminationum proponitur hymnus novus, omissis iis duobus quos in codice separato editos et breviario anni 1642 adjunctos esse ante dixi. Quos nihilominus Santolio tribui, ostendit hæc libelli subscriptio: Santolius Victorinus. Hymnos alios composuerunt Sebastianus Rouillard, Vassorius et ignoti auctores [Cfr. Corblet, Hagiogr. du dioc. d'Amiens, tom. III, pag. 395 et seq.] .

[179] [et iconica.] Extremum est, antequam Acta edimus, ut de S. Quintini iconibus breviter dicamus. Non solum imagines pictæ, aut e lapide lignove sculptæ, jam inde antiquitus pluribus in locis colebantur, sed videmus etiam sancti martyris effigiem tam in sigillis civitatis et canonicorum, quam in signis peregrinantium [Forgeais, Plombs histories, tom. II, pag. 194 et seqq., Paris. 1863. Gomart, Ét. Saint-Quentinoises, tom. IV, pag. 145 et seqq.] , in veteribus nummis, ac pristinarum sodalitatum insignibus. In recognitione sacræ supellectilis ecclesiæ Sanquintinensis, anno 1399 scripta [Les joyaux de Monsr saint Quentin, in Revue archeologique, N. S., tom. VII, pag. 67, Paris. 1863.] , memoratur S. Quintini caput cum scapulis, duobus clavis ex argento transfossis. Ita quoque effictus est sanctus patronus tum in imaginibus quamplurimis, maxime in recentioribus, tum etiam in contrasigillo civitatis Quintinopolitanæ anni 1559 [Gomart, Ét. S. Quent., tom. III, pag. 13.] . Aliquando etiam in capite, brachiis, femoribus fixi sunt clavi; quos interdum manu tenet martyr [Cahier, Caractéristiques des Saints, pag. 232.] . Hunc non raro videmus sedentem in sella, a duobus tortoribus, hinc et inde adstantibus, cruciatum, ut in sigillo Sanquintinensis capituli anni 1278. In aliis, ac nominatim in sigillo basilicæ Quintinopolitanæ anni 1213, exhibetur stans, altera manu martyrii palmam, altera ecclesiam gestans [Gomart, Ét. S. Quent., tom. III, pag. 13 et seqq.] . Non raro militari ornatu fingitur, ideo, ut videtur, quod filius erat senatoris et nobili genere natus [Cahier, Caracterist. des Saints, pag. 81, 193; cfr. pag. 628. Cfr. Die Attribute der Heiligen, pag. 26, 86, 164, Hannoveræ 1843.] . Quod autem aliquando ut diaconus exhibetur, ut in sigillo quodam Quintinopolitano sæculi XVI et in specularibus ecclesiæ cathedralis Bellovacensis [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 405 et seq.] id infra explicabitur, in Annotatis, ubi inquiremus utrum S. Quintinus episcopus fuerit, an sacerdos aut laicus.

PRIMA PASSIO ET INVENTIO S. QUINTINI
ex codice Parisiensi 5299.

Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum (S.)

BHL Number: 7000
a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Quintinus Roma Ambianum venit. Comprehenditur a Rictiovaro. Miracula. Varii cruciatus. Martyri caput præciditur.

[Sub Maximiano imperatore S. Quintinus Roma Ambianum venit,] Incipit passio sancti Quintini martyris, pridie kalendas Novembris b. Igitur in illo tempore, sub Maximiano imperatore c, multi christiani persecutionem patiebantur propter regnum Dei et fidem Domini nostri Jhesu Christi. Multi in montibus et in speluncis petrarum se abscondebant et suffocabantur. Sanctus vero Quintinus, una cum beatissimo Luciano d, qui et ipse Dei martyr probatus effectus est, ab urbe Roma se in hanc transtulerunt regionem e, non causam martyrii renuentes, sed ut Christum nobis, pro delictis nostris intercedentes, patefacerent. Cum igitur inter Gallias Ambianensium civitatem pervenissent, loca in quibus habitarent, elegerunt: sanctus Quintinus martyr Ambianis resedit f, beatus vero Lucianus Belvacum expetivit, ut per signa et orationes eorum multorum animæ salvari possent. Cæcos illuminabant per crucis signaculum, et paralyticorum membris pristinam reddebant sanitatem, jejuniis et orationibus instantes, tamquam monachi omnibus horis Dominum deprecantes.

[2] [et a Rictiovaro comprehensus,] Factum est autem in illis diebus ut persecutio insurgeret christianorum per universum orbem terrarum. Riciovarus g præfectus expetivit a Maximiano imperatore ut inter Gallias præfecturæ ageret potestatem. Veniens itaque Basilicam civitatem, ubi Arola fluvius in Renum ingreditur h, ibidem multos christianos demersit; quorum tumulum sub aqua in futuro sæculo ad testimonium reservatur. Sic per universa loca facta inquisitione christianorum, pervenit Ambianensium civitatem, audiens famam beati Quintini, quod plurima signa per eum Dominus demonstraret in populo; et statim comprehendit eum et catenatum jussit eum in carcerem trudi i. Et dum ad carcerem duceretur, psallebat dicens: “Cogitaverunt adversus me; Dominus, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.” Et completo psalmi istius fine, iterum dixit: “Domine, Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui, quoniam tu es patientia mea, Domine, spes mea a juventute mea k.”

[3] [promissionibus, minis,] Et sequenti die Riciovarus præfectus jussit sibi tribunal aptari in consistorio, et sanctum Quintinum martyrem exhiberi præcepit. Et cum fuisset adductus, ait ad eum Riciovarus præfectus: “Quod tibi nomen est?” Sanctus Quintinus respondit: “Christianus sum, et Christum confiteor; et tamen, si certissime scire vis nomen meum, Quintinus vocor.” Tunc Riciovarus dixit: “Ex qua progenie natus es?” Sanctus Quintinus respondit: “Urbe Roma ortus fui, et filius sum Zenon l senatoris.” Riciovarus dixit: “Quid passus es, ut de tam nobili genere et talis viri filius, vanissimis te tradidisses religionibus, et colas eum qui ab hominibus est crucifixus?” Sanctus Quintinus respondit: “Libertas et nobilitas est cognoscere factorem cœli et terræ et omnium nostrum creatorem.” Ricciovarus dixit: “Quintine, recede ab hac stultitia qua teneris, et sacrifica diis.” Sanctus Quintinus respondit: “Stultus non sum, sed sapientiam quæro; nam illi stulti sunt qui tibi obaudiunt et sacrificant diis. Ipsi non sunt in veritatis fide et lumen justitiæ nesciunt, sed sunt in tenebris et igne perpetuo cremabuntur.” Riciovarus præfectus dixit: “Accede nunc, et sacrifica diis; nam si nolueris, per deos juro quia diversis pœnis te afficiam.” Sanctus Quintinus dixit: “Per Deum juro qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, quia non pertimesco pœnas tuas. Celerius fac quod vis: carnem meam habes in potestate, animam autem meam non habes, sed solus Deus qui eam dedit.”

[4] [et cruciatibus tentatur.] Tunc Ricciovarus præfectus, furore commotus, jussit eum tendi et quaternionibus m cædi præcepit. Cumque cæderetur sanctus vir Quintinus, elevans oculos suos ad cœlum, dixit: “Domine Deus meus, qui omnia nosti antequam fiant, gratias ago tibi per gloriam virtutis tuæ, quia propter nomen sanctum tuum hæc patior. Sed tu, Domine Deus meus, da mihi indigno et peccatori fortitudinem et virtutem auxiliatricem dexteræ tuæ, qualiter possim omnia tela inimici superare et, te jubente, confundere tribunal Riciovari præfecti, ut magnificetur in gentibus nomen tuum, quod est benedictum in sæcula sæculorum.” Et vox de cœlo audita est dicens: “Viriliter age: ego autem adero tibi.”

[5] [Sed, ipso minime læso, divinitus puniuntur tortores.] Tunc factum est ut qui eum cædebant, super pedes suos stare non possent; et dum eum se cædere putarent, ipsi magis ab angelis torquebantur. Et clamabant voce magna, præfecto dicentes: “Domine, adjuva nos; nam et nos magis ab angelis cædimur et igni cremamur, ut jam nec loqui nec stare possimus.” Sanctus vero Quintinus nihil mali sentiebat: quem Sancti Spiritus defendebat auxilium. Riciovarus præfectus dixit: “Per deos juro quia magus est et maleficia sua prævalent.” Tunc jussit eum carceri mancipari, dicens: “Ducite eum in obscuriorem locum, ubi nec lumen videat, nec ullus de populo christiano ad eum ingredi possit.” Sanctus vero Quintinus psallebat, dicens: “Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo libera me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, tota die constituerunt prœlia; acuerunt linguas suas sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum.”

[6] [Angelo jubente carcere egressus, de Christo verba facit,] Et insecuta nocte n, cum se somno dedisset, apparuit ei angelus Domini per visum, dicens ad eum: “Quintine, famule meus, surge, et sta in media civitate; confortare et corrobora omnem populum, ut credant in Dominum Jhesum Christum et baptizentur, quia appropinquavit redemptio eorum, et ut confundantur inimici Domini et Riciovarus præfectus.” Et evigilans sanctus Quintinus, cum transisset primam et secundam custodiam, invenit locum in quo dixerat ei angelus Domini. Et cœpit prædicare et laudare nomen Domini, qui tantas virtutes per Jhesum Christum, filium suum, Dominum nostrum, in se ostendere dignatus est populo, dicens eis: “Viri fratres, audite me, et convertimini a viis vestris malignis, et baptizamini in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt; qui mortuos suscitavit, cæcis visum restituit, languentes sanavit; mulierem a fluxu sanguinis velocius liberavit, leprosos mundavit, paralyticos ambulare fecit, in Chana Galileæ de aqua vinum fecit, multa mirabilia ostendit, quorum non est numerus. Numquam dereliquit servos suos, sed liberavit eos a tribulationibus.” Et cum prolongasset sermones suos, crediderunt in eum sexcenti viri.

[7] [atque carceris custodes ad Deum convertit.] Et evigilantes custodes, invenerunt carcerem clausum et neminem intus. Currentes igitur cum magno tremore, invenerunt in medio populi prædicantem verbum Domini. Currentes rursus cum magno tremore, annuntiaverunt præfecto, dicentes: “Vere magnus est Deus christianorum, in quem credere oportet, quem per famulum Quintinum cognovimus. Nam notum tibi sit quia dii tui infirmi sunt, et ipsi qui te obaudiunt, quia non sunt in veritatis fide et lumen justitiæ nesciunt, sed sunt in tenebris et igne perpetuo cremabuntur.” Ricciovarus dixit: “Ergo vos magi effecti estis?” Qui dixerunt: “Nos magi non sumus, sed sumus confessores filii Dei Jhesu Christi, Domini nostri, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt.” Ricciovarus dixit: “Insana loquimini; nihil est vestra credulitas; recedite a me, insipientes et stulti corde.” Tunc recesserunt. Sic Ricciovarus, fremens et stridens dentibus suis, dixit: “Si Quintinum ego non interfecero, ut deleam nomen ejus a terra, multos seducet ista vana et superstitiosa secta, et peribit honor deorum nostrorum.”

[8] [Promissis nequaquam captus,] In ipso igitur die jussit exhiberi beatum Quintinum, et dixit ad eum: “Erubesco et confundor pro tua nobilitate, quod de tantis opibus divitiarum tuarum quæ fuerunt tibi et parentibus tuis, tam facilis te invasit insania, ut omnia derelinqueres et jam pauper et mendicus esse videaris. Sed modo audi * meum salubre consilium: accede nunc, et sacrifica magnis diis per quos cœlum constat, et ego tibi magnam conferam dignitatem, et mittam ad sacratissimum imperatorem, ut omnes divitiæ quas dereliquisti, tibi restituantur, et purpura et bysso operiaris, et honorem magnum accipias, et zona aurea circumdaberis.” Sanctus Quintinus respondit: “Lupus rapax, stultus et insipiens, in quo non est intellectus, sicut in cane rabido *, putasti donum Dei pecunia evertere? Tecum abeant opes tuæ in perditionem; me autem non potes mutare a sensu meo quem habeo in Christo Jhesu Domino nostro a pueritia mea o. Non cognoscis, infelix, quod non est pauper qui in Christo mendicat: hic et in æternum sæculum vitam æternam possidebit. Nam potestas vestra cæca et caduca est, honor vester temporalis est; nam Christi honor, quem dat diligentibus se, finem non habet, sed permanebit in sempiternum.” Ricciovarus dixit: “Ergo hoc consilium tenes, et magis mori vis quam vivere?” Sanctus Quintinus respondit: “Hic mors non est; sed si perseveravero in tormentis tuis quæ a te mihi inferuntur, tunc vivere incipiam.” Ricciovarus dixit: “Per magnos deos juro quod celerius te faciam puniri.” Sanctus Quintinus respondit: “Dominus mihi adjutor est; non timebo quid faciat mihi homo.”

[9] [omnia tormentorum genera experitur;] Tunc Ricciovarus, furore commotus, jussit eum ad trochleas torqueri, et resticulis ferreis circumcidi præcepit, ita ut universa viscera ejus disrumperentur; et oleum candens et picem et adipem ferventem super dorsum ejus infundi præcepit; insuper et lampadas candentes ad latera ejus applicare cœperunt. Cumque applicuissent hæc omnia, sanctus Quintinus ad Ricciovarum dixit: “Furcifer, mens diaboli, fili iniquitatis, ista omnia quæ mihi inferuntur, non dolores, sed refrigerium mihi præstant, tamquam ros qui de cœlo descendit super herbam.” Ricciovarus dixit: “Afferte mihi calcem et acetum et sinapi, et infundam in os ejus, ut vel sic taceat et non amplius hanc plebem meam deludat.” Sanctus Quintinus dixit: “Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo.” Ricciovarus dixit: “Per magnos deos, Asclepium, et Hippocratem p, et Jovem, et Mercurium, et Solem, et Lunam juro quia Romæ te faciam vinctum repræsentari, ubi multis tormentis subjiciaris coram magno imperatore, cui tu fugalis effectus es q.” Sanctus Quintinus dixit: “Hic et illic Deus est qui vestras superabit insanias; sed ego confidens sum cursum finis in hac provincia me accepturum.”

[10] [exin ducitur Augustam Viromanduorum,] Tunc Ricciovarus jussit ponderosis catenis circa collum ejus circumdare, et militibus præcepit dicens: “Ite, et diligenter custodite eum quoad usque ego vos prosequar.” Et egressi in itinere r quo eis fuerat imperatum, sanctus Quintinus psallebat, dicens: “Domine, vias tuas notas fac mihi, et semitas tuas edoce me.” Et iterum: “Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua; lætetur cor meum, Deus, ut timeat nomen tuum *, quod est benedictum in sæcula sæculorum, amen.” Cumque pervenisset in quoddam municipium quæ * Agusta Veromandorum nuncupatur, in eodem loco jusserat eum expectare, non quasi ex hoc eum reverti imperare debuisset, sed Christus athletam suum voluit in ipsum locum cursum finis sui accipere.

[11] [clavis confoditur,] Veniens ipse Ricciovarus postera die, sanctum Quintinum sibi offerri præcepit, dixitque ei blandis sermonibus: “Frater Quintine, et adhuc patiens sum in te; consenti mihi et sacrifica magnis diis Jovi et Apollini;s et si nolueris Romam reverti, in hac provincia te faciam magnis opibus ditari, et mittam relationem ad sacratissimum imperatorem ut te principem et judicem constituat in loco isto.”t Sanctus Quintinus respondit: “Jam sæpius tibi dixi: non sacrifico dæmoniis, qui cœlum et terram non fecerunt. Ipsi pereant et qui serviunt eis, quia sunt sculptilia opera, hominum manu facta, absque auditu, sine ullo flatu, absque gressu, in quo nec eloquium neque Spiritus Sanctus est; sicut dixit Propheta: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.” Tunc Ricciovarus jussit vocari fabrum ferrarium, ut faceret tarincas u duas quæ a cervice usque ad crura ejus attingerent, et alias decem, quas inter ungulas et carnem mitterent in digitos ejus; et sic consummaretur. Tunc faber ille fecit quod ei fuerat imperatum. Sic Ricciovarus in sancti Quintini cervicem transfigere præcepit; similiter et in digitos ejus candentes tarincas intulit, dicens: “Occidite eum, ut christiani ab hac pœna habeant exemplum.”

[12] [ac fusa ad Christum prece, decollatur.] Tunc Ricciovarus accepit consilium a quodam severissimo Honorato ut eum capitalem juberet subire sententiam. Cumque autem adductus fuisset in eodem loco ubi cursum finis consummationis erat accepturus, petiit a percussore ut paululum orationi vacaret; et cum accubuisset, oravit dicens: “Domine Jhesu Christe, lumen verum, qui es et qui eras ante mundi constitutionem, qui cœlum palmo metisti et terram pugillo, qui producis nubes ab extremo terræ et ventos de thesauris suis, qui vocas ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, qui solem tuum oriri jubes super bonos et malos, et jubes pluere super justos et injustos: te deprecor in veritate sancta tua, Christe, quem confiteor, quem retineo, quem cernere desidero, cui me tradidi ex toto corde meo et ex totis viribus meis, suscipe spiritum meum, et animam meam ne derelinquas in sempiternum, qui regnas, Christe, in sæcula sæculorum.” Et cum hæc dixisset, cervicem suam percussoribus obtulit, dicens: “Facite nunc quod vobis præceptum est.” At illi, evaginato gladio, caput ejus amputaverunt. At ille sacri sanguinis unda perfusus est.

[13] [De collo exit columba. Corpus in Somenam immergitur.] Statim exiit de collo ejus columba candida tamquam nix, quæ cœlos penetravit; et vox de cœlo dicens: “Quintine, famule meus, veni, accipe coronam quam tibi præparavi, et suscipiant te angeli mei, et perducant te in cœlestem Hierusalem.” Tunc Ricciovarus jussit custodire * corpus beati viri Quintini usque in noctem, et secrete jussit in fluvium supplumbare corpus ejus, et de limo terræ cooperire præcepit, dicens quod nec corpus beati viri Quintini a populo christiano honorem aut laudem accipiat. Consummavit autem martyrium pridie kalendas novembris. Aqua * autem fuit tumulus corporis illius annis circiter quinquaginta quinque. Explicit passio sancti Quintini martyris.v

ANNOTATA.

a Cfr. Commentarius prævius, num. 5 et seq. Auctores aliquot, paucissimi quidem, Acta a Surio edita omnibus aliis anteponunt. Nobis vero videtur codex Parisiensis 5299, olim Puteanus (Claude Dupuy), etiamsi nonnullis forte mendis infectus, pertinere ad Passionum classem primam seu antiquissimam;atque in hac classe ideo codicem Parisiensem sæculi IX præ cæteris proferimus, et integre exhibemus (mutata dumtaxat scribendi ratione, ut æ pro e, y pro i etc.), quod nullum novimus vetustiorem. Alia tamen multa exemplaria adhibemus [Comm. præv., num. 4. Cfr. Gomart, Ét. S. Quent., tom. II, pag. 69. Corblet, t. III, pag. 409.] , et si quid in eis occurret quod notandum sit, id in Annotatis signabitur.

b Prologum qui in omnibus fere codicibus reperitur, at in Puteano deest, ex exemplari Theodori Canteri, cum Audomarensi aliisque collato, describimus: Sanctum atque perfectum et gloriosissimum triumphum S. Quintini martyris [referre, non] [Note: ] [suppl. ex aliis codd.] mei cordis concava naturalis. Alioquin examinasse noscendum est quantum in ejus sensum Christi cœlestis infulsit mysterium. Obsecro itaque eos qui hunc lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, et sciant me non falsa scripsisse. Alioquin melius esset tacere quam falsa dicere. Idem fere prologus legitur in utroque textu Collietti, nisi quod in priore dicitur, loco mei cordis concava, non ei cordis concava, et in altero, non mei cordis cogitationes. Aliis noscendum est quantum in ejus sensum Christus cœleste infulsit mysterium etc. [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 138 et 144. Cfr. reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 9120, fol. 34, et 9742, fol. 213.] . In codice ms. regiæ bibliothecæ Bruxellensis 3398, scripto anno 1470, prologus ita incipit: Gloriosum martyrii triumphum S. Quintini descripturus, obsecro eos qui ista lecturi sunt, ut dicendis fidem adhibeant, nec me falsa scripsisse arbitrentur; si quidem tempore Maximiani imperatoris etc.

c Sub Maximiano imperatore: in Actis Surianis legimus: sceptra gerentibus Diocletiano et Maximiano; et in utraque Passionum classe indicatur S. Quintinus mortem oppetiisse cum in universo imperio sæviret magna Diocletiani persecutio, ideoque non ante annum 303. Non pauci quidem auctores eum annum recipiunt [Cfr. Corblet, Hagiographie du dioc. d'Amiens, tom. I, pag. 562 et seq.] ; sed cur his non assentiamur, jam ante diximus [Comment. prævius, § III.] . In Passionis primæ exemplari Audomaropolitano [Cfr. reg. bibl. Bruxell., cod. ms. 8927, fol. 174.] deest sententia quam infra legimus: Factum est autem in illis diebus ut persecutio insurgeret christianorum per universum orbem terrarum.

d Solus hoc loco S. Lucianus (seu Lucius, ut in aliquot codicibus scriptum est) comes nominatur: sed in Actis ab Hemeræo editissocii occurrunt omnino undecim. Quum eorum dux perhibeatur S. Quintinus, hunc non solum sacerdotem, sed et episcopum fuisse nonnulli opinantur. Quorum placita in Annotatis tertiæ Passionis expendentur.

e S. Quintinum jubente S. Clemente papa in Gallias venisse, auctores aliquot arbitrantur, eo certe decepti quod legerunt sanctum nostrum S. Dionysii Parisiensis comitem fuisse; hunc autem Gallias petiisse sæculo I. Alii missum putant a S. Marcellino, aut saltem ab eo baptizatum, et quidem dum is Romanus erat pontifex [Cfr. Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 76 et seqq.] . Neutrum recipere possumus, siquidem sedem obtinuit Marcellinus ab anno 296 ad 304, sanctus vero Quintinus probabiliter anno 286 mortem oppetiit. Alii denique eum a Marcelliano episcopo aqua sacra imbutum scripserunt [Jac. Meyerus, Commentarii sive ann. rerum Flandricarum, ad ann. 657.] , quis ille fuerit minime indicantes.

f Quamquam Ambianis resedit, aliis tamen in locis concionatus fertur apostolus. Petrus de Natalibus [Catalogus SS., lib. IX, cap. 126.] : Quintinus, inquit, predicando circuiens et miraculis pollens, Ambianum venit. Reperio, ait Meyerus [Comment. rerum Flandric., ad ann. 657.] , Quintinum … prædicasse in Ambianis et Veromanduis. Sed hæc certa non sunt.

g Modo Ricciovarus, modo Ricciovarus in Actis nostris dicitur; alibi plerumque Rictiovarus, et apud auctores recentiores Rictius Varus, ut jam pridem notavimus [Cfr. Acta SS., tom. XI Oct., pag. 539; cfr. pag. 496, 502, 536, 540. Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. II, pag. 306 et seqq.] .

h In codice regiæ bibliothecæ Bruxellensis 9120, et in codice priore Collietti legitur: ad Basulam civitatem, ubi Arola fluvius Renum ingreditur, sed in altero Collietti: ad basilicam civitatem, ubi Ariola fluvius in Rhenum ingreditur [Mém. p. l'hist. du Verm., pag. 138 et 144. Cfr. bibl. reg. Bruxellensis, codd. mss. 9742 et 3398.] ; in apographo S. Maximini Trevirensis Basileam, ubi Arar fluvius; in Audomaropolitano: Basulam etc. Non in civitate Basilea (Bale) Arola (Aar) in Rhenum ingreditur, sed infra Aquas Helvetias (Baden), quæ quinque circiter milliariis a Basilea distant. Cum in exemplari suo repererit Surius: Basileam urbem veniens, inquiri fecit christianos, et … eo in loco ubi Arar flumen in Rheni alveum se infundit, mergere … præcepit, in margine hæc notavit: Basulam, Arola, Rhodani. Hæc quo jure dici possint, equidem non video. Non enim Arola se in Rhodanum infundit, aut si forte intelligitur Araris, (Saone), ut habet ms. codex Accincti monasterii [Bibl. reg. Bruxell., cod. 8927, fol. 186.] , is non ad Basileam, sed infra Lugdunum Rhodano miscetur.

i Cfr. Comment. præv., num. 158. Hæc e ms. gallico R. D. Mauricii du Pre, Ord. Præmonstratensis, acceperunt majores nostri [Ibid., fol. 180.] : Exstat Ambiani carcer S. Quintini, inque eo exiguum altare, et in hoc statua ejus. Olim in veneratione erat, dicebaturque hospitale S. Quintini [Cfr. Comm. præv., num. 158.] , fiebantque miracula. Ideo prætor et senatores anno 1309 vicinam domum redemerunt; anno 1316 sacellum ædificarunt, quod nunc possident Patres Societatis Jesu (sæculo XVII).

k De his et aliis S. Scripturæ locis cfr. Comment. præv., num. 5.

l Genon: item in Actis mss. Theodori Canteri, in codd. Bruxellensis bibliothecæ 7482, 9120 et 9742, et in Audomaropolitano: filius sum Genon aut filius sum Genonis; ast in apographoS. Maximini Trevirensis et in cæteris Actis, pater dicitur Zenon. In Trevirensi, in Audomaropolitano, et in Bruxellensibus codicibus 9120 et 9742 legitur etiam: Urbis Romæ sum oriundus.

m Quaternio, quaterni milites [Cfr. Actus Apostolorum, cap. XII, 4.] .

n S. Quintinum non, ut in Actis dicitur, noctu, sed mane e carcere exiisse tradit Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum [Lib. IX, cap. 126.] .

o A pueritia mea: hæc subindicant, aiunt quidam [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 354. Claudius de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 8 et seq. Cfr. Baronius, Martyr. Romanum, ad diem 19 aug., not.] , Quintinum christianum esse natum, immo patrem ejus etiam veræ religioni fuisse addictum; vix autem fieri potuisse ut Diocletiano imperatore christianus in senatu sederit; ea porro verba a pueritia deesse in SurianisActis, id est in antiquissimis. Mihi vero de his satis persuasum non est. Ut enim alia omittam, quum Tertullianus scripserit: Hesterni sumus et vestra omnia implevimus …, palatium, senatum, forum [Apologeticus, cap. 37.] , quidni imperante etiam Diocletiano, ante persecutionem anno 303 inceptam, senator aliquis christianus esse potuerit? Certe fides Passioni I hinc non deroganda est.

p Conjicit ven. presbyter Corblet [Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 356.] , Hippocratem, quem miramur diis hoc loco annumeratum esse, errore librarii in textum irrepsisse: is videlicet Asclepium (quod græcum nomen est Æsculapii) putaverit pro Hippocrate; et alter quidam scriba utrumque nomen postea inseruerit. Re quidem vera qui Æsculapium medicum sequuti sunt ex eadem familia … quique eamdem artem professi sunt, ideoque et ipse Hippocrates, Asclepiadæ sunt dicti [Cfr. V. De Vit, Totius latinitatis onomasticon, pag. 137 et 505, Prati 1867.] . Adjicit porro laudatus auctor Acta Suriana vel ideo apparere antiquiora quod in eis Hippocratis mentio non est. Verum annotemus oportet hanc mentionem neque in omnibus Passionis Surianæ codicibus deesse,neque in omnibus exemplaribus primæ Passionis reperiri. In Actis quæ Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 146.] edidit ex codice abbatiæ S. Mauri quæque a nostra Passione I vix discrepant, legimus: Per magnum Jovem, Æsculapium et Hippocratem, et Mercurium, et Solem et Lunam juro; in Actis quæ codice Bruxellensi 9120 continentur: Per magnos deos Asclepium et Hipocratem, et Jovem et Apollinem et Mercurium, Solem et Lunam; idem in codice Theodori Canteri collato cum Trevirensi et Audomaropolitano; sed apud Mombritium: Per magnum Æsculapium et Jovem et Mercurium juro, et in codice ms. Bruxellensi 3398: Per magnos deos juro, Asclepium et Jovem, Apollinem, Mercurium, Solem et Lunam. Hactenus de Actis classis primæ. Surius vero hæc habet: Per potentissimos deos Jovem et Mercurium, Solem et Lunam, et Asclepium; demum in altero Actorum Surianorum exemplari, Accincti videlicet monasterii, collato cum codicibus S. Benigni Divionensis et Caritatis: Per potentissimos deos Jovem et Mercurium, Solem et Lunam, Asclepium et Hypocratem. Huic Actorum locoadscripsit unus decessorum nostrorum in apographo codicis Canteri: an Harpocrates? Constat quidem Deum illum Ægyptium sæculo IV jampridem notum fuisse Romanis.

q Fugalis effectus es: in codice Bruxellensi 9120 et in secunda Passione Collietti [Ibid., tom. I, pag. 141.] : cui tu fuga lapsus effectus es: in Trevirensi S. Maximini: cui tu fuga lapsus es; in codice S. Mauri [Ibid., pag. 146.] : cui tu jugalis effectus es. Cur S. Quintinum Romam mittere voluerit Rictiovarus eumque reapse Augustam Viromanduorum ire jusserit, alii alio modo explicant. Quorum opiniones et conjecturæ non sunt hoc loco expendendæ [Cfr. Cl. de La Fons, Hist. de S. Q., pag. 53 et seqq. Corblet, tom. III, p. 357.] .

r In itinere illo a civitate Ambianensium ad Augustam Viromanduorum, transiisse dicitur sanctus martyr per loca quæ hodie dicuntur Bayonvillers, Foucaucourt, Villers-Carbonnel, Vermand, Marteville, Holnon aliaque; immo narrantur res miræ quæ ibi tum contigerint. Martevillæ, ait Hemeræus [Aug. Vir., pag. 32 et seq. Cfr. Gomart, Études S. Quentin., tom. II, pag. 335.] , avorum quidem traditio est martyrem substitisse illo loco, cum Ambianis Augustam traheretur, aut tarincharum torturis lancinandum, aut recusis interpolatisque cathenis durius revinciendum; ejusque rei causa damnatum hac cœlesti vindicta locum, ut Mulciberis … ac Brontis (quia illi homines clavos trabales ac sudes Quintino cruciando, aut cathenas numellasve constringendo ibi cudissent) qui sedem isthic sibi tabernaculumque posuerint, rem familiarem omnem occulta quadam et inevitabili calamitate, quasi carcinomate, sensim corrodente, miserrime tandem pereundum sit. Recte adjicit historicus: Traditionem dixi: nihil enim eorum vel scriptores vel membranæ patriæ meminerunt; multaque invenit olim facilis et credula patrum pietas, quæ posteri metu retinuerunt; ne, si non credidissent, crimen incurrissent neglectæ violatæque religionis. Item Martevillæ carcere tentus impetrasse dicitur sanctus martyr ut fons humo exsiliret; quem postea ægroti ac præsertim hydropici frequentes adierunt [Comm. præv., num. 162. Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 91.] . De Baionvillari jam supra mentionem fecimus [Comm. præv., num. 177.] . In vico Salouel indicant quemdam cœmeterii locum in quo sanctus vir concionatus sit. Idem, in itinere a civitate Ambianensium ad Augustam Viromanduorum, constitisse fertur inter Holnon et Marteville, quo loco nuper sacellum ædificatum est. Denique, ut alia omittam, prope Vermandum ædicula exstat S. Quintino sacra, ibidemque lapis ostenditur in quo sanctus martyr, antequam decollaretur, clavos seu tarincas suas coacervarit: sed hæc admodum dubia esse omnes fere consentiunt [Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 362 et seqq., tom. IV, pag. 706.] .

s De Jove atque Apolline Ambiani adoratis scripsit sæculo XVIII exeunte D. Grenier [Introduction à l'hist. de Picardie, pag. 199 et seqq., pag. 202, in Mém. des Antiq. de Picardie, Documents inédits, Ambiani 1856.] .

t Quod ab intonsis patribus nostri majores acceperunt, Sanquintini locus adhuc visitur subterranei carceris, in quem conjectus martyr ad supremum supplicium reservatus est, domusque etiamnum divi Quintini dicta; ad quam in majoribus litaniis subsistere consuetus est clerus turbaque subsecuta; illoque decantante sacras antiphonas, virguncula … sacris reliquiis floream corollam imponere, memoria ut custoditi illo in carcere Quintini conservetur [Aug. Vir., pag. 33. Cfr. Gomart, Ét. Saint-Quent., tom. II, pag. 130.] .

u Tarincæ seu Taringæ memorantur etiam in Actis SS. Fusciani et Victorici. Antiqua vox gallica est, ut scripsit Ghesquierus noster [Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 154.] , cujus sensus in hoc Passionis tertiæ loco apparet: Rictiovarus … jussit vocari fabrum ferrarium, præcipiens ei ut faceret duas sudes ferreas, quæ gallica lingua taringæ vocantur. Quod porro martyr clavis transfossus dicitur, neque illud singulare est. Ut enim alia exempla complura omittam, narrat S. Audoënus inventum fuisse a S. Eligio sanctum martyrem Piatonem, cui similiter clavos prolixos ex corpore ablatos populis in argumentum monstravit [Vita S. Eligii, lib. II, cap. 7.] . In Metropolis Remensis Historia [Tom. I, pag. 76 et seqq.] , anno 1666 edita, hæc narrat Gulielmus Marlot: A triginta annis juxta ecclesiam S. Xysti sarcophagus repertus est, lapide coopertus: quo amoto, cadaver extensum protinus apparuit, cujus tempora clavis ferreis duobus acutis et oblongis hinc inde transfixa erant… Tria adhuc corpora in cujusdam S. Timothei canonici domo … reperta sunt, quorum tempora clavis pariter ferreis trajecta erant, ut et alia plurima juxta viam publicam quæ ducit ad S. Nicasium. Conjicit auctor illa esse corpora martyrum, id tormenti genus experta quo Rictiovarus sæpe usus perhibetur.

v Jam pridem dictum est similem narrationem plurium sanctorum Actis insertam, nec forte aliud fuisse initio quam similitudinem aut metaphoram quamdam, quæ postea fuerit ad literam accepta.

* suppl. ex aliis codd.

* rapido cod.

* nomentum cod.

* sic cod.

* corr. custodiri

* A qua cod.

CAPUT ALTERUM.
Eusebia de quærendo S. Quintini corpore monetur. Id miraculo inventum. Visus matronæ restitutus.

[Eusebia cæca, monente angelo] Incipit inventio sancti Quintini martyris a. Expletis his diebus b, voluit Deus ostendere hic plebi occultatum thesaurum et mysterium copiosum. Suscitavit enim Dominus Deus quamdam matronam ab urbe Roma, nomine Eusebiam, opibus magnis divitem et nobilem natalibus; cujus erat locupletatio magna c et infinitus familiæ numerus et ministerium copiosum. Et hæc cæca erat effecta per annos novem d; cumque promptissime Dominum deprecaretur, apparuit ei angelus Domini per visum nocte, dixitque ad eam: “Eusebia, exaudita est deprecatio tua: surge, et vade intra Gallias, require locum qui dicitur Agusta Veromandorum e, juxta fluvium qui vocatur Somna, ubi transit agger * publicus qui venit de Ambianensium civitate et pergit contra Lugdunum * Clavatum f. In ipso igitur loco require, et invenies sub aqua cadaver sancti Quintini, mei martyris. At ubi revelatum latens per te in populo fuerit demonstratum, statimque oculorum tuorum recipies sanitatem, et sano corpore et firma mente cum tuis omnibus ad tuum redies tugurium.”

[15] [Gallias petit,] Cumque bis vel ter ei hæc visio apparuisset, at illa de fide credulitatis non dubitans, iter quod ei angelus Domini nuntiaverat, proficisci conabatur. Junxit curriculum suum, et omnia quæ in via ei necessaria erant secum duxit, pueros, puellas et ministerium copiosum, ut corpus beati viri Quintini inveniret; linteamina ad sepeliendum secum levavit. At ubi intra Gallias, angelo mittente g, ingressa est, celeriter ubi desiderabat pervenit, in eumdem locum quem illi angelus Domini per visum ostenderat.

[16] [ut corpus S. Quintini perquirat;] Tunc quidam senex, nomine Eraclianus h, in via ei obvius fuit; at illa cœpit eum diligenter sciscitari: “Ubi namque est locus vel municipium quæ Agusta Veromandorum nuncupatur?” Senex respondit: “Jam in proximo est.” At illa inquit: “Domine, dic mihi, rogo et precor, quod si aliquo tempore cognovisti quemdam christianum Quintinum nomine, qui a persecutoribus interfectus fuisset.” Senex respondit: “Audivi utique i, sed jam longum tempus est ex quo hæc acta sunt.” Eusebia vero interrogavit eum, dicens: “Ubi repositus est?” Senex respondit: “Nescio, domina.” Illa dixit: “Per Dominum tibi specialiter rogo ut mihi ostendas ubi agger * publicus et hunc fluvius transit et pergit simul k.” Senex ostendit ei, dicens hunc esse locum.

[17] [idque, Deo invocato,] Tunc præfata matrona descendit de curriculo suo, figens genua in terra, inclinans caput, simulque manibus pectus percutiens, orabat dicens: “Domine Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martyrum, Deus omnium confessorum, Deus per quem elementa facta sunt, Deus cujus nutu cuncta gubernantur, per te tonitrua et fulgura et coruscationes dissiliunt; Deus, Pater omnipotens, te deprecor: exaudi me humilem peccatricem, sicut exaudisti Tobiam et Sarram, dum orarent in atrio domus suæ; ita me exaudire digneris, sicut exaudisti Moysen et Aaron, et ostendisti eis ossa Joseph patris sui; quomodo revelasti desiderium beatæ Helenæ et ostendisti ei occultatum thesaurum, ita mihi ostendere digneris venerabile pignus, qui propter nomen sanctum gloriæ tuæ passus est; ita, pater omnium sæculorum, ne me patiaris discedere ab hoc loco, nisi inveniat quod desiderat anima mea, ut videant oculi mei salutare tuum, ut magnificetur in gentibus nomen tuum, quod est benedictum in sæcula sæculorum. Amen.”

[18] [miraculo reperit,] Et ut implevit orationem suam, statim commotus est locus ubi sanctum corpus sub aqua jacebat, et quasi crispantes undæ dorso submittebant l. Tunc venerabilis viri corpus super aquam natare cœpit, et caput ejus, per alium meatum exsiliens: non illum tumor aut livor invaserat, sed erat candidum tamquam nix, et velut rosæ et lilii odoris, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus Deus, et sicut alabastrum pretiosum. Et quicumque aderant, dicebant intra se m: “Unde nobis in oblivionem fuerunt virtutes cœlestes et magnalia Christi?”

[19] [et sepelit Augustæ Viromanduorum. Cæcitate liberatur.] Tunc præfata matrona, accipiens venerabile corpus, involvit eum in linteamine mundo et voluit eum in Viromandis civitatem sepelire. Cumque in iter proficiscerentur, venerunt in quoddam municipium quod Agusta Veromandorum nuncupatur; deponentes eum n, quia præ pondere ambulare non poterant. Cognoscens autem hæc quæ agebantur, præfata matrona sepelivit eum in eodem loco, et super sepulcrum ejus cellulam ædificavit; et pro beneficio sepulturæ, exiit ab oculis ejus tamquam squamæ * et lumen oculorum recepit; et ipsa sensit in se redisse virtutem sicut in adolescentia sua consueverat. Statim quanticumque ibi in ipsa hora infirmi venerunt, pristinam receperunt sanitatem o. Fluvius autem Somna intervallo vasto ex humore palustri dextra lævaque est circumdatus p. Et tarincas quæ in Quintini sancti corpus fuerant confictæ, et ipsas accipiens fidelissima mulier pro reliquiis corporis sui, cum suis omnibus reversa est in suam provinciam; et multa dona recepit, quæ in ministerio pauperum dispensavit q. Sepelivit autem corpus beatissimi viri Quintini martyris VIII kalendas julias post gloriosam resurrectionem Domini nostri Jhesu Christi, cui est gloria et honor, laus et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Explicit inventio sancti Quintini martyris.

ANNOTATA.

a In aliquot codicibus Inventioni præfixus est prologus, qui in codice bibliothecæ Parisiensis 5575 aliisque, immo in Actis a Laurentio Surio editis, ad ipsam Passionem pertinet. Sanctorum martyrum beata certamina et triumphos gloriosorum testium Christi prædicare, Christo sunt præconia dicere; quia cujus illi membra exstiterant, ipse in eis vicerat, ac per hoc ad illum totius victoriæ laus palmaque redundant… E quibus B. Quintini gloriosa facta recensentes, sanctam passionem ejus scribendam nec otiosum ducimus, secundum quod ejusdem passionis ordinem fideliter, ut credimus, ad nos usque delatum accepimus. Atque hæc e ms. codice Parisiensi; apud Colliettum vero hæc addita sunt [Mém., tom. I, pag. 148.] : Restat ut de inventione corporis ejus dicamus, cujus nos meritis adjuvari optamus… Consummavit itaque martyrium pridie calendas novembris. Aqua autem ei fuit tumulus annos circiter quinquaginta quinque. Expletis autem his diebus etc.

b Cfr. Commentarius prævius, § V, ubi de tempore cæterisque eventus adjunctis disseruimus. In Actis Surianis refertur inventio ad ætatem qua simul regnabant Constantius ac fratres ejus Constantinus et Constans: quod suo loco disputabitur. Eusebia illa quæ martyris corpus invenit, a Sanquintinianis scriptoribus sancta dicitur: verum,ait doctus vir J. Corblet [Hagiogr. d'Amiens, tom. IV, pag. 257.] , nullum reperitur vestigium cultus ejus neque in diœcesi Ambianensi, nequein Noviomensi. Eusebiam Romanam annumerat Saussayus feminis pietate insignibus [Martyrol. Gallicanum, pag. 1236.] . De S. Benedicta Auriniacensi, cujus sociam fuisse Eusebiam aliqui volunt, dicetur in Annotatis Passionis tertiæ.

c Et nobilem-magna: hunc locum edimus ut legitur in codice Bruxellensi 9120, aliisque plurimis; in Puteano enim obscura est sententia: Eusebiam opibus magnis divitiarum et nobilem, et natalibus suis erat locupletior, magna.

d Novem: in aliquot codicibus, ut S. Maximini Trevirensis et S. Mauri, legitur octo; in reliquis vero et in Actis Surianis novem.

e Agusta Vermandorum: in aliis codicibus Augusta Virmandorum aut Viromanduorum, juxta Sumenam aut Summam. Non differt, ut ex ipsa Passione et Inventione planum fecimus [Cfr. supra, Comment. præv., § V.] , ab oppido S. Quintini: quo nomine dicta fuit exeunte sæculo IX. Ab annis conditi ab Eusebia Romana mausolæi ad principatum usque Tetrici comitis, quicquid ædium intercessit a clivo medio ad culmen montis (ubi ecclesia martyris sita erat), fuere omnes illæ suburbanæ, patronique nomen obtinuere, quod ipsi etiam civitati communicarunt. Urbe tandem per eundem comitem reparata (anno circiter 885), productaque ad basilicam usque Quintini martyris in suprema colliculi parte constitutam, spatia nihilominus illa vetustæ civitatis una cum martyris nomine retinuere priscam appellationem [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 58.] , dicta videlicet districtus Augustæ [Cfr. Gomart, Études S. Quent., tom. III, pag. 338 et seqq.] .

f E viis romanis multis quæ Quintinopolim conveniunt [Cfr. E. Desjardins, La Table de Peutinger, segm. I, B.] , ea in codice significatur quæ hodieque pluribus in locis dicitur vernaculo sermone chemin Romere [Gomart, Ét. S. Quent., tom. IV, pag. 159; cfr. tom. III, pag. 333. Cfr. Am. Piette, Itinéraires Gallo-Romains dans l'Aisne, pag. 265 et seqq.; cfr. pag. 155 et seqq.] . Prope Augustam Viromanduorum, transducta fuerat per Somenam, quo loco fluvius duos in rivos seu brachia divisus parvam efficit insulam. In hujus insulæ palude quadam, non autem in ipso flumine, S. Quintinum supplumbatum putant nonnulli auctores, eo quod et in Actis dicatur limo coopertus, et memoria proditum sit corpus et caput in suo quodque puteo fuisse reperta [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 361 et seq.] . Verum cum hac opinione non facile componuntur, ut legenti manifestumest, antiquissimæ facti narrationes (cfr. num. 18).

g Angelo mittente: in apographo S. Maximini Trevirensis: Angelo ducente; in aliis quibusdam: comitante.

h Eraclianus: alibi Eraglinius seu Eraclius, aut Heraclinius etc.

i Utique: ita in codice S. Maximini aliisque; in Puteano vero: itaque.

k In codice priore Collietti: “Rogo … ut mihi ostendas ubi agger publicus hunc fluvium transit.” Et pergentes simul, senex ostendit illi; in altero: “Ostendas ubi iter publicum in hunc fluvium ingreditur et transit.” Et pergentes simul etc.; in Trevirensi: “Ubi agger publicus ingreditur in hunc fluvium.” Et cum simul per hunc exissent…

l Et quasi — submittebant: hæc ita in textu priore Collietti, et in Bruxellensi codice 9120; sed in Puteano legimus: et quasi crispantium unda dorsum submovebat; et in codice S. Mauri: undæ quasi crispantia dorsa submittebant. De monasterio ibi postea ædificato egimus in Commentario prævio, num. 147.

m Ante [Comment. præv., num. 5.] dictum est hæc vel similia in pluribus exemplaribus legi: Sic omnes qui aderamus implevit, ita ut omnia delectamenta mundi nobis abolita esse viderentur. Codicibus supra enumeratis addendi sunt alii multi, ut Bruxellensis 9120 etc.; contra Bruxellensis 9742 a Puteano vix discrepat.

n Et deposuerunt eum, ut legimus in multis codicibus. De Virmandis civitate cfr. supra, Comment. præv., § V.

o Hæc aliter efferuntur in apographo S. Maximini: Et quotcumque infirmi ad eumdem locum accesserint, recipiunt pristinam sanitatem.

p In priore Passione Collietti: Fluvius autem Somena inter valla vasta congerie et humore palustri dextra lævaque est circumdatus.

q In exemplaribus Collietti: Multa dona reliquit in ministerio pauperum.

* ager cod.

* sic corr., prius Laudunum.

* ager cod.

* sic cod.

SECUNDA PASSIO ET INVENTIO S. QUINTINI
ex codice monasterii Accincti collato cum Suriana editione.

Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum (S.)

BHL Number: 7007
a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Quintinus Romanus Gallias petit. Labores apostolici et miracula. A Rictiovaro in vincula conjectus, ab angelo solvitur.

[Gloriosus Christi martyr Quintinus,] Sanctorum martyrum beata certamima et triumphos gloriosorum testium Christi prædicare, Christo est præconia dicere; quia cujus illi membra exstiterant [extiterunt.] , ipse in eis vicerat ac per hoc ad illum totius victoriæ laus palmaque redundat [redundant.] . Christus enim est [om.] martyrum rex, martyrum [est add.] forma, martyrum virtus, martyrum victoria; ipse pati permittit et ipse patitur; ipse vincit, et ipse coronat. Totum ergo sanctorum martyrium [martyrum.] , totum est Christi, a quo martyrii beata manavit conditio, qua nunc sanctorum multitudo redimita coruscat. Quorum pia certamina quamvis nostra longe præcesserint tempora, sacris tamen scriptis indita accepimus, et gestorum ordinem, Christo favente, cognovimus [cognoscimus.] . E quibus beati Quintini gloriosa facta recensentes, sanctam passionem ejus scribendam negotiosum ducimus, secundum quod ejusdem passionis ordinem fideliter, ut credimus, ad nos usque delatum accepimus. Cujus nos meritis juvari optamus [cujus-optamus om.] , quem cum Christo et in Christo inæstimabili dignitate regnare et gloriari perpetuo confidimus b.

[2] Sanctus igitur Quintinus Christi famulus et martyr gloriosissimus, [cum apud Ambianenses prædicatione et miraculis clareat,] quamvis Romanæ gentis [Romana gente.] oriundus, et senatoria stirpe progenitus nobilitaretur, fidei tamen nitore insignior, regem suum Christum devotione ut miles fidissimus secutus est. Pro cujus amore primo patriam, gentem, parentesque relinquens, relicto etiam mundialis monarchiæ loco, Galliis se intulit, et cum beato Luciano Ambianis [Ambianos.] usque pervenit. Sed, sancto Luciano Belvacensium [Bellovacensium.] urbem adeunte, beatus Quintinus agonis sui tempus exspectans, Ambianis resedit. Quod factum divinitatis providentia credimus, quatenus verbi divini semina latius spargerentur fidelibus, et pluriora [plura.] terrarum loca consecrarentur eorum sacris Christo immolatis cruoribus. Interea cœpit per eosdem viros sanctos Christi manifestari nomen et virtutum ejus insignia propalari, non solum eorum prædicationum documentis, verum etiam virtutum et miraculorum testimoniis. Oriebatur enim nova lux cæcis, crucis data signaculo; vigorem pristinum membra morbis fessa resumunt; lingua blaterans [balbutiens.] in verba prorumpit et claudi cursus [gressus cod.] arripiunt, qui ante nec gressus noverant. Sed hæc miracula Christi per servos suos exhibita, sicut fidelibus ad emolumentum exstitere salutis, sic infidelibus ad augmentum excitandi [suscitandi.] furoris. Beatus vero Quintinus et Lucianus, [et add.] jejuniis et orationibus instantes, agonum suorum certamina Domino commendabant, et laborum suorum studia ut a Domino dirigerentur, cunctis nisibus implorabant.

[3] [a Rictiovaro, diro christianorum insectatore,] Igitur tempore illo imperatoria sceptra gerentibus Diocletiano et Maximiano, tanta super christiani nominis religione [tanta in c. n. religionem.] exarsit invidia, ut circumquaque christiani [add. ex. S., om. cod.] persequerentur et mortibus variarum pœnarum publice privatimque traderentur. Non enim paganorum vesaniam coercere popularis multitudinis potuit damnum [coercere potuit populi multitudinis damnum.] , non ætatum compassio, neque sexuum discretio; sed quanto acrius jugulabantur, tanto copiosius Christi favente gratia ad ejus fidei confessionem undique confugiebant [confugiebatur.] , ut veraciter dicere posset [possit.] Ecclesia: “Cum invocarem te [om.] , exaudisti me, Deus; in tribulatione mea [om.] dilatasti me.” Principibus vero supra memoratis primatus sui insignia gerentibus, Rictiovarus quidam constituitur præfecturæ in Gallias [Galliis.] agere jura. Qui tantæ mox crudelitatis insania adversus christianos exarsit, ut eorum sanguine rabiem suam numquam satiari posse putaret; quod mox factis manifestare [manifeste.] sategit, in eorum videlicet beatorum martyrum nece quos, Basileam c urbem veniens, inquiri fecit, et pro sancti nominis Christi confessione, eo in loco ubi Araris [Arar.] flumen in Rheni alveum se infundit, mergere et crudeliter necari præcepit. Sed profundis gurgitibus quamvis corpora sævus satelles immergeret, animæ tamen Deo dignissimæ sunt sorte felici ad æthera transvectæ; et hoc magna miseratione Dei, ut milites sui, aquis tumulati, celsitudinem cœlestis susciperent [suspicerent.] regni; ubi jam Rictiovarus eos funeste persequi non posset, posset autem pro delictis suis exorare, si vellet.

[4] [conjicitur in vincula.] Facta autem circumquaque christianorum inquisitione ab impio supra memorato præfecto, ipse ad castrum quod Somanobrium d antiquitus, modo Ambianis [Ambieni.] vocatur, pervenit; ubi jam sancti Quintini beata studia in prædicationibus, signis et virtutibus gloriose parebant. Quæ ille cum comperisset, altius indignatus, mox beatum Quintinum comprehendi et catenatum in carcerem duci, ac illic retrudi præcepit, quatenus ejus sancta libertas coercita Christo lucrandi populos locum amplius non inveniret. Beatus autem Quintinus, cum a militibus duceretur in carcerem, lætabundus [et add.] exultans, Dominum ne se derelinqueret deprecabatur, Davidicum illud dicens: “Domine Deus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui: quoniam tu es patientia mea, Domine, Domine [om.] , spes mea a juventute mea.”

[5] [Interrogatus] Sequenti autem die Rictiovarus sedens pro tribunali in consistorio, beatum Quintinum suis præsentari jussit obtutibus. Qui cum ab apparitoribus fuisset adductus, ait ad eum præfectus: “Quod tibi nomen est [Quod nomen e. t. om.] ?” Beatus Quintinus respondit: “Christiano nomine censeor, quia christianus sum, et Christum credo corde et ore profiteor; proprie tamen Quintinus a parentibus sum vocatus.” Cui præfectus: “Ex qua es progenie?” Beatus Quintinus ait: “Civis Romanus sum, filius [autem add.] Zenonis senatoris.” Tunc præses dixit: “Quidnam est quod persona tam nobilis, et tanti viri filius, tam superstitiosis religionibus te tradideris, ut illum pro Deo te colere dicas, quem quondam a Judæis crucifixum audivimus?” Sanctus Quintinus respondit: “Nobilitas summa est Deum cognoscere ejusque devotissime obsequi mandatis; nam religio christiana, quam [tu add.] superstitionem nominasti, non tam ignobili subjici potest nomini, quæ ad summum beatitudinis gradum suos veraciter sectatores evectat. Hac enim Deus omnipotens cognoscitur cœli terræque creator, et filius ejus Jesus Christus, Dominus noster, per quem omnia facta sunt, sive in cœlo sive in terra, visibilia et invisibilia; qui in omnibus est Patri coæqualis, quia ab eo ante omnia sæcula genitus sibi est consubstantialis sibique coæternus.”

[6] [et frustra minis tentatus,] Præses [vero add.] dixit: “Quintine, recede ab hac stultitia [tua add.] qua teneris, et nostris sacrifica diis.” Beatus Quintinus respondit: “Diis tuis non sacrificabo, quia religio nostra deos tuos dæmonia nobis [nobis dæm.] esse demonstrat. Stultitia vero qua me teneri asseris, non stultitia, sed sapientia est [est, sed sap.] , a filio Dei nobis ostensa, qui est virtus et sapientia Patris. Sed illi profecto stulti sunt qui diis tuis sacrificando tibi obediunt.” Tunc præses dixit: “Nisi nunc accesseris, et diis nostris sacrificaveris, per deos nostros deasque [deos deasque nostras.] juro quia diversis te cruciatibus ad mortem usque torqueo [torquebo.] .” Ad hæc beatus Quintinus respondit: “Et ego tibi per Deum [Dominum.] meum promitto, quia quod jubes non facio, quod minaris non timeo. Celerius fac quod vis. Quicquid Dei permiserit voluntas [quicq. Deus permiserit.] , sustinere paratus sum. Corpori enim inferre pœnas potes, animæ vero Christus miserebitur.”

[7] [inter flagella Deo gratias agit et divinitus corroboratur.] His præfectus auditis, immani furore commotus, durissimis eum flagellis cædi [cædere.] præcepit. Sed beatus Christi martyr, dum acriter cæderetur, paululum oculis ad cœlum levatis, gratias agens Deo [Deo ag.] , dixit: “Domine Deus meus, gratias ago tibi, quia propter sanctum nomen [nom. s.] filii tui, domini mei Jesu Christi, hæc me pati voluisti. Et nunc, Domine, præsta fortitudinem [Et n. pr. fort., Domine.] ; concede virtutem, porrigens auxiliatricem dexteram tuam, quatenus pœnas cum tyranno superare valeam ad laudem et gloriam nominis tui, quod est benedictum in sæcula.” Et cum hujuscemodi verba inter flagella orans complesset [compleret.] , vox fertur audita: “Quintine, constans esto, viriliter age, ego adsum tibi.” Confestim vero apparitores, qui nece eum crudeli [crud. eum.] cædebant, in terra [terram.] ruentes, standi facultatem amiserunt, et spirituali [spiritali.] se virtute torqueri acerrime [acer. torq.] sentientes, auxiliari sibi præsidem magnis vocibus exorabant; plagis se profecto immensis torqueri, et cremari ignibus confitentes, adeo ut consistendi ac pene loquendi amiserint officia.

[8] [E carcere obscurissimo] His præses auditis, cum beatum Quintinum fidentius semper agere, ac constantius in fidei suæ confessione persistere contueretur, truculentiori ira permotus, cunctis coram [coram c.] magno clamore dixit: “Per sacros deos deasque juro quia Quintinus iste [ille.] magus est, et præcantaminibus utitur, quibus sibi manifestum est opitulari [q. eum man. e. adjuvari.] . Nunc [igitur add.] magna cum [eum.] severitate extrahite, et ejicite eum [om.] a facie mea, recludentes in nimia carceris obscuritate, nec ulli christianorum præbeatur solandi eum accessus; ut etiam sic stultitiarum suarum pœnas exsolvat.” Sanctus vero Quintinus ad ergastuli caliginosissima loca dum contumeliose duceretur, divinæ semper miserationi gratias agens, Dominum [Dominumque.] intentissimis vocibus exorans, subveniri sibi et [seque.] adjuvari totis exorabat præcordiis; quatenus ab homine illo malo et a viro iniquo citius, quibuscumque Deo placuisset modis, liberaretur. In hoc itaque loco sanctus martyr Quintinus, catena [catenæ.] et tenebris immaniter damnatus, dum sibi solatia humana conspiceret esse negata, respectus divini promeruit majora solamina.

[9] [ab angelo educitur, ac de vera religione verba facit ad populum.] Nam sequenti nocte cum beata membra magnis doloribus afflicta quieti dedisset, astitit ei angelus [Domini add.] per visum, et blandis eum sermonibus compellans, dixit: “Quintine, famule Dei, surge, et confortare, et perge fiducialiter, et sta in media civitate, consolans et in fide Christi roborans [corroborans.] populum universum, ut credant in Dominum Jesum Christum, sanctificantes se [et sanctifica eos.] baptismate sacro, quia appropinquat liberatio eorum, ut confundantur inimici christiani nominis cum impio eorum Rictiovaro præfecto.” His ita angelo [Hæc sancto angelo ita.] perorante, beatus Quintinus evigilans surrexit, et angelico ductu universas carceris transivit custodias. Cum [Cumque.] ergo [om.] pervenisset ad locum quem angelico insinuatum cognoverat jussu [visu cod.] , confluentibus ad eum undique turmis [turbis.] dixit: “Viri fratres, audite me; vobis enim loqui me misit Dominus [Dom. mis.] , ut veritatis fidei vobis vias ostendam et Domino meo Jesu Christo, salvatori æterno, vos lucrifaciam. Convertimini igitur a viis vestris malignis, et pœnitentiam agite, et baptizamini [baptizabimini.] baptismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in quo est ablutio et remissio omnium peccatorum, credentibus in Deum Patrem omnipotentem, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, visibilia et invisibilia; et in Jesum Christum, coæternum et consubstantialem, et coomnipotentem filium ejus, Dominum nostrum, qui magno pietatis suæ consilio de cœlis descendit, et per virgineum uterum nascendo formam servi suscepit; Dei in veritate [Dei virtute.] in eo manente [et add.] natura, in similitudinem hominum factus est, et habitu inventus ut homo, humana in se divinitati unita natura, ut una sit persona Dei et hominis Jesus Christus; quem sicut humana nativitas, esuries, lassitudo, passio pro salute nostra, et mors, et sepultura verum hominem ostendunt; ita divinæ virtutis insignia, immutatione naturæ vinum de aqua factum, cæcorum visus, surdorum auditus, claudorum gressus, mutorum lingua [loquela.] , mortuorum resurrectio Deum plenissime manifestant; et in Spiritum Sanctum, Deum ac Dominum, colendum et adorandum, per quem sanctificatur omnis creatura, et per quem nobis remissio et emundatio delictorum [tribuitur add.] , individua cooperatione Patris et Filii et ejusdem Spiritus Sancti, qui est unus, æternus, et verus, et benedictus Deus in omnia sæcula sæculorum.” His et similibus a beato Quintino longa prædicatione peroratis, magna pars populi, fide Domini nostri Jesu Christi agnita, ferme ad sexcentos usque [usque ad sexc.] crediderunt, ut ope Domini manifestaretur modicum semen verbi divini, per beati Quintini ministerium seminatum, in quantam populi segetem fructificando exsurgeret, et quatenus miles [militis.] Christi per gloriosam passionem, agone finito, fructus [add. ex. S.] operum suorum, paradisi mœnia ingrediens, ad augmentum gloriæ suæ conspectibus offerret divinis.

ANNOTATA.

a Cfr. Commentarius prævius, num. 7. Descripta est hæc secunda Passio ex codice Accincti monasterii, cujus apographum, collatum cum exemplaribus S. Benigni Divionensis et Caritatis, quondam a Patre Chiffletioad decessores nostros missum fuit, et servatur nunc in regia bibliotheca Bruxellensi [Cod. ms. 8927.] . In codice Accinctano deest narratio inventionis; sed eam edimus ex Actis mss. Caritatis, ab eodem Patre Chiffletio descriptis. Primam porro Passionem cum Suriana [Ad diem 31 oct.] conferentibus, statim apparet locutionem in hac esse emendatiorem, ac narrata nonnullis in locis fusius explicata: re tamen ipsa non multum differt ab Actis primæ classis.

b Non raro eumdem prologum præfixum videmus tertiæ Passioni, immo et narrationi inventionis [Cfr. supra, pag. 786, annot. a.] .

c Cfr. supra, pag. 784, ann. h.

d Hæc est illa Samarobriva, quam aliquot Sanquintinenses auctores perperam pro Augusta Viromanduorum putarunt.

CAPUT SECUNDUM.
Custodes carceris ad Deum conversi. S. Quintinus omnis generis cruciatibus torquetur. Miracula. Sancta mors et sepultura.

[Ob Christo adjunctos carceris custodes, Rictiovarus denuo.] Expergefacti igitur [vero.] custodes carceris, cum clauso carcere beatum Quintinum deesse cognoscerent, ad inquirendum eum progressi, in medio eum populi stantem et prædicantem repererunt [reperiunt.] . Quo medullitus permoti miraculo, et ipsi ad fidem conversi sunt [ipsi conversi ad fidem Christi sunt.] ; adeo ut magnum Deum christianorum publice profiterentur, quem beatus Quintinus prædicaret. Et [om.] renuntiantes [autem add.] præfecto quæ de beato Quintino tacta fuerant, diis suis detrahere [d. s. convicia irrogare.] cœperunt, et universis cultoribus eorum [eor. cult.] ; sibi etiam sufficere profitentes unum solum et verum Deum, quem per beatum Quintinum gloriose cognoverant. Quibus Rictiovarus præfectus auditis [om.] , immani furore turbatus, dixit: “Ergo, ut video, et vos magi effecti estis”. Ad quem illi: “Nos magi, inquiunt, non sumus, sed confessores unius et veri Dei, qui fecit cœlum et terram, mare et universa quæ sunt in eis.” Quibus Rictiovarus: “Insanitis, inquit. Nihil enim est [est en.] vestræ credulitatis vana assertio. Abite a facie mea, et a conspectibus meis quam citius abscedite.”

[11] [promissis sollicitat S. Quintinum,] Illis ergo recedentibus et abeuntibus, Rictiovarus, nimia indignatione stomachatus, anxiare [anxiari.] et cunctis sensibus adversus beatum Quintinum sævire cœpit, et talibus [ejusmodi.] truculentis minari sermonibus: “Nisi, inquiens, Quintinum hunc magum et maleficum interfecero, et nomen ejus exstinxero, populum hunc universum seducet, et deorum nostrorum culturam penitus adnihilabit [annullabit.] .” Præcepitque mox beatum sibi exhiberi Quintinum, et conversus ad callida versutæ fraudis commenta, blandis eum sermonibus compellare cœpit, et dixit [c., dixitque.] ad eum: “Quintine, fateor quia erubesco et admodum confundor pro tua nobilitate, quod de tantis opibus divitiarum, quæ tibi dignissime congruunt, parentali et nobilitatis [parentalis nobilitatis.] sorte, ad tantam paupertatem causa vanissimæ tuæ sectæ [sect. t.] evenisti [pervenisti.] , universa relinquens, et omnia dimittens, despiciendo [dim. atque despiciens.] in tantum ut egenus [egens.] et pauperrimus videaris mendicus [mend. vid.] . Audi me [om.] ergo, et meis te accommoda consiliis. Unum est enim [en. est.] tantum ut facias, et quam valide nostris magnificaberis beneficiis, diis videlicet [et largissime n. augeberis ben., diis vid. nostris.] tantum ut sacrifices nostris [om.] et tibi invoces propitiatores, et ego [mox add.] mittam festinato relationem ad imperatores sacratissimos [sacr. imp.] , ut opes tuas universas, quas inconsulte reliquisti, restituant, et amplissimas ut amico deorum et cæsarum insuper conferant dignitates, videlicet ut purpura et bysso vestiaris, et aurea torque induaris atque zona aurea circumderis.”

[12] [eumque, constantem et infractum,] Tunc beatus Quintinus in sævissimo præfecto commenta fraudis intelligens, respondit: “Lupe rapax et tamquam canis vesania plenus, quam stulte et insipienter sensus meos intelligis, quos putas te posse evertere per donatorum multitudinem promissorum et infelicem opum congeriem [ev. multitudine promissorum munerum et infelici op. congerie.] . Nam [Sed.] opes tuæ tecum sint in perditionem. [Ego vero add.] Constantiam enim [om.] fidei meæ mutare non possum, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Numquid non [om.] cognoscis, infelix, quia pauper non est, qui in Deo dives est? Nam mihi sufficit Christus, quia ipse mihi [C., qui mihi.] vivere est et mori lucrum. Divitias ejus desidero, divitias ejus amplector [Illius ego divitias concupisco, illius opes ampl.] ; pro ejus divitiis paratus sum non solum acriter affligi, verum etiam, si ipse jusserit, mori; quia divitiæ ejus [m., div. enim ej.] æternæ sunt, et qui eas accipere [adipisci.] meruerit, nullis postmodum [deinceps.] bonis indigebit, nec eisdem [illis.] umquam carebit. Nam [Porro.] honor et potestas ac divitiæ [pot. et opes.] vestræ temporales et fugitivæ sunt, et tamquam fumus evanescunt, et permanere numquam [nec umquam perm.] noverunt. Ea vero quæ Deus dilectoribus suis [quæ ipsum diligentibus Deus.] tribuit, æterna sunt, et talia [sunt, atque ejusmodi.] qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis umquam [om.] ascenderunt.”

[13] [trochlea, resticulis ferreis, igni,] Tunc Rictiovarus, insuperabilem in hac constantia sanctum Dei martyrem intelligens, dixit: “Ergo, Quintine, hoc consilium elegisti ut mori magis quam vivere velis?” Beatus Quintinus respondit: “Mortem quam tu mihi inferre potes, omnino non vereor. Vitam autem quæ [quem cod.] tuæ non est potestatis, sed a Deo fidelibus tribuitur, hic pro ejus nomine moriendo [ejus amore morientibus.] totis exopto votis. Nam si a te morti traditus fuero, tunc me in Christo [fuero, Christo me.] victurum fiducialiter [fidenter.] credo.” Post quæ Rictiovarus dixit: “Iterum iterumque tibi, Quintine, juro quia celerius te puniri jubeo.” Cui beatus Quintinus illud beati David intulit, dicens: “Dominus, ait [om.] , mihi adjutor est: non timebo quid faciat mihi homo.” Tunc præfectus, tyrannico furore commotus, sanctum Quintinum in tantum trochleis torqueri præcepit, ut membra ejus a suis juncturis vi durissima solvi cogerentur. Resticulis insuper ferreis eum cædi, et oleum bulliens [candens.] et picem et adipem ferventissimum dorso infundi jusserat [jussit.] , ne quid pœnæ aut cruciatus corporeis deesset doloribus. Sed cum hæc necdum satisfacerent insanissimo Rictiovaro præfecto, ad satiandam [satiandum.] ejus sitis immanissimam rabiem, applicari etiam faces ardentes jusserat [jussit.] , ut vel flammis crematus, vincendi se [vinc. se om.] aliquando assensum præberet. Sed Christi martyr, qui nec blandimentis nec terroribus cessit, cunctis ignibus insuperabilis constitit. Ardens enim interius flamma divini spiritus, corporeos exterius contempsit cruciatus, dixitque ad Rictiovarum præfectum: “Sævissime judex et fraudis diabolicæ filius [fili.] , numquid non [om.] scis quia hæc omnia quæ te jubente patior, pro nomine Domini mei Jesu Christi tamquam refrigeria æstimo, ac per hoc minas tuas et supplicia contemno, quia sentio mihi rorem consolationis miseratione divina adesse de cœlis?”

[14] [aliisque tormentis cruciat.] Tunc Rictiovarus, furentissimo animo iram et sævitiam augens: “Afferte, inquit, calcem, acetum et sinapem [sinapim.] , ut infundatur in os ejus, ut vel sic tacendo resipiscat a nostra deorumque nostrorum injuria, cessetque illudere falsis persuasionibus nostrorum fidelium multitudinem [multitudini.] .” Beatus denique Quintinus, pœnas suas augendas intelligens, ad Dominum verba convertit, dicens: “Dulcia mihi sunt omnia, Domine [sunt m., Dom., omn.] , quæcumque pro sancto nomine tuo ore et præcordiis suscipio [et add.] ; quamvis amarissima et exitialia sint, tamen ori [ori tam.] meo pro mellis dulcedine et favi reputo suavitudine [suavitate.] .” Sed Rictiovarus præfectus post hæc jurando protestatus est, dicens: “Per potentissimos deos Jovem et Mercurium, Solem et [om.] Lunam [et add.] , Asclepium et Hypocratem [et Hyp. om.] a, juro quia vinctum te et ponderosis [ponderatis.] catenis astrictum Romæ Augustis b faciam præsentari, coram quibus immanibus suppliciis arctaberis, idque digne pro meritis quibus [immanibus-quibus om.] fugam inire præsumpsisti.” Ad hæc præfecto sanctus Quintinus respondit: “Romam, præfecte, ire non formido, quia Deum [et add.] hic et illic esse non dubito, qui tuas et cæsarum, quibus adversus [adversum.] christianos sævitis, superabit insanias. Ego tamen confido et spem certissimam [spe certissima.] teneo, quod mei cursum [concursum.] laboris hac in provincia terminabo.”

[15] [Eum duci jubet Augustam Viromanduorum;] Tunc Rictiovarus præfectus truci jussione præcepit collum sancti martyris cæteraque membra ponderosis catenis et gravissimis nexibus circumdari, militesque [militusque cod.] jussit, quatenus eum diligenti cura servarent, ducentes [jus. cum d. c. servare ducereque.] eum quousque eos idem tyrannus consequeretur. Sed beatus Quintinus, tamquam animal simplicissimum ad victimam ductus, spe altius in Domino fixa, vias suas ab eo dirigi et semitas ejus se doceri precibus devotissimis exorabat. Cum [Cumque.] igitur [om.] apparitores qui beatissimum Dei militem, sicut eis fuerat imperatum, ducebant, in locum quemdam Augusta Viromandorum vocabulo [quemd., cujus vocabulum est Aug. Veromanduorum.] pervenissent, præsidem jussi sunt exspectare. Respiciens [Respexerat.] enim jam tunc Dominus [Christus.] devotissimi militis sui artos durissimosque labores [et add.] , remunerandi eum tempus elegit, et locum [el., locumque.] nomini suo consecrandum instituit; quo longius eum progredi non passus, mox, ut voluit, consistere fecit.

[16] [ubi, blanditiis incassum usus,] Quo Rictiovarus præfectus sequenti veniens die, sanctum Quintinum sibi præsentari præcepit, conversusque iterum, ut supra meminimus, blandis eum commentis et fraudulentis sermonibus compellat, dicens: “Frater Quintine, quia es bonæ spei juvenis, adhuc patiens sum in te: consenti ergo mihi, et sacrifica [tantum add.] magnis diis Jovi tantum [om.] et Apollini; et Romam si nolueris [ita S., volueris cod.] reverti, magnis te honoribus in hac provincia ditabo, mittens [mittamque.] legationem ad sacratissimos imperatores de te [de te om.] , nuntians eis et rogans [et rog. om.] ut constituaris princeps et magnificabilis judex [ut constituant te principem et magnificum judicem.] in loco isto.” Sanctus vero ad hæc Quintinus respondit: “Rictiovare, sæpius tibi [sæp. tibi, Rict.] talia prosequenti respondi, et modo iterum respondeo: tuis omnino diis non sacrificabo, quia deos tuos dæmonia esse scio, ad quorum tu honorem imagines et sculptilia fabricas; quæ etiam sculptilia deos cum appellas [quæ cum tu deos app.] , sine sensu sunt omnique ratione carentia, quia manu facta, nec sibi nec aliis opitulari queunt. Quibus similes fiunt qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, quia mortui sensibus mortua venerantur figmenta.”

[17] [martyrem sudibus ferreis et clavis transfodi] Tunc Rictiovarus præfectus, cernens eum constantia validius semper roborari, ad gloriam augendam ejus [ejus aug.] cruciatus ejus [adhuc.] augere disponit [constituit.] ; jussit denique [igitur.] vocari fabrum ferrarium, ut faceret duas sudes ferreas [duos s. ferreos cod.] quibus beatus Quintinus a cervice usque ad crura transfigeretur, aliosque simili modo decem clavos qui inter ungulam [ungues.] et carnem digitis omnibus crudeliter figerentur [infigerentur.] , ut vel sic corpore confosso membrisque undique terebratis, aut deficeret aut superatus cederet [ced. sup.] c. Quibus omnibus completis, beatus Christi martyr, mira Dei virtute tantis adhuc irrogatis subsistens suppliciis, nihil resultat [tantis irrog. suppl. adhuc durans et subsistens, n. recusat.] , sed magni boni conscius patientissime tolerat; neque his crudelitatibus cessit, qui cæteras superius commemoratas æquanimiter pro amoris Christi magnitudine toleravit. Rictiovarus vero taliter [cum.] beatum Quintinum veribus [verubus.] ferreis confossum et rigidum factum, cum [om.] conspiceret, insultans dixit: “En videant hunc christianum cæteri christiani suppliciis meis taliter addictum, et ab hujus pœnis eorum discant exemplum [pœn. exemplum capiant.] .” Quibus verbis videtur præfectus nescisse quid dixerit [diceret.] , dum [cum.] ad martyrii exemplum, sancto Quintino in medio posito, christianis spectaculum palam monstrabat [monstraret.] : ostendebatur enim imitabilis ejus et veneranda passionis constantia ad omnium christianorum perfecta [non parva.] emolumenta.

[18] [ac decollari jubet. Sub morte eduntur miracula.] Post hæc præfectus, accepto consilio a quodam Severo Honorato, data jussione [data jus. om.] capitalem eum jussit subire sententiam. Cum autem beatus Quintinus a carnificibus duceretur, ad locum suæ immolationis veniens, petiit ab eis ut paululum sibi orandi locum [spatium.] concederent. Quo impetrato, cum se in oratione prostrasset [orationem prostravisset.] , his precibus et vocibus quibus poterat, Dominum orabat, dicens: “Domine Jesu Christe, Deus de Deo, lumen de lumine, qui es et qui eras ante mundi constitutionem, te deprecor in miseratione [veritate.] tua sancta [om.] , quem confiteor, quem corde retineo, quem videre desidero, pro cujus amore hoc corpus meum [totum.] suppliciis tradidi et nunc animam offero. Suscipe ergo spiritum meum et animam meam tibi toto desiderio oblatam, et ne derelinquas me, rex pie et Deus clementissime, qui vivis et regnas in sæcula sæculorum.” Et his dictis, sanctam cervicem spiculatoribus offerens: “Paratus sum, ait: facite quod vobis præceptum est.” At illi, evaginato gladio [gladio evag.] , sanctum martyris caput crudelissima percussione amputaverunt. Et mox visa est felix anima ejus, carnea mole soluta, velut columba candida sicut nix, de collo ejus exisse [exire.] et liberrimo volatu cœlum penetrasse [penetrare.] . Et vox [Voxque.] de cœlo fertur audita: “Quintine, famule meus, veni et coronam accipe quam tibi pro tuis meritis præparavi.” Sic igitur beatus Quintinus, acceptabile sacrificium et holocaustum Dei, cœlos ingreditur, et pro cruciatibus hic patientissime toleratis inæstimabiliter coronatus, in [add. ex S.] sanctorum martyrum sedibus collocatur.

[19] [Corpus in flumen mergitur.] Corpus vero ejus, proprii sanguinis roseis undis perfusum, a præfecto servari et diligenter jussum est [add. ex S.] custodiri, non ad debiti honoris reverentiam, sed quousque tempus id perdendi clanculo [clanculum perdendi.] locum tribueret. Nocte vero redeunte, corpus beatissimi martyris Sommæ fluentis immergi [immergere.] jussit et terræ adjectione validissime supplumbari [et terræ-supplumbari om.] ; quatenus [ut.] tam ingens bonum et Deo [b. Deoque.] tam [om.] dilectissimus thesaurus christianorum negaretur conspectibus. Complevit autem beatissimus martyr Christi Quintinus, Deo tota devotione militans, tempus suum et longas martyrii [sui add.] pœnas pridie kalendas novembris. Qui [Et.] licet in fundo aquæ per quinquaginta quinque annos fuerit tumulatus, [in add.] regnum tamen Christi sacra inter beatorum martyrum consortia est gloriose adeptus [susceptus.] ; ubi eum nunc pro nobis tanto plus apud Deum intervenire confidimus, quanto hic plus pio amore, ut sanctissimum martyrem decet, ejus veneranda merita [mer. ven.] complectimur.

ANNOTATA.

a Cfr. supra, pag. 784, annot. p.

b Quod in Actis primæ classis, hoc loco et ab initio, unus dumtaxat memoratur imperator, Maximianus videlicet ille qui in Occidente christianos insectatus est, nolim continuo primam Passionem suspectam habere, ut ii habent qui Acta Suriana cæteris omnibus anteponunt.

c Capiti etiam clavos infixos esse S. Audoëni testimonio confirmatur. Etenim narrat S. Eligium, repertis S. Quintini reliquiis, clavos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex cerebro cæterisque artubus abstraxisse [Vita S. Eligii, lib. II, cap. 7.] . Ex quo etiam apparet non omnes clavos ab Eusebia Romam fuisse delatos, sed sudes tantum seu taringas.

CAPUT TERTIUM.
Eusebiæ Romanæ iter in Galliam. Perquisitio et mirabilis inventio corporis S. Quintini. Ejus sepultura. Prodigia.

[Matrona quædam cæca, Deo monente,] Postquam itaque [vero.] Ecclesiam suam, tot persecutionum turbinibus fluctuantem, Christus miserando respexerat [respexit.] , exstinctis jam imperatoribus impiis, christianos principes universam orbis monarchiam [universi mon. orb.] regere constituit: quatenus jam fidelium numerositas, respirandi quiete adepta, multorum cruciatuum fine gauderet. Regnantibus vero [ergo.] Constantio, filio Constantini [Cons. fil.] , ejusque cum eo fratribus Constantino et Constante, matrona quædam nobilis Romæ erat, Eusebia vocabulo, dignitate et opibus ditissima, sed ab annis novem oculorum luminibus cæcata [orbata.] : cui [huic namque cod.] mos erat studiose orationibus incumbere, et pro se Domini clementiam devotissime exorare. Quadam vero nocte cum pro suæ causa infirmitatis, ea videlicet quæ ei acciderat [ea-acciderat om.] , Dominum propensius exoraret, eadem nocte per visum [D. promptius oraret p. v.] ei angelus Domini apparuit, eamque consolans, dixit: “Eusebia, orationis tuæ preces [Eus., prec. tuæ.] exauditæ sunt, et coram Domino [Deo.] acceptæ: surge itaque, et perge in Gallias, et perquire locum, qui Augusta Viromandorum [Veromanduorum et sic deinceps.] dicitur, cujus situs est juxta fluenta Sommæ, ubi via publica transit ab Ambianensium civitate, veniens contra Laudunum Clavatum. Eo igitur loco diligenter perquire, et invenies corpus beati Quintini, martyris Christi, diu jam paludibus et aquis tumulatum. Quod ubi fuerit evectum, et per te populis manifestatum, oculorum tuorum recipies visum et imbecillitatis [salutis.] corporeæ pristinum statum.”

[21] [se confert Augustam Viromanduorum,] His illa auditis, cum ei iterato visio eadem rem probabilem adstrueret, in nihilo [nihil loco in n.] nutabunda [mutabunda cod.] insinuatum iter arripuit [arripit iter.] , et ut jussum est [utest om.] , in partes Galliæ pergit, congruo suæ imbecillitati præparato curriculo, cæterisque tanto itineri necessariis, etiamque [atque etiam.] linteaminibus mundissimis et congruentibus præparatis, cum [om.] quibus revelatum Domini thesaurum susciperet, et susceptum piis involutionibus [pio studio.] decenter involveret. Cum igitur [cumque.] angelico ductu ad locum sibi insinuatum pervenire cœpisset, senex quidam, Eraclius [Heraclius.] nomine, in via ei obvius venit. Quem illa ad se vocatum interrogare cœpit et ab eo sciscitari, ubinam [voc. interrogavit ubin.] locus esset qui Augusta Viromandorum dicebatur. Cui ille respondit: “In proximo est.” Ad quem Eusebia: “Dic, oro te, mihi [ait add.] , si cognovisti aliquando illo in loco virum quemdam, nomine Quintinum, a paganis interfectum?” Ad hæc senex respondit: “Audivi certe [præsertim cod.] , sed multum jam [om.] esse tempus hujus [ejus.] facti pro certo noveris.” Tunc Eusebia: “Corpus, inquit, illius ubi repositum fuerit, dic [add. ex S.] , si nosti.” Senex respondit: “Nescio.” Eusebia vero plenius jam ab angelo edocta: “Per Deum, inquit, te rogo, ut hoc mihi tantum [tant. m.] ostendas, ubi via publica Ambianis veniens, et Laudunum pergens, Sommam flumen transeat.”

[22] [et, Dei auxilio implorato,] Quo pariter pergentes [Q. cum p. pergerent.] , senex dixit ad eam: “Ecce iste est locus.” Tunc Eusebia ad locum se perventam [pervenisse.] quem Angelus dixerat, cognoscens, de spe ulteriori [ultiori cod.] lætabunda, exsultans de vehiculo descendit, ac se illuc [eo.] duci jussit. Cumque pervenisset, prostrata mox in oratione, Deum intentissime exorabat ut ei sancti martyris sui corpus ostenderet, et ubi tantus esset thesaurus, illi [ipsi.] quamvis peccatrici manifestaret; dixitque orans: “Domine Deus, pater omnipotens, te deprecor, ut exaudias me [om.] humilem peccatricem et ostendas mihi sancti martyris tui corpus; et sicut complevisti, tu Domine [tu D. compl.] , Helenæ famulæ tuæ desiderium, et ostendisti ei vexillum sanctæ crucis absconditum, ita mihi nunc ostendere digneris venerabilem thesaurum in martyris tui glorioso corpore, qui propter sanctum nomen [nom. s.] tuum totum se obtulit immanissimis cruciatibus. Et nunc, Domine [om.] Deus omnipotens, ne me patiaris ab hoc loco discedere, quo usque desiderii mei indicia tribuas, ad laudem et gloriam nominis tui, quod est benedictum in sæcula sæculorum.”

[23] [reperit mirabili modo corpus S. Quintini,] Completa itaque oratione, moveri cœpit locus ille ubi sanctum corpus sub aqua jacebat, et crispantibus undis indicia dare; tandemque magna virtute Dei elevatum est sancti viri corpus, et, tergum unda præbente, evectum, ac sic mira [ac secura.] natatione usque ad manus hominum deportatum. Caput vero, quod cum eodem corpore non jacuerat, per alium meatum exsiliens, ad corpus usque suum, unda portante et Christo favente, mirabili modo perducitur. Quæ pariter suscipiens venerabilis matrona, cum gaudio de aquis elevat, et tam sanctum pondus pannis involvendum libenter deportat: corpus vero ipsum nulla macula corruptum, sed integerrimum et incorruptum, Deo servante, fuerat inventum a. Insolito etiam candore idem corpus refulgebat [fulgebat.] , et inæstimabili odore fragrabat [flagrabat cod.] , adeo ut circumstantes, eo nidore repleti, cætera obliviscerentur mundi delectamenta [(quemadmodum testatur is qui huic rei coram interfuit, qui etiam scripsit beatissimi martyris hujus historiam priorem), ea odoris suavitate repleti, aliorum mundi oblectamentorum obliti viderentur.] b.

[24] [idque, prodigio monita, Augustæ sepelit. Visu recepto,] Præfata igitur venerabilis matrona [Porro venerab. matrona Eusebia.] acceptum beatissimum corpus linteaminibus involvit, et Viromandensium [ad Veromandensium.] castrum, quod ab eo loco quinque fere millibus distat, reverenter tumulandum advehere disposuit. Sed beatissimus martyr, locum sanguine suo consecratum relinquere nolens, mox ut ab aqua montis summum ascendit, sui ponderis gravedine [gravitate.] longius se proficisci nolle manifestissime docuit. Portantium enim jam defecerant gressus, et vires lassatione [lassitudine.] pressæ martyris venerandæ cesserant [cesserunt.] voluntati. Beata vero Eusebia, talibus gestis voluntatem sancti intelligens martyris, ibi eum deponi fecit, et reverenter secundum loci et temporis concessum sepeliri [sepelivit.] , cellulamque quibus tunc poterat nisibus gratanter ædificavit, atque mox pro sepulturæ beneficio amicum lumen olim amissum, virtute divina densissimis fugatis tenebris, lætabunda recepit c. Simili modo etiam [et. m.] , quotquot illuc [illic cod.] eadem hora contigit venisse infirmos, ad commendandam Christi militis pretiosam mortem, recipere et ipsi promeruere pristinam sanitatem.

[25] [Romam redit cum aliquot reliquiis.] Venerabilis itaque [autem.] femina sudes ferreas [ferreos cod.] , quibus supra beatum Christi martyrem confixum fuisse diximus, manentes [manentem cod.] adhuc in ejus corpore cernens, extrahere [extrahi.] eas [eos cod.] curavit, et pro veneratione reliquiarum secum Romam detulit. Quo facto, quod perfidia inflixit, fides congaudendo extraxit; et quod tunc augmentum exstitit pœnæ, nunc testimonium exstat gloriæ. Reversa est igitur [Rev. itaque est.] Eusebia mulier nobilis et veneranda, invento Christi pretiosissimo thesauro, cum suis omnibus, unde venerat, ostendens in se magnalia virtutis Dei, ac [et.] prædicans merita et gloriam testis et [add. ex S.] militis Christi, qui, nunc et in æternum beata glorificatione muneratus, perpetuo victurus feliciter regnat in Christo. Hujus enim [om.] inventionis veneranda solemnitas octavo kalendas julii [julias.] colitur, ob reverentiam et laudem ejus qui taliter suum in terris etiam glorificat martyrem d.

ANNOTATA.

a Hanc Inventionem edimus ex apographo codicis monasterii Caritatis, collato cum Suriana editione. Cfr. supra, cap. I, annot. a. Ea quidem evenisse putant alii anno 342, alii 351, alii 357 aut 358. Sed quum Constantinus obierit die 9 aprilis anni 340 [Cfr. Tillemont, Mém., tom. IV, pag. 703, edit. 1701.] , certe non posthunc annum repertæ sunt reliquiæ, si quidem Acta Suriana sequamur. Quoniam insuper in omnibus Passionibus corpus latuisse dicitur annis ferme quinquaginta quinque, consequens est ut ipsa mors (quæ sub Maximiano contigit) anno circiter 285 illigetur. Atque hæc, ut temporum ordinem a nobis supra propositum egregie confirmant, ita redarguunt adversam sententiam. Quocirca, qui martyrium ad annum 303 vel 304 referunt, locum illum codicis mendosum opinantur, etiamsi Acta Suriana omnium habeant antiquissima [Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 374.] , asseruntque errorem ideo esse manifestum, quod Maximianus non ante annum 286 fuerit imperii consors. Sed præterquam quod auctor scripsit reliquias sub aqua mansisse annos ferme quinquaginta quinque, jam inter omnes convenit Herculium anno 285 augustum fuisse creatum [Cfr. Comment. præv., num. 21.] .

b Si in loco a Surio addito auctor de se ipso loquitur, dicamus oportet hanc historiam inventionis a teste oculato exaratam, et Acta Suriana esse primigenia. Quod nemo, ut opinor, probabit. Sed multo verisimilius estante dicto loco significari a scriptore antiquum aliquem auctorem, cujus opere ipse fuerit usus. Quamvis porro in multis codicibus primæ Passionis scriptor se præsentem fuisse indicet (Nobis qui aderamus etc.), in nullo tamen, præter eum quem Surius juris publici fecit, memoratur ille auctor prioris historiæ [Cfr. ibid., num. 5.] .

c Idem miraculum narrat Gregorius Turonensis [De gloria martyrum, cap. 73.] .

d Subjunxit Surius historiam secundæ inventionis, quæ habetur, ut ait, fere ad verbum in Vita S. Eligii. Hanc in Commentario prævio cum lectore communicavimus [Num 52 et seqq.] .

TERTIA PASSIO ET INVENTIO S. QUINTINI ex Authentico vitæ S. Quintini.

Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum (S.)

BHL Number: 7009
a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Quintini et undecim sociorum iter in Gallias. In vincula ille conjicitur. Miracula et prædicatio.

[S. Quintinus,] Incipit prologus descriptionis vitæ beatissimi patris nostri Quintini martyris. Descriptiones vitæ sanctorum martyrum præconia sunt victoriosissima Christi, commendatio eorumdem militum certaminum, ædificatio fidelium mentium, via mortis contemptorum, forma æterni regis agonizantium. Quocirca beatissimi Quintini martyris sancta certamina posterorum memoriæ commendare cupiens, paucis describere curavi b.

[2] [Diocletiano et Maximiano in christianos sævientibus,] Incipit textus passionis martyris Christi Quintini. Temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, multi christianorum gravissimam persecutionem patiebantur, propter fidem Domini nostri Jesu Christi et spem regni æterni. Alii quidem carceris squalore, longa inedia, fustibus, virgis et flagris verberati; alii, post tergum vinctis manibus, patibulis, loris funibusve appensi; alii trochleis distorti et ungulis fossi, membratimque divulsi; alii ludibriis, exiliis et diversis bestiis traditi; alii præcipitiis præfocati; alii laminis igneis et craticulis, prunis impositis, oleo, pice, adipeque ferventi et rogis adusti; nonnulli vero in speluncis et petrarum cavernis ac montibus latitantes inventi, clam jugulabantur; siquidem et eorum mortuis cadaveribus minime parceretur c, quin aut inhumata bestiis avibusque laceranda projiciebantur *, aut fluctibus immersa piscibus voranda tradebantur, aut in favillam redacta in pelagi profunda dispergebantur.

[3]

[cum multis sociis Gallias petit.] Cum duce Quintino Gallos petit en duodeno d,
Ut fidei munus reseret, romana juventus.

Hac itaque tempestate beatissimus Quintinus et sanctissimus Lucianus Roma egressi e, Domino ducente, Gallias venerunt. Fertur etiam, sed et libelli eorum certaminum testantur, complures scholasticos f, Crispinum et Crispinianum, Rufinum, Valerium, Marcellum, Eugenium, Victoricum, Fuscianum, Piatonem atque Regulum g pariter advenisse. Igitur præfati duo sanctissimi viri, scilicet Quintinus et Lucianus, Ambianis Galliæ civitatem venientes, loca in quibus commorari deberent, elegerunt. Sanctus namque Quintinus Ambianis resedit, beatus vero Lucianus Belvacos * adiit; ubi instantes jejuniis et orationibus, prædicationibusque vacantes h, cœpit eorum meritis Christi lumen * coruscare, non solum eorum prædicationum documentis, verum etiam virtutum et miraculorum testimoniis. Nam et crucis signaculo cæcis lumen, surdis auditum, mutis loquelam et paralyticorum membris pristinam reddebant sanitatem. Principibus vero supra memoratis imperatoria sceptra gerentibus, et persecutione magis ac magis grassante, Rictiovarus quidam ab imperatore Maximiano in Galliis præfectus constituitur.

[4]

[Comprehensus] Clauditur Ambianis Quintinus carceris antris.

Accepta autem hac potestate, tantum adversus christianos ejus insania exarsit, ut numquam rabiem suam eorum sanguine satiaret. Veniens itaque Basileam, Galliæ civitatem, inventos christianos in eo loco ubi Ara i flumen Reni fluvio se infundit, mergere et crudeliter necari præcepit. Quorum corpora unda fluminis, animas vero Christus suscepit in astris. Facta vero circumquaque christianorum inquisitione, Rictiovarus præfectus Ambianis pervenit; ubi fama beati Quintini audita, quod et prædicationibus et signis ac virtutibus clarus haberetur, statim comprehensum et catenatum in carcerem jussit retrudi. Ducentibus autem eum ministris, Davidicum illud psallebat, dicens: “Deus, ne derelinquas me, sed eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui: quoniam tu es patientia mea, Domine, spes mea a juventute mea.”

[5]

[et interrogatus a Rictiovaro, inter flagella] Famina multa serunt sanctus dirusque tyrannus.

Sequenti autem die Rictiovarus, sedens pro tribunali in consistorio, beatum Quintinum sibi præsentari jussit. Qui cum fuisset adductus, ait ad eum præses: “Quod tibi nomen est?” Sanctus Quintinus respondit: “Christiano nomine censeor, quia christianus sum, et Christum credo corde et ore confiteor; proprie tamen Quintinus vocor.” Cui Rictiovarus: “Ex qua, inquit, progenie es?” Beatus Quintinus respondit: “Civis romanus sum, filius vero Zenonis senatoris.” Et præses: “Quidnam est, ait, quod persona tam nobilis et tanti viri filius, tam superstitiosis religionibus te tradideris, ut colas eum qui ab hominibus est crucifixus?” Beatus Quintinus respondit: “Summa etenim nobilitas est factorem cœli et terræ colere ejusque devotissime obsequi mandatis.” Et Rictiovarus ad hæc: “Quintine, recede ab hac stultitia qua teneris, et sacrifica diis.” Sanctus Quintinus respondit: “Diis tuis numquam sacrificabo, quos constat esse dæmonia. Stultitia vero qua me teneri asseris, non stultitia, sed, ut vere fatear, summa sapientia est, videlicet cognoscere Deum vivum et verum, et simulacra muta et falsa respuere; nam illi profecto stulti sunt, qui eis sacrificando tibi obediunt.” Tunc Rictiovarus dixit: “Nisi nunc accesseris et diis nostris sacrificaveris, per deos deasque juro quia diversis cruciatibus te ad mortem usque torquebo.” Sanctus miles Christi Quintinus respondit: “Certissime scias, præses, quia quod jubes, non faciam; quod minaris, non timeo. Celerius fac quod vis. Quidquid, Deo permittente, intuleris, sustinere paratus sum. Nam corpus meum permissu Dei mei diversis tormentis usque ad mortem affligere potes; anima vero mea in solius Dei potestate, qui eam dedit, consistit.” Tunc Rictiovarus, immani furore commotus, jussit eum a quaternionibus extensum cædi. Cumque diutius acriter cæderetur, elevatis in cœlum oculis, orans dixit: “Domine Deus meus, gratias ago tibi, quia propter nomen sanctum Filii tui Domini mei Jesu Christi hæc patior. Et nunc, Domine, præsta mihi fortitudinem, concede virtutem, porrigens auxiliatricem dexteram tuam, qualiter possim omnia tela inimicorum cum tyranno eorum Rictiovaro superare, ad laudem et gloriam nominis tui, quod est benedictum in sæcula sæculorum.”

[6]

[divinitus confirmatur nec dolorem sentit.] Tensus pro Domino Quintinus fert flagra vero:
Cœlitus emissa ruit omnis voce lanista.

Et cum hujuscemodi verba inter flagella orans compleret, protinus de cœlo vox facta est, dicens: “Quintine, constans esto, viriliter age: ego assum tibi.” Dilapsa autem hac voce, apparitores qui eum cædebant, in terram ruentes, standi facultatem amiserant, seque acerrime torqueri sentientes, cum clamore auxiliari sibi Rictiovarum exorabant, dicentes: “Domine noster Rictiovare, adjuva nos, quia immensis cruciatibus torquemur, et cremamur ignibus, adeo ut consistendi ac pene loquendi officia amiserimus.”

[7]

[Miraculo e vinculis exemptus,] Sanctum præses item recludit carcere testem.

Hæc et his similia cum gemitu magnisque vocibus eis profitentibus, sanctus athleta Quintinus nec verberantium sentiebat flagella nec tortorum vincula, utpote cui Sancti Spiritus auxiliabatur gratia. Hæc nequissimus Rictiovarus præfectus cernens, truculentiori ira permotus, coram astantibus dixit: “Per deos deasque juro quia Quintinus iste magus est, et maleficia ejus prævalent. Nunc ergo ejicite eum a facie mea, et in nimia carceris obscuritate recludite, ubi nec lumine perfrui, nec ullus ad eum christianorum ingredi possit.” Cumque ad obscuriora ergastuli loca duceretur, dulci modulamine psallebat, dicens: “Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me.” Damnatus vero et carceris obscuritate et christianorum solamine [destitutus], * divini respectus promeruit majora solatia. Nam nocte sequenti, cum membra beata quieti dedisset, astitit ei angelus Domini per visum, dicens: “Quintine, famule Dei, surge et perge fiducialiter, et sta in media civitate, consolans in fide Christi et corroborans universum populum, ut credant in Dominum Jesum Christum, sanctificantes se baptismate sacro, quia appropinquat et eorum liberatio, et ut confundantur inimici christiani nominis cum impio Rictiovaro, eorum præfecto.”

[8]

[multos ad fidem traducit.] Sanctum carcereis educit nuncius antris.
Prædicat hic populis Quintinus dogma salutis.

His quippe angelo ita perorante, beatus Quintinus evigilans surrexit, et angelico ductu universas carceris transivit custodias, et veniens ad eum locum quem ei angelus Domini in visu significaverat, confluentibus undique ad eum populis, dixit: “Viri fratres, audite me et convertimini a vitiis universis malignis, pœnitentiam agentes, et baptizemini in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in quo est ablutio et remissio peccatorum; credentes Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum quoque Sanctum a Patre et Filio procedentem, vivificatorem et sanctificatorem animarum nostrarum. Porro scire vos volo quia, veniente plenitudine temporum, misit Deus Pater filium suum ad redemptionem nostram, ut in adoptionem filiorum reciperemur. Hic * namque conceptus ex Spiritu Sancto et ex Maria Virgine natus, et a Johanne in Jordane baptizatus, non solum cæcis visum, surdis auditum, languentibus sanitatem impertivit, sed etiam mortuos suscitavit, a contagione lepræ solo verbo plurimos curavit, et a fluxu sanguinis mulierem * pristinæ sanitati restituit; claudos currere, paralyticos ambulare, aquam in vinum converti jussu admirabili fecit. Hæc et alia multa quæ humanus sermo enarrare non sufficit, mirabiliter agens, ad ultimum voluit pro salute nostra crucis patibulo affigi, in sepulcro poni et die tertia resurgere. Sicque per dies quadraginta discipulis suis manifestatus, ascendens in cœlum, promisit sperantibus in se se semper affuturum. Unde numquam derelinquit sperantes in se, sed a tribulationibus virtute sua eliberat. Quod si aliquanto tempore eos præsentis sæculi adversitatibus permittit tentari, non idcirco ut pereant, sed ut eos veluti aurum quod per ignem transit, puriores recipiat.” Hæc et his similia loquens, cum sermo ejus longius protraheretur, crediderunt in Dominum Jesum Christum ferme sexcenti viri.

ANNOTATA.

a De hujusce codicis ætate et auctore cfr. Commentarius prævius, num. 8 et seqq. Passionem, Inventionem, Miracula et Sermones, quæ in Authentico descripta fuerunt, reperimus etiam in codice regiæ bibliothecæ Bruxellensis 7460, sæculi XIII, qui fuit olim Cisterciensis abbatiæ Vallicellensis, et posteamusæi Bollandiani. Eadem Passio exstat in codice Bruxellensi 7483, sæculi itidem XIII, et in apographo quodam, a Rosweydo, ut opinor, exarato et collato cum Actis mss. Bonifontis [Reg. bibl. Brux., cod. ms. 8927, fol. 192 et seqq.] . At in iis aliisque exemplaribus vix quidquam reperio quod notandum videatur. Hanc tertiam Passionem juris publici fecerunt Hemeræus [Aug. Vir., in Regesto, pag. 1 et seqq.] et Colliettus [Mém. p. l'hist. du Verm., tom. I, pag. 131 et seqq.] , eamque anno 1870 gallice reddidit ven. presbyter Gobaille. Re quidem vera minime spernenda est: præter ea enim quæ de sancti martyris sociis tradit, Acta antiquiora satis accurate sequitur.

b In apographo Bruxellensi 8927 prologus idem est atque in Actis Surianis; sed ipsa Passio ad tertiam classem pertinet.

c Bruxellenses codd. 7460 et 8927 hæc ita habent: Cadaveribus minime parcentes, quin aut inhumata … projiciebant, aut … voranda tradebant; codex vero 7483: parcentes, … projiciebantur, … tradebantur.

d Duodeno: sic omnia exemplaria tam edita quam manu scripta, præter Bruxellense 7483, ubi legimus duodena.

e Sanctos viros Roma in Galliam missos alii dicunt a S. Clemente [Louvet, Hist. et Antiquitez du Beauvaisis, pag. 378, Bellovaci 1631.] , alii a S. Marcellino, alii a Gajo, qui Petri cathedram obtinuit ab anno 283 ad 296 [Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 139. Cfr. Tailliar, Essai sur les origines du christianisme dans les Gaules, in Bulletin monumental publié par de Caumont, tom. XXXIII, pag. 663, Paris 1867.] . Cur duas priores sententias sequi non possimus, ante dictum est [Supra, pag. 783, Passio I, cap. I, annot. e.] .

f Non complures scolasticos, sed cum eis sanctos dicitur in codd. Bruxell. 7460 et 8927.

g De hisce comitibus plurimum olim disputatum est. Ea enim historiarum monumenta in quibus memorantur, nec plane inter se conveniunt, nec sunt omnia fide digna Præcipua tamen testimonia hoc loco attingere juvat. In prima S. Quintini Passione et in secunda dicitur sanctus vir cum S. Luciano Galliam petiisse, quo tempore Maximianus christianos insectabatur. In Actis vero recentissimis undecim ei socii adjunguntur: Lucianus, Crispinus, Crispinianus, Rufinus, Valerius, Marcellus, Eugenius, Victoricus, Fuscianus, Piato et Regulus. Iidem nominantur in Sermone de tumulatione atque in Actis aliorum sanctorum, nisi quod in his pro Eugenio non raro adscriptus est Dionysius Parisiensis episcopus. In Vita S. Piati (multo post mortem scripta, nec tamen, ut videtur, post sæculum IX), hæc legimus: Piatus … ad Tornacensem urbem cursu properavit intrepido; atque tunc S. Dionysius Parisius adiit; sanctus denique Quintinus Ambianis civitatem elegit [Acta SS., tom. I Oct., pag. 23. Cfr. Sollerius, Martyr. Usuardi, ad diem I Oct., pag. 572. Martyr. Rom., ad diem I Oct.] . Sed in Actis interpolatis et valde suspectis: Eodem itaque tempore consociatus est beatus Piatus sanctissimis martyribus in urbe Roma Dionysio, Quintino, Lucio, Luciano, Albino, … Crispino et Crispiniano et aliis [Acta SS., tom. I Oct., pag. 24.] . Ex hac scriptione videntur, ait J. Stiltingus, postmodum consarcinata fuisse Acta S. Luciani secundo loco edita [Ibid., pag. 12.] , in quibus dicitur S. Lucianus sanctissimo martyri consociatus Quintino, urbe Roma cum B. Dionysio pariter egressus [Ibid., tom. I Jan., pag. 466.] . Alibi pro Regulo comes additur S. Chrysolius: in hujus Vita, non quidem plurimi facienda, legitur associatus … beatissimis Christi martyribus Dionysio, Quintino, Piato, Luciano et aliis quampluribus [Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 142; cfr. pag. 145.] . Omissis aliis scriptionibus, ut Vita S. Eleutherii, auctore Guiberto [Acta SS., tom. III Febr., pag. 198.] , indicemus oportetnotissima SS. Fusciani et Victorici Acta, scripta certe ante sæculum XI exiens, et, ut multis videtur, ante sæculum VII. In codice a Ghesquiero edito occurrunt SS. Fuscianus, Victoricus, Dionysius, Piato, Rufinus, Crispinus, Crispinianus, Valerius, Lucianus, Marcellus, Quintinus, Regulus. Sed totus locus describendus videtur ex codice quem clar. Salmon edidit, quemque confirmat esse antiquiorem [Mémoires de la Soc. des antiquaires de Picardie, tom. XVIII, pag. 127 et seqq.] : Diocletianus, qui Maximianum Herculeum ex cæsare fecit augustum …, prefecturam Gallie Rictiovaro tradidit, eique in christianos graviter sevire precepit… Eo tempore sancti viri Fuscianus et Victoricus, aliis simili sanctitate preditis aggregati, videlicet sancto Quintino et Luciano, Crispino et Crispiniano, Piatoni atque Regulo, Marcello et Eugenio, Rufino et Valerio, ab urbe Roma progredientes, … ad urbem Parisius, intra fines Gallie sitam, Christo duce, pervenerunt; ibique, divina illustrante gratia, nominatim elegerunt in quibus divisi predicarent loca… Igitur cultores Dei Fuscianus et Victoricus Taruanensem urbem gressu celerrimo petierunt. Sanctus vero Quintinus, divino fultus oraculo, Ambianensium urbi laudabilis extitit predicator; et sacer cultor Domini Lucianus, Belvacensium aggressus fines, ardenti animo divina eloquia populo predicabat… Sancti igitur Domini Fuscianus et Victoricus, ad Taruanensium, ut dictum est, predium pervenientes, sanctum Dei Quintinum comparem et socium, fraterna caritate succensi, querere aut cernere cupiebant, ut mutuo affatu de conversa gentilitate gauderent. Sed eundem Dei famulum, quem tanto ardebant desiderio, jam ab eadem civitate abisse audierant. Scilicet, cum Gentiano cuidam, quem obvium habuerant, dixissent: “Querimus vero etiam venerabilem comitem nostrum virum nobilissimum Quintinum;” id responsi tulerunt: “Is Dei famulus quem queritis Quintinus, dum urbis nostre (Ambiani) populo veritatis divulgaret oracula, a prefecto tentus est, et penis diversis ac suppliciis maceratus, ab urbe reductus est, et in quodam municipio quod Augusta dicitur Vermandorum, sententiam decollationis accepit, abhinc transacto spatio dierum quadraginta duorum”. Eadem breviter indicat Folcardus in Vita S. Bertini, ubi dicit SS. Fuscianum et Victoricum fuisse de illo candenti Quintinianæ cohortis collegio [Acta SS., tom. II Sept., pag. 610.] . In his itaque deest S. Dionysius; quem etiam omittit auctor antiqui Martyrii SS. Crispini et Crispiniani: Sub Diocletiano et Maximiano… Quintianus, Lucius, Valerius et Eugenius, Romæ claris natalibus orti, in Gallias prædicare venerunt: quique … triumphatores insignes migraverunt ad Dominum. Quos secuti… Crispinus et Crispinianus etc. [Ibid., tom. XI Oct., pag. 535.] . Paschasius Radbertus Passionem SS. Rufini et Valerii a se collectam ita exorditur: Imperantibus Diocletiano et Maximiano,… Quinctinus, Victoricus et Fuscianus, Rufinus et Valerius, Crispinus et Crispinianus, cum ceteris suorum sociis etc. [Ibid., tom. III Martii, pag 818; cfr. tom. II Junii, pag. 795.] Omnia testimonia inter seconferenti et Acta illorum sanctorum percurrenti ex toto, facile apparebit magnam ibi esse varietatem, tum circa comitum nomina, tum circa tempus aliaque itineris ac missionis adjuncta. Quid itaque de his sentiendum est? Imprimis, quamvis recentiores non pauci S. Dionysium in hanc turmam referant [Cfr. Grenier, Introd. à l'hist. de Picardie, in Mém. des antiq. de Picardie, tom. XXXI, pag. 261.] , eum tamen removeamus oportet, si Actis S. Quintini standum est. Hunc enim Passiones ad unam omnes exhibent Roma exeuntem quo tempore Maximianus in christianos sæviebat, cum Dionysium Decio imperatore in Gallias venisse arbitremur. Regulum quoque et Lucianum nonnulli scriptores aut omnino tollunt, aut diversos putant a celeberrimis illis martyribus Bellovacensi et Silvanectensi, quos videlicet sæculo I vixisse contendunt [Cfr. Acta SS., tom. I Jan., pag. 460. Cfr. Salmon, in Mém. des antiquaires de Picardie, tom. XVIII, pag. 150.] . De Luciano porro, qui in optimis et antiquissimis Actis vix non omnibus S. Quintino sociatus apparet, nobis non videtur ambigendum. Quod reliquos attinet, cum nostrum non sit de singulis hoc loco disputare [Cfr. Claud. de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 15 et seqq. Colliette, Mémoires pour l'histoire du Verm., tom. I, pag. 81 et seqq.] , nec præfracte negarim comites illos S. Quintino adhæsisse, nec pro comperto habuerim, si quidem citata testimonia opinor alia ex aliis fluxisse, et ad pauca aliquot redigi posse, eaque non satis antiqua [Cfr. Acta SS., tom. IV Oct., pag. 897; tom. XI Oct., pag. 503; tom. III Sept., pag. 398. Tillemont, Mém., tom. IV, pag. 433 et 701, Paris. 1701.] . Nec certiora sunt quæ auctores aliquot Sanquintinenses scripserunt: Chorus hic sacer sociorum duodecim, partitus secundæ Belgicæ inter se civitates, in eadem cathedras episcopales plures vel instituit vel effecit … illustriores: quas quisque doceret in sortem misere urbes [Hemeræus, Aug. Vir., pag. 59.] .

h S. Quintinum, quoniam prædicationibus vacavit, sacerdotem fuisse aut saltem diaconum, multi opinantur; coque magis quod diaconi vestitu ornatus non raro quondam effingebatur. Contra dicunt alii nihil ex his imaginibus colligi posse; ideo dumtaxat illa ratione esse factas, quod sanctus martyr hincverbi divini sementem sparsisse legeretur, illinc nusquam diceretur fuisse sacerdos [Cfr. supra, Comm. præv., num. 179. Mathieu, S. Quentin, pag. 56 et seqq. Cfr. Cahier, Caractéristiques des saints, pag. 148 et 312.] . Et re quidem vera prorsus silent Acta omnia; immo cum S. Quintinus audientes ethnicos ad baptismum excitasse eorumque sexcentos Christo adjunxisse tradatur, nusquam tamen in Passione ipse eos baptizasse dicitur. Quamobrem statuunt non pauci eum fuisse laicum [Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. III, pag. 351.] . Sed quidquid est, modum excessisse ii videntur qui S. Quintinum fecerunt episcopum [De La Morlière, Antiquitez d'Amiens, pag. 32. Colliette, Mém. p. l'hist. du Verm., tom. l, pag. 78 et seq. Cfr. Claudius de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 19 et seq.] : præerat quidem, ita illi argumentantur, sociis undecim, quos inter episcopi numerabantur; nec credibile est eum dignitate fuisse inferiorem. Verum hæc et similia eorum argumenta solis nituntur conjecturis, iisque tam parum firmis, ut nemo jam, credo, assentiatur.

i In ms. Passione Bonifontis et in cod. Bruxell. 7483: Basillam, ubi Ysara flumen Rheni fluvio se infundit. Cum Isara non alluat Basileam, sed, si significatur (Esia (Oise), cadat in Sequanam supra Pisciacum, aut, si significatur altera Isara (Isere), Rhodano misceatur apud Valentiam urbem, nomen hoc pauci quidamauctores [Cfr. C. Barthélemy, Les vies de tous les saints de France, tom. II, pag. 426, Versalii 1861.] mutant in Birsam (Birs), quæ reapse prope Basileam in Rhenum influit, at in nullo codice, quem norim, nominatur.

* prospiciebantur cod.

* Belvagos cod.

* lumine cod.

* suppl. ex conject.

* Sic cod.

* mulierum cod.

CAPUT SECUNDUM.
Conversio custodum carceris. S. Quintinus frustra sollicitatur ad idololatriam. Horrendi ejus cruciatus. Portenta in morte. Corpus aquis obrutum.

[Carceris custodes ad fidem traducuntur.] Credens cœlestem populus capit amne salutem.

Igitur expergefacti custodes carceris, cum beatum Quintinum clauso carcere deesse cognovissent, ad inquirendum eum progressi, in medio eum populi stantem et prædicantem repererunt. Unde magno terrore magnaque admiratione permoti, ad fidem Christi sunt conversi, in tantum ut magnum Dominum christianorum publice profiterentur, quem beatus Quintinus prædicaret. Nuntiantes etiam præfecto quæ de beato Quintino facta fuerant, diis suis irrogare a cœperunt et universis eorum cultoribus, dicentes: “Vere magnus est Deus christianorum, in quem credere oportet. Nam dii tui figmenta et sculptilia vana sunt, qui nec sentiunt, nec vident, nec audiunt; ipsi etenim infirmi sunt, et hi qui tibi consentiunt adorare eos. Nobis enim jam sufficit unus et verus Deus, creator cœli et terræ, quem per famulum suum Quintinum cognovimus.” His auditis, Rictiovarus præfectus, immani furore turbatus, dixit: “Ergo, ut video, et vos magi effecti estis.” Illi vero constanter responderunt dicentes: “Nos magi nequaquam sumus, sed confessores unius et veri Dei, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt.” Quibus Rictiovarus ait: “Insanitis; nihil enim est vestræ credulitatis assertio. Abite quantocius et a conspectu meo abscedite.” Qui statim abscesserunt ab eo.

[10]

[S. Quintinum nec blanditiis] Deseritur vanis præfectus cum simulacris;
Et jubet abscedant qui seque deosque negabant.
Mulcet item præses Quintinum, plurima spondens.

Illis quippe abeuntibus, Rictiovarus, nimia indignatione stomachatus, anxiari et cunctis sensibus adversum beatum Quintinum sævire cœpit, dicens: “ Nisi hunc magum Quintinum et maleficum interfecero et nomen exstinxero, populum hunc universum seducet et culturam deorum nostrorum penitus adnihilabit.” Verum ne hoc crudelitatis quis et non potius justitiæ factum existimaret, mox beatum Quintinum sibi exhiberi præcipiens, blandis eum sermonibus compellare cœpit dixitque ad eum: “Quintine, virorum nobilissime, fateor quia erubesco et admodum confundor pro tua nobilitate, quod de tantis opibus divitiarum quæ tibi dignissime congruunt parentali et nobilitatis sorte, ad tantam paupertatem causa vanissimæ tuæ sectæ devenisti, ut egenus et pauperrimus mendicus videaris. Audi ergo nunc meum salubre consilium meisque te accommoda dictis: unum etenim est tantum ut facias. Diis nostris sacrifica, et statim mittam festinato legationem ad sacratissimos imperatores, ut omnes facultates quas dereliquisti, tibi restituant; insuper et amplissimas conferant dignitates, scilicet ut purpura et bysso vestiaris, et aurea torque induaris, atque zona auri circumderis.” Hæc et aliis compluribus suasoriis verbis suasoria conferens, putabat eum a proposito sui certaminis evertere. Sanctus vero ac beatissimus martyr Quintinus, magni ponderis constantia et divino auxilio munitus, immotus in suo proposito permanebat, et constanti animo talia profudit dicens: “Lupe rapax et tamquam canis vesania plenus, quam stulte et insipienter sensus meos intelligis, quos putas te posse evertere per donorum multitudinem promissorum et infelicem opum congeriem! Nam opes tuæ tecum ibunt in perditionem. Constantiam enim fidei meæ mutare non possum, quæ est in Christo Jesu Domino nostro; sed disce, infelix, quia non est pauper qui in Christo dives est. Divitiæ enim Christi æternæ sunt, et qui eas accipere meruerit, nullatenus postmodum indigebit, nec eisdem umquam carebit. Has divitias desidero, has amplecti cupio et pro his paratus sum non solum acriter affligi, verum etiam, si ipse jusserit, mori. Nam honor et potestas ac divitiæ vestræ temporales sunt et fugitivæ, et tamquam fumus evanescunt, nec permanere aliquando noverunt; ea vero quæ Christus dilectoribus suis tribuit, æterna sunt et talia quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis umquam ascenderunt.”

[11]

[nec minis labefactatum,] Sic Christi testis trochleis torquetur amaris;
Resticulis ferri cæduntur membra beati.

Tunc Rictiovarus, insuperabilem in hac constantia sanctum Dei martyrem intelligens, dixit: “Ergo, Quintine, hoc consilium elegisti, ut mori magis quam vivere velis?” Beatus Quintinus respondit : “Ego magis desidero mori pro Christo, quam infeliciter vivere mundo; hæc enim mors et tormenta quæ a te nunc mihi inferuntur, gloriam præparant, non vitam adimunt; ac per hoc quod debeo ex debito, cupio solvere ex voto. Nam si in hac confessione permanens, a te morti traditus fuero, tunc me in Christo victurum fiducialiter credo.” Tunc Rictiovarus, furore tyrannico permotus, deos deasque contestans, ait: “Iterum iterumque tibi, Quintine, juro quia jam tui non miserebor, sed celerius te puniri jubebo. ”Cui beatissimus Quintinus illud beati David intulit dicens: “Dominus mihi adjutor est: non timebo quod tu mihi facias homo.” Tunc Rictiovarus præfectus, magis ac magis furore exardens, sanctum Quintinum torqueri in tantum trochleis præcepit, ut membra ejus a suis juncturis solverentur. Resticulis insuper ferreis eum cædi, et oleum candens et picem et adipem ferventissimum dorso ejus jussit infundi.

[12]

[cruciat Rictiovarus facibus ardentibus,] Præsidis en sanctus torreri voce jubetur,
Quodque jubet præses certat complere satelles.

Sed cum hæc necdum ei satisfecissent, ad satiandam ejus sitis immanissimam rabiem applicari etiam faces ardentes jussit, ut vel flammis crematus vincendi se aliquando assensum præberet. Sed sanctissimus martyr, qui nec blandimentis nec terroribus cessit, cunctis ignibus insuperabilis exstitit, dixitque ad Rictiovarum: “Furcifer et fraudis diabolicæ filius, atque ab omni humana pietate remotus, cognosce quia ista omnia quæ a te mihi irrogantur, non doloris tædium, sed tolerantiæ refrigerium præstant, tamquam si ros de cœlo descendat et herbarum viriditatem suis saluberrimis inficiat guttis.”

[13]

[calce et aceto.] Ecce pium potat trux calce, sinapi et aceto.
Quintinum ad Romam hic Varus transferre minatur.

Tunc Rictiovarus, furentissimo animo iram et sævitiam augens, dixit: “Afferte adhuc etiam calcem et acetum ac sinapi, et infundantur in os ejus, ut vel sic tacendo amplius plebem hanc suasoriis verbis non valeat illudere. ”Beatus vero Quintinus, pœnas suas augendas intelligens, dixit: “Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo.” Hæc audiens Rictiovarus præfectus, jurando protestatus est dicens: “Per potentissimos deos, Jovem et Mercurium, Solem et Lunam, Asclepium et Hyppocratem, juro quia vinctum te Romæ imperatoribus faciam præsentari; coram quibus immanibus tormentis cruciaberis digne pro meritis, quibus tu fuga lapsus in his regionibus latitas.” Ad quod sanctus Quintinus respondit: “Romam ire non reformido, quia Deum hic et illic esse non dubito, qui tuas et imperatorum, qui adversus christianos sævitis, superabit insanias. Ego tamen confido et spe certissima teneo quod mei cursum laboris in hac provincia terminabo.”

[14]

[Eum duci jubet] Quintinus vinclis capitur nectendus amaris.

Tunc Rictiovarus præcepit collum sancti martyris Quintini cæteraque membra ponderosis catenis circumdari, militibusque jussit ut eum ducentes diligenti cura servarent, præcedentes eum quodusque eos consequeretur. Egressis igitur prout eis fuerat imperatum, sanctus Quintinus orabat dicens: “Domine, vias tuas notas fac mihi et semitas tuas edoce me,” et subjungens aiebat: “Deduc me, Domine, in via tua et ambulabo in veritate tua. Lætetur cor meum, Deus, ut timeat nomen tuum, quod est benedictum in sæcula sæculorum.”

[15]

[Augustam Viromanduorum, et sudibus ferreis transfigi,] Ducitur et vinctus Romam, quia jussit iniquus.
Intercidit iter sancti præfectus euntis.
Augustam jussu præsidis transfertur in urbem.

Igitur milites qui beatum Quintinum ducebant, cum in quoddam municipium quod antiquo nomine Augusta Viromanduorum nuncupatur, pervenissent, præsidem jussi sunt exspectare. Hoc quippe non ipsius tyranni commendato, sed Christi prudentia actum est, quatenus jam post amarissimos cruciatus, post magna laborum certamina, devotissimi sui athletæ agonio coronam victoriæ daret, et ipsum locum ipsius martyris sanguine et nomine sanctificaret. Quo Rictiovarus præfectus sequenti die veniens, sanctum Quintinum sibi præsentari præcepit; cumque coram adesset, cœpit eum iterum blandis sermonibus compellare, dicens: “Frater Quintine, quia es bonæ spei vir, adhuc patiens sum in te. Consenti ergo mihi et sacrifica magnis diis, tantum Jovi et Apollini, et si Romam nolueris reverti, in hac provincia magnis te honoribus ditabo. Mittam et legationem de te ad sacratissimos imperatores, intimans eis ut constituaris in hoc loco princeps et magnificabilis judex.” Sanctus vero ad hæc Quintinus respondit: “Jam sæpius tibi talia persequenti respondi, et modo respondeo, quia diis tuis numquam sacrificabo, quorum sculptilia aut ære aut ligno aut lapidibus constat esse compacta; quæ et vos, nimio errore decepti, deos esse putatis, cum sint simulacra muta et insensibilia, omnique ratione carentia, nec sibi nec aliis opitulari valentes; quibus, secundum prophetam, similes fiunt qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis.” Tunc Rictiovarus, cernens eum constantia validius roborari, ejus cruciatus adhuc augeri truculentius sitiens, jussit vocari fabrum ferrarium, præcipiens ei ut faceret duas sudes ferreas, quæ gallica lingua taringæ vocantur, quibus beatus Quintinus a cervice usque ad crura transfigeretur; alios quoque simili modo decem clavos, qui inter ungulas et carnem digitis omnibus mitterentur.

[16]

[ac decollari.] Martyris ad sancti fabricantur tormina clavi.
Quintinus diris configitur ecce taringis.
Præfectus secum deliberat ense necandum.

Quibus a fabro pro jussis ita patratis, conspiciens Rictiovarus beatum Quintinum taliter verubus confossum, insultans dixit: “En videant cæteri christiani hunc christianum suppliciis meis taliter addictum, et ab hujusmodi pœnis sumant exemplum.” Denique impiissimus præfectus, accepto consilio a quodam Severo Honorato, jussit eum capitalem subire sententiam. Ductus autem a carnificibus beatus Quintinus ad locum suæ immolationis, petiit ab eis ut paululum sibi orandi locum concederent. Quo impetrato, in oratione se prosternens, dixit: “Domine Jesu Christe, Deus de Deo, lumen de lumine, qui es et qui eras ante mundi constitutionem, te deprecor in miseratione sancta tua, quem confiteor, quem corde retineo, quem videre desidero, pro cujus amore hoc corpus meum suppliciis tradidi et nunc animam offero. Suscipe ergo spiritum meum et animam meam tibi toto cordis desiderio oblatam, et ne derelinquas me, rex pie, rex clementissime, qui vivis et regnas cum Patre in unitate Spiritus Sancti per omnia sæcula sæculorum.” Hac itaque oratione completa, cervicem suam spiculatoribus offerens, ait: “Facite nunc quod vobis præceptum est.” At illi, gladio evaginato, sanctum martyris caput amputaverunt.

[17]

[Columba de collo exit et vox cœlestis auditur.] Agnoscens leti martyr sibi dura parari,
Orat se Domini merita pietate foveri.
En collum sancti rabies truculenta recidit.
Exiit hinc nivea scandens super astra columba.

Cumque proprii sanguinis corpus roseis undis perfunderetur, statim felix ejus anima, carnea mole soluta, visa est velut columba candida sicut nix de collo ipsius exiisse, et liberrimo volatu cœlum penetrasse, et vox de cœlo dilapsa est, dicens: “Quintine, famule meus, veni et accipe coronam quam tibi præparavi. Ecce assunt undique angelorum chori qui te victorem perducant in cœlestem Jerusalem.” Sic igitur beatus Quintinus cœlos ingreditur, et pro cruciatibus hic patientissime toleratis inæstimabiliter coronatus, in sanctorum martyrum sedibus collocatur. Porro corpus ejus Rictiovarus præfectus diligenter custodiri jussit, et secreto noctis silentio Somenæ fluentis immergere, et adjectione terræ, plumbi cœnique supplumbare; cavens ne forte a religiosis christicolarum viris honore debito veneraretur, aut cum summa veneratione, ut tanto martyre dignum erat, sepulturæ traderetur.

[18]

[Sacrum corpus diu in aquis latet.] Soma sacri testis Somenæ submergitur undis,
Pondere plumbato ne lux pareret in alto.
Martyris ecce animam Quintini carne solutam,
Angelicus cœtus perducit ad æthera lætus.

Complevit autem beatissimus martyr Christi Quintinus felicissimi sui laboris cursum et gloriosissimi triumphi certamen pridie kalendas novembris. Cujus anima in æthera evecta et inter sacra beatorum martyrum consortia suscepta; corpus vero per annos ferme quinquaginta quinque in aquæ fundo tumulatum exstitit. Nam etsi hominum conspectibus negatum et in profundissimo limo absconsum, custodiente quoque Christo, per tot annorum curricula mansit incorruptum, ostendens in corporis integritate, quam obtinebat in cœlestibus dignitatem. Ubi eum nunc pro nobis tanto plus apud Dominum intervenire optamus, quanto hic pio amore, ut sanctissimum martyrem decet, ejus merita veneranda complectimur; ad laudem et gloriam nominis Domini nostri Jesu Christi, cui sit laus et gratiarum actio, cum Deo Patre et Spiritu Sancto, nunc et semper per immortalia sæcula sæculorum, amen b.

ANNOTATA.

a In codice Bonifontis: injurias irrogare cœperunt.

b Tota illa paragraphus (Soma sacri testis … usque ad sæculorum, amen) deest in Authentico, jam pridem videlicet sublato folio [Cfr. Comment. præv., num. 9.] . Sed hoc feliciter evenit, quod Passionem supplere potuimus tum ex codice Vallicellensi aliisque, tum ex libris Hemeræi et Collietti: in his enim omnibus Acta sunt integra.

CAPUT TERTIUM.
Divina revelatio de S. Quintini corpore quærendo. Repertæ reliquiæ. Miracula ad sepulcrum.

[Eusebia, corpus S. Quintini quærere jussa,] Hic locus Eusebiæ quo lux est reddita cæcæ: Dum levat hic corpus, caput allevat illaque rursus a.

Depositum quod annis ferme quinquaginta quinque in fluminis fundo latuerat occultatum, et Christo custodiente manserat incorruptum, corpus videlicet beatissimi Quintini, martyris Christi, tali ratione * revelatum est. Matrona quædam nobilis Romæ erat, vocabulo Eusebia, dignitate et opibus ditissima, sed ab annis novem oculorum luminibus orbata. Huic namque moris erat studiose orationibus incumbere, et pro se clementiam Dei suppliciter exorare. Quadam vero nocte cum solitis orationibus incumberet, et pro ea quæ sibi acciderat infirmitate Dominum devotius exoraret, angelus Domini per visum ei apparuit, eamque consolans, dixit: “ Eusebia, exaudita est oratio tua. Surge itaque et perge in Gallias, ac perquire locum qui Augusta Viromanduorum nuncupatur, juxta fluenta Somenæ, ubi via publica transit ad Ambianensium civitatem, veniens contra Laudunum Clavatum. Eo igitur loco diligenter perquire, et invenies corpus beati Quintini, martyris Christi, diu jam paludibus et aquis tumulatum; quod ubi fuerit evectum, et per te populis manifestatum, oculorum tuorum recipies visum, et imbecillitatis corporeæ pristinum statum. Sicque plenius sanitate restaurata, cum omnibus ad te pertinentibus incolumis ad propria reverteris.” Cumque semel, bis terque ei visio eamdem rem probabilem astrueret ac referret, in nihilo nutabunda insinuatum ab angelo iter arripuit, et ut jussum fuerat, in partes Galliæ perrexit, congruo imbecillitati suæ curriculo præparato, cæterisque tanto itineri necessariis, linteaminibus etiam mundissimis præparatis, quibus revelatum Domini thesaurum susciperet, et susceptum aptis involutionibus decenter involveret.

[20] [se confert Augustam Viromanduorum,] Cum igitur admodum utriusque sexus constipata agminibus, angelico ductu, ad locum sibi significatum pervenire cœpisset, senex quidam, Heraclianus nomine, in via ei obvius venit; quem ad se vocatum interrogare cœpit, et ab eo sciscitari ubinam esset locus qui Augusta Viromanduorum dicebatur. Cui ille respondit: “In proximo est.” Ad quem Eusebia: “Dic, inquit, rogo te, si cognovisti aliquando illo in loco virum quemdam nomine Quintinum, a paganis interfectum.” Cui senex respondit: “Audivi præsertim, sed multum jam esse tempus hujus facti pro certo noveris.” Et Eusebia: “Numquid scis, ait, corpus illius ubi repositum fuerit?” Senex respondit: “Nescio.” Eusebia vero preces precibus jungens: “Per Dominum, inquit, te rogo, ut hoc saltem mihi ostendas, ubi via publica Ambianis veniens, et Laudunum pergens, Somenæ flumen transeat.” Et senex: “Veni, ait, et ostendam tibi locum.” Sicque pariter pergentes, venerunt ad locum b. Tunc senex ostendit ei, dicens: “Ecce iste est locus.”

[21] [et, Deo invocato,] Eusebia vero ad locum perveniens quem ei angelus Domini significaverat, gaudens de vehiculo descendit, ac se illuc deduci præcepit. Cumque pervenisset, prostrata mox in oratione, Dominum humillimis precibus exorans, dixit: “Domine, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus creator omnium rerum, cujus nutu cuncta agitantur, te deprecor ut exaudias humilem peccatricem famulam tuam, et ostendas mihi sancti martyris tui corpus: sicut, Domine, complevisti Helenæ famulæ tuæ desiderium, ostendens ei vexillum adorandæ crucis tuæ absconditum, ita et mihi nunc ostendere digneris diu occultatum venerabilem thesaurum in glorioso martyris tui corpore, qui propter nomen sanctum tuum passus est. Ne me patiaris, Deus omnipotens, ab hoc loco discedere, quoad usque desiderii mei indicia tribuas, innotescens per me in plebe quod diutius latet in gurgite, ad laudem et gloriam nominis tui, quod est benedictum in sæcula.”

[22] [sacras reliquias miraculo reperit.] Completa itaque oratione, moveri cœpit locus ille, ubi sanctum corpus sub aqua jacebat, et crispantibus undis indicia dare. Sicque magna Dei virtute sancti viri corpus elevatum et, dorsum unda præbente, evectum, mira natatione ad manus feminæ usque delatum est. Caput vero per alium meatum exsiliens, unda portante, et Christo agente, mirabili modo producitur. Quod pariter venerabilis matrona cum gaudio suscipiens, de aquis elevavit, et præcandidissimis linteaminibus quæ secum ad hoc devexerat, involvit. Corpus vero ipsum nulla macula corruptum, nullus livor fuscatum, aut tumor sordidatum reddiderat, aut aliqua cicatrix fœditate cœni polluerat; sed niveo candore et inæstimabili odore fragrans, circum astantes tanto suavitatis nidore replevit ut cunctis obliviscerentur mundi delectamentis c.

[23] [Corpore sepulto, a cæcitate liberatur,] Præfata igitur venerabilis matrona acceptum beatissimi martyris corpus linteaminibus involutum, et Virmanduensium d castrum, quod ab eo loco quinque ferme millibus distat, reverenter tumulandum, advehere disposuit. Sed Deus omnipotens locum sui martyris sanguine consecratum tanto thesauro privare nolens, mox ut ab aqua summum montis, qui eum advectabant conscendere cœpissent, nimia ponderis gravedine pergravati, longius ire non valentes, substiterunt. Cumque sæpius conarentur ulterius deferre, et minime valerent, beata Eusebia talibus gestis utpote voluntatem Dei intelligens, ibi eum fecit deponi, et reverenter secundum loci et temporis concessum sepeliri, cellulamque, quibus tunc poterat nisibus, gratanter ædificavit. Mox igitur pro sepulturæ beneficio ab oculis ejus tanquam squamæ albugo exiit, et densissimis virtute divina fugatis tenebris, amicum lumen olim amissum recepit. Sed et per omnia sui corporis membra sanitatis robore, quod ob cæcitatem recesserat, recepto, abscessit. Simili etiam modo quotquot illic eadem hora contigit venisse infirmos, ad commendandam Christi martyris pretiosam mortem, recipere et ipsi pristinam promeruerunt sanitatem.

[24] [et Romam redit. Sepulcrum prodigiis illustre.] Fluvius vero Somenæ ab eodem sepulturæ loco procul ferme quinque millibus exordium sumit. Quo in loco prærupto exigue manat, sed processu longiori derivatur in amnem, ita videlicet ut, cum in eumdem locum ventum fuerit quo beatum corpus repertum est, fluvii habeat magnitudinem e. Venerabilis igitur femina sudes ferreas, quæ gallica lingua taringæ vocantur, quibus supra beatum Christi martyrem confixum fuisse diximus, manentes adhuc in ejus corpore inveniens, extraxit f, et pro veneratione reliquiarum sibi assumpsit. Donaria quippe non parvi pretii in eodem loco derelinquens, cum suis omnibus ad sua incolumis rediit, ostendens in se magnalia virtutis Dei, ac prædicans merita sancti martyris Christi Quintini. Sepultum est autem corpus ipsius egregii martyris octavo kalendas julii. Quo in loco frequens visitatio ejusdem martyris meritis coruscat g. Nam et cæci pristinum lumen, claudi gressum denegatum, surdi auditum amissum recipiunt; atque variis incommodis plures laborantes, quorum in altero libro h perplura scripta sunt, optata sæpissime potiuntur salute, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hac narratione agens Hemeræus [Aug. Vir., pag. 10 et seq.] , commemorat ea quæ de patroni nostri corpore ab Eusebia Romana … invento … e codice vetustissimo, de ambone ejusdem ecclesiæ, recurrente utriusque martyris [Quintini et Victorici] festo die, quotannis legi solent. Codex ille est ipsum Authenticum, ex quo tertiam hanc Passionem et Inventionem descripsimus.

b Hæc sententia (sicque — locum) deest in apographis quæ nobis Sanquintino missa fuerunt; sed eam legimus in aliis omnibus exemplaribus editis et mss., excepto Vallicellensi, in quo hæc scripta sunt: Sicque pariter pergentes, senex ei ostendit etc.

c In apographo Bruxellensi 8927 [Fol. 200.] , quod quidem Passionem exhibet eamdem atque Authenticum, sed Inventionem satis diversam et accedentem potius ad primam et secundam Actorum classem, locus ita redditur: Omnes implevit suavissimus odor beati corporis, ita ut omnia delectamenta mundi a nobis abolita esse viderentur [Cfr. Comm. præv., num. 5. Passio I, cap. 3, ann. m.] .

d Apud Hemeræum et Colliettum: Ad quoddam Viromandensii castrum.

e Hic unus e locis est quibus tertia classis Actorum a prima et secunda discrepat: ibi enim alia est et fluvii descriptio, et tarincarum mentio; item quæ de miraculis eorumque narratione paulo inferius occurrunt, Authentici propria sunt.

f Addita est ab Hemeræo et a Collietto vox aliquas.

g Inter eos qui martyris sepulcrum jam a primis temporibus adiisse feruntur, notissimaest S. Benedicta. De qua Hemeræus: Imitata, inquit, Quintinum contribulum, eumdemque, ut alii volunt, cognatum, Benedicta, Romana virgo, peregrinationem etiam cum aliquot sociabus ad eosdem Viromanduos instituit, christianam fidem et ipsa ampliatura… Passa Benedicta est in Originaco ad Isaræ fluenta [Aug. Vir., pag. 60.] . In ipsis sanctæ feminæ Actis, quæ fabulosa censuere nostri decessores, ea narrantur: Audierat namque jam tunc quorumdam relatione multimoda gloriosa martyrum Christi certamina, videlicet Quintini et Luciani, aliorumque… Sic denique S. Benedicta cum supradictis virginibus duodecim, (quas auctor non nominat)… fines Gallorum, Domino ducente, feruntur advenisse [Acta SS., tom. IV Oct., pag. 219.] . Rebus omnibus consideratis: Non possum, ait Constantinus Suyskenus, qui Acta edidit, non admodum suspecta habere S. Benedictæ patriam Romanam, senatorium genus et adventum in Gallias [Ibid., pag. 218.] . Neque majorem hac in re fidem habeamus oportet Actis S. Romanæ virginis, sæculo XI ab ignoto auctore conscriptis, immo ex Passione S. Benedictæ depromptis: Erant Romæ, ait is, in sanctæ conversationis habitu duodecim virgines… Audientes itaque SS. Luciani, Quintini aliorumque martyrum certamina, fines Galliarum, Domino ducente, feruntur advenisse [Ibid., tom. II Oct., pag. 137.] . Nominantur exinde SS. Benedicta, Leoberia, Romana. Hæc aliquot auctores non solum pro compertis habent, sed et reliquarum virginum nomina investigantes, ea proponunt quæ inter se minime cohærent [Grenier, Introd. a l'histoire de Picardie, pag. 288. Cl. de La Fons, Hist. de S. Quentin, pag. 176 et seq. Louvet, Histoire du Beauvaisis, pag. 473. Cfr. Corblet, Hagiogr. d'Amiens, tom. I, pag. 561 et seqq.] . Hodie tamen assentiuntur plerique decessoribus nostris, qui, quam dubia illa sit historia, jam pridem exposuerunt. [Acta SS., tom. II Oct., pag. 131 et seq.] .

h Indicatur Liber miraculorum in Authentico descriptus.

* admiratione cod.

LIBER MIRACULORUM S. QUINTINI
AUCTORE ANONYMO
ex codice Bruxellensi 7460 collato cum Parisiensi 5575 et cum Authentico S. Quintini.

Quintinus, martyr Augustæ Veromanduorum (S.)

BHL Number: 7017, 7018
a

EX MSS.

PROLOGUS.

[S. Quintini cœlestem gloriam demonstrant miracula.] Incipit prologus in libro miraculorum S. Quintini b. Intemerata fides nostræque religionis cultus multam consequitur summam, cum sanctorum martyrum veraciter tenet miracula, et puris verbis ea quæ mirabiliter acta sunt, fideliter pronuntiare conatur; nec taceri [Tacere C.] fas est acta militum Christi, cum eos hoc in præsenti honore sublimari meritisque fulgere concedit: quam enim obtineant in cœlestibus dignitatem, in terris coruscantibus miraculis demonstratur mortalibus. Quamobrem quædam beatissimi martyris [Q. Mart. B, C.] Quintini [facta add. C.] miracula narrare, non ab re visum est [em C.] mihi; quorum [quæ B, C.] aliqua ex ipsius testis Christi corporis revelatione breviter recursa, aliqua autem ex Gregorii, Turonici [Turonii B.] episcopi, scriptis ad verbum assumpta c, aliqua autem [ex ipsius t. autem om. C.] parvitati meæ a fidelibus patribus scriptis indita et verbis [script. ind. et v. om. C.] enarrata, [narrata C.] , aliqua quippe [vero C.] propriis meorum aciebus oculorum exstant [constat C.] inspecta [contemplata C.] . Explicit prologus.

ANNOTATA.

a Codicem Bruxellensem, de quo ante dictum est [Cfr. supra, Passio III, cap. I, annot. a, pag. 795.] , indicamus litera A, Sanquintinensem seu Authenticum B, Parisiensem vero C. Hic et mendosus est et mutilus. De ipsius operis auctore et ætate quid sentiendum videatur supra expositum est [Comment. præv., numm. 167 et seqq.] Librum, pro decessorum consuetudine, in certa quædam capita divisimus, ea tamen servata capitulorum distinctione quæ in codicibus signata est.

b

In codice Parisiensi legitur: Incipit textus virtutum egregii martyris Quintini enucleatus. Incipit prologus. In fine vero deest Explicit prologus. Desunt etiam inscriptiones quas in aliis codicibus suo quamque capitulo præfixas videmus. Hic tamen nonnullæ adscriptæ sunt ante ipsum prologum, omnes simul et quidem hac ratione:

Incipiunt [Note: ] [Incipitunt cod.] tituli virtutum meritis beatissimi martyris Quintini insigniter fructicantium. [Note: ] [fructutantium cod.]

I. De quodam perverso et ab ipso sancto Quintino correpto.

II. De falsatore falsa contra res ipsius ecclesiæ proferente.

III. De judice protervo et subdito sibi cæso.

IV. De quodam infirmo et aliquo claudo, et ferramento ejus furato, atque de reo ipsius furti.

V. De fure et ejus tormento.

VI. De stipendio fratrum ab abbate minorato [Note: ] [abbatem morato cod.] et de invasore ipsius stipendii, nec non et de muto mirabiliter curato.

VII. De claudo in porta sanato.

VIII. Item de modico [Note: ] [medico cod.] claudo in ipsa porta sano effecto.

VIIII. De quadam muliere curva in eadem porta sanata.

X. De intermissione ejusdem ædificii templi et præfectis ipsius operis, ac de claudo effecto pro eadem re ab eodem martyre immonito, atque de ejus sanatione et interemptione præfectorum.

XI. Item de muto et ejus admonitione.

XII. Item de fure.

XIII. Item de virtutibus quæ tempore [Note: ] [tempora cod.] allationis reliquiarum sancti Sebastiani efferbuerunt.

XIV [Note: ] [XV cod.] De quodam cæco.

XV. De ægro sanato.

XVI. De parvula debili sanata.

XVII. Item de cæco [Note: ] [cœquo cod.] .

XVIII. De femina ægra.

XIX. De languido.

XX. De quadam sacrata a claudicatione pedis sanata.

XXI. De quadam [Note: ] [quidam cod.] cæca.

XXII. Item de quadam debili.

XXIII. Item de altera cæca.

XXIV. De monocello. [Note: ] [mono tello cod.]

XXV. De muliere quæ die dominico opus lanificii exercuit.

XXVI. De quodam rauco.

XXVII. Item de femina cæca.

XXVIII. Item de debili muliere.

XXIX. Item de cæca.

XXX. De undenni [Note: ] [undendi cod.] cæco.

XXXI. Epilogium harum virtutum.

XXXII. De translatione corporis ipsius martyris.

c Hæc verba (aliqua ex ipsius testis usque ad assumpta) non occurrunt in codice Parisiensi; et re quidem vera desunt etiam in illo tum narratio inventionis corporis, tum miracula ex S. Gregorii scriptis ad verbum assumpta. Ita enim incipit: Fuit quidam nobilissimæ stirpis…

CAPUT PRIMUM.
Prima et secunda sacri corporis inventio. Prodigia tum edita. Vir quidam a morte ereptus.

[Prodigiis claret in vita et post mortem.] Incipit textus miraculorum [signorum et virtutum B.] sancti [beati B.] Quintini martyris. Igitur signa et virtutum miracula quæ Dominus et Salvator noster, meritis præpollentissimi martyris sui Quintini, tempore militiæ suæ insigniter fecit propalari, idcirco in hoc parvo opusculo necesse non fuit scriptis attolli, quia multa in ejus descriptione vitæ insignia aperta; multa quoque occultiora, si quis en ucleatius vellicaverit, animadvertere valebit; veluti est, ut crucis signo multi ab eodem martyre curati, et, parva prædicatione populis perorata, ad sexcentos ferme Domino acquisierit. Magnum etenim miraculum exstitit, ut modicum verbi divini semen, ad punctum seminatum, in tantam segetem fructificando exsurgeret. Ea vero quæ, post ejus gloriosissimam [glor. ej. B.] necem, de revelatione ipsius corporis [corp. ip. B.] , sive in aquæ [aquis cod.] fundo, sive in loco telluris ignoto acta sunt, quædam hic per modicum tacta, quædam autem [quippe add. B.] quia minus erant, latius sunt promulgata. Plurima autem, quia ab aliis ad liquidum constant [exstant B.] elucidata, iterato non judicavi elucidanda. Porro [et add. B.] ea quæ et [om. B.] hic elicienda erant, taliter ratio et ordo poscebat promulgari, ut quæ priora mirabiliter effulserunt, priora ponerentur. Prior etenim [enim B.] revelatio corporis ipsius egregii martyris in aquæ fundo, secunda in loco telluris ignoto [ignota B.] fuit. Sed quia seriem annorum præcipui Christi martyris [ann. ipsius præc. mart. B, C.] hic necesse annotare habebam, quibus secunda revelatio maxime indigebat; et Gregorius, Turonensis episcopus, ubi de prima inventione corporis ipsius testis Christi miraculum narravit, statim alterum intulit quod longe post secundam ejusdem corporis inventionem gestum fuit [est B.] , ac parvitas styli mei ejusdem præsulis scripta decurtare metuebat; secundam hac de causa præposui [proposui B.] priori. Itaque ordinem secundæ revelationis, qua Dominus sanctissimi ac beatissimi [ac b. om. B.] militis sui Quintini corpus mirabiliter manifestare voluit, quia dignissimum fuit hic ponere occasionem tantæ rei, omnimodis necesse fuit dilucidare.

[3] [Sancti martyris corpus, quod Juliani ætate] Hic etenim sanctus martyr decima persecutione qua post Neronem afflicta est Ecclesia, agente Diocletiano et Maximiano, passus, in aquæ fundo per quinquaginta quinque annos, ut in gestis ejus scriptum est, jacuit, a tempore videlicet ejusdem Diocletiani usque ad tempora Constantii, qui pio principi Constantino in imperium [heres add. B.] successit. Sed interveniente iterum persecutionis tempore sub impio Juliano Augusto, divini nominis cultus, tam metu [metit B.] quam et aliis variis occasionibus, turbari ac non modice periclitari cœpit. Non enim mirum est subjectos ac minus in fidei veritate eruditos periclitari, ubi ipsa culmina sacerdotum tanta persecutione contigit cecidisse. Nam ut [et B.] ego [om. B.] de his nostris finibus [fin. n. B.] loquar [loquor B.] , gladio Juliani cecidit sanctus Lucianus cum sociis; qua occasione nostrorum finium populi acriter concussi, dum ad fidem roborari debuerant, ut minus solidi deficere incautius cœperant.

[4] [latere cœpit,] Quapropter, ut creditur, contigit defecisse circa excubias sacri martyris condignos cultus, et ejus beata merita apud cognitionem humanam quantulumcumque delituisse, adeo ut locus corporis ejus a populis penitus ignoraretur, sive, ut jam diximus, variis occasionibus religionis deficiente cultu, sive etiam, ut ita dixerim, alta Dei providentia, quatenus inibi a pravorum tueretur ignorantia, qui persecutorum manibus tanta prius, non solum in carne vivens, verum etiam gloriosa jam nece prostratus, passus est incommoda; sed et in posterum celsitudo tantæ sanctitatis ejus [ej. sanct. B.] in revelatione corporis ejus [om. B.] ope Dei recentius manifestata; * ad ferventiorem ejus cultum torpentia excitarentur corda, renovarenturque totiens apud conspectus humanos [hum. cons. B.] meritorum ejus insignia, quotiens cœlestis detegeretur [detergeretur A.] margarita. Jacuit quippe tellure [telluri A.] tumulatus densaque ignorantia coopertus thesaurus regis et gemma cœlestis imperatoris, non minus trecentorum viginti annorum curriculis, quousque talia excitarentur merita, quæ ad hujusmodi revelationem divino libramine judicarentur [viderentur B.] condigna a.

[5] [pie quæsivit S. Eligius,] De sancto Eligio pontificali cathedra sublimato [De religiosa sollicitudine S. Eligii erga excubias S. Quintini B.] . Eligio igitur, beatissimo ac sanctissimo [ac sanct. om. B.] Viromandensium ac Noviomensium agente episcopo, clementia jam [om. B.] divina decrevit ut, sicut prius in aquis revelaverat militem suum cunctis incognitum, ita etiam sub terra manifestaret absconsum, non solum ad augmentum honoris tanti martyris, verum etiam ad manifestanda merita tanti pontificis. Erat enim instantia ejus [et B.] , quotidiana sollicitudo circa cultum divinæ religionis ac sanctorum excubias, maxime tamen circa sepulturam [ipsius add. B.] martyris Christi. Unde accidit ut aliquando, cum debita sollicitudine de beati Quintini sciscitaretur præconiis, incognitum eum, non meritis, sed loco sepulturæ, cognosceret. Auctoritate igitur stimulatus divina, ignorantiæque providens plebeiæ, ad hunc perquirendum statuit animus, multaque intentione [intententione A.] fixerat sensus. Hac enim dignitate divinitas illum munerari voluit in initio pontificatus sui, ut ovibus [omnibus B.] suis probabilem dignumque commendaret pastorem, in inveniendo videlicet tanto thesauro, quem per tot tempora Dominus celare voluit mundo. Sed quia hoc qualiter actum sit, satis stilo in suis dilucidatum est locis, ad miracula tantum veniamus.

[6] [postquam Maurinus pœnas luit arrogantiæ;] De quodam clerico levitate sui [De Maurino cler. suimet lev. B.] percusso et [de add. B.] meritis sancti Eligii. Prius ergo quam Eligius fieret episcopus, vir quidam, nomine Maurinus, clericatus officio fungens, sæpius jactitando [jactando B.] applaudere solebat et se martyris locum nosse, et illum sine nutatione posse invenire. Quod cum aliquando probare auditoribus gestiret, sui aggreditur periculum facti, sumptoque ligone, dum pavimentum basilicæ martyris fodere [sic in margine cod. A. violare B.] præsumeret, dignas [dignis codd.] erratibus suis judicio Dei pœnas luit; quippe manubrium ligoni infixum suis manibus adhæsit. Quod cum nec dimitti nec auferri posset, computrescere manus cœperant, vermibusque scaturire. Qua pœna mulctatus, sequenti die defecit miserabiliter, qui tantæ sanctitatis negotium præsumpsit aggredi tam irreverenter. Hinc itaque tantus pavor excrevit in cunctis, ut nemo post hunc, quamvis probatissimæ fuerit vitæ, præter beatissimum Eligium episcopum, hujuscemodi præsumere tentaret negotium. Is quippe, pontificali cathedra sublimatus, sæpius, sicut præfati sumus, cœpit præfati martyris locum frequentare; unde et revelatione divina edoctus, manifeste asserebat non sancti martyris corpus eo in loco haberi ubi credebatur, sed in parte altera, ubi non putabatur, seque perquirere debere ac ope Dei loco debito restituere. Sed hanc ejus piam intentionem, licet minus consideratius, fraterna tamen conabatur reflectere sollicitudo, objiciens præfati hominis arrogantiæ, præsumptionis ac levitatis factum. Sed his atque similibus Eligius non cessit, quem suis meritis ad hoc opus perficiendum, Christo disponente, martyr fixit, pravisque renuens exemplis qui [quæ B.] non nisi causam quæsiverat divinæ voluntatis; quia, quamvis eadem fuerit causa, longe tamen impar utriusque exstitit gratia: simile namque volebant, sed dissimiliter quærebant. Quam dissimilitudinem idcirco adscribendam censuimus, ut in hujus martyris causa pareat quid sanctæ devotionis humilitas, quidve arrogantiæ promeruerit levitas.

[7] [ac tandem invenit, non sine miraculis.] De corpore sancti Quintini invento [De inventione corporis S. Quint. B.] ab Eligio episcopo. Exstincta namque præsumptiva levitate cum auctore suo, videlicet Maurino, scientissimus pontifex Eligius, divinis virtutibus accensus Christique fide ferventissimus, totum ad investigandum occultatum diu beatissimi Quintini corpus se donans, triduanum indicens et peragens jejunium, cum lacrymis [attentius add. B.] orans, post multa unum locum in quo suspicio de inventione ejusdem martyris corporis nulla esse poterat, sanctis manibus sarculo effodere cœpit [De odore et immani lumine in obscura nocte micante add. B.] . Ima siquidem fossæ perfodiens, invenit cumbum veterrimum tegentem corpus sacratum: quo terebrato, tantus odor paradisigenus [paradisi genus B.] cum immani lumine ex eo prodiit, ut etiam ipse pontifex, splendore luminis et nimietatis odoris fragrantia [fraglantia codd.] amœnatus, vix subsistere quivisset. Nam et globus luminis qui e mausolæo ictu ferientis prodiit, tam immensam splendoris claritatem edidit, ut plurimam [plurimas B.] illius provinciæ partem [partes B.] in diei claritatem verteret. Unde, sicut a patribus nobis intimatum est, multi de stratibus [suis add. B.] consurgentes, ad opus servile ceu [seu B.] in die ex more ire festinabant. Erat quippe transacta nox media, noxque illa valde tenebrosa; sed in tantam claritatem mutata est, ut omnes quos eadem hora in eodem pago vigilare contigit, mutatos ac sollicitatos redderet; sicque procedente tempore, claritas illa, quæ quasi lux diei pro re signifera fulsit, in tempore dato signo recessit.

[8] [S. Quintini dente admoto multi sanantur.] De reliquiis egregii [sancti B.] martyris Quintini [om. B.] a beato Eligio [ab El. B.] assumptis, et de [om. B.] dente ejusdem [ejus B.] martyris [om. B.] sanguine effluente [fluente, abstracto B.] , et plebibus sanitates impertiente [et — impertiente om. B.] . Invento itaque sacro beatissimi [om. B.] Quintini martyris corpore, præsul præfatus reliquias sibi et plurimis ex eodem plurimas accepit; cumque ventum esset ut dentes ex maxilla ejus auferret, magnum et inauditum enituit miraculum. Statim enim ut dentes abstulit, in radice unius dentis gutta sanguinis exivit b. O inauditam et mirabilem virtutem! Nam corpus quod tot annorum curriculis, ut supra descripsimus, sive in aquæ fundo, seu in loco telluris ignoto jacuit, tam vividum inventum est, ut abstractum dentem protinus sanguis sequeretur. Sed his ita ibidem taliter [om. B.] gestis et a cunctis coram positis, talia pro [præ B.] factis mirantibus, quis enarrare sufficiat quanti deinceps usque ad præsens de eisdem reliquiis languidi quantive infirmi sunt sanitate potiti? Nam, ut de cæteris taceam, quis elicere valeat quot ægros nimio dentium dolore fatigatos, ex præfato ejusdem martyris corporis sumpto dente tactos, sanatos audivimus, quotque [quodque A.] nostrorum obtutibus oculorum medicatos conspeximus? Ast hæc [Isthæc B.] paucis de his dicta sint: ad cætera transeamus. Gregorius igitur, Turonensis episcopus, in libro primo quem de miraculis sanctorum edidit, hera septuaginta duo [sic B. sic etiam prius cod. A; corr. punctis subductis delevit inta duo.] c, ita de nostri affatus est martyris miraculis.

[9] [Visus cæcæ mulieri restituitur.] De quadam [om. B.] religiosa [femina add. B.] dudum cæca et illuminata. Apud Virmandensium [Viromandensim B.] vero oppidum Galliarum Quintinus martyr requiescit. Cujus beatum corpus a quadam religiosa, quæ dudum fuerat cæcata, reperitur [recipitur B.] . Sed mox ut a fluminis fundo revelatum [relevatum B.] est, miraculum protulit, cum mulieris faciei d, ubi primum illuxit, lumina cæcata restituit.

[10] [Latro a morte miraculo liberatur.] De latrone ob equum presbyteri furatum patibulo appenso et liberato. In hac igitur urbe unus ex latronibus equum presbyteri furtim abstulit. Inventus a presbytero judici manifestatur [manifestatus B.] . Nec mora: apprehensus et vinculis [vinculo B.] compactus subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo [om. B.] dijudicatur [dijudicator B.] . Sed presbyter, metuens ne ob sui damni causam anima hominis auferretur [auferreretur B.] , judicem deprecatur [deprecans codd.] ut [est B.] , concessa illi vita, hic culpa reus absolveretur a pœna, dicens satis sibi esse jam factum, quod [quot B.] per tot tormentorum genera latro quæ gesserat declarassset [declaravisset B.] . Sed severitas judicis cum nullis precibus potuisset inflecti, reum patibulo condemnavit. Tunc presbyter, cum lacrimis prostratus ad beati martyris tumulum e, suppliciter deprecatur, dicens: “Quæso, gloriosissime athleta Christi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquæ, ne mihi fiat in opprobrium, si per meam accusationem moriatur hic homo. Ostende, deprecor, virtutem tuam, ut quem asperitas humanæ nequitiæ absolvere distulit, lenis pietatis moderamine tu dissolvas.” Hæc sacerdote cum lacrimis deprecante, disruptis vinculis patibuli, reus ad terram ruit. Quod audiens judex, timore perterritus et divinam admirans virtutem, nihil illi ultra nocere præsumpsit. Hæc Gregorius, Turonensis episcopus, hisdem [his de B.] verbis eisdemque syllabis protulit; sequentia vero aliorum fidelium patrum relatione sunt explosa.

ANNOTATA.

a Cfr. Commentarius prævius, numm. 49 etseq., ubi locum hunc redarguimus. Notat etiam Claudius de la Fons Juliani persecutionem breviorem fuisse et primæ corporis inventioni ætate propiorem, quam ut ob hanc causam obliteratum esse sepulturæ locum putemus [Hist. de S. Quentin, pag. 106 et seq.] .

b Die 18 mensis julii anni 1693 Claudius Bendier, officialis ecclesiæ S. Quintini, quum, multis præsentibus, reliquias ecclesiæ recognosceret jussu capituli, in parvo reliquiario crystallino invenit dentem sat magnum, cujus radix rubea et velut sanguine tincta erat; quem, rebus omnibus consideratis, conjecit eum esse qui a S. Eligio fuit repertus; quamquam id pro certo non habet, ut ipse in instrumento dicit, cujus apographum nobis ex oppido S. Quintini missum fuit.

c Immo hæc in capite 73 invenimus, si vulgatas quidem editiones sequimur [Cfr. Migne, Patrol. lat., tom. LXXI, col. 769 et seq.] .

d In codicibus nostris, ut in multis exemplaribus operis S. Gregorii, legitur facie. Scriptor itaque miraculorum narrationem Turonensis episcopi ad literam describere voluit.

e Quod dicit S. Gregorius de S. Quintini tumulo, intelligendum est de ecclesia in qua sepulcrum erat, vel de ecclesiæ loco quo sacrum corpus humatum credebatur: ubinam revera jacerent reliquiæ, ignorabatur ipsa ætate S. Eligii, qui paulo post S. Gregorium vivebat [Cfr. Tillemont, Mém., tom. IV, pag. 436, Paris. 1701.] .

* supple ut

CAPUT SECUNDUM.
Peccatores correpti. Pœnæ sumptæ a furibus et ab iis qui S. Quintinum aut homines ipsi devotos offendunt.

[A S. Quintino puniuntur peccator quidam,] De quodam perverso et ab ipso S. Quintino correpto. Fuit quidam nobilissimæ stirpis et magnarum opum divitiisque præclarus homo, nomine Wilericus [Vuilericus C.] , qui ob fastum [factum B. fastu C.] superbiæ suæ et intemperantia morum magna ex parte Creatorem suum delinquendo offenderat, beatissimumque Quintinum martyrem non minus de pravis [depravatis B. deparvis C.] operibus exasperare contigerat. Quem beatissimus martyr quasi exosum habebat; sed, ut verius proloquar, diligebat; quem sæpe in somnis admonens, redarguebat ejus pertinaciam. Sed ille, mentis tumore [mortis timore B.] pertinax, cum nollet monitori acquiescere, eum quadam nocte verberibus attigit: quam cædem jussit ut Leoditio [Leodicio B.] a, sui martyrii custodi, immo omni ostenderet populo, ac deinde ad sepulcrum ipsius evigilans cum omni sollicitudine veniens, devolutus humo, mox ima [maxima B.] Dominum prece deprecaretur ejusdem martyris meritis et precibus sibi affuturum [profuturum B, C.] . Quod ille, quamvis coactus, palam omnibus, et vulnera ostendens et verba proloquens, jubentis imperium per omnia exsecutus [secutus B.] est. Postquam vero hæc gesta sunt, conversus ab errore suo, donaria multa argenti [et auri add. C.] et vestimentorum plurimum contulit in eadem basilica, auro texta gemmisque fulgentia.

[12] [fraudator ecclesiæ nocens,] De falsatore falsa contra res ipsius ecclesiæ proferente. Non minus alter falsus testis, nomine Berninus, in rebus ipsius ecclesiæ beati martyris falsum proferebat testimonium, volens quamdam [quendam C.] silvam de prædio [dependio B.] nuncupato [nuncupante C.] Nogarido b penitus auferre. Quem in somnis visus beatus martyr [om. B.] Quintinus, falsum protestari super silva ipsius dicebat. Cui cum responderet non esse falsum quod de ea testabatur, apprehendens ejus nasum, falsatorem proclamavit. Ad quod dictum ipse expergefactus, pedibus calciatus, cum deberet faciem suam aqua linire [liniri A, C.] , accersita conjuge, cœpit ei explanare quid [quod B.] in somnis vidisset. Veniens [ventus C.] autem ad eum locum qualiter ipse martyr nasum ejus [vox dubia B.] tenens falsatorem vocaret, in extenta manu nasum suum recepit cæsum, statimque in vase quo aqua de manibus [ejus add. B, C.] diffluebat [defluebat C.] , cecidit. Qui nimium territus, ad placitum quo die ipsa [ipsa die B, C.] pro præfata silva deberet ire, distulit. Sed ne hoc supplicio coercitus, insuper ob superbiæ fastum, aureum sibi nasum fabricari catenulisque aureis aptare conatus est. Quem iterum idem sanctus visu admonuit, dicens: “Nonne ego tibi, ut te falsum omnibus monstrarem dixisse testimonium, naturalem abstuli nasum c? Et nunc ob superbiam aureum ausus es superapponere. Vade nunc, projice illum abs te, et cunctis innotescere stude te falsum protulisse testimonium.” Quam ob causam, ob indicium fidei nasus ipse ex auro, multis ad memoriam futurorum [futurorumque B.] diebus servatus, ibidem [ib. dieb. serv. B, C.] mansit.

[13] [et judex protervus.] De judice protervo et subdito sibi cæso. Temporibus Lagbardi abbatis [om B.] d, cum accideret casu ut quoddam ædificium ædificare conaretur infra claustra [claustram C.] monasterii, et in modum palatii perficeretur, quidam homo, nomine Gunthlagus [Guntlagus B, C.] , præpositus de prædio quodam Harthliaco e vocato [voc. Hardiaco B. quoddam nuncupante Hartliaco C.] , ejusdem operis artificibus præerat; cumque ad ejus imperium omne illius fabricæ opus incumberet, pariter et efficeretur, contigit ut quidam homo, nomine Rementianus, tardus in exsequendis operibus deveniret. Qua de re ille crudelissimus judex, non humane tractans, sed, ut erat crudelis, crudeliter, jussit eum flagris cædere; cumque illuc ministri discurrerent, et eum vellent injunctis flagris [innumeris plagis B.] aptari, lapsus eorum manibus, fugæ expetivit auxilium, velocique cursu usque ad ostium basilicæ beati martyris pervenit. Unde ipse nequissimus judex scelestis manibus extrahere eum præcepit. Sed illo clamante: “O beatissime martyr Quintine, eripe me precibus tuis, et libera a periculo imminenti,” itidem judex, pollutis labiis et cordis intimo tumore ac pertinaci superbia, exclamavit: “Numquam te Quintinus meis eripiet manibus, numquam tibi [tui B.] adjutor exsistet, nec a flagellorum pondere ereptor erit;” moxque jussit eum iterum atrocissime flagellari. Ast non multo post, nec ferme hora diei media, et ecce cum per illius palatii culmina ad providendum peragraret, lapsus pedibus cecidit; et colliso confractoque collo, totisque viribus dissolutus [dissolutis B.] , statim exspiravit, mortuusque est in suæ nequitiæ pertinacia. Sensit quid beatissimus martyr possit obtinere in cœlis, cum hic potens est blasphemis [blasphæmiis C.] reddere quod merentur.

[14] [Fur subrepta restituere mirabiliter jubetur.] De quodam infirmo et alio [quodam B.] claudo et ferramento [ferramenta B.] ejus furato, atque [et B.] de reo ipsius furti. Sed nec [hæc B.] prætereundum quanta non solum in Christo vivens, verum etiam in ipso jam dormiens, ejusdem [eidem C.] martyris fuerit pauperum cura. In diebus namque Pipini, strenui regis [Pippini regis strenui B.] , avi [avii C. aut A, B.] f nobilissimi imperatoris Ludovici [Hludoici C. Hludowinci B.] , vir quidam, Ebroinus [Ebruinum B. Ebruinus C.] nomine, in quamdam decidit infirmitatem. Quem præfatus princeps Iheronimo [Hieronimo B, C.] abbati, qui tunc loco ipsius martyris præerat, dirigens, solatia suorum medicorum ei [et B.] impertiri mandavit. Ille autem præceptis [præfectis C.] regalibus parens, hospitium in domo Wimeridi [Wineridi B, C.] quondam [quendam C.] presbyteri dedit; ubi et quidam pauper claudus, vocabulo Vincelinus [Veimcelinus aut Viuncelinus B.] , hospitans, quoddam ferramentum habebat quod vulgi raslum g vocant, hocque vasa minuta cavans, victum operando manibus quærebat. Quem præfati viri infirmi famulus furto auferens, secum in propria, videlicet ultra Renum fluvium, deportavit. Cui, dato quieti, sanctus martyr Quintinus astans, ait: “Cur [Quur C.] , pauperem exspolians, mercimonium suorum ciborum furatus es [furasti C.] ? Vade quantocius ad dominum tuum, et malum quod illo ignorante perpetrasti, ne moreris confiteri; ipsique [ipseque C.] meis præcipias jussis, ut idem furtum referre faciens Silvino [Silvius B.] , mei loci custodi, reddere jubeat.” Quam visionem ipse reus pro nihilo ducens, oblivioni dedit; sed et secundo pro [de C. om. B.] eadem re ab eo monitus, prodere [pandere B.] distulit. Unde præfatus Christi martyr, tertio veniens, terribiliter coarguens: “Age, infelix, inquit; quare, meis inobediens monitis, malum a te perpetratum domino tuo erubuisti confiteri? Eia i [om. B, C.] cito, et scelus quod sponte commisisti, invitus confitere; eritque in recompensationem [recompensatione C.] duorum delictorum, scilicet furti et contempti: duorum oculorum amicabili lumine, visu crepante, privaberis.” Cujus deprompta acceleratio; accelerarationem [ad celerationem B.] continuo secuta est denuntiata ultio; sicque debitis laceratus pœnis, domino suo mala et monita perpetrata confitetur [conf. perp. B, C.] . Quibus dominus ejus agnitis, timore nimio perterritus, mox custodi denominato ipsum remisit [remanxit C.] ferramentum, dans in mandatis omnibus nota facere ea [ea n. fac. B, C.] quæ flebiliter [flebiter C.] acta fuerunt. Hujus rei [regi C.] gratia hæc crebro memoriæ reducendo, itidem [ibidem C.] raslum fabricatum ante altare ipsius martyris pependerunt [pependerit B. pendederunt C.] .

[15] [Expiat alius furtum in templo factum.] De fure et ejus [ejusque loco et e. B.] tormento. Quæ vero ultio sequatur de sanctificatis furto ablatis, sequenti significatum est miraculo. Turris [turrio C.] quædam erat innexa ipsius martyris monasterio [martyrio C.] ; quæ in excelsum tria habens altaria, sublimius in memoria sancti venerabatur archangeli [archangelis C.] Michaelis. Quam quidam [quidem B.] dolosus pauper dolose aggrediens, poma eminentioris altaris auro et argento fabricata furtim auferens, in sinu suo abscondita, in domum Fredeberti [Fredebenti C.] quondam clerici devexit. Ubi mox magno Dei judicio correptus, cœpit æstuare [æstuari A.] , anxiari, magnisque ardoribus inflammatus cruciari; siquidem multis confluentibus [confl. m. B.] , ostendebat angustiam sibi divinitus irrogatam [devinctus interrogator B.] : nam ipsis pomis femora illius [ejus B.] tangentibus, statim tales erumpebant vesicæ ac si ferro ignito tacta fuissent; sicque in tali miser cruciatu spiritum exhalavit. Quid putas, quantis in inferno cruciantur pœnis, qui multa majora furando admittunt, si iste talia pro re parvula [propter parv. B.] excepit supplicia? Hæc autem dixerim ne forsan [forsitan C.] videantur fore impune quisquis Deo furtim abstulerit sanctificata.

[16] [Pauper quidam, abbatem S. Quintini verbis admonere jussus,] De stipendio fratrum minorato ab abbate [fr. et abbate minoratore B.] , et de invasore ipsius stipendii, et de muto [et demum B.] mirabiliter curato. Qualem itaque in ejus martyrio Deo famulantibus habuerit sollicitudinem, reticendum non est. Villa quæ dicitur [Villa quædam nuncupante C.] Villare, in stipendis eorumdem Deo famulantium mense integro [integra B.] olim fuerat deputata. Quam Fulradus h abbas, casu subtrahens, sibi famulanti, nomine Roderico, dedit [dedig C.] . Unde maximus Fratrum rumor pullulans, in magnam [maximam B.] murmurationem [propter stipendii immorationem add. B. pr. stip. minorationem add. C.] devenit. Quorum inediæ ipse misertus, cuidam terræ agricolæ, ex villa Pontrudio i, in cultura telluris laboranti, fatigatione magni soporis [magni soporis A, B. magnis op. C.] depresso, nomine Amalwino [Amalvinno B.] , pauperi, viridi canitie [viri de caniciæ C.] florenti, sanctus Quintinus ceu sol rutilans illi [illic C.] sopori dedito apparens, nuncupato nomine proprio, ait: “O homuncule pauper, mondalis [mondialis C.] pompa aliis arridet, alios vero allidit [alludit A.] ; unde constans esto, et ea quæ auribus tuis intimavero, cordis auribus commendato: abbas quippe nostris Fratribus prælatus, nomine Fulradus, pro parva mundi pompa maximam inter eosdem Fratres fecit oriri murmurationem; ideoque vade, et ei jussu meo [meo jussu B, C.] innotescere stude, maximam culpam eum incurrisse, eo quod stipendium [stipendiam C.] ipsis Fratribus minuens, villam qua solito mense integro eis administrabatur, auferens, homini laico sibi sæculoque famulanti pro re modica præsumpserit dare. Idcirco ei expresse jubeo velociter eam [eam vel. B.] recipere [recipens C. et add. B. C.] , suetum stipendium eisdem Fratribus suete administrare [administrans C.] ; præcipio etiam quin ista acceleratione [accelebratione C.] hoc [hæc B.] fieri: crux siquidem lignea supra [super B.] ipsius villæ portam in pactum ipsius invasoris erigatur, quatenus deinceps et villæ beneficium et aditus ipsius portæ in perpetuo denegetur.” Quibus pauper auditis: “Mi Domine, ait, quantæ potentiæ ipse sit abbas, melius nosti: quid putas qualiter ejus colloquiis uti potero [potuero B, C.] ?” Ad [at C.] hæc ille: “Vade, inquit, jam [jamjam C.] quia ejus [cujus B.] potentiam caves, cuncta quæ tibi intimavi [tu add. B. tu juditi C.] , judici tuo videlicet renovato ad liquidum, et ille abbati præfato mea monita pandat.” Igitur pauper evigilans, quid audisset, quid vidisset, quidve [quid væ C.] de his ageret, angebat; timens severitatem judicis, metuens tanta a [ac B.] tanti viri auctoritate occultare commissa; sed, ut vulgus, severitate præfati judicis territus, elegit silentium. Hinc alia nocte isdem martyr rediens, pro contemptu inobedientiæ eum increpavit, quantocius [quanto cujus B.] jam sibi monita iterum iterumque jussit monere. Cujus præceptis parens, ad judicem venit, eique sibi revelata ex parte manifestavit. His ille auditis, pertinaci [pertinacius B.] voce eum amentem vocans, acerrime exasperavit atque a se recedere jussit; qui velociter viam arripiens, ultra [ultimis B.] de his nihil audebat inferre.

[17] [obmutescit,] Unde tertio isdem [idem B.] martyr veniens, eum increpavit quare sua monita importune distulerit proferre. Cui ille: “Mi Domine, inquit, quid [D., inquid C.] de his egerim, qualiter pro his exasperatus fuerim, quamve austerus [auster B, C.] ipse est judex meus, puto prudentiæ tuæ non esse incognitum.” At [Ad C.] ille mox super os illius digitum ponens: “Noveris te, ait, nihil olim locuturum, nisi dum libuerit ut meorum eliceas [sic A, C. elicetis B.] monita verborum.” Quibus dictis [dicis C.] , mox denuntiatum secutum est signum. Ergo mutus effectus, ad ejus confluens martyrium, in pistrino [pistrinio C.] eorumdem Fratrum cœpit hospitari; ubi, non longo post tempore, eidem dedito [deditum B. ditum C.] sopori ispe enituit martyr, percussoque ejus latere, jubet surgere ecclesiamque quam cito inhianter [inhiantem B.] appetere. Cui et hæc: “Fratribus, inquit, more solito antelucanos [antelucanus C.] cantus Domino ibidem [om. C.] persolventibus coram adesto; statimque ad altare venerationis memoriæ beati Michahelis [Michelis B.] archangeli [archangelis C.] ascendens, cambotam k sancti Amandi, quæ pro reliquiis ipsius viri religiosi in extera parte fabricata dependet [dependit codd.] , manibus sumens, coram altari mei martyrii, ipsa tribus deosculata vicibus [vitibus C.] , ea quæ jussi audacter proferre studeto.”

[18] [nec sanatur ante confectum mandatum.] Cujus monitis sicut sæpius jam resistere non audens, secundum mandatum ecclesiam intravit; ante altare terræ corpore prostra