Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

4. Juli


ACTA SANCTORUM IULII TOMUS SECUNDUS, QUARTA DIES.

SANCTI QUI IV NONAS JULII COLUNTUR.

Sanctus Oseas Propheta, in Palæstina.
Sanctus Aggæus Propheta, in Palæstina.
S. Jocundianus Martyr in Africa.
S. Innocentius Martyr Sirmii.
S. Sabbatia Martyr Sirmii.
Alii XXX Martyres Sirmii.
S. Namphanion, Madauræ in Africa.
Socii Martyres, Madauræ in Africa.
S. Antoninus Martyr Placentiæ in Italia.
S. Theodorus Cyrenensis Martyr in Libya.
S. Asclepias Thaumaturga Martyr Græcus.
S. Theophilus Martyr Græcus.
S. Menignus Martyr Græcus.
S. Marcus Confessor apud Græcos.
S. Theodotus Martyr Libyæ.
S. Donatus Episcopus Libyæ.
S. Flavianus Antiochiæ Episcopus.
S. Elias Jerosolymis Episcopus.
S. Laurianus Episcopus Martyr, Vastinni apud Bituriges in Gallia, & Hispali in Hispania.
S. Valentinus presbyter Conf. prope Molismum in Gallia.
S. Andreas Cretensis.
S. Berta Vidua Sanctimonialis, Blangiaci in Artesia.
S. Aurelianus Episcopus Conf. Lugduni in Gallia.
S. Odo Archiepiscopus Cantuariensis.
S. Udalricus Episc. Augustanus.
S. Procopius Abbas Conf. in Bohemia.
S. Wilhelmus Abbas Hirsaugiensis.
S. Albertus Episcopus Conf., Laude Pompeia in Italia.
B. Barduccius laicus Conf., Florentiæ in Etruria.
B. Joannes de Vespiniano laicus Conf., Florentiæ in Etruria.
S. Elisabetha Regina Portugalliæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sconcordii Martyris translationem Bisulduni in Hispania, diœcesis Gerundensis hoc die collocat Ferrarius in Catalogo Generali; in annotatis sic observans: Is videtur idem cum Concordio Spoletano; sed Spoletii corpus habetur; ut plane fallat Tamayus ad primam Januarii pag. 25, dum ait, Ferrarium mutasse sententiam. Utrum S. Concordii Martyris Spoletini corpus vere translatum sit Bisuldunum, non est meum hic definire: egit de eo Sancto Bollandus 1 Januarii, quo die res tota de integro discuti poterit in Supplemento, quo eam controversiam remittimus I Januarii
S. Marianus, ut Confessor & Abbas, in celebri illo Scotorum monasterio Ratisbonæ in Germania annuntiatur hoc die a Davide Camerario, qui ipsum in Caledonia Scotiæ provinvincia, cujus, præcipua civitas Dumcalidonia, monachum prius egisse ait, non sine magna opinione virtutis. Testes adducit Lazium & Aventinum, forte quod alios scriptores, qui de Sancto isto loquerentur, non novisset. Dempsterus eumdem S. Marianum posuit X Octobris, in ejus ætate designanda turpissime aberrans. Melius & accuratius de Sancto Abbate Ratisbonensi, ut a Chronographo distincto, egit Bollandus, Camerarium & Dempsterum refellens, quamvis vita ibi tradita multorum potius peregrinorum Scotorum historia sit, & mendis non careat, ut Mabillonius tiam observavit, Marianum inter Prætermissos collocans, de quo forte alia examinanda supererunt in jam dicto Supplemento ad IX Februarii
S. Wilhelmi Comitis Pictaviensis & confessoris translatio Hermanni Greveni est: Florarium vocat Ducem Aquitaniæ, non explicans, unde & quo facta sit ea translatio. Quæ ad Sanctum spectant abunde ab Henschenio illustrata sunt X Feb.
Polycarpi presbyteri & Martyris exceptio corporis aliarumque reliquiarum est in Usuardo ecclesiæ Tornacensis, de qua vide editionem nostram inter Auctaria. De Sancto illo non Martyre sed confessore actum puto a Bollando die quo colitur XXIII Februarii
SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum inventionem Veronæ hoc die celebrat Ferrarius in Catalogo generali, aitque eam contigisse anno 1160, ex Tab. ecclesiæ Veronensis. Ceterum de utraque Sancta, de earum inventione reliquisque ad ipsas spectantibus, copiose egit Henschenius V Maii
S. Guido Episcopus Aquensis in Supplemento Castellani ad Martyrologium Universale jubetur superaddi Sanctis hujus diei. Novimus quam in ea re scrupulosus fuerit præfatus Castellanus, verum ejus auctoritas nos non movebit ut a recepto aliorum Kalendario recedamus. De S. Guidone jam actum est die II Junii
S. Domitianum S. Landelini discipulum cur hodie referat Molanus, nescio, nisi acceperit ex Florario Sanctorum Ms. De eo cum Sancto Magistro actum est XV Junii
Sanctus Cassius Episcopus Narniensis apud Ughellum in Italia sacra tomo 1, dicitur coli Narniæ celebriter, die IV mensis Julii, qua ipsa die, inquit, natus est. Non opinor, propterea tunc coli præcipue; nec putem ejus natalem secundum carnem uspiam notum esse. Si tamen tunc celebretur ipsius festum Narniæ, causa fuerit quia natalis ejus cælestis, qui incidit in XXIX Junii, potiori sanctorum Apostolorum solennitate, uti & sequentes aliquot dies impediti sunt. Vide ejus Acta illustrata dicto die XXIX Jun.
S. Rumoldi translatio refertur pro hoc die in cod. Usuardino Bruxellensi & in Florario Sanctorum. De ea pluribus egimus ad diem I Julii
Mustia virgo, ut Pisauriensis patrona, signatur a Ferrario in utroque Catalogo, eamque distinguit a S. Mustiola, de qua die præcedenti egimus. Non videmus sufficientem dari diversitatis rationem; nihil enim de Mustia Pisaurensi habetur præter cultum & venerationem; miraculum quod ipsi adscribitur, S. Mustiolæ attribuimus III Julii
S. Raymundus seu Ragmundus Tolosanus, ad S. Saturnini canonicus, hoc die Martyrologio Universali inscribitur a Castellano, contra quam testetur Sancti Legenda, quam nos secuti, ejus gesta illustravimus die præcedenti. III Julii
Benedictus V PP. Sanctis annumeratus est in Catalogo Ferrarii, his verbis: Hamburgi in Saxonia, S. Benedicti Papæ Quinti. Qua id auctoritate fecerit, necdum satis intelligo. Laudant ipsum Ditmarus, Adamus & alii post ipsos, at neminem unum reperi hactenus, qui Sancti vel Beati titulum Benedicto dederit, a quo etiam abstinet Baronius ad annos 965 & 999, apud quem & in Propylæo Papebrochii, debita ei elogia invenies, ex citatis Ditmaro & Adamo accepta: quorum postremus pag. 22, obitus diem in Hamburgensi exilio notat III Nonas Julii, pag. deinde 133, fusius de ipso agens, nusquam autem asserens, eum Hamburgi uti Martyrem coli, quod ei affingit Ferrarius. Ex quo forte acceptus est in Acie bene ordinata Carmelitarum, cui ordini in notis Mss. adscribitur, citatis Carthagena, Gelenio & aliis, nihil magnopere probantibus. Cetera non prosequor quæ a Papebrochio, tumulum ejus in es incisum referente, satis discussa sunt.
S. Dunstanus Abbas, cum Domitio & Dimaio monachis, ponitur hoc die a Bucelino, cum elogio, cujus auctorem citat Leslæum. De eo actum inter Prætermissos 18 Junii ubi & Leslæus & Dempsterus & Camerarius citati sunt. Addi potest quod Dempsterus de Dunstano iterum agat 16 Novembris, ubi & Dimaius refertur; Domitius autem 21 Aprilis; etiam apud Camerarium, qui alierum Domitium signat 22 Septembris, Dimaum vero Episcopum 8 Aprilis. Quæro, unde homines illi tam diversa procuderint, unde vero Bucelinus sua auctoritate tres illos hoc die collocarit. Diem cultus non invenit Henschenius, neque ego hactenus reperi.
Andreæ, conditoris regularum, memoriam facit Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum, Romæ impressum 1624, latine versum a D. Josepho Maronita; in cujus versione Italica legitur; S. Andreas canonicus, vel regularis Episcopus. Ast in Arabico-Ægyptio quod vertit Gratia Simonius, habetur: Memoria S. Patris Andreæ, Hierosolymitani Episcopi. Nihil hic suspicari possum, quam quod obscure indicetur S. Andreas Cretensis, de quo hoc die agitur.
Donatus Episcopus Martyr in sola Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ hoc die comparet, alibi plane ignotus. Vide quæ de eo notavimus in editione Usuardi inter Auctaria.
S. Barthæ depositio recte poneretur hoc die in Florario Sanctorum, nisi ea adderentur, quæ S. Berthæ Blangiacensi nequaquam conveniunt: addit enim, Ordinis S. Claræ, cum quinque vulneribus & spinea corona. Talem Bertham seu Bartham, pro suo ordine non novit Arturus: res haud dubie confuderit hujus Florarii compilator.
Gelduinus, ut quartus Abbas Aquicinctinus, qui primum Abbas S. Michaëlis in Tarrascia, deinde Aquicincti inclusus, post ibidem Abbas, rursus inclusus apud S. Bertinum, demum in Anglia solitarius, anno 1123 obiit; honoratur a Raissio titulo beati, quia cum corpus ejus, inquit, ex more mortuorum ablueretur, lampas ibi divinitus accensa est. Cui nihil addendum videtur, cum hoc sanctitatis hujus Gelduini sit evidentissimum testimonium. Inde quidem vel aliunde ex Anglia, ob tanti viri sanctitatem & memoriam, postmodum ad Aquicinctinos advecta sunt ossa quædam illius, quæ in loculo, cum inscriptione recondita sunt, in sancti Michaëlis sacello. Hæc Raissius; sed quæ necdum probant, publicam venerationem Gelduino aut ejus ossibus exhiberi.
Argentarii alicujus meminit hoc die Witfordus in suo Anglicano Martyrologio, quem unde acceperit, nequeo prorsus colligere. Citat Dialogos S. Gregorii, nullo assignato loco. Ego in iis lib. 3 cap. 17 reperi Monachum aliquem anonymum e monte Argentario, qui mortuum suscitaverit. Si hunc voluit Witfordus, montem pro Sancto obtrusit; certe ejus auctoritate talem non admittimus, nisi alia documenta proferantur.
Bertranus alias Bertramus, a Chalemoto post Henriquezium donatur hoc die titulo beati, utrobique cum satis longo elogio, & apud postremum cum longioribus notis, quæ tamen nec ad Beatum, nec ad ejus cultum spectant. Demus, Chalemoti verba: In Longobardia & cœnobio de Carixto, beatus Bertranus monachus, qui genere nobilis & moribus ac sanctitate nobilior, ab initio suæ conversionis variis tentationibus exagitatus, victor semper evasit. Pius vero factus in beatam Virginem, non solum suis precibus, sed & suis colloquiis & verbis vulgaribus seu communibus, eam venerabatur, nec ullum ferre poterat, qui tantisper ipsius Virginis laudibus detraheret; ubique, eam in corpore illico assumptam in cælum post mortem, pro zelo suæ pietatis prædicans. Raptus autem aliquando, instar Apostoli, ad tertium cælum, inter medios Patriarcharum, Apostolorum & ceterorum Sanctorum cuneos, eamdem Virginem, ei multa de eadem sua assumptione & resurrectione revelantem arcana, conspexit, & viso suo proprio nomine, angeli cujusdam ministerio, in libro vitæ & prædestinatorum conscripto, rediit anima ejus ad corpus: in quo adhuc quibusdam bonis operibus ipse ditatus, cupiens & pluribus votis exoptans, ex prima illa supradicta Sanctorum gloria degustata, dissolvi & esse cum Christo, corporis sarcinam dimisit, ut perpetua Sanctorum illorum felicitate frueretur, ad hanc diem mensis Julii, post mortem in Calendario Sanctorum Ordinis adscriptus. Hæc ex Cæsario præcipue desumpta sunt, cujus nota est auctoritas. Ego eorum omnium nihil nego, verum nec video Sanctorum honoribus cultum fuisse, aut coli hodie Bertramum, neque Kalendarium istud vim habet Sanctos canonizandi: certe alibi nulla hujus memoria, nisi Bucelinum excipias, cujus etiam exigua est in hisce auctoritas.
Sagalus apud Henriquez adjungitur, Abbas Clarismaresci in Artesia, vir admirandæ sanctitatis, qui piissime in clara Valle quievit. Saussayus Sagalonem vocat, prudenter abstinens ab omni titulo beati vel sancti.
Bolcanum seu Olcanum in Kill Guile profert hoc die laudatus sæpe R. P. Thomas Strinus in Mss. de Sanctis Hiberniæ, citatis solitis Festilogis suis Maguir, M. Dungall. & Gorman; putatque alium esse a S. Bolcano vel Olcano de quo egit Henschenius ad diem XX Februarii ex vita S. Patricii, tametsi fateatur, utrumque synonymum, utrumque Episcopum, utrumque S. Patricii discipulum: si S. Ængussii Litaniis credimus, tertius Bolcanus adjungendus erit, non Episcopus sed sacerdos. Diversitatis causam adducit Sirinus, quod alter in Dalrieda Ultoniæ, alter in Connacia pontificiam sedem obtinuerint. Accedere potest, quod aliæ res gestæ hodierno adscribantur ex Jocelini cap. 141, in Actis nostris tomo 2 Martii pag 568 litt. F, quam quæ alteri, XX Februarii relato, propriæ videantur. Necdum video, ea omnia ex Festilogis illis, nimis liberalibus Sanctorum multiplicatoribus, sic admittenda, ut Bolcani duplicentur; contra quam statuant plurimi apud nos Sanctorum Hiberniæ Catalogi, tum Mss., tum excusi, in quibus unus unicus S. Olcanus, S. Patricii discipulus reperitur. Potuit sane idem Sanctus diversis locis fuisse, imo & fortasse diversis diebus honorari. Vellem præterea paulo apertius probari, debita veneratione diversos Bolcanos seu Olcanos cultos fuisse, vel hodie coli: neque vero, ut alias monui, titulum solum discipuli S. Patricii sufficere existimo, ut quis continuo inter Sanctos recipiatur, tametsi miri aliquid de eo memoret Jocelinus, cujus tota narratio, de ædificato templo, ubi securis ceciderat; non Olcani istius, sed Patricii sanctitatem probat; de cetero autem id ipsum adscribi commode potest Bolcano Henschenii. Clariora duorum diversorum ejusdem nominis & temporis Sanctorum argumenta suggerenda videntur, priusquam plures Bolcani seu Olcani seu Volchani Actis hisce inserantur, quibus tamen, si vere diversi Sancti sunt, nihil prorsus detractum cupio, imo jam gesta Olcani Siriniani ex Actis nostris citavi, quibus paria invenies apud Colganum in vita septima S. Patricii pag. 142, neque de eo plura dici possunt.
Septem Monachi Martyres in monasterio Murbacensi, qui ab Hunnis, Christianæ fidei hostibus comprehensi, crudelissime trucidati sint, memorantur a Bucelino, citante Arnoldum Duacensem seu Wion, & Hugonem Menardum. Utrumque consului, sed neuter hoc die de talibus Martyribus loquitur: alium quæsivi, nec reperi; forte aliquis lucernam accendet, qui nos doceat, quo tempore & die martyrium subierint, & qui Hunni isti sint, a quibus passi dicuntur.
Nataliæ monialis domesticæ seu tertiariæ, regalis & militaris Ordinis B. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum vitam Ms. nacti sumus, desumptam ex R. P. Præsentato Fr. Alphonso Remon, tom. 1, lib. 4, cap. 23 in fin. & lib. 8, cap. 11 hist. generalis istius Ordinis, aliisque scriptoribus, ut ibi titulus præfert. Narratur virginis ortus, pia matris institutio, repudium mundi & nuptiarum, ac tandem post varias luctas, professio in manibus P. Commendatoris anno 1333. Tolosæ potissimum habitasse videtur, nonnullis supernis favoribus a sponso Christo illustrata, clara etiam prodigiis, post quæ suscepit eam Dominus & ad cælestem thalamum perduxit, feria tertia, die IV mensis Julii, anno salutiferæ æternæque redemptionis 1355, & ætatis suæ quadragesimo secundo, septem ultra menses. Non concurrit eo anno sub littera Dominicali D, quarta Julii cum feria tertia, sed cum Sabbato; verum ea hoc loco examinanda non sunt. Dicitur, pia ejus veneratio, cum reliquiarum devota visitatione, per annos centum & amplius perdurasse, item coruscasse miraculis. At stantibus bellis, inquit auctor, hæreticorumque commotionibus, ac temporum vicissitudinibus, depositionis locus ab hominum memoria evanuit.
Ulricus Blucherius, Raseburgi apud Wandalos, Ord. Præmonstratensis Episcopus, beati titulo honoratur a Chrysostomo vander Sterre, ejus virtutes, præsertim insignem in pauperes misericordiam brevi encomio complectente. De cultu constare debet, priusquam in opere nostro locum inveniat. Ulricum aliquem episcopum & confessorem suggerit Florarium Sanctorum, at cum ibi sæpe & res & nomina distrahantur, vix dubito quip S. Udalricum Augustanum indicet, licet eum postea etiam proprio nomine referat.
Matthæus a Rubiano, ut eximiæ sanctitatis vir, titulo beati donatur ab Arturo in suo Martyrologio Franciscano.
Grotianus item a Castanetolo, eruditione, prudentia & vitæ perfectione præclarus.
Simona de Mery in Gynæceo beata etiam dicitur; genere & virtutibus illustrissimam fuisse, non negaverim.
Michaël Martinez appellatur a Marchesio servus Dei, habetque ibidem satis longum elogium.
Andreas di Sanseverino eodem ibi titulo gaudet, narranturque longo ordine testimonïa, ad formandos processus collecta, quæ quem successum habuerint, nos latet.
Zoa Martyr Romæ in editione Bedæ, sub nomine Flori, cum longo elogio notata est, de qua nos cum Romano V Julii
S. Modovena ex die V Julii huc retrahitur a Castellano, in Supplemento Martyrologii sui Universalis. Jam diximus, nos præferre recepta Kalendaria, nosque proinde de ea etiam acturos die sequenti V Julii
S. Sisoëm Ægyptium posuerat Castellanus in Martyrologio Universali V Julii; in supplemento retraxit ad IV Julii. Nos cum Menæis & Menologio de eo agemus VI Julii
S. Landradæ translationem, ut ordine tertiam, factam anno Domini 1277, hoc die notavit Arturus in Gynæceo, de ea & reliquis ad prædictam Sanctam spectantibus agetur die ejus natali VIII Julii
Romula virgo Romæ alicubi hoc die reperta est a Bollando, opinor, in editione Martyrologii Romani anni 1586. De eadem in prætermissis actum est XXIV Junii, quando recte eam remisit Henschenius ad diem, quo cum Redempta & Herundine inscripta est hodie Romano moderno XXIII Julii
B. Joannis Ravelli, alias de Tussignano, Episcopi Ferrariensis, ex ordine Jesuatorum, elogium Catalogo Sanctorum Italiæ hoc die inseruit Ferrarius, quem in Martyrologio Universali secutus est Castellanus, venerabilem solum nuncupans. Diem ibi pro arbitrio selegerit Ferrarius, quem in Catalogo Universali melius notat XXIV: at neutro loco probat, Beatum illum Ferrariæ alterutro die coli; nec elevationis corporis aut alia venerationis publicæ argumenta producit, quæ hic primum apud nos locum tenent. In Anno Cælesti Nadasiano, & fusius in Anno Joannis, prodigia ejus aliqua describuntur. Ughellus tomo 2 col. 591 Joannem beatum etiam vocat, aliud vitæ compendium proferens cum epitaphio, quo expressissime dicitur obdormivisse in Domino XXIV Julii 1446. Citat chronicon FF. Jesuatorum, quod necdum vidi, & Florem per Villegas, cujus editionem indicari velim, uti & perseverantem Ferrariæ cultum demonstrari; quem non reperio in compendio historiæ Marci Antonii Guarini, tametsi pag. 35, titulum Beati tribuat, quem repetit pag. 328, pluscula de eodem tradens, notansque etiam diem obitus XXIV Julii, anno, non 1446, ut Ulghellus, sed 1456. Tempus supererit, ut certiora vitæ, cultûs & anni mortis argumenta submittantur, examinanda & illustranda ad diem natalem XXIV Julii
B. Antonius de Aquila apud Thomam de Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 17 celebratur, sub dubio tamen, utrum 4 an 24 Julii obierit anno 1480. Ejus corpus, inquit Aquilæ in monasterio S. Augustini integrum adhuc & incorrruptum conservatur; & tam vivus quam mortuus miraculis clarus, pie colitur magna populorum frequentia in die ejus felicissimi transitus, qui nobis est XXIV Julii
Finbarrus abbas de Juis-Doimhle refertur hoc die in collectione Sirini Ms., ignotus aliis Sanctorum Hiberniæ Catalogis, quales apud nos plures exstant. Scripsit ad Bollandum 14 Augusti 1636 Joannes Wilsonus, hujus nominis aliquem recoli 20 Septembris, quamquam id non repererim hactenus. Bollandus ad margïnem scripsit 10 Septembris. Si alerutro die cælestes honores ei permittantur, poterit accuratior de Finbarro disquisitio fieri X vel XX Septembris
S. Brigittæ translationis meminit Balinghem, inquit Bollandus, non indicato loco; sed qualiscumque locus sit, sancta spectat ad diem VIII Oct.
S. Ursulæ virginis & reginæ translatio quarumdam reliquiarum, de civitate Colonia in monastasterium Tuiciense super littus Rheni, signatur hoc die in editione apud nos Lubeco-Coloniensi & Greveno, cui adjungitur utrobique Florentinæ seu Florentiæ virginis & Martyris de societate SS. undecim millium virginum alia translatio; sed earum omnium proprius locus est XXI Octob.
Nonna virgo Tungrensis a solo Greveno producitur. Ego me fateor frustra quæsivisse, quæ hæc sit Tungrensis virgo, diversa haud dubie ab illa Nona, quæ cum Celsa & Berlende in Actis nostris illustratur III Februarii. Quid si & hæc forte socia sit SS. Ursulanarum, cujus reliquiæ Tungros delatæ sint. in hac suppositione etiam spectabit ad XXI Octobris
S. Martini Turonensis Episcopi celebratissima est hoc die memoria; in Gallia, Belgio aliisque partibus solennis in choro & multis locis in populo, ob vetustissimam maximi Sancti venerationem, de qua agunt Martyrologia, ausim dicere omnia antiqua & nova, etiam Epternacense, in quo tamen phrasis brevior; Translatio S. Martini in Turnis. Corbiense tria conjungit, ordinationem episcopatûs, translationem corporis, & dedicationem basilicæ, quæ trium festivitatum mirifica conjunctio passim in longissima aliorum serie servatur, etiam in hodierno Romano. Dempstero placuit scribere: Coloniæ, Martini Scotorum patroni translatio. De eadem egimus in observatione ad Usuardum, omnia remittentes ad diem natalem XI Novembris
Silveneus canonicus signatus est Kilreuli in Menologio Scotico Dempsteri, ex quo eum accepit Ferrarius in Catalogo generali. De eo dicitur, quod advenientem S. Regulum cum reliquiis S. Andreæ Apostoli suscepit. Citat Dempsterus Breviarium Aberdonense. At nescio unde Ferrario innotuerit, Silveneum illum vixisse circa annum 369. An forte quod tunc S. Andreæ reliquias in Scotiam translatas alicubi legerit. Si ita est, cum nihil nobis ad manum sit, quo Silvenei istiuss cultum probemus, poterit ipse conjungi S. Andreæ ad XXX Novembris.

DE SS. OSEA ET AGGÆO
PROPHETIS.

Memoria in sacris Fastis, vitæ epitome ex sacris Litteris.

Oseas Propheta, in Palæstina (S.)
Aggæus Propheta, in Palæstina (S.)

J. B. S.

In nostra Usuardi editione pridem ostendimus, præcipuum Prophetarum veteris Testamenti annuntiatorem fuisse auctorem Romani parvi, ex quo illos primum accepit Ado, titulum addens Prohetarum, [Dies cultus apud Latinos, Græcos &c.] qui in præcursore omissus erat. Usuardus, ut ibi etiam diximus, textum Adonis truncavit præterito Aggæo, quem recentiores codices, ibidem citati, aut conjunctim aut divisim restituerunt, etiam Bellinus, quem ferme sequi solent reformatores Romani hodierni, in quo genuina Adonis annuntiatio optime adoptata est. Oseæ commemoratio in Menologio græco fit XVII Octobris, pro qua male notavit Baronius XVII Kal. Octobris, seu XV Septembris. Prædicta dies servatur in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum primum Maii;

Ἑβδομάτῃ δεκάτῃ νέκυν ΩΣΗΕ περιῆγον

Septima post decimam OSEÆ circumvehit ossa.

Existimavit Papebrochius translationem indicari, ad quam non video necesse esse recurrere, cum circumvehi ibi alio sensu intelligi possit. De cetero autem, tam apud Latinos quam Græcos, certi dies satis arbitrarie talium Sanctorum cultui destinantur, quemadmodum & apud Coptos, quibus placuit eligere XXVII Amschir, quæ XXI Februarii nostri respondet, ubi legunt cum rubrica, Hosias Propheta. Eadem prope est ratio festivitatis Aggæi, de quo Græci in Menologio XVI Decembris: Commemoratio S. Prophetæ Aggæi. In Ephemeridibus autem hoc ornatur versiculo:

Ἕκτῃ καὶ δεκάτῃ ΑΓΓΑΙΟΝ γαῖα συνέσχεν

Aggæum tellus sexta decimaque recepit.

Demum apud Coptos colitur XX Chiac, quæ est ipsa Decembris XVI, in quo cum Græcis conveniunt. Hæc de utriusque Prophetæ in sacris Fastis memoria.

[2] Ad gesta quod attinet, ea ex ipsorummet prophetiis & ad eas interpretum commentariis repetenda sunt. [Hic præcipue Israëlis interitum vaticinatus est;] Reliquit nobis Rosweydus binas vitas breviores ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris acceptas, in quibus dubia aliqua occurrunt, nihil certe satis dignum, quod hic proferatur. Oseam inter Prophetas duodecim, quo minores covant, primum locum tenere notissimum est, quod omnium vetustissimus reputetur. Buri filium se ipse nominat, an de tribu Isachar fuerit, ortus in Bethlemoth vel Belemoth, ut habet Ms. nostrum, non satis constare videtur. Illud indubitatum, sub variis Regibus Juda & Israël multis annis prophetasse, & postremis præsertim excidium prænuntiasse, propter peccata enormia & turpissimam idololatriam. Non verbis solum, sed & actionibus suis prophetasse volunt, dum prostibulum jussus est uxorem ducere, ex qua filios gigneret fornicationis, quibus funesta indidit nomina. Nec minus miranda sunt, quæ de dilectione adulteræ memorantur, adeo ut nonnulli parabolica hæc, ænigmatica, aut per visionem ostensa censuerint, quamvis tamen historice vera dicenda sint, explicantia Christi Servatoris optatissimam nobis cum gentilibus unionem, ut fusius ostendunt interpretes, ad quos lectores mittimus. Videri etiam potest Equilinus lib. 6 cap 50.

[3] [Aggæus Judæos increpuit, quod templum Dei negligerent.] Aggæi, in ordine minorum Prophetarum decimi, nec familia nec tribus proditur; ipse in brevi sua prophetia clare exponit, quid & quando egerit, quidve dixerit Zorobabel duci Juda & Jesu filio Josedec sacerdoti magno, non ipsis, sed populo exprobrans, quod habitaret in domibus laqueatis, nihil solicitus de domo Domini ædificanda: ob quam causam asserit, immissam a Deo sterilitatem &c. Effectum sortita est Prophetæ monitio, nam populo jam abunde excitato, Dux & Sacerdos domum Domini continuo extruxere; quæ licet nihil prope visa sit, cum priori collata, vaticinatur Aggæus venturum, desideratum cunctis gentibus, adeoque replendam eam ædem majori gloria, quam fuerit prioris templi Salomonici, quantumvis pretiosi. Tum vero, sicut Judæi, ob neglectam templi reædificationem, facti fuerant immundi coram Deo, & plurima passi, ita post inceptam reædificationem omnia ipsis prospere & feliciter evenere. Ad paulo loñgiorem vitæ aut gestorum seriem hic etiam interpretes consulantur, vel Catalogus Equilini cap. 51.

DE S. JOCUNDIANO MARTYRE
IN AFRICA.
Ex Hieronymianis &c.

[Commentarius]

Jocundianus Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Quæ de hoc sancto Martyre ex antiquis Martyrologiis haberi potuere, dicta ferme sunt in nostra ad Usuardum observatione. Certum est, referri in vetustissimo Epternacensi: in Africa, Jocundiani. In codicibus Lucensibus deest locus passionis; Corbeienses adjunxere locum martyrii: In Africa, Jocundiani, in altum missi, & martyris. Turbatio aliqua est in Hieronymianis contractis, præsertim Rhinoviensi, ubi legitur: In Africa, Jocundiani, Sereni, & Theodori. De Sereno, posito pro Sirmio, dicemus proxime; unde intrusum fuerit nomen Theodori, necdum intelligo, nisi amanuensis oscitantia ex Sabbatiæ id transformaverit, Augustanum & Labbeanum alio vitio laborant, dum conjungunt, Jocundiani, Innocenti; hic enim ad alteram classem pertinet. Codex Reg. Sueciæ nomen corrupit: In Africa, natalis sancti Succidiani martyris. Romani parvi mutationem alibi notavimus: Ado, Usuardus, cum tota sua progenie Corbeiensis phrasim servant, uti & Martyrologium Romanum, nisi quod pro in altum, legunt in mare mersi; nec quidquam aliud de sancto isto Martyre reperit Petrus de Natalibus, aut Martyrologi recentiores, quos hic nominatim & ordine appellare, aut variatos & auctiores hinc inde eorum textus glomerare nil juverit.

DE SS. MARTYRIBUS SIRMIENSIBUS
INNOCENTIO, SEBASTIA, ALIAS SABBATIA, ET ALIIS XXX.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Innocentius Martyr Sirmii (S.)
Sabbatia Martyr Sirmii (S.)
Alii XXX Martyres Sirmii

J. B. S.

I am pridem observavimus, Sebastiæ nomen male ab Usuardo redditum pro Sabbatiæ, quomodo in Adone expressum legerat, hic in Romano parvo & in Hieronymianis, inter quæ vetustissimum Epternacense hoc die confusum est, una quasi annuntiatione legens: In Africa, Jucundiani, Sereni, Sabbatiæ & Innocentium: ubi pro Sereni restituendum Sirmii, & pro Innocentium, Innocentii, addendique socii, de quibus codices Lucenses paulo quidem melius, vel potius minus male: In Syria, Sabbatiæ, Innocentii cum aliis XXV: nec plane integre in utroque Corbeiensi: In Syrmio, Sabbatiæ, Innocentiæ, cum aliis XCX, ubi pro C, quemadmodum in Lucensibus, pro V, restituendum X, ut sint socii XXX, quos aliis constanter adjungunt Romanum parvum, Ado, & tota propago Usuardina, nisi describentium vitio aliquid laxatum sit, ut jam diximus de Sabbatia in Sebastiam versa, quam Galesinius Sebastianam dixit, Bellinus vero pro Sirmio supposuit Smirnam, alii forte alia induxerint, quæ non vacat pluribus recensere: nos cum Romano Usuardinam phrasim reddidimus. Nihil claritatis accedere potest ex Hieronymianis contractioribus, neque ex Bedæ auctariis, ubi male Innocens pro Innocentii, nec aliunde, de hac Martyrum cohorte major speranda est notitia, nisi ex Tamayi Martyrologio Hispanico discere quis velit, sacra hujus Sancti pignora Roma in Hipaniam remissa esse. Rem confecerat Tamayus, si docuisset tempus & modum, quibus Sirmio Romam perducta fuerint S. Innocentii pignora. Non magis intelligo, quid velit Masinius in sua Bononia perlustrata, dum ait S. Innocentii corpus ibidem apud PP. Franciscanos consecrari, & apud Sanctimoniales Jesu Mariæ ejusdem sancti reliquias.

DE S. NAMPHANIONE ET SOCIIS MARTYRIBUS
MADAURÆ IN AFRICA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Namphanion, Madauræ in Africa (S.)
Socii Martyres, Madauræ in Africa

J. B. S.

Namphanionem & socios hoc die Martyrologio Romano inseruit Baronius, aut quod ipse primus eos repererit, aut quis alius ex reformatoribus suggesserit, certe ita Romano inscriptos videmus: Madauri in Africa, sancti Namphanionis martyris, & sociorum, quos ille roboravit ad pugnam & ad coronam provexit. Hæc ego, quantavis curâ adhibitâ in antiquioribus fastis, nec Latinis nec Græcis usquam potui reperire: neque vero ullos assignat Baronius, hanc annuntiationem adjiciens: Sunt hæc sociorum nomina, Migdon, Sanaën, Lucitas, ceterorum autem ignorantur. Sunt hæ Punicæ voces. Porro Namphanion, idem quod apud nos, Bonus eventus. Fuit hic præclarissimus Martyr in Africa, adeoque celebris, ut Archimartyris titulo fuerit insignitus: in quem præ ceteris Madaurenses, Apuleii concives idololatræ, omne genus blasphemiæ & contumeliarum jactabant. Exstant de his litteræ Maximi Madaurensis ad Augustinum 43, & rurfus Augustini epist. 44, ad ipsum rescripta. Consului Maximi senecionis grammaticastri ethnici, insulfius jocantis aut nugantis epistolam, & ad eam responsoriam ipsius S. Augustini, ex quibus fateri cogor, me non satis eruere, quæ inde Eminentissimum Cardinalem collegisse oportet: optandum esset, ut rei aliquantum implexæ, lucis aliquid aliunde affunderetur.

DE S. ANTONINO MARTYRE
PLACENTIÆ IN ITALIA.

Seculo III VEL IV.

COMMENTARIUS PRODROMUS AD DIEM II, III, ET XXX SEPTEMBRIS.

Antoninus Martyr Placentiæ in Italia (S.)

BHL Number: 0576

AUCTORE J. B. S.

§ I. Causa prodromæ hujus dissertationis, varii sancti Antonini ex antiquis Martyrologiis non satis distincti.

Insolito ferme nobis more commentarium hunc prodromum appello, ad signatos diversos tres dies mensis Septembris, ubi interim ad IV dumtaxat Julii pervenimus. Hujus causam primum dicam, tum quid hic acturus sim, [Difficultates hic anticipantur, ut postea solvi possint,] eloquar. Colitur hoc die apud Placentinos in Italia Sanctus Antoninus, ut nobilis urbis protector & tutelaris patronus: non recte, ut ego quidem existimo, cum in antiquis Martyrologiis atque in ipso hodierno Romano, die XXX Septembris expressissime referatur, ut proinde diem præveniam, ad quem juxta nostrum institutum S. Antoninus differendus esset, atque adeo hic anticipem, quæ post multos primum annos discutienda essent. Hæc tituli ratio pro ea parte explicata. Neque vero ad eum solum diem prodroma erit nostra hæc tractatio, sed & ad duos etiam prætitulatos alios II & III Septembris; quibus cum alii Antonini seu Antonii, iidem forte cum Placentino, forte diversi, consignentur, visum est una opera plures intricatas quæstiones dissolvere, aut saltem prælibare, quæ illis diebus resumendæ erunt; id eo potissimum intuitu, ut diversæ urbes & ecclesiæ, quibus cum ex acquisita hactenus notitia, ea tribui posse non videam, quæ ipsæ sibi prolixe vendicant; interea temporis, dum ad Septembrem opus nostrum deductum fuerit, certiora monumenta colligere valeant, quibus instructi, opportunius & securius earum desideriis satisfacere possimus. Patiantur interim Legendas & historias suas me examinare, idque ita accipiant, ut tota hac dissertatione nihil aliud intendam, quam magis authentica de singulis istis SS. Antoninis monumenta vulgari, quibus subinde tutius innitamur.

[2] Non opinor, ignotas esse eruditis hagiophilis varias easque gravissimas difficultates, cursim quidem, sed non oscitanter insinuatas in meis ad Usuardum observationibus II, [& excludantur quæ recens ficta sunt.] III & XXX Septembris, remissa ad istos dies earum solutione, de sanctis Antoninis uno vel pluribus, Apamiensi in Syria, Capuano & Placentino in Italia, Apamiensi in Gallia, Palentino in Hispania. Nulla quidem de hoc postremo fuit olim controversia, quandoquidem ex variarum Hispaniæ ecclesiarum Breviariis antiquioribus indubitatum olim fuerit, non alium ibi ante seculum XVII coli solitum S. Antoninum, vel ut ipsi loquuntur, Antolinum, quam eumdem ipsum, quem ex Gallia Narbonensi se accepisse fatebantur, usque adeo, ut in hodierno Romano intrepide asseruerit Baronius, sancti istius Antonini reliquias in ecclesia Palentina magna veneratione asservari. Ita nimirum opinio illa apud Hispanos invaluerat, ut paradoxum iis videretur, eam in dubium revocare. Pacificam & plane verosimilem sententiam turbare cœpit ac longo & verboso discursu apologetico involvere Franciscus de Sandoval, Palentinæ ecclesiæ canonicus anno 1633; quem pone secutus Tamayus de Salazar, caliginem obtrusit, inquit Lubinus in notis geographicis ad Martyrologium Romanum, qui ficto Dextri Chronico fultus, & locum & tempus agonis hujus sancti (Antonini Apamiensis) invertit; imo alium Hispanum Martyrem substituit, in solis Dextri & Juliani pseudochronicis post sexdecim demum Ecclesiæ secula procusum, ut infra § IV hujus commentarii pluribus ostendemus.

[3] [De quibus Antoninis hic sit controversia,] Hic modo, ordinis & claritatis gratia, ea præmittentur, quæ ex vetustioribus & classicis Martyrologiis accepta, ad sanctorum Antoninorum distinctionem securam viam aperient, unaque infectos fontes ostendent, unde posterioribus seculis ansa fortasse desumpta est, multa pie fingendi, ampliandi & exornandi, usque adeo, ut hodie tantum non impossibile sit, vera falsis, verosimilia a dubiis discernere. Non imitabor Tamayum Martyrologii Hispanici compilatorem, alios huc sanctos Antoninos adducentem, de quibus in hac quæstione non agitur, ut sunt plures homonymi Martyres, aliis plerumque sociis immixti, & ab ipso ex Martyrologio Romano descripti, ut Antoninus cum Viatore, XI Aprilis; Antoninus cum Marcellino, XXVI Aprilis; Antoninus cum Julia, VI Julii; Antoninus cum Lucilla XXIX Julii; Antoninus alius, XXII Augusti; Antoninus cum multis aliis sociis, XIII Novembris; præter alios non paucos, qui in Actis nostris jam relati sunt, ut ex solo indice tomo 7 Junii colliges, aliosque majori numero, qui ex Hieronymianis hic frustra connumerarentur. Tota controversia, ut semel dicam, versatur circa supra nominatos SS. Antoninos, Apamiensem in Syria, Capuanum & Placentinum in Italia, Apamiensem in Gallia, Palentinum in Hispania, quem postremum cum Florentinius non agnoverit, nemini mirum videatur, si quæ de illis Sanctis erudite disseruit, ad solos quatuor priores reducantur. Verba ejus ex notationibus alibi referentur, hic prius singulorum codicum Hieronymianorum textus fideliter describam, ducto a die secunda Septembris exordio.

[4] [quisve notatur in Hieronymianis masoribus,] Vetustissimum Epternacense satis corrupte ibi legit: In Parisiis (lege, in partibus) Apamiæ Antoni & Antonini. Rem Non expedit Corbeiense, dum binas annuntiationes commiscet, Carthaginenses Martyres Apamiæ tribuens, omisso Antonini nomine, quod ad sequentem diem pertinere, fortasse supposuit: In partibus Apamiæ, natalis sanctorum Dubitati, Tusciæ, Valentini: ut demum ex codice Lucensi clarius aliquid educendum sit: In partibus Apamiæ, natalis sanctorum Anthoni & Antonini. Verum monendi hic, qui in Hieronymianis codicibus versandis peregrini sunt, sæpius in his repeti, diebus etiam consequentibus, Sanctos vel Sanctum, sic ut ex geminata annuntiatione argui continuo non possit, diversos Sanctos esse, aut diversis diebus earum festivitatem recolendam; ut pluribus exemplis in Actis nostris, & in Usuardinis observationibus ostensum est. Consulamus itaque diem Septembris III, quo clarius sese exprimit Epternacense, in hunc modum: Et in Syria Antonini pueri, & Aristoni Episcopi. Corbeiense vix differt: Et in regione Apamiæ, provinciæ Syriæ, natalis S. Antonii pueri, Aresti Episcopi. Consentiunt Lucense & Blumianum, longiori annuntiatione, quæ interpolationem sapit, dum ita loquuntur: Et in regione Apamiæ, vico Aprocavito, sub Constantio Imperatore, provincia Syriæ, sanctorum Antonini pueri annorum XX, & Aresti Episcopi, cujus gesta habentur. Fallor vehementer, nisi textus hi omnes ex II & III Septembris, unum unicum eumdemque adolescentem Antoninum, seu Antonium Martyrem indicent, Apamiæ, seu in partibus Apamiæ in Syria passum, sive sub Imperatore Constantio, sive in aliqua ex notissimis persecutionibus.

[5] Opinionem hanc meam pridem insinuavit Tillemontius, eam vero haud obscure confirmant codices illi omnes, [qui in contractis 2 vel 3 Septemb.] quos Hieronymianos contractos appellavi recensuique tomo 7 Junii, in quorum nullo S. Antonini memoria exstat die II Septembris, verum die III apud plerosque. Sic codex Rhinoviensis, III Non. Septembris: In Syria, Antonini, & Aristenis Episcopi. Richenoviensis iisdem prope terminis, & eodem die: In Syria, Antonini, & Aristonis Episcopi. Augustanum & Labbeanum, non tam diserte locum exprimunt, at nomen Antonini seu Antonii in ipsis reperitur aliis Martyrum nominibus admixtum. Codex Reginæ Sueciæ seu S. Columbæ, satis conformis est Hieronimiano Lucensi, dum sic annuntiat: In provincia Syriæ, sub Constantio Imperatore, passio S. Antonii, adolescentis XX annorum, & Aresti Episcopi, cujus gesta habentur. Adde his Wandelbertum eodem III Septembris die canentem: Ternis, Antonine puer, Martyrque triumphas, tunc & Aristæus antistes de morte beatus. Non quæro, quid hic faciat Ariston seu Arestus, seu Aristæus; id unum ex dictis colligo, S. Antoninum Apamiensem in Syria Martyrem, in antiquissimis illis Fastis constanter referri III Septembris, neque ab eo diversum esse posse, qui in majoribus aliquibus die præcedenti notatus est, imo & perperam duplicatus sub Antonii & Antonini nominibus, solita librariorum, multa in hisce codicibus confundentium oscitantia; ut ego quidem prorsus non dubitem, quin apud vetustissima illa Martyrologia, sæpe & operose a me discussa, pro utrolibet die nec de Antonino Capuano, nec de Apamiensi Gallo somniatum fuerit.

[6] Non est dissimulanda aliorum classicorum Martyrologiorum secundi ordinis, [Major in aliis Martyrologiis confusio,] ab antiquioribus Hieronymianis differentia, in eo consistens, quod illorum antesignanum Romanum parvum a Rosweydo editum cum tota sua progenie, Adone, Usuardo, Notkero, diem II Septembris prætulerit, quo scripsit: Apud Apamiam, Antonini Martyris, quod citati illi omnes secuti sunt. De Beda aut Floro disputandum non est, nam Plantinianus ab Adone non differt, de cetero in auctariis utroque die S. Antoninus, nec satis recte, nec satis signate memoratur. Tolerabilis quidem parvi Romani proliumque sententia, dum in sola diei diversitate a vetustioribus Martyrologiis deflectit, at quis, obsecro, recentioribus Martyrologiorum compilatoribus Maurolyco, Felicio & Galesinio auctor fuit, ut, si non expresse, saltem ex modo concinnandi elogium, non Apamiensem Syriæ, sed Aquitanum designarent, unde procul dubio, inductus fuerit Baronius, ut II Septembris signaret Pamiæ in Gallia, S. Antonini Martyris, alio Apamiensi Syro plane neglecto & prætermisso. Hoc certe ab antiquis, imo a nullo prorsus classico Martyrologio haurire potuit, ut proinde non videam, quinam ei præluxerint, nisi præcitati illi, ita rem explicantes, ut vel ex Bellovacensi, vel ex S. Antonino Florentino, vel ex Mombritio, vel forte ex Equilino male intellecto, sua descripsisse videantur. Testes mihi erunt harum rerum periti omnes, in nullis antiquis ecclesiasticis Fastis vel vestigium occurrere, quod Aquitano Martyri, vel per umbram merito queat applicari.

[7] [præsertim in Adoniano,] Atque eatenus in Romano parvo aut tota ejus sobole nihil magnopere vituperandum est, cum octavo fortasse seculo, quo Martyrologium suum composuit Romani parvi auctor, jam tum prævaluisset II Septembris, S. Antonini Martyris cultui potissimum dicata; in eo, inquam, nihil tantopere vituperandum; id mihi molestum & grave, quod cogar Adonem, aut ejus descriptorem manifesti erroris arguere, qui in Usuardum & ex hoc in Romanum quoque Martyrologium irrepsit, dum ad III Septembris ita scriptum reliquit: Apud Capuam, natalis sanctorum Martyrum Antonini pueri annorum viginti, & Aristæi Episcopi, quorum gesta habentur. Solos eruditorum oculos testes appello, an in hoc genere certius quidquam videri possit, quam quod ex aliquo codice Hieronymiano desumpta sit tota ea annuntiatio, ut habes supra ex ipsis codicum illorum clarissimis & genuinis textibus, ubi id unum fecit Ado, ut positionem seu martyrii locum transmutarit, pro apud Apamiam, scribendo apud Capuam, & præterea pro cujus gesta habentur plurali numero extulerit, quorum gesta habentur, qualia ipsum numquam vidisse, ex eo satis constare potest, quod, qui nulla Sanctorum elogia negligit, hic nec verbum ex iis retulerit.

[8] [ubi Apamiæ substituta est Capua.] Quam id Adoni familiare sit, is solus ignorare potest, qui ejus Martyrologium nec a limine salutaverit. Ne diutius in meridiana luce hæreamus, liceat tuto asserere, manifestum errorem in Adonis Martyrologio deprehendi, sive id Adonis ipsius, sive, quod potius senserim, amanuensium culpa, qui Apameam, non recte efformatam, in Capuam verterint. Usuardo fraudi esse non debet, quod solitum & perpetuum ducem secutus sit; ex ipso autem evidenter profluxit, quidquid hodie & a tot seculis, de Capuanis lectum est, & in moderno Romano legitur: Capuæ, sanctorum Martyrum Aristæi Episcopi & Antonini pueri. Ad quæ pridem solerter advertit Castellanus: Hic Antoninus ex die præcedenti (II Septembris) sumptus est, cui cum Aristæo nulla affinitas. Intellige nullam esse inter utrumque connexionem, saltem Capuæ: Apameæ aliqua esse posset, quæ ex Hieronymianis derivatur; quamquam & hoc negent aliqui, quod ad præsentem controversiam nihil attinet. Porro apud ipsos Capuanos nulla alia horum Sanctorum notitia, præter eam solam, quam ex Adone suggessit laudatus jam toties Usuardus, quibus nil quidquam proficit Equilini narratiuncula lib. 8 cap. 33, de puero non XX, sed decem dumtaxat annorum, qui Aristeum Episcopum ad fidem converterit, ordine non facile admittendo. Nihil, inquam, proficit talis narratio, nullis certis fundamentis subnixa, nec ad aliud apta, quam ut res dubias, aliis conjectaris magis implicet.

[9] Hanc commentario nostro prodromo primam basim supponimus, [Ad quas propositiones reducatur tota hæc tractatio.] ad hasce propositiones contractam. 1 sit: Qui in antiquis Martyrologiis, præsertim Hieronymianis, notus est S. Antoninus; Apamiensis, Syrus fuit, annorum XX adolescens. 2. Nullus S. Antoninus Gallus in iisdem usquam signatus reperitur. 3. Antoninus Capuæ Martyr nullus umquam fuisse scitur, neque aliunde confictus est, quam ex male torta Adonis annuntiatione. 4. Siquid veri continet prædicta Adonis annuntiatio, totum referendum est ad S. Antoninum Martyrem Apamiensem, de cujus antiquissimo cultu nefas est dubitare, diserte eum testantibus, non solum Martyrologiis sed & ecclesia in ejus honorem ædificata, quam exstitisse constat sub initium seculi VI, uti aperte colligitur ex tomo 5 Concil. collectionis Labbeanæ col. 246; ut de Menæis taceam, citatis a Tillemontio; tomo 4 pag. 720, suo tempore accuratius examinandis. Porro singularum propositionum jam adductarum veritas ex præmissis abunde patet, siquid erratum quis existimet, hunc enixissime rogatum velim, antiquiora & probatiora monumenta in medium proferat; quæ ad II & III Septembris diligentius discutiantur, indeque corrigi & restitui possint, quæ hac dissertatione a vero deflectere deprehensa fuerint. Hac interim basi posita, ad aliam pergendum est, quæ ad hunc diem IV Julii propius spectat, nimirum ex quibus Fastis & Martyrologiis processerit S. Antoninus, non jam Apamiensis, sive Syrus, sive Gallus, neque Capuanus, sed vere Placentinus, cum istis minime confundendus. Sit igitur.

§ II. De S. Antonino Martyre Placentino; quis, qualis & cujas, quando & ubi passus.

Multas hic circumstantias una serie expono, ut disquirant Placentini, utrum vel una unica, [Paucissima supersunt, quæ de hoc Sancto certa sint,] ex tam longa & sæpius amplificata eorum de suo S. Antonino historia, ullius certi auctoris aut scriptoris antiqui fide salvari quoquo pacto queat, præter hanc solam, quod sanctus Antoninus vel Antonius Placentiæ cultus & in Martyrologiis antiquissimis celebratus fuerit, isque procul dubio, aut Placentiæ, aut prope Placentiam martyrio coronatus. Hunc articulum demonstrandum suscipimus, cui si inhæsissent Placentini, antiqua potius monumenta, quam hesternas historias secuti, nihil commune haberent cum Thebæa legione, recentioribus Martyrologiis intrusa, ut cum multis aliis vidit Castellanus; nihil cum S. Antonino Occitanico, ex cujus legenda, multis ambagibus implexa, præcipua historiæ suæ capita se accepisse, haud difficulter convinci possunt. Ast eo pacto nulla superesset sancti sui patroni & protectoris legenda, cui ex militia Thebæana & vexilliferi officio, ex peregrinatione, sub ejus nomine venditata, ex aliis nescio quibus parergis tot decora & ornamenta accesserunt, ut sive eques, sive pedes, plenus trophæis refulgeat, quæ Petrus Maria Campius Placentinus canonicus immensum prope auxisse videtur, coactus tamen; præfationis suæ Italicæ pag. 7 ingenue profiteri, obliteratis antiquis omnibus monumentis, nil sibi relictum fuisse, præter legendas Mss., Breviarium Placentinum, Venetiis impressum anno 1530, picturas & hujusmodi alia, eumdem plane fontem redolentia.

[11] [non ex historia Campii, multis exornata] Vulgatissimam illam Campii historiam paulo inferius eruditorum oculis clarius exponam, prodromas hic dumtaxat dubitationes, vel, si ita vis, conceptam ex multa & tetrica lectione opinionem meam exhibeo, quam facile patiar a successoribus nostris reformari, siqua interim certiora & solidiora pro Sancti sui Actis argumenta proferant Placentini, quam sint ea, quæ Campius panegyrice magis, compte, eleganter & oratorie, quam historice, diversis opusculis, & magno suo de historia ecclesiastica Placentina opere hactenus in lucem emisit, nusquam vel folium seculo XIV antiquius allegans, ex quo tam mira & stupenda acceperit. Apud eruditos catholicos verosque Sanctorum cultores pridem abolitus est audacior ille stylus, solis popularibus traditiunculis, liberrime quælibet fingentibus suffultus, quo miranda omnia speciosissime venditantur. Ea modo sunt tempora, ut nihil sine teste & vade recipiatur, præsertim in historiis, quæ tota & amplias annorum chiliade Martyres, de quibus agitur, ætate subsequuntur. Ego, ut paucis omnia, quæ in titulo proposita sunt, expediam, sincere fateor, me post diligentissimam perquisitionem, nec patriam, nec parentes, nec locum natalem, nec munus, nec officium, nec dignitatem, nec genus aut tempus martyrii, nec ad martyrium subsecuta, nec demum gesta ulla, ullius momenti aut fidei reperisse, quæ S. Antonino Placentino tuto adscribi possint; id trado secure, quod ut indubitatum admitto, aliquem S. Antoninum seu Antonium Placentinis tribuendum, eumque verosimillime Martyrem.

[12] [quæ a nobis admitti non possunt,] Id qua ratione conficiam, jam intelliges, gratiam sane non modicam me apud Placentinos promeritum existimans, quod sanctum ipsis Antoninum suum, argumentis haud facile convellendis vindicavero, qui a non paucis hodiernis eruditissimis criticis, cum Apamiensi, seu Syro, seu Gallo, item cum Capuano confundendus censetur, ut vel ex ipso Florentinio brevi patebit. Fatebor equidem ingenue; nisi tam probata Martyrologia me compulissent, facile iis consensissem, qui ex Actorum consonantia, ipsammet Sanctorum identitatem solent arguere. Etenim confusionis Sanctorum causa plerumque desumitur, ex commixtione Actorum, quo argumento pressi Placentini, multum certe & diu laborarent, ut S. Antoninum suum ex Occitaniæ finibus eximerent, quidquid episodiis & parergis innumeris historiam illam suam, ab alia diversam reddere, conati fuerint. Quod si ipsi serio, & patriis præjudiciis omnino liberi, rem omnem velint expendere, in tota sua Legenda vix quidquam cordis aut jecoris invenient, quod non ex Apamiensibus Actis qualibuscumque originem traxerit, eo dumtaxat excepto, quod absque ullo antiquitatis testimonio, ad legionem Thebæam Martyrem suum retulerint, & confictis, tum ante, tum post militiam, itinerariis, magis dramaticam reddiderint, adeoque & magis inverisimilem. Seculi genio obsecutos, plane concessero, ne populo deesset bene longa Legenda, qua forte ad ferventiorem Sancti cultum excitaretur. Sanctum ipsi venerentur, uti hactenus venerati sunt, credant, per me licet, quæcumque Campius & alii de ipso tradidere, at simul patiantur, non nisi vera in Actis hisce nostris recipi, aut saltem proxima veritati, qua una longe potentius, veros Sanctorum cultores ad solidam venerationem incendi, necesse est. En modo certissima argumenta, suum Placentinis S. Antoninum, ab omnibus aliis diversum, demonstrantia.

[13] Codex Hieronymianus vetustissimus Epternacensis, non jam secunda aut tertia, [sed ex antiquissimis Martyrologiis, ad XXX Septembris,] sed XXX Septembris die, sic clare & distincte annuntiat: Placentiæ, natalis Antoni. Non additur quidem Martyris titulus, at is satis intelligitur, cum in hoc Martyrologio, vix alii, quam Martyres referantur, certe Martyris appellatio passim omittatur. Lucensis item lauream non exprimit: In Placentia civitate, sancti Anthoni. Corbeiensis distinctius: In Placentia civitate, natalis sancti Antonini Martyris. Blumianum cum Lucensi convenire existimo, quod nullas variantes annotaverit Florentinius. Horum quatuor venerandorum Martyrologiorum consensus, solus sufficere possit, ut sancto suo Placentini securrissime gaudeant. Momentum tamen accedat ex Hieronymianis contractioribus, Augustano & Labbeano, ad prædictam XXX Septembris diserte signantibus: Placentiæ, Antonini. Clarius loquitur Corbeiense brevius, eodem die: In Placentia civitate, natalis S. Antonini. Martyris. Adde Richenoviense, tametsi aliis Martyribus S. Antoninum societ, his verbis: In Placentia, Antonini, Casti, Desiderii; qui duo postremi alio spectant, a compilatore hujus Martyrologii, compendii gratia, male cum Antonino connexi. Habent hic Placentini quidquid requiritur ad Sanctum suum Antoninum soli urbi suæ vindicandum, ponendumque extra omnem controversiam, adversus Gallos, eum cum Antonino Aquitano, ratione consimilium Actorum, audacter confundentes: habent, habent, inquam, stabilitum Sanctum, iis argumentis, quibus ipsi hactenus usi non sunt, aut forte uti non noverunt. Gallus Apamiensis in Hieronymianis, imo in nullis antiquis Martyrologiis notus est, nisi ipse cum Syro sit confundendus, de quo sequenti paragrapho videbitur.

[14] Percurramus modo, quæ ad XXX Septembris de sancto hoc nostro Antonino Placentino annotavit Florentinius: [quibus recentiores aliqua perperam adjunxerunt;] S. Antonium Placentiæ Martyrem, inquit, ex legione Thebæa agnoscit Romanum Martyrologium cum Usuardo & Adone, ut addit Baronius. Utique Baronius de legione Thebæa primus sermonem moderno Romano inseruit, sed a Maurolyco aut Petro Equilino seductus, cum recentior sit ea de Thebæana militia cogitatio: unde pessime citantur Ado, qui de hoc S. Antonino nusquam loquitur, & Usuardus, qui de Thebæa legione nec verbum facit, imo confessorem expressissime nominat, uti ad ipsum pridem observavimus. Fallit vero & Florentinius ipse, dum Antonium suggerit, qui in Usuardo & in Romano, Antoninus, recepta hodie Placentinis appellatione, rectius nominatur. Porro ad XXX Septembris apposite notavit Castellanus additionem de Thebæa legione, novam esse & sine fundamento factam, præeuntibus nimirum Equilino & Maurolyco, ut etiam fateri cogitur Florentinius, ducibus non satis fidis, quoties desertis antiquorum vestigiis, proprio ingenio, aut adinventis recens novitatibus, plerumque in popularium gratiam, nimium indulgent. Florentinium sequamur.

[15] Maurolycus, inquit, ex legione Thebæa Martyrem profitetur hoc die (XXX Septembris) Antoninum. [præsertim Equilinus Episcopus;] Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 133 socium S. Mauritii Martyris in sacra legione fuisse docet, qui de Placentinis finibus egressus, Orientem peragraverit, & in patriam rediens, ibi abscisso capite triumphaverit. De Thebæa legione Petrum infra conveniemus. Hic obiter notatum velim, editum pridem a Papebrochio, in præliminaribus ante tomum 2 Maii, memorabile itinerarium, tam multis observationibus castigatum, ut quid veri supersit, vix invenias. Istud vero si patienter legeris, plane deprehendes, non magis cum S. Antonino Martyre Placentino, quam cum ipso S. Mauritio connectendum, si non aliqua fabula est, quæ quatuor minimum seculis utroque Sancto junior fuerit. At non in eo solum errat Equilinus & Baronium in errorem inducit. Audi sequentia. Sed hunc diem, addit (Equilinus Petrus) ejusdem sacri corporis inventioni & sepulturæ esse dicatum (nempe XXX Septembris) quoniam S. Savino Episcopo sacrum pignus revelatum, ad sepulcrum S. Victoris Episcopi conditum fuerit.

[16] [quem merito resellit Florentinius.] Sed contra & merito insurgit Florentinius. De S. Antonino, inquit, agit Ferrarius ad quartum diem Julii ex officiis ecclesiæ Placentinæ, nuper Romæ probatis; & translationis diem adversus Baronium, in ecclesia Placentina die XIII Novembris celebrari affirmat. Hæc certo novisse potuit Ferrarius, quamvis omnino non videam, unde satis constet, translationem magis factam fuisse XIII Novembris, quam IV Julii. Sane XXX Septembris, non translationem aliquam, sed verum diem natalem celebrandum, tam certum est, quam quod certissimum; ut prorsus non intelligam, cur ab eo die, tam expresse & a tot seculis in Martyrologiis signato, deflectentes, hunc diem IV Julii annuæ solennitati celebrandæ, sibi delegerint Placentini, in nullis notis ecclesiasticis Fastis ante seculum XVII ei festivitati, quod sciam, destinatum. Pergit Florentinius: Sed aliam esse translationem, quæ recentius recolatur mense Novembris, nihil vetat: certe vetustiorem die XXX Septembris celebrari solitam, ante Baronium docuit Petrus de Natalibus. Id male docuit Petrus, qui saltem ex vulgatissimo Usuardo scire potuit, S. Antonini, non translationem ullam, sed natalem recoli pridie Kal. Octobris. Apud sensatos homines præferri longe debet Martyrologiorum antiquorum auctoritas, Antistitis Equilini, omnia sine delectu corradentis, piæ credulitati. Cetera Florentinii annotata expendamus.

[17] [Non recte Placentiæ colitur hac 4 Julii,] In Kalendario ecclesiæ Placentinæ antiquo, & hædino lectionario seu Breviario Ms. illius ecclesiæ, præfixo, in museolo nostro, sancti Martyris memoria his verbis notatur: IV Non. Julii, S. Antonini Martyris, & rursus IV Nonas Septembris, S. Antoni M. (Si utraque annuntiatio ad Placentinum refertur, mera confusio est, non nisi ex ignorantia profecta.) Et Idus Novembris, Inventio corporis S. Antoni, rubris characteribus. Et ut alii festi dies, ita etiam notatur IV Idus Julii, quando per lectiones divisa ejus vita in ecclesia legebatur. Hunc certe diem ignoravi hactenus; verum ex iis satis ostendunt Placentini, se pro solo suo arbitrio omnia susdeque vertisse, nisi forte per novem dies ibi celebretur festivitas: sitque XII. Julii, seu IV Idus, ultima dies totius solennitatis. Quod equidem non inducor ut credam, malimque adeo suspicari, pro IV Non. Julii, male in Florentinium irrepsisse IV Idus. Sed quomodocumque luxata hæc omnia & lacera, resarcire conemur; numquam laudari poterit Placentinorum inconstantia in festivitatum mutatione, dum Martyrologiis, ut securioribus ducibus, tutissime fidere poterant. Rursus Florentinius: Non ibi, inquit, Placentinus civis, sed a Pannoniæ oppido Antonius vel Antoninus dicitur sub Maximiano nomen in Mauritiana legione dedisse, ac ita Martyrem effectum, prodigio illo, corpore invento, quod alibi indicavimus. Consentimus quidem Ferrario, hujus sancti Placentini martyris Acta, cum Apamiensi, de quo egimus die II & III Sept. quoquo pacto confundi, & videnda monemus, quæ ad diem illam III diximus. De iis nos agemus paragrapho sequenti.

[18] Ceterum S. Antoninus primum Pannonius, deinde apud Campium Apameæ natus, [sed certa ibi & constans Sancti veneratio.] demum apud eumdem in agro Placentino genitus, æque titubant, ac festorum varietas. Sequatur notationis Florentinianæ reliquum. Quomodo translata S. Antonini Martyris ossa Placentiam fuerint, in lectionibus illis non exprimitur, & in mutilo codice nostro, quæ in solenni die translationis recitari poterant Idibus Novembris, deficiunt. Facilis jactura. Modus ille translationis frustra quæritur; sufficiat pia Placentinorum traditio, revelatum fuisse sacrum sancti Martyris Antonini corpus S. Savino Episcopo, qui illud ex puteo, quo ipsum Festus abscondisse dicitur, transtulerit in ecclesiam S. Victoris, ubi Sanctus hic non solum Martyri locum, sed & ecclesiæ & protectoris urbis titulum cesserit. In tam abstrusis & a temporibus nostris, remotis, suadeo, ne tam scrupulose singula examinentur, modo sufficienti auctoritate stabilitus maneat Sancti, de quo agitur, cultus, quemadmodum a tot seculis honoratum fuisse S. Antoninum abundantissime constat. Postrema Florentinii clausula est: Pluribus de S. Antonino Martyre agit Petrus Maria Campius, in spisso opere, nuper Italice edito, historiæ ecclesiæ Placentinæ. Agit sane Campius, ut supra dicebam & infra denuo recurret, tam multis, ut mihi nauseam pepererit prolixissimæ historiæ, ex meris conjecturis & convenientiis contextæ, sola lectio, cum tota legenda vel levibus probationibus ubique destituta sit. Assuescant, obsecro, eruditi Placentini, non hujusmodi elegantibus & poëticis orationibus, sed veris solidisque historicis argumentis fidem habere. Pluscula resumemus, ubi de Apamiensi S. Antonino Gallo difficultates nostras proposuerimus.

§ III. De S. Antonino Apamiensi in Occitania: ejus cultus, ætas & Acta varia.

Ex iis quæ nostra hac dissertatione hactenus disquisita & disputata sunt, facile colligitur, nullum in antiquis seu classicis Martyrologiis textum reperiri, [Sanctus hic Antoninus Occitanus] qui S. Antonino Apamiensi Gallo seorsim tribui possit, ut frustra laborasse videatur Florentinius, dum ad II Septembris Hieronymianorum verba, quasi obtorto collo in Occitaniam deflectere conatus est. Pamiæ in Gallia, inquit, Antoninum pariter recenset Romanum Martyrologium, ubi Cardinalis Baronius animadvertit, non Apamiæ in Syria, ut multi opinati sunt, sed Pamiæ apud Tolosam, ex Tabulis ecclesiæ Palentinæ, ubi ejus reliquiæ quiescunt, passum esse. Ita prorsus, sed perperam sentire Baronium, jam supra indicavi, qui in notatione Acta apud Mombritium & apud Petrum in Catalogo recenset, tamquam ei Antonino, qui ab Adone & Usuardo signatur, propria. At pace Eminentissimi viri dictum sit, neque Tabulæ ecclesiæ Palentinæ, nec Acta Mombritiana aut Equiliniana ullo pacto ostendunt, aut ostendere possunt; Adonem vel Usuardum de eo Antonino agere, qui in istis Actis describitur & Palentiæ solenniter honoratur, quod ex duobus præmissis §§. manifestissimum existimo. Quin imo, pergit Florentinius, martyrium fecisse Apameæ in Syria, habent Acta ejus apud Petrum de Natalibus, quem jam presbyterum, dum loca sacra cum quibusdam fidelibus visitaret, apud radices montis Apamiæ truncato capite accepisse coronam narrat. Mera confusio: de Syria nec verbo ibi meminit Petrus, & quæcumque eo loco tradit, recte a Baronio Apamiensi Gallo adscripta sunt, non item Adonis, Usuardi, aut aliorum Martyrologorum textus.

[20] [apud classicos Martyrologos notus non est,] In reliquis felicior non est Florentinius. Apamiam, inquit, ad Aurigerum amnem, cis Pirenæos montes, sub diœcesi Tolosana describit Ortelius, in qua S. Antoninum Martyrem recolit Hagiologium Franco-Galliæ apud Labbeum, penes quem etiam tomo 1 Biblioth. Mss. pag. 685 exstat passio beati Antonini Martyris, qui passus est sub Apamiæ civitate IV Nonas Septembris. Ex Ms. codice S. Albini Andegavensis fusius hæc scripta est. Admitto, legendam illam S. Antonino Occitano tribuendam; verum qua veri specie ex Hagiologio Franco-Galliæ, quod ferme Usuardi compendium est, eruatur S. Antoninus Gallus, haud equidem perspicio, cum pura puta ipsissima Usuardi verba sint: In Apamia, S. Antonini Martyris, quæ ad Syrum referenda, ex § 1 manifestum existimo. Sic verbis clarissimis vis inferenda est, dum ad præconceptam opinionem torquentur. Tantumdem ad rem facit adductum a Florentinio Martyrologium S. Savini de Levitania, apud Saussayum a pag. 1249. Solis oculis opus est ut quis convincatur. Ita scribit præfatum Martyrologium die II Septembris: Eodem die apud Apamiam civitatem, passio S. Antonini Martyris, & passio sanctorum Aniceti & Formi fratris ejus, tempore Diocletiani Imperatoris, qui post multa supplicia igni traditi sunt. Vera, an falsa hic proferat citatum Martyrologium, non examino, id certissimum puto, verba hæc non magis ad S. Antoninum Occitanum, quam ad quemlibet alium referri posse, imo Actis ejus, quantumvis multis & variis ex diametro esse opposita. Siquid ex recentioribus Martyrologiis ad S. Antoninum Apamiensem Gallum revocari possit, id ex auctariis Usuardinis repetendum est, inter quæ ad diem II Septembris nonnulla sunt, quæ de isto S. Antonino omnino intelligenda videntur, nos hic sola antiqua recensemus.

[21] [quidquid multa in eam rem torqueat Florentinius,] Cetera quæ Florentinius in eamdem sententiam frustra congerit, non prosequor: tota ejus notatio eo vergit, ut quoquo demum pacto S. Antoninum Occitanum ex Hieronymianis extundat. Audi verba ultima: SS. Antonius & Antoninus diversi sunt in libris nostris & in Martyrologio Corbeiensi, conjunctim vero hic venerantur (II Septembris) quod Apamiæ ambo passi sint, sed alter eorum, qui Antonius dicitur, Apameæ Syriæ, alter Apamiæ. De Antonino Apamiensi Syro propalam agunt postridie libri nostri, ubi aliqua addenda videantur. Quænam addita sint, mox videbimus: interim tota ea compositio mere gratis excogitata est, nam si duo admittantur, quod ego non existimo, vel si ternos Antonios seu Antoninos in Hieronymianis te videre credas, ii omnes neutiquam ad Apamiam Galliæ, sed ad Apamiam Syriæ certissime revocandi sunt; ut ad conciliandos incorrectos codices Hieronymianos, plane necessarium sit eo recurrere, quo toties, & vel hic demum confugere cogitur Florentinius, nempe, in iis sæpe, diebus etiam consequentibus, repeti eosdem Sanctos, ac proinde in duobus illis laterculis, II & III Septembris, eumdem S. Antoninum seu Antonium Apamiensem Syriæ indicari, ut dixi, atque ex aliis Martyrologiis satis clare probavi supra, hujus commentarii § 1. Adde quod pessime confunderetur Apamia Syriæ, quæ sola apud antiquos geographos nota est, cum Pamia seu Apamia Occitaniæ, quæ, teste Catello pag. 317, olim non venit simpliciter nomine Apamiæ, sed cum addito, castro, quod Apamiæ dicitur. Maneat igitur extra controversiam, nullum prorsus antiquum Martyrologium, de Apamia Galliæ, neque de S. Antonino, ibidem Martyre, umquam meminisse.

[22] Videamus modo, quænam addenda censuerit Florentinius ad diem III Septembris. [plures demum Antoninos in unum confundens.] Hæc inter alia, quæ huc non faciunt, suo modo deducit: Ne autem de Antonino Martyre Apamiensi aliquid, quod succurrat, sileamus; ex Ferrario addimus, in notationibus generalis Catalogi ad diem II Septembris, Antoninum in Syria Martyrem, diversum non esse a Pamiensi Aquitano, neque ab eo, qui apud Placentiam passus est, & unum Martyrem divisum apud plerosque confundi. Ac ita revera esse comperi ex lectionibus, quas in codice lectionarii antiqui ecclesiæ Placentinæ apud me Ms. habeo. Quamquam enim in Kalendario, eidem præfixo, S. Antonini celebritas indicetur IV Non. Julii, & in lectionibus, non ex urbe Apamea, sed e Pannoniæ oppido, nobilibus ortum parentibus, sub Maximiano coronam accepisse narretur, eodem tamen modo cum Apamiensi Aquitano, in flumine projectum fuisse narratur, & iisdem prodigiis sanguinem ac reliquias fuisse collectas affirmatur. Quam belle hæc cohæreant cum iis, quæ tam operose pridie disputaverat Florentinius, nemo non videt. Ex hac sua additione colligere potuit & debuit, Acta martyrii sanctorum Antoninorum Placentini & Apamiensis Galli confusa fuisse, & prioris vitam, ex posterioris legenda fuisse excerptam, postea in immensum auctam: at inde nondum fit consequens, sanctos ipsos identificandos esse. Apamiensis Syrus non magis expresse notatur in Martyrologiis nostris III Septembris, quam signetur Placentinus XXX ejusdem mensis, ergo saltem hi duo diversissimi sunt; nec minus Apamiensem Gallum a Placentino differre existimo; non est æque certum, utrum Apamiensis Gallus a Syro distinguendus sit.

[23] Equidem Placentinum S. Antoninum ab aliis omnibus, [Miræ sunt de hoc sancto Antonino legendæ,] nisi vehementer fallar, satis discrevi § præcedenti, nunc de Apamiensi Gallo ex professo quærendum. Mare magnum ingredimur dubiorum, incertorum, discrepantiarum eos inter, qui pro celeberrimo eo Sancto pridem decertarunt. Fatetur Catellus, magnas esse scriptorum discordias, non circa cultum, qui receptissimus est, sed circa Sancti ætatem, quam difficillimum sit certis temporibus affigere. Rem omnem turbarunt Sancti Acta, pro variorum legendariorum pietate, vel imperitia miram in modum aucta & deformata, quæ si in primigenia simplicitate relicta fuissent, faciliori fortasse negotio de epocha conveniri posset. Brevissima sunt & simplissima, quæ leguntur in Petri Catalogo & apud Mombritium, quamvis non omnimode conformia: ast in neutris vel hilum apparet, unde de Sancti ætate quidquam statuatur. Multo longiora edidit laudatus supra Labbeus tomo 1 Biblioth. Ms. a pag. 865, quibus gemina protulit Petrus Franciscus Chiffletius in dissertatione de uno Dionysio edita an. 1676 a pag. 122, ex cod. S. Benigni Divionensis, & alio Parisiensi D. de Herouval, quæ ad Majores nostros prius miserat sua manu descripta. Eadem adhuc quater Mss. apud nos exstant, 1 ut a P. Beatillo Neapoli transmissa sunt anno 1640; 2 ex vetusto Legendario Card. Barberini f. 253; 3 ex Ms. Rebdorffensi; 4 ex Ms. S. Maximini Treveris, collato cum altero ecclesiæ Audomarensis; ne jam varios nostros antiquos Mss. codices excutiam, ab aliis Mss. nil discrepantes. Porro Acta illa omnia ita disposita sunt, ut nec rimam relinquant, per quam in Sancti tempora deveniatur.

[24] [e quibus certe tempora nemo eruet.] Priores istas legendas omnes superat Ms. aliud Rubeæ vallis, in quo Theodoricus Rex comparet, Pipinus, S. Audoënus &c. stylo ab aliis plane diverso, cui si Bertrandi historiam adjunxeris a f. 20 late deductam, tum illam, quam citat Catellus pag. 319, quæque fortasse a Bertrandiana non magnopere differt; incipit passio almi & gloriosi Martyris Antonini, qui passus est apud Appamiam sub Methopio Rege IV Kal. Septemb., data a D. Paschali Papa, in eccl. Lateran. B. Raymundo Episcopo Barbastensi; habebis quidquid confusionem parere & inextricabilibus nodis S. Antonini Acta involvere & implicare possit. Exstat præterea in museo nostro brevis alia ejusdem Sancti vita ex codice Ms. 33 Reginæ Sueciæ, stylo & rerum serie ab Equiliniana & Mombritiana diversa, quæque in fine expresse notat, passum esse beatissimum Martyrem Antoninum tempore Antonini Imperatoris cognomento Pii, quod etiam alibi legere memini. Ab his omnibus diversissima nobis venditat Benedictus Gononus pag. 256 ex Breviario Ordinis Eremitarum S. Augustini, cujus calculo vixerit S. Antoninus sub eo Theodorico Rege Gotho, qui in campis Catalaunicis adversus Attilam pugnans occisus est, adeoque martyrium subierit sub annum 449. Hujus systematis chronologiam memoriter ordinat Augustiniani Panthei nuperus auctor Augustinus Maria Arpe, ex Herrera, Elssio & Torello, qui omnes idem littus arare videntur. Chiffletius Dionysio Areopagitæ, eidemque ex ejus sententia Parisiensi Episcopo & Martyri, socium adjungens S. Antoninum, agonem ejus innectit seculo secundo. Alii verosimilius ad persecutionem Diocletiani respiciunt. Alii cum S. Audoëno & Pipino, Martelli filio, pessime connectunt. Quot capita, tot sententiæ; nulla, ad rectam rationem, nedum ad veritatem exacta.

[25] [Spondani opinionem non male refellit Chiffletius,] Annotationes Chiffletianæ a pag. 143 systemati ejus insistunt, de S. Antonino S. Dionysii Areopagitæ socio, unde potius novæ tenebræ nascuntur, quam ut lux affulgeat. Legendam a se post Labbeum editam, sublectam & in pauca contractam ait, a Vincentio Bellovacensi lib. 13, cap. 35, a Petro de Natalibus lib. 8 cap. 24, & a S. Antonino tit. 8, § 42. Ex ejus discursu magis patebit, quanta caligine obvoluta sint; quæ ad hunc S. Antoninam spectant. At Henricus Spondanus, inquit, Appamiæ creatus Episcopus, hæc scribit de hoc S. Antonino Martyre, Ecclesiæ suæ Patrono, in continuatione Annalium Baronii anno 1295 num. XI. Fuit quondam, ut fertur, ejus (nempe Apamiæ) Princeps Antoninus, ex genere Gothorum Tolosæ regnantium: cujus patrem, eam Regis Fredelaci titulo obtinuisse volunt, a loco videlicet sic tunc dicto: ex quo & postea Abbas monasterii ibi constructi, Fredelacensis, & Canonici regulares Fredelacenses in antiquis ejus monumentis appellati reperiuntur. Sic olim appellatos canonicos non negamus, sed unde id nominis obtinuerint paulo verisimilius explicat Catellus pag. 120. Pergit Spondanus apud Chiffletium: Ipse vero Antoninus Christi amore patriam deserens, post peragratam multo tempore, & miraculis illustratam urbem Romam, ceteramque Italiam, atque etiam Galliam, susceptosque sacros ordines, ad suos in fide & pietate instruendos, Tolosam Appamiasque reversus, gloriosissimum demum apud easdem Appamias, una cum prædicationis sociis Joanne & Almachio, martyrium pro fide Christi suscepit. Hactenus Spondani relatio, fundata in traditione, ut fertur.

[26] Subdit, eum coli (rursus Chiffletii verba sunt) ab Augustinianis, [at quæ ipse substituit, non magis admittenda.] quod subsequentibus temporibus Comiter Carcassonenses, Apamiæ in ejus honorem, de regula S. Augustini monasterium fundaverint, quod anno 1295 a Bonifacio Papa VIII episcopatus titulo donatum est, sub Tolosano Archiepiscopo. Addit autem, S. Antonini martyrium referri a Vincentio & S. Antonino in persecutionem Galerii & Maximini, quod ego apud illos non reperio. Oportet Chiffletium, fontem non consuluisse. Sed quidquid illi hac de re senserint, inquit, in eo non plus merentur fidei, quam qui apud Spondanum putarunt, S. Antoninum ortum fuisse ex Gothis Tolosæ regnantibus, aut etiam S. Augustino vel æqualem fuisse, vel supparem; quod ejus reliquiæ ab Augustinianis possideantur. Hæ omnes epochæ cum nullo nitantur fundamento, nec ab ejus vitæ antiquo scriptore vel leviter attingantur, pronum est, aliis rejectis, Antoninum Martyrem putare S. Dionysii discipulum, quem ille e portu Arelatensi in Aquitaniam destinarit, ut testantur Græcus anonymus, a Methodio laudatus, Methodius ipse, Methodii interpres Anastasius, & Hincmarus Remensis, duos Antoninos, seniorem & Juniorem, Dionysii Parisiensis & Areopagitæ discipulos aperte distinguens. Mitto reliqua æque quidquam probantia, quibus certe opinionem suam nemini, quod sciam, hactenus persuasit Chiffletius.

[27] Quid ego in hisce sentiam, nihil juverit hic præmature depromere, [Quid Occitanos pro Sancto suo facere conveniat.] cum tota res de integro examinanda sit ad diem 11 Septembris, quo Sanctum istum Antoninum apud Apamienses Occitanos coli, ex supradictis indubitatum est: nihil aliud hac prodroma dissertatione mihi præfixum fuit, quam sanctos Antoninos inter se distinguere, & cuique urbi, regioni aut ecclesiæ suum tribuere, præsertim Placentinis, qui patrium & popularem Sanctum solenni celebritate hoc IV Julii die venerantur, Ceterum cum spissa caligine, quasi studio involuta videam, quæ non solum ad Placentinum, sed & ad Apamiensem pertinent, auctor sum Apamiensibus, sive Canonicis regularibus, sive Eremitis Augustinianis, ut certiora, saltem verosimiliora monumenta de suo sancto Antonino nobis interim subministrent, conveniantque ipsi primum inter se de Actorum faciendo delecta, ne nos subinde indiligentiæ accusent, quod anam potius quam alteram legendam secuti fuerimus, imo omnes, quotquot sunt, rejicere cogamur; idque unum, ut probabile conjicere; corpus seu potissimam reliquiarum partem, ex Syria in Gallias allatam, seculo forte quinto aut sexto, cum aliis SS. Cai & Alexandri, nec non S. Nataliæ Virginis & Martyris Apamiensis, quas Apamiæ in Gallia ante Huguenottorum iconomachiam honoratas fuisse, testantur Sammarthani de Epp. Apamiensibus pag. 161 col. 2. Eæ autem sancti Antonini reliquiæ, tam miris Legendis excogitandis ansam præbuerint, unde consequens erit, S. Antoninum Apamiensem Galliæ, ab Apamiensi Syriæ diversum non esse, ac secundam Septembris ea causa assumptam fuisse, quod tali die S. Antoninum Apamiensem Syrum in Martyrologiis repererint; quamquam in Legenda, a Catello citata, passus dicatur S. Antoninus IV Kal. Septembris.

[28] [Translatio anni 887 satis probatæ.] Obscura sunt, ut dixi, implexa & perturbata omnia, sic ut post accuratam rerum discussionem, nihil probum aut integrum invenerim, præter fragmentum diplomatis, a Catello relatum pag. 621 & 622, ubi anno Incarnationis Domini DCCCLXXXVII; XIII Kal. Junii translatio corporis beati Martyris Antonini facta dicitur, Carolo minore Rege Francorum regnante. Quamvis & hic forte sui nævi non desint. Finis diplomatis est: Ad translationem reliquiarum gloriosissimi Martyris Antonini adfuerunt testes idonei, scilicet Præsules sanctissimi, & diversæ sanctitatis viri illustrissimi, quorum nomina hæc sunt; Theodardus Archiepiscopus Narbonæ, & cum illo Arnulphus Episcopus Carcassonæ, & venerabilis Raymundus Tolosæ Episcopus, Rogerius Episcopus Coseranensis [cum] Fulcrano Rodonicæ (monet Catellus, melius legendum Ruthenæ vel Ruthenicæ) & Albiensi Episcopo nomine Flotardo, & Caturcensi Episcopo, nomine Geraldo; ex quorum jussu, & precibus aliorum virorum nobilium, & ex præcepto nobilissimi Carcassonæ Comitis, nomine Rogerio, hæc omnia, quæ vidimus, audivimus; scripsimus & testificati sumus. Huc usque instrumentum, circumstantiis suis stabilitum, nisi & in eo deprehendantur aliqua, quæ severiorem criticam nequeant effugere, de quo suo tempore disputabitur.

[29] [Quandonam reliquiæ Palentiam adductæ fuerint, incertum est.] Iterum repeto, vitas omnes supra citatas & qualescumque legendas istas, satis aptas non videri, ut ex earum qualibet, multo minus ex omnium collectione, aliquid erui possit, quod eruditorum oculos subire mereatur; ut nisi momenta alia accesserint, subscribendum nobis sit invalescenti opinioni de Antoninis Apamiensi Syro & Apamiensi Gallo in unum conflandis, cujus ejusdem reliquiæ in Hispaniam transierint, eodem ipso tempore, quo in Galliam sunt allatæ, unde & ibi nova confusionis origo. Mallem equidem in eam partem inclinare, quod S. Antoninus Occitanus a Syro diversissimus sit, apud Apamiam Galliæ martyrium passus, durante adhuc Diocletiani persecutione, ut ante me censuerunt Bellovacensis, S. Antoninus Florentinus, Galesinius, Saussayus aliique plures suo tempore adducendi. Hujus Sancti, ut jam dicebam, reliquiarum pars in Hispaniam translata, in urbe Palentia aliisque ejus regnicivitatibus celeberrimum fecerint S. Antonino nomen & cultum, rejectis Dextri & Juliani fabellis, heri in Hispania natis, quas modo excutiendas suscipio.

§ IV. De S. Antonino Martyre Palentino in Hispania, seculo XVII primum excogitato.

Expendimus supra annuntiationem Martyrologii Romani, ad diem 11 Septembris his verbis conceptam: [S. Antoninus Aquitanus Palentiæ olim cultus,] Pamiæ in Gallia, sancti Antonini Martyris, cujus reliquiæ in ecclesia Palentina magna veneratione asservantur. Quam in rem Baronianæ notationis sensum dedimus; constare nempe ex Tabulis ecclesiæ Palentinæ, in qua ejus dies natalis (secunda illa Septembris) solenniter agitur, ubi sacræ corporis ejus reliquiæ requiescunt. Fuit hæc, vel ipso Tamayo, auctore Martyrologii Hispanici, teste, indubitata pridem Hispanorum sententia, nam S. E. Palentina, inquit ipse, in notis ad 11 Septembris, quæ S. Antoninum Martyrem patronum agnoscit, eum fuisse Gallūm contendit. Et paulo inferius: Cum sententia S. E. Palentinæ conveniunt omnes scriptores Gallicani, & Baronius eminentissimus Cardinalis, qui reliquias tantum Palentiæ asservatas recenset. Addere poterat Tamayus, nullam Hispanicam ecclesiam, quas tamen plures memorat, alium S. Antoninum coluisse, nullam, inquam dubitasse, quin apud se officium ecclesiasticum fieret de S. Antonino Apamiensi Gallo, donec P. F. Franciscus Bivarius, & D. Franciscus Sandovalius canonicus Palentinus insigni auctoritate Dextri & Juliani, illum fuisse Hispanum fabulari agressi sunt, ipsis suffragante Hispano Martyrologo, habitamque ea super re cum Palentinis disceptationem exponente, ac per quæstiones faciliter & feliciter se omnia absolvisse censente, in quo quam longe aberraverit, ostendet facilior & felicior quæstionum ejus atque argumentorum solutio.

[31] Prima apud Tamayum, sed inutilis quæstio versatur circa novem diversos sanctos Antoninos, [ab Hispanis loco depulsus] quos, nullo operæ pretio, ex Martyrologii Romani indice descripsit. Altera quæstione Baronium non immerito oppugnat, quod primus ipse in Gallica Pamia S. Antoninum posuerit ex fide Tabularum ecclesiæ Palentinæ. Idem Ipsum urgetur quæstione tertia, ex consensu Martyrologorum aliquot, apud quos S. Antoninus Gallus vere notus non fuit, quod nos supra fusius & evidentius demonstravimus. Ad rem suam propius accedens, quærit quarto: Quæ rationes historicæ ecclesiam Palentinam movere potuerint, ut vetustorum Breviariorum canitie & auctoritate despecta, ad alias assertiones amplectendas divagaretur. In eo consistit grande piaculum, quod nempe ecclesia ista, relicta historia, de martyrio sancti Antonini sub Martello aut Pipino, aliam in lectionibus suis amplexa fuisset, verosimillime ex Benedicto Gonono, in qua Martyr occubuisse scribitur anno 449, ad quod sese coactos crediderant Palentini, ut salvaretur alia narratio de Rege Sanctio Majore, qui vetustam S. Antonini ecclesiam in venatione repererat; hic vero Sanctius cum diu ante Pipinum vivere debuisset, ea propter epocha martyrii S. Antonini in Breviariorum reformatione omnino mutanda fuerat, id quod omni conatu improbat & impugnat Hispanus Martyrologus. Tum vero tota quæstione quinta prædictam de Sanctio historiam explicat, haud inepte ad hominem colligens, S. Antoninum Apamiensem Gallum ecclesiæ Palentinæ patronum esse non posse, si Pipino antiquior non fuerit: quod rursus inculcat quæstione sexta, altare, effigiem, cryptas, reliquias, a Rege inventas, ad talem S. Antoninum referri omnino non posse.

[32] [propter erroneam epocham;] Ex omnibus istis Tamayi quæstionibus, hæc demum educitur propositio, si sanctus Antoninus Apamiensis Gallus non subierit martyrium ante annum 771, male a Palentinis in patronum assumptus est, cum verus eorum patronus, ut minimum seculo VI pro tali agnitus fuerit. Et recte quidem arguit, supposita veritate historiæ Regis Sanctii Majoris, quam expendere aut discutere hujus loci non est. Instat ulterius Tamayus, & scopum prosequens, aliam istam a reformatoribus Breviarii substitutam ex Gonono historiam de S. Antonini passione ad annum 449 retracta, ut imaginariam etiam & commentitiam repudiat, satis recte ad hominem denuo inferens & regerens, antiquiorem aliquem S. Antoninum investigandum, qui ut patronus ab ecclesia Palentina honorari potuerit. Si hic stetisset Tamayus, haud equidem invitus opinioni ejus subscriberem, quandoquidem & mihi plane verosimile sit, S. Antoninum Gallum Martyrem, si ullus umquam exstitit, ad Diocletiani aut antiquiorem aliquam persecutionem spectare, ut § præcedenti pluribus disceptatum est, vel, quæ altera rei substantiæ salvandæ via fuit, plane admittendum, sancti Martyris Apamiensis Syri reliquias in Galliam deportatas esse, quarum pars aliqua in Hispanias aliquando translata sit. Sed Tamayi vestigiis pergamus insistere.

[33] [sed pessime ei substitutus popularis] Positis per dictas jam quæstiones fundamentis, seu majori syllogismi sui propositione, Supponensque semper S. Antoninum Apamiensem Gallum, nullum esse posse, si martyrii coronam consecutus non sit annis 449, vel 771, quæ vocari debet Syllogismi secunda seu assumpta propositio, inde conclusionem elicit, dubio procul pro Hispano aliquo Martyre vexillum, devictis erroribus, exaltandum. Hæc est sincera & integra Tamayi argumentatio, cujus minorem propositionem adversus Gallos aliquos præsertim Bertrandum & Catellum, ut ut non male probet, ab aliis mecum sentientibus ea omnino negabitur, quemadmodum jam satis negata & eversa est, ut proinde ridicula sit novella Sandovalii & Tamayi sequela, martyrem aliquem sub S. Antonini nomine in ipsa Hispania quærendum, ejusque vexillum devictis erroribus exaltandum. Ita ante Sandovalium & Tamayum argumentatum opinor, quisquis depravatarum mercium in Hispaniam comportator, Dextrini chronici commenta orbi obtrusit, jam pridem a prudentioribus Hispanis ita exagitata, excussa & difflata, ut nullus hodie tantillum eruditus, ea recitare audeat, nedum in argumenti cujuscumque probationem adducere. Atqui in hoc solo chronico & hujusmodi fabulatoribus repertus est S. Antoninus Martyr Hispanus: viderint itaque Sandovalius & Tamayus, quale vexillum Sancto mere conficto exaltari possit.

[34] [plane confictus ex pseudo chronicis Dextri &c.] Juvat audire triumphantem Tamayum, his verbis: Ad hujus victoriæ firmitatem, inquit, sequentia supponenda sunt, ut ad veritatis apicem accedamus, & erroris commissi a reformatoribus Palentinis futile fundamentum enervemus. Primum, quod sanctus iste Antoninus, cujus ecclesiam tempore Gothorum fuit venerata Palentia, cujusque effigiem & reliquias in altari intra cryptam Sanctius Major invenit, fuit origine Hispanus, & apud Apamiam urbem Vaccæorum, prope Palentiam sitam, martyrio exstitit tempore Diocletiani coronatus. Hujus assertionis identitatem probamus, primo ex Flavio Dextro, in chronico anno 308, ubi Bivarius in Not. Comment. 2, num. 11, fol. 366, sequenti clausula: Apamiæ Tarraconensi, oppido Vaccæorum, ad fluvium Arlanzonem, passio S. Antonini Martyris. Ecce ex Dextro S. Antoninum Martyrem Hispanum, eumque martyrio coronatum anno 308, in persecutione Diocletiani, quæ adhuc in illum annum continuata est, ut pluribus probat D. Franciscus Sandovalius, in Apologia pro S. Antonino Hispano § 2, fol. 12. Hic nimirum primus vexillum extulit, ut ex Dextro & Bivario, reconditam eatenus, Hispanis veritatem revelaret. Qui deinde a Tamayo adducuntur, Galesinius & Maurolycus, de S. Antonino Hispano nec per somnium locuti sunt; nec scriptores Gallicani, nec quæ præterea corradit, in S. Antonini Hispani favorem quidquam conferunt; solus Dexter cum suo commentatore Bivario pro Hispano Martyre victoriæ vexillum devictis erroribus exaltavit. Atque hoc præcipuum, imo unicum est Tamayi pro suo Hispano Martyre Antonino argumentum.

[35] Alia nihilominus congerit, & quidem argumento secundo ad nauseam usque probare intendit, [quibus unice innituntur speciosa Tamayi argumenta,] sanctum Antoninum Apamiensem Gallum martyrium fecisse sub Martello aut Pipino, nempe ex Legendis Bertrandi & aliorum, quas admitti non posse supra demonstravimus. Argumentum ordine tertium id pugnat, ut reliquias sancti Antonini Galli, numquam in Hispanias advectas credamus. Compaterer sane Hispanis, si id alicunde evicisset Tamayus, nam si ex Syria aut ex Gallia Aquitanica Palentiam numquam allatæ fuerint prædictæ reliquiæ, mihi quidem persuasissimum est, nullas ibi umquam S. Antonini Martyris reliquias exstitisse, nec modo existere. At enim Tamayi argumento non magnopere turbemur. Damus ei ultro & admittimus, reliquias S. Antonini Apamiæ in Aquitania translatas anno 887, quemadmodum ex adducto superius instrumento satis constat; At quis ibi asserit, singula omnino Sancti membra aut ossa reperta fuisse? Quis ea tam rigide accipienda existimet, ut nulla sacri corporis pars, multis ante seculis inde potuerit ablata fuisse. Legendaria quæ perpetuo citantur, ex eo genere sunt, quæ ante rejicienda diximus, quorumque inde falsitas patet, quod discerptum corpus alibi referant, caput vero Apamia longe dissitum. Aliis probationibus opus est, ut vel verisimile umquam reddatur, nullas sancti Antonini reliquias Apamia Palentiam in Hispanias absportatas.

[36] Non minus imbellia sunt tela, quæ argumento quarto & quinto intorquet, [nullo negotio convulsa,] Legendis suis Gallicis immersus Tamayus. S. Antoninus Gallus, inquit, ut ex historiis Gallicanis & Breviariis Pamiensi, Carcassonensi & ceteris Aquitaniæ colligitur, fuit presbyter & monachus, aut Benedictinus aut Eremita Augustinianus &c. De his, meris nempe circumstantiis, & ad veri martyrii substantiam nihil facientibus, disputet ipse cum iis, qui in legendarum istarum verba jurant, apud me Martyr fuit Antoninus, sive is Gallus sive Syrus fuerit, de sacerdotio & monachatu, seu Benedictino seu Augustiniano, nec quæro, nec curo. Rursus a sociis arguit, quos legendæ Gallicæ suo S. Antonino tribuunt, cum ille, qui sub Diocletiano, apud Dextrum, Julianum & Bivarium passus est, nullos tales habuisse legatur. Apage socios, de quibus hic minime agitur; satis mihi est, modo Martyr aliquis Apamiensis vere exstiterit, cujus nonnullæ reliquiæ Palentiam in Hispanias deferri potuerint. Nego itaque & plane respuo deductam ex his omnibus Tamayi consequentiam hujusmodi: Hinc auctoritate Dextri & Juliani archipresbyteri Toletani suffulti credimus, nostrum fuisse Antoninum, non Gallum; eumque Diocletiani persecutione occisum, apud Apamiam urbem in Vaccæis Hispaniæ, ex superius relatis & loco Dextri, qui urbem Apamiam Hispaniæ in Veccæis palæstram Martyri designat.

[37] [quibus Palentini male seducerentur.] Nego, inquam, totam illam, & si duplo longior fuerit, Tamayi consequentiam; nego consequens ipsum, in sola duorum pseudochronicorum auctoritate fundatum, Dextri nimirum & Juliani. Nego proinde Acta ipsa, a Tamayo pro majori parte conficta; nego adjuncta nova ratiocinia, iisdem stramineis fulcris subnixa. Nego, Apamiam, seu Pamiam civitatem, in Hispania Tarraconensi umquam exstitisse, quæ geographis omnibus, fatente Tamayo, ignota, in uno commentitii Dextri chronico fabricata est; qui, inquit Tamayus, hujus urbis topotessiam describit supradicto anno 308, num. 11; ubi Bivarius & Carus conveniunt, relati a Sandoval supra. Vel si sexcenti Dextrini chronici topographi & commentatores conveniant, nihilo magis fiet, ut sensatus quisquam & cordatus tam insipidis fabulis & toties convulsis, abduci se patiatur. Quod vero subdit Tamayus, Canonicos Palentinos alloquens; Omnia hæc rimetur S. E. Palentina & ejus Capitulum, ut. Deo annuente, ad veritatis apicem, errore deposito, perveniat: id nos potiori jure monemus, ne saltem ex anilibus Dextri & Juliani somniis, Breviarii sui lectiones reformandas suscipiat, sed eas intactas relinquat, aut communes assumat, donec ad II Septembris operosius dispiciatur, an & quæ Legenda, de S. Antonino Apamiensi tolerari possit. Quod siqua interim antiqua & solida repererint eruditi Palentini, quibus aut Sanctus ipse, quem ego hactenus ab Apamiensi diversum non existimo, aut ejus cultus & miracula exornari queant, huc destinare ne graventur, imo & sensa sua clare & audacter exprimant, circa hanc nostram Prodromam ad SS. Antoninos, mense Septembri ex professo illustrandos, dissertationem. Nunc resumenda sunt, quæ ad sanctum illum Antoninum, quem Placentini hoc IV Julii die venerantur, seorsim pertinent.

§ V. De Actis S. Antonini Placentini, præsertim Equilinianis.

[Quam certus est Placentiæ Patronus S. Antoninus,] Jam supra § 2 ex certissimis ecclesiasticis monumentis abunde evici, S. Antoninum Martyrem Placentinum, a quibuscumque synonymis ita diversum esse, ut soli Placentinæ urbi proprius ejusdemque protector & singularis patronus merito dici possit & debeat, id quod nemo hactenus tanta evidentia & certitudine probatum demonstratumque ostenderat. Reliquum jam esset, ut paribus argumentis illustranda exornandaque susciperem gloriosissimi Sancti Acta, gesta, miracula, aut aliqualem vitæ antiquam seriem, siquidem ulla ad nos pervenisset. Est hæc non unius ecclesiæ in orbe catholico infelicitas, ut Sanctos, eosque patronos singularissimos, non raro habeant, de quorum rebus gestis nihil memoriæ proditum sit; aut si umquam fuit, variis temporum calamitatibus interciderit perieritque. Hæc prima mali labes, unde plures alias, nimium fœcunde progenitas, non sine mœrore agnoscimus. Cum enim apud plebem vix recipiantur, saltem popularem istam æstimationem non consequantur Sancti, de quibus Legendæ non exstant; eo autem pluris Sanctos vulgus faciat, quo plura miranda & stupenda, longis parergis & locis communibus exornata, de iis narrantur; hinc ad æmulationem & contentionem usque certatim in lucem protrusæ sunt innumeræ historiæ, undecumque collectæ & contextæ, dicam an confictæ; quæ nobis hodie plus molestiæ & difficultatis afferunt, quam fabricatoribus olim suis, ut minimum paulo nimis pie credulis, famæ aut æstimationis pepererint.

[39] Ad eruditos verba facio & harum rerum peritos, quibus ignotum non est, [tam sunt incerta ejus gesta, recentissime compilata,] id genus mercium diluvium, si ita loqui licet, quo se orbis catholicus immersum vidit & miratus est, priusquam aliquis de talibus piis, ac devotis fictionibus, & popularibus suppositionibus ad rectam crisim revocandis aut e medio tollendis cogitasset. Frustra hic sit, per locos in Actis nostris communissimos decurrere; vix dies occurrit, quo id merito non deploraverint Majores nostri: neque recentissima exempla desunt primis quatuor mensis hujus Julii diebus, quæ in lectorum oculos continuo incurrant. Hos inter, pie magis quam maligne exornatos commentarios locum sibi postulant, quæ vir, cetera eruditus, Petrus Maria Campius, ecclesiæ Placentinæ canonicus elapso proxime seculo primus de sancto suo Antonino Martyre Placentino in publicam lucem emisit, diversis tribus operibus, magis ac magis, pro ea qua pollebat dicendi, & aliorum oratorum ac poetarum conceptus colligendi facultate, auctis & mirum in modum amplificatis; in quibus id plane deficit, quod in his rebus primum esse oporteret, vita nempe aut saltem narratio aliqua, quæ non octo aut decem totis seculis a Sancti martyrio dissita, iis probabilitatis momentis vestiretur, quibus eruditorum oculos subire non subterfugeret. Id vero maxime dolendum, talium monumentorum ingentem Placentiæ penuriam fuisse, adeo ut alienas historias, easque non satis germanas ex Gallia accersere debuerint, Sancto suo applicandas.

[40] Non dissimulavi superius vera oerum, qui ita senserint, [a Campio, nihil antiqui aut solidi citante,] judicia, & ne aliunde, quam ex ipsa Italia ea repetam, Ferrarius & Florentinius, quorum verba præcedentibus paragraphis relata sunt, mentem suam satis aperte pridem expressere: videlicet, sancti Antonini Placentini qualiacumque Acta, ex Gallicis S. Antonini Apamiensis desumpta aut mutuata esse. Id equidem certum existimo, nullam hactenus Placentiæ ordinatam S. Antonini vitæ seriem, saltem quæ nota sit, prodiisse, ante seculi XVII principium, quo laudatus Campius, ab oratoria arte magis quam a veritate historica commendandus, plurima de sancto Antonino scribere aggressus est. Citat quidem Placentinus historiographus Campius antiquos admodum suæ ecclesiæ manu exaratos codices, & vetus Placentinum Breviarium … permultas depictas tabulas & vetustiores picturas. Item sancti gesta non inconcinne celebrata heroico carmine a Francisco Bernardino Cypellario in suo panegyrico S. Antonini Martyris; Sapphico autem Adonioque versu per Fridericum Scotum comitem & patritium Placentinum … Demum remittit nos ad Thebæam historiam Guilielmi Baldesani Taurinensis. Multa præterea, inquit, huc pertinentia petant per otium, qui cupiunt, ex commentariis, quos Italica lingua eleganter conscriptos edidit Guilielmus Baldessanus a Carmagnola theologus, de sacra Thebæorum historia.

[41] [aut quod non 10 ferme seculis Sancto posterius sit.] Hi nimirum sunt fontes, ex quibus hausit, & quos solos assignare potuit Campius, panegyricas orationes, meris tropis, ingenii adinventionibus & inflato sermone turgidas; poëticas fictiones, & historiam Thebæam stylo, ordine & rerum narratione ab istis non multum dissimilem, in cujus prima editione anni 1589 quadraginta heroes nominatim exprimuntur, quorum vix ternos appellare noverat, is qui gloriosissimæ legionis certamen descripsit Lugdunensis Eucherius. Neque his contentus Baldesanus, alteris typis anno 1604, alios prope sexaginta, tantillo annorum intervallo in lucem protulit, facturus subinde, ut nulli ferme Agaunensi seu Thebæo pugili proprium deesset nomen, si novas operis sui editiones successu temporis adornasset. Qui scripta hujusmodi & id genus auctores in Actorum S. Antonini probationem adducit, satis manifeste ostendit, bonas nobis cogitationes, oratorios conceptus & poëtarum lenocinia pro antiquis & sinceris monumentis obtrudi. At, inquies, antiquos admodum manu exaratos codices, vetus Placentinum Breviarium, permultas depictas tabulas, & vetustiores picturas consuluit Campius; audio: verum probari mihi pervelim, ex his omnibus vel unicum esse instrumentum, quod seculum XIV ætate superet. Et quid si ad sec. XIII ascendere contendas, an inde, obsecro, quidquam deduci possit, quod pro re, totis decem ante seculis gesta, testimonium ferat? Eruditis iterum loquor, quos non verborum ornatus, aut styli & penicilli elegantia, sed sola pascunt rationum argumentorumque historicorum momenta. Ea ego omnia Placentinis, solo veritatis eruendæ intuitu, consideranda relinquo.

[42] [Neque admittenda Equilini, ut ut brevis narratio,] Ait Campius, Petrum Natalem S. Antonini Acta in Catalogo Sanctorum peranguste descripsisse lib. 8 cap. 133. Peranguste utique primum scripsit Equilinus Antistes, sec. XIV ad finem vergente, neque tamen in ipsius angusta scriptione quidquam reperio, quod antiquis monumentis substet, aut cum iis quæ Martyrologiorum auctoritate certa sunt, componi possit, excepta sola prima angusta periodo. En rursus Equilini verba: Antoninus Martyr apud Placentiam civitatem passus est. Hæc sunt, quæ ut indubitata admitto. Qui unus fuit ex sacra legione Thebæorum & socius B. Mauritii Martyris. Si in ea legione militavit S. Antoninus, fuit certo B. Mauritii socius; at quo teste, quo vetusto auctore suffragante, hoc asserit Equilinus? Ex mera, opinor, Placentinorum traditione, tunc maxime nata, cum plures Italiæ urbes, præsertim in Insubriæ, ex præfata legione, aut unum aut plures socios sibi vindicarunt; quos armis, scutis, & galeis indutos, ad varia munia promoverunt, ita ut noster S. Antoninus vexillifer fuisse censeatur. Sed, amabo, quid Placentino Italo cum Thebæis? Quis satis suadeat, S. Antoninum Ægyptiæ legioni, & in Ægypto adscriptum? Mirari liceat, tam parum congruentia, tam facile adoptari potuisse. Paucis dictum sit, non omisissent antiqui Martyrologi Thebæi militis appellationem, si seculo VII aut VIII de ea re vel cogitatum fuisset. Ego Thebæum dicam S. Antoninum, &, si ita vis, S. Mauritio dignitate militari proximum, modo id ex vetustioribus Tabulis, quam sint Equilinianæ, Baldesianæ aut Campianæ demonstretur. Reliquas Equilini angustias expendamus.

[43] Qui de Placentinis finibus egressus, per orientales provincias pertransivit, [cum Sanctum Thebæis adscribit:] & multa miracula fecit. Demum ad urbem suam rediens, ab infidelibus tentus, & capite cæsus, glorioso martyrio coronatus est. En totam Actorum seriem, quæ quidem seculo XIV apud Placentinos recepta fuerit. Verum aut ego fallor, aut ipsi non satis consulunt sancti sui Martyris gloriæ, dum eum e totius Thebææ legionis carnificina incolumem evasisse credi volunt; solum, opinor, & unicum, de quo id traditum reperiatur; siquidem satis tuto tradi potuit, cum aliunde constet, tam felicem fuisse exercitum illum, ut in ejus congregatione beatissima nullus perierit, dum nullus evasit; ut vide apud Ruinartium in prævia ad passionem SS. Martyrum Agaunensium admonitione. Jam etiam dixi, præter omnem verosimilitudinem, Thebæum fingi, qui Italus fuerit. Id observans Campius, iter orientale militiæ præmittendum putavit, sic ut S. Antoninus in Ægypto agens, militum istorum pietatem admiratus, in tam sanctam legionem cooptari postulaverit. Verum tota illa S. Antonini in Orientem peregrinatio, sive militiæ præferatur, sive postponatur, purum putum est episodium, avide a Campio arreptum, ut eloquentiæ suæ vela latissime expanderet, haud dubie ad illud itinerarium alludens, quod supra § 2 diximus, non posse ullo pacto S. Antonino Martyri Placentino adscribi, nisi per enormem parachronismum seculum septimum aut octavum, cum tertio vel quarto connectatur.

[44] Ex parvo Equilini specimine abunde patet, quantum duobus seculis accreverit Placentinorum de suo S. Antonino traditio, [neque cetera satis substant] sic ut ex pauculis istis Petri Natalis lineolis opus septuaginta & amplius paginarum in forma quarta molitus sit Canonicus Campius, postmodum in historia sua ecclesiastica immensum sese diffundens, ut ferme ex gutta Oceanum exundasse non sine magno stupore advertas. Reliqua Equilini verba, quæ ad inventionem & translationem corporis spectant, subjungam: Cujus corpus ignotum Dominus beato Savino, ipsius civitatis Episcopo revelavit. Apparuit enim ei vir splendidus, qui ostendit ei, ubi jacebat sancti Martyris corpus; qui etiam formam corporis & membra & annos militiæ, & nomen & caput abscissum signavit, urceum quoque plenum ejus sanguine pro testimonio servatum innotuit. Et ut ipsum corpus ex eodem loco levaret, & digno sepulcro condere deberet, admonuit: qui evigilans, visionem clero & populo reseravit, & in loco ostenso fodere cunctos præcepit; ubi sanctum corpus, sicut Episcopo ostensum fuerat, per omnia inventum est. Quod dum levarent, guttæ aliquæ ex eo profluxerunt. In cujus translatione, cum solus ibi esset Savinus Episcopus, sex alii episcopi apparuerunt, qui essent, vel unde venissent, omnibus ignoti. Levantes ergo corpus Martyris, posuerunt in sepulcro S. Victoris Episcopi, qui alias in vita sua spiritu prophetico prædixerat, quod post ejus obitum major eo in ipso tumulo quiescere debebat. Sepulto quoque corpore, Episcopi illi, qui apparuerant, subito discedentes, nusquam visi fuerunt, sicque sanctum corpus condigna reverentia condiderunt pridie Kal. Octobris.

[45] Utut hæc omnia paucis complexus sit Equilinus Antistes Petrus, satis colligitur, non nisi ex meris etiam populi traditionibus tam multas mirandasque visiones, [Equilini non magna auctoritate.] tot stupenda miracula & vaticinia proficisci potuisse, quæ a Placentinis, religiosis sui Sancti cultoribus, credi equidem patior, verum ut a viris doctis & cordatis admittantur, vetusto aliquo monumento confirmari nimium vellem: tot prodigia, tam paucis lineis congesta testimonium postulant, aliqua saltem fide æstimandum, quod seculo Equiliniano longe antiquius sit. Laudandus sane Antistitis istius labor, laudanda diligentia, at quanti hodie fiat ejus collectio, præsertim dum de gestis Sanctorum agit, quæ ejus ætatem tot seculis antecedunt, in his nostris Actis non semel explicatum est. Ut brevi compendio invenias, quam de eo opere opinionem Majores nostri pridem conceperint, consule Responsiones Papebrochii ad articulum XI, num. 128. Jam vero si tam exiguæ fidei sint pauca illa, quæ in suo Catalogo peranguste descripsit Petrus Natalis, quid de amplissimis illis Campii commentationibus censendum erit, in quibus omnia immensum dilatantur? Ex primi ejus Latini opusculi, Placentiæ apud Joannem Bazochium 1603 typis editi, justa æstimatione, de reliquis statuet eruditus lector.

§ VI. De S. Antonini Actis, a Canonico Campio Latine & Italice vulgatis.

[Quantum Placentiæ accreverint Equiliniana] Quam debili & fragili fundamento subsistant populares, sive de Sanctis, sive de aliis rebus traditiones, quæ certis monumentis posteritati relictæ non sunt, vel si alia desint, manifeste ostendit hodierna S. Antonini hitoria, in qua neque id solum satis exploratum habent Placentini, Syrusne natione & gente, an Pannonius, an vero Placentinus fuerit Sanctus. Placentiam ejus patriam fuisse, expresse notat Equilinus, notat item Baldesanus: in antiquis Breviariis & Kalendariis suis Placentinis reperit Florentinius supra, S. Antoninum in Pannonia natum: Campius in prioribus suis opusculis non dubitavit scribere; Antoninum Apamiæ ex nobilibus parentibus anno circiter ducentesimo & septuagesimo humanæ salutis ortum. Ast in historia sua ecclesiastica, grandibus tribus tomis in folio constante, tomo 1, pag. 27 & 28, Cypellarii panegyrim secutus, clarissime asserit, Sanctum Placentiæ aut saltem in agro Placentino lucem aspexisse, non sine prægressa miraculosa visione prægnanti matri exhibita, quasi aquilam paritura esset &c. Quid non procudit humanum ingenium, dum fœcundæ imaginationi frena laxans, ad exornanda quælibet libere evagari sinitur. Hæc prima Campii inconstantia, cujus lapsus alios prosequi non lubet, ne hic solus paragraphus operis ejus molem exæquet; solum enim latinum opusculum hic expendendum suscipio.

[47] Post recitata jam verba sequitur: Adolescens illustri Thebæorum legioni adscriptus, [ostendit elogium latinum Campii,] duce glorioso Mauritio, militiæ operam dedit. Tum paulo fusius enarrat, quæ ad Thebæorum cædem pertinent, e qua Deo servante & ad majora vocante, inclytus miles, unaque alii perpauci illæsi incolumesque evasere. Hariolatur hic Campius: nam, ut supra dixi, ex gloriosissima illa legione nullus periit, quia nullus evasit. Ceterum quid de militia Thebæana censeam, sive Apamiensis, sive Pannonius, sive Placentinus fuerit S. Antoninus, jam abunde declaravi. Atque eatenus nihil narratur, quod cum S. Antonino Apamiensi Gallo quidquam commune habeat; nam in eo, quod præ manibus habemus, opusculo, Apameam Syriæ satis aperte insinuat Campius. Quæ sequuntur, ex Legenda gallica certo videntur accepta: Ipse vero Antoninus, multis peragratis regionibus, Placentiam pervenit, ubi quamplurimos, imprimisque Festum principem ac ditissimum virum ab idolorum cultu ad Christianæ fidei religionem assidua divinæ legis enunciatione traduxit. Peragratæ regiones & Festus princeps, tam clare conveniunt cum Actis S. Antonini Apamiensis in Occitania, ut ovum ovo similius esse non possit. Neque mihi hic regeras, Apamienses Gallos Acta S. Antonini Placentini æque expilare potuisse, ac Placentinos Acta Gallica. Utrumlibet selige, per me licet; ex eo capite nec hilum majoris auctoritatis acquirent Acta illa, sive origine Gallica, sive Italica fuerint; seculum vitiatum ita olent, ut cujuscumque gentis dixeris, a suppositionis & fictionis rubigine eximi omnino nequeant. Campii elogium excutere pergimus.

[48] Atque haud ita multo post, adhibito sibi comite Joanne Placentino presbytero, [ex Actis aliis & famoso itinerario male digestum.] in alias etiam orbis terræ partes, & præsertim in sanctissima Hierosolymorum loca peregrinationem pie ac religiose suscepit. Verum Joanne ipso jam mortuo & Capharnaum, in urbe sacrarum litterarum monumentis celebrata, sepulto, Placentiam regressus. Cantilena eadem est, quam supra respuendam ostendimus, nulla auctoritate, nullis rationibus nixa, nisi iis, quæ totam S. Antonini historiam meræ fictionis & fabulositatis evidenter convincunt, ut ex ipso S. Antonini & socii Joannis itinerario, a Papebrochio ante tomum 2 Maii edito, perspicere poterit curiosus lector. Peregrinationes illæ & itineraria ad exornandas fabulas mirifice conducunt. Non ita abhorreo ab iis quæ subdit Campius, nempe Sanctum nostrum Placentiam regressum (siquidem inde peregrinationis causa umquam egressus est) eodem adhuc sæviente nefario Imperatore Maximiano (id vero ab edito itinerario alienissimum est.) Cum autem Christum ardentius prædicare non desineret, ejusque fides ab infestis ac insidiosis tyranni satellitibus varie tentata constantior permaneret, ultro vir Sanctus in agro Trabani obviam factus, & ab eis correptus, sævissime excruciatur; ad ripam demum subterfluentis Trebiæ, abscisso a cervicibus capite, martyrio feliciter coronatur IV Non. Julii. Aut hæ, aut similes accessoriæ circumstantiæ veræ esse possunt; diem prorsus non recipio, cum ex Martyrologiis constet, natalem ejus referendum ad XXX Septembris: quarta illa Julii cum ceteris traditionibus invaluit; unde accepta, ignoro. Habe clariora.

[49] Jam vero, ejus corpore a nesariis hominibus in flumen ipsum Trebiam dejecto, [Conferuntur Acta Apamiensia,] sanguis, cum in unum coactus fluitaret, in urceo divina providentia per angelos collectus, una cum capite in navicula mirabiliter imponitur: quæ item ab angelis duobus, in specie aquilarum, per idem flumen deducta, ad Festi Principis domum applicuit, urbi Placentinæ proximam; quæ nunc templum S. Mariæ de Curtina vocatur. At Festus, Domino indicante, agnoscens venerandum Antonini caput sibi destinatum, illud idem repetere hospitium, unde olim diri Imperatoris metu, Christianus miles, adhuc inter mortales degens, exclusus fuerat; illico domum satis, ut fieri potuit, decenter exornat, sacras reliquias excipit reconditque, exosculans & præ gaudio illacrymans. Hæc quidem ex actis Apamiensibus ad verbum omnino desumpta non sunt, verum iis ita affinia, ut historiam alteram ex altera concinnatam esse oporteat. Nec multum abludunt hæc: Sed & sanctum divi Martyris corpus postridie divino monitu repertum, & inde ubi passus fuerat (qui sane locus millia passuum ferme quindecim ab urbe nostra distat) undis sponte sua cedentibus, sublatum, in eamdem domum, maxima cum fidelium omnium lætitia deferendum curavit, multa interim mirabilia faciente Deo, ad præclaras & insignes ipsius Martyris exuvias.

[50] [cum hodiernis Placentinis.] De solo S. Antonini capite, aquilarum ductu in Festi domum navicula deportato, loquuntur Acta Apamiensia; hic de corpore præterea agitur, opinor, ut tota historia ad catastrophen, superius ex Equilino propositam, ordine perducatur. Sic sua connectit Campius: Procedente vero tempore, hisce pignoribus adeo charis, adeo pretiosis, a nostræ religionis hostibus idem Festus metuens, qui vel in corpora Sanctorum tumulis mandata, in dies magis desævirent, ea in puteum grate & religiose composita abdidit, quem hodie quoque contueri est in eadem S. Mariæ ecclesia, quo maxime siccitatis temporibus, clerus populusque suppliciter procedentes, ex perantiquo more puteum ipsum aperire consueverunt, & inclyti Martyris deprecatione, aridam terræ faciem opportuno imbre perfundi sæpissime animadvertunt. Agnosco lubens laudoque divina beneficia per Sancti merita & intercessionem devotis clientibus concedi solita, ex quibus id saltem verosimillime consequitur, quod supra Placentinis haud obscure vindicavimus, nempe sancti Antonini superstites reliquias ibidem quiescere, eumque urbis totius, imo & totius agri Placentini patronum, tutelarem & protectorem merito nuncupari; quamquam de ejus rebus gestis & passione vix quidquam supersit, quod satis tuto admitti posse censeamus. En modo reliquam Equilinianæ vitæ partem, paulo ornatius a Campio redditam.

[51] [Equilinum auxit Campius;] Compluribus autem post annis, cum jam ipsum patroni & Martyris Antonini, miraculis clari, nomen apud Placentinos celeberrimum esset, ipsius vero sepulcrum adhuc ignotum delitesceret; hoc quoque a B. Savino, secundo hujusce civitatis Episcopo (cujus gloriose meminit S. Gregorius Papa in libro Dialogorum, ut vide in Actis nostris ad XVII Januarii, tomo 2 pag. 163) divina admonitione instructo, cum toto Clero, ac magna populi veneratione, effossa terra inventum est, indeque Martyris gloriosum corpus & caput a corpore abscissum, una cum vasculo, recenti etiam tum sanguine pleno, perinde acsi paulo ante fuisset infusus, sanctus ille Præsul in hanc basilicam, divo Victori Martyri tunc consecratam, transferre studebat, cum non sine miraculo gutta recentioris sanguinis e corpore emanans, certissimum martyrii præbuit testimonium: quin etiam, cum unus tantum ipse adesset Episcopus, sex alii incogniti Antistites ex improviso affuerunt, qui pontificio ipsi quoque ornatu venerabiles, reliquias ab sese cohonestatas, Novembris Idibus summa cum religione condiderunt in tumulo S. Victoris, primi Placentiæ Episcopi & Confessoris, ejusdem ipsius basilicæ conditoris, qui antea vivens, inter cetera virtutum insignia, etiam divino spiritu afflatus prædixerat, post suum obitum sore, ut major se, in eodem illo tumulo collocaretur. Hæc satis consona sunt narrationi Petri Natalis, quam paragrapho præcedenti retulimus, sub ea tamen cautione, quod tot collecta miracula, antiqui alicujus scriptoris fidem requirant.

[52] Novam prodigium Equilino superadjecit Campius, [utriusque scripta aliis monumentis firmanda,] haud dubie ex recepta alia Placentinorum traditione, quam Petrus ignoraverit. Quo circa, inquit, ejus ossa, Martyri Antonino digniore loco repente, omnibus qui tum aderant, aspicientibus & stupentibus, concesso, in urnæ suæ partem sese recepere; ex quo etiam tempore hæc ipsamet ædes S. Antonini Martyris cœpta est nuncupari. Ita nominari templum noverat Campius, sed talis miraculi occasione inditam appellationem, hoc est, quod majori auctoritate subnixum desideramus. Hanc objectionem prævenire quodammodo voluit Campius, dum sic pergit: Quod siquis hujus Sancti vitam, martyrium & miracula nosse velit, Petrum Natalem adeat, qui ea in Catalogo Sanctorum, licet peranguste describit lib. 8, cap. 133. Qui quidem non video quamobrem ejusdem libri cap. 24, ea ipsa, quæ de mirabili angelorum obsequio, & cymbæ appulsu memorata sunt, alteri ejusdem nominis sancto Martyri attribuat, reclamantibus præsertim antiquis admodum hujus ecclesiæ manu exaratis codicibus & veteri Placentino Breviario, in quibus hæc eadem, plurimaque alia divi Martyris inclyte gesta fusius explicantur, atque permultis depictis tabulis, vetustioribusque picturis, quæ cum hic tum alibi exstant, magis ac magis confirmantur. Ne frustra repetam, quæ plus satis inculcata sunt; jam diximus, cur alteri Martyri mirabile angelorum obsequium, cymbæ appulsum, & tot alia tribuerit Equilinus; ceterorum documentorum fidem & ætatem, supra etiam ad saturitatem expendimus. Ostendat aliquis, nos de iis non recte sensisse, prodatque vetustiora & sinceriora instrumenta & si trita parœmia loqui licet, Veronensia magis exquirat quam Placentina; quæcumque ea fuerint omnia gratanter acceptabimus, parati rem de integro retractare ad XXX Septembris, quo die S. Antoninum Placentinum vere colendum esse, authentica Martyrologia ad oculum demonstrant.

[53] Hic tandem sistimus ac toti prodromæ dissertationi finem imponimus, [quæ ad 30 Sep. de integro illustrari possint.] seclusa longiori vita Italica, ab eodem Campio & eodem ipso anno 1603 typis edita, de qua quid statuendum decernendumve sit, facile intelligitur. Etenim si tam parum subsistant, quæ brevissimis illis actis Latinis in lucem protulit Campius, quæque ego totius operis substructionem appello, quid, obsecro censeri demum poterit de longissima oratione panegyrica, ad quam amplificandam nihil artis & eloquentiæ prætermisit, orator longe melior quam historicus. Quid porro sincerioris veritatis hauriendum putabimus ex grandibus voluminibus historiæ ecclesiasticæ Placentinæ, quæ vel in ipso principio, vitæ istius præcipuam basim prorsus evertit, nullo majori fundamento, quam quo ipsa prius stabilita fuerat. Dicamus aperte & candide; in his omnibus nihil integrum, nihil sincerum, nihil historica fide dignum reperire est. Magis placent, quæ utique paulo certius perspecta habere potuit Campius de antiquissimæ basilicæ extructione & consecratione. Item de fidelium donationibus, privilegiisque & prædiis huic loco ab Imperatoribus Regibusve attributis Demum de diversis Placentinorum Episcoporum donationibus. Verum & hæc & reliqua omnia ad hodiernum S. Antonini cultum variasque ejus celebritates spectantia, cum Martyrologio Romano, cujus Kalendario, quoad fieri potest, nobis inhærendum est, ad prædictum XXX Septembris diem remittimus, illic accuratius, si operæ pretium videbitur, cum ceteris quæ inde interim transmittenda confidimus, examinanda discutiendaque.

DE S. THEODORO EPISC. ET MART.
IN LYBIA.

CIRCITER AN. CCCX.

Sylloge Historica.

Theodorus Cyrenensis Martyr in Libya (S.)

AUCTORE J. P.

Cyrene, Africæ civitas, in provincia Lybiæ sita, nihil tam præclare de S. Theodoro meruit dando ei natales, quin fœneratum beneficium ac duplicatum ille reddiderit, tum illustri præclarissimarum virtutum splendore, [Sancti cultus ex Menæis,] quibus patriam suam irradiavit, tum solicitudine pastorali, qua præfectus ei episcopus, si Menæis Ambrosianis, de quibus jam jam, habenda fides est, omnes seduli præsulis partes implevit, tum vel maxime, quia natalem suum locum glorioso sanguine pro Christi fide effuso honeste splendideque condecoravit. Enimvero laureatus beati Martyris nostri triumphus hagiographis non paucis materiem præbuit, magnanimos ejus ausus, inconcussam animi constantiam, nec non masculam ac virtutibus exaggeratam in præliandis præliis Domini excelsitatem litteris, commendandi, transmittendique ad seram posteritatem. Post Menæa Græcorum excusa, Menæa item Chiffletiana Mss., Menologium Sirleti, Menæa jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti conscripta in usum monasterii Cryptæ Ferratæ in Latio, post excerpta denique e Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, & e Latinis, post Baronium ad annum Christi 310, agit de Athleta nostro Martyrologium Romanum, [Martyrologio Romano,] suumque ei quotannis locum concedit hac annuntiatione inter Sanctos, ab ecclesia Latina celebrari solitos: Cyrene in Lybia S. Theodori episcopi, qui in persecutione Diocletiani sub Digniano præside plumbatis cæsus, & lingua abscissa, in pace tandem confessor occubuit.

[2] Accinit Martyri supplementum nostrum Ms. ad Menæa excusa, [Supplemento ad Menæa impressa.] quod partim constat e Synaxario P. Sirmondi pergameneo, partim e Ms. Chiffletii chartaceo, sequentibus duobus versiculis:

Ἐπὶ σκότους θανόντι τῷ Θεοδώρῳ
Τὸ τοῦ Προφέτου πρώἳμον φῶς ἐῤῥάγη.

In tenebris dum fata subis, Theodore, Prophetæ
Tum matutino erupit de lumine lumen.

Alludit poëta ad illud Isaiæ 58 v. 8. Τότε ῥαγήσεται πρώἳμον τὸ φῶς σου. Tunc erumpet matutinum lumen tuum. Ex citatis supra Græcorum de Theodoro monumentis delibo primo loco annuntiationem ejus in Menologio Sirleti, quæ sonat in hæc verba: Eodem die [IV Julii] certamen sacrosancti Martyris Theodori episcopi Cyrenæ, qui fuit sub Diocletiano imperatore, ex urbe Cyrenæ, ex qua fuit Simon Cyreneus. Hic accusatus apud præsidem Dignianum, cum Christum negare nollet, plumbeis virgis cæsus, postea vero abscissa lingua, & multos alios cruciatus, ob Christi confessionem perpessus, in pace quievit.

[3] Audiamus quid in ipsius laudem commemoret Menologium Basilianum. [Menol. Basil.] Μηνὶ τῷ αὐτῷ δ᾽, ἄθλησις τοῦ ἁγίου Ἱερομάρτυρος Θεοδώρου Κυρήνης. Eodem mense die IV, passio sacrosancti Martyris Theodori, episcopi Cyrenes. Præmissa succincta hac annuntiatione, sic prosequitur: Sacrosanctus Martyr Theodorus vixit regnante Diocletiano, e civitate Cyrenensi oriundus. Hic, postquam probe esset edoctus artem scite eleganterque pingendi litteras, pluresque libros collegisset, eos Christianis' præbuit, ut Deum honorarent. Accusatus itaque a proprio suo filio, apud civitatis præsidem, una cum aliis multis Christianis comprehensus est, quibuscum simul erat S. Lucia. Cumque de libris a se conscriptis, esset inquisitus, nec eos traderet, graviter cæsus fuit; coactusque accedere ad altare, & thus adolere, currens ipse calcibus illud impetiit ac subvertit. Tunc suspensus, ligno affixus, linguamque exsectus fuit. E ligno demissus, in carcere conclusus est; Et postquam vidissent ipsum sanatum, multi in Dominum credidere viri ac mulieres, qui & una cum ipso diem vitæ supremum consummarunt. Ita verti Latine dicti Menologii contextum, quem habes ad calcem primi tomi hujus mensis.

[4] Cæterum Menæa etiam Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ longius aliquantulum ac disertius Martyri nostro elogium texunt, [ac Menæis] recensitis nonnullis rerum adjunctis huc pertinentibus, atque ipsa quidem præsidis Digniani conversione ad Christum. Contuli ea cum supplemento ad Menæa impressa, quod habemus, conflato partim ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, & fere convenit cum laudatis Menæis Ambrosianis. Quæ uncis inclusa sunt, in hisce non habebantur, sed ex dicto supplemento huc transcripsi, & ad pleniorem lectoris notitiam textui Ambrosiano inserui. Et, quoniam dicta Menæa nullibi, ut credo, per typos communicata in publicum prodierunt, primigenia sua lingua proferenda censeo. Ita habent: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Ἱερομάρτυρος Θεοδώρου ἐπισκόπου Κυρήνης τῆς κατὰ Λυβίην. Οὗτος Ἅγιος ὑπῆρχεν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ βασιλέως [γέγονε δὲ καλλιγράφος, εἰς ἄκρον ἀσκήσας τὴν τέχνην, καὶ ἐναπέτετο τῇ ἐκκλησίᾳ βίβλους πολλὰς, ἃς αὐτὸς ἰδίαις χερσὶν ἔγραψε. Διάτοι τοῦτο] διαβάλλεται τῷ Ἠγιμόνι [Διγνιανῷ, ὡς βίβλους τινὰς κατέχων, μεταπείθειν πολλους δι᾽ αὐτῶν τῆς τῶν θεῶν λατρείας, πρὸς τὸν εἰς Χριστὸν πίστιν] ὑπὸ τοῦ ἰδίου υἱοῦ [Λεόντος] ὡς Χριστιανῶν διδάσκαλος, καὶ ἄγεται πρὸς τὸν Ἡγεμόνα πολλῶν αὐτῷ συνεπομένων Χριστιανῶν [μεθ᾽ ὧν ἦν καὶ ἁγία Λουκία, καὶ Ἀρόα, οὕτω καλουμένη. δὲ Ἅγιος αἰτηθεὶς τὰς βίβλους, καὶ μὴ παρασχὼν, μὴ δὲ πεισθεὶς ἀρνήσασθαι τὸν Χριστὸν] αὐτίκα ῥάβδοις καὶ μολυβδῖσιν τύπτεται, καὶ τὸν βωμὸν λακτίσας καὶ ἀναστρέψας, ἀναρτηθεὶς ξέεται καὶ ὄξει καὶ ἅλατι καὶ τριχίνοις ἅακεσι τὰς πληγὰς ἀνατρίβεται, καὶ τὴν γλῶσσαν τέμνεται. Ἐν δὲ τῇ φυλακῇ ἀναχθεὶς, λαβὼν ὑπὸ τῶν ὁσίων γυναικῶν τὴν ἐκτμηθεῖσαν γλῶτταν, ἐν τῷ ἑαυτοῦ τέθηκε στήθει. Ἐντα περιστερὰ ἑωρᾶτο περιεπταμένη τῷ Ἁγίῳ καὶ ὡς ἐπὶ τῆς θυρίδος ἀναπτᾶσα.

[5] [bibliothecæ] Ταῦτα δὲ κατειδὼν καὶ εἰδωλολάτρης Λούκιος ἐπίστευσε τῷ Χριστῷ. Ο δὲ Ἅγιος ὑγιὴς γενόμενος, μικρὸν ὕστερον τὴν ψυχὴν ἀπέδωκεν, ἅμα τῶ τὴν περιστερὰν ἀσπασαμένην αὐτὸν τοῦ οἰκήματος ἐξελθεῖν. Μαθὼν ταῦτα Ἡγεμὼν καὶ ὅτι Λούκιος Χριστιανὸς γέγονε, προσέταξεν ἀναιρεθῆναι τὰς ἁγίας Λουκίαν καὶ Ἀρόαν καὶ Κυπρίλλαν, καὶ ὅσοι ἐδέξαντο τὴν παρὰ τοῦ ἁγίου Θεοδώρου σφραγίδα. Μετὰ ταῦτα βαπτισθεὶς Λούκιος πείθει καὶ τὸν Ἡγεμόνα Διγνιανὸν πιστεῦσαι τῷ Χριστῷ, οἱ καὶ ἐκπλεύσαντες ὅμου ἀπὸ Κυρήνης * εἰς Κύπρον, εὗρον ἕτερον Ἡγεμόνα κολάζοντα τοῦς ἐπικαλουμένους τὸν Χριστὸν, καὶ λαθὼν λούκιος τὸν Διγνιανὸν, παρέδωκεν αὐτὸν [ἑαυτὸν] τοῖς βασανισταῖς καὶ ἀνατρέψας τὸν βωμὸν, ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνεται καὶ ἀπὸ τοῦ Διγνιανοῦ συγκομίζεται καὶ ταφῃ παραδίδοται [Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυριῳ ἐν τῷ Ῥηγίῳ]

[6] [Ambrosianæ,] Passio sacrosancti Martyris Theodori episcopi Cyrenes, quæ est in Lybia. Sanctus iste, qui vixit temporibus Diocletiani imperatoris, [scite pingendarum litterarum artem calluit, quam summopere exercuit, & Ecclesiæ reliquit multos libros, quos propriis ipse manibus conscripserat. Ideo] accusatur a proprio filio [Leone] apud præsidem [Dignianum, quod libros aliquos penes se habens, per illos a cultu deorum multos converteret ad Christi fidem] quod Christianos doceret, duciturque ad præsidem, multis illum Christianis sequentibus, [quibuscum etiam erant S. Lucia & Aroa, sic vocata. Sanctus autem cum libros rogaretur, & non daret, neque adduci posset, ut Christum negaret] statim virgis ac plumbatis cæditur; & postquam altare calcibus impetitum evertisset, in altum sublatus raditur, acetoque & sale & pannis e seta confectis vulnera atteritur, & lingua per sectionem privatur. Ad carcerem perductus, postquam a sanctis mulieribus accepisset exsectam linguam, in suo sinu posuit. Tunc visa fuit columba, quæ Sanctum circumvolabat, & quasi per fenestram revolabat. Hæc conspicatus Lucius idololatra, credidit Christo.

[7] [ubi plura adjuncta.] Sanctus autem pristinæ valetudini redditus, paulo post animam tradidit, simul atque columba ipsum salutando invitarat, ut e carcere exiret. Præses ubi hæc intellexisset, quodque Lucius factus fuisset Christianus, jussit occidi sanctas Luciam & Aroan & Cyprillam, & quotquot a S. Theodoro baptismum susceperant. Postea Lucius baptismo ablutus, persuadet etiam præsidi Digniano, ut in Christum credat. Qui postquam simul navigassent e Cyrene in Cyprum, invenerunt alium præsidem, qui puniebat eos, qui Christum invocabant. Ac Lucius subducens se Digniano, tradidit sese tortoribus, cumque subvertisset altare, gladio minuitur capite, & a Digniano asportatur, & sepulcro mandatur. [Celebratur autem solennitas eorum in sanctissimo Martyrio ipsorum, seu loco eis sacro in Rhegio.] Eminentissimus Cardinalis Baronius sacros Theodori triumphos accenset anno Christi 310, eosdem brevi elogio exornans: quod supra citavimus e Martyrologio Romano.

[8] Castellanus in suo Martyrologio Universali mavult Athletam nostrum passum dicere sub Maximino, [Tempus Martyrii.] cognomento Daza; quam sub Diocletiano: verum hæc adeo non pugnant inter se, ut etiam optime cohæreant, si dicatur S. Theodorus Cyrenensis sub Diocletiano passus; non quasi tum temporis etiamnum imperii regimen administrante, qui purpuram posuerat anno 304 aut 305; sed quia gravissima in Christianos persecutionis fax ab ipso Diolectiano inchoata, atque incensa, etiamnum grassabatur, & grassari porro perrexit usque ad annum 312, quo tyrannus Maxentius, non sine spectabili Crucis, in aëre apparentis, favore, a Constantino magno fusus penitus, ac deletus fuit. Remitti tamen de ejus fervore ac crudelitate plurimum cœpit anno prægresso, uti testatur Baronius in Annal. Eccl., nimirum 311. Itaque dicatur passus Theodorus sub Diocletiano, quia passus est sub ejus persecutione; & sub Maximino passum memorare nihil vetat, cum passus fuisse referatur eo tempore, quo Cæsaris ille dignitate coruscabat. Quæ duo apprime cohærere in ratione temporis, manifestum est.

[Annotatum]

* al. Κρήτης

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ASCLEPIADE THAUMATURGA, THEOPHILO, AC MENIGNO,
Ex Synaxario Sirmondi, & Ms. Chiffletii.

[Commentarius]

Asclepias Thaumaturga Martyr Græcus (S.)
Theophilus Martyr Græcus (S.)
Menignus Martyr Græcus (S.)

J. P.

Sanctos hosce Martyres inveni notatos in Supplemento ad Menæa Græca typis edita, quod constat ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, non conjunctim, sed divisim positos. Eos visum fuit hic conjungere sub uno titulo, [De S. Asclepiade,] quia & coluntur eodem die, & desumuntur ex eodem supplemento. S. Asclepias sic ibidem signatur: ἁγία Ἀσκληπιὰς, Θαυματουργὸς ἐν εἰρήνῃ τελ᾽. Sancta Asclepias Thaumaturga in pace cursum consummavit. De qua, quidnam ad lectoris instructionem proferam præter duos sequentes versiculos, nihil habeo:

Ἀσκληπιὰς ἄμισθος ἀσκληπιάδης
Πάυουσα προῖκα καὶ τετμημένη νόσους.

Mercedis expers, medica facta Asclepias,
Gratis, minuta capite, dum morbos fugat.

Allusio desumitur ex consonantia nominis proprii nostræ Martyris Ἀσκληπιὰς, & voce Ἀσκληπιάδης; derivata ἀπὸ τοῦ Ἀσκληπιοῦ, quod significat Æsculapium, medicum olim clarissimum. Unde Ἀσκληπιαδῶν παῖδες, Græcis dicuntur medici. Et Ἀσκληπιάδαι dicuntur οἱ τοῦ Ἀσκληπιοῦ ἑπίγονοι, ab Æsculapio genus ducentes. Memoria quoque Asclepiadis reperitur in Menæo Chiffletii.

[2] Sanctus Christi Pugil Theophilus annuntiatur in dicto supplemento his verbis: [de S. Theophilo] τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ἱερομάρτυρ Θεόφιλος ξίφει τελ. Eadem die sanctus hieromartyr Theophilus, gladio cursum consummavit. Subsequuntur duo hi versiculi:

Θειόφιλος ἐξαφαιρεῖται κάραν
Θεὸν φιλήσας καὶ πλέον ξωῆς φίλης.

Theophilus ense abscinditur sævo caput,
Amans, amicam vel supra vitam, Deum.

Allusio perspicue patet in nomine Martyris nostri Θέοφιλος, id est Dei amans, Deo amicus, vel gratus; & participio φιλήσας, & adjectivo φίλης, quæ omnia appellant eamdem radicem φιλέω, amo. Locum quoque habet hic sanctus Martyr in Menæo Chiffletii. Varii variis diebus coluntur Theophili, e quibus facile potuit hic noster per confusionem huc transferri; sed cum de ea non constet, hic referendum duximus.

[3] [de S. Menigno.] Annuam S. Menigni Martyris memoriam invenio ibidem: τῃ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Μένιγνος ἐν εἰρήνῃ τελ. Eadem die [IV Julii] Sanctus Menignus in pace cursum consummavit. Cum hoc elogio, duos versiculos complexo:

Μένιγνος ἐκπλεῖ τὸν θαλαττώδη βίον,
Εὑρὼν ἀρίστους τοῦς νέας κωπηλάτας.

Vitam Menignus transiit similem mari,
Nactus juventæ remiges perquam bonos.

Signatur insuper memoria hujus Martyris in Menæo Chiffletii, ubi scribitur Βένιγνος, & fortasse sic scribi debet.

DE SS. THEODOTO MARTYRE, ET DONATO,
EPISCOPO LYBIÆ.

Cultus ex Menæis impressis.

Theodotus Martyr Libyæ (S.)
Donatus Episcopus Libyæ (S.)

J. P.

Hoc Sanctorum par nobis exhibent Menæa Græcorum typis edita his verbis: Eodem die (IV Julii) sancti Martyris Theodoti & Donati episcopi Lybiæ. Quos etiam lego apud Maximum Cytherorum episcopum. Additur utrobique Maria Mater S. Symeonis Stylitæ. De hac agitur inter Prætermissos V hujus sub nomine Marthæ, non Mariæ. Porro in vita ejusdem S. Marthæ viduæ, matris S. Symeonis Stylitæ Junioris, die XXIV Maii in Commentario prævio dicitur nomen Mariæ pro Marthæ hic perperam irrepsisse. Lege, quæ ibidem dicta sunt. Sancti nostri etiam inscripti leguntur hac etiam die, in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, quibus adscribitur, quod fuerint episcopi Lybiæ & Martyres. Difficile est determinare, utrum non inducta sit aliqua confusio inter hosce nostros Martyres & alios eisdem cognomines, aliis diebus celebrari consuetos; & vero non raro id esse factum experientia docuit. Verum cum nulla sufficiens ratio id satis certo persuadeat, visum est eos hic non prætermittere, sed in possessione, qua gaudent hactenus, relinquere.

DE SANCTO MARCO CONF.

Notitia e Menæis bibliothecæ Ambrosianæ.

Marcus Confessor apud Græcos (S.)

J. P.

Die tertia hujus actum de sanctis Marco & Mociano Martyribus, dataque eorum notitia est, partim ex variis Menologiis Græcis, partim ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, in cujus excerptis occurrit non die III, sed IV hujus, μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς Μάρκου, memoria sancti patris Marci; quæ & in alio insuper apographo dictæ bibliothecæ, eodem die IV legitur simpliciter, sub nomine Marci confessoris. Unde videtur hic Marcus distingui ab alio, qui & fuit Martyr & Mociano socius, tum ex diverso utriusque titulo, tum ex diverso die cultus, tum ex socio, qui additur uni, non item alteri. Optandum tamen foret, ut in pluribus Menologiis, aut synaxariis memoria ejus inveniretur inscripta, quo de sacro ejus cultu certius constaret. Qua tamen gavisus est huc usque, gaudere pergat possessione; cum nihil satis certi ac solidi cogat eum inde deturbare.

DE S. FLAVIANO ET ELIA
ANTIOCHIÆ ET HIEROSOLYMÆ EPISCOPIS.

ANNO DXVIII.

COMMENTARIUS APOLOGETICUS.

Flavianus Antiochiæ Episcopus (S.)
Elias Jerosolymis Episcopus (S.)

AUCTORE J. B. S.

CAPUT I. Recentior utriusque in sacris Fastis memoria, ob dubiam fidem.

[1] Quatuor nobis Patriarchas depingunt Cyrillus monachus Scytopolitanus auctor vitæ S. Sabæ, Euagrius Scholasticus, Theophanes, atque ex his Nicephorus callistus, in quos potissimum desævierit Anastasii Imperatoris furor & in synodum Chalcedonensem non obscura, [Antiquis omnibus Fastis ignoti,] tametsi aliquando tacita rabies; Euphemium nimirum & Macedonium Patriarchas Constantinopolitanos, de quorum postremo in Actis nostris egit Henschenius ad XXV Aprilis, Flavianum Antiochenum & Eliam Hierosolymitanum, ambos hoc die in Martyrologio Romano sub una annuntiatione conjunctos, quamquam in nullis omnino Fastis, sive Græcis sive Latinis horum nomina inscripta noverimus: eorum autem obitus, seu dies natalis, non IV Julii, sed potius XIX aut XX consignandus fuerit: unde mirati sunt pridem Majores nostri, hunc diem a Baronio selectum fuisse, quo utrumque simul refert. Hæc est Henschenii observatio sub finem commentarii de S. Macedonio: Non sunt tam illustria testimonia venerationis S. Flaviani Antiocheni & Eliæ Hierosolymitani apud Græcos: forsan quia cum Macedonius in fide orthodoxa constanter persisteret, ipsi videntur vacillasse. Interim veneramur etiam illos, quia si non olim Græcorum Fastis, saltem nuper Romano Martyrologio fuerunt adscripti, in novissima ejus recognitione, ex judicio Cardinalis Baronii.

[2] Ita sentire debuit in sacris Fastis recensendis peritissimus Henschenius, [Rom. Maril. a Baronio inserti sunt.] ita in Patriarchis Hierosolymitanis ante 3 tomum Maii Papebrochius, ita ego sentire cogor, utpote cum in nullis Martyrologiis aut Menologiis, sive antiquis sive novis, editis sive Mss., Græcis sive Latinis, adhibita quantavis diligentia, eorum memoriam reperire potuerim, atque adeo intelligi nequeant ea in notationibus Baronii verba: Cur itaque hac potissimum die de his agatur, nulla mihi certa suppetit ratio; cum multæ esse possint, nempe translatio, vel basilicæ dedicatio, ut de aliis factum videmus. At enim nihil horum duobus istis Sanctis favere, certissimum est; neque commemoratio Flaviani Antiocheni, XXVII Septembris cum Nectario compositi in Synaxario nostro Claromontano, ad secundum hunc Antiochenum, magis quam ad primum, Nectarii ipsius æqualem referenda videtur, quidquid paulo aliter in præfatis Patriarchis Hierosolymitanis locutus sit Papebrochius. Quin imo a sanctitatis gloria Flavianus & Elias tantum abesse visi sunt, ut Goarus Theophanis editor & illustrator, in notis suis pag. 583, ex Byzantinorum historicorum, Euagrii præsertim & Theophanis, contrariis prope narrationibus, anceps hæreat dubiusque, hæreticisne Flavianum, an Catholicis accenseat. Verba ejus sunt.

[3] [De eorum saltem alterius fide] Discriminis haud exigui, Theophanem inter & Euagrium, Flaviani Antiochensis Episcopi fides subjectum & materia: hoc eam integram perseverasse, illo corruptam penitus & extinctam asserente. Monachorum gregem haud contemnendum, suis litteris ab hæresi Flavianum vindicantium, adducit Euagrius lib. 3, cap. 31, Xenaïæ inimicitias, & ex simultatibus calumnias, confictam ab adversariis hæreseos notam; ut a fide discederet, vim illatam, persecutiones, minas, seditiones, mortem ipsam intentatam, & inflictum exilium narrat cap. 32. Quis tantæ constantiæ vir, a sanctitatis & innocentiæ judicibus, quales Baronius, Petavius & alii, in Sanctorum album recenseri non mereretur? In adversum rapere me molitur Theophanes, & Flavianum imbellem, timoris mancipium, favoris aucupem, a probis rejectum, ipsis hæreticis, ob animum nutantem & incertum, exosum, ac propriis tandem technis mulctatum repræsentat, hoc & tribus, qui sequuntur annis. Utri fides adhibenda, Euagrio Flaviani temporibus viciniori, an posteriori Theophani? Auctoribus suis innititur Theophanes: testes juratos, senes, cum quibus de Flaviano disseruit, exceptione majores adducit Euagrius. Hæreticus an Orthodoxus, Sanctus an impius Flavianus? Decidant alii. Sanctum prædicabo, quem sanctus Theophanes ut impium damnat? Hæreticum asseram, quem veritatis & fidei assertorem fidelis historicus Euagrius celebrat? Utrumque abhorret animus.

[4] Utut se res habeat, Flavianum suo jam tempore hæreseos insimulatum mihi suggerit Euagrius; [dubitat Goarus,] tum ubi cap. 31 Nestorianum errorem impingit Xenaïas. Ut quid enim Nestorii pravitatis admissæ reum accusaret, quem solo fidei orthodoxæ nomine poterat damnare? Sola fidei integritas crimen erat in Flaviano: non ex Nestorii reatu, crimen fuerat in Flavianum refundendum, quem sola fidei puritas reum agebat. Nestorianum itaque inclamabat Xenaïas, quia quem Eutychianæ suæ hæreseos conscium & adversarium noverat, orthodoxum probare nequibat: tum etiam cum cap. 32, seniores, quos memorat, in Flaviani defensionem adducit Euagrius, quos certe tanto studio, quasi juratos testes, non proferret, nisi Flaviani nomen in judicium trahi ejus causæ tutius agendæ providus non persensisset. Ab omni tamen hæreseos suspicione liberasse, & orthodoxam ejus fidem apud omnes testatam voluisse videtur Liberatus, Breviarii cap. 18 & 19. Hæc Goari pathetica dubitatio, qua utriusque historici auctoritatem expendit libratque, sed ubi, me quidem judice, is fuit præferendus, qui duobus & amplius seculis anterior, rebusque adeo gestis propinquior & prope præsens interfuit.

[5] At vero nec sancti Theophanis auctoritas negligenda: id equidem fateor; [nimium fisus auctoritati Theophanis.] in iis præsertim, quæ ejus ætati viciniora sunt; verum ubi de viri tanti, qualem fuisse Flavianum agnoscimus, fide salvanda quæritur, eo securius admittenda faventia testimonia, quo ea tutioribus synchronorum hominum documentis nituntur. Dura utique sunt, quæ scribit S. Theophanes a pag 129, tum de Flaviano, tum etiam de Elia. E multis paucula, sed ea decretoria sufficiant ex pag. 131, ubi expressis verbis in hunc modum loquitur: Elias autem, Hierosolymorum Episcopus, Chalcedonensem se proscribere testatus est. De Flaviano autem paulo infra, eum ait, ex animi dejectione, non solum Diodorum, Theodorum, Ibam & Theodoretum, sed & ipsam synodum Chalcedonensem anathemate percussisse in ecclesiæ publico conventu. Alia producenda non sunt, ut Sanctus uterque hæreseos insimuletur, a qua immunes fuisse, docebit caput proxime subsequens. Unum hic solum ad Goari dubitationem observatum volui, nempe, quemadmodum ipse in iisdem notis S. Eliam ab impacta labe tuetur, ita & ab eadem fuligine eximi potuisse S. Flavianum, si meminisset, non uno magis quam altero loco, aut Theophanem, aut eos, quos ipse secutus est, satis verosimiliter ab hæreticis corruptoribus depravatos fuisse.

[6] [Verum Pagius] Sanctis nostris alia via excusandis succurrit Pagius; ex Euagrio recitans varias per id tempus, agitatissimis Ecclesiæ in Oriente rebus, ipsorummet Orthodoxorum sententias agendique rationes, unde turbæ & dissensiones mirum in modum accreverint. Sed nullus (inquit ad annum 491, num. 5) Euagrio luculentius narravit statum ecclesiarum sub Anastasio, ad quem plerique animum non attendentes, Præsules innocentissimos reos existimarunt, & quæ ab antiquis, inter se pugnantibus, de iis, quæ tunc gesta sunt, in litteras relata, solido criterio non discussere. Euagrius itaque lib. 3, cap. 30, ubi de Anastasii Imperatoris nuncupatione locutus est, scribit: Idem porro Anastasius, utpote pacis studiosissimus, nihil omnino innovari voluit, præcipue vero in Ecclesiæ statu; modisque omnibus elaboravit, ut & sanctissimæ ecclesiæ absque ulla perturbatione remanerent, & cuncti, qui ipsius imperio parebant, altissima pace fruerentur, omni rixa & contentione, tum ab Ecclesiæ statu, tum a rebus publicis procul amandata. Et Chalcedonensis quidem Synodus iis temporibus, nec palam prædicabatur in sanctissimis ecclesiis, nec omnino rejiciebatur. Singuli enim earum Præsides, prout ipsis visum fuerat, agebant. Et nonnulli quidem eorum, cuncta quæ in illo Concilio exposita fuerant, pertinacissime defendebant: neque in ejus decretis vel ullam syllabam remittere, ac ne unius, quidem litteræ mutationem admittere sustinebant. Alii vero Chalcedonensem synodum ejusque decreta, non modo non suscipiebant, verum etiam illam una cum Leonis epistola sub anathemate damnabant.

[7] [Ex Euagrio modum reperit] Alii Zenonis Henotico mordicus inhærebant; idque tametsi inter se dissiderent de una aut de duabus naturis: hi quidem compositione imperialium litterarum decepti; illi vero paci & concordiæ magis studentes: adeo ut totius orbis ecclesiæ in varias factiones divisæ essent, ac ne Antistites quidem sibi mutuo communicarent. Hinc multa dissidia in Orientis & Occidentis partibus, & per Africam exstiterunt, cum nec Orientales Episcopi Occidentalibus & Afris sociarentur, nec isti vicissim coirent cum Occidentalibus. Quin etiam ad majorem absurditatem res progressa est. Nam nec Orientales Antistites inter se ipsi communicabant; nec Occidentales item, nec Afri inter semetipsos communionem fovebant, nedum cum peregrinis & extraneis. Quæ cum Imperator Anastasius videret, Episcopos qui aliquid innovarent, ecclesiis exturbabat, siquem forte deprehendisset, aut Concilium Chalchedonense prædicantem, contra inolitam locorum consuetudinem, aut idem sub anathemate damnantem. Et ex regia quidem urbe primum ejecit Euphemium, deinde Macedonium, cui successit Timotheus. Antiochia vero Flavianum expulit. Ita Euagrius, ad quem nonnullas observationes, ad sanctorum nostrorum innocentiam facientes, satis apposite concepit Pagius, quas hic juverit subjungere. Sic habet:

[8] [hos & alios Orientales Præsules excusandi.] Is Agendi modus Anastasii ecclesias innumeris perturbationibus replevit, quas tolli vix posse multi sancti Præsules existimarunt, nisi calamitosis illis temporibus œconomia uterentur, & salva religione orthodoxa, alia ad substantiam ejus non pertinentia dissimularent. Verum rigidiores & ardentiores Orthodoxi, quos primo loco nominat Euagrius, istos proinde ac hæreticos habebant; indeque qui tunc vel postea scripsere, tradunt, eosdem Synodum Chalcedonensem non suscepisse, quod scilicet Henoticum Zenonis, in quo tamen nulla hæresis continebatur, amplecterentur, vel Theodorum Mopsuestensem, & Theodoretum, quibus Acta Concilii Chalcedonensis favebant, pro hæreticorum fautoribus haberent. Et tamen Euphemius, Macedonius, Flavianus, aliique sanctissimi Præsules, Ecclesiæ saluti consulentes, ut quidem autumabant, aliam viam non iniere, & quam tenebant rigidiores Orthodoxi, Ecclesiæ detrimentosam fore putarunt. Eodem modo se postea gessisse S. Germanum, Episcopum dein Constantinopolitanum, quando Philippicus Imperator sextam Synodum generalem abrogare conatus est, infra videbimus. Sapienter Baronius anno CCCC, num. 62 loquens de iis, quæ scripta sunt in causa Catholicorum & Origenistarum, a quibus ultimis stabat Joannes Chrysostomus, sanctitate & doctrina celeberrimus: Cum sæpe contingat, inquit Baronius, sapientissimos quosque falli, eosdem tamen a sapientia, & insita probitate non excidere, cum nimirum ad ea quæ agunt, recto sinceroque mentis feruntur intuitu, &c. Cum igitur de sanctissimorum virorum Epiphanii, Hieronymi (ut de Theophilo dicere prætermittamus) atque Joannis Chrysostomi optima mente dubitare, religio sit, quæcumque ab iis acta sunt, in melioren partem accipias necesse est.

CAPUT II. Sanctorum Vindiciæ adversus Theophanem aliosque.

Jam dictis, a Baronio sapientissime statutis, & a Pagio recte applicatis, hujus systema libenter suscipio, quousque ad excusandos Sanctos nostros conducere potest. Admitto item, contra ipsius regulam, [Elias defenditur emendato textu Theodori.] in factis hominum metiendis, sæpe peccasse scriptores, imo quæ jam ab aliis sincere tradita fuerant, in malum sensum interpretatos fuisse. At locum Theodori Lectoris lib. 2, pag. 561, ex quo verosimillime sua accepit Theophanes, quibus S. Eliam, ut Synodi Chalcedonensis proditorem traducit, malim cum Goaro ad alium veriorem sensum reducere. Audiamus ipsum citata jam pag. 583: Eliæ partibus sustinendis, eidemque in inculpatæ fidei jure protegendo, in Euagrii vel calumniam vel errorem, totis viribus insudat Baronius ad annum DXXI, a num. 8 ad 18. Incassum omnino: ex corruptis quippe Theodori Lectoris verbis calumnia omnis exurgit: ex integro textu summa tenetur ejus laus, & innocentia comprobatur. Theodoriani textus ex eo patet corruptela, quod Theophanes Theodorum exscribens, Theodoro contraria scribat. Vitiatus itaque Theodorus aut Theophanes: at non hic, cujus scripta, Eliam memorantia, nullius erroris arguuntur. Quid igitur superest, quam vitiatum Theodorum, & ficto ejus vitio delusum Baronium admittamus? Hoc autem pacto in Christophorsonea Eusebii, cui Theodorus adjungitur, editione Theodorus emendatur pag. mihi 187, tomo 2. Ἠλίᾳ τῷ ἐπισκόπῷ τῶν Ἱεροσολύμων προσέταξεν βασιλεὺς, σύνοδον ἀθροῖσαι τῶν ὑπ᾽ αὐτὸν, καὶ κατὰ τῆς συνόδου ψηφίσασθαι. Ἠλίας δὲ σύνοδον μὲν οὐ συνήθροισεν, αὐτὸς δὲ μόνος ἀναθεματίσας Νεστόριον, καὶ Εὐτυχῆ, καὶ Διόδωρον, καὶ Θεόδωρον, τὴν ἐν Χαλκηδόνι σύνοδον ἀπεδέξατο. Eliæ Hierosolymorum Episcopo mandavit Imperator, ut Synodum Episcoporum, quos sub se habebat, colligeret, & quartam Synodum condemnaret. Elias vero Synodum quidem non congregavit: ipse vero solus Nestorium, Eutychem, Diodorum, & Theodorum damnavit, & Chalcedonensem Synodum recepit. Quidquid alias legeris, vim historiæ & ejus verbis infert, inquit Goar.

[10] [Flaviani apologia ex Euagrio,] Hinc patet, quam integra fuerit S. Eliæ fides, apud Theophanem male insimulata, ut ex pluribus Cyrilli monachi locis infra copiosius demonstrabitur. Et vero non minus inculpatam fuisse S. Flaviani orthodoxiam, ostendit Pagius num. 11, asserens, ea quæ Theophanes de eo scripsit, a rigidioribus orthodoxis accepta, qui non communicabant cum iis, qui Henoticum admiserant, & apud quos, omnibus in Synodo Chalcedonensi contentis non adhærere, idem erat ac eam ejurare. At Flavianus Antiochenus moderatior erat, satisque esse existimabat, ut Synodus damnaretur silentio, aut si de ea loquendum esset, alia œconomia utendum, ac consentiendum damnationi Diodori, Theodori ac quorumdam aliorum, ac insuper quorumdam capitum, ad substantiam fidei non spectantium. Unum ei tantum ante oculos erat, salus nempe Ecclesiæ & fidei integritas. Sed cum hæc ejus moderatio, nec Catholicis ardentioribus, nec hæreticis probaretur, ab utrisque insimulatus est; a Catholicis Eutychianismi, ab hæreticis Nestorianismi: indeque Euagrius, qui longe melius quam Theophanes, quæ in ejus causa gesta fuerant, scire potuit, quo potest argumentorum genere, ejus innocentiam tuetur; e contra Theophanes, ab hæreticis & rigidioribus Catholicis deceptus, eum Synodum Chalcedonensem EX ANIMI DEJECTIONE reprobasse scribit; Quod Euphemio, Macedonio Epp. Constantinopolitanis & Eliæ Hierosolymorum Episcopo etiam contigit. Licet enim propter Synodi Chalcedonensis defensionem, persecutionem sustinuerint, & dignitatem amiserint, ut recte Baronius suis locis ostendit, quia tamen in illis rerum circumstantiis, ecclesiæ utiliorem fore censuere œconomiam, quam ardentius in omnibus ejus juribus defendendis studium; vitare non potuere, quin ab aliis deceptis infamarentur. Verum si in legendis antiquis auctoribus, qui de Euphemio, Elia & Macedonio locuti sunt, quæ supra ex Euagrio retulimus, præ oculis habeas, nullius apud te momenti erunt, quæ adversus hos sanctos Præsules dicta fuerint, quia eorumdem scriptorum deceptionis causa & origo tibi certo perspecta erit. Atque hæc ferme Pagii pro Sanctis nostris apologia.

[11] [ex Marcellino Comite,] Neque vero ibi sistit; nam ad annum 512, numero præsertim 6, alia colligit ad probandam SS. Flaviani & Eliæ Catholicam doctrinam, quæ ex ipsis fontibus desumpta, paulo fusius & clarius exhibebimus. Et primum quidem pro integra Flaviani fide apertissimum fert testimonium Marcellinus Comes ad consulatum Pauli & Musciani, seu ad prædictum annum 512, cujus hæc sunt verba: Porro redintegrata Anastasius pravitate, infamem & irridendam Synodum apud Sidonem civitatem, cujus de nomine, in ridiculis nomina præponuntur, LXXX ferme perfidorum Episcopis congregatis, adversum Orthodoxorum Episcopum, fieri imperavit. Flavianus Antiochiæ Catholicus Patriarcha, & Joannes Paltensium oppidi Pontifex, quoniam hunc cœtum sacrilegum refellerant, in castellum, quod Petra dicitur, exsules missi sunt. Ibi Flavianus Confessor Christi in Domino requievit. Nec minus clara erunt Cyrilli monachi pro S. Elia Hierosolymitano testimonia paulo inferius adducenda; ut tuto affirmari posse videatur, errasse Theophanem, in iis quæ contra Sanctos nostros, nimis crude, citato superius loco & alibi tradidit. Liberatum vero in Breviario cap. 18 & 19 pro illibata Flaviani orthodoxia stare, Goarus etiam supra observavit.

[12] His modo adde brevem sed nervosam Baronii apologiam, [ex Baronio,] in notis ad Martyrologium, iis aptandam, quæ explicatiora protulimus aut subinde explicabimus. Quæ item sequenti cap. 32 scribit Euagrius, inquit, de constantia Flaviani pro Chalcedonensi, prædicta omnia, adversus illum conficta, mendacii arguunt. Quod item ex vita Sabæ lapsus Flaviani comprobari videatur, locum illum ab aliquo nebulone depravatum ac mutilatum esse, Acta Nicænæ secundæ Synodi manifeste declarant. In Actione enim prima ejus Synodi, idem locus hisce verbis descriptus habetur: Itaque variis modis Flavianum afflixerunt; cogentes interim & obtorto collo huc trahentes, ut Acta Chalcedonensis Concilii anathemate prosequeretur, quo nolente, episcopatu suo privatus, in exilium quoque damnatus est. Hæc ibi: quibus quidem Severianorum impostura de Flaviani lapsu detegitur. Marcellinus Comes in Chronico exilium Flaviani nulla alia ex causa contigisse testatur, nisi quod Severianorum procellæ, qui Sidone convenerant, se viriliter opposuisset. Qua autem æstimatione post mortem ab orthodoxis habitus sit Flavianus, consule Acta Synodi Constantinopolitanæ, quæ celebrata est Justino Aug. & Euchario Coss. ubi totius populi festivas acclamationes de S. Flaviano reperies, quibus, ut ejus nomen, ab hæreticis erasum, restitueretur in diptycha, ejusque venerandæ reliquiæ transferrentur, petitum sæpius esse cognosces. Quo etiam spectat Tyriorum pro Flaviano postulatio apud Henschenium de S. Macedonio, ad supradictam XXV Aprilis pag. 373 num. 16.

[13] Pergit Baronius: Non tantum Flavianus, sed & Elias, [qui Eliam etiam tuetur.] de quo agimus, iisdem aspersus calumniis ab hæreticis reperitur, quibus inconsulte nimis fidem adhibens Theodorus Lector, quem supra a Goaro explicatum exhibuimus, lib. 2 Collectaneorum hæc scribit: Ipse solus Nestorium, Eutychem, Diodorum & Theodorum & Synodum Chalcedonensem anathemate condemnavit. Sed quæ hæc adversantium sibi rerum consarcinatio? Si damnavit Eutychem & Nestorium; damnantem illos, Synodum Chalcedonensem suscepisse oportuit. At litteræ ejus ad Anastasium Imperatorem ceteræque res gestæ ipsius, a Cyrillo monacho in Actis S. Sabæ relatæ, Acta Synodica, ac ceterorum testimonia, non tantum ab omni hæreseos sordis labe purgatum reddunt, sed adeo illi favent, ut cognoscas, perditissimis illis temporibus, inter tot naufragia Episcoporum, ipsum solum cum Flaviano Antiocheno & Joanne Episcopo Palti stetisse intrepidum adversus innumeras hæreticorum phalanges. Hæc autem pluribus in Annalibus ecclesiasticis pertractavimus. Eodem utique studio & eadem mente, ut spectatissimos fidei orthodoxæ defensores confessoresque, utut de cetero in perturbatissimis Ecclesiæ rebus, pluscula fortasse indulgentia, œconomia aut dispensatione usi fuerint, cælitum honoribus & veneratione dignos ostenderet, meritoque a se Martyrologio inscriptos. Nunc singulorum gesta, quantum quidem fieri poterit, seorsim percurremus.

CAPUT III. S. Flaviani gesta ex variis collecta.

[14] [Ex monacho, deinde clerico sit Antiochen. Episcopus] Sancti nostri ortum, patriam, & primæ ætatis decursum nemo est qui ex professo describat: monasticam vitam egisse in monasterio quodam, quod situm erat in agro, qui Tilmognus dicitur, in Syria Cœles, quæ secunda Syria appellatur, testis est Euagrius lib. 3 cap. 32. Inde ad clerum Antiochenum accessisse oportet, cujus ecclesiæ Patriarcharum, saltem Palladii decessoris, internuntium, missum seu legatum egerit apud aulam Constantinopolitanam. Ita enim scribit Theophanes pag. 122: Ceterum Palladio Antiochiæ Præsule defuncto, Imperator Flavianum presbyterum, & ejusdem ecclesiæ missum, in mortui locum designavit. De hac re ita scripserat Euagrius lib. 3, cap. 23: Mortuo post hæc Palladio, Antiochensis ecclesiæ Antistite, Flavianus cum in ejus locum successisset, Salomonem Antiochenum presbyterum misit Alexandriam, qui Synodicas ipsius perferret, & Joannis vicissim litteras flagitaret. Erat hic Joannes Mela, alias Hemula, quem cum inter Eutychianos seu Dioscorianos numeret Theophanes, haud mirum, quod verbis nuperrime recitatis, mox subjungat. Flavianum hunc Chalcedonensibus decretis mentem oppositam tenuisse narrant. Cui opinioni deinceps insistit idem scriptor, Flaviano passim insensus, quamvis ex Cyrillo, in vita S. Sabæ, apud Surium cap. 70 constet, Flavianum, in vera & recta ratione ingressum, eadem cum Macedonio & Elia sensisse.

[15] [anno 498 vel 499.] Quærit Tillemontius, quo anno e vivis excesserit Palladius, verus ipse Chalcedonensis Synodi osor, quo autem ei Flavianus successerit; cujus non ulterius extendi potest chronologica vitæ series. Si satis recte implexos sæpe Theophanis canonios distinxit Papebrochius, notandus erit annus 499, cui etiam Palladii obitum innectit Tillemontius, quamvis interim præplacere ei videatur annus proxime præcedens 498, quidquid Victor Tunnunensis scripserit an. 497; quæ forte alias a nobis diligentius examinabuntur, uti & ejusdem S. Flaviani exitus, seu tempus quo in exilium depulsus est. Errorem irrepsisse in Nicephori editionem, dum soli septem episcopatus anni Sancto nostro tribuuntur, indubitatum est: sive enim præsulatus initia referas ad annum 498, sive ad 499, cum certissime non ante annum 512, Severi & Xenaïæ artibus e sede dejectus sit, plusquam septem annis ipsam tenuisse debet, imo ferme quatuordecim, ut pluribus demonstrat Tillemontius tomo 16, pag. 812.

[16] Porro, ut unum sub aspectum etiam vitæ finis proponatur; a Joanne Moscho traditum habemus, inter Vitas Patrum pag. 870, [Obitus referendus est ad 19 vel 20 Julii 518.] de S. Flaviano æque ac de S. Elia, dictum ab Abbate Polychronio, quod ab Anastasio Imperatore ambo fuerint exilio relegati propter sanctam Chalcedonensem Synodum; Elias quidem in Haila, Flavianus vero apud Petram. Die vero quadam significaverunt sibi ambo Patriarchæ, mutuo dicentes: Anastasius hodie mortuus est, eamus igitur, & nos ut cum illo judicemur. Et post duos dies ambo migraverunt ad Dominum. Intellige, ut recte conjicit Baronius, post duos dies ab acceptis mutuis litteris, nam Cyrillus apud Surium cap. 84, diserte tradit, vita excessisse Eliam decimo die post Anastasium: cum autem is obierit IX Julii anno 518, consequens est utrumque Sanctum, post quinque annorum exilium, ad laborum coronam evolasse XIX vel XX Julii, anno illo 518, uti expressius de sancto Elia notavit monachus Cyrillus, infra recitandus.

[17] Ut Sancti gesta resumamus, meminisse oportet ex jam citato Cyrillo cap. 70, [Anastasio Orthodoxos persequente,] quamprimum S. Flavianus sanctis Macedonio Constantinopolitano & Eliæ Hierosolymitano communione & fidei concordia unitus fuit, non potuisse amplius contineri ab ira Imperatoris Anastasii, qui adversus pietatem solam erat fortissimus, nec ferre poterat eorum concordiam. Hinc colligas, ab ipso suscepti patriarchatus exordio, & S. Flavianum & duos alios exagitatos fuisse ab Imperatore, verosimiliter non destituro, nisi intervenisset bellum Persicum, quod ab anno 502 ad 505 tenuisse dicitur. Porro Anastasius, inquit Theodorus Lector pag. 561, quamdiu quidem bellicis rebus districtus tenebatur, ab Orthodoxorum persecutione abstinuit. Postquam vero paululum a bellicis occupationibus respiravit, denuo adversus ecclesias & contra Macedonium insurrexit. Quæ contra Macedonium molitus est Anastasius, diligenter prosequitur Henschenius ad citatum supra diem XXV Aprilis, ex quibus facile est intelligere, hunc primo adoriri voluisse, ut eo dejecto, SS. Flavianum & Eliam eadem pœna sensim involveret, quos noverat æque acres Concilii Chalcedonensis vindices, nec ulli Episcopo, aperte Eutychiano, communione conjunctos.

[18] Reperit paulo post Anastasius instrumentum sua impietate dignissimum, [ab impio Xenaïa dire exagitatus] sacrilegum Xenaïam, Persam genere, Eutychetis erroribus, imo forte & Manicheorum fœdissimum, hominem vix Christianum, de cujus flagitiis non est hic disserendi locus. A tali inferni satellite dira passus est Sanctus noster, adeo ut ejus technis & machinationibus exsulare demum coactus sit. Rem fusius narrant monachi Palæstinæ, in celebri epistola ad Alcisonem Nicopolitanum Episcopum, Catholicæ fidei professorem, in qua nonnulla Flaviano perperam imputata, certe a monachis male confusa observavit Baronius, in laudatis supra notis, cujus verba hic præmittenda censui: Jam reliquum est, ut Flavianum ab hæreticorum calumniis vindicemus. Recitat Euagrius lib. 3, cap. 31, & ex eo Niceph. lib. 19, cap. 18, litteras quasdam monachorum Palæstinæ ad Alcisonem de Flaviani lapsu, quasi ex parte damnasset concilium Chalcedonense. Rursus autem in Actis S. Sabæ, quæ ex Metaphraste descripsit Lipomanus Tom. 5, habetur, quod coactus ab hæreticis damnarit Synodum Chalcedonensem. Quod litteras monachorum, ab Euagrio recitatas spectat, scias depravatas esse ab hæreticis, quod quisque licet cæcutiens, dissimulare non poterit. Quid est quod ibi dicitur, Flavianum ingenue professum esse Concilium Chalcedonense in his, quæ spectant ad damnationem Nestorii & Eutychetis: in his autem, quæ essent fidei, non item? Hæc quidem inter se invicem pugnant, ut simul vera esse non possint: nam utriusque hæresiarchæ dam nationem recipere, non aliud est, quam rectæ fidei normæ, ab eodem Concilio contra prædictos editæ, consentire. Quid insuper est, quod idem Euagrius ibidem in fine dicit, Flavianum ab hæreticis in exilium esse pulsum, nisi ipsum illis adversarium demonstrasse?

[19] [male a nonnullis depingitur] Habe modo prædictam epistolam, ut ab Euagrio, citato lib. 3, cap. 31 relata est. Mortuo autem Petro, inter se ipsos iterum descissi sunt. Et Alexandria quidem & Ægyptus ac Lybia intra suam communionem permansit. Reliquus item Oriens seorsum ab aliis communicavit, propterea quod Occidentales prorsus communicare illis recusabant, nisi Nestorium, Eutychem ac Dioscorum sub anathemate damnantes, Petrum quoque Mongum & Acacium iis adjicerent. In hoc igitur rerum statu cum essent totius orbis ecclesiæ, Eutychiani & Dioscoriani, ad exiguum prorsus numerum redacti sunt. Cumque brevi defecturi essent, ita ut amplius in terris non exstarent, Xenaïas quidam, vere nominis sui, id est alienus a Deo; nescio quo consilio, nec qua de causa, susceptas adversus Flavianum inimicitias exercens; prætextu tamen fidei, ut plerique narrant, adversus eum commoveri, eumque tamquam Nestorianum calumniari cœpit. Sed cum ille Nestorium simul ejusque opinionem sub anathemate damnasset, Xenaïas, relicto Nestorio, ad Dioscorum transgressus est, & ad Theodorum ac Theodoritum & Ibam ac Cyrum & Eleutherium ac Joannem, aliosque nescio quos, nec unde collectos. Ex quibus quidam Nestorii dogma re vera sectati fuerant; quidam vero, cum in suspicionem ejus rei venissent, postea idem dogma sub anathemate dam naverant, & in Ecclesiæ communione extremum diem clauserant. Hos, inquit, omnes Nestoriani dogmatis assertores nisi anathematizaveris, Nestorianus es, licet Nestorium millies cum doctrina ipsius anathematizes. Scriptis etiam litteris ad fautores Dioscori & Eutychis, eos concitavit, suadens eis, ut sibi adversus Flavianum auxilio essent, exigerentque ab eo, non quidem, ut ipsam Synodum, sed ut eas dumtaxat personas, quas supra nominavi, sub anathemate damnaret.

[20] Quibus cum Flavianus Episcopus diu multumque restitisset, [tamquam se hæreticis consensisset,] aliique rursus cum Xenaïa adversus illum insurrexissent, Eleusinus scilicet quidam, Cappadociæ secundæ Episcopus, Nicias Laodiceæ, quæ est in Syria, & ex aliis locis alii; quorum odii adversus Flavianum quænam causæ fuerint, haud nostrum est, sed aliorum exponere: tandem illos hoc facto quieturos esse arbitratus, cessit illorum contentioni. Cumque supradictas personas scripto anathematizasset, libellum suum ad Imperatorem misit: nam & hunc adversus Flavianum, tamquam Nestoriani dogmatis propugnatorem, commoverant. Sed neque hac re contentus Xenaïas, exegit iterum a Flaviano, ut & Synodum ipsam, & eos qui duas naturas in Christo prædicaverant, alteram carnis, alteram deitatis, anathemati subjiceret. Qui cum id facere recusasset, rursus Xenaïas eum ut Nestorianum accusavit. Multis deinde agitatis, cum Patriarcha expositionem fidei edidisset, in qua Synodum, in eo quidem quod spectat ad depositionem Nestorii atque Eutychis, suscipere se profitebatur: quantum ad definitionem & doctrinam fidei, nequaquam: rursus illum, tamquam Nestoriano dogmati occulte faventem, insimularunt, nisi ipsam quoque Synodum, & eos qui duas in Christo naturas dixerunt, alteram carnis alteram deitatis, anathemati subjiceret. Isauros præterea, multiplici verborum fraude deceptos, in sententiam suam pertraxerunt. Et conscriptione fidei edita, in qua Synodum una cum iis, qui duas in Christo naturas ac proprietates esse dixerunt, sub anathemate damnabant, a Flaviani quidem & Macedonii communione sese abrumpunt: cum aliis vero, qui conscriptioni ipsorum subscripsissent, fœderis societatem ineunt.

[21] Inter hæc postulant etiam ab Episcopo Hierosolymorum, [æque ac Elias Hierosol.] ut formulam fidei suæ conscribat. Quam ille cum edidisset, per sectatores Dioscori misit ad Imperatorem. Et ea quidem, quam ipsi proferunt, anathematismum continet eorum, qui duas in Christo naturas prædicarunt. Ipse vero Hierosolymorum Episcopus, eam ab illis falso confictam esse dicens, aliam profert absque hujusmodi anathematismo. Neque id mirum: nam & libros sanctorum Patrum sæpenumero corruperunt. Multos quoque Apollinaris libros Athanasio & Gregorio Thaumaturgo & Julio falso adscripserunt. Quibus præcipue libris multitudinem in erroris sui societatem inducunt. Sed & a Macedonio chirographum fidei suæ postularunt… Interea Xenaïas & Dioscorus, multis Episcopis sibi adjunctis, intolerabiles erant, dum tumultus concitarent adversus eos, qui Synodum anathemati subjicere recusabant. Ex quibus eos, qui ad finem usque ipsis non cesserant, multis machinationibus in exilium ejici curarunt. Hoc igitur modo Macedonium & Joannem Episcopum Palti, & Flavianum in exilium trudunt. Atque hæc sunt, quæ in supradicta epistola commemorantur; quæque sub præmissa ex Baronio cautela legenda & accipienda sunt, quidquid nonnulli etiam hodie Flaviano in omnibus non usquequaque favendum censeant.

[22] Reliqua ad ipsum spectantia deducit sequenti cap. 32 Euagrius, [sed faventiora profert Euagrius;] ex quo & ipsa desumimus, satis apta, ut epistolæ monachorum suspecta periocha confutetur: In ejectione autem Flaviani alia quoque adjecerunt. Incidimus enim in senes quosdam decrepitos, qui cuncta, quæ Flaviani pontificatu acciderant, memoria tenebant. Hi affirmabant, monachos regionis, quæ Cynegica dicitur, & quotquot in prima Syriarum provincia sedes habebant, inductos a Xenaïa (erat autem Xenaïas Episcopus Hierapolis, quæ vicina est Antiochiæ, & græco vocabulo Philoxenus dicebatur) in unum collectos, subito in urbem irrupisse, cum maximo tumultu & contumacia compellentes Flavianum, ut Chalcedonensem Synodum, & Leonis epistolam sub anathemate damnaret. Quod cum Flavianus ægre admodum ferret, & monachi maximo impetu instarent, plebs civitatis insurgens adversus monachos, plurimos eorum interfecit, adeo ut ingens eorum numerus Orontem fluvium pro tumulo sortitus sit, cadaveribus in gurgite sepultis. Accidit & aliud quidpiam, priore illo nequaquam levius: monachi enim Syriæ Cœles, quæ nunc secunda Syria appellatur, cum impense faverent Flaviano, propterea quod is in monasterio quodam, quod situm erat in agro qui Tilmognus dicitur, monasticam egisset vitam, subito Antiochiam advolarunt, ut Flavianum defenderent, ita ut tum quoque non exigua evenerint mala. Sive igitur ob priora illa, sive ob ea quæ posteriore loco retulimus, sive ob utraque simul, Flavianus sede sua expellitur, & Petras, quod oppidum est in finibus Palæstinæ situm, relegatur. Hactenus Euagrius.

[23] Atque hæc omnia, nisi multum fallor, [aliique Flavianum, in exilio mortuum, absolvunt.] aperte denuo vindicant S. Flaviani famam, ab Eutychianis, imo & a rigidioribus Catholicis nonnihil proscissam. Hos inter præcipuus fuit, ut diximus, Theophanes pag. 129 ea Flaviano improperans, de quibus abunde locuti sumus. Mitiora sunt, quæ Conciliis inserta reperio apud Labbeum tomo 4, ubi dicitur. Zenonis Henoticum recepisse, & cum tres sanctas œcumenicas Synodos scripto probasset, Chalcedonensem silentio præteriisse, Imperatori gratificatum. Imperator autem Anastasius, per Eutropium tribunum, Flaviano & Eliæ Hierosolymitano mandavit, ut Sidonem Synodum convocarent, & anathematismis sacram Chalcedonensem Synodum subjicerent. Verum hanc Elias re infecta dimisit; quapropter Patriarchis Imperator vehementer succensuit. De his iterum sermo, Conciliorum tomo 8, pag. 87, ubi de famosa Synodo, a nobis supra Marcellini verbis descripta, ex vita S. Sabæ, agitur, qui cum ad S. Eliam potissimum spectet, hinc ea & aliunde accepimus, quæ tum ad ipsum seorsim, tum ad utrumque, eidem causæ implicitum, pertinent, quosque ambos eadem perfidiæ nota, citato proxime loco inussit Theophanes, cui, tot seculis rebus gestis posteriori, nimium fidere videtur Tillemontius, Sanctum nihilominus ab hæresi absolvens, pieque nobiscum sentiens, exilii tempus, ærumnasque in eo ultra quinquennium perpessas, tempus pœnitentiæ Flaviano concessisse, ut quod, sive ex animi dejectione, sive infestorum inimicorum metu, sive aliis de causis, jam satis enumeratis, peccaverat, coram Deo elueret. De ejus obitu supra dictum est.

[24] [Non est verosimile, ejus corpus in Italiam translatum esse.] Huc velut in appendiculam rejicienda sunt, quæ de sancto aliquo Flaviano inter Episcopos Teatinos tomo 6, col. 929 & 930 disputavit aut conjecit Ughellus, quasi illic non Episcopus aliquis Teatinus, sed potius pars aliqua corporis sancti nostri Patriarchæ Antiocheni coleretur, eo ex Julia vetere, seu oppido S. Flaviani, allata, cujus pars altera Juliæ novæ decenter asservetur. Hæc quo solido fundamento nitantur equidem perspicere nequeo; nec lucis multum affert, nescio quæ memoria, sub imagine S. Flaviani adscripta, versiculis leoninis plane inconditis, de ejusdem sacri corporis vera aut ficta translatione, in hunc modum efformata:

Induperatrix Galla,
Huc me Flavianum conduxit
Per mare Patrarcam
Intus reclusum in arcam:
Et dudum fui quando,
Quartoque milleno anno;
Et ecce sum vobiscum,
Et justum teneo fiscum,
Pro vobis Altissimum rogo,
Cavete, ne decipiar ego.

Ex his haberetur quidem translationis annus 1004: quid cetera significent, alius divinet; ego certe non inducor ut credam, eo allatum tunc fuisse sancti Flaviani Antiocheni corpus. Verosimilius crediderim, sancti alicujus Flaviani, v. g. socii S. Modestini, Avellinensium Apostoli, de quo agitur XIV Februarii, vel alterius synonymi reliquias illic honorari, de quo fortasse major aliquando notitia occurret. Videatur interim Bollandus XVIII Febr. ubi de S. Flaviano Cpolitano. Jam de S. Elia sigillatim agendum.

CAPUT IV. De gestis S. Eliæ, usque ad persecutiones Anastasii.

Inter hactenus dicta, non pauca sunt sancto Eliæ cum S. Flaviano communia, ea præsertim quæ ad persecutionem ab Anastasio suscitatam spectant: [Narrat Cyrillus monachus,] ad utriusque œconomicam agendi rationem, ad utriusque præbitam de prævaricatione suspicionem, ad utriusque exsilium, &, si Moscho credimus, eodem anno, mense & die, nempe XIX vel XX Julii 518 ex ærumnosis laboribus decessum. Jam ad digerendam aliquousque S. Eliæ vitam, non parum conducunt varia capita, quæ monachus Cyrillus Actis Sanctorum Euthymii, Sabæ & Joannis Silentiarii inseruit. In postremis quidem pauca sunt, eaque ferme, quæ habes XIII Maii, tomo III, pag. 234, de revelatione secreti, quod eatenus tacuerat Silentiarius suscepti antea episcopatus. At vero in vita S. Euthymii XX Januarii pag. 315, num. 94 & 95 aliqua explicantur, a quibus vitæ Elianæ series erit inchoanda. Plura suggerit laudatus Cyrillus in vita S. Sabæ, cujus hic editionem sequimur, a Cotelerio procuratam, quæ inter ejus Monumenta Ecclesiæ Græcæ tomo 3 exstat, utpote Suriana seu Metaphrastica, eruditorum judicio paulo exactiorem. His præmissis, a cap. 16 vitam S. Euthymii exordimur, ubi narrata Timothei Æluri Alexandriæ tyrannide, de qua in Patriarchis Alexandrinis fusius tractatum est, ita pergit Cyrillus.

[26] Cum ergo in Ægypto omnia essent plena turba & tumultu, [ex Ægypto in PalÆstinam profugum,] duo quidam anachoretæ, quibus nomen erat Martyrius & Elias, unus quidem Cappadox, alter vero Arabs, profecti ex monte Nitriæ, ad magnum illum veniunt Euthymium, & unusquisque eorum in cella separata, apud ipsum longo tempore sunt versati: quos quidem hic vir divinus amplectebatur lege amicitiæ, & assidue invitabat ad collocutionem; & ad Cutilam & Rubam secessus & descensus eos quoque similiter faciebat participes. Cum quibus, & una cum Gerasimo & aliis deinceps anachoretis, sanctæ illæ manus unaquaque Dominica intemerata sumebant sacramenta. Prævidit autem magnus Enthymius, perspicaci oculo animæ, ea quæ erant eventura Martyrio & Eliæ, nempe fore, ut Jacobi, qui clarus erat in choro Discipulorum, unusquisque eorum Sedis sit successor futurus. Post hæc vero Elias quidem cum descendisset in Hiericho, ædificat sibi cellam ante civitatem, quæ accessionibus ab eo factis, paulatim dilatata, transmutata est in ea, quæ nunc cernuntur, monasteria. Atque hinc censendum est, nomen sortita fuisse monasteria, quæ circa Jerichuntem sita erant, ut dicerentur Archiepiscopi Eliæ, quemadmodum ab ipso Cyrillo appellantur pag. 324 & pag. 338.

[27] Hic obiter adjungimus Polychronii de S. Elia effatum, apud Moschum, loco superius ex Vitis Patrum citato, nempe; sicut S. Elias hic monachus vinum non bibit, [ibidem monasticam vitam duxisse.] ita nec Patriarcha factus, bibebat, sed eamdem servavit regulam. A S. Cyrillo Alexandrino edoctum fuisse S. Eliam, Anastasio Imperatori testatus est S. Sabas, inquit Henschenius. Verba S. Sabæ, apud Cotelerium pag. 302, sunt: Hunc quippe scimus, divina S. Cyrilli Alexandrini Archiepiscopi dogmata spirare; quæ certe non satis aperte indicat, S. Etiam a Cyrillo institutum, qui cum anno 444 e vita excederet, adhuc puer erat Elias, decimum quartum annum ingressus. Ad S. Euthymium ex Ægypto profugisse circa annum 457, verosimillimum est; cum vero obierit XIX aut XX Julii 518, ætatis suæ 88, consequens est, eum tunc egisse ætatis annum circiter septimum supra vigesimum, adeoque natum oportet anno 430. Frequens aliis locis S. Eliæ mentio in præfata Euthymii vita, præcipue cap. 18, ex quo manifeste constat, illum huic cum Martyrio adhæsisse ad mortem usque, & ut habetur cap. 19, num. 110: Dolor quidem Euthymii privationis multis erat causa lacrymarum; Martyrium autem & Eliam longe tangebat vehementius & ii valde lacrymabantur.

[28] Obitus S. Euthymii incidit in annum 473, ut probat Henschenius, [Ordinatus est Sacerdos 473, Patriarcha 493.] cum vero sacrum ejus corpus non diu post obitum, ab Anastasio Patriarcha translatum sit VII die Maii, is autem, adsumpto secum Martyrio & Elia… eos ordinaverit presbyteros, & in Catalogum Cleri sanctæ Resurrectionis retulerit; hæc omnia eodem ipso illo anno peracta fuerint. Seriem Patriarcharum Hierosolymitanorum sic ibidem breviter ordinat Henschenius pag. 301, ut præfatus Anastasius mortuus sit anno Christi 477, quo Martyrius, quem jam non semel appellavimus, ei successor datus est. Hic porro vita excessit XIII Aprilis anno 486. Martyrio suffectus est Salustius, qui expletis patriarchatus annis 7 ac tribus mensibus, obiit XXIII Julii, successorem relinquens S. Eliam, cui eam dignitatem prædixisse S. Euthymium, supra ex Cyrillo ostendimus. Annus is erat Christi 493. Ita recte Henschenius, anno 3 Imperatoris Anastasii, ut habet Cyrillus pag. 295, quamvis sequenti hic numero, annum 494 notare videatur. Hic Elias novam ecclesiam Deiparæ Virginis a S. Saba exstructam dedicat I Julii, indictione IX, anno Christi 501. Sed hæc & alia a sancto Patriarcha gesta, paulo fusius ex ipso Cyrillo, ut a Cotelerio editus est, deducenda sunt.

[29] [Monasterium ædificat, favetque S. Sabæ.] Sic habet iste num. 31, pag. 262: Postquam autem Archiepiscopus Salustius, obtenta sede Hierosolymorum per octo annos mensesque tres, in Christo dormiisset, mense Julio, vicesima tertia die, indictione secunda, Elias, de quo plurimam feci mentionem libro de S. Euthymio, in patriarchatu successit, quinquagesimo sexto beati Sabæ ætatis anno. Qui Patriarcha Elias prope episcopium monasterium ædificavit, ibique sanctæ Resurrectionis probos viros aggregavit, per loca circa turrim Davidis dispersos, cellas singulis distribuens, cunctis ad corporis refectionem necessariis instructas. Prædicta item dedicatio describitur, pag. 264: Magna itaque ecclesia ædificata, omnique ornatu decorata, in Lauram descendit prædictus Elias Archiepiscopus, tum eam dedicavit, tum in eadem sanctificatum defixit altare, mense Julio, primo die, nona Indictione, agente magno Saba annum ætatis sexagesimum tertium. Sequuntur apud Cyrillum turbæ in Laura ipsa S. Sabæ suscitatæ a quadraginta immorigeris fratribus, quos ob pervicaciam deserendos putavit, & in cujus absentia ad sexaginta excreverant, per Lauram divulgantes, Abbatem suum, dum solitudines peragrat, a seris captum, absumptum fuisse.

[30] Cumque rebelles isti, pag. 269, reliquos corripuissent *, [Rebelles in Laura compescere conatur,] in sanctam civitatem proficiscuntur ad Archiepiscopum Eliam, cui dicunt; Abbas noster ubi in solitudinem, quæ est circa mare mortuum, secessisset, leonum esca exstitit; sed jube ac velis dare nobis præpositum. At Elias vere Dei pontifex, ut qui a temporibus sancti Euthymii agnosceret divini Sabæ ab adolescentia conversationem & vitam, respondit eis sic: Ego certe vobis non credo: novi enim Deum injustum non esse, ut servum suum despectum permittat a feris comprehendi; verum abite, Abbatem vestrum quærite; aut quieti manete, donec Deus illum manifestaverit. Itaque Encæniorum die adveniente, juxta Hegumenorum morem, Sabas ad sanctam civitatem, cum quibusdam fratribus monasterii, circa Nicopolim positi, proficiscitur (nam, uti dictum est, illic monasterium constituerat, congregatis in eo fratribus, omnino quippe ipsi opem ferebat Deus) & cum aliquibus monasteriorum præpositis ad Archiepiscopum ingreditur. Quem senem intuitus Patriarcha, & lætatus valde, seorsim sumptum hortabatur, ut ad propriam Lauram rediret. Illo autem veniam petente, neque admittente ullatenus, commotus Archiepiscopus, dixit: Crede, nisi hortamini meo & consilio obtemperaveris, non amplius videbis faciem meam. Neque enim sustineo, labores tuos ab aliis administrari. Hæc postquam dixit Archiepiscopus, pater noster Sabas se ipsius jussioni obediturum pollicitus est; cogitur tamen sexaginta illorum consortium & conspirantium edicere seditionem, animumque turbarum cupidum. Tunc exurgens Patriarcha ad Lauræ monachos epistolam scribit hisce verbis, quæ illic legi possunt, uti & direptio Lauræ a perduellibus secessusque in Lauram novam, ubi cum magnis angustiis premerentur, de rebus eorum ad Patriarcham refert S. Sabas, quem ad componendos ipsos hortatur. Patriarcha vero dans illi manu propria auri libram unam, potestatem quoque loci illius & in eo habitantium præbuit.

[31] At non una fuit Neolauritarum turbatio, cum enim Origenistæ aliqui se illuc insinuassent, [quos & e novo Laura ejici permittit.] duce Nonno quodam Palæstino, ad S. Eliam denuo recurrendum fuit, ex cujus sententia & permissione e nova Laura ipsos Abbas ejecit. Illi expulsi ad locum campestrem abierunt, ubi prava sparserunt zizania. Tempore autem præterlapso, & Archiepiscopo insidiis appetito, sicut paulo post dicetur, ad sanctam civitatem venientes Nonnus ejusque socii, obsecrabant eum, qui in patriarchatu successerat, ut permitteret eos manere in nova Laura. Vide ibi pag. 275, tumultus alios ab inquietis hæreticisque hominibus excitatos. Satis hic sit, demonstrasse insignem S. Eliæ prudentiam atque in conservanda fidei puritate zelum ac vigilantiam. Tum vero pag. 277 aliud Sancti nostri maturi judicii specimen exhibetur, dum viros probos, S. Sabæ amicos & benevolos, Marcianum presbyterum, cum duobus filiis Antonio & Joanne Archiepiscopus Elias amore prosecutus est, & Marcianum quidem Episcopum Sebastæ ordinavit, Ascalonitarum ecclesiæ Antonium, Joannem vero Resurrectionis diaconum fecit, ipsum illum quem postea successorem habuit, ut docet Cyrillus pag. 310. Nec prætereunda est justissima Eliæ sententia pag. 282, dum Jacobi cujusdam ædificium, contra S. Sabæ aliorumque monachorum mentem erectum, penitus evertit.

[32] [Non unam ecclesiam struxisse dicitur,] His adjecit Tillemontius Eutychii Alexandrini testimonium ex tomo ejus Annalium 2, pag. 8, quo probat S. Eliam ecclesias struxisse, inter ceteras ecclesiam Helenæ, alias beatissimæ Virginis Mariæ, quam non perfecit, sed quam ab Imperatore Justiniano perfici petiit S. Sabas, pag. 343. Cyrilli verba sunt: Utque illic ante aliquod tempus ab Archiepiscopo Elia fundatam novam Deiparæ ecclesiam ædificetis atque exornetis. Quod fieri præcepit idem Justinianus, ut habes pag. 346; de ipsa autem ecclesia anno 542 dedicata pluribus agit Procopius. Utrum vero se in Occidentem usque extenderit S. Eliæ fama, utrum S. Avitus Viennensis ab eo acceperit veræ Christi Crucis particulam; utrum personæ & tempora satis recte conveniant, quærit citatus Tillemontius pag. 647. Hæc de S. Eliæ prima ætate, monachatu in Ægypto & in Palæstina, de monasteriis apud Jerichuntem ab ipso institutis, de evectione ad thronum patriarchalem, prioribusque regiminis annis, atque eo tempore pro Dei gloria, conservandaque tum orthodoxæ fidei, tum monachalis disciplinæ integritate præclare gestis, satis dicta sint; nunc ad insidias ab hæreticis ei structas, ad persecutiones, quas ab Anastasio passus est, demum ad exsilium & ad felicem obitum progrediemur.

[Annotatum]

* συναρπάζοντες

CAPUT V. De persecutionibus ab Anastasio suscitatis, deque exsilio & obitu.

Quæ ad diuturnarum vexationum caput spectant, jam in S. Flaviano attigimus; [Ad turbatorem Ecclesiæ Anastasium,] verum hic ex Cyrillo, S. Eliæ gesta potissimum prosequente, repetenda sunt, atque in rectam Chronologiæ seriem subinde reducenda. Sic ille apud Cotelerium pag. 295 num. 50: Septuagesimo tertio ætatis sanctificati Sabæ anno, Archiepiscopus Hierosolymorum Elias, qui quosdam Hegumenorum vellet mittere Constantinopolim accersitum patrem nostrum Sabam rogabat, ut cum iis proficisceretur, totisque viribus ad conservandam in tranquillitate matrem Ecclesiarum decertaret: quod Imperator Anastasius vehementer indignaretur, omnemque Palæstinæ ecclesiasticam constitutionem evertere & confundere conaretur. Quænam vero causa fuerit Imperatoris adversus Archiepiscopum vesaniæ ac indignationis, altius & a principio paucis repetam. Cum Patriarcha Elias Hierosolymitanum pontificatum obtinuisset, tertio imperii Anastasii anno, conturbata est Ecclesia Dei, in tres partes divisa, Pontificibus quidem Romanis dissidentibus a Byzantinis, eo quod sacris Diptychis insertum esset nomen Acacii, Episcopi quondam Constantinopolitani, qui illorum non secutus fuerat accuratam diligentiam rigidamque disciplinam: Byzantinis vero dissidentibus ab Alexandrinis, qui Synodum Chalcedonensem anathematizabant, & Dioscori, ab ea depositi, communionem admittebant. Elias igitur solum, cum quo communicaret, habuit Euphemium Byzantii Antistitem, cum Occidentales, ut dictum est, sejunxissent se, & Antiochenus Palladius, in gratiam Imperatoris, decreta Chalcedonensia anathemate feriret, atque Alexandrinorum communionem amplecteretur.

[34] Tunc igitur Euphemium Constantinopoleos. Episcopum, [ab Elia mittitur S. Sabas.] qui Chalcedone sancita confirmaverat Synodice, episcopatu Imperator dejecit, calumnia irretiens. Cumque Alexandrinus & Antiochenus Euphemii ejectioni consentirent, Elias, nondum completo secundo episcopatus sui anno, assentiri detrectabat. Macedonium tamen, qui ordinatus fuerat, ubi ex Synodicis ejus deprehendit esse Orthodoxum, ad communionem admisit. Atque id ab exordio non parum Imperatorem turbavit. Erat ergo inter Macedonium, & Eliam concordia. Post mortem vero Palladii Flavianus Antiochiam obtinuit, & cum Macedonio ac Elia adunatus est: quorum consensum non tulit, qui adversus solam pietatem audax erat Imperator, sed ad furorem, ut eos in exsilium mitteret, concitatus est. Et primo quidem Macedonium diversis calumniis implicat, ab episcopatu expellit, ad quem provehit Timotheum; a Flaviano autem & Elia postulabat, ut adstipularentur. Qui quidem Synodico Timothei assensum præbuerunt, non tamen actis depositionis Macedonii. Tunc vehementer commoto in utrumque Imperatore, magna ingruebat in utramque ecclesiam tempestas. Ea ergo de causa Elias Patriarcha, sicut dixi, Constantinopolim mittit patrem nostrum Sabam aliosque cum eo monasteriorum præpositos, & hujusmodi ad Imperatorem litteras dat: Selectos Dei servos bonos ac fideles totiusque eremi principes, atque in iis Dominum Sabam, solitudinis nostræ frequentatorem, gubernatorem & patronum, totiusque Palæstinæ luminare, misi ad placandum imperium vestrum. Archiepiscopus igitur Elias hæc scripsit; pater autem noster Sabas Pontificis sententiæ obsequebatur, prompte operam dans, si forte Catholicæ Orthodoxæ fidei, eo tempore vexatæ & periclitanti, auxilium ferre posset. Eo itaque dimisso & iter peragente, Anastasius Imp., effreni insania in Flavianum ac Eliam Patriarchas usus, præcipit Synodum Sidone Episcoporum Orientalium & Palæstinorum fieri, jussitque ut Synodo præessent Soterichus Cæsareæ Cappadociæ, & Philoxenus Hierapolis, qui Episcopi decreta Concilii Chalcedonensis præcipue anathematizabant, nec non Eutychi ac Dioscoro eorumque pravæ alienæque doctrinæ patrocinabantur.

[35] Hinc perspectam habes perversam Anastasii mentem, atque una causas irarum & furoris in Euphemium, [dum interim soluta esset pseudosynodus Sidonensis;] Macedonium, & in duos, de quibus in hoc commentario agimus, sanctos Patriarchas, Flavianum & Eliam; patent manifestæ insidiæ artesque ab impiissimo Imperatore adhibitæ, ut e sedibus suis omnes expelleret, quod etiam de duobus primo nominatis satis fuse hic explicatum est. Jam nobis quærendum, quo anno habita sit Sidone pseudosynodus, quantumvis ridicula atque ex Severi asseclis conflata, tamen utrique Sancto nostro fatalis. Notat diserte Marcellinus Comes annum Christi 512. Paulo & Musciano Coss. Eumdem signat Cyrillus, dum annum indicat ætatis sanctificati Sabæ tertium supra septuagesimum, quo iter peragente, Synodum fieri præcepit Anastasius. Verumtamen debuit annus ille septuagesimus tertius S. Sabæ ad finem vergere, quandoquidem mense Julio anni 518 numeraverit annum octogesimum. Discesserit itaque verosimillime S. Sabas ex Palæstina sub principium Januarii, Constantinopolim non prius appulsus, quam Anastasius nuntia accepisset, de soluto Sidonensi illo conciliabulo, nisi forte eodem quo Sabas tempore advenerint. Etenim ubi num. 51 narravit Cyrillus modum honorificum, quo ab Imperatore Anastasio exceptus fuisset S. Sabas, proxime sequenti pag. 300, ita pergit.

[36] [quod ægerrime ferre ostendit Imperator,] Quibusdam post diebus, accersivit eum, S. Sabam scilicet, Imperator, & ita allocutus est: Vester Archiepiscopus propugnatorem se fecit Chalcedonensis Synodi, quæ Nestorii dogmata confirmavit; neque hoc solum, sed etiam Antiochiæ Præsulem Flavianum labefactatum ad se pertraxit. Unde cum Chalcedonensis doctrina anathemate Catholico & universali percutienda jam esset a Synodo, quæ nunc Sidone congregata est, ipse solus prohibuit, re una cum Flaviano Antiocheno composita; atque ut arbitratus est, nostrum imperium ludificavit, in epistolis nobis ad verbum ita locutus; Omnem hæresim, quæ adversus rectam fidem novi quidquam inducit, rejicimus, nec admittimus etiam, quæ Chalcedone gesta sunt, propter scandala inde exorta: &, ut censuit, nos hocce sermone decepit, qui sanximus, Synodum, negotio infecto dimitti. Suspicor, Anastasium aut mentiri hic, aut saltem fingere aliquid, quo S. Eliam calumnia involvat. Synodum Sidonensem dissolutam agnosco, at Patriarcham Hierosolymitanum non crediderim ea scripsisse, quæ hic simulat Anastasius, nisi de litteris agatur, quas teste Euagrio supra num. 21 a Dioscori sectatoribus falso confictas esse, constanter tenuit Hierosolymorum Episcopus, aliam formulam proferens absque hujusmodi anathematismo. Vide ibi cetera, nos modo reliquam Imperatoris orationem audiamus.

[37] [se a S. Sabæ placatum fingens.] Verum non latuit nos, inquit, neque nunc, neque prius, quando decretis per quæ Euphemius & Macedonius Nestoriani depositi sunt, assentiri recusavit; quod Chalcedonensis Concilii, totiusque Nestorianæ hæreseos propugnator sit. Quocirca eum, uti vides, decernimus Episcopum expelli, hominemque Orthodoxum, sanctaque illa & Apostolica sede dignum, promoveri; ne venerabilia illa, quæque Deum susceperunt loca, dogmatibus Nestorii inquinentur. Atque hæc Imperator. Sanctus vero pater noster Sabas in hæc verba respondit: Plene sibi persuadeat Serenitas vestra, Archiepiscopum sanctæ nostræ Dei civitatis, qui ab antiquis luminaribus & miraculorum editoribus, Patribus deserti nostri, in doctrina pietatis eruditus fuerit, ex æquo rejicere, tum Nestorii divisionem, tum Eutychis confusionem, atque medium orthodoxæ fidei iter ingrediendo, neque in dexteram, neque in sinistram, ut cum scriptura loquar, declinare sustinere. Hunc quippe scimus, divina sancti Cyrilii Alexandriæ Episcopi dogmata spirare, iisque adversatos vel adversantes anathemate percutere. Obsecramus igitur vestram Serenitatem, ut sancta Hierosolymorum civitas, in qua magnum pietatis manifestatum est sacramentum, imperturbata servetur, immoto manente apud nos pontificatu sive cœtu pontificum. Tum Imperator, post consideratam senis sanctitatem & simplicitatem atque constitutionem, dixit: Re vera, Calogere, præclare per divinam Scripturam dictum est; Qui ambulat simpliciter, ambulat fidens. Verum ora pro nobis, & abjice curam, quia nihil adversus Archiepiscopum vestrum, ob sanctitatem tuam, sancimus, teque hinc cum omni dimittimus cultu.

[38] Speciosa hæc fuere Anastasii promissa, sed hominis tam perfidi, [Attamen paulo post Flavianus] & perjuriorum toties rei, ut de eo scribat Theophanes pag. 138, dictitare solitum; haberi legem, quæ Imperatorem in necessitate constitutum, pejerare & mentiri jubeat. Splendida hæc, inquam, fuere fallacissimi Imperatoris promissa: cum enim S. Sabas mense Maio ejusdem anni 512 Constantinopoli solvisset, & ad sanctum Patriarcham rediisset, nova brevi offensionis causa prioribus accessit, per conversionem Maniæ Archimandritæ, quem a famoso Severo Sabas & Elias abstraxerant, sicuti narrat Cyrillus pag. 306 num. 55, quod non mediocriter Imperatorem Anastasium in Patriarcham Eliam commovit. Tum vero persecutionum ordinem resumens Cyrillus, num. 56; Itaque, inquit, cum Flavianus & Elias Patriarchæ, sicut dictum est, Sidonem venissent, litterasque blandas ac dispensatorias ad Imperatorem misissent, Synodumque Sidoniam, quæ contra rectam fidem congregata fuerat, dissolvissent, atque ad proprias Sedes essent reversi; indignati Soterichus & Philoxenus ad effrenem iram concitaverunt Imperatorem, quasi per Patriarcharum astutiam, fraudem & simulationem deceptus fuisset. Unde accepta, quam volebant, potestate, multum auri Antiochenæ plebi tribuendo, variis modis Flavianum affligentes, & quodammodo suffocantes, cogentesque Chalcedonensem Synodum anathemate ferire, eum ab episcopatu expulsum, exsilio damnarunt. Hæc pluribus supra deducta sunt, facta sub finem anni 512, fluente Indictione sexta.

[39] Pergimus cum Cyrillo. Quo comperto Imperator lætitia affectus, [ac deinde Elias sedibus expelluntur.] Severum Acephalorum principem in Episcopum Antiochiæ misit; qui Severus, arrepto patriarchatu, multa quidem mala, iis qui nollent cum eo communicare, intulit; missis vero Synodicis ad Archiepiscopum Eliam, nec admissus in communionem, ad iram commovet Imperatorem; iterumque easdem Synodicas suas, mense Maio sextæ Indictionis mittit Hierosolymam cum quibusdam clericis & Imperatoris copiis, frustra pro Elia pugnante S. Saba aliisque Hegumenis, quibus prævaluit turpissimi Severi, a Cyrillo genuinis coloribus depicti potentia. Ut ergo hujusmodi animarum corruptorem, hominemque perniciosum Archiepiscopus Elias ad communionem suam admitteret, cogebat Imperator. Illo vero nequaquam hoc facere volente, ira exardescens Imperator, Olympium quemdam Cæsariensem, qui ducatum Palæstinæ tenebat, misit, simul epistolam illam dispensatoriam mittens (falsam illam, opinor, & a Dioscoritanis corruptam) quæ ex Sidone scripta fuerat, quæque profitebatur, non admittendam esse Synodum Chalcedonensem; ut omni modo Eliam ab episcopatu dejiceret. Qui Olympius cum Imperatoris militibus advenit, multisque modis, artibus & machinis usus, Eliam quidem ab episcopatu expulit, & in Ailam relegavit. Quæ ut recte combinentur, statuendum est, circa mensem Julium anni 513, Indictione VI, Eliam e sede sua in exsilium expulsum fuisse, subintruso Joanne Marciani filio, de quo supra locuti sumus. Ubi corrigendus videtur Cyrilli error, dum prædicti Joannis initia revocat ad 3 Septembris, initio Indictionis undecimæ, pro qua legendum puto septimæ; nisi ad Eliæ obitum respiciat.

[40] Porro S. Eliæ innocentiam per evidentia signa probare voluit Deus ipse; [Signa Eliæ exsilium Secuta;] nam simul ac in exsilium missus fuit, ita scribit Cyrillus pag. 321, clausum est cælum, ut quinque annis non plueret super terram, & præter siccitatem, etiam locustarum ingens multitudo exstitit, tum bruchus sine numero, atque omnem terræ superficiem delinxit. Secundo autem locustæ anno, ingruit alia locusta, aërem texit, omniaque ligna agri depasta est; ottaque est valida fames & crebra mors; adeo ut dicerent Hierosolymitæ, propter peccatum, quod commissum fuerat in Archiepiscopum Eliam, hæc mala supervenisse. Calamitatum istarum quinquennium recto calculo reperitur a principio exsilii S. Eliæ, quod in mensem Julium anni 513 retulimus, a quo ad mensem Julium 518, anni quinque pleni inveniuntur. Asperam interim in Aila pœnitentiam egit S. Elias, maculas eas expians, quas nimia fortasse œconomia usus, æque ac S. Flavianus contraxerat: certe felicissimum exitum sortitum fuisse, nec ipsum miraculis carentem, ostendit Cyrilli articulus 60, a pag. 324, quo commentarium nostrum concludimus; præmissa solum hac observatione, quod ut id multis aliis, sic in signando Anastasii obitu, erraverit Theophanes, dum scribit mortuum esse Imperatorem istum IX Aprilis, ubi tam diserte Cyrillus IX Julii notavit, ut ex hoc nostro ultimo numero clarissime perspicies.

[41] [& quæ in ejus obitu acciderint.] Sanctus pater noster Sabas octogesimo ætatis anno, circa æstivum solstitium Indictionis undecimæ, ex Dei dispensatione, ad Archiepiscopum Eliam in Ailam profectus est, secum ducens Stephanum, monasterio magni Euthymii præfectum, & Euthalium monasteriorum ejusdem Eliæ Patriarchæ Jerichuntinorum præpositum: quos cum lætitia susceptos Patriarcha Elias apud se aliquot diebus tenuit; per quos dies a demissione quidem lucernarii usque ad horam nonam, ipsis non se reddebat conspicuum; circa horam autem nonam egrediebatur, & cum illis communicabat atque vescebatur, post lucernarium recedebat. Dum ergo ita ageret, contigit ut nona mensis Julii die, pro solito non exiret. Illis autem exspectantibus, & neque communicantibus, neque quidquam gustantibus, egressus circa horam sextam noctis, dixit: Vos cibum sumite; non est enim mihi otium. Cumque S. Sabas teneret eum, & quodam modo cogeret ad dicendum quid haberet; collacrymans respondit; Hac hora migravit e vita Anastasius Imperator; oportet me prorsus post decimum diem excedere, & cum eo disceptare ac judicari. Tum de monasteriis suis mandavit, ut post obitum Euthalii, Nestabus ac Zacharias, suo quisque tempore, gubernationem exciperent, statuitque, ne auderet quispiam a se invicem monasteria ipsius dirimere. His constitutis, octo diebus post visum, superstes, sola communione & misto liquore contentus, ægrotavit parumper. Cum autem Sabas & qui cum eo erant, non discessissent ab ipso per tres dies, vigesimo mensis Julii, post communionem & preces, dictoque Amen, in pace in id ipsum dormiit ac requievit, totius vitæ annis octoginta octo decursis. Hæc de S. Elia, cujus visionis de morte Anastasii veritatem demonstrat Cyrillus pag. 326.

DE S. LAURIANO EPISC. ET MART.
VASTINNI APUD BITURIGES IN GALLIA.

Forte SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Laurianus Episcopus Martyr, Vastinni apud Bituriges in Gallia, & Hispali in Hispania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sacer cultus perantiquus & martyrium. Certa de iis monumenta ab incertis distincta.

[1] Vastinnum vicus, seu Vastinnense oppidum in diœcesi Bituricensi, octo circiter leucis a metropoli dissitum, eo inter cetera titulo gloriatur, quod S. Sulpitio Pio, clarissimo olim Bituricensium Episcopo, natales dederit, [Dicata Sancto Vastinni collegiata:] multis hodie aliorum Sanctorum exuviis locupletatum, de quibus Arturus du Monstier pag. 60. Vastinnum scribo cum Adriano Valesio, ut ab aliis Vastinis, Vastiniis, Wastinis seu Gastinis, de quibus ille satis fuse in sua Galliarum Notitia, locum hunc distinguam. Capitulo collegiali ornatum est oppidum sub nomine S. Lauriani, quo de hic nobis agendum. Ita illud describitur in codice Beneficiorum Galliæ (vulgo Pouillie) pag. 7. Dignitas Prioratus S. Lauriani de Vastino, aut Vastignio, eligitur capitulariter: præbendæ vero & vicariæ nominatis seu præsentatis a Canonico existente in turno, conferuntur per capitulum, cujus fundationem quidam referunt ad Guidonem comitem Blesensem. Fundationis annum signat Catherinotus 1390, ut non facile quis assentiri possit laudato Arturo du Monstier, in opusculo sæpius infra citando de agone, bravio & elogio S. Lauriani, pag. 49 & alibi, ad annum 1005, imo & ad anteriora secula, capituli hujus principia, nescio qua auctoritate, referenti.

[2] At enim quæcumque fuerit capituli istius ætas, quidquid valeant Arturi conjecturæ, [memoria ejus in antiquis Marlliis,] id certum est ex nostris vetustissimis ecclesiasticis Fastis, jam ante octavum seculum S. Lauriani memoriam in iis consignatam fuisse. Diserte ponitur in exemplaribus Martyrologii Hieronymiani, Epternacensi antiquissimo, Corbeiensi & Blumiano, imo & verosimiliter in Lucensi, tametsi phrasi diversa, &, ut censet Florentinius, adjectitia. In primo sic legitur: Lauriani Martyris. Corbeiense habet: Beturino, natalis S. Lauriani episcopi & confessoris, addit Blumianum & martyris. Lucense pro Lauriani, scribit Luciani cum solo episcopi titulo. Inter Bedæ auctaria unum est, in quo Episcopus & Martyr dicitur, alia ex codicibus Usuardinis accepta videntur. Veræ & genuinæ Usuardi annuntiationis sons est Ado, ex quo recte expunctum est vico Justino pro Vastinno. Sic habent purissimi codices in nostra editione: In territorio Bituricæ civitatis, sancti Lauriani martyris, cujus caput Hispalim ad Hispanias deportatum est. Neque aliud indicat Wandelbertus, hoc suo versiculo: Lauriane tenes meritorum nomine quartas. Episcopi dignitatem textui Usuardino inseruit auctor Hagiologii Labbeani.

[3] [quibus nonnulla superaddunt recentiora.] Atque hæc sunt sola probata monumenta, ex quibus de martyrii palma S. Lauriano asserenda certo constet: de episcopatu controverti potest: at de sede Hispalensi hactenus repertum est nihil, saltem quod extra dubii aleam poni queat. Vasæum & scriptores Hispanos, tum in Annalibus, tum in Romano Martyrologio secutus est Baronius, dum ei tam liberaliter infulas Hispalenses adscripsit, a quibus longe melius abstinuerant Maurolycus & Felicius. Neque illam evicit Florentinius ex recentiori scriptore miraculorum S. Austregisili, a quo Hispalensis episcopus, haud dubie ex Actorum traditione dicitur, ut vide ad XX Maii tomo 5 pag. 238*. Post Romani moderni reformationem certatim adoptata est Hispalensis cathedra. Sic loquitur Ghinius primo loco: In territorio Bituircensi, S. Lauriani episcopi Hispalensis & martyris, qui sub Totila Gothorum rege passus, migravit ad Dominum anno salutis 544, cujus caput Hispalim in Hispania delatum est. Brevius, sed forte nervosius in Catalogo Ferrarii: Hispali, S. Lauriani episcopi & martyris. Alios adducere supervacaneum est, neque curandum longius Saussayi elogium, quod vel Hispani ipsi repudiant, qua parte testatur, corpus ipsum S. Lauriani in Hispaniam translatum fuisse. Jam de cultu, sanctissimo Martyri tum Vastinni, tum Hispali exhibito & hodiedum perseverante.

[4] [Celebris Vastinni solennitas,] Solenni celebritate apud Vastinnum honorari S. Laurianum satis ostendit laudatus Arturus, dum fortissimi Martyris Christi athletæ D. Lauriani Hispalensis archiepiscopi, insignis ecclesiæ collegiatæ apud Vastinium, diœcesis Bituricensis nobile oppidum, in comitatu Blesensi situm patroni, agonem, bravium & elogium dedicat Reverendis admodum Priori, Cantori & Canonicis prædictæ ecclesiæ anno 1656; alibi observans, duobus in locis agri Bituricensis S. Lauriani ædes, nempe collegiatam ecclesiam & capellam no procul inde positam, pia fidelium veneratione frequentari. De priori sic fatur Arturus: Exstructa igitur illa amplissima intra Vastinium ecclesia & dedicata, opus fuit in illam sacras D. Lauriani exuvias transferre e capella ipsius S. Lauriani, quo jam dudum asservabantur; ut inibi honorificentius colerentur, & majestate novæ templi structuræ, & amplioribus divinis obsequiis, & frequentioribus fidelium illuc adventantibus turmis, cujus quidem translationis festum agitur Dominica 4 post Pascha, eadem solemnitate & ritu, quibus dies ejus natalis IV Julii celebratur. Officium IX Lect. fieri in Breviario Bituricensi V Julii, notavit Claudius Roberti in Auxanio Arelatensi. Sic pergit Arturus pag. 58.

[5] Corpus S. Lauriani igitur huc allatum, theca argentea postea fuit inclusum, [& superstites reliquiæ circumferri.] mansit honorificentissime veneratum, quousque Huguenotti, hæretici Calvinistæ Gallias suis spurcitiis, bellicisque furoribus replentes, nec religioni aut juri divino vel ecclesiastico, minusque humano parentes, Biturigum fines aggressi sunt, duce Comite de Duraz, & Vastinium depopulantes, ecclesiam hanc expilarunt, capsam pretiosam furati sunt, sacras vero reliquias combusserunt. … Evasit autem e tanta clade ac rabie prorsus diabolica quoddam os brachii sancti Lauriani, asservatum pie ac religiose in eadem collegiata ecclesia, illudque reverenter deportatur, quoties solennis processio publice instat. … Præterea festivitas S. Lauriani solennissima est Vastinii IV Julii, quo die fit celebris ac publica processio per totum oppidum: ad quam conveniunt primo fratres Minores conventus ejusdem loci, deinde curati paræchialium ecclesiarum, postea Canonici omnes, ornamentis pluvialibus, seu cappis ecclesiasticis induti, cum dignitatibus. Tum deferuntur sacræ reliquiæ ab universo clero & populo venerandæ; quæ quidem post secundas Vesperas diei festi reponuntur ad locum pristinum, magno cum ritu, reverentia & devotione: quo convenit ingens fidelium numerus.

[6] Parem Hispalensium erga sanctissimum patronum pietatem manifestissime demonstrant exstantia etiamnum venerationis monumenta in magnificentissima Hispalensi ecclesia, [Non minor Hispalensium veneratio,] ubi erectum S. Lauriano sacellum, pretio & elegantia ceteris comparandum, docet ejusdem ecclesiæ ampla descriptio, a Ferdinando de la Torre anno 1671 edita, pag. 176. Exstat item apud Didacum Ortizium de Zuniga in Annalibus ecclesiasticis & secularibus urbis Hispalensis decretum Synodi habitæ anno 1604, quo præcipitur anniversaria S. Lauriani solennitas, ob singularem populi devotionem erga gloriosum Martyrem, olim Archiepiscopum ejusdem urbis, quam olim a lue pestifera aliisque ærumnis liberaverit. Ast in eo errorem observat Annalista, quod decretorum conditor affirmet, venerandum Sancti caput inter ecclesiæ reliquias per id tempus asservari, cum certum sit, ad Maurorum dumtaxat tempora perseverasse; quibus omnia destruentibus, translatum fuerit ad montes, illic absconditum, & numquam deinceps repertum. Perstitisse nihilominus populi erga S. Laurianum venerationem facile mihi persuadeo, eam vero seculo proxime elapso mirifice accrevisse, insigni argumento testatum reliquit civitas universa, dum anno 1649 morbo epidemico afflicta, ad S. Lauriani patrocinium confugit, voto solenniter concepto, quod hic ex Ortizio descriptum habes.

[7] Ecclesiastici cœtus Decani & capituli, senatus populusque Hispalensis specialiter congregati apud magnum metropolitanum & patriarchale templum, [voto in Sancti honorem concepto 1649.] in sacello divo sanctissimoque nostro Archiepiscopo & Martyri Lauriano sacrato, votum facimus, jurisjurandique religione firmamus per hæc sacrosancta Dei Euangelia, a nobis sponte facta, sub beneplacito Sedis Apostolicæ, quotannis hunc diem quartum Julii, in quo transitus sanctissimi nostri Martyris celebratur, tamquam festivum colere, colendumque in hac civitate ejusque suburbiis facere; sperantes firmiori fide & cordis sacrificio, quam ethnicorum, qui dicebant; sanguine placastis ventos & virgine cæsa; nostri invictissimi Martyris sanguine ejusque intercessionibus, Deo optimo, maximo oblatis, integra salute, ab epidemia peste, qua hic [his] affligimur diebus, liberari, quæ tamquam draco effrænatus, feraque veneno infesta, urbem populosque depascit. Sic nos Deus adjuvet & hæc sancta Dei Euangelia. Amen. Nihil in scriptione mutare visum est, satis intelligitur voventium intentio, estque illustre fiduciæ in S. Laurianum argumentum.

[8] [Tam certa ea sunt quam sint dubia Acta,] Itaque & hæc altera pars, ad Sancti nostri continuum cultum pertinens, facile extra controversiam ponitur, demptis pauculis, quæ ex solis Actis deprompta, ea fuligine inspersa manent, quæ sinceram veritatem nonnihil offuscant. Jam pridem monui in Observationibus ad Usuardum, suspectam videri totam vitæ S. Lauriani historiam, nescio a quo, nec quo tempore concinnatam, sed quæ olim Adriano Valesio, in Notitia Galliarum supra citata, non minus quam mihi fabulosa apparuit, non recte concepta, pejus ordinata, a temporum ratione dissona, hinc inde interpolata, ut paucis dicam, verbosa & subsultoria narratio, quam ad rectam chronologiam aut verisimilem historiam nemo reduxerit, nisi cum Arturo præcipua capita, novis substitutis, expunxerit, aut cum Cointio, temporum characteres ita inverterit, ut, an eadem, an ferme diversa historia sit, dubitari possit, & vel sic tamen magnis obnoxia difficultatibus, quas non adeo miror a recentioribus Hispanis præteritas; quibus familiare est id genus historias recipere, utut fabulam redoleant, aut a vera chronologia abberrent. Verum ab Arturo, singulare opus edente, & annotationes varias congerente, magis subactum, exactius & limatius aliquid exspectandum erat.

[9] [non facile a quoquam expurganda.] Difficultates nonnullas proximo paragrapho sigillatim discutiam, hic vero non abs re erit, quid de tota re sentiam, paucis præmittere, certa & verosimilia, ab incertis & dubiis, quæ passim confusa sunt, segregando. Prudenter monuit Pagius in Baronii critica ad annum 548: Quoad S. Lauriani Hispalensis Episcopi martyrium, illud in Gallia consummatum fuisse, omnes consentiunt; sed quo tempore, quo loco, & cujus insidiis neci traditus sit, vix sciri potest, ob varios errores qui in Acta ejus irrepsere. Cointius anno 518, num. 14 & seqq. existimat, Theodorici Regis loco, nomen irrepsisse Totilæ, & pro Eusebio Episcopo Aurelianensi, scriptum esse Eusebium Episcopum Arelatensem, eoque modo non parvam rerum ac temporum introductam esse confusionem; Totilas enim in Hispania numquam regnavit, & nullus Eusebius, qui tamen funus Lauriani Martyris curasse dicitur, hoc seculo Arelatensis Episcopus fuit. De hoc itaque martyrio legendus idem Cointius, qui S. Lauriani Acta expurgare conatus est. Imo, uti dicebam, mutatis binis illis, qui in Actis diserte exprimuntur, characteribus chronologicis Totilæ & Eusebii Arelatensis, omnia facile concilianda putavit, tacite admissa tota reliqua historia, quam paulo accuratius expendere potuerat.

[10] [Quid ex ipsis admitti possit.] Ego ex supradictis id tuto admittendum existimo: Martyrem in Gallia fuisse S. Laurianum, idque verosimillime, non circa Massiliam, ut scripsit Baronius, sed in pago seu agro Bituricensi, qui Vastinnum, a silvestri solitudine dictus sit: caput vero Hispalim deportatum claruisse miraculis, æque ac sacrum corpus, ad quod Vastinnum oppidum signorum frequentia accreverit. Hinc, ni fallor, aliquot post martyrium seculis sumpta occasio Legendam concinnandi, quam tempore Wandelberti non nemo corrigendam susceperit, si vera est oratio, editioni Labbei præfixa. Alia notat & operose impugnat aut conciliat Arturus pag. 38, quæ hic memorare operæ pretium non est. De cetero, Pannonius fuerit S. Laurianus, an Italus, an Hispanus, an Gallus, an Episcopus, & quidem Hispalensis, quo tempore & a quibus martyrii coronam consecutus sit, non ausim ex incertissimorum Actorum fide asserere. Episcopum cum nonnullis Martyrologiis appellavi, nec Hispalensi traditioni detractum volo quidquam: ubi ipsi paulo accuratiorem antiquorum suorum Præsulum catalogum exhibuerint, quam ad XI Martii repræsentet Tamayus, quærendus erit locus, quo per annos XVII eam cathedram Sanctus noster tenuisse dicatur, isque, si fieri ullo pacto poterit, cum Cointii correctionibus conciliandus. Interim fateri cogor candide, talia esse S. Lauriani Acta, ut expurgari omnino nequeant, quemadmodum sequenti § & Annotatis ad Acta proxime ostendetur.

§ II. Acta incerta, mutilata & interpolata; neque a Cointio satis expurgata.

Qua occasione Acta S. Lauriani, æque ac alia multa, compilata existimem, jam satis explicui: qui male digestam historiam expolire conati sunt, [Acta transformata exhibet Arturus,] aut ipsam deformarunt, aut novis fictionibus magis suspectam reddidere. Displicet vehementer via Arturiana, ab Hispanis mutuata, quam si umquam ingredi liceat, jam non Acta sincera, qualia accepimus, sed novas compilationes, pro ingenio nostro fabricatas dabimus. Sic scriptor ille antiquiora S. Lauriani Acta, qualia a Chesnæo obtinuit Bollandus, vel qualia edidit Labbeus, depravata, contracta, inversa, mutata tradit, quasi ipsi in vetusta scripta impune grassari licuisset: atque ea quidem ratione errores plerosque, qui in Vita illa occurrunt, sese explanaturum existimavit: verum quocumque se verterit, ingentes parachronismos deglutiat oportet, de quibus dissolvendis parum solicitus fuit. Totila, ut cum Hispanis scribit, S. Laurianum Mediolano exulare compulit; hic Hispalim fugiens, archidiaconi munus annis aliquot administrandum suscepit, tum vero totis septemdecim annis episcopalem cathedram tenuit; unde ejectus, Massiliam, Romam & in Galliam alio septennio peregrinatus sit, ac demum ejusdem Totilæ jussu occisus; hoc pacto imperium, solis undecim annis in vera chronologia circumscriptum, ad triginta & amplius extendendum erit. De his nihilo magis soliciti scriptores Hispani, magno numero a Tamayo citati, pergunt id genus alia imperite contexere, atque ex prædictis Actis, S. Laurianum cum Arelatensi Eusebio male, ut notavit claudius Roberti, conjungere; in quo, Episcopum illum anonymum relinquendo, Hispanis aliquantulo plus sapuit Arturus.

[12] At cum iisdem non dubitavit, Vigilium Papam Romæ collocare, [Hispanis plura adjicientibus.] dum eo appulit S. Laurianus, quem vitæ auctor multo prudentius reticuerat. Nihilo segnior Tamayus ex Actuario Mediolanensium Præsulum, a S. Carolo Boromæo collecto, confidenter pronuntiat, nostrum S. Laurianum ab Eustorgio II Mediolanensi Episcopo baptizatum, diaconatus ordinem suscepisse. A Maximo Hispalensi Antistite susceptum asserit, in cujus locum substitutus sit. Addunt alii, Theudem, Gothis in Hispania imperantem, de admisso scelere pœnitentem, atque ad pietatis studium conversum, beatum Christi athletam (S. Laurianum) præcipuo devotionis studio coluisse, & in memoriam ejus excitato templo insigni, se regnumque suum in ipsius peculiarem commisisse clientelam: ut alia omittam, quæ pia, ut ita dicam, pie fingendi æmulatione, alii aliis certatim superaddidere. Miror prætermissum insignem characterem chronologicum apud Flavium Marcum Dextrum, ut a Nicolao Antonio editus est, disertissime expressum anno 538: Laureanus in Pannonia Mediolanum, inde Hispalim venit. Ceterum in reliquis nihil deesse passus est Tamayus. Atque hæc sunt Acta, inquit, quæ ex vetustis Breviariis Hispalensibus, & aliis scriptoribus deducere potuimus. Frustra longam hujusmodi scriptorum seriem hic enumeravero, unum cognoris, omnes noris, mutuas merces venditant; nempe duorum postremorum seculorum collectores, de quibus alibi abunde dictum est. Non minus miranda protulerat Tamayus XI Martii in catalogo Episcoporum Hispalensium, quos inter ordine XXIII statuit S. Laurianum, quem ait in Gallia occubuisse, insidiis Attilæ Hunnorum regis Ariani an. Domini 560. Historiarum istarum omnium male consutarum, uti & Breviarii Bituricensis a Gonono relati, fons unicus est, citata superius Legenda, satis per se lutulenta & inepte consarcinata, ut frustra a fuerit errores erroribus accumulare.

[13] [Parachronismos expuncturus Cointius,] Vidit enormem rerum confusionem laudatus Cointius; ad dictum annum 518 a num. 14 absurdiores anachronismos hoc pacto conciliare aggressus: Attente perquisivimus, unde tam copiosi dimanarint errores; ex duobus potissimum ceteri videntur profluxisse. Theodorici regis loco nomen irrepsit Totylae, qui regnare cœpit apud Ostrogothos anno XV post Theodorici regis obitum, eoque modo non parva rerum ac temporum introducta est confusio. Præterea pro Eusebio Episcopo Aurelianensi, scriptus est Eusebius Episcopus Arelatensis, atque inde nata est non modica de locis controversia. Apud quos ea nata sit, nescio; nasci debuisse, si emunctioris naris scriptores fuissent, satis certum est. Frustra deinde quærit Cointius, unde nominum confusio oriri potuerit; tum pergit: Quam bene autem ea, quæ de Lauriano narrantur, cum recta chronologia cohæreant, si Theodoricus Rex & Eusebius Aurelianensis Episcopus, Totyla Rege & Eusebio Arelatensi Episcopo expunctis, restituantur, paucis accipe. Subdit brevissimum Actorum S. Lauriani compendium, ita intento suo aptatum, ut suadere velit, cetera omnia cum temporis illius historia convenire, si duæ illæ dumtaxat vitiosæ epochæ auferantur.

[14] [Theodoricum regem Totilæ substituit,] En epitome, inquit, totius historiæ, quæ cum regno Totylæ stare non potest, Totylas enim in Hispania numquam regnavit, & Ostrogothis in Italia præfuit per annos tantum undecim, ab anno videlicet Christi DXLI usque ad annum Christi DLII. Philippus Labbeus, qui vitam S. Lauriani ex codice Ms. ecclesiæ de Castro Bituricensi publicavit, suspicatur Totylae loco legendum Agilam; sed Agila, qui mortuo Theudisclo regnum Wisigothorum in Hispania suscepit, regnavit annis dumtaxat quinque, ut Isidorus & author chronici Massiacensis attestantur, Rex vero, qui Lauriano mortem inferre sæpius tentavit, principatum longe diuturniorem gessit. Totyla ex Actis S. Lauriani deleto, si non Agilam, sed Theodoricum reposueris, omnia quadrabunt optime, quia Theodoricus in Italia regnavit annis duodeviginti, deinde in Italia simul & in Hispania regnavit annis XV. Theodoricus junior, inquit Isidorus in Chron. Gothorum, cum decem & octo annis in Italia victor regnasset, rursus extincto Gesalico Rege Gothorum, Hispaniæ regnum quindecim annis obtinuit; quod superstiti Amalarico nepoti suo reliquit. Annorum XVIII, quos Theodoricus regnavit in Italia, priusquam in Hispania regnaret, initium petitur ab anno Christi CCCCXCIII, quo regnum Erulorum in Italia penitus defecit, annorum vero XV, quos in Italia simul atque in Hispania regnavit, exordium ducitur ab anno Christi DXI, quo Geselicus Wisigothorum Rex in Hispania occubuit, quia ipsemet Theodoricus anno Christi DXXVI vitam clausit.

[15] Jam vero Lauriani secessus ex Italia, pontificatus Hispalensis annorum septemdecim, exilium septennale, [& chronologiam pro arbitrio ordinat:] martyriumque regno Theodorici sic illigari possunt. Anno Christi CCCCXCIV (qui primus Theodorici Regis in Italia numeratur stylo Gregorii Turonensis aliorumque perantiquorum scriptorum, apud quos anni cujuslibet Regis, non a die, quo suffectus est in regnum, sed ab initio sequentis anni colliguntur) Laurianus ex Italia fugit in Hispaniam, & episcopatum Hispalensem, cujus administrationem eodem anno suscepit, felicissime gubernavit sub Alarico & Geselico Regibus, usque ad annum Christi DXI, quo ne caderet in manus Theodorici, qui tutorio nomine, donec Amalaricus, ejus e filia nepos adolevisset, Wisigothicarum in Hispania ditionum regimen usurpabat, a Deo per angelum admonitus Hispali secessit, cumque varias peregrinationes per annos septem obiisset, hoc anno, Christi DXVIII, martyrium in Gallia subiit, Theodorico Gothorum rege adhuc superstite, sepultusque fuit ab Eusebio, Aurelianensi Episcopo, qui vigesimum annum in pontificatu tunc explebat. Hactenus Cointii conjecturæ, quibus ita sibi abblandiri videtur, acsi omnem S. Lauriani historiam in tuto collocasset.

[16] At enim, quam hæc ingeniose a Cointio excogitata sunt, [verum aliis difficultatibus premitur;] tam vellem ego ad veritatis libram commode expendi possent, a qua, nisi fallor, quam longissime absunt. Et 1 quidem plane gratis Totilæ substituitur Theodoricus, quem ut demus Hispanicas etiam Gothorum res administrasse, necdum sequitur, cum ejus temporibus conciliari posse S. Lauriani vitam, in qua tam diserte & tam expresse idem Totila repetitur. 2, Reperiendus erat Cointio locus in sede Hispalensi vacans, quam annis 17 gubernare potuerit S. Laurianus, dum omnia mire præcipitans, eodem anno 494, quo Theodoricus regnare cœperit, ex Italia fugientem, Hispalensem cathedram, pro sua auctoritate, statim conscendere jubet, in qua sedere debuerit, ut minimum ad annum usque 511. Interim ex catalogo Episcoporum Hispalensium habemus, Zenonem & Stephanum per id tempus sedem occupasse: qui igitur, obsecro, dici poterit S. Laurianus Episcopus Hispalensis fuisse, eo potissimum tempore, quo locus minime patuit? 3, Hispali metu Regis Gothi fugere debuit S. Laurianus, quem Acta Massiliam & Romam deducunt; atqui si Theodorico regnante hæc acciderint, nec Massiliæ, nec Romæ tutus fuit S. Laurianus; ergo Theodorici regno non recte illigantur S. Lauriani Acta, nisi cum Cointio admittamus quæ volumus, aliis pro eodem arbitrio repudiatis: quemadmodum ab ipso ridetur anonymus, quod scribat, S. Laurianum Romæ in solennitate Cathedræ Missarum solennia peregisse. Ceterum laudo equidem Cointii conatum, quo utinam salvari possent, quæ omnimode salvata cupio Sancti nostri qualiacumque gesta. Verum & hic & alibi expertus sum, virum cetera eruditum, rebus potius resarciendis, quam restituendis insistere, quo plerumque magis implicantur: usque adeo nihil proficit, qui omissis fontibus rivulos insequitur.

[17] Porro quod idem Cointius excogitavit, de Eusebio Aurelianensi, alteri Eusebio, [neque reliqua Acta salvare potest.] qui seculo VI Arelate frustra quæsitus sit, substituendo, id quidem opportune: at necdum scio an satis certo liqueat, Eusebium istum Aurelianensem anno illo 518 superstitem fuisse, quod prius demonstrandum fuerat. Verbo dicam: quidquid sit de Eusebio Aurelianensi; verosimilius est, auctorem Legendæ ignorasse, quis S. Lauriani funus vere curaverit, dum Episcopum tam procul dissitum nominavit, qui potius Bituricis accersendus erat, cum in ea diœcesi nihil plus juris fuerit Aurelianensi quam Arelatensi, aut alteri Biterrensi, a nonnullis Hispanis superinducto. Neque vero sola sunt bina ista puncta chronologica, quæ in Actis displiceant. Ursi illi, sacri corporis custodes; Sanctus ipse ad duo milliaria suos interfectores prælato capite insequens, atque alia id genus prodigia, non tam facile admittenda sunt, nisi testium fide dignorum, saltem probati scriptoris suffragio fulciantur. De ceteris statuat eruditus lector: hæc a me extorsit solius veritatis indagandæ studium: nunc Acta ipsa exhibeo ex Ms. V. C. Andreæ du Chesne, collata cum editione Labbei, Bibl. Mss. tomo 2, a pag. 411, ex qua accepta est præfatiuncula; interpolationes vero pleræque, in Chesnæi ecgrapho repertæ, uncis inclusæ sunt, ut facilius observentur.

PASSIO
Ex Cod. Ms. Chesnæi, collato cum editione Labbei.

Laurianus Episcopus Martyr, Vastinni apud Bituriges in Gallia, & Hispali in Hispania (S.)

BHL Number: 4796

EX MSS.

PRÆMITTITUR PRÆFATIO ANONYMI
Ex cod. Ms. ecclesiæ de castro Bituricensi.

Passionem B. Lauriani Episcopi & Martyris, solertia tuæ sagacitatis compellente, Frater, suscepi corrigendam. Laboriosum quidem opus & difficile; utile tamen. Cum perlegissem vero diligentius præfati operis seriem, animadverti, scriptoris vitio fuisse depravatam, & solemnitatem Kalendarum, quibus gloriosum consummavit martyrium, illius imperitia immutatam. Nam quod sanctus Pontifex Laurianus felix martyrium IV Nonas Julias complevit, testantur Martyrologiorum vetustissimi codices, tam Romanorum, quam Galliarum. Ex quibus prospectis pluribus, solicita investigatione placuit inserete huic præfatiunculæ quomodo reperi; Quarto Nonas. inquit, Julias, in territorio Biturigæ civitatis, vico Vastino, natale sancti Lauriani Episcopi & Martyris, cujus caput Hispalim in Hispanias deportatum est. Quidam etiam nostri temporis poëta, describens Martyrologium heroico carmine per totum annum, iisdem Kalendis B. Laurianum martyrizatum asseverat, inquiens:

Lauriane, tenens [tenes] meritorum nomine quartas.

His ita elucidatis, precor obnixe, ut hoc opus, quod te compellente, summo labore perergi, libentissime suscipias, & si adhuc in eo inveneris corrigendum, manente charitate, emendare non differas.

ANNOTATA.

Magni facit laborem suum corrector anonymus, cum tamen in solis restituendis Kalendis stetisse videatur. Quosnam autem canat Martyrologiorum vetustissimos codices, tam Romanorum quam Galliarum, si ipse tempore Wandelberti vixerit, prorsus non intelligo. In Hieronymianis aliisque supra citatis vere ponitur IV Non. Julii S. Laurianus; ast annuntiatio, quæ hic refertur, tamquam ex codicibus illis desumpta, in nullo classico Martyrologio saltem ad verbum exstat, neque aliunde accepta est, quam ex Hagiologio a Labbeo edito, ut prope dubitem, an hic non fingatur ætas justo major. Verum etsi tantisper admittatur sec. X scripsisse correctorem, nihil magnopere toti Passioni, mox secuturæ, auctoritatis accedet.

S. Lauriani ortus, institutio, episcopatus Hispalensis, apparitiones & miracula varia, peregrinationes, martyrium & sepultura Vastinni.

Beatus Laurianus Pannoniensium territorio oriundus, parentibus quamquam paganis, nobilissimis tamen genere, [A puero Mediolanensi ecclesiæ adscriptus,] gloriosus effulsit, qui ab ineunte ætate divina gratia præventus, ab his contagiis, quibus solet [caducis a illecebris] juvenilis ætas illici, expers fuit. Nam a quodam suæ gentis, suæque parentelæ Catholico, adhuc infantulus, parentibus insciis sublatus, Mediolanensis ecclesiæ gremio est delatus, sacroque baptismate renatus, an clericus factus, ibidemque liberalibus [studiis ac] disciplinis haud mediocriter eruditus, prædictæ ecclesiæ extitit alumnus. In juventutis namque flore erat, in abstinentia b strenuus, in eleemosynis largus, in vigiliis pernox, in orationibus assiduus, in jejuniis frequens, in recreandis pauperibus solers, in sermone modestus, in ira mitis, in hospitalitate præcipuus, in omni studio spiritualis militiæ præclarus, fulgenti eloquio illustrans corda fidelium, spiculo divini verbi transverberans tumentia pectora repugnantium perfidorum.

[2] His ergo atque hujusmodi, proficiendo accrescens robore corporis & animi, [ibi sacris initiatus, sit Hispalensis Episcopus;] vigesimo, c scilicet ætatis suæ anno electus a clero, testificatus a plebe, diaconatus suscepit officium. Interca Episcopus urbis Hispalis maximis Arianorum affectus injuriis, qui viru * pestiferæ suæ doctrinæ cunctam pene infecerant Hispaniam atque Gothiam, perfido Rege Totila, erroris hujus hæresis assertore; finito d humanæ vitæ termino, cum palma victricis lætitiæ perennem feliciter adeptus est gloriam. Mansit autem Hispalensis ecclesia mater ac metropolis Hispaniæ biennio ferme absque Pastoris officio, donec Episcopi ejusdem provinciæ pariter congregati beatum Laurianum, illuc divinæ providentiæ clementia ad destruendam præfatæ hæresis pravitatem ab Italia directum, in eadem urbe ordinarent pontificem. Pastorali itaque super oves dominicas sumpto regimine, tanta in eo cælestis gratia virtutibus rutilans splendebat, ut sine intermissione salutem vitæ æternæ prædicans, multa illius meritis miracula, operante divina virtute, fierent in plebe.

[3] [Post annos 17 ab angelo monetur ut sedem deserat,] Egregius itaque Pontifex cum per decem & septem annos, ut robustus præliator Christi, mucrone spiritus, quod est verbum Dei, prædictam hæresim assidue bellaret nec vinceret, [sed omnes pravo schismate declinantes a sanctæ Trinitatis confessione, velut lupi rapaces ovem Christi discerpere hianti ore attrectarent, hac illacque suo ipso impetu acti, juxta illud Maronis, Trahit sua quemque voluptas,] quodam die Dominico expletis Matutinis [&] Laudibus, cum semivigilans in stratu suo requiesceret, ante exurgentis lucis crepusculum, astitit ante eum juvenis e præclarus aspectu, in vestibus candidis, vocavitque eum tertio, blando sermone, dicens Lauriane, Lauriane, Lauriane. Cui beatissimus pontifex mente vigil [acsi leniter dormiens] respondit. Adsum. Cui juvenis: Surge, inquit, & recede ab hac plebe maligna, non enim meretur tuo aspectu frui, neque tuis suffragiis muniri [sed vade illo, quo te audient, qui digni sunt tuis salvari suffragiis. Unde cum corona martyrii pervenies ad gaudia Paradisi] Noli tardare, sed perge velociter: ego enim ero dux itineris tui. Hæc quoque civitas sub maximo discrimine erit diebus multis, & atteretur fame, ac periclitabitur pessima peste, pluviaque carebit annis septem, donec reliquiis tuis decorari mereatur; tandemque fessa a lenociniis sui sceleris resipiscet. [Et propter quam custodiendam illic staret, [deseruit] & non inveniens præter eos, quos secum adduxerat, sed unanimiter se prosequentes cernens, recolensque etiam ex ore Domini Salvatoris illud Euangelii: Si vos persequuti fuerint in una civitate, fugite in aliam: hortatus [est] suos Euangelico solamine, dicens: Nolite timere pusillus grex, quoniam complacuit patri vestro dare vobis regnum.]

[4] [qui dicto audiens secedit, & sanato cæco,] Peracto denique ex more Missatum sacrificio, muniens se corporis & sanguinis Christi mysterio, plebem intrepidus alloquitur iniquam, usque in horam diei tertiam. Deinde, accepto baculo, muros civitatis circumiens, clamabat dicens: Omnis hæc civitas in angustia erit multis diebus, donec divino respectu visitetur, ac more Ninivitarum pœnitentiam agentes, a pravis erroribus convertantur. Eadem vero die post occasum solis exiens ab urbe, Clusorem f venit ad portum, ubi cum paululum requiesceret, juvenis ille, qui Hispale eum de itinere monuerat, affuit, dicens: Lauriane fuge, & cœptum carpe iter, quia Rex crudelis Totila g equites veloces post te dirigit, qui te Hispalim reducant. Surgens itaque Clusorem portum ingreditur. Tantus vero custodes pavor invasit, ut nullus quidem interrogare auderet; Quis es? Aut quo vadis? Illucescente autem die, dum iter ageret, cæcus quidam in tugurio secus viam sedens, clamavit dicens: Sancte Dei qui transis, ora pro me nimium peccatore, luminibus cordis ac corporis orbato, ut videam oculis, & corde credam & sequar te. Cui beatissimus Laurianus respondit: Quod postulas non est meum dare tibi; sed si credis, omnia possibilia credenti; a Domino Jesu Christo mereberis sanari. Attamen si mecum pergere deliberas, da mihi funiculum tuum, & esto comes itineris mei, ego regam gressus tuos. His alloquiis acquiescens cæcus, dedit funiculum suum in manu ejus, & abire jam cœpit. Cumque non longe adhuc essent ab ipso tugurio, aperti sunt oculi ejus, & ait: Obsecro, Papa, quis iste juvenis pulcherrimus, qui te præcedit in vestibus nivei candoris? Cernens quoque beatissimus Laurianus quod cæcus ille videret, ait: Vade, frater, Dominus tecum, tu enim melior me es: en Dominus, quem vides, reddidit tibi lumen, illi Deo h servies: rogo tamen ut me sequentibus, neque me, neque hoc signum pandas.

[5] Eadem vero nocte, monente Angelo, qui in effigie juvenis eum monere consueverat, [Massiliam appulsus, mortuum ad vitam revocat.] mane consurgens in portu Helnæ i navem conscendit, atque Marsiliam perrexit. Cumque portam civitatis ingrederetur, ecce defunctus efferebatur prædivitis filius, qui unicus erat illi, [quem ineffabili utraque paternitas exigebat atque amabat affectu, felicemque lætabatur superstitem ac enormis substantiæ successorem.] Cernens vero beatissimus Laurianus lugubre funus, [luctuosis clamoribus ingemuit, & longa diu trahens suspiria,] quæ sit tanta lamentatio percunctatur. Agnito tandem quid esset, ait: Iste juvenis [innocens erat] non est mortuus, sed dormit. Ad hanc vocem supplex advenit pater, [imploratque gemens, quo sui filiique misereretur,] & exclamat dicens: Sancte Dei, redde vitæ, mihique hanc caram sobolem, & posside facultatis meæ infelices opes. Cui beatissimus respondit: Divitias, quas mihi promittis, prout competit, pauperibus dispertiri studeto, & qua hora hic juvenis ab hac luce recessit, edicito. Cui dum diceret; hodie post gallicinium; Ait beatus Laurianus: Desine flere, atque in domum tuam revertere cum pace, corpusque juvenis illuc referri mandato, accensisque luminaribus per totam noctem præcipe vigilias agere sine lamento. Ego autem vadam ad basilicam beati Victoris Martyris, & credo fidenter, quod illius orationibus resuscitet Dominus Jesus Christus filium tuum. Pergens ergo vir plenus Deo ad sepulcrum Beati martyris in orationibus procumbit, noctemque ducens pervigilem, ea hora qua defunctus fuerat, sacro obtinuit interventu, ut gelidum juvenis cadaver rediret in vitam.

[6] Sancto autem in oratione prostrato, angelicus ille juvenis ex more affuit, dicens: Lauriane surge, [In Italia multis signis clarus, Romæ Missam celebrat,] & maturius navem ascende, & naviga Romam, quia juvenis, pro quo oras, hac hora surrexit, & pater ejus hortatur cives, ac fide eos firmat, ut in ista te retineant civitate, quatenus tuo patrocinio protegantur. Surgens ergo sine mora beatissimus Laurianus, angelo ducente, Italiæ pervenit ad littora, ibidemque, quos reperit [a nativitate, & deinceps] diversis infirmitatibus afflictos, cæcos, claudos, mutos, surdos, & vatiis languoribus debiles, suis orationibus, divina operante virtute, sanavit omnes. Denique recto tramite cœptum prospere carpens iter, venit Romam, susceptusque ab Apocrisiario, nuntiatur ejus adventus venerabili Papæ. At ille cum decore jubet eum ad se introduci, [atque jucundans super illius facundissimo affamine,] imperat ei, Missarum Sacramenta publice in ecclesia beati Petri peragere. Erat enim solemnitas Cathedræ k [quam celeberrimam ex more plebs habebat Romana, eo quod sessio pontificalis Apostoli eo die primum fuisset dedicata, id est] quinto decimo Kalendas Februarii. Præcepto autem beatissimus Laurianus a Papa mandato, respondit: Obedientia, quæ senioribus præbetur, Deo exhibetur: ego autem libentissime vestris imperiis obediam.

[7] Ingrediente autem eo ecclesiam cum decore pontificali, [post quam senem contractum sanitati restituit.] tantus odor suavitatis eam replevit, acsi adveniente Beato Petro cum maxima caterva Martyrum, multa odoramenta jocundi odoris ibidem redolerent l. Post Missarum expletionem, cum immenso Episcoporum & clericorum, seu nobilium Romanorum comitatu ibat ad prandia; & ecce ad portam Apostolorum Principis jacebat egenus aggravatus senio, & contractus vetusto morbo: erat enim annorum ferme sexaginta trium, cujus a nativitate genua & brachia ita aruerant, ut nec ambulare, nec palpare quidem valeret Is confidenter, ut suimet misereretur, virum Dei totis, ut poterat, viribus implorat, dicens: Sancte Dei Lauriane, adjuva me, te enim expectant anni miseriæ meæ, ut tuis orationibus mea debilia membra vigorem [diu multumque desiderabilem] percipiant; & protinus addidit: Adjuro te per eum, qui cæcum a nativitate illuminavit, ne me prætereas [antequam membra mea tuo obtentu in ea, qua hactenus caruerunt, instaures virtute.] His precibus beatissimus Laurianus commotus, una cum Episcopis ac numerosæ plebis agmine ad basilicam beati Petri regreditur, atque prolixo diei spatio in oratione prostratus, impetrare meruit quod devote quæsivit. Veniens denuo ad senem, ait: Jube ministris, ut te sine mora perducant ad beati Petri limina: illius enim meritis sanaberis. Ad hanc vocem continuo surrexit [acsi ebrius, nitentia membra solo baculoque in hærentia [sustentans.] Tandem profecto] diuque quæsitam, quam nativitas negaverat, senectus promeruit sanitatem.

[8] [Roma jussus discedere, in Galliam ad martyrium properat.] Dum vero aliquamdiu esset Romæ amicabili jussu detentus a venerabili Papa, præmemoratus juvenis, quem fas est credere Angelum Dei, ei, in oratione posito, prænuntiavit finem martyrii hoc modo: Lauriane, constans esto, oportet te sepulcrum Confessoris mei Martini invisere, ibique oratione perfecta, in territorio Biturico vicum vastæ solitudinis martyrio tuo destinatum adire, qui prisco vocabulo Vastinus * nuncupatur, Rex etenim Totila apparitores dirigit ad omnes provincias, qui te interficiant, & caput tuum Hispalim deferant. Nam templum in eadem urbe ædificabitur, in quo caput tuum decenter positum veneretur, [ac magnificetur in eo nomen meum] & sic demum propitiabor iniquitati eorum, & clemens ero illis, & pluviam & fructum terræ tribuam. Viriliter age, Lauriane, ecce merces tua magna nimis. Ad hanc vocem confestim surrexit, atque pernici gressu, lætoque animo quod jussus fuerat agere, complevit. Nam ad sepulcrum beati Martini oratione expleta regressus, ad locum sibi destinatum intrepidus venit, ibique missi sicarii a Rege perfido, caput ejus amputaverunt quarto Nonas Julii: ac nimio terrore perterriti, velut amentes, capite relicto fugere cœperunt. Mirabile dictu! beatissimus Laurianus caput suum in manibus tollens, ibat post eos, clamans more viventis, & sic dicens: Expectate, nolite fugere, sed accipientes hoc caput Hispalim deportate, illique reddite, qui vos propterea huc misit. Qui, accepto capite, osculantes manus ejus ac pedes, projecerunt corpus in quamdam speluncam, & abierunt.

[9] Interea præfatus Rex Totila Beatum Benedictum m nixus tentare garrulitate vaga, an spiritum prophetiæ haberet, [Sancti caput magna veneratione a Totila suscipitur.] agnitus ab eo & vehementer coërcitus, minus crudelis fuit. At hi qui caput deportabant, mox ut Gothorum metas intrarunt, tanta inundatio pluviæ eos præcedens cunctam Hispaniam intravit, ut a nemine cunctaretur, Beatum Laurianum e vestigio Hispalim intrare, atque deinceps illius munimine jugem fieri salutem. Audiens ergo Rex Totila, inæstimabilem thesaurum ad munimen totius patriæ advenire, compunctus corde, accersitis Episcopis cum sacerdotibus & optimatibus, deposito regali indumento, per universam Hispaniam triduanum indixit jejunium, atque in cinere & cilicio, nudatis pedibus, obviam venit itinere trium dierum, susceptumque Caput detulit Hispalim, ubi Episcopus ordinatus fuerat, cum magno decore ac psallentium comitatu, ædificavitque ecclesiam in honore illius, ubi posuit decenter illud Caput venerabile, & sic ab eadem provincia omnis plaga cessavit. [Consummavit autem B. Laurianus gloriosum martyrium IV Nonas Julii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum.]

[10] Sanctus autem Eusebius n Arelatensis Episcopus, [Eusebius Arelatensis cælitus monetur de funere curando,] dum consuete post Matutinas cum clericis altaria circumiret; atque diutius ad sepulcrum B. Cæsarii Confessoris orans jaceret, præstolantibus duobus Diaconis finem orationis, vigiliis oppido fessus, contigit ut obdormiret. Cumque hujusmodi sopore deprimeretur, apparuit ei clarissimus vir, venustissimo aspectu in vestibus candidis, & ait; Eusebi, perge velociter in pagum Biturigensium, ad vicum, qui dicitur Vastinum, ibique in saltu vastæ solitudinis require speluncam, in qua corpus Martyris jacet, qui hesterna die a latrunculis Hispaniæ ibidem decollatus est, qui etiam caput ejus, me jubente, Hispalim deferunt, [ubi est Episcopus ordinatus,] ut per ejus gloriosum martyrium eadem provincia a longa sterilitate in fœcunditatem mutetur; vestimenta quoque munda tecum tolles in sepulturam. Cum autem speluncam ingressus fueris, occurrent tibi duo ursi, tu vero ne timueris, quia ad custodiendum corpus Martyris missi sunt, & ipsi tibi istud ostendent, & hoc tibi signum: Cum ad amnem Ligerim veneris, transibis ubi numquam facultas transeundi fuit.

[11] [quod multa prodigia comitantur.] Ad hanc visionem S. Eusebius surrexit, & concito cursu jussa perficiens, venit ad Ligeris fluvium, invenitque parvam naviculam a nemine umquam visam, in qua erat nauta pulcherrimus aspectu, vestibus indutus pretiosis, qui cum a S. Eusebio interrogaretur, unde & quis esset? Respondit; Cur requiritur nomen quando non exigitur naulum o? Hoc dicto, in puncto temporis amne transmisso, nusquam comparuit. Sanctus quoque Eusebius hujus mysterii arcanum intelligens, silentium dedit, & ad locum designatum recto tramite Vastinum pervenit, atque in ostio speluncæ, sicut ei ostensum fuerat, duos ursos invenit. Qui deposita omni ferocitate mansueti facti, vultu demisso, usque ad beati Martyris corpus sanctum Episcopum præcesserunt: nimirum providentia mirabili tamdiu equos p, & omnia gyrando custodierant, donec corpus beati Martyris sepulturæ traderetur. Hoc peracto, capite submisso, quasi benedictionem peterent, redierunt in saltum. Sanctus quoque Eusebius supra corpus beati Martyris Lauriani ecclesiam in honore beati Petri Apostoli ædificavit & dedicavit XIV Kal. Decembris, in quo loco virtutes multæ fiunt ex tunc & modo, ad gloriam & laudem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Monui superius, omnia quæ his signis seu uncis includuntur, deesse in editione Labbei. Utra porro præferenda sit, prior ista, an hæc nostra, operæ pretium non est disquirere; advertit facile lector, non hic historicam rerum gestarum narrationem dari; sed potius apparitionum & prodigiorum catenam.

b Hujusmodi flosculis exornari solent vitæ illorum Sanctorum, de quorum Actis nihil certi dici potest.

c Editio Labbei legit vigesimo quinto: Arturus habet; annos natus triginta quinque diaconus est ordinatus. Tum vero Ac paulo post sacerdotali charactere insignitus, alia adjungens connectendæ rerum seriei opportuna; ubi hic vides inordinata & præcipitata omnia.

d Hæc verba usque ad, gloriam, deerant in nostro manuscripto, in quo & nonnulla alia aut vitiosa, aut non satis clara ex editione Labbei restitui.

e Hic incipiunt apparitiones & miracula, in quibus describendis stylum exercet Anonymus, acsi omnibus præsens adfuisset, auritus & oculatus testis, dum interim de S. Lauriani, tum in Italia, tum in Hispania gestis, nihil prorsus habuit quod memoraret.

f Clusorem portum non novi, aliquid diceret, si clusorem portæ nominaret. Quid demum indicare voluerit, aliis quærendum relinquo.

g Æque falso de Totila ea omnia prædicantur, ac pleraque alia, quæ in hac qualicumque legenda, ei ineptissime adscripta, ex commentario prævio satis patet.

h Mallem diceret, illius Deo servies: verum hæc & similia, per me licet auctori condonentur.

i Non magis hunc portum Helnæ, quam supra Clusorem reperio.

k Ridendum nobis præbet Anonymum Cointius, quod circa principium seculi VI festum Cathedræ S. Petri obtrudat. Non omnia ejus argumenta probo; at miror, selectum hunc articulum, ubi tot alii in hac legenda occurrunt, non minus reprehendendi.

l Redolent hæc potius scriptoris ingenium, cui nihil placet præter continuata miracula, qualia hic denuo sequuntur non satis perite digesta.

m Parergum istud satis ostendit, Anonymum non de alio Rege quam de Totila cogitasse, cui hoc tam vere tribuitur, quam cetera ad Sanctum nostrum spectantia ficta & supposita sunt, ut iterum habes toto hoc num. 9.

n De Eusebio, sive Arelatensi, sive Aurelianensi, satis dictum est in commentario prævio.

o Argutum responsum addi potest ursis & reliquis, stupendis magis quam credibilibus.

p Quid huc spectent equi, non intelligo; nisi essedo vectum velit Anonymus S. Laurianum, cujus etiam equos custodiverint ursi, ut eodem vehiculo sacrum corpus ad sepulturam deveheretur.

* Gallice Vatan

* veneno

DE S. VALENTINO PRESBYT. CONF.
PROPE MOLISMUM, DIOEC. LINGON. IN GALLIA.

CIRCA AN. DXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti ortu, cultu, ætate, ecclesia & veteri prioratu.

Valentinus presbyter Conf. prope Molismum in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De Lingonibus, prisco & illustri Galliæ Belgicæ populo, de eorum vetustissima urbe, de Episcopis olim potentibus, Comitibus & Ducibus Franciæ Paribus, de Sanctis ad eam ditionem spectantibus multus pridem in Actis nostris sermo, [In agro Lingonensi illustri sanguine ortus,] prout occasio & locus tulit. Huc non tam urbs ipsa aut gens, de quibus videri possunt Gaultherotius, Vignerius, Adrianus Valesius in Notitia Galliarum, aliique; huc, inquam, non tam Lingonica civitas spectat, quam Latiscensis seu Laticensis pagus, vel, ut infra recurret, Latiscense suburbanum, gall. Lacois seu Lecois, quod, teste Valesio, iter unius diei ab urbe Lingonis abest, & vicum Pultarias, Poutieres, monasterio insignem, & quidquid inter Castellionem & Barrum Sequanum ultra & cis flumen jacet, continere dicitur. In hoc pago natus est is, de quo hic agendum, S. Valentinus presbyter Confessor, de quo tale est brevium Actorum exordium: Beatus Valentinus in Laticensi suburbano Lingonensium oriundus fuit, parentibus nobilibus ortus, trahens ex paterni generis sanguine originem a Romanis. Quæ alia phrasi, sed eodem, ni fallor, sensu intelligenda sunt in tribus lectionibus manu Petri Franc. Chiffletii descriptis & IV Julii recitandis in 2 noct. ubi sic legitur: Valentinus in Lingonibus, in Latiscensis inclyti quondam oppidi, nunc destructi, suburbano, claris ortus parentibus, & quidem patre Romano, hoc est Gallo indigena.

[2] Prædictas lectiones usu receptas esse, satis indicare videtur laudatus Chiffletius, [peculiari officio colitur;] quamquam in Kalendario aut Breviario Lingonensi anni 1604 nulla exstet sancti istius Valentini memoria. In schedula ab eadem Chiffletii manu notatum apud nos invenio: S. Valentinus Lingonensis agri Confessor, cujus vitam alias ad vos transmisi, colitur IV die Julii. Corpus ejus habetur in eo ipso loco ubi vixit, haud procul a Bulteriensi & Molismensi monasteriis. Nomen loco Ecclesiola, quæ vulgo Egliselle, & corrupte Griselle. Plura admonebo de hoc Sancto, cum accepero responsum ad quasdam litteras, de illo a me scriptas. Aut præter hæc pauca nihil accepit nec reperit curiosus indagator, aut ad nos mittere prætermisit, aut certe siquid umquam missum fuerit, intercidisse oportet. Citatas lectiones habemus, ab Actis nonnihil diversas, & Sancti Vitam ex Ms. codice S. Benigni Divionensis, collatam a Majoribus nostris cum codice Reginæ Sueciæ, qui olim fuerat monasterii Floriacensis, dein Card. Mazarini, signato num. 863. Atque hæc tota supellex sacra Ms., quæ de S. Valentino nobis relicta sit. Existimo equidem dictas lectiones ex Actis decerptas, ibique usurpatas & hodiedum usurpari, ubi sacrum corpus depositum fuit, ut aperte tradit Cointius, dum ait, se vitam descripsisse ex lectionibus, quæ in illius natali leguntur.

[3] [licet in Marliis nulla ejus exstet memoria.] Ad fastos ecclesiasticos tum generales tum particulares, tum antiquos, tum recentes frustra recursum est; nulli enim quantumvis novi & ampli catalogi Sanctorum, qualis est Gallicanus Saussayi, nulla vel novissima Martyrologia de sancto Valentino meminerunt, præter unicum Castellani Universale, in quo diligentissimus Sanctorum refossor ita legit: Ecclesiolæ (a Griselle) prope Molismum, in diœcesi Lingonensi, sancti Valentini Confessoris, tempore Childeberti. Mirum sane in tanta codicum Usuardinorum, tot Sanctis auctorum, copia, in tot aliis Gallicis aut Kalendariis aut Hagiologiis, notum non esse Sanctum nostrum, quem nec Gaultherotius, longo suo patriorum Sanctorum elencho inseruit. Nihilominus damno aut fraudi esse non debet Martyrologorum silentium, dum aliunde de recepto cultu tam certa suppetunt testimonia: Chiffletianum jam supra memoravimus, alia porro ex Cointio inferius adducentur, ex quibus id constet, Valentinum in Martyrologio Universali inter Sanctos tuto collocatum fuisse.

[4] [Castellani annuntiatio male Childebertum memorat,] Unum in Castellano displicet, quod relictis Actis, nisi secutus sit, in eo maxime discrepantes, quod pro Theodeberto Actorum, Childebertum substituant, alus, quas Cointius edidit, Theodebertum etiam signantibus. Nec magis placet appositus annus mortis Sancti 560, quo jam a biennio vivere desierat Childebertus Clodovæi filius, necdum vivere, nedum regnare cœperat Childebertus Rex Austrasiæ, cujus, vixdum quinquennis, regni initia figunt accuratiores chronologici ad Natalem Domini 575, ut vide in novissima nostri eruditissimi Daniëlis Francica historia. Atqui Rex ille, sub quo floruit S. Valentinus, huic certissime supervixit, ut lectiones æque ac Acta testantur. Non potuit igitur recte adscribi obitus S. Valentini anno 560 regnante Childeberto. Neque dicas, necesse esse, ut Sanctus Childeberto Regi Parisiensi æqualis fuerit; non id agitur: ex eo capite Castellanum impugno, quod non adverterit, Regem illum, sub quo & in cujus aula vixit Sanctus, ad ecclesiam post hujus mortem ædificandam solidos 50 contulisse, atque adeo S. Valentino supervixisse, quod de Childeberto illo dici nequaquam potest, si Sanctus obierit an. 560, multo minus de Childeberto altero juniore.

[5] Character iste chronologicus, in Actis expressus, etsi confusior, [cum ad Theodeberti regnum spectent omnia,] de Theodeberti regno, deseri omnino non potest. Eum concordi calculo secuti sunt Labbeus in Elogiis historicis pag. 20, Vignerius in Chronico Lingonensi pag. 38 & Cointius ad annum 535 num. 5. Hi presse Actis insistunt, & quæcumque in illis tradita sunt, Theodeberti temporibus illigare non dubitant. Primus nullum certum annum determinat, aut adoloscentiæ, in aula Theodeberti transactæ, aut fugæ ad evitandum conjugium, aut demum obitus, quorum omnium nulli certi calculi ex Actis erui aut deduci queunt. Vignerii verba sunt: Vixit etiam illo temporum aureorum spatio Valentinus, ex nobilissima prosapia, Theodeberto, Regis Theodorici filio gratus, cujus in aula militavit; repudio seculi atque sponsæ, secundus Alexius in Galliis effectus, circa annum 545; presbyter, deinde prioratus fundator. Displicuit primum hæc Vignerii epocha; nam si S. Valentinus anno demum 545 Alexius Galliæ effectus est, tota ejus vita solitaria, presbyteratus susceptio, & fundatio prioratus, vix ad trium annorum intervallum extendi poterunt, cum Theodebertus certo obierit 548, quem Sancto superstitem fuisse disertissimis terminis Acta affirmant.

[6] Tutior videbatur Cointii via, loco supra citato, dum Valentini gesta adscribit anno 535, [quæ ex ejus tempore, aliquatenus ordinantur,] Regis Theodeberti secundo; verum subductis ad amussim omnibus, eo etiam pacto Actorum series contrahenda & præcipitanda est, præsertim cum sub eodem Theodeberto palatinam militiam prædictus vir, S. Valentinus, in adolescentia pro dignitate parentum administrasse dicatur, & anno ætatis vicesimo ad nuptias invitatus, quinque post annis ex aula fugisse. Etenim in hac supputatione ita res distribuendæ erunt, ut annos natus circiter quindecim, ad aulam Theodeberti accesserit S. Valentinus, vel ipso primo regni anno 534, nuptiæ propositæ sint dum annos viginti attigerat 539, inde se conjugii metu post quinquennium subtraxerit circa annum 544; reliquum porro vitæ ad triennium producatur, nempe ad annum 547, Theodeberti penultimum, ut in tuto collocetur ea Actorum pars, qua Rex iste ad ædificationem ecclesiæ post Sancti mortem, solidos 50 contulisse asseritur. Itaque natus erit Sanctus noster anno circiter 519, vixerit annis non octo supra viginti, quandoquindem obitus differri non possit ultra annum 547; redibitque Vignerii calculus, S. Valentinum Alexium in Galliis effectum esse, circa annum, si non 545, saltem 544, ut tempora multa explesse Sanctum oporteat, quamquam in brevi consummatum.

[7] Ego quidem modum alium excogitare nequeo, utut omni conatu tentaverim, [correcto graviori Actorum errore.] ad salvandam Actorum fidem & sinceritatem, in quibus, tametsi auctor & scriptionis tempus ignoretur, nihil magnopere occurrit, quod veritatis lancem subire refugiat, præter scriptorium sphalma, amanuensis, ni fallor, ignorantia intrusum, dum Theodebertus cum fratribus regnasse dicitur, ubi legendam cum patruis, nimirum Childeberto & Clotario. Cum itaque in ceteris nihil sit quod multum offendat, non video cur a chronologicis notis, quæ Sancti ætatem utcumque definiunt, recedendum sit. Siquis fortasse longinquiorem ætatem adstruendam putet, id absque evidenti Actorum contorsione non evincet, neque alio verisimili argumento, quam si Sanctum ad Theodorici aulam perrexisse contendat, in eaque cum Theodeberto adolevisse, quo tempore ea acciderint, quæ de administrata militia, de nuptiis ad quinquennium dilatis, deque fuga in solitudinem narrantur; qua in re conjecturas suas cuique liberas relinquimus, modo meminerint, non temere ab Actorum textu deflectendum, quamdiu ea quoquo pacto vindicari possunt. Ad Cointium revertimur.

[8] [Cointius satis accurate describit,] Ita articulum suum quintum incipit, dicto jam anno 535: Erat in aula Theodeberti Regis alter adolescens Deo percarus… beatus Valentinus. Ejus Actorum partem subjicit, usque ad, ab Episcopo Lingonensium presbyter ordinatus est. Tum vere & ad auctoris legendæ mentem adjungit: Paucis post annis vixit & ad Deum migravit Theodeberto adhuc superstite, ut ex fine Actorum rectissime deducit. Demum ea prosequitur, quæ de S. Valentini spelunca, de veteri capella, de montis situ, prioratu, ecclesia, cultu aliisque satis accurate hoc loco indagasse videtur. Sex, inquit, milliaribus a civitate Lingonensi distat spelunca, in qua Valentinus delituit. Prope illam, sub ejusdem S. Valentini nomine, constructa fuit capella, cujus hodie sola supersunt rudera, processiones tamen annua die fiunt e vicinis locis, magno populi concursu. Locus in quo beatus Valentinus requiescit, per omnia congruit his quæ supra descripsimus. Mons est, in cujus fastigio æqua planities, paludibus profundis undique cincta, decem circiter jugera terræ complectitur. Illic visuntur maceriæ, cum muniti quondam castri, tum prioratus B. Valentini, ecclesiæ olim contigui. Antiquitatem redolet ecclesia, sub cujus abside crypta est, in quam per gradus descenditur. Cryptam illam, ut opinamur, B. Valentinus aut inhabitabat, aut ecclesiam fecerat.

[9] [quæ sacra de Sancto monumenta supersunt.] Illic humantur ejus ossa. Tumulus erat olim in medio cryptæ, ut facile apparet ex pavimento, quod in spatio tumuli nullum est. Jam murum dextri lateris contingit, altus est sex pedes, duobus constat lapidibus, quorum alter, qui melioris est antiquitatis, alteri supponitur: hic autem arcæ similitudinem refert, in cujus supercilio crux insculpta cernitur, in basi Petrus & Paulus Apostoli: in ea vero parte, quæ aram cryptæ spectat, Dei Patris effigies in nube, sub qua viri cujusdam & mulieris genua flectentium imagines conspiciuntur, omnia operis satis vetusti. B. Valentinus in ecclesia pingitur cum palma, draconemque pedibus proculcat. Medetur serpentum morsibus. Anniversaria memoria celebratur quarto Nonas Julii. Plurimarum ecclesiarum patronus agnoscitur in vicis circumjacentibus, coliturque sub hæc oratione “Deus qui hodiernam diem beati Valentini Confessoris tui sacro transitu consecrasti, concede nobis propitius, per ejus instituta gressibus pergere, uti ejusdem in regione viventium mereamur gaudiis admisceri”, &c. Non potuit hodierna cultus & celebritatis ratio nitidius explicari, ut proinde reliquum nihil supersit, quam ut vitam ipsam paucis illustremus.

VITA
Ex Ms. codice S. Benigni Divionensis, collata cum alio Ms. Reginæ Sueciæ.

Valentinus presbyter Conf. prope Molismum in Gallia (S.)

BHL Number: 8457

EX MSS.

[1] Beatus Valentinus in Laticensi suburbano a Lingonensium oriundus fuit: parentibus nobilibus ortus, [Illustri genere ortus ad nuptias coactus, fugit,] trahens ex paterni generis sanguine originem a Romanis. Cujus pueritia futuram virtutem jam tunc præclara indole depingebat. Per idem tempus Theodebertus Rex una cum fratribus b [patruis] Francorum regnum potenter gerebat: sub quo palatinam militiam prædictus vir in adolescentia, pro dignitate parentum administravit: quam tamen non ex corde gerere videbatur, cujus mens divinam potius servitutem meditabatur. Cujus erat studium frequentare ecclesias, orationum loca invisere, & (prout posse erat) indigentibus subministrare. Qui cum viginti esset annorum, coactus a parentibus, filiam Palladii cujusdam nobilis Tricassinæ urbis, sibi despondit, eo pacto, ut post quinquennium foret ejus nuptias petiturus. Jamque expleto quinquennio, instabat dies nuptiarum: parentes vero secundum generositatem sui parabant omnia, quæ in talibus obsequiis adhiberi solent, convocatis propinquis, & necessariis amicis. At vero egregius juvenis, cui ingratæ nuptiæ parabantur, ulterius propositum animi dissimulate non valens, nec tamen parentibus fateri præsumens, fugam iniit, nullo conscio in domo paterna: atque in quadam spelunca, quam vulgo Furnum calcis vocitant, sese abdens delituit.

[2] Quod ubi compertum est, vehementer parentes conturbati, [repertus, veniam impetrat solitarie vivendi,] amicos familiamque undique ad investigandum eum dirigunt. Qui peragratis finitimis locis, nec reperto, domum reversi, patri nunciant, quia nusquam inveniri potuerit. Tunc vero pater, nimia indignatione commotus, ipse ad investigandum eum cum canibus c properat, ut saltem canum sagacitate profugus reperiretur, quem hominum industria invenire nequiret. Nec eum opinio fefellit; nam tandem reperit sponsum fugitivum, in prædicta spelunca delitescentem. Quem primum vehementer, qui talia egerit, objurgat, ac post de nuptiis admonet. Cui venerabilis juvenis humiliter votum profitetur: & quia uxorio vinculo se constringi non pateretur, qui esset vinculo divinæ servitutis adstrictus, insinuat. Cujus virtutem miratus pater, recepit satisfactionem; nec eum deinceps de carnali copula admonet, cujus menti gaudet castitatis dulcedinem adspirare.

[3] Quid ceteris videatur ignoro: mihi tamen videtur, non minimam hanc fuisse virtutem. Ecce enim voce veritatis de quibusdam, [multisque clarus virtutibus, sacerdotio initiatur] mira facientibus, dicitur. Multi venient in illo die, dicentes; Domine, Domine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus: & tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Econtra, de hujusmodi dicit; Quia omnis, qui reliquerit domum, aut, patrem, aut uxorem, & cetera, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Hujus igitur admonitionis venerabilis Valentinus devotus auditor existens, gloria seculi calcata, Domini Crucem bajulans, eum sequi instituit. Denique remotiorem vitam eligens, montem domui patris vicinum, qui etiam patris erat fundus, elegit, eo quod undique paludibus munitus, non facile d præberet accessum: in quo in honore Apostolorum parvulam basilicam ædificavit, ex qua idem mons hodieque Ecclesiola nuncupatur. In qua jugiter vigiliis & orationibus excubans, merito suarum virtutum ab Episcopo e Lingonensium presbyter ordinatus est.

[4] [A latronibus spoliatus mire eos punit,] Crescebat in eo quotidie divinæ gratiæ effectus, & mira nonnulla per eum efficiebantur f. Hoc igitur odore virtutum fama ejus late divulgabatur. Non autem silentio prætereundum videtur, quid per servum suum, immo pro servo suo Dominus dignatus sit operari. Denique per pagum Catalaunensium cujusdam utilitatis causa iter faciens, in latrones incurrit, a quibus turpiter de caballo dejectus est. Qui & suam injuriam, & damnum caballi sublati æquanimiter ferens, flagellum etiam quo eum agere solebat, latronibus obtulit, petens ut calcaribus equum non cruentarent. Quo facto, discipuli ejus insultabant, dicentes; ubi sunt continuæ orationes tuæ? Protinusque servus Dei nihil respondes, sese in orationem dedit. Mox vero divina virtute latro fixus, nec se, nec equum movere poterat. Hærebat igitur uterque; equus, quia injuste sublatus; latro, quia injustus sublator: sicque permansit, donec a sancto viro & veniam delicti & licentiam abeundi consequi mereretur.

[5] [& alios duos supplicio affectos liberat.] Eodemque tempore ad Fraulonem Comitem, pro necessitatibus pauperum subveniendis pergens, carpebat iter: cum repente cernit semivivum in patibulo hominem pendentem, quem paulo ante ministri ejusdem Comitis, merito criminum suorum morti adjudicatum, suspenderant: & quia erat benignus animo, nimia miseratione commotus, Christum invocans, signum salutiferæ Crucis in suspensum reum dirigit. Mirumque dictu, statim supplicium clementer deponit liberandum, quem acceperat excruciandum: & mutua vice, deponit furca hominem g, & homo furcam. At vero vir sanctus, quem mirabiliter liberaverat, pie absolvit; & ne deinceps digna morte committeret, admonet. Alio quoque tempore prædictus Comes quemdam reum vivum infodi in terram usque ad humeros jusserat; malens diutius miserum pœnis excruciari, quam compendiosa morte h necari: quem Valentinus iter faciens, reperit triduo jam in hoc supplicio positum, gementem, & dicentem; Miserere mei, Domine, quoniam infixus sum in limo profundi, & non est substantia. Tunc beatus Valentinus solita pietate misertus, fixis genibus se in orationem dedit: & statim terra evomuit sanum, quem tenebat jam, cito in terram vertendum. Quem sanctus Dei divinis monitis instituens, secum ad ecclesiam suam duxit: ibique usque ad mortem serviens Domino permansit.

[6] Sed nec illud a me hic prætereundum videtur, [Mirabilis vini multiplicatio,] quod multorum ore spargens fama vulgavit. Quodam namque tempore prædictus vir volens stabilitatem ecclesiæ suæ regali præcepto confirmari, ad Theodebertum Regem se contulit: a quo pro sui veneratione & celebri opinione honorifice susceptus est. Interea in regalibus defecit vinum: quod nequaquam latuit beatum virum: vocatoque vini ministro, jubet sibi porrigi vinum, quod tantummodo Regi servabatur propinandum. Quod cum accepisset, benedictione perfundens, ministro tradidit, præcipiens, ut quæque vasa vacua in præsenti adessent, ea perfunderentur. Quod cum fecissent, impleta sunt vasa usque ad summum: cumque hoc factum Regi nunciatum esset, virum Dei in maxima veneratione habuit, eique quidquid ab eo postulaverat, libenter concessit. His igitur, multisque aliis virtutibus clarus, migravit ad Dominum: & sepultus est honorifice in basilica quam ipse sibi ædificaverat: ubi se quotidie miraculorum indiciis manifestat.

[7] Post ejus vero obitum cum comperisset Theodebertus Rex, [& fraudulenti cancellarii resipiscentia.] quod majori ambitu super corpus sancti viri basilicam construeret Lingonensium Episcopus, eidem in adjutorium operis quinquaginta solidos i per Antidium Cancellarium k suum misit: qui diabolicæ cupiditatis fraude deceptus, decem ex illis furtim sibi retinuit; statimque divina ultione percussus, & membris omnibus dissolutus, ante sepulcrum sancti viri se deferri jussit; ibique confessus furtum, quod improbe commiserat, duplo tantum (id est, viginti solidos) eidem ecclesiæ annis singulis se collaturum esse promisit: Et sic tantam indulgentiam & sanitatem meritis beati Valentini consecutus, incolumis reversus est, reddens annis singulis quod voverat. Hæc autem, pauca ex multis, memoriæ tantum mandamus, quia a multis attestantur l; ut his indiciis quanti meriti fuerit, facile intelligatur.

ANNOTATA.

a Vide dicta in commentario num. 1.

b Supra ostendimus, non Theodeberti fratres, sed patruos intelligi oportere, nempe Childebertum, qui obiit an. 558, & Clotarium, ad quem rediit tota monarchia Francica, mortuum 561.

c Satis nota sunt, quæ de odora canum vi tradunt Naturalistæ, præter ea quæ quotidiana docet experientia.

d Sic legere malo, quam cum Ms. Reginæ Sueciæ, qui ei facilem præbebat accessum, id enim pugnare videtur cum ipso loci situ, & Sancti studio homines fugiendi.

e Fuit his verosimiliter S. Tetricus, S. Gregorii successor, cum hic annum 541 non videatur superasse. Vide de utroque Sammarthanos.

f Crediderim hoc loco interpolatum esse codicem Reginæ Sueciæ, in quo hæc adduntur, scilicet ægrotantibus sanitatem concilians, & languidis incolumitatem restituens. Recipiebant cæci visum; surdi consequebantur auditum; claudis gressus restituebatur & dæmonia fugabantur. Notissimi sunt soliti isti & communes flosculi.

g Accommode hæc intellige, ut Sanctus, ni fallor, reum, disrupto laqueo, e furca deposuerit.

h Satis mirum supplicii genus, sed forte non prorsus insolitum eo tempore, quo omnem barbariem necdum exuerant Franci.

i Aureos illos fuisse existimo, quales describit Cagius in glossario.

k Hinc Cancellarium istum eruit Labbeus, loco supra citato.

l Ex his verbis ne colligas, scriptorem habuisse testimonia eorum, qui cum sancto Valentino vixerant; malim ego credere, miracula illa omnia per longam traditionem accepta, & forte in nonnullis adjunctis circumstantiis ab ipso scriptore pie exornata.

DE S. ANDREA CRETENSI
EPISCOPO ET CONFESSORE.

CIRCITER AN. DCCXX.

Sylloge Historica.

Andreas Cretensis (S.)

AUCTORE J. P.

CAPUT I.
Cultus sacer, elogia, tempus vitæ.

[1] Quicumque ad merita S. Andreæ Cretensis attenderit, virtutis ac doctrinæ laude spectatissimi, dubitare non poterit, quin amplissimus pateat in ejus laudes campus, ut mirum sit, tam pauca de vita ejus gestisque ad posteros esse propagata. [Memoria in tabulis Græcis,] Et vero cum Acta desiderentur, dabo operam, ut huc aliunde corradam nonnulla, quæ ad ipsum spectant. De cultu primum dicam. Memoria ejus inscripta legitur hoc die in Menæis Chiffletianis & bibliothecæ Ambrosianæ, Typico S. Sabæ, Epitome Menologii Græci, Maximo Cytherorum Episcopo, Menologio Slavo-Russico, Menologio Sirleti, nec non Menæis impressis: atque in his ultimis honoratur isto cantu:

Ὕμνοις κροτοῦμην ἀνδρικοῖς τὸν Ἀνδρέαν.
Λιπὼν βίον ποόσκαιρον Ἀνδρέας πάλαι
Ζῶντα καταλέποιπεν ἀρετῆς βίον.
Τῇ δὲ δ᾽ ἀρχιθύτὴν μόρος Ἀνδρέαν εἷλε.

Hymnum sonorum, masculum Andreæ damus.
Dum temporalis deseris vitæ jubar
Andrea, amœnam Cælitum vitam obtines.
Quarta die mors Præsulem Andream abstulit.

[2] [elogium ex Menæis impressis] Observa consonnantiam in vocibus Ἀνδρέαν, & ἀνδρικοῖς. Subnectitur elogium, quod ita verto Latine: Andreas e civitate Damascena oriundus, a parentibus piis, Deumque amantibus in lucem editus fuit, ac litterarum traditus disciplinis. Hic, Theodoro Patriarcha cathedram Hierosolymitanam moderante, clericorum cœtui per tonsuram adscribitur, & in amanuensem ab eodem assumitur. Porro ad Synodum Constantinopoli coactam ab illo mittitur, actis ejusdem subscripturus. Propter eruditionem vero, qua pollebat, & virtutem, magnæ ecclesiæ Diaconus, paulo post orphanotrophus, ac demum Archiepiscopus Cretensis creatur. Dumque in quadam insula, cui nomen Hieriso, non procul sita a Mitylena, degeret, permultis Ecclesiæ Dei relictis monumentis, e vita migravit. Ita Menæa impressa; an vero omnia satis chronologice sint vera, postea discutiemus, quando de ejus ætate agemus.

[3] Græcorum Horologium, facta S. Andreæ memoria, his verbis eum alloquitur: [& Horologio Græcorum.] Divinas melodias diserte debuccinasti, luminare apparuisti mundo longe splendidissimum, beate Andrea, fulgens lumine Trinitatis: unde invocamus te, ut non desinas pro nobis omnibus intercedere. Papebrochius in Comm. prævio ad vitam S. Mariæ Ægyptiacæ tom. 1 Aprilis pag. 69 asserit, elogium, longe quam alibi plenius & perfectius in Claromontano Synaxario descriptum. Neque in Græcis solummodo tabulis sancti Antistitis nostri memoria inclaruit; verum etiam ad alios transiit scriptores. Etenim ex Latinis Martyrologis Molanus hoc die S. Andream refert, prout insuper Jacobus Gretserus noster lib. 1 de Cruce cap. 55, viri sanctissimi nomine eum nuncupans.

[4] Antistes noster passim Cretensis cognominatur, idque a Cathedra archiepiscopali urbis Cretensis, [Cur dictus Hierosolymitanus.] quam gubernavit. Alibi etiam invenias eum appellari Hierosolymitanum. Non quia fuit Hierosolymitanus episcopus, qualem ipsum fuisse asserit Vossius lib. 2 de Historicis Græcis pag. 223; verum, ut credo, quia statum monasticum professus ibidem fuerit, ducta videlicet in civitate Hierosolymitana, vel in tractu eidem vicino, notabili mora habitationis.

[5] At quæstio est difficilioris indagationis, paribus utrimque momentis libranda, [Scriptorum] atque aliter ab aliis decisa, quo anno vixerit sanctus Præsul noster. Primo igitur ponam in medio sententias auctorum, eam deinde amplexerus, quæ videbitur propius accedere ad verum. Vossius loco jam proxime citato censet, ipsum floruisse sub Justino II, circa annum 570. Præcesserat Possevinus in Apparatu sacro, scribens, S. Andream claruisse sub eodem Imperatore anno Domini 550; quem anni calculum credit mendosum, ex vitio typographi, idem Vossius. Recentior quidam Anglus in sua Historia scriptorum Ecclesiasticorum in diversam abit opinionem, quam ejus verbis propono: Claruit circa annum DCXXXV, ac diu postea. Certe de illius ætate inter eruditos non bene convenit. Alii eum ad DL vel DLXX perperam referunt. Alii nescio qua auctoritate ducti, ad an. DCCXX deprimunt. Verum, ut ei annum DCXXXV assignemus, facit Græcorum Triodii auctoritas, in quo Sophronio Patriarchæ Hierosolymitano σύνχρονος fuisse dicitur. Vitam tamen ultra annum DCLXXX eum protraxisse patet ex jambis eucharisticis, ad Agathonem Diaconum, Concilii VI scribam, pro sibi, ad exscribendum commodatis Actis synodalibus. Labbeus prorogat ipsum ad annum circiter DCCXX, referens, esse, qui anno DCCXXIII ipsum signent, & corrigi volens errorem Genebrardi, Canisii, Maraccii & aliorum, qui seculo VI affigunt.

[6] Atque ultima hæc sententia videtur mihi veritati conformior, [variorum de ætate,] eatenus saltem, quod sanctus Archiepiscopus noster pervixerit ad initium seculi octavi. Nam necdum diem suum obierat anno 681, cum interfuerit Synodo III Constantinopolitanæ, seu Œcumenicæ VI, habitæ contra Monothelitas a mense Novembri 680, & productæ usque ad Septembrem anni proxime sequentis 681. Confirmatur hæc assertio, primo ex Jambis eucharisticis ab ipso scriptis ad Agathonem diaconum, synodi VI scribam, de quibus modo. Secundo, ex Synaxario Claromontano, quod citatur a Papebrochio die 2 Aprilis, in Commentario prævio S. Mariæ Ægyptiacæ, in hæc verba: Τῆς δὲ οἰκουμενικῆς συνόδου συναθροισθείσης ἐν Κωνσταντινουπόλει, μέρος καὶ αὐτὸς διέπων τὸν θρόνον τοῦ Πατριάρχου, ἀντ᾽ αὐτοῦ ἀπεστάλη. Cumque œcumenica Synodus Constantinopoli esset convocata, & ipse Patriarchæ thronum ex parte regeret [interserit Papebrochius, puta sede vacante vicarius, aut potius vivente Patriarcha syncellus, utique jam vir perfectus, neque disciplinis solum profanis ac sacris, sed etiam exercitationibus monasticis aliquamdiu exercitus] ipse pro eo illuc missus est, nimirum vel throno vel Patriarcha: quia fatetur ibidem laudatus Papebrochius non habere se unde dijudicet, an anno 680 sedes Hierosolymitana habuerit Patriarcham, & quo nomine appellatum.

[7] [qua S. Andreas vixerit; sententiæ;] Si Patriarcham habuerit tum temporis, non fuit is Theodorus, multo minus Sophronius, dicente commentario mox citato, verosimilius esse adhuc infantem aut omnino puerum fuisse Andream, cum defunctus est Sophronius; & ab hujus successore Theodoro, cum ætatis ageret annum XIV, attonsum esse in clericum, extremis ipsius Patriarchæ, sicut ibibem scribit Papebrochius, annis, ultra annum DCXLV vix extendendis. Cum Theodorus iste fuerit pater Theodori Papæ Romani, anno DCXL electi, & DCXLIX mortui. Quo modo itaque Andreas, Theodoro moriente tam juvenis, potuit ab eodem mitti ad Synodum VI? Jam vero multo minus potest intelligi id contigisse sub Sophronio, qui mortuus ponitur anno 638, ut videsis in vita ex variis collecta ad diem XI Martii. Non possum, qui unum scrupulum aperiam, quoad Andreæ ad Synodum Constantinopolitanam profectionem, e Synaxario Claromontano jamjam assertam, estque ille. Cum S. Andreas, tamquam vicarius vel syncellus, adeoque publicæ personæ charactere insignitus, eo missus referatur, mirum esse, nomen ejus desiderari in Actis dictæ Synodi; ubi tamen habetur Georgius presbyter, ecclesiæ Hierosolymitanæ nomine, qui fortasse munere & dignitate inferior erat Andreæ, notatus solo presbyteri titulo. Utut est, ulterius in vitæ ejusdem Sancti nostri epocham inquirendum.

[8] [quæ videtur ulterius proroganda,] Ad ætatem S. Andreæ longius prorogandam, facit locus plane insignis e Chronographia Theophanis, scribentis, eum fuisse superstitem illo tempore, quo sub Imperatore Philippico convocatum est conciliabulum Constantinopoli, ad evertenda dogmata, a sæpe dicta Synodo VI œcumenica adversus hæresim Monothelitarum stabilita. Porro conciliabulum illud incidit in annum Christi 712; proinde consequens est anno 712 S. Andream pervixisse. Adde annos pauculos, & facile ad annum 720, vel, ut aliis placet, 723 pervenies; & fortasse paululum ulterius. Nam constat quidem ex Theophane, anno 712 sanctum Archiepiscopum vixisse; quot vero annis determinate perrexerit supervivere, non habeo, unde certo definiam; & fallor, si ab alio exacte definiri possit. Collige ex dictis, quod Nicephorus Callistus, Xanthopuli filius, in Synaxariis, quæ composuit, cum Triodio recitandis, male dogmaticus & historicus, quando in Synaxario ad V Feriam hebdomadæ Quadragesimalis V, agens de Magno canone pœnitentiali, imperite errores erroribus accumulet.

[9] Hunc, inquit, vere ex omnibus canonibus maximum, [hallucinante Nicephoro Callisto.] optime & ingeniose composuit & conscripsit S. P. N. Andreas, Archiepiscopus Cretæ, cognomento Hierosolymitanus. Fecit autem hunc canonem eo tempore, quo magnus Sophronius, Patriarcha Hierosolymitanus, vitam Mariæ Ægyptiacæ litteris mandavit … Hunc præclarissimum & maximum canonem, nec non tractatum de Vita Mariæ Ægyptiacæ primus Constantinopolim tulit, quando ab Hierosolymorum Patriarcha Theodoro ad VI Synodum subsidio missus est. Tunc enim vitam monasticam adhuc profitens, cum adversus Monothelitas fortiter decertasset, ecclesiæ Cpolitanæ clero adscriptus est; deinceps in ea Diaconus & pupillorum curator constituitur: nec longo post tempore Archiepiscopus Cretæ ordinatus est. Hinc egregie suo merito vapulat idem Actor paragrapho secundo Commentarii prævii, ad vitam Mariæ Ægyptiacæ, die 2 Aprilis, pag. 69, ubi plura de Magno illo canone, & Mariæ istius Actis, quæ non sunt præsentis instituti.

CAPUT II.
Vindiciæ a monothelismo. Scripta. Andreas Cretensis & Cæsareensis, an idem.

Nefarius imperator Bardanes seu Bardas, mutato nomine Philippicus dictus, secundo imperii sui anno ineunte, [Conciliabulum CPolitanum] Christi 712, firmato sibi jam sceptro, cum esset ex promisso, sacrosanctæ Synodo œcumenicæ VI juratus hostis, nihil no egit, ut ejusdem Synodi dogmata contra Monothelitas lata, proscinderet ac deleret, coacto CPoli conciliabulo, ad quod, tamquam ad synagogam satanæ, convenerunt Episcopi plures Orientis. Itaque in hoc conciliabulo voti compos factus Imperator, oppressa Synodi VI auctoritas, prodita veritas, defensa hæresis, impio Monothelitarum errore triumphante per eos, quorum opera reprimi maxime & extingui debuerat. Sunt, qui colluviei isti Episcoporum adjudicent S. Andream Cretensem; sunt, qui abjudicent. Illi consequenter Monothelismi accusant, hi excusant; utri id verius faciant; hic inquirimus.

[11] Cardinalis Baronius ad annum 712 prædictum, impia hujus conciliabuli gesta graphice describens, [multis causa monothelismi fuit.] de Episcopis sic statuit: Scribitur, inquit, de unica voluntate & operatione decretum, acclamatur damnatio veritatis, conclamatur hæresis confirmatio, cui & subscribitur ab omnibus illis Episcopis, ex catholicis uno momento conflatis in Monothelitas: ita namque probati in conflatorio, qui videbantur esse aurum vel argentum, conversi sunt omnes in scoriam rejectaneam; adeo ut nec vel unus legatur, qui restiterit, qui renuerit, atque ea de re exciderit ab episcopatu, & carcerem, vincula vel exilium passus sit, idque arguit ex silentio auctorum, qui nihil tale prodiderint; illis dumtaxat salvis a tantæ fornacis incendio, quos abesse contigit. Locus iste non multum facit contra Præsulem nostrum. Nam tametsi gratis concedam Episcopos ad unum omnes, nefario decreto subscripsisse, nec vel unum legi qui restiterit, qui renuerit, &c. necdum sequitur ex citatis verbis, inter illos fuisse Andream. Nam præterquam, quod nomen ejus non exprimat Baronius, supponit aliquos non fuisse præsentes, cum referat succubuisse omnes, præter illos, quos abesse contigit. Itaque cum e dicto loco elici non possit, an adfuerit dicto conciliabulo Andreas, an potius abfuerit, concludi indidem pariter non potest, an fuerit prævaricator. Unde perspicuum est Jacobum Goar hallucinari, dum in notis ad Theophanis primum locum, paulo infra a nobis producendum, in editione a se latine reddita, typis regiis impressa & notis illustrata, dum, inquam, in Theophanis locum pag. 320 positum, SS. Germanum & Andream, tamquam aliquando hic non satis orthodoxos traducit apud illum, qui de Germani & Andreæ lapsu, Baronii luctum & querelas legerit anno Domini DCCXII, num. 5, 6, & 7. Neutrum ibidem nomen lego, nedum luctum & querelas de eorum lapsu.

[12] [Inter quos dicitur a Theophane extitisse Andreas;] Fortius contra S. Andreæ orthodoxiam urget locus Theophanis, eoque magis, quod seculi dumtaxat unius interjectu vixerit post hanc rem, de qua sequentia tradit, impressionis supra memoratæ pag. 320: Philippicus adversus sanctam & universalem VI Synodum invehi non erubuit, sacra dogmata, ab ea sancita studens evertere: enumeratisque ibidem Episcopis, qui in hanc sententiam irent, Cretensem Episcopum diserte accenset iis, qui sententia scriptis promulgata in sanctam sextam Synodum anathema pronuntiaverunt. Alius Theophanis locus affertur apud Pagium tom. 3, pag. 175, ab initio num. 4, de pseudosynodo CPolitana sic enuntiantis: Primo imperii ipsius Philippici anno, insanum conciliabulum adversus œcumenicum concilium celebratum est; Cyroque expulso, sub sextum patriarchatus sui annum, Joannes Patriarcha CPolitanus factus est: Andreas autem Metropolitanus Cretæ, ac Germanus Cyzici Metropolita, propalam subscripserunt, ac anathemate damnarunt cum omnibus collegis præfatam in Monothelitas celebratam sanctam œcumenicam Synodum. Vides itaque iteratum Theophanis testimonium, clarissimis verbis expressum, quo significat Andream Cretensem a Monothelitis stetisse contra sextam Synodum œcumenicam, associans ei Germanum, Cyzici Metropolitam. Ultimum hunc jam dudum a Monothelismo vindicavit Henschenius tom. 3 Maii, die ejusdem mensis XII, pag. 156, num. 8. An idem in Andrea nostro obtineri possit, patebit ex sequentibus.

[13] [sed vindicatur] Assumo id, quo laudatus Henschenius, vindicias suas pro S. Germano inchoavit contra Nicephorum & Theophanem, Monothelismi eum accusantes; videlicet commentum hoc esse, ex subdolis hereticorum chartis exceptum. Solent hæretici, quando aliunde nequeunt, auctoritatem sibi conciliare numero adhærentium ac fautorum subdole & mendaciter multiplicato, eorum præsertim, qui dignitate conspicui sunt, ut sic incautos in retia sua trahant, ituros non quo eundum, sed quo a pluribus itur. Quam facile Monothelitæ, fœcundi technarum artifices, hanc etiam machinam adhibere potuerunt, inserentes numero asseclarum suorum nomina episcoporum probe catholicorum ad simplicium deceptionem, & opprobrium Concilii œcumenici sexti, quod cane pejus & angue oderant? Quæ nomina Theophanes, ex subdolis illis instrumentis excepta, in Chronographiam transtulerit; quod videtur esse satis pronum, præsertim cum Andreas præcesserit uno circiter seculo, antequam Theophanes claruerit. Nicephorus certe, Patriarcha CPolitanus, quique adeo res CPoli gestas æque rescire potuit, ac Theophanes, alios quidem, Philippico in impia adversus œcumenicam Synodum machinatione adjutores, nominatim commemorans pag. 149 Breviarii historici, a Petavio editi, de S. Andrea Cretensi altum silet, dicens dumtaxat duobus aliis a se expressis episcopis accessisse alios tam sacerdotes, quam senatores plurimos. Sed a conjecturis ad probabiliora transeamus.

[14] Combefisius in notis ad Jambos S. Andreæ Cretensis, [partim ex jambis, a se conscriptis,] impressis in Auctario novo Bibl. Patrum Græcolat., & post illum Pagius tom 3, pag. 175, orthodoxiam Andreæ probant e poëmatio, ex dictis Jambis concinnato, cui titulus: Andreæ sanctissimi Archiepiscopi Cretæ jambi, scripti ad sanctissimum Agathonem Archidiaconum ac custodem librorum sanctissimæ hujus magnæ Dei ecclesiæ CPolitanæ, quando librum hunc, perorationem intellige ejusdem Agathonis, accipiens, transscripsit, ac iterum remisit, qua de re superius obiter meminimus. Jambi isti palam faciunt, quam orthodoxe crediderit Andreas noster de mysterio incarnationis dominicæ, accuratam confessionem complexi, qualem, inquit, Combefisius, ediderunt Synodi, Chalcedonensis atque hæc CPolitana tertia, nulla prorsus labe Eutychianismi aut Monothelismi, sed utriusque expressa refutatione, qualem exigere poterant hujusmodi tempora, cum ceu Symbolo distinguerentur hæretici ab orthodoxis; quod illi œconomiam perfectam nullo naturarum defectu prædicarent; ipsi autem naturas interimerent, aut certe alteram ab altera velut absumi, ut non proprie quidquam operaretur, solam habens relictam passionem dicerent. Non liquet quandonam hæc scripta sunt, ante vel post illatam persecutionem a Bardane. Verum sive ante illam sive post scripta sint, luculentissime comprobant, quam sanctus Præsul noster fuerit ab omni Monothelitarum fuligine alienus. Accipe specimen ex quibusdam dictorum Jamborum fragmentis: Homo Christus, simulque idem Deus. Vide tamen, ne divisionem dixeris, CONFUSIONEMVE, neque in duas velis secare hypostases; is ipse filius Patris, qui virginis puellus: ejus ast in extremis, satu natura nullo, Verbo consita extitit, celebris hinc Deiparæ clarum obtinet nomen Parens.

[15] Non ut duos Christum colit fides: tamen constans duobus, [probe catholicis.] in duobus visus est, CONFUSIONE, prorsus immotus, VACANS. Actiones suggerit mihi DUAS vel ipsa Christi notio ac hypostasis concreta; fonte binæ ut uno prodeant. Integra nostra sic habet substantia, queis una Christi, hypostasis surgit, duas omnino naturas liquet: confusio enim; nec unionis is modus foret. Ut ergo scis, idemque prudens edoces, Christi DUAS PALAM ACTIONES; sic quoque DUPLEX IN IPSO VELLE dogmatis tenes: utrumque vero non nisi theoria discernis, indiscretis legibus secans, nil invicem migrantibus substantiis; quæ sicut ex uno, ac ab uno, congrue cuique naturæ, exeunt communia. Viden' scyllam inter & charybdim, Nestorii, inquam, Eutychetis & Monothelitarum dogmata incedentem Andream, & utrimque scopulos devitantem? Audin' contra Monothelitas, de quibus hic sola quæstio, actiones Christi duas & duplex velle? Potuissetne clarioribus terminis profiteri suam orthodoxiam, & secernere se a Monothelitis?

[16] [Quid ni restiterit Philippico S. Andreas?] Quid ni ergo S. Andreas, tam firmis orthodoxæ fidei principiis, tam a Monothelismo alienis imbutus, unus fuerit ex iis, qui maluerunt gloriosum exilium subire, quam fidem prodere. Etenim nonnullos Episcopos ita fuisse affectos, ut fidei jacturæ exilium præhabuerint; neque, ut duriuscule Raronius supra asserebat, eos dumtaxat Episcopos a tantæ fornacis seu persecutionis incendio fuisse incolumes; quos abesse contigit; sed etiam, qui aderant, persecutiones & exilia perpeti non horruisse, ut fidei integritatem sartam tectam servarent, colligo ex Agathone Diacono, teste omni exceptione majore, coævo & oculato, de quo supra. Is in peroratione sua, a laudato Combefisio edita in novo Auctario bibliothecæ Patrum Græcolatinorum, & sub nomine Epilogi ex aliis duobus exemplaribus inserta collectioni conciliorum tom. 6 col. 1401, tractans de iis, quæ insanus tyrannus Bardas ausus est adversus sanctam & œcumenicam sextam Synodum, ita loquitur. Cum mea ipsius manu conscriptos invenit Bardas seu Philippicus actorum sextæ Synodi tomos, educens publicansque, igni in secreto palatii tradidit ac abolevit; piis plurimis ac orthodoxis persecutionem inferens, eorumque nonnullos exilio relegans, eos maxime, qui libello, juxta quod ipse jussisset, composito ac dictato, de fide scilicet, ac velut pro sancta ipsa & œcumenica sexta Synodo abroganda, haudquaquam subscribere voluissent. Hæc itaque videntur suadere, ut de S. Andreæ orthodoxia rectius existimemus.

[17] Laudatus Combefisius in Auctario, pluries jam citato, scribens notas in Apologiam Joannis, [aut adhibita] Archiepiscopi CPolitani, ad Constantinum Papam; qua excusat pro iis, quæ sub tyranno Bardane adversus sextam Synodum agitata sunt, laudatus, inquam, Combefisius aliam viam init; ut tres pariter Antistites, Joannem, Germanum, & Andream vindicet a labe Monothelismi; contenditque illos incurrisse ejusdem suspicionem, quia medium aliquod adhibuerint, quo putabant de rebus fidei loquendum quam minima imperatoris Philippici offensione & irritatione. Sic ergo ibidem loquitur dictus Auctor ad propositum nostrum: Significat Joannes sua se arte & callidiori consilio, cavisse majorem Bardanis offensionem, edita scilicet fidei formula sensu Catholico, qua tamen supprimerentur voces nuper definitæ a sexta Synodo, geminæ in Christo operationis & voluntatis, præfato Bardani duriores ac invidiosæ. Hæc Joanis nostri œconomia, pro qua excusat; nec ejus tantum, sed & sancti Germani, tunc episcopi Cyzici, postmodum vero Patriarchæ CP., [&] Andreæ Cretensis, quos S. Nicephorus & Theophanes nominant velut primarios in ea Joannis cooperatores, aliorumque fere per orientem Episcoporum, quos omnes durum, prævaricationis damnare, ac in Monothelitas repente conflatos cum Baronio dicere. Media ego via incederem, ut re ipsa multos Episcopos, quorum animis inolitæ Monothelitarum hæresis semina insiderent, aut qui facile alioqui adducendi erant, ut expressæ præfatæ sextæ Synodi damnationi, imo & Chalcedonensis subscriberent, sociique accederent toti Bardanis a Joanne relatæ molitioni, haud a culpa immunes putaverim, vel non reos proditæ fidei; cum eorum partium esset ac ecclesiastici totius ordinis, unanimi constantia a proposito tyrannum deterrere, aut certe gloriosa confessione nuper explicatam fidem defendere.

[18] Alii autem, ex animo orthodoxi ac omnino caventes, [mitiori fidei expositione] ne tam grave damnum per collegarum vel malitiam vel ignaviam, publicæ nimirum sextæ Synodi ac sanctorum Patrum anathematizationis, orientalis ecclesia subiret, medium hoc invenientes, seu inventum ab aliis comprobantes, nedum peccaverint, sed & rem dignam laude egerint, majori depulso malo ab ecclesia, ac minori permisso potius quam acto. Tum postquam idem Auctor ex Agathone diacono, cujus verba dedimus supra, dixisset, plures, huis œconomiæ non acquiescentes, & huic confessioni fidei subscribere recusantes, diris modis a Bardane fuisse vexatos, addit, hoc eorum zelo & constantia tantum sibi Joannem (& quid ni etiam Andream Cretensem?) suo illo medio conflasse invidiam, ut passim Monothelita audiat, ac ejusdem sententiæ cum Philippico: tametsi videntur plerique scriptores loqui sola conjectura ac præsumptione; non quia sequantur certa monumenta eorum temporum, qua de re sic varii sunt. Ita ille. Quod si verum est, totum Episcoporum istorum crimen eo demum redit, ut judicarint magis esse e re ecclesiæ orientalis & catholicorum ibidem degentium, attentis locorum, temporum ac personarum adjunctis, minus expressa fidei formula imperatoris furorem tantisper declinare, quam integra omnium dogmatum, a Patribus in Synodo sexta definitorum, expositione, vocare in discrimen ecclesiam orientalem universam.

[19] Pagius in Critica Historico Chronologica in vindicatione trium dictorum Episcoporum, Combefisium secutus, [declinarit ejus furorem.] ostendit œconomiam istam, seu dictam formulæ, in rebus fidei exprimendis moderationem, non esse dissimilem ab œconomia S. Basilii, instituto inter utramque parallelo, ut videri potest apud eumdem auctorem tom. 3 pag. 175. Atque hæc via in vindicando S. Andrea Cretensi ineunda est iis, quibus durum videtur vel non verosimile, Theophanem mendacibus hæreticorum chartis deceptum fuisse in iis, quæ tradidit de S. Andrea nostro, superius a nobis relata; & in hac sententia dicendum erit, formulam obscuriorem præbuisse Theophani occasionem scribendi sanctum Cretensem Episcopum minus orthodoxe se gessisse, prout antea diximus.

[20] Quæ & quot scripta ediderit S. Andreas Cretensis, [De S. Andreæ Scriptis.] non est nostri fori accuratius indagare & determinare, spectante illo munere ad eos, qui de scriptoribus agunt ex professo. Qualis in præsenti argumento est Casimirus Oudin, qui in Supplemento a se collecto de scriptoribus vel scriptis ecclesiasticis, a Bellarmino omissis, varia opera recenset, auctore Andrea nostro composita; de quibus ibidem a pag. 190. Plurima quoque scripta, S. Andreæ attributa, Bibliographus alter neotericus Anglus commemorat in Scriptorum eccl. historia litteraria a pag. 319, subjungens, quædam ex iis esse suspectæ fidei, utpote in quibus recentioris ævi vestigia facile deprehendas.

[21] Propius nos spectat utrum S. Andreas Cretensis & Cæsariensis sint una eademque persona, [An Andreas Cæsariensis,] an duæ potius diversæ; adeo ut Cretensis primo illius urbis Cathedræ præpositus, deinde lapsu temporis ad Cæsareensem admotus fuerit. Qui unum eumdemque faciunt, inquit dictus Oudin loco citato pag. 191, Andream Cretensem archiepiscopum cum Cæsariensi, innituntur solis conjecturis. Volunt enim proclive fuisse Aretæ Cæsareensi, ut ex Cretensi Cæsareensem faceret ad honorandam patriam; unde negant consequenter fuisse unum eumdemque Andream, utriusque sedis successive archiepiscopum; sed dictum ab Areta Cæsareensi Andream Cæsareensem, quem Cretensem appellare debuerat. Sane cum Aretas, qui commentarium scripsit in Apocalypsim circa annum DCCCCXII (scripsit enim Acta S. Eutymii Patriarchæ CPolitani, anno DCCCCXI ad cælos translati) Andream suum, a quo sumpsit plurima, haberet velut auctorem uno aut altero seculo a se antiquiorem: recte consequenter in unum idemque tempus incidunt Andreas Cæsareensis & Cretensis, ac forsitan in eumdem coëunt, qui successive utramque sedem tenuerit pro more Græcorum, & qui nunc Cretensis, nunc Hierosolymitanus, nunc Cæsareensis vocatus sit. Ita ibi.

[22] [& Cretensis sini idem,] Sed assertum ejus, ab ætate Aretæ petitum, facile corruit, si verum admittas id. quod censet recentior idem Bibliographus Anglus, supra allatus, in Scriptorum Ecclesiasticorum historia litteraria parte 1 pag. 288, nimirum duos exstitisse Aretas; unum Cæsareæ Cappadociæ Archiepiscopum; alterum vero presbyterum Cæsareensem, & alterum altero seniorem. Duplex itaque juxta hunc auctorem, fuit Aretas: quorum ille, qui fuit Episcopus Cæsareæ Cappadociæ, ex commentario Andreæ Cæsareensis in Apocalypsim concinnaverit suam in eumdem librum explicationem; alius autem Aretas, etiam Cæsareensis, sed priore junior, cui tamquam translationis Euthymii auctori, presbyteri; alteri autem Archiepiscopi titulus semper apponitur. Sed contra fit, apud Lipomanum, sequenti titulo vitæ præfixo: Vita Euthymii, Archiepiscopi CPolitani, per Aretam Archiepiscopum Cæsareæ ejus, quæ est in Cappadocia, descripta. Unde intelligitur vix quidquam hic proferri, nisi per meras conjecturas; quibus si adjungas verba Labbei de Scriptoribus Eccl. pag. 76, nihilo plus habeas. Sic ibidem loquitur: Quo tempore vixerit Andreas Cæsareensis, nondum compertum est eruditis, nec veterum quisquam ejus, quod saltem viderim audiverimque, mentionem fecit. Bellarminus, aliique post eum, ad annum circiter D referunt. Hoc unum certum est ante Aretam, Cæsareensem pariter Antistitem, qui ex eo suas in apocalypsim commentationes concinnavit, uno minimum alterove seculo floruisse.

[23] [an potius diversi.] Miræus in Auctario de Scriptoribus Eccl. pag. 108 unum solummodo ponit Aretam, Cæsareæ in Cappadocia Episcopum, qui floruerit circa annum 540, citans Coccium; addensque ex Commentariis Andreæ, ejusdem Cæsareæ Episcopi, ipsum concinnasse explicationem Apocalypseos. Quid plura? Vides hic quot capita, tot sententias. Si recensitis aliorum conjecturis meam superaddere liceat, videtur Andreas Cretensis a Cæsareensi distinguendus, tum quia prætensa a nonnullis utriusque identitas non apparet satis fundata, sed nixa meris divinationibus, nullo, ut opinor, antiquitatis præsidio suffultis; tum quia nusquam hactenus in antiquis monumentis memini videre Andream Cretensem appellari Episcopum Cæsareensem. Enimvero jam supra vidimus bis eum vocari Episcopum Cretensem, non Cæsareensem, a Theophane. Adde, quod de cultu publico Andreæ Cæsareensis huc usque nihil acceperim, qui in sacris Græcorum tabulis, quas produximus supra, semper attribuitur Andreæ Cretensi tantum.

[24] Collige ex hoc sylloges historicæ decursu, quid sit dicendum ad Sixtum Senensem, qui lib. 4 Bibliothecæ sanctæ pag. 197, duobus non acquiescens, signat tres Græcos Andreas diversos, unum quidem, archiepiscopum Cæsareæ Cappadociæ; alterum Cretensem, tertium denique Hierosolymitanum Episcopos. Unde hic ultimus erronee intrusus huc sit, cum isto nomine nullus Episcopus Hierosolymitanus legatur umquam fuisse in rerum natura; intelliges ex dictis num. 4. Vide etiam Historiam Chronologicam Episcoporum Hierosolymitanorum, præfixam tom. 3 Maii.

DES. BERTA VIDUA SANCTIMONIALI.
BLANGIACI IN ARTESIA.

CIRCA AN. DCCXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, ætas, Acta male digesta, monasterii vicissitudines, miracula & translatio.

Berta Vidua Sanctimonialis, Blangiaci in Artesia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Blangiacum (vulgo Blangi) vicus seu municipium apud priscos Morinos, in hodiernæ Artesiæ finibus situm, prope Hedenam vel Hesdinum, oppidum non ignobile, seculi XVI & XVII bellis satis notum; [Blangiacensis cœnobii fundatrix,] adjacet ad dexteram amni Thenæ (le Ternois) qui tribus circiter inde leucis in in Quantiam (le Canche) se exonerat. Audi brevem Arnoldi Wionis descriptionem. Est, inquit, locus amœnissimus in Artesia, non longe ab arce novi Hesdinii; ex magna tamen parte destructus tempore bellorum S. Quintini in Veromanduis. Huic loco splendorem omnem addidit Sancta, qua de hic agimus, quæque hodiedum solenni cultu IV Julii ibidem celebratur, Berta abbatissa, templum & monasterium Sanctimonialibus exstruendo, in quo ipsa marito viduata, cum sanctis filiabus Gertrude & Deotila, numerosoque aliarum virginum choro pientissime vitam exegit, postremum reclusa, & tum vivens, tum mortua, multis illustrata miraculis. Multum aberrarunt Sammarthani, dum Bertam Caroli Magni filiam hic abbatissam fecere, fundatumque voluere monasterium anno 721. Iniquorum temporum adversas vices tulit celebre partheneium, Normannorum barbarie eversum, translato inde sacro corpore, postmodum quidem reducto, sed viris religiosis Ord. S. Benedicti in Sanctimonialium locum interim substitutis.

[2] Hic sanctitatis gloriam consecuta est illustris vidua hæc sancta Berta, [in recentioribus solum marlliis nota est,] a fulgore, ut volunt, sic appellata, non quidem in antiquis seu classicis Martyrologiis, sed inter auctaria Usuardina ex codice Aquicinctino consignata his verbis: In pago Teruanensi, depositio sanctæ Bertæ nobilis matronæ. Est & in additamentis codicis Adoniani Morinorum: Eodem die in territorio Teruanensi, vico Blangiaco, natale S. Berthæ. Distinctius in posterioribus Molani editionibus: Apud Blanciacum, depositio S. Bertæ piissimæ abbatissæ, quæ ibidem vitam finivit in pace, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. Longiora sunt elogia, quæ ex Actis in Indiculo & in Natalibus referuntur. Menardus scribit: Apud Blanciacum, sanctæ Berthæ, ejusdem cœnobii primæ abbatissæ & fundatricis. Quibus similia leges apud Dorganium, Wionem, & copiosissime apud Bucelinum. Ne plures recentes Martyrologos, idem dicentes, colligam, omnium instar sit Saussayus hoc suo elogio: Eodem die Blangiaci in Artesia, transitus S. Berthæ, ejusdem cœnobii fundatricis & abbatissæ, quæ primum Sigefrido Comiti Pontinensi nupta, ac illustri piaque prole fœcunda, post ejus obitum seculum aspernata, totam se cælestis, sponsi obsequiis addixit, proprioque in fundo constructo illo monasterio, semet, vera ut libertate (quæ in divino solo est famulatu) frueretur, includens, pii studii socias nonnullas ingenuas virgines ac matronas nobiles aggregavit. Quibus omni religionis & sanctitatis splendore, tramitem cæli ostendens, demum post plenam calcati mundi victoriam, & collectos copiosos justitiæ ac pietatis manipulos, beatæ, quam diu exsitierat, æternitatis gaudia adepta est; multisque gloriæ insigniis in tumulo refulsit.

[3] [quamvis antiquo cultu honorata.] De religioso cultu sacro corpori, statim post Sanctæ mortem exhibito, dubitare non sinunt Acta, in hac saltem parte fide digna, ab anonymo seculi X vel XI scripta, quæ infra paulo accuratius expendemus. Ita vitam concludit: Visi quoque sunt tres viri, insoliti splendoris, candidissimi habitu, illam circumstantes & dicentes: Dirigatur anima tua in paradysum exultationis, & elevatio manuum nostrarum perducat te in conspectu sanctorum angelorum. Sancti itaque præfati Episcopi, comperto obitu sanctissimæ abbatissæ, unanimiter convenerunt, multimodas rependentes Deo laudes, qui felici retributione remunerat sibi servientes. Sepelierunt itaque beatissimum corpus, dicentes: Intercede pro nobis ad Deum, coronata, ut tibi mereamur jungi in perpetuum. Amen. Idem probat solicita sacri depositi custodia, ejusdem, Normannorum metu, in Germaniam usque translatio, tum perquisitio, ac demum inventio per clericos Albuinum & Ebroinum, a quibus Blangiacum reportatum, ac super sacrosanctum altare sanctæ Dei Genitricis decenter collocatum. Post vero unius anni spatium, nutu illius a quo cuncta bona procedunt, a Præsule Taruanensi, clericis & omni populo, cum hymnis & laudibus, plurimis præ gaudio flentibus, ostensum. Adde plura ex præfatis Actis hujus rei argumenta, præter continuata miracula ad perpetuam Sanctæ venerationem spectantia. Hæc quidem satis expedita sunt; qui Sanctæ ætatem recte definiat, hactenus inventus est nemo.

[4] Totius vitæ ejus seriem chronologicam noster Jacobus Malbrancus in historia Morinorum tomo 1, variis capitibus, conatu non satis felici sic adornavit, ut natam statuat S. Bertam anno 644, [Sanctæ ætatem chronologice ordinare,] matrimonio jungat 661, Sigefridum maritum decessisse putet anno 678; quæ Actis e diametro adversantur, in quibus XX annorum fuisse dicitur, dum nuberet; in matrimonio autem annos alteros XX explesse. Censet porro Malbrancus, quatuor circiter post annis, nempe 682 institutam esse solennissimam illam templi Blangiacensis consecrationem; siquidem omnia cum personis & tempore conciliari possent, acriter contra Malbrancum pugnante Cointio ad annum 690, quo ipse Blangiacensem ecclesiam dedicatam operose contendit, quidquid Acta disertissime notent, anno illo 682 S. Bertam ædificare cœpisse monasterium, consecrationem templi continuo connectentia, quasi dicere vellent omnia in eumdem annum confluxisse. Scio equidem Anonymi scriptoris characteres chronologicos non satis cohærere, at non video cur Cointius annum tam diserte expressum deserendum existimet. Pergit Malbrancus cetera filo suo contexere, eo progressus, ut contra indubilatam Actorum fidem, sanctæ vitam ad annos novem supra septuaginta protrahat, illis apertissime asserentibus num. 25, annorum dumtaxat sexaginta & novem fuisse, dum ad meritorum coronam evocata est.

[5] Dolendum profecto, Acta non nisi miserrime digesta ad nos pervenisse, [ex Actis valde imperite digestis] ut pridem observavit Bollandus agens de S. Silvino ad XVII Februarii num. 22, sic de auctore sentiens: Vir fuisse bonus videtur, sed ignarus antiquitatis ac præsertim chronologiæ. Cum ergo convenisse ad eam dedicationem episcopos abbatesque complures legisset, aut pro more Ecclesiæ ac S. Bertæ dignitate, convenire debuisse putaret, celebriores aliquot percensuit, quos existimabat circa ea tempora vixisse. Hæc pro peculiari temporum & personarum confusione, in templi Blangiacensis consecratione. Paulo acerbius scriptorem anonymum sugillat Mabillonius seculi tertii Benedict. part. 1, a pag. 451, de toto, opere ita pronuntians: Ejus lucubrationem de vita ejusdem Sanctæ prætermittimus, eo quod dubias res non paucas, ineptas quasdam, fabulosas nonnullas admisceat. Dubia sunt, quæ de S. Berthæ genere commemorat; inepta, quæ de hyssopo ad ecclesiæ Blangiacensis dedicationem per miraculum quæsita refert; falsa, quæ de plerisque istius dedicationis auctoribus scribit. Eligius enim, Amandus, Faro, Autbertus, Leodegarius, episcopi; Walericus & Richarius, abbates; jam dudum ante e vivis abierant. Ut cetera mittamus, quæ annotavit Bollandus citato loco num. 21, & fusissime Cointius ad dictum annum 690, per totos XIV numeros. Alius hypercriticus rotunde enuntiat, auctorem malæ fidei esse & valde ignorantem; vitam ipsam densis tenebris involutam, plenam falsitatibus & ineptiis.

[6] Est id nimis quam commune fatum legendarum post Normannicas incursiones, [frustra tentarunt Malbrancus, Cointius & alii:] ex popularibus traditionibus per homines indoctos compilatarum, ut sexcenties in hoc nostro opere deploratum est. Hæc porro eo dicta sint, ut quisque intelligat, quam difficile sit, si non omnino impossibile, ex hujusmodi collectionibus, dicam, an centonibus male consutis, rectum aliquem aut chronologicum vitæ ordinem texere, ut proinde ignosci possit Malbranco, si ad salvandam notam unam chronotacticam, male, opinor, ab anonymo descriptam, alia contrahere, præcipitare aut producere, necesse habuerit. Ego, ut candide fatear, post insumptas in tanta caligine bonas horas, nihil reperi, ubi tuto pedem figere integrum sit. Cointius ad annum 685, ita S. Bertæ ætatem & vitæ curriculum ordinare incipit, ut natam velit anno 650; nuptam 670; viro orbatam, non post viginti, ut tam clare scribit auctor anonymus, sed post decem annos, adeoque anno 680; monasterium inchoasse an. 685; consecrationem procurasse anno 690; abdicasse anno 695, mortuam denique anno 729; Locrium adducens, deserta expressissima ætatis Sanctæ epocha, ut nuper adversus Malbrancum etiam diximus. Mediam quodammodo, nescio an securiorem viam ingressus est recentior Legendista gallicus, natales revocans ad an. 646, nuptias ad 666, monasterii fundationem ad 686, reclusionem ad 696, obitum ad 725.

[7] In hac rerum incertitudine & labyrintho inextricabili, nihil arbitratu meo temere definiam; [datur tamen vita ipsa qualiscumque.] præferat id lector, quod magis arriserit, siquid tamen veritatis amanti satis placere possit. Malbranci opinionem tueri prorsus non ausim: Cointius characteres aliquot chronologicos, in Actis expressos, nescio quo jure repudiat, alios sibi faventes vindicans, in quibus æque aut forte magis fallere potuit imperitus rerum & temporum combinator. Tertius nullam sententiæ suæ rationem reddens, partim ex Mabillonio, partim pro mera sua lubentia historiam digessit & contraxit. Agnosco equidem, totam illam de S. Berta legendam, boni viri scriptionem esse, ignarique antiquitatis & præsertim chronologiæ, ut aiebat Bollandus. Assentior etiam Mabillonio, dubia, inepta & falsa occurrere, atque, ut idem prosequitur, non deesse alia menda; quorum consideratione adducimur, inquit, ut ne integram illam scriptionem exhibeamus; sed tantum ea, quæ minus a verisimilitudine recedunt. Utcumque censuerit vir eruditissimus, non usque adeo contemnenda videtur, ut ab hoc opere excludenda sit, magis quam tot aliæ Legendæ, quæ id genus vitiis, præsertim chronologicis, raro immunes inveniuntur. Principium edidit Chesnæus, tomo 1 de Franc. Script. pag. 665: totam, sed ferme in varias partes sectam retulit Cointius; quidni igitur integra & continua proferatur, ut eruditi lectores de ea per se judicium ferant.

[8] [Partheneium destructum, in usum virorum restauratur.] De S. Bertæ monasterio sic notavit Mabillonius pag. 453: Paruit sanctimonialibus usque, ad tempestatem Normannorum; a quibus in favillas reductum cœnobium, fugatæ sanctimoniales, quæ cum patronæ suæ reliquiis sese in Germaniam receperunt, in monasterium nuncupatum Herasten, hospitio exceptæ a Rotrude loci abbatissa. Istud est Herasten seu Erstein, celebre virginum Benedictinarum cœnobium, ab Irmingarda, Ludovici Augusti conjuge exstructum, paullo supra Strateburgum civitatem, quam alii Argentoratum vocant. Inde Blangiacum S. Bertæ corpus revectum legitur in sequenti translationis & miraculorum historia, quam in partes quatuor distinguere juvat, pro totidem auctoribus. Prima præcipue continet translationem factam Herasten. Secunda monasterii Blangiacensis restitutionem per nobilem ac piam feminam Hersendem; cujus ope instauratum cœnobium; monachi Benedictini, Balduino Barbato Flandrorum Comite, introducti anno MXXXII; quibus restituta sunt prædia a Comitibus Paulensibus, in quorum ditione consistunt, Hugone anno MCLXXXVI, item alio Hugone de Chastillon anno MCCCVI. Tertia pars continet inventionem corporis S. Bertæ & miracula quædam seculo XI patrata. Quarta complectitur alia seculo XIII facta miracula. Addit Mabillonius, horum omnium notitiam se debere reverendissimo D. Joanni Josepho de Calonne, abbati Blangiacensi, cujus beneficio ea e membranis Blangiacensibus acceperit.

[9] Exstat etiam apud nos in gemino codice Ms. tota illa miraculorum, [Translationis & miraculorum hist. quadripartita:] translationis, inventionis, & relationis historia, collata cum alio Ms. Marchianensi, sicque cum Actis ipsis conjuncta, acsi omnia ejusdem essent auctoris, unde superius collegerat Bollandus, Vitam ipsam scriptam esse ab anonymo seculi XI, nempe ex miraculo relato parte 3 num. 20, quod oculis vidisse se testatur auctor; cum putet Mabillonius, initio seculi X vixisse. Ceterum, non unius esse opus, quod quatuor illis partibus continetur, recte idem observavit, de sola, opinor, priori sic disserens: Translationis historiam, quo minus integram demus, nil vetat; auctor enim, quia res minus ab ætate sua remotas narrat, magis ad veritatem accedit. Potiori id jure de aliis censendum puto, quarum scriptores, res ipsas spectasse aut saltem iis proximi fuisse videntur. Et nos igitur an quatuor diversa capita librum istum dividemus, sub titulis a Mabillonio positis, tametsi nonnulli desint in Mss. nostris. Pauculas ex eodem lacunas supplebimus, multis aliis restitutis, quæ ipse resecanda existimavit, præsertim parte 3, a num. 22 de femina Blangiacensi: item parte 4, num. 29, 30, 31 & 32, quibus varia miracula continentur, a Mabillonio, nescio ob quam causam, præterita. Atque hæc de translationis & miraculorum historiis dicta sufficiant.

[10] Nequid tamen ad pleniorem cœnobii Blangiacensis ejusque vicissitudinum cognitionem desiderari patiar, [ultima reliquiarum relatio Audomaropoli, & cultus hodiernus.] subjungam hic postremum Mabillonii monitum, res ad ætatem nostram propius spectantes complectens. Accepi etiam ex eodem monasterio catalogum abbatum Blangiacensium, & narrationem historicam de S. Bertæ corporis delatione Audomaropolim, in refugium, ut vocant, monasterii sancti Joannis in Monte, facta anno MDLV, dum bellum inter Carolum V & Franciscum I regem Francorum exarderet; (aut delationis auctor erravit, aut memoria lapsus est Mabillonius, nam tunc anno nono regnabat Henricus II.) deque ejusdem corporis revectione Blangiacum, ubi hactenus adservatur cum reliquiis sanctarum Bertæ filiarum, Gertrudis & Deotilæ, præter mandibulam S. Bertæ aliamque Gertrudis aut Deotilæ, monachis prædicti cœnobii sancti Joannis concessas. Colitur S. Berta duplici festo quotannis in suo monasterio, nempe die depositionis IV Julii, & translationis XI Octobris. Ad primam hæc festivitas, an ad secundam translationem spectet, non indicatur, neque alibi id expressum invenimus. Inter schedas nostras exstat epistola Matthiæ Abbatis Blangiacensis data VIII Novembris 1631, qua testatur, corpora SS. Bertæ & filiarum integra ibidem superesse, cum velis albis & nigris, nonnihil attritis, in nova theca simul asservatis. Litteris posterioribus, datis X Aprilis 1632, distinctus explicat, prædicta corpora confusa esse, nihilque seorsim agnosci, præter caput S. Bertæ, quod denigratum ait, ex Normannorum incendio, qui pretiosa quæque & capsam ipsam deprædati sint. At color ille aliunde accedere debuit, cum prius ablata videantur corpora, quam barbari cœnobium flammis absumpserint. Scribit item, festum S. Bertæ celebrari hac IV Julii cum octava, atque eodem ritu translationem XI Octobris, De filiabus porro memorat, inscriptas esse antiquo monasterii Martyrolgio XIV Julii, sic tamen, ut nulla de iis habeatur solennitas. Nunc Acta ipsa qualiacumque dabimus ex integriori codice nostro, debitis notis illustrato: historiam porro miraculorum & translationis ex eodem ipso codice, collato cum sæpedicta Mabillonii editione.

VITA
Ex codice Ms. cœnobii Blangiacensis.

Berta Vidua Sanctimonialis, Blangiaci in Artesia (S.)

BHL Number: 1266

EX MSS.

PROLOGUS.

[Exempla SS. ad virtutem incitamenta.] Divina Clementia, humanum genus semper miserante, sæpiusque electorum suorum visitatione, velut splendidissimis luminaribus irradiante, lumine fidei mundum, tetra caligine erroris undique fuscatum, illustravit: quatenus remoto omni excusationis argumento, de tenebrosis scrobeis * vitiorum remeare, & ante nos relucente forma Jesu Christi, per viam veram incedere sine offensione queamus: ac inæstimabilis præmii retributione ditari mereamur. Admiranda namque exempla Sanctorum, ab his qui interesse, vel veraci auditu addiscere valuerunt, in exemplum posteris veraci relatione sunt tradenda. Longo quippe ante adventum Christi tempore, Moysi Domini voce Israëlitico populo mandatum tribuente, discimus; ut parentes insinuarent filiis magnalia, quæ in illis gessit Deus, dicente scriptura: Docete filios vestros, ut memoriter legem Dei teneant & ore decantent. Ipsa quoque veritas, quæ Christus est: Ite ait, docete omnes gentes. Et in uno loco: Gratis, inquit, accepistis, gratis date. Quod & nos quoque, quamvis bonarum artium inscii, imitari cupientes; genealogiam, vel vitam, seu etiam miracula, translationem a quoque corporis sanctæ ac beatissimæ beatæ Abbatissæ, sanctarumque filiarum ejus, Domino annuente, meritisque illarum suffragantibus, aggredi præsumimus.

[Annotatum]

* an scrobibus!

CAPUT I.
De S. Bertæ parentibus, educatione, conjugio, liberis & viduitate, usque ad dedicationem monasterii Blangiacensis.

[S. Berta illustri loco nata,] Temporibus igitur Clodovei Regis Francorum, fuit quidam vir illustris, prudentia eminens, bonitate multos præcellens, nomine Rigobertus: qui ob prudentiam & nimiam sagacitatem suam promeruit, ut palatinus comes a Rege constitueretur, & condigna veneratione ab omnibus haberetur. Baltildis quoque illustrissimæ reginæ, de ultramarinis partibus Anglosaxoniæ exortæ, nobilissimam neptem, nomine Ursanam b, isdem præfatus Rex venerabili Rigoberto in matrimonium junxit, beneficiumque maximum delegavit. Erantque simul juxta præceptum Domini incedentes in omnibus mandatis & justificationibus ejus sine negligentia.

[3] Eleemosynarum operibus dediti, justitiæ semper studentes; [a parentibus pie educata,] precum instantia sæpius Deum placantes, pietatem ejus humiliter implorabant, quatenus eis sobolem sua largitate donare dignaretur, sibimet ipsis multisque imposterum profuturam, atque ad nobilissimam eorum prosapiam propagandam. Nata est autem eis filia, cui nomen imposuerunt Bertam, quæ interpretatur fulgida c seu splendida; ut ipso quoque insinuaretur nomine, splendor ejus bonæ vitæ, & futurum meritum ab ipsis incunabulis a Deo amandæ. Nutrita est vero a matre, ut unica filia, & edocta omni diligentia adhibita, nimis decora puellula. Sacrarum quoque scripturarum disciplinis, notitiam optimæ conversationis continentibus, ubi ad docibiles perventum est annos, subtiliter est imbuta. Ætatem quippe moribus trascendens optimis, probitati assidue studens, orationi sæpius insistens, jejuniis frequentissime inserviens, corpore quidem terrenis inhærebat, sed mente cælestibus propinquabat. Pulchra erat valde corpore: sed multo pulchrior mente & fide.

[4] Postquam vero beata Berta ad octavum decimum pervenit annum, [a multis expetita,] fama ejus longe lateque in Gallia percrebuit, ut nulli talis ætatis puellæ æquanda putaretur. Tunc Sigefridus, consanguineus regis Clodovei, vir strenuissimus, comperta fama ejus, assumptis secum suorum militum turmis, atque procerum Galliæ constipatus copia multorum, primitus implorans patrocinium Dei; ut sibi factor in re præmeditata existere dignaretur; præfatum Rigobertum comitem adiit, bonitatem illius obnixe flagitans, quatenus sibi non denegaret filiam suam dilectam Bertam legitimo jure sponsandam: utque adoptivum filium, in cunctis spopondit se obediturum: cunctum etiam legitimum ordinem dotis, ut lex Francorum continet, promisit se fideliter daturum: insuper quidquid consanguineorum res, secundum morem vitæ expeterent, voluntarie largiturum.

[5] Venerabilis itaque Rigobertus, nutu Dei instinctus, [Sigefrido conjungitur:] in omnibus, quibus expetebatur, assensum præbuit constituitque diem, in qua illustris Sigefridus filiam suam legitimo ordine sibi adipisceretur sponsam. Desponsabatur autem tum temporis terreno principi, jam pridem mente nupta cælesti. Post non multa vero dierum curricula, juxta condictum amborum, acceptam speciosissimam sponsam comes Sigefridus, comitatu honorifico constipatus, ut erat non solum genere clarus, sed & facultatibus prædives, omnibus rite ordinatis duxit in domum suam. Erat autem beatissima Berta annorum viginti quando in matrimonio juncta est. Defunctis vero utriusque parentibus, beata Berta, voluntate spontanea divisit proprietatem suam cum Angla d sorore sua, de alia matre progenita. Quæ etiam maturis moribus Deo valde devota existens, multis imposterum exemplum suæ bonitatis reliquit.

[6] Fuit autem Dei electa Berta una cum Domino suo annis viginti e, mundiali Domino castis amplexibus adhærens, sed ut post in fine ejus claruit, [quo post susceptas quinque filias, orbata,] magis ex debito maritali, quam ex intentione carnali. Natæ sunt autem ex ea filiæ quinque; prima Geretrudis, secunda vocabatur Deotila, tertia Emma, quarta Gesa: quinta nuncupabatur Gesta: omnes decoræ, specimen piissimæ matris bonis operibus ostendentes. Completo autem cursu vitæ, dominus Sigefridus obiit. feliciter migrans ad Dominum: sepultusque est honorifice juxta ecclesiam in villa sua Blangiaco. Tum vero beatissima Berta, totam spem suam Deo committens, ad omnipotentis Dei servitium se contulit; pretiosissimos apparatus deposuit, ac sacro se sanctimonialis habitus velamine velare non destulit. Hic se gemma & serico exspolians, ut ante conspectum divinæ majestatis nudo vellere agni vestiretur, perpetualiter cum hymnidicis angelorum choris, beatæ perennitatis ipsum summum & indeficiens bonum habitura, proque erratibus multorum Domini misericordiam jugiter exoratura.

[7] [ecclesiam & monast. condere aggreditur.] Igitur divinitus admonita, post excessum sancti Sigefridi, sagaci animo cogitare cœpit, qualiter in sua possessione potuisset construere ecclesiam f, in honore Jesu Christi Domini nostri, ejusque genitricis beatissimæ semperque virginis Mariæ: quod ita studiose opere citius conata est implere. Tunc primitus cœpit unam construere ecclesiam, & ibidem aliquam sanctimonialium congregationem ad Dei laudem aggregare: quæ ob aliquam sui meriti ostensionem, antequam perficeretur, funditus ad terram corruit. Tunc in alio loco aliam sub omni festinatione reparare non distulit: & ad perfectionem usque perduxit, excepto consecrationis officio. Tunc ad quamdam propriam suam villam, nomine Chirei g; quæ triginta millibus a suo monasterio distare videtur, ad aliquam suam familiarem amicam nomine Rotrudem h veniens (quæ conjunx dignoscebatur este fratris domini sui Sigefridi) quatenus cum illa aliquam de præfata ecclesia haberet confabulationem, contigit, dum de hoc inter se sermocinarentur, maxima ruina prædictam corruisse ecclesiam, & sonitus illius ad aures cordis ejus pervenisse.

[8] [Sed primis conatibus non succedentibus,] Illa autem sonifero prægravata corde, toto corpore expavescens contremuit: quam beatissima Rotrudis illico sollicita mente inquisivit, dicens: Quid est, Domina, quod tam nimio pavore tuum concussum est corpus? Illa respondens, dixit: Ingens sonitus ad aures cordis mei ita pervenit, ut propius starem, ubi mea corruisset ecclesia i. Dum certæ inter se finem imposuissent collocutioni, & utraque ad sua debuisset remeare loca, nuntius celerrimo pervenit cursu ad piissimam Bertam, ei certissime denuntians sui monasterii collapsionem. Tunc illa agnoscens, quæ antea ei divinitus fuerant revelata, præfati monasterii ruinam; gratiferas inter se Domino referebant actiones. Deinde beata Rotrudis sapienti consilio cœpit piissimam Bertam consolari, dicens: Spero, soror, alium locum elegisse Dominum, ad ædificandum sibi aptum oratorium: ideoque debemus illius vigilanter obsecrare misericordiam orationibus ac jejuniis, ut ipse illum sua gratuita clementia dignetur demonstrare locum, ubi ad suum famulatum oportunum voluerit construere monasterium.

[9] [locum cœnobio designatum, cælitus discit;] Tunc piissima Berta beatam rogavit Rotrudem, ut ipsa in suo monasterio, agili precatu obnixisque jejuniis Domini pietatem, de stabilitate suæ ecclesiæ flagitaret. Condicto namque triduano jejunio, Domini implorabant misericordiam, quatenus sibi in propria possessione dignaretur locum demonstrare construendi monasterium aptum, divinis officiis congruentem, & Deo servientibus opportunum. Tertia autem nocte, quæ lucescebat in diem transacti jejunii, revelatum est cuidam artifici beatæ Bertæ; angelicoque nutu designata sunt fundamenta basilicæ, in modum crucis formatæ, in amœnissimo loco Blangiaci oppidi secus flumen, Thenam nuncupatum, [&] monasterii diversis habitationibus aptissimi. Sancta vero ac piissima Berta, ex angelica visione lætissima effecta, gaudens pervenit ad demonstratum locum; & ita inveniens secus prædictum fluvium quatuor lapides in modum crucis positos, & quasi cum baculo, in more designata fundamenta: dispositis ilico murorum cæmentariis, plurimis adjunctis operariis, monasterii fabricæ strenuissime instabat.

ANNOTATA.

a Hinc satis patet, primam partem libri de miraculis & translatione, ejusdem auctoris esse, cujus est vita; quod de aliis partibus, non satis ordinate dispositis, dici posse non videtur.

b Paterni generis expansam tabulam exhibet Malbrancus pag. 291, alteram materni stemmatis pag. 373, quas equidem tueri non abhorrerem, si ea monumenta produceret, quibus certo liceret inniti. Adversarios habet Cointium ad an. 685 num. 40, Mabillonium &c. Nec video, quemquam ei tuto assentiri posse. Videant curiosi genealogiarum investigatores Hieronymum Vignerium de vera origine Alsaticorum, Lotharingicorum, Austriacorum &c. Acta hæc nostra in Probationibus sæpe citantem.

c Fulgorem aut splendorem in Bertæ nomine vix satis agnoscunt hodierni Angli, aliter locuti fuerint Anglosaxones.

d Ut de Angla ista nihil est, quod præterea dici possit, sic pauca hæc repudianda non sunt. Malbranci genealogias tutetur, qui potest.

e De annis matrimonii disputat Cointius, anno nuper citato num. 42, verum nec ipse, nec Malbrancus Actorum textui inhærent, ut in commentario monuimus.

f Cointius num. 43, vult ab obitu Sigefridi ad primordia monasterii Blangiacensis effluxisse annos quinque. Sic hæc ejus opinatio; ego ex scriptore anonymo nihil tale hactenus quivi extundere. Malbrancum, aliam prorsus chronologiam sequentem, diversa sentire necesse est. Utinam felicior aliquis arbiter litem ex æquo dirimat.

g Malbrancus legit kiery, aliaque in Ms. suo reperire debuit, quæ aliter in nostro referuntur.

h Satis verosimile est, indicari S. Rictrudem Marchianensem.

i Sonitus ille & jam secundo corruens ecclesia, nescio quid sonant, quod inter res dubias merito connumerari possit.

CAPUT II.
De Blangiacensi consecratione, persecutione Ruodgari, improspero Emmæ matrimonio & felicissimo Sancti obitu.

[10] [Anno 682, convenientibus multis Episcopis,] Anno igitur Incarnationis Domini nostri Jesu Christi sexcentesimo octogesimo secundo, Agathonis vero Papæ anno secundo, Theodorici autem regis Francorum, filii videlicet Clodovei & Battildis reginæ, anno duodecimo, in Blangiaci piissima Berta monasterium ædificare cœpit a, in pago Taruanorum, in propria possessione, quod Domino tribuentes, cum summo honore finetenus deductum est. Compositis quoque omnibus, quæ ad ornatum ordinemque monasterii consuetudo poscebat, piissima Berta convocavit in unum venerabiles Episcopos ad præscriptum oratorium dedicandum, sanctum Ansbertum Rothomagensem b Archiepiscopum; venerabilem Ravengarium, in cujus parochia ante relatum cœnobium situm est, Taruanensem Episcopum; sanctum Amandum, Tungrensem Episcopum; sanctum quoque Walaricum, & sanctum Germanum de civitate Parisiis; sanctum Sylvinum advenam Episcopum, de Tolosa venientem; sanctum Leodegarium Episcopum & futurum martyrem; sanctum quoque Richarium ac sanctum Eligium; sanctum etiam Pharonem de Meldis civitate; ac sanctum Otbertum Cameracensem Episcopum.

[11] [hyssopo, quæ defecerat,] Hi omnes, velut columnæ firmissimæ, intra sanctam Ecclesiam uno in tempore existentes, convenerunt ad piissimam Bertam, devotioni ejus favere cupientes. Ravengarius autem episcopus, in cujus diœcesi actum est, interrogavit, si omnia adessent dedicationi necessaria: responsumque est a piissima Berta, cuncta adesse. Tunc ille: Affer, inquit, hyssopum c, ut præparetur usui necessario. Et illa: Huc usque, inquit, nesciebamus Pater, si de illo aliqua necessitas huic operi adjungeretur. Et ille: Sine hyssopo, ait, nullo modo aliquis nostrum, contra constitutionem nobis a Patribus traditam, aliquam ecclesiam dedicare præsumit, ne ordo ministerii nostri canonicis constitutionibus contraire vel repugnare videatur: ac per hoc vituperabilis existere judicetur.

[12] Igitur beatissima Berta nimio mœrore perculsa, angustiari cœpit, [precibus suis] quod ad conventum talium ac tantorum virorum dedicatio basilicæ diutius elongaretur. Oratorium igitur dolenter ingrediens, & toto se corpore in terram sternens, expertum præsidium Domini Sanctorumque suffragia intente flagitabat, dicens: Tribulationes cordis mei dilatatæ sunt, de necessitatibus meis erue me, Domine, & cetera ad hanc deprecationem convenientia. Dum vero beata Berta aliquantulam moram in ecclesia egisset: Ravengarius episcopus paululum ira commotus, simul cum ceteris Episcopis, infecto negotio, redire disposuit.

[13] [miraculose impetrata,] Interea vero dum beata Berta in oratione jacebat prostrata, accessit una ex ancillis, quæ ei familiarius ceteris serviebat, pavimentum pede fricans, ac signis quibusdam, in quantum ausa erat, Dominam de oratione excitare nitens. Piissima vero Berta se ab oratione aliquantulum erigens, inquisivit quidnam vellet. Et illa; Ecce, inquit, Domina mi; homo nuper adveniens, ad portam residet, hyssopum venalem deferens. Tunc illa ex intimo cordis Deo laudes & gratias referens, ait: Dei sunt hæc dona, non hominis. Venit ibidem alius nuntius, qui illam graviori mœrore perculit, referens, venerabiles Episcopos, Ravengario instigante recessisse. Illa autem; Potens est, inquit, Deus, in quem confido, per eamdem viam reducere illos. Missoque citissime nuntio post illos, intimavit de mirabili dono Dei. Quod illi audientes, reversi sunt sub omni festinatione, pœnitentiam agentes, eo quod sine consensu illius, nondum perpetrata dedicatione discesserant. Beata vero Berta, affata eos dixit: O providi Pastores & egregii rectores ecclesiasticorum gregum, ut quid unam ex oviculis Christi tam subita absentia terrere, solam relictam voluistis? Cui aiunt: Ne causeris nobis Domina, Dei enim providentia actum est, ut exinde multo gloriosius magnificeris.

[14] Dei autem inspiratione, adunato una cum clero & populo multo, [sit templi dedicatio, & ipsa cum duabus filiabus velatur.] dedicaverunt ipsum templum cum lætitia atque veneratione maxima, in honore genitricis Dei Mariæ, quinto Idus Januarii. Post peractam vero dedicationem, rogavit beata Berta præfatos venerabiles Episcopos, tam sibi, quam etiam filiabus suis, dicare atque imponere velamina, ac divinis jugiter mancipari ministeriis. Velata est igitur piissima Berta glauco velamine, una cum duabus nobilissimis filiabus suis ac Deo devotis, Geretrude videlicet veneranda, & Deo dilecta Deotila. Nam Gesta, cælestis stemmatis gemma: Gesa quoque, dignissima Dei margarita, in albis d pretiosissimas Domino animas reddiderunt: præfatæ vero duæ, uno ardore conversæ, optimo proposito bonæ conversationis exemplum piissime imitantes, studiose contra diaboli occultas insidias decertaverunt, ac fortiter perstiterunt, a Domino in perpetuum coronandæ. Emma autem, in laico habitu bonæ indolis ætatem gerens, chare enutriebatur cum omni diligentia inter ceteras sorores suas. Sancta namque ac piissima Berta commendavit seipsam humili devotione Dei servitio omniumque Sanctorum patrociniis; una cum nobilissimis, ac Deo charissimis filiabus suis Geretrude scilicet ac Deotila. Quidquid etiam possessionis aut patrimonii habere visa est, ad Blangiaci amœnissimum monasterium firmissime, sub testificatione plurimorum, tradidit famulatui divino mancipandum: & inibi Deo servientibus in perpetuum possidendum.

[15] Invidia vero diaboli, nusquam se clare valens, [Ruodgarius Gertrudem sibi uxorem postulans,] virulenta suasione illexit quemdam de primariis Regis, nomine Ruodgarium e, superbia tumidum, gaudio transitoriæ prosperitatis inflatum, qui iter atripiens ad Blangiacum, piissimam Bertam intente flagitabat, ut sibi Geretrudis filia ejus donaretur in conjugium. Beatissima itaque Berta, ut verba deprecantis animadvertit; respondisse fertur: Nullo pacto fieri posse, quæ cælestis sponsi juri assignata videretur, terreni alicujus copulæ necteretur. Ille autem tenacissime in malitia perseverabat, jurejurando affirmans, se de cœnobio non exiturum, nisi præfata Geretrudis aspectui illius præsentaretur.

[16] [fortiter rejicitur a S. Berta,] Beata namque [itaque] & venerabilis Berta, assumptis secum duabus Deo dicatis filiabus suis Geretrude ac Deotila, & omni congregatione sanctimonialium ecclesiam ingrediens, statuit eas ad dextrum cornu altaris, valvis basilicæ omnibus patefactis, omnibusque sanctimonialibus psalmodiæ cantu & laudibus divinis occupatis, jussit introduci Ruodgarium Deo rebellem, cui & dixit: Ecce ancilla & sponsa Christi adest, a venerabilibus episcopis velata, atque ad istud altare, cui adstat, firmissime condonata. Si ausum habes eam Domino auferre, aufer. Nos etenim muliebris conditionis existentes, virili manu tibi repugnare non valemus. Patronus vero noster ac defensor Deus, ipse est qui non relinquit ex toto corde in se confidentes. Ruodgarius itaque timore correptus, ecclesiam citius egrediens, ascenso equo recessit, iræ repletus, multa convicia irrogans, contrarietates plurimas se patraturum crudeliter minans. Tali furia Regem aggrediens, ut fallax delator, accusavit piissimam Bertam, infidelitatem Regis & regni illi adscribens. Est, inquit, quædam mulier, secus mare manens, insidias regno tuo cum ultramarinis gentibus dolose machinans: quam oportet regali examini discutiendam præsentari. Rex autem nimium credulus verbis mendacio coloratis, præcepit famulam Dei sub omni festinatione ad palatium exhiberi.

[17] [quam ipse apud regem malitiose,] Sancta vero ac venerabilis Berta, secura de Dei clementia, cum magna honorificentia iter cœpit Regem audiendi. Ruodgarius itaque obviam ei veniens, ut eam condigna reverentia respexit euntem; prioris odii non immemor, eam de equo suo projecit, & super vilissimum equum sine aliquo ornamento ascendere, sicque ad palatium tendere fecit. Accidit autem, Radulphum f, bonæ memoriæ virum, eodem itinere obviare illis. Qui ut conspexit venerabilem Bertam abbatissam, tam inhoneste pergentem, vehementer obstupuit, & impiissimum Ruodgarium (ut dignus erat) objurgavit, dicens: O Ruodgari, inquit, iniquissime ac sceleratissime; quomodo invidia tua & odium ad hæc te perducere potuit, ut nobilissimis natalibus ortam, devotissimamque Dei famulam cum tali dedecore præsumpsisses deducere. Concitus itaque Radulphus de equo descendens, magna vi eam tulit Ruodgario: & in proprium equum relevans, honorifice duxit ad palatium.

[18] [sed frustra accusat,] Factum est autem in primo ingressu beatæ Bertæ abbatissæ, iterum Ruodgarius obviam veniens, dum lividis obtutibus contra eam respiceret, subito proruerunt oculi ejus de capite, Deo illi condignam pœnam retribuente. Divulgatum est igitur in aula Regis & celebre apud omnes habebatur tam subita vindicta in inimicum Dei. Rex quoque Theodoricus erga famulam Dei mente mutatus, in venerationem ejus prorumpens, veniam ab ea humiliter precabatur, dicens; sibi mendacibus sermonibus persuasum, quod illam tali modo inquietare præsumpsisset. Præcepitque Dei electam Bertam securam cum ipsius gratia redire, nihil incommoditatis jam in perpetuum ab eo habituram, tribuitque ei munera, quod in perpetuum esse voluit, ut numquam ab ejus potestate banni ned fridæ g requirerentur.

[19] Beatissima vero Berta alacriter ad propria remeans loca, [Ipsa redux plura templa ædificat,] augebatur in operibus bonis. Nam cœpit ædificare claustra monasterii decentissima. Construxit nempe unam, extra portam, ecclesiam in honore sancti Audomari confessoris, ubi sacerdotes vel clerici ipsius cœnobii divinum persolverent officium. Aliam etiam ædificavit in honorem sancti Vedasti; tertiam vero in honorem beati Martini confessoris atque pontificis construxit. Alias itidem septem h ædificavit in prædiis suis, quas omnes dedicare petiit in honore sancti Martini. Tunc piissima Berta ob amaritudinem & injuriam, quam illi sceleratissimus Ruodgarius de beata Geretrude sua amantissima filia studuit inferre, illam Geretrudem, quæ senior ætate fuerat Deotila, noluit fieri abbatissam: ne hominibus multum cognita, ultra videretur: sed venerabilis Deotila ad reverendos provecta mores, abbatissa constituta est ac consecrata; rexitque strenue regimen loci illius, una cum pia ac sanctissima matre annis viginti & novem.

[20] Piissima itaque Berta, cupiens præsens seculum funditus relinquere & soli Deo sacris orationibus vacare, [& substituta filia Deotila, se recludit.] claustrum sibi in dextera parte basilicæ præparari jussit. Quo præparato, iterato convocavit præfatos venerabiles Episcopos, quique in unum convenientes, dedicaverunt ipsum claustrum & honorifice introduxerunt eam, commendantes angelorum vigilanti custodiæ. Claustrum vero habebat fenestram ad altare sanctæ crucis contiguam, ubi quotidie adventabat Deotila abbatissa veneranda una cum sorore sua beata Geretrude seu etiam omni congregatione sanctimonialium, numero sexaginta, acceptisque a beatissima Berta cibis spiritualibus, & divinarum scripturarum fontibus, refocillatæ abibant.

[21] Waraclinus i igitur rex Anglosaxonum limina sancti Petri invisere cupiens, [Junior filia Emma a Waraclino multa patitur,] Romam petiit. Qui inde ad patriam redeundo, Theodoricum regem magnificis muneribus ditavit, excellentiamque illius obnixe flagitare studuit, quatenus sibi Emmam, filiam videlicet beatissimæ Bertæ, consanguineam suam concederet in conjugium, quod & impetravit. Missis namque nuntiis regalibus una cum prædicto Waraclino, jussit illi dari Emmam, beatæ memoriæ Sigefridi filiam, ad sponsalem thalamum. Accepta itaque nobilissima conjuge lætus ad propria rediit. Fuit autem cum prædictis ancillis regis quædam fascinatrix, nomine Theida, quæ fascinatione sua avertit Dominum suum a recto conjugio: ut magis illam adamaret: ac Dominam Emmam odiosam execraret: quod & maleficiorum incantationibus actum est. Nam Domina Emma sæpius acribus verberibus flagellata; ancilla vero a rege est adamata.

[22] Post aliquod autem tempus evolutum, misit piissima Berta exploratorem quemdam, [quæ sagax explorator,] nimiæ sagacitatis & industriæ virum, qui ad ultramarinas partes transfretans, diligenti examine perquireret, qualiter cum filia sua ageretur. Quique in habitu peregrini iter peragens, venit ad aulam regis: ac reperit Dominam Emmam ante januas stantem, non ut nobilitatis illius excellentia exigebat, se habentem, sed aversi regis impietate, regali dignitate, pro dolor! abjecta, contra animi sui votum, quædam satis vilia & inhonesta peragentem. Propius itaque accedens: Ave, inquit, mi Domina Emma. Illa vero intuita illum, dixit: Ad quid tu homo, tam audacter palatium regis infestus prorumpis? Ille vero respondit: Paupertatis ac penuriæ meæ causa exigit, Domina Regina, celsitudini tuæ aliqua vel paucula verba, si auscultare digneris, enumerare. Domina autem Emma intellexit illum de sua esse regione; paululumque secedens, dedit ei locum legationem suam recitandi.

[23] Et ille: Mater tua, ait, sancta Berta reclusa, misit me ad te, [ad sanctam matrem refert.] perquirere qualiter sit erga dominationem tuam: ne meæ parvitati celare velis: sed qualicumque modo erga te contineat se res, edicito; ut renuntiare possim matri tuæ. Illa autem ex intimo cordis suspirans, lachrymasque ubertim fundens, dixit: Brevior hora breviorem rationem cogit edicere. Tu autem meæ sospitatis providus narrator, intentissime deprecare clementiam dominæ ac piissimæ matris meæ, quatenus nullo modo mihi, quamvis indignæ, denegare dignetur, quin ad me usque properent Alardus & Gunduinus cum aliis fidelibus ejus, qui me hinc ad mutuum conspectum deducere non differant: ut quæ per longa tempora injustis calumniis pressa subjaceo, visa ejus incolumitate, aliquantulum respirare merear. Nuntius vero id quod jussus fuerat, agiliter explebat.

[24] [A nuntiis reducta, in via moritur,] Directi sunt autem nuntii sub omni festinatione a piissima Berta ad ultramarinas Anglosaxoniæ partes. Petita autem licentia Regis & impetrata, Domina Emma, piam matrem invisendi, ascendit navim. Dum itaque per alta maris navigarent; febre correpta, graviter infirmabatur. Ingravescente quoque molestia corporali, antequam littus attingerent, defuncta est, missoque agili nuntio, sanctissimæ Bertæ intimatum est. Quæ ut comperit dilectam filiam suam tam lugubri morte defunctam, jussit præparati feretrum, & omnia tali usui necessaria: omnemque congregationem sanctimonialium, adjuncto cœtu clericorum, omni etiam familia subsequente, ad deferendum corpusculum venerandæ filiæ usque ad locum Magnum pratum. Illuc enim usque de claustro egrediens, præcepit discooperire feretrum, multa turba circumstante populi. Quod ut factum est, elevata voce, ait: O filia amantissima, nunc oculi mei conspiciunt te: sed heu! pro dolor! oculi tui me conspicere nequeunt. Mira valde res; cunctis qui astabant aspicientibus, oculi ejus aperti sunt, conspexitque matrem se respicientem. Tunc plurimis lachrymarum fontibus pro tali miseratione effusis, psalmodiæ etiam cantu ex more abundantissime completo, ducta est ad locum sepulcri ac humata in basilica cœnobii Blangiaci. Post expletionem vero exequiarum, beatissima Berta celeriter claustrum regrediens, proficiebat de virtute in virtutem, ut Deum videre mereretur in cælesti Hierusalem.

[25] [Piissimus Sanctæ obitus & celebris sepultura.] Cum itaque esset beata Berta annorum sexaginta & novem, sensit dissolutionem corporis sui imminere. Tunc vidit angelum Dei portantem signum crucis, meruitque audire voces in cælo psallentium, voluitque beatissima imitari cantilenam canentium, aliisque insinuare melodiam; nec amplius memoria retinere valuit, nisi hoc tantummodo: Veni electa, veni electa. Et hoc cum audisset, migravit feliciter, suscepitque eam angelorum chorus cum fidelium turmis. Visi quoque sunt tres viri k insoliti splendoris, candidissimi habitu, illam circumstantes & dicentes: Dirigatur anima tua in paradisum exultationis: & elevatio manuum nostrarum perducat te in conspectum sanctorum angelorum. Sancti itaque præfati Episcopi l comperto obitu sanctissimæ abbatissæ, unanimiter convenerunt, multimodas rependentes Deo laudes: qui felici retributione remunerat sibi servientes. Sepelierunt itaque beatissimum corpus, dicentes: Intercede pro nobis ad Deum coronata, ut tibi mereamur jungi imperpetuum. Amen. Soluta est ergo sanctissima anima beatissimæ Bertæ claustris corporis quarto nonas Julii; & posita in ornamento diadematis cælestis Regis, cum quo regnat & lætatur in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Totam hanc rerum, temporum & personarum combinationem salvare, plane est impossibile. Dixi etiam supra, quid conjectent Malbrancus & alii; ego ignorantiam meam fateri malo, quam cum ceteris divinare. Anonymi textum operosissime refellit Cointius ad an. 690 a num. 26 ad 39, quod Bollandus paucis complexus fuerat in commentario de S. Silvino, ad XVII Februarii num. 21.

b Quomodocumque conventum hunc Episcoporum limare (Cointius diceret corrumpere) conatus sit Malbrancus, quomodocumque alii referant, manent anachronismi incomponibiles.

c Ineptum hoc esse parergum, supra in commentario dixit Mabillonius.

d Albæ nomen varie explicat Cangius. De veste candida baptismali hic intelligi non posse, satis certum est. Alba etiam sumitur pro tunica seu veste alba; item pro veste muliebri. Crediderim, auctorem voluisse dicere, mortuas esse in adolescentia, adhuc seculares, tali veste candida utentes.

e Novam quæstionem movet Cointius ad an. 688 num. 6, de tempore quo acciderit hæc Ruodgarii insectatio, & rotunde primum contra Anonymum definit, his verbis: Quidquid hic scribat, templo Blangiacensis monasterii necdum dicato, Gertrudis cum Berta matre & sorore Deotila velamen accepit &c. Pari modo contendit, totam hanc Ruodgarii historiam biennio ante dedicationem evenisse. Quid est narrationes pro mero libitu convolvere, si hoc non est?

f Quis sit iste Radulphus, frustra divinaveris.

g Bannum, bannus, frida, fredum pro mulcta accipiuntur, ut sit sensus, præceptum regium S. Bertæ concessisse omnimodam ab hujusmodi vexis immunitatem.

h Operæ pretium fuisset, loca distinctius designasse, in quibus tam larga manu opes suas ad Dei gloriam profuderit S. Berta.

i Et hæc tota historia parergi instar est, de cujus veritate aut falsitate disputare non lubet; uti nec in nomina inquirere Alardi & Gunduini, qui Emmam ex Anglosaxonia reduxerint.

k Non improbabiliter censet Malbrancus, viros illos fuisse SS. Martinum, Vedastum & Audomarum, quibus templa erexerat Sancta nostra.

l Mirus est Anonymus in convocandis Episcopis: & quidem hic eosdem indicat, quos supra temere nominavit, quasi iidem omnes usque ad S. Bertæ obitum supervixerint. Sed similia scriptori condonanda sunt, qui in prologo fatetur, se bonarum artium nescium. Alia elogia habes in commentario prævio. De cetero fidem non tantopere excedunt, quæ de sanctissimo obitu memorantur.

LIBER DE MIRACULIS ET TRANSLATIONE EJUSDEM
Ex Mss. Codd. Blangiacensis monasterii, collatis cum editione Mabillonii.

Berta Vidua Sanctimonialis, Blangiaci in Artesia (S.)

BHL Number: 1267, 1268, 1269, 1270

EX MSS.

PARS PRIMA.

[Fratricida ferro vinctus,] Temporibus Caroli Imperatoris, fratris Lotharii & Ludovici Regum accidit, ut quidam homo nobilis in Gallia, nomine Salomon, de villa nominata Dusgemella, diabolica instigante fraude, cum suo proprio fratre, ob suam rixaret hereditatem, illumque gladio occideret. Quod ut ita peractum est, divina miseratione, corde compunctus, maximam ut dignus erat, pœnitentiam de perpetrata culpa agere cœpit; & veniens ad Episcopum, in cujus erat diœcesi, veniam ab eo postulavit pro suo maximo scelere, ac multis perfusus lachrymis, illius clementiam rogavit, se eodem astringi ferro, quo germanum interfecit. Tunc episcopus, qui vocabatur Bonifacius, ejus assensum præbens voluntati, eodem ipse, ut petebat, ferro, illius brachia ventremque a constrinxit, dignisque pœnitemtiæ laboribus impositis, illum a se permisit abire. Tunc præfatus Salomon, accepta pœnitentia, multa loca Sanctorum pro sui peccati absolutione visitans, novem vicibus limina sancti Petri adiit. Cum autem nona vice ibidem veniret, & jam Dominus voluisset illius repropitiari delictis; ante januam sancti Petri in Dominica die, post matutini laudem jacens, antequam clare delucesceret, ei S. Petrus insomnis apparuit, ita paratus quasi ad Missam debuisset progredi, illique pronuntians, quod Dominus suæ orationis & pœnitentiæ suscepisset lachrymas; ac sua peccata illi essent dimissa: & eum festinanter ire jussit in Galliam ad monasterium sanctæ Bertæ, piissimæ abbatissæ, situm in pago Taruanorum, quod Blangiacum nuncupatur, & ibi esse a suis vinculis per merita ejus absolvendum. Tunc ille expergefactus, certaque visione indubius, Deo magnificas referens grates, statim ferrum, quo sinistrum constringebatur brachium, in terram corruit.

[2] [in ecclesia S. Bertæ liberatur.] Ille autem monasterii jam dicti & beatæ Bertæ ignarus, sibi nomen loci & nomen pagi, ac piissimæ abbatissæ describere poscit; magnaque agilitate ad eumdem tendere cœpit locum. Cumque ad limina ejusdem monasterii veniam petiturus devenisset, quidam venerabilis episcopus, nomine Lantogisus, Missam ibidem, in Dominicæ diei festivitate celebrabat. Postquam autem Diaconus sancti Euangelii initium incepit, præfatus Salomon manum ad se signandum elevavit: statimque ferrum, quod in dextro erat brachio, celerrimo volatu quasi sagitta usque ad sanctæ Bertæ sepulchrum prosilivit. Tunc omnes qui intra ecclesiam stabant, de sonitu ipsius ferri mirari cœperunt; quia idem vir cunctis incognitus stabat. Lecto autem Euangelio, episcopus ordinem ipsius miraculi solicite inquisivit. Peracto denique sacro mysterio, ut erat paratus ad Missam, basilica progrediens, invenit hominem a cunctis ferri vinculis absolutum: causamque illius inquirens, manu ejus apprehensa in ecclesiam introduxit: & ipse [&] omnes qui aderant clerici & sanctimoniales, Te Deum Laudamus canebant.

[3] Eodem quoque tempore, Normannica gente Galliam vastante, [Wandregisili & Ansberti corporibus ibidem existentibus,] multisque Sanctorum locis in desolationem cadentibus, contigit quosdam monachos b, propter eosdem paganos de suo fugere monasterio, ac sanctum Ansbertum & sanctum Wandregisilum transportare. Venientes igitur ad monasterium sanctæ Bertæ, ubi veneranda Hersendis c præesse abbatissa videbatur, cum omni charitatis humanitate ab ea suscepti sunt, ibique viginti annis hospitabantur. Interea in uno anno, ad festivitatem beatissimæ Bertæ accidit, multos ibidem infirmos, cæcos, debiles, claudos, dæmoniacos convenire: ibique salutis gratiam per merita beatæ Bertæ adipisci. Inter quos fuit quidam mutus, qui ideo mutus, quia suam matrem in una Dominica nocte flagellavit. Et tunc in eadem festivitate, ante nocturnalem laudem, cum aliis infirmis in ecclesia ante sepulcrum beatæ Bertæ, veniam petiturus & salutem, pernoctavit. Vidit igitur repente sanctum Wandregisilum & sanctum Ansbertum archiepiscopum ad altare sanctæ Mariæ, complexis inter se manibus progredientes, & pariter ad altare se incurvare orationemque agere. Ab oratione autem se erigentes, viderunt beatissimam Bertam, obviam sibi venientem, & quasi de sepulcro exeuntem, ac se invicem salutantes, illius manibus apprehensis, duxerunt eam ad dextrum cornu altaris, & pariter residentes, quasi inter se sermocinari videbantur. Tunc isdem mutus, qui hæc viderat, ilico surrexit, ac suum os & pectus tundere cœpit. Tunc illi, qui aderant, videntes quid ageret mutus, & nescientes quod visionem vidisset, dicebant, quod insaniret, & fugere præ nimio pavore quidam attemptabant.

[4] Tunc beatus Wandregisilus & sanctus Ansbertus cum piissima Berta, gradum, ubi ipse mutus sedebat, [muto linguæ usus restituitur.] ambulantes, beata Berta, ut prior manum muto imponeret, Wandregisilum, beatus vero Wandregisilus sanctum Ansbertum rogavit, ut ipse hoc primus faceret, quia archiepiscopus erat. Illi ambo autem ad sanctam Bertam dixerunt: Vestra est virtus, & iste locus & homo in vestra existens potestate, vestris meritis salutem adipisci gratularetur. Deinde beatus Wandregisilus manus super caput muti imposuit: sanctus vero Ansbertus brachium ejus tenuit dextrum: piissima autem Berta manu maxillam constringens, statim ipse mutus ad terram corruit, ac sanguis de illius ore ac naribus effluebat, sicque sanus factus est. Nec non se ad eumdem locum, in proprium tradens servum, nam antea ingenuus erat, per multos annos ibidem in famulatu perseveravit.

[5] Tunc postea Normannis undique Galliam irruentibus, [Sanctæ corpus in Germaniam delatum] ac plurima destruentibus monasteria, & cunctam regionem vastantibus; contigit ante sex annos, quam ad devastandum præfatum monasterium beatissimæ Bertæ ipsi venirent incendioque traderent, ut sæpius ipsa multis, tam clericis, quam etiam sanctimonialibus atque aliis religiosis laicis, in somnis appareret, & eis aliquibus certis admonitionibus intimaret, quod ipsa inde debuisset transportari: & in possessione venerandæ Deoque devotissimæ abbatissæ Rotrudis d devenire. Quod eventus rei postea ita fieri comprobavit.

[6] Tunc deinde prænotati pagani ad eumdem usque locum pervenientes, & cunctas monasterii facultates diripientes; novissime ipsum omne monasterium, ut prænotavimus, igni combusserunt. At vix illæ sanctimoniales cum clericis & servitoribus, qui ibidem remanserant, rapientes ipsam beatissimam Bertam, duasque filias ejus, hoc est sanctam * Gestam e & Gesam, magno labore evaserunt. Quos labores & illa signa, quæ tunc plurima fuerunt gesta, longum est per singula enumerare; sed aliqua, quæ in ipso itinere sunt acta, non silendum arbitramur. Cum igitur illæ sanctimoniales cum clericis, sanctarum devectassent corpora; & juxta Rheni littus sursum iter agerent, pervenerunt usque ad sancti Gennarii * monasterium: ubi una dæmoniaca per merita sanctæ Bertæ sana & salva facta est. Et inde ad Maguntiam venerunt civitatem: [sanat dæmoniacum & paralyticum] ubi paralyticus quidam; omni motu pedum carens, meritis sanctæ Bertæ sanitatem recuperavit.

[7] [Tempore concilii Triburiensis,] Contigit quoque eodem tempore, ut Rex Francorum, nomine Arnulphus, in loco, qui dicitur Triburis f, suum celebraret consilium: ad quod venit venerabilis abbatissa, Rotrudis nomine, cum aliis regni principibus. Et dum Rex peregisset suum colloquium cum prædicta abbatissa, & dum ad sua propria vellet remeare loca; venit quidam vir ignotus, ei maxima gaudia denuntians, atque indicans, quasdam sanctimoniales cum aliis comitantibus clericis ad Maguntiam de Gallia, propter Normannorum devenire metum, ac secum sanctam Bertam duasque illius filias beatissimas devectare, Gestam * & Gesam. Illa autem, nescio qua occupata ratione, non satis intellexit, quod ei vir ille indicavit. Ipsa autem peracto negotio, requisivit ubi esset homo, qui illi tam bonum indicavit nuntium. Cunctis vero respondentibus, se eumdem non agnoscere hominem, nec quo ille pergeret, scire: [in cœnobio Herasten depositum,] prudentissima Rotrudis, divinitus præmonita, tres ex suis principibus, viros sagacissimos, festine misit Maguntiam civitatem adire: ut rei ignotæ investigarent veritatem. Postquam vero certissime agnovit, ita omnia vera, ut ei fuerat indicatum: jussit transportari sanctarum supradictarum corpora cum clericis & sanctimonialibus in suum monasterium, quod nuncupatur Herasten. Quod, voluntatem Domino adjuvante suam, peractum est.

[8] Cum igitur sanctimoniales & clerici sancta deportarent corpora de Maguntia ad Normanniam *, in monasterium sancti Cyriaci: ibi quidam hortulanus, qui jam per triginta annos paralyticus fuerat, [ubi & in ipso itinere, multa patrata miracula.] dum feretrum beatæ Bertæ elevarent, ut suum iter peragerent, per merita ipsius sanitati pristinæ donatus est. Inde vero pervenerunt ad Spirensem civitatem: ubi duo dæmoniaci liberati sunt meritis Sanctæ. Et dum ad Stamburgensem * venirent civitatem, multi infirmi claudi & cæci, quos longum est per singula enumerare, meritis sanctæ Bertæ in ipso itinere a suis curati sunt infirmitatibus. Tunc vero usque ad optatum locum, & ad suprascriptum monasterium Herasten, Domino ducente, pervenientes, a devotissima Deoque dicata Rotrude abbatissa, cum magna veneratione maximaque lætitia suscepti sunt: ac statim in honore sanctæ Bertæ monasterium g construens, & ibidem Dei famulatum componens, sanctimoniales bene collocavit.

[9] Miracula quoque ibi plurima patrantur meritis sanctarum suprascriptarum: [Dæmoniacus & plures alii curati.] quorum aliqua scimus enarrare. Unus dæmoniacus ibi sanus factus est: qui ideo in dementiam incurrit, quia sæpissime volebat deprædari sanctæ Bertæ possessiones. Alius autem ferro ligatus, veniens ad limina ejusdem basilicæ; a suis vinculis est absolutus. Tertius vero paralyticus fuit, qui uno pede ad limina B. Petri urbis Romæ: altero ad ecclesiam sanctæ Bertæ curatus est. Deinde vero plurimi paralytici & claudi sanati sunt. Alia igitur multa signa & innumerabilia meritis sanctissimæ Bertæ filiarumque ejus ibidem beneficia florent jugiter: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De eo pœnitentiæ genere agit Mabillonius in præfatione ad sec. 2 Benedict. num. 41, & lib. 1, de Mirac. S. Bertini sec. 3 parte 1, pag. 120. Et tamen Carolus Magnus in Capitulari condito anno XI regni sui, statuit cap. 8, ut homicida & ceteri rei, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur. Et in Capitularis Aquisgranensis cap. 79, prohibet ejusmodi mangones & cotiones, qui nudi cum ferro vagantur, dicentes id sibi pœnitentiæ impositum: quamquam nec mos iste his legibus sublatus est ante seculum XII.

b Nempe Fontanellenses, ut recte notat Mabillonius, pro cujus rei historia remittit ad Miracula S. Wandregisili sec. 2 ad an. 667.

c Satis commune debuit esse Hersendis nomen circa Blangiacum, nam & matrona, de qua a num. 10, sic etiam appellatur.

d En & hic nomen Rotrudis, quale habes in Vita superius num. 7, 8 & 9. Quærit Mabillonius, an hæc eadem sit cum Ruadruda, abbatissa parthenonis S. Stephani intra muros Argentoratenses, quam Lotharius imperator cognatam suam appellat, in diplomate quodam relato in historia Argentinensium episcoporum per Guillimannum cap. 4 & 5? Sed obstat, inquit, quod Basilla loci abbatissa nominetur, anno XXII Ludovici regis, Lotharii ipsius fratris cap. 5, ut conjectura sit, jam tum e vivis abiisse Ruadrudam.

e Ita legunt ambo nostra Mss. Male certe, nam de harum sanctitate nihil traditur. Restitui ad marginem ex Mabillonio Gertrudem & Deotilam; quamquam nec de harum cultu satis constet.

f Exstat hoc consilium, inquit Mabillonius, an. 895 convocatum in villa regia Tribure, paulo infra Maguntiam ad Rhenum, præsente Arnulfo rege, quamquam ad an. 897 id revocent Annales Fuldenses.

g Recte hic denuo notat Mabillonius, constructum id monasterium in loco Alsiaco, qui clarius exprimitur num. 15, & num. 16 narratur S. Bertæ relatio Blangiacum, & ostensio a Drogone Morinensi Ep., de quo vide Acta S. Godelevæ VI Fulii.

* Gertrudem & Deotilam

* Januarii

* Gertrudem & Deotilam.

* Wormatiam

* Strateburgensem

PARS SECUNDA.

[S. Bertæ monitu] Temporibus gloriosissimi Regis Francorum Rotberti, Hugonis magni filii, Arnulpho comite Teruanensis comitatus monarchiam sub Balduino Marchiso regente; fuit quædam mulier in villa, quæ Blangiacus nuncupatur, cui ideo beatissima in visu apparuit Berta: quia suis sumptibus ejusque dignis bonorum laboribus operum, post Normannorum desolationem, supradictus fuerat locus denuo constructus: & flagranti animo desiderabat, omnia a se & ab aliis fidelibus Christicolis ibi pro æternæ vitæ concessa retributione, posteaquam fuerant ab invasoribus injuste arrepta, infrascripto reddi in loco. Vocavitque eam & dixit ei: Hersendis audi. Quæ ex improviso stupefacta respondens, ait: Quæ es tu, quæ mecum loqueris, Domina? At illa dixit: Berta proprio vocor nomine. Tibi siquidem imperare veni, meis parere monitis, tuisque hoc augere meritis: ad cunctos scilicet hujus loci, universa possidentes prædia, ut eas; atque eis veluti a me dicta intimate hæc studeas. Tuum ergo colloquium firma mea assertione, dicens eis: Sciatis, vos ipsos, non hujus cosmi cum honore esse residuos, nec theoricalis amœnitate prosperitatis gaudere; nisi jam dicto omnia restitueritis loco, ad honorem beatissimæ Mariæ sanctæque Bertæ ejus famulæ. Abbati quoque illius basilicæ non tardes enucleare, ut cellulam lectuli mei, in qua pluribus jacui annis; congrua devotione ac celeri restitutione restituat.

[11] Ipsa autem, hanc recusans legationem, ait: O! sanctissima Domina, ne hominibus videar reproba, precor te, hoc non me ferre jubeas. Huic autem, internæ mentis interiori ac jugi recogitanti meditamine, atque intimo hæsitanti corde, cunctis enucleare potenter possidentibus; iterum in visu beatissima colloquens Berta, ait: Quare tam negligenter mea neglexisti monita? Ne ergo tui corporis detrimentum tibimet inferatur, mea famina eos gradu concito edocere studeto. Ipsi quoque, titubantis prælabentisque animæ in dubitamine perseveranti: ac ne ab incolis loci illius, sive ab invasoribus rei præfatæ, ista audientibus, verbosa diceretur aut garrula, adhuc propensius reticenti; tertio eam beata affata est Berta, dicens: Postulavi, inquit, te omnimodis meis parere consiliis. Sed quoniam omni cum negligentia, mea omnia refutasti monita, mercedisque a fructu te funditus privare voluisti, tui corporis, ut prædixi, detrimentum tibimet recompensabitur, ex causa meritorum. Quapropter prudens Dei famula dextram ejus manum accipiens, dixit: Ideo enim, [& punitione Hersendis matronæ,] ut ab inimico humani generis persuasore, sanctæ crucis signaculo ista te manus muniat, protegat, & defendat; a præsenti cruciatu servetur illæsa. Lævam vero accipiens manum, pollicemque aliis cum articulis ejus volæ applicans, dixit: Istius siquidem manus juvamine carebis, sicque convulsam tuleris, donec ego veniens eam erigam, ac pristinæ sanitati restituam.

[12] In Nativitatis vero solennitate beatissimæ Dei genitricis Mariæ, senties tibi supernam Christi virtutem adesse, meque precante, manus aridæ sanitatem recipere: Illucescente vero die noctis præteritæ, jam dicta mulier, manus debilitate deprehensa, a lectulo surgens, cito cucurrit ad monasterium: ibique prosternens se ante altare beatissimæ Dei genitticis Mariæ, sanctæque Bertæ, Dei famulæ, fontem lachrymarum ubertim fundens, veniam pro sua negligentia postulabat. Cum vero abbas monasterii & alii circumvenissent clerici, illa erigens se ab oratione eorumque pedibus provoluta, narravit eis omnia; ostendens simul cum verbis miracula, veluti fuerat jussa. Arnulpho quoque comiti aliisque, illius monasterii privilegia subripientibus, hæc ab illo die minime formidavit indicare.

[13] Hæc autem audiens nobilis comes Arnulphus, dilectionemque Dei ac timorem mente revolvens; [Blangiacensi ecclesiæ prædia restituuntur.] cum uxore sua & filiis locum adiens, visoque miraculo, veniam ab omnipotente Deo petens, ejusque sanctissimæ Genitrici, ac beatissimæ ejus famulæ Bertæ famulantibus; partem beneficiorum in ipso maximam reddidit loco. Solennitate igitur Nativitatis beatissimæ genitricis Mariæ imminente, populorum undique secus magna ibi convenit caterva: ibique honorabilis clerus unanimiter in Dei persistebat laudibus. In ipsa quoque nocte, cum hæc agerentur, & matutinis laudibus omnis plebs assisteret, ipsa promissa sibi ventura, per beatissimæ Bertæ merita expectans, in medio residebat. Factum est autem, cum omnes perlegerentur lectiones, & omnis populus virorum ac mulierum nobilium ad futuri miraculi spectaculum circumstarent: appropinquante hora, in qua omnis canentium chorus Deum laudare, Dominumque confiteri deberet; rigescentibus nervis cum vehementi stridore, manus arida pristinæ sanitati restituta est. Videntes autem populi simul & clerici virtutem Dei omnipotentis, per beatissimæ ancillæ suæ merita ostensam; omnes una voce cum magna alacritate glorificaverunt Deum, dicentes: Te Deum Laudamus, te Dominum confitemur. Dignum namque erat ut per cujus sancta monita, suæ carnis mulier detrimenta sustinuerat; per ejus florentia merita remedium sibi repromissum habere gauderet: ipso donante, cui est regnum & imperium in secula seculorum. Amen.

PARS TERTIA
Incipiunt miracula beatæ Bertæ Abbatissæ, simul & de ejus inventione.

Non debet silere humanæ lingua carnis, quæ Dominus ad laudem & gloriam sui nominis, suorumque Sanctorum honorem dignatur sæpissime operari. Quapropter, illo tribuente, qui os mutorum aperit & infantium linguas facit disertas, hoc nostro opusculo ecclesiæ enarrabimus quædam miracula, quæ meritis sanctæ Bertæ dignata est ostendere pietas divina.

[15] Tempore igitur Henrici Francorum regis, erat quidam locus, [Ex Germania] qui Blangiacus vocabatur; qui in antiquis temporibus dives valde habebatur & nobilis, quo Dei famula Berta, in Dei Genitricis honore, monasterium construxit; catervamque sanctimonialium non modicam congregavit, monasteriumque magnis honoribus ditavit, ubi etiam postea ipsa Dei amica honorifice corpore humata quievit. Evoluto autem multo tempore, irruentibus intra Galliæ fines paganis: multi servorum Dei tollentes Sanctorum corpora, ad tuta confugiebant loca. Ipsi vero pagani quorumdam Sanctorum corpora in suis cremabant igni sepulcris; affligentes, quos reperiebant ibi fideles diris suppliciis. Tali ergo timore exterritæ sanctimoniales feminæ Blangiaci cœnobii, tulerunt sibi corpus sanctissimum Dei famulæ Bertæ cum optimis ornamentis. Fugientes vero transportaverunt illud ad locum, qui Alsiacus dicitur: ibique per plurimos jacuit annos. Multi autem infirmi a suis doloribus ibi ejus sanati sunt meritis. Ob id ergo Blangiacense monasterium, quod ipsa mirifice construxerat, in destructionem venit.

[16] Venerabilis autem Dei amica, nolens locum, quem ædificaverat, quemque multum dum in corpore viveret dilexerat, omnino relinquere; obtinuit ut reor, apud Deum, ut a quibusdam clericis, Blangiaco manentibus, ejus requireretur corpus: quod & factum est. [refertur corpus Blangiacum.] Requisitum ergo est a clericis, quorum unus Albuinus, alterque dicebatur Ebroinus, & inventum, atque Deo annuente Blangiacum reportatum, ac super sacrosanctum altare sanctæ Dei Genitricis decenter est collocatum. Post vero unius anni spatium, nutu illius, a quo cuncta bona procedunt, a Præsule * Taruanensis ecclesiæ, clericis & omni populo cum hymnis & laudibus, plurimis præ gaudio flentibus, est ostensum. Ubi ille, cujus sapientiæ non est numerus, quique facit mirabilia magna solus, & facit misericordiam omnibus ad se confugientibus, tale miraculum est operatus.

[17] [Insigne miraculum in cæca lumen recipiente.] Erat namque quædam puella, quæ cujusdam infirmitatis onere pressa, oculorum lumen amisetat. Hæc cum didicisset, Præsulem advenire ad ostendendum populo corpus sanctæ Bertæ, venit cum ceteris ad tanta solennia gaudii, confisa de Dei misericordia & de meritis ejus famulæ, quod sibi diu subtractum posset lumen restituere. Deus autem, qui dixit mulieri Chananeæ, Fiat tibi sicut vis; respiciens fidem hujus puellæ, reddidit ei lumen meritis sanctæ Bertæ. Nam, ut dictum est, veniente ipsa cum matre ceterisque mulieribus festivitatis devotione; & celebrantibus monachis vigiliarum solennia; jacebat ipsa corpore prostrata ante altare sanctæ Dei famulæ, exorans misericordiam, ut sibi dignaretur subvenire. Expletis vero matutinis, monachi longo noctis spatio fatigati in Dei servitio, ut est usus humanæ fragilitatis; paululum remedium quærentes, lectulis suis se collocavere: in ecclesia, donec dies illucesceret, ipsa remanente. At vero dum prima lux diei apparuisset, ipsa de qua fit relatio, elevans oculos ad altare, quasi explorando quid ejus genitrix & ceteræ mulieres, quæ secum erant, agerent: cœpit paulatim, quasi crescendo ante se lumen diei videre. Vocataque matre, ait flebili voce: Dulcissima mi, jam dies illucescit. Et illa; Quomodo, inquit, filia nosti? Ipsa vero, ex intimo cordis suspirans, ait: Agamus gratias Deo, quia diu desideratum lumen merui videre meritis benefactricis meæ, beatissimæ Bertæ. Cui mater: Cur, inquit, filia sic te jactando loqueris? Si Dei beneficium erga te factum cognoscis, oportet te potius silere quam loqui, donec omnis agnoscat populus, quid tibi meritis hujus Sanctæ acciderit.

[18] Sic autem illis sermocinantibus, absque ductore venit filia ante altare, & inclinato capite, quasi commeatum petens, cœpit ad hospitium ire. Mater vero accurrens ac manum illius arripiens, volebat eam, ut solita erat, deducere; sed illa ejus ductum omnino respuens, aiebat matri suæ: Cur, mater mi, sic me deducere conaris, cui Dominus sua bonitate Sanctæque suæ meritis, jam cæli lumen videre concessit. Cum hæc ita dicerentur, venerunt ad hospitium, præstolantes Præsulis adventum, ut ostenderet populo beatissimæ Bertæ corpus gloriosum. Adveniente autem hora diei tertia, egressus Præsul cum monachorum caterva, seu non modica populi utriusque sexus multitudine, ferentes humeris sanctissimum corpus, monachis psallentibus populisque lætantibus, ascenderunt ad supercilium cujusdam montis, ut tam desiderabilis thesaurus ab omnibus posset videri. Completo autem ad populum sermone, ostendit ipse Præsul populo caput beatissimæ Bertæ; quod multi cernentes, cœperunt præ gaudio flere. Præfata vero puella aspiciens illud, cœpit clarius videre cuncta mundi hujus. Accepta autem Præsulis benedictione, populus ad propria revertebatur, unusquisque cum magna exultatione.

[19] Sæpe autem dicta puella, coacta a matre, per quindecim dierum spatium celabat sibi præstitum a Deo beneficium. Sed paulatim narrantibus aliis, aliisque audientibus, tam gloriosum miraculum processit in publicum. Quod audiens Gaufridus monachus, sanctæ Bertæ famulus, ceterique cœnobii fratres, immensas Deo ex animo referebant grates. Et convocantes omnem loci illius populum, enarrabant tam gloriosum miraculum. Elevantes vero cuncti voces suas cum manibus ad cælum, in commune benedicebant Dominum. Monachi vero signa pulsabant, atque hymnum, Te Deum laudamus canebant. Viri cum mulieribus similiter Deum laudabant: atque ex illis plurimi Deo & sanctæ suæ famulæ gratias referentes, præ nimio gaudio flebant. Et in omnibus benedicebatur Deus, qui facit mirabilia magna solus, & prope est omnibus in veritate se invocantibus: qui in Trinitate perfecta vivit & gloriatur Deus per omnia secula seculorum. Amen.

[20] Huic etiam & aliud dignum adjungere duximus, ob laudem Dei famulæ miraculum, quod oculis vidimus, [Alterum in sanato paralytico.] ejusque meritis cælitus taliter factum [novimus.] Est quoddam castrum, intra Flandriæ fines in cacumine cujusdam montis situm, octo fere millibus a castro sancti Pauli distans, nomine Hosdegh. Ibi veniens prædictus monachus, reperit quemdam clericum ita paralysi dissolutum, ut officio careret utrorumque pedum, & vix aliorum manibus sustentantibus, a domo ad ecclesiam, iterumque ab ecclesia deferretur ad domum. Cum ergo monachum vidisset, percunctari cœpit, quisnam esset. Qui vero astabant, sibi indicaverunt quis & unde esset. At ille rogans eum venire ad se, ait: Domine pater, si nosti aliquod hujus meæ infirmitatis medicamentum, sive in oleribus, sive in specierum generibus, edicito: ut tuo instructus magisterio, pariterque fultus auxilio, tanto valeam eripi dolore, quo torqueor. Monachus ergo hæc audiens, dixit illi: Certe, frater, hujus, qua premeris, infirmitatis natura est talis; ut qui ea percussus fuerit, ut tu esse dignosceris, aut vix, aut nullo modo a medicis possit curari. Sed si animæ & corporis tui salutem obtinere cupis, impetra ab amicis seu parentibus tuis, ut ad sanctæ Dei famulæ Bertæ sepulcrum quantocius feraris. Et si ex toto corde credideris, quod ipsa te suis sanare possit meritis, confido in Dei ac Sanctæ suæ bonitate, quod quidquid petieris, impetrabis. Ille autem hæc audiens, gaudio repletus, jamque de Dei bonitate sanctæque Bertæ meritis securus, suos expetebat amicos, ut sibi quantocius subvenirent, seque ad sanctæ Bertæ tumulum deferrent. Quod & factum est.

[21] Veniente autem illo, jussit prædictus frater, ut ante fores ecclesiæ in lectulo collocaretur, & ibi sibi alimenta ministrarentur. Jacuit ergo ibi ter quinis diebus, Dei famulæ bonitatem expectans, ejus meritis se posse juvari omnino credens. Ille autem, qui Centurionis fidem respiciens, puerum illius, etsi corpore absens, tamen deitate præsens, sanavit; hujus infirmi fidem attendens, quod ejus famula sibi, si vellet, subvenire posset; ita eum ab omni infirmitate sanavit, ut de lectulo exiliens, ad instar cervi, novos quosdam saltus, ab introitu ecclesiæ, usque ad sanctæ Dei famulæ tumulum, expedite daret; Deum laudans, sanctæque Bertæ gratias referens, cujus meritis se sanitati redditum noverat. Hoc autem cœnobitæ loci illius audientes, altisonis vocibus Omnipotentem pro tantis beneficiis, meritis sanctæ Bertæ illi loco concessis, laudabant. Plebs vero hæc audiens, benedicebat Dominum, qui semper vivit, gubernat & regit cuncta per orbem, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

[22] [Item in læso oculo Blangiacensis feminæ.] Nec prætereundum est aliud beneficium cuidam mulieri impensum. Eodem quoque tempore erat quidam faber, Blangiaco manens. Hic quadam die suæ iratus conjugi, percussit eam baculo super dextrum oculum: unde accurrente sanguine in circuitu oculi, pupilla cooperta est: sicque luminis officio privata est mulier. Contigit autem post hæc, revolutis plurimorum mensium circulis, ut ejusdem vir mitteret eam, sibi ad edendum emere panem. Perrexit autem, & panem minime reperiens, revertebatur, viro suo nuntiare volens. Quæ dum reverteretur, quoddam in via invenit offendiculum, sibi omnino incognitum: quia ex ipsa parte, qua cæcitatem incurrerat, positum erat. Pede autem offendens, in terram corruit, illamque soli ariditas nimium læsit. Erigens autem se, ac se miseram vociferans; taliter sanctam allocuta est Bertam. O sancta Berta, Dei amica, misericordia semper repleta, tu ad te ex longinquis venientibus partibus misericordiam sæpius impendis: & mihi indignissimæ, quæ tuum ingredior templum, tuumque requiro præsidium, unius oculi non vis reddere lumen amissum.

[23] Et cum hæc lachrymans diceret, pervenit ad domum sicque sedens in sella, ex toto cordis affectu almifluæ Dei famulæ Bertæ auxilium flagitabat. Dum vero hæc ageret, sine mora affuit illi vir ornatus canitie venerabili: & quasi cultro incidens caliginem illius oculi, lumen subtractum restituit illi. Illa autem misericordiam Salvatoris factam cognoscens erga se, sanctæ Bertæ meritis, citissime surrexit & suum vocans virum, intimavit, quid accidisset sibi. Vir autem illius, ut comperit ita esse, ut illa asserebat, gratias omnipotenti Deo & suæ sanctæ famulæ, voce qua poterat, referebat: & venientes ambo ad ecclesiam, monacho nuntiaverunt, tantum sibi beneficium a Deo, sanctæ Bertæ meritis concessum. Fratres vero cœnobii hoc audientes, monasterium ingressi, signa pulsando; Te Deum laudamus, canebant: omnisque populus oppidi illius accurrens benedicebant Dominum, qui taliter glorificat Sanctos suos: & voluntatem timentium se facit, & deprecationem eorum exaudit, & salvos eos facit, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

[24] Alio quoque tempore erat quidam adolescens, qui oculos apertos habens, [S. Bertæ velo imposito, clare videt alius] nihil omnino videbat. Qui veniens quadam die, ducente se avuncula sua, ad sanctæ Bertæ sepulcrum, ejus flagitabat auxilium. Expleta autem oratione; erigens se, postulabat ut duceretur ad monachum, qui dicebatur Gauffridus, quatenus suos oculos velamine capitis Dei famulæ Bertæ, tangere dignaretur. Ductus est autem per medium ecclesiæ ad monachum, & reperit eum cum Rogerio comite & ejus conjuge Berta, sedentem super ecclesiæ, quæ tum fabricabatur, fundamentum. Cum vero illum vidisset conjunx incliti Principis Rogerii, interrogavit, quid sibi vellet? At ille, Domina mi, inquit, Dominum quæro Gauffridum, ut mihi restituat lumen oculorum meorum. At illa subridens, ait: Numquid non ipse peccator est sicut & ceteri homines? & ille: Domina, inquit, si tetigerit oculos meos velamine capitis sanctæ Bertæ, confido de Dei bonitate, quod ipsa suis sanctis meritis, expulsis tenebris, me faciet cæli lumen videre.

[25] Quod audiens nobilissimus comes Rogerius, misericordia motus, dixit monacho jam dicto, ut, quod ille cum fide petebat, non denegaret illi. Respondens autem prædictus frater, ait adolescenti: Vade & cras revertere hora prima diei, ut quæ petis, Deo tribuente accipere valeas. Qui jussionem adimplens, ad hospitium ivit: posteraque die reversus, venit ante altare sanctæ Dei Genitricis. Tunc ecclesiæ custos sacrosanctum velamen accipiens, tetigit secundum suam fidem: & statim, fugata cæcitate, cœpit ante se monachos stantes aspicere. Cum vero videret unum eorum, pendentem funem signi manu tangere; percunctari cœpit, cur hoc ageret, aut quare funem taliter tangendo attraheret? Cui ille respondit: Vides me, o adolescens? Et ait: Gratias refero sanctissimæ Dei famulæ Bertæ, quia ejus obtentu, Deus mihi cæli lumen concessit videre. Quod audientes monachi, gratias referebant Deo omnipotenti, & voce altisona laudabant ipsum, qui dives est in omnes qui invocant illum; & qui pulsantibus, suæ misericordiæ ostium aperit, atque ad se revertentibus, post culpas, etiam misericorditer veniam tribuit, qui vivit & regnat trinus in unitate, unusque Deus in Trinitate, per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotatum]

* Drogone

PARS QUARTA.

[Mulieri digiti contracti extenduntur;] Quoniam sicut Psalmista ait: Mirabilis Deus in Sanctis suis: quæ per Beatam famulam suam ad ipsius laudem Deus operari dignatus sit, pauca de pluribus miracula excerpere, quoque in loco vel tempore acta sint, ad præsentium memoriam, ad futurorum notitiam describere decrevimus. Anno igitur ab incarnatione Domini MCXXXIX, quarta Nonas Julii, qua die beata Berta munda de mundo migrasse cognoscitur, quædam mulier de villa, quæ Cupella vocatur, operis cupida, infortunii sui nescia, filum in traolium a de fuso extrahere cœpit: sed Dei judicio præventa, nervos brachii ejus retrahere, digitos manui tam fortiter infigere sensit, ut nec traolium excutere, nec digitos ullatenus posset extendere. Illa vero reatus sui conscia, tremens & ejulans, Blangiacum venit, ecclesiamque intrans, coram feretro sanctæ Bertæ se projecit, se graviter peccasse coram omnibus confessa, cum magno gemitu & lacrymis Dei misericordiam & beatæ Bertæ auxilium cœpit implorare. Quid plura? Adveniente nocte, ante matutinos, Dei misericordia adfuit; miseram respexit; nervos laxavit; digitos resolvit, ex toto infirmam sanavit. Quæ se sanatam sentiens, custodes ecclesiæ ilico vocavit, sanam se clamavit; manum ostendit: traolium super feretrum sanctæ Bertæ deposuit. Mane autem facto, abbas Blangiaci domnus Gissebertus, & abbas sancti Vulmari domnus Balduinus, omnesque monachi in ecclesiam convenerunt, pulsantesque signa, Deo cum lacrymis laudes cantaverunt. Quo audito, utriusque sexus & ætatis plurimi concurrerunt, miraculum viderunt, Deum & sanctam Bertam ejus famulam benedixerunt.

[27] [sanatur tremula puella.] Eodem quoque tempore, dum feretrum beatæ Bertæ ad villam, quæ vocatur Anelusium, deferretur, quædam puella, ætate septennis, gravi passione percussa, toto corpore tremens; os ad aurem usque retrorsum habens, a parentibus delata, feretro sanctæ Bertæ supponitur, ibique obdormiens; tam sibi quam parentibus sana restituitur: toto vitæ suæ tempore Dei & sanctæ Bertæ se esse ancillam, illique servituram promittens.

[28] [Punitio irreverentiæ] Per idem quoque tempus, dum ii qui feretrum portabant, in villam, quæ vocatur Alteia, devenirent; juvenes loci in platea ludentes, nostros irridere cœperunt. Quibus nostri: Malo, inquiunt, vestro hoc facitis: quia non impune feretis, quod Bertæ famulos irridetis. His dictis, feretrum in quadam foliata domuncula, de ramis arborum ibidem facta deposuerunt. Mira res! In crastino partem maximam illius villæ & etiam domos ex utraque parte foliatæ illi contiguas, in qua feretrum positum fuerat, ignis consumpsit, nec foliatam contingere præsumpsit. Quod videntes loci illius incolæ, Deum & beatam Bertam ejus famulam benedixerunt, locumque illum maximo deinceps in honore habere cœperunt.

[29] Quodam tempore mulier quædam, membris omnibus contracta, [contractæ membra integra restituuntur;] Blangiaco ad ecclesiam Dei genitricis Mariæ & sanctæ Bertæ a parentibus delata est. Dumque ibidem missarum peragerentur solennia, Dei misericordiam sibi mulier adesse sensit: paulatimque se erigere cœpit; ac pedetentim altare petiit; Deum & beatam Bertam benedicens, qui ei sanitatem pristinam restituit. Quod omnes, qui aderant, videntes, Deum magnificare, & beatam Bertam ejus famulam benedicere cœperunt: pulsantesque signa, laudes Domino cecinerunt.

[30] Dum hæc ita agerentur, quidam homo in quadam domo ejusdem villæ captus & compedibus in specu subterraneo jacebat. [captivo libertas.] Auditoque sonitu signorum & strepitus vocum, Deum & sanctam Bertam ejus famulam collaudantium, cum lacrymis, ut sui misereretur, cœpit implorare. Quid plura? Per scalam paulatim ascendere cœpit; ostium speluncæ multis lignis oneratum, Deo auxiliante, capite & humeris aperuit: quodque dictu mirum est, videntibus omnibus nullisque eum impedire valentibus, ecclesiam intravit: Deum & beatam Bertam benedicens: quod in eo actum sit omnibus manifestavit. Iterum signa pulsantur, laudes Domino cantantur: qui sanctæ suæ meritis talia miracula operari dignatur.

[31] Quodam tempore feretrum beatæ Bertæ per villam, [Puer contractus,] quæ Basiacus dicitur, transibat; & erat ibi homo quidam, Balduinus nomine, qui filium contractum habebat. Quem assumens, feretro supposuit, Deum & sanctam Bertam, ut sibi eum redderet, oravit. Nec mora: Dei misericordia affuit, puer sibi & parentibus restituitur, servus beatæ Bertæ efficitur, ac monachus postea in ecclesia suscipitur.

[32] Quidam puer surdus & mutus ad Magnum pratum venit, [& alii duo surdi & muti curantur.] de fonte beatæ Bertæ bibit, caput lavit; ante altare ibidem obdormivit. Mane autem facto, cum evigilaret, & cum multis aliis Blangiacum rediret, divina virtus eum sanitati restituit: os aperuit: auditum reddidit. Qui illico ad ecclesiam sanctæ Bertæ perveniens, se ejus servum esse in perpetuum promisit. His auditis, signa pulsantur, laudes ab omnibus monachis Deo cum ingenti gaudio redduntur. Item alius adolescens, natione Flandrensis, ad eumdem venit, de aqua bibit, caput lavit, & qui surdus & mutus advenerat, linguæ officium & auditum, quem amiserat, recepit Qui ilico ad ecclesiam beatissimæ Bertæ veniens, se ejus servum imperpetuum esse concessit.

[33] [Vinum pro Missa cælitus datum.] Quadam die cum sacerdos missam cantaturus, jam revestitus esset, & secretarius vinum ad missam cantandam deferre debuisset; vas vinarium petiit, nihilque vini in vase reperiens, expavit; magistrum vocavit; quod acciderat intimavit. Magister vero adveniens, ubi vas vinarium esset, interrogavit. Audito vero, quod in almario vas vino vacuum esset, illuc properavit; vasque prius vacuum, vino plenum reperit. Quod videns, primo obstupuit, rem apud seipsum celare disposuit: postea autem rem, ut gesta fuerat, fratribus manifestavit.

[34] [Mutæ vox restituta.] Contigit tempore domni Ricardi abbatis, quamdam feminam, triduo dæmonum astutia linguæ officio carentem, quasi unius horæ spatio loqui gestientem, ante altare sanctæ Bertæ miserabiliter ejulare: cumque omnes astantes pro ipsa lacrymabiliter sanctam Bertam acclamarent; statim quæ muta fuerat, Deo ac sanctæ Bertæ benedicens, loquelam recepit. [Huc usque Mabillonius, in nostris Mss. hæc sequuntur.] Cum vero a nobis quomodo hoc sibi contigisset inquisita [esset]; Cum, inquit, nudiustertius vespertina sinaxi sola in domo mea essem: statim multitudo dæmonum irruit. Inter quos præcipue unus, miræ magnitudinis, horribilis aspectu, cum impetu irruens & manibus suis os meum aperiens, tertio insufflavit. Ego vero nihil penitus dicere prævalens, sed sanctæ crucis signo me muniens, loquelam amisi.

ANNOTATIO.

a Ex hoc loco traolium in Glossarium suum retulit, sed non explicuit Cangius: Mabillonius ignotam vocem etiam reliquit intactam. Si sit operæ pretium divinare; existimabo, per traolium hic intelligi machinam parvam ligneam, solo manubrio& duobus exiguis transversis lignis constantem, qua nentes uti solent, ut filum fuso obvolutum, in catenulas suas quodammodo dividant. Unde porro vocabulum formaverit, aut forte male scripserit auctor, quærere supersedeo. Felicius aliquid suggerant alii.

DE S. AURELIANO EPISC. ET CONF.
LUGDUNI IN GALLIA.

An. DCCCXCV.

COMMENTARIUS.
De sanctitatis titulo, monachatu, beneficentia & gestis in episcopatu.

Aurelianus Episcopus Conf. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Non nisi subtimide Aurelianum hunc Lugdunensem Archiepiscopum inter Sanctos hoc nostro in opere colloco, ad id potissimum inductus iis, quas Mabillonius sec. 4 Benedict. parte 2, a pag. 490 profert, auctoritatibus, [Non satis certo cultu præditus,] ac præcipue Catalogo Episcoporum Lugdunensium seculi XI, a Chiffletio edito, Paulini sui illustrati pag. 83, qui inter duos alios indices medius, Sancti appellationem Aureliano præmittit, æque ac aliis eodem honore donatis, quem titulum duo extremi indices etiam in notissimis Sanctis plerumque negligunt. Bina alia Mabillonii argumenta brevi subjiciam, quæ certe omnia valere fateor, præsertim ubi de antiquioribus Sanctis agitur, quorum memoria, gesta & virtutes e tenebris quodammodo passim eruenda sunt, quod hic, more suo, satis erudite præstitit laudatus Mabillonius. Verumtamen diu absterruit multorum aliorum Indicum, a nostro Theophilo Raynaudo inspectorum, silentium, idque adeo præcipue, quod nullum prorsus cultum Lugduni habuisse sciatur Aurelianus, nec ulla ejus exstet in ecclesiæ istius sacris Fastis commemoratio, nec in visitatione sacrorum corporum, olim facta, recenseatur Aurelianus Lugdunensis, nisi quatenus a Severtio cum Arelatensi confusus est: ut taceam Martyrologia omnia, quantumvis ampla, quibus plane ignotus Aurelianus iste, excepto solo Universali Castellani, in quo hoc die, sed solo venerabilis titulo decoratus est. Menardum & Saussayum non numero, cum ipsi, haud dubie a Severtio decepti, si non in eodem circulo ambulent, saltem in signanda XVI Junii male conveniant.

[2] Hinc mihi suborta est non infundata suspicio, totam rationem seu occasionem Aurelianum Lugdunensem Sanctis adscribendi, non aliunde natam, [& a Severtio cum Arelatensi confusus] quam ex Adonis, Usuardi, aliorumque post ipsos Martyrologorum annuntiatione, posita XVI Kal. Julii, ubi cum Lugduni Aurelianum consignent, sed Arelatensem Episcopum, de quo in Actis ad eum diem egit Henschenius, inde factum fuerit, ut alii, duce fortasse Severtio, Episcopum Lugdunensem Aurelianum, tribus seculis altero posteriorem, Sanctis quoque accenseri posse crediderint. Quæ omnia ante me a Raynaudo observata fuisse, ex ejus Indiculo mox probabitur, ubi Severtiani ratiocinii partem præmisero, pag. 185, § 2. Tertio, inquit, quia auctor Petrus Episcopus Equilinus sic loquitur: Aurelianus Episcopus & Confessor Lugduni dormivit in Domino XVI Kalend. Julii. Ubi diserte satis ligat atque includit nomen Episcopi & Lugduni ad unum, ut is inde sufficienter excludat rationem Arelati ab Usuardo Baronioque pro illa urbe Allobrogum commemorati. Etenim dum omnes solitarium & unicum efficiant Aurelianum, cælesti beatitudine perfruentem, & in terris cultu sanctissimum; sane eum Petrus scriptor Lugdunum traxit, Baronius Arelatem. Nulla hic esset Equilini tota auctoritas, tametsi id disertissimis verbis pronuntiaret, quod ei perperam & falso imponit Severtius: Sed Raynaudum audiamus.

[3] Miranda vero est auctoris proxime citati ratiocinatio. [ostenditur a Theophilo Raynaudo:] (de Severtio loquitur Raynaudus.) Quod enim Tabulæ binæ Lugdunensium Præsulum a Demochare exhibitæ post S. Remingium adscribant Aurelianum, & ejusdem Aureliani Lugdunensis Antistitis mentio habeatur in donationibus per Carolum Calvum & Ludovicum Balbum ecclesiæ Lugdunensi, in Aureliani Archiepiscopi gratiam factis, existimavit prædictus auctor, hunc ipsum esse Sanctum illum Aurelianum, cujus est in Martyrologiis mentio. Sed hæc tam pinguis est hallucinatio, ut ejus repellendæ merito pigere debeat. Quod enim auctor prædictus, quantum ex implexa ejus, & de more incondita oratione perspicere licet, Aurelianum aliquem Antistitem Arelatensem ignorasse videtur, incuriæ fuit non vulgaris, cum litteræ Vigilii (de quibus postea) ut cetera deessent, plenissimam fidem faciant sedis Aureliani Arelatis. Hunc vero esse sanctum illum Episcopum, qui Lugduni obiit, cum tot Martyrologia diserte tradant, nec aliquid plane opponatur, quod vel dubitationis minimum scrupulum ingerat, non fuit cur negaretur. Itaque fixum plane esto, hunc Aurelianum, cujus sanctitas in ecclesiasticis Tabulis testata habetur, illum ipsum esse, qui Arelatensis Antistes fuit, non autem illum Aurelianum Lugdunensem, qui S. Remigio successit, & ab auctore prædicto, contra veterum omnium Indicum fidem, Sancti prænomine donatus est. Ætas denique est longe diversa &c. Ita Raynaudus, aperte indicans, se Aurelianum Lugdunensem, de quo hic modo quærimus, pro Sancto non agnoscere.

[4] [a Mabillonio tamen Sancti titulus vindicatur.] Cogor nihilominus ad Mabillonii partes accedere, qui in eo saltem Raynaudum non immerito reprehendit, quod tam universaliter asseruerit contra veterum omnium Indicum fidem; cum ipse Indicem unum supra citatum repererit, in quo Sancti appellatio Aureliano tribuitur. Fatetur tamen nonnullos dubitare, an Sancti Beative nomine donandus sit, propterea quod nullum, ut putant, hujus rei fundamentum suppeditent, sive Lugdunensis ecclesia, quæ neutrum ipsi nomen tribuit, sive prisci auctores aut vetera monumenta. Deinde Menardum & Saussayum adducit, qui Aurelianum Lugdunensem posuere eodem die, quo Arelatensis colitur. At ipse præter citatum modo Chissletii Indicem, alterum instrumentum affert, nempe libellum de translatione Sanctorum Florentini & Hilarii, in quo Aurelianus sanctus Abba vocatur, ac præterea breve ejusdem temporis Chronicon Athenacense, ubi sanctus Aurelianus diserte exprimitur. Quo fit, inquit, ut citra temeritatis notam, hunc Aureliano titulum tribuendum existimem, eumque mereri videntur ejus recte facta, quæ ex subjecto elogio elucescent. Hoc elogium præ oculis habeo, uti & aliud Severtianum, utrumque satis fuse deductum, sed in quibus pauca reperias, unde vitæ series concinnetur, cum potius diplomata aliaque instrumenta contexantur, S. Aureliani nomine insignita. Ego sub præmissa cautione, de non satis indubitato Aureliani cultu, ea inde decerpam, quæ ad ipsum propius spectare videbuntur.

[5] [In provincia Lugdunensi nobili genere ortus,] S. Aurelianum in provincia Lugdunensi nobili genere ortum, Aureliano patre, matre Adelsona, rectius & distinctius, quam ante fecisset Severtius, statuit hic Mabillonius, ex ipsiusmet Aureliani testamento, quod apud ipsum habes pag. 498, ubi cum donationes fiant variorum prædiorum, quæ in provincia Lugdunensi sita sunt, eam donatoris patriam fuisse, opposite colligitur. Porro ex historia translationis SS. Florentini & Hilarii, ibidem relata pag. 494, constat, Augustodunensi ecclesiæ Archidiaconum datum esse Sanctum nostrum, adeoque in clericalem ordinem prius adlectum, ac præterea abbatiam Athenacensem (Aisnay) quæ Lugduni sita est ad confluentes Araris & Rhodani in beneficium accepisse, eo tempore quo monasterium istud monachis destitutum erat; qui proinde incultum & deformem cœnobii statum ad primævum ordinem revocare sategit pius Abbas, ferventi monachorum cœtu, ex florente per id tempus monasterio Bonævallis apud Carnutenses accersito; quod ex prædicto de translatione SS. Florentini & Hilarii libello pluribus ostendit laudatus Mabillonius; non dubitans, quin post ordinationem Athenacensis cœnobii, monasticæ vitæ nomen dederit Aurelianus, id quod ea tempestate in more positum fuisse, ratione & exemplis demonstrare aggreditur, etiam ex diplomate Caroli Regis (pag. 500) conditionem Saxiacensis monasterii confirmantis, eo tenore, ut Remigius, Lugdunensis Episcopus, viro venerabili Aureliano, qui loco Abbatis præesse ac prodesse debeat, monachisque inibi habitantibus Saxiacum ejusque appendices approbet. Addere poterat ex Chronico Bonævallensi (ibi pag. 505, num. 5) diserte Patrem loci appellari, quod seculari nequaquam convenit.

[5] Jam tum ergo (subdit Mabillonius) Aurelianus novi cœnobii Saxiacensis Rector designatus erat, [Athenacensis monachus & abbas,] qui loco Abbatis præesse & prodesse deberet, quod sane munus non alteri, quam monacho convenire, canones docent; quoniam monachico Ordini præficere vel laicum vel canonicum, non est servare Ordinis professionem, sed evertere, inquit Nicolaus Papa I in litteris ad Trasulfum Corbeiensem Abbatem. Nec facile in animum inducere possum, surgentis monasterii regimen homini seculari destinatum fuisse. Primus quidem ejus loci Abbas fuit Badilo, ut inferius patebit, non Aurelianus: at probandæ rei, quam intendo, sufficit, ut Aurelianus designatus fuerit ad regendum monasterium novum, quod ipse Badiloni committere satius duxit, Athenacensi prælatura contentus. Accedit quod Aurelianus Saxiacense monasterium, non ex rebus propriis dotavit, sed ex rebus, quas a parentibus pio studio quæsivit, pieque impetravit, testantibus litteris infrascriptis: nimirum, quod severiores monachorum leges complexus, omnem possessionem propriam abdicasset. Sunt qui Aurelianum Nantuaci asceterii monachum & Abbatem faciunt. Ita Guicheno in historia Sebusiana, & ex eo Joannes Maria de Mura in historia ecclesiæ Lugdunensis. Aurelianum, antequam esset Abbas Athenacensis, Archidiaconum lego, monachum non lego Nantuaci Abbatemve. Hæc dicta sunt de Aureliani monachatu, deque restitutione Athenacensis monasterii, cujus origo & primordia mihi hactenus non satis explorata sunt.

[7] Athenaci nomine deinde explicato, longiori oratione de sanctorum Florentini & Hilarii martyrio ejusque loco & sacrorum corporum sepultura disputat, [in alia etiam cœnobia valde munificus fuit.] quam rem in Observationibus ad Usuardum breviter attigimus; sed nos illa omnia ad proprium Sanctorum natalem diem V Kal. Octobris fusius expendemus. Eo adducitur a Mabillonio tota ea historia, suo tempore nobis usui futura, quod SS. Martyrum corpora Athenacum transtulerit S. Aurelianus, concessa subinde Bonævallensibus monachis reliquiarum parte, quæ multis miraculis illustratæ fuerunt. Verum hæc, ut dixi, ad proprium locum pertinent, ubi & alia discutientur, quæ a Mabillonio observata hic quidem, at non satis soluta videntur. Præstat, ea resumere, quæ de Sancto hodierno habet num. 11 his verbis: Aureliani studium in monasticum ordinem, non stetit in instaurando Athenaco: quin etiam ad novum condendum cœnobium, Saxiacum scilicet, convertit animum. Cumque ad id consilii non satis facultatum ipsi suppeteret, fundum loci a parentibus obtinuit; atque ut res firmior ac sanctior esset, Saxiacum aliaque prædia Remigio Lugdunensi Episcopo tradidit in vice Christi, eo pacto, ut Remigius sibi tradita in jus monachorum transferret. Hæc de S. Aureliani ut in monasticum Ordinem profusa largitate, satis probata ex citatis supra instrumentis, ad quæ curiosos lectores remitto, uti & ad num. 15, ubi eadem tantæ beneficentiæ opera, merito laudat & extollit Mabillonius.

[8] Propius ad vitæ historiam facit annus, quo in Sedem Lugdunensem Remigio suffectus est S. Aurelianus: [Factus Episcopus, Fossatenses exsules in suum Saxiacense cœnobium recipit.] hunc autem Mabillonius, contra Severtii & aliorum calculum, censet esse 874 aut proxime insequentem, subjungens insignem caritatem, qua monachos Fossatenses, metu Normannorum hinc inde dispersos & palantes, in monasterium Saxiacense, a se fundatum, excipi voluit, sub annum 878, quam in rem litteræ ipsæ, hactenus ineditæ, a S. Aureliano in gratiam Fossatensium monachorum datæ, a Mabillonio recitantur pag. 502. Sic ibi Sanctus loquitur: Hæc ego, sanctæ Lugdunensis ecclesiæ Archiepiscopus Aurelianus, considerans, Fratres monasterii Fossatensis, quos insectatio paganorum a proprio loco pepulit, gratanter exsules recepi, atque in monasterio meæ hereditatis, nomine Saxiaco, pro Dei amore collocavi. Ex toto litterarum istarum contextu perspicuum censet Mabillonius, Aurelianum Lugdunensem Archiepiscopum, contra quam censet Joannes de Mura, non alium esse ab Aureliano Abbate Athenacensi, & Saxiacensis cœnobii conditore; siquidem Aurelianus Archiepiscopus Saxiacum vocat monasterium hereditatis meæ, quod argumento est, Aurelianum Archiepiscopum, qui Athenacensis procul dubio Abbas fuit, esse etiam Saxiacensis monasterii auctorem. Idem etiam videtur esse Antistes Lugdunensis, qui reliquias sanctorum Eucherii, Verani, Cypriani, Sperati & Pantaleonis cuidam monacho Floriacensi contulit, remunerandæ sedulitatis gratia, quia liberalibus eum instruxisset litterarum studiis, teste Aimoino in lib. 2 de miraculis S. Benedicti cap. 15.

[8] [Sedulus sacrarum reliquiarum cultor, variis conciliis subscripsit,] Et fuit sane, quo merita & sanctitatem suam commendare possit, egregius juxta ac sedulus sacrarum riliquiarum collector & exornator S. Aurelianus, cum teste Chronico Bonævallensi supra citato, circumiret ecclesias illius provinciæ (Augustodunensis, ubi Archidiaconus erat,) ut Sanctorum corpora, non bene adornata, ipse bene adornaret. Atque hactenus dicta S. Aureliani studium in re monastica & in Sanctorum veneratione procuranda plane demonstrant. De rebus pro ecclesia sibi commissa gestis paucissima, quæ rerum veterum penuria est, reperit Mabillonius. Multus est Severtius in colligendis conciliis, quibus Sanctus subscripserit, præsertim Pontigonensi, quod e Cimmeriis tenebris se primum eduxisse jactitat, cuique præfuerit Aurelianus anno Incarnationis 876, de quo plura disputantem vide pag. 188. Reliqua cum Mabillonio notasse erit satis. Subscripsit itaque S. Aurelianus concilio Tricassino 878, præsente Joanne VIII Romano Pontifice: conventui Mantalensi, pro electione Bosonis, anno proxime sequenti: Synodo Cabillonensi, cui præsedit, anno 887; Valentinæ, triennio post, & alteri Cabillonensi an. 894. Ex quibus ferme habetur quidquid de gestis episcopatus tempore erui potuisse deprehendimus. Alia ex Frodoardo lib. 4, cap. 1 describit Severtius § 7, de litteris Fulconis Archiepiscopi Remensis ad Aurelianum datis; rem totam a Mabillonio contractam exhibeo.

[10] [de variis negotiis litteras accepit,] Prima epistola erat pro querimonia Bituricensis ecclesiæ, super invasione Frotarii Burdegalensis Episcopi; Binæ aliæ pro Teutboldo Lingonensi, quod, obeunte Isaac Episcopo, inconsulto clero & populo, Egilonem quemdam monachum, nuper de seculo venientem, in Episcopum Aurelianus ordinasset, postposito Lingonensis cleri & populi electione, qui in Teutboldum, ipsius ecclesiæ Diaconum, communibus votis conspiraverant. Is, de quo hic agitur, monachus Gello, tum Abbas Trinorchiensis erat, cujus in Episcopum Æduensem ordinatio anno 880 per Aurelianum facta obtinuit. Huic mortuo suffectus est a clero Lingonensi Teutboldus, antea electus; qui cum Aureliani in se animum probe nosset, adiit Stephanum Papam V, ut ab eo consecraretur: sed ille, uniuscujusque ecclesiæ privilegium inconcussum servare volens, eum prædicto Aureliano consecrandum remisit. Is diem ex die ducere, ac tergiversari cœpit; ob idque increpitus a Stephano Papa, iteratis epistolis rescribente, ut quia concordi voto & clerus & populus jam dictum diaconem expetebat; aut ipsum consecraret, aut quid in eo reprehensibile judicaret, rescribere maturaret. Verum cum neutrum præstaret Aurelianus, imo quemdam extraneum & eidem ecclesiæ ignotum, in angulo ordinatum, nomine Argrimum, illi ingerere niteretur; tandem Stephanus, Lingonensis ecclesiæ precibus victus, Teutboldum consecravit, ut fusius loco citato narrat Frodoardus; ubi addit, Stephanum Papam Fulconi Remensi Pontifici litteras direxisse, quatenus Teutboldum ab se consecratum, in ecclesiæ Lingonicæ possessionem induceret. Fulconem vero Odonis Regis consultu, id exequi distulisse, dum Rex idem suos legatos ad eumdem Papam dirigeret, ad istius rei pleniorem informationem. Ex quibus intelligitur, S. Aurelianum hac in re ad Regis voluntatem se gessisse. Quamquam quid juris in Lingonensis Episcopi nominationem haberet aut intenderet, non capio. Quæ ferme Mabillonii verba sunt.

[11] [& regiis donationibus ecclesiam ditavit.] Severtius § 6, donationum, a Carolo Calvo & Ludovico ejus filio ecclesiæ Lugdunensi, sedente Aureliano, factarum, instrumenta, seu eorum fragmenta describit; ac rursus § 9, partem alterius diplomatis, quod Ludovicus Provinciæ Rex, Bosonis filius, Aureliano concessit in hæc verba: Consilio gloriosissimæ genitricis nostræ Hirmingardis, & pro sincerissimo Aureliani didascali obsequio, concessimus ecclesiæ beatissimi Protomartyris Stephani Lugdunensi, cui idem venerabilis Aurelianus Archiepiscopus præest, ecclesias villasque, in pago Lugdunensi sitas, abbatiam S. Martini, quæ Athenacus vocatur &c. Lugduni XV Kal. Aprilis anno 892, & anno 1 regni Burgundiæ seu Provinciæ. Neque diu, post alteram synodum Cabilonensem, quæ anno 894 celebrata est, superfuisse Aurelianum oportet, sed obitum anno insequenti contigisse, si Severtius litteras Ludovici Regis jam dicti recte adduxit, in quibus anno 895 notatur Alwalo, ipsius S. Aureliani successor. Quo die obierit, non liquet; nam in priore obituum libro, quem in ecclesia Lugdunensi idem Severtius legit, Aurelianus Episcopus VIII Id. Februarii, in altero Aurelianus Archiepiscopus Lugdunensis IV Non. Julii obiisse memoratur. Nos postremum cum Majoribus ad XVI Junii, & cum ipso Mabillonio præferendum putavimus: neque aliud quidquam occurrit, quo ulterius Sancti qualiscumque, sub cautione admissi, Acta aut gesta illustremus.

DE S. ODONE EPISC. ET CONFESS.
CANTUARIÆ IN ANGLIA.

ANNO DCCCCLXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Odo Archiepiscopus Cantuariensis (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Natales, conversio a paganismo, educatio, iter Romam, episcopatus, professio monastica ei præmissa.

Cantuaria, celeberrima Angliæ civitas, Cantii provinciæ metropolis, & antiqua magni Anglorum Apostoli, S. Augustini sedes, S. Odonis virtutibus ac meritis, quem Archipræsulem habuit, [S. Odonis natales,] non mediocriter illustratur. Parentibus eum nobilibus, sed paganis oriundum fuisse, non secus ac formosum e spinis flosculum, legitur in vita, nec non in legenda, Capgravio attribui consueta. Annus ejus natalis nusquam diserte ibidem exprimitur; colligi tamen potest ex eo, quod dicatur ex impia illa senatorum [Danorum] multitudine genus habuisse, quæ olim sceleratissimum prædonem Inguarem comitata, navali manu in regnum Anglorum est advecta. Hac indubie nota chronologica usus Maihewius in Trophæis Benedictinis, refert parentes ejus, regnante Rege Alfredo, anno circiter Christi DCCCLXXX Angliam infestasse. Alfordus natalem S. Odonis ponit post annum 870, nimirum sub id tempus, quo, mortuo Rege Edmundo, in orientali provincia Dani quieverunt.

[2] De Sancti nostri ad Christiana sacra a paganismo conversione, educatione apud Ducem Athelmum, institutioneque in Græcis pariter ac Latinis litteris; tractat vita. Censet laudatus Alfordus, [conversio, educatio, iter Romanum, sacerdotium,] quod Odo, annos natus 17, eumdem Athelmum, Romam proficiscentem, comitari potuerit; quod si verum est, pariter erit dicendum, jam tum sacerdotio fuisse initiatum, insistendo vitæ, in qua cap. 1, post presbyteratum narratur Romam petiisse una cum Duce. Sed difficultas est, quod antea factus sit in lingua Græca & Latina valde gnarus, ita ut posset poëmata fingere, & prosam continuare. Post hæc, Sacramento baptismatis renatus, clericali tonsura decoratus, usque ad subdiaconatus ministerium perductus; in quo gradu per aliquot annos colligitur substitisse, ad altiora Ecclesiæ ministeria provehendus. Et tum demum, objecta immatura ætate, sacerdotio, quantum potuit, obstitit, quod postmodum admisit. Sic itaque gradatim eum processisse ad sacerdotium, vita commemorat. Jam vero compone tot gradus cum sacerdotio, & cum anno ætatis 17, & puto ægre omnia posse combinari; præsertim cum, ex quo fuit sacerdos, tam ipse Dux, quam ceteri pene omnes regalis palatii Principes, secreta male actæ vitæ ei aperire, & de his emendandis, ejus consilio libenter credere referantur. Quæ non conveniunt tantillæ ætatis sacerdoti. Athelmum, de quo hic agimus, dictus Alfordus, illum ipsum putat Wiltonensem Comitem fuisse, per quem Alfredus Rex eleemosynam in urbem misit anno Christi DCCCLXXXVIII. Præterea idem Auctor erroris arguit Capgravium, eo quod Regem, apud quem gratia & auctoritate valuerit Athelmus, Edwinum importune nominavit: nam Edwinum intelligit, qui post annos XXX primum regnavit, Edoardi nunc [intelligit an. 920] regnantis, ex Edmundo filio nepos; quem Odo postea Dorovernensis Episcopus ob scelera redarguit, ut narrat Vita cap. 2.

[3] S. Odo primo fuit Episcopus Ramesburiensis, Scireburnensis, [episcopatus Scireburnensis] Sarisburiensis ac Wiltunensis. Sed observandum tribus istis cognominationibus non nisi unum eumdemque episcopatum designari, ut probatur partim ex vita cap. 1, num. 11, ubi dicitur vacasse sedes episcopalis, quæ tunc temporis Scireburnæ, nunc autem Seresberiæ est, cui S. Odo præfuisse ibidem narratur; partim etiam identitas illa intelligitur ex Malmesburiensi, lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum, pag. 200, in hæc verba: Tunc Odo, sanctus Wiltunensium Episcopus … præter illos quinque Westsaxoniæ Episcopos, quos Edwardi senioris tempore Pleimundum consecrasse dixi, non multo post additus est sextus, qui haberet sedem in Ramesburia, diœcesim in Wiltonensi pago, permanente Episcopo in Scireburnia. Offert se nunc quæstio chronologica de anno, quo dictum episcopatum Sanctus noster primo adiit. Alfordus censet, eos corrigendos videri, qui Odonem Wiltonensem Episcopum consecrarunt sub Ethelstano Rege, Odoardi filio; atque Harpsfeldium imprimis, cujus verba profert; addens hanc temporis rationem antiquorum calculo refragari, qui ab Edoardo Rege nominatum Episcopum dixerunt; citatque Fastorum Collectorem post Malmesburiensem, anno 920 initia pontificatus signantium, regnante non Ethelstano, sed Edoardo; atque Athelmo Dorovernensem seu Cantuariensem sedem gubernante, sicut ipsemet fatetur Harpsfeldius. Ad hæc, profert Westmonasteriensem, qui scribit anno 920 post mortem Helmstani, Wiltonensis Episcopi, Odonem successisse. Sic quidem statuit Alfordus.

[4] At vita Ms., postea a nobis illustranda, ei refragatur. [quando ab Odone aditus,] Tradit enim capite primo distinctissimis verbis Scireburnenses infulas S. Odoni delatas fuisse, non sub Odoardo Rege, sed sub Ethelstano, dicti Odoardi successore; non Athelmo, sed ipsius successore Wulfelmo Cantuariensi pontificatui præsidente, uti pluribus illic narratur. Itaque si huic calculo insistimus, non fuit S. Odo evectus ad hunc episcopatum, ante annum 925; cum illo anno juxta Chronicon Saxonicum Wulfelmus capessiverit archiepiscopatum in Cantwarebyri. Fallor si, hoc viso, Alfordus nobiscum non sensisset. Admissa hac inchoati episcopatus Scireburnensis epocha, intelligi quoque potest, quamdiu tum huic, tum Cantuariensi, ad quem postea transiit, præfuerit; ut de hoc secundo ipsius pontificatu nonnulla etiam subjiciamus.

[5] Facem præfert Mabilio in vita venerabilis Plegmundi, [quamdiu administratus, tam hic quam Cantuariensis] Archiepiscopi Cantuariensis, seculo 5 Act. Bened. pag. 40, ubi variis donationibus ex libro Evidentiarum pro ecclesia Cantuariensi relatis, subdit in rem nostram anno 941 Edmundum Regem, & Eadredum, fratrem ejus, nec non Edwium, filium ejusdem Eadmundi, quædam restituisse ecclesiæ Cantuariensi, quo anno Eadmundus levatus est in Regem, regiisque litteris subscripsisse Wulfelmum Dorobernensem Archiepiscopum. Ex quo intelligitur non ante annum 942 Odonem ipsi successisse. Nam Ethelstanus Rex obiit anno 941, & quidem VI Kal. Novemb., teste Chronologia Saxonica apud laudatum Mabilionem in Notis ad vitam S. Odonis tomo citato, pag. 291. Ergo ante hunc annum Eadmundus ipsi in regno non successit. Atqui sub hoc Eadmundo Odo noster promotus fuit ad cathedram Cantuariensem, ut videre est ex capite 2 Vitæ. Igitur promotio S. Odonis ad infulas Cantuarienses recte affigitur anno proxime sequenti, videlicet 942. Ulterius, cum idem Sanctus e vita discesserit anno 961, consequens est, ut primam cathedram rexerit annis circiter septemdecim, nimirum ab anno 925 usque ad 942; secundam vero annis novemdecim vel viginti, anno vigesimo forte inchoato. Calculus sedis Cantuariensis ita a nobis definitus, satis conformis est Willelmo Malmesburiensi, qui lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum statuit, Præsulem nostrum in Cantuariensi episcopatu viginti annis emicuisse.

[6] [contra Westmonasteriensem.] Hinc corrigendus Matthæus Westmonasteriensis, qui apud Maihewium in Trophæis Sanctorum dicit, S. Odonem ad cathedram Cantuariensem assumptum esse anno Christi 934. Dictus Maihewius non aberravit a vero, quando dixit, ipsum non fuisse eo promotum ante annum circiter Christi 938; qui insuper tradit auctorem hæreticum anonymum, tractantem de antiquitatibus Britannicis, scribere, pallium accepisse ab Agapeto II, qui sedere cœpit anno 946; sed perperam tam diu videtur differri donatio pallii; cum non intelligatur, quorsum dilatio annorum quatuor spectare possit. Veniamus nunc ad examinandum id, quod ægre videntur admittere Sectarii, an vere prius monachus exstiterit S. Odo, quam regimen sedis Cantuariensis susceperit.

[7] [An S. Odo prius monachus] Verum id esse, liquet e cap. 2 vitæ, ubi narratur, defuncto Archiepiscopo Cantuariensi Wulfhelmo, Rex Eadmundus Sanctum nostrum ursisse, ut a sua cathedra ad Cantuariensem transiret. Resistit ille gnaviter, sed frustra; prætendens non licere sibi priorem sponsam relinquere, salvis ecclesiæ sanctionibus: frustra præterea non facturum se dixit, ut cathedram Cantuariensem, a nullo hactenus, nisi a monachis Archiepiscopis occupatam, non monachus ipse conscenderet. Res gesta exponitur in vita capite citato, & apud Willelmum, ex quo refert Mabilio, Odonem renisum fuisse, ut qui nondum amicisset monachum, ne morem majorum ambitione sua turbare videretur. Nullum enim ad id tempus, nisi monachili schemate indutum, Archiepiscopum fuisse; quod idcirco induit. Godwinus apud Mabilionem, & Parkerus apud Alfordum, pro suo scilicet erga statum monasticum affectu, volunt præfuisse sedi Cantuariensi ante Odonem, sacerdotes non monachos. Verum refutantur ab utroque auctore, ut pluribus apud ipsos videri potest.

[8] [quam archiepiscopus.] Monasticam S. Odonis professionem collocat Mabilio sub annum Christi 938. Sed cur hoc contigerit quadriennio ante aditam Cantuariorum sedem, vivente adhuc Wulfelmo, quem mortem obiisse superius dicebamus anno 942, prorsus non intelligo, nec video, quo pacto Mabilio hic sibi satis constet. Quippe cum tam ipsi, quam nobis liqueat e vita, non fuisse Odonem destinatum ad regimen pluries dictæ sedis, nisi quando Wlfelmus pontifex Cantuariorum, cunctis mortalibus debitum vitæ finem sortitus est; post cujus obitum, ne tanta sedes plus æquo, pastore careret, reverendum Odonem Rex convenit, suadens, quatinus desolatæ ecclesiæ per susceptionem super illam curæ pastoralis subveniret; cumque tunc & non alias reluctatus fuerit Regi, prætexens canonum auctoritatem de non deserenda priore sponsa, dixeritque: Cum primi Patres ipsius ecclesiæ, qui & christianitatem regno Anglorum attulerunt, & omnes, qui eis successerunt usque in præsens, monachi, ut omnibus constat, extiterunt; ego tam antiquam, tam sanctam, tam Deo acceptam, & tantorum Patrum auctoritate roboratam consuetudinem mutarem, infringerem, annihilarem? compellans totam Britanniam, se hoc non facturum, quia monachum non induerat; colligimus non prius Odonem cogitasse de amplectendo statu monachali, quam sedes Cantuariensis vacasset per mortem ejusdem Antistitis Wulfelmi, id est non ante annum 942, quem, ut præmisimus, etiam ipsi Odoni assignat Mabilio, adeoque non annus 938, sed annus 942, puta paulo ante, quam archiepiscopatum inchoaret, videtur in principiis Mabilionis, insistendo narrationi vitæ, S. Odonis monachatui designandus.

§ II. Annus ac dies mortis; cultus quomodo inchoatus ac propagatus; reliquiæ; elogia; cognomentum; memorabilia quædam ab auctore vitæ prætermissa.

Variant Auctores inter se de anno, quo ad Cælitum contubernium transiit sanctus Odo Archiepiscopus, [Annus mortis] quem neque Capgravius, neque Ms. nostrum exprimunt. Florentius Wigorniensis, Rogerius Hovedenus, & Matthæus Westmonasteriensis apud Mabilionem, annum mortis dicunt fuisse 958; quibus adstipulantur Baronius, Maihewius & Alfordus, qui ultimus addit, omnes consentire, obiisse eum hoc anno. Pitseus de Illustribus Angliæ scriptoribus, statuit annum sequentem. Controversiam dirimo, Mabilionem secutus, ex Chronico Saxonico, in quo ad annum 961, legitur: Hoc anno decessit Odo, bonus ille Archiepiscopus. Hallucinatus itaque fuit Menardus, scribens floruisse S. Odonem ad annum quartum & septuagesimum supra millesimum.

[10] Nec minus de die mortis discrepant scriptores. Buccelinus Odonem refert die VII Februarii, [ac dies,] dicens, hac quidem die ad æternam patriam commigravisse. Sexta ejusdem mensis refertur a Ferrario, sicut jam pridem notatur tom. I Februarii in Prætermissis. Tomo autem secundo dicti mensis die VII, dicitur referri hic a Molano, Greveno, Saussayo in Supplemento Martyrologii Gallicani, Menardo, Ms. Florario, in quo appellatur Abbas; atque obiisse non hoc die, ut scripsit Carolus Sausseius lib. 4 Annal. Eccl. Aurelian. cap. 8, sed IV Julii, quo die ibidem vita ipsius danda promittitur. Tomo I Junii, in Prætermissis, a secundo die, quo signatur a Richardo Witfordo, transfertur ad diem IV Julii, quo die re vera mortalitatem exuisse, habemus e Vita apud Capgravium, nostro Ms. de die mortis altum tacente.

[11] Non incongrue videtur sæpe laudatus Alfordus primordia & propagationem cultus retulisse ad S. Dunstanum, columbæ indicio motum, [primordia cultus,] de qua tractat Capgravius, & apographum nostrum cap. 3. Hinc, inquit Alfordus, crevit sanctitatis opinio, quam fama etiam ad exteras nationes detulit. Unde reliquias corporis ejus Germani ambitiose quæsiverunt. Sic Bruno Coloniensis Episcopus, qui vivum familiariter noverat, mortuum coluit, translatis Coloniam ejus ossibus. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis pag. 320, occasione miraculi, pro confirmatione realis Christi præsentiæ in Eucharistia ad preces Archiepiscopi nostri patrati, sic de eodem sermonem instituit: Hujus beati Viri ossa B. Bruno, Archiepiscopus Coloniensis, cui Odo familiaris olim fuerat, Coloniam transtulit; indeque nonnulla Boxtellam sunt allata per nobilem virum Guilielmum Mærhemium, Boxtellæ Dominum, in aula Cæsarea tunc gratiosum. Eadem testatur Raissius in Auctario Molani. Otho Zylius noster in litteris XXIII Januarii ad Rosweydum datis, de Odonis reliquiis memoratis observat sequentia: Fuere, inquit, in hanc usque diem penitus incognitæ & inhonoratæ; quas modo canonicus quidam ornandas pro desiderio suscepit.

[12] [elogia,] Nunc, quod proposueram, pauca sanctissimi Viri elogia colligo. Multus est in ejus laudibus Osbernus in Vita S. Dunstani. Prolixum foret omnia verbatim huc transscribere. Satis sit quosdam apices carptim delibasse. Nunc itaque a laudato Auctore vocatur summus Anglorum Pontifex, nunc summus Dei sacerdos; nunc dicitur deductus Angelorum manibus ad paradisum, Princeps sacerdotum Odo, vir clarus sapientia, & virtute laudabilis, & nisi Dunstanus succederet, ab omni Anglorum orbe semper deflendus. Willelmus Malmesburiensis S. Odonis elogia adornans, sic breviter concludit, tantis eum dotibus præditum fulsisse, ut constet, neminem illius ætatis Archiepiscopum parem Odoni in talibus fuisse. Breve est illud Saussayi in Supplemento ad diem VII Februarii, de Odone dicentis, quod ecclesiam suam apostolica virtute gubernarit; vitiorum acerrimus ultor; Regum corrector, castitatis vindex, divinæque legis fervidus æmulator, cujus tenorem immaculato calle semper tenuit, & ut servaretur a Regibus, sacerdotibus ac populo, intento semper animo procuravit.

[13] [cognomentur] Ut paucula de cognomento ejus dicam; fertur illud fuisse duplex, aliis illum Odonem Bonum, aliis Severum appellantibus. Qua occasione Boni cognomen ei adhæserit, habemus e cap. 3 Vitæ, ubi narratur, columba super defuncti Odonis sepulcro visa, in tanta reverentia ab Dunstano habita esse, ut numquam post hoc ante sepulcrum illius transiret, nisi genua flecteret. Cognomine quoque Boni in materna lingua eum vocare solebat, videlicet Odo Segode [the Goode] quod interpretatur Odo Bonus: quo cognomine etiam usque hodie ab Anglis, sed maxime a Cantuaritis apellatur. Quin eodem etiam cognomine illum appellatum fuisse in Chronico Saxonico, patet ex ejusdem verbis supra num. 9. De alio cognomento, quo vocatus fuerit Severus, non videtur tam certo constare; nam tametsi vox illa semel reperiatur apud Capgravium; dubium mihi est, utram Auctor per illam exprimere voluerit cognomen, an simplex epitheton, sensui accommodatum, dum sic scripsit de Odone nostro: Mox namque, suscepto pallio, contra sævissimum Regem Severus insurgit. Atque hinc, si recte conjicio, dictum Severi cognomen (si quidem vere hujusmodi censeri dobeat) transierit ad alios Auctores; de quibus Maihæwius; cognomen habuisse Severi, tradunt, nonnulli fide digni; quo etiam appellatur a Pitseo & Biographo Gallo recentiore.

[14] Suppleturus silentium Auctoris Vitæ quoad aliqua memorabilia, [memorabilia quædam] & sancto Præsuli nostro honorifica, exordium duco ab educatione S. Oswaldi, ejusdem ex fratre nepotis. Rem memorat Maihewius in hæc verba: Nec minimam sane laudem inde meretur, quod S. Oswaldum, primo Episcopum Wigorniensem, deinde etiam Archiepiscopum Eboracensem habuerit nepotem, ipsumque tam insigniter pietate instituendum ac bonis litteris erudiendum curaverit, ut in virum insignem ac singulare ecclesiæ Anglicanæ ornamentum evaserit. Actum de S. Oswaldo, die XXIX Februarii, cujus primam ad virtutem & litteras informationem, tamquam prænuntia secutæ postea sanctimoniæ rudimenta, patruo ejus Odoni referre acceptam debemus, probe gnari non facile elui colorem, quem teneri anni imbiberunt.

[15] Inter alia Odonis gesta, a Biographo nostro præterita, [ab auctore Vitæ prætermissa.] non infima videtur corporis S. Wilfridi, Episcopi Eboracensis, translatio Cantuariam, de qua lubet proferre verba Malmesburiensis lib. 1 de Pont. pag. 200: Odo, inquit, ætate maturus, & canos senectute nobilitans, non imparis amicitiæ apud Edmundum & Edredum, gratiam tulit; quia nihil illi moribus prætenderent, in quod rigor episcopalis intentari deberet. Quin imo, cum illis in Northanimbros profectus est, non ut prælia faceret, sed ut Sanctorum sacros cineres, quorum illa humus olim ferax fuerat, efferret: unde factum est, ut præcellentissimi Patris Wilfridi dirutam per Danos, apud Ripensem ecclesiam dolenter conspicatus, ruinis super mausoleum eruderatis, reliquias Cantuariam reverenter transferret, & ut clarissimum patriæ jubar produceret in speculam, heroïco metro vitam illius texi mandavit. Exsecutus est id munus Fridegodus quidam versibus non ita improbandis, nisi quod latinitatis perosus, græcitatem amet, græcula verba frequentet; ut merito dictis ejus aptetur illud Plautinum: Hæc quidem præter Sibyllam, leget nemo. Dictam translationem Martyrologio Anglicano inseruit Wilsonus die XII Octobris. Alfordus, refellens quosdam, qui eam ad annum 959; & alios, qui ad annum 957 factam ponunt, partim ob mortem S. Odonis, quam putat 959 contigisse, contra, quam nos supra probavimus; partim ob mortem Edmundi & Edredi, mortuorum ante annum 957, opinatur ponendam anno 941, cum mortuo mirabiliter Analafo, Edmundus, Edredus, & Odo in Northumbria fuisse memorantur. Verum quomodo hoc anno poni possit hæc translatio, quo necdum Odo cathedram Cantuariensem conscenderat, anno primum 942 ad illam promotus, ut diximus superius num. 5. Monet dictus Alfordus corrigendam circumstantiam temporis in vita Wilfridi apud Capgravium, qui translationem pluries dictam signat circa annum 959, cum Edmundus & Edredus, sub quibus translatio hæc narratur contigisse, tribus circiter annis e vita excessissēt.

[16] Regis Edwii libidinibus strenue restitisse Odonem, habes in vita, a num. 33. Malmesburiensis lib. 1 Pontif. eo processisse Archipræsulem refert, ut ipsum a Christianitate suspenderet, & ganeæ pellicatum, primo expulsione, post succisura poplitis, interrumperet. Spelmannus videtur hic vellicare Odonem, dum tom. 1 Concil. pag. 431, monet, serio hic notandum esse, Archiepiscopum succidisse Elfginæ poplitem, ne rediret propere ad amasium; cum membrum serro tangere, præter morem esset ecclesiasticæ censuræ. Sed respondeo cum Alfordo, non esse Auctorum verba eo sensu accipienda, quod aut Odo ferrum tetigerit, aut tangi feminas mandavit; sed tantum permisit seculari brachio morbum curare, quem ipse nullo medicamenti genere sanare poterat. Atque hæc de gestis quibusdam S. Odonis, ab auctore vitæ prætermissis.

[17] [Scripta,] Præter hæc superest, ut de scriptis nonnullis Odonis mentionem faciamus. Archiepiscopus Cantuariensis creatus, provincia lustrata & perspectis cleri, monachorum ac civium moribus, decreta in bonum subditorum observanda præscripsit. Extant illa apud Spelmannum sub hoc titulo: Constitutiones Odonis (alias Odæ) Archiepiscopi Cantuariæ, tempore Regis Edmundi latæ, hoc est annum circiter Domini DCCCCXLIII; in quibus cavetur de officio Regis, Magistratuum & Cleri, & de juribus Ecclesiæ rite conferendis. Lectori sufficiat brevissima eorum synopsis. Præmittitur præfatio hortatoria, agens de causa, quæ eum impulit ad condenda quædam decreta. Sequitur hortatio ad eorum observationem. Tum subditur capitulum I de immunitate Ecclesiæ; capitulum II, de secularium Principum officio, & obedientia Episcopis præstanda. Capitulum III, de officio Episcoporum; IV de officio Presbyterorum; V de officio clericorum; VI de officio Monachorum; VII de prohibendis illicitis connubiis; VIII de concordia in Ecclesia conservanda; IX admonet jejunium cum eleemosynis caute & vigilanter conservare &c. X ac postremum agit de decimis reddendis. Denique subsequitur synodalis epistola ad Episcopos sibi suffraganeos, quam Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Pontif. adducens, dicit scriptam fuisse post synodale, tempore Regis Edmundi, concilium. Idem opinatur Mabilio. Et mihi videtur res indubitata, ex hisce Odonis in epistola verbis; Istos divinos apices ad utilitatem omnium vestrum caraxare decrevi, quatenus Rex augustissimus, egregio vocabulo Edmundus, cum omni populo suo imitari gaudeat, quod in nobis & ex nobis audiat. Quæ sanæ verba, Istos divinos apices, non videntur alio referenda, quem ad constitutiones synodales supra memoratas.

[18] [S. Odoni attributa,] Pitseus de illustribus Angliæ scriptoribus scripta alia ipsi attribuit, nempe pro nepote suo Oswaldo librum unum; pro reali præsentia corporis Christi in Eucharistia; de Vita S. Wilfridi, Statutorum Synodalium; (de iis jam actum) Epistolarum, ubi dicit esse epistolam, de qua supra; diversorum poëmatum, librum ex singulis unum, & alia plurima. An autem illa omnia scripta vere Odoni competant, quis spondeat? Enimvero libellum de Vita & conversatione S. Wilfridi Mabilio ei abjudicat, addens sine dubio non alium esse, quam Fridegodi carmen, præmissa in codicibus nonnullis Odonis epistola, nata aliquem inducere in errorem de Auctore, per hæc verba. Igitur venerabillimas beati Confessoris Christi Wilfridi reliquias indecenti sentinosæ voraginis situ marcidas, immo (quod dictu quoque meticulosum est) Prælatorum horripilatione neglectas, eum inde, favente Deo, scilicet a loco sepulcri ejus quidam transtulissent, reverenter excepi, atque intra ambitum metropolitanæ, cui gratia Dei præsideo, collocavi. Itaque tantæ, tamque Deo dignæ affinitatis vicinitate, & editore eas entheca decusare, & excerptis de libro vitæ ejus flosculis, novo opere pretium duxi carmine venustare, id est, inquit Mabilio, per Fridegodum, Eadmero, & forsan aliis nonnulis id S. Odoni tribuentibus.

[19] De Vita, quam damus, hæc paucis accipe. Anonyma est quidem; non ita tamen, [vita, quæ hic datur,] quin probabiliter de auctore statui possit. Bollandus eam descripsit, & marginalem hanc notam apposuit: Auctor Osbernus apud Pitseum & Vossium. Vossius lib. 2 de Historicis Latinis refert, S. Odonis vitam, tum prosa tum carmine ab dicto auctore conscriptam esse, fidem faciens ex eo; quod legerit apud Thomam James, extare in Mss. Cantabrigiæ in collegio S. Benedicti. Consentiunt quoad Vitæ auctorem Molanus in Annot. ad diem VII Februarii, addens claruisse anno 1074; & Maihewius in Trophæis Sanctorum Bened., qui addit, vitam illam Ms. Cantabrigensem, nondum editam fuisse. Denique Mabilio, etsi, inquit, hujus vitæ scriptor antiquitatem vel ex ipso Ms. codice sapiat, non tamen ejus nomen ætatemve signat Thuano-Colbertinus, ex quo hanc vitam descripsimus. Is auctor mihi videtur esse Osbernus, Cantuariensis monachus sub Lanfranco Archiepiscopo; & pro hac opinione citat Pitseum. Ita ille Sec. V Act. Bened. pag. 288; cujus exemplar perfectissime consonat cum nostro, studiose a me cum priore collato; tametsi aliunde huc ad Bollandum transmisso, nimirum, ut notatum reliquit ipse, simul indicans ejus originem; Ex Ms., inquit, membranaceo satis antiquo, [uno] ex quatuor, quæ mihi MDCXXXII mense Octobri concessit D. Ludovicus Moretus, ex monasterio S. Mariæ Boni Fontis, ut puto. Unde patet eumdem utriusque exemplaris primigenium esse fontem.

[20] Dubitat Mabilio an Willelmus Malmesburiensis vitam Osberni (liceat sic ipsum appellare) præ oculis habuerit, quando contexuit S. Odonis elogium lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum. [elogium metricum,] Dubium fundat in eo, quod alter ab altero discrepet in aliquibus rebus levioris momenti, ut ipse ostendit Sec. 5 Act. Ben. pag. 287. Vitæ, a Mabilione impressæ subjunguntur sequentes versiculi, qui in Ms. nostro desiderantur, æque ac in vita apud Capgravium.

Ut rosa de spinis, sic prodiit Odo paganis,
      Stigmata perfidiæ nulla parente trahens.
Contra vota Patrum fidei complexus aratrum,
      Ut bonus agricola, cordis arabat humum.
Sanguine sublimis, sublimior ordine morum,
      Clarus progenie, clarior ore fuit.
Vir sceleris purus occursabat sceleratis,
      Summi regna Patris amplificare studens.
Virtutumque phalanx illi præcordia tutans,
      Non in eo vitium passa tenere locum.
Hic precibus fusis hostilia tela fugavit.
      Qui nos dente petit, hic prece cædit aprum.
Qui super astra cluis, pro nobis Odo preceris,
      Multimodæ cladis in regione sitis.

[21] Qui vitam, quam hic damus, contulerit cum ea, [collatio vitæ nostræ cum Capg.] quæ est apud Capgravium, clare perspiciet nimium utriusque phrases, orationem, ac stylum convenire inter se, quam ut judicari possint profluxisse e diverso fonte. Interim Capgraviana brevior est, quam nostra, contrahens hinc inde sermonen, & nonnulla prætermittens, quæ in nostra narrantur, ut videre est a num. 17; ubi Regi Ethelstano, in ferventissimo certaminis æstu ob fractum gladium exarmato, de vita desperatissime periclitanti, & jamjam a Paganis obtruncando, salutem Odo & victoriam una cum gladio precibus suis reddidisse perhibetur; quorum nulla apud Capgravium fit mentio. His per commentarium hunc prævium dilucidatis, proximum sibi locum postulat

VITA
Auctore, ut videtur, Osberno, monacho Cantuariensi.
Ex Ms. membranaceo antiquo monasterii, ut putatur, Boni-Fontis, collata cum Vitis, quæ extant apud Capgravium & Mabilionem.

Odo Archiepiscopus Cantuariensis (S.)

BHL Number: 6289

EX MSS.

CAPUT I.
Natales, educatio, baptismus, ordines sacri, episcopatus Scireburnensis, impetrata Regi Ethelstano victoria.

[Odo paganis parentibus natus,] Venerabilis Christi Confessor Odo, nobilibus, sed paganis parentibus oriundus, sicut rosa e spinis floruit, vel quasi pretiosum de vilibus vasculis aroma processit. Nam ex impia illa senatorum a multitudine fertur genus habuisse, quæ olim sceleratissimum prædonem Inguarem * comitata b, navali manu in regnum Anglorum est advecta. Hos ille nativitatis principes sortitus; & eorum accuratissima educatione [ad] pueriles annos translatus, festinabat Christianorum conventicula indesinenter adire; divinos, qui ab illis dicebantur, sermones magna animi oblectatione audire; domumque revertens, quæ audierat, parentum auribus sedulo infundere.

[2] [Christianis, sacris,] Super quibus bonorum studiorum primordiis pater impius impie irritatus, prohibebat, ne omnino Christum nominaret, neve paternas institutiones Christianæ religionis veneratione immutaret. Verum ille prohibentis imperium penitus despiciens, magis ac magis ecclesiæ limina terere c, & divini verbi intento animo semina percipere, & quæ * ceperat, absque pavore domi nuntiare. Hinc iterum pater supra humanum modum exasperatus, gravissima illum correptione affligit; jusque hereditatis, quod ad illum lege primogenitorum venire debebat, subtrahit.

[3] [& liberalibus studiis] Tum puer exultans in Domino, quod talem pro ejus nomine proscriptionem subiret in terra, propter quam adscribendum se esse confideret in cælo; dimissis parentibus & parentum divitiis, nudus & omni mundano decore privatus, aufugit. Adito itaque duce quodam, nomine * Athelmo d, qui tempore regis Eluuredi e, & Christianissimus & inter ceteros Optimates regni Anglorum unus de sublimioribus erat, postulabat illius se potentia & auctoritate a parentum suorum furore defendi. Qui bona adolescentis indole gaudens, nec dignum aliquatenus esse judicans, ut tale decus paganis ritibus sub patris imperio deserviret, paterno affectu illum suscepit, defensione munivit, auxiliis necessariis simul & non necessariis fovit.

[4] Deinde Græca & Latina lingua magistris edocendum tradidit; [instituitur, ac baptizatur:] quarum linguarum plerisque tunc temporis in gente Anglorum usus erat, a discipulis beatæ memoriæ Theodori f Archiepiscopi profectus. Factusque est in utraque lingua valde gnarus, ita ut posset poëmata fingere, prosam continuare *, & omnino quidquid ei animo sederet, luculentissimo sermone proferre. Post hæc Sacramento baptismatis renatus, clericali tonsura decoratus, usque ad subdiaconatus ministerium Domini sui admonitione perductus est. In quo gradu per aliquot annos ita sanctitate vitæ & prædicationis sinceritate pollebat, ut quicumque illum agnosceret, Spiritus Sancti templum esse non dubitaret, omniumque testimonio dignus esset, qui ad altiora Ecclesiæ ministeria, licet ætas ejus, quantum ad instituta canonum spectat, hoc prohiberet, provehi deberet.

[5] Unde suasus a Domino suo, ut ad sacerdotium se sineret transferri, [ordinibus initiatur.] quatenus ab illo divinum officium quotidie audiret, cujus vitam castissimam, manus vero munditiæ plenas agnovisset, ille objecta immatura ætate, quantum potuit obstitit. Postmodum vero ratione simul & antiquorum exemplorum auctoritate victus, religioso desiderio cessit: leviticam stolam humero circumdedit: parvoque tempore elapso, summorum quoque mysteriorum sacrator accessit.

[6] Ex quo tempore tam ipse Dux, quam ceteri pene omnes regalis palatii Principes, [Romam profectus] in summa eum veneratione habere, secreta male actæ vitæ ei aperire, & de his emendandis ejus consilio libenter credere. Interea Dux Regi suggessit, habere se desiderium proficiscendi Romam, & sanctis Apostolis ibidem supplicandi; moxque regia licentia simul ac munificentia donatus, adjuncto sibi venerabili Presbytero Odone, cum magno comitatu profectus est. Sed cum itineris aliquantulum peregissent, acerba tactus infirmitate, acriter cœpit ægrotare, adeo ut vix reciproci flatus posset aëra spirare.

[7] Cumque per sex continuos dies & languor augmentum, [Ducem Athelmum,] & commeatus acciperet detrimentum, septimo jubet omnem turbam cœpta via progredi, solo Odone secum retento, cujus ope in præsenti periculo maxime indigebat. Quem ad se, post relictos illos, flebili voce clamatum, orat, ut pro sui liberatione Domino preces effundat, referens se indubitanter credere, quod nihil ei divina pietas denegaret, quem a puero in magna gratia acceptum haberet.

[8] Tunc venerabilis Odo, animo ad Deum erecto, [periculose ægrotantem,] toto corpore terræ procumbit, magnosque divinæ clementiæ singultuum imbres effundit: surgensque de solo, postulat sibi repletam vino phialam deferri; super quam invictæ Crucis signaculum edens, humiliter vinum viro porrexit; atque ut in Domino per omnia confideret, fideliter admonuit. Bibit itaque homo, quod erat in calice; & eodem momento cum redderet phialam, redditam sibi omnimodam sentiebat medelam.

[9] [sanum suis restituit.] Proinde curvatus ad genua Presbyteri, gratias refert, ascensoque equo præmissos comites volucer insequitur: quos celeri cursu viam terentes, sequenti die impigro & ipse volatu attingit. Viso autem illo, omnes præ gaudio lacrymas fundunt; sed præstitæ salutis auctorem cognoscentes, amplius mirantur. Romuleam igitur ad urbem usque progressi, & inde ad patrios lares feliciter reversi, immensam tum Regi, tum ceteris in palatio degentibus, in adventu suo lætitiam præstant.

[10] Post dies, Duce g ipso, ac post Ducem præfato Rege, h de præsenti vita sublato, Edwardus filius ejusdem Regis, in regnum successit, [A rege æstimatur,] & illud pluribus annis prudentissime rexit. In cujus diebus venerabilis Odo Presbyterii gradum, officio simul ac vitæ sanctitate insignis, administrabat; Regi notus, & acceptus ei & omnibus admirandus, ad omnes benignitate ac mansuetudine diffusus, omnium moribus juxta Apostolum se contemperans; ut omnes Christo lucrifaceret. Ubi autem Rex Edwardus huis vitæ modum posuit i, Ethelstanus, filius ejus, regni habenas sortitus est. Vir vero admirabilis Odo vitam, ut diximus, virtutum per omnia agens, magnus ab omni populo habebatur. Nec enim civitas super montem posita, vel lucerna in candelabro lucens, poterat abscondi.

[11] [fit episcopus] Hinc processit, ut sanctitatis ejus fama, quotidie augmentando magnificata, ad aures quoque eximii Regis Ethelstani, mira cum laudis exaltatione sit perlata. Qui hominem ad se evocatum, & vere Dei famulum esse certissime agnitum, suis eum amicitiis jungit, ac secretorum suorum præ ceteris conscium facit. Inter hæc, sedes episcopalis, quæ tunc temporis Scireburnæ, nunc autem Seresberiæ est, Pastore viduata est. Sciens itaque Rex Odonis vitam, Pontificatu omnino dignissimam, eum de suscipiendo episcopatu interpellare, ac ut ovium Dei pastor Apostolicus loco defuncti fieri acquiesceret, magno cœpit studio renitentem obsecrare.

[12] [Schireburnensis.] Quid moror? tandem Ecclesiæ ac regiis precibus victus, quod sibi nimium grave testabatur, Pontificale officium in præfata Scireburnensi Ecclesia pontifex factus, administrare consensit. Præsidebat his diebus loco, dignitate, auctoritate & officio ecclesiæ Cantuariensi vir bonus & strenuus, Wulfelmus k nomine, qui huic Regis, Cleri ac plebis electioni animo libenti consensum attribuens; eum pro suo jure in illam, ad quam electus erat Pontificii dignitatem, debito cum honore sacravit.

[13] [Ejus dotes,] Sacratus autem & insignibus sacerdotalibus sacerdotaliter infulatus, quam gloriosum Deo habitaculum se præbuerit; quam erga animarum sibi commissarum lucra solicitus fuerit; nescio utrum aliquis digne valeat eloqui, quantacumque sagacitate præditus ingenii. Unde quid de illis simplicitas puræ mentis advertere possit, scribere nolo: tantum opera miserentis Dei, quæ in servis suis placita sibi simplicitate inhærentibus, operari in beneplacito suo dignatur, eis consideranda propono.

[14] Anno inter hoc, Dominicæ Incarnationis nongentesimo trigesimo octavo; [Regi Ethelstano] regni autem Ethelstani, victoriosissimi Regis, quarto decimo, congregatus est adversus regnum Anglorum, immensus paganorum exercitus, profanis legibus suis subjugando enervare, & enervando volens annihilare sacratissimas, quas Angli servabant, leges Christianorum. Quibus nominatus Princeps, valida armatorum manu stipatus, occurrens, pugnæ se dedit, & diutissime ac atrocissime pugnatum utrimque est. Duxerat autem secum in aciem Rex sanctum Odonem, ejus meritis se multo maxime quam militum copiis confidens, hostem victurum.

[15] Dum igitur hinc inde strages gravissima fureret & ærumnosa, [a paganis ferme devicto,] res luctuosa contigit. Quo etenim Rex ipse pugnabat, juxta capulum gladius confractus est, & Regem quasi inermem hostibus exposuit. Inter hæc Odo, a pugna remotus longiuscule, stabat, ore & corde pro salute Christiani exercitus Christo supplicans, & vultum, manus ac lumina Cælestibus pro hoc ipso indefessus extendens. Quid itaque Rex in tali eventu facere posset fluctuabat: ut se armaret, suorum quemquam exarmare, nefas judicabat.

[16] Pars igitur adversariorum, ubi Regem fracto ense stare advertit inermem, [sed periculis erepto,] fugam quam inire cœperat, versis vultibus in pugnam acriori cæde vindicare aggreditur. Tum subito intonat æther a clamore multitudinis, ut Deus succurreret, & celeri gressu Odo venerandus accurreret, vociferantis. Advolat, & quidnam sibi velit Rex a se fieri, lassabundus interrogat. Audit, & statim Regi taliter inquit: Quid est hoc? Quo intendis? Ensis tuus in latere tuo integer pendet: & tu eum fractum esse conquereris. Redi ad te: ad vaginam manum extende; exere illum; & ecce dextera Domini erit tecum. Nec formides, quia non prius continget solis occubitus, quam adversarios Domini tui, qui contra te insurrexerunt, fuga involvat aut interitus.

[17] Ad hæc quique audientium grandi stupore attoniti, [victoriam dat.] deflexis luminibus viderunt, quem prius non viderant ensem in latere Regis pendentem: quem Rex, in Deo confortatus, arripiens, dextra lævaque cunctos occursantes aut debilitavit, aut fugavit, aut morti funditus tradidit. Itaque juxta verbum Dei famuli factum est, ut simul & sol occumberet, & Regi de hostibus victoria proveniret. Quid hinc gratiarum, quid laudum, quid votorum Deo per fidelem servum suum Odonem, per Regem, per victorem exercitum, per totum regnum, quo magnitudo istius victoriæ perlata est, sit persolutum, quis enarret? Magnificentia facti docebit audientes, quia non facile quisquam l.

ANNOTATA.

a Sic etiam legit Mabilio, pro Danorum, quod habet Capgravius.

b Alfordus ad an. 866, primo, inquit, ingrediuntur insulam duo illa naturæ monstra, Inguar & Hubba, quos ex Hutindonio dicit fuisse strenuissimos & crudelissimos. Inguar erat ingentis ingenii; Hubba vero fortitudinis admirandæ.

c Apud Capgravium additur, non desiit, quod hic potest subintelligi.

d De illo Commentarius prævius.

e Pro Elfredo seu Alfredo apud Capgravium perperam suppositum esse Edwinum, disces ex commentario prævio, num. 2.

f Theodori in Angliam adventum describit Alfordus ad an. 668, num. 1 ex Beda. Et anno sequenti num. 3, loquens de schola Græca, quæ dicitur a Theodoro apud Crecoladam vel Græcoladam erecta, ita vocatam urbem a Græcis, ibi Græcas litteras docentibus, dicit ex Godwino conjecturam esse, eos tandem migrasse Oxoniam, 20 circiter milliaribus inde distantem, ubi celeberrimæ postmodum academiæ fundamenta jecerint. Ibidem etiam ex eodem Godwino refert, inter magnam librorum lectissimorum, tam Latinorum quam Græcorum copiam, eo allatam, repertum fuisse Homerum, tam accurate & tam nitide conscriptum, ut vix credatur exstare hodie, vel inter impressa, aliud aliquod exemplar, isto vel pulcrius vel castigatius.

g Anno 898 Athelmum, Wiltunensem Comitem, decessisse, novem noctibus ante mediam æstastem, tradit Chronicon Saxonicum.

h Anno 901 decessisse Elfredum, sex noctibus ante omnium Sanctorum festum, dicit idem Chron. Sax. cui & eodem anno Eduardum successisse scribit.

i Chronicon Saxonicum signat annum 925.

k Actum de illo in Comm. prævio.

l Nihil de hac victoria apud Capgravium. Sensus hic mutilus tam in Ms. nostro, quam apud Mabilionem.

* al. Hynguar.

* al. perceperat.

* al. Ethelelmo

* forte concinnare.

CAPUT II.
S. Odo, factus monachus, creatur archiepiscopus Cantuariensis: miraculum pro Eucharistia; aliud miraculum; punita Regis Edwii libido; S. Dunstani episcopatus.

[Eadmundo cogenti] Gloriosus autem Odo magnæ dehinc admirationis apud omnes habitus est, & vere præclarus Israëlita comprobatus. Post paucos hujus insignis victoriæ annos Ethelstanus bono fine præsentem vitam finivit a; & frater ejus Eadmundus locum decedentis, Rex factus, obtinuit. Hinc germani sui vestigia in bono æmulans, bonos quosque summo studio diligebat, & eos sibi familiares effectos, in his, quæ Christianum Regem decebant, syncero ac libenti animo audiebat.

[19] [ad cathedram Cantuariensem,] Præclare igitur inter alios beatus Odo ejus familiaritate potitus est, & ab eo pura mente dilectus. His diebus Uulfelmus Pontifex Cantuariorum, cunctis mortalibus debitum vitæ finem, sortitus est. Ne igitur tanta sedes plus æquo pastore careret, reverendum Odonem Rex convenit, suadens quatenus desolatæ Ecclesiæ per susceptionem super illam curæ pastoralis subveniret. Obstat ille, nec ullum suadenti præbet assensum. Dicit enim & indignum se tanta re; & si dignitas aliquatenus adspiraret, tamen ne Pontifex ecclesia sua relicta, ad aliam migret, canonum fatetur auctoritate prohiberi.

[20] Contra quæ, & notam omnibus probitatem illius, [reluctatur] Rex edisserit; & quod beatus Apostolorum Princeps Petrus, de Antiochia Romam translatus fuerit, multique alii, juxta veterum monumenta librorum, sedes suas, ratione cogente, mutaverint, luculento sermone proponit. Et adjecit: Hujus quoque rei exemplum penes nos satis idoneum & clarum habemus, viros videlicet sanctos, Mellitum b dico, Antistitem Lundoniensem, & justum Rofensem, Cantuariam simili ratione, qua te sedem mutare suademus, fuisse translatos.

[21] Victus in his Pontifex sanctus, aliud suæ contradictionis argumentum opponit. [nisi prius sit] Cum primi, inquit, Patres ipsius Ecclesiæ, qui & Christianitatem regno Anglorum attulerunt, & omnes qui eis successerunt usque in præsens, monachi c, ut omnibus constat, extiterint; ego tam antiquam, tam sanctam, tam Deo acceptam, & tantorum Patrum auctoritate roboratam consuetudinem, mutarem, infringerem, annihilarem? Absit: imo noverit tota Britannia, & quæ adjacent insulæ omnes, me nullo umquam pacto consensurum, ut ipse in clericali habitu constitutus, per pontificatum ecclesiæ Cantuariensi præsideam, cui nullus antehac, qui monachus non fuerit, scitur præsedisse.

[22] Attamen quia me, ut intelligi datur, non tu solus, [monachus.] sed multi vocant, ut ibi Pontifex fiam; nec meum est illis reluctando penitus contradicere, ne in eum, qui in ipsis habitat, Deum offendam; commendans conscientiam meam ab omni istius honoris ambitione vacuam Deo, sanctum propositum monachicæ religionis, quoad ab ineunte ætate desideravi, nec adipisci variis causis impedientibus merui; hac saltem, ut interim ita putetur, occasione assumam.

[23] Postmodum vero de pontificatu, quo de agitis, [Petito atque impetrato] ipse, cui cuncta cordium secreta patescunt, agat, & hunc in eo constituat, quem idoneum ad hoc sua sapientia probat. Hac Viri sententia Rex non modice exhilaratus, laudat sanctum propositum ejus, laudat constantem virtutem animi ejus; laudat admirandam & inimitandum * exemplum magnæ humilitatis ejus. Destinantur igitur post hæc sub celeritate nuntii ad abbatem cœnobii S. Benedicti Floriacensis, sanctæ religionis habitum ad opus Episcopi juxta præscriptum negotium exquisituri.

[24] Fama siquidem religiosissimæ conversationis, quæ apud Floriacum ipsis diebus quaque terrarum ferebatur, [monastico habitu,] omnino fervens; & e contra studium ejusdem religionis, quod ob multiplices diversorum eventuum casus in Anglia usquequaque cœperat defervere; illuc mitti, & inde cupitæ religionis effectum persuasit expleri. Quod & factum est. Abbas quippe loci ipsius, audito nuntio lætissimus efficitur: assumptisque secum nonnullis de Fratribus suis, prospero cursu mare transvectus d Angliam ingreditur. Antistitem Odonem, Deo in cunctis placere studentem, alacer adit: & ei, quam desiderabat, sancti propositi vestem devotissime tradit. Spectabilis igitur Pontifex Odo, monachus habitu factus, qui jam olim monachicæ vitæ sacris fuerat actibus decoratus, quin jugum Domini super totam Angliam a Rege & regno invitatus, imo compulsus susciperet, factus Antistes Cantuariensis, recusare ultra non potuit.

[25] [creatur archiep. Cantuariensis.] Qualiter ergo suscepti regiminis officio usus sit, qui nosse desiderant, ex vita ejus, quæ & qualis ante sacerdotium & in sacerdotio fuerit, paucis supra digessimus, sicut æstimo, possunt advertere. Extitit enim & sanctitate laudabilis, & sapientia admirabilis, & constantia singularis. Rege autem Eadmundo in domo sua malitiose interfecto e, frater ejus Edredus f, Imperii dignitate functus, a glorioso Odone Cantuariorum summo Pontifice in Regem sacra est unctione g perfusus.

[26] [Regem Edredum ungit,] His diebus vir præcipuæ probitatis Dunstanus h, Glastoniensis cœnobii dignissimus abbas, magnus apud Regem & honorabilis omni populo habebatur. Beatus autem Odo moribus & ætate grandævus, religione & industria pollens, auctoritate & modestia præstans, Christianis legibus totum regnum prudentissime nobilitabat. Rex ipse Deum timens, bonos quosque speciali amoris dulcedine fovens, malos vero ne sua tyrannide bene agentes conturbarent, fortiter premens, boni Principis mores & actus exequebatur. Hoc ferme tempore quidam Clerici, maligno errore seducti, asseverare conabantur, panem & vinum, quæ in altari ponuntur, post consecrationem in priori substantia permanere, & figuram tantummodo esse corporis & sanguinis Christi, non verum Christi corpus & sanguinem.

[27] [Eucharistiæ adversarios] Quorum enormem perfidiam Beatus Odo destruere cupiens, dum quadam die in conspectu totius populi sacrosanctis Missarum solenniis devotus intenderet, expressis lacrymis Dei omnipotentis clementiam in suo ministerio affore postulavit, quæ ad depellendos hominum errores, substantivam divinorum mysteriorum declararet proprietatem. Cumque ad confractionem vivifici panis ventum fuisset (o ineffabilem Dei miserationem! o præsentem æternæ majestatis ostensionem!) confestim namque inter manus Pontificis, fragmenta corporis Christi tenentis, sanguis guttatim defluere cœpit.

[28] [miraculo] Stans itaque Pontifex, & præ gaudio uberes lacrymas fundens, innuit adstantibus ministris, ut illi potissimum propius accedant, qui nuper in fide titubaverant. Vocati igitur celeriter adsunt, atque in tantarum rerum consideratione perterrefacti, pavitanti voce exclamant: O te inter omnes homines felicissimum hodie, cui filius Dei semetipsum in carne dignatus est revelare! Et rursum; Exora, inquiunt, Præsulum i Pater, exora Domini majestatem, ut in pristinam formam præsens sanguis commutetur, ne nos propter infidelitatis errorem ultio divina sequatur.

[29] [convertit.] Oravit ergo Sacerdos; post orationem ad aram respexit; & ubi dimiserat sanguinem, consuetam vini reperit speciem. Sumptis autem cælestibus Sacramentis, lætantibus cunctis, qui tantis interfuere spectaculis, præcepit Pontifex pro testimonio tantæ virtutis, omnes undecumque pauperes aggregari, & solenne convivium eisdem præparari. Ipse autem cum suis in magna gratiarum actione lætitiam agebat; propterea quod omnis error de Dominico corpore in pectore suorum abolitus fuisset; nec ultra panem in altari positum, verum Christi corpus esse diffiderent, qui verum sanguinem inde manare conspexissent.

[30] Aliud quoque divinum revera miraculum in Ecclesia, [Aliud miraculum] cui præerat, fecit; imo ipse non fecit, sed qui solus habet divinitatem, in illo fecit. Nam tectum ejusdem ecclesiæ nimia vetustate corruptum, semiruptis per totum partibus pendebat. Quod ille renovare cupiens, murum quoque in porrectiorem celsitudinem exaltare desiderans, congregatis artificibus præcepit, & quod dissolutum desuper eminebat penitus tolli; & quod minus in altitudine murus habebat, jussit extolli. Sed quia Clerus ac populus absque divino servitio esse non valebat, & tantæ magnitudinis templum non reperiebatur, quæ ad capiendam numerosæ plebis multitudinem sufficere videretur, deprecatus est Pontifex Dominum, ut quousque opus inceptum, consummatum fuisset, nulla aut infusio imbrium, aut vis ventorum infra parietes ecclesiæ descenderet, quæ eos a divino opere prohibere valeret.

[31] Factumque est, ut in tribus annis, quibus ecclesiæ muri in altum porrigebantur, tota fabrica desuper pateret, [in restauratione templi.] nec tamen, non dico infra ambitum solius ecclesiæ, sed nec intra muros totius civitatis imber aliquando descenderet, qui vel Clerum in ecclesia consistentem ab officio præpediret, vel populum ad ecclesiam concurrentem aliquatenus posset ab incepto cohibere. Eratque res digna spectaculo, cum videres omnia civitatis pomœria aquis infundi, & ejus mœnia nulla pluviarum inundatione madefieri k.

[32] Cum ergo Rex Edredus transitoriam vitam vita perenni permutasset l, Edwius * filius, [Edwium regem] supra memorati Regis Eadmundi, in Regem electus est. Qui moribus & ætate juvenculus, juvenum, quos sibi comites atque satellites associaverat, mox cœpit consiliis uti, spretis senibus, quos vita, moribus & ætate, magna præditos industria & auctoritate constabat. Unde correptus a fortissimo milite Christi Odone, aliquantisper se temperabat, verens ne, si illum omnimodis non audiret, regiæ dignitatis benedictionem ultra votum suum sibi dare differret. At ubi eadem benedictione potitus est, illico quasi effrenis effectus, omnes cordis sui sequebatur affectus.

[33] Factus est igitur voluptatum magis quam Dei, [libidinosum] luxuriæ quam sobrietatis, libidinum quam castitatis amator. Ibat itaque juxta desideria cordis sui, & iniqua gerens, a suis benedicebatur. Super hæc, ea die, qua regni coronam in conspectu totius Ecclesiæ in capite gessit, gravis infamiæ notam tantæ gloriæ & sibi ingessit. Cum enim post officium ecclesiasticum una cum Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, ceterisque regni Principibus jam pransus sederet, subito exsilivit, & relicto consortio omnium, in secretiorem sese cameram contulit, duarum feminarum, illic eum operientium, stupri ardore succensus, infandum consortium expetens. Quæ res considentium mentes magni pudoris mœrore dejecit.

[33] Habito autem consilio inter eos, quid facto opus esset, [tum Dunstanus] missus est ab Archiepiscopo & Primoribus is, cujus superius mentio facta est, venerabilis Abbas Dunstanus, Regem ab illicitis amplexibus abstrahere, & ad regiam sedem inter Principes revocare. Quod & factum est. Quapropter Rex, vehementi furore turbatus, Dunstanum suis omnibus spoliatum, exilio damnavit, & extra Angliam trans mare fugavit. Fecit & alia innumera mala, quæ quoniam alias latius, licet non omnia digesta sunt, hic tantummodo paucis ea tetigisse sufficere ratus sum.

[34] [tum ipse Odo] Quæ miles Dei omnipotentis Odo æquanimiter ferre non valens, iniquitatum illius publicus hostis effectus est. Siquidem ubi eum nec admonitionibus suis, nec obsecrationibus suis, nec increpationibus suis acquiescere velle, ut se corrigeret, vidit; Pontificali auctoritate usus, unam m de præscriptis mulieribus, quam & amplior potentia, & obscœnior impudentia dehonestabat, & notiorem hominibus fecerat, quaque nimium contumeliosis amplexibus Rex frequentius abutebatur, missis militibus, a curia Regis, in qua mansitabat, violenter abduxit; & eam in facie deturpatam ac candenti ferro denotatam, perpetua in Hiberniam exilii relegatione detrusit.

[35] [corrigere conatur,] Quæ tamen cum post nonnullum temporis intervallum, jam obducta in cicatricem corporis forma, [sed] adhuc hiante impudicæ mentis deformitate, relicta Hibernia Angliam rediit, & Glocestram, cæcati cordis obscuritate imbuta, pervenit. Ubi ab hominibus Servi Dei comprehensa, & ne meretricio more ulterius vaga discurreret, subnervata n, post dies aliquot mala morte præsenti vitæ sublata est. Erat quippe summus Pontifex Odo vir virtutum robore, & grandævitatis maturitate ac constantia fultus, & omnium iniquitatum inflexibilis adversarius. Non hunc alicujus gaudii secularis illecebræ, non hominum minæ, non cujusvis damni perpessio poterat a rectitudine deterrere.

[36] [sed frustra.] Quapropter, quia nec sperabat aliquid, nec expavescebat, omnium impotentium iram exarmabat. Edwio autem Rege (si Rex nominandus est, qui nec se, nec alios regere novit) Edwio, inquam, Rege, regno pro suis criminibus eliminaro o, & misera morte damnato p, Eadgaro fratri ejus thronus regius super totam Angliam confirmatus est. Hic omnes pene antecessores suos morum probitate præcedens, cunctas iniquitates, quæ diebus fratris sui emerserant, compressit, evertit, & pro posse, in nihilum egit.

[37] [Dunstanum ab exilio revocatum,] Præterea, mox ubi regnum obtinuit, reverendum Abbatem Dunstanum ab exilio revocavit q, & eum in episcopatum Wigorniensem promovit. Qui electus Pontifex, in gradum suscepti honoris consecrandus, Cantuariam pro more advenit; seque ab ipsius sedis Antistite, beato videlicet Odone, sacrari expetiit. Annuit ipse libens. Verum, ut sanctum Episcopum spiritu prophetiæ pollere in dubium nulli veniret, hominem, qui ad Wicciorum Pontificatum promovendus advenerat, in Pontificem Cantuariorum sancti Spiritus operatione promovit.

[38] [episcopum consecrat] Super quo a circumstantibus, cur sic ageret, inquisitus; Scio, inquit, filii, scio, quid operetur in me Deus. Et hunc quidem Wigorniensis provincia, me vivente, Pastorem habebit; sed tota Britannia eodem, me defuncto, rectore gaudebit. Nec enim lege stringitur sancti Spiritus donum. Quæ prophetia, quam vera extiterit, ecclesia Dei, quæ ejus regimine, sicut prædixit Episcopus sanctus, diu postmodum gloriata est, & usque hodie sacratissima illius intercessione munitur; optime novit.

[39] Talibus igitur bonorum gratiis spectabilis vir Odo, a Domino sublimatus, nequaquam se propter merita operum suorum, extulit; sed semper ad meliora proficere studuit, quæ retro sunt, oblitus, & in ea, quæ ante sunt, extensus, sequebatur ad palmam supernæ vocationis Dei, populumque sibi commissum, more segetum feracium, cælesti doctrina, quasi pluviali gratia, quotidie irrigavit; quousque animam illius Rex in cubiculum suum introduceret, & torrente voluptatis suæ inebriaret.

ANNOTATA.

a De morte Ethelstani, initio regni Edmundi, & obitu Wulfelmi instruet te Commentarius prævius.

b Vitam S. Melliti illustravit Henschenius die XXIV Aprilis.

c Plura de hac re dabit Commentarius prævius.

d Abbatem Floriacensem in Angliam venisse ad Odonem, etiam legitur apud Capgravium. Willelmus Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum habet, Odonem ipsum, transito mari, apud Floriacum monachilia accepisse, suffragante ei Bromtono apud Mabilionem: hic autem addit, scriptori Vitæ hujus consentire Gervasium, Dorobernensem monachum.

e Mortem ejus refert Chronicon Saxonicum anno 946, ejusque regno tribuit 6 annos cum dimidio, contra Alfordum, non dantem nisi 5 cum dimidio: apud quem disce historiam funestæ hujus cædis ad annum citatum.

f Edredum vere Regem Angliæ, non autem protectorem solummodo vel administratorem fuisse, probat Alfordus ad an. 946, adversus Foxium: ubi & dicti Regis laudes contexuit.

g Alfordus ad an. 946 scribit ex Florilego, In Kingstona, villa regia, regni diadema a beato Odone, Archiepiscopo Cantuariensi suscepisse XVII Kal. Sept.

h Dunstanus inter Sanctos Angliæ celebratissimus habetur. Vitam ejus duplicem illustravit Henschenius ad diem XIX Maii.

i Forte paululum. Vide Mabilionem.

k Brevissime hæc narrat Vita apud Capgravium.

l Hoc anno [CMLV] decessit Edredus Rex, festo S. Clementis in [ætatis] vigore. Regnavit autem IX annis cum dimidio. Ita Chron. Sax.

m Capgravius etiam nomen tacet. Vocatur Elfgina al. Alguia apud Spelmannum in Conciliis tom. 1. pag. 430.

n Respondimus in Comm. prævio ad observationem Spelmanni, qua videtur hic arguere Odonem pœnæ illatæ præter morem ecclesiasticæ censuræ.

o Refertur Edwii excommunicatio apud Spelmannum Concil. tom. 1, ad annum 958.

p Baronius occasione mortis Edwii, seu, ut ipse scribit, Eduini Regis, quam signat anno 959, natum memorat ex Regina sancta, cujus precibus factum, ut in fine suorum scelerum pœnitens, ex hac vita discesserit: ubi etiam narratur, factum esse precibus S. Dunstani, quem afflixerat, ne penitus ad inferos damnaretur.

q Anno 957 S. Dunstanum ab exilio revocatum, testatur Chronicon Sax.

* Mabil. legit imitandum.

* Al. Eadwicus, Edwinus, Edwis.

CAPUT III.
Sancta Odonis mors; successor archiepiscopus simoniace promotus, ejus sepulcrum temerare ausus, dire punitus; columba super tumulum Odonis visa a S. Dunstano successore; elogium ejus metricum

[Moritur.] Raptum igitur ex hoc seculo luculentissimum sidus urbis Cantuariæ Odo, gaudentibus Anglis, sedem petiit supernæ ac gloriosissimæ civitatis, ubi sempiterna exultatione lætatur, & Christi faciem ineffabilis suavitatis dulcedine contemplatur, securus jam de præmio sui, atque de filiorum suorum salute solicitus. Obiit a autem præsentibus universis Ecclesiæ Christi filiis, quibus etiam flentibus promittebat, quod bonum illis Pastorem post obitum suum Dominus esset provisurus.

[41] [Successor Odonis Simoniacus,] Post cujus transitum obtinuit locum summi sacerdotii Elffinus, Wentanus Episcopus, cognomento Lippe, data pecunia Principibus, qui primi erant in palatio Regis Eadgari. Nam & ante Odonem magna ad rapiendum sacerdotium cupidine agebatur, sed bonorum constantia Episcoporum impediebatur. Unde cum die adventus sui Cantuariam, solenni processione susceptus fuisset, accessit ad sepulcrum Viri Dei; stansque super illud, ita furialibus verbis defuncto exprobravit, dicens:

[42] [mortuo insultans,] Inepte, ecce tu mortuus es, & sub tellure putridus jaces; & ego cum voluero de te potenter triumphabo. Te vivente summus Anglorum Pontifex esse nequivi, te obeunte factus idipsum sum, juxta quod olim esse concupivi: & inde, male ac decrepite senex, nullas gratias habeas; quia si ultra vivere potuisses, nec mihi nec ulli, vel participium habiti honoris tui, concedere voluisses. Ita ille palam in præsentia eorum, qui aderant, dixit; & baculo tumbam Sancti percutiens, stulto * furore, quo tenebatur, accensus, inde recessit.

[43] [jubetur in somno] Sed eadem nocte dum mortalibus requies concessa esset, apparuit Beatus Odo ecclesiæ Salvatoris digno custodi, vultum lacteum habens, vestimentum vero rosei coloris, ita virum alloquens: Dormis, an vigilas? Dormivi, inquit ille, Senior venerande; sed ecce vigilo, te loquente. At ille, Vade, ait, ad electum, sed non a Deo, Episcopum Elffinum, & hanc illi legationem ex meo nomine defer: Hæc mandat tibi servus Christi Odo. Non sum mortuus, sed vivo Regi meo omnipotenti Deo. Atque ut hoc certissime experiaris, noveris quia sicut tu causa mei adhuc in carne viventis, non evaluisti ad Archiepiscopatum Cantuariensem pervenire; ita per me, in cælesti nunc regno viventem, invasum honorem in proximo perdes.

[44] [moneri] Audi ergo, quæ dicam. Quoniam hesterno die verbis mihi derisoriis exprobrasti, baculo tuo sepulcrum meum percussisti; prædico tibi, quia mare transfretabis, Alpes ascendes; sed nequaquam pallium patriarchatus sanctæ Dorobernensis ecclesiæ obtinebis; nec umquam in Apostolica ejus sede sedebis. Ille autem, qui hæc viderat, timens Episcopi sævitiam, dissimulabat ista nuntiare. Sequenti nocte apparuit ei iterum Sanctus Dei, quæ ante dixerat, dicens. Sed nec tunc, quæ audierat homo nuntiare audebat.

[45] Item tertia nocte adveniens Vir Dei, pontificali dignitate redimitus, [& tribus quidem noctibus] increpavit præfati hominis socordiam, dicens: Si vitæ tuæ prosperitatem gnarus retinere desideras, moneo, ne, quod a me jam secundo audisti, Episcopo tuo revelare dissimules. Nam si feceris, in pœna tua te non bene fecisse probabis. Tum ille experrectus & admodum perterritus, mane facto, perrexit ad Episcopum, incurvatusque toto corpore ante illum, ait:

[46] Venit ad me, Pater honorande, speciosus ut Angelus Dei, [de imminenti interitu,] gloriosus Odo, prædecessor tuus, qui hæc tibi præcepit denuntiari. Quoniam mihi, inquit, die nudiustertiano verbis illusoriis exprobrasti, baculo tuo sepulcrum meum percussisti; prædico tibi, quia mare transfretabis, Alpes ascendes, sed nequaquam pallium patriarchatus sanctæ Dorobernensis ecclesiæ obtinebis; nec umquam in Apostolica ejus sede sedebis. Quibus dictis, dimisit a se Episcopus relatorem visionis, parvipendens ea, quæ audierat, verba ineptæ, ut dicebat, comminationis. Sed evolutis aliquantis diebus, omnia evenerunt, quæ a Sancto Dei prædicta fuerunt.

[47] Mari namque propter pallium deferendum transito, [quo misere obiit.] itinere aliquamdiu prospere decurso, mox ut montana conscendit, nimio frigore solutus, equos, qui in ejus comitatu erant, necari præcepit, pedesque suos eorum ventribus immisit, existimans nimietatem frigoris tali posse remedio propelli. Sed non cessante, qui illum cruciabat, divino furore, Domini majestatem impius blasphemavit; & sic pollutum spiritum suum in mediis nivibus b exhalavit. Ita se demonstravit felix Odo Christo vivere, quem penitus mortuum infelix Elffinus ausus est credere.

[48] Hoc ita mortuo, Birthelmus, Dorsethensis provinciæ Præsul, [Huic Birthelmus,] homo nimiæ pietatis ac simplicitatis, in pontificatum Cantuariorum substituitur. Verum, ubi comprobatus est in exercendis ecclesiasticis disciplinis, omnino, quam oportebat, minus vigere, jussus, quod susceperat onus deseruit, & ad suum ovile quieturus, humilis rediit. Igitur ut sententia Domini & prophetia beati Odonis servi sui veritas esse probaretur; Dunstanus jam tunc Lundoniensis ecclesiæ Pontifex, a Rege & regno eligitur, ac in patriarchatum totius Britanniæ, glorioso Odoni dignissimus successor subrogatur.

[49] [Birthelmo Dunstanus succedit.] Cujus Dunstani, & hujus, de quo agimus, Patris Odonis illud inter alia non parvo cognoscendæ sanctitatis & beatitudinis illorum indicio est; quod Dunstano in die sancto Pentecostes Missam ad altare Domini Salvatoris Cantuariæ celebrante, Spiritus sanctus, qui super ipsum in specie columbæ apparuit, consumpto sacrificio in Australem altaris partem, ubi venerabilis Odo tumulatus jacebat, divertit, & super tumbam ejus multis intuentibus requievit.

[50] Quæ res in tanta reverentia ab ipso Dunstano habita est, [Columba super sepulcrum] ut numquam post hoc ante sepulcrum illius transiret, nisi genua flecteret. Cognomine quoque Boni in materna lingua illum deinceps vocare solebat, videlicet Odo Segode *, quod interpretatur Odo bonus. Quo cognomine etiam usque hodie ab Anglis, sed maxime a Cantuaritis appellatur.

[51] [S. Odonii.] His ita descriptis, gestæ rei series narrandi finem expostulat: quem hic quidem ponimus, & in eo Deum, qui est finis & complementum omnium bonorum, consona voce laudamus, qui nomen suum in omni gente ita glorificat, ut quicumque illum timet, & operatur justitiam, acceptus sit illi. Illi ergo sit laus & gratiarum actio, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Obiit anno 961, ut dictum in Comm. prævio.

b Male apud Mabilionem, ignibus. Nobiscum legit Vita apud Capgravium.

* al. trisulco.

* The good.

DE S. UDALRICO EP. ET CONF.
AUGUSTÆ VINDELICORUM.

AN. DCCCCLXXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Udalricus Episc. Augustanus (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Varia nominis S. Udalrici efformatio, etymon, natales, educatio, iter Romanum, vitæ institutio ante episcopatum.

[1] Augustæ Vindelicorum, vulgo Augsburg, civitatis, antiquitate memorabilis, præcipuum inter liberas imperii urbes locum tenentis, emporio insignis, Suevicæque provinciæ capitis, decus & gloria est S. Udalricus, [Varia nominis efformatio,] ejusdem in vita Præsul dignissimus per annos omnino 50, post mortem vero Thaumaturgus, & Patronus; cujus prius, quam Acta proseramus, prævie quædam in ea commentaturi sumus, sumpto principio a nominis efformatione, quam multimodis expressam invenias. Etenim Voldalricus, Voldelricus, Othalricus, Odalricus, Oldericus, Odolricus, Walricus; nec non Uldaricus, Ulricus, & si quæ sint aliæ ejusmodi expressiones, Sanctum significant eumdem, qui communiori appellatione Udalricus dicitur, & sic deinceps a nobis vocabitur.

[2] Præter nominis Udalriciani etymon, ab antiquissimo vitæ scriptore, prologo ejusdem vitæ insertum, recte observat V. C. Marcus Velserus, [etymon,] alias aliorum esse etymologias; ab Aventino in Nomenclatore Ulricum, Hyldericum, Chyldericum accipi pro eodem nomine, quod amorem regni, sive divitem amoris, interpretari possis. Verum Aventini confusio videtur merito esse suspecta, saltem quo ad duo posterior a nomina, quidquid sit de Ulrico, quod scribi etiam pro Udalrico, modo dicebam. Atque hæc de etymo nominis.

[3] Clarissimis Sanctum nostrum natalibus esse progenitum tam ex parte patris, quam ex parte matris, abunde e vita liquet. [natales,] Ac pater quidem ejus, nomine Hupaldus, Hartmanni Comitis Kyburgensis extitit filius, natus circiter annum 865, mortuus anno 908. Matrem vero S. Udalricus habuit Ditpergam, Burchardi Sueviæ Ducis filiam. Tam ea, quæ jam dixi de nobilissimis Sancti natalibus, quam, quæ breviter porro dicentur, constant ex stemmate Kyburgensium Comitum, quod ex antiquo codice Ms. bibliothecæ S. Udalrici erutum, tamquam fidele præ ceteris, rebus Udalricianis, a se illustratis attexuit laudatus Velserus, Operum suorum, in unum collectorum pag. 589. Ab instituto nostro abhorret tabulis genealogicis plus æquo indulgere: quia tamen postea de fratribus ac consanguineis sancti Præsulis nostri mentio recurret non infrequens, idcirco quædam de illis parce hic delibabimus; ut ne lectorem in decursu, eorum ignoratione, alicubi hærere contingat.

[4] De Parentibus S. Udalrici jam dictum. Liberi illorum hoc ordine enumerantur in prætacto stemmate. [genealogia,] Diopoldus, qui ibidem obiisse traditur anno 955, dein Manegoldus I; tum sequitur S. Udalricus; proximus illi Albertus I; sequitur denique Luitgarda, prima uxor Burchardi, tertii Sueviæ Ducis. Diopoldus vero Richwinum genuit, maritum Hiltigardis; Manegoldus Hupaldum II. Nec præteribo liberos dictæ Luitgardæ, quia, tametsi Kyburgenses non sint, non raro tamen recurrunt in Actis S. Udalrici. Primum locum occupat Adelbero, canonicus Augustanus, S. Udalrico in episcopatu destinatus successor. Sequuntur Reginbaldus, vita functus anno 955; Hupaldus, Manegoldus, Kunigunda monialis. Alios ejusdem stirpis surculos proferre, non est hujus loci. Velserus pro notitia Stemmatis Kyburgensium, assignat Stumpf. lib. 5, cap. 30. Observat obiter idem Velserus in notationibus ad caput primum vitæ antiquioris, a se editæ, Burchardum, patrem Ditpergæ, matris S. Udalrici, de qua numero præcedente, videri fuisse Burchardum hujus nominis primum; eumque ipsum, quem Hermannus Contractus anno 911 in conventu suo occisum ait. Addit Velserus errare eos, qui confundunt cum Burchardo II, occiso in Italia anno 926, ut tradunt Regino & Urspergensis. Contractus apud Canisium, ipsum ponit eodem anno, locum tacens. Natalibus S. Udalrici affinis est locus natalis & annus, de quibus occurrunt sequentia.

[5] Sanctum Præsulem e Suevia ortum ducere, non e Bavaria, [natalis locus,] ut vult Sigebertus, videtur abunde confici e vitæ principio, ubi dicitur natus excelsa prosapia Alamannorum. Merito itaque scribit Velserus loco proxime citato; cur eum in Bajoaria natum scripserit Sigebertus, se nescire. De loco natali in Suevia, non puto quidquam certi posse definiri. Ponamus in medio conjecturas, a Joanne Gamansio, in Actis nostris ob navatam operam pluries laudato, huc transmissas: Eximius, inquit, ille Christi Confessor, S. Udalricus quorumdam scriptorum (Stumpf. Hist. Helveticæ lib. 5 cap. 30) sententia, Kiburgi arce principe, eodem in comitatu, medio milliari Viroduro ad lævam Tesæ fluvii, præalto Turgeriæ loco sita, natus est. At enim Dilingæ sacellum ostenditur, in quo idem certe in hanc lucem editus, aut minimum educatus sit. Scribunt tamen insuper alii (Radetus in Bavaria sacra ex Sigeberto) eum in Boica natum esse. Ita illi. Porro Dilinganos natales suadere videtur frequens, &, ni fallor, assidua fere parentum Hupaldi & Dietpergæ, Comitum Kiburgensium, Dilingensium & Witislingensium, Dilingæ aut Witislingæ, loci vicini commoratio, quam exigebat peramplus utriusque comitiæ ad Wardæam usque Suevicam, & in Rhetia late vergentium dominatus. Deinde opinionem suam confirmat ex utriusque sepultura; Hupaldi quidem [in] Neresheimii monasterio, quatuor leucis Dilinga dissito; post ab ejus posteris, [& in primis] ab Hartmanno, Dilingæ ac Friburgi Comite, cœnobitis S. Benedicti ampliter dotato. Dietperga vero matter, Witislingæ terraæ mandatata est.

[6] [annus,] Certiora habemus, quo anno S. Udalricus primum vivere cœperit. Fuisse hunc, annum 890, notavit Velserus. Sigebertus signavit annum 893; cui Mabilio suffragatur in notis ad caput primum vitæ antiquissimæ, dicens. Udalrici nativitas incidit in annum DCCCXCIII, si quidem octogenarius obiit anno DCCCCLXXIII. Mirum hæc Mabilioni excidisse, qui disertissimis terminis in vita antiquissimi auctoris, a se illustrata & edita, legere potuit ac debuit, obiisse Sanctum anno ætatis 83. Igitur controversiam dirimit vetustissimus vitæ auctor, his verbis capite II ejus mortem describens: ubi ait Sanctum e vita excessisse anno Incarnationis Domini nostri, Jesu Christi DCCCCLXXIII, ætatis LXXXIII. Ergo natus sit oportet Sanctus noster anno 890; atque hoc calculo anni mortis, ætatis ac nativitatis concinne congruunt inter se.

[7] Memoriæ proditur in pluries nominata antiquissimi auctoris vita cap. 1, [educatio,] sanctum Udalricum a parentibus commissum ac traditum fuisse monachis monasterii S. Galli, ut ab ineunte ætate in timore & amore Domini quotidie adolescens, adjuncta eisdem scientia litterarum, magis in dies utrobique proficeret, & tam præclaris piæ institutionis rudimentis præluderet omni retro secuturæ ætati. Liquet ex eadem vita, præceptorem ei grammatices obtigisse, nomine Waningum, virum, ut ibidem memoratur, religiosum, grammaticæ artis edoctum, Neque hoc pugnat cum eo, quod Ekkehardus junior (prout notavit Mabilio in notis ad caput primum hujus vitæ, quam daturi sumus) Hartmannum Udalrici præceptorem vocet hic in observatione quinta. Quid enim vetat, habuisse magistros duos, alium utique grammatices Waningum, alium aliarum disciplinarum institutorem Hartmannum? Nunc Ekkehardi verba accipe apud Rerum Alemanicarum scriptores aliquot vetustos &c., ex bibliothecæ Goldasti, tom. 1 pag. 31. De S. Vodalrico, qualiter nobiscum egerit, dicta Patrum quædam audivimus, quæ quidem in vita ejus, vel tertio jam scripta non invenimus. De nobilibus enim ille, ut & ab aliis jam dictum est, natus, apud nostrates educatus est & doctus. Hic viam, qua in cælos volavit, subvolare didicit. Hic virtutibus, quas nunc operatur, præludium fecit. Sanctorum enim nostrorum Galli & Othmari, quos puerulus patres elegit, se monachis jungens, cum sanctis sanctissimus, & cum electis ingreditur electissimus.

[8] Hartmanni enim Junioris discipulus, divina præ omnibus, [progressus in virtute] Spiritu sancto prælibatus hausit. In refectorio coram Patribus, ubi vel in puncto peccare, capitale erat, lector inoffensus creber erat, quamvis canonicus, quod tamen illi progenitorum suorum indultum est gratia. Nec vero mediocris probitatis fructus tulit ex pia consuetudine Wiboradæ, Virginis & Martyris sanctissimæ, cujus vitam exhibet Mabilio in Actis Bened. ad an. 925, a pag. 42, ex tomo primo Maii de Actis Sanctorum pag. 282; a qua Virgine, tum temporis ad S. Gallum reclusæ, cum sanctus Juvenis deliberaret, ecquod præ ceteris vitæ institutum amplecteretur, petitis pro electione status monastici induciis a monachis S. Galli, qui eum Cœtui suo aggregare desiderabant; a qua, inquam, Virgine, post iriduanas ejusdem preces, audivit alio se a Deo destinari; futurum se Episcopum in orientali parte, ubi quidam fluvius duas dividit regiones, id est civitatis Augustanæ; plura se passurum dura, quam antecessores sui umquam, a paganis & malis Christianis; verum ex omnibus emersurum malis, Deo juvante, non inglorie Censet Velserus in notis hic, consultationem hanc contigisse ante annum 916, imo vero ante annum 909; quod, inquit, ex sequentibus certum fit.

[9] Annales Breves Hepidanni, monachi ad S. Gallum, [sub instructione S. Wiboradæ;] videntur in speciem adversari sententiæ Velserianæ, dictam consultationem statuenti contigisse ante annum 909: nam Annales isti referunt, DCCCCXVI Wiberat reclusam esse. Verum facilis est responsio & solutio hujus difficultatis ex verbis Hermanni Contracti apud Canifium: Apud S. Gallum B. Virgo Wiborada arctius inclusa est. Quid ni aliquod ante annis fuerit reclusa, sed non tam arcte, atque adeo non primum reclusa anno 916? Habemus itaque ex dictis locum, in quo institutus S. Udalricus, canonicatum, morum integritatem, magistros & magistram; statumque a monastico diversum. Unde intelligas errasse Wion lib. 2 Ligni vitæ pag. 285, quando dixit, S. Udalricum fuisse monachū S. Galli.

[10] Pauculis interjectis narrat auctor vitæ regressum S. Udalrici ad parentes; [iter Romanum] qui tunc sapienti capto consilio, eum Præsulis Augustensis ecclesiæ Adalberonis, dominio subdiderunt, apud quem & gratiosum fuisse, & ad munus camerarit promotum, ibidem commemoratur. Proxime illic sequitur, libuisse sancto Præsuli nostro limina visitare beatorum Apostolorum Petri & Pauli: cumque illuc pervenisset, a venerando Papa Marino bene susceptum esse, &c. Hic Rhodus, hic saltus, ut quis combinet duas hasce epochas Adalberonis & Marini Pontificis. Nam Adalbero sedit ab anno 887 ad annum 909, regnante in Germania Ludovico IV, Arnulfi filio; & secundum Hepidannum in Annalibus obiit anno 910, quod discrimen mortis parum refert ad præsens institutum. Jam vero nullus Marinus Pontifex fuisse legitur anno 909; nullus Cathedræ Petri præfuit, aliquo alio tempore, quod conciliari possit cum præsenti historia. Marinos singulos enumeremus. Obiit Marinus I anno 884, adeoque antequam S. Udalricus esset natus. Anno 943 sedere cœpit secundus. Neuter, ut liquet, cum epocha Udalriciana, de qua hic quærimus, componi potest. Primus præmature Sanctum antevertit; secundus videlicet nimium est præposterus. Atqui tamen non datur tertius aliquis Marinus P P., inter primum & secundum jam dictum intermedius. Aqua hic hæret scriptoribus; Mabilioni imprimis, qui nesciens quo se vertat, ut nodum hunc expediat, nihil habet præter interrogationem, qua quærit: An Marinus per ea tempora improborum Pontificum, quasi Vicarius Papæ, res administrabat, atque ob id Pap appellatus?

[11] [sub quo Pontifice;] Velserus in hunc locum sic commentatur: Hæc Marino nondum Pontifice facta: iniit enim pontificatum anno DCCCCXLII; contigere autem hæc anno DCCCCIX, quo Adalbero obiit. Qua ratione Sigebertus etiam conciliandus in Chronico, anno DCCCCXLII. Ubi vides attingi quidem, at non solvi difficultatem. Rem extricare conatur Cardinalis Baronius ad annum Christi 924; ita loquens de præsenti argumento: Hæc autem cum annos ante quindecim contigisse certum sit, anno nimirum Redemptoris DCCCCIX, quo plane constat Sedem Apostolicam occupatam, fuisse detentam ab infami Sergio illo, … non legitimo electo Pontifice, sed invasore; unde quem auctor nominat Marinum Papam, fortassis is tunc temporis legitimus habebatur Pontifex: sed quoniam obscurissime ea tempora transierunt, de eodem Marino, quod tunc sederit, non alibi, quam hic, mentio invenitur. Quamobrem ea fuit Velseri, doctissimi scholiastis interpretatio, ut per anticipationem ibi dictus Marinus, sit Pontifex appellatus, qui tamen sedisse reperitur post annos decem & octo. Corrigendus tamen est Sigebertus, qui adventum Udalrici in urbem sub Pontificatum ejusdem Marini Papæ recenset, anno videlicet Redemptoris DCCCCXLII, quod procul abhorret a veritate. Eamdem quoque creat difficultatem charta quædam (de qua Mabilio in notis hic) Azilæ nobilis matronæ pro Faucensi Bajoariæ monasterio, quæ data legitur anno Domini DCCCCXIX, sub Papa Marino, sub Rege Henrico, &c. Vides igitur vix aliquid de pontificatu Marini, hoc tempore determinati in vita, posse dici, nisi per conjecturas; quæ tricas si non magis involvunt, saltem minime expediunt.

[12] Jam quædam produximus supra vitæ Udalricianæ, ante episcopatum actæ, [vitæ paralipomena] paralipomena ex Ekkehardo Juniore: superaddamus nonnulla alia, ex eodem Auctore deprompta, ab aliis tribus scriptoribus vitæ prætermissa: Wiboradam inclusam coævulis se, licentia data, ad ludos parantibus, feriatis diebus furtim visitare assolitus, divinis ab illa interdum verbis & exemplis instructus est paginis. Nam quadam die cum illum ante fenestellam clausulæ stantem levissimo videret cingulo præcinctum, de suo ei paratum offerens; Castitatis, inquit, fili mi, tibi cingulum hoc laneum meum a Deo accipe, continentiæque stropheo [id est cingulo virginali] ab hac deinceps die per Wiboradam tuam te præcinctum memento. Cave autem, me tibi a Domino meo edictum ferente, ne ullis abhinc colloquiis vanis mulierculis miscearis, & si, ut facillime fit, aliquo carnis igne incensus fueris, loco, in quo fueris, mutato, Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina, mox cantaveris. Sin autem sic pacem, aliquo alio lapsu tuo vetante, non habueris, titionem seu candelam ardentem, quasi aliquid aliud agens, quærens; digitum vel leviter adure, eodemque versu dicto securus eris.

[13] Sic magistra prædurata discipulum sanctissimum futurum, ut ipse patribus narrabat, contra ignem igne præduraverat. [ex Ekkehardo] Multa sunt, quæ de doctrina Nutricis suæ (sic enim etiam vetustus eam nominare solebat) Patribus ille dixerat, quæ quia austera hujus temporis Sanctis videri possunt, & impossibilia; ne quid eis suboleat, præterimus. De cilicio etiam, quo ipsa utebatur, cujus hodie asperitatem, pro reliquiis id habentes, horrescimus, pulvillulum filio suo, ut & ipsa etiam nominabat, in abstinentiæ diebus utendum conneverat; quod interdiu in sinu gestans, noctibus ille maxillis, lapide supposito, aptare solebat. Tali ille lectisternio pro deliciis usque coram januis ecclesiæ, nocturnorum sonitum aut in sedili, aut nuda quidem expectare terra solebat. His & aliis similibus eum a pueritia assuescentem, cum & feminarum alloquia, & solita sociorum fugitasset ludicra, sanctulum illum derisorie jam abinde cœperint vocitare. Audivimus etiam de eo, quod quidem pro nihilo ab rigidis corde duci soleat, quod, cum ei graphium coævulorum quidam furatus sit, per nescio quam sub capula incuriam, sibimetipsi manum transfixerit; quam cum ille, dolore clamans exereret *, diu quæsitus & sæpe pejeratus, Vodalrici proditur stylus. Hoc tamen ille & alia de se similia, cum tegere nosset, illius meritis fieri præter altioris aliquos ingenii, quis credere nollet?

[15] Nam figuratis & interdum etiam risum moventibus, [Juniore.] non tamen falsis & inanibus crebro usus est verbis, ut cuidam scholarium elato & glorianter agenti, cum Constantiæ diaconatu pretio empto inter processores nostros progredi parans, stola indutus, sibi Euangelium eo die, nobis lecturis non sine gloria assisteret: Eja, inquit, mi sodes care, quam decenter tibi clypei fascia insidet! id ipsum tamen etiam sibi pro reverentia sui, ut nobis canonicus Euangelium legeret, concessum. Nam frater conscriptus tum vocis pulcherrimæ gratiam habebat. Diutius autem, quam ceteri coævi sui, tum pro Wiborada sua scholis inhæserat; quas tamen tandem relinquens, suique juris in possessionibus factus Augustæ, ubi canonicus ab infantia erat, in virtutum exemplis charissimus, Gallum suum crebro visitabat, fratres suos conscriptos ter in anno ipse minister paverat. Sunt quædam alia apud laudatum scriptorem de laudibus S. Udalrici; verum cum ad tempora educationis ejus non spectent, & miraculis potius accenseri ipsius debeant, opportunius illa differemus in aliud tempus, quo paullo post de pluribus aliis miraculis erit agendum.

[Annotatum]

* al. exerceret.

§ II. S. Udalrici episcopatus; scripta; epistola perperam ipsi attributa; instrumentum de restituta monasterio Campidonensi libertate eligendi abbatem; monachalis habitus; tempus vitæ ac mortis.

[A quibus S. Udalricus] Decessorem in episcopatu Augustano S. Udalricus habuit Hiltinum, post cujus obitum (qui contigit, postquam annos episcopatui quindecim, non tamen integris, præfuisset, non autem quindecim mensibus solummodo, sicut erronee tradidit Bruschius in Catalogo Episcoporum Augustanorum, qui habetur in epitome magno Operis de omnibus Germaniæ episcopatibus, tom 1 pag. 134) post cujus, inquam, obitum Sanctus noster ad Augustanas infulas evectus est, quas non tantum annis, sed meritis & virtutibus implevit. Gestare eas primo cœpit anno 923, machinatione, ut narrat auctor antiquæ vitæ, nepotis sui Burchardi Ducis, & aliorum propinquorum suorum Heinrico Regi commendatus, & ab eodem promotus, uti habes cap. 1. Fuisse hunc Burchardum, secundum Sueviæ Ducem, e vita ereptum anno 926, habetur ex Hermanno Contracto. Quo autem cognationis gradu attigerit S. Udalricum, fatetur Velserus nondum se cognoscere potuisse. Nec vero tanti est, id impensius indagare.

[16] [& quando ad episcopatum promotus;] Scribit Contractus apud Canisium, fuisse Antistitem nostrum ordinatum anno 924; quem etiam admittere debet Mabilio; cum mortuum asserat Hiltinum, S. Udalrici in episcopatu, ut diximus, antecessorem, anno eodem 924. At exiguum hoc unius anni discrimen non difficulter intelligi potest ex eo, quod habet Bruschius in Catalogo supra nominato, sic scribens: Eodem anno [DCCCCXXIII] V Kal. Januarii episcopus creatus est. Quo fit, ut eum nonnulli ad annum DCCCCXXIV referant. Hinc sane arguitur parachronismi Urspergensis, dum refert S. Udalricum successisse Hiltino, non anno 923, aut per modicam prolepsin, 924; sed anno 925, quod neutiquam admitti posse ut verum, satis probatur ex dictis. Interim observat Baillet, consecrationem Sancti nostri contigisse, festo sanctorum Innocentium incidente in diem Martis, præter usitatiorem Ecclesiæ morem, quæ solet Episcopos ordinare diebus Dominicis.

[17] [scripta;] De scriptis quibusdam, Præsuli nostro attribui solitis, nihil invenias præter incertas conjecturas. In his occurrit sermo Synodalis, parochianis presbyteris in synodis enuntiandus. Velserus eum S. Udalrico adscribit, hac ductus ratione, quod pleræque interrogationes, quas S. Udalricus in hujusmodi proponere solebat (de quo Auctor antiquæ vitæ cap. 4 videri potest) prædicti sermonis interrogationibus respondeant. Præterea, quia conveniunt locus & tempus. Sermo prædictus a laudato Velsero ad Binium, Conciliorum editorem missus, ac secundæ eorumdem editioni ab ipso insertus legitur tom. 9, a col. 803, cui subnectitur jam memorata viri clarissimi conjectura col. 806. Interim valeat conjectura illa, quantum potest, numquam tamen est plus habitura ponderis, quam quantum solet inesse opinationibus dubiis atque incertis. Nam, ut solerter observat Mabilio, dici potest id genus interrogationum capitula ab Udalrico accepta fuisse ex vulgari formula sermonis, qui in hujusmodi Synodis haberi solebat. Et certe idem sermo, paucis immutatis, Leoni PP. IV adscribitur in tomo 8 Conciliorum col. 35. Similis est item Ratherii sermo synodicus in Spicilegii tom. 2, pag. 256. Ita ille. Quibus patet incertum fieri superioris instrumenti auctorem. Alium, eumque certiorem, sancti Episcopi nostri ad populum sermonem exhibet caput quintum antiquæ vitæ.

[18] Scriptis, quæ S. Udalrici nomine circumferuntur, homines, nescio qui, [inter quæ non est epistola,] vecordes sane ac veritatis inimici, accensent impuram, ut vocat Velserus in præfatione ad Sancti vitam, nescio cujus nebulonis epistolam, Udalrici aliquando nomine venditatam: quæ adeo placere visa fuit Novatoribus, ut, teste Mabilione, auctoritatem ei conciliare conati sint, ex Æneæ Sylvii apologia ad Mayerum, quasi vero scripserit, Nicolaum Pontificem, ab Udalrico reprehensum de concubinis. Sed apage commentum: cum epistola illa Nicolao Pontifici inscripta sit, nullusque id nominis Pontifex Romanus S. Udalrici tempore vixerit. Non utique Nicolaus primus, plus quam viginti annis mortuus, antequam Udalricus sit natus; nec secundus; cum pontificatum inierit annis plus octoginta post ejus mortem.

[19] Ad Æneam Sylvium respondet Velserus, vacillare eam lectionem, [quæ ad Nicolaum PP. scripta dicitur;] neque omnium codicum fidem hæc verba tueri, cum absint ab editione Romana anni 1584. Adde, quod vetustissimus vitæ scriptor nullam prætensæ reprehensionis mentionem faciat, adeoque in nullo solido testimonio antiquitatis scriptio hæc, de qua grærimus, fundari possit. Ceterum non ignoro, sæpe laudatum Velserum afferre congruentias aliquot, quibus tamquam verosimile suaderi utcumque posse arbitratur, hanc reprehensionem ab Udalrico factam esse Joanni XII; eoque spectare verba Æneæ, siquidem is ea umquam scripserit.

[20] Absolutissimum ac perfectissimum extitisse Præsulum exemplar S. Uldaricum, [instrumentum, quo monasterio Campidonensi reditur libertas eligendi abb.] apertius constat e vita, quam ut pluribus hic prædicari debeat; quæ spirat locis variis vigilantiam singularem ac vere pastoralem, reverentiam erga Christi Vicarium, amorem erga pauperes, arctissimam victus ac vestitus rationem, contemptum sui; constantiam rebus adversis solide probatam; ædificata ac restaurata loca pia, cumulatos in religiosos viros ac-feminas propensa voluntate favores. Atque ultimum hoc punctum egregie illustrari potest, præter illa, quæ habemus in Vita, ex charta, edita a Mabilione, qua Campidonensi monasterio restituit Præsul noster libertatem eligendi abbatem, in hæc verba: Omnibus spem vitæ gerentibus, & adhuc in posterum nascentibus, notum sit, quod, primo Ottone principatum regni procurante, sanctissimæ memoriæ Vodalricus, Augustensis civitatis Episcopus, Campidonensis monasterii ovile de manu prædicti Principis suscepit, & ad ipsum, non avaritiæ vel austeritatis causa, sed pro augendo S. Mariæ servitio, paterna provisione procuravit. Per id tempus duobus electis fratribus, in eodem monasterio militantibus, Vir venerabilis sui laboris pondus commendans, Moysen legiferum vatem imitatus est, qui frequentia populi fatigatus, Aaron & Hur adjutorio sublevatus.

[21] In eadem vice S. Vodalricus unum, nomen habentem Liuterich, [bona pro sustentatione ecclesiæ,] infra claustrum fratribus Deo servientibus decanum & magistrum fieri destinabat. Alterum, Irminhart vocatum, in præpositura secularis negotii desudare præcipiebat. Huic Irminhardo, in exterioribus rebus prudenter conversanti, & dignis meritis suis bonam famam in contiguis partibus & in Regis foribus promerenti, placuit aliquod remedium suæ animæ præpararet, & ut in honore Dei basilicam fundotenus construeret. Quam ut mente disposuit, Dei adjutorio, & optimi Episcopi consilio, operis expletione perpetravit, & hanc ipsam ecclesiam, in pomerio Fratrum honorifice constructam, Deo dignus Vodalriog Episcopus in honore sanctæ Crucis & S. Herasmi & S. Nicolai Confessoris, VII Idus Maii dedicavit, & coram multitudine Cleri & populi, episcopali sententia decrevit, ut unus ex fratribus, qui in regulari vita, morum excellentia dignus fuisset, eamdem ecclesiam quotidiano obsequio provideret, & quotidie sui videlicet Episcopi annonam de cellario fratrum pleniter acciperet; dedicatoque altari Vir sanctus, omni pietate circumseptus, in legitimam dotem unum mansum in Ivoningevve, & dimidium in Lietenbere, & tertiam partem in Heimirtingen donans; & adhuc ex tali paupertate ecclesiam non posse procurari existimans, unum mancipium, quod vocabatur Modelbreth, cum novali, quod primus ex viridi sylva in nomine Cnhieboz cœpit, adjuncta manu Salechonis advocati, in hoc altari contradidit. Dehinc sacerdotali veste indutus, coram populo publice dixit: Si qua persona huic ecclesiæ vel altari aliquid horum, quæ dedimus, abstrahat, huic æternæ vitæ januam intrare non liceat, & ab hac luce sequestretur, quam in conspectu Dei omnis justus feliciter contuetur.

[22] [gestamen habitus monachalis,] Quæres, an, quam certo patet ex iis, quæ diximus paragrapho proxime antegresso, S Udalricum non fuisse monachum ante episcopatum, tam solide probari possit, talem numquam extitisse, posteaquam ad regimen cathedræ episcopalis erat evectus? Priusquam ad quæstionem respondeam, quædam censeo præmittenda. Scimus ipsum, jam Episcopum, veste monastica usum fuisse, & servata proportione ad episcopalem statum & dignitatem, fuisse addictum regulæ S Benedicti, cujus rudimenta in monasterio S. Galli hauserat. Audiatur antiquus auctor vitæ, sic loquens cap. 2 num 17. Semper cuti suæ laneum apponens vestimentum, & regulam sequens monachorum. Addit alius vitæ scriptor, nomine Berno, eum se nimia maceratione castigasse, ita ut carnem non manducaret, consentiente antiquæ vitæ auctore, ipsum multis temporibus carne abstinuisse Arctam silentii nocturni legem, quam suis præscribit S. Benedictus, accurate eum observasse tempore Quadragesimæ, tradit Vitæ antiquæ Auctor cap. 3, his verbis: Cibo vero consumpto & omnibus cum eo commorantibus lætificatis; congruo tempore completorium recitavit; insuper aliis orationibus peractis, secreta cubiculi cum silentio repetivit, & omne colloquium, nisi cum Deo & Sanctis ejus, usque ad alterius diei primam peractam, omnino devitavit. Hoc modo dies Quadragesimæ explevit, usque in diem indulgentiæ, quem dicunt Pascha palmarum.

[23] [cujus professionem numquam emisit,] Ad hæc, cum oneris episcopalis sarcinam constituisset transferre in nepotem suum Adalberonem, ad devexissimæ ætatis tempora deductus, Episcopus indumento, more monachorum formato, induebatur, quorum antea regulam multimodis virtutibus sequi consueverat, prout legitur in Vita, cap. 9, num. 67. Unde colligas, sanctum Antistitem nostrum, raro sane exemplo, in vita seculari, victu, vestituque ac ardenti perfectionis desiderio, vitæ monasticæ ideam expressisse, tametsi numquam emiserit monasticam professionem, ut constat ex Gerardi, capellani ejus verbis num. 68, jussi exponere in Synodo Ingelheymensi consilium Episcopi sui de capessendo religioso instituto: Excellentissimi, inquit, imperatores, & religiosissimi Antistites, desiderium Domini mei est relinquere seculum, & secundum regulam S. Benedicti sanctam inire vitam, & in contemplativa vita diem exspectare obitus sui. In indumento habitus exterioris potestis pro certo cognoscere voluntatem animi interioris.

[24] Refragati Patres huic petitioni, censuerunt, pergendum esse sancto Episcopo in priore vitæ instituto; [refragante synodo Ingelheymensi.] atque adeo, eum in gestamine habitus Benedictini ad mortem usque perseverasse perspicimus. Ideo Mabilio post Carolum Stengelium accenset illum Sanctis Benedictinis in Actis ejusdem ordinis, qui ultimus in Imaginibus Sanctorum Ordinis S. Benedicti cum eorumdem elogiis, notat sanctum Præsulem nostrum, non immerito inter Benedictinos numerari, cum non solum in monasterio educatus fuerit, verum etiam regulam S. Benedicti in episcopatu observaverit & habitum portaverit; licet professionem, ab Ingelheimensi Episcoporum consilio prohibitus, non emiserit.

[25] Hactenus dictis attexo chronotaxin, a Velsero editam, [Vitæ chronotaxis.] vitæque Udalricianæ præmissam, in qua præcipua sanctissimi Viri gesta annis quæque suis affixa exhibentur. Adalberone, Augustæ Vindelicorum episcopo, anno DCCCXC Udalricus natus. Puer in monasterio S. Galli eruditus est. Anno DCCCXCIX Ludovicus Arnulfi filius Rex. Anno… Udalricus, Adalberonis Episcopi Camerarius factus. Anno DCCCCIX Romam adiit, Marinum postea Pontificem convenit. Eo anno Adalberto Augustanus Ep. obiit, Hiltinus successit. Anno DCCCCXII Conradus Rex. Anno DCCCCXIX Henricus Auceps Rex. Anno DCCCCXXIII, Hiltino mortuo, Udalricus Augustæ Episcopus suffectus, V Kal. Januarii ordinatus est. Anno DCCCCXXVI Otto Magnus Rex & Imperator. Anno DCCCCXLVIII Ingelheimensis synodus, cui Udalricus interfuit. Anno DCCCCLIII Menchingæ obsessus est. Anno DCCCCLIV pacem inter Ottonem & Luitolfum filium conciliavit. Anno DCCCCLV affuit prælio, quo Ungari IV Id. Aug. internecione cæsi. Anno… Romam iterum adiens, ab Alberico honorifice acceptus est. Anno DCCCCLXXI denuo Romam adiit. Rediens Ottonem Ravennæ convenit. Adalbero ex sorore nepos, successor illi destinatus est. Anno DCCCCLXXII Synodus Ingelheimensis, Adalberonis causa circa Autumnum. Anno DCCCCLXXIII Adalbero circa Pascha obiit. Eo anno, Ottone Magno Non. Maii mortuo, successit Otto secundus Imperator. Eodem anno Udalricus, ætatis LXXXIII, ordinationis L, IV Non. Julii obiit. Anno DCCCCXCIII a Joanne XV Pontifice in Sanctorum numerum relatus est. Hactenus de gestis tempore vitæ S. Udalrici, nunc præviæ commentationis filum prosequentes, ad ea, quæ post obitum ejus contigerunt, illustranda progrediamur.

§ III. Sancti cultus Augustæ Vindelicorum, alio deinde propagatus; annuntiationes in Martyrologiis; bulla canonizationis, quæ putatur omnium prima.

[26] Ubi primum e vita excesserat S. Udalricus, singularem apud cives Augustanos, aliosque, ad quos Viri fama manaverat, sanctitatis odorem reliquisse, sanctumque dictum ac creditum fuisse, partim liquet e scriptoribus Vitæ, de quibus infra; partim e testimonio aliorum Auctorum. Hartmannus, [Primus Sancti cultus, Augustæ Vindelicorum inchoatus,] scriptor synchronus, in Actis S. Wibo radæ, tom. 1 Maii, ac dein a Mabilione editis, eum Sanctum vocat. Ditmarus, anno MXVIII mortuus, adeoque subæqualis, sanctum patrem Othalricum nominat libro 1; & lib 3 dicitur Othelricus gemma sacerdotum. Tam magna vel a primo ad meliorem vitam ingressu sanctitatis ejus existimatio mortalium animis insedit; quæ haud dubie non mediocriter conduxit ad solennem ei decernendum cultum auctoritate Apostolica, primis post mortem ejus annis, id est vigesimo nondum expleto, ut mox videbimus. Jam vero Ludolfum Episcopum, qui Pontificis Romani jussu corpus S. Udalrici tumulo extulerat, oratorium in ejus honorem construxisse, refert Mabilio ex Chronographo Magdeburgensi. Atque hæc fuerunt cultus S. Udalrici primordia, ad quorum majorem commendationem, censet idem Auctor observatione non indignum, quod Gregorius Papa VII Henrico, Aquileiensi Episcopo, qui antea canonicus Augustanus fuerat, usum pallii concedat, præter alias in festivitatibus beati Udalrici, Confessoris Christi atque Pontificis, & beatæ Afræ Martyris, citans librum 6, ep. 38.

[27] [alio postea transit,] Quid? Quod S Udalrici memoria adeo in benedictione fuerit apud Augustanos, ut ecclesiæ & monasterio ibidem perinsigni, antegressis temporibus solo S. Afræ, Virginis & Martyris nomine appellari consueto, honoris gratia & primo quidem loco adjectum sit nomen sancti Præsulis, & modo nuncupetur SS. Udalrici & Afræ, ob ejus in eo loco sepulturam & venerationem. Nec prætermittendum, publicis Augustanæ Reip. suffragiis sanctum Antistitem in patronum civitatis esse adlectum. Ad hæc, cultus ejus sacer, ad alios orbis tractus, Augustæ Vindelicorum primo inchoatus, exinde diffusius propagatus pertransiit. Huc facit id, quod in rem nostram Justus Locatelli S. I. in litteris, IX Decembris anno 1690 Tergesto datis, in diœcesi Aquileiensi celebrari [S. Udalrici] festum die IV Julii sub ritu semiduplici. Deinde pergit in hæc verba: Prope Tergestum existit parochia in pago Dolina, cujus ecclesia dedicata est S. Udalrico, qui invocatur a febricitantibus, non absque evidenti ope & auxilio: qua de causa plurimi fideles & maxime febri laborantes, eo peregrinationes instituunt, factaque vota ibi persolvunt.

[28] [etiam ad Belgas.] Quin etiam publica S. Udalrici veneratio suum quoque apud Belgas locum invenit, teste Othone Zylio nostro, ita ad Bollandum scribente: Est duobus circiter milliaribus a Bruxella pagus, S. Ulrix capelle [id est capella S. Ulrici.] Ibi S. Ulricus colitur XIV Octobris, Episcopus Augustanus, in Vitis Sanctorum IV Julii. MDCV, III Maii Illustrissimus Matthias Hovius, Archiepiscopus Mechliniensis, novam medietatem ecclesiæ parochialis Capellæ S. Ulrici cum summo altari in honorem S. Udalrici consecravit. Ita annotavit tum pastor loci D. Marcus Barlotius, alias Beaufort. Qui nunc est pastor, & ædituus, examinati a me, nil præterea norunt.

[29] [Quid Martyrologia?] Non fert animus omnes verbatim recensere Martyrologiorum annuntiationes. Suffecerit digito eas monstrasse. Romanum sic habet: Augustæ in Rhætia S. Udalrici episcopi, miræ abstinentiæ, largitatis & vigilantiæ ac miraculorum gratia illustris. Agit de eodem Baronius in Notis, citans Bedam & Adonem (auctos). Martenius & Durandus in Anecdotis suis tom. 3, referunt antiquum Kalendarium ex Ms. Lyrensis monasterii, in quo ad IV Non. Julii legitur commemoratio sancti Oldatrici Episcopi. Præterea referunt illum codices Florentini, Belinus, Grevenus, Molanus die IV Junii; quorum duo ultimi eum etiam habent die IV Julii; quo die illum quoque memorant varii alii codices, qui commemorantur in Auctariis ad Usuardum, non ita pridem editum; Catalogus Sanctorum Ferrarii pag. 816; Appendix ad Martyrologium Adonis IV Julii; Acta nostra die secunda Junii ex Ms. Leodiensi S. Laurentii, & Ms. Florario; Beckius in suo Kalendario; Denique Martyrologia Richenoviense & Augustanum in tomo nostro septimo Junii edita. Mirum, quod in codice Rosweydi locus depositionis ponatur Constantia pro Augusta Vindelicorum.

[30] Pervulgata res est, non obtinuisse a primordiis nascentis Ecclesiæ illum morem, [An bulla canonizationis S Udalrici] qui jam dudum in usu est, annumerandi homines, cum opinione sanctitatis mortuos, catalogo Sanctorum ea forma, solemnitate, atque aliis adjunctis, quæ nunc longa præparatione, rigoroso examine, accuratione summa ac delectu in canonizationibus Sanctorum tam quoad indagandas virtutes; quam discutienda miracula, adhiberi videmus. Multum quippe olim hic valebat fama publica, vox populi, judicium Episcoporum. Prius enimvero indubitatæ fidei monumentum, de solenni per Romanum Pontificem canonizatione, non videtur posse assignari, quam diploma Joannis XV, qui in frequenti plurium Episcoporum conventu, Liutolfo Episcopo Augustano oratore, rem illam proponente, Udalricum, ejusdem Liutolfi in episcopatu Augustano decessorem, Sanctorum fastis solenniter adscripsit anno 993. Qua vero forma negotium hoc fuerit actum, perspicies ex litteris Joannis Jam dicti, quas mox integras producemus. Proinde publici hujus ritus primordia ad finem seculi decimi referenda arbitramur; donec aut diploma, aut litteræ, aut aliud instrumentum alicunde eruatur, quod contra suadeat.

[31] Lego quidem, Bellarminum aliosque solennem canonizationis ritum ad anteriora tempora referre, [fuerit omnium prima, an S. Swiberti,] nimirum ad pontificatum. Leonis III, qui traditur sanctorum cœtui annumerasse S. Swibertum Episcopum. Opinio hæc nititur duabus litteris, apud Surium impressis; unis quidem Rixfridi, Trajectensis ad Rhenum Episcopi, datis ad Ludgerum Monasteriensem; quibus petit, ut modum & ordinem elevationis & canonizationis istius scriptis mandet; aliis vero, ipsius Ludgeri, petitionem exsequentis. Verum utrasque hasce litteras, tamquam commentitias, jam pridem rejiciendas probarunt Majores nostri in comm. præv. vitæ S. Ludgeri tom. 3 Martii pag. 638; a quibus deinde gradum faciunt ad demonstranda alia in canonizatione S. Swiberti figmenta. Præcesserat Christophorus Browerus in notis ad vitam S. Ludgeri, secutusque deinde Mabilio in Actis. Bened. seculi 3, part. 1, pag. 243; & rursum in Præfatione ad seculum 5 Act. Bened. pag. 67. Non majoris momenti esse videtur S. Albani Martyris canonizatio, de qua legitur apud Spelmannum tom. 1 Concil. pag. 290, hic textus e Residentiario, ut appellatur, codice Ms. Cicestrensis ecclesiæ: Anno Domini DCCXCIV sic scriptum de denariis S. Petri reperitur: Ofsa Rex Merciorum pro impetranda canonizatione S. Albani Martyris, Romam adiens tempore Adriani Papæ I, &c. Nam diu ante illud tempus hunc sanctum Christi Martyrem cultum fuisse, testantur Acta Martyrii, ex Historia Bedæ lib. 1 cap. 6 & 7 desumpta, quæ data sunt ad diem XXII Junii. Præterea de authentia dictæ narrationis non puto satis constare; cum nullo legitimo testimonio roboretur codicis vel scriptoris fides.

[32] [S. Albani,] Cæterum locus, quem sibi objicit Mabilio in supradicta Præfatione, desumptas ex libro Matthæi Parisii, de Vita Offæ secundi, non difficulter ab eodem Mabilione solvitur ex eo, quod Offa dicatur convenisse Pontificem, non ad S. Albanum inter Sanctos referendum, sed ad CANONIZANDUM ET PRIVILEGIANDUM ejus monasterium AUCTORITATE Romani Pontificis. Arctius stringere videtur locus ejusdem Parisii, qui insertus est Analectis de S. Albano tom. 4 Junii, pag. 161, his verbis: Ofsa igitur Rex piissimus … Romam tandem perveniens … Adriano summo Pontifici; sui causam adventus explicans, & de loco simul & beato Albano canonizando & magnificando, cœnobioque constituendo, devote preces porrigens, petitioni suæ Romanam de facili curiam inclinavit. Sed tanta non apparet allati loci auctoritas, ut commovere nos debeat ad desistendum a priore sententia. Nam ut nihil dicam de latiore verbi canonizandi significatu, in quo fortassis suam hic vocem accipi voluit Parisius; cum idem auctor tot seculis distet a re, quam narrat, utpote qui floruerit dumtaxat medio circiter seculo decimo tertio, quærere merito possumus, quo ex fonte hauserit suam illam de tam præpropera S. Albani canonizatione mentionem? Cur nullum citet vetus instrumentum? Cur nullum proferat auctorem antiquiorem. Omnia ista, ad faciendam fidem, hic in Parisio deficiunt: omnia inveniuntur in canonizatione solenni S. Udalrici: non mirum itaque hanc nos præ illa tamquam veram, indubitatam, atque omnium primam amplecti.

[33] [aut B. Othmari ei prævia?] Fatetur quidem Mabilio in memorata Præfatione, vero propriis accedere id, quod Ekkehardus de beato Othmaro abbate scribit, eum auctoritate Romani Pontificis in sanctum levatum fuisse. Sed aliud est, levari a Pontifice, ut sanctum; aliud, ut sanctum solenniter canonizari. Et sane laudatus Mabilio recte colligit, hunc auctorem habita ratione sui temporis, nimirum seculi XI, quo Romani Pontificis suffragium in levandis Sanctorum corporibus requiri solebat, locutum fuisse; & reddit hanc rationem, quod Iso monachus, hujus elevationis oculatus & accuratus scriptor, eam a Salomone Constantiensi Episcopo factam memoret, nulla Romani Pontificis mentione facta. Denique volens præterit Mabilio testimonium Egilwardi monachi de translatione S. Burchardi Episcopi Herbipolensis, ab Hugone Episcopo facta cum consensu Benedicti VI, & Imperatoris; quoniam; inquit, non ad canonizationem, sed ad translationem proprie pertinet. Maneat itaque id, quod probandum susceperam, primum hunc honorem, quo sedis Apostolicæ auctoritate Sancti, ut tales, denuntiari solent, obtigisse S. Udalrico. Quod haud dubie ursit Liutolfus prædictus Romæ apud Pontificem & sacrum Collegium, ut Sancti Episcopi cultus, quem ipse in sola Augustana ecclesia instituere poterat, &, sicut existimo, ibidem summöpere promoverat, auctoritate summi Pontificis latius propagaretur. Notavit etiam Castellanus in additionibus & correctionibus suis ad Martyrologium Romanum pag. 966, Udalricum fuisse primum, qui in Sanctorum ordinem relatus sit. Nunc accipe Bullam sæpe dictæ canonizationis, ad fidem Ms. exempli restitutam, atque a Velsero & Surio, deinde a Mabilione editam.

[34] Joannes Episcopus, servus servorum Dei, omnibus Archiepiscopis, [Bullæ] Episcopis & Abbatibus in Gallia & Germania commorantibus, salutem in Domino, ac Apostolicam benedictionem. Cum conventus esset factus in palatio Lateranensi pridie Kal. Februarias, residente Joanne sanctissimo Papa cum Episcopis & presbyteris, adstantibus Diaconibus & cuncto clero, surgens Reverendissimus Luitolfus, Augustæ Episcopus, inquit: Domine, sanctissime Præsul, si vobis placet, & omnibus Episcopis & presbyteris, hic residentibus, libellus, quem ptæ manibus habeo, coram vobis legatur, de vita & miraculis venerabilis Udalrici, sanctæ Ecclesiæ dudum Episcopi, & quid libitum vobis fuerit, decernatur, quia Spiritus sancti testatur præsentia & congregatio sacerdotum, certum esse, quod legimus: quia nec potest veritas nostra mentiri, cujus in Euangelio ista sententia est: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi & ego in medio eorum.

[35] Quod cum ita sit; nam nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest, [authentica] quanto magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit turba Sanctorum: sanctum namque est pro debita veneratione collegium. Cumque perlecta esset vita prædicti sanctissimi Episcopi, ventum est ad miracula, quæ sive in corpore, sive extra corpus gesta sunt, videlicet cæcos illuminasse, dæmones ab obsessis corporibus effugasse, paralyticos curasse, & quam plurima alia signa gessisse, quæ nequaquam calamo & atramento illustrata sunt. Quæ omnia lepida satis urbanitate expolita recepimus, & communi consilio decrevimus memoriam illius, id est sancti Udalrici Episcopi, & affectu piissimo & devotione fidelissima venerandam: quoniam sic adoramus & colimus reliquias Martyrum & Confessorum, ut eum, cujus Martyres & Confessores sunt, adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in Dominum; qui dixit: Qui vos recipit, me recipit; ac perinde nos, qui fiduciam nostræ justitiæ non habemus, illorum precibus & meritis apud clementissimum Deum jugiter adjuvemur.

[36] Quia divina saluberrima præcepta & sanctorum canonum ac venerabilium Patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum Dei pio considerationis intuitu, [a Joanne XV PP.,] imo apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem, atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici jam præfati venerabilis Episcopi, divino vultui dicata existat, & in laudibus Dei diutissime persolvendis semper valeat proficere. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea, quæ ab hac nostra auctoritate pie ac firmiter per hoc privilegium constituta sunt, contraire tentaverit; vel hæc, quæ a nobis ad laudem Dei, pro reverentia jam dicti Episcopi statuta sunt, refragari; aut in quoquam transgredi; sciat, se auctoritate beati Petri, Principis Apostolorum, cujus vel immeriti vices agimus, anathematis vinculo innodatum.

[37] At vero, qui pio intuitu observator extiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur & æternæ vitæ particeps efficiatur. [pro solenni cultu S. Udalrici profertur.] Scriptum est per manum Stephani notarii regionarii & scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Februario, indictione VI, anno DCCCCXCIII. Ego Joannes, sanctæ Romanæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ Episcopus, huic decreto, a nobis promulgato, consensi & subscripsi. Joannes, Episcopus sanctæ Anagninæ ecclesiæ, consensi. Benedictus, Episcopus sanctæ Piperniensis ecclesiæ, consensi. Dominicus, Episcopus sanctæ Ferentinæ ecclesiæ, consensi. Crescentius, Episcopus sanctæ Sylvæ candidæ ecclesiæ, consensi. Anniso, Episcopus sanctæ Cerensis ecclesiæ, consensi. Bonizo, Archipresbyter & Cardinalis sanctæ Luciæ, consensi. Benedictus, Presbyter & Cardinalis S. Stephani, consensi. Leo, Presbyter & Cardinalis S. Nerei, consensi. Joannes, Presbyter & Cardinalis S. Damasi, consensi. Leo, Presbyter & Cardinalis S. Sixti, consensi. Joannes, Presbyter & Cardinalis sanctorum Apostolorum, consensi. Joannes, Presbyter & Cardinalis sanctorum quatuor Coronatorum, consensi. Joannes, Presbyter & Cardinalis S. Clementis, consensi. Crescentius, Presbyter & Cardinalis S. Calixti, consensi. Benedictus, Archidiaconus. Joannes, Diaconus & oblationarius. Benedictus, Diaconus. Joannes, Diaconus. Hi omnes consenserunt & subscripserunt. Data III Kal. Februarii, per manum Joannis Episcopi sanctæ Nepesinæ ecclesiæ, & bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ. Anno Pontificatus Domini nostri Joannis sanctissimi XV Papæ octavo, mense dicto, & Indictione VI. Hactenus Bulla; in qua pro III Kal. legerim III Nonas; nisi malis expungere numerum III, & Kalendas tantum legere; utroque enim modo dies datæ Bullæ conciliari poterit, cum die inchoati conventus pro Bulla; qui in principio Bullæ dicitur habitus Pridie Kalendas Februarias. Nunc visum insigniora quædam sancti Præsulis nostri elogia subnectere.

§ IV. Insigniora quædam S. Udalrici elogia & miracula.

[38] [Quali elogio] Elegans imprimis in laudem S. Udalrici elogium concinnavit Gaspar Bruschius, poëta laureatus, sic enuntians in catalogo Episcoporum Augustanorum: S. Udalricus patre Hugobaldo, Comite Kiburgensi ac Dillingensi, matre vero Gerbirga (alii Dietbergam vocant) Comitissa Veringensi, editus. In monasterio Sangallensi ab eximiæ doctrinæ & sapientiæ monacho quodam Wanningo, liberaliter cum in Grammaticis, tum in sacris litteris institutus est. Postea S. Adalbero, Episcopo Augustano commendatus, illi a legationibus & consiliis fuit, a quo Romam aliquando ad Pontificem Maximum Marinum missus, ita Pontifici sapientia, doctrina & virtus ejus placuit, ut statim eum Adalbero Episcopo vellet in gubernatione episcopatus succedere; quem honorem summa humilitate deprecatus est. Domum reversus, apud parentes pie vixit; donec anno Domini DCCCCXXIII ab Imperatore Henrico Aucupe, Augustanæ urbis constitueretur Episcopus. Ibi sapienter, pie, fideliter ac utilissime præfuit annis pene quinquaginta.

[39] Henrico Aucupi in Imperatorem electo, opposuit sese Arnoldus quidam, [S. Udalricum honoret Brusibius,] seditiosus Bavarorum Dux. Hunc ad pacem & publicam tranquillitatem conservandam exhortatus est S. Ulricus, qui visionem viderat, in qua ostenderat Deus S. Ulrico, Arnoldum Ducem, armatum quidem, sed ita, ut gladio deesset capulus: quo significatum est, non gesturum eum gladium, hoc est, imperialem dignitatem, quam ambiret & seditiose appeteret. Anno DCCCCLIV adfuit Imperatori Ottoni magno, pugnanti contra Hunnos, qui jam totam Bavariam incendiis ac rapinis vastarant. Horum innumeræ copiæ, feliciter prope Augustam ab Ottone Magno cæsæ ac profligatæ sunt. In hac pugna amisit S. Ulricus fratrem, Theobaldum, aliis Reginobaldum dictum, Comitem Dillingensem, strenuum bellatorem: cujus filium Richovinum Imperator Otto feudis ejusdem comitatus Dillingensis investivit. Postea S. Ulricus urbem Augustanam ampliavit, includens mœnibus templum S. Afræ, misere vastatum ab Hunnis, quod ipse eleganter instauravit, & in eo sibi vivus adhuc sepulturam elegit. Id templum hodie S. Ulrici templum appellant, quod in summitate urbis est longe maximum & augustissimum.

[40] Ædificavit eo loco, ubi cæsi essent ab Ottone Magno Hunni, in perpetuam ejus victoriæ memoriam, monialium cœnobium S. Stephani, cujus loci abbatissam primam constituit cognatam suam, Dominam Eleysiniam Comitissam Dillingensem, pudicissimam ac honestissimam puellam. Appellavit hoc monasterium, S. Stephani cœnobium, quod Regem Hunnorum captum, eo loco, sacro baptismate abluisset, eumque Stephanum nominasset. Construxit idem S. Ulricus S. Joannis etiam basilicam. Obiit plenus dierum anno ætatis suæ LXXXIII, V [IV] Julii, anni a nato Christo, humani generis Redemptore; DCCCCLXXIII, quo anno Otto etiam Magnus ex hac vita emigrasse legitur in Memlebenio, Thuringiæ cœnobio, ad Unsterum amnem sito. Sepelitur honorifice a S. Wolffgango, Episcopo Ratisponensi, agnato suo, in S. Afræ, a se postea cognominato templo. Præfuit aliquando Uttenburrhano etiam cœnobio. Observat Velserus in notis ad vitam S. Udalrici, Bruschium scribere, monasterium S. Stephani, de quo supra, circa an. DCCCCLXVI conditum fuisse; sed inepte addere, Stephanum Ungarorum Regem, ibi a S. Udalrico baptizatum. Plane inepte id dicit Bruschius. Stephanus quippe Rex Hungariæ, non nisi post mortem S. Udalrici fidem catholicam amplexus est.

[41] Carolus Stengelius in imaginibus Sanctorum Ordinis S. Benedicti, [Sangelius,] paucioribus nostri Episcopi adornavit elogium, sic scribens: S. Udalricus nobili loco natus, ab ineunte ætate pie institutus, in omni vita Christianis virtutibus præluxit. Puer ab omnia intemperantia refugit: habitu, incessu, & vultu morum gravitatem præ se tulit. Adulta jam ætate in cœnobio S. Galli religiosis monachis in disciplinam traditus, cum in litteris, tum in ecclesiasticæ disciplinæ studiis mirifice profecit. Virtutum igitur progressionibus cum in dies majorem laudem collegisset, tandem Augustæ Vindelicorum Episcopus creatur. Qua administratione suscepta, totus in id incubuit, ut, quem beatus Paulus Episcopum expressit, illum vitæ exemplis, castissima religione, divinæ pietatis officiis, omnique episcopali sanctitate perpetuo imitaretur. Abstinentia enim magna fuit & admirabili; carnibus non viscebatur, humi cubabat, vili stramento subjecto: erga omnes hospitalitate ac liberalitate usus, tum erga pauperes imprimis, quos in mensa convivas semper adhibuit. Religionis causa aliquoties ad limina Apostolorum Romam peregrinatus est. His aliisque religiose sancteque factis, ac miraculis præterea multis, quibus illius sanctitatem notam Deus esse voluit, tertium & octuagesimum annum agens, ad præmium abiit in cælum die IV Nonas Julii anno Christi DCCCCLXXIII. Anno ante obitum XVIII, prælio interfuit, quo Otto Magnus Imperator Hungaros, qui Augustam obsidione cinxerant, internecione cecidit; Quo tempore Udalricus inter medios telorum jactus, sacerdotali stola tectus volitabat, & Crucem sibi divinitus missam ab Angelo accepit. Quid de Cruce per Angelum, ut prætenditur, ad S. Udalricum delata sentiamus, dicetur postea in paragrapho 6.

[42] [Velserus,] Suam quoque in laudes S. Udalrici symbolam contulere Bucelinus in Menologio Benedictino; Ghinius in Canonicorum Natalibus, & Marcus Velserus, ita in suo Proœmio alloquens Clerum Augustanum: Ecclesia vestra, inquit, antiquissimis temporibus Martyrum sanguine, quæ Dei bonitas, fundata & consecrata, multos deinde Episcopos tulit, exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Quos cum religiose vivos venerata, tum vita functorum nominis memoriam sacrasque corporis reliquias, pie asservatas, eximio cultu est prosecuta. Unus autem præ ceteris Udalricus, natus ante annos abhinc amplius septingentos, ita eminuit, ut ceterorum famam haud equidem fregisse, magnis tamen post se spatiis reliquisse videri possit, apud Augustanos præcipue, sed & apud reliquas Christiani orbis gentes universas. Augustani profecto a multis retro seculis, ab eo fere tempore, quo is rebus humanis exemptus est, honorem illi, qui homini, cælestium religioni consecrato, summus haberi potest, impartiti sunt. Nam civitatis Patronum publico consensu appellavere. Quo in consilio, quam illustres causas secuti fuerint, nihil attinet hoc loco disserere. Istæ, quæ præ manibus sunt, commentationes explicabunt. De me habeo dicere, me, qui Augustanus sum, & fama tanti Viri & honestissimo Patroni titulo excitatum motumque esse, ut in ejus historiam mihi diligentius censuerim inquirendum.

[43] [Trithemius.] Trithemius, omnibus his sancti Episcopi nostri encomiastis, præluxerat, paucis verbis multa complexus in Chronico Hirsaugiensi ad annum 924: Hiltine Augustensis Episcopus moritur, cui S. Udalricus in pontificatu succedens, præfuit annis ferme L, vir æterna memoria dignus, qui multis & in vita & post mortem miraculis clarus effulsit, Deo per omnia charus, cujus gesta in uno volumine conscripta plenissime habentur.

[44] [Contractus;] Jam vero ingens se aperit campus excurrendi in laudem S. Udalrici per commemorationem miraculorum, quæ aliunde eruta huc congessi; post vitam daturus alia plurima, quæ continuata serie a Velsero & Surio edita sunt. Fuit olim monachus quidam ad S. Afram seu ad S. Udalricum Augustæ Vindelicorum, nomine Udalschalcus, quem Mabilio ejusdem loci abbatem postea fuisse ab anno MCXXVI ad MCXLVIII, refert in observationibus præviis ad Vitam S. Udalrici, Bruschio de Monast. Germaniæ pag. 137 versa ejus obitum ad annum 1151 extendente. Udalschalcus ille scripsit librum de dissidio inter Hermannum Episcopum August. & Eginonem Abbatem S. Udalrici exorto, in tomo 2. Canisii editum, ubi inter alia, quæ narrat, quædam S. Udalrici miracula commemorat, quibus interfuisse se significat, quæ huc transfero: Turbis aliquando ad festum patroni nostri S. Udalrici undique versum confluentibus, quidam homo, novem jam annis & dimidio ita contractus, ut plantis pedum natibus velut innatis videretur, asello vectus advenit. Cujus etiam asini dorso digiti pedum sessoris impressi cernebantur, ut quantum vitium naturæ dominaretur humanæ, & ex animalis vulnere, contra naturam scilicet inflicto, colligatur.

[45] Hic, nobis Missarum solemnia ad altare S. Udalrici celebrantibus, [ad tumbam S. Udalrici] manibus reptans & genibus, ad sepulcrum B. Afræ pervenit, ibique spe aliquantula sanitatis, ut postea ipse retulit, orationem fudit. Interim animo occurrit, artus jam diu contractos velle distendere, maxime, cum gravius, quam solebant, cœpissent dolere. Tota ergo nitens virtute, plantas vix modicum e carnium cavernis potuit removere. Nervi vero se paulatim extendentes, crepitare audiebantur; ita ut cremium aridissimum confringi putaretur. Tum ipso, præ dolore nimium vociferante, a populo irruente sustollitur, & ad tumbam S. Udalrici defertur; ubi cum diutius sine voce & motu jacuisset, subito pectus cœpit intumescere, ita ut cuncta corporis interiora ibi timerentur erumpere.

[46] Quapropter cunctis adstantibus, animæ egressum præstolantibus, [sanatus.] sæpe dictus pater monasterii [Egino abbas,] salviæ folio muti linguæ supposito, interrogat quomodo valeat. Bene, inquit, Domine, bene; si tantum curam habebitis de me. Exinde Pater accepit eum in sua. Nondum septem diebus completis, clero & populo convenientibus, crucem iste, tam diu vermis & non homo, per medium civitatis portabat; cunctisque Deum magno cum tripudio glorificantibus, quia perfectæ sanitati redditus esset, saltibus lætitiæ demonstrabat.

[47] Puella quoque septennis, ex utero matris clauda, [Puella sepiennis] parentibus comitantibus, ad eumdem perducitur locum; de quo etsi plura mira & huic ætati insolita, idoneis attestantibus personis cognovissemus; nos tamen ea tantum quæ vidimus, subnotare curavimus. Cum esset, ut dictum est, debilis & imbecillo corpusculo, austeriori maxime vescebatur cibo, pro magnis deputans deliciis, si quando reficiebatur ovorum edulio vel lactis. Jesu nomen in ore jugiter volvebat, angelico potius quam humano vultu resplendebat. Ultra omne desiderium quotidie dominicum delectabatur percipere Sacramentum, cui & quanta reverentia seu lacrymarum compunctione approximabat, inspicientium crebrius conscientiam judicabat, personas hominum juxta vitæ meritum pensabat, dum quosdam libenter adspiciebat, a quibusdam obtutum, tamquam nequitia reverberatum, avertebat. Nobis vero, cur hoc faceret percontantibus, ac Domini, cum publicanis & peccatoribus manducantis exemplum proponentibus; Ipsum, inquit, Deum testor, non causa despectionis me hoc agere, sed timoris; quod etiam rivus iste mei prodit sudoris.

[48] [arcana cordium noscens,] Siquidem, ut unum ex plurimis dicamus, duos forte supervenientes aspiciens clericos, unum alloquitur, alterum abominatur. A circumstantibus rogatur, ut & alterum intueatur: Ecce, inquit, annuo vestræ precationi; sed vos, amabo, huic meæ parcite afflictioni. Facies enim pallebat, sudor per totum corpusculum decurrebat. Nos quasi pœnitentia ducti, tristabamur quidem in doloris compassione, sed lætabamur in dubiæ rei comprobatione. Vigilantius autem de clericorum sciscitantes conversatione, veraciter didicimus, eumdem, quem puella detestabatur, monachum fuisse, sed habitum clerici, potiori abjecto, induisse. Sed ne aliquis objiciat, hanc illos prius cognovisse, ideoque in utriusque pensatione nihil miraculi extitisse; exceptis veris, ut ostensum est, indiciis, quæ fidem dare poterant dictis, plurimorum occultiora detegebat peccata, quæ nonnumquam per confitentes vere sibi probavimus revelata.

[49] [mirabiliter ab infirmitate restituta;] Hæc, dum in ecclesia noctes ac dies pene, orationum instantia continuaret, quadam die vespertina hora reptando circa memoriam B. Udalrici ad altare usque provolvitur: cujus pallam cum geniculans tetigisset, repente locus, quo hærebat, movetur, ita ut puella acrius laberetur. Ad cujus erectionem circumstantes accurrunt, claudam ex more sessum componunt. Tum illa: Statuite, inquit, me super pedes meos, quia Dominus direxit gressus meos. Illic hoc non sine admiratione facientibus, &, ne caderet, adhuc retinentibus, relictis omnibus progreditur, & quasi alienis pedibus nutando primum abutitur, sed in brevi tota natura restituitur. Nec mora, in turbas rapitur, &, sicut est humana curiositas, hilarior, cujus hanc domus promeretur. Comitatur epulas lascivia, hauriuntur innocentis auribus vaniloquia, attrahitur scurrilitate pueritia, minuitur boni specie gratia: Deo tamen propitio, dolore corripitur acerrimo, attenuatoque diuturna castigatione corpusculo, in Domini confessione a præsenti nequam eripitur seculo.

[50] [uti etiam cæca,] Mulier quædam Augustensis, non ignota civis, nebula obducitur cæcitatis, octo & eo amplius, visu privatur annis. Quæ dum solito ad B. Udalrici sepulcrum quodam die humili prosterneretur supplicatione, subito totam clamore replevit basilicam, invitans omnes ad redditam sibi lucis gratiam. Fama universam convocat civitatem, Domini laudantem super tam evidenti miraculo pietatem.

[51] [& mutus;] Pater idem, cui noster servit stylus, testatur, se quemdam mutum vidisse ad sæpe dicti sancti Udalrici mausoleum consedisse, cui repente solutis linguæ vinculis, loquendi sit restituta facultas per indicium currentis ex ore sanguinis.

[52] Habemus Ms. a P. Joanne Gamansio transmissum, plurium miraculorum collectionem complexum, [mutus alter & surdus;] quorum alia apud Velserum & Surium edita exstant, tametsi non eodem ordine, quo in dicto Ms. leguntur; alia ibidem desiderantur, quæ idcirco hic recensebo. Talibus ac tantis miraculorum præconiis ubique divulgatis, quidam homines de oppido Mennichingen nuncupato, sobolem suam, officio linguæ carentem, & auditu privatam, debilemque pedibus, & ut breviter innotescat, qua nihil umquam miserius in hac vita extitit, ad memoriam B. Udalrici deducunt; sensum enim amiserat, quando eclipsis solis facta est, timore perterritus, & in ea calamitate duodecimum agebat annum. Hunc itaque, tam mirabiliter occulto Dei judicio flagellatum, parentes ipsius, ut dictum est, advehunt, scientes neminem esse, cui tam gloriosus sacerdos apud Deum non possit propitiari. Potest utique, sed plerumque non vult; quia dubia fides quærentium id non meretur. Isti vero in corde suo nil hæsitantes, egenum juxta sepulcrum sancti Viri collocant, suæ gratiæ, suæ potestati, suo demum medicamini illum dantes. Igitur finitis Matutinorum officiis, qui mutus & surdus fuerat, balbutit; ac [propere] assistentes rogat, ut erigatur: quibus annuentibus, considerarunt incolumem, nec sui auxilio egentem, ac in uno homine quatuor miracula simul perpetrata mirantur.

[53] Fit in populo ingens exultatio, voces extollunt in excelso; [debilis & cæcus a nativitate,] jamque ad matricem ecclesiam ire disponunt, miris miranda succedunt: siquidem benignissimus Athleta Dei, qui semper plenus erat misericordiæ operibus, desiderium ipsorum clementer respicit, & eos quasi ex voto remunerans, quemdam de Iningen, ob pedum debilitatem scabellis reptantem, sanitati restituit, ac cæcum a nativitate, clarum obtutibus concedit. Sic intercedente ipso, tres homines per sanctæ Trinitatis efficaciam soluti, cum magno plebis tripudio, ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis festinant, & gratiarum actiones reddunt ei, a quo, & ex quo, & per quem omnia; qui est benedictus in secula. Amen.

[54] Jacebat Augustæ in porticu sanctæ Dei Genitricis, [curva,] quædam paupercula, jam per annos XIII curva, cui, miserante Deo, puer quidam eleemosynam apportabat. Hæc animadvertens turbas cum Dei laudibus adventantes, ob gratiam curationum in ecclesia B. Udalrici exuberantes, rogat prætereuntes propter Dei misericordiam, se illuc deferri. Adsunt protinus, qui miseræ annuunt precibus; nec differt almificus Confessor, & egenorum non tardus adjutor, & sibi oblatam restituit.

[55] Non impari officio prælibatus Antistes quemdam sui ac B. Afræ familiarem consolatur. [pede & brachio aridis laborans,] Is enim unicum filium, brachium habentem aridum pedemque curvum, suæ potentiæ salutis illico advexit; &, quod merebatur fides ejus, illico obtinuit, quia eum, cui frequenter condoluit; in propria sanum recepit.

[56] Venerunt duo pueri ad memoriam sæpe dicendi Patris, [pueri, quibus digiti contorti, & manus aridæ;] cum parentibus ac reliqua populi multitudine. Si quidem uni eorum digiti in volam contorti in dies augebant dolorem. Alteri ambæ manus aridæ nullum prorsus usum accommodabant; & dum eo loci divinam gratiam præstolantur, per ejus interventum, cui nihil jam apud Deum creditur impossibile, ab omni liberantur incommodo.

[57] Vir quidam de Amlingen habebat in proprio domate, [mutus & clauda.] quod erat etiam miseriam videre, filium mutum & uxorem claudam. Rogo, quid iste possidebat, nisi laborem & dolorem? Dum enim illis necessaria cum labore impendit, & tamen cruciatum eorum per singulos dies cum labore perpendit, duplici atteritur mœstitia. Sed Deus, cui Propheta loquitur in psalmo: Vides, quoniam tu laborem & dolorem consideras. Et item: Tibi derelictus est pauper, clementer eum ab hisce eripere [voluit] ærumnis. Igitur dum exorat B. Udalricum, opem ut ferat egenis, inter Missarum solennia solvitur vinculum linguæ filii, & uxoris gressus redintegratur.

[58] [Curantur claudi,] Catervatim per singulos dies, ecclesiam S. Udalrici populorum turmis adeuntibus, homines variis languoribus detenti, pariter cum illis inferuntur. Inter hos quidam ægrotus, viribus corporis omnino destitutus, cum duobus claudis, quorum unus in cellula bajulatur; alter, ubicumque gressum figit; nec non & duæ mulieres a primordio nativitatis suæ recto incessu carentes, gratia recuperandæ sanitatis intromittuntur. Et hi omnes in spiritu humilitatis & corde contrito juxta sepulcrum B. Udalrici excubantes, una eadem die medelam percipiunt, & in propria cum gaudio revertuntur.

[59] [cæcus a nativitate,] Quidam a nativitate præsentis seculi orbatus lumine, ad sepulcrum B. Udalrici delituerat, ex intimo corde deposcens, se adjuvari. Cui venerandus Pontifex solita ejus clementia apud Deum non dedignatur suffragari. Etenim dum aliquamdiu orat, aperiuntur oculi ejus, & mundum, quem numquam viderat, miratur; miratur denique semetipsum, & laudat ac glorificat eum, qui flagellat; & post flagellum multipliciter consolatur.

[60] [contracta,] Fuerat in civitate Augusta prope ecclesiam S. Stephani protomartyris quædam mulier, cui nervi contracti in cruribus iter negabant penitus. Scabellis tamen hic usurpatis per brachia ferebatur. Ad ecclesiam ergo B. Udalrici, tempore, quo potuit, devenit, præstolans gratiam, quam multis impertitur. Nec multo post nervi contracti in cruribus solvuntur, ac mulier super pedes constitit ac domi incolumis reddita est.

[61] [clandus,] Inter ceteras hominum multitudines, claudus quidam aderat, utroque pede debilis, opem divinæ misericordiæ expectans. At ubi venit tempus miserendi ejus, patrocinante B. Udalrico, exiliit sanus, & in laudes Domini nostri Jesu Christi prorupit.

[62] Mira & stupenda sunt hæc, quæ narramus, & ne cui videantur incredibilia, rogamus. [duæ mulieres energumenæ.] Siquidem professionem nostram non decet mentiri; nec sani fuisset capitis, voluisse in hoc Sanctos habere propitios, si prædicassemus de ipsis, quæ veritati fuerant contraria. Igitur una dierum illorum, quando ad sepulcrum B. Udalrici tantæ virtutes factæ sunt, duæ mulieres, a spiritibus immundis afflictæ, ultra solitum confusæ, clamoribus ecclesiam repetebant. Unde colligi poterat, quod ipsarum redemptio instabat. Etenim turbis attentius orationi vacantibus, sonitus, qualem supra designavimus, duabus vicibus circa laquearia templi exoritur, & mulieres a maligno possessæ eripiuntur. Interea talis timor ac tremor omnes in ecclesia consistentes obtinuit, ut dictu sit incredibile. Porro extra ecclesiam manentibus mirabile visum est prodigium. Cernebant itaque super tumbam Confessoris Christi, quasi circulum apertum, circulum videlicet rubei & postmodum crocei coloris, & diluculo aquilam magnarum alarum in partes orientis properantem. Sed quid hoc fuerit, nobis non licet diffinire. Viderint ipsi, qui merita B. Udalrici vilipendunt, quantum apud Deum habeatur, cujus cineribus talis honor cælitus defertur. Hactenus dictum nostrum Ms., cujus seriem in sequenti paragrapho pluribus prosequemur.

§ V. Continuata quorumdam miraculorum prosecutio.

Non est prætereundum, quod quidam negotiator de Motingen unicam filiam, manum habentem aridam, [Manus arida,] illuc advexit. Sed ad sepulcrum B. Udalrici, quod est in choro situm, præ turba pervenire non potuit. Quid faceret, anxia mente quærebat. Tandem appropinquans ad altare B. Andreæ Apostoli, quod est ante chorum, inter gradus constitutum, filiæ manum imposuit altari; & quoniam fidem Centurionis habebat euangelici, ubique Deum esse præsentem, hoc meretur munus fidei; quod & per merita B. Andreæ Apostoli & B. Udalrici, quorum alter [spectatus] alter quæsitus est, in re manus filiæ proprio restauratur usu.

[64] Libet etiam huic operi inserere, quod tres mulieres nihil videntes penitus, [tres cæcæ,] illo deducuntur, sperantes & sibi B. Udalrici misericordiam affuturam: nec fides eas fefellit, sed votis compotes efficit. Dum enim orationi diligenter insistunt, adest cælestis medicus, qui solo nutu curat omnia, & visum illum reddit, qui justa sua dispensatione, quando voluit, abstulit.

[65] Puer quidam cæcus ex utero matris suæ, de pago Elterhusen ad monasterium B. Udalrici devenit, [puer cæcus,] parentibus eum illuc deducentibus. Ubi dum aliquamdiu precibus immoratus, qui exaudit gementem, & coronat sperantem, donat ei lumine oculorum lumen hujus seculi contemplari.

[66] Noverunt quam plures quemdam virum de Gutzburg, [mutus,] nullam facultatem loquendi habentem, sed nutu, quæ opus erant, prout poterat, exigentem. Hic ad ecclesiam B. Udalrici, in qua tantæ sanitates infirmis præstantur, convolat, sperans & se divina ope non fraudari. Verum, qui prope est omnibus se invocantibus in veritate, extemplo aperit os muti & linguam in faucibus constrictam, obtinentibus id ipsum meritis beatissimi Præsulis Udalrici.

[67] Sequenti die, quidam puer, nec non & alii tres infirmi, [surdi & claudi,] sensu & auditu privati, & ex eo, quo lucis hujus ortum ingressi sunt, claudicantes, juxta sepulcrum beati Viri collocantur: qui omnes integerrimæ sanitati eadem die restituuntur. Benedictus Deus, qui facit mirabilia solus: solus namque in eis, & per eos, vel propter eos operatur, qui suam voluntatem exequuntur, sicut scriptum est; Quia gloria virtutis eorum tu es. Proxime in Ms. nostro sequitur liberatio mulieris, a dæmone insessæ. Verum cum ea recurrat inferius in appendice de inventione & translatione corporis S. Udalrici, ac nonnullis ejusdem miraculis, necesse fuit illam hic supprimere. Nunc denuo pergamus cum sæpe dicto Ms.

[68] Puer quidam de Purchain, a nativitate officio linguæ privatus, [puer mutus,] cum parentibus gratiam B. Udalrici summa devotione requirit, & veniens juxta mausoleum ipsius, misericordiam expetit, quam multis jam largiter præbuerat. Igitur orante ipso, non motu labiorum vel linguæ, sed cordis intentione, affectum precum suarum consequitur, dum lingua ejus, interventu B. Udalrici, in laudem Domini nostri reseratur, magnumque parentibus exinde gaudium generatur.

[69] [arreptitia, liberantur;] Circa tumulum venerandi Patris credi non potest quanti infirmi, quanti præcipue energumeni jacuerint, ut aliquod suæ miseriæ remedium consequi possent. Ex illis ergo quædam mulier arreptitia, dum prolixæ orationi ferventius intenderet, sopore deprimitur, cruorque e naribus prorupit. Ille igitur ab initio homicida ostendit se esse, qui primo suasit terram fraterno sanguine pollui: neque enim hic sine sanguinis effusione a plasmate Dei recessit. Evigilans autem mulier, clamare nititur, sed vox ejus quodam secreto dolore intercipitur. Accurrunt igitur turbæ, jamque morituram æstimant; sed subito per merita B. Udalrici ab omni molestia corporis & animæ liberatam conspiciunt. Mirantur itaque potentiam Confessoris beatissimi, quam specialiter adversus immundos spiritus exercet; quoniam & ipsi meritis ejus se vehementer affligi proclamant. Istum credimus & speramus nostris subvenire animabus contra spirituales nequitias, cum corruptibile hoc carnis deposuerimus indumentum. Verum, ut talis nostra spes augeatur, aliquid de hujusmodi rebus breviter intimare curabimus. Narratio in Ms. nostro subsequitur de quodam dæmoniaco, quæ refertur in memorata appendice num. 10. Quare eam hoc loco omittimus, ad alia Ms. nostri facta transilientes.

[70] Si universa velim stylo perstringere, quæ per merita B. Udalrici frequenter Dominus operatur, nimietas forte pareret fastidium: [uti etiam alia a dæmone arrepta,] quia numquam deerit copia narrandi; semper enim illius sepulcrum novis mirabilibus fœcundatur, nec deest gratiæ impertitor, si adest inquisitor in veritate. Illa ergo tantum, quæ videntur in publico celebrari, posteritati commendanda sunt, ne, ut diximus, offensam tædii incurramus. Mercatoris cujusdam filiæ de Mindelburch, subito a dæmone arrepta, miserabiliter cœpit torqueri. Adjuratur ergo dæmon a sacerdotibus, ut a puella recedat; sed ille negat se egressurum, nisi ad imperium beatissimi Udalrici. Quo audito, parentes omnem deponunt mœrorem & ad nomen tanti Confessoris, animo hilarescunt. Assumentes autem secum sacerdotes viros æque religiosos, filiam suam ad sepulcrum B. Udalrici deducunt, ubi dum vota sua reddunt, malignus spiritus conturbat puellam, & excussam de manibus tenentium eam a loco sepulcri quasi ultra tres passus projicit. Porro qui aderant, validiori conamine attrahunt renitentem, & juxta sepulcrum, ut pridem, exponunt. Jam interim fratres cœnobii S. Afræ vespertinam synaxin agebant, atque patrocinia B. Nicolai invocabant, cujus festum celebrabant. Malignus ergo spiritus, diras voces emittens, & miro modo caput puellæ in sinum torquens, miserum intuentibus fecit spectaculum, sicque recessit ab ea. Finito deinde officio vespertino, prædicti fratres pro ereptione illius unanimiter Deo laudes concinunt. Sed & populares concentus matricem ecclesiam cum ipsa adeunt, laudantes eum, cujus laus est in ecclesia Sanctorum, & hoc in congregatione justorum.

[71] Quidam de Mandichingen, debilis in genibus & ad corpus S. Udalrici devectus, [debilis in genibus,] relictis ibi sustentaculis, remedium ibi salutis accepit.

[72] Miles quidam de Noricorum regione paralyticus, [paralyticus,] in curru adductus ante gradus ecclesiæ S. Udalrici & S. Afræ, & inde ad corpus S. Udalrici deportatus, voto peracto, & oratione facta, repositus in currum, dum transisset pontem Lyci, sanitati est restitutus.

[73] In festo omnium Sanctorum, quidam coriarius in valle Augustæ civitatis & cæcus, [cæcus,] a ductore filio suo, in sepulcrum beatissimi confessoris, ipso obnixe postulante, & spem multam habente, intromissus, lumen recepit.

[74] Quædam mulier juxta urbis portam manens, & fluxum sanguinis irremediabiliter sustinens, [hæmorrhoïssa,] ad corpus S. Udalrici deportata, voto peracto, salutis remedium consecuta est.

[75] Quædam mulier urbana Augustæ civitatis cœpit gravi infirmitate laborare, [graviter infirmi, sospitantur.] unde votum fecit, memoriam S. Udalrici singulis diebus se per annum quæsituram, & dum esset in itinere, sensit remedium. Quam cum cœpisset laboris tædere, votum neglexit; sed infirmitate iterum in ea grassante, pœnitentia ducta, salvata est. Hic finis est miraculorum, in sæpe nominato Ms. contentorum, quibus ibidem subnectuntur nonnulla, quæ huc non spectant, de structura, prædiis emptis ac redemptis ab abbate monasterii S. Udalrici Augustæ Vindelicorum, &c. Transcribo exordium, ex quo fortasse non incongrue colligas utcumque antiquitatem nostri Ms., & consequenter etiam miraculorum.

[76] Interea Manigoldus Abbas, qui jam senio defectus erat, [De Ms., hæc miracula complexo.] viam universæ carnis ingressus est, & prior cœnobii Hainricus, loco ejus subrogatur. Iste, qui a pueritia religionem, commodum & honorem summopere loci dilexit, toto conamine & totis viribus operam dedit, ut ad priorem, immo ad meliorem statum locus ipse reformaretur. Bruschius in Monast. Germ. pag. 138 obitum Manigoldi, vel, ut ipse scribit, Menigoldi, signat anno 1188; cui eodem anno substitutum dicit Henricum tertium, vita functum anno 1195.

[77] Inter alia de S. Udalrico Mss., quæ habemus, unum ad manum est, [Capella S. Udalrici] a pluries laudato Gamansio descriptum, huc missum, & hoc titulo notatum: Aliqua miracula S. Udalrici, quæ in vita ejus non habentur; habentur autem in diversis manuscriptis. Origo quoque dicti Ms. adscribitur in margine his verbis: Ex antiquo Ms. codice bibliothecæ SS. Udalrici & Afræ, Augustæ in 4, corio albo, assere … litt. U, num 76 aut 66, tit. Speculum pastorum. Ibidem igitur sic legitur: In comitatu Tyrolis, juxta fluvium, qui Athasis dicitur, non longe a civitate Bosano, est quoddam castrum fortissimum, quod Firmion vocatur. In eodem vero castro capella est admodum parva & antiqua, dedicata in honore S. Udalrici, Episcopi Augustani, in quo fertur, ipsum quadam vice, dum ad visitandum limina Apostolorum Romam pergeret, celebrasse. Et in signum hujus rei adhuc servatur ibidem casula antiqua, & calix argenteus in magna reverentia, cum quo idem Pontifex divina celebravit. Est etiam hominibus febricitantibus, ut moris est in illis partibus, laudabilis consuetudo ex illo calice bibere, in honore S. Udalrici. Et quia Deus non derelinquit sperantes in suum Confessorem, sæpissime ei per merita ipsius a Domino misericordiam consequuntur.

[78] [divinitus destrui prohibita.] Quodam vero tempore, cum Sigismundus, Archidux Austriæ, castrum illud de novo renovare proposuisset, & jam istud muris & turribus fortissimis circumdedisset, capellamque sancti Præsulis, quæ seorsum in castro sita est, destruere, aliamque deorsum in curia Castri ædificare decrevisset, mox visa, sunt nocturno tempore quasi luminaria super capellam, ab extra ardentia. Cumque hoc mirabile factum, homines castrum inhabitantes, Duci conciti intimassent, & ipse jam hæsitans certificari de sibi dictis vellet, constituit custodes, qui vigilantes rem considerarent. Voluit autem sanctus Pontifex domum suam illæsam servare: mox iterum atque iterum visio apparuit. Et cum jam Dux de hujus rei facto certificatus esset, intellexit capellam istam minime esse destruendam, & sic ipsa usque hodie illæsa permansit.

[79] Suum merito hic etiam locum postulat aliud notatu dignum & terribile miraculum, desumptum, [Episcopus Augustanus] ut notatur in margine ejusdem Ms. nostri, ex manuscripto codice ejusdem bibliothecæ in fol. litt… num. 6; quod aliquibus rescissis, ad præsens institutum non necessariis, narrat de Friderico Comite de Zolern, Episcopo Augustano, quod volens castrum in Dillingen ampliare, ac eidem majorem magnificentiam ac amœnitatem accommodare, omnes officinas, in monte S. Udalrici sitas, coëmit, & usque ad fundum destruens, solo coæquavit pro uno ortu * castri, muroque circumdedit. Ubi inter cetera amovenda occurrebat S. Udalrici vetusta capella, in magna veneratione per cives habita. Sed timebat S. Udalricum, ne sibi contingeret, sicut suo antecessori Hartwigo, Episcopo Augustensi, ut habetur in inventione S. Udalrici. Unde certarum personarum persuasionibus admonitus destitit, ne in sanctum peccaret Udalricum. Tandem animositate concepta, præbendam ejusdem capellæ ad moniales ibidem transtulit, atque capellam deponi & destrui mandavit. Sed impune vindictam S. Udalrici non evasit, sicut rei eventus ostendit, non solum ipse, sed etiam qui sibi dedere consilium, ac ejus perficientes mandatum.

[80] [ob destructam S Udalrici capellam punitus.] Nam exiens Dillingen ad nuptias filii sui fratris, cui copulata fuit filia illustris Margravii Paduensis in Rottenburg, habendas & habitas, & ne quis eum amplius molestaret in suo proposito, jussit magistrum fabricæ, eo exeunte, civitatem Dillingensem, mox eamdem capellam S. Udalrici destruere & amovere, quod & factum fuit. Mirum dictu & terribile! Nam primo, ut murator tectum ascendit, tegulam primam destruens, in terram de sursum cadens, mortuus est, & ejusdem Episcopi duo consiliarii non infirmi, qui sibi in hac re annuerunt & consilium dederunt, in quartali anni illius tempore vita defuncti sunt. Sed & ipse Episcopus Fridericus, sanus & lætus in civitatem Dillingensem exiens, vix unum milliare veniens de loco, in tantam devenit debilitatem in campo, ut a sua familia ejus extrema timerentur & deficeret in eorum sic manibus. Tandem modicum rofocillatus, inceptum peregit iter, licet debilis. Nam alias semper robustus erat natura, cui etiam pro tunc confidebat. Unde peractis nuptiis ad Dillingam festinabat, crescente continuo infirmitate, lectoque domi incumbente suæ familiæ multum pro eo flenti & dolenti, in hæc dicitur prorupisse verba: Nolite flere, dilecti: nam oportet nos omnes mori; sed & libenter ego mori volo, si Deo omnipotenti placet pro nunc. Spero tamen, quod mea matrona, Mater Dei, non derelinquet suum capellanum, cujus res & negotia fideliter egi. Et sic tandem invalescente infirmitate provisus rite Sacramentis ecclesiasticis, diem clausit extremum, ut æstimatur, per S. Udalricum punitus in depositionem suæ antiquæ capellæ. Additur dies & annus mortis, nimirum Kal. Martii 1505, qui ibidem dicitur fuisse Sabbatum ante Lætare, vitæ 51. Bruscius in catalogo Episcoporum Augustanorum dissonat in die mortis, & anno ætatis, hunc assignans 55, illum vero VIII mensis Martii.

[81] Visum est insuper duo alia miracula hic referre ex alio Ms., [S. Udalricus in momento Coloniam transvehitur,] quod habemus, ad cujus marginem, manu ejusdem Gamansii, annotatum lego: Sequentia miracula duo etiam alteri codici Ms. lit. u, num. 56 aut 76 in fine adscripta sunt & cum eo collata. Sic itaque sonat primum. Sancto Udalrico vivente, quædam Comitissa de Rheno, destituta a sui viri solatio (qui quando vivebat, alios comites sibi subditos & barones multis turbulentiis offendebat) quam Cæsar tunc vivens opprimebat, auferendo res mobiles cum possessionibus; deprecabatur S. Udalricum, ut secum coram Cæsare appareret, pro suis rebus obtinendis. Quam petitionem obtinet apud sanctum Virum. Sed die præfixa, qua recedere, & die, qua apparere debuerat coram Imperatore S. Udalricus obliviscens, quod capellanis suis duobus, etiam sanctis viris, dixit: Heu filiis honoribus *, proh dolor! Hodie illa dies, qua cum matrona in Colonia, sicut disponendo promiseram, debeo pervenire. Accelerate filii, ascendentes currum, & isto pergamus in nomine Domini. In momento, divina gratia disponente, Coloniam pervenerunt. Et jam dies inclinata fuerat, ita quod navem, qua transire possent, non invenirent. Tum sanctus Episcopus, dicens ministro vel aurigæ; Transi aquam & currum cum equis, in nomine Domini. Qui confisus, acsi in plana terra lapidea, populo conspiciente, pertransivit, mirantibus omnibus: & Cæsar cum universo populo, ad nutum S. Udalrici præfatæ viduæ res cum omnibus possessionibus perpetuo possidendas gratanter donavit: omnibusque rite peractis, valefaciens omnibus cum benedictione, iterum aquam pertransiens, multo populo cernente atque Deum laudante, qui cum suis psallendo, viam suam perambulavit. Subdo miraculum secundum.

[82] Venit ad quamdam comitiam [S. Udalricus] & comes illius provinciæ sibi occurrit; [mulieris innocentiam] dixit intra se: S. Udalricus futura prædicit & omnia scit: invitansque eum cum multa instantia, & suis precibus annuens, pervenientibus ad mensam cibis & potibus, inter alia fecit introduci suam miseram conjugem, quæ caput mortui hominis, in collo suo catena ferrea astrictum, gerebat. Et posita in angulo, panisque ordeaceus sibi datus est, & cum canibus cœpit manducare, compulsa magna inedia. Interrogante S. Udalrico, quid hoc esset. Comes autem ait; Domine, uxor mea est, quam propter suspicionem malam cujusdam mei militis, cum quo infamata fuerat, sic per annum jam propter suum delictum puniri feci & militem capite plecti. Cum S. Udalricus: Cito fac auferre mensam; non de cetero quidquam comedemus. Dic namque, quomodo eas simul invenisti? Cui Comes: Nisi alloquendo. Et Sanctus; Visne contentari, si caput hoc mortui reddet se innocentem. Quo favente, dixit S. Udalricus suis presbyteris: Fratres, omnes oremus ad Deum, ut dignetur renovare antiqua sua miracula ad laudem sui nominis & populi astantis, quorum numerus CCCC virorum. Facta oratione, lingua mortui in capite viva voce loquebatur, dicens; Innocens ego sum ab omnia peccato hujus Dominæ.

[83] [mirabiliter declarat.] Ad hæc etiam S. Udalricus: Fac etiam afferre mortuum corpus; quod allatum de patibulo est, ubi fuerat humatum. Positum est & corpus fœtidum super tabulam, & capite posito ad pedes ejus (ecce res miranda!) revoluto corpore, caput se suo corpori coadunavit, & post breve intervallum, cœpit se expurgando reviviscere, dicens: Domine mi, quam innocenter ob mei culpam punisti, scias esse a mei consortio per omnia illibatam & immaculatam. Qui agens pœnitentiam de omnibus perpetratis commissis, conjugem suam ad honorem pristinum & ampliorem mancipavit; milesque, qui mortuus fuerat, cum B. Udalrico Augustam profectus est, cui post mortem, XXVII annis apud sepulcrum devote ac laudabiliter servivit. Post hæc, vitam finiens, in Domino obdormivit.

[84] [Nostrum de duobus ultimis miraculis judicium.] Præclara enimvero sunt atque illustria duo hæc postrema miracula, sed creditu tam difficilia, ut potius in fabulis reponenda sint multis de causis. Deberent saltem alicujus antiqui scriptoris & noti testimonio stabiliri, præsertim post auctoris coævi & familiaris de iis silentium, qui vix mihi apparet ista potuisse ignorare; &, si non ignorarit, tacitus præterire, attenta tam exacta plurium rerum minoris momenti narratione, qua vitam conscripsit. Gamansius in extracto aliquo ex cod. Ms. Augustano ad SS. Udalricum & Afram, titulo Miscellanea varia; lit. z num. 77, manu F. Leonardi Wirstlin exarato, adscripsit hanc notam. Hoc ultimum grande miraculum in Sequentia aliqua memoratur istis verbis; Captum conjugi univit, Quires exhumatus vivit. Hic Quires, videtur poni pro, Eques.

[85] [Vehiculum conservat S. Udalricus.] Recenseri etiam hic merentur, quæ edita lego apud Goldastum, actore Ekkehardo Juniore, de quo supra, ad posteros transmissa. Est non longe a monasterio (de monasterio S. Galli sermo est) pons altus, sic quoque vocatus; super præcipitium arduum, alteque profundum, ut videre est, situs; inevitabilis quidem, Gallum illac petentibus. Ducitur vas vinarium Vodalrici, tunc quidem Episcopi, boum paribus copiosis longoque tractu minatis per ipsum pontem illum, ad caritatis fratrum, ipso jam in loco manente, convivium. Et ecce, horridum dictu, vehiculum illud honestissimum exorbitans, cecidit, & paria illa super se convolvit. Clamatur, viciniæ circumquaque ad auxilium conveniunt, undique integra omnia & sana invenientes, jumenta prostrata disjungunt, acuto ingenio & anxio labore, quia alias non poterant ad pontem ipsum. Item omnia reportant, Kyrie eleïson vere cantantes, paucaque jumentis, quia permulta erant, argumenta nectentes, Episcopo, bozanarium suum expectanti, deferunt, & integra omnia & sana ostendunt. Laudes Deo cum fratribus tandem Vir Dei publice persolvens, exemplo Benedicti & Mauri, ipse hoc signum fratrum meritis, ipsi autem impossibile illud virtutum ejus possibilitati attribuunt.

[86] Egerat quidem aliquando in loco S. Magni etiam diem sibi semper amabilem, [paralyticum sanat,] reliquiasque ejus, ut mos nobis est, cappa illa aqualifera indutus, vespere diei sancti ipse domum reportabat: & cum infirmus tunc esset, ut sæpe quidem erat; paralyticus quidam, adjutorio suorum in viam se, ut ipse super eum graderetur, prostraverat. At ille, homini appropians, quasi de obstaculo indignatus; Surge, ait, quia & ego pedibus infirmus, progredi super te nequeo. Et ille, tamquam ad increpantis verbum velocissime surgens, incolumis abiit, secutusque fratres sine ullius adjutorio, S. Magni ecclesiam cum ceteris sanus introiit. Et Episcopus capitio cappæ imposito, cum anhelus stetisset, & de via lassus, audiens sanitatem hominis, acriter in dicentes invectus, super cancellos tandem innititur, signumque tam manifestum ab se excutiens, S. Magni virtutem, quam in manibus gerebat, hanc esse adstantibus prædicans asseruit. Neque tamen sic eis, ut hominem ab ipso sanatum esse discrederent, persuadere quidem ullo modo potuit. Hæc de pluribus, quæ apud S. Gallum commanens gessit, tribus vitæ ejus scriptoribus non præjudicantes scripsimus. Neque enim miramur eos, cum quibus in seculo versatus est, ea, quæ cum spiritualibus gessit, quia minus sciverant, non scripsisse; sed plura eos, quæ de eo concinnantur vulgo & canuntur, tacuisse, cum infima quædam ejus magna fecerint, etiam miramur.

[87] Post hæc, relatis nonnullis, quæ spectant faceta S. Udalrici dicta, [incestuosum quemdam puniendum prædicit.] & obsidionem Augustanæ civitatis per Ungros, de qua alias, idem Ekkehardus sic pergit: Hugo etiam quidam, regii generis homo primarius, propter sororem Viri Dei virginem sacram, incestu agnitam ab ipso, quia sæpe inclinatus est, insolenter ei inimicus quadam die carri vehiculo, ut erat infirmitatis suæ, occurrit invecto. Quem cum milites Episcopi præcessores, uti ei non occurreret, præmonerent; Carrucarium, inquit, illum ab itinere meo numquam declinabo. Quod ille a dicentibus post audiens; Currucæ, inquit, vehiculo, scitote, filii mei, ipse plus, quam ego, indigus erit. Nec post multum, nocte quadam sopori se tradens, cum evigilasset, lumbos, in quibus peccaverat, acerrime dolens, in inferioribus ab illa nocte ita decreverat, ut præter cutem & ossa gracilia, nihil haberet. Sicque longævitatis tempora, numquam cogi valens, ut pacem a Viro Dei peteret, perduxerat. Ipsa autem sanctimonialis illa, sanctorum exemplorum postmodum visa est femina: quippe quam frater novis sententiis, dum vixit, annuatim puniverat. Ungris autem a se recedentibus cum Buchowam illos, ubi soror ipsa erat, partesque nostras, ubi Wiboradam matrem sciebat, invadere velle comperisset, orasse fertur: Domine mi, servam istam adhuc impunitam mihi dona, ut gladio non pereat. Sed & illam, gladio semper paratam, ut palmam martyrii mereatur, confortans robora. Cellam quoque Galli tui integram cum famulantibus pie & misericors conserva. Atque ita precibus ejus sanctis effectum Deus undique dedit. Hactenus Ekkehardus.

[88] [De mutata carne in piscem.] Quibus coronidis loco superaddo miraculum aliud, a Bernardo Hertfelder, libro, cui titulus Basilica SS. Udalrici & Afræ Augustæ Vindelicorum, parte 2, pag. 95 expositum hoc tenore verborum: Quodam tempore cum sanctus Pontifex, cum felicis recordationis Antistite Constantiensi B. Conrado, die Jovis apud S. Afram cœnaturus consedisset, ambo de cælestibus rebus continuum habentes sermonem, corruptibilis immemores cibi, spiritu refecti, usque in sequentem VI feriam, divina habuere colloquia, non appositas attendentes carnes. Unde contigit Bajoariæ Ducum bajulum quemdam, sanctum accedere Virum, cui, absoluto, pro quo venerat, negotio, abeunti carnis frustum dedit, non advertens sextæ observantiam feriæ. Qui nuntius, Dominum adiens proprium, volens, malitia stimulatus, sanctos diffamare Episcopos, quasi sexta a carnium esu feria non abstinuissent; in testimonium illico carnis partem, a sancto Viro acceptam, protulit, & ecce (dictu mirabile!) species carnis in piscis speciem est conversa, temerarii arguens bajuli detractionem, & Sanctorum ostendens innocentiam. Qua de causa gloriosi effigiei Pontificis, piscis in perpetuam hujus miraculi memoriam, compingi solet. Ceterum fides miraculi hujus sit penes auctorem; cum nullum alium auctorem aut vadem producat; neque ullum vestigium reperiatur in vita S. Conradi apud Surium, ad XXVI Novembris. Poterant huc addi duo alia miracula; verum, ne plus æquo excrescat oratio, visum est ea differre ad finem inventionis ac translationis, de quibus postea; quo etiam loco ea Velserus collocavit. Aliorum interea, quæ in commentario prævio illustranda supersunt, filum prosequamur.

§ VI. Reliquiæ, calix, crux S. Udalrici, terra contra glires.

[Catalogus] Antiquus Catalogus reliquiarum SS. Udalrici & Afræ, ex cod. 10 num. 157 in 4, corio subrubro, Ms. Germanice sat nitide, viam nobis pandit, ad reliquias sancti Episcopi nostri. Fertur exaratus iste catalogus vel vivente Petro Cardinali, Episcopo Augustano circa annum 1470, vel saltem non diu post ipsius mortem, tempore Sigismundi Meisterlini, cujus Germanica major chronica, eadem manu exarata, traditur. Præterea observandum, catalogum hunc eumdem esse, qui in reliquiarum ostensione prælegi consuevit; transscripta huc esse, quæ ad rem nostram faciunt, omissis elogiis, ibidem adscriptis, atque aliis omnibus, quæ alio spectant. Nunc subdo verba:

[90] [de reliquiis S. Udalrici] S. Udalrici, Episcopi Aug. corpus & ossa hic in suo choro in sarcophago recondita, eleganter more veteri gypso circumdata, ab universis ibidem visitari & honorari solita. Ex ossibus nihil exemptum præter paucos dentes. Item ejus vestes episcopales, dalmatica, tunica, pallium, stola. Item de ejus capillis. Item de ejus sudario …, quo capite tectus fuit moriens. Item duo pectines, [unus] S. Udalrici, [alter] S. Conradi, Episcopi Constantiensis; quibus usi non ad fastum, sed celebraturi, ad ornatum & reverentiam divini officii. Item calix argenteus inauratus, cum ipso in elevatione ejus repertus… Ex illo & super hunc sæpius bibi solet in præservativum plurium miseriarum: præcipuæ prægnantes feminæ [ex eo bibunt,] ut facilius pariant; vel etiam alias ex hoc calice bibitur, tantum eodem fine, in honorem S. Udalrici: & plura super his inveniuntur miracula, & qui contempserunt, graviter interdum puniti sunt. Item ejus poculum … ex ligno. Item aliud clenodium, merito in summo pretio habendum, & vocatur crux S. Ulrici, quod ipsi missum a Deo, in signum victoriæ, quando ipse pugnavit contra infideles, qui totam fere circum regionem harum provinciarum occupaverant, & vastaverant Augustam usque, ubi in Lyci campo Dei virtute & meritis S. Ulrici, victi cæsique sunt. Hac cruce liniuntur & tanguntur, quotquot petunt, & pauci ex iis, quotquot bona spe [adhibent] in præcautionem miseriæ aut calamitatis alicujus corporalis, inveniuntur ea afflicti vel correpti. Item terra, in qua corpus S. Udalrici [sepultum] & resolutum est, quotquot in honore devote habent, seu per eleemosynam, vel alia bona opera, non patiuntur damnum a gliribus; sed nec habitare illic possunt; quod probatum est sæpius. De cruce S. Udalrici, nec non de terra contra glires, tractabitur infra paulo uberius.

[91] Testatur Mabilio in observationibus præviis ad vitam S. Udalrici, [Augustæ Vindelicorum.] sibi fuisse datum, in basilica SS. Udalrici & Afræ Augustæ ad aram sacrum facere, sub qua, magna ex parte sancti Viri reliquiæ reconditæ sunt, excepto capite, aliisque nonnullis, quæ inclusa refert scriniolis particularibus, exhibente eorum ectypum dicto Hertfeldero; uti & calicis, casulæ, stolæ & manipuli, atque dalmaticæ, quibus sanctus Præsul usus est. Dicit præterea laudatus auctor, in monasterio Murensi servari ejus stolam, & quasdam alias reliquias. Ad hæc Bruschius de Monasteriis Germaniæ pag. 22 versa, scribit, ab Waltero, Episcopo Augustano, infulam S. Udalrici concessam esse cœnobio Cæsariensi, Augustæ in comitiis Imperatoris Lotharii.

[92] Carolus Stengelius, monasterii SS. Udalrici & Afræ Augustæ Vindelicorum cœnobita, [Discutitur historia] lib. 3 cap. 24 de rebus gestis S. Udalrici, pauca præfatus de pia Sancti in sacrosanctam Crucem Domini veneratione, tam ex auctore vitæ, quam ex monumentis monasterii sanctæ Crucis Augustæ, narrat, voluisse Deum compensare illam pietatem spectabili aliquo munere; cruce, inquam, e cælo per Angelum delata, & S. Udalrico porrecta, in signum victoriæ, postea consecutæ, hostibus innumeris, qui Augustanam urbem arctissima obsidione premebant, ab Ottone Imperatore ad internecionem usque deletis; de qua victoria refertur in Vita cap. 7. Narrat itaque Stengelius, S. Udalricum hanc crucem, e cælo acceptam, collo appendisse, eumque hac munitum armatura, imperterritum, vestitu episcopali indutum, hostibus obviam processisse, telaque inter & gladios illæsum perstitisse. Demum etiam dictæ crucis longitudine & latitudine descripta, addit, neminem repertum hactenus, qui materiem ejusdem potuerit dignoscere.

[93] Historiæ hujus veritatem probare conatur, appellans ad traditionem, [de famosa Cruce] continuo per manus inquit, as nos deductam. Citantur item codd. Ms. plures; edita vita latine & Germanice MDXVI; Chronicon editum MCDLXXXIII; Sigis. Meist. Chronicon lib. 4 cap. 9.; Catalogus abbatum Ms., Gretserus tom. 1 lib. 2 cap. 49 de sancta Cruce. Præterea nonnullis interjectis, profert hanc inscriptionem: Sacrosanctam hanc victoriæ crucem, ab Angelo cælitus divo Udalrico portatam, Dominus Joannes de Giltlingen, monasterii SS. Udalrici & Afræ abbas hic occludi fecit, & exornari curavit, dicavitque anno Domini MCDXCIV. Accedit Martyrologium Germanicum die IV Julii, Breviarium Augustanum, Romæ editum MDLXX, Pii V auctoritate restitutum. Denique P. Bernardus Hertfelderus antea citatus, in libro, qui inscribitur Basilica SS. Udalrici & Afræ, appellat ad antiquum codicem Ms., quem habet, anni 1484, legatos ab Episcopo Gnesnensi Polono Romam missos, Augustæ sacras visitasse reliquias & hanc crucem singulari pietate veneratos esse, affirmantes ejus famam in plerisque Poloniæ ecclesiis notam ac celebrem esse. Clauditur alia cruce ex auro puro ac gemmis pretiosissimis ornata, cum inscriptione statim data. Figura hujus exterioris crucis, quæ theca sit interioris, in æs incisa repæsentatur in dicto libro, part. 2. His potissimum argumentis famosæ Crucis historia stabilitur, cujus ectypum, prout ad me pervenit, hic exhibeo, ut neque jam sit, neque ante fuerit opus, pluribus eam describere.

[94] [in Victoriæ tesseram] Jam vero non pauca occurrunt, quæ contra assertam a Stengelio & Hertfeldero, & haud dubie satis avide adoptatam & creditam, crucis miraculosæ historiam faciunt. Et quoniam verum quærimus, ea proponere & discutere, non erit alienum a nostro instituto. Enimvero ad argumentum, petitum a traditione, quæri potest & reponi, an multum ei sit deferendum, quæ non videtur posse assignari incepisse, nisi versus finem seculi 15, adeoquc quingentis circiter annis post mortem S. Udalrici? Si contendis retrahendam esse ad priora secula; qui id probas? Quem fontem citas, quem testem, quem auctorem, quod vetus scriptum, quas tabulas, quodve instrumentum producis? Id quando non ostenditur, eritne prætensæ historiæ quisquam injurius, qui ejusdem traditionem, tamquam novitiam habet, donec antiquitas ejus alicunde stabiliatur? Non equidem existimo. Ad auctores, factum illud asserentes, quod attinet; fallor multum, si non assertionem suam superstruxerint soli populari opinioni seu traditioni, de cujus origine, antiquitate, propagationeque nihil prorsus certi scitur. Nimis enim sæpe experientia magistra docuit, populares illas traditiones ruinoso fundamento nixas, leviusculis opinionibus continuatas, rerum novarum, præsertim mirabilium, cupida credulitate propagatas, pro sincera veritate inanes fabellarum fumos dedisse; quas, si dissipare velit gnarus rerum indagator, vix est, ut possit, nisi pro veri indagatione, hominum præsertim indoctorum, odium ferat, vel certe indignationem. Ad hæc, quis ignorat, recentiores auctores non raro solere alterum alterius placita transcribere, sus deque habentes cum duce errante errare, modo aliquem ducem habeant. Cum itaque nullus ex citatis auctoribus, pro Cruce cælitus S. Udalrico deportata, sit seculo decimo quinto antiquior, satis videtur perspicuum, non multum ponderis inesse eorum testimoniis, præsertim post silentium omnis, per secula quinque prægressæ, antiquitatis.

[94] Et vero quis credat, antiquissimæ vitæ scriptorem, synchronum & familiarem Sancto, & quid ni plurium rerum, [S. Udalrico] quas describit, oculatum testem, & eorum, quæ tempore sæpe dictæ obsidionis ab S. Udalrico acta sunt, inspectorem; quis credat, inquam, auctorem illum, rerum tunc gestarum minutissimas temporum, locorum, personarum circumstantias graphice describere, re nulla vel nullius vel sane minoris momenti præterita, & nulto verbulo miraculum, de quo agimus, tam singulare, tam illustre, ac memorabile attigisse? Accipe ejus verba: Hora vero belli, Episcopus, super caballum suum sedens, stola indutus, non clypeo aut lorica aut galea munitus, jaculis & lapidibus, undique circa eum discurrentibus intactus & illæsus subsistebat. Bello vero finito, regrediens, circuivit civitatem, & domos belli in circuitu civitatis congruenter ponere, & in tota nocte eas ædificare, & vallos, quantum tempus suppetebat, renovare præcepit. Ille autem totum spatium in oratione pernoctans, religiosas mulieres in civitate congregatas concitabat, ut una pars earum cum crucibus, ad Dominum devote clamando, intra circumirent; & altera pars clementiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ pro defensione populi & pro liberatione civitatis, studiosissime pavimento prostata flagitaret. Ipse autem minimam particulam noctis ante matutinam horam corpus requiei soporis indulsit, ut matutinis laudibus expletis, aurora primum irrumpente, salutaris sacrificii hostiam Deo libare licuisset. Viden', quam accuratus sit, quam graphicus antiquissimæ vitæ scriptor in commemorandis iis, quæ S. Udualricus tempore obsidionis & fecit ipse per se, & per alios fieri voluit, injecta de crucibus, per pias mulieres in urbe circumlatis, mentione, de prodigiosa nullo apice mentionem faciens.

[96] Nihilo plus extundes pro prætensa Cruce ex sequentibus. [cælitus,] Sic ergo scriptor laudatus prosequitur: Ministerio sacro peracto, viatico sacro omnes recreavit humilique admonitione persuasit, ut in fide recta persistentes, spem suam in Domino componere non dubitarent, indicens eis omnigenam sponsionem consolationis, & annuntians psalmigraphi David verba, dicentis: Si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Salutari autem admonitione Episcopi peracta, cum jubar radiantes solis primum latitudinem telluris irradiaret, exercitus Ungrorum inenarrabili pluralitate, ex omni parte ad expugnandam civitatem circumcinxit, diversa ferens instrumenta ad depositionem murorum. Cumque undique parati essent ad bellum, & cuncta propugnacula civitatis repugnantium plena fuissent; quidam Ungrorum, flagellis alios minantes, ad pugnandum coëgerunt, & illi tantam multitudinem in propugnaculis resistentium eis, videntes, muris se conjungere adeo perterriti, non audebant. Deinde aliquibus interjectis de adventu Ottonis, Regi Ungrorum nuntiato, de imminenti prælio, de occursu nocturno, Ottoni facto a Comite Dietpaldo, fratre Episcopi, cum ceteris, qui in urbe erant, ita rursum prosequitur: Rex igitur cum tantum exercitum Ungrorum perspexisset, æstimavit non posse ab hominibus superari, ni Deus omnipotens eos occidere dignaretur; in cujus adjutorium confidens, suorumque consolationibus Principum roboratus, bellum viriliter cum eis agere cœpit, & cum mutua cæde utrobique cecidissent, & his interfectis, qui ad occisionem a Deo prædestinati erant, gloriosa victoria Ottoni Regi a Deo, cui nihil impossibile est, data est; ita ut exercitus Ungrorum in fugam versus, virtutem præliandi ultra non haberet, & quamvis incredibilis numerus illorum occisus fuisset, tantus tamen adhuc exercitus eorum remanebat, &c.

[97] [ab Angelo porrecta.] Tum, ne longior sim, commemorat scriptor insignem Ottonis de hostibus reportatam victoriam, & ad alia orationem convertit, altissimum silentium servans de sæpe dicta cruce. Quid si S. Udalricus ne prælio quidem isti famoso interfuerit? Interfuisse eum, antiqua vita non asserit. Velserus certe ad verba supra tacta, Regi Ottoni venienti Dietpaldus Comes, frater Episcopi, cum ceteris, qui in civitate erant, nocte exiens in occursum venit ante prælium, sic notat, probabilem tantum afferens conjecturam de sancti Episcopi præsentia vel in ipso prælio, vel paulo ante illud; Inter quos, inquit, fortasse S. Udalricus quoque: nam Dietmarus Ottonem ante pugnam, sacram communionem ab egregio porrectam Othalrico, confessore suo, sumpsisse scribit: additque idem Ditmarus, quod Rex sumpserit clypeum, lancea cum sacra milites in hostem præcedendo, resistentemque primus eripuerit, ac mox terga vertentem, usque ad vesperam prostraverit ac effugaverit. En descripta breviter ab Ditmaro victoria. Ubinam vel apex de prætensa Cruce?

[98] Frustra etiam præsidii aliquid quæres apud Bernonem, qui antiquissimi scriptoris vitam elegantiori stylo extulit, ut postea in separato paragrapho dicemus. Et post hæc quis jure merito succenseret, si post seculorum quinque, quin imo totius, uti contendo, antiquitatis silentium de historia Crucis, cujus veritatem indagamus, ægre adduci possim, ut Stengelio & Hertfeldero assentiar sine ulla prorsus formidine de opposito, quidquid ad traditionem provocet, & auctores recentiores accumulet, seculo durataxat decimo quinto exeunte viventes? Itaque considerandum lectori relinquo, num sufficiens sit fundamentum suspicandi, hanc historiam de Cruce non ita stare, quin vacillet. Votorum summa est, ut certior clariorque pro ca mihi lux subministretur, paratissimo de illa melius existimare, quin & ambabus ulnis amplecti.

[99] Præter ea, quæ superius retuli de calice sancti Episcopi nostri, notanda sunt sequentia. Stengelius inter alia, tribus libris de S. Udalrico a se edita, catalogum contexuit bene longum personarum utriusque sexus, præsentem Sancti opem in variis morbis expertarum ab anno 1608 usque ad 1620; idque ut plurimum usu calicis ipsius, præsertim contra febres & morsus rabidorum canum. Videri dictus Auctor potest libro 3 de rebus gestis S. Udalrici, cap. 57, . Longum enim esset & fastidiosum tam multa hic nomina recensere. Interea observare juvat ex ipso, calicem Sancti nostri, magna in veneratione habitum cum apud Augustanos, tum apud alios Germaniæ populos. Beneficia vero, quæ ibidem per sacrum hunc calicem indulta perhibentur tempore annorum prædictorum octo, excrescunt ad usque 270. Disce obiter, figuras calicis, casulæ, stolæ, manipuli, dalmaticæ, pectinum supra dictorum, sudarii, adde etiam vexilli, quo in bello contra Ungaros usus fuisse Vir sanctus traditur; in ære expressas esse in libro jam dicto, Basilica SS. Udalrici & Afræ parte 2.

[100] De terra, S. Udalrici dicta, nonnulla jam nunc superius protulimus e catalogo reliquiarum Augustano; quibus adde plura, quæ habentur inter miracula, Sancti Inventioni ac Translationi subnexa, de quibus suo loco. Habemus insuper præ oculis schedulam, idiomate germanico impressam, de eodem argumento, cum hac superna inscriptione, manu P. Papebrochii exarata: De terra S. Udalrici contra glires; & inferius eadem manu adscriptum lego: Distribuitur serico involuta instar globuli, superne ligati. Verum de pretiosissimo reliquiarum S. Udalrici thesauro, de corpore inquam, ejus seu ossibus, tractanda superest controversia, paulo longior, ideoque paragrapho singulari examinanda.

[Annotata]

* an horto?

* ita legitur in tribus Mss.

§ VII. Dissertatio critica de corpore S. Udalrici; in qua quæritur, an dictum corpus, Augustæ primitus sepultum, indidem umquam Mediolanum fuerit translatum.

Alapsis retro temporibus bene multis apud Mediolanenses olim solenni cultu honoratum fuisse sanctum quemdam Henricum, [Occæsio hujus controversiæ.] Oldericum, Olricum, Uldericum, Udalricum, Ardericum (nomina sunt diversa ejusdem Sancti) testatissima res est. Hinc invaluit apud ipsos opinio, corpus prædicti Sancti esse corpus S. Udalrici, Episcopi Augustani; atque adeo cum corpus illud sepultum jaceret Mediolani in basilica S. Nazarii, olim dicta Apostolorum, contendebant ibidem loci sepultum jacere corpus S. Udalrici Episcopi Augustani. Hæc autem opinio scriptorum postea suffragiis adoptata & roborata, faciles sibi in animus Mediolanensium aditus invenit, aliis fortasse ansam præbitura, verene ita, an secus res illa se habeat. Nostræ itaque sunt partes illam æqua lance expendere, & rationum momenta librare. Materiam dispescam in tres partes. Primo dicam de argumentis pro Mediolanensibus; tum opponam ea, quæ contra faciunt; denique, quid ego sentiam, eloquar.

[102] Acris utrimque Mediolanenses inter & Brisacenses ferbuit controversia quoad possessionem corporum SS. Gervasii & Protasii. [Proponuntur argumenta,] Discussa illa fuit secundis curis tomo sexto Junii pag. 213. Nitebantur Brisacenses dicta corpora sibi vendicare, propterea quod per ea Brisaci patrabantur miracula. Sed Joannes Petrus Puricellus in libro de Ambrosianæ Mediolanensis Basilicæ ac monasterii monumentis, a pag. 849 recte negat, miracula illa facta fuisse ad confirmandum, corpora Brisaci sepulta, esse corpora SS. Gervasii & Protasii; sed ex iisdem miraculis tantum consequi, illa corpora esse sacra: atque ex desumpto contra Brisacenses argumento ad hominem, ait; ex miraculis, ad corpus S. Henrici, Olderici, vel Udalrici, Mediolani sepulti, factis; perperam argui, illum S. Udalricum, esse eumdem cum S. Udalrico Episcopo Augustano, tametsi id communissime a Mediolanensibus creditum fuerit, Augustani Antistitis corpus vere ibidem fuisse humatum; sed e miraculis illis id unum sequi, quod tumulatum ibi fuerit corpus sanctum.

[103] [quibus volunt Mediolanenses] Laudatus itaque auctor, ostensurus quam recepta hæc fuerit opinio, quod dictum corpus, Mediolani quiescens, esset corpus S. Udalrici Augustani, varia congerit a pag. 850 libri supra citati, quæ hic dabo, ut sint tamquam sedes argumentorum pro sæpe dicta possessione. Sic ergo loquitur: Ecclesia Mediolanensis IV Nonas Julii e perantiqua consuetudine anniversarium celebrat diem S. Udalrici, Episcopi & Confessoris, & hunc quidem certissimum est, non alium esse, quam prædictum Augustæ Vindelicorum Episcopum, tametsi creditus aliquando Mediolanensis Archiepiscopus fuerit. Testem affert prædictum Julii diem, quo die mentio ejusdem Augustani Episcopi communiter in Martylogio habetur. Tum citat Ambrosianum Breviarium, & codicem Ms. pergamenum, in quo codice in tribus de S. Olderico (etenim sic ibidem nominatur) lectionibus nihil exstat, quod non item in S. Udalrici … Actis & vita traditum sit, sed illud etiam in secunda lectione verbatim habetur: Rex Henricus, comperiens illum (Oldericum) esse bonum, secundum prædestinationem Dei, regio more in manus suas eum accepit, & sedem Augustensis episcopatus sibi donavit. In Breviario autem, quod sanctus Cardinalis & Archiepiscopus noster, Carolus Borromæus reformatum edidit, tam luculenter unica lectione describitur illius sancti Augustani Episcopi vita, ut ipsimet Augustani eamdem inde totam verbatim exscriptam inseruerint ei libro, quem anno MDCI ediderunt, sic inscriptum: Sancti Augustani, sive imagines Sanctorum Augustanorum Vindelicorum, æreis tabellis expressæ, auctore Carolo Stengelio, de quo supra.

[104] [stare a se possessionem,] Denique hisce adjungit idem auctor, Petri Galesinii Martyrologium ac notas, cum prædicti Breviarii Ambrosiani lectione per omnia consentientes. His itaque coacervatis ad stabiliendam identitatem utriusque Udalrici, sic pergit: Cum igitur hoc jam certissimum sit, & citra controversiam omnem in concessis supponendum, quæstio tantum agitatur, ubinam sepultus conquiescat tantus Augustanorum Episcopus. Populus utique Mediolanensis hunc sibi vendicat, & in Basilica hujus urbis Nazariana (quæ prius dicebatur Apostolorum) tumulatum credit. Certe quidem in Kalendario illo Ambrosiano, anno 1381, ipso Puricello auctore, conscripto, sub quarto similiter Julii die, sic legitur: Sancti Olderici Episcopi & Confessoris. Jacet ad S. Nazarium. Id ipsum eadem die indicat etiam Missalis Ambrosiani, anno MDXL typis editi, Kalendarium his verbis: Sancti Olderici Episcopi Mediolani & confessoris ad S. Nazarium. Ubi tamen Oldericus perperam Episcopus Mediolani appellatur, quo etiam errore peccare dicit tabulam pergamenam Basilicæ Nazarianæ, Sancti reliquias & indulgentias referentem, ibidemque ad instructionem adventantium pensilem e pariete, & lectu commodam.

[105] His ita propositis, conglomerat Puricellus agmen recentiorum scriptorum, [corporis S. Udalrici.] affirmantium corpus S. Udalrici, Episcopi Augustani, jacere Mediolani. Scriptores illi sunt Philippus Ferrarius in Indice sui Sanctorum Italiæ catalogi, cum alioqui nullam in catalogo ipso fecerit ejus mentionem; Paulus Morigia in Sanctuario; Joannes Petrus Glussianus; Joannes Baptista Villa; Illustrissimus Carolus a Basilica Petri, suis quique lolis, qui apud Puricellum videri possunt, concludentem hoc epiphonemate: Usque adeo inter Mediolanensis vulgata erat hæc opinio, sancti utique Udalrici, Episcopi Augustani, corpus penes sese requiescere. Habet hic lector epitomen eorum, quæ in favorem Mediolanensium afferri possunt in præsenti controversia. Nunc proponenda argumenta, quæ contra ipsos pugnant.

[106] Dubitari imprimis non potest, quin corpus S. Udalrici sepultum fuerit Augustæ Vindelicorum in templo S. Afræ a S. Wolfgango, [Quibus opponuntur] ut memorat antiquissima vita in fine capitis undecimi, postquam antea sepulcrum ibidem loci sibi condidisset, sicut narratur in initio capitis 8. Nec minus certum est, idem corpus numquam alio fuisse translatum, nullo antiquo monumento, auctore nullo veteri, de tali translatione mentionem faciente. Itaque corpus illud & fuit sepultum Augustæ, & sepultum semper ibi mansit. Refert Puricellus libro citato pag. 853, Carolum a Basilica Petri, cum in vita S. Caroli Borromæi, a se edita, referret lib. 5 cap. 6, translationem Sancti, qui sepultus est in ecclesia S. Nazarii, diligenter inspecto a se corpore, dixisse, quod ignoraret, Mediolanensisne, an Augustanus Episcopus ibi esset sepultus. Sed postea re maturius considerata, mutasse sententiam, ac disertissime negasse in fragmentis Historiæ Mediol., titulo de corpore S. Henrici basilicæ Apostolorum, illum esse Episcopum Augustanum, in hæc verba: Hujus corpus hic sepultum, hucve allatum fuisse, nullum extat, quod sciam, judicium, ac appellat ad auctoritatem Bernonis, vitæ Udalricianæ scriptoris, aliorumque gravium scriptorum, Augustæ eum fuisse sepultum affirmantium. Imo, inquit, etiam a viris, fide admodum dignis accepimus, ejus sancti Episcopi corpus adhuc ibi cum veneratione asservari & coli.

[107] Ceterum adjungit laudatus Carolus inspectionem corporis Mediolanensis, [argumenta] ejusdemque translationem ac conjecturas de patria; & sanctum viram, imo miraculis clarum dici posse, affirmat. His vero e Carolo commemoratis, probat Puricellus, eum constanter in eadem sententia permansisse, & Mediolani existentem anno 1609, duobus integerrimæ fidei sacerdotibus, & Ambrosiani collegii Doctoribus, ad se accersitis, ut de toties dicto corpore colloquia conferrent, auctorem fuisse, rogando & obtestando, ut si quando ipsis de hac re scribendum esset, Mediolanenses pro parte virili, tanto errore liberarent. Quin & eodem anno litteras scripsit Modoëtiæ ad virum illustrissimum anonymum in eamdem sententiam, quibus suum Præsulem egregie vendicat Augustanis. Leguntur illæ lingua Italica, & Germanica apud Stengelium de gestis S. Udalrici cap. 58. Reddo fragmentum illarum latine.

[108] [contra prætensam possessionem] Illustrissime mi Domine, in Christo colendissime. Duæ potissimum causæ me impulerunt, ut hasce ad illustrissimam Dominationem vestram litteras scriberem. Altera, ut me apud ipsam purgarem, quod in vita S. Caroli Borromæi archiepiscopi, quasi in dubium vocaverim, an sanctus Episcopus, qui cum peculiari religionis veneratione colitur Mediolani in templo S. Nazarii, fuerit Udalricus episcopus Augustanus, an alter potius. Etenim quando scripsi, non adhibita ulteriore investigatione, opinionem attigi, a nonnullis sparsam, cui proin non præbui assensum. At postea, re maturius considerata, reputavi merum commentum: atque ita in libri confectione me gessi, ut postquam Sanctum, Henrici nomine, quale revera habet, expressi, nihilo minus tam nunc, quam antea, me fatear ignorare, quisnam ille sit. Henrici autem ipsi nomen fuisse, præterquam quod vulgi opinione constet, certis insuper liquet notis, quas non recordabar tunc temporis, esse penes me, & quas postea inveni inter mea scripta. Litteras hasce seu notas desumpsi e circulo æneo, pedum pastorale Sancti obeunte, quando prædicti Archiepiscopi jussu inspeximus ejus corpus. Sunt autem illæ hujusmodi: Henrico Higudstanno, dilecto filio.

[109] [facientia;] Atque eccum altera hic occurrit causa, quæ me induxit, ut has litteras darem ad illustrissimam vestram Dominationem, ut non gravetur inquirere, quisnam ille fuerit. Hic enim nullum de eo vestigium reperitur. Tametsi fuerint, qui nullo prorsus nixi veritatis fundamento, vulgare ipsum voluerint pro S. Udalrico, Episcopo Augustano, & dictam inscriptionem corruperint. Id quod ego moleste tuli, sicut etiam Dominus Carolus Borromæus, modernus Mediolanensium Archiepiscopus, Romæ degens, quando istiusmodi mendacium spargebatur. De corruptore illo, tacite a laudato Præsule insinuato, hæc tradit Puricellus lib. cit. pag. 855: Joannes, inquit, absque dubio Franciscus est Besutius, hac in urbe olim bibliopola, qui per Franciscum Paganello anno MDXCIX typis hac in urbe libellum hoc titulo edidit Italico, qui Latine sic sonat: Vita confessoris Christi S. Arderici, Episcopi Augustani. Ecce vero quemadmodum eam quoque baculi pastoralis corruperit inscriptionem, & citatis ejus verbis Italicis, Nella summita di esso era una lammetta d'argento, que cingeva detto bastone, con queste lettere intagliate in esso, id est: In summitate ejus erat lamella argentea, quæ cingebat dictum baculum, cum his litteris, eidem inscriptis: Dilecto filio Arderico, Episcopo Augustensi. Merito exclamat Puricellus: Tanta fuit hominis ejus licentia! Ejusmodi libellum nos quidem in Ambrosiana bibliotheca legimus & per omnia, qualem Carolus ipse describebat, invenimus. Hæc plus quam sufficiunt in favorem Augustanorum, adeo ut non necesse fuerit, aliunde conquirere Vindicias S. Udalrici anno 1614 a Stengelio editas.

[110] [cum nostra crisi.] Ex iis, quæ in utramque partem hactenus disputata sunt, patet, prætensam a Mediolanensibus corporis S. Udalrici, Episcopi Augustani possessionem esse merum commentum, ad aniles fabulas relegandum; atque inventum novum, a recentioribus excogitatum, a vulgo adoptatum, omnique historica fide distitutum; ex qua satis constat, S. Udalricum, Augustanum Episcopum, Augustæ vixisse, Augustæ obiisse, Augustæ sepultum fuisse; cum intelligi alicunde ex antiquitate non possit, illum alio umquam fuisse translatum. Quis enim de illa translatione vel verbo meminit? Quo anno ea contigit, qua occasione, quo teste, cujus opera, aut rogatu? Quomodo tam faciles fuerint Augustani, ut sacrum hunc thesaurum, multo sibi pretiosissimum, transferri permitterent alio, & carere voluerint Sancto, tot miraculis Augustæ patratis conspicuo, tam civibus Augustanis benigno, quam vicinis late populis propitio?

[111] Ad auctores in contrarium allatos, tametsi responso non videatur opus, [Respondetur ad Auctores eidem contrarios.] respondeo tamen verbis Puricelli pag. 857, sententiam veram & nostram ita confirmantis, quibus ego pariter hanc controversiam concludo: Certe autem maximi ad hujus rei probationem momenti ea nobis videntur veterum monumenta, quæ doctissimus Marcus Velserus, tacito sui nomine collegit, & Augustæ Vindelicorum anno MDXCV typis edidit, hoc titulo: De Vita S. Udalrici Augustanorum Vindelicorum Eqiscopi, quæ exstant, pleraque, antehac numquam edita. Quæ monumenta, postea hic a nobis danda si lector consuluerit & expenderit, facile convincetur fabulosa esse ea, quæ Mediolanenses de S. Udalrici Augustani corpore, quasi apud se sepulto, crediderunt.

[112] Sed quid vetat dictis huc usque de corpore S. Udalrici quædam subnectere de corpore Henrici Higudstanni, [Qualis fuerit] apud Mediolanenses sepulto? Nihil sane in promptu est, quo de patria ejus, anno mortis, vitæve instituto, certi aliquid determinemus. Pedum pastorale, apud corpus repertum, satis indicat, vel episcopum vel abbatem fuisse. Et quidem abbatem potius, quam episcopum, dicere amat Carolus a Basilica Petri, ut post pauca videbimus. Prius juverit brevem quamdam dicti Henrici notitiam proponere ex Fragmentis Historiæ Mediolanensis, titulo, de corpore S. Henrici Basilicæ Apostolorum, de quo apud Puricellum invenio sequentia: Cum ad arcam inspiciendam jussu B. Caroli eo venissemus anno MDLXXVIII, invenimus corpus cum episcopalibus indumentis, quæ tamen fere subito evanuerunt. Circulis æneis, quibus baculus pastoralis ligneus cingebatur, hæ litteræ insculptæ erant, de quibus supra; quas tunc in libellis nostris notavimus, quos ad S. Caroli vitam conseribendam parabamus, &c. Corpus deinde transtulit, una cum aliis ejus basilicæ, idem beatus Præsul anno proximo cum Episcopis provinciæ, qui ad concilium convenerant, & in extremo brachio ipsius ecclesiæ, janua, quæ ibi erat, clausa, altarique ibi constituto, recondidit.

[113] Quisnam hic episcopus fuerit, neque scio, neque habeo conjecturas, quas proferam. Omnino transalpinum fuisse, [Sanctus iste,] & sanctum virum, immo miraculis clarum, affirmare possumus, cui & statua & altare erectum sit, & sanctitatis laus veneratioque non mediocris a populo Mediolanensi tributa. Quæ veneratio pene extincta, proximis annis renovata est, nonnullis prædicantibus, se ægrotos, ejus ope invocata, sanatos esse. Hæc Puricellus ex laudato Carolo, quem præterea dicit conjectasse, Henricum potius natione Anglicum fuisse; quin & abbatem potius quam episcopum, ex illis verbis, dilecto filio, quasi a Papa videantur usurpata, cum pastoralem ei baculum traderet. Tum citato Paulo Morigia pro miraculis, cultu, & publica veneratione, idem Puricellus sic pergit pag. 556. Nostra etiam memoria multitudo illuc hominum maxima confluebat, crebraque illic miracula ejus Sancti precibus & patrocinio adscribebantur, quorum pleraque illustriora, intelligo publicis etiam tabulis rite consignata hodieque ibidem conservari: præterquam quod eorumdem indices adhuc illic supersunt, votivæ, magno numero nec ligneæ tantum sed etiam argenteæ, tabellæ.

[114] [Mediolani sepultus.] Quid? Quod etiam indies adhuc ejusdem Sancti annulus, quem putant episcopalem, ad febricitantes, vel aliter ægrotos delatus, salutem sæpenumero divinitus contactu suo afferre creditur, totaque passim urbe propterea exposcitur. Pro iis etiam profecto nominatim exposcitur, qui morbillis (communiter variolos nuncupamus) laborare incipiunt: scilicet, ut eo contingantur oculi, quos utique propterea sperant incolumes & immunes ab eo malo, & ab omni visus detrimento, quod inde frequenter alioqui contingit, evasuros. Vide etiam, quæ de translatione & cultu sæpe memorati corporis, vitæ S. Caroli Borromæi lib. 5 cap. 6 inseruit Carolus a Basilica Petri oculatus testis. Sed jam retracto pede ex bisce diverticulis, rursus ad S. Udalricum nostrum redeamus.

§ VIII. Confraternitas S. Udalrici; officium proprium, hymni.

[Confraternitas S. Udalrici] Præter alia erga sanctum Antistitem suum venerationis publicæ argumenta, suum quoque affectum testatum palam voluit civitas Augustana, erecto in ejus honorem pio cœtu sodalitio (confraternitatem vulgo dicimus) Episcopi Augustani auctoritate approbato, confirmato, atque indulgentiis locupletato, uti latius patebit ex diplomate, postea a nobis producendo. Præmitto interea ea, quæ huc spectant es Ms., quod misit P. Gamansius, ubi superne ponitur hæc inscriptio: Fraternitas S. Udalrici. Tunc adduntur sequentia: Isto titulo est codex papyraceus in folio, corio rubro & bullis æreis pulchre compactus, lit. X num. 142, qui album ejusdem Fraternitatis cum ipso initio & primis bullis continet, insigniter rubrica & atramento Ms. per fratrem Leonardum Wurstlin, elegantissimum illum scriptorem, ac conventualem SS. Udalrici & Afræ. Ex quo sequentia sunt descripta. Et quidem in folio sexto habentur proxima hic subscripta, quæ posteriori tempore quispiam velut compendium quoddam primæ fundationis ex prioribus foliis annotavit.

[116] [quando instituta.] His præmissis, post titulum alium: Fraternitas benefactorum monasterii ac ecclesiæ structuræ SS. Udalrici & Afræ, notantur hæc, quæ ejusdem cœtus institutionem & privilegia spectant. Atque instituta quidem ibidem traditur anno 1468, & a sede Apostolica confirmata confraternitas ista, cooperante & disponente Eminentissimo Domino de Schaumberg, Cardinali tituli S. Vitalis, & Episcopo Augustensi, a latere per Germaniam legato. Recte apponitur ad marginem, hujus congregationis sacra primordia referenda esse ad anteriora tempora, ut patebit ex diplomate secuturo; & dicto anno 1468 dumtaxat confirmatam vel instauratam fuisse, cum jam antea esset inchoata. Porro tali tenore instituta fuit, annitente dicto Cardinali, quod semper & perpetuis temporibus in Octava Pentecostes peragetur defunctorum omnium ejusdem fraternitatis anniversarius, cum vigiliis novem lectionum, & altera sequenti feria secunda, cum officio Defunctorum, omnium sacerdotum inibi degentium, additis indulgentiis, ut liquet ex diplomate, quod sequitur, pro iis, qui officiis hujusmodi interfuerint.

[117] Petrus, miseratione divina titulo S. Vitalis sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis, [Profertur diploma] & sanctæ Sedis Apostolicæ permissione, Episcopus Augustensis, ac per universam Germaniam dictæ Sedis Apostolicæ de latere Legatus, universis & singulis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Licet is, de cujus munere venit, ut sibi a suis fidelibus digne & laudabiliter serviatur, de abundantia suæ pietatis, quæ merita supplicum excedit & vota, bene servientibus sibi, multo majora retribuat, quam valeant promereri: Nihilomiuus tamen desiderantes Domino populum reddere acceptabilem & bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum ei, quasi quibusdam illectivis muneribus, indulgentiis scilicet & remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Sane nuper nobis fuit expositum, quod dilecti nobis in Christo Melchior Abbas & Conventus, fratres monasterii sanctorum Udalrici & Afræ Augustensis, Ordinis S. Benedicti, fraternitatem, per ipsorum antecessores dudum institutam, de cetero futuris temporibus singulis annis in Octava Pentecostes cum Vigiliarum decantatione; nec non sequente feria secunda cum Missarum celebratione pro vivorum & defunctorum confratrum memoria habenda, peragendam & continuandam erexerunt & instituerunt:

[118] Nos igitur, recolentes & præmeditantes, sanctum & religiosum exorare pro defunctis, [Episcopi Augustensis.] & saluberrimum fore, veniam peccatorum in sacratissimi corporis Dominici oblatione & orationibus ad invicem impetrare; Idcirco desiderantes Domino populum reddere acceptabilem, & eos, quos divini amoris fervor ac Spiritus sancti gratia ad bonum inspirat, allectivis de thesauro ecclesiæ muneribus de bono ad melius incitare: & ut omnes ipsius fraternitatis actus, ea caritate, qua incepti sunt, continuentur, & tam fratres, quam alii Christi fideles, utriusque sexus homines, eo libentius in exaltatione tantæ fraternitatis assurgant, & ad eam avidius confluant & devotius assistant, quo ex dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate, ac gloriosissimæ Dei genitricis Mariæ meritis confisi, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, pœnitentibus & confessis, qui de sero Vigiliis dictæ fraternitatis, centum; & qui de mane Missarum officiis interfuerint, similiter centum dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, & indulgentiam damus perpetuo duraturam. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, præsentes nostras litteras exinde fieri, nostrique sigilli jussimus & fecimus appensione muniri. Datum Augustæ anno Domini MCDLXVIII, die Jovis; IX mensis Junii, Indictione prima, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Pauli, divina providentia Papæ secundi, anno IV.

[119] [Illustris Confraternitatis membra.] Splendor accessit dictæ confraternitati ex personis, quæ eidem nomen dederunt, videlicet Emin. Dominus Petrus Cardinalis & Episcopus Augustensis. Fredericus Imperator una cum conjuge sua Leonora, Regis Portugalliæ filia. Ludovicus Dux Bavariæ, cum conjuge sua, filia Ducis Saxoniæ. Georgius Dux Bavariæ cum conjuge sua Hartwige, filia regis Poloniæ. Sigismundus Archidux Austriæ cum conjuge sua prima, filia Regis Scotiæ. Fridericus de Hochenzoller, Episcopus Aug., & aliorum multorum millia defunctorum, hujus fraternitatis; quos Magnates omnes exprimit dictum Ms.; adduntur insuper tres aliæ personæ, nimirum Maximilianus Imperator, Henricus Augustensis Ep., Conradus Morlin, abbas monasterii.

[120] [Officium proprium,] Quemadmodum exemplis, meritis ac miraculis Germaniam præ reliquis aliis orbis tractibus illustravit S. Udalricus, ita decens fuit, ut in Germania potissimum solennis ejus memoria officio proprio ecclesiastico honorata, recurreret, anniversario cultu variis in diœcesibus celebranda. Ecclesiæ, Viennensis, Ratisponensis, Passaviensis, Salisburgensis, horas canonicas de sancto Præsule nostro recitandas præscribunt, adjectis propriis lectionibus, inter se convenientibus quidem, sed discrepantibus ab lectionibus Augustanis, quas illico proferemus. Quibus etiam consonant lectiones Eystettenses & Frisingenses, officio earum ecclesiarum canonico insertæ. Inter officia propria jussu & auctoritate Reverendissimi & Illustrissimi Principis ac Domini Henrici, Episcopi Augustani, juxta considerationes & judicium sacræ Congregationis Rituum ecclesiasticorum, ad normam breviarii Romani recognita & reformata, Dilingæ impressa MDCXXXVIII, leguntur sequentia de S. Udalrico. Die IV Julii in festo S. Udalrici, Episcopi Augustani & confessoris. Duplex. Omnia de communi confessoris Pontificis, præter ea, quæ hic sunt propria. Oratio. Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius, ut intercessione B. Udalrici, confessoris tui atque Pontificis, contra omnia adversa muniamur. Per Dominum. In primo Nocturno assignantur lectiones de Epistola I ad Timoth., ut in communi Confessoris Pontificis.

[121] [lectiones] In secundo Nocturno Lectio IV. Udalricus Germanus, Hupaldi Comitis de Dillingen & Khyburg; & Thietburga, Ducis Suevorum filia, nobilissima progenie ortus, a parentibus non minus religionis sinceritate illustribus, quam generis splendore claris, ad monasterium S. Galli missus, religioso cuidam viro ibi erudiendus traditur, ubi non solum litteris, sed & virtutibus animum a tenera ætate excolere non destitit, omnique studio timorem Dei, voluntariam paupertatem, castitatem, humilitatem ultro amplexus, habitum monasticum assumere statuit. Dei autem providentia altiori reservatus, ecclesiæ Augustanæ Episcopus præficitur invitus. Quare, ut gregi suo vivum se præberet exemplum pietatis, carnem suam lanea veste castigavit. Esu carnium (parcissimus alioquin in sumendo cibo) penitus abstinuit. Dormivit parum, ac non super plumas, sed duriori strato utens, tota interdum fere nocte in oratione pervigil. Sequitur Resp. de communi Conf. Pont.

[122] Lectio V. In divinis laudibus spiritu Dei ita reficiebatur, [propria] ut tam ipse, quam alii, cum eo psallentes, visionibus recrearentur sæpius. In offerendo etiam sacrosancto Missæ Sacrificio frequentissimus fuit. Mensam suam pauperum præsentia plerumque decoravit, nudos vestivit, ægris ac incarceratis consilio & auxilio subvenit: totus in oratione, totus in sacra lectione, bonis operibus totus deditus. De vita & morte certorum hominum, de sanctis hospitibus ad ipsum venturis, deque multis aliis rebus creberrimas revelationes habuit. Limina sacra Apostolorum visitaturus, Romam aliquoties petiit, aliaque loca sacram iterum atque iterum religiosa peregrinatione honoravit. Reliquias Sanctorum summo studio conquisivit, & ad remotissimas regiones, ubi eas consequi spes esset, illarum desiderio quandoque profectus est, atque impetratas maxima coluit veneratione. Sequitur Resp. de comm. conf. Pont.

[123] Lectio VI. Vitam ac mores clericorum & laicorum totius diœcesis, [Augustanæ.] assiduis visitationibus sedulo perscrutabatur. Ecclesiarum personas, jura, patrimonia acriter defendit conservavitque. Bellorum motus ac infestationes sedavit mirifice. Maximorum Principum animos, discordiis distractos, incredibili dexteritate conciliavit, pacemque inter Othonem Regem & filium ejus composuit. Omnibus se hospitalem & benignum exhibuit; ac sobrium, justum, sanctum & continentem, juxta Apostoli doctrinam, se præstitit pastorem. Divina quoque peragenti mysteria adesse visa est manus, virtute Omnipotentis cum ipso sacris benedicens. Expletis autem in munere episcopali L annis, vir miræ sanctitatis, largitatis, abstinentiæ & vigilantiæ, diem sui obitus, magno desiderio diu exspectatum, cognoscens, IV Non. Julii anno salutis DCCCCLXXIII, ætatis suæ LXXXIII, pie obdormivit in Domino, miraculorum gratia in vita & post mortem illustris; nobile corpus, ornamentum consolatione plenum, Augustæ relinquens. Sequitur Rersp. de comm.

[124] Duos nobis de sancto Episcopo nostro hymnos exhibet codex Ms. Augustanus ad SS. Udalricum & Afram, [Hymnus ad Vesperas:] titulo Miscellanea varia, lit. z num. 77, manu supra laudati Leonardi Wirstlin exaratus. Et hymnus quidem ad Vesperas ista canit:

      A solis ortus cardine
Udalricum in agmine,
Læto canamus carmine,
Fideli satum sanguine.
      Beatus in propulato
Præsignavit oraculo,
Quod vagit in cœnaculo
Sacro plenus spiraculo.
      Clausa pandit mysteria
Vox bajulans imperia,
Post lactis ministeria
Carnis fugit miseria.
      Domus parentum gaudio
Repletur & convivio,
Delectantur in filio,
Quem cæli fovet unctio.
      Enixa virum gratia
Provexit ad solatia,
Gratisque mœret anxia
Per ampla terræ spatia.
      Fœno compar fit lilium,
Metus gerens humilium,
Fit arbiter sublimium,
Patri præcingens gladium.
      Gaudet conventus Cælitum,
Florere Sancti meritum,
Cujus cum Christo spiritum
Cælis videt repositum.
      Summo Patri potentia,
Filio sapientia,
Pneumatique clementia,
Pari sit in essentia.

[125] [hymnus ad Matutinum,] Hymnus autem ad Nocturnum, de eodem ibidem subnectitur, his terminis concinnatus:

Ave pater Udalrice,
      Nostri status gloria,
Nos de massa peccatrice
      Tua patrocinia
Suspirantes imploramus,
      Duc nos ab angustia:
Et quacumque laboramus
      Temporis molestia,
Prece reddas consolatos,
      Jugique clementia,
Per te pie relevatos
      Christi salvet gratia.
Pastor bone nos intende
      De cælorum culmine,
Gregi tuo condescende
      Cum Maria Virgine,
Et Auctori nos ostende,
      Jam exutos crimine.
Trinæ sit laus unitati
      Virtus ac victoria
Sit & simplex Trinitati
      Regnum, compar gloria,
Sempiternæ Majestati
      Stabilis concordia. Amen.

[126] Præter duos hosce jam dictos hymnos proprios de S. Udalrico, [hymnus ad Laudes.] habetur tertius ad Laudes in nostro Ms. in hæc verba:

Lætabunda Deo canat
      Hymnum vox Ecclesiæ,
Qui contritos corde sanat
      Unguine lætitiæ,
Unde piis virtus manat
      Et augmentum gratiæ,
Tiro Christi pretiosus
      Augustorum Pontifex
Cælum scandit luminosum,
      Ut virtutum artifex,
Udalricus gloriosus,
      Quo triumphat Opifex,
Ex Ægypto vanitatis
      Evolat ad patriam,
Possessurus cum Beatis
      Paradisi gloriam,
Et supernæ civitatis
      Condecorat curiam,
In sublimi constitutus
      Ignitorum lapidum,
Seraphinis obvolutus,
      Motum gerit fervidum,
Sempiternis involutus,
      Omne calcat fluidum:
Ligno vitæ recreatur
      Cum candoris calculo,
Novum nomen ei datur
. . . . . . . . . . .
Sanctitate & ornatur
      Castitatis titulo.
Numen ergo Deitatis,
      Quo hierarchia regeris,
Zelo ductus pietatis,
      Nobis placa miseris;
Dans nobis fore claritatis
      Asseclas, qua fluxeris.
Veni Pater & Patrone
      Gressus nostros dirige,
Salus & spes in agone,
      Corruentes erige,
Firma stantes, Pastor bone,
      Lapsis opem porrige.
Summæ sit laus Trinitati
      Decus & victoria,
Sit & trinæ Unitati
      Coæqualis gloria,
Cujus inest Majestati
      Permanens essentia. Amen.

§ IX. de vitæ S. Udalrici scriptoribus & editoribus.

Auctores antiqui numerantur tres, qui S. Udalrici gesta litteris commendarunt. Primus pervenit ad nos sub titulo Anonymi, [Inter Auctores vitæ antiquæ tres; scriptor primus,] ut visum est Velsero, ejus editori, & Surio, ipsum secuto; non item Mabilioni, qui vult eum Gerardi nomen habuisse. Secundus Gebehardus, quartus in cathedra Augustana post S. Udalricum successor Tertius Berno, abbas Augiensis. Accedunt ex Mabilione Ditmarus, Chronicon Augustanum, aliique rerum Germanicarum Alemanicarumve historici, de S. Udalrico honorifice agentes, & reliqui laudum ejus Præcones, quorum elogia produximus paragrapho 4; quibus addi poterat eminentissimus Cardinalis Baronius. Verum non de his, sed de primis vitæ scriptoribus hic agimus, ducto exordio ab antiquissimæ vitæ auctore; de quo statuenda sunt sequentia.

[128] Æqualem & familiarem se fuisse S. Udalrico palam facit loco non uno, [Anonymus Velsero dictus,] ut liquet ex sequentibus. Num. 18 sic loquitur: Tempus vero Quadragesimæ quanta devotione celebraret, sermo mihi non sufficit ad narrandum; sed tamen ea, quæ vidimus, non decet nobis in totum omittere. Et num. 58: Hæc vero, nemine dicente, comperiebam, sed propriis oculis, in quam plurimis peracta, conspiciebam. Adde verba epilogi, infra producenda numero sequenti. Refert Mabilio in Observationibus præviis ad vitam S. Udalrici, in Actis Bened. seculo V pag. 415, quosdam opinatos, auctorem vitæ Udalscalcum extitisse, non satis explicantes, ecquis iste Udalscalcus fuerit. Satis actum de uno Udalscalco § 4 hujus commentarii prævii, ex cujus tempore vitæ ac mortis, ibidem determinato, constat eum non fuisse synchronum S. Udalrico, sed longe posteriorem. Multo minus characteres scriptoris, de quo hic agimus, convenire possunt Udalscalco alteri, qui fuit Episcopus Augustanus, remotissime distanti a temporibus sancti Præsulis nostri, ut qui moderari eam cathedram primo cœperit post medium seculum 12. Neuter itaque Udalscalcus convixit S. Udalrico; neuter consequenter res ejus gestas, tamquam a se visas, edere potuerit Interim dictum pluries scriptorem vitæ, canonicum fuisse ecclesiæ cathedralis, laudatus Mabilio patere censet ex libro de miraculis (quem unius ejusdemque auctoris esse existimat) vitæ a nobis dandæ subjecto. Assertum probat ex verbis in narratione miraculi, quod habetur num. 116, prolatis; ubi dicitur, patrato eodem miraculo ad S. Udalrici tumulum in ecclesia S. Afræ, concursum exinde factum in principem seu episcopalem ecclesiam S. Mariæ: Inde in civitatem ad ecclesiam S. Mariæ Genitricis Dei post vesperam venientes; hæc, sicuti gesta sunt, nobis annuntiaverunt. Sed fallor, si ex verbis illis magis extundas, fuisse dictæ ecclesiæ canonicum, quam sacellanum aut sacristam.

[129] [qualis fuerit;] Hanc sane Mabilionis consequentiam non elicuit ex dictis verbis Velserus, in rebus Udalricianis indagandis illustrandisque apprime versatus, dum ait in Præfatione ad Sancti vitam: Neque sim difficilis suspicari, congregationis S. Afræ (siquidem illud collegium, ante familiam divi Benedicti introductam, ita appellatur) fuisse Præfectum. Opinionem suam probat ex Prologo vitæ præfixo, ubi tradit scriptor, plerosque, qui res a S. Udalrico perpetratas averent cognoscere, legatos ad se, hujus ergo misisse; rerum veritates, ait, ex meis responsionibus discere cupientes: quod Velserus, hominis auctoritati tributum fuisse existimat. Quin imo illum in ecclesia vixisse, solo S. Afræ tum temporis nomine nuncupata, colligit ex clausula seu epilogo, in quo sic perorat: Eja nos, qui inquilini hujus ecclesiæ sumus, & tanti Patroni faciem sæpissime vidimus, & ejus doctrinam benedictionemque sæpissime accepimus, & in eo optima exempla conspeximus; & nunc in retributionem ejus bonorum operum, assidua miracula & diversa signa in liberatione multorum, videmus & audimus.

[130] [quando scripserit;] Porro scripsisse eum mox a S. Udalrici morte, anno vigesimo nondum elapso, inde Velserus certum habet, quia litteræ, quibus Joannes XV, Pontifex Maximus, Udalrico cælestes honores decrevit, perscriptæ anno CMXCIII, meminere libelli de Vita & miraculis venerabilis Udalrici, sanctæ Augustanæ ecclesiæ dudum Episcopi; qui hic ipsus est: cum auctor statim ab initio ostendat, se hoc argumentum principem aggredi. Atque ut nonnulla de sæpe memorati scriptoris laudibus congeram, observat idem Velserus, fidei præclarum illi testimonium perhibuisse in amplissimo summi Pontificis & Cardinalium consessu, Luitolfum, tunc ætatis Augustanum Episcopum, dicentem: Spiritus sancti testatur præsentia & congregatio Sacerdotum, certum esse, quod legimus. Deinde magnificis dictum auctorem idem vir clarissimus præconiis exornat, e quibus vitæ ab eo exaratæ characteres pariter cognoscas.

[131] [ejus laudes,] Auctorem, inquit, ob testatam fidem simplicemque veritatem enixius diligo, sermonis sordes nemo excusat; ego ultro accuso: imo, quod præterea Berno, de quo nos statim, de oratione humi jacente adjecit, mihi modeste moderateque dictum, & se illa sub terram potius condere, atque quodammodo illatebrare videtur; usque adeo nihil umquam isto charactere memini me legere humilius, abjectius, inquinatius, [character,] & rara credo esse sermonis vitia, quorum hic exempla non sint confertim obvia, sive casus & tempora perversa respicimus, quod creberrimum peccatum est; sive verba agendi patiendive significatione promiscue usurpata, sive genera nominum mutata, & inflexiones tum nominum tum verborum corruptas; sive pronomina & reliquas particulas præpostere positas, sive idiotismos, sive barbarismos alios, sive solœcismos, sive quodcumque denique, uti dicere cœperam, orationis vitium.

[132] Hisce tamen sermonis ac styli defectibus, quos ad amussim Vir clarissimus, [stylus,] severe hic criticus, & acutum cernens, observavit, minime obstantibus, antiquum scriptorem omnibus aliis limatioris sermonis longe anteponit. Verum enimvero, inquit, prudens lector verborum delicias & sententiarum flosculos quæret alibi; in hujus generis scriptionibus scit, sola rerum pondera esse spectanda. Teneris admodum utatur auribus oportet filius, qui patre peregre mortuo eligat de eo narrantem audire hominem, suavi ore copiosum & disertum, qui patrem cognorit numquam, de vita illius & obitu vix ea norit, quæ ex quorumdam rumoribus hinc inde hausta corrogaverit, præ cordato alio, qui quamvis infans aut balbus & blæsus, etiam viventi morientique præsens, individuus usquequaque comes hæserit. In hoc equidem scriptore paucis pagellis evolutis, omnes intelligent, quam magna utilium rerum copia quantamcumque verborum scabritiem & asperitatem compenset. Hactenus Velserus. Quibus addi poterunt nonnulla ex iis, quæ dicentur infra, de editis ab eo S. Udalrici vitis, tametsi hæc affatim sufficiant.

[133] Ad nomen sæpe memorati auctoris quod attinet; [nomen.] fatetur Velserus in laudata præfatione sua, sese illud sedulo investigasse, nihilque sibi de eo esse compertum, habens verosimile, studio celatum pro illorum temporum modestia. Ex iis verbis in Vita num. 93, Ego Gerardus indignus presbyter notavi diem & annum, refert idem auctor in notis marginalibus ad illum locum, hinc quibusdam creditum, Gerardum hujus vitæ auctorem esse. Sed illos refellit, dicens, illud colligi inepte; cum sit instrumenti subscriptio, non vitæ. Pimi istius auctoris nonem, videri etiam ignoratum fuisse a secundo vitæ scriptore Gebehardo, de quo jamjam, recte animadvertit Mabilio; cum in prologo suo idem Gebehardus dicat, se amantissimi Patris Udalrici discendæ vitæ desiderio, diu multumque suspirantem, hanc tandem reperisse a quodam illustri viro compositam, non expresso ejus nomine. Quid verbis opus est? Laudatus Mabilio abstrusum adeo auctoris anonymi nomen tandem detexisse se scribit in itinere suo Germanico, ac didicisse ex codice vetusto Ratisponensis monasterii S. Emmerammi, ante annos, inquit, quingentos scripto: in quo primam hanc vitam reperiri asserit, sub titulo, post capitulationes ita expresso: in nomine Domini. Incipit Vita S. Udalrici, Episcopi & Confessoris Christi, edita a Gerhardo, qui ab eo fuit presbyter ordinatus. Porro an idem sit Gerardus iste cum Gerardo clerico S. Udalrici, de quo Vita num. 68; aut Præposito, de quo ibid. num. 74, aut presbytero, superius adducto, ex vita num. 93, fatemur nos ignorare. Atque hæc de primo vitæ scriptore.

[134] Gebehardus, quartus ab Udalrico Augustanus Episcopus, [De secundo;] post Henricum S. Udalrici successorem, anno 982; postque Ethicum, anno 988 exstinctos; Luitolfo post septem regiminis annos successit, sublatus & ipse e vivis 1002. Is, cum fastidiret simplicitatem & prolixitatem antiquæ vitæ, animum appulit ad cultiorem orationem, ut testatur ipse in prologo; sed morte præventus, perficere non potuit opus, jam aliqua sui parte inchoatum, ac desinens in laude activæ & contemplativæ vitæ S. Udalrici, ab initio ejus pontificatus.

[135] [de tertio vita scriptore.] Tertius scriptor fuit Berno, pauco post tempore secundum subsecutus, qui in Præfatione ad vitam S. Udalrici, a se editam, libellum antiquissimi auctoris veraci quidem, sed simpliciori, quam oportuit, sermone editum, cultiori stylo efformandum suscepit. Quam spartam, a Fridebaldo, monasterii S. Afræ apud Augustam Vindelicorum abbate IV, ut admitteret, rogatus, eam reipsa exsecutus est ante annum 1030, dicti Fridebaldi supremum. Breve de ipso Bernone elogium contexuit. Hermannus, ad annum 1008, his verbis: Ipso anno, Heinricus Rex, cognita tandem post duos annos Ymmonis crudelitate, remoto eo, Berri, virum doctum, & primo Prumiensem monachum, Augiæ constituit abbatem, qui gratanter susceptus, fratres dispersos recolligit, & a Lantperto Constantiensi Episcopo, abbas ejus loci XXIX consecratus, magna insignis scientia pietateque præfuit annis XL. Interea tametsi Berno annis quinque & septuaginta post Sancti, cujus vitam scripsit, mortem, vivere desierit, atque adeo potuerit inscriptione sua non pauca discere ex iis, qui S. Udalrico in terris agente familiariter usi fuerant, vitamque & mores inspexerant, oculati & auriti testes; non tamen ad hos, sed ad antiquum commentarium provocat; atque in eo instituto quid præstiterit, ex ipso disce, ita in dicta præfatione loquente: Nihil, inquit, de propriis addam, præter exempla antiquorum Patrum, atque sententias sanctarum Scripturarum. Ad hæc, illud solum proprio marte effecisse se pandit, ut latius diffusa, modesta brevitate arctius coërceret, strictius digesta, moderata prolixitate dilatet; minus regulariter prolata, ad rectitudinis lineam corrigat.

[136] [Bernone.] Ecce tibi novum orationis cultum, a Bernone in lucubranda Udalrici vita abhibitum, ast novæ, unde plus aliquid discas, quam antiqua vita tradiderit, materiæ vel parum vel nihil; cum doceat res, quas ex Anonymo seu Gerardo accepit. Idcirco mihi visum est Anonymum, rudem quantumvis, præ aliis hic dare, nihil tanti facienti sermonis nitorem & cultum, ut ob orationis dotes, neglecto primo fonte, rivulum consecter. Præclare Velserus in pluries citata Præfatione: Næ ego, inquit, tam delicatus umquam fui, utut de cetero ab aliqua orationis munditie non abhorreo, ut scriptores historiæ vetustos, incorruptos & horridos, adde etiam barbaros, politis aliis nuperis (qui cum a verbis discessum, ad res ventum est, priores illos sequi necesse habent) postposuerim, frequentibus nimirum exemplis doctus id præsentissimo veritatis periculo fieri. Ibidem quoque fatetur, se ex primo propemodum aspectu & attactu veterum codicum mox didicisse, quam se ratio non fefellerit, & quam non temere neque frustra antiquissima monumenta secutus sit; adeo multa, inquit, Berno brevitatis, opinor, causa intacta præteriit, quæ omnium ætatum memoria digna, antiquus scriptor accurate collecta in litteras retulerat. Honorifice antiqui Auctoris simplicem, candidam, ac sinceram veritatem commendat quoque Baronius ad an. 924.

[137] Inventionem & Translationem Sancti Præsulis nostri, [Descriptore miracul.,] quæ contigerunt versus finem seculi 12, conscripta fuisse ab auctore non tantum contemporaneo, sed ab eo, qui fortasse rei gestæ interfuit, liquet ex characteribus, narrationi earumdem inspersis. Nam num. 4 memorat Auctor se id, quod de apparitione Sancti tradit, facta cuidam famulo Udalscalci, Præpositi majoris ecclesiæ, qui postmodum Episcopus creatus est, a quo & hoc ipsum, quod narrat, audivisse se dicit. Et paulo post recenset, quod Præposito S. Georgii in ipsa inventione corporis sanctissimi, ut ipse, inquit, nobis testatus est, accidit. Plura dabit ibidem numerus 10 in fine. Quin imo scriptorem in collectione miraculorum adhibuisse delectum, satis indicatur num. 14, ubi dicitur: Alia quoque miracula quam plurima circa hos dies facta perhibentur, quæ ideo calamo non sunt illustrata, quia certiori adstipulatione illa non agnovimus. Opinatur autem Velserus in notis marginalibus, commentationes hasce integras, quatenus videlicet complectuntur non pauca miracula, non esse unius calami partum, sed recentiora quædam esse addita pio studio præteritæ scriptioni, varie hinc inde collecta, non eodem tempore scripta videri. Quid plura? Multis indiciis fieri credibile ordinem in his miraculis esse perturbatum; prout sigillatim indicabimus in Annotatis huc pertinentibus, ac dictis Inventioni Translationique adjiciendis. Atque hæc quidem hactenus de manuscriptis. Sequentia sint de editoribus & editionibus variis monumentorum sanctissimi Præsulis nostri.

[138] Et vero in hoc litterario curriculo facile, ut opinor, [editoribus Velsero,] reliquis omnibus palmam præripit ornatissimus reipublicæ Augustanæ Duumvir, identidem jam laudatus, Marcus Velserus, qui merito etiam elogio ornatur a Baronio, quia antiquam Actorum Udalricianorum scriptionem, jam oblivione sepultam, typis cudendo & notis illustrando, revocavit ad vitam. Adi Virum Eminentissimum ad annum 924. Quidnam autem idem Velserus in hoc genere lucubrationum præstiterit, disce ex præfatione, vitæ præmissa; ubi se testatur appegisse oræ notulas, morantem interdum hærentemque lectorem monituras. Itaque præter veterem Anonymi seu Gerardi vitam, dicit se addidisse litteras Pontificias, de illo in Sanctorum numero relato; vitam a Gebhardo Episcopo inchoatam, at morte prævento non absolutam, quam in duobus Mss., veteri conjunctam repererat; Vitam aliam, a Bernone scriptam, hactenus legi solitam. Cum uterque horum veterem scriptorem præ oculis habuerit, dicit, interpretum quodammodo vice functuros. Denique ita prosequitur: Postrema inventio & translatio sacri corporis cum nonnullis diversorum temporum miraculis. Ne longiores hic simus, quam par est, addit manifestum esse inventionem & translationem scriptam a monacho, qui rei gestæ anno MCLXXXIII interfuit; miraculorum non unum eumdemque videri auctorem, sed ea, prout deinceps evenere, fuisse annotata; ut vel ex scribendi ratione proclive intellectu esse, ait.

[139] Secuta ipsum editio Surii tertia anni 1618, ex eodem exhibet vitam Anonymi cum prima & secunda dedissent vitam Bernonis. [Surio, & Mabilione,] Denique postremus omnium Mabilio vitam eamdem, observationibus præviis & notis a se illustratam, ex editione Velseriana & codicibus Mss. edidit Sec. 5 Act. Bened., bullamque canonizationis; exordii partem, vitarum a Gebehardo & Bernone scriptarum cum earum prologis; inventionem ac translationem sancti corporis; chartam S. Udalrici in favorem Campidonensis monasterii, qua libertas eligendi abbatem, eidem restituitur; & omnia de sancto Episcopo Augustano ab ipso edita concludit Catalogus Episcoporum Augustanorum, ad cujus calcem notat, Dionysium ex eodem catalogo expungi a Velsero in notis ad conversionem S. Afræ sub finem. Hæc de aliorum editionibus; has sequitur nostra, quam subjicio, ubi lectorem monuero numeros romanos, margini adscriptos, respondere divisioni capitum antiquæ.

VITA
Auctore Anonymo, æquali & familiari conscripta.
Ex Codd. membraneis duobus, & chartaceo uno, a Marco Velsero eruta, ac deinde edita apud Surium & Mabilionem.

Udalricus Episc. Augustanus (S.)

BHL Number: 8359

EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[1] [Auctor paucula præfatus;] Aures plurimorum cum fama miraculorum Christi, quæ per servum suum S. Udalricum in honorem suæ sanctissimæ Genitricis a Mariæ fieti concessit, frequentissime pulsaret, & adhuc mentes eorum dubitatio occuparet, missis ad me legatis, rerum veritates ex meis responsionibus cognoscere cupiebant, rogantes me, ut ea, quæ ego in veritate scire potuissem, lucida descriptione eis manifestarem. Cumque interrogantium tanta pluritas me undique interrogationibus cinxisset, ut omnibus singulariter responsa scriptis dare me non posse æstimarem, cogitare tacitus cœpi intra memetipsum, ut cum tacita experientia experiri studuissem originem ortus ejus, ut descripto ejus ortu, vitam subsequentem & obitum veraci relatu interrogantibus & legere volentibus omnibus in commune notum facere potuissem; non meis antecedentibus meritis confidens, nec sagacitati mentis meæ, sed in Dei misericordiam omnipotentis sperans; qui dixit; Aperi os tuum, & ego adimplebo illud: ut per merita præfati Episcopi irrigatione Spiritus sancti & divini ignis fervore sensum meum dirigere dignetur, ut id quod ad excogitandum mihi inspiravit, ad perficiendum vires non subtrahat, nisi prædestinata animo idonea taxatione edere concedat, ut diligentibus Deum exempla ædificationis anteponant, & Dei præcepta spernentibus conversionis emolumentum, vel damnationis interminationem adaugeant. Ista pro certo in amore Christi legentibus, auxilium Dei omnipotentis adesse confidimus, ut per servum suum sint in isto seculo freti, & eo juvante fiant ad æterna gaudia perducti.

[2] [etymologiam dat nominis S. Udalrici;] Oportet imprimis, ne reticeamus tanti talisque viri, Spiritu sancto juvante, nominis interpretationem. Theutica itaque lingua hereditas a proavis derelicta Alt-vodal dicitur, ric divitias sonat: ideo non incongrue Vodalricus a paterna hereditate, dives interpretari potest; nam æterni Patris hereditate ditatus floret, de quo Patre quotidie in oratione nostra dicimus: Pater noster, qui es in cælis, & reliqua. Ad cujus hereditatis S. Paulus possessionem in Dei voluntate perseverantes consolatur, dicens; Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. De qua etiam hereditate scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se: cujus compendio non solum sibimet fruitur; verum etiam plurimos multomodis beneficiorum consolationibus in hac peregrinatione vivens, traxit; & nunc melius vivens, multimodis juvaminibus & continuis miraculis ad hanc introducet, sicut in sequentibus reperitur.

ANNOTATA.

a

Deipara est primaria Patrona Augustanæ diœcesis.

Præmitto de more veterem capitum divisionem, quæ etiam designabitur per decursum vitæ, numeris Romanis ad marginem adjectis; ut supra monui.

INCIPIUNT CAPITULA.

[2] Primum capitulum de ortu S. Udalrici, & qualiter hebdomada XII ablactatus est, & ubi ad scholam commendatus est, & quomodo episcopatum accepit, & de visione Ramberti presbyteri.

II De alia visione ejusdem Ramberti.
III De visione ipsius Episcopi, quam ei S. Afra manifestavit, & de obitu Henrici regis, & sublimatione Ottonis in regnum. Et de Adalberone, Episcopi nepote. Et de consuetudine quotidiana Episcopi.
IV Qualiter Quadragesimæ tempus celebraret, & tempus indulgentiæ, diemque Cœnæ Domini, & deinde usque ad finem Paschalis hebdomadæ.
V Qualiter inter loca sua pergere, & quid ibi facere consuetus esset.
VI Qualiter pergeret, quando diœcesim suam visitavit.
VII Quanta commoditate ecclesias noviter ædificatas benediceret.
VIII Quomodo pro eleemosyna sua in pago Albegaviæ quibusdam paupertate afflictis hominibus ecclesiam longe in sylva sitam consecravit.
IX De multiplici ejus admonitione, & de ratione octo vitiorum, & de timore in die judicii, & de consolatione justorum.
X Cum Luitolfus & patruus ejus Heinricus inter se discordiam habere cœperunt, quam firma fide cum Imperatore permansit, & quomodo in Castello Mantachinga obsessus, liberatus est.
XI De vindicta, quæ super prædatores Augustensis civitatis venit.
XII Qualiter S. Udalricus & Hardbertus Ottonem Regem & filium ejus pacificati sunt *; & de occisione Ungrorum.
XIII De reversione Imperatoris ad Saxoniam, & de commendatione propinquorum, & admonitione ædificationis ecclesiæ S. Afræ.
XIV De hortulano, qui sensum perdidit, & ab episcopo liberatus est. Et de præparatione sepulturæ ejus. Et de itinere ejus ad Romam, & qualiter caput S. Abundii acquisivit, & postea monasterium S. Galli visitavit. Eberhardum solitarium ultima vice vidit.
XV De itinere, quod ad Burgundiam pro reliquiis Sanctorum peregit.
XVI De oleo, ab eo in die Cœnæ Domini sanctificato, & quam cito ipse cum eodem unctus, sanatus est.
XVII Qualiter super fluvium Vindecensem, ab eluvione elevatum, comite suo humectato, siccis vestimentis venit, & in Danubio de submersione liberatus est.
XVIII Quanta commoditate Tar fluvium transivit; cui valde periculoso advenit.
XIX Cum congregationem Sanctimonialium ad ecclesiam S. Stephani componere cœpisset; qualiter una earum infirmabatur & sanabatur.
XX De constructione ecclesiæ S. Joannis Baptistæ.
XXI De itinere ejus ultimo ad Romam.
XXII De reversione Episcopi ad Augustam.
XXIII Qualiter Episcopus ad Synodum in Ingilunheim cum Adalberone vocatus est.
XXIV De obitu Adalberonis.
XXV De legatione ad Imperatorem pro abbatia Uttenbura.
XXVI Quam formose Episcopus obitum suum in Augusta expectaret.
XXVII Qualiter Episcopus die Nativitatis S. Joannis Baptistæ ultimam Missam celebraret.
XXVIII Qualiter Heinricus, successor ejus, ad episcopatum venit, & qualiter interiit.

[Annotatum]

* Pacificarint.

CAPUT I.
Sancti natales, educatio, iter Romanum, episcopatus, visio Ramberti presbyteri.

CAPUT I

[3] Beatæ igitur memoriæ sanctus Udalricus excelsa prosapia Alamannorum ex religiosis & nobilibus parentibus ortus, [Parentes. Clerici de eo prædictio,] patre scilicet Hupaldo, & matre Thetpirga a nuncupata: qui solito more lactatus, & summo studio nutritus, quamvis statura corpusculi elegans, tali tamen macilentia confectus erat, ut nutritoribus verecundia esset, si aliquis ignotorum faciem ejus inspexisset. Mirantibus vero patre & matre, quare tanta tenuitate & informitate corporis occuparetur, & sæpe inde cogitantibus, hebdomada interim duodecima ejus nativitatis, quidam ignotus clericus, casu adveniens, supplicabat, ut ab eis aliquantos dies in hospitium reciperetur: qui benigne susceptus, & cum eis in atrio domus suæ hora refectionis sedens, audiebat in cubiculo infantulum vagientem, sciscitabatur, quis aut cujus esset. Præ pudore vero maciei illis nolentibus indicare, dixit: Si salvum illum esse cupiatis, celeriter ablactetur. Qui parvipendentes ejus locutionem, eum lacti non subduxerunt. Altera vero die iterum audiens eum, dixit; Quare non fecistis secundum consilium meum? Qui adhuc contemnentes ejus consilium, non crediderunt ei. Tertia autem die, audiens vagitum ejus infirmiorem, quam antea, dicebat ad eos; Pro incuria vestra, perditioni traditur infantulus iste; pro certo sciatis, quia si uberibus non subtrahitur, in ista nocte morietur: si autem subtractus salvabitur, imposterum a Domino aliquid magnum in eo manifestabitur. Tunc demum ei obtemperantes, aliis eum escis sustentare cœperunt: qui statim recreatus, de die in diem proficiens, talem corpus formositatem accepit, ut ipsi sui parentes gratantes eum intuerentur, & aliis ostenderent; qui laudantes Dominum die noctuque pro sospitate pueri, & pro eo, quo talem ad eos direxit hospitem, qui istius rei discretionem cognoscebat, & illis innotescebat.

[4] De præteritis ergo futura credentes, tractaverunt ubi vitam religiosissimam & docendi studiosissimam invenire potuissent, [Educatio; deliberatio de statu vitæ; prædictio episcopatus.] acceptoque consilio commendaverunt eum ad sancti Galli b monasterium, quia ibi nobilium Dei servorum multitudo, & religiositas discendi docendique studium tunc temporis habebatur. Commendatus vero cuidam religioso viro, grammaticæ artis edocto, Waning c nuncupato, a quo bene procuratus, quotidianam religionis atque lectionis doctrinam accepit, & in intimis sui cordis inseruit; adeo ut paulatim fratres in eo doctrinæ fructificationem nimis proficere sentirent, & ob hoc eum in suæ fraternitatis consortium flagitando assumere conarentur. Horum itaque petitionibus sæpe commonitus, inducias respondendi postulavit. Tunc itaque ad quamdam ibi commorantem inclusam, Wiberat d nominatam, consilium quærendo accessit: quæ respondens dixit ei: Post triduum ad me veniens, si Deo placet, meum poteris animadvertere consilium. Inde illo recedente, ipsa devotæ orationis studio Dominum flagitabat, ut statuto die certi veracisque consilii indicium sibi manifestare potuisset. Cumque ille responsum accepturus advenisset, dixit illi: Ultra hæsitatio tuam non occupet mentem, quia istius cœnobii spiritualis pater a Deo decretus, ad regendum nullo modo constitueris: sed in orientali parte, ubi quidam fluvius duas dividit regiones e, in futurum episcopali ministerio, Deo militare debebis, & in eodem loco multa talia perpessurus es laboriosa, qualia numquam antecessores tui sustinuerunt, a paganis & malis Christianis, quæ tamen omnia, Deo juvante, in ultimis decentissime superabis.

[5] Hæc audita secretissimis fratribus intimavit, & eorum suasionem suavi colloquio mitigavit, [Fit Camerarius Augustanus, tendit Romam,] totamque spem pristinæ destinationis in sua mente deposuit, & ob hoc tamen discendi studium non omisit, sed inibi cum omnibus charitative versabatur; donec congruo tempore duplici sagina scientiæ ac religionis repletus, communi omnium oratione consolatus, & fraternitatis amore fretus, parentes suo amative dimissus revisitavit. Qui tunc sapienti capto consilio, eum Præsulis Augustensis Ecclesiæ Adalberonis f dominio subdiderunt, quem multa tunc temporis sapientia repletum, musicaque arte præ ceteris præditum, gubernaculaque regni pene omnia cum Rege g disponentem agnoverunt. Ipse vero propter nobilitatem parentum, & bonam ejus indolem & formositatem, læto animo suscipiens, ministerium camerarii h sibi commendavit. Quo suscepto, & aliis secundum suam dignitatem beneficiis, sicuti præcoquus erat, in omnibus prospere agens, de die in diem proficiebat. Interim vero libuit eum limina visitare beatorum Apostolorum Petri & Pauli: cumque illuc pervenisset, a venerando Papa Marino i bene susceptus est, & ab eo interrogatus, de qua provincia vel civitate esset nativus. Qui respondens, dixit: De provincia Alamannia, & de civitate Augusta k oriundus sum, versorque in servitio Adalberonis, ejusdem civitatis Episcopi.

[6] [prænuntiatur futurus] Ne turberis, inquit, animo, o frater! Ille de quo mihi dixisti, senior tuus Adalbero migravit a seculo, &, Deo jubente, te ejusdem matriculæ l decet esse pastorem. Eo quidem renuente, infit; Cur recusas destinationem Dei? Si nunc inconcussam & indesolatam accipere & gubernare refragaris in tranquillitate, in ante vero destructam & deprædatam in perturbatione accipies, & cum labore gubernabis & reædificabis. Altera vero die sine licentia Papæ, propter tristitiam defuncti Domini sui, & ne ab eo plus verbis constringeretur, exivit e Roma, Augustamque revisitavit, & invenit ita, sicut præfatus Papa prædixit. Tunc Hiltine successor Adalberonis effectus est, qui tamen tantæ non fuit celsitudinis, ut suo se vellet applicare servitio. Interim vero patre ejus defuncto, rediens suscepit procurationem matris suæ, recordans præcepti Domini, dicentis: Honora patrem tuum & matrem, &c. Tanta itaque eam diligentia & omnia sua custodivit ac disposuit, prout ei vires a Domino concessæ suppetebant.

[7] Post quindecim annos defuncto Hiltine m Episcopo, machinatione nepotis sui, [& consecratur Episcopus Augustanus:] Burchardi Ducis n, & aliorum propinquorum suorum, Heinrico Regi o præsentatus, ejusque sublimitati nota facta est decessio Episcopi, supplicatumque est, ut præfato Domino Udalrico episcopalis potestas ab eo concederetur. Rex vero intuens herilitatem p staturæ illius, & comperiens doctrinæ suæ scientiam, petitioni eorum assensum præbens, regio more in manus eum accepit, munereque pontificatus honoravit. His vero ita peractis, hilari animo de Rege revertentes, & ad Augustam pervenientes, secundum Regis edictum potestativa manu investituram episcopatus sibi perfecerunt. Succedente vero tempore Nativitatis Domini, in die solennitatis Innocentium, consuetudinario ritu ordinatio ejus peracta est. Inde vero prospero reditu domum veniens, conspiciensque muros ecclesiæ undique depositos, omniaque ædificia nimis dilapsa, sicut sub priori Antistite, igne sunt consummata: nimia tunc mentis anxietate fluctuans, cogitabat qualiter convenientissime tam penitus destructa reædificare potuisset, quia maxima pars familiæ a paganis fuerat occisa, & oppida exusta & deprædata. Pars autem familiæ, quæ remanserat, in magno egestatis labore erat afflicta. Acquisitis tamen architectis & multitudine congregata familiæ, cœpit sagaciter diruta restaurare, satisque sensibiliter ordinare, magnoque animi fervore studens, ut cœpta perficere non desisteret.

[8] Cum vero Vir magnæ suavitatis inchoatum opus, [Visio Ramberti.] quamvis pressa supellectile, divino tamen fretus adminiculo ardenter implevit, omniaque ipsius templi interiora omnigeno, quantum valuit, decoramine ornare contendit. Nec non etiam frequenter sagaci oculorum acie intus & forinsecus positiones ecclesiæ caute perlustrans parvitatem non lucidæ cryptæ vilitatemque sibi nimis displicere conquestus, seque professus est competentius decentiusque, si Deus annuerit, positurum. Cumque opus cœptum satis crescere videretur, Ramberto cuidam fratri in ecstasi mentis videbatur, se, sicut solebat, cum illo psalmos decantare debuisse, & interim Adalberonem Episcopum in aquilonari parte cryptæ missatico apparatu vestitum, sibi apparentem annuentemque, ut ad se veniret; sed ille ancipiti timore septus viventis, atque defuncti Domini, cœpit oculis pavens in eum conspicari: interrogatusque ab eo, quare sic oculis in me inflecteris? At ille respondens, dixit: Ecce video seniorem meum Adalberonem episcopaliter paratum ad Missam, meque vocantem ad se. At ille; Festina, inquit, jussionem suam implere.

[9] Cui venienti ad se, dixit ad eum: Ramberte, dic Domino tuo Episcopo, mercedem a Domino accepturum pro orationibus & eleemosynis, quas mihi fideliter transmisit; & hoc signum dicito illi, quod Fortunatus q & ego in proxima cœna Domini, Domino concedente, cum illo chrisma sanctificabimus, & quod operatio hujus cryptæ est ruitura. Ob hoc tamen non debet omittere, quin studeat imposterum stabiliter perpetrare. Fratres quoque recordare moneto, quod sine vi & sua sponte, sedula & assidua oratione pro me laborare spoponderunt, & quod sic non fecerunt, & si hoc emendaturi non fuerint, sciant se esse de hoc in conspectu Domini rationem reddituros. Et tu quotidie unum pro me psalmum cantabis sine cautela, & hoc te emendare monebo. Ipse vero Episcopus interim regiis occupatus obsequiis, cursum direxit ad curtem r, ibique apud aulicos digno honore diu retentus, tandemque requisita salubri licentia, domum repedavit s, opusque, cujus effectum sese cernere speravit, totum penitus dilapsum reperit ac subversum, secundum prædictam rationem præfati Ramberti. Tum vero cautioribus fundamentis positis, stabiliter perfecit.

ANNOTATA.

a Al. Hucpaldo & Dietpirch. Plura in Comm. prævio.

b Abbatia Benedictinorum in Helvetia percelebris.

c Nonnulla hic notavimus in Comm. præv. num. 7.

d Actum de illa in Comm. præv. a num. 8.

e Lycus fluvius Sueviam a Bavaria discriminat, Augustam præterfluens.

f Scribit Velserus electum fuisse anno 887, pro quo citat Reginonem; anno 895 Concilio Triburiensi, septimo loco subscripsisse, Concil. tom. 4; sedisse ad annum usque 909, citans Contractum. Annales Breves Hepidanni, monachi S. Galli, referunt obiisse anno 910. Catalogus Episcoporum ei Augustanorum dat Sancti titulum.

g Per hunc Regem intelligit Velserus Ludovicum IV.

h Malim hic per Camerarium intelligi cubicularium cum Velsero, quam censuum seu redituum exactorem seu quæstorem.

i Vide, quæ diximus in Comm. prævio num. 10.

k Hinc constat de patria S. Udalrici; & explicantur dicta de loco ejus natali in Comm. prævio, num. 5.

l Id est, ecclesiæ cathedralis.

m Anno videlicet 923, teste Velsero; plura dabit Comm. præv. num. 15.

n Scribit Velserus e Contracto, Burchardum, secundum Sueviæ Ducem, obiisse anno 926; addens, nondum se comperisse, quo cognotionis gradu Udalricum attigerit.

o Intellige Henricum Aucupem, Regem Germaniæ 919, mortuum 936, juxta Labbeum.

p Germani id dicunt, herrliche presents,

q Opinatur Velserus hic intelligendum Fortunatum, Pictaviensem Episcopum; quem Augustæ aliquando fuisse scripserit Paulus diaconus lib. 2 cap. 9 sive 13; censetque idem Velserus probari non posse ex episcoporum catalogis, nescio quem, ut quidam volunt, Fortunatum fuisse Episcopum Augustanum.

r Curtis est regia, aula; palatium, familia & domus Principis.

s Repedare significat redire, pedem retrahere.

CAPUT II.
Variæ apparitiones, Henrici Imperatoris mors, variæ S. Udalrici virtutes.

II.

Alia autem vice cum in oppido, Waringa vocitato, [Alia Ramberti visio.] primo mane consuetudinario more psalmodiam cum eodem Ramberto studuisset explere, idem frater cœpit reflexis oculis timide moveri. Interrogatusque ab eo, respondebat, dicens; Ecce video seniorem meum Adalberonem eodem modo, sicut antea eum vidi, præcipientem mihi, ut illi ministrem ad Missam. Qui statim surgens, retractis foribus, recessit de ecclesia, donec hæc visio finiretur. Aliam vero visionem, quam de multis fratribus, in veritate dicentibus accidisse, didicimus, oblivioni nos tradere non oportet. Quia cum religiosus vir die sancto Paschæ ministerium Sacramentorum studiose perficere decertaret, multitudine clericorum adjuvante, & cuidam Heilrico presbytero cantore existente, apparuit dextera cum dextera Episcopi, Sacramenta sanctificans. Expleta vero Missa, ille præfatus Heilricus, sequens eum in cubiculum suum, cecidit ad pedes ejus, & incautius quam debuisset in præsentia laicorum hanc visionem explanavit. Cui ille respondens dixit: Utilius tibi fuisset ista reticere quam loqui. De hac vero responsione stupefactus, recessit ab eo, & in scena, quæ ante cubiculum ejus est sita, consedit, & statim oculi ejus magna nimietate cœperunt lacrymas effundere, & in ea effusione permanserunt, usque dum in totum præsenti lumine privati sunt.

III.

[11] Alio tempore, in nocte antecedente diem sanctum Cœnæ Domini, [S. Udalricus divinis favoribus] quasi in somnis audivit vocem sibi loquentem; Udalrice Episcope, scias te hodie hospites esse suscepturum. Et expergefactus a voce, qui essent illi hospites cœpit tractare. Cum autem dormiret, loquentis sibi verba audivit: Orationes tuas & eleemosynas tuas oculi Domini conspexere, & ideo binis antecessoribus tuis Fortunato a & Adalberoni es commendatus, ut tibi hodie & post hinc in istis solennitatibus sacra mysteria celebranti assistant, & ea tecum benedicant. Mane autem facto, aliis, sicut mos est, peractis ministeriis, circumstantibus ministrorum ordinibus, cum Sacramenta consecraret, ipse & quidam de circumstantibus devotiores viderunt dexteram Domini cum eo Sacramenta consecrare, & signum crucis imponere, quibus, quia per spiritum eos sciebat, cum viaticum ab eo accepturi accederent, digitum ori superposuit, ut de visione tacerent, quibus etiam postea ad se vocatis, quæ ei in nocte dicta sunt, secreto nuntiavit, & præcepit, ut eo vivente, neque visa, neque ab eo secrete audita alicui manifestarent, si præsentem adhuc vitam habere voluissent. Majoris etiam visionis sibimetipsi manifestata miracula, sub silentio recondendum bonum esse non æstimo. [visionibus,] Quia quadam nocte cum corpus lectulo ad dormiendum collocasset, vidit sanctam Afram b in magna formositate, pulcra tunica indutam atque succinctam, stantem ante ipsum, dicentemque sibi: Surge & sequere me. Et hæc dicens, eduxit eum in campum, qui vulgo dicitur Lechfeld c. Ibi enim S. Petrum, Principem Apostolorum invenit cum multitudine magna Episcoporum & aliorum Sanctorum, & eorum, quos ille ante non videbat, & tum nutu Dei cognoscebat bene, synodale colloquium cum eis facientem, & magna & innumerabilia disponentem, Arnolphumque d, ducem Bavariorum, adhuc viventem, de destructione multorum monasteriorum, quæ in beneficia laicorum divisit, de multis Sanctis accusatum legaliter judicantem, & enses duos valde heriles e, unum cum capulo & alterum sine capulo f sibi ostendentem, & sic loquentem: Dic Regi Henrico; ille ensis, qui est sine capulo, significat regem, qui sine benedictione pontificali regnum tenebit; capulatus autem, qui benedictione divina regni tenebit gubernacula.

[12] Finita itaque synodo præfata; Dei martyr monstravit illi loca castrorum, [& vaticiniis donatus.] ubi postea Otto rex adhuc manens regalem locutionem cum populis diversarum provinciarum habuit: ubi rex Berengarius de Longobardia, & filius ejus Adalbertus cum multis Episcopis se præsentaverunt, & suo domino subdiderunt g. Indicavitque ei venturam supergressionem Ungarorum, & loca belli, & quamvis laboriose, tamen victoriam Christianis concessam esse nuntiavit. Hac visione peracta, reductum eum in lectulo collocatum dimisit. Ipse vero ad se reversus cogitabat, reverenter in recordationem suam ducens illud illustris Verbisatoris, rapti ad secreta tertii cæli, dicentis; Sive in corpore, sive extra corpus, & reliqua. Hæc vero visio ab eo paucis prudentibus ac sibi familiaribus manifestata est. Postea autem curtem regis adiens, solito more servitio ejus subdebatur, usque dum rex Heinricus h præsentem vitam finiret. Ottoni i itaque filio ejus, in regnum sublimato, eamdem, quam patri sedulitatem servitii & fidei firmitatem in cunctis impertiri studebat.

[13] [Ejus in Adalberonem studia,] Tunc vero temporis habebat Episcopus Udalricus filium sororis suæ Luitgardæ k bonæ indolis, Adalberonem nomine, cuidam doctissimo magistro Benedicto monacho, ad erudiendum scientiam grammaticæ artis & aliorum librorum commendatum. Cumque ille ab eo in omnibus profectibus bonæ scientiæ & disciplinæ doctus atque educatus in virile robur devenisset, statim de schola exemptus, ab avunculo suo Episcopo, Imperatori præsentatus, & in manus ejus misericordiæ commendatus, regali servitio tam studiose atque decenter insistebat, usque dum Imperatoris ejus ministerium in Ecclesiasticis & secularibus bene placuisset. De hac pro certo sedulitate ejus servitii quotidiani concessum est ejus avunculo S. Udalrico Episcopo, ut præfatus Adalbero in ejus vice itinera hostilia cum militia Episcopali in voluntatem Imperatoris perageret, & in curte Imperatoris ejus vice, assiduitate servitii moraretur, ea videlicet causa, ut præsato Præsuli Dei servitio, & custodiæ gregis commendati, & utilitatibus Ecclesiæ, & orationibus, & eleemosynis secundum suum desiderium immorari licuisset.

[14] [precum assiduitas,] Ille vero, quantum secularibus curis se absolutiorem esse persensit, tantum seipsum in Dei voluntate facere nitebatur obligatiorem. Cursus scilicet quotidianus cum matriculariis in choro ejusdem matriculæ ab eo caute observabatur, quandocumque ei domi manendum aliæ occupationes consenserunt. Insuper autem unum cursum in honore sanctæ Mariæ, Genitricis Dei, & alterum de sancta Cruce, tertium de omnibus Sanctis, & alios psalmos plurimos, tumque psalterium omni die explere solitus erat, nisi si eum impediret aliqua inevitabilis necessitas. Missas autem tres l vel duas aut unam, secundum spatium temporis, cantare quotidie non desiit, si infirmitas corporis aut aliquod studium bonum ei non subtraxit.

[15] [abstinentiā, misericordia erga pauperes, hospitalitas] Multis temporibus carne abstinuit, sed tamen aliis, cum eo manducantibus, abundanter donavit. In quotidianis refectionibus, quando cum suis ad mensam sedebat, prima appositio panum atque ciborum, ex maxima parte per aliquem clerum, cui hæc commendata sunt, pauperibus dividebatur: exceptis his mancis atque debilibus, qui in grabatulis & in lectulis & in scamellis ambulantes, & in sperulatis lectulis, quotidianum victum in ejus præsentia acceperunt de optimis escis & potibus. Aliorum autem nemo, qui in sua præsentia, sive notus fuisset sive ignotus, cibum sumpserunt, esuriens aut sitiens recedebat, nisi aliquando incuria aut tenacia ministrorum contigisset contra Episcopi voluntatem. Hospites autem cum ad eum devenissent, tripudio & tanta hilaritate vultus & animi suscepti sunt, & in omnibus procurati, veluti eis optime conveniebat; sciens in eis Christum se suscepisse, illo dicente; Hospes fui & suscepistis me. Vasalli m autem Imperatoris ab eo pergentes vel ad eum redeuntes, summo honore suscepti, & in tantum sunt opulentati, ut in nullo eos aut jumenta eorum ulla indigentia fatigaret, acceptisque secum stipendiis itineris eorum necessariis, læti ab eo redirent. Monachos autem atque clericos & sanctimoniales eum visitantes, more filiorum amavit, & spiritualibus eos atque corporalibus escis abundanter recreavit, & cum illo manere concessit, quamdiu eorum voluntati complacuit, & congruo tempore in omnibus hilaratos ire dimisit.

[16] Clericos autem suos ex familia, vel liberos mediocres, [cura domesticorum ac subditorum,] vel nobiliores, summa diligentia nutrire & docere præcepit, & quoscumque inter eos honore dignos cognovit, ministeriis & congruis beneficiis ditiores fecit. Laici autem, suæ dominationi subjecti, semper cum eo omni honore & lætitia commorabantur, nullam deceptionis fraudem ab illo fieri timentes, sed firmiter credentes atque certe scientes, quidquid eis promiserat, hoc, Domino annuente, compendiose perfecerat. De familia autem ei commissa quicumque ante eum venerat, se exclamando injuste esse oppressum vel exspoliatum, aut aliquo modo injuriatum de Domino proprio, cui in beneficium concessus erat, sive de conservo ejus, vel de alio aliquo, ad rationem ejus caute auscultavit, & ubi cognovit injuste contra eum factum fuisse, firmiter confestim præcepit, ut iniquitas ei facta cito emendaretur, & non omisit, donec perficeretur. Legitimum vero jus totius familiæ, quo pro antecessoribus suis utebatur, firmiter eam tenere concessit, & nullius potestatis hominem sub suo regimine degentem, hoc ei tollere permisit; & non nisi rectum censum de omnibus locis aliquem suorum ministrorum ab ea exigere non consensit.

[17] Otio inani, nullo tempore animum suum subjacere patiebatur, [otii fuga.] nisi aliquid utilitatis excogitaret aut perpetraret, sive de Ecclesia, quam undique dilapsam invenit, vel de ejus ornatu, vel de paraturis altarium & clericorum, & de disciplina canonicorum, & de schola, & de sustentatione & salvatione familiæ; & qualiter civitatem, quam ineptis valliculis & lignis putridis circumdatam invenit, muris cingere valuisset, quia in his temporibus Ungarorum sævitia in istis provinciis more dæmoniorum grassabatur. Hæc vero omnia cum exterius suorum fidelium consultu pertractaret, æstu tamen interius divini amoris succensus, vigiliis & orationibus & jejuniis & eleemosynis Deo se sociare studiosissime festinabat, semper cuti suæ laneum apponens vestimentum, & regulam sequens monachorum. Post Completorium numquam, propter ullius hominis petitionem, escam vel potum, delectationi corporis suæ consentiens sumpsit. In mollitia plumatii non dormivit, sed psiathio n & sago aut tapetiis suppositis requievit. In nocte primum sonante signo surrexit, & prædictos cursus maxima cautela complevit.

ANNOTATIO.

a Vult Velserus, hoc nomen largo modo sumendum videri, cum nullus Fortunatus legatur in catalogo Episcoporum Augustanorum; addens Pictaviensem illum Episcopum Fortunatum (de quo in annotatis ad cap. 1, littera q) 400 circiter annis ante S. Udalricum vixisse.

b Præcipuo quodam pietatis cultu celebratur Augustæ Vindelicorum; de qua tractabitur mense Augusto.

c Fluvium Lechfeld nomen suum indidisse campo illi, quem aquis rigat, auctor est Berno (de quo vide Comm. prævium) in vita S. Udalrici.

d Notat Velserus hic, apud Ottonem Frisingensem lib. 6 cap. 18, simile ei elogium tribui; eumque esse Arnolphum, qui ecclesias & monasteria Bajoariæ crudeliter destruxit, ac possessiones earum militibus distribuit.

e Germanice herlich.

f Frisingensis loco citato, teste Velsero, & Gebehardus Episcopus in vita S. Udalrici, per ensem absque capulo, Arnolphum Ducem significatum autumant: Ditmarus autem Henricum Aucupem; quod postremum, idem Velserus censet vero esse similius; quia is episcopalem unctionis benedictionem accipere neglexit; cujus etiam explicationis sequacem dicit Siffridum presbyterum Epitom. lib. 1.

g Deditionem hanc Ottoni factam Augustæ anno 951 signat Velserus ex Contracto, Witichindo, Ditmaro, aliisque.

h Anno 936, die 2 Julii, ætatis 60.

i Fuit is Otto primus, cognomento Magnus.

k Locum hunc elucidabunt ea, quæ habentur in Comm. prævio, num. 4.

l Observat hic Velserus liberum olim fuisse sacerdotibus, quot vellent, una die Missas celebrare, quod, inquit, ex Valafrido colligas cap. 21; & fortassis ex D. Leonis etiam epl. 79 ad Dioscor. cap. 22. Concilium vero Salegunstad., cui Bruno, Episcopus August. interfuit anno MXXIII, constituit cap. 5, ne quis trium numerum excederet. Alexander secundus Pontifex, qui obiit anno MLXXIII, cap. Sufficit de consecrat. D. 1, unam revocavit.

m Alia lectio, ut testatur Velserus, habet: Vasalli autem ejus in propria ab eo.

n ψίαθος, est storea, teges. Refert Velserus adhibitum fuisse psiatii vocabulum a Cassian. de Gastrimarg. cap. 35.

CAPUT III.
Bona opera tempore Quadragesimæ a Sancto frequentata.

IV.

[1] Tempus vero Quadragesimæ quanta devotione celebraret, sermo mihi non sufficit ad narrandum, sed tamen ea, quæ vidimus, [Quadragesima pie transacta,] non decet nobis in totum omittere. Matutinis namque laudibus expletis, aurora diei prima illucescente, aliis orationibus expletis, psallere psalterium cœpit, quo expleto & letania expleta, aliis orationibus firmiter insistebat, usque dum signum ad vigilias defunctorum sonaret, quo audito statim surrexit, & cum fratribus vigiliam celebravit & Primam. Prima vero expleta, fratribus solito more crucem portantibus, ipse remanens in ecclesia, codiculum breviatum ex psalmis cum aliis orationibus interim decantavit, usque dum fratres cum Cruce redirent, & Missam sacrificationis celebrare cœpissent, ipse primum devote Deo sacrificium offerens, manum sacerdotis humiliter osculans. Expleta vero Missa, Tertiam cum fratribus explevit. Fratribus vero ad capitulum pergentibus, ipse solito more in ecclesia remansit, donec signum ad Sextam sonaret. Sexta autem hora expleta, altaria circuibat cum venia, cantans; Miserere mei Deus, & De profundis: tunc demum ad cubiculum rediit ad lavandam faciem suam & ad Missam se præparandum. Missarum autem celebrationibus expletis & Vesperis decantatis, ad hospitiolum pauperum pervenit, & XII pauperum pedes lavit, & unicuique eorum de aceolo pretium unius denarii donavit. Inde rediens, ad mensam pransurus consedit, ibi lectio non defuit, nec prædictorum pauperum multitudo copiosa: apposita cum gaudio sumpsit, & cum eo manentibus maxima hilaritate distribuit, recordans illud Apostoli; Hilarem enim datorem diligit Deus. Unicuique enim præbebat quod eum libentissime sumere æstimabat. Cibo vero consumpto, & omnibus cum eo commorantibus lætificatis, congruo tempore Completorium recitavit, insuper aliis orationibus peractis, secreta cubiculi cum silentio repetivit, & omne colloquium, nisi cum Deo & Sanctis ejus, usque ad alterius diei Primam peractam omnino devitavit.

[19] Hoc modo dies Quadragesimæ explevit, usque in diem indulgentiæ, quem dicunt Pascha palmarum. Eo die mane diluculo ad sanctam Afram a veniebat, si in præterita nocte ibi non manebat, Missam de sancta Trinitate cantabat, & ramos palmarum diversarumque frondium benedicebat, Euangelioque & crucibus & fanonibus b, & cum effigie sedentis Domini super asinum, cum clericis & multitudine populi, ramos palmarum in manibus portantis, & cum cantationibus, ad honorem ejusdem diei compositis, & cum magno decore pergebat, usque ad collem, qui dicitur Perleich, ibique obviam ei veniebat chorus canonicorum cum pulcritudine magna, & cum civibus, qui in civitate remanserant; & qui de oppidis circumjacentibus, ipsis se jungere voluerunt ibi, ad imitandum humilitatem puerorum, ceterorumque populorum, ramis palmarum & vestimentis suis viam sternentium. Iis expletis, Vir sanctus congruentissimam admonitionem de passione Domini ad omnes fecit, eousque sæpe, ut ille fleret, fletuque suo multos flere fecisset. Admonitione peracta, omnes simul Deum laudantes ad ecclesiam matriculam pervenerunt, ibique missam cum eo celebraverunt, & inde omnes in sua redierunt.

[20] Postea autem in his tribus diebus contiguis synodale colloquium habere consuevit, [Colloquium synodale,] eo quod canones c bis in anno Episcoporum concilia fieri præcipiunt, unum XV Kal. Oct., & aliud quarta hebdomada post Pascha; hoc in isto tempore perficere decrevit, ne in antea ei aliquod obstaculum illud perficiendum impedimentum faceret, & ut in Cœna Domini cum eadem multitudine clericorum & populi, plenius & honorificentius chrisma & oleum sanctificaretur. Eo vero die hora tertia omnes clerici, solennissimis paraturis induti, venerunt in ecclesiam, & ipse suo more gloriosissime ad Dei servitium paratus, cum eis sacrum mysterium agere devotissime cœpit, perlectoque Euangelio, & admonitione facta ad populum, & confessione populi accepta, indulgentiam humillime eis fecit, & tota synodo oblationem offerente secundum ordinem, cautissime implevit usque ad benedictionem chrismatis & olei. Hoc fecit magna reverentia sibi apportari, cum crucibus & cum pueris portantibus sub palliolo occultatis, & cereis, cum versibus, ad hoc ministerium compositis, formosissime decantatis, & cum processione XII presbyterorum, qui cum eo usque in finem Missæ in suo, ministerio perseverate debuerunt.

[21] [officium episcopale; opera misericordiæ.] Rite autem sibi allato, humillime suscepit, & totam synodum rogavit, ut quando ille crucem benedicendo super illud faceret, & ipsi cum eisdem presbyteris, qui in processione erant & sibi assistebant, benedicere non desisterent, ceterumque populum, Pater noster cum magna humilitate decantare rogavit. Quo benedicto, & populo sacro viatico recreato, Vesperaque expleta, ad sacrarium venit [ad] chrisma & oleum clericis dispensandum. His dispensatis, ad hospitium pauperum venit, & eis solito more ministravit. Inde autem in ecclesiam ambulavit, & ante sacrarium venit, ibique a camerario allatis vestibus novis XII pauperes vestivit, & acervulum aceoli aliis dispensavit, & de eo die nullum ab eo vacuum abire dimisit, quamvis eorum multitudo magna adesset. Postea ad cibum venit, cibatisque omnibus, cum eo manentibus, exemplo Domini pedes discipulorum suorum lavare cœpit. Lavationeque cum antiphonis congruentibus & versibus & lectionibus decentissime peracta, pocula optima in suis cellariis recondita cum magna charitate & humilitate sufficienter porrexit, & Completorio expleto, membra in Dei servitio fatigata, quieti lectuli commendavit.

[22] [Quam pie hebdomadam sanctam] Die autem Parasceve, horis secundum ordinem caute expletis, omissis aliis cursibus, sicuti in Cœna Domini, nisi ad eumdem diem pertinentibus, mane diluculo psalterium explere festinavit, & sacro Dei mysterio perpetrato, populoque sacro Christi corpore saginato, & consuetudinatio more, quod remanserat, sepulto, iterum inter ecclesias ambulando, psalterium explevit decantando, & vespertina hora sine mensa atque mensalibus in cubiculo suo pane & cervisia se recreare cœpit, & unicuique, qui secum erant, panem & cervisiam juxta eorum voluntatem exhibere præcepit. Sanctissimo autem Sabbati die, expletis nocturnis officiis, & amando psalterio perlecto, præparatum sibi balneum intravit, quo numquam uti solebat eo tempore, nisi in sabbato ante Quadragesimam, & in media Quadragesima, & eo die. Lavatione autem corporis peracta, & præparatione vestimentorum induta, ad sacrum officium solenniter se præparavit, & totum clerum hora diei nona cum eo paratum esse destinavit, statimque perlecta trina letania, cereoque sanctificato, lectionibusque & tractis consummatis, cum quina letania & cum omni honore ad baptismum consecrandum ad ecclesiam sancti Joannis Baptistæ perrexit, baptizatisque ibi ab eo tribus pueris, cum septena letania regressus est in sacrarium ad Missam se præparandum, clero interim psallente in choro. Missarum vero solenniis solenniter cum Vespera peractis, corporeque Christi dispensato, & sacris vestibus depositis, eo die mensa apposita, ad refectionem cum magna multitudine consedit, & omnibus abundanter refectis cum gaudio ad mansiunculas redire permisit.

[23] [& festa Paschalia] Desiderantissimo atque sanctissimo Paschali die adveniente, post Primam intravit ecclesiam sancti Ambrosii d, ubi die parasceve corpus Christi superposito lapide collocavit, ibique cum paucis clericis Missam de sancta Trinitate explevit. Expleta autem Missa, clecum interim congregatum in scena e, juxta eamdem ecclesiam sita, solennissimis vestibus indutum antecessit, secum portato Christi & Euangelio & cereis & incenso, & cum congrua salutatione versuum a pueris decantata, per atrium perrexit ad ecclesiam sancti Joannis Baptistæ, ibique Tertiam decantavit, indeque cum antiphonis, ad honorem hujus diei congruentissime compositis, ad tuomum f formosissima processione, binis & binis secundum ordinem simul ambulantibus, Missam celebraturus pervenerat. Missa itaque devotissime religiosissimeque decantata, cunctisque Sacramenta Christi accipientibus & in sua revertentibus, ille ad cibum accessit. Ibi mensas tres, omni decore præparatas invenit, unam, cui ille, cum quibus volebat, adsedere solebat, & aliam matriculis g, tertiam congregationi sanctæ Afræ. Sanctificato itaque cibo, carnes agni & particulas lardi, inter Missarum solennia benedicti, omnibus dispensavit, & tunc demum cibum cum eis omni gaudio sumpsit. Tempore enim statuto symphoniaci venerunt, quorum tam copiosa multitudo fuit, ut pene intercapedinem aulæ secundum ordinem stando implevissent; & tres modos symphonizando perfecerunt.

[24] His ita gaudiis mutiplicatis, canonici, præcipiente episcopo, [transegerit.] charitatem accipientes & rogantes, unum responsorium de Resurrectione Domini interim decantaverunt. Et hac charitate expleta, ad alteram mensam congregatio sanctæ Afræ similiter fecit. Appropinquante vero Vespera, ille sibi & secum sedentibus lætanter pocula porrigere præcepit, & tertiam charitatem omnes charitative bibere rogavit, acceptaque ea charitate, tertium responsorium omnis clerus simul cum lætitia decantavit. Quo decantato, hymnum decantando canonici surrexerunt, ut apte præparati ad Vesperam devenire potuissent. Vespera autem peracta, Episcopus cum hospitibus & militibus ad suam ædem omnes exhilarandos revertebatur. Mane vero, quod est die Lunæ, clerus totus ad sanctam Afram congregabatur, ut Episcopum venientem formosissimis paraturis indutus, honorifice suscepisset, quia ejus consuetudo erat, ut eo die ibi sacrarum solenniis Missarum Deo militaret, & post peracta sacrarum Missarum solennia, multitudinem populi illuc congregati sacro chrismate confirmaret. Et his ita peractis ad civitatem rediit, & ibi totam paschalem hebdomadam devotissime celebravit.

ANNOTATA.

a Notat Velserus ecclesiam S. Afræ, eam, quæ nunc vulgo S. Udalrici, cœnobitis SS. Udalrici & Afræ dicitur, urbe tunc non fuisse comprehensam.

b Fanones sunt vexilla, Germanice fahnen, Belgice vaenen.

c Citatur a Velsero Distinct. XVIII, cap. IV. Primum post tertiam hebdomadam Paschæ, ut in quarta compleatur; secundum Idibus Octobris. Apparet itaque hic XV Kal. Octobris scriptum pro XV die Octobris; quam phrasim etiam alias in scriptoribus parum Latinis est observare.

d Docet nos Velserus nullam aliam hujusce ecclesiæ, quod sciat, memoriam superesse, sibique videri stetisse prope cathedralem.

e Intellige porticum per hanc vocem.

f Respexerit haud dubie auctor ad Germanicum thuom, quod denotat ecclesiam summam seu cathedralem.

g Id est, clero matricis ecclesiæ, seu ecclesiæ cathedralis. Nam, auctore Velsero, Clerici regulares id temporis ecclesiam S. Afræ, quæ nunc S. Udalrici est, obtinebant.

CAPUT IV.
Visitat monasteria ac diœcesim: consecrat ecclesias.

V.

Finita Paschali solennitate, cum alicujus rei necessitas poposcisset, [Quam seduli] ut ad alia loca vel ad monasteria, pertinentia ad episcopatum, legitime pergere debuisset, Vuthinuvanc, Staphense, Fauces, Wissintesteiga, Heuvibach a, quæ numquam in beneficium laicorum concessit, nisi de exterioribus locis, ad eadem monasteria pertinentibus, alicui de isto pago, in quo monasterium situm est, concessisset, ut ibi advocatum monasterii habere potuisset, ut ecclesiasticæ ab eo res defenderentur; sed ad suam potestatem optima quæque detinuit, ea videlicet causa, ut facultatem ea visitandi & ibi manendi, & quæ necessaria erant corrigendi in stipendiis, habuisset. Sedebat itaque in solio, super carpentum compositum, de humerulis plaustri in ferro pendente, & cum eo unus clericus de capellanis ejus, qui cum eo totos dies psalmos decantasset. Non ideo quando imprimis tali modo pergere cœpit, nisi b adhuc caballicare c potuisset, sed ut a populis sequestraretur, ne a cantatione psalmorum, eorum colloquiis ineptis impediretur. Comitari vero semper cum illo aliquos suos presbyteros prudentissimos, & de capellanis, tantum ut quotidie servitium Dei decore perficere potuisset, præcepit. Similiter & de vasallis suis semper secum aliquos sapientissimos habere voluit, si ei aliquod negotium de ecclesiasticis rebus vel secularibus ad tractandum devenisset, ut eorum consilio caute tractare & regere semper paratus esset.

[26] Fuerunt etiam electi de familia semper, qui trahentibus bubus ductores fuissent, [vigilantissimi pastoris] & eum ante & retro ad dexteram & ad lævam caute observassent; quibus ille quotidie tantam annonæ copiam per se ipsum & per ministros ejus dari fecit in præsentia ejus, ut triplici numero virorum sufficere potuisset. Amantissimus quoque comitatus pauperum semper cum eo inter sua loca ibat, qui virtutem caballicandi habebant, in cautissimis ambulatoribus pergebant. Alii autem his vehiculis, in quibus soliti erant pergere, cum carpentis, episcopalia ministeria portantibus, perrexerunt; Quorum vero d mansiunculas & totas procurationes ipse per aliquem suorum fidelium quotidie caute disposuit. Numquam vero in aliquo prædictorum monasteriorum otiosus manebat, nisi in ædificiis ecclesiæ, vel claustrorum, vel aliorum ædificiorum, vel murorum antea præparatis & collectis supellectilibus laborasset: vitam vero in eodem monasterio Deo militantium monachorum sive canonicorum, & stipendia eorum omnino regere & componere studuit, & jus familiæ dissolvere omnimodo non concessit. Dona etiam sancti Spiritus tradere, ubi necessitas fuit, cum confirmatione chrismatis non omisit.

VI.

[27] Gratum autem & necessarium iter populis, cum quarto e anno secundum constitutionem canonum ministerium suum adimplendum, causa regendi & prædicandi atque confirmandi, [partes expleverit] diœcesim sibi commissam visitare decrevisset, eodem modo, sicut superius diximus, in solio, carpenti superposito, sedebat, psalmosque solito more decantabat, eunuchum illum imitans, qui legens Esaiam prophetam, super currum suum sedens, per viam pergebat, cui, præcipiente Spiritu sancto, Philippus adjunctus est; qui ab eo prædicatus & baptizatus, fidem sanctæ Trinitatis accepit; æstimans pro certo, quantum se colloquiis humanis subtraxisset, ut tantum se divinis propinquiorem facere potuisset. Ad loca autem illa cum pervenisset, ubi concilia sua denunciata fuerant, cum Euangelio & aqua benedicta & sonantibus campanis & tanta honorificentia susceptus est, quantum illis, qui ibi congregati sunt, virtus suppetebat. Statim vero Missa celebrata, in concilio considens, populum ante se vocari fecit, prudentioresque & veraciores sacramento interrogare præcepit, quæ in illa parochia emendatione digna fuissent, & contra jura christianitatis perpetrata peccata, ut ei veraci relatu nota fierent facta. Ut autem ab eis aliqua, normam rectitudinis supergredientia, cognita audivit, sine perceptione personarum, secundum judicium clericorum, ad tramitem rectitudinis, quantum omnipotente Deo juvante potuit, retrahere festinavit, & male pullulata surcula vitiorum, falcastro verbi Dei studiosissime resecare, ne virgulta malorum germinum segetem Christi sibi commissam, suffocare licentiam habuissent, & morbis vitiorum aptissima fomenta emendationum opposuit, sed tamen secundum verbum Dei dicentis; Argue, obsecra, increpa in omni patientia & doctrina. Ea vero, quæ difficilia & insuperabilia ministris suis esse, ab eis comperit, in præsentia sui, omnium cum eo manentium adjutorio, percauta directione finiri contendit.

[28] Quæ autem ab eis sine obtrectatione aliorum, in statum rectitudinis converti persensit, [visitando diœcesim,] eorum regimine perficiendum firmiter commendavit. Ille autem, sequens regulam sui ministerii, Spiritus sancti donum populo ad hoc illuc congregato, sacræ unctionis confirmationem studuit imponere. Si autem his adhuc imperfectis, nox solito more subrepens advenit, ne aliqua pars ovium sibi commissarum detrimento privationis cælestis doni gravaretur, incensis luminaribus, in nomine Domini cœpta perficere decertavit. Interdum autem cum de refragatoribus justitiæ tanta contentio excrevisset, ut, decedente die, tenebræ noctis funderentur in mundo, ne pro eo concilia, inibi ventilata, remanerent incorrecta, luminibus incensis, regulas canonicas legere præcepit, ut seris justitiæ, ora refragatorum oppilarentur, & justis judiciis omnia in Dei voluntate consummarentur. Cum autem completo concilio vel confirmatione ad mansiunculas rediit, [ad] corpus reficiendum non prius prandium gustavit, quam pauperibus eleemosynæ ab eo clerico, cui illa obedientia erat commendata, erogabantur. Debilibus autem cum eo advenientibus, in sua præsentia collocatis, abundantem refectionem apponi præcepit. In quibusdam autem diebus capitula cum clericis habere disposuit, in his locis, ubi hæc aptissime fieri archipresbyteri putaverunt, & ubi eum ab aliis mundanis conciliis absolutiorem esse arbitrabantur.

[29] [mores emendando,] Congregatis ante se clericis, archipresbyteros & decanos, & optimos, quos inter eos invenire potuit, caute interrogavit, qualiter quotidianum Dei servitium ab eis impleretur; & qualiter illis populus subjectus ex eis regeretur in studio prædicandi docendique; quantaque cautela infantes baptizarentur, infirmi visitarentur & ungerentur; defunctorum etiam corpora, quanta compassione sepulturis traderentur; qualiter de decimis & oblationibus fidelium, pauperes & debiles recrearentur; viduis & orphanis in universis necessitatibus subvenirent, quantoque studio in hospitibus & advenis Christo ministrarent; si subintroductas mulieres secum habuissent, & inde crimen suspicionis inciderent; si cum canibus vel accipitribus venationes sequerentur; si tabernas causa edendi vel bibendi ingrederentur; si turpes jocos in usu haberent; si ebrietates & commessationes supra modum amarent; si rixis & contentionibus & æmulationibus deservirent; si nuptiis secularibus interessent, vel si aliqui eorum ministeria indecentia in consuetudine haberent; si per Kalendas, more antecessorum suorum, ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, suasque ecclesias ad tempus reviserent; si obedientiam eorum magistris præbuissent, & in toto suo ministerio devoti & apti manere studuissent. Responsione autem de interrogatis facta, & ratione veritatis percepta; stantibus in rectitudine, dulcissimæ consolationis gratia gratificavit, & ut deinceps a normula justitiæ ne deviarent, suavi colloquio admonuit. Errones autem per devia incedentes fratres dignis terruit correptionibus, & ut postea consueta vitia omitterent præcepit.

VII.

[30] Horum autem qui in suo episcopatu proprietates habebant, [& ecclesias] quisquis religiosorum propter amorem Christi ecclesiam componere cupiebat, & cum concessa licentia ab eodem sancto Episcopo eam ædificaverat, consecrationemque habili tempore ab eo fieri flagitavit, aptissime uniuscujusque petitioni præbuit assensum, si confestim ille consecratæ ecclesiæ legitimam dotem in terris & mancipiis in manum ejus celsitudinis dare non differret, in conspectu civium suorum & testium veridicorum, ne postea gestæ rei veritas offuscaretur, ea etiam ratione, ut aliis circumjacentibus ecclesiis, jura earum in nullis rebus propter illam novam, minuerentur. Consecrationeque peracta, doteque contradita, comprobato illic presbytero altaris procurationem commendavit, & ecclesiæ advocationem firmiter legitimo heredi panno imposito commendavit. Alicujus oblationem muneris non exposcebat, nisi presbyter ejusdem ecclesiæ aliquid propter honorem suum, & bonam voluntatem suam, sponte eum accipere impetraret.

VIII.

[31] Jesu vero quodam tempore præceptis obediendo, cum in pago f Albegouue, nominatum ministerii sui officium implere decrevisset, [consecrando.] venerunt quidam homines de eodem pago ad eum, lamentando dicentes: Patres nostri in sua proprietate, quam nobis reliquere, de lapidibus & cæmento & lignis ædiculam construxerunt, quam Deo & Sanctis ejus dedicari voluerunt, & ut ipsi ibi sacrorum officiorum celebrationem audire meruissent, quia locus iste in magna vastitate eremi est situs, sed propter difficultatem viæ & pauperiem substantiæ eorum, numquam Episcopum ad consecrandam præfatam ædiculam introducere potuerunt. His auditis, Dei Servus hilari vultu dicebat; Potestis nunc ad tempus, quæ consecrationi ecclesiæ sunt necessaria acquirere? qui amicorum consolationibus freti, responderunt, Possumus. Quibus ille infit: Cautum mihi viæ ductorem dimittendo ante cedite, & quæ sunt ordinanda ordinate, ecce vestræ subveniendum necessitati, illic perveniam, &, Deo juvante, ecclesiam consecrabo. Die vero altera, consecratione peracta, cives ipsi, secundum suam facultatem munera offerentes, ante eum veniebant: quæ videns, subridens dicebat: non propter amorem alicujus muneris, sed ut vestræ necessitati consulerem, & servitium Dei in hoc loco multiplicaretur, huc veni; hæc nobis oblata vestræ utilitati servantes & in Dei servitio crescentes, manete in pace. Hæc dicens recessit, & de scrupulo viæ nullam nisi quasi lætando querimoniam fecit.

ANNOTATA.

a Al. Staphense, Wisintesteigia, Howibach, Fauces, Suichwanc, vel Fuichwanc. Al. Scaphense, Wisintesbeia, Hovivibach, Faces, Sinchwanc.

b Nisi, pro quod non.

c Id est caballo vel equo vehi. Græce καβαλλικεύειν.

d Abundat hæc particula.

e An quoque, pro unoquoque? Canones enim, annue ab Episcopis visitari diœceses volunt; 10 g. 1 c. 9 & 10. Capitula etiam Caroli M. & Ludovici Pii consentiunt lib. 7 cap. 360; ut commentatur Velserus hic.

f Vulgo Algoja, Algew.

CAPUT V.
Quam frequens & potens fuerit S. Udalricus in subditis ad virtutem exstimulandis hortator.

IX.

His vero bonorum operum studiis insistens, omnes apud eum commanentes exhortatione benignissima spiritualiter recreavit, docens non solum in verbis, [Suos efficaciter] sed etiam in operationibus, ut unusquisque Dominum ex omnibus viribus perfecte diligeret, & ejus amori nihil præferret, & proximum tamquam seipsum, patrem & matrem honoraret; insuper omnes bonæ voluntatis homines, de quibus angelica canit multitudo, dicens; Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis; malignis autem in omnibus eorum malis actibus resistere secundum sanctum prophetam David, dicentem; Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. Quod quisque sibi noluisset, alteri non faceret, ecclesias Dei cum devotione mentis & humilitate, & cum oblationibus, crebro visitaret, ibique cum effusione lacrymarum & pro remissione peccatorum suorum, & pro omnibus justis suis necessitatibus Deum flagitare satageret, inimicis insuper indulgentiam postulare monebat, secundum orationem dominicam, dicentem; Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris; & secundum Euangelium; Sic & pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Et iterum: Dimittite & dimittemini. Decimas omnium laborum suorum Domino & Sanctis ejus, ecclesiisque, quibus sunt terminatæ, ne reatum Cain fratricidæ inciderent, cum magna cautela præsentare festinarent: Dominicas etiam dies & ceteras solennitates in anno, non solum in abstinentia servilium operum, sed & omnium vitiorum, devotissime venerari monuit; Eucharistiam quemque assidue accipere, atque ante acceptionem purgatum se exhibere, & post acceptionem mundum se custodire certaret.

[33] [ad virtutem stimulat,] Dies Quadragesimæ ceteraque jejunia antiquitus constituta, & noviter cum consensu inventa, omni monuit devotione ab omnibus custodiri, abnegationem sui facere & Christi vestigia sequi, corpus castigare, delitias non amare, esurientes & sitientes escis & poculis recreare, nudis vestimenta præbere, infirmos & in angustiis constitutos visitare, egenis & vagis mansiunculas concedere, & quæ sunt necessaria propter amorem Christi præbere, pupillos & viduas in tribulationibus visitare, atque in cunctis eorum necessitatibus subvenire, malitias in corde non retinere, & verbis aliquem ad iracundiam non provocare, iram deponere, vindictamque Domino concedere, nulli malum pro malo reddere, nec aliqua læsione exacerbare, maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere, & persecutionem pro justitia sustinere, discordantes & inimicitias inter se habentes, ad unanimitatis concordiam revocare, Deo resistentibus resistere, & sibi cum fide militantibus juvamina præbere, nullo octo vitiorum principalium, quæ omne genus hominum infestant, scandalo laqueari.

[34] [proposita] Quærentibus autem, quæ essent octo vitia principalia, respondit, non solum illis, sed & his, qui adhuc in hæsitatione manent, quæ sint octo vitia, dicens; a Primum est gastrimargia b, hoc est, ventris ingluvies, cum sua prole, commessatione & ebrietate. Secundum est fornicatio, cum sua prole turpiloquio, scurrilitate, ludicris, quæ etiam sunt stultiloquia. Tertium est philargyria c, hoc est, avaritia sive amor pecuniæ cum sua prole, mendacio, fraudatione, furto, perjurio, turpis lucri appetitu, falso testimonio, violentia, inhumanitate, voracitate ac rapacitate. Quintum ira cum sua prole, rancore, pusillanimitate, amaritudine, desperatione. Sextum accidia cum sua prole, otiositate, somnolentia, importunitate, inquietudine, pervagatione, instabilitate mentis & corporis, verbositate & curiositate. Septimum cenodoxia d, hoc est, vana gloria cum sua prole, contentione, hæresi, jactantia ac præsumptione novitatum. Octavum superbia cum sua prole, contemptu, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratione, detractione, inimicitia. Beatum vero dicebat, qui in istis vitiorum pedicis non offendebat. Octo vero notissimas beatitudines, a Deo in Euangelio enumeratas, auribus cordis caute percipere, & intimis cogitationibus firmiter inserere, ut in tempore tentationis malignis spiritibus eas evellere virtus non concedatur, sed unusquisque ad spem cælestium desideriorum, eorum consolationibus sublevetur, agno vero omnipotentis Dei Christo, tollenti crimina mundi, semper die noctuque multiplices laudes & gratias totis desideriis & omnibus viribus referre; quia dignus est sua incarnatione & nativitate; & baptismo, & crucifixione, & sepultura, & resurrectione, & ascensione, solvere signacula septem libri signati, in visione sancto Joanni Apostolo in Pathmos insula ostensi.

[35] Intente autem & subnixe omnium in commune benevolentiam postulavit: [præcipuorum peccatorum divisione] si qui essent, qui in semetipsis segetem aliquarum virtutum excrevisse sentirent, non suis meritis, sed omnipotentis Dei misericordiæ applicarent, ne subito jactantiæ grandine in eis necaretur, sed tempestiva maturitate, protegente Spiritu sancto, in horreis Christi collocaretur. Os a malo vel pravo eloquio custodire, lectiones sanctas libenter audire, mala sua præterita cum gemitu & lacrymis quotidie in oratione Deo confiteri & deinceps emendare, desideria carnis non perficere, voluntatem propriam frangere, sacerdotum præceptis obedire, etiamsi ipsi, quod absit, aliter agant, eos imitantes, de quibus Dominus dicit; Dicunt enim & non faciunt. Castitatem amare monuit, nullum odire, invidiam & zelum non habere, contentiones non colere, elationem odire, venerari seniores, diligere juniores, timorem Domini in corde & animo sine intermissione habere, credere oculos Domini omnia videre, & aures ejus omnia audire, Psalmista dicente: Ecce oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

[36] Diem vero obitus sui & diem extremi judicii, [& suppliciis] in quo dicturus est Dominus his, qui eum recreare & vestire & visitare in suis pauperibus quotidie festinant, qui ab auditione mala non timebunt, illud; Venite benedicti patris mei, &c. Illis autem hæc negligentibus, & Deo in suis membris non ministrantibus; Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui præparatus est diabolo & angelis ejus, ante oculos semper suspectam & timidam habere, & pœnas, maledictis præparatas, oculis mentis sæpissime intueri, & locum pessimum, qui semper est sine refrigerio, & sine splendore, & sine dulcedine, & erit sine fine, ubi vermis eorum non moritur, & ignis non extinguitur, ubi fletus & stridor dentium sine intermissione semper auditur, ubi urens flamma machinationibus diaboli semper renovabitur, ubi consolationis spes omnino non habetur, sed de hora in horam tristitia augetur, quia finem manendi invenire non possunt; sed cum his, quibus in hoc seculo ministravere, in angustiis sine fine perseverant.

[37] Dei autem benedictis, & in ejus dextera collocatis, [ac præmiis meritorum,] quanta gaudia atque tripudia maneant semper, quantum humanis mentibus possibile est, cogitare oportet, de quibus scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Ubi hymnidici angelorum chori inenarrabili claritate fulgebunt; ubi celsitudo patriarcharum digno honore remunerata gaudebit; ubi verax prophetarum ordo, prophetiis suis in toto expletis, Deo gratias agere non cessat; ubi judex Apostolorum chorus, accepta ante promissa mercede perenniter exultabit; ubi martyres palma martyrii eorum coronati, consolatione perfruuntur æterna; ubi confessores præmiis suis multiplicatis, in Dei laudibus perseverant; ubi virgines centesimi fructus retributione abundant, & viduæ sexagesimi fructus restitutione honorantur; ubi monachi ex resignatione secularium omnium, cum esurientibus & sitientibus justitiam Dei, expletis eorum desideriis satiati, Dei laudibus insistere non cessabunt; ubi pœnitentes, depositis delictorum suorum oneribus, sine fine Deum laudantes, congaudent; ubi pueri agnum, in albis sequentes sub throno, Angelis concordantes, Deum laudare cantando non cessant; ubi gloriosissima virgo Dei genitrix Maria, super choros angelorum exaltata, inæstimabili claritate & formositate omnes hilarans, conspicitur; ubi justi sicut sol fulgebunt, & omnes Sancti creatorem suum & omnium creaturarum, in sua claritate facie ad faciem gaudendo videbunt, ab eis auferentem omnem metum & omnem mœrorem & tristitiam atque omnem adversitatem.

[38] [tot & tantis.] In illo regno lux solis & lunæ & stellarum non est necessaria, fames & sitis nulli nocebunt, frigus vel æstus nullum fatigabunt, infirmitas & dolor nulli advenient, venturæ senectutis miseria non timebitur, sed sicut in die judicii corpora mortuorum in mensura ætatis plenitudinis Christi resurgent, in ea etiam possibilitate & pulcritudine permanebunt. Nuptiæ ibi non celebrabuntur, & progenies hominum postea non multiplicabitur, sed completus numerus justorum non minuitur, sed sine fine in gaudio servabitur. Insidias diaboli ultra non timet, indulgentia peccatorum ultra non indigebit, sicut Angeli in prima conditionis possibilitate permanebunt, sic & homines post resurrectionem æquales angelis, in sobrietate & incommutabilitate perseverant in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus ædificata, quæ dicitur XII lapidibus pretiosis esse ornata atque fundata, quorum nomina & ordinem sanctus Joannes Apostolus & Euangelista in Apocalypsi enumerat, ibi jaspidem in primo fundamento positum dicit, quem dicunt omnia phantasmata fugare, in quo fidei viriditas designatur; sapphirum in secundo, qui spem cælestis beatitudinis designat; calcedonem in tertio, qui flammam internæ charitatis figurat; in quarto smaragdum, qui ejusdem fidei fortem inter adversa confessionem figurat; in quinto sardonichum, sanctorum inter virtutes humilitatem significantem; in sexto sardium, in quo sanctorum martyrum cruor exprimitur; in septimo chrysolytum, in quo spiritualis inter miracula prædicatio figuratur; in octavo beryllum, in quo prædicantium perfecta operatio significatur; in nono topazion, in quo eorumdem ardens contemplatio monstratur; in decimo chrysopasum, qui beatorum martyrum opus pariter & præmium significat; in undecimo hyacinthum, qui cælestem ad alta sublevationem, & propter humilem ad humana descensionem figurat; in duodecimo amethystum, qui cælestis semper regni in humilium animo memoriam designat.

[39] Hæc positio XII lapidum figurat firmitatem Apostolorum, [Allegoria ex 12 lapidibus Apocalypseos.] qui in fundamento Ecclesiæ sunt positi, sicut Salvator mundi beato dixit Petro: Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc dicendo ad Petrum, omnibus notum fecit Apostolis, quod super eos esset Ecclesia sua ædificanda, quorum sonus in omnem terram exivit, & in fines orbis terræ verba eorum. Si Apostoli fundamentum domus Dei sunt, & omnis christianitas ædificatio ejusdem templi manere debet, dicente Apostolo; Templum Domini sanctum est, quod estis vos, & Dei ædificatio estis, & reliqua. Studeamus omnes totis viribus nos ædificatori & inhabitatori conjungere, ut doctoribus nostris in fundamentum positis, eo donante, superædificari mereamur, ut inter electos lapides positi, & præfatis ordinibus juncti videamur, ut creatorem & redemptorem nostrum, judicem vivorum & mortuorum facie ad faciem videntes, cum eis laudare mereamur per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Tradit Velserus hanc principalium vitiorum divisionem, etiam Cassiano & quibusdam aliis placuisse.

b Græce γαστριμάργια, a γαστὴρ, venter, & μάργος, stultus. Quasi dicas, stultum amorem ventris.

c A Græco φίλος, amicus, & ἀργύριον, argentum.

d Græce κενόδοξία, a κενὸς, vanus, & δόξα, gloria. κενοδοξος, inanis gloriæ cupidus.

CAPUT VI.
Sancti virtus duris probata, civitatis Augustanæ deprædatio, prædatorum pœnæ.

X.

Longe lateque cum fama ejus bonitatis dilataretur, & diabolus eum in hoc culmine virtutum stantem videret, omnigenis malitiæ suæ astutiis nitebatur in aliquam difficultatis voraginem immergere, [S. Udalrici virtus] & ab inceptis bonis impedire. His vero temporibus Luitolfus, filius Ottonis a gloriosi regis, Dux erat Alamannorum, cui pater ejus antea gentes omnes regionum, suæ ditioni subjectarum, sacramento post finem vitæ suæ subjugaverat. Patruus autem ejusdem Luitolfi Henricus, frater Regis, Dux b existit Noricorum c: qui vero inter se propter confinia regionum, ex suasione malignorum hominum d rixas & contentiones exercere cœperunt. Cumque eos rex nullatenus ad concordiam & pacem revocare potuisset, objecit se filio, & in adjutorium fratris convertitur. Cum autem filius ejus cum universis, quos congregare potuerat, ei resistere niteretur, atque extorrem regalis potentiæ agere moliretur, Heinricus, præfatus dux, commendata civitate Ratispona totaque regione Noricorum Arnolfo e Palatino comiti, & ceteris insuper suis fidelibus, perrexit ad Regem. Moram autem illo ibi faciente, præfatus Arnolfus cum multitudine populi fraudulenter Ratisponam cum ceteris urbibus, & cum frequentia populorum, & cum omnibus, quibus potuit, Luitolfi potestate subegit. Quibus compertis, Rex cum fratre suo Heinrico Bajoariam hostiliter invasit, ad restituendum eum in honorem prioris potestatis.

[40] [& constantia,] Præfatus autem Antistes Udalricus, cujus fidelitatis firma stabilitas numquam ab adjutorio Regis separata est, hæc comperiens, dimissa parte in Augusta civitate vasallorum suorum, ceterisque rebus collocatis, cum quibus potuit, omisso vehiculo carpenti, equitando in servitium regis, in regionem Noricorum sagaciter venit, carmulaque f prolongata, possibilitatem redeundi apte non potuit habere. Arnolfus autem prædictus interim accepta multitudine, Augustam g adiit, & despoliavit rebus omnibus, quas secum abducere potuit, comprehensosque quosdam milites Episcopi secum Bajoariam revexit. Rex autem cum de regione Bajoariorum revertisset, & Episcopus in sua redire voluisset, non confidebat se in Augusta civitate posse cum multitudine parva defendere, quia totum pene episcopatum in beneficium extraneorum dividebatur a Luitolfo & sequacibus ejus: milites autem Episcopi quidam comprehensi, quidam vero sollicitatione iniqua divisi ab eo, quidam deprædationibus in pauperiem deducti, ita ut ei secundum suam voluntatem in adjutorio esse non potuissent. Hi autem qui cum illo remanserunt, suis colloquiis roborati, salubre consilium inierunt, ut, relicta Augusta civitate, castellum, quod dicitur Menichingen ædificare, & ab adversariis eorum ibi se defendere studuissent.

[41] [duris] Tum vero una tantummodo nocte in Augusta civitate manebat inclusus, altera die statim perrexit ad prædictum castellum, quod erat in toto interius exteriusque sine ædificiis desertum. Quamvis certe hyems dura fuisset, tamen in illo loco in tabernaculis & in tuguriis festinanter compositis, expectavere, donec congregata familia castellum ligno circumcinxere, & intus secundum possibilitatem eorum ædificia apta composuere. Arnolfus itaque & omnes qui cum eo erant, regiæ potestati undique contradicentes, hæc comperientes, legationes miserunt, si sospitatem sui suorumque habere voluisset, potestati Luitolfi se sine dubio subdere non distulisset, & ut prædictum castellum cum suis componere deseruisset; quia eo tempore in tota regione Suevorum nullus in Regis adjutorio remanebat, nisi Adalpertus comes cum sibi subditis, & Theodpaldus h frater religiosi Episcopi, & ideo æstimabant, ut eorum decreto virtutem resistendi nullo modo adquirere potuisset. Qui sapienti cum suis utens consilio, diversis promissionibus & humillimis responsionibus, & interdum obsidibus datis, iterumque receptis ad se, eorum iras & obsidiones omnimodo mitigavit, donec, ædificato castello vallibusque renovatis, in munitione ejusdem loci ab eorum cum suis sævitia se posse defendere æstimaret. Cum vero induciæ rationibus respondendi ultra prolongari non potuissent, tunc manifeste confessus est, se, sicut cœpit, in voluntate Regis velle perdurare.

[42] Tunc præfatus Arnolfus, filius Arnolfi ducis, [probatæ,] congregata multitudine eorum infaustorum, qui antea Augustam civitatem deprædati sunt, & aliorum, in quorum tunc confidebat adjutorium, voluit obsesso castello venerandum Episcopum, vi coactum, cum suis ditioni subdere Luitolfi. Hac re comperta, Episcopus econtra legatis missis, multa pecunia promissa, flagitabat, ut revertentibus eis, illi licuisset in pace subsistere; sin autem pace contradicta redire noluisset, præcepit eisdem legatis suos parochianos banno Christianitatis constringere, ne loca sanctæ Mariæ, in suo episcopatu sita, ullo modo invadere præsumerent. Qui vero pecunia contradicta bannoque Christianitatis postposito, male incepta omittere noluerunt; sed ad internecionem eorum ea Dominica i, in qua mos est clericorum ante Quadragesimam carnes manducare, & deinceps usque ad sanctum tempus Paschæ devitare, hostiliter invaserunt prædium sanctæ Mariæ, & Episcopum obsiderunt. Qui vero die noctuque in Dei servitio studiose permanens, timore abjecto in Deum confidens, obsessiones corum pro nihilo ducens, in prædestinatione inita firmiter perseveraverat.

[43] Hæc vero obsessio ut comperta fuisset Adalperto k Comiti & Theodpaldo fratri Episcopi, [& conservata] congregata phalange populi, prima die quadragesimalis temporis, quod est dies Lunæ l, mane diluculo castra inimicorum invaserunt. Sed illi hæc antea posse fieri non putantes, imparati ad bellum inventi sunt, & repentino timore perculsi, relictis spoliis fuga inimicos evadere studuerunt. Illi autem eos sequentes, Hermannum, fratrem Arnolfi, apprehenderunt, quosdam in castris ceciderunt, quosdam vero ulterius subsequentes interfecerunt. Maxima autem parte eorum interfecta ceterisque fugatis, nullus eorum ad se defendendum fiduciam accepit, nisi unus nomine Egilolfus, fugiendo brachio Adalperti Comitis modicum vulnus infecit, de quo etiam vulnere m mortuus est: vulnerator etiam ejus statim occisus est ab Luitperto, vasallo Adalperti. Paucissimi autem eorum ictibus contusi ac diversis modis vulnerati, periculum tamen mortis, equis eorum eos asportantibus, eo die vix evaserunt. Quidam vero eorum gelu miserabiliter astringente, nudi in desperatione vitæ proprias mansiunculas repetierunt. Corpus vero Adalperti, in Dei voluntate occisi, reverendus Episcopus ad Augustam civitatem vexit, & animam honorifice Deo commendans, in ecclesia sanctæ Mariæ sepelivit. Nullus enim * eorum, qui antea sibi spolia Augustæ civitatis in contrarietatem sanctæ Dei genitricis Mariæ vendicaverunt, impunitus evasit, nisi qui se suis propriis rebus cum indulgentia reverendi Episcopi redimere non distulerunt.

XI.

[44] Manus proprias unus ex his lacerando, vicinis suis in veritate dicentibus, perdito sensu spiritum exhalavit. Alius autem cum ablato de Augusta civitate libro, caballum sibi bene placentem comparavit, [Prædatores sacrilegi, puniti.] & secum adduxit in domum suam, uxorique suæ monstravit & dixit: Melius mihi placet istum formosum caballum habere, quam librum, cum quo hunc comparavi, in Augusta relinquere. Cujus verbis respondit uxor ejus, dicens: Utile tibi forte fuisset, si manus tua hunc librum injuste non tetigisset. Interim vero ille, levigando manu in posteriora tangebat caballum, & statim ab eo percussus, mortuus est. Novis & improvisis his cladibus, & aliis multis formidolosis rebus in reis peractis, a multitudine populi compertis, timor magnus invasit eos, qui se esse reos cognoverunt de prædicta prædatione Augustæ civitatis, non solum in eos, qui illuc pervenerunt, sed & qui aliquid de injuste adquisitis ab eis acceperunt, & ideo ad pœnitentiam & lamentationem conversi, digna emendatione & restitutione abstractarum rerum, & cum efflagitatione indulgentiæ Episcopi, studuerunt se cum Christo & cum sancta Maria matre ejus pacificare. Non post multum vero temporis præfatus Arnolfus, qui se præsumpsit res sanctæ Mariæ hostiliter invadere, & incorrigibilis sine pœnitentia perduravit, obsessa Ratispona civitate paratus ad prælium exivit, & statim in articulo tumultus occisus est. Quidam etiam homo de episcopatu, qui dicitur Eihstetten, partem vilissimi mensalis n inde ad suam proprietatem portavit, & statim a dæmonio occupatus, nullum abscondendi locum ab eo invenire potuit, neque in ecclesia neque extra ecclesiam, neque aspersus aqua benedicta, quin juxta eum semper videretur manere, donec Augustam regrediens, injuste inde rapta reportavit, & Episcopum cum scopis ei flagella imponere pro Christi nomine postulavit, & insuper indulgentiam præfati delicti condonare, sicque liberatus a dæmonio, salvatus recessit.

ANNOTATA.

a Ottonem primum intellige, cognomento Magnum.

b Observat Velserus, eum pervenisse ad illum Ducatum ex matrimonio Idæ, filiæ unicæ Henrici, Ducis Suevorum, citans Luitp. Tic. Ditm. Witichindum.

c Norici Bavaris olim erant contermini.

d Has discordias ad annum Christi DCDLIII referunt Annales Hepidanni, adstipulante Baronio ad prædictum annum. Porro causas dissensionis disce ex Witichindo.

e Arnoldum vocat Regino anno 953; fuisse eum tradit Velserus filium Arnolfi Bavariæ Ducis.

f Per Carmulam vel carmulum intelligi apud Bajoarios seditionem, seu velitationem (Germanice schazmurzirung) lego apud Cangium.

g Citat Velserus Annales Augustanos, urbem anno 953 captam memorantes.

h Al. Thietpaldus.

i Dominicam Quinquagesimam vult Velserus.

k Genealogia Kyburgensium, inquit Velserus, Albertum vocat alterum fratrem S. Udalrici, quod nescire se dicit quam verum sit. Et hoc sane loco id non esse colligere.

l Alius atque alius pro diversitate ecclesiarum, jejunii Quadragesimalis usus fuit, teste Baronio ad annum Christi 57. Hic videtur aliquod rigidioris jejunii epimetrum fuisse impositum clericis, ultra quod laici observabant; saltem in supposito Velseri, supra litt. i.

m Contractus, a Pistorio editus, habet ad annum. 953 Adalberti Comitis mortem.

n Mensales vel mensalia, sunt mappæ aut mantilia.

* enim pro autem.

CAPUT VII.
Conciliata Ottonem inter & Luitolfum pax, Hungarorum cædes, fratri ac nepoti soluta a S. Udalrico justa, sepulcrum conditum S. Afræ.

XII.

Ne diu me ab incepta taxatione subtraham, libet stylum retrahere ab enumeratione ex utraque parte obsessarum urbium, & bellorum undique furentium, [Otto imperator & Luitelsus] & vicissitudine stromatum a diversorum, sed potius quomodo Dominus omnipotens per merita servorum suorum, suum dignaretur populum liberare, libet recensere, ne diaboli machinationibus ad suum pervenitet exitium. Cum rex Otto in Alamannia, propter eos, qui cum Luitolfo, filio ejus, ditioni suæ regalis potestatis contradicere voluerunt, cum exercitu conversaretur juxta flumen, quod Hilara b vocatur, in campo oppidi, quod dicitur Tussa c, & ibi sæpedictus filius ejus Luitolfus cum alio exercitu obvius ad pugnandum contra eum deveniret, & cum tanta vicinitate conjuncti essent, ut nulla ambiguitatis spe detenti, manerent in utrarumque partium multitudine, ni bellum ab eis committeretur; tunc amabilis Deo Udalricus Episcopus, in Deum tota fiducia confidens, assumpto Curiensis d ecclesiæ Hartberto e religioso Episcopo, legationes inter eos facere cœpit, & ad pacis concordiam exorare, & ne populus, qui a Deo illis commendatus est ad regendum, pro eorum reatu duceretur ad perditionem. Deo autem annuente, duæ amborum mentes, patris scilicet Ottonis & filii ejus Luitolfi, de proficua admonitione & doctrina venerandorum Episcoporum in mollitiam versæ, pactum pacis f inter se placitaverunt, & turbine belli mitigato, in sua cum pace redierunt.

[46] Tantis autem tunc præfatis tumultuum fatigationibus superatis, [annitente S. Udalrico conciliati.] æstimaverunt se aliquod spatium temporis in pace posse quiescere. Altero pro certo statim anno, quod est anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCLV g tanta multitudo Ungrorum erupit, quanta h tunc temporis viventium hominum nemo se antea vidisse in ulla regione profitebatur, & Noricorum regionem a Danubio flumine usque ad nigram silvam, quæ pertinet ad montana, simul devastando occupavit, & cum Licum transcenderet, & Alemanniam occuparet, ecclesiam sanctæ Afræ concremavit, & totam provinciam a Danubio usque ad silvam deprædavit, & maximam partem usque ad Hilaram fluvium igne combussit, Augustam autem civitatem obsedit, quæ tunc imis i sine turribus circumdata muris, firma ex semetipsa non fuit. Sanctus autem Antistes magnam valde multitudinem optimorum secum intra septa civitatis collocatam habebat; ex quorum agilitate & audacia civitas fortiter firmata, Deo juvante, consistebat: qui, ut exercitum Ungrorum ad expugnandam civitatem circumdare viderunt, eis obviam exire voluerunt; sed hoc Episcopus eis non consentiens, portam, ubi maximus aditus intrandi manebat, firmiter occludere præcepit. Porta k autem orientalis plagæ, unde itur ad aquam, sic a densitate Ungrorum bello occupata est, [Hungari Angustæ imminentes,] ut ipsi æstimarent se statim posse intrare, milites enim Episcopi, ante portam viriliter pugnantes, eis resistebant, usque dum unus l Ungrorum, qui ceteros pugnando antecedebat, & ex cujus ductu & antecessione maximam præliandi in illa hora confidentiam habebant, occisus occubuit: ceteri denique cum eum terra tenus mortuum cadere viderunt, magno clamore & lamentatione eum rapientes, ad castra reversi sunt. Hora vero belli Episcopus, super caballum suum sedens, stola indutus, non clypeo aut lorica aut galea munitus, jaculis & lapidibus undique circa eum discurrentibus, intactus & illæsus subsistebat. Bello vero finito regrediens, circuivit civitatem, & domos belli in circuitu civitatis congruenter ponere, & in tota nocte eas ædificare, & vallos, quantum tempus suppetebat, renovare præcepit. Ille autem totum spatium noctis in oratione pernoctans, religiosas mulieres in civitate congregatas concitabat, ut una pars earum cum crucibus ad Dominum devote clamando, intra circumirent; & altera pars clementiam sanctæ Dei genitricis Mariæ pro defensione populi, & pro liberatione civitatis, studiosissime pavimento prostrata flagitaret. Ipse autem minimam particulam noctis ante matutinam horam corpus requiei soporis indulsit, ut matutinis laudibus expletis, aurora primum irrumpente, salutaris sacrificii hostiam Deo libare licuisset.

[47] [ad internecionem] Ministerio sacro peracto, viatico sacro omnes recreavit, humilique admonitione persuasit, ut in fide recta persistentes, spem suam in Dominum componere non dubitarent, indicens eis omnigenam sponsionem consolationis, & annuncians psalmigraphi David verba, dicentis: Si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Salutari autem admonitione Episcopi peracta, cum jubar radiantis solis primum latitudinem telluris irradiaret, exercitus Ungrorum inenarrabili pluralitate ex omni parte ad expugnandam civitatem circumcinxit, diversa ferens instrumenta ad depositionem murorum. Cumque undique parati essent ad bellum, & cuncta propugnacula civitatis repugnantium plena fuissent, quidam Ungrorum, flagellis alios minantes, ad pugnandum coëgerunt, & illi tantam multitudinem in propugnaculis resistentium eis videntes, muris se conjungere adeo perterriti non audebant. Interim cum interius exteriusque parati essent ad bellum, Perchtolfus, filius Arnolfi, de castello Risinespurch vocitato, venit ad regem Ungrorum, adnuncians ei adventum Ottonis, gloriosi regis. Qui, ut hoc audivit, suum classicum omni exercitui notum, clangere præcepit, de cujus sonitu exercitus totus pugnam civitatis omisit, & ad colloquium eorum regis se conjungere festinavit, qui cum eis autumatione facta, Deo donante, a pugna civitatis cessabat, & in occursum gloriosi Regis ire cœpit, ea ratione, ut illo cum suis superato, victor rediens, civitatem & totum regnum libere habere potuisset. Regi Ottoni venienti Dietpaldus Comes, frater Episcopi, cum ceteris m, qui in civitate erant, nocte exiens, in occursum venit.

[48] Rex igitur cum tantum exercitum Ungrorum perspexisset, [fusi ac penitus deleti ab Ottone.] æstimavit non posse ab hominibus superari, ni Deus omnipotens eos occidere dignaretur, in cujus adjutorium confidens, suorumque consolationibus principum roboratus, bellum viriliter cum eis agere cœpit, & cum mutua cæde utrobique cecidissent, & his interfectis, qui ad occisionem a Deo prædestinati erant, gloriosa victoria Ottoni regi a Deo, cui nihil impossibile est, data est; ita ut exercitus Ungrorum in fugam versus, virtutem præliandi ultra non haberet, & quamvis incredibilis numerus illorum occisus fuisset, tantus tamen adhuc exercitus eorum remanebat, ut hi, qui de propugnaculis Augustæ civitatis eos venire conspexerunt, non pugna lacessitos eos redire æstimaverunt, donec prætereuntes civitatem, ulteriora Lici fluminis littora festinando repetere cognoverunt. Rex autem cum suis, eos sequens, & quibus se conjungere potuit, occidens, vespertina hora diei ad Augustam pervenit, ibique cum Episcopo illam noctem ducens, eique magnam consolationis revelationem faciens, de Dietpaldo fratre ejus, qui in bello occisus est, & de aliis ejus propinquis, ibidem interfectis, Rihguuinum, filium, Dietpaldi, comitatibus patris honoravit, Episcopique fido adjutorio, in quibuscumque ejus desiderium cognovit, dignam mercedem restituit. Mane autem facto, fugitivas barbarorum acies sequendo, regionem Bajoariorum revisit, festinisque legatis missis, tota remigia & vada fluminum observare præcepit ad occisionem eorum, quod & ita factum est. Illi autem nocte illuc venientes, quidam eorum ab his, qui in navibus erant, fluminibus immersi sunt, quidam occisi sunt; qui autem ad littus pervenerunt, ab his, qui littora observabant, interfecti sunt; nulla eis via, & nullum devium ab eis inveniri potuit, quin in omni loco vindicta Domini super eos manifeste maneret, ita etiam ut non post multos dies n reges eorum & principes comprehensi & ad Ratisponam perducti, in ignominiam gentis eorum, cum aliis multis eorum comprovincialibus, eculeo suspenderunt o.

XIII.

[49] Rex autem Otto, potentiam in Deo tenens, Heinricum fratrem suum potestativa manu in regnum confirmavit p, [S. Udalricus fratri & nepoti justa solvit,] & ipse in Saxoniam victor, sicut solebat, revertebatur. Venerandus autem Episcopus Udalricus, cum Rex ab Augusta discederet, abiit ad loca, ubi bellum peractum est, quærens prædictum Deitpaldum fratrem suum, & nobilem Reginboldum, filium sororis suæ q, & inveniens eos, ad Augustam perduxit, & in Ecclesia sanctæ Mariæ ante altare sanctæ Waldpurgæ virginis, in sede unius taphi r ambos fideliter sepelivit. His ita, sicut prælibatum est, peractis, Episcopus, quamvis multis adversis fatigatus fuisset, sicut optime omni speranti in Deo decet, bonæ consolationis effectum assumens, cum suis pertractare cœpit, qualiter imminentia damna aptissime superare potuisset. [clericos susteniat,] Imprimis qualiter deprædatam congregationem clericorum sustentaret, ad implendum quotidianum ministerium servitii Dei in Ecclesia: sciebat enim eos cibaria non habere, & ideo cum his, quæ ipse sic deprædatus habere potuit, & quæ a benevolis populis ei transmissa sunt & oblata assidue, in sua præsentia eos secundum suam facultatem mandere & bibere fecit, & omnimodis adjutoriis stabilivit, eo usque, dum ex semetipsis deprædationis miseriam temperaverunt, & loca eorum ex iterata laboratione sustentationis subsidium attulerunt; sin autem loca, ignibus exusta & consumptis frugibus in desolationem redacta, studiosis laboribus in agris & in ædificiis renovare præcepit, strenuitas autem familiæ jussioni ejus parendi sic inchoabat, & congruo tempore utilitatis usu, quantum possibilitas sufficiebat, restituit.

[50] [ecclesiam S. Afræ restaurare meditatur,] Ecclesiam autem sanctæ Afræ, quæ a paganis fuerat cremata, adhuc reædificata non erat, sed tugurium glossibus s tectum, altaria ab imbribus & intemperiebus defendebat: sepulchrum Simperti t Episcopi, in choro juxta gradus situm, adhuc sine tecto remanebat, de cujus operimento in visione admonitus, lignis more operculi arte conjunctis tegebat. Non post multum vero temporis decursum, iterum admonitus, ut domum sanctæ Afræ reædificare non tardaret. De cujus instauratione cum sæpissime tractaret, qualiter congruentissime fieri potuisset, & qualiter sub positione cryptæ orientalem plagam ecclesiæ convenientissime decoraret, & nullus certitudinis effectus ei animo irrepsisset, continuis orationibus & jejuniis cum domesticis & religiosis presbyteris, devotissime misericordiam Dei secreto deprecari cœpit, ut ei monstraretur locus, in quo corpus sanctæ Afræ collocatum fuisset, & si cryptam in eo loco, ubi voluntas ejus complacuit, fas componere maneret.

[51] [eique condit sepulcrum.] Ut orationem ejus & jejunium ad aures Domini pervenire dubium non esset, secundum cantationem sancti David prophetæ: Ecce oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum, quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, & locum collocationis corporis ejus, sicut in scriptura passionis ejus est scriptum u, ab Augusta civitate in secundo milliario in ecclesia x monstravit. Cryptam autem in prædestinato loco fieri prohibuit, propter Sanctorum reliquias, quæ in illo loco, in requie diem expectare debent judicii. Hac revelatione perdoctus, quid sibi esset faciendum; muros ex maxima parte ab ignibus depositos, cum magna festinatione reædificare fecit, & priori altitudini mensuram unius cubiti superposuit, cryptaque congruenti occidentalem partem ecclesiæ decoravit, super ædificia, in sua præsentia caute mensurata, summo studio incidere & adducere præcepit, & non tardavit, donec imbricibus eam ex toto cooperuit, & interius ædem ecclesiæ laqueariis vestivit, lucida pictura decoravit, & ornamenta ecclesiæ, quæ propter barbaros in civitatem fuerunt deportata, & in matrici ecclesia servata, restitui fecit.

ANNOTATA.

a An stroma hic sumitur pro stratagemate, ut vult Velserus? an potius pro vicissitudine & alternatione scenæ, quales in bello recurrunt frequenter?

b Hilara, sive Ilarus, fluvius Germaniæ in Suevia, ortus in confinio Tirolis.

c Id est, Tussen, cis Hilaram prope Dietenheim, quod ultra est.

d Episcopatus Churensis vel Curiensis, unus ex vetustissimis Germaniæ episcopatibus, cœpit circa annum æræ Christianæ 400, ut censet Bruschius, de Episcopis Germaniæ.

e Hardobertum hunc appellat Bruschius; quem confirmatum refert ab Ottone I, & obiisse anno Domini 969, cum laudabiliter præfuisset annis uno & viginti.

f Observat Velserus, pacem conciliatam 954, ex Mariano Scoto & Reginone; pro anno 953 citat Contracti edit. n.; addens, notasse Marianum conciliatæ pacis XII Kal. Januarii; paulo aliter hæc videri narrare Witich. & Dietmar., videlicet Luitolfum Reginoburgi pacem obtinuisse; sed ex Witichindo colligendum, eas inducias potius, quam pacem fuisse, multaque, ad historiam illius temporis pertinentia, intercidisse.

g De hoc anno inter omnes pene historicos convenire, testatur Velserus; sed Sigebertum habere 957; Marian. 956.

h Tam ingentem Hungarorum multitudinem fuisse memorat Regino, ut non, nisi terra eos dehisceret, vel cælum eos obrueret, ab aliquo se vinci posse dicerent.

i Id est humilibus.

k Porta, vulgo Jacobæa, juxta Velserum.

l Commentatur hic Velserus, veteri fama proditum; textores Augustanos egregiam hoc bello operam navasse, primario Ungarorum Regulo occiso. Hic ipse videri possit, cujus clypei insigne luteo & rubro colore distinctum, Otto illis virtutis testimonium concesserit.

m Inter quos forte S. Udalricus, inquit Velserus; appellans ad Ditmarum, qui scribit, Ottonem ante pugnam, sacram communionem ab egregio porrectam Othalrico, confessore suo, sumpsisse.

n Animadverit Velserus, hoc prælium in festum S. Laurentii incidisse, mittens lectorem ad Witichindum præcipue ac Ditmarum, præter alios illorum temporum historicos; ac referens ex Reginone, numquam ante in illis regionibus talem victoriam esse auditam; tradidisse Frisingensem, ex omnium hostium numero septem tantum effugisse; scribente Gotfrido Viterb. part. 17 Chronic., sex viris exceptis, ceteros narrari extinctos. In Chronicis Germaniæ, quod mireris, ubi res ex professo narratur, minorem elapsam esse Hungarorum partem, tantum refertur.

o Tres Hungarorum Duces, jussu Henrici, Bavariæ Ducis, suspensos, refert Velserus ex Witichindo; Reges eorum in patibulis suspensos Ratisponæ, ex edit. n. Contracti. Eos appellari Regulos ex Sigeberto commemorat.

p Henricum ante pugnam Hungaricam a fratre suo Ottone in Bavariæ ducatu restitutum esse; post victoriam autem in Saxoniam abiisse, observat Velserus ex Witichindo; atque Henricum eodem anno 955 obiisse, ex Reginone, & Contracto.

q Fuisse hunc filium sororis suæ Luitgardæ, habes in Comm. prævio, num. 4.

r Id est sepulcri, a Græco τάφος.

s Id est, scandulis, ut notatur ad marginem vitæ, a Velsero editæ. Forte tegulis aut cespitibus.

t De Simperto agetur ad diem 12 Octobris.

u Edidit eam Velserus. Vide edit. novam a pag. 477.

x Collige ex nota marginali apud Velserum, authographum ejus alia manu ad oram habuisse, a loco, ubi passa est.

CAPUT VIII.
Sanat Sanctus surdum & cæcum, sepulcrum sibi construit, visit limina Apostolorum, Sanctorum reliquias conquirit, patrat miracula, proficiscitur in Burgundiam.

XIV.

[52] Quam in magna observatione, Dei ille locus orientalis partis ecclesiæ, [Sanat S. Udalricus surdum & cæcum,] semper maneat, certis sit indiciis manifestatum, hic mihi congruum videtur innectere. Quidam hortulanus, nomine Adelpoldus, ibi deambulando inter gramina speluncam invenit, in quam intrans, formosam ædiculam sub terra muratam conspexit, & veniens nunciavit Episcopo, dicens; in hoc loco possum olera mea & alia necessaria reponere. Cui ille respondit dinunciando, dicens; Si hoc facis, sensum & sospitatem membrorum tuorum te perdere, dubium non est. Hortulanus autem verbis Episcopi non credens, sine ejus scientia præfatas res in eamdem speluncam congregare cœpit. Hoc faciendo, sensum cum auditu & visu perdidit. Hoc autem cum Episcopo nunciatum fuisset, jussit adduci sibi hortulanum, & dixit ei, Quare occupare voluisti illum sanctum locum, spernendo meum præceptum? Cui ille, quamvis sensu careret, non inficior, ait; scio enim quod pro illo reatu, quod mandatis tuis non obedivi, istam tribulationem incurri. Cujus tribulationibus benevolus Episcopus condolens, indulgentiam ei cum benedictione donans, Deo concedente, sanitati restituit. Mirabile dictu, ille hortulanus postea illam speluncam nullo modo invenire potuit. Postea autem Episcopus, [sepulcrum sibi ædificat,] pollinctoribus accersitis, in australi parte exterioris muri ecclesiæ sepulcrum sibi fodere, & exterius muro cingere, & perrupto muro ecclesiæ arcum muratum desuper curvare præcepit, & arcam aptam componere ad cooperiendum corpus in sepulcro, & insuper tabulatum densum longo tempore imputribile, cauta conjunctione vinctum, superponi decrevit. His præparationibus exequiarum suarum perpetratis, omni hebdomada dehinc ipsum locum die Veneris visitare, & ibi hostias immolare consuetus erat, si alia aliqua ei occupatio vel absentia impedimentum non fecit.

[53] [Romam tendit, reliquias SS. conquirit.] Interea vero, Dei donante clementia, istas regiones concordia pacis illustrabat, & benevolas mentes turbo persecutionum a servitio Domini non prohibebat, ideo ipse Romam pergere decrevit, & illuc feliciter pervenit, liminaque beatorum Apostolorum Petri & Pauli devotionis studio humiliter visitavit, ibique precibus profusis, eleemosynarumque largitate pauperibus dispensata, ab Alberico principe Romanorum a honorifice susceptus est, frequentique ministerio & oblatione cumulatus, aliquantos dies ibi perduravit. Cumque ibi morando, reliquias Sanctorum se velle comparare, indicasset, quidam clericus, ad eum veniens, perduxit eum in silentio noctis, ubi caput sancti Abundi Martyris in quadam ecclesia, altari inclusum, servabatur, cujus passionem ei ostendens, & caput præsentans, sacramento firmitatem fecit super reliquias, quas episcopus secum attulerat, ejusdem Abundi caput b esse, cujus passio præsentialiter fuit perlecta. Cum autem sacramentum peractum audisset Episcopus, placitam mercedem clerico donavit, caputque sancti Abundi accipiens, ad Augustam secum reportavit, ibique ad consolationem multorum gloriose inclusit.

[54] Monasterium vero sancti Galli, ubi ille scientias litterarum fuerat perdoctus, [Frequentat monasterium S. Galli,] assidue visitavit, ibique Deo militantibus cœnobitis convivium fecit, & inde ad cellam sancti Meginardi c perrexit, ad vivendum servum Dei sanctum Eberhardum d, ejusque necessitatibus, sibique subjectis monachis subveniendum, in quibuscumque potuit eorum cognoscere voluntatem. Ultima vero vice, Eberhardo vivente, cum inde recedere debuisset, expleta multimodo amabilitatis locutione, acceptoque cum orationibus in Ecclesia permisso e, ad vehiculum suæ reportationis egressus est Cumque paratus esset ad pergendum, & eo die sanctum Eberhardum amplius videre non putaret, subito post eum quasi festinando veniebat, & oscula charitatis iterans cum flebilibus oculis aiebat; Ex hac hora ultra me non videbis, donec exempti corporibus in præsentia Dei nos videre merebimur. Cujus verbis respondens Episcopus, dixit: Dulcissime Pater, nunc scis, me certe cito de hoc seculo esse migraturum. Cui ille respondit: Finis adhuc vitæ tuæ tibi non imminet, verba autem, quæ tibi nunc dixi, vera esse non dubites. His verbis expletis, Episcopus remeavit, & antequam iterum eamdem cellam revisitaret, Eberhardus feliciter migravit a seculo.

XV.

[55] Regionem quoque Burgundionum tempore alio adiit f, & ad Agaunensium locum g, [Burgundiam petit,] ubi sanctus Mauritius cum suis sequacibus propter nomen Domini martyrium sumpsit, magnæ humilitatis studio visitavit, quia antea a Rege h Burgundionum promissionem accepit, ut unum de sanctis martyribus ex ejus datione & adjutorio, inde ad Augustam referre mereretur. Et cum illuc die Sabbati pervenitet, monasterium noviter a Saracenis i exustum invenit, & nullum de habitatoribus ibi conspexit, nisi unum ædis ædilem *, combustum monasterium custodientem. Cumque, ille sacram noctem in Dei laudibus ibi permaneret, & mane cum radius solis primum latitudini terræ lucem diffunderet, Missam de sancta Trinitate celebravit, qua expleta, cum alteram statim venerationi diei Dominici congruentem celebrare cœpisset, duodecim clerici cum multitudine populi advenientes, ministerii sui celebrationem audientes persisterunt. Quo peracto, sanctus Episcopus eosdem fratres salutavit & muneribus honoravit, & ob quam rem illuc deveniret, notum fecit. Qui hilaritatis ejus dulcedinem & sanctitatis religionem persentientes, ne delectabili desiderio privatus abiret, aperta collationis Sanctorum spelunca in scopulo exciso, plurima parte sanctarum reliquiarum donatum lætificaverunt.

[56] [Reliquias alias] Cum vero optabili licentia clericorum, & amantissima dimissione populi inde rediret, Constantiam civitatem causa orationis visitavit, & inde ad Augiam k insulam venit, & ab Alewico l abbate charitative susceptus & omnimodis commodis bene procuratus est. Cumque amabili colloquio inter se sermocinarentur, omnia, quæ ei in itinere acciderunt, nota fecit. Benevolentia autem abbatis, cum audiret eum pro amore sanctarum reliquiarum exire, desiderio ejus satisfaciens, non modicam partem de corpore sancti Mauritii & de aliorum multorum sanctorum reliquiis ei donans, lætum abire permisit. Augustæ vero civitati cum appropinquaret, præmissis nunciis demandavit, ut ad optivum * donum sanctarum reliquiarum, quod secum attulerat, honorifice clerici cum populo, & cum crucibus & incenso pigmentorum, aquaque benedicta occurrerent, & suscipiendo gloriose, cum laudibus & melodiis congruis perducerent honorifice cum illo in ecclesiam, in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ consecratam. Illuc cum perductum esset, ab episcopo caute collocatum est in arcam, auro & argento coopertam, ad laudem Dei omnipotentis & in auxilium populi advenientis in nomine Domini nostri Jesu Christi, cui est honos & gloria per infinita secula seculorum, Amen.

[57] [quæsiturus.] Talibus & his similibus studiis semper in Dei voluntate serviens, decertavit qualiter episcopatum, quem ad regendum suscepit, omnigenis honoribus sublimare potuisset, & servitium Dei & sanctæ Mariæ Dei genitricis amplificare indefessus laborabat, & ideo ubique gratia Dei præventus, sicut in psalmis scriptum invenitur; Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, & salvos faciet eos. Et secundum Apostolum dicentem: Scimus, quomodo diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, & reliqua. Multiplicibus enim Dei magnificentiis honoratus, & firma fide confortatus, desideria voluntatis ejus percipiens, multis in suis necessitatibus profuit, & possibilitatis suæ potentiam, quantum potuit, humiliter celavit; quia multi, qui caduco morbo vexabantur, sanctitatis ejus benedictione percepta, sospitati restituebantur, si pro qua re benedictionem expetivere, [Sanat epilepticos.] non indicavere. Qui autem necessitatis eorum afflictionem manifeste nunciaverunt, benedictione subtracta, causa humilitatis abire permisit, dicens: Ego non sum dignus de hac infirmitate vos posse liberare.

ANNOTATA.

a Recte Mabilio in Annal. Bened. ad an. 955 dicit, hoc iter præpostero relatum esse ordine, uti & quæ sequuntur de ejusdem itinere in Burgundiam, ex eo manifestum esse, quod Albricus, Princeps Romanorum, superiori jam anno decesserat.

b Velserus remittit lectorem, ut de hoc capite videat notas collegii Romani (imo Domus professæ) Societatis Jesu ad historiam SS. Abundii & Abundantii sub littera c; fuisse enim plures Sanctos hujus nominis. Plura de hisce Martyribus liber, Tesori nascosti dell' alma citta di Roma, versus finem.

c Hanc Cellam, inquit Mabilio Annal. Bened. tom. 3, pag. 418, amplificavit Eberhardus, & discipulorum aucto numero, monasterium ibidem instituit, adjuvante Hermanno Duce, qui eam solitudinem a Comitibus Rapersvillanis redemit. Tum vero Eberhardus novam ædem, eamque multo ampliorem & augustiorem, in honorem Deiparæ Virginis sanctique Mauritii & Sociorum exstruere cœpit & in ea sacellum, a Meginrado quondam ædificatum, inclusum, illudque integrum & intactum servavit. Ex eodem auctore insuper observa, hunc locum etiam vocari, monasterium Emsidlense S. Mariæ & S. Mauricii, Notre Dame des Ermites, seu Meginradi Cella, Cella solitariorum, Eremitarum monasterium, apud Helvetos situm.

d Eberhardum ex Decano-Argentinensi eremitam extitisse, refert Velserus ex Stumfio, lib. 6 c. 21, & ex Bruschio de Monasteriis; atque eremum ingressum anno 923.

e Accipere permissum, videtur hic idem esse, quod Germanicum urlaub nehmen, id est valedicere.

f Anno videlicet 940, ut ex Frodoardi Chron. colligere Baronium, observat Mabilio.

g Vignierus in Chronico Burgundionum ad an. 515, sic loquitur: Sigismundus Rex Sugerium filium ex filia Theodorici Ostrogothorum Regis susceptum, superinducta noverca, non conferendæ nobilitatis, necavit. In ejus vero parricidii expiationem, Agaunense cœnobium D. Mauritio posuisse fertur.

h Reges Burgundiæ fuisse jam tum ab anno 912 ad 990 Rodulfum & Chonradum, affirmat Velserus ex Chron. Vignieri.

i Id contigisse anno 940 refert Mabilio ex Chron. Frodoardi, & Baronio.

k Monasterium est Benedictinum, conditum circiter annum 724. Plura Bruschius in Monast. Germ.

l De Alewico seu Alawico, abbate Augiensi, ejus nominis primo, agit Mabilio in Act. Bened. Sec. 5, a pag. 246.

* al. senilem.

* Id est exoptatum.

CAPUT IX.
Oleo a se consecrato curat infirmitates; siccus fluvios transit; liberatur a submersione; impetrat successorem sibi in episcopatu Adalberonem.

XVI.

[58] Sanctificatum vero oleum in die Cœnæ Domini, ab eo tam salubre effectum est, ut multi in infirmitate positi, [Oleo a se consecrato suam & aliorum] ab eo uncti, celeriter sanitati restituerentur; & multi caliginem oculorum habentes, & præsentis luminis se in hoc seculo manere * carentes putavere, a tactu hujus olei, serenitati oculorum iterum uti meruerunt. Hæc vero nemine dicente comperiebam, sed propriis oculis in quamplurimis peracta conspiciebam. De ipsius autem Episcopi recuperatione a non oportet reticere; quia cum quodam tempore de monasterio sancti Galli redire ad Augustam civitatem decrevisset, Campidonam b veniens, tam gravi infirmitate detentus est, ut ex se sine adjutorio aliorum ambulare non potuisset, & cibum ad recreationem corporis sumere, vires non sufficerent; missis nuntiis celeriter ad Augustam civitatem, oleum ab eo consecratum sibi inde reportare præcepit; cumque in vigilia Pentecosten c, nunciis revertentibus hora diei nona, cum adhuc congregatio monachorum solenni officio Missæ interfuisset, & ipse intra cubiculum, sacrum mysterium auditum habuisset, oleum ei repræsentaretur, peracto sacro mysterio, monachi ad eum introducti sunt, præsentibus clericis, qui cum eo illuc devenerunt, & cantatis pro ejus infirmitate septem psalmis, letaniaque devote expleta, quemdam sanctum monachum, Hiltine nominatum, ad claustrum revertentes fratres, ad ungendum eum oleo sancto cum suis duobus presbyteris dimiserunt.

[59] [curat infirmitatem.] Unctione vero peracta, secundum doctrinam Jacobi Apostoli: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyterum ecclesiæ, & reliqua; dixit Episcopus Præposito; Istis unctoribus meis cum ceteris meis comitibus, in mea vice servitium congruenter exhibete, cum his bonis, quæ nobis hodie concessit Deus. Cum vero ad mensam prandendum consedissent, & adhuc prandium peractum non fuisset, nuncius de Episcopo venit, dicens; Læto animo estote & recreamini cum gaudio, quia Dominus noster Episcopus, quamvis hebdomada præterita vel buccellam panis ad refectionem accipere non potuisset, nunc, Deo donante, se reficit, & reducta sanitate est melioratus. Qui, audito delectabili nuncio, omnes simul Deum laudantes & Deo gratias dicentes, hilares effecti sunt. Vespertina autem hora adveniente, & signo vespertinali in primis sonante, statim surrexit & ad ecclesiam ambulavit, & ibi in Dei laudibus infatigatus permansit; donec vespertinalis laus a fratribus secundum cursum monachorum prolixe perficiebatur, & postea de die in diem confortatus, ex integro pristinæ sanitati cito restitutus est. O quam magna multitudo dulcedinis Dei! qui illi hoc tanta velocitate ad remedium concessit, quod ille aliis ad medicinam & ad indulgentiam peccatorum præparavit, ut cum ejus fide perfecta, ceteris plurimis fides confirmaretur.

XVII.

[60] Tradere huic quoque me aliam rationem in hoc loco oportet, quam, [Fluvium exundantem siccus transmistit;] Herewigo Capellano ejus dicente, comperi. Quadam die, cum pro aliqua utilitatis causa super fluvium, Vindicem d nominatum, caballicare e debuisset, & ipse ab illuvie elevatus fuisset, & comites Episcopi universi vadum rectitudinis devitarent, & alia vada aptiora quærerent, & idem ipse prænominatus Herewigus, solus cum eo remaneret, ipse vadum, quod alii omiserunt, sine trepidatione transcendit, soccis de sago factis indutus propter frigus, quia hyems erat. Præfatus vero Herewigus, flumine transgresso, ex cingulo deorsum, quamvis super altiorem caballum sederet, quam Episcopus, udus effectus est, & prospiciens in vestimenta Episcopi, si aqua infunderentur: sed nec in soccis unum pilum humidum conspexit, & ad Episcopum dixit; Ego uditate perfusus sum, & tuæ Celsitudini pilus in soccis non est madefactus. Cui dixit Episcopus; Hæc, quæ vidisti, me vivente, nemini dicere præsumas. Alio vero tempore, cum ad colloquium Ottonis Imperatoris ad Ratisponam civitatem navigando per Danubium venire decrevisset, quodam die, nautis incaute ante se conspicientibus, navis cuidam ligno importune conjuncta, aquis repleta, immersionem omnibus minabatur. Perturbari vero omnes & timore perculsi, ad littus magno studio navem perducere festinarunt.

[61] Navi vero aridæ adducta, quæ intra erant, ad littus portaverunt, [præsentissimo naufragio eripitur,] illius vero Episcopi, in posteriori rostro navis sedentis, obliti sunt. Unus vero clericorum, Mesi nominatus, magno stupore attonitus, dixit; Heu nobis miseris, quia seniori nostro in isto periculo adjutores non fuimus, & his dictis, currens per profunditatem aquæ, quæ in navi fuerat congregata, assumptis brachiis Episcopi super humeros ejus, evexit eum extra navem. Omnibus itaque expositis & illo novissime egresso, navis in posteriori parte profunditati demersa est. Quid mirum, si navis onusta, eo insedente, mergi non potuit, sed eo jubente super aquam stetit, qui beato Petro Apostolo undas maris ad superambulandum, propria voluntate firmavit? sic non ex sua conditione, sed ex meritis in ea sedentis, navis interim super aquas natare cogebatur, donec cunctis stipendiis & oneribus relevaretur, postea vero immersa nunciabatur.

XVIII.

[62] Romam visitare itaque cum quodam tempore æstuanti animo desideraret, & ad fluvium nomine Tarcum f perveniret, [fluvium exundantem transit;] tam periculosum ex inundatione aquarum factum invenit, ut nullus ex utraque parte advenientium, eo die vel alio se posse venire super eum speraret. Sanctus Episcopus, in Deum confidens, paratura missatica g se indui festinavit, & in littore fluminis cum suis comitibus Missam devote celebravit, & post Missam præfatum fluvium tanta commoditate transivit, ut nulli ejus comitum aliquid adversitatis eveniret, sed omnes salvi & incolumes, Deum laudantes, gaudendo ibant per viam.

XIX.

[63] Multimodis Christi servitiis cum ferventissime insisteret, & undique amplificare studuisset, Deo donante excogitavit, [monasterium monialium condit.] propter cujusdam sanctimonialis religionem, Emoza nomine, ad ecclesiam h sancti Stephani protomartyris, sanctimonialium congregationem componere, & regulæ sanctitatis subdere, & sancto velamine Christo Deo desponsatas conjungere. Quod cum factum fuisset, quædam mulier, cum consensu connubia mariti despiciens, eidem congregationi, ob futuræ beatitudinis mercedem, obedientiam professa, se admiscuit, litterarum vero scientia ad perfectionem docta, non manebat, ad exteriora autem necessitatis opera strenuitatem magnam habebat, & ideo aliæ sanctimoniales eam cellerariam facere voluerunt: qua renuente, Episcopo nunciatum est, & supplicatum est, ut cum sui potestate ministerium cellarii commendaretur. Episcopus vero supplicationi assensum præbens, præfatam sanctimonialem cellerariam esse præcepit. Illa autem præcepto Episcopi non obedivit, sed in pristina refragatione conata est persistere. Sequenti vero nocte in somnis audivit vocem, dicentem sibi: Quia non obedisti præceptis Episcopi, ideo usu ambulandi privaris tamdiu, donec ab eo absolveris. Expergefacta autem dissolutam membris ita se esse persensit, ut nullum ambulandi: effectum habere potuisset.

[64] [Punita monialis inobedientia a Sancto sanatæ,] Hac infirmitate ligata, laboriose exspectabat adventum Episcopi. Interim vero appropinquabat tempus synodalis colloquii, & Episcopus ad Augustam revertebatur; hoc cum infirma sanctimonialis audiret, rogavit se portari in ecclesiam sanctæ Mariæ & obtutibus ejus repræsentari. Cumque ad ejus præsentiam veniret, humillimis precibus ejus misericordiam deprecari cœpit, ut ab affligentibus alligationibus infirmitatis ab eo absolvi mereretur. Audita ejus deprecatione, Episcopus, de inobedientia eam increpavit, & munere benedictionis simul & indulgentiæ donatam dimisit. Cumque ab ea reverteretur Episcopus, statim sanitati restituta, currendo præcessit Episcopum, antequam ille perambularet ecclesiam, & ante celsitudinis ejus præsentiam prostrata, Deum pro reddita sanitate laudando, promisit de inobedientia ultra sese fore emendaturam, & ad proprias mansiunculas læta rediit.

XX & XXI.

[65] Hymnizans Dominum sanctus Episcopus, habili tempore postea ecclesiam in cœmeterio sanctæ Mariæ in modum crucis ædificare cœpit, & ædificatione peracta, [ecclesia ædificata S. Joan. Bapt.] altaribusque quinque in ea compositis, in honore sancti Joannis Baptistæ dedicavit, & dolium baptizandi, de petra excisum, in ea constitui fecit, & dote legitimatam, presbytero ad procurandum in divinis officiis commendavit, & præcepit, ut matricularii in omni hebdomada die Sabbati, & in aliis solemnibus festivitatibus, cum Euangelio & crucibus & cereis cum Dei laudibus reverenter visitarent, & in paschali hebdomada, quam dicunt infra albas, quia tunc consuetudo est tres cantare psalmos ad Vesperam, remanentes duos illuc deambulando cum antiphona & tono formosa modulatione perpsallere, & ipse persæpe ibi salutares hostias Deo immolare consuevit. Zoam i in ultimis temporibus suam salvare cupiendo, animo decrevit, quamvis vires corporis de die in diem decrescere sentiret, ut limina Apostolorum Petri & Pauli devota intentione laborasset visitare. [Tertium Romam tendit.] Cumque aliquantulum itineris peregisset in carpento, & ad difficiliores vias perveniret, non potuit ultra iter peragere, antequam in lecto collocatus, equis superpositus, pergere cœpit: sicque pergendo, quamvis comitibus ejus ubique periculosum videretur, Deo juvante & sancto Petro Apostolo, sine periculo pervenit ad Romam, votorumque ibi antea dispositorum, & promissionibus devotissime expletis, & gratissimorum emolumentorum & indulgentiarum donis acceptis, permissoque salubri, a sancto Petro & Vicario ejus Pontifice, ceterisque, Deo ibi sancto Petro militantibus, honorabiliter accepto, felicem reditum iniit, & Ravennam visitare disposuit; illucque cum appropinquaret, Imperatorem gloriosum Ottonem cum imperatrice Adalhaida ibi manere comperit, & ante se misso nuncio, adventum ejus illi indicavit, & ille statim nuncium sequendo, ad ostium cubiculi Imperatoris pervenit. Imperator vero cum eum in tanta vicinitate manere agnovisset, uno pede calceato & alio adhuc incalceato, causa humilitatis & flagrantia divini amoris, eum ad suscipiendum amabiliter festinavit.

[66] Cumque in cubicilo, accersita Imperatrice, suavi colloquio fruerentur, [Successorem ab Ottone impetrat Adalberonem nepotem] & alternis locutionibus diversarum rerum proventus terminarent, Vir sanctus Imperatorem cum auxilio Imperatricis flagitare cœpit, ut filio sororis suæ Adalberoni k procurationem sui episcopatus, regimenque super familiam & omnia negotia secularia, ad eum pertinentia, fideliter firmiterque commendaret, & ut a celsitudine ejus imperialis potentiæ promissum consolationis accipere mereretur, ut post ejus discessum, cathedram episcopalis potestatis ei donaret, ut sibi majoris otii ad studium orationis & ecclesiastici regiminis & christianitatis stabilitatem facultas concederetur. Cujus petitioni gloriosus & benevolus Imperator assensum præbens, secularium negotiorum commercia Adalberoni commendavit, & episcopalis honorem cathedræ post vitam Episcopi, si Deus vellet, ei donare permisit, & insuper multis libris auri Episcopum donatum, amabiliter abire permisit, & ejus mansiones cum alio servitio necessario, cum suis fidelibus usque ad finem illius provinciæ caute disposuit.

XXII.

[67] Episcopus autem & præfatus Adalbero, cum lætabundi ad Augustam reverterentur civitatem, honorifice, [in episcopatu.] sicut decuit, suscepti sunt, & omnes, qui ibi inventi sunt, comperta eorum prospera reversione, & honorificatione, ab Imperatore eis facta, valde lætificati sunt. Tunc vero præfatus Adalbero congregatis militibus Episcopi, desideravit, ut ei sacramenta fidelitatis jurarent, quod & fecerunt in præsentia Episcopi, similiter & familia per totum episcopatum fecit. Episcopus autem indumento, more monachorum formato, induebatur, quorum antea regulam multimodis virtutibus sequi consueverat. Cumque hæc ita agerentur, propter quorumdam clericorum æmulationem, qui se æstimabant post obitum sancti Episcopi, imperiali celsitudine concedente, episcopatum posse acquirere, ferulam episcopalem publice portare præsumpsit, ut eis tota spes acquirendi episcopatus adimeretur.

ANNOTATA.

a Id est, recuperatione valetudinis.

b Est monasterium Benedictinorum celebre apud Suevos, vulgo Kempten, ad Hilaram fluvium, dotatum ab Hildegarde Regina, Caroli Magni conjuge. Adi Mabilionem tom. 2 Annal. Bened., pag. 159.

c Pentecosten absque ulla inflexione veteres scripsisse passim, uti hoc loco, monet Mabilio.

d Vulgo Werten, qui item Vindex appellatur infra, in libro de miraculis, num. 113 & 114. Vindonem appellavit Fortunatus lib. 4 de vita S. Martini. Sueviam interluit.

e Per caballicare, intelligo equitare.

f Tarus Plinio & aliis, fluvius Italiæ Cispadanæ.

g Id est ornamentis, ad Missam adhiberi solitis.

h Notat hic Mabilio ex Bruschio, circiter an. 936 fuisse conditam, eique præfuisse abbatissam Eleusyniam, Udalrici consanguineam; citaturque ab eodem Mabilione Berno, dicens hanc ecclesiam extra urbis muros sitam fuisse. Nunc intra muros continetur, Benedictinis monialibus, quales ibidem loci olim fuerunt, in Canonicas mutatis.

i A Græco ζωὴ, vita. Hic μετονυμικῶς pro anima; anima enim est vita corporis.

k Filius hic Luitgardæ, sororis S. Udalrici.

* An munere?

CAPUT X.
Acta Synodi Ingelheimensis in causa Adalberonis; mors ejusdem, aliorum suasu pergit in episcopatu S. Udalricus; Sancti in abbatiam Ottenburanam benevolentia.

XXIII.

Postea vero, revertentibus de Italia Imperatoribus a, [Synodus in causa Adalberonis] patre scilicet & ipsius prole ad Franciam b, facta est synodus in loco qui dicitur * Ingilunheim c, ad quam Archiepiscopi cum ceteris suis suffraganeis sanctum Udalricum cum suis legatis honorifice invitaverunt, Adalberonemque ejus nepotem cum eo venire decreverunt. Illuc vero cum pervenirent, & Antistites ibidem congregati, Adalberonem baculum episcopalem publice portare cognovissent, irati sunt contra eum, & dicebant, ut contra canonicæ d rectitudinis regulam in hæresim lapsus fuisset, & quod pontificalis honorem sublimitatis, vivente Episcopo, sibi plus justo vindicaret, & ideo ultra eum Episcopum ordinari non deceret. Quibus ille auditis, prima die synodale colloquium intrare devitavit, & in alia domo cum ceteris clericis Episcopi remanebat: Antistes autem cum paucis suis capellanis synodum intravit. Cumque inter se Pontifices colloquia habere cœpissent, uniuscujusque rationem per latinitatis locutionem voluerunt terminari. Cumque causa sancti Udalrici fuisset ventilanda, & ille pro infirmitate e, tam sonora voce, ut tota synodus audire potuisset, rationem proferre non posset, advocabatur unus suus clericus, nomine Gerhardus f, qui extra synodum cum Adalberone remanebat, ut pro eo desiderii sui rationem per latinitatis locutionem manifestaret. Cumque vix pro densitate multitudinis, in præsentia Imperatorum & Episcoporum præsens stetisset, interrogabatur, [congregata,] quid desideraret Dominus suus. Quibus interrogationibus multiplicatis, dixit; Non debeo interrogationibus vestris respondere pro Domino meo, nisi illo præcipiente. Cui dixit Episcopus; Frater, bene tibi notum est desiderium meum, enarra hoc, & obsecra, ut eorum consiliis & permissionibus, Deo juvante, expletum fiat. Tunc præfatus clericus Gerhardus in præsentia omnium dixit; Excellentissimi Imperatores & religiosissimi Antistites, desiderium Domini mei est relinquere seculum, & secundum regulam sancti Benedicti, sanctam inire vitam, & in contemplativa vita diem expectare obitus sui, in indumento habitus exterioris, pro certo potestis cognoscere voluntatem animi interioris. Istis & aliis rationibus, in voluntate Domini sui finem deductis, terra tenus cecidit ante pedes Imperatorum & Antistitum, obsecrans, ut petitionem Domini sui secundum Dei voluntatem implere non dedignarentur. Qui simul respondendi inducias usque in crastinum diem postulaverunt, & postea inter se æstimaverunt, qualiter causa Adalberonis termimaretur. Quidam vero Episcoporum adjutores Adalberonis fuerunt, ne prorsus a spe episcopalis ordinationis, post vitam avunculi sui excluderetur.

[69] Hæc cum inter se prolixe sermocinarentur, ultima in unum ratione coadunati, [quid statuerit.] omnes simul firmaverunt, nisi Adalbero se sacramento excusaret; quod non sciret hæresim manere, quia episcopalem potentiam cum baculo arripuit, nullo modo ulterius legaliter Episcopus fieri potuisset. Altera vero die cum Episcopo etiam Adalbero synodali interfuit colloquio, & cum ei prædictum crimen imputaretur, multis objectionibus diversorum colloquiorum cum suis adjutoribus a prædicto crimine se defendere statuit. Hoc cum ei adunatio omnium Episcoporum non consentiret, secundum prædictam destinationem Episcoporum, sacramentum perfecit, per nomen Patris & Filii & Spiritus sancti super quatuor Euangelia. Tunc iterum Episcopus Udalricus petitionis suæ responsa, quæ pridie procrastinata fuerunt, per prædictum suum clericum expetivit, quia desideravit, ut prædictus suus nepos Episcopus ordinaretur, & ille secundum regulam sancti Benedicti, in monasterio cum eorum consensu deservire mereretur. Episcopi autem, quamvis eis ex toto non placeret, aperte ei in synodo contradicere noluere petitionem suam, sed sapientissimi ex ipsis, cum consilio aliorum, extra synodum eum ambulare g cum illis postulaverunt, ibique cum eo & cum siris clericis sapientissimis secretam locutionem habuere, dicentes; Reverende Pater, cui nota est omnium ecclesiasticorum librorum normula, qui semper callem rectitudinis ambulasti non deviando, non decet, ut nunc istam viam, quam semper tenuisti, omittens, seminarium ex te sumat talis error, ut alius in loco tuo, te vivente, ordinetur; quia si ex te talis consuetudo incipit perpetrari, in posterum multis reverendis & bonis Episcopis, ab eorum nepotibus & clericis, talia desiderantibus, multa concrescunt adversa; melius tibi est, ut in eo ministerio, in quo cœpisti, Deo servire permaneas, quam tuam voluntatem sequens, aliis plurimis scandalum facias: quia ex te canonici & monachi & sanctimoniales & ceteri Christiani ad rectitudinis statum debent constringi, qui ex semetipsis per climata cadere festinant, qui autem incaute ambulando ceciderunt, ex te, Deo juvante, erigi posse sperandi sunt. De nepote autem tuo Adalberone tuæ voluntati satisfaciendo, in commune firmamus, ut nullus alius a nobis post tuum discessum, ad illum locum, in quo tu pastor existis, eo vivente, ordinetur, nisi ipse. His consiliis consentiens sanctus Episcopus Udalricus, cum eis in synodum regrediebatur, & tunc cum consensu aliorum Antistitum, fecit ab Imperatore Adalberoni commendari in eorum præsentia, procurationem sui habere, & sub ipso totius episcopatus cautam dispositionem in omnibus adimplere. Taliter vero istis terminatis, finita synodo, Episcopus & Adalbero cum suis ad Augustam revertebantur h.

XXIV.

[70] Prædicta vero synodus in autumnali tempore peracta est; [Mors subita Adalberonis & sepultura] & in antea Paschali tempore adveniente, & sancta hebdomada finita, Episcopus & Adalbero, amabiliter vocante Richwino Comite, Dietpoldi fratris Episcopi filio, ad castellum, Dilinga i nominatum, venerunt, ut ibi aliquantos dies charitative cum eo & cum femina ejus, Hiltegart nominata, manerent. Paucis itaque diebus transactis, Adalbero ibi cum phlebotemo sibi phlebotemando k sanguinem minui fecit, & postea cum Episcopo ad cœnam consedit, & de cœna surgens, in lectum se ad requiescendum deposuit, cumque unusquisque ad suas divertisset mansiones, eadem nocte subitanea morte Adalbero l defunctus est. Herewigus *, ejus presbyter, cum ad nunciandum hoc Episcopo, cubiculum ejus intraret, Episcopus sermonem ejus præveniens, dixit illi; Ecce Adalbero defunctus est. Cui ille respondit: Ideo ego huc intravi, ut tibi hoc nunciarem, nullus alius me præibat ad te, & quomodo hoc scire potuisti? Cui ille respondit; Vade & suscita Richwinum, & omnes qui nobiscum sunt, ut cito præparent vehiculum, ut corpus ejus ad Augustam ducamus civitatem. Episcopus autem, missis ad Augustam legatis, præcepit, ut in ecclesia sanctæ Afræ sepulcrum ejus juxta ipsius sepulcrum præpararetur, quod & sic factum est. Ille autem cum his, qui cum ipso erant, imposuit corpus carpento, & antepositis equis, vexit ad Augustam cum frequentia populi. Matricularii autem, [cum brevi elogio.] cum crucibus & aqua benedicta & cereis & incenso, & cum magna multitudine familiæ, ceterique populi, appropinquanti occurrerunt, & honorifice suscipientes, cum congruis orationibus & modulationibus perduxerunt ad locum sepulcri, & ibi expletis vigiliis, & salutaribus pro ejus anima Deo oblatis hostiis, Episcopo animam omnipotenti Deo commendante, corpus devotissime sepelierunt. Commendatione autem corporis peracta, & Episcopo cum tristitia redeunte, universi fletu & lamentatione & magna mœstitia in suas reversi sunt mansiones, pro eo quod ex nobili genere ortum, & formosum, & grammaticæ artis bene doctum, & in Dei servitio studiosum, & in bonis operibus strenuum, & in eloquentia dulcisona cautum, in donando largum, in adversis aliorum tristem, multarum virtutum opulentia cumulatum, in adjutorio miserorum festinum, multimoda benevolentia ornatum virum, tam cito depositum omiserunt.

XXV.

[71] Religiosus autem Antistes, misso legato, nunciavit Imperatori obitum prædicti nepotis sui, & abbatiam, Utenbura nominatam, [Quid præstiterit Sanctus abb. Ottenb.] quæ ipsi a sua imperiali potentia concessa erat m, postulavit sibi donari, non causa avaritiæ, sed ea intentione, ut cœnobitis, ibidem Deo servientibus, deliberationem, quam ille eis antea conscriptam & sigillatam ab eodem Imperatore donari impetravit, restituere potuisset. Imperator autem per eumdem nuncium abbatiam concessit, & consolationem magnam, & multimodam salutem remandavit. Nuncius autem cum reverteretur, invenit Episcopum in loco, qui dicitur Staphense n, & hæc prædicta narravit. Paucis vero diebus postea revolutis, adhuc ipsi in eodem loco manenti, per nuncium quemdam, orationis suffragia pro anima Imperatoris poscentem, obitus o ejus illi annunciabatur. Inde vero cum ad Augustam rediret, venerunt nepotes sui, Richwinus comes, filius fratris sui Diethpaldi, & Hupaldus comes, filius fratris sui Manegoldi, & rogaverunt illum, ut pergeret ad oppidum, quod nominatur Witeselinga *, & illis monstraret ecclesiam ibi sitam, ubi corpora suorum parentum p terræ commendata fuerant, de qua ipse sæpe eos antea præmonuit, ut eam meliorarent, & eadem corpora in illam concluderent, ne ultra a pluviis domatum q infunderentur, ordinare, & quantæ magnitudinis eam facere debuissent. Sanctus vero Episcopus, quamvis certissime sciret in proximo manere sequestrationem corporis & animæ suæ, tamen pro divino amore, & pro eorum amabilitate, illuc perrexit, & provida ordinatione eamdem ecclesiam super præfata corpora amplificari perdocuit, ibique cum nepotibus suis, aliquantis diebus moratus est, & inde ad castellum, Sunnemotinga nominatum, propter petitionem Manegoldi r, fratris prædicti Adalberonis pervenit. Cumque in itinere, antequam illuc pervenirent, in campo propter herbam juxta villam, quæ dicitur Gerilehova, castra metati fuissent, cum sol occasui radios suæ lucis inserere cœpisset, venit quidam homo, qui dixit, Chunradum s Episcopum certissime defunctum fuisse, & nominavit diem obitus sui, & diem collocationis corporis ejus in sepulcrum.

[72] Hac fama audita, clerici & alii comites ejus stupefacti effecti sunt, [Novit abscondita:] & statim æstimaverunt nuncium ad Augustam mittere, ut pro ejus anima solitæ orationes explerentur: quibus sanctus Episcopus blando sermone infit, certissime rei veritatem sciens: Desistite adhuc nuncium mittere, mane diluculo comperietis, qualiter circa Episcopum maneat. Crastina vero die diluculo, quidam de Constantia venit, & de obitu Episcopi veraciter contradixit, & ejus possibilitatem secundum suam consuetudinem esse nunciavit. Sanctus autem Episcopus Udalricus, cœptum iter peregit, & ibi quasi ad convivium vocatus, post expletionem salutaris hostiæ, quam quotidie per se, quamvis viribus corporis valde esset destitutus, Deo persolvere satagebat, cum convivantibus quotidie ad mensam sedebat, & nullum corpori cibum exhibuit, nisi micas panis, aquæ infusas in os misit, quas etiam sæpissime aquis exspoliatas de ore rejecit; haustibus vero aquæ interdum corpus, cum adhuc ad mensam sederet, reficiebat. Consummatisque ibi rebus, pro quibus illuc vocatus est, abire cœpit, altera die ad locum qui dicitur Utiuntiga t pervenit, & ibi ad se convocatis monachis de monasterio, Uttenbura nominato, autumare cum eis & cum suis fidelibus provide cœpit, quomodo deliberationem, quam eis antea, sicut prædixi, ab Imperatore impetraverat, restituere potuisset, & dixit eis: Eligite ex vobis unum ad Abbatem, qui in Dei servitio utilis, & vestris necessitatibus possit cautus inveniri. Si illum eligitis, qui mihi ad hoc placet, commendabo illi Abbatiam usque in præsentiam Domini mei Imperatoris: sin autem alium, nisi mihi placentem eligitis, non illi commendabo.

[73] Qui respondentes dixerunt: Nominet nobis Sanctitas tua, hunc, [concessi in dictam abbatiam favores.] qui tuæ dominationi placitus sit ad electionem nostræ unitatis. Tunc dixit eis, Rudvugum u, fratrem vestrum, ad hoc nominabo ministerium. Quibus auditis, fratres inducias postulaverunt, donec omnes simul loquerentur, si hæc electio cum omnium fratrum consensu fieri potuisset. Cumque in loco destinato collecti fratres colloquia inter se habere cœpissent de præfata electione, quibusdam fratribus placuit, quibusdam displicuit: sed tamen cum consilio amicorum roborati, Episcopi voluntati parentes, in unum coadunati Rudvugum ad Abbatem elegerunt, & cum eo ad Episcopum regredientes, unitatis eorum electionem ei nunciaverunt. His auditis Episcopus, assumpto baculo commendavit abbatiam præfato Rudvugo usque in præsentiam Imperatoris, qui tunc in imperio patri suo æquivoco x successerat, & illum commendavit suis nepotibus & aliis suis fidelibus, ut eum celsitudini Imperatoris præsentarent, & illis cum fide ei juvantibus, ab eo hæc confirmarentur. His ita expletis propriam sui episcopatus revisitavit sedem.

XXVI.

[74] Mœnia autem Augustæ civitatis introgressus, magna tristitia septus est pro morte Adalberonis sui nepotis, & pro obitu Imperatoris, [S. Udalrici virtutes vel in devexa senectute.] cui semper fidem in omnibus servavit, cujus etiam amor pectori ejus firmiter conglutinatus est. Pro requie vero animarum amborum multas eleemosynas largitus est pauperibus, & multas orationes & preces ad Dominum quotidie effudit, ut eis misereri dignaretur. Missarum vero officia quotidie celebrare non desistebat, quoad usque vires corporis sic subtrahebantur, ut nullo modo ultra per se stare potuisset. Ad mensam vero sedebat, & sedentibus cum eo convivium faciebat, & ille quasi jejunus absistebat, & postea in ecclesia, vel in cubiculo suo, dulci cantatione psalmorum, vel auditione lectionum sacrarum recreatus est. Vires vero corporis cum ei ita defecissent, ut per se Missam cantare non potuisset, quotidie in ecclesiam introductus, devotissime eam audire, & interim orationibus intentis insistere non desistebat. Pro certo post Missam expletam, cum cubiculum intraret, repausationi lectuli se non commendavit ante horam vespertinam, sed super sedile suum calceatus sedit, & interdum se super pulvillum in dexteram partem reclinavit, interdum ad sinistram, & interdum sedens ad dorsum super posteriora sedilis, in quo sedebat, reclinavit. Et post expletionem cursus & totius psalterii, legente Gerhardo Præposito y, sacrorum lectiones librorum audivit, & interdum cum eo inde dulci eloquio fruebatur.

[75] [Prædicit suam mortem.] Quidam vero, eloquio inter ipsos finito, præfatus clericus interrogavit eum, dicens: Habes spem pro ista infirmitate, Domine, obitum tuum tibi imminere? Cui ille, quasi eum increpando, respondit: Quare sic dixisti? Non spero, sed certissime cognosco diem obitus mei non post multos dies mihi evenire. De qua re presbyter contristatus, indulgentiam postulavit, & dixit illi: Domine, quem Episcoporum præcipis vocare ad commendationem corporis tui? Cui ille respondit: Eo tempore, quando anima mea derelictura est hoc corpus, non potestis ullum eorum huc advocare, quia comprovincialis z meus Chunradus Episcopus, tanta infirmitate detentus est, ut huc venire non possit, Episcopi vero Bauwariorum, ad regale colloquium ad Franciam sunt congregati. At ille inquit, Domine, quid tunc facere debemus? Cui sanctus Episcopus dixit; Nostis corpus hominis terræ commendare? At ille ait; Si talis persona esset, super quam commendatio nostra fieri debuisset, timorem inde non haberemus. Cui Episcopus dixit; Facite de hac re, cum tempus advenerit, sicut optime potestis, Dominus commendatorem corporis mei providebit. Et his dictis, præfatus presbyter iterum lectionis usum assumpsit, & in ea sicut solitus erat, usque dum, sonante signo, vespertinalis laudis hora annunciabatur. Lectiones vero fuerunt Vitas aa Patrum sanctorum, & liber sancti Gregorii, quem Dialogorum vocant, cujus ultimus liber disputat multum de his, qui de corpore rapti, in spiritu multa viderunt, & iterum ad corpus redierunt.

ANNOTATA.

a Otto Junior, Ottonis Magni filius, Romæ coronatus imperator anno 967, juxta Labbe. Sigebertus id transfert in annum sequentem.

b Per Franciam hic intelligo Franconiam, aut alium Germaniæ tractum.

c Anno 972.

d Hoc prohibent antiqui canones. Consule Notitiam Eccl. Cabassutii pag. 262.

e Senectus ipsa morbus est. Agebat enim tum temporis annum ætat. 82.

f Qualis Gerardus hic, non satis intelligo. An diversus a Gerardo præposito, de quo supra, num. 74, ac infra 77: & a Gerardo presbytero num. 80? Mabilio ait, fortasse hunc esse Gerardum vitæ præsentis scriptorem; de quo adi Comm. præv. num. 133.

g Id est, synodo excedere, Germanice austretten.

h Monet Velserus miraculum quoddam in altero exemplo hic fuisse appositum; seque illud omittere, quia infra rursum repetitur: nimirum, ubi de miraculis, cap. 1 num. 105.

i Jam oppidulum est in Suevia sub ditione Episcopi Augustani, caput Dillingensis comitatus, episcopatui Augustano uniti in perpetuum ab Hartmanno, ejus ultimo Comite & Episcopo Augustano, anno 1260.

k Græce φλεβοτόμος, venæ sector, φλεβοτομεῖν, venam secare.

l Anno videlicet 973, juxta Hermannum Contract. apud Canisium.

m Jacet in Guntiana valle ad Guntium amnem. Scribit Bruschius, Adalberoni hanc abbatiam collatam fuisse anno 941; qui & plura de fundatione, privilegiis, ac moderatoribus hujus monasterii. Citat Mabilio in notationibus vitæ Udalricianæ, Hermannum ad annum 973 in hæc verba: Ipse beatus Episcopus inter alia bona, abbatiam Uttenburam, sibi subditam, libertatis privilegio ab Imperatore absolvi impetravit. Et Bernonem: Inter cetera misericordiæ bona, quæ pro requie animæ sui nepotis agebat, etiam abbatiam, Utenbura dictam, quam ille, dum viveret, in beneficium tenebat, sibi adquisivit, & tam diu tenuit, quousque ipsius studio, donata est libertatis privilegio.

n Monasterium est in diœcesi Augustana.

o Obiisse Magdeburgi die Mercurii, Pentecostæ prævia, VII Maii, anno regni 34, imperii 12, scribit Labbeus ex variis.

p Per parentes hic videntur intelligendi consanguinei; uti sæpe alibi.

q Doma, Græce δῶμα, hic designat tectum; vel atrium, quod non tegitur. Consule Cangium.

r In stemmate genealogico Comitum Kyburgensium, recensetur Manegoldus natu minimus filius, ex sorore S. Udalrici Luitgarde natus.

s Fuit Constantiensis Episcopus, consecratus 934, obiit 974, VI Kal. Decemb., ut est in Hermanno Contract., apud Canisium. Plura de illo ad diem XXVI Novemb.

t Al. Otinga, Ottinga; estque oppidulum, alterum in Suevia, alterum in Bavaria.

u Al. Ruodungus, al. Rupertus. Bruschius ponit ejus electionem anno 972, pro quo restituendum annum 973, monet Velserus.

x Otto secundus post Patrem sibi cognominem regnare solus cœpit 973.

y Putat Velserus hic designari Præpositum ecclesiæ Cathedralis.

z Augusta & Constantia in eadem provincia Moguntina; suffraganei episcopatus Moguntini.

aa Vitas Patrum sine inflexione efferre solebant. Vide Rosweydum in Prolegom. ad Vitas Patrum.

* al. Ingelheim.

* al. Perewicus.

* al. Witegislinga.

CAPUT XI.
Sancti obitus ac sepultura.

[76] [Obitum placide exspectat;] Taliter vero conversando, formosissime exspectabat diem obitus sui, & interdum in spiritu plurima videbat, de quibus pauca his, qui cum eo erant, narravit. Interea vero Werinhario a Abbati de monasterio, Vulta * nominato, causa visitationis ad eum venienti, inter alia dixit: Tu post me hic deberes Episcopus fieri, omnes te elegerunt, nisi duo; hi vero duo, si aliis concordarent, electio tua sine dubio perfecta fuisset. Et his dictis, manus Attelini, tunc Vicedomini b, & manus Hiltini camerarii comprehendens, suæ fidelitati commendavit, & cum charitate eum abire permisit.

[77] [reculas suas in pauperes] Altera vero vice, quadam die, quasi de gravi somno expergefactus, ei assidentibus & hæc audientibus ait; Heu heu! quod illum nepotem meum Adalberonem umquam vidi; quia pro eo, quod ei secundum suum desiderium consentiebam, nolunt me impunitum in suum recipere consortium c, & his dictis statim tacuit. Virtus vero corporis de die in diem decrescens, in tantum deficiebat, ut ecclesiam intrare, nisi a duobus sustentatus, non potuisset. Cum vero in die natali sanctorum Marci & Marcelliani, quod est XIV Kal. Julii, ecclesiam introduceretur, ut Missam audiret, peracta Missa, ad sanctam crucem tapetium sibi deponi præcepit, & se super illo prosternebat. Ibi vero cum quasi dimidiam horam jacuisset, surrexit, & camerarium Luitpaldum presbyterum ad se venire fecit, & cunctas suas res, quas ille in ministerio habebat, in præsentiam sui portare præcepit, & ponere ante altare, nisi unam paraturam d domus & mensarum, & unum coopertorium mardrinum, ad servitium sui successoris dimisit. Cum vero ante eum posita fuissent, & ille ea conspexisset, dixit: Quid mihi hæc omnia nunc debuerunt? Quamvis vero illi plurima viderentur, numerus eorum major non fuit, nisi pauca camisalia, & septem vel octo mensalia, & duo sarcilia e, & decem solidi argenti, quos in manum Gerhardi Præpositi commendavit statim ad erogandum pauperibus.

[78] Cetera vero omnia disposuit dividi inter clericos ejusdem loci. [& clericos distribuit;] De vestimentis suis misit Antonio f, venerando viro, quem ille antea ad Uttenburam in Dei nomine inclusit. Cuidam etiam Ruozoni, mobilitate membrorum carenti nisi de brachiis sursum, cui domicilium in cœmeterio Kampidonensis monasterii, more lectuli a terra sublevatum, ædificatum erat, ut ea, quæ ab eo digesta fuerant, terratenus cadendo a domicilio separarentur, vestimenta transmisit. Quia antea cum Episcopus g in eodem monasterio moraretur, prædictum pauperem per se ipsum sæpe visitavit, & ejus locutionis dulcedinem libenter audivit, quia idem ipse prædictus pauper, clauso ostiolo, semper in Dei laudibus & orationibus die ac nocte morabatur. O quæ lingua virum tantæ benignitatis enarrare potest, qui in ultimis positus; tanto spacio interposito, Christum vestire non omisit, pro eo certe, quia ei semper aderat, qui ab eo sua membra vestiri volebat. His vero prædictis dispensatis, præcepit Vicedomino, ceterisque, quibus voluit, suis fidelibus ac ministris, ut in cunctis locis, ad suum servitium pertinentibus, cuncta, quæ in eis inventa fuissent, in tres partes dividerentur, & tertia pars presbyteris pauperibusque provida dispensatione statim eo vivente donarentur, quod & factum est. Pro certo, quamvis corpus gravi infirmitate detentum fuisset, sensus & animus & voluntas occupari non potuerunt, nisi * piis insisterent intentionibus.

XXVII.

[79] Die itaque sancto nativitatis sancti Joannis Baptistæ, hora diei prima, quasi repente de somno beatus Udalricus suscitatus, [festo S. Joan. Bapt. dicit Missam a Deo præmonitus;] dixit camerariis suis: Induite me vestimenta mea & calceamenta: qui hæsitantes propter magnam ejus infirmitatem, si hæc in ecstasi mentis vel incapacitate sensus eis præciperet; implendo tamen præceptum ejus, induerunt eum vestimenta ejus & calceos: statim autem paratura se missatica indui præcepit; cumque paratus fuisset, perambulavit matricem ecclesiam, & ad ecclesiam sancti Joannis Baptistæ, quam ipse antea ædificaverat, & in honore ejus consecraverat, pervenit, ibique Missam h, quam anniversariis solennitatibus mane diluculo consueverat cantare, potenter & caute explevit, illaque finita statim publicam Missam iniit, & devotissime, Deo juvante, in finem stando gloriose peregit: ambas Missas cum stando sine adjutorio aliorum cum benedictionibus decenter ad finem perduceret, consedebat, & astantibus sibi clericis dicebat: Hæc ministeria, quæ nunc, Deo donante, peregi, ex possibilitate corporis mei non assumpsi, sed ex præcepto: hodie enim cum in lecto quasi sopitus somno jacerem, steterunt coram lectulo meo duo viri juvenes, formosissimi aspectu, e quibus mihi unus dicebat: Quare non surgis? debes enim hodie ad sanctum Joannem Baptistam Missam celebrare. Cui alter respondit; Quomodo potest hoc fieri; quia pro impossibilitate corporis, Primam i adhuc non explevit? At ille, qui antea locutus est ad me, dixit: Surge, & secundum meum sermonem, Dei ministerium in præfata ecclesia implere festina, quia hodie præter te, nullus alius ibi Missam cantabit. His vero dictis, ad cubiculum regressus est.

[80] [ad mortem anhelat] Cumque diem obitus sui devota mente & læto animo, & secundum verba psalmographi David, dicentis; Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus; expectaret, quamvis verbis non dixisset, factis tamen manifestavit, quod de hoc seculo se migraturum esse in vigilia Apostolorum Petri & Pauli putavit. Eadem die, antequam vespertinalis laus inciperet, & cum a custodibus omnes simul campanæ ad sonandum moverentur, balneatus, & paratura, quam ad obitum suum conservatam habuit, indutus, se quasi defuncturum deposuit. Finita autem vespertinali laude, aliis juvantibus, se a terra levavit, & quasi secreto dixit; O sancte Petre, nunc non fecisti, sicut ego æstimavi. Et quasi animo aliquantum de hac re mente consternatus manebat. Præfatus autem presbyter Gerhardus dixit ad eum; Domine, noli contristari, sed recordare, quia aliis sanctis Episcopis similiter contigit; ut enim dictum est; Circa natale Apostolorum de hoc seculo ad requiem es perducturus. Is cum speraret se in natale Apostolorum obiisse, induciæ ei prolongabantur usque in octavum diem, & tunc defunctus est. Cassio Narniensi k Episcopo, per quemdam presbyterum ab angelo flagellatum, dictum est; Non cesset manus tua, non cesset pes tuus, age quod agis, operare, quod operaris, natali Apostolorum venies ad me. Episcopus autem æstimans in solennitate Apostolorum, quæ nunc proxima erat, sibi obitum suum imminere, in quibuscumque potuit, ad depositionem corporis sui præparare se studuit. Solennitate itaque adveniente, sanus permanebat, & incolumis, & sic mansit, donec curricula septem annorum præterirent, & tunc in eodem die, sicut ei dictum est, multis bonis præmissis, & sacro ministerio expleto, feliciter migravit a seculo.

[81] [placide;] His auditis, sanctus Episcopus vera esse recordatus est, & respondit ei dicens; Bene dixisti frater, & relevatus mente, bono animo manebat, & cum eo manentibus dulcem & commodum se exhibebat, nullum objurgans, nullum increpans, nulli iratus, nulli molestus, nulli adversus; nullum verbum alicujus lamentationis ab eo audiebatur, sed bona omnia, quæ tunc potuit, præsentibus & absentibus fecit. Nimini indulgentiam negavit, gratia suæ benedictionis omnes consignavit. Prædictus vero Richwinus comes, nepos ejus, adhuc de regali locutione non revertebatur, de quo interdum dicebat: O Richuvine, utinam me vivente venires, ut te viderem! Eo anno solennitas Apostolorum Petri & Pauli Dominica die eveniebat, de qua optimis moribus, sicut prædixi, exspectabat, donec dies quintæ feriæ pertransisset; in illa nocte, antea quam aurora sextæ feriæ bene cognosci potuisset, asperso cinere in modum crucis, & aqua benedicta aspersa, se deponi fecit, & sic jacebat usque dum aurora cunctam latitudinem orbis illuminaret. Tunc Richwinus, de palatio rediens, intravit, & legationem Imperatoris, eo audiente, recitavit. Eo scilicet viso legationeque audita, oculos levans secundum suam possibilitatem gratias agebat Deo omnipotenti, qui secundum dicta David Prophetæ, voluntatem timentium se faciet, &c. Richwino autem exeunte, statim eadem hora clericis letaniam devote canentibus, animam Deo commendans, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXIII l, ætatis LXXXIII, ordinationis autem L; quarto die Julii, IV Non. ejusdem mensis, die Veneris, felici obitu, quasi somno suavi soporatus, ergastulo corporis exemptus, migravit ad requiem.

[82] Pro certo, sanctum corpus cum ad lavandum more solito denudatum fuisset, [pie exspirat.] suavi odoris fragrantia nares omnium ibi manentium replevit, & tam diu permansit, quoad usque corpus levatum, prædestinatisque vestibus indutum, & feretro impositum, in ecclesiam portaretur. Clerus nempe cum audiret, quod Episcopi Bauwariorum de prædicto colloquio redirent ad suam provinciam, misso legato voluerunt Archiepiscopum Fridricum m ad commendationem sacri corporis vocare. [a S. Wolfgango pro anima defuncti] Cumque ad illum nuncius perveniret, invenit eum tanta infirmitate febrium detentum, ut nullo modo advenire potuisset. Misso autem cum tristitia inde revertente, audivit, quod venerandus Episcopus Wolfgangus ad locum, qui dicitur Nordilingga venire voluisset, in occursum ejus festinavit. Ad eum certe cum perveniret, salutatus ab eo, audivit, quod Augustam civitatem pergere voluisset, visitare sanctum Dei servum Udalricum in infirmitate detentum. Cui ille respondit: Dominus sanctitati tuæ præcepit, visitare eum, & ego ad hoc veni, ut nunciarem tibi, quia defunctus est, & de omni congregatione, ibi Deo militante, te flagitare, ut festine venires, & sanctum corpus Deo commendares. Quo audito, sanctus Episcopus magna mœstitia septus est, in eadem nocte diluculo surrexit, & ad Augustam pergere cœpit. In itinere vero cum cognovisset, quod ad congruum tempus illuc pervenire non valeret, præmisso eodem legato nunciavit adventum ejus. Interim vero corpus in ecclesia sanctæ Mariæ, a congregatione die noctuque, cum orationibus & Missarum celebrationibus, caute & devote custodiebatur usque in diem Dominicam.

[83] Die vero Dominica post primam Missam pro ejus anima celebratam, [sacrificiis ac precibus persolutis,] congregato clero & sanctimonialium congregatione adveniente, & magna de provinciis multitudine populi, presbyteri levaverunt corpus, & sanctam Afram, ubi antea sepulcrum ejus præparatum fuerat, portare cœperunt. Cumque venirent ad collem, qui dicitur Pereleich, præfatus nuncius venit, & adventum Wolfgangi episcopi nunciavit. Illi autem perducentes corpus in ecclesiam sanctæ Afræ, & item Missam sacrificalem cum omni devotione pro requie ejus animæ celebravere. Episcopus vero cum adhuc non veniret, & hora diei non tardaret, nisi tempus celebrationis publici Dei ministerii immineret, & hoc cum omni devotione a congregatione clericorum perficeretur, venit præfatus Episcopus, qui cum honorifice susceptus fuisset, & orationi finem imposuisset, salutatis a se fratribus dixit: Quid vobis videtur, an hodie sacrum corpus commendamus, vel ad alterum diem procrastinemus? Cui fratres respondentes dixerunt; Si tuæ sanctitati placet, nobis bonum videtur, si omnibus, qui nunc hic in præsentia, sunt annunciatur, ut mane congrua hora huc ad commendationem sacri corporis conveniant, & a te salutaris hostiæ munus nobis sacrificantibus pro requie ejus animæ Deo offeratur; quia congrua hora præterita est, & tu es magna lassitudine septus. Quibus auditis Episcopus, consilio eorum libentissime assensum præbens, alterum diem exspectavit. Ea vero nocte Hiltegart, uxor præfati Richwini comitis, quamvis nupta, tamen satis religiosa, venit, camisaleque cera perfusum attulit, & sublimissimos clericos petiit, ut sacro corpori caute secreto circumdaretur, ne sacerdotalis paratura, qua indutus erat, cito a terra consummaretur, quia ipse adhuc vivens præcepit, ne tabulatum ligneum corpori ejus supposuissent, sed puræ terræ imponerent, & ligneo operculo cooperirent: qui secundum ejus petitionem camisale corpori sacro circumdederunt.

[84] [sepelitur.] Mane autem facto, magna multitudine populi adveniente, & clericis sanctimonialibusque, ibique Deo militantibus, congregatis, & de provinciis multis sacris officiis utentibus adjunctis, Antistes, cunctis pro ejus anima sacrificantibus, magna contritione cordis & humiliatione salutarem obtulit hostiam Deo; insuper etiam publica Missa expleta, omnes in commune sobrio & cauto sermone admonuit, ut pro illa sancta anima intima intentione cordis devote exorent, ut ab omni vinculo delictorum absoluta, Deo donante, perenni gaudio in ævum cum Sanctis & electis Dei perfrui mereretur. Oratione autem secundum verbum ejus ab omnibus peracta, Episcopus corpus sepelivit, & animam omnipotenti Deo devotissime cum lacrymis commendavit. Ministri autem, sicut prædictum est, operculo ligneo corpus cooperuerunt, & super hoc gradibus murati sepulcri densum lignum tabulatum superposuerunt, in superficie autem terræ cum lapidibus conjunctis firmiter clauserunt n. His ita peractis, Episcopus ad Augustam causa orationis perrexit. Orationibus multipliciter consummatis, a fratribus per charitatem rogatus, paraturam missaticam, quæ fuit sancti Udalrici, quarum opulentia ille vivens abundabat, propter ejus sanctitatem suscepit, & honorifice, sicut optime dignus erat, dimissus, Deo comite ad propria reversus est.

ANNOTATIO.

a Al. Wernerus, Wernherus. Velserus, & post eum Mabilio, secuti Bruschium, dicunt, hunc fuisse filium materteræ S. Udalrici, creatumque abbatem anno 969 Mabilio tom. 3 Annal. Bened. pag. 590 de ejus in abbatem electione agit ad annum 968.

b Vincentius Borg., inquit Velserus hic, de eccl. Florent., observavit, vicedominos ante annum M fere ex clero fuisse; eam dignitatem post ad laicos transiisse. Onuphrius de vocibus Eccl. obscuris ait, etiam majores domus appellatos. Verum dist. 89, cap. Volumus, Gregorius vicedominum a majore domo distinguit. Ibi Glossa œconomum interpretatur. Sic ille.

c Pathetice commentatur in hunc locum Baronius ad an. 971.

d Id est, apparatus.

e Sarcilis, vestis vel potius panni species: nisi malis hic accipi pro sarca, quæ videtur idem denotare, quod sarana, genus pallii aut veli.

f Al. Attoni, quod probat Velserus.

g Tradit Bruschius de Monasteriis Germaniæ, in descriptione hujus monasterii, S. Udalricum aliquamdiu illud in commendis, ut vocant, habuisse.

h Olim tres Missæ celebrabantur festo S. Joannis Bapt.; una nimirum in vigilia, reliquæ duæ in die, ut observat Velserus hic, citans Albinum, & Amalaricum lib. 3 cap. 38.

i Intellige horam primæ officii canonici cum Velsero.

k De Cassio, Ep. Narniensi agit Gregorius Dial. lib. 4 cap. 56, & hom. 37 in Euang. Gregorio autem coævum fuisse, colligitur ex ipsius Gregorii verbis in Homil. citata. Multi vestrum, inquit, fratres charissimi, Cassium, Narniensis urbis episcopum, noverunt.

l Hinc corrigas Sigebertum, S. Udalrici obitum differentem ad annum 976.

m Al. Fridencium scribitur, teste Velsero. Hundius in Metrop. meminit Friderici, Archiep. Salisburg., electi 956; qui sedit an. 33.

n Vides hinc confirmari ea, quæ discussimus in Comm. prævio, utrum apud Mediolanenses inventum fuerit corpus S. Udalrici, Augustani episcopi.

* al. Fulda.

* Id est, ut non.

CAPUT XII.
Henrici, successoris S. Udalrici in episcopatu, gesta & obitus.

XXVIII.

Post obitum sancti Udalrici Episcopi, Heinricus, filius Purchardi comitis, successor ejus effectus est, non provide in ovile ovium intrando, [Udalrici successor,] sed aliunde ascendendo, quia Purchardo a, duce Alamannorum, qui filiam materteræ ejus habuit uxorem, & aliis plurimis, sed & quibusdam militibus, qui ab eo beneficia sua augeri astuta arte cupiebant, consiliantibus, subtili cœpit consilio æstimare, qualiter prædictum locum sibi potuisset usurpare; quamvis in ejus scientiam deveniret, quod Werinharius abbas in quadam invisibili carnalibus oculis congregatione, ubi sanctus Udalricus in ecstasi mentis adjunctus, audivit: Si duo aliis concordarent, ab omni illa congregatione ad hoc ministerium fuisset destinatus, ut ejus successor efficeretur, sicuti antea prædixi. Quidam clerici, Advocato & aliis quibusdam militibus de eodem episcopatu secum comitantibus, ad curtem Imperatoris, baculum episcopalem ferendo, iter agere cœperunt. Cumque ad Wormacensem civitatem ad monasterium sancti Cyriaci venirent, invenerunt ibi Purchardum ducem cum uxore sua in infirmitate occupatum. Cumque ei indicarent studium itineris sui, quibusdam machinationibus callida ratione ab eo illusi sunt, quia dixit eis, Imperatorem his diebus prope in ultimis finibus regni ejus morari, & in ea via, quam pergere debuerunt, omnia supra modum chara, & herbam undique in defensione manere, & ideo semetipsos & eorum caballos nulla commoditate posse sustentari: non post multos dies Imperator noster vult regale colloquium habere ad locum, qui dicitur Erinstein, illuc facile potestis ire, ideo revertimini nunc, & quando meus certus nuncius vobis prædictæ locutionis diem nunciaturus advenerit, illuc venire ne dubitetis, ibi enim me invenietis, firmum vobis fore adjutorem, & in electione episcopali sine ambiguitate me sciatis vobis concordari.

[86] [quomodo ad episcopatum] His verbis auditis, vera esse æstimantes, & consiliis ejus consentientes, reversi sunt. Non post multum vero temporis nuncius Ducis venit, & regale colloquium in prædicto loco manere indicavit, eosque illuc venire admonuit. Qui statim aliis fratribus secum sumptis, ad præfatum locum pergere festinaverunt. Cumque appropinquassent ad locum, qui Ad balneos nominatur, quidam nuncius eis obvius dixit; Hainricus filius Purchardi, quem Imperator cum suis fidelibus, & dux Purchardus ad Augustam Antistitem esse decreverunt, nunc cito occurret vobis. Hac ratione audita, contristati fratres, eo quod de prædicta electione Episcopi privari debuerunt, ultra non sunt progressi, sed revertentes, in loco opportuno exspectaverunt, usque dum præfatum Heinricum inde comitaretur. Eo statim die, cum ad castra venirent milites, qui de duce Purchardo cum Hainrico venerunt, adjunctos sibi clericos rogare cœperunt, ut Hainricum in commune Episcopum esse comprobarent in eodem loco. Qui inducias petierunt, usque in communi capitulo domi cuncti fratres in unum se coadunarent. Cumque milites hoc refutarent, & longa inter se locutione contederent, reversi ad Hainricum cum quibusdam clericis, elegerunt eum super se esse Episcopum: quidam vero, eum non eligentes, ad Augustam pervenerunt ad ceteros fratres. Cumque ad Augustam pervenirent sic sequestrati in electione ejus, venit quidam Comes, Wolveradus nomine, cum aliis quibusdam hominibus, quasi legationem ab Imperatore ferendo ad congregationem, dicens: Imperator demandavit vobis gratiam & misericordiam & omnia bona, & postulavit, ut istum Dominum Hainricum, quem ille cum suis fidelibus decrevit in isto loco esse pastorem, ut & vos ob amorem sui, Antistitem vobis eligere unanimiter non renuatis. Legatio autem hæc fraudulenti consilio composita erat. Cui respondentes dixerunt, veniat ille cum vobis ad capitulum nostrum ad audiendum responsa nostra.

[87] [promotus;] Cumque vix obtinuissent, ut in capitulum intrarent, legebant lectiones canonicas de electione Antistitum. Præfatus Hainricus cum audisset de lectionibus in præsentia recitatis, quod in potestate esset canonicorum, eum eligere vel refutare, cum venia humiliter postulavit, ut eum Episcopum eligere non dedignarentur, promittens eis, si ejus postulationi consentirent, in posterum omnigenæ commoditatis impensionem. Qui ejus promissionibus credentes, quidam vero sponte, quidam vero dissensiones vitando, omnes tamen in commune decreverunt eum esse Episcopum. Hæc vero electio cum in ecclesia militibus & familiæ nota facta fuisset, sonantibus campanis, ab omnibus confirmabatur. Tunc demum præfatus Heinricus, assumptis quibusdam canonicis, perrexit ad Imperatorem, & in præsentia ejus, aliorum testimonio roboratus, de electione ejus nunciavit, humiliter flagitans, ut a celsitudine ejus Imperialis potestatis pontificium prænominatum ei concederetur. Imperator autem ejus petitioni non contradixit, neque continuo adimplevit, sed promisit, ut post quinque dies in solennitate sancti Mauritii, ejus petitioni assensum præberet, sicut & fecit. Postea vero statuto tempore ad Magunciam venit, & a Rudperto b Archiepiscopo, & suis suffraganeis benedictionem episcopalem accepit.

[88] His vero temporibus Otto, filius Luitolfi, filii Ottonis Imperatoris, [cur in exilium] Dux fuit Alamannorum c, & Heinricus, filius Heinrici, fratris ejusdem Imperatoris, Dux Bawariorum erat, qui quamvis ex vicina propinquitate, charitate conjuncti fore debuissent, ex machinatione male suadentis satanæ, invidias & dissensiones inter se exercere cœperunt d, Heinricus itaque Episcopus æquivoco suo Duci aptior mansit in omnibus, & ipsius consiliis plus consentiens, quam Ottoni Duci, quamvis civitas Augusta in suo Ducatu sita maneret. Pro hac vero re Otto Dux contra eum iratus esse cœpit, & cum fidelibus suis consiliari, ut ei, in quibuscumque potuisset, adversaretur, quod & fecit. Insuper Episcopus quibusdam militibus, nepotibus sancti Episcopi Udalrici, Manegoldo & Hulpaldo *, voluit beneficia abstrahere, propter quorumdam consilia, sine illorum reatu. Ipsi autem, quia Episcopo sancto Udalrico adhuc vivente, ab eo missi, sæpe in auxilio Imperatoris cum herili multitudine militum venerunt, & in ejus servitio voluntatem ejus strenue in omnibus adimplentes, tam diu permanserunt, usque cum illius gratia muneribus honorati, redire dimissi sunt. Regina etiam profitebatur eorum se esse propinquam, ideo beneficia accepta Episcopo contradixerunt, & in eorum potestate, eo nolente, tenuerunt. Episcopus itaque his & aliis multis adversis fatigatus, tristis effectus est.

[89] Quodam tempore cum Imperator Otto gentem Sclavorum cum exercitu invadere voluisset, [missus,] & Otto, qui tunc dux erat Alamannorum & Bawariorum, Heinrico deposito, in adjutorium ejus venire cum Alamannis & Noricis paratus esset, Hainricusque Episcopus ire se cum illo promitteret, expectavit cum suis militibus, donec recederet exercitus, & sicut antea consiliati sunt, occupavit cum militibus suis civitates, quas potuit, & ipse in Nuwingburg e intravit. Heinricus autem, qui antea Dux fuit, Pazowan f civitatem introivit, ea ratione, ut, Ottone cum exercitu recedente, provinciam sibi adjutorio nepotis sui Episcopi subjugaret. Hoc itaque consilium cum Ottoni duci notum factum fuisset, reversus est cum exercitu ambarum provinciarum, & obsedit eum in præfata civitate Pazowa. Imperator autem Otto cum Dei clementia liberatus a Sclavis, venit post eum ad eamdem civitatem in obsidionem ejus. Cumque obsidione finita & carmula mitigata, imperator ad Saxoniam reverteretur, postea statuto tempore Heinricus, filius Hainrici, & æquivocus ejus filius Perhtolfi, ad colloquium Imperatoris vocati sunt, cum quibus etiam Heinricus Episcopus ad Imperatorem, se ad excusandum de prædicto reatu venit, ut restitutus gratiæ ejus, ad propria redire mereretur Peracto itaque colloquio Heinricus & æquivocus ejus, in exilium missi sunt g. Heinricus autem Episcopus ad Vurdinam h, ubi sanctus requiescit Luitgerus, Abbati ad custodiendum commendatus est.

[90] [& quo.] Cumque ibi de Pascha usque post nativitatem sancti Joannis Baptistæ cum magna cautela custodiretur, factum est imperiale colloquium in oppido, quod dicitur Trutmanna, illuc venerunt duo presbyteri Gerhardus & Anamotus de Augusta, & cum interventu Ottonis Ducis & Episcoporum ibi inventorum supplicaverunt non solum de semetipsis, sed de omnibus clericis & laicis, in eodem episcopatu habitantibus, ne diu episcopali custodia privarentur. Imperator autem petitioni Ottonis ducis & aliorum suorum fidelium præfatorumque clericorum satisfaciens, Episcopum de exilio reduci præcepit, & in præsentia sua iterato fidelitatis suæ sacramento, cum gratia sua ad episcopatum suum redire concessit. Restitutus autem in suum locum Episcopus, tractare in animo suo cœpit pro quibus reatibus ei tam diversa adversa sic frequenter accidissent, qui a Duce multipliciter plus quam antecessores sui injuriabatur, & quia principes militum beneficia sua contra voluntatem ejus habere præsumebant, & electissimi de paterna sua familia ministratores diverso modo repente interierunt; secreto a familiaribus clericis interrogavit, si sanctus Udalricus de Werenhario Abbate diceret, ut successor ejus fieri deberet, sicuti ei antea dictum est. Cumque in veritate verum esse cognovisset, quod antea credere noluit, expavit se vehementer, sed publice non manifestavit, pro eo plus expavit, quia tunc frequenter signa & mirabilia ad sepulcrum sancti Udalrici Episcopi, Deo concedente, fiebant.

[91] [Resipiscens limina Apostolorum visere statuit,] Tunc demum in meliora multipliciter mutatus, cum Deo se pacificare conatus est, & matricem ecclesiam novo tecto cooperire præcepit, & super Licum fluvium ad sanctam Afram pontem composuit, & ut nullus ex familia de ponte teloneum aut ullam redhibitionem acciperet, præcepit; sed in eleemosynam ejus, quicumque voluissent, sine contradictione & occupatione pergerent. Postea autem Romam & limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli pro remissione delictorum suorum visitavit. Et antea, quam illuc pergere cœpisset, proprietatem, quam pater suus Purchardus in Geisinhausa habere visus est, & quam Etichoni fideli suo sub testimonio contradidit, ea videlicet ratione, ut eam illuc firmiter transfunderet, ubi eum filius ejus Heinricus Episcopus rogaret, tunc pro certo Etih, postulante Episcopo, tradidit cum manu ejus, præfatam proprietatem legitime secundum legem Noricorum, sanctæ Mariæ super altare ejus in Augustæ civitate situm, & super capsam deauratam lapidibusque inclusis decoratam, cum ecclesia & totis ædificiis, cum agris, pratis, pascuis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus, viis & inviis, civitatibus, sylvis, tonsis & intonsis, quæsitis & adhuc inquirendis, & cum familia, & cum omnibus ad eamdem proprietatem jure pertinentibus, nisi XX hubas extra traditionem dimisit; & eas servituti sancti Magni ad Fauces decrevit, Canonicisque placitavit, ut potestatem haberent, si vellent, easdem hubas i XX cum X in ista provincia, in bono loco suis hubis concambire, in manum Werinharii advocati, & in manum Gerhardi Præpositi, pro remedio animæ suæ, & patris matrisque suæ, & materteræ suæ, ceterorumque propinquorum & parentum suorum, in eam placitationem, ut in jure & potestate Canonicorum perpetualiter in oblatione permaneat, salvo in omnibus eorum quotidiano stipendio, & ut ipsi pro requie ejus animæ annis singulis ante anniversarium diem ad horam vespertinam, vigiliam plenam de voce celebrent, & in anniversario die iterum vigiliam expleant, & celebrata Missa altaris, hostiæ oblationem omnes in commune Deo offerant, & insuper centum pauperes sufficienti stipendio edendi & bibendi procurent, & ex eis XII vestiant in uno anno lineis vestimentis, & in altero anno laneis induant, & caligas calceamentaque præbeant.

[92] Si autem aliquis successor ejus * Antistes hanc placitationem irrumpere tentaverit, & prædictam proprietatem Canonicis auferendo in suam utilitatem aliquo modo redigere conatus fuerit; [piis antea fundationibus institutis,] & ita ratione ei comperta statim non restituerit, heredes ejus legitimi liberam habeant potestatem, tres ponere super altare denarios, & eamdem proprietatem inde redimere & in jus proprium possidere, omnibus in futurum generationibus. Actum in Augusta; in ecclesia sanctæ Dei genitricis Mariæ ante altare, Episcopo Hainrico perpetrante, in præsentia Canonicorum, coram frequentia populi, & coram testibus subnotatis. Signum Etih, qui hanc traditionem fecit. Signum Adalbero. Signum Jagob. S. Marahwrat. S. Willehalm. S. Hunurid. S. Engilmar. S. Wezzi. S. Pilgirim. S. Gundachar. S. Cadolt. Isti de provincia Noricorum.

[93] Isti autem de provincia Alamannorum k. Signum Werenhere advocati, qui hanc traditionem cum manu Kerhardi Præpositi accepit. S. Hiltipold. S. Gotebold. S. Reginhar. S. Suidger. A. Aribo. S. Vrolf. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi nongentesimo octuagesimo, indictione VIII, IV Nonas Octob. & XX l die Jovis. Ego igitur Gerhardus m, indignus presbyter, notavi diem & annum. His ita, sicut prædixi, expletis, ad Romam perrexit, & votis suis peractis, sanus ad propria venit. Adhuc autem intus magna angustia mentis angebat pro eo, quod a Duce Ottone, quamvis exterius pacificati essent, plus cogebatur, quam antecessores sui, ei servitium facere de rebus sanctæ Mariæ; & pro eo, quod quidam milites beneficia ecclesiastica ad illius potestatem jure pertinentia, contra ejus voluntatem possidebant. Quia ille ex nobilibus parentibus ortus est, & Grammaticæ artis aliorumque librorum magnam scientiam habebat, suavique colloquio & bene sonante loquela valde congrue exuberabat, in sanctis solemnitatibus in Dei servitio & in prædicatione studiosus fuit. Herili servitio ad mensam suam utebatur, & cum eo manentibus copiam manducandi atque bibendi hilari vultu & placida mente porrexit. Familiæ autem plus justo sævior extitit, eorum jus tollendo, & in quibusdam locis novum censum creando. Tunc demum cognoscebat, quod prælibata adversa, nisi Deo adjuvante, & imperialis celsitudinis gratia machinante, superare non potuit, & toto nisu servitio Imperatoris se innectere studuit, ut acquisitione ejus gratiæ, omnes contrarietates, ei ab aliis undique imminentes, cum ejus clementia & cum ejus præceptis mitigarentur. Ideo igitur sæpius cum Imperialibus muneribus eum visitavit, & drudes n suos donis congruis sibi complacare satagebat, & insuper hostilia itinera cum eo pergebat, taliter sicuti ei optime æstimabat placere.

[94] [moritur.] Anno itaque Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXIII o Imperator cum exercitu Calabriam provinciam adiit, illuc etiam Episcopus Hainricus cum eo pervenit. Cumque ibi pugna cum Saracenis ageretur, plurimis ibi ex utraque parte occisis, heu dolor, sive captus sive occisus, etiam ibi remansit. Supra modum est lamentandum perditio ejus, quia locus ejus a clericis suis, & propinquis & cognatis & amicis inveniri & visitari non potest. Periculosum est valde, decretum Dei per suos Sanctos revelatum supergredi, & prophetias spernere, dicente Scriptura: Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere. Werenharius autem postea ab Imperatore interrogatus, si episcopatum accipere vellet, sicut sanctus Udalricus antea decrevit, qui cum adhuc esset sanus & incolumis, respondit, se ultra hunc episcopatum non velle accipere. Post contradictionem autem episcopatus, ut a ministris ejus comperi, paucis horis interpositis infirmari cœpit, & ad Luggam p vitam finivit, & corpus ejus portatum est usque ad sanctum Domninum q, & ibi honorifice est sepultum. Otto autem dux etiam ad Luggam defunctus est, & a suis super montana r portatus, & usque ad Aschaffenburg perductus, cum magno honore & nimia lamentatione ibi terræ commendatus est.

ANNOTATA.

a Fuit is illo nomine tertius, Luitolfique successor in Sueviæ ducatu, anno 957, teste Hermanno Contr. apud Canisium; obiit 973. Ipsi primo nupsit Luitgardis, soror S. Udalrici. Deinde Hedwigis, filia Henrici, Bojorum Ducis.

b Fuit is decimus septimus a S. Bonifacio episcopus.

c Anno 973, ut Contractus scribit, ducatum iniit, Burchardo succedens.

d Annectit hanc dissensionem anno 976 Contractus apud Canisium. Velserus ponit 977 ex Contracto. Sed facile ea puto posse conciliari, si anno 976 commotam seu inchoatam dicas; anno autem proxime sequente agitatam seu auctam.

e Vulgo Neoburgum, Germanice Newburg.

f Vulgo Patauia, olim Batava.

g Velserus citat veterem Contracti editionem pro anno 977; Contractus a Canisio editus refert ea ad annum sequentem.

h Al. Wirdiam. Designatur monasterium Werthinense, de quo Mabilio in Actis Benedici. seculi 4 part. 1, pag. 17.

i Huba, hoba, hova, hobunna, est modus agricum abitatione coloni, colonia: & forte coincidit cum voce nostra Belgica hoeve, id est, villa rustica

k Observat Velserus in aliis exemplaribus legi sequentia nomina: Etich, Adalbero, Jacob, Marahunart, Willehalm, Hunfrid, Engilmar, Wezsi, Pilegrim, Gundichar, Cadolt, Werinhere, Gerhardi, Hiltepold, Gotepold, Reginhard, Suidger, Arebo, Vrolf, non adscriptis die & anno. Monet præterea istas appellationes esse inversas: Ipsi de provincia Alemannorum; isti autem de provincia Noricorum.

l Quid sibi vult ille numerus? Non immerito videtur Velsero expungendus. Nec dies Jovis convenit.

m Non videri hinc sequi auctorem hujus vitæ esse Gerardum, ut a quibusdam creditum; cum sit ista dumtaxat subscriptio instrumenti; dicebam in Comm. prævio num. 153.

n Notat Velserus hic, in uno exemplari suprascriptum fuisse gratos; in alio consiliarios; in tertio drudes, seu consiliarios, desumpta, ut videtur, etymologia a Germanico draut, antiquis drut, id est fides.

o Consonat Marianus Scotus auctori hujus vitæ: sed Hermannus Contr. apud Canisium anno præcedente rem sic tradit: DCCCCLXXXII Græci cum magnis copiis, conductis etiam pretio Saracenis, Calabriam contra Ottonem Imperatorem defendere aggressi, magnis utrimque viribus, conserta [manu] primo victi, & deinde nova manu succurrentibus Agarenis, exercitum nostrum privant vel capiunt; ipseque Imperator, in mari natando fugiens, ab hostibus captus, cum non agnosceretur ab eis, ad quoddam castrum maritimum pro pretio, ut rogabat, adductus, a suis redemptus est. In eo conflictu, nostris infaustissimo, inter alios innumeros Heinricus etiam Augustensis interceptus disparuit, eique Etich in episcopatu successit.

p Forte indicatur Luca Hetruriæ.

q Intellige oppidum S. Domnini prope Parmam.

r Id est, trans Alpes, ex Italia videlicet in Germaniam.

* al. Hucpaldo.

* al. meus, & sic postea.

MIRACULA S. UDALRICI.

Udalricus Episc. Augustanus (S.)

BHL Number: 8359

EX MSS.

Antiqua capitum divisio.

De cereo, qui cecidit supra tapetium, miraculum primum.
De eo, qui de febre ibi liberatus est in primis, II.
De multitudine a febribus liberatorum, III.
De eo, qui unum de baculis abstulit, IV.
De Adalgero presbytero, V.
De his, qui de baculis fulciebantur, VI.
De multitudine baculorum, VII.
De cujusdam mulieris filia sanata, VIII.
De eo, cui aures & lingua solutæ sunt, IX.
De Simulario Episcopi Heinrici, X.
De eodem, qualiter de vulnere ereptus est, XI.
De Adalhardo, qui charitatem S. Udalrici bibere recusavit, XII.
De Waldkero, qui etiam charitatem contempsit, & mortuus est, XIII.
De Hereuunso, qualiter sanitati restitutus est, XIV.
De Hiltepaldo, qui lumen oculorum recepit, XV.
De Ruodperto, qui primum in itinere, postea ad sepulcrum sanatus est, XVI.
De Luiterico, qui visum recepit, XVII.
De Clerico, qui loquelam amissam recepit, XVIII.
DE cæco, qui lumen in via recepit, & ductorem suum ad sepulcrum portavit, XIX.
De matrona, a dæmone libera, XX.
De Filio Woltzlavi ducis, XXI.
De Misicone duce, quomodo liberatus est, XXII.
De muliere, quæ a dæmone liberata est, XXIII.
De Eleemosynaria Abrahami episcopi liberata, XXIV.
De cæco, quem ductor spoliatum dimisit, XXV.
De puerulo, qui de ponte cecidit in amnem, XXVI.
De eo, cui fœnum in favillas mutatum est, XXVII.
De muliere, cui manus contractæ sunt, XXVIII.
De claudo, cui caballus in pedibus vitiatus est, XXIX.
De infirmo, qui contra voluntatem portantium de lecto exilivit, XXX.

CAPUT I.
Tapes non combustus, variorum sanationes, & aliquorum pœnæ.

CAPUT I.

Post commendationem pretiosi thesauri sacri corporis Udalrici, [Tapes sepulcro impositus ab igne illæsus;] tapetium sepulcro superponebatur, & assiduum lumen appositum sine intermissione ardebat. Quidam autem custodum ardentem cereum incaute posuit juxta sepulcrum, quo recedente, cereus cecidit in transversum super tapetium sepulcri, & ardens permansit, donec illa pars cerei, quæ super tapetium jacebat, ab igne consumebatur, & cum anteriori parte tapetii, quæ sepulcro eminebat, conjunctus arderet, & flammam sursum per tapetium emitteret, custos advenit, & hoc videns, tremefactus obstupuit, & quod adhuc remanebat de cereo timens abstulit, tapetiumque solicite inspexit, si ab igne aliquid læderetur, vestigium ignis de minimis micis cerei invenit, unum vero pilum in superficie & in latere sepulcri in tapetio exustum invenire non potuit. Hoc miraculum cum magistro suo & fratribus nunciaret, & vestigium cerei monstraret, & tamen tapetium illæsum ostenderet, admiratione & gaudio repleti, Deum omnes glorificaverunt & sanctum Udalricum.

II, III & IV.

[96] Quamvis adhuc nullum inibi aperte fieri miraculum comperiretur, [vexatus a diuturna febri,] utriusque sexus familiæ multitudo jugiter pavimento prostrata, positioni sancti corporis adjuncta, necessitatis suæ suffragia precabatur, deprehendensque ei multa omnigenæ commoditatis auxilia inde evenire, frequentius eumdem cœpit visitare locum. Itaque cum ab assiduitate visitantium, Domino concedente, plurimis ille commendaretur locus, venit quidam homo de provincia Noricorum, nomine Reginwalech, qui integro anno febre fatigatus, ad nimiam infirmitatem deductus, ad Wicfredum, Præpositum ejusdem loci venit, interrogans eum, si aliquod liberationis suæ medicamentum ei indicare potuisset. Qui respondens, dixit; Vade & acquire tibi baculum, & porta eum ad sepulcrum Domini mei sancti Udalrici pro sospitate tua. Qui ambulans inde concidit sibi baculum de ligno bidullaneo a, & portavit eum ad præfatum Præpositum, qui ambulans cum eo, duxit eum ad sanctum sepulcrum, monstravit ei baculum ponere super illud, oratione etiam clericorum fretus, & doctrina eorum in fide consortatus, eadem hora a febre liberatus, sanitati manifeste redditus est. Eodem vero tempore in istis regionibus incredibilis multitudo populorum febribus fatigabatur: [dein alii febricitantes, sanantur.] qui cum audirent, præfatum hominem ad sanctum sepulcrum, sicut prædixi, fore liberatum, quidam cum baculis, quidam etiam additis aliis oblationibus, festinaverunt pro sanitate sua sanctum visitare sepulcrum, qui omnes undecumque venirent, celeriter sanitati restituebantur.

Quidam de familia sanctæ Mariæ, Hisenhart nomine, unum de baculis, qui ad sepulcrum de infirmis portabantur, tulit, & eum in manu portando, inde ambulare cœpit: cumque ad collem, qui dicitur Perileich veniret, a febre acriter fatigari cœpit. Tunc persentiens pro quo reatu infirmitati concederetur, regressus ad sepulcrum, baculum restituit in locum, ubi eum tulit, votumque fecit, ut ultra nullum inde auferre præsumeret, votoque peracto a febre dimissus est.

V & VI.

[97] De congregatione sanctæ Asræ presbyter unus, Adelger nominatus, tulit de sepulcro duos bacellos speciosos ad videndum, [Duo, raptis de sepulcro Sancti baculis,] & aptos in manibus ad portandum, & sui obliviscens, portavit eos in domum suam, ibique cum sedisset, invasit eum oscitatio crebra & obripilatio cutis maxima, & omnia membra tædio occupata sunt, ita ut, virtutem sedendi, neque ambulandi, nec saltem jacendi, apte non potuisset habere: qui intra semetipsum æstimare cœpit, pro qua re tam subita solutione membrorum gravaretur, & surgens venit ad Wicfredum Præpositum, & nunciavit illi eventum rei: cui ille dixit: Tune istos bacellos de sancto sepulcro tulisti? Qui dixit, Ita feci. Festina, inquit ille, reponere eos in locum suum. Hoc cum factum fuisset, omni incommoditate corporis fugata, presbyter confestim sanitati pristinæ restitutus est. Quicumque etiam de multitudine vulgi de apportatis baculis in manus suas acceperunt, ut inter sacra mysteria se super eos inclinarent, [puniuntur & sanantur.] ut facilius finem mysterii expectarent, repentina invasione febris quassati sunt, compertaque causa eventus, rejectis baculis, eadem hora liberati sunt.

VII, VIII & IX.

[98] His casibus divulgatis, & in notitiam undique omnium deductis, nullus præsumebat vel minimum bacellum sine licentia inde auferre, [Anathematum multitudo.] & ideo tanta multitudo baculorum excrevit, ut facile dinumerari non potuisset, nec sine impedimento in angulis ecclesiæ collocari. Unde factum est, ut super trabes ejusdem exedræ, ubi sepulcrum situm est, ponerentur. Mansionarii b itaque, præcipiente eorum magistro, frequenter eos ad focum portant, & eis ardentibus, ceram in mollitiem redigunt, [ad] candelas multiplicandas ad servitium Dei, super trabes tamen plurimi semper remanebant, & hi, qui eos conspiciunt, non putant numerum eorum in aliquo minorari. Sustentacula eorum qui, gratia Dei concedente, per merita sancti Udalrici a diversis infirmitatibus ibi sunt liberati, plurima pendent, & aliorum analogiæ secundum membra diversa infirmantium, figuratæ etiam plurimæ ibi videri possunt. Vehicula etiam eorum, qui carris superpositi, multimoda debilitate membrorum manci, illuc veniebant, & in omnibus membris perfecta sanitate donabantur, relictis ibi carris cum tuguriis, pedestri itinere læti redierunt, ante fores ecclesiæ conspici possunt.

Cujusdam vero mulieris filia, in brachio in totum debilis facta, in pago Geltenstein, [Filia, debili brachio affecta;] cui quadam nocte in somnis dictum est; Quare filiam tuam cum lucerna non producis ad sepulcrum sancti Udalrici pro sanitate sua? Quæ expergefacta, somnium nunciavit filiæ suæ, &, ut celerius potuit, eam illuc cum candela perduxit, & perfecta sanitate recepta, eam inde lætam ad propriam possessionem revexit. De eodem vero pago de oppidulo, Toningenue vocato, quidam homo, [surdus & mutus;] cui aures clausæ sunt, ut nihil audire potuisset, & lingua ligata, ita ut numquam ullum verbum proferre potuisset, ad sepulcrum sancti Udalrici a fratribus suis deductus est, & ibi postratus, diu jacuit, lacrymas fundendo, elevatus autem a fratribus, per altaria deductus est. Cumque ambulare cœpisset & perveniret ante altare sancti Donati, quod est situm ad occidentalem partem ecclesiæ, audivit sonitum canentium in choro clericorum, & infirma adhuc voce dixit fratribus suis: Ecce audio, & loqui possum. Qui cum peracto Dei ministerio hæc clericis annunciarent, & ipsi veraciter hæc ita esse cognoscerent, campanas sonare fecerunt, & ipsi in commune Deum laudare cœperunt, laudationeque finita cum perfecta loquela & integro audito donatus, præfatus infirmus abire promeruit.

X

[99] Ex familia Episcopi Hainrici similarius c quidam, Luitnot nominatus, [anxius,] reatu proprio gratiam Domini sui perdidit, pro eo, quia farra, per loca Episcopi sibi commendata, magna incautela dissipavit. Qui cum a ministris Episcopi vehementer territus, maximum timorem incideret, ad sepulcrum sancti Udalrici pro liberatione imminentis angustiæ nudis pedibus accessit, & ibi diu cum lacrymis adjutorium ejus postulavit. Inde autem cum reverteretur, paucis diebus interpositis, facilius quam credere potuisset, gratiam sui Domini recipit. Deinde in auxilium ejus firmiter ubique confidens, in recreatione sua pro amore ejus frequenter bibebat, & alios bibere, postulare consuevit.

XI.

[100] Idem Luitnotus d quadam die ad domum Razonis, [vulnerandus,] qui tunc potens minister Episcopi fuit, in oppido Pobingga venit, & ibi cum eo prandium sumpsit. Qui cum saturatus abire voluisset, præfatus Razo cogebat eum plus ad bibendum. Cujus petitioni ille contradicere non audebat, sed vas, quod illi porrigebatur, accepit, dicendo, istam siceram bibere e pro charitate sancti Udalrici, per cujus adjutorium de maximis augustiis liberatus sum, volo. Cumque poculum hausisset, & vas cum manu deorsum verteret, dixit; Cum ista charitate signatus, certus sum, quia nullius adversitatis pravitas mihi hodie poterit nocere, sed neque gladius corpus meum vulnerare. Cui Razo dixit; Da mihi digitum tuum, ut videam i cultellus meus tuum possit vulnerare membrum. Qui statim magna fide digitum suum ei porrigebat, ipse autem apprehenso ejus digito, alia manu cultellum de vagina extrahere conabatur, ad vulnerandum digitum prænominati pistoris, propriæque suæ manui cum eodem cultello grande vulnus infecit, digitumque apprehensum simul & cultellum festine dereliquit, & suam manum vulneratam lamentari cœpit, pistor autem in fide confortatus, sanus recessit.

XII.

[101] Alius autem ex familia, nomine Adelhardus, cum de Augusta civitate ad suam mansionem, quæ est sita in oppido Eitingen f nominato, [alius, fracto crure, sospitantur.] pergere voluisset, ante portam civitatis quidam homo eum cum aliis bibere rogavit; cumque bibere cœpissent, quidam ibi manentium, pro charitate sancti Udalrici postulavit eos potum accipere; præfatus autem Adelhardus sordidum verbum ex ore suo emisit, & poculum rogatæ charitatis accipere renuit. Cumque paululum inde recederet, in planitie viæ, equo suo cadente, crus ejus fractum est, & ita ad suam domum cum labore deductus, longo tempore debilis permansit. Postea vero votum ad sepulcrum sancti Udalrici vovit, & Deo donante sanitati est redditus, & deinde charitatem, quam antea sprevit, alios frequenter bibere postulavit.

XIII.

[102] In præfata villa Eitinga, quadam die cum multi ex familia simul ad bibendum, in unum congregati fuissent, [Maledicus punitur.] fuit inter eos unus, nomine Walterih, discipulus Wiefredi, Præpositi de sancta Afra, qui cum audiret ibi postulare sancti Episcopi Udalrici charitatem, profano ore quasi insaniendo, stultissime locutus est; Quid mihi prodest charitas illius Episcopi? quia ille signa facere non potest, plusquam unus canis. Illo verbo emisso, diabolo concessus, loquelam hominis amisit, & more canis furendo sonare cœpit, & ganniendo atque latrando parvo tempore evoluto, heu! miserabiliter vitam finivit.

XIV.

[103] In civitate Augusta quidam faber, Hereuuns vocatus, longo tempore magna infirmitate totius corporis detentus, [Contractus,] ita ut ambulare non posset nisi aliis adjuvantibus, & interdum cum duobus sustentaculis sustentatus, prope terra tenus inclinato capite, ad necessaria corporis vix pervenit. Qui cum audisset, multos infirmos ad sepulcrum sanctum sæpe sanari, cœpit illuc ultra vires repere, & mane diluculo de mansione sua exire, & illuc ante horam diei tertiam vix pervenire. Cumque hoc frequenter fecisset, quodam tempore in quadragesima, die Veneris, cum ad portam, cui capella sancti Michaëlis est superposita, veniret, ultra modum lassus & universis viribus destitutus, subsistit dicens; Domine Deus, pater omnipotens, cognoscere dignare quanta difficultate nunc istum adii locum, & per merita sancti Confessoris Udalrici miserere mihi; & aliquantulum pausatus, repsit usque ad sepulcrum. Finita ibi oratione, dum acceptis sustentaculis, adjuvante comite suo, surgere voluisset, unum sustentaculum in pavimento lapsum est, & ipse in terram iterum dejectus est, & in dejectione genua ejus retro in contractione nervorum, more fractorum malleorum, sonitum fecerunt, & crura per pavimentum extensa sunt. Comes autem illius, cum solito more eum levare voluisset, dixit illi; Exspecta paulisper, ut mihi videtur, ex me ipso surgere possum & ambulare. His dictis, dimissis in pavimento sustentaculis, surrexit & ambulavit. Qui statim ibi accepta cruce, clericis civibusque ceteris cum eo comitantibus, sine baculo potenter ad sanctam Mariam in Augustam civitatem perambulavit, ibique Dei laudibus in commune peractis, eadem hora ad sanctam Afram crucem portando regressus est.

XV.

[104] Nativus quidam pauper de oppido, quod dicitur Messlinga g, Hiltibaldus nomine, [cæcus,] cæcitate perculsus est, & in illa cæcitate duos annos perduravit: tertio autem anno quidam homines de eodem pago, pergere decreverunt ad Augustam civitatem causa orationis, qui invenerunt eum in eodem itinere cum duce suo, victum per oppida quærentem, & dixerunt ei; Perge nobiscum ad Augustam civitatem & ad sepulcrum sancti Udalrici, forsitan ibi misericordiam consequi poteris. Quibus ille respondit; Stipendia mihi & ductori meo, & oblationes ad illa sancta loca deserendum non habeo. Qui respondentes dixerunt: Si nobiscum ieris, quantum possumus, auxiliatores tui sumus. Quorum consentiens suasionibus, cum eis perrexit ad Augustam, & eadem nocte juxta sanctum sepulcrum foris ecclesiam diem expectavit futurum. Mane autem facto, infra ecclesiam ad sepulcrum deductus, devote oravit, & antea amissum lumen oculorum, Dei gratia donante, recepit, levataque cruce, comitante cum eo magna multitudine populi, ad sanctam Mariam pervenit, & qualiter sit illuminatus, civibus suis ei testimonium dantibus, recitavit.

XVI.

[105] Quodam tempore, cum sanctus Episcopus ad synodum Ottonis Imperatoris, [disruptus, & claudus,] in h Ingilunheim congregatam, pergeret, quidam pauper de oppido Affelterbach, Rudpret vocatus, juxta viam ei conjunctus est, ilia sua de ventre prolapsa in loco umbilici portans in sinu suo: cumque ea aperto sinu Episcopo ostenderet, præcepit ei denarium dari, & dixit illi: In pace Dei perge, qui non multo post tempore meliorari de die in diem cœpit, & sanato ventre de prædicta infirmitate liberatus est. Postea autem idem ipse claudus factus est, ita ut nisi scamellis sustentatus, ambulare [non] potuisset; utilitate etiam dextræ manus in lineamentis totus privatus est. Hac infirmitate cum quatuor annis detentus mansisset, desideravit venire ad sepulcrum sancti Udalrici, & comparavit ceram, quam secum ad sepulcrum deferret: comparata autem cera, virtus ei in sustentaculis baculorum, dimissis scamellis, ambulandi concessa est. Illuc autem taliter cum perveniret, manus ejus & genua sanitati restituta, munia sua receperunt, ita ut idem homo sine sustentaculis erectus, gradiens tripudiando rediret.

XVII & XVIII.

[106] De regno etiam Lotharii i quidam Lutericus, qui multo tempore luce oculorum caruit, ad sanctum sepulcrum venit, [cæcus,] & orationibus peractis clarum visum recepit.

Clericus quidam, qui in Augusta civitate studio discendi sæpe inter scholares morabatur, cum ad propinquos suos reverteretur, [mutus,] mutus effectus est; cumque ab eis ad sepulcrum sanctum deductus fuisset, emissis de ore suo duobus denariis super sepulcrum, loquelam, quam amisit, recepit.

XIX.

[107] Cæcus quidam, cum valde parvulo ductore ad sanctum locum hyemali tempore studuit pergere, [alter cæcus, sanantur.] qui cum Smutturam k fluvium transgrederetur, & ad longum rivulum, de fonticulis congregatum, super viam decurrentem, veniret, ductor ejus ei auxilium præbere non potuit, sed de frigore & lassitudine defectis viribus, cecidit. Cæcus autem, ductore cadente; magna cura & tristitia per decursum rivuli cum baculo undique palpando ambulavit, & magna voce clamando ad sanctam Mariam & sanctam Afram, & ad sanctum servum Dei Udalricum, adjutorium & misericordiam sibi dari intenta mente flagitavit: cumque sic palpando & clamando pene usque ad finem rivuli perveniret, Dei donante clementia, subito apertis oculis, lumen aspexit, & regrediens, ductorem suum levavit, & usque ad sanctum sepulcrum, omnipotentem Deum & Sanctos ejus laudando, portavit, ibique manifeste clericis & omnibus præsentibus, quæ ei in via acciderant, recitavit.

ANNOTATA.

a An betulaneo, a betula, seu betulla? quæ est arbor satis vulgaris, cortice candidissimo, a Romanis, ut fertur, e Gallia in Italiam delata, fascibus, præferri solitis magistratui, conficiendis accommoda. Belgice dicitur berken-boom.

b Mansionarii sunt canonici residentes, ad distinctionem forensium, qui non resident. Hic videtur debere ea vox sumi pro custode, seu ædituo ædis sacræ, ut colligitur ex sensu.

c Id est, pistor panis primarii, Germanice semelbek.

d Popinga, Propinga, al. Popfinga, vulgo Popfingen, oppidum Germaniæ in Suevia, in tractu Riess, ad fluvium Eger.

e Tradit Cangius, hoc vetitum fuisse in concilio Nannetensi apud Hincmarum.

f Oppidum est vel pagus in Bavaria, vulgo Eiting, haud procul a Frisinga, ad fluvium Schwaiam.

g Al. Messinga, pagus nomine Messing, jacet in Bavaria ad fluvium Schwartam.

h Duabus, ut minus, synodis Ingelheimensibus interfuit S. Udalricus; nempe posteriori, de qua supra in vita cap. 10, habitæ 972; & priori, de qua meminit Frodoardus in Chron. ad annum 948, VII Idus Junii.

i Contigit hoc ante an. 987, quia Lotharius regno Galliæ & vita cessit 986.

k Amnis est in Suevia, vulgo Schmutter, in Danubium desinens prope Dunawertiam.

CAPUT II.
Reliqua S. Udalrici miracula.

XX.

Fuit quædam matrona in Francorum provincia prædives & nobilis, [Obsessa a dæmone,] quæ arrepta a diabolo nimie laborabat. Ad cujus arreptionem quinque Episcopi cum aliis plurimis convenerunt: qui cum diabolum orationibus & conjurationibus arctarent, ut obsessum corpus dimitteret, clamans & ejulans dixit; Nisi aliquid de rebus Episcopi Udalrici huc venerit, propter vestrum præceptum, possessum vas non dimitto. Cumque iterum atque iterum eadem responsa iteraret, æstimare cœperunt, ut legatos ad Augustam mitterent, ut aliquid acquirerent de rebus Episcopi. Interim vero cum hæc inter se arbitrarentur, clamavit diabolus per os matronæ: Væ mihi, væ mihi, hic in vicinitate est presbyter unus, qui habet humerale a, quod fuit præfati Episcopi: quamvis non sponte, sed Deo jubente, nominavit presbyterum & locum ubi habitavit. Cumque accersitus presbyter, cum humerali veniret, antequam domum intraret, dæmon dixit: Væ væ! nunc venit humerale Episcopi. His dictis, clamando & dolendo, corpus matronæ valde fatigatum reliquit. Interrogatus autem presbyter, unde ei humerale veniret, respondens dixit, Episcopus aliquando ad regale colloquium pergendo, ad nostram ecclesiam venit, & nos sibi Missam cantare rogavit; cumque alba nos indui sine humerali velle videret, dixit: Ubi est vestrum humerale? Cui ego respondi, non habeo humerale. Tunc ille istud humerale jussit mihi donari. Matrona autem a dæmonio liberata, & sensui sanitatique restituta, tota vestimenta sua, quibus eo die induebatur, cum caligis & calceamentis ad sepulcrum sancti Udalrici per nuncios misit, quibus etiam præcepit, ut ibi nunciarent, qualiter Domino concedente per b ejus merita est liberata. Wicfredus, ejusdem loci præpositus, qui etiam & custos ecclesiæ eo tempore mansit, de froco ejusdem matronæ dalmaticam fieri, & alia ejus vestimenta, sicut congruum fuit ad Dei servitium, composuit, ut hoc signum misericordiæ Dei frequentius posteris in recordatione maneret.

XXI.

[109] In regione Sclavorum c, filius Wolezlawi d Ducis invaletudinem incidit, [æger Ducis Bohemiæ filius,] & in tantam infirmitatem deductus est, ut pater ejus & mater ceterique præsentes amici, præsentem vitam eum ulterius habere posse desperarent. Cumque pater in his angustiis versaretur, admonitus est de matre pueri & de aliis, quibus notum fuit, quam multipliciter multi per merita sancti Udalrici de diversis angustiis liberati essent, continuo votum vovit, si filius ejus ad vitam rediret, ut missis legatis sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus visitaret. Eodem vero die filius Ducis conversus ad vitam, consolationem patri non minimam obtulit. Qui cognoscens misericordiam Dei in filio, nuncios statim mittere & votum ejus implere studuit. Qui venientes ad sepulcrum, obtulerunt V libras argenti, & aureos quam plurimos, & de cera, quantum unus fortis saumarius e portare potuit. Mater f etiam pueri seorsum aureorum denariorum bonam partem pro filio misit. Legati etiam altare sanctæ Mariæ cum auro & aliis oblationibus, sicut eis præceptum est, devote visitaverunt, similiter & altare sanctæ Afræ, & narraverunt pro qua re missi sunt, dicentes, antequam ipsi exirent de sua provincia, ut filium Domini sui ambulantem & sanum dimitterent.

XXII.

[110] Alio quoque tempore quidam dux Wandalorum g, Misicho nomine, cum sagitta toxicata in brachio vulneratus est. Qui cum sentiret sese veneno nocivo esse percussum, [alius sagitta venenata ictus,] & sibi imminere mortis interitum eadem hora putaret, cum magna fide & constantia votum vovit, ut brachium argenteum cum manu, quantocius potuisset, ad sanctum Udalricum mittere non differret. Qui statim post votum relevatus a periculo, ad domum suam rediit, & brachium, secundum suum votum componere præcepit. Cumque fabri brachium fabricare cœpissent, & manum in eo fingerent, dux continuo de imminenti periculo liberatus, surrexit, Deum laudans, qui eum per merita sui sancti Episcopi de mortis periculo liberavit, votum suum perficiens, mittendo brachium cum manu ad Viri sancti sepulcrum.

XXIII.

[111] Quædam mulier de Curiensi Rhætia h, relicto proprio marito, cuidam viro de pago Albegeuue, [energumena,] Durinc vocato, in matrimonium juncta est; cumque cum illo aliquantulum temporis maneret; a dæmonio obsessa est, & ab eo nimie vexabatur. Quæ cum in multis sanctis locis liberationis suæ adjutorium quæreret & non inveniret, consilium accepit, ut ad sepulcrum sancti Episcopi Udalrici veniret, quod & fecit. Cumque appropinquaret Augustæ civitati, & ecclesiam sanctæ Afræ bene aspicere potuisset, clamans & fremens, cecidit in terram, & facta est quasi mortua. Præfatus autem Durinc cum comitantibus sibi, studuit levare eam, levata autem, reddito sensu, a dæmonio est liberata.

XXIV.

[112] Eleemosynaria i quædam Abrahami k, Frisingensis Episcopi civitatis, de villa, quæ dicitur Camera, cui maxilla pectori fuit inserta, & loquela in toto negata, [Muta, & variæ affecta,] cui etiam manus brachiis replicatæ & conglutinatæ erant, ut figuræ digitorum vix cognosci potuissent, cum veniret ad sanctum sepulcrum, & inde revertendo super pontem Lyci fluminis ambularet, quidam homo ei obvius venit, & interrogavit eam, unde pergeret: cui illa respondere non potuit, sed vertebat se inclinando ad ecclesiam sanctæ Afræ, ut ei monstraret, unde pergeret: cum autem se ad illum verteret, maxilla de pectore solvebatur, & loquela ei ad respondendum concessa est.

XXV.

[113] Quidam cæcus, cum perveniret cum ductore suo ad fluvium, qui dicitur Vindex, interrogavit eum, [cæcus, curantur.] si adhuc videre potuisset civitatem & monasterium l. Cumque audiret in proximo fuisse sanctum locum, abstrahere sibi fecit caligas & calceamenta, ut nudis illuc perveniret pedibus: ductor autem ejus, raptis calceamentis & aliis rebus ejus, furtive recessit ab eo; qui æstimans, ut pro aliqua necessitatis causa, oppidum juxta situm intraret, & statim sibi in adjutorium rediret; cumque diu expectaret, vociferando eum nominare cœpit, ut veniret. Interim etiam quæsivit zabernas m & calceamenta, & non invenit: tunc persensit a ductore suo se esse despoliatum, flendo & orando clamare cœpit ad sanctam Mariam matrem Domini, & ad S. Afram, & ad sanctum Udalricum, ut sibi aliquod consolationis supplementum eveniret. In hac cum prolixe afflictionis tribulatione laboraret, subito ignotum conspexit oculis lumen, & statim crucicula de viminibus facta, eumdem denotavit locum, & tunc lætus destinata visitavit loca, gratias omnipotenti Deo & Sanctis ejus agens pro perceptione luminis: cives autem de Houerchusa *, in eodem loco, ubi cruciculum monstratam invenerunt, majorem crucem pro signo posuerunt.

XXVI.

[114] Quodam tempore, cum populus undique concurreret ad Augustam, [submersus infans] in vigilia nativitatis sanctæ Mariæ, ut sanctum diem ibi solenniter celebrarent; quædam mulier inter alios cum puerulo suo parvulo studuit & illuc venire, ut illum ad sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus ibi præponderaret n pro sua sospitate. Cumque super pontem Vindicis carpento superpositum puerulum cum aliis rebus ducere voluisset, pro inæqualitate pontis carpento inclinato, puerulus cecidit in amnem, qui pro nimia illuvie vehementer elevatus, universis super eum meantibus exitium minitavit. Cumque mater tristissima, in perniciem sui in amnem post puerum cadere voluisset, & vix a circumstantibus comprehensa teneretur, populi in utraque parte fluminis in ripa festinaverunt in adjutorium infantis. Qui cum a nemine eorum adjuvari potuisset, flumine submersus, ab oculis omnium occultabatur. [ab apparente S. Udalrico matri vivus redditur] Mater autem ab amne vi abducta, & quantum possibile fuit consolatione recepta, flendo & lamentando adjutorium sanctissimæ Dei genitricis Mariæ imprimis quæsivit, & postea ad sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus, quas antea pro sospitate filii sui illuc referre decrevit, & eas pro requie animæ pueruli cum bona fide donavit. Sequenti vero nocte cum triste corpus mulieris sopor occuparet, quidam valde venerabilis senex in vestitu episcopali apparuit ei, dicens: Pœnitetne te, mulier, valde infantulus tuus? Quæ respondit, Etiam Domine. Cui ille, Mane diluculo, inquit, vade ad fluvium, & ubi ultima vice in amne videretur, quære eum in ripa fluminis inter frutices. Quæ expergefacta, venturum cras vix exspectans, cum adjuvantibus sibi, ripam fluminis adiit, & secundum verbum sancti Viri infantem suum sanum & incolumem invenit. Tunc læta Deum laudans rediit, & rem gestam in civitate & ubique publice recitavit.

XXVII:

[115] Quidam vero homo juxta Danubium, cum cunctus populus sua sponte natalitium sancti Udalrici solenniter celebraret, [Festum S Udalrici profanans, punitur.] fœnum cum rastellis congregavit in cumulos, diem sanctum spernendo. Qui cum altera die cum plaustris veniret, ut hoc in fœnarium suum duceret, exterius formosum invenit, cum autem bidenti ligno interius tangeret, totum in favillas immutatum invenit, & diem sanctum, quem antea celebrare non voluit, postea præ timore contemnere non audebat.

XXVIII.

[116] Eodem vero tempore ancilla cujusdam matronæ, Gerbire nuncupatæ, [alia punita & curata.] telum suum dum in texendo laboraret, subitus dolor cœpit contrahere manus ejus, quod cum lamentando aliis diceret, responderunt ei: Depone textile ferrum, quia pro reatu hodierni operis hic labor tibi accidit: quæ vix manibus de ferro absolutis lectum intravit. Cumque ibi requiem non haberet præ contractione manuum, conservæ ejus nunciaverunt dominæ suæ: illa vero præcepit, ut mane diluculo duceretur pro liberatione sua ad sepulcrum sancti Udalrici. Cumque in itinere lassæ, circa horam nonam in planicie Lechfeldici campi ad reficienda corpora consedissent, dolor cœpit minui in manibus laborantis, ita ut, antequam de ipso loco surgerent, usui prioris rectitudinis redderentur. Quæ tunc lætæ pervenerunt ad prædestinatum locum; & inde in civitatem ad ecclesiam sanctæ Mariæ genitricis Dei post Vesperam venientes, hæc sicuti gesta sunt, nobis annunciaverunt, & lætæ ad propria redierunt.

XXIX.

[117] Nobilis o quædam matrona de Burgundionum provincia, dum decrevisset pergere ad Augustam civitatem causa orationis, [Claudus,] quemdam claudum eleemosynarium præcepit comitari secum, cujus caballum duobus ministris suis commendavit, ut pedes ejus, sicuti mos est pergentibus, ferro munirent. Qui fraudulenter pedes caballi cum clavis vulneraverunt, ne delator eorum in itinere actuum suorum pro fidelitate Dominæ suæ, sicut solitus erat, maneret. Dixeruntque claudo, Caballus tuus claudicat, & ideo hic te necesse est remanere. Quibus claudus respondens, dixit, Quamvis caballus claudicet, tamen non consentio hic me remanere; qui omnia potest Deus omnipotens, etiam me valet, sicut sibi placet, ad loca perducere destinata. Cumque cum aliis pergere cœpisset, sano & apto caballo ad Augustam pervenit. Cumque ibi ad sepulcrum sancti Udalrici devotam orationem prolongaret, & firma fide pro sospitate sua clementiam Dei imploraret, in præsentia multorum, sanitati redditus est. Hoc videntes præfati homines, qui impedire iter ejus in caballo voluerunt, ceciderunt terratenus, confitentes clericis ceterisque, qui in præsentia aderant, delicta sua, veniam postulantes, quod eum claudum impedire voluerunt, ne perveniret ad locum, ubi Dominus per merita sancti Udalrici eum sanare dignatus est. Et accepta pœnitentia, secuti sunt claudum sanatum, crucem portantem, uterque saxum tantæ magnitudinis portans, quantum levare potuit, usque in ecclesiam sanctæ Dei genitricis Mariæ, quæ est sita in civitate, ibique peccata sua lamentabantur multum, cum lacrymis veniam postulantes. Cumque hoc signum in præsentia omnium recitatum fuisset; clerici, Te Deum laudamus; & populi, Kyrie eleison cantantes, gratias & laudes Deo referebant.

XXX.

[118] Quidam homo juvenis, cujusdam filius Comitis, tanta infirmitate est detentus, ut nec in lecto, [infirmus.] nisi ab aliis adminiculatus, in aliud se vertere potuisset latus, nec cibum multo tempore valeret accipere, nisi paucis oblatis refocillaretur. Cum vero immani laborre fatigaretur, a fidelibus suis in lecto ad sepulcrum sancti Udalrici deductus est, oblationibus oblatis lacrymabiliter ibi misericordiam deprecatus est. Cumque eum in lecto ad sanctam Mariam portare cœpissent, in medietate viæ cœpit rogare portantes, ut deponeretur ad ambulandum. Qui non credentes, eum posse ambulare, noluerunt deponere. Ad portam vero civitatis iterum rogavit, ut deponeretur, dicens se posse ambulare, qui iterum ei non consenserunt. Ad gradus vero atrii ecclesiæ cum perveniret, in nomine Dei omnipotentis omnes in commune flagitavit, ut, deposito lecto, eum ambulare dimitterent. Ipsi vero in fide hæsitantes, petitioni ejus assensum non dederunt. Ille autem cognovit infirmitatem ab eo esse separatam, & virtutem nutu Dei concessam, exilivit de lectulo, & inde strenuo gressu ad ecclesiam pervenit, & sospes ad propria rediit. [Epilogus de multitudine ac varietate miraculorum.] Hæc pauca prælibata miracula sufficiant studiosis ad bona exempla lectoribus, ita ut etiam tardis & segnibus nimii nausii * fastidium non inculcent. Quomodo si cœpero cuncta beneficia adeuntibus ad sepulcrum sancti Udalrici & inde revertentibus, vel juxta sepulcrum infirmis atque debilibus a Deo concessa, sigillatim enumerare, nullius adjutorio, nisi solius Dei, qui omnia potest, possum perficere. In tantum namque multiplicia sunt, ut sensibilitas humanæ agilitatis dinumerare ea non possit. Quia quibusdam, post vota devote peracta, illuc cum oblationibus veniendi, statim in laribus suis donata sunt; quibusdam, in itinere adhuc longe positis; quibusdam illuc appropinquantibus; quibusdam illuc pervenientibus; quibusdam inde redeuntibus; compendiose adimpleta sunt. Quorum auditus bono rumore non solum propinquas, verum etiam longe sitas regiones advolavit, quod frequens frequentia adventantium undique populorum, sæpissime manifestat; indicans in istis locis in suis regionibus multa magnalia Dei per merita sancti Udalrici facta, quorum vera cognitio nos propter nostras necessitates ad ista loca veniendum incitavit. His auditis, eja nos, qui inquilini hujus ecclesiæ sumus, & tanti Patroni faciem sæpissime vidimus, & ejus doctrinam benedictionemque sæpissime accepimus, & in eo optima exempla conspeximus; & nunc in retributionem ejus bonorum operum assidua miracula & diversa signa in liberatione multorum videmus & audimus; cur non expergiscimur, & tædium nostri desidii * non deponimus? Eum vero de quo loquimur, quantum, Deo donante, possumus, imitantes, ejus adjutorio iter rectitudinis ineamus, per quod pervenire mereamur ad eum, qui in tribus personis in divinitatis æqualitate, unus, incommutabilis, omnipotens Deus permanet sine fine, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita dicitur, quia sacrificaturorum humeris imponitur, vulgo amictus.

b Videtur vox ista hic sumi pro veste ex panno subtiliori, frocus seu floccus nominato, quia ex floccis componitur. Littera b, paullo inferius in textu est removenda, ut respondeat voci frocus.

c In Bohemia videlicet.

d Boleslaum interpretatur Velserus, cognomento Pium, Bohemiæ principem, cui Boleslaus cæcus filius fuit, uxor Hemma. Vide Dubravium lib. 6.

e Id est, equus sarcinarius, Germanice saumrotz. Observat Velserus ex Dubravio, Ænea sylvio, Hist. Bohem., ecclesias viginti condidisse ac dicasse Boleslaum.

f

Fuit ea, Hemma, de qua, lit. d; quam distingue ab alia Hemma, uxore Ludovici II, quæ exprimitur in donario, visi solito in ecclesia Cathedrali Augustana, hisce versibus notato:

Hanc zonam Regina nitens pulcherrima Hemma,
Witgario tribuit, sacro spiramine plenum.

Cum enim Witgarius, Augustanus Episcopus, teste Reginone, obierit anno 887 juxta Velserum (pro quo anno in editione Reginonis, alterius manu reperiosubstitutum annum sequentem) jam liquet, Hemmam hanc ab illa longe diversam esse.

g Id est Polonorum, quorum Dux Misico, al. Michovio, Miesca, Miesco, & Miezislaus, ultimus Ducum hujus gentis, primus Christianam religionem in eam intulit, suasu uxoris suæ Dubravæ, Boleslai (de quo supra lit. d) sororis. Obiit autem 992 ex Ditmari lib. 4. Addit Velserus, Polonicos scriptores signare an. 999.

h Ita dicta Rhætia recens, ab urbe sua præcipua Curia, vulgo Coire; continens occidentalem tantum partem Rhætiæ propriæ, & Grizonum nomine appellatur.

i Per eleemosynariam, hic stipendiariam intellige, seu potius eam, cui eleemosyna dabatur; & confirmatur id ex num. 116 infra.

k Abraham, Ep. Frisingensis obiit an. 992. Vide Hundii Metropol. Salisb.

l Cum Mabilione per monasterium hic intellige ecclesiam S. Afræ, tunc clericis parentem, postea vero monachis Benedictinis ab anno 1012.

m Zaberna est capsa vel armariolum. Exempla sunt apud Cangium.

n Cum oblationibus præponderare, est ceram offerre ejusdem cum puerulo ponderis.

o Monet post Velserum Mabilio, ea, quæ sequuntur, in duobus exemplaribus desiderari

* al. Oberhausen.

* pro nauseæ.

* pro desidiæ.

APPENDIX
Inventio & Translatio corporis S. Udalrici.
Ex editione Velseri & Surii, cum Ms. codice collata.

Udalricus Episc. Augustanus (S.)

BHL Number: 8367, 8368

EX MSS.

CAPUT I.
Corpus Sancti quæsitum & inventum non sine miraculis.

Anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXIII, Indictione prima, XVI Kal. Julii, circa horam nonam, [Monasterio & Ecclesia S. Udalrici combustis,] cum nimius esset æstus, fabrica quædam, in valle posita, vicinas domos, & inde omnes officinas, tandem claustrum & ecclesiam sancti Udalrici & sanctæ Afræ mira celeritare in favillas redegit, ita ut proxima cœna nec panis ad victum superesset, nec tugurium, in quo proxima nocte fratres quiescerent. Dispersi ergo per civitatem fratres, præ nimia afflictione spiritus tædebat eos vivere, donec resumptis viribus, domicilia cœperunt ædificare, in quibus ad divinum servitium & ad cultum religionis peragendum, se pro posse receperunt. Sepulcrum etiam beati Udalrici trabibus desuper cadentibus confractum, & a sanctissimo ipsius corpore vacuum, inventum est, nisi quod quatuor tabulæ, sicut solent fieri in loculis mortuorum, aromaticum habentes odorem, ibidem repertæ sunt. Unde opinamur, quod in illis reconditum fuisset sacratissimum corpus ejus, quando a seculo decessit. Pro eo igitur, quod non est inventum corpus ejus in sepulcro, dubietas magna cœpit oriri, & mœror maximus tenuit animos omnium. Ex præcepto autem & consilio Hartuigi a Episcopi, quæsitum est corpus beati Udalrici pene per duas septimanas, & inventa est specus murata quadris lapidibus, & sub illa, alia specus murata, minor tamen superiore, & utraque tamen erat vacua, quæ res auxit dubietatem & mœrorem, adeo ut plerique dicerent, corpus beati Udalrici in illo loco non haberi. Tandem quando placuit sancto Confessori, in anniversaria nocte sancti patris sui Hupaldi voluit revelari, in tertia videlicet specu murata, quæ & minima & sub duabus superioribus erat.

[2] [quæritur corpus Sancti] Cessatum est igitur usque ad diem S. Laurentii, in quo ad præceptum memorati Episcopi vocato Præposito S. Georgii & aliis religiosis, & clausis ecclesiæ januis inducti sunt biblii b & cæmentarii, confessione & flagellis c curati: per totum igitur diem laboraverunt, ut locum mundarent, & lapides quadros admodum magnos de illa magna profunditate ejicerent, & vix imminente nocte opus compleverunt. Quid ibi miraculi Dominus per merita sui Confessoris ostenderit, operæ pretium scribere est. Cum lapidem quadrum miræ magnitudinis cæmentarii ad superiora funibus traxissent, funibus ruptis, lapis ipse ruit super quemdam bonæ indolis adolescentem, nomine Cunradum, in inferioribus stantem, & eum ita prostravit, ut jam non solum mortuum, sed etiam per membra & per articulos totum dissipatum & confractum crederes. Heinricus, qui tunc prior cœnobii erat, & alii religiosi, ad pedes sancti Udalrici in fovea stantes, & psalmis operam dantes, mente consternati sunt, & omne consilium penitus ab eis recessit. Porro viri, qui in superioribus stabant, præcipites saltus in foveam dederunt, ut jam non vivo corpori, ut sperabant, sed exanimi & colliso per membra, subvenirent. Mira dicturus sum, avulso lapide adolescens quasi in extasi vivus invenitur, ac de terra sublatus sanus & incolumis, cum pausare aliquantulum juberetur, ipse indefessus ad opus rediit, & mœrorem gaudio commutavit. Benedictus Deus, qui est in secula.

[3] [& invenitur.] Ipsa die Episcopus solo pane & aqua contentus, rei expectabat eventum. Imminente autem nocte, purgatis omnibus, & aditu patefacto ad sepulcrum, vocatus venit cum paucis in ecclesiam. Episcopus sacris vestibus indutus, cum magna reverentia nudis pedibus dimissus est in foveam, & ibi stans super sanctum sepulcrum, oratu Prioris cœnobii, sub anathemate interdixit, ne quis furtim de tantis quippiam subtraheret reliquiis. Inventum est igitur corpus sanctissimi Confessoris, super aurum & topazion pretiosum, cum quibusdam particulis pontificalium induviarum, necdum vetustate consumptarum, & in dextro latere ad caput, pixis argentea, admodum nitens in sacello holoserico, & in pixide (ut quidam dicebant) sanguis Domini & alia sancta continebantur. Inventa est etiam cistella serata, admodum magna, quæ omnia plena erant & referta reliquiis Sanctorum. Corpus igitur beati Udalrici cum universis reliquiis ostro involutum, in gestatorio ligneo reclusum est, donec aliud gestatorium cupreum ex toto firmum factum est, in quo sanctissimum corpus diligenter est reconditum, pixide argentea ad caput posita cum ceteris reliquiis. In ipso sepulcro Episcopus os quoddam de costa sancti Confessoris temere surripuit, & in frusta comminutum, indecenter pro reliquiis marsupio imposuit. Per omnia etiam animo immutatus, valde infestus loco extitit, & quod reliquiarum sancti Udalrici pro sua voluntate compos existere non potuit, congregatione sanctæ Afræ vehementer renitente, persecutionem magnam adversus locum movit, unde & Dominus eum eodem anno d vita privavit, sicut in consequentibus patebit.

[4] Quidam Udalscalci famulus, præpositi majoris ecclesiæ, [Reliquiarum surreptio in uno] qui postmodum Episcopus e factus est, a quo & hoc ipsum, quod narramus, audivimus, vidit beatum Udalricum in visu, quasi turbatum & ira commotum. Cui inquit; O sancte Udalrice, quid causæ extitit, quod sic in mœrore & non in vultus tui hilaritate videris? Ad hæc beatus Udalricus; Super Episcopo illo, qui os de costa mea arroganter comminuit, & cum aliis reliquiis corporis mei temere & indigne egit, moveor, & movebor, & tamdiu divinitati conquerar, donec ipse pœnas exsolvet. Non multo post, cum sanus & incolumis esset, subito arreptus febribus, infra paucos dies defunctus est: & post mortem viris religiosis sæpius apparuit, exponens quali judicio subderetur, & quibus tormentis afficeretur, pro eo, quod in sanctum Udalricum peccavit, & locum ipsius ac fratres sæpius infestavit, frequenter monens & rogans, ut ab ipsis indulgentiam consequi posset. Qui fratres, intuitu misericordiæ, sicut pro inimicis jubemur orare, sæpius veniam optant, & pro ipso preces fundunt.

[5] Libet etiam inserere, quod Præposito sancti Georgii in ipsa inventione corporis sanctissimi, [atque altero punita.] ut ipse nobis testatus est, accidit. Dum sibi ignotum foret in adjutorio & testimonio esse prædictæ inventioni sancti Confessoris, omni desiderio æstuabat, ut majorem digitum pedis pio quodam subtraheret furto, & fratres sui, eodem desiderio laborantes, sacculum holosericum, in quo reconderet easdem reliquias, sibi præstabant. Igitur dimissus in foveam & ruinam passus, suum articulum in pollice pedis, secundum quod ipse sancto Udalrico voluit furto subtrahere, magnum passus dolorem confregit, unde ipse hodie, sicut asserit, debilitatus est. Marsupium etiam, quod habuit, clam collo dependens, palam amisit, unde adeo verecundatus est, quod pene doloris oblitus est.

[6] Non sunt tamen fraudati a desiderio suo idem Præpositus & venerabiles sui fratres, [Concursus ad reliquias.] quia de sacrosanctis cineribus, & dentem unum fratres cœnobii sancti Udalrici pro reliquiis contulerunt. Interim longe lateque fama percrebuit, corpus sancti Udalrici inventum, & cœperunt extruere & dedicare ecclesias & altaria in honore ipsius, quibus etiam de sacrosanctis reliquiis, quantum ausi sunt prædicti fratres cœnobii, intuitu charitatis dispertiti sunt. Concursus etiam tam de longinquis quam de vicinis locis tantus factus est, ut dictu sit incredibile f. Præter illa etiam, quæ in occulto facta sunt miracula per merita sanctissimi Confessoris, quorum non est æstimatio; plurima sunt, quæ in publico sunt celebrata, quorum aliqua digna duximus paginæ commendare.

[7] In vigilia Assumptionis sanctæ Dei genitricis Mariæ, [Mulier, in aquas demersa, non submersa.] dum diversi sexus, ætatis & conditionis homines in ecclesiam sancti Udalrici confluerent, mulier quædam ex regione Noricorum, sacrificium sancto Confessori oblatura venit in pontem Lyci, qui tunc temporis adeo succreverat, & ab alveo suo tam valida inundatione se diffuderat, ut omnibus sive hominibus sive jumentis in ipso venientibus, non nisi interitum minaretur. Prædicta ergo mulier, a turba concurrente impulsa, cecidit de ponte, eo videlicet loco, quo fluvius profundissimus & vehementissimus erat. Mox omnium clamor tollitur ad sidera, pedites & equites discendunt juxta alveum, rei finem præstolantes. Sed miro modo & dictu mirabile, ex virtute Altissimi & meritis sanctissimi Confessoris, a superiori ponte usque ad inferiorem (quibus interest fere milliarii spatium) ipsa mulier deducta, ita sana & incolumis in arena quievit; ut nullum corporis vel rerum, sed & sacrificii g, quod in manibus ferebat, pateretur dispendium. Testata est advenientibus, sibi beatum Udalricum in aquis visum, se suaque usque ad littus deduxisse. Interea tota pene ruit civitas ad spectaculum, mulieremque primo cum laudibus ad sanctum deducunt Udalricum, deinde ad matricem ecclesiam, benedicentes Deum, qui est gloriosus in Sanctis suis.

[8] [Frequentia infirmorum ad sepulcrum.] Circa tumulum venerandi Patris credi non potest quanti infirmi, quanti præcipue energumeni jacuerint, ita ut aliquod suæ miseriæ remedium consequi possent. Nam si universa velim stylo perstringere, quæ per merita beati Udalri frequenter Dominus operatur, nimietas forte pareret fastidium, quia numquam deerit copia narrandi; semper enim illius sepulcrum novis mirabilibus fœcundatur, nec deest gratiæ impertitor, si adest exquisitor in veritate. Illa ergo tantum, quæ videntur in publico celebrari, posteritati commendanda sunt, ne, ut diximus, offensam tædii incurramus.

[9] [Dæmoniacæ liberatur.] Catervatim per singulos dies ecclesiam beati Udalrici populorum turmis adeuntibus, homines variis languoribus detenti, pariter cum illis inferuntur. Ex illis ergo quædam mulier arreptitia, dum prolixæ orationi ferventius intenderet, sopore deprimitur, cruorque de naribus prorupit. Ille igitur ab initio homicida, ostendit se ipsum esse, qui primo suasit terram fraterno sanguine pollui: neque enim hic sine sanguinis effusione a plasmate Dei recessit. Evigilans autem mulier, clamare nititur, sed vox ejus quodam secreto dolore intercipitur. Accurrunt igitur turbæ, jamque morituram æstimant, sed subito per merita B. Udalrici ab omni molestia corporis & animæ liberatam conspiciunt. Mirantur itaque potentiam Confessoris beatissimi, quam specialiter adversus immundos spiritus exercet, quoniam & ipsi meritis ejus se vehementer affligi proclamant. Istum credimus & speramus nostris subvenire animabus contra spirituales nequitias, cum corruptibile hoc carnis deposuerimus indumentum. Verum ut talis nostra spes augeatur, aliquid de hujuscemodi rebus breviter intimare curabimus.

ANNOTATA.

a Sedere cœpit 1167, desiit 1184, teste Bruschio.

b Biblius hic videtur significare latomum, vel eum, qui lapides loco movet. Biblia enim denotant machinam bellicam jaculatoriam. Hinc fortasse biblius, dicitur ille, qui simili instrumento lapides eruit, ut suadet textus.

c Editus habet, confessione & pœnitentia; quibus nempe peccata sua expiaverant, antequam opus aggrederentur.

d Anno nimirum vertente, inquit Velserus.

e Electus XXVI Januarii 1184, obiit Kal. Julii anno 1202, ut Bruschius in Epp. Augustanis.

f Suspicatur Velserus, hæc recentiora esse, addita superiori scriptioni; observans, in Ms. codice nullum secutum fuisse miraculum; in edito autem, secuta; cum illa, quæ supra vitæ incerti auctoris subjecta sunt, tum alia quoque intermixta, quæ huc adscripsisse se dicit; & varie hinc inde collecta, non eodem tempore scripta videntur.

g Sacrificium, pro votis, Sancto offerendis.

CAPUT II.
Recensentur alia quædam miracula.

Erat in pago, Uttenbura dicto, temporibus felicis memoriæ Ruperti a Abbatis, quidam dæmoniacus, [Dæmoniacus,] qui universa fratrum commissa in eodem loco commanentium, quodam occulto Dei judicio prædicto Abbati revelabat: siquidem & ipse Abbas quadam potenti virtute imperabat dæmonibus. Quadam ergo die, dum prædictus dæmoniacus mitius se haberet, & altera die juxta solitum torqueretur, ille beatus Abbas, ubi heri fuerit, percunctabatur. At ille, in orientalem, inquit, regionem properavimus, quemdam de corpore exeuntem, & innumeris obrutum flagitiis, excipere volentes, sed Udalricus Augustensis Antistes & Vitus b Lucanus, qui discurrunt per omnem terram, magnum nobis impedimentum in acquirendis animabus facientes; etiam hunc, monachali habitu per quemdam religiosum investientes, nostræ subtraxerunt potestati. Hoc, quia pie credenti nihil obest, sed magis fidem & spem in Deum & Sanctum ejus auget; in fine signorum, quæ uno & eodem anno Dominicæ Incarnationis MCXLV facta sunt, annotavimus; quia & ipsum veraci relatione ab iis, qui audierant & viderant, agnovimus. De iis ergo, quæ dicta vel dicenda sunt, nullus dubietatis anfractus cuiquam in corde resideat, quoniam auditus & visus nos minime fefellit.

[11] Libet etiam huic operi inserere, quod uno dierum illorum, [mulieres duæ spiritibus immundis liberantur,] quando tantæ virtutes ad sepulcrum B. Udalrici factæ sunt, duæ mulieres, a spiritibus immundis afflictæ, ultra solitum confusis clamoribus ecclesiam replebant: unde colligi poterat, quod ipsarum redemptio instabat. Etenim turbis attentius orationi vacantibus, sonitu c, qualem supra designavimus, duabus vicibus circa laquearia templi exoritur, & mulieres a maligno possessore eripiuntur. Interea talis timor ac tremor omnes in ecclesia consistentes obtinuit, ut dictu sit incredibile. Porro extra ecclesiam manentibus, mirabile visum est prodigium. Cernebant namque supra tumbam Confessoris Christi quasi circulum apertum, circulum videlicet rubei, & postmodum crocei coloris, & de circulo aquilam magnarum alarum in partes orientis properantem. Sed quid hoc fuerit, nobis non licet definire: viderint ipsi, qui merita B. Udalrici vilipendunt, quantus apud Deum habeatur, cujus cineribus talis honor cælitus defertur.

[12] [Psal. 65] Judicia tua abyssus multa, o clementissime Deus, & quis agnoscet ea? Ibi humana excluditur prudentia, ubi divina sapientia omnem creaturam ineffabili & incomprehensibili gubernat prudentia. Sunt enim quædam indicia sive dispensationes divinæ, humanis sensibus absconditæ, & quamvis occultæ, tamen nulli dubium, quin justæ, unde magis laudari, quam temere, imo periculose, investigare debent. Hæc autem ideo prælibavimus, quia narraturi sumus rem mirandam, rem stupendam, rem inauditam nostris temporibus, in qua illud Prophetæ potest agnosci, Terribilis Dominus in consiliis super filios hominum.

[13] Erat in pago, Riedlingen d dicto, quædam puella, quæ sub æstivo tempore, [Puella bis a diabolo arrepta, bis liberata.] ut mos est rusticorum, ad colligendam mentam, montes sylvasque petiit. Habebat autem in comitatu plerosque servulos & ancillas, prædictæ rei gratia secum conviantes. Et ecce vir quidam nudus, ac toto corpore niger, horrendusque aspectu, ut nihil aliud videretur nisi diabolus, de proxima egreditur sylva, pileum capite gestans. Qui ex omnibus arripiens per capillos memoratam puellam, iter unde venit, repedavit. At illa præ magnitudine doloris incurrens oblivionem mentis, dum nesciret, quid faceret, tandem miseratione divina recordatur, quod mancipium esset B. Udalrici, & hac solummodo voce proclamat: O sancte Udalrice! Tum ferus ductor, heu me! inquit, quoniam ad invocationem tanti nominis, furorem in te meum minime valeo exercere. Hæc dixit, & relicta puella nusquam comparuit. O quanta beatissimi præsulis Udalrici sanctitas, ad cujus invocationem nominis ita nequitiæ contremiscunt spirituales! Hic est tui laboris fructus, o electe Dei palmes, Udalrice, quoniam mansisti in vite, quæ est Christus, unde & opera, quæ ipse fecit & tu facis, & majora horum facis. Et quia honor tuus redundat ad Dominum, quid in prædicto miraculo egeris, plenius exequemur. Igitur memorata puella ad domum reversa, illo quidem die nil molestiæ pertulit, altera vero die locuta est aliena, tertia die a dæmone cœpit vexari. Ecce hæc sunt judicia, quæ superius diximus inscrutabilia. Quis enim inde audeat disputare, quod puella pridem erepta, iterato in potestatem dæmonis cessit? Ad sepulcrum ergo beati Udalrici festinato deducitur, ut subveniat miseræ, quam & antea misericorditer liberavit. Ubi dum sero cogeretur templum egredi, illa cum magna animi contritione caput sub pallium altaris occultans, Non egrediar, inquit, donec misericordiam B. Udalrici experiar. Et protinus per auras, instar cujusdam horrendi spiraminis, egressus est humani generis inimicus.

[14] [Solennis gratiarum actio.] Alia quoque miracula quam plurima, circa hos dies facta perhibentur, quæ ideo calamo non sunt illustrata, quia certiori adstipulatione illa non agnovimus. Igitur clerus & populus Augustensis exiit a matrice ecclesia cum crucibus & lætaniis, ad referendum grates Salvatori nostro Jesu Christo, & ejus almifico confessori Udalrico. Testati sunt autem Augustanæ civitatis seniores, processionem se talem numquam vidisse, vel auditu didicisse, in qua tanta cleri ac populi multitudo convenerit. Verum congregatio sanctæ Afræ obviam illis processit cum decenti apparatu; pariterque intrant ecclesiam, & sic tota illa dies in Dei laudibus expenditur.

[15] Anno e Dominicæ Incarnationis MCXLIV, præsidente Abbate Udalscalco f, ecclesia beatorum Udalrici & Afræ multis divinæ gratiæ illustrata est beneficiis, [Miracula alia,] pro quibus testimonio non eget nostri styli officium, dum non solum Augustensis provinciæ, sed & totius Germaniæ populi, qui supersunt nostræ ætatis, horum meminerint. De illis ergo pauca narrabimus, ut omnes noverint, quam sacer sit iste locus; in quo tantæ virtutes exuberant.

[16] Inter catervas hominum, ex diversis regionibus ad memoriam venerandi patris Udalrici confluentium, [Clauda,] clauda quædam affuit paupercula, quæ recto incessu carebat, & vix baculi sustentaculo iter aliquo modo carpebat. Hæc fere totius diei spatium, spe recuperandæ salutis, juxta mausoleum B. Udalrici sola decumbebat: sole autem jam ad occasum vergente, cum omnes limen templi cogerentur egredi, illa quasi frustranda foret patrocinio B. Udalrici, ingemiscens, quid faceret, ignorabat. Tandem altiori usa consilio, baculum arripit acriter, & in gyro tumbam Confessoris Christi peragrat, quasi tanti mercedem laboris exoptans. Vincit ergo clementissimum Confessorem magna fides mulierculæ, & protinus sanitatem integerrimam consecuta est.

[17] Extitit quædam mulier de Dachosen, a maligno spiritu nimium fatigata, [arreptitia,] quæ cum vicinis ad ecclesiam B. Udalrici veniens, tota die illa voces dabat ineptas. Certum enim habebat, qui voces per illam emittebat, quod eum magno tormento ab obsessa propellendus foret. Maximum namque tormentum spiritus immundi patiuntur, cum eos deferre coguntur, quorum vexatione pascuntur. Igitur evoluto magno diei spatio, mulier arreptitia per merita B. Udalrici salvatur, & grates ei referuntur, qui sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum.

[18] Erat quidam languidus in civitate Augusta, qui non potuit venire de domo, [languidus,] nisi portaretur in gestatorio, infirmitatis exigente molestia. Hic ad ecclesiam beati Udalrici delatus, ante sepulcrum ipsius in modum crucis, sub spe, quæ non confundit, exponitur. Interim, ipso orante pro incommodo, quo laborabat, adest virtus divina, & obtinentibus meritis beatissimi Præsulis, in momento est sanitati restitutus. Surgit denique & repentinam in semetipso virtutem admirans, benedixit Deum, qui in Sanctis suis est mirabilis.

[19] Supervenerat universali ecclesiæ veneranda dies Cathedræ sancti Petri, [duæ mulieres mutæ,] in qua utriusque sexus & ætatis ad ecclesiam B. Udalrici innumerabiles irruunt turbæ, miraculorum gloria invitatæ. Erat enim quasi commercium nundinarum per integrum fere annum in civitate Augusta, undique adventantibus populis, propter famam miraculorum, quæ fines totius Galliæ & Italiæ resperserat. In præfata itaque die ad memoriam Confessoris Christi, veniunt duæ mulieres, quarum singulæ a muto vexabantur dæmonio, & pro illis enixius turbæ invocant gratiam Redemptoris. Nec mora, urgentibus meritis beatissimi Antistitis, exeunt dæmonia, & omnes in commune grates referunt Salvatori. Calumnientur nunc, si possunt, Scribæ & Pharisæi, quod Jesus in Beelzebub, principe dæmoniorum, ejiciat demonia, & viderint; in qua potestate servus ejus beatissimus Udalricus, trabea carnis absolutus, hæc ejecerit.

[20] [duæ item cæcæ,] Nam ut magis erubescant infideles, eadem die illuminatæ sunt duæ mulieres, quarum una cæca fuerat a nativitate. Causabantur enim, quod a seculo non esset auditum, quia quis aperuerit oculos cæci nati, nisi Christus: Udalricus hoc potuit, potuit autem per Christum. Altera die, [aliæ duæ dæmoniacæ,] duæ mulieres a malignis spiritibus obsessæ, sepulcrum Confessoris Christi expetunt una fide parique devotione. Et ecce, juxta fidem ipsarum actum est: nam misericordia Redemptoris per meritum alumni sui Udalrici, & illas a potestate spirituum immundorum eripuit, & vasa munda Spiritui sancto effecit. Erat autem una illarum de oppido, quod vulgo Bobingen; altera de vico, qui Silembach vocatur. Et mirum in modum, dum una ex eis liberatur, inauditus fragor circa tabulas ecclesiæ generatur, omnesque intra septa templi consistentes, nimio timore percelluntur. Judicium hoc miseriæ, imo nequitiæ suæ dederunt spiritus nequam, qui dum nocete moliuntur, & cum in pœnis hominum delectentur, ipsi sine intermissione cruciantur, vinculis igneis reservandi in diem magni judicii Dei.

[21] [febricitantes, ac rabido morsu laborantes,] Contulit denique mira Dei providentia per Sancti sui merita & aliud ægris medicamen corporibus. Nam graviter febribus laborantes, a rabidisque offensi canibus, si ex calice, qui in sarcophago supra sacrum divi Patroni pectusculum inventus est, devote biberint, sanctum Udalricum cordialiter oraverint, misericorditer eis sanitatis gratiam conferri consuetum est: nec non peregrinari volentibus tutamen utriusque hominis collatum multoties compertum est.

[22] [& parturientes, liberantur.] Postremo & miseris mulierculis, partu laborantibus, remedium sanctum conferre Præsulem, exploratum est sæpissime. Eædem namque lethifere pariendo deficientes, ac omni humano destitutæ auxilio, mox ut prædicto ex calice biberint, seu vinum calici prius infusum acceperint, benigne tantis a periculis liberantur. Atque cum varias propter causas secundina pellicula non exeundo parturientes dite suppresserit, & ad mortales coangustaverit molestias, eodem potu misericorditer curantur, & omni incolumitati illico restituuntur. Concessum est denique huic sancto Pontifici & alia quam maxima a Deo prærogativa contra offensivos glirium incursus. [Pulsi & enecti glires.] In toto namque territorio, quod inter Vindam & Lycum fluvios situm est, nullum umquam vivum permanere posse, manifestissime comprobatum est, quod meritis gloriosi Pontificis impetratum esse, nulli fit dubium. Sæpius enim a nonnullis curiosis, Sancti potius tentatoribus, experientia inventum est, ut quam cito ultra præfatos deportati fuere fluvios, illico fuisse mortuos, & hoc in toto communi territorio.

[25] Est vero & alia, quasi miraculosa contra prædictos subventio glires, [De terra S. Udalrici contra glires.] in toto pene orbe promulgata g. Terra namque (quæ sancti Udalrici dici consuevit) in qua sanctum ejus corpus mediantibus sacris vestibus, quæ omnes inconsumptæ, omnique sine læsione cum eo inventæ fuerunt, humatum fuit; si cui fidelium donata, ab eoque digne, ut Sanctorum Dei reliquias decet, venerata fuerit, mox omnes, acsi pestem fugientes, habitationem relinquunt, & eidem nequaquam deinceps appropinquare audent. Hæc toties ubique terrarum vera esse inventa sunt, ut numerum excedere videantur. Nonnumquam etiam complures proprias relinquere voluerunt habitationes, seu igni cremare, propter maximam prædictorum infestinationem animalium, qui, prænominata acquisita terra, devote eam venerantes, auxilium Dei omnipotentis per meritum sui Confessoris impetratum sensere, adeo ut, eorum deinceps nullus approximare audere visus sit domibus. Nec non aliquando tanta eorum multitudo mortua est inventa, ut te lectorem, si in hoc veritatem proferre conarer, incredulum reddere timerem. Ad hanc vero impetrandam gratiam, plurimum profecit, cum quis se, solum per vitam suam, annali obligavit censu, ac eleemosynas aliaque pia opera, in laudem & honorem sancti Pontificis est largitus. Nec tamen aliquem moveat, si non semper, nec omnibus eamdem largiatur Omnipotens subventionem. Nonnumquam enim possessas semel non derelinquere videntur mansiones, quod ex occultis talium hominum demeritis, vel ex divina sic disponente providentia evenire credendum est. Nec mirum, nec Sancto debet esse detractivum, cum non omnes apud aliorum sepulcra Sanctorum & loca sanari videmus, nec omnia inde tolli morborum genera, sed his tantum præstari incolumitatem, qui bonis operibus se dignos reddiderunt. Nulli igitur inde detrahendi sumenda est occasio, si frivole judicantis non vult incurrere censuram.

[26] Atque hæc quidem sunt ex edito codice a Velsero vulgata, [Additur miraculis jam prolatis] atque apud Surium impressa miracula. Porro monet idem Velserus, pleraque ex prioribus illis, quæ vitæ prægressæ incerti Auctoris subnexa sunt, intermixta iis fuisse, sed perverso ordine sibi ea iterare non placuisse. Facere non possum, quin huc ex Velsero, tamquam epimetri loco, transscribam miraculum unum ex Chronico Pauli Langii, Monachi Bozaviensis; edito apud Joannem Pistorium inter illustres Germaniæ historicos veteres, narrationis materiem prægrediente hac inscriptione: Ex Chronicis Doringorum excerpta, habeturque ibi pag. 775.

[27] Anno Domini MLXV Luduicus Saltator h, [aliud miraculum,] filius Luduici cum barba i, secundus Comes Doringorum, interfecit Fridericum Comitem Palatinum, fundatorem monasterii Gosetzen, qui habitabat in castro Schipplitz, proter uxorem suam venustissimam, quam amabat, Adelheidam. Deinde aliquibus interjectis de pœnitentia dictorum Ludovici & Adelheidæ, quam & postea matrimonio sibi junxerat, aliisque, quæ omitto brevitatis causa, sic pergit: Ceterum, cur Luduicus Saltator nuncupetur, causam dicunt, quod instantia Adelberti, Archipræsulis Bremensis, qui occisi germanus fuerat, ipse Luduicus captus sit, & ab Henrico Imperatore, in castro Gibelstein, in turri quadam biennio custodiæ mancipatus, tandem semel ob recreationem ad superiora turris positus, voto S. Udalrico facto, per fenestram in Salam usque saltaverit, indeque enatans; in Sangerhausen veniens, Dominum suum, in rei memoriam ibidem ecclesiam pulcram in honorem dicti Sancti construxerit.

[28] [quod & confirmatur.] Hujus historiæ veritas ulterius confirmari potest ex Historia Erphesfordensi anonymi scriptoris de Landgraviis Thuringiæ cap. 15, in hæc verba: Anno Domini MLXX, Archiepiscopus Bremensis, frater Friderici, Comitis Palatini Saxoniæ, interfecti a Ludovico, Comite Thuringiæ, & alii cognati & amici, super morte ejus dolentes, querelas Regi Romanorum Heinrico IV de Ludovico Comite Thuringiæ offerunt; qui jussu Regis per insidias captus, in castro Gebichenstein absque mancipatione cippi per biennium custoditur & detentus est. Ibique interemptus fuisset, si non suffragiis B. Udalrici [evasisset] cui voluit basilicam ædificare in Sangirhausen, civitate fratris sui Beringeri. Nam audiens, se non posse evadere mortem, per famulum scilicet, qui Episcopum respexit, ordinavit, ut duos equos certa hora prope Salam fluvium adduceret. Qui cum vidit expletum, per famulum, mox de cœnaculo ejusdem castri se ipsum cum veste ampla, qua fuit indutus, vento intrante, in Salam præcipitavit, & sic liberatus discessit.

ANNOTATA.

a Bruschius de Monast. Germ. hunc Sanctum vocat, & electum dicit anno 1104, mortuum 1145, ætatis anno 120. Ubi de illo plura. Apud Mabilionem in Annal. Bened. tom. 5 pag. 472, vocatur Robertus seu Rupertus, vir eximiæ sanctimoniæ.

b Ferunt Acta SS. Viti & Sociorum, corpora eorum in Lucania esse condita a Florentia ad fluvium Silarum, in loco, qui dicitur Marianus. Vide tom. 2 Junii, pag. 1015. Antiquiores & probatiores Martyrologi, Pugiles hosce Siciliæ adscribunt, nulla de Lucania facta mentione. Consule Observationem Sollerii ad Martyrologium Usuardinum die XV Junii.

c Notat Velserus hic, multis indiciis fieri credibile, ordinem in his miraculis esse perturbatum; atque istud credit collocandum infra, num. 20; in quo fragoris hujusmodi fit mentio.

d Est Ridlingen in Suevia ad Danubium prope Wertam. Pagus alius, vulgo Riedlingen jacet apud eumdem Danubiū, leucis aliquod ab Ulma.

e Monet Velserus, apparere hic esse principium alterius commentationis.

f Ponit Bruschius de Monast., electionem ejus 1126, obitum 1151, cum elogio.

g Inter alia hujusce generis, in historiis Sanctorum obvia, illud imprimis singulare, quod de S. Hieremiæ sepulcro refert Martyrologium Romanum; ad quod sepulcrum fideles (ut refert S. Epiphanius) supplicare consueverunt, indeque sumpto pulvere, aspidum morsibus medentur.

h Natus est juxta Chronicon Langii anno 1040. Topographia monasterii Gositzensis, teste eodem Langio, vult, hunc fuisse non Fridericum seniorem, & fundatorem istius loci, sed ejus filium.

i Ita dictus, quia longam barbam nutriebat, teste Historia Erphesfordensi de Landgraviis Thuringiæ apud Pistorium, cap. 12.

DE S. PROCOPIO ABBATE CONFESS.
PRAGÆ IN BOHEMIA.

AN. MLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Procopius Abbas Conf. in Bohemia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus sacer, reliquiæ, translatio, dies annuæ festivitatis ac mortis.

Gloriosus Christi confessor & abbas Procopius, non martyr (qualis a Menardo perperam vocatur in suo Martyrologio, Kal. Aprilis) a Greveno ita annuntiatur: In Bohemia S. Procopii abbatis & confessoris. [Cultus sacer ex Martyrologiis;] Greveno consonat editio Lubeco-Coloniensis eodem die, de qua vide præfationem Martyrologii Usuardini. Inter festa propria archidiœcesis. Pragensis, annua S. Procopii memoria recolitur solenni ritu duplicis primæ classis cum Octava, adjecta ibidem hac propria oratione: Plenam in nobis, æterne Salvador, tuæ virtutis operare medelam, ut qui præclara B. Procopii, Confessoris tui, merita veneramur, ipsius adjuti suffragiis, a cunctis animarum nostrarum languoribus liberemur. Subsequuntur lectiones propriæ, quas huc transcribere non duco operæ pretium. Easdem Bohemiæ sanctæ inseruit Bohuslaus Balbinus noster.

[2] Porro in diœcesi Olmucensi S. Procopius celebratur ritu duplici. [celebris ejus memoria in Bohemiæ] Veneratio ejus per regnum Bohemiæ longe lateque est pervulgata, adeo quidem, ut laudatus mox Balbinus scripserit sequentia ad præsens institutum: Multæ per Bohemiam ecclesiæ S. Procopii nomine appellantur. Celebris est in minore urbe Pragensi, quam in suo nomine dedicari S. Procopius per quietem, Sulislao & Dobromilæ conjugibus anno MCCXIII apparens, jussit, ab ejus domus limine Pragam esse vocatam, & primam hanc domum Pragæ stetisse affirmans. Eam igitur domum in ecclesiam pii conjuges convertere, & Daniel II, Episcopus Pragensis, Przemylao Ottogaro I Rege cum proceribus præsente consecravit. Ejus sacrum corpus in cœnobio Sazavensi, quod tum raros aut nullos habebat cultores, delitescens, anno MDLXXXVIII, XXVIII Maii Pragam translatum est. Intulit in tumulum in ecclesia collegiata omnium Sanctorum in arce Pragensi Martinus, Archiepiscopus Pragensis, solennibus ceremoniis, præsente Rudolpho secundo Imperatore cum numerosissima procerum corona. Sed jam ante aliquot secula S. Procopii solennes reliquias habebat ecclesia metropolitana Pragensis: unde in ejus Martyrologio sic legimus: Quarto Nonas Julii canonizatio S. Procopii abbatis & confessoris, patroni regni Bohemiæ, miræ sanctitatis viri; cujus brachium habetur in ecclesia Pragensi. Ita ille.

[3] Crugerius noster in opere, quod inscribitur Pulveres sacri, [tamquam Patroni;] ad diem IV Julii, occasione canonizationis S. Procopii, a qua in pertexendis ejusdem Sancti præconiis exordium ducit, sic loquitur: Ab ea porro canonizatione cœptus est solennius coli in Bohemia, tamquam universalis regni patronus, & ejusdem brachium Pragensi tum tantum Cathedrali ecclesiæ extraditum est a Benedictinis, ut velut augusto pignore toti orbi strictius obligaretur illa ecclesia, & regnum illo defensionis membro fortius defenderetur. Atque hæc quidem de S. Procopii cultu. Ad reliquias ejus ac venerabile corporis depositum, [ejus reliquiæ, ac translatio,] quod attinet; jam tum ex incidenti, ut vocant, nonnulla de hoc argumento prælibavimus ratione cultus sacri. Prædicta aliquantulum illustrari poterunt ex iis, quæ ex præfato Crugerio subnectimus. Locutus igitur de brachio paucula, quæ citavimus, sic deinde pergit; in hæc verba: Ceterum reliquum corpus remansit Sazavæ in templo monasterii, ac perrexit ingentibus miraculis ibidem coruscare. Aliquorum in suo Chronico recordatur Hagecus, adjutus utique veterrima Legenda. Sed abbreviavit se circa hæc prodigia manus Dei sub Zisskiana disturbia, imprimis ob hæresim, deinde etiam ob barbariem, quam in hanc ipsam ecclesiam ac accolas Benedictinos, ferro ac flamma exercuerunt hætetici Bohemi. Abinde tamen annis CLX & ultra, inhonorum quamvis, sacrum cadaver Sazavæ quietem continuavit: donec illud Martinus II Archiepiscopus levandum e veteri tumulo judicavit, & Rudolphus, paris numeri Cæsar & Rex, ad omnes Sanctos in regium sacellum transferri imperavit. Contigit prima disturbatio sub annum Domini MCCCCXXI probabiliter. Alterius translationis nempe solennitatem vidit ad finem suum prælapsum seculum.

[4] [ossiculum oderiserum.] R. P. F. Josephus Dietrich, monasterii B. V. Einzidlensis apud Tigurinos monachus professus, litteris mense Octobri, anno 1673 datis, inter alias, quas pro Sanctis submisit, observationes, de S. Procopii particula ita meminit: Die I Aprilis celebramus festum S. Procopii abbatis, Ordinis S. Benedicti, de quo & Bucelinus agit, de quo habemus ossiculum unius circiter palmi longitudine, quod semper spirat supernaturalem suavissimum odorem, ab iis solum perceptum, quorum conscientias non accusat mortale peccatum, quod probavit longa experientia, & peregrinorum in hoc fidem facientium confessio. Est nos penes, typis cusus anno 1679, Catalogus SS. Reliquiarum Carlsteinensium, quæ a Carolo IV, patre patriæ, magno studio, nec minore pietatis zelo, conquisitæ, & in arce regia Carlsteina, sacello S. Crucis, seu regiæ coronæ, per duo & amplius secula reconditæ, ac demum anno 1645, die XX Augusti, ex mandato Ferdinandi III gloriosæ memoriæ ad sanctam Metropolitanam Pragensem ecclesiam translatæ, in sacello S. Wenceslas, ad altare majus, in arca elegantissimi operis, eo ordine, quo hic exprimitur, asservantur: sequuntur suo quæque ordine reliquiæ, atque in capsula ossea memoratur contineri præter alias aliorum Sanctorum partes insignes, pars quoque insignis S. Procopii abbatis. In alia classe prælibati catalogi fit mentio de brachio S. Procopii, an hujus nostri, an alterius, non divino.

[5] Sed nunc ad miracula, quibus Sanctus noster, [Miracula patrata] tam vivus, quam mortuus claruit, progrediatur oratio. Sunt enimvero numero multa, ac dignitate præstantia, prout intelligi dabitur e vita, in qua postmodum sigillatim ea proferemus. Apposite Trithemius libro 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 315 sic statuit; Procopius qualis quantusque fuerit, multorum miraculorum ostensione declaravit, de quibus in gestis ejus, O lector, poteris informari. Præter hæc, aliud miraculum delibo ex Dubravii libro 7 historiæ Bohemicæ, ex quo illud etiam Mabilio inseruit Actis Bened. sec. VI part. 2, pag. 48: Igitur cognoscens Procopius, frustra secretum a se, fugamque hominum quæri, occultandi sui finem fecit, ac paullo post suæ sectæ assectatores in contubernium contrahens, sacra cum illis & munus vigiliarum, precumque & jejuniorum obivit; tametsi nihil in juventa ægrius, quam famem toleraret. Ob quam rem præside Breunoviensi aliquando indignante, atque id agente, ut abductum in agrum, jejunare propter cibi inopiam usque ad horam præstitutam cogeret, Procopius famelicus, conspecta arbore corno, suspirare intimis pectoribus, conquerique de hyeme incipit, per quam videlicet fieret, quo minus id temporis corna esui matura reperiret. Induit subito ad suspitia ejus arbor & folia & fructus, convertitque rei novitate in se omnium oculos. Sed & Procopium mirabantur tam avide in oblatos fructus invadentem. Atque ab eo tempore indulgentius in continuandis jejuniis est habitus, donec processu temporis & ætatis rabidam orexim, consilio atque ratione summoveret, abstinentiamque denceps sic coleret, ut illius exemplum se ipsum aliis præberet. Non solum autem superstes, verum etiam in sepulcro dormiens, multa & præclara edebat miracula. Intera undenam acceptum sit hoc miraculum, fugio quærere, fidem ejus relinquens penes dictum auctorem.

[6] Nec sane ab instituto nostro abhorrent, quæ de corporis Procopiani, [ac res miræ;] tametsi absentis ac loco disjuncti virtute, prædictus Crugerius Sacris suis cineribus inspersit, dum narrat, Etiam sacro cadevere absente, præsentiam maledictionis Procopianæ palpabilibus pœnis & infortuniis, mali possessores ditionum monasterii sensisse. Sunt, inquit, in scriniis meis adnotatæ familiæ, e quibus aliæ pauperiem extremam incurrerunt; aliæ detrimenta in visu passæ sunt; quædam post se proles nullas reliquerunt; frequentius ex his nonnulli, pedibus casu fractis, incedere nequiverunt. Hoc mirissimum, quod, postquam non ita pridem quispiam fecit, ut videbatur, satis, sed non, ut ita dicam, ad materiam satissime, infortunio pari involutus sit.

[7] Ceterum ad canonizationem … juverunt plurimum beneficia, [patrocinium] per ipsum e cælo indigis præstita, per quæ nimirum constitit implorantibus, cujus apud Deum Patronus, & solennissimus beneficator Procopius esset potentiæ, & in impetrando efficaciæ. Tum modicis periodis interpositis, sic pergit: Ostendit se ipse Procopius .. cælestem auxiliatorem sub annum Domini MCCLX, maxime, quando depugnanti regis Ottogari exercitui in Hungaria contra infinitam Cumanorum Tartarorumque multitudinem una cum SS. Wenceslao, Adelberto, ac quinque Martyribus Benedictinis, suppetiarius apparuit, & a probabili excidio ac occisione, gentem Bohemam eliberavit. Nempe perieramus, numero nimis impares; & licet Ottogarus victor plerumque & triumphator duceret, tamen occidissemus: ducenta prope millia barbari excesserant, nostri vix XX millia numerabant.

[8] [victoria probatum,] Sed hæc auxiliatorum manus cælo allata, ut ex Hagecano epinicio clarum est (aspectabiles fuere omnes insinuati Cælites in aëre) barbarorum Cumanorum præcipue, & qui eos advocaverant in auxilium Hungarorum, occisionem & ingentes acervos cadaverum effecerunt. Ingentis asserti Dubravius ac Hagecus ex Pulckawa fere coævo, vel non multum distante auctore, sunt assertores. Et hoc ipsum versu elegante expresserunt Patres societatis Jesu Clementini, quando Ferdinando III, primum Pragæ coronato, ex historiis Bohemicis desumpta materia magnifice applauserunt.

[9] [testatum,] Quid, quod ipse Ottogarus, Bohemiæ rex, ad Alexandrum Romanum Pontificem, hujus nominis IV, præfato anno 1260, die VIII Octobris Praga epistolam dederit, qua longe gloriosissimam, Dei exercituum favore, nec non sospitantibus jam memoratis Bohemici regni Patronis, ab hostibus immanitate barbaris, ac multitudine prope innumerabilibus, partam victoriam significat. Epistolam illam Chronicis suis Bohemicis inseruit, & latino sermone donatam publici juris fecit Bohuslaus Balbinus jam allatus, tomo 2, citans pro ea Ms. Codicem capitularis ecclesiæ Pragensis.

[10] [& expositum.] Adde, quod in eadem epistola Ottogarus dictus exponat apparitionem seu ecstasim, in qua vir nobilis & devotus, omnimodis fide dignus, Joannes miles, filius Swoislai, cum in domo propria ægrotaret, fertur vidisse dictos patronos, & victoriam, adspirante cælo, deportatam, numeris absolutam omnibus & adjunctis, quæ loco jam assignato videri possunt. [Imperium in dæmones & picas;] Mirabili quoque in stygios hostes imperio valuisse nostrum Sanctum, prout etiam in picas, auctor est Balbinus sæpe nominatus: Dæmones malos, inquit, sic in officio continebat, ut saxa arare cogerentur, cujus laboris dæmoniaci, hodieque in petris prope ejus antrum supersunt vestigia, & arationes, quas ipse vidi. Illud etiam mirum, picas orationi suæ obstrepentes, abire jussisse, neque umquam amplius in ea vicinia comparere. Ita ille, nullum adducens testem.

[11] [festum;] Quemadmodum de anno, quo Sanctus noster vitam hanc mortalem cum immortali commutavit, tam inter rerum Bohemicarum scriptores, quam alios, qui gesta Procopiana ex instituto tradiderunt, satis convenit, congruenter apographo nostro, excessisse ipsum e vivis, vel anno Christi 1053, vel circa, referentes; ita de die, quo corporis compage solutus est, dissentiunt. Vita apud Surium & Mabilionem, eam consignat Kalendis Aprilis. Quam sequuntur Bucelinus & Menardus. In vitæ compendio Ms. e codice Cartusiæ Coloniensis, quod plane concordat cum compendio monasterii Salvatoris Ultrajectini, de quo postea dicitur Procopius migrasse ad Christum VIII Idus Julii. Idem Bucelinus eodem die ipsum enuntiat, qua, inquit, ab Olomucensibus ob spectatissimam sacri corporis translationem, festivitas ejus solenniter celebratur. Menardus agit etiam de eo, die 2 Julii, ut qui tunc sanctorum Confessorum sodalitio adscriptus sit; cum tamen quarto Nonas Julii id contigisse, aliunde satis constet. Quid plura? Res eo redit, ut, teste Mabilione in Observationibus præviis vitæ Procopianæ, Variis diebus in variis Martyrologiis festivitas Procopii celebretur. Perperam scribit Gononus, monachus Cælestinus, in Notis ad vitam & sententias Patrum Occidentis: De eo Procopio Martyrologium Romanum cum Baronio Kal. Aprilis, cum ne vel syllaba ibidem de S. Procopio reperiatur.

[12] Quæritur nunc de die obitus. Mabilio statuit, Præferri debere videri vitæ prolixioris auctorem, [dies obitus non 1 Aprilis,] cui consentiunt Menardus aliique Benedictinorum fastorum scriptores, atque adeo censet probabilius ipsum obiisse Kalendis Aprilis, secutus diem vitæ, a Surio editæ; cum, ut dicit idem auctor, B. Procopii vitam ex codice Ms., prout antiquitus exarata fuit, ei habere non licuerit, coactusque fuerit aliis subsidiis destitutus, proferre eam, quam ex Ms. codice partim ex annalibus Bohemorum a Nicolao Salio Pragensi consarcinatam adoptavit Surius ad diem IV Julii.

[13] Sed in exemplaribus nostris quatuor Mss., de quibus paulo post, [sed 25 Martii.] dies dicti obitus signatur VIII Kal. Aprilis; quorum fide ducti, putamus verosimilius hunc esse verum ac genuinum diem mortis. Et quid si antiquitus in exemplari, quod sequi se aiebat Mabilio, etiam dies illa expressa fuerit, VIII Kal. Aprilis, qui postea, extrito fortasse numero VIII, transierit in Kalendas Aprilis. Requiescit corpus S. Procopii Pragæ in medio ecclesiæ omnium Sanctorum in arce, elato ejus sepulcro, & instrato pretioso panno rubeo. Supra extenditur machina lignea, multis columellis innixa, dispositis per intercolumnia statuis. Atque in primo quidem loco post altare, hoc est in conspectu celebrantis, S. Procopii; tum SS. Viti, Norberti, Ludmillæ, Sigismundi, Joannis Nepomuceni, Adalberti & Wenceslai, ut scripto notavit Janningus noster, qui ea vidit, Pragæ existens.

§ II. Apographum, quod hic damus; vitæ compendia ab aliis edita; Mss. nostra hic suppressa.

Producendum a nobis loco primo manuscriptum Pragense est, a Magistro Joanne Scholtz excerptum e codice, [De Ms. Pragensi,] cui titulus Sermones de Sanctis, nec non cum autographo ipso collatum, anno 1642 ad museum nostrum transmissum. Habet, cur ab antiquitate commendetur: quo nullum fortasse aliud vetustius proferas. Utpote quod a Scriptore, Sancti coævo, concinnatum sit. Quod Sancto convixerit, conficitur non tantum ex prologo, vitæ mox dandæ præfixo; non, ut quandoque fit, aliena manu postliminio adjecto, verum etiam, ab ipso Auctore contexto, in quo Auctor, captata Severi Episcopi, quem affatur, benevolentia, corrigendum ipsi commitit, quidquid de vita ac moribus S. Procopii dicturus est. Traditur is a Bohuslao Balbino parte altera Miscellan. dec. 1, lib. VI, part. 2 de Epp. Prag., sedisse annis 38, obiisse anno 1067, XII Decembris, vel juxta Pessinæ calculum, IX; quem & Sancto nostro exequias persolvisse, memorat Vita nostra cap. 3. Idem Severus, viri sanctissimi titulo decoratur ab dicto Balbino, qui etiam illius gesta descripsit. Verum, ut ad Ms. nostrum revertamur, partus est non unius scriptoris. Nam vitæ, a coævo Auctore usque ad narrationem de Sancti obitu continenter, ut puto, scriptæ, nonnulla aliunde adjecta fuisse, quæ postero tempore evenerunt, colligitur manifeste ex historia canonizationis, annis circiter 150 post Sancti obitum peractæ, ut narratur in Vita cap. 4.

[15] [vitæ compendiis,] De vitæ exemplaribus hæc occurrunt. In prima Surii editione nihil lego hac die de S. Procopio. Vitæ compendium, partim ex Annal. Bohemorum, partim ex antiquo Ms., collectioni Sanctorum inseruit Mosander, a qua transiit ad tertiam editionem Surii; & deinde ad Mabilionem in Act. Bened. sec. 6, part. 2, pag. 42. Si dicta vitæ compendia cum vita mox a nobis danda conferas, indicia invenies, unde judices, unum omnes redolere fontem. Stylus discrepat; qui, ut in compendiis fieri debet, apud Mosandrum contractior est, quam in nostro Ms.; quorum Auctores, ut refert Mabilio in Observationibus præviis ad vitam S. Procopii, melius hac in re consulturi fuissent rei litterariæ, si eam, prout in codice habebatur, posteritati commendassent. Miraculorum, post Sancti mortem patratorum, narratio brevior & contractior est apud Surium; in Ms. nostro prolixitas major & simplicitas; apud quem præterea nonnulla prætermissa sunt; nimirum Prologus Auctoris; visus cæcæ restitutus; exequiæ sancti Abbatis a Severo celebratæ, ut supra dictum fuit; ædituus a somno excitatus atque officii commonitus.

[16] [Mss. nostris;] Apographum, præter illud, quod dabimus, aliud habemus, vitæ epitomen complexum, ex Ms. Blauburensi pergameno in folio regali, Passionali sanctorum decimo exscriptum, & per Joannem Gamans studiose collatum 1648, ut in dicto apographo ad scripsit idem Gamansius. Cum hoc plurimum convenit exemplar aliud, ex Ms. Pragensi, designato ab eodem Joanne Gamansio, curatum describi a P. Joanne Rapt. van Hollandt, serenissimi Archiducis Leopoldi, olim Belgarum pro Rege Catholico Gubernatoris, arcanorum conscientiæ moderatore; missum die 19 Julii 1642 a Magistro Joanne Scholtz; quod in apographi involucro indicatur exstare in Ms. Blauburano. Denique ad manum quoque est apographum ex Ms. Ultrajectino Monasterii S. Salvatoris, quod, ut dixi, concordat cum compendio, a Mabilione vulgato. Sufficiet hic typis commisisse unum vitæ exemplar incerti Auctoris, de quo numero 14, ab eodem, ut præfatur ad lectorem, e Slavonico idiomate in Latinum conversum; quod qui norit, omnia alia norit, hic a nobis suppressa; adeo parum aut nihil illa continent, quod in dicto nostro exemplari non contineatur.

[17] [& Antiphonis propriis.] E Folio antiquæ impressionis, in lectiones pro horis canonicis distributo, excerpo antiphonas proprias ad Magnificat: Sancte Confessor & Patrone noster Procopi, pro cujus meritis Deum glorificamus, apud illum pro nobis te intercedere sentiamus. Alia sic habet: O Procopi, Confessor Christi gloriose, Patrone Bohemorum preciose, per tua sancta precamina, nostra, rogamus, dele peccamina. Memoratum exemplar impressum complectitur insuper historiam canonizationis, in quinque lectiones divisam, e cujus collatione cum apographo nostro, nonnulla in eodem correcta sunt; quod tamen ipsum jam dictum impressum exemplar male ponit canonizationem contigisse anno millesimo ducentesimo quarto Non. Julii; pro quo lege cum Vita mox danda, MCCIV, IV Non. Julii.

VITA
Auctore anonymo coævo,
ex Ms. Pragensi.

Procopius Abbas Conf. in Bohemia (S.)

BHL Number: 6952

EX MS.

PROLOGUS.

Domino, sanctissimo Severo, summi gratia Opificis, sanctæ Pragensis ecclesiæ, secundum utriusque hominis habitum, [Auctor tenuitatis suæ conscius] decentissimo Pontifici, ac suæ sanctitatis licet inutilis servus, sic in præsenti agere, quatenus futuræ beatitudinis mancipatum cum Sanctis valeat obtinere. Dum mentis meæ sagaciori speculatione sanctæ vestræ dignitatis excellentiam, & meæ personæ intueor indignitatem ac rusticitatem, ad præsumendum de vestra pia benignitate, Præsulum sanctissime, assurgere minus audeo. Siquidem parvitatem meam infra mensuram suam se debere continere, dignum tutumque æstimo, nec tam insignis reverentiæ Domino meam nugacitatem seu præsumptuosam fatuitatem verbo vel scripto ingerere. Sed quia tanta lege vis necessitatis constringitur, ut plerumque etiam difficilia & impossibilia imperet; ea utique, ratione dictante, & ego compellor extra me ire supra me, dum tantillus homuncio, tamque contemptibilis persona, vestræ sanctitatis excellentiæ, parvitatis meæ negotium exponere conor.

[2] Coactus siquidem crebra fratrum petitione historiam de vita & commiseratione beati Patris Procopii, [submittit hanc vitam censuræ Episcopi,] quamquam id vires meas scirem excedere, litterali serie contextam, vestræ serenitati præsentandam, dignum existimavi, justum & cautum fore perpendens, nihil me in hoc opere debere ex mea parvitate præsumere, quod non vestra prius fulciatur & roboretur auctoritate. Vel etiam ideo, quia ejusdem Patris vita vobis haud minus fuit cognita, qui sancti vestri præsulatus tempore, præsentis vitæ cursum feliciter duxit, & felicius ac laudabilius, divina favente clementia, consummavit, cujus etiam sepulturæ exequiis in persona vestra, pro exhibendo piæ humanitatis officio animæque suo Domino commendatione, interesse gratum habuistis.

[3] Humiliter igitur ac confidenter supplico, quatenus ejusdem opusculi textum, [particulari saltem cœnobio prælegendam,] utique Ecclesiastico usui, nec alibi nisi nostro tantum cœnobio necessarium vobis coram recitari faciatis. Et sicubi, quod facile imperitis evenire solet, rectitudinis lineam vel in materia, vel in dictatu excesserim; vestræ dignitatis censura ut corrigatur, & nostræ Congregationi, vestræ auctoritatis gratia, perpetuo retinendus commendetur, efflagito. Igitur tam obedientiæ debito, quam fraternæ caritatis astrictus vinculo, immoque vestræ sanctitatis ac benignitatis fultus patrocinio, in laudem & gloriam nominis Christi, ad commendandam tam mirifici viri memoriam, universis sanctæ Dei Ecclesiæ filiis, vitæ ejus meritum scire volentibus, totius materiæ hoc assumpsi exordium.

[4] [ad laudem Dei.] Omnis laudem psallat nostra monachorum concio, psallant rudes, psallant senes concordanti jubilo, Jesu Christo grates reddat omnis vacans otio; Jesu bone, Christe pie, nos rogamus tuere. Auge lumen nostri sensus, intellectum perfice, nil te sine quimus umquam nos per ipsos facere, vitam patris Procopii propagare tribue, prædictarum per sermonem tibi fiat gloria, par cum Patre cum Pneumate, laus & pietas inclyta, decus, salus, perpes honor, virtus omnifaria, nunc & semper & ubique pia benedictio. Cunctis horis & momentis gratiarum actio, qui salvare nos dignare per omnia secula.

ANTIQUI TITULI.


Incipit prologus ad Severum, Pragensem episcopum de vita sancti ac venerabilis Procopii, nostri Patroni.
Incipit proœmium de vita S. Procopii.
Item sequitur prologus ad lectores.
De vita ejus.
Incipiunt miracula S. Procopii.
De liberato homine a Spiritu immundo.
De muliere curata ab oculorum dolore.
De migratione Udalrici ducis hujus seculi.
De correptione cujusdam fratris, qui pro humanæ laudis appetitu, Missam non solito festivius celebravit.
De transitu beati viri Procopii.
Qualiter beati Procopii prophetia sit impleta.
De vocatione Viti abbatis de exilio.
De congelato flumine in media æstate.
De muliere liberata ab infirmitate.
De fure per præsentiam Viri Dei liberato.
De furibus, qui pœnitentia ducti, res sublatas reddiderunt.
Cujus mox Viri Dei verbo fur captus, res, quas tulerat, restituit.
De admonitione cujusdam mulieris, qualiter curari potuisset.
De muliere a cippo liberata.
De muliere sanitati reddita.
De aperitione canonizationis S. Procopii.

CAPUT I.
Procopiani nominis etymon; allocutio ad lectorem; Sancti natales; educatio, canonicatus, virtutes; aqua in vinum conversa; exstructum monasterium.

[Proœmium de etymo nominis.] Procopius dicitur, quasi procus pius a, eloquio litterali, sicut in sequentibus patet per effectum gestæ rei. Nam pietate suæ caritatis, procus pius fuit, sermone veritatis zelum gerens animarum propter eum, quem dilexit. Item ex Sclavonico nomine mutat sui nominis expositionem, quia in latino perfodiens nuncupatur. Nam & hoc concordat suis etiam factis, quando dracones sulcavit, fodiens cordis secreta, in quibus quidquid boni operis potuit seminare, rorem sancti Spiritus petunt suppliciter irrigare, ut fructus seminis posteris posset pullulare, demum sic eveniens, divinum auxilium ad suum & omnium adjutorium posset inclinare, & sic per incrementa & momenta dierum, incrementum fidei in suis exemplis & in aliis valeat confirmare; quod nunc patet, & patebit viam justitiæ sequentibus, & ex nunc viventibus per suos sequaces: fodit arva dura, quando corda dura zelo caritatis divinæ clementiæ suscitantur, & ibidem sani, debiles, senes, juvenes, & virgines confluunt. Nec est finis vel numerus ad sepulcrum currentium, prout currunt hodie, ad idem venientium, ut a morbo seminis mali vitiati valeant resurgere, nunc inveterati; per quod patet expositio nominis prænotati, quia prius corda dura tetigit modernorum, frangit sine vulnere doloris, fixit & transfodit, ut per auxilium divinæ clementiæ omnes sic curentur, ne insultu dæmonis aliqua parte sui vitientur.

[6] Benedicta sit pia sacrosanctæ Trinitatis & individuæ unitatis prædestinatio, [Prologus ad lectores.] ternam rerum machinam gubernans, quæ non personæ acceptionem, sed coronat bonæ voluntatis devotionem, ex omnigenis scilicet mundi tripartiti tribubus & linguis, unitatem corporis sanctæ matris Ecclesiæ conficiens, cujus gratia dictante & donante, qualiter in corporis vita, armatura Dei agonizans in Christo beatus Abbas Procopius perseveraverit, & quam optime initio suo finis concordaverit, licet imperito omnino stylo, tamen prout Auctor & Fons luminis inspirare dignatur, contemplationi fidelium seriatim tradam. Efflagito autem, ne quis, si quampiam incongruentis scrupulositatem litterationis indagaverit, ineruditioni meæ & temeritati imputet seu fastidiat, sed potius ignoscendo condescendat, quamquam siquidem stylus simplex & omni ex parte nullus sit prærogativis artis litteratoriæ; Deo tamen omniscio teste, historia veridica, de Sclavonicis litteris in latinitatem translata; cujus materiam succincte adorior explicare.

O felix, gaude Procopi sancte Patrone,
Immortale decus vitæ meruit tua virtus.
Clausus progrederis, fratres claustrumque tueris.
Aba benigne, loco Dominus quos collocat, ito.
Ipsorum præsto nunc & semper memor esto,
Orans pro cunctis, alme patrone, tuis b.

[7] Beatus Procopius, natione Bohemigena, ex ingenuis parentibus, [S. Procopii natales,] &, ut sibi ille sapientissimus Salomon optat; nec divitias nec paupertatem patientibus, sed mediocriter recteque viventibus ac Deum diligentibus, est procreatus. Cujus origo extat ex quodam territorio, cui nomen vulgariter est Chotim. Qui nimirum ab ipsis infantiæ rudimentis Deum, fontem vitæ, sitiens, & caduca quæque despiciens, magna meritorum prærogativa cœpit eminere, multis virtutibus sagaciter studuit fulgere. Incipiebat enim tunc inter coætaneos conversari, timorem Dei habere honorem parentibus deferre, lascivitatem declinare, ac in quantum possibile, tali adhuc erat ætati in corpore, motum, gestu, incessu foris ostendere, qualis habitus formabatur per Dei dispensationem intus in mente.

[8] [institutio literarum, canonicatus, virtutes,] Videntes autem hujus præclari genitores pueri, tantam gratiam Dei in eo rutilare, commendaverunt eum in castro Vissegrandensi Magistro liberalium litterarum studiis, ut eorum informatione cælestibus instrueretur disciplinis, ubi tunc temporis famosum studium Sclavonicæ linguæ vigebat. Ibique egregios magistrorum theoriæ quotidie carpebat fructus, cum verba, quæ in sacris codicibus legebat, mox in opera cum Dei adjutorio vertebat. Hac itaque tam laudabili conversatione, Canonici prædictæ urbis, beatum Procopium videntes incedere, ipsum, licet renuentem ex nimia humilitate, in ecclesia sancti Petri Apostolorum Principis, elegerunt in canonicum & ordinaverunt. Tum in prædicto officio constitutus, quantum perfectionem in se ipse ostenderit, longum est per singula enarrare. Non enim, ut alii canonici, commodum proprium quærebat, sed ab ecclesia die noctuque non recedebat. Jam summitatem illius Jacob scalæ, virtutum gradibus ascendendo tangebat, dum usque ad presbyterii dignitatem gradatim pervenerat. Ordinatus vero presbyter, qualiter se humiliaverit, & quam se laudabiliter rexerit, quam vita sua honesta fuerit, nullo putamus dicendum ore.

[9] [sacerdotium,] Nam omnes alii presbyteri hunc non canonicum putabant, sed monachum; jam enim Dominum imitabatur, jam Salvatorem audiebat aure cordis, sibi dicentem: Vade, vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & veni, sequere me. Interea in mentem suam venit, qualiter relinquens mundum, & ea, quæ mundi sunt, libere vacaret Deo; propositum suum divina revelatio admonuit, ut monachicæ conversationis habitum sumeret. Jamque propositum suum firmans, a quodam religioso monacho ordinem sancti Benedicti assumens, & ab eo diligenter instructus, secessit ad provinciam suam, non ut parentes suos videre vellet, sed ut eremi secretiorem locum expetens, Deum expedibiliter diligeret, ac secure laqueos satanæ evaderet.

[10] [vita solitaria.] Quæsivit plura per eremi apta monachorum loca; tandem pervenit ad quamdam speluncam, quam mille dæmonia obsederant; quam felix pater aliquo tempore inhabitavit, ibique, quibus se posset tueri, obstaculis virtutum constructis, contra canes vitiorum, & impetum spiritalium nequitiarum ac suggestionum, sagittas ad petram, quæ Christus est, orationibus, vigiliis, jejuniis allidens, viriliter pugnare cœpit. Prædicta siquidem spelunca a castro Kurzim * distat duabus leucis, quæ vocabulum a fluvio ibidem de subtus fluente, Sazava usitavit. Ubi dum ipse, a naufragio secularis tumultus liber, ac hominibus occultus, per multum tempus Dei indefessus agonizaret, pia divinitatis dispositio civitatem in monte positam, absondi, & lucernam sub modio minime latere posse, voluit.

[11] [Casu mirabili] Nam Summus opifex & speculator omnium secretorum, Udalricum Ducem hujus lucernæ lumen sic cernere concessit. Nam venandi gratia dum has alpes aggressus fuisset, contigit, ipsum præ nimia laboris fatigatione, suos sequaces una cum venatoribus & canibus reliquisse, & in eodem momento cervum, quem eodem die nusquam sibi viderat, occurrisse. Quem dum animatus agilitate sui corporis & cornipedis, quærens ultima, insequitur, ventum est ad locum, in quo nunc felix memoria beati Viri celebratur. In quo loco Vir Dei, dum post orationem, operi manuum vacaret, & ramos unius quercus pro necessitate cæderet, post tergum ejus cervus posthabitus saliit, vultumque contra vultum principis convertit, qui eum insequebatur; & suis pedibus compositis, se post Patrem sanctum collocavit. Quod mirum, statim Dux attonitus, divinæ gratiæ revelationem sentiens, arcum dimittens, quem vibraverat, chlamyde deposita, humo prostratus, quis & qualis esset, inquisibit.

[12] Sanctus autem Pater, ut erat pius, more columbino, [ad regimen manasticum destinatur.] alloquio blando & humili, sic respondit Principi: Indignus & peccator, servus tamen Dei sum, militans sub regula sancti Benedicti. Qui statim compunctus, salutaris confessionis & pœnitentiæ sibi consilium, cum magnis singultibus & suspiriis dari petivit. Quo peracto, secum deliherans, petit pium patrem & modestum salutis suæ provisorem, quatenus fratres ejusdem religionis sibi coadunaret. In cujus petitione Pater sanctus subsistens sub silentio, divinum auxilium sibi adesse postular, ut principis propositum compleret. Nec fit mora, sed [qui] præ æstu nimio quodammodo æstuabat, petit, ad sitim temperandam, a beato Viro alicujus potus copiam ad siris temperacula sibi ministrari.

[13] Qui nihil aliud reperiens, quid sibi opportunius ministraret, [Conversa in vinum aqua,] quam hanc aquam, quam suis usibus observabat, in parvo vase ministrat. Sed mirum in modum, signo crucis edito, aquæ liquor nobilissimi vini se adinstar commutavit. Quid mirum? ejus beneficio esse dignoscitur, qui Cana Galilææ hoc sua potentia in primordio signorum suorum ostendit. Stupefactus vero ibidem Dux, quod oculis suis viderat, & gustu probaverat, se totum offerens Deo, consilio beati Viri obedire pro omnibus peccatis suis spopondit. Nec fit mora. Vir sanctus dat formam, ut ecclesia in honorem Dei & Domini nostri Jesu Christi, & Matris ejus Virginis Mariæ & omnium Sanctorum, sub titulo beati Joannis Baptistæ fundaretur, fratrum consortium coadunaretur, victus quotidianus ministraretur.

[14] Qui obediens monitis & consilio pii Patris, ad propria rediens, [monasterii fundationem impetrat, cujus fit abbas;] consilio etiam suorum nobilium fultus, ecclesiam fundavit, fratrum consortium coadunavit, propriis bonis ecclesiam ditavit; beatum virum Procopium, protectorem & rectorem hujus domus in Abbatem ordinavit. Hæc autem ordinatio facta est post partum Virginis gloriosæ anno Domini MIX, temporibus Henrici Imperatoris secundi, qui post Ottonem tertium, regnum Romanorum gubernavit; anno sequenti, quo beatus Stephanus, Rex Ungariæ; claruit sub præfato Duce Bohemorum Udalrico.

[15] Cælesti itaque gratia dictante, crescebat adeo longe lateque per cuncta compita fama virtutum beati viri Procopii, [claret virtutibus;] multiplici sermone discurrens, ut ad ejus opinionem catervatim provinciæ ejusdem homines xenia offerrent, ipsiusque orationibus sese devote manciparent. Qui caritatis flagrantia plenus, hospitalitate pie præditus, prudentia sancta decenter ornatus, castimonia purus, humilitatis modestia providus, temperantia clarus, humidantia zeli fideique plenus, qui sermone prædicationis sanctæ pectora audientium, ut imber temporaneus opportuno tempore infusus, irrigabat, ac doctrinæ suæ vomere mentes utilissime reformabat. Pauperes denique tanta pietatis largitione sibi divinitus ingenita suscipiebat, tamque prona & læta famulatus solicitudine ministrabat, acsi manifestissime Christus adesset, ut omnes territorii, ejus industria, mendici atque pyfandi * pascerentur. Properabat equidem ad eum multitudo fidelium, habentes in desiderio animi sui, seculi litteris * renuntiare, secum fine tenus commanere; quod benigne amplectens, fovebat, sicut gallina pulla suos sub alis.

[16] [basilicam & monasterium condit.] Fabricavit igitur basilicam in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ & sancti Joannis Baptistæ, & aggregavit secum quosdam fratres, vita & moribus religiosos. Quibus spiritualiter concordantibus, unanimi caritate monastica fieri moderamina & mysteria divina, juxta exemplar almifici patris Benedicti constituit. Ipse vero minimus in minimis effectus est, cujus quantum prudens & efficax diligentia mentis, industriaque ac solicitudo, & quam pia caritatis affluentia erga fratres extiterit, nullo dicendum ore; quod non sine gratia muneris Dei, qui est mirabilis & gloriosus in Sanctis suis, agebatur; qui quantum se diligentem hunc, diligenter homines, miraculorum patratione noluit ignorari.

ANNOTATA.

a Pete meliorem etymologiam a græco προκόπτω, id est, progredior, a quo Προκόπιος. id est, qui progressum facit, vel cui res succedunt.

b Hosce versus nec apud Surium lego, nec apud Mabilionem; sicut nec prologum, nec etymon nominis, nec allocutionem ad lectorem.

* al. Kurym.

* al alii homines.

* an lucris?

CAPUT II.
Alia S. Procopii miracula; mors ducis Udalrici; cenodoxia monachi a Procopio punita.

[Navis miraculose] Tempore igitur, quo ex Romana consuetudine inter Pascha & Pentecosten, auctorisabili ritu, letania triduano jejunio celebratur, quidam homo, Memio * nomine, ardenti desiderio animi cupiens orationi processionis ejus adesse, ad littus fluvii supra nominati venit. Hunc dum diu expectantem casu nullus esset qui transveheret ad cellam sancti Viri, & navis nullibi adesset, processionis sacræ mysteria interim tempestive ex more agere cœpit sanctus Pater.

[18] [ad alteram fluvii partem tracta;] Ille vero puppim in altera fluminis ripa haberi conspiciens, intima cordis suspiria protraxit, hac voce compunctibili clamavit ad Deum, dicens: Deus, qui per electum tuum Procopium magnalia multa virtutum, sanctis effectibus tuis operaris, quarum munificentia nos peccatores ad magnam fidei devotionem excellenter accendit, per ejusdem etiam orationes fac navem ex altera parte venire, quatenus merear particeps fieri orationis ejus desideratæ processionis ad laudem & gloriam nominis tui. Hæc ut dixit, subito volatili impetu puppis conto, quo affixa fuerat, subsequente, ad eum pervenit, qui transvectus, processioni desideratæ interfuit. Qui cum sancto Patri in gratiarum actione recto ordine retulisset, respondit ei, ne arbitreris propter me indignum, sed propter fidei tuæ devotionem, pietatem divinitatis hæc fecisse; nam ipse ait: Si habueritis fidem, ut granum sinapis, omnia possibilia erunt vobis. Hoc igitur admiranda Dei potentia, ut fidei tuæ firmitas inconvulsa permaneret, miraculum ostendit, qui est benedictus & gloriosus in secula seculorum. Amen.

[19] Quidam homo spiritus immundi tanto conturbabatur furore, [liberatus a spiritu immundo,] ut vix a fortissimis viris contineretur, qui magnis vociferationibus perturbatisque, immaniter perstrepebat clamando. Qui dum carorum suorum cura vinctus, prope duceretur ad sanctum Patrem, quo suis intercessionum precibus salvaretur, clamavit dæmon, dicens; Quam injuriam facio tibi, Procopi, & cur me ejicis? Et hæc dicens, vexabat hominem acriter, quem beatus Pater, pœnitentiæ jejunio indicto, uni ex fratribus commendavit. Qui dum attentius orationi & adjurationi insisteret, semetipsum autem pro eo jejuniis & orationibus pervigil afflixit. Expleta itaque septimana, cum ipse Pater sanctus exorcismum super eum ex more terminaret, visus est protinus immundus spiritus in similitudine nigerrimæ aviculæ ex ore ejus evolasse & super tectum ecclesiæ consedisse; unde perseverante eo in oratione, dicitur corruisse in terram, & quasi frustatim in quatuor partes crepuisse. Ex tunc autem, suffragante gratia Dei omnipotentis in homine illo nulla umquam in totius vitæ suæ cursu dæmonis dominatio locum habuit.

[20] Cujus Viri Dei præsentiam dæmones ferre nequiverunt. [fugati dæmones] Audita sunt quoque die quadam dæmonia, in spelunca clamantia, ac voce querulosa dicentia: Væ, væ! Ut quid Vir iniquus & impius habitat super hanc speluncam, invidia plenus; jam maleficia ejus sustinere non valemus, sed assumptis Mylobusensibus sociis discedamus in secretum deserti lobetz *, ubi numquam maledictus homo iste nos inquietare valebit, qui nos hic ultra habitare non patitur. Quas voces dum Pater sanctus audiret, protinus loricatus signo fidei, ad locum, unde hæ voces audiebantur, accessit, & cum ingenti strepitu, & validissimo clamore ea abinde expulit, ne suæ devotionis cursus impediretur. Forsitan nobis hæc scribentibus improperabitur, dicendo: Quia hoc carmen præsumptuose & temerarie bacchatur; quod absit; quia etiam majora ad laudem Dei magnalia in sequentibus, si Deus annuerit, pro viribus disseremus.

[21] Multi denique vicinarum villarum incolæ ad eum venire frequenter, [sanata oculorum cæcitas.] & suorum languorum adjumenta impetrare solebant, quibus ipse, Magistrum humilitatis sequens, interminabatur singulis, ne hujusmodi opinio, eo vivente, divulgaretur. Venit etiam quædam ad eum muliercula, cujus visum diuturnæ cæcitatis caligo infecerat, suffragia postulans, cujus cum, fusa oratione ad Deum, oculos sanctæ Crucis signo consignaret, illico pignus luminis accepit. Nullus equidem de dictis virtutibus sancti Viri debet dubitare, cujus revera talis commiseratio * extitit, ut merito debeat virtutibus insigniri.

[22] [Ducis Bohemiæ vita functi] Circa hæc tempora Udalricus, Dux Bohemiæ, de quo supra meminimus, migravit ab hoc seculo, nec ad plenum, ut spoponderat sancto patri Procopio, monasterium suum ditaverat, nec adhuc idem locus Abbatiæ investitura pollebat; quia fratres cum eodem sancto Patre partim eremitice, partim cœnobialiter vivebant; post cujus obitum filius ejus Bretislaus * regimen Ducatus Bohemiæ susceperat, cupiensque in omnibus, præceptis patris parere, cum ex relatione quorumdam proborum virorum, de fama sanctitatis beati Procopii, & patris sui promissi, quod cum eodem venerabili Viro habuerat, ad plenum audiret; tripudio immenso, ultra quam credi potest, cum optimatibus suis gavisus est; cujus sese gratulabundus commendavit orationibus, quem deinde præfatus idem Dux & primatus curialis Patrem vocitare usui suo commendaverunt, quem etiam paterna veneratione diligere decenter affectabant.

[23] [filio annitente] Unde idem Dux magnanimiter cum satraparum suorum ingeniositate, perspicaci prudentique consilio discretionis inito, eum ad abbaticæ investituram debere promoveri decrevit, quædam cœnobiali usui necessaria decenter coaptans, quædam pollicens, quæ tamen decenter complevit. Ille vero sese ceteris præferre pertimescens, summo mansuetudinis humilitatisque [emolumento] omnino recusabat, semet asserens imperitum hominem & indignum, operam obedientiæ minime subjectis impendere valere, Deum, qui omnium occultorum solus cognitor est, intimæ suæ inspectionis testem proponens, qui tamen omni temperamento precum, omnique dilectionis admonitione atque affabilitate optimatum victus, violenter Abbas ordinatur in Pragensi ecclesia, per Severum Episcopum, in quo aptissime postmodum gratia Spiritus sancti requievit.

[24] Hic denique firma virtutum fundatus solitudine *, [Procopius fit abbas.] humilitatis quoque ac caritatis constanti excellentia stabilitus, tam hilaris & affectione benevolentiæ continens extitit, ut a subjectis sibi plus amori haberetur, quam timori, quibus tam publice quam sigillatim salutaria ministrare monita, multaque exemplis priscorum dogmata pigmentata, non desistebat. In tempore quidem suo omnium rerum opulentia non defuit, qui tamen exercitio manuum suarum laborum sustentabatur, & pauperum inopiam refocillabat atque in tristitia positorum, curam subportans cunctorum, eos, uti prudens medicus infirmos antidoto, paterno solatio recreabat, qui dum igitur tam beatam vitam & illustrem duxit, virtutum signis in templo Dei ceu sol, usque ad consummationem vitæ refulsit. Quin imo sancti Pneumatis instructu, prophetiæ mysterio claruit.

[25] [Fratrem, inanis gloriæ cupidum,] Huic etiam operi inserendum dignum duximus, quod idem sanctus Pater popularis laudationis favorem omnino fugiens, ab humanæ vocis glorificationibus aures obturabat, qui tam præsentibus, quam secuturis assentantibus vel laudantibus reprimens occasionem, magnificentissimum exemplum præbuit. Erat siquidem ejusdem sancti Patris diffinitio consuetudinalis institutionis inter fratres stabilita, ut omni in dicta festivitate, sicut & nunc in eodem loco constat, post Primam laicali vulgaritate, unus Missarum solennia ex fratribus celebraret, quatenus tempestive unusquisque ad propria repedaret.

[26] Unus ex congregatione, Missarum insignia die quadam solennizans, digne egit, sed vociferatione cantus & lectionis pronuntiatione, heu! male, quod facere non debuit (proh dolor!) sese jactitavit, & a populo laudum extollentiam consecutus est; qui diceret, eum sicut unum ex Angelis Missam cantasse. Quæ res postquam sancti Patris aures tetigit, debuit idem sanctus Pater, quod fratrem ejus ea, illicita laudabilitate mortalium, in tantum tentavit elatio, ut mercede privatum, captivum teneret.

[27] Unde extemplo congregatis fratribus in unum, [severe castigat.] beatus Abbas adjudicat culpam illius fratris in conventu fratrum, oratione propensius admixta, publica dilui disciplina, & regulari vindicta, quem tali increpatione arguebat, dicens: Dolemus, o frater carissime, quia per te ipsum mercedis tuæ fructum officii divini acquisitum, affecta ex populari laudatione amittis; imo animam tuam per hoc detrimentum incurrere facis. Nam contra regulæ nostræ disciplinam, repertus es contumax ac prævaricator mandatorum Dei, per hocque a Domino interdictum est, ac non levis culpæ reus, humana laude delectari, cantasti sicut omnis * Angelus. Tace ergo prostratus, virgarum flagella suscipe, quatenus verberum amaritudo jactantiam [reprimat] mundanæ laudis, quam omnis Angelus tibi amputabit.

[28] Enimvero idololatriæ vitium non effugiunt umquam, [Clarescit signis.] qui ex divino officio illicitum humanæ laudationis appetitum quærunt. Quando enim Dominum nostrum, cordium, haud vocum, scrutatorem in abscondito oramus, cordis tantummodo intentione & mentis devotione nostras ei petitiones pandere, nobis expedit; sic enim illius præceptum implere poterimus: Ab ea, quæ tuo dormit in sinu, claustra oris tui custodi. Clarescentibus autem his & aliis quam plurimis miraculis, beati viri Procopii meritis multi infirmi, cæci, claudi, muti, dæmoniis obsessi, captivi, per divinum auxilium & ejus orationes sunt liberati, & officiis pristinis sunt restituti. Qui dum igitur tam beatum vitam & illustrem duxit virtutum signis, in templo Dei ceu sol, usque ad consummationem vitæ refulsit. Quin imo sancti Pneumatis instinctu, prophetiæ spiritu claruit, præsagus futurorum.

[29] Anno igitur Incarnationis Domini nostri Jesu Christi MLIII, [Mortis suæ & malorum imminentium prænuntius,] ante biduum siquidem, suæ terminationem resolutionis, revelante divinitatis gratia, præscivit. Qui accersito bonæ qualitatis nepote Vito, & filio suo piæ indolis Emerannio, seriatim exposuit eis futura (sicuti & postea rei comprobavit successus) singultuose tali verbi volubilitate inquiens: Carissimi mei filioli, quos utpote gallina pullos educavi, perpendite, quia tempus meæ resolutionis adest. Tertia certissime die, Domino annuente, de hujus carnis tabernaculo migrabo, vos commendans Deo. Sed vestræ circumspectioni innotesco, quia post discessum meum, fluctivagarum detractionum varietate impetuosa quassabimini ac pestifero persecutionum naufragio, atque extorres efficiemini sex annis in terra aliena, & iste locus potestativa manu Ducis tradetur possibilitati alienigarum.

[30] [suosque consolatus,] Vos autem, dilectissimi filioli, idcirco a fide nolite naufragare, fratres vestros confirmate, Deum expedibiliter laudate, in prosperis benedicite, in adversis supplicate, in lætis gratias agite, in tristibus quiescite eventibus; cujus pietatis munificentia tandem consolabimini. Nam revolutis sex annis, exilii vestri misertus, tranquillitatis reparabit vobis statum, ac detractoribus vestris talionem merito * reddet, vosque ad portum consolationis reducet. Defuncto namque præsente Principe pio Brzeczislao *, succedet Spitigneus, qui vos persequetur, quo mortuo, Wratislaus regimen principatus Boëmiæ suscipiet, vir honoratus. Hic reducet vos de exilio & dabit vobis Dominus noster Jesus Christus in loco isto pacem & securitatem cunctis diebus vitæ vestræ. Sequenti igitur die intravit ad eum quidam Pyfandus, cujus jam per septimanam, inopiam benigne more solito refocillarat, impetrans licentiam abeundi in patriam.

[31] [migrat e vita.] Cui sanctus Pater, dum nil, quod ei caritatis obtentu tribueret, haberet, ait ei hilari vultu: Non te carissime pigeat, obsecro, differre, quia dies Domini, quam præstolor, advenire crastinabit, & post obitum meum tunica tibi mea dabitur. Labente igitur die sequenti, dum finita canonicæ vespertinali synaxi & Completorio, resideret in lectulo, infirmitate vehementi correptus est, qui in articulo mortis positus, quamquam ultimum anhelitum traheret, tamen antiquum hostem orationis mucrone, brachio viriliter extenso, jaculari non cessabat. Adesse extemplo fratres jubet, quos in mœroris afflictione, fletumque inconsolabilem conversos, paterna informatione consolationis corroborat, commonensque eos de corpore suo, anno Dominicæ Incarnationis MLIII, octava Kalendas Aprilis, de mundi hujus naufragio migravit ad Dominum, de servitio ad regnum, de labore ad requiem, de morte ad vitam sempiternam, patrante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto in Trinitate perfecta, vivit & gloriatur Deus unus per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* Mabil. legit Memnon.

* al. Lobek.

* al. conversatio.

* al. Wratislaus.

* al. soliditate.

* unus.

* al. reddet pro meritis.

* al. Wratislao.

CAPUT III.
S. Procopii obitus, exequiæ, sanatus epilepticus; impleta prophetia; falso accusatus periculo, mulier infirmitate liberata.

Cujus beato corpori Severus, Episcopus Pragensis, [Exequiæ; epilepticus, tunica Sancti indutus, sanatur, uti & cæcus.] exequias cum magna devotione celebravit, corpus ipsius sanctissimum terræ commendando. In cujus conspectu præhabitus epilepticus, mox ut tunica ipsius fuit indutus, statim fuit & sanatus. In eadem etiam hora quidam cæcus, Palpo nomine, lumen oculis suis restitui petivit, meritis beatissimi Patris; & statim in præsentia omnium, ibidem astantium, lumen recepit. Benedictus ergo sit Deus, qui sic suis post palmam victoriæ, confert gloriam & honorem, coronando eos corona aurea in regno gloriæ suæ.

[33] Nunc igitur operæ pretium esse arbitramur, ejusdem sancti Patris miracula molli compendiosaque verbositate tranctando fovere, [Impleta] ac veridica relatione memoriæ fidelium caritative tradere, quæ Domini nostri magnificentiam per merita ipsius post mortem mirificare dignata est. Post discessum igitur beatissimi patris Procopii concors fratrum societas propria voluntate de congregatione, Vitum nepotem ejus elegit, qui electus sine dolo, sine venalitate, ordinatus est, vir in humanis & divinis rebus idoneus, seculi hujus inimicus, inclyte morigeratus, sapientia pervigil, reverendus in vultu, affabilis alloquio, lenitate placabilis. Quo in abbatia expedibiliter degente, Bretislaus dux ultimum mundo valedixit, cujus loco Spitigneus monarchiæ gubernacula suscepit. Quo tempore sancti patris Procopii vaticinii ordo completur.

[34] Instigante namque zelo diaboli, multi æmuli, [S. Procopii] fictitia venenosa detractionum conspirantes, laqueos cavillationum in curia Ducis contra Vitum Abbatem & fratres ejus astruere cœperunt, atque aures Principis favorabiliter compositis mendaciis oppulsantes, eos multifariis vituperiis publicabant, scilicet dicentes, per Sclavonicas litteras hæresis secta hypocrysisque apertæ esse irretitos ac omnino perversos. Quamobrem ejectis eis, in loco eorum latinæ auctoritatis Abbatem & fratres constituere, esse honestum, constanter affirmabant. O invidia inextricabilis malitiæ zelus! O invidia detestanda, omnimoda malitia conglobata ignis inextricabilis! Sed revera sicut a tinea vestimentum consumitur, sic is, qui illam zelatur; cui autem invidet, clariorem reddit.

[35] Vitus itaque Abbas, assumptis fratribus suis, [prophetia] quos unitas caritatis concordaverat, peregre profectus est in terram Hunnorum. Dux autem memoratus, propria Francorumque suorum consiliaria definitione utens, in loco illo Abbatem genere Theutonicum constituit, hominem trepida indignatione plenum. Ubi dum nocte prima adventus sui ex more ad matutinalem synaxim pergens, foribus ecclesiæ appropinquaret, apparuit vir sanctus Procopius, infra januam oratorii appodians se & dicens ei: Unde tibi potestas hic degendi? Quid quæris? At ille; Potestativa, inquit, Ducis majestas, & ejus Primatum inconvulsa sublimitas, meæ possibilitatis regimen, hoc cœnobium usque ad finem vitæ meæ tradidit.

[36] Cui sanctus Pater dixit: Citissime sine confusionis verecundia discede; [de suorum restauratione] quod si non feceris, ultio divinitus veniet super te, & hæc dicens, evanuit. At ille æstimans esse delusiones satanæ, omnino vilipendit. Sanctus autem Pater euangelicum complens præceptum, eumdem Abbatem cum suis fratribus, terna monitione præmissa, quarta nocte apparuit ei, ad matutinum obsequium eunti, sanctus Vir, dicens: Cur meis monitis amicabilibus obtemperare recusasti? Filiis meis spiritalibus a Domino impetravi hunc locum, non tibi, qui supplantatum ingressus es, & si a Domino tuo Duce tibi hæc hactenus potestas fuit habita, a me sit modo prohibita. Et hæc dicens, impetuose fortissimis ictibus cum virga pastorali, quam manu gestabat, illum ferire cœpit. Qui mox quasi vallone * percussus aut Bellonæ œstro, sine dilatione locum mutavit, & volatili cursu ad Ducem terræ pervenit, ac omnem ei eventum rei patefecit. At ille attonitus vehementi admonitione, vacillare cœpit, ac ambiguitatis laqueo irretitus, usque ad finem vitæ suæ permansit.

[37] [ac reditu ab exilio.] Defuncto igitur Spitigneo Duce, divinitus fideli servo suo Wratislao memorabili titulo ducatus gubernaculum tradidit. Qui cum divinum diligeret unice cultum, etiam hunc toto affectu cordis locum dilexit. Qui missis legatis Hunnorum ad regem, de exilio Vitum abbatem, & fratres ejus cum honore reduxit, & in loco suo decenter restituit. Quibus per merita & orationes sancti patroni Procopii, omnipotentis Dei propitia consolatio affuit, quæ ipsum locum, omnium rerum profectibus humidantem redundantemque, in pristinum, imo in ampliorem honorem encæniavit.

[38] [Quidam falso accusatus,] Placuit igitur adhuc innotescere contemplativis fidelium memoriæ miraculum. Quidam ergo ex clientela memorati Ducis, Labessa nomine, apud Dominum suum iniquis detractionibus omnino erat accusatus, qui latenter publicæ functionis damnationem fugiens, volubili cursu ad ripam Sazavæ fluminis pervenit. Is dum insecutores timens, aliorsum fugere non valeret, & difficultate inundationis concretæ aquæ fluvii, ad cellam sancti Viri pervenire minime posset; anceps ex omni parte, lugubri cordis contritione clamavit ad Dominum, dicens: O Deus, fons immensæ pietatis & modestiæ, per merita & orationes sancti Procopii electi tui, in adjutorium meum intende, & ab immensitatibus angustiarum, quæ me circumvallant, eripe, quatenus magnificæ clementiæ tuæ & Confessori tuo sancto Procopio, amodo & usque in finem vitæ meæ, vota laudum indefessus omni tempore offeram, qui es benedictus in secula seculorum. Amen.

[39] [per congelatum tempore æstatis flumen,] Tunc quippe tempore æstatis, sol in Leone vigebat. Cum igitur suspirando tenens sonipedem per frenum, reflexis obtutibus circumspiceret, perspicacius intuens, conspexit aquam fluminis omnino congelatam. Unde attonitus, & quasi in extasi amens effectus, secum deliberat, tractando quid significet tam grande miraculum & inauditum, & retro seculis invisum. Qui tandem mente concipiens aut conspiciens, intellexit divinitatis misericordiam ob meritum egisse sancti patris Procopii, hanc tanti miraculi virtutem, ac in fide nil hæsitans, post tergum cornipedem ducens, siccis vestigiis flumen transiit. Qui mox retro luminibus reflexis aquam solito fluere intuetur.

[40] [periculo eripitur.] O Jesu bone! quam magnificata sunt hæc opera tuæ magnificentiæ, qui antiqua tua potenter etiam nunc per merita tui Sancti declaras mirabilia. Tu enim quondam, ut in Israëlitico populo, mari rubro diviso, iter siccum concessisti, ita & huic homini electi tui Procopii obtentu, siccis vestigiis undas concretarum aquarum, sine jactura cum equo transire tribuisti. Tibi ergo benedictio & gloria omnifaria & gratiarum actio cum Patre & sancto Pneumate per omnia secula seculorum. Amen.

[41] Aliud etiam miraculum pervulgare, dignum duximus. [Infirma sanatur.] Uxor cujusdam Officialis, gravibus infirmitatibus correpta deficiebat. Huic sanctus Pater apparuit, dicens: Mitte festinanter ad Abbatem Sazaviensem Vitum, nepotem meum, & postula quatenus te in infirmitate tua visitet; qui si, languore proprio invalescente, venire non valebit, mittat pro se filium meum Emerannium, cœnobii sui fratrem. Hic dum manum tuam tenens, orationem terminaverit, sospitatis pignus extemplo percipies. Huic itaque promissa, efficaciter impleta sunt: nam Emerannius vice Viti Abbatis cum complesset orationem visitationis, ac manum languentis tenuisset, mox omnium membrorum ipsa sanitatem recepit, ad laudem & gloriam magnificentiæ Dei omnipotentis, qui mira beneficia per merita sancti Procopii Confessoris sui operatur.

[Annotatum]

* id est stipite vel palo

CAPUT IV.
Fur liberatus, aliena restituta, mulieres servatæ, mirabilis impetratio canonizationis S. Procopii, apparitiones & miracula.

Et aliud signum memoriæ intimandum referimus. Quidam opilio in ejusdem abbatiæ territorio, [Fur] tunicam hospitis sui clepserat. Qua cum post aliquos dies indutum eum hospes inveniret, & sub testimonio vicinorum argumentosa ratione exueret, misit funem in collum ejus, ac manibus post tergum vinctis, sine dilatione illum ad judicem Curimensem trahere cœpit. Abbas vero Vitus, ut audivit, misit nuncium, interpellans pro culpabili. Accusator autem renuit petitiones ejus, dicens, se publicæ vindictæ sententiam subire, si reum sine judicii communis discussione impune dimitteret. Qui tamen reduxit vinctum ad propriam domum, & arcto immensoque pedem ejus cippo sarcinavit, ac noctu adhibitis custodibus, inclusum custodiebat, voluntatem ultionis, ira instigante, complere cupiens crastino: qui vinctus incessanter auxilia sancti Patris implorare singultuosis suspiriis cœpit.

[43] Nocte igitur media, dum custodum oculi letalis dormitionis violentia opprimerentur, [liberatur.] apparuit in luminis claritate Vir veneranda canicie, vultu decorus, habitu monachico, infulatus, cambucam in manu tenens, qui dixit vincto; Adsum ad suffragium tuum; vocasti namque me: & ut tetigit cippum cambuca, dicens: Sis liberatus ab hoc trunco, & jam amplius noli peccare; tanta celeritate fractus est, ut mox prosiliens media pars ejus, pedem domus hostis constringeret: sed qui apparuerat, evanuit. Ille autem manibus & pedibus enodatis, quasi passer ereptus de laqueo, immensis pietatis Dei laudibus viscera gloriæ Dei extollit, custodibus pavefactis, cujus accusator ea in causa deinceps nullus extitit.

[44] Aliud rursum divinæ efficaciæ beneficium notificamus. Quidam vir, Martinus nomine, [Fures] proposito Conversus, timens Deum, cellula propria secus sæpedictum cœnobium degebat. Quo quadam nocte ex more ad matutinalis noctis vigiliam synaxis propere discedente, fures fractis foribus cellulæ ejus, omnem supellectilem abstulerunt. Peracto matutinali officio, ille cum rediret, & res, quas dimiserat, in cellula minime inveniret, lugens & contristatus ad sepulcrum sancti Viri cucurrit, & flexis poplitibus infortunium imminens, ejulans conqueri cœpit, dicens: Nisi, o Pater venerande, tui obtentu meriti, mihi alumno tuo, sub regiminis tui virga a puero emerito, recuperationis supellectilis solamen reddetur, & hunc locum in disperatione mutabo, & in alio numquam stabilibor, in totius vitæ meæ cursu desperans. Qui dum tandem lugubris, ad ergastulum rediret, illico fures, visione Dei territi, ei obviant, qui pœnitentia ducti, restituerunt cuncta, quæ rapuerunt. Qui dum vixit, vota laudum Deo solvere non cessavit, qui tanta beneficia: per sanctum Confessorem suum præstat.

[45] [ablata restituunt.] Quædam etiam sorores penes id ipsum monasterium sub jugo Christi expedibiliter degebant, quarum totas res usuales, fures noctu rapuerunt. De quo eventu cum ipso singultu intimo cordis, invicem verbis querulis ingemiscerent, sancti Patris Procopii adjumenti solamen efflagitantes, sequenti nocte eis idem Sanctus apparuit, inquiens: Nolite mœstitiam gestare in cordibus vestris, quia post biduum omnia vestra rehabebitis, & hæc dicens, evanuit. Igitur hujus promissi effectus mox impletur, nam & fur adductus est ad eas captivus, & res eis sunt restitutæ.

[46] [Manifestatur modus curationis.] Etiam aliud prodigium proferimus in conspectu fidelium. Apparuit idem Sanctus cuidam mulierculæ viduæ in urbe, quæ Vissegrad nuncupatur, dormienti, inquiens: Surge & vade cum festinatione, & dic uxori Gezlionis, amicæ tuæ: Vade ad monasterium, quod Sazava dicitur, properanter, & commenda te orationibus unius de fratribus, & age pœnitentiam, quæ te ad interniciem * deducent, si ita non feceris.

[47] [Mulier a cippo,] Liburni cujusdam Comes, instinctu zelotypi Babylonici Regis, caminum mentis succendentis; in amorem cujusdam juvenis exarsit; cum quo, & rebus mariti raptis, furtim aufugit. Quam apprehensam maritus suus multis verberibus attrectavit, ac demum immenso cippo ejus pede arctato, custodiæ mancipavit. Quæ noctu longa suspiria reumatizatis oculis, inundantibus lacrymis trahens, cœpit sancti Patris suffragia toto anhelitu usquequaque implorare, promittens sese ultra nolle taliter peccare; donec sanctus Pater apparuit, dicens: Liberata es ab hoc cippo; sed cave, ut promittis, ne pecces, ne deterius tibi eveniat.

[48] [alia a cæcitate & morbo liberantur.] Videtur etiam aliud prodigium huic operi necessario inserendum. Mulier quædam nube quatuor annis cæcitatis occupata, ac omnium fere membrorum officio carens, venit ad monasterium sancti Viri, ubi jejuniis & orationibus indefessa cum diu perseverasset, in die præclaræ Dominicæ Nativitatis infra sacra Missarum solennia in ecclesia vivificæ Crucis, ei lumen oculorum & sospitatem membrorum, per sanctum Patrem Procopium concessit Divinitas, quæ inæstimabili gaudio repleta, tamquam e mortis umbra prodiens, clamabat; dicens: O Procopi sancte, o Procopi sancte! Quam populus cum præsens attonitus, quid ei accidisset, inquireret; referebat, quod idem sanctus Pater venisset, ejusque oculos signo sanctæ Crucis signasset, & extemplo visum & sanitatem corporis recepisset; unde mox in unum coadunatur populus, laudans & glorificans Deum, qui taliter glorificat Sanctum suum confessorem. Perpendere igitur debemus, cujus honoris gloria idem Sanctus fulgebat in cælo, per quem tot miracula Deus coruscare facit in terra, qui est benedictus & gloriosus & superexaltatus in secula seculorum. Amen.

[49] Igitur his & aliis beati Patris quam plurimis miraculis clarescentibus, [Procopius] & ad episcoporum, & omnium Prælatorum, ducumque, & baronum, nobilium & ignobilium notitiam venientibus, quæ fiebant circa tumbam ipsius in ecclesia sancti Joannis Baptistæ infra spatium multorum annorum: nemine tamen ad hoc subsidium ferente, ut gleba sanctissimi corporis solenniter canonizaretur. Sed qui suis meritis per divinitatis gratiam hæc insignia operabatur, providit & sui corporis glorificationem.

[50] Nam Dominicæ Incarnationis anno millesimo ducentesimo tertio, [apparens abbati, Blasio nomine, [miraculis clarus,] provisori & rectori fratrum suorum, monuit & præcepit primo & secundo & tertio] quatenus recepto testimonio omnium spiritualium & secularium virorum, conscriptis miraculis, quæ ipse operatus fuerat ibidem, quantocius ad curiam Romanam properaret, pro corporis sui canonizatione, promittens auxilium, si deesset consilium, apud Apostolicum corpori suo ad honorem. Qui Abbas Blasius, junctis sibi duobus fratribus, testimonio sufficienti terrigenarum fretus, Dominum Papam, Innocentium tertium, est aggressus; cui cum totum negotium beati Procopii proposuisset sub attestatione litterarum: Papa vero pro nihilo ducens dicta & scripta, parvipendit tanti Viri sanctitatem. Abbas vero multas admonitiones faciens pro negotio sibi commisso, unum annum continuavit ibidem.

[51] Et cum jam deficeret in expensis, nec quidquam proficeret, [& apparens Innocentio 3,] adoratis Apostolorum liminibus, beato Procopio suum negotium ulterius terminare commisit. Et surgens eadem nocte, clam recedere cœpit. Quid mora? Statim Vir sanctus, ut promiserat, venit ad auxilium. Nam eadem hora, qua Abbas Blasius extra mœnia civitatis declinabat, ipse Pater sanctus in conclavi Papæ Innocentio apparens, cum virga pastorali, ait: Quid hæsitasti, quid moram fecisti, quamdiu corpus meum sic humatum jacere permisisti, quare capellanum meum sic vacuum abire permisisti? Ni cito ipsum per viam, ad sanctum euntem Laurentium extra muros civitatis, redire jusseris, & testimonio corporis mei annueris, debitumque honorem mihi impenderis, elevans virgam pastoralem, ait; Sic te fodiendo perfodiam.

[52] Expergefactus autem Apostolicus, quis aut qualis esset, [canonizationem suam urget,] & quomodo vocaretur, quasi semiviva voce interrogavit. Cui Vir Dei respondit; Procopius vocor, & disparuit. Apostolicus vero surgens, convocatis Cardinalibus, qui præsentes fuerant numero tredecim, quorum nomina in privilegio ejusdem Apostolici sunt impressa; statim Abbatem revocavit, testimonio attentius perspecto; Missam celebravit beato Patri nostro Procopio: deinde data auctoritate cum privilegiorum suorum robore misit Guidonem, sanctæ Mariæ trans Tiberim sancti Calixti presbyterum & Cardinalem, legatum a latere suo, ut corpus beati Viri solennizatum canonizaretur. Hæc autem canonizatio acta est anno Domini MCCIV, IV Nonas Julii.

[53] [miraculis illustratam] In hac canonizatione multa Deus potentiæ suæ mira & stupenda ostendit; nam multi cæci illuminati, leprosi mundati, infirmi sanati, obsessi liberati, captivi soluti, surdi auditui redditi, multi loquelam adepti, ac ceteri morbidi curati sunt per merita sancti patris Procopii. Cum vero tumba ipsius aperiretur, odor suavissimus inde emanabat, ut omnes qui aderant, in stuporem & admirationem verterentur. Prædictus autem Guido Cardinalis, visis his miraculis, & eis conscriptis, monasterium ipsum in plenium * exaltavit, videlicet indulgentiam conferendo; apparatum etiam suum, in quo Missam cantaverat, pro memoriali relinquens; episcopis qui præsentes fuerant, prædictum locum commendans, ad matrem mundi, videlicet Romam, est regressus.

[54] [& continuatam,] Adhuc de miraculis quædam per merita felicis memoriæ patris Procopii, post sanctam canonizationem, ad sepulcrum ejus, ac in aliis locis usque hodie operari dignatur, ac a fidelibus suis per ea glorificatur, quædam seniorum nostrorum relatione sæpius comperta, quædam oculorum nostrorum intuitu certius experta, breviter comprehendendo conscribimus, & memoriter legenda & usque prædicanda quibusque fidelibus committimus. Quodam itaque anno nativitatis præcursoris Domini ac Patroni ejusdem ecclesiæ, solennis dies aderat, multitudo tam Cleri quam vulgi utriusque sexus convenerat, cumque conventus se solito ad procession