Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

5. Juli


QUINTA DIES JULII

SANCTI QUI III NONAS JULII COLUNTUR.

S. Stephanus Episcop. Martyr Rhegii in Calabria
S. Suera Episcopus Martyr Rhegii in Calabria
S. Agnes Martyr Rhegii in Calabria
S. Felicitas Martyr Rhegii in Calabria
S. Perpetua Martyr Rhegii in Calabria
S. Zoë Martyr, Romæ.
S. Agatho Martyr in Sicilia
S. Triphina seu Triphon Martyr in Sicilia
S. Strator Martyr Tomis in Scythia
S. Theodotus Martyr Tomis in Scythia
S. Merona, Marina, seu Marinus Martyr Tomis in Scythia
S. Rodofia Martyr Tomis in Scythia
S. Magrinus Martyr Tomis in Scythia
S. Secundinus Martyr Tomis in Scythia
S. Thomus seu Theonus Martyr Tomis in Scythia
S. Sodera seu Sodepha Martyr Tomis in Scythia
S. Arpos Martyr, Alexandriæ.
S. Cyprilla seu Cyrilla Martyr Cyrene in Lybia.
S. Lucia Martyr Cyrene in Lybia.
S. Aroa Martyr Cyrene in Lybia.
S. Domitius Martyr in Syria.
S. Valerius Ep. Conf., Consorannis in Novempopulania.
S. Basilius, Scythopoli.
LXX Socii Martyres, Scythopoli.
S. Agnes Martyr, apud Græcos.
S. Athanasius Diaconus Martyr, Hierosolymis.
S. Philomena Virgo, apud Septempedanos in agro Piceno.
S. Numerianus Ep. Conf., Treviris.
S. Trophima seu Trophimena, Virgo & Martyr, Minoræ in Italia apud Picentinos.
S. Moduenna seu Monenna, pluribus nominibus nuncupata, virgo, in Hibernia vel in Anglia.
S. Athanasius Confessor, in monte Atho.
S. Lampadus seu Lampadius, apud Græcos.
S. Athanasius, in arbore dictus, apud Græcos.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S Vedasti translatio Bellovacum, pluribus hoc die describitur a Saussayo. Acta ejus illustrata sunt VI Februarii
S. Anselmus, Episcopus Cantuariensis, a Canisio, Galesinio, Naurolyco, Wione aliisque signatur hoc die. Colitur & de eo actum est. XXI Aprilis
S. Hugo abbas Cluniacensis est in Galesinio, Maurolyco, Wione & Ferrario. Acta ejus illustrata sunt. XXIX Aprilis
S. Marthæ matris S. Simeonis Stylitæ hoc die commemoratio fit in Menologio Græco a Canisio edito, in Menæis & Molano; sed de ipsa cum filio actum XXIV Maii
SS. Donatianus & Rogatianus, nescio ob quam causam in Kalendariis quibusdam notati, iidem ipsi sunt, qui in Actis referuntur XXIV Maii
S. Bonifacius Episc. Martyr in Kalendario aliquo, absque alia notitia a Bollando inventus, non videtur alius esse a S. Bonifacio Moguntino, de quo in Actis V Junii
S. Syri Genuensis Episcopi memoriam reperio in scheda Ms., brevi elogio virtutes ejus & miracula complectente, cum hymno aliquo minervæ paulo crassioris, quibus præfixa est hæc dies V Julii. Ne de variis cultus ejus diebus jam dicta repetam, in Romano moderno ejus festivitas agitur, & quæ ad ipsum spectant, in opere nostro satis explicata sunt XXX Junii
B. Petrum de Luxemburgo, S. R. E. Cardinalem volunt aliqui hac V Julii ad Superos evolasse. De ea re disputatur eo die, quo Acta ejus & miracula illustrata sunt II Julii
S. Aggæus Propheta cum elogio, hoc die laudatur in Usuardo Hagenoyensi, sed de eo actum est IV Julii
SS. Innocentius & Sebastia ibidem etiam huc translati sunt cum sociis.
Item S. Laurianus. De his omnibus videatur jam dicta IV Julii
S. Wilhelmi Hirsaugiensis meminerunt hoc die Wion & Menardus. Vide IV Julii
S. Elisabetha Regina Portugalliæ perperam etiam huc adducta est; cum spectet ad IV Juli
Marcelliano eremitæ Torcelli titulum Sancti tribuit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & in Catalogo generali, tamquam qui acceptus sit ex Tab. ecclesiæ Torcellensis. Fatetur autem tabulas istas esse, Vitam S. Heliodori, Episcopi Altinatis, in qua verum est, mentionem fieri alicujus Marcelliani eremitæ, ut habes III Julii. Ast hunc Sanctorum honoribus donatum, nusquam deprehendi, nec in Tab. ecclesiæ Torcellanæ, ad usum sacrum confectis, eum inscriptum invenit Ferrarius, ut aperte innuit ipsius annotatio, in Catalogo Sanctorum Italiæ.
SS. Demetrius & Numerianus conjuncti sunt in Usuardo Camberiensi. De postremo agitur hoc die. Quem Demetrium indicare velit, quærimus, qui nos doceat.
SS. Martini, Theodori & Godephæ, Triphonis nomina in Greveno non satis recte formata nec conjuncta, ex aliquo corrupto Hieronymiano codice accepta sunt. Nomina & classes infra explicantur.
Petranus presbyter in territorio Remensi soli Dempstero hoc die notus est, nescio unde erutus: plusculum notitiæ & auctoritatis accedat necesse est, priusquam ex ejus solius farragine Sancti, aut ab ipso inventi aut transpositi, aut luxato nomine producti, admittantur.
Udardus Episcopus, qui prius monachus Cuprensis, Deiparæ Virgini devotissimus ferebatur ex eodem Dempsteri Menologio procedit; de quo etiam majorem & certiorem notitiam desideramus.
S. Doctrinus aliquis & quidem Confessor additus est Greveno in Cartusia Bruxellensi; sed de quo nihil hactenus sciatur: siquid lucis aliunde accedat, dabitur ei alibi locus.
S. Herasmus itidem Confessor refertur in Florario Sanctorum Ms. sed de eo etiam notitia aliunde requiritur.
Dedicatio S. Juliani Martyris prope forum sacris Græcorum tabulis hoc die inscribitur, nempe Menæis impressis, Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, & Maximo Cytheræo. Julianos Sanctos plures novimus; quem velint hæ tabulæ, non satis liquet, nec sane operæ pretium est, de ea qualicumque dedicatione plura investigare.
Ursaria mater S. Bertæ, sanctæ titulo donatur in annotatione aliqua ad editionem Molani anni 1583, manu nostri Andreæ Schotti, his verbis: Eodem die (V Julii) apud Blansiacum cœnobium, sancta Ursaria, mater sanctæ Bertæ. In Actis S. Bertæ, die præcedenti datis, mater ejus vocatur Ursana, de cujus sanctitate aut cultu, nihil me usquam legere memini.
Alea sanctimonialis ex XXIII Maii huc remissa est, ut quæ in Vita S. Moduennæ abbatissæ suæ laudetur, relata cum titulo Sanctæ isto die a Bucelino. Putamus indicari Ateam, de qua nulla vita seorsim scripta est. Vide hoc die, quæ de S. Moduenna dicuntur.
Hugo de Folietto, Canonicus Regularis S. Petri Cordubensis, apud Ghinium floruisse dicitur anno Dom. 1120. Fuit moribus itemque litteris clarus, singulari vita & scientia, eloquentiaque nobilitatus, dulcis eloquio & conversatione spectabilis. Scripta ejus ibidem enumerat; at de cultu ei umquam exhibito, altum silet.
Fulbertus puer novitius monasterii Corbeiensis ex Vita S. Anscharii adducitur hoc die a Bucelino, tamquam Martyr & beatus. Aliis opus est sanctitatis & cultus indiciis.
Didacus de Soria Ordinis Prædicatorum, Episcopus novæ Segoviæ in insulis Philippini, longo & insigni elogio ornatur in Marchesii Diario Italico ad hunc diem.
Adeodatam, prioribus omnibus seculis ignotissimam Sanctam, hoc die nobis porrigit Tamayus in Martyrologio suo Hispanico, his verbis: Toleti, S. Adeodatæ virginis sanctimonialis, Ordinis Benedictini, de qua S. Gregorius Magnus celebre consarcinat elogium, quæ, postquam innumeris floruisset virtutibus & supernaturalibus ornaretur favoribus, deposito terreni ponderis sacculo, cælestem induit chlamydem puritatis, apud Hetruriam Italiæ. Mirus sane est Sanctorum refossor Tamayus, dum hic ex S. Gregorii Papæ epistola 54, lib. 7, Sanctam eruit, quasi sanctus Pontifex eos omnes canonizaverit, ad quos umquam litteras dedit. Magnam fortasse gratiam a PP. Benedictinis se initurum speravit, dum illustri Adeodata (sic eam compellat Gregorius) ipsorum Ordinem locupletavit. Verum ab iis admissam gratiam necdum comperi; nec ullum indicium affert Tamayus, ex quo de ejus cultu, vel tantummodo inchoato, certiores reddamur. Epitaphium metricum, quod inter Mss. sui Auli Hali reperit, de genere earum mercium est, quas repudiare pridem docti sumus. Cetera pro Tamayi ingenio exornata sunt.
Venerablis Hugonis de S. Victore, Canonici regularis depositio inscripta est Florario Sanctorum XI Februarii; at Maurolycus, Ghinius, & Ferrarius hoc die celebrant, tamquam beatum: verum Saussayus, Castellanus & alii, solo venerablis aut beatæ memoriæ titulo honorarunt. Non gravabor hic adnectere Saussayi elogium: Lutetiæ Parisiorum, eodem die felicem animam ad fontem vitæ perennem emisit beatæ memoriæ Hugo a S. Victore, suburbicarii illius cœnobii canonicus religiosissimus, qui Ordinem illic S. Augustini professus, cælesti pollens sapientia, sui temporis Augustinus appellari promeruit, scriptisque præclaris, non modo Galliam, sed universum orbem illuminavit, quin & bono odore replevit præstantissimæ virtutis & admirandæ pietatis. Fuit enim beatus hic vir excelsus Theologorum apex, & Euangelicæ perfectionis, ac angelicæ puritatis vividum nitidumque speculum. Verum, cum talis ac tantus esset, non intra S. Victoris basilicam, dignum se censuit sepeliri, ac voluit in claustro, humili situ humari, ubi ab æquis meritorum ejus æstimatoribus, epitaphio honorifico non magis quam vero insignitus est; quo in brevi urna proditur, magnum condi virum, qui nulli toto orbe secundus, dogmate præcipuus, ingenio, ore, stylo & moribus insignis, mirifice claruit. Has & alias laudes promeritum venerabilem Hugonem, non diffitemur; at Sanctorum honoribus, aut Lutetiæ aut alibi cultum, necdum intelleximus. qui plura cupiunt, adeant S. Antoninum, Trithemium, Ghinium, opera ejus edita, aliosque scriptores de ejus patria, obitu, variisque ad eum spectantibus litigantes. Communior sententia est, mortem ejus consignandam anno 1142.
Huamayus aliquis Fergussio in Mss. Sirini sine interpunctione adjungitur ex Tamlactensibus additionibus: alii tamquam diversum & sublimem Sanctum memorant. In catalogis nostris ignoti sunt, ut proinde certioribus monumentis opus sit.
Sequitur Edania sive Edoëna virgo de Tuaim-Noadh. Gorman. Edaina candida, liberalis & intemeratæ virginitatis, de Tuaim-Noa; in regione de Magh-Luire ad ripam Buili. Similia canunt alii, & tutelarem ac patronam aiunt ecclesiarum parochialium. Exstat quoque, inquit Sirinus, ejus nomini sacer fons, præclarus & vastus, perennium aquarum, Kill-oscobano templo adjacens, ad quem multi confluunt ex devotione & spe idcirco consequendæ cælestis opis, interdum etiam corporalis sospitatis. Hæc, ut negare non ausim, sic in aliorum catalogorum silentio plusculum lucis, ad ejus gesta illustranda, censeo exspectandum, ne forte sub alio nomine lateat, ut non obscure subinsinuat Sirinus, dubitans an alia sit a S. Moduenna, de qua hoc die agitur.
Kilianus tum recensetur, nescio quis, si non idem est cum Kiliano Herbipolensi, de quo agendum VIII Julii, ex certioribus, quam hæc sint, monumentis.
Everhardus conversus in claustro reperitur in Kalendario Cisterciensi, alibi sæpius a nobis citato. Ab Henriquez longo elogio ornatur, & multo longiori explicatione, Sequuntur Chalemotus & Bucelinus, qui nec ipsi a beati titulo abstinent. Sufficient verba Saussayi, in additionibus sic loquentis. Obiit hodie piæ memoriæ Everhardus, monachus Villariensis conversus, cognomine Silentiarius, qui perfectæ religionis cultor, percutienti aliquando se militi, non solum alteram genam obvertit, sed & obsequium rependit. Ob quæ, aliaque Christianæ pietatis facinora, admirandis etiam signis divinitus clarificatus, demum ad beatam perrexit supernorum civium mansionem. Post diligentem inquisitionem, etiam apud Ampliss. Abbatem Villariensem, per unum e Patribus nostris, necdum potui deprehendere, hunc Taciturnum ecclesiastico cultu magis præditum, quam Radulphum tacentem seu Silentiarium, monachum Afligemiensem. XXX Aprilis
Martham etiam virginem sanctimonialem Cameræ prope Bruxellas, beatam appellat Henriquez, quæ diu sanctæ Aleydi leprosæ ministraverit, &c. laudatur etiam a Bucelino. Audiamus hic rursum Saussayum. Eodem die in agro Bruxellensi, cœnobio Cameræ S. Mariæ, desiit esse mortalis, piæ itidem memoriæ, Martha virgo Sanctimonialis, mira humilitate & charitate præclara. Hæc omnia probo & laudo, interim apud suas vix nota est.
Franciscus Martyr Damiatæ, Alvarus Pelagius Episcopus, Elias de Bourdeilla Archiep., Henricus Africanus Confess., Damianus & Raynaldus Confess., Jacobus Auximanus Confess., Joannes a Callio Confess., Antonius a Zamorra Confess., Michaël Aprustensis Confess., Augustinus Volaterranus Confess., Maria Suarez a Toleto Vidua. Omnes ut beati memorantur ab Arturo, in Martyrologio Franciscano, & ultima iterum in Gynæceo.
SS. Petri & Pauli Octava, per anticipationem posita est in Usuardo Bruxellensi. Spectat ad diem sequentem VI Julii
S. Sisoëm seu Sisoam, confessorem in Ægypto notavit hoc die Castellanus; non recte: cum cultus ejus apud Græcos affixus sit diei sequenti, quo eum in posterioribus editionibus consignavit Molanus, ultimo loco his verbis: Die sexta, sancti Patris Sisoæ magni. Erravit Bailletus dum hoc die aliter in S. Sisoæ vita retulit, Molanum diserte adducens. Videsis die sequenti VI Julii.
S. Paulus, Senonensis Episcopus Saussayi stylo exornatur hoc die, quem cur secutus fuerit Castellanus, plane ignoro. Melius scripsisse videntur Galesinius, Ferrarius & Ghinius, signantes ipsum cum germano fratre S. Heraclio IX Julii, uti etiam expresse notant Sammarthani post Claudium Robertum, qui pro se habent Breviarum ipsum Senonense anni 1625. Cum autem ea omnia, quæ de S. Paulo dici possunt, cum Actis Heraclianis connexa sint, de utroque agemus dicta die IX Julii
S. Cypriani Martyris translatio una aut plures ad hunc diem non proprie spectant; cum omnia, quæ ad illustrissimum Sanctum spectant, examinanda sint XIV Septembris
S. Nicomedis Martyris elevatio indicatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quæ nescio unde accepta sit. Loquitur opinor, de eo Nicomede, qui in Romano colitur, & de quo proinde agendum erit XV Septembris
S. Wendelini confessoris translatio notatur hoc die apud Grevenum, Florarium, Canisium & alibi: natalis est XXI Octobris
B. Bertoldi, Ordinis Cisterciensis abbatis & secundi Episcopi Livoniæ memoriam cum brevi vitæ compendio suis SS. Stanislais subjunxit Martinus Baronius, Clericus Jaroslaviensis, pag. 43, ut qui contra irrumpentes fidei Christianæ hostes pugnando interierit hoc die, anno 1200. Ab Henriquez vocatur sanctus Bertholdus; a Chalemoto beatus. In Kalendario, Bertoldus monachus de Luka, Apost. Liboniæ; sed ubique refertur XXI Octobris
S. Conradi Episcopi & Confessoris translatio apud Constantiam signata est in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. In Florario Sanctorum Ms. & in Ferrarii Catalogo videtur indicari natalis; ast hic spectat ad XXVI Novembris

DE SS. STEPHANO, PRIMO EPISCOPO RHEGIENSI ET SOCIIS, SUERA EPISCOPO, AGNETE, FELICITATE ET PERPETUA.
MARTYRIBUS RHEGII IN CALABRIA.

SEC. I, II, AUT III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Sanctorum, elogia, ætas, vita non valde antiqua.

Stephanus Episcop. Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Suera Episcopus Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Agnes Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Felicitas Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Perpetua Martyr Rhegii in Calabria (S.)

AUCTORE C. J.

Notiores olim fuere hi Sancti apud Græcos, quam apud Latinos. Meminerunt eorum nonnulla Menæa apud nos, Chiffletianum atque Sirmundianum; quorum illud die V Julii legit; Στεφάνου Καλαβρ καὶ τῶν σὺν αὐτῳ. [Cultus apud Grecos,] Hoc vero eodem die paulo explicatius; Τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Στεφάνου, τοῦ εἰς τὸ Ῥήγιον καλαβρίας κειμένου, καὶ τῶν σὺν αὐτῳ Ἀγίων μαρτυρησάντων. Sancti Stephani martyris, qui jacet Rhegii in Calabria, & sociorum ejus sanctorum, qui cum ipso martyrium subierunt. Monachis quoque Cryptæ Ferratæ, & aliis Ecclesiasticis Græci ritus, celebrandum eodem die præscribitur festum. Τοῦ ἁγίου Στεφάνου καὶ τῆς συνοδίας αὐτου. Similia habent Menæa Græca Bibliothecæ Vaticanæ; & alibi alia facile invenientur, quæ mihi visa non sunt, quæque jam dicta poterunt confirmare.

[2] Nulla tamen apud Martyrologos Latinos Stephani hujus & Sociorum martyrum extat memoria. [item apud Latinos] Quod indicium esse possit, non adeo celebrem, Scriptorum illorum temporibus, viguisse cultum in Ecclesia Latina. Atque hinc factum sit, ut Rhegiensis archiepiscopus, Annibal de Afflictis, vir multa sanctimonia clarus, initio seculi superioris supplicaverit congregationi Sacrorum Rituum Romæ, quo sibi suisque Rhegiensibus facultas fieret, publice exponendi imaginem, S. Stephano Episcopo suo ac Martyri, atque altaria & templa in honorem ejusdem erigendi. Affert pro motivo talia impetrandi, quod pridem, atque etiam tunc temporis, celebrabatur de eodem sancto Stephano Sociisque, die V Julii Missa & alia Officia. Et sacra Congregatio, referente Illustriss. & Reverendissimo D. Francisco, Sancti Angeli in Foro Piscium Card. Buoncompagno, gratiam petitam concessit anno 1622. De hisce mihi constat, ita factum esse, ex testimonio Nicolai Mariæ Modafari, tunc Romæ ecclesiæ S. Thomæ in Parione Rectoris, & hujusce causæ Agentis, atque eodem anno 1622 electi in Episcopum Bovensem, qui suffraganeus est Rhegiensis.

[3] Preædictarum scripturarum, (uti is addit, qui illas nobis submisit) archetypa asservantur penes Joannem Simonem de Antonillo, [recenter auctus.] U. J. D., virum eruditum & pium, & ipsi S. Stephano satis addictum, cujus devotione & expensis sacellum extat (utique post acceptum illa de re responsum sacræ Congregationis Roma) exstructum in ecclesia Prædicatorum, S. Stephano dicatum, in quo annis singulis condecenti cum magnificentia Missæ sacrificium & Vesperæ musicis cum concentibus in festo Sancti solenniter celebrantur. Circa iconem vero Antistitis Stephani, ejusdem Acta & Martyrium hinc inde figuris & versibus declarantur.

[4] [Elogium solius Stephani ex Ferrario,] Iisdem fere temporibus, quibus Romæ petita concessaque fuit facultas construendi S. Stephano altaria, sacella, templa; impressit Ferrarius utrumque Catalogum suum, alterum, nempe Sanctorum Italiæ, anno 1613; alterum, illorum, qui in Romano Martyrologio non habentur, anno 1625. In utroque commemorat, die V Julii, S. Stephanum, sed absque sociis; in priori quidem cum elogio hoc: Stephanus, civis Rheginus, a S. Paulo Apostolo, cum ex Syria Romam ductus, Rhegium, Brutiorum metropolim, appullisset, ad Christum conversus & in fide instructus, primus Rheginorum Episcopus ab eodem Apostolo ordinatur. Qui post Apostoli discessum dum munus episcopale prædicando impigre exsequeretur, multis jam ad fidem perductis, in Neroniana persecutione comprehenditur; cumque constanter in fidei confessione perseveraret, atque multis affectus suppliciis, cruciatus omnes superasset, demum capitis obtruncatione martyrium consummavit. In posteriori autem Catalogo idem Ferrarius sic habet: Rhegii in Brutiis, S. Stephani, primi ejusdem Episcopi & Martyris sub Nerone.

[5] [non ubique consonum Actis,] Non omni ex parte istæc concordant cum Actis Græcis, quæ mihi ab hisce viginti annis, tunc Romæ agenti, a R. P. Josepho Denti, Domus Professorum Societatis nostræ Præposito, Messanæ curata fuerunt describi e codicibus Mss. celeberrimi prope urbem illam monasterii sancti Salvatoris, Ordinis S. Basilii; uti pluribus dixi ad Vitam S. Sebastianæ V. M., tomo VI Junii, quæ indidem ab eodem, uti multæ aliæ, mihi Græce fuerunt submissæ. Hæc, inquam, Acta S. Stephani videntur fons esse, ex quo, quotquot de illo Latine scripsere, sua hauserunt, aliis additis, aliis mutatis, pro suo cujusque sensu. Sic Stephanus, qui in Actis Græcis legitur patria Nicænus in Bithynia fuisse & cum S. Paulo Apostolo Rhegium appulisse; apud Ferrarium dicitur civis Rheginus, & ab appellente illas in oras Paulo, Rhegii inventus, atque ibi ad Christi fidem conversus fuisse.

[6] [quæ a variis edita Latine.] Hieronymus Marafioti in suo Calabriæ Chronico, Italice anno 1601 excuso, pag. 47: & Marcus Antonius Politi in suo similiter Chronico, Messanæ impresso an. 1617, pag. 80: Item Paulus Gualterius in Sanctis Calabriæ, qui an. 1630 Neapoli prodierunt, pag. 53; & Ferdinandus Ughellus in suo Italiæ sacræ tomo 9, edito anno 1662, habent vitam S. Stephani, quam primus ex codice Græco interpretatus est Italice: secundus & quartus Latinam ediderunt ex alia atque alia interpretatione. Tertius e textu Latino Italicam fecit cum oratoria interpolatione. Horum ego editionibus inter se & cum textu nostro Græco collatis, quamquam eodem sere recidant omnia, malui tamen novam interpretationem facere, consimilem nostro Ms. Græco, illamque simul imprimere, ut omnia magis authentica sint. Editio Ughelli propius insistit nostro Ms. Græco: Marafiotina & Politiana in paucis aliquantum discordant; & in illo preæcipue, quod designent diem martyrii septimum Julii; quem Ughellus, noster textus Græcus, Menæa & Menologia citata, unanimiter asserunt quintum Julii.

[7] Cornelius a Lapide in Acta Apostolorum cap. ultimo ad illa verba, [etiam a Cornelio a Lapide;] Devenimus Rhegium, commentans, varia habet, quæ sibi, tunc Romæ commoranti, submissa fuerunt a Rhegiensibus, viris eruditis & primariis: atque ex illorum fide hæc narrat: Silet hic multa Lucas; ac præsertim Rhegiensium a Paulo conversionem, uno die, quo apud eos hæsit, factam: quæ ex ecclesiæ Rhegiensis monumentis, eodem ævo (nempe seculo Christi primo) Græce conscriptis; ac deinde in Latinum idioma translatis; & in archiepiscopali archivio asservatis; a Rhegiensibus viris eruditis & primatiis ad me Romam transmissa, hic transscribam. Transscribit autem ibi Acta Latina S. Stephani Episcopi, a Paulo Apostolo Rhegiensibus, ut ajunt, in transitu ordinati: quæ alia non sunt, quam quæ nos infra damus Græco Latina: nec tamen ibi sunt integra: nam desinunt in martyrio his verbis, quod digni fuerint pro Christo mori: nec quidquam habent de sepultura sanctorum corporum. Facile condono P. Cornelio, Theologo & Commentatori in sacram Scripturam eximio; quod fide & auctoritate. Rhegiensium, virorum eruditorum & primariorum, talia scripserit. Ipse interim nihil per se commentatur de mora aut non mora Pauli Apostoli apud Rhegium: Supposuit, vera esse, quæ Rhegienses de mora ejus apud se unius diei, & de magna conversione gentilium illo die facta: item de Actis S. Stephani, seculo Christi primo Græce conscriptis, affirmabant. Et siquid illa de re per se commentatus fuisset, utique observasset: quod si Paulus uno die Rhegii moram traxisset, non potuisset secundo die Puteolos attigisse: quod Lucas factum esse ait. Sed de his mox alia.

[8] Interea ex citatis editionibus animadverto, in textu Græco nostro sphalmata quædam commissa esse, [e quibus in nostro textu Græco aliqua supplentur.] verosimiliter oscitantia librarii, illis in locis, ubi ego per inclusa hisce signis [ ] verba supplere conatus sum. Inter quas correctiones etiam est, quod tertium nomen mulierum, simul passarum, Perpetua desiderabatur, quæ in Italico & Latino Sueræ episcopo, Agneti & Felicitati subnectitur. Ex his autem ipsis nominibus dubium oriri possit, an omnes isti una cum Stephano passi fuerint seculo Christi primo. [Vita illa non antiqua est,] Acta quidem, etiam Græca, non tam antiqua sunt, nec talia, ut illud ipsis tuto credi possit. Testimonia Martyrologorum nulla reperiuntur. Cultus nec valde antiquus apud Latinos nec valde celebris fuit ante seculum XVII, quando ejus amplificatio petita fuit a sacra Rituum Congregatione Romæ & obienta, per facultatem exponendi publice imaginem Sancti, ejusque nomini altaria & templa dedicandi: quæ eatenus, nulla habuerit. Locus, ubi sepultum fuit corpus in hodiernum usque diem, uti scribit historicus Rhegiensis Politus anno 1617, reperiri non potuit.

[9] Ex his, inquam, dubitari possit, an S. Stephanus cum Sociis suis martyrium passus sit seculo primo; [ut inde credi possit,] eoque magis, quod totis tribus primis seculis Episcopus, suæ civitatis alius, Rhegiensibus non sit notus. Si dicas, per traditionem notum esse sanctum Stephanum pro seculo primo; quæram, cur alius episcopus pro eodem seculo & duobus sequentibus, similiter notus non sit. Inquies, quia antiqua civitatis scripta interciderunt; superest autem vita S. Stephani, [S. Stephanum seculo Christi primo vixisse,] quæ ipsum S. Pauli Apostoli discipulum facit. Audio: sed illa ipsa vita non sapit longam antiquitatem; nec potest ante seculum decimum scripta fuisse, si non diu post. Spatio autem novem, decem aut plurium seculorum tunc elapso, quando scripta fuit, potest scriptor multa ignorasse de gestis Sancti sui, quemadmodum nunc nihil de illis scitur ex antiquitate præter id: quod in vita narratur: & magis potest ignorasse certum tempus, quo vixerit martyrioque coronatus fuerit. In hac porro ignoratione aut maligna traditionis vulgi luce scribere exorso visum fuerit, aptiori tempore Stephanum adduci Rhegium non posse; quam quo Paulus Apostolus eodem appulisse sciebatur: & præsumi poterat, ipsum ibidem pro se aliquem reliquisse Episcopū.

[10] [aut etiam socios ejus.] Tum vero quæri potest de Sociis symmartyribus S. Stephani, Suera episcopo; & mulieribus, Agnete, Felicitate & Perpetua, unde illos acceperit aut mutuatus forte sit scriptor vitæ. Æque hæc obscura aliunde sunt: nec facile capiam, quomodo illis inductæ Religionis Christianæ initiis, duo Rhegii fuerint Episcopi, quando de uno solo non constat certo. De mulieribus quoque certiora desiderari possunt, ne quis cogatur suspicari, Perpetuam atque Felicitatem, omnium fere antiquorum Patrum scriptis celebratas, in Africa cum aliis sociis martyres, ineunte seculo tertio passas; Rhegium traductas fuisse.

[11] [Dubitari potest, an Paulus Ap. e navigatione suæ] Ego quidem per hæc dubia mea nihil derogatum velim veritati; sed magis cupio, veritatem ex illis illustriorem fieri per aptas ad dubia mea Rhegiensium solutiones. Aliud quoque dubium huc pertinet, ubi de prima Rhegiensium ad Christi fidem conversione per Paulum Apostolum, sermo est. Popularium vox, & quodammodo Euangelium, de quo dubitare nefas sit; insonat auribus, Paulum, cum e Syria Rhegium appulisset, ducendus Romam a Centurione & custodibus suis ad tribunal Cæsaris, in ingressu urbis Rhegiensis, cœpisse Christum annuntiare: incolas autem obstinato animo ei prohibuisse istiusmodi annuntiationem; tandem tamen, deprecante Paulo, ut se dicentem audirent tantillo tempore, quo parvulum candelæ frustulum, quod manu tenebat accensum, deflagrasset; id permisisse. Tum vero Paulum candelæ ardentis frustulum imposuisse columellæ, quæ forte adstabat, marmoreæ; & hanc columnam, consumpta brevi candelula, flammam concepisse & perrexisse ardere. Quo viso prodigio, incolas fidem Christi amplexatos fuisse.

[12] [urbem Rhegiensem ingressus fuerit;] Hoc factum, non tantum vulgi sermone, sed etiam scripto celebratur a Marco Antonio Politi in Chronico Rhegiensi pag. 80, sed obiter tantum. Primum mihi in his dubium est, utrum Paulus Rhegii miracula fecerit, aut aliquos ad fidem converterit, imo an istam urbem ex navigatione illa intraverit. Scribit Lucas, comes S. Pauli in navigatione Syriaco-Romana, quæ vidit; & accurate notat moram, quam in civitatibus obviis traxerunt. Sic Melitæ, ait, hibernasse Paulum tres menses, & quæ ibidem interea fecit miracula & conversiones gentilium, describit. Syracusis triduo substiterunt; Puteolis rogatu Fratrum manserunt dies septem. De Rhegio autem nihil simile meminit Lucæ textus. En verba, Actorum cap. ult. Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. Inde circumlegentes, devenimus Rhegium; & post unum diem, flante Austro; secundo die venimus Puteolos; ubi inventis Fratribus, rogati sumus manere apud eos, dies septem: & sic venimus Romam. Igitur Paulus & Lucas, navigantes Syracusa venerunt Rhegium. Non dicuntur urbem intrasse, nedum moram diurnam ibi fecisse; sed potius iter prosecuti, e conspectu Rhegii, favente Austro, post unum diem navigationis, venerunt die secundo Puteolos. Neque enim, si uno die Rhegii substitissent, potuissent die secundo Puteolos attigisse, quibuscumque flantibus ventis, propter longinquam locorum distantiam.

[13] Ita intellecto sacri Scriptoris textu, uti plane videtur intelligi debere; [certe prodigium, quod ei attribuitur nunc,] evanescit prodigium columnæ marmoreæ ardentis in conversionem Rhegiensium, imo & conversio ipsorum per Paulum, & ordinatio Stephani tunc temporis in episcopū. Quod siquis etiam sustinere velit, Paulum civitatem ingressum fuisse, ibique die uno mansisse, nondum columna marmorea arserit. Quid enim? Si id factum fuisset, Lucas, Pauli socius, utique scivisset. Si scivisset, utique scripsisset. Utpote qui multo minora Pauli gesta in Melita insula & alibi, tam sedulo in memoriam posteritatis scripto consignavit. Utitur in re simili, simili argumentatione S. Hieronymus. Legebatur ipsius adhuc tempore liber de gestis Pauli & Theclæ, [ibi operatus non est;] in quo & de baptizato leone narrabatur. Quod refutaturus ipse, sic ait: Igitur Περιόδους Pauli & Theclæ, & totam baptizati leonis fabulam, inter apocryphas scripturas computamus. Quale enim est, ut individuus comes Apostoli Lucas, inter ceteras ejus res, hoc solum ignoraverit? Similiter quomodo idem ignoraverit, accensam a parva candelula, prædicante Rhegii Paulo, columnam marmoream arsisse? Addit Hieronymus ex Tertulliano, Presbyterum quemdam in Asia, σπουδαστὴν Apostoli Pauli, convictum esse apud Joannem, quod auctor esset libri; & confessum, se hoc Pauli amore fecisse; & ob id de loco excidisse. Digna fictoribus in rebus sacris ac seriis pœna; sive finxerit amore personæ privatæ, sive amore patriæ, ut res ejus gestas quam altissime repetant, aut conversionem ejus ad Christi fidem, ab Apostolis deducant.

[14] Procedamus porro. Non tantum Pauli tempore ignotum fuit prodigium ardentis columnæ, [post mille & amplius annos vix cœptum credi,] verum etiam mille annis post, usque ad tempus, quo primaria S. Stephani vita, quam Græco-Latinam damus, conscripta fuit. Ejus quippe auctor, quamvis Paulum inducat Rhegium; ibique fidem annuntiasse, multos baptizasse, atque etiam presbyteros & episcopos ordinasse dicat, adeoque innuat longiorem moram ibidem traxisse; tamen suo tempore nondum scivit, quod incolæ Rhegienses initio pertinaciter prohibuerint Paulo prædicare fidem, deinde vero per prodigium columnæ marmoreæ ardentis conversi ab ipso fuerint. [neque nunc creditum a prudentioribus.] Quin imo satis declarat auctor vitæ, Rhegienses ab initio, absque ullo singulari miraculo, Paulum concionantem pronos auscultasse; & sicuti terra bona susceptum semen multiplicat centuplum, ita illos suscepisse verbum Dei ex ore Pauli. Debet igitur fabula ista primum nata fuisse in vulgus, post ætatem dicti scriptoris & forte diu post, ex otiosi alicujus cerebro, quæ mox vulgo placuerit, atque etiam a prædicto chronographo Rhegiensi, Marco Antonio Politi, recepta fuerit. Scriptoribus aliis, Marafiotio in Chronico Calabriæ, atque Ughello in Episcopis Rhegiensibus;item Paulo Gualterio in Calabriæ Sanctis, & vita S. Stephani; qui ante & post Politum, sua ediderunt; non ausis prædicti prodigii, ac talis conversionis Rhegiensium ad fidem Christi, vel verbo meminisse, quod sciam.

[15] [Quando episcopus factus sit S. Stephanus,] Superest, ut de ætate S. Stephani & sociorum ejus martyrum, verbum addamus. Satis constare potest ex hactenus disputatis, ipsum a S. Paulo e navigatione Syriaco-Romana episcopum Rhegii constitutum non fuisse: id interim ajunt Rhegienses: atque adeo ex illorum opinione constitutus fuit anno Christi 56, quo illac transiit Paulus. De anno autem determinato martyrii nihildum apud ipsos legi. Ferrarius scribit, passum esse Stephanum sub Nerone: quod certat cum Actis, in quibus legitur, ipsum præfuisse episcopum annos decem & septem. Ex quo consequitur, martyrio defunctum esse anno 73: quod æque sustineri non potest. [quando affectus martyrio.] Quia scitur, nec illo anno, nec aliquot præcedentibus, nec aliquot subsequentibus, persecutionem ullam fuisse motam contra Christianos. Quamobrem aliud tempus quærendum est, quo episcopus factus, quoque martyrium passus sit S. Stephanus. Illud autem invenire, non erit facile: cum Ughellus dicat, post Stephanum usque ad Constantini Magni tempus, Episcopus, qui in civitate Rhegiensi floruerunt, desiderari. Rogo igitur Rhegienses, ut ipsi nova cura in rem illam tamquam suam, propius inquirant.

[16] [Antiquitas passim affectata.] Nobis quidem experientia constat, ubique gentium obtinuisse & obtinere; estque pluribus quodammodo innatum, ut rerum suarum antiquitatem affectent, eamque quam altissime attollant: quod & frequenter usuvenit in Actis Sanctorum, quæ post longa tempora ex caliginosa traditione aut apocryphis scriptis colliguntur. Id accidisse sanctis Galliæ prioribus episcopis, luculenter testatur Philippus Labbe, antiquitatis eruditus, si quis alius, in Breviario suo chronologico Historiæ sacræ & profanæ, ad annum Christi 69 ita scribens anno 1665: Ab annis facile octingentis plures Majorum nostrorum crediderunt, quod primi episcopi fundatores ecclesiarum nostrarum per Galliam, fuerint discipuli aut Christi Domini aut sanctorum Petri, Pauli aut Clementis, &c. quodque venerint prædicare Euangelium in vastas hasce provincias seculo primo Christianismi, S. Ursinum Bituricensium, S. Austremonium Arvernorum, S. Martialem Lemovicensium, S. Frontonem Petrocoricensium, S. Eutrophium Santonensium, & quos porro recenset magno numero alios: quos inquit, doctissimi viri, Faber, Bosquetus, Launoyus, Patres Sirmondus & Petavius, aliique plures, censuerunt non venisse nisi seculo tertio aut quarto. De nonnullis Sanctorum illorum & nos tractavimus in Actis nostris, & fere consentimus cum citatis Auctoribus.

[17] [etiam in rebus sacris,] In Sicilia quoque Syracusani, qui sanctum suum Marcianum, primum civitatis episcopum nominant, contenduntque, Antiochia sibi a S. Petro Apostolo submissum fuisse, ostenduntur ad diem XIV Junii nostri, aberrasse, ipsumque Sanctum, imperantibus Valeriano & Gallieno, seculo tertio, martyrium sustinuisse. Umbri similiter, ut nuper diximus in Tractatu præliminari ad Tomum I Julii, affectant antiquitatem primorum aliquot Episcoporum suorum, quos ajunt a S. Petro Apostolo e Syria ad se missos fuisse; qui non nisi temporibus Diocletiani & Maximiani vixerunt ac martyres facti sunt. Nihil attinet plura congerere exempla. Res eruditis notissima est. De S. Stephano, primo Rhegiensium episcopo, jam ostendisse mihi videor, ipsum ne seculo primo, ne a S. Paulo Apostolo, quando is navigavit Romam, ordinatum fuisse Episcopum: quando autem ordinatus. fuerit, [nec non in Stephano nostro ] nequeo divinare; quia de hoc Stephano silent tam Martyrologi Latini, quam alii scriptores antiqui, saltem qui ante vitam ejus scriptam vixerint. Fortassis posset ejus martyrium ad tempora Diocletiani & Maximiani referri, quia nulli alii ante illud tempus noti sunt Episcopi Rhegienses. Verum certiora de his expectabimus a Rhegiensibus ipsis, ut jam dixi.

[18] [Actorum titulus.] Diximus quoque, unde acceperimus Acta Græca: & quiæ tarde fuerunt collecta, comperiuntur non magnæ fidei esse. En ipsa, cum nostra interpretatione. Titulus talis præfigebatur: Ἄθλησις τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν ἱερομάρτυρος Στεφάνου, μητροπολίτου Ῥηγίου τῆς Καλαβρίας. Certamen sancti Patris nostri, sacri martyris Stephani, Metropolitæ civitatis Rhegii in Calabria.

ACTA
Auctore Anonymo, nisi forte sit Metaphrastes
Ex Codice Ms. monasterii sancti Salvatoris, Ordinis S. Basilii prope Messanam.

Stephanus Episcop. Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Suera Episcopus Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Agnes Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Felicitas Martyr Rhegii in Calabria (S.)
Perpetua Martyr Rhegii in Calabria (S.)

Οὗτος ἄγιος ἱερομάρτυς Στέφανος ὑπῆρχεν ἀπὸ πόλεως Νικαίας· κατερχομένου δὲ Παύλου τοῦ ἀποστόλου ἐν τῇ Ῥώμῃ, συνακολούθησεν αὐτῷ ἄχρι πόλεως Ῥηγίου τῆς Καλαβρίας. Εὑρὼν Ἀπόστολος τὴν πόλιν οὖσαν κατείδωλον, ἐκήρυξεν ἐν αὐτῇ λόγον Κυρίου, καὶ ὥσπερ ἀγαθὴ τὸν σπόρον δεχομένη καὶ ἑκατοστεύουσα, οὕτως οἱ ἐν αὐτῇ τὸν λόγον ἐδέξαντο· κατηχήσας τοῦς αὐτοὺς Παῦλος, καὶ βαπτίσας πλείστους εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, προχειρίζει αὐτοῖς ἀρχιεπίσκοπον Στέφανον, ὃς καλῶς ποιμάνας τὴν ἐμπιστευθεῖσαν αὐτῷ ποίμνην, πολλοὺς τῷ ἑσπερίῳ [μέρει] ὑπέστρεψεν εἰς τὸν τοῦ Χριστοῦ πίστιν ταῖς αὐτοῦ διδασκαλίαις. Διατριψας οὖν ἐν ταύτῃ τῇ πόλει ἑπτὰ καὶ δέκα ἐνιαυτοὺς, καὶ ἐπισκόπους καὶ πρεσβυτέρυς χειροτονήσας, καὶ τῆς ἐκκλησίας Θεοῦ χάριτι μεγαλύνθείσης, ἐκινήθη διωγμὸς κατὰ τῶν Χριστιανῶν.

[2] Ἐκρατήθη ὑπὸ Ἱέρακος ἡγεμόνος Ἅγιος προσαίτιος τοῦ χριστιανισμοῦ, καὶ ἠναγκάσθη ἀρνήσασθαι τὸν Χριστὸν, καὶ θῦσαι τοῖς εἰδώλοις ὃς δὲ οὐκ ἠνέσχετο, ἀλλὰ μᾶλλον παρρησίᾳ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας, Θεὸν ὄντα, καὶ ποιητὴν πάντων· τὰ δὲ ἐίδωλα, ξύλα καὶ λίθους ἀναίσθητα, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων, τοῦ διαβόλου ἐφευρήματα. Διὸ τύπτεται ἀφειδῶς [σὺν τῷ Σκηρᾷ ἐπισκόπῳ] καὶ λίθοις τὰς ὄψεις συνθλῶνται, καὶ εἰς κάμινον πυρὸς ἐμβληθέντες, ἐξῆλθον ἀβλαβεῖς· ὅθεν πλεῖστοι ἐπίστευσαν τῷ Χριστῷ, καὶ μέγας Θεὸς ἀνεβόησαν, ὑπὸ Στεφάνου, καὶ Σουηρᾶ τῶν ἀρχιερέων κηρυττόμενος. Ἐν οἷς ὑπῆρχον γυναῖκες σεμναὶ, Ἀγνῆ, φιλικητὰς [καὶ Περπετούα] προσαγορευόμεναι, μαθήτριαι τοῦ ὁσίου Στεφάνου ὑπάρχουσαι, παῤῥησιάμηναι ἔμπροσθεν στάντες Ἱέρακος ἡγεμόνος, ὡμολόγησαν τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ, Θεὸν ἀληθινὸν καὶ ποιητὴν πάντων ἀνακηρύξασαι.

[3] Τότε θυμοῦ πλησθεὶς, ἐκέλευσεν αὐτὰς ξίφει ἀποτμηθῆναι ἅμα Στεφάνῳ καὶ Σουηρᾷ τοῖς ἀρχιερεῦσι. Οὗ γινομενου, παραυτίκα ἀπέδωκαν τὰς ἁγίας αὐτῶν ψυχὰς τῷ Κυρίῳ, εὐχαριστοῦντες καὶ ἀγαλλιώμενοι, ὅτι ἠξιώθησαν ὑπὲρ Χριστοῦ ἀποθανεῖν. Τὸ δὲ τίμιον σῶμα τοῦ ὁσίου ἱερομάρτυρος Στεφάνου ὑπ᾽ ἀνδρῶν εὐσεβῶν ἀωρὶ τῆς νυκτὸς κομισθὲν, ἐν τῷ νοτιαίῳ μέρει τῆς αυτῆς πόλεως, κατετέθη ἐν τῷ ἡσυχαστικῷ αὐτοῦ εὐκτηρίῳ, ὡς ἀπὸ σημείου ἑνὸς τῆς πόλεως, πλείστας ἰάσεις ἐπιτελοῦν. Τὰ δὲ τῶν λοιπῶν ἁγίων τὰ σώματα, Σουηρᾶ ἐπισκόπου, σεμνῆς Ἀγνῆς καὶ Φιλικητάτης [καὶ Περπετούας,] ἔνθα ἀπετμήθησαν, ὑπὸ πιστῶν κατέτεθησαν, ὑπὲρ τοῦ κόσμου πρεσβεύοντες.

Sanctus hic martyr Stephanus, civitate Nicæa ortus, cum Paulus Apostolus proficisceretur Romam, [Adventus Sancti cum Paulo Ap. Rhegium.] ipsum comitatus fuit usque ad civitatem Rhegium Calabriæ. Inveniens autem Apostolus civitatem illam, totam idololatram, prædicavit ibi verbum Dei: & quemadmodum bona terra semen recipit multiplicatque centuplum, ita incolæ civitatis, verbum receperunt. Interea catechizans ipsos Paulus, [gesta,] baptizavit plurimos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; atque ordinavit ibi archiepiscopum Stephanum, qui recte pascens commissum sibi gregem, multos in occidentalibus plagis convertit doctrina sua ad fidem Christi. Postquam igitur septemdecim annos ibi exegisset, Episcoposque & presbyteros consecrasset, atque ecclesia per Dei gratiam perampla esset; mota fuit persecutio contra Christianos.

[2] In illa autem comprehensus ab Hierace Præside S. Stephanus, [martyrium,] tamquam auctor Christianismi, coactus fuit negare Christum & sacrificare idolis. Quod ille non sustinens, potius confessus est, Christum Deum esse & creatorem omnium; idola vero esse ligna & lapides, sensu carentia; opera manuum hominum, & diaboli inventa. Hinc sine cessatione verberatur una cum episcopo Suera, & facies eorum lapidibus conteruntur, & caminum ignis injecti, inde exierunt illæsi. Quo miraculo plurimi crediderunt in Christum, exclamantes; Magnus est Deus, quem Stephanus & Suera episcopi prædicant. Inter hos quoque erant honestæ feminæ, Agnes & Felicitas & Perpetua nominatæ, discipulæ sancti Stephani; quæ libera voce, stantes coram Hierace præside, confessæ sunt nomen Christi; ipsum Deum verum & factorem omnium prædicantes.

[3] Tunc Præses, iracundia plenus, præcepit ipsis gladio amputari caput, [etiam Sociorum,] uti & Stephano &Sueræ episcopis. Quo facto, reddiderunt sanctas animas suas Domino, gratias agentes & exultantes, quod digni fuerint pro Christo mori. Venerabile autem sancti Stephani corpus a viris religiosis nocte intempesta deportatum fuit in australem partem ejusdem civitatis, [sepultura.] ac depositum in secreto ejus oratorio, quod circiter milliari un a civitate abest, plurimas operans curationes. Reliquorum vero Sanctorum corpora, Sucræ Episcopi, venerabilis Agnetis, Felicitatis & Perpetuæ, ibi a Fidelibus deposita fuere, ubi occubuerant; pro mundo intercedentes.

DE SANCTA ZOË MARTYRE ROMÆ
Ex Actis S. Sebastiani.

An. CCLXXXVI.

[Commentarius]

Zoë Martyr, Romæ (S.)

Auctore J. B. S.

Primum Suisse Romani parvi autorem, qui Sanctos plures ex Actis S. Sebastiani, hoc & duobus sequentibus diebus, sacris Fastis inseruerit, pridem suspicatus sum, idque satis videtur ostendere antiquiorum Martyrologiorum de iis silentium. Ita ipse scripsit hoc die, [A Romani parvi auctore, Fastis primum inserta,] Romæ, natale Zoæ, uxoris Nicostrati. Ex laudatis Actis breve elogium conninnavit Ado, ab Usuardo sic ferme contractum, quemadmodum in Romano hodie legitur. Rabanus, qui Romanum parvum non vidit, de Zoë non meminit: in Notkero dies aliquot desiderantur: Wandelberti metra dedimus in nostra Usuardi editione. Paulo pluribus ex citato fonte ornatur, sed IV Fulii, ab eo, quem Florum esse putaverunt Majores nostri. Assumentum est, quod in unico Hieronymiano contracto, nempe Augustano hahetur, Zoæ uxoris Nicostrati. Ceteros Martyrologos, præsertim recentiores non enumero, neque inde describenda sunt longiora aut breviora encomia, quæ alia complecti non possunt, quam quæ mox, ut magis genuina, subjiciam. Nota est insignis S. Sebastiani oratio, per quatuor capita ad XX Januarii deducta, qua clarissimos Martyres, fratres geminos Marcellianum & Marcum, suorum lacrymis & precibus prope nutantes, ad constantiam egregie excitavit, aliosque ad fidem convertit, quos inter eam, qua de agimus, S. Zoam vel Zoën cum marito Nicostrato; ut habes ad dictum diem XX Januarii, capite 7; ex quo potius, quam ex Equilino aut Mss., verba ad Sanctam nostram spectantia, quidquid ab hypercriticis nonnihil vellicentur, describo.

[2] Igitur cum hæc beatissimus Sebastianus, indutus chlamyde, [oratione & signis S. Sebastiani muta convertitur.] succinctus balteo, ex suo ore proferret, subito per unam fere horam, splendore nimio de cælo veniente, illuminatus est, & sub ipso splendore, candidissimo pallio amictus est ab angelis septem clarissimis, & juvenis apparuit juxta eum, dans ei pacem, & dicens: tu semper mecum eris. Hæc autem gerebantur omnia intra domum Primiscrinii, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus & Marcus. Qui Nicostratus habebat uxorem, nomine Zoën, hæc ante sex annos, ægritudinis nimietate, facta est muta, prudentiam tamen audiendi & intelligendi non solum non amiserat, verum etiam melius quam prius habuerat, aurium officium obtinebat

[3] Hæc itaque cum intellexisset omnia, quæ B. Sebastianus dixerat, [& loquelam recipit,] & tantum lumen circa eum vidisset; cumque omnes tremefacti, miraculi stupore tenerentur, innuebat manu omnibus, ut quasi exprobrandi essent, qui tam evidenti assertioni non crederent, & genibus ejus advoluta, rogare eum manuum indiciis cœpit. Sed S. Sebastianus cum videret eam cordis secreta, linguæ expressione declarare non posse, causas hujus silentii percunctatus, didicit sermonis illi copiam nimia vi infirmitatis ablatam. Tunc B. Sebastianus dixit: Si ego verus Christi servus sum, & si vera sunt omnia, quæ ex ore meo hæc mulier audivit & credidit, jubeat Dominus meus, Jesus Christus, ut redeat ad eam officium linguæ, & aperiat os ejus, qui aperuit os Zachariæ Prophetæ sui; & fecit crucem in os ejus.

[4] Atque ad hanc vocem S. Sebastiani, exclamavit mulier voce magna, [videns angelum S. Sebastiano assistentem.] dicens: Beatus es tu, & benedictus sermo oris tui; & beati, qui credunt per te, Christum filium Dei vivi. Ego enim vidi oculis meis angelum, ad te venientem de cælo, & librum ante oculos tuos tenentem, ex cujus lectione universa sermonis tui oratio decurrebat. Benedicti, qui in omnibus, quæ locutus es, credunt, & maledicti, qui dubitaverint vel in uno verbo ex his omnibus quæ audierunt; quoniam sicut aurora superveniens universas tenebras noctis excludit, & omnium oculis lumen, quod nox cæca negaverat, reddit; ita lux sermonum tuorum omnen caliginem omnemque ignorantiæ cæcitatem extersit, & oculis recte credentium serenum post noctis tenebras diem reddidit: a me autem non solum incredulitatis tenebras exclusit, verum etiam sermonis mei ostium, quod per sex annos clausum erat, patefecit.

[5] Pergunt Acta a num. 25, memorare, quid Nicostratus egerit, [Nolens Marti sacrificare,] videns quod esset tanta virtus Christi in sua uxore celebrata, ac deinde a cap. 8 ad 19, quæ a SS. Marcelliano & Marco, a S. Sebastiano, a S. Polycarpo presbytero, aliisque præclare gesta sunt, donec cap. 20 & sequentibus ad eorum martyria deveniatur, quorum antesignana fuit Sancta nostra, ceteris fortiter & gloriose prælucens. Actorum verba denuo transsumo, ad quæ suo loco videri possunt Bollandi notatationes & quæ ad Martyrologium observavit Baronius. Ita prosequuntur: Verum, quia multum est, si velimus ea prosequi, quæ & quanta per eos fecerit Christus, qualiter unisquisque ad palmam martyrii venerit, tantummodo explicemus. Beatissima Zoë in Apostolorum natali, dum ad confessionem Petri Apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, duciturque ad Patronum regionis Naumachiæ, & compellitur Martis statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere. Tum illa respondit: Mulierem Marti sacrificare compellitis, ut ostendatis Martem vestrum muliebribus delectari. Sed ille impudicissimæ Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero, tropæum fidei in fronte portanti, non poterit prævalere. Non enim ego meis contra eum viribus luctor, sed in Domini mei Jesu Christi virtute confidens, & vos & illum pariter ridendo contemno.

[6] [fame diu cruciata enecatur & in Tiberim abjicitur.] Tunc Patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, & per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere. Solum vox ejus, qui eam illic incluserat, audiebatur, dicentis: Ibi morieris fame, & siti, & cæcitate, nisi te libaturam promiseris diis. Sed cum pertransissent sex dies, suggesserunt de ea Præfecto sævienti: qui jussit eam a collo & capillis in arborem excelsam suspendi, & subter fumum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem ut suspensa est, in confessione Domini emisit spiritum. Illi autem auferentes corpus ejus, saxo ligaverunt & Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani corpus ejus tollant & faciant sibi illam Deam. Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, & narravit ei, qualiter martyrium suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminæ nos ad coronam præcedunt, ut quid vivimus? ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli confessionem accessit, nihilominus & ipse perpessus insidias, tentus est, & a populo lapidatus, mortuus est, & corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est. Hactenus laudata Acta de S. Zoës martyrio.

[7] Ex his quidem apparet, inquit Baronius ad annum 286, num. 14, non latuisse ethnicos, solitos esse Christianos religioso cultu prosequi Sanctorum memorias. [Annus & dies passionis.] Gentiles autem consuevisse demergere in Tiberim cadavera illorum, quos sepultura privandos esse ducebant, innumera sunt exempla. Vide ibi. Consignantur autem & hoc & sequentia martyria ad prædictum annum 286, quo verosimiliter plerique coronati sunt, ut non diffitetur Tillemontius; qui tamen contra Bollandum, certamen S. Sebastiani non anno proxime sequenti 287, sed 288 innectendum censet tomo 4, nota 3, pag. 744. Utcumque statueris; cum reliquos præcesserit S. Zoë, non video certiorem pro ipsa epocham reperiri posse, quam sit annum 286. Passionis diem satis recte etiam collegit Romani parvi auctor, cum is ex ordine dierum, quibus capta, carcere detenta & martyrio affecta est, plane intelligatur, quemadmodum & die sequenti in Octava Apostolorum S. Tranquillinum recte collocavit, quidquid de cetero non multum scrupulosus fuerit in feligendis pro suo arbitrio consignandisque Sanctorum festivitatibus, ut alibi non semel notavimus. Atque hæc de Sancta nostra dicta sufficiant; neque enim hic repetenda, quæ ad XX Januarii, a Bollando abunde explicata sunt, uti jam supra etiam monuimus.

DE SS. MARTYRIBUS SICULIS AGATHONE ET TRIPHINA SEU TRIPHONE
Ex Hieronymianis cum Romano collatis.

[Commentarius]

Agatho Martyr in Sicilia (S.)
Triphina seu Triphon Martyr in Sicilia (S.)

J. B. S.

De his duobus Martyribus nihil invenias apud plerosque classicos Martyrologos, genuinum Bedam, Florum, Wandelbertum Romanum parvum, Adonem aut Usuardum (Notkerus hic deficit) nomen ut eos in Auctariis Usuardinis recte remiserimus ad sola Hicronymiana, [S. Triphinæ nomen] ex quorum aliquo eos accepit Rabanus verbis: In Sicilia, natalis Agathonis & Triphenæ, pro qua legendum monet editor Canisius Triphinam, haud dubie ex Martyrologio Romano, cujus Revisores nullum alium fontem hic habuere præter Bedam Plantinianum, quem in notis suis passim allegat Baronius. At Bedam illum plane supposititium esse, jam pridem extra controversiam posuimus. Hodiernus Plantiniani istius Bedæ textus plerumque ex Adone & Rabano consutus est, cum ea solum diversitate quod Triphinam substituerit pro Triphena Rabani.

[2] Sæpe alias monui, & præcipue in Usuardina præfatione cap. 1, art. 3. § 2, [ex Beda Plantiniano acceptum,] Rabanum in condendo Martyrolgio suo, eam ferme solam operam posuisse, ut Bedam in labore Flori auctum, acceptis ex codice aliquo Hieronymiano nonnullis Martyrum nominibus, aliisque paucis aliunde acquisitis, per totum anni circulum impleret, unde facile intelligitur, ad primum fontem seu Hieronymiana exemplaria recurrendum, ut de hic duobus Martyribus certi aliquid statuatur, non circa ipsorum Acta, quæ nulla uspiam exstant, nec circa palæstram, quænimis diserte signata est, sed circa solam secundi nominis efformationem: videlicet, scribendumne sit Triphina an Triphon, seu quod eodem recidit, virne an semina fuerit S. Agathonis socius. De ipso Agathone satis certum est virum fuisse, sive Agatho dicatur, sive Agathonus, pro divorsa codicum Hieronymianorum inflexione. Quidquid de cetero apud Grevenum, nomina confundentam, aut apud alios recentiores legitur, ad controversiam dirimendam nihil admodum conferre potest.

[3] [ex. Mrllio Hieronymiano restituitur;] Quæritur itaque, quid probabilius scriptum olim fuerit a primo collectore Martyrologii istius, quod sub sancti Hieronymi nomine apud nos venit. Inter omnia exemplaria, a Florentinio edita, unum unicum reperitur Epternacense, in quo legatur: In Sicilia, Agathonis & Trifiniæ, Et eum quidem codicem ut vetustissimum agnoscimus, at nævis suis pluribus non carentem, ut in concursu aliorum omnium, de iisdem Sanctis agentium, palmam ipsi soli tribuendam non censeamus: atqui codices reliqui universi, seu quos grandiores vocamus, seu quos contractos dicimus, nullum Trifiniæ, Triphenæ seu Triphinæ nomen referunt; putamus itaque recte consequi, non Trifiniam sed Triphonem vere enuntiandum. En textus ipsos. Lucense & Blumianum diserte legunt: In Sicilia, Agathonis, Triphonis. Corbeiensia: In Sicilia, Agathoni, Triphonis, ubi & Justus aliquis additur, reliquis præteritis. Ne recensendis aliis, jam publici juris factis, molestus aut tetricus sim; verbo dicam, & Gellonense, quod pridem excudi curavit Acherius, & quotquot nuper edita sunt, tum tomo 7 Junii nostri, tum in nova Anecdotorum Benedictina collectione, si de Sanctis his agunt, constantissime Triphonem, Trophonem, Tryphonem vel Trofonem, efferunt, nullo prorsus reperto, quod Trifiniam, Triphinam, Triphenam, aut quid huic nomini affine signaverit. In Florario Sanctorum Ms. etiam distincte legitur Agathonis & Triphonis

[4] Hæc recte deducta existimo, neque dubito, veram lectionem esse, In Sicilia, Agathonis & Triphonis, [ut legendum sit Triphonis.] quæ vel in ipsum Romanum Martyrologium reponi possit, ex quo, nisi vehementer fallor, occasionem aliqui sumpserunt, hoc die consignandi Trophimam alio nomine Triphomenam vel quotquot aliis modis efferre volueris, quam Pactensem aiunt scriptores Siculi, Minoræ in Picentibus peculiari cultu celebrem; de qua etiam hoc die agemus; occasionem, inquam, sumpserint aliqui, Trophimam istam seu Triphomenam cum Triphina, in Romano expressa, confundendi, uti latius infra disputabitur. Huc solum spectabat, ex antiquioribus monumentis vera Sanctorum istorum Siculorum Martyrum nomina eruere, quorum vetustissima in Mortyrologiis Hieronynianis memoria satis demonstrata est.

DE SS. MARTIRIBUS TOMITANIS STRATORE, THEODOTO, MERONA, MARINA SEU MARINO, RODOFIA, MAGRINO, SECUNDINO, THOMO SEU THEONO, ET FORTE SODERA SEU SODEPHA

Notitia ex Hieronymianis.

Strator Martyr Tomis in Scythia (S.)
Theodotus Martyr Tomis in Scythia (S.)
Merona, Marina, seu Marinus Martyr Tomis in Scythia (S.)
Rodofia Martyr Tomis in Scythia (S.)
Magrinus Martyr Tomis in Scythia (S.)
Secundinus Martyr Tomis in Scythia (S.)
Thomus seu Theonus Martyr Tomis in Scythia (S.)
Sodera seu Sodepha Martyr Tomis in Scythia (S.)

J. B. S.

Martyrologium Romanum in mutilahorum Sanctorum hodierna annuntiatione ducem denuo habet Bedam Plantinianum ex Rabano, qui primus ex nostra classe Hieronymiana tria dumtaxat nomina non satis integre decerpsit. [Nomina vario numero & genere inflexa] Difficultas est in definiendo totius cohortis numero, quæ in Lucensi ex septenis sociis componitur, in Corbeiensi ad octo accrescit, in Epternacensi ad decem; in aliquibus nomina masculina, quæ in aliis feminine inflectuntur, ut in his codicibus frequentissime recurrit. Singula latercula, jam satis vulgata, describere, operæ prætium non est; nomina determinanda putavi ex plurium codicum concordia: alii statuant, quod maxime placet. Stratoris legunt Lucense, Blumianum & Barberinianum; Stratonis est in Corbeiensi & Gellonensi, pro quo Staris reddidit. Epternacense, alia serie Sanctos ordinans. Theodoti scribendum docent exemplaria pleraque, excepto iterum Eptercensi, ubi Theodothæ. Rursus Meronæ prætulimus ex Epternacensi, Corbeiensi & Autissiodorensi, quod etiam nomen aliqui masculinum faciunt. Rodofiæ, seu mavis Rodaphiæ, legunt Lucense, & Blumianum; Epternacense Rodopiæ, Autissiodorense Rodoliæ; Corbeiense Rodesiæ; si male elegerim, tu præfer, quod lubet, & si vis, recurre ad auctaria Bedæ, a nobis editi.

[2] Dubium est, sitne adoptanda Marina Epternacensis codicis, [Verosimilius definiuntur.] pro qua forte alii legunt Macrini vel Magrini; verum cum idem codex Epternacensis addat etiam nomen Mafrimi, verosimilius est per corruptum hoc nomen indicari Magrinum seu Macrinum, eumdemque proinde a Marina distinguendum. Non ausim tamen Mairnum adstruere, cum Rabanus ex Marina eum formasse videatur, aut Marinum pro Macrino sumpsisse, quemadmodum & pro Soderæ verosimiliter scripsit Sodephæ. Turpius nomina corrupere recentiores, qui Martinum pro Marino, Godefam pro Sodephæ fingere ausi sunt. De Secundino res satis clara est, sic enim habent Epternacense, Lucense, Blumianum, Augustanum, & Barberinianum, contra Corbeiense, in quo solo Secundi. Magis placeret Theoni Epternacensis, quam Thomi aliorum, nisi horum numerus prævaleret. Abundare videtur in Corbeiensi particula ultima, Item Theodoti, qua etiam causa excludo Rodiniam Epternacensis, quæ eadem videtur cum Rodopia, in eo codice, ni fallor, repetita; ex qua alii Rhodaphiam formant. De Sodera ejusdem codicis, quæ a Rabano in Sodepham transformata est, non eadem videtur ratio, licet enim ab aliis non notetur, verosimilius excludenda non est: addidi tamen particulam forte, ut rem non satis certam ostenderem. Nescio, cur in Romano legatur Sedophæ, ubi tam certum est, ex Beda Plantiniano annnutiationem controversam desumptam esse

DE S. ARPOTE ALEXANDRINO
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Arpos Martyr, Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Exsolis Hieronymianis deducitur hic Sanctus, qui utrum Martyr an Confessor fuerit, dubium facit modus annuntiandi. Arpotem vero melius dici, quam Apotem, evincunt exemplaria ferme omnia tum magna tum minora, contra solum Epternacense, ita scribens: [Martyr an confessor fuerit incertum.] In Alexandria, natalis Apotis. istud τὸ natalis, particula hic rarius usitata, nescio quid sonat, quo confessorem indicet. Lucense, Blumianum, & codex Reg. Sueciæ, seu Senonense S. Columbæ, eodem modo signant, sed melius Arpotis. Si satis verus est Corbeiensis textus, omne dubium tollitur de debito S. Arpoti titulo; sic enim habet: In Alexandria, natalis S. Arpotis confessoris. Unde id tam distincte eruerit codicis hujus scriptor, incertum est. Auctuaria Bedæ nostri simpliciter legunt: In Alexandria, S. Arpotis, & semel Erpotis. In aliis Hieronymianis solo nomine notus est S. Arpotes, qui sive Martyr, sive confessor fuerit, hoc certum est, de ejus gestis nihil memoriæ proditum, saltem quod ad nos pervenerit

DE SS. CYPRILLA SEU CYRILLA, LUCIA, ET AROA MM.
CYRENE IN LIBYA.

CIRCA INITIUM SECULI IV.

Sylloge Historica.

Cyprilla seu Cyrilla Martyr Cyrene in Lybia (S.)
Lucia Martyr Cyrene in Lybia (S.)
Aroa Martyr Cyrene in Lybia (S.)

J. P.

Inter alias pro Christo mactatas victimas, non infimum sibi locum vendicat sancta martyr Cyprilla, seu Cyrilla, quæ immanibus primum excarnificata cruciatibus tandem glorioso perfuncta agone, urbem Cyrenen in Lybia glorioso suo sanguine nobilitavit. [Cultus,] Martyrologium Romanum natalem ejus recenset in hæc verba: Cyrene in Lybia, S. Cyrillæ, quæ in persecutione Diocletiani ardentes carbones cum thure super manum positos diu tenuit, ne excutiendo prunas, thus obtulisse videretur: deinde laniata, ac suo sanguine purpurata, obviam sponso processit.

[2] Franciscus Lahierius in Menologio Gallice edito dicit perperam scribi Cyrillam in Martyrologio Romano,[nominis efformatio,] appellans ad Menologia & Menæa Græca; & probo ejus correctionem; cum in omnibus passim, quos consulere licuit, exemplaribus Græcis, mox commemorandis, constanter ubique scribatur Cyprilla, exceptis Menæis Ambrosianæ bibliothecæ, ubi legitur Cyrilla. Natalis Martyris nostræ legitur in Menæo Chiffletiano sine elogio, sed die IV hujus. Verum hoc die V constanter signatur apud Maximum Cytherorum episcopum, in Menologio Sirleti, uti & Menæis impressis, cum elogio. Idem Lahierius in suum Menologium Gallicum fere transcripsit elogium Menæorum excusorum, vel a se, vel ab alio versum, & modice amplificatum. Dicto Menæorum elogio præmittuntur duo sequentes versiculi, cum gratioso quodam lepore, orto ex affinitate syllabarum in vocibus κυπρίζων & κυπρίλλα. Sic sonant:

Βότρυς κυπρίζων Κυπρίλλα τῷ Κυρίῳ,
Ἐξ αἱμάτων στάζουσα οἰνανθοσμίαν,

Floridus est Domino martyr Cyprilla racemus,
Delicias vini, fuso de sanguine, stillans.

[3] In Basiliano Menologio refertur passa sub Diocletiano; in Menæis autem impressis sub præside Digniano; [tempus martyrii,] quæ temporis notæ satis congruunt. Baronius martyrium annexuit anno CCCX. Lucia & Aroa in Basiliano dicuntur Sanctæ mulieres. Hoc titulo abstinent Menæa impressa; in quibus tamen narrantur accusatæ fuisse apud præsidem Dignianum, coram eo comparuisse, & Christum Deum confessæ. Signatur quoque memoria Luciæ & Aroæ in Menæo dicto Chiffletii, sed IV hujus. An fuerint Cyprillæ in martyrio sociæ, ibidem non lego. Nec vero legit Lahierius sive in magnis Menæis, ut vocat, nec in Menologio; tametsi dicat credibile esse, etiam fuisse passas, propterea quod fidem essent confessæ; eaque de causa illas tamquam socias memorat sese accensere S. Cyprillæ. Idem auctor pro Aroa, sicuti in Menæis impressis, Basiliano Menologio & Menæo Chiffletiano scribitur, legit Roa.

[4] In supplemento ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, die IV hujus in elogio Theodori episcopi Cyrenensis, cujus ob Christi confessionem in carcere conclusi, exstiterant ministræ, appellantur mulieres nostræ Sanctæ; de qua re consule dictum elogium die IV hujus. Indidem etiam colligitur pro Christi fide interemptas fuisse Luciam & Aroam; quod conficio ex hac periodo inde avulsa. Μαθὼν ταῦτα Ἡγεμὼν, καὶ ὅτι Λούκιος χριστιανὸς γέγονε, προσέταξεν ἀναιρεθῆναι τὰς ἁγίας Λουκίαν καὶ Ἀρόαν καὶ Κυπρίλλαν. Præses ubi hæc intellexisset, quodque Lucius factus fuisset Christianus, jussit occidi sanctas Luciam, & Aroam, & Cyprillam. Atque illud perspicue patet e versiculis in citato Supplemento, quos ad majorem rei confirmationem, huc transcribo:

Γονοι Κυπρίλλαν πρὸς πάλην τὸν πρὸς ξέσεις,
συμπαλαίσας Ἰακὼβ Θεὸς πάλαι.
Ἔδειξεν ἡμῖν Ἀρόα καὶ Λουκία,
Ὡς καὶ κόραι σθενοῦσιν καρτερεῖν ξίφος.

Ad luctam, Cyrilla, Deus te firmet acerbam,
Quem colluctatum cum Jacob novimus olim,
Videre nobis Aroa & Lucia dedit,
Quod vel puellæ perpeti gladios queant.

His expositis, reddo Martyris Cyprillæ elogium ex Menologio Basiliano:

[5] [elogium ex Basiliano Menol.] Cyprilla, Christi Martyr, fuit e civitate Cyrenes, regnante Diocletiano. Progenitoribus orta Christianis, viro juncta vixit annis duobus. Viro ejus defuncto, permansit in viduitate annis octo & viginti. Theodorum vero sanctissimum Cyrenes episcopum, carceri inclusum, cum casus ferret, ut ipsa capite doleret, sanitatis causa accessit; & sanata servivit ei cum Lucia & Aroa, sanctis mulieribus. Postea autem, Theodoro e vivis exempto, Præsidi oblata, Christumque confessa, primo cæsa est; deinde carbonibus manui ipsius impositis, cogebatur a lictoribus, tenentibus ejus manum, diis thus offerre. Illa autem exclamabat: Non est hoc voluntarium sacrificium: Ego enim Christo meo sacrifico. Et sic fata, in ligno suspensa fuit, & rasa, spiritum reddidit.

[6] [& Menæis impressis.] Elogium, in Menæis Græcis Martyri nostræ adornatum, vix differt a jam producto, si sequentia excipias,videlicet, quod ex ejusdem, equuleo suspensæ ac rasæ, vulneribus sanguis; e papillis vero lac instar fluminis defluxerit; ipsa vero animo defecta spiritum Domino reddiderit. Quam Præses jussit a sanctis feminis sepeliri; quæ id cum suavissimo psalmorum concentu fecerunt. Extemplo vero e sepulcro ejus exundavit liquor quidam instar roris, præsens ad omnium morborum curationem medicina.

DE S. DOMITIO MARTYRE
IN SYRIA.

An. CCCLXIII.

Disquisitio de pluribus synonymis Sanctis in hunc unum verosimiliter conflandis.

Domitius Martyr in Syria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Binos jam sanctos Dometios seu Domitios in Actis pridem dedere Majores nostri, alterum ad VIII Martii, de cujus gestis nihil repertum est, quique in pace quievisse ibi dicitur: alterum Martyrem gloriosum ex Phrygia oriundum, qui die quadam, [Synonimi Sancti in Fastis Græcis] cum equestres ludi agerentur, & impuris dæmonibus offerrentur sacrificia, diutius nequiit continere ipse se, quin divino inflammatus zelo, in medium prodiret circum, anathemate devovens Julianum apostatam, & idolorum cultores despuens, falsoque dictos deos subsannans. Hic captus & in carcerem detrusus, cum Christum abnegare renueret, intra paucos dies … sacram cervicem subjecit gladio & capite minutus est. Nihil additur, ex quo de loco martyrii certiores fiamus. Tertium S. Dometium suggerit Menologium Sirleti apud Canisium, ad VII Augusti, & ipsum Martyrem, Persam genere, monachorum habitu indutum, qui propter Christianæ fidei confessionem a Juliano apostata, cum duobus discipulis lapidatus, martyrii coronam suscepit. Neque hic certaminis palæstra exprimitur, nam licet dicatur venisse in urbem Nisibenam, ibique baptizatus fuisse; ex Menæis constat, inde discessisse, & alibi monasticam exercuisse. Ceterum duos hic habes ex Fastis Græcis sanctos Dometios, ambos Martyres, ambos a Juliano, vel saltem sub Juliano passos.

[2] De S. Dometio ab eodem Apostata coronato, alia narratur historia in Chronico Paschali, [ultrum diversi ab eo, de quo Chronicon Paschale.] a Cangio edito, pag. 297, quam hic totam ex ejus versione subjicio: Hoc anno (CCCLXIII) martyrium subiit hacce ratione S. Dometius. Cum Julianus ad bellum proficisceretur ac per Cyrestica transiret, turbam vidit ante S. Dometii speluncam stantem, ut curaretur; quis ille esset, rogavit: intellectoque monachum esse, populumque ibi cogi, ut sanitatem consequeretur, & ab eo benedictionem acciperet, hæcce nuntiavit S. Dometio idem Julianus per Referendarium, qui Christianus erat: Si, uti Deo tuo placeres, hoc antrum subiisti, noli hominibus placere, sed solitarius vive. Cui reposuit S. Dometius: Anima mea & corpore jam pridem Deo consecratis, in hoc spelæo memet inclusi: populum autem ex fide ad me venientem arcere non possum. Imperavit ergo Julianus, spelæum occludi, intusque manens vir justus, S. Dometius, vitam finivit. Hactenus Chronicon. Quæritur modo, utrum sub diversis in speciem characteribus, hic expressis tres diversi sancti Dometii, an saltem duo describantur; an forte unus sit & unicus Phryx & Persa, in quem diversa quadrare possint.

[3] Postremum videtur supposuisse Baronius, dum ad annum Christi 363, [Baronius duos confudit.] num. 38, sic scribit: Accidit autem, ut cum Julianus Nisibi esset, Dometius, sanctissimus monachus Christianus, natione Persa, in ipsum magna constantia insurrexerit, exprobrans apostasiam, qua desertor pietatis factus, pro dæmonibus bellum gereret adversus Sanctos. Quod ille indigno perferens animo, mox ipsum cum duobus ejus discipulis lapidibus jussit occidi, Pace Eminentissimi Analistæ dixero, non satis constat, Nisibim umquam accessisse Julianum, neque id indicant Menæa aut Menologium, neque locum signant ubi martyrium passus sit S. Dometius cum discipulis: multo minus notant, sanctum illum Persam monachum, apostasiam Juliano exprobrasse, cum hæc a Græcis tribuantur alteri illi S. Dometio, de quo ex Actis ad XXIII Martii locuti sumus, qui cum ex Phrygia oriundus & capite minutus, cum monacho Persa, qui lapidibus occisus est, non satis recte componi posse videtur, ut proinde si veri supponuntur Græcorum Fasti, nihilque turbationis circa historiæ circumstantias in eos irrepserit, duos saltem Dometios tantisper distinguere necesse sit.

[4] [Idem videtur, qui in Chronico Paschali] At quid de S. Dometio Persa & S. Dometio Chronici Paschalis? Mirum sane, si tres synonymi Martyres eodem tempore, eodem loco, & sub eodem Apostata, ob Christi fidem cæsi fuerint: neque id ea causa admittendum videtur, quod notaverit Papebrochius ad Kalendarium Græco-Moscum, VII Augusti, pag. 37, Dometium illum cum duobus discipulis in Palæstina monachum fuisse & sub Juliano passum, sicut habetur in epitome Actorum. Intellige in Menæis excusis, ubi ad dictum diem VII Augusti, monachus ille Persa cum duobus sociis secessisse dicitur ad monasterium sanctorum Sergii & Bacchi, ac tandem Juliani jussu, cum eisdem lapidibus obrutus. Non inde, inquam, id sequitur, nam licet in Palæstina fuisse admittamus, & socios habuisse & lapidatum fuisse, si cetera attendantur, proxime accedit narratio ad historiam Chronici Paschalis. Etenim ex eo monasterio profugit S. Dometius, tandemque antrum quoddam humana manu factum ingressus est, & aliquamdiu ibi moratus, cœpit multis beneficiis divinis, ad se venientes in Christi nomine excipere & afficere. Quidquid igitur plures vitæ circumstantiæ in Mæneis adducantur, summa est in præcipuo habitationis & miraculorum capite concordia, nec martyrii genus tantopere differt, potuit enim S. Dometius primum lapidibus appeti, seque in antrum recipere, quo occluso, vitam illic finiverit. Ego certe hactenus non video, cur binæ illæ historiæ in unum eumdemque Sanctum convenire non possint. Id ut clarius perspiciatur, ipsum Menæorum elogium ex Raderi Ms. apud nos versione subjicio:

[5] [& in Menæis describitur,] Vixit Domitius hic imperante Constantino M., genere Persa, eruditus in fide Christiana a quodam Abaro Christiano; relicta patria superstitione omnique affectu erga propinquos exuto, venit ad limites Persarum & Romanorum in urbem Nisibin, ubi cœnobium ingressus, & sacro fonte ablutus, religiosam vestem induit: sed ex ingenti virtutis & religiosæ vitæ studio ac progressu, contracta ex instinctu diaboli monachorum suorum invidia, profugit ab illis in SS. MM. Sergii & Bacchi monasterium, vitam Urbelis archimandritæ æmulatus est, quem ferunt intra sexaginta annos nihil cocti cibi degustasse, nec umquam recubuisse, nec assedisse, sed scipione nixum, omnia naturæ & necessitatis officia executum esse. Hujus suffragio Domitius creatus est Diaconus, cumque illum ad sacerdotii dignitatem vellet provehere, Sanctus inde recessit, conscensoque monte quodam, omnibus se cæli injuriis, frigori, inquam, ardori aliisque patientiæ occasionibus exposuit. Hinc antrum quoddam, humana manu factum, ingressus & aliquamdiu ibi moratus, cœpit multis beneficiis divinis, ad se venientes in Christi nomine excipere & afficere, multosque mortales ab idolorum cultu ad Christi fidem transferre. Quod ubi impius Julianus, ad ea loca profectus, cognovit, S. Domitium lapidibus obrui præcepit. Missi ad illum occidendum, repererunt cum duobus discipulis laudes Horæ tertiæ canentem, quem cum suis crebra lapidatione dejecerunt & occiderunt.

[6] Non omnia dixere ambæ historiæ, sic ut se mutuo excedant & excedantur; [cum quibus etiam Phryx confundi poterit.] at vero tota rei substantia tam facile conciliari posse videtur, ut ex eo capite prorsus multiplicandi non sint sancti Domitii. Quod si tantisper supponere liceat, errasse Græcos, qui ad XXIII Martii Domitium ex Phrygia oriundum dixerunt, mutato etiam martyrii genere, nihil magnopere piaculi supererit, quo minus & iste cum duobus aliis identificetur, sitque proinde solus, unus & unicus sub Juliano in Syria Cyrestica Martyr S. Domitius seu Dometius; idque adeo facilius quis admiserit, quod Menologium Canisii, a Sirleto versum, non Dometium seorsim signet ad XXIII Martii, sed Domitium aliquem cum socio & sociabus, qui sub eadem classe in Actis colligi poterant. In Kalendario Græco-Mosco nullus Diometius notus est dicta die XXIII Martii: qui vero in Menæis solo nomine notus alicubi est Dometion, quis vetet diversum dicere, de cujus gestis cum nihil memoriæ proditum esset, auctor Menologii, Basilii Imperatoris jussu compesiti, illa, quæ ad XXIII Martii referuntur, ex septima Augusti accepit, eademque verbotenus aptavit Dometionæ isti suo, quemadmodum ex utriusque elogii collatione manifeste deprehendi; ut proinde auctor ille non maximam fidem mereatur, dum patriam & mortis genus transformasse videtur. Sed de his agi iterum poterit ad VII Augusti, quo in Romanum translatus est S. Dometius ex Menologio, cujus encomium ex Menæis manifeste contractum est.

[7] Hæc prius discussa oportuit, ut ad eum S. Domitium perveniremus, [Qui a Latinis hoc die colitur, idem est de quo Turonensis.] cujus natalis hoc die primum signatus est in Romano parvo Rosweydi: In Syria, S. Domitii Martyris, quibus quod adderet, nihil singulare reperit Ado præter hæc verba: Qui virtutibus suis multa incolis beneficia præstat, descripta ab Usuardo & aliis, quæ nisi vehementissime fallor, aperte indicant, consultum ab Adone Gregorium Turonensem, de Gloria Martyrum cap. 100, quem hic totum transcribimus: Domitius equidem alius Martyr in hac habetur regione, qui cum multa beneficia incolis præstet, ischiaticis tamen veloci virtute medetur; nam fertur ab hoc Sanctus fuisse, dum in corpore esset positus, dolore detentus. Denique, cum multis, ut diximus, in hac necessitate laborantibus, mederetur, quidam Judæus, ab ipsa infirmitate correptus, Sancti basilicam, quamquam Christo non crederet, devotus tamen expetiit, seque ad januam atrii deponi præcipiens, indignum se esse vociferans, qui sanctum limen ingrederetur; aiebat enim: Scio me quidem, gloriose Martyr, legis velamine obcæcatum, cui impartiri misericordiam dedigneris, sed nunc ad te confugio, & supplex tuam misericordiam posco, ut aversa prius infirmitate corporea, languorem incredulitatis avellas. Hæc cum ante portam aulæ fateretur, adveniente nocte, obdormivit; sed Martyr beatus non longi spatio temporis distulit misereri. Igitur ea nocte visitans ægrotum per somnium, jussit recedere sanum. At ille expergefactus, sentit se redditum incolumitati, confessusque Christum filium Dei, esse Salvatorem mundi, sanus abscessit. Quod videntes Christiani, qui in ipsa tenebantur infirmitate, querimonias Sancto inferunt, dicentes: Ecce nos bene Deum confessi, necdum meruimus liberari, & incredulus hic in Christum Regem, circumcisus carne, non corde, sanus abscedit. Et hæc dicentes, cum ira lychnos basilicæ, qui ex camera dependebant, comminuere cœperunt. Sed nec his defuit misericordia postulata, nam ipsa die sanati, ad propria sunt regressi.

[8] [Verosimiliter omnes in unum conflandi.] Utut mira alicui videatur ea in istos Christianos S. Domitii beneficentia, Gregorii auctoritatem convellat necesse est, qui historiæ fidem negaverit. Hoc potissimum hic controvertitur, utrum S. Domitius ille, a Gregorio descriptus, de cujus festivitate aut natali die ipse non loquitur, utrum, inquam, diversus sit ab eo Domitio, quem Martyrologia, post Romanum parvum & Adonem, hoc die passim memorant, quod in notis suis ad Martyrologium diserte insinuat Baronius: Alius, inquit, hic videtur ab illo, de quo Gregorius Turonensis, de Gloria Martyrum cap. 100 agit, nullam asserti sui rationem afferens. Si quid conjicere liceat, verosimile est virum Eminentissimum existimasse, Gregorium ibi non loqui de Martyre aliquo Syro, qualis in Martyrologio diserte enuntiatur. At enim, si præcedentia S. Gregorii capita attendantur, evidens est, ipsum illic non Europæos Sanctos memorare, sed qui apud Syriam requiescunt, in qua regione etiam habetur Domitius, cui proinde omnia Gregorii dicta competunt; adeoque si singula recte expendantur & conferantur, fatendum tandem erit, Domitium hodiernum, alium non esse a Dometio Persa Menæorum & Menologii, a Dometio Chronici Paschalis, forte nec ab eo Dometio, de quo actum diximus XXIII Martii. Ita hactenus sentire liceat, siquid verosimilius repertum interea fuerit, examinabitur ad dictum diem VII Augusti.

DE S. VALERIO EPISC. CONFESSORE
CONSORANNIS IN NOVEMPOPULANIA.

[Commentarius]

Valerius Ep. Conf., Consorannis in Novempopulania (S.)

J. B. S.

Consoranum, Consorannum seu Consorranæ, Consuarannæ, vulgo Conserans, Couserans & Coserans, vel S. Lizier de Conserans, sumpta appellatione ex S. Licerii, ejusdem loci Episcopi nomine, [A Molano primum signatus in Fastis,] urbs est, ut a Sammarthanis describitur, sita in Novempopulania, seu Vasconia, sub metropoli olim Elusa, nunc Auxitana, edito loco, ad quem planities conspicitur, quam Salatus, amnis modicus, e Pyrenæis montibus decurrens, irrigat, tandem in Garumnam aquas suas exonerans. Ad majorem civitatis notitiam plura ibi invenies, de situ jam dicta sufficiant. Primus illic Episcopus, S. Gregorio Turonensi teste, fuit is, quo de hic agendum, S. Valerius, nusquam in antiquis Martyrologiis notus, ut prima ejus inter Sanctos annuntatio debeatur Joanni Molano, in suis hoc die ad Usuardum additamentis sic scribenti: Depositio S. Valerii Confessoris, primi Consorani Episcopi, de quo B. Gregorius Turonensis, De gloria Confessorum cap. 84. Hæc minuto charactere adjecta sunt, cum nota litteræ Q, quæ unde sua Molanus desumpserit, numquam satis indicat. Quidquid interim ejus sit, nec Molano antiquior Martyrologus a quoquam citatur, neque ego vetustiorem reperi, qui de S. Valerio meminerit. Diem obitus nemo tradere potuit, at pro stabilienda annua solennitate, Molani suffragio standum putamus.

Molanum sequuntur Canisius in Martyrologio suo Germanico, & Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, [deinde a recentioribus,] cujus hæc sunt verba; Consorannis in Aquitania, S. Valerii Episcopi. Saussayus ampliori phrasi, non multo plura, sed pluribus dixit, ostendens legisse se Turonensis Gregorii elogium. Demus ejus verba: Conserannis in Vasconia, S. Valerii Episcopi primi illius civitatis & Confessoris, cujus præconia S. Gregorius in libro de gloria Confessorum, veraci laude commendavit. Memoriam sanctitatis mox ab ejus obitu ipsa sua ecclesia celebravit, nomenque reverendum Theodorus, ejus successor perdignus, basilica in ipsius recordatione condita honoravit. Paria tradit Castellanus in Martyrologio suo Universali, quæ gratius erit ex ipso fonte intelligere, atque ex ipso perspicere, jam a tot seculis notam, receptam, & cælestium honoribus decoratam fuisse Consorannis & alibi Valerii nostri sanctitatem a tam insigni præcone celebratam. Fatetur Ruinartius, in nupra operum S. Gregorii Turon. editione, incertum esse quo tempore vixerit; verum si recte signantur apud Sammarthanos nonnullæ successorum epochæ, iique immediate successerint; Sanctum vixisse oporteret circa finem Seculi V, quod non ausim asserere, cum S. Gregorii encomium remotiora tempora designare videatur. De ejus rebus gestis nil quidquam scitur, fuissetque fortasse æternum sepulta ejus memoria, nisi eam S. Gregorius suscitasset. Habe modo ipsius narratonem ex citato cap. 84.

[acceptus est ex Greg. Turon. qui ejus inventionem describit.] Valerius, beatus confessor, Consoranensium primus Episcopus, hoc se revelavit modo. Nam oratorium super se constructum prius habuit; sed per incuriam ruens, oblivioni datum est, quo in loco quiesceret: hoc tantum ab incolis ferebatur, quod fuisset ante sanctum altare sepultus. Adveniens autem Theodorus Episcopus, oratorio ipso in majori spatio ampliato, magnam effecit basilicam: deinde sanctum venerabilis viri corpus inquirens, reperit duo sepulchra, sed nesciebat, utrum esset sacerdotis illius e duobus. Tunc convocato clero, vigilias tota celebrat nocte, deprecans ut sibi beatus Confessor, quo in loco jaceret, exponeret; implevitque duas ampullas vino, & posuit super utrumque tumulum, dicens: In quo falerna fuerint ampliata, ipsam manifestum sit esse Valerii Antistitis sepulturam: data vero luce, egressus debasilica, & ostiis sigillis munitis, dedit membra sopori. Surgens autem ad horam tertiam, venit ad sanctam basilicam, reseratis ostiis cum clero & populo, reperit ampullam unam parumper vini habentem; alteram vero in tantum ore patulo exundare, ut totum beati Pontificis ablueret monumentum. Pro hoc itaque cognovit Sacerdos, quis esset Valerii Episcopi tumulus. Sed evidentius adhuc scire cupiens, detegit monumentum, amotoque opertorio, reperit venerabile corpus valde integrum, de quo non cæsaries dicidua, non barba fuerat diminuta, neque aliquid in cute corruptum adspiciebatur aut tetrum; sed erant omnia inlæsa, acsi nuper fuissent recondita; tantusque odor suavitatis fragrabat e tumulo, ut non dubitaretur ibi quiescere Dei amicum. Lauri etiam folia sub se habebat strata, de quibus adsumens Episcopus, multis infirmis præbuit medicinam. De vestimentis igitur ejus reliquias sumpsit: rursumque operto tumulo, venerandum deinceps Antistitem honoravit, multaque miracula de his pignoribus cernens in posterum. His addunt Sammathani hæc verba: Jacere autem dicitur sub pavimento saxeo, prope cornu sinistrum ecclesiæ S. Licerii. Huc usque notitiæ satis confusæ, quæ de S. Valerio colligi potuere.

DE S. BASILIO ET LXX MARTYRIBUS
SCYTHOPOLI.

Cultus ex Menæis impressis.

Basilius, Scythopoli (S.)
LXX Socii Martyres, Scythopoli


J. P.

Martyrum nostrorum natalem habemus ex Menæis impressis absque elogio, hac die V Julii. Certamen sancti Martyris Basilii & sociorum ejus septuaginta Martyrum, qui Scythopoli martyrii lauream adepti sunt. Hanc annuntiationem descripsit Maximus, episcopus Cytherorum. Publicæ etiam venerationi Martyrum Scythopolitanorum memoria consecrata legitur in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, atque in Menæo Chiffletii, sed ibi citantur, omisso numero septuaginta. Alia me latent, quæ ad patriam, modum martyrii, annum mortis, aut alia eorum triumphi adjuncta pertinent. In Menologio Sirleti, quod edidit Canisius, referuntur hi Martyres VI hujus.

DE S. AGNETE MARTYRE.
Ex Menologio, Basilii Imperatoris jussu collecto.

[Commentarius]

Agnes Martyr, apud Græcos (S.)

J. P.

Annua S. Agnetis memoria in variis Græcorum fastis consignatur perquam jejune, nullo apposito charactere patriæ, palæstræ martyrii, temporis vitæ ac mortis, aut Præsidis, sub quo sacros reportavit triumphos. [S. Agnetis cultus,] Referunt illam hac die Menæa bibliothecæ Ambrosianæ, ac Menæum Chiffletii. Maximus, Cytherorum episcopus, illam annuntiat cum elogio, quod consonat cum eo, quod contexunt Menæa Græca impressa. In Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano signatur memoria S. M. Agnæ; diciturque passa anno CCCIV. Menæa impressa duos versiculos nostræ Martyri adaptant.

Ἄγνην λάγνοι ῥίψαντες εἰς οἶκον σκότους,
Πάμφωτον αὐτῇ προυξένησαν οἰκίαν.

Agnetem dum ad tecta trahunt tenebrosa procaces,
Dant castas habitare domos, dant luce coruscas.

[2] Subdo elogium e Synaxario Basiliano: Martyr Agnes, [& elogium.] congruos præ se ferens nomini mores, multas impudicas mulieres, tam instructione quam hortatione induxit, uti a fœdo commercio desisterent, & in Christum crederent. Quam ob causam a provinciæ Præside comprehensa, ac diris modis cruciata est. Dumque adduci haud posset, ut idolis immolaret, ad lupanar missa est, ab impudicis contaminanda. Verum Christo confisa, qui & fidem & castitatem servabat, intacta & pura evasit; servata ab Angelo Dei, prohibente ne quis ipsi appropinquaret. Unus ex illis propius accedere ausus, statim illisus est. Quod ubi Præses accepit, accersitam rogavit, ut mortuum ad vitam revocaret. Et, Sancta orante, illico revixit is, qui fuerat mortuus. Tum Præses, ratus eum resuscitatum per artes magicas, flammis eam addixit. Lahierius ea, quæ scribit in suo Menologio de S. Agnete, mutuatus e Menæis Græcis, nihil habet singulare, quo longius hic nos moretur.

DE S. ATHANASIO DIACONO MART.
HIEROSOLYMIS.

CIRCA AN. CCCCLII.

Sylloge Historica.

Athanasius Diaconus Martyr, Hierosolymis (S.)

AUCTORE J. P.

Dum Theodosius pseudo-monachus, sacrilegiorum ac scelerum sordibus contaminatissimus, & Eutychianæ sectæ studiosissimus propugnator, diabolica super incude fabricatas contra synodum Chalcedonensem calumnias disseminaret (quem Augusta Pulcheria in sua epistola Tom. 4. [Theodosii pseudomonachi furori] Concil. col. 872 vocat Antichristi præcursorem) dum Hierosolymis cædibus ac flagitiis omnia sus deque verteret; inventus fuit ibidem orthodoxæ fidei primipilus, hæroico spiritu plenus, sanctus martyronoster Athanasius, officio diaconus, [S. Athanasius obsistit.] qui vitæ suæ prodigus, mortisque ac tormentorum contemptor, effrenatæ Theodosii tyrannidi fortiter sese opposuit. Nec vero generosos hosce ac magnanimos ausus gloriosus Athleta tulit impune. Quippe flagris dirissime excarnificatus, dein gladio interemptus, levi hoc & momentaneo tribulationis, æternum gloriæ pondus sibi comparavit.

[2] [Agit de illo Theophanes,] Agit de illo Theophanes in sua Chronographia; postquam recensuisset patrata post finem Concilii Chalcedonensis a nefario Theodosio flagitia, concludens in hæc verba: Tandem Theodosius Athanasium sanctæ Resurrectionis diaconum, summam ejus in Deum impietatem probris & reprehensionibus insectantem necavit crudeliter, sanctique corpus per urbem publice in ludibrium raptum, canibus objecit. Marcianus Sancto synchronus tam graphice, tametsi non expresso nomine, depingit martyrium ejus, ut non videatur posse dubitari, an alteri Martyri diacono, quam nostro, queant æque apte convenire, quæ scribit.

[3] Audiamus verba, in epistola expostulatoria ad Ælienses, inserta tom. 4 Conciliorum, a col. 856; [& verosimillime Marcianus imperator.] ubi, cum memoratus Imperator acriter commissa ab illis scelera perstrinxisset, sic pergit: Insuper & venerandæ memoriæ Diaconi commissa cædes, & quod illius corpus post necem etiam communi sepultura privatum, insensibiliter tractum, subdebatur injuriis. Miror, nullum apicem hoc die in Græcis Syaxariis, Menæis, aut Menologiis de hoc Martyre inveniri; quem in multis exemplaribus frustra quæsivi. Ceterum meritissimo jure ex obscura noctis caligine in publicam elatus fuit lucem, dum Romano Martyrologio inscriptus, publicæ venerationis locum ibidem invenit, his verbis.

[4] Hierosolymis sancti Athanasii diaconi, qui pro sancta Synodo Chalcedonensi, ab hæreticis comprehensus, [Cultus ex Martyrol. Rom.;] & omnium cruciatuum genera expertus, ferro tandem occisus, pro fide catholica mortuus est. Quid vetat hisce adjungere elogium, ex Nicephoro Callisto lib. 15 cap. 9, Annalibus ecclesiasticis a Baronio insertum tomo 6 pag. 452, num. 30. Magnam quoque Theodosius persecutionem movit in civitate Sancta adversus eos, qui communicare cum eo nolebant: quosdam namque tormentis cruciavit, aliquibus substantiam ademit, aliorum ædibus ignem injecit; ita ut urbs a barbaris capta videretur … Athanasius quidam in diaconorum ordinem cooptatus, [elogium ex Nicephoro;] in media ecclesia Hierosolymis cum multa dicendi libertate, iniquitatis ambitione throno sanctissimo insidente, vocem illam præclaram emisit: Desine Theodosi tantam cædem committere: desine Christo bellum inferre, & gregem ejus in prædonum morem e divino ovili ejicere: & aliquando tandem benevolentiam erga verum germanumque pastorem nostrum cognosce. Hæc cum diceret, a satellitibus Theodosii arreptus, & ex ecclesia raptus est, atque insolentis petulantiæ & cruciatuum genus omne propter Christum perpessus, & flagellis multis concisus, postremo etiam ferro vitam amisit. Cadaver ejus ex pedibus per urbem omnem raptatum, canibus tandem in escam projectum est. Subdit Baronius, dicens, Martyris nostri pro Catholica fide susceptæ coronæ, quintam Julii diem perpetuæ memoriæ consecratam. Atque hæc de Martyre apud scriptores.

[5] [tempus Martyrii.] Ex dictis, determinatu facilis est ratio temporis, quo S. Athanasii martyrium contigit. Cum enim concilium Chalcedonense inchoatum fuerit die VIII Octobris 451, & absolutum Kal. Novembris, ejusdem anni; cum rursum fatalis ictus illatus non fuerit sancto Martyri ante initium dicti concilii; nec diu post ejus finem; videtur commode conjici, ac definiri tempus martyrii in annum 451, aut proxime sequentem. Theophanes in Chronographia pag. 29 connectere videtur annum mortis Pulcheriæ Augustæ cum turbis Hierosolymæ a Theodosio, ejusque asseclarum colluvie excitatis, ac morte S. Athanasii, quæ juxta hunc calculum debuisset incidisse in annum 453, æræ vulgaris, quoniam Augustæ prædictæ obitus signatur, hoc anno. Baronius Sancti nostri obitum ponit anno 452.

DE S. PHILOMENA VIRGINE
APUD SEPTEMPEDANOS IN AGRO PICENO.

Sec. VI.

[Commentarius]

Philomena Virgo, apud Septempedanos in agro Piceno (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quæ hodie a S. Severino denominatur, a Sixto V, anno 1586, die XXVI Novembris episcopali cathedra illustrata civitas, olim apud Strabonem & Plinium Septempeda dicta est, atque inde vicini populi Septempedani appellati. [Sancta hæc ante sec. XVI ignota] Ex veteris urbis, quam Gothi, vel ut alii, Longobardi a fundamentis exciderant, ruinis muros suos extulit, a glorioso suo Præsule S. Severino, ut dicebam, hodiernam nomenclaturam sortita. In Piceno sita est inter colles Apennino finitimos, videturque hactenus retinere priscam nobilitatem, cum municipium olim Romanorum spectabile videretur, inquit Ughellus tom. 2, col. 845, plura ibidem memorans, quæ huc non spectant. Ad rem nostram plura contulit, qui Vitas S. Severini, S. Victorini & aliorum patriorum Sanctorum Italice, ex parentis sui Valerii, Equitis S. Stephani, schedis descripsit noster Joannes Baptista Cancellottus & Romæ edidit anno 1643; quas inter etiam referuntur, quæ de S. Philomena vel Philumena, ipsi & aliis Filomena, ante seculum XVI prorsus ignota, in Septempedanis tabulis reperiri potuerunt. Quæ priusquam expendantur, observo, sanctæ istius Virginis nomen Martyrologio Romano primum insertu fuisse ineunte seculo XVII, expressum in editione Plantiniana anni 1608 sub inflexione Philumenæ, in grandiori autem cum notis Baronii anni 1613 & sequentibus impressionibus hoc modo: Apud Septempedanos in Piceno, sanctæ Philomenæ virginis; non quod ullo modo natalis sit, sed quod reperto hoc die corpore, eum faciendæ commemorationi eligendum censuerint populares Septempedani.

[2] [Mrllio inserta est ex scheda cum ejus corpore reperta 1527.] Ad eum Martyrologii textum sic notat laudatus Baronius: Hujus corpus honorifice asservatur & colitur apud Septempedanos, nunc Severinates dictos, in ecclesia S. Laurentii, quo Totilæ regis Gothorum tempore, translatum fuit a S. Severino Episcopo, ut vetus inscriptio docet, quæ una cum corpore reperta est, sub majore altari anno Domini MDXXVII, cum illud in elegantiorem formam restitueretur, procurante Antonio S. R. E. Cardinale de Monte. Hic paucis omnia complexus est Eminentissimus Cardinalis, quæ de S. Philomena posterorum memoriæ relicta fuerant, ad solam & unicam schedulam, in ejus tumulo seu sarcophago inventam, reducendam, neque enim alias reperti corporis aut nomen, aut sanctitas, aut cultus, aut ætas, aut translationis primæ circumstantiæ ullæ innotuissent, dum dicto jam anno 1527 fossores, de tali thesauro, opinor, nil cogitantes, eum fortuito excavarunt. Annum hic repetii, quem etiam diserte notavit D. Leonardus Franchi Sancto severinas, in summario Latino Ms. historiæ de gestis sancti Severini & sancti Victorini fratrum: quæ omnia accepta sunt ex longiori historia, eadem fortasse, quam modo citavimus, composita ab Equite Valerio Cancellotto. Bollandus tomo 1 Jan. pag. 1103, iis etiam subscribit. Signant alii annum 1526; at facilis hic error, facile condonandus. Ex Leonardo totam inventionis descriptionem accipe, stylo ejus servato:

[3] Dum immineret adventus Gothorum in Septempedanos, [Inventionis historia ex Leonardo Franchi,] Severinus transtulit corpus sanctæ Philomenæ in cœnobium suum, quod usque ad tempora authoris (ex quo hæc desumpta sunt) ignotum erat. Sed de anno MDXXVII repertum fuit in hunc modum: videlicet, quidam Antonius de Monte, Episcopus Portuensis, Cardinalis Papiensis & abbas seu Commendatarius tunc ecclesiæ S. Laurentii, dum vellet reædificare altare majus dictæ ecclesiæ & vetus destrueret, effodit urnam ex populo, quasi in hesternam diem incisa, sed non in recentem morem sit delata. Detegit, & illico apparet corpus admirandæ pulchritudinis & integritatis, pulcre vestitum & ornatum, & illud auctor per partes describit, & laudat vestem zaphiream, herbas & flores recentes, omnia suavem olentia odorem. Fit frequens concursus & præcipue virginum; ex collo exilit parva membranula involuta, pendens ex filo, in qua scripta hæc verba, videlicet: Corpus S. Filomenæ ex nobili prosapia Clavellorum Septemp. tempore Gothorum translatum in ecclesia S. Laurentii sub altare majus. S. Eps. m. pp. ss. Cardinalis fecit sepulcrum lapideum, in quo posuit illud corpus, & vas crystallinum, in quo schedulam scriptam manu S. Severini reposuit.

[4] Ex his aperte colligitur, quod supra dicebamus, sola brevi inscriptione contineri omnia, [quæ sanctitatem, incurruptionem & cultum probat.] quæ de S. Philomena tradi possunt, quæque celebriori hodierno apud Sanseverinates cultus occasionem dederunt, abbreviatis signis seu vocibus sic explicatis, ut hunc sensum reddant: Severinus Episcopus manu propria scripsi; de qua re, qui dubitaverit, reperi hactenus neminem. Descriptionis & expositionis fidem equidem non arguo, neque repudiari velim eamdem historiam, a Cancellotto pluribus verbis, quæ rei substantiam minime augent, Italice deductam pag. 129 & 213, ubi plurimum & merito exaggerat incorruptionem ligni usque adeo teneri, quod annis tribus & octoginta supra nongentos loco humido integrum perstitisse necesse est, si vere a S. Severino sacrum corpus translatum & eo loci occultatum fuerit, quemadmodum docet prædicta inscriptio, ex qua tria potissimum deducit Cancellottus. Primum ait, disertis verbis, declarari antiquitatem familiæ Clavellorum, quod argumentum avide arripuerit Sansovinus, ut ad remotissima illa secula Clavellorum genus eveheret. Tum vero Sanctæ patriam, quam inde Septempedanis suis non male vendicat. Demum S. Philomenæ laureolam extollit, quam in innocentissima virginitate perseverasse multisque virtutibus claruisse, cælum ipsum, vel eo signo demonstraverit, quod in humido fundo tot seculis incorrupta permanserit, de ipsis elementis quodammodo triumphans.

[5] [De circumstantiis familiæ aliisque dubitabunt critici.] Atque hæc quidem signa de peculiari Virginis sanctitate, de longi temporis incorruptione, de stabilito apud Sanseverinates ejusdem cultu, nullum prorsus dubium nobis relinquunt, iisque adeo documentis muniti S. Philomenæ locum in Actis nostris secure dedimus. Ceterum in ipsa quantumvis brevi vitæ epitome aliqua occurrunt, quæ hic prætereunda non censuimus, ne in rebus hujusmodi discutiendis diligentiam nostram desiderari patiamur. Candide fatemur, non defuturos, qui inscriptionem ipsam, ad justæ critices regulas expensam, non continuo admittendam putent, quod aliter a Francho, aliter a Ferrario, aliter ab aliis referatur, nonnullos, qui litterarum explicationem non tam certam existiment. Magis etiam urgere poterunt alii, priscarum scribendi formularum periti, non videri talem testandi rationem S. Severini temporibus convenientem Severinus Episcopus manu propria scripsi: ut non dicamus, inficias ituros viros doctiores, talem chartam, talibus terminis conceptam, a S. Severino scribi potuisse eo seculo, quo de talibus familiarum cognominibus, ante seculum X incognitis, necdum cogitatum fuerat, quod non obscure pridem evicerunt viri eruditi, a Papebrochio postremum allegati in Responsionibus ad art. 3, a num. 72, ut proinde Clavellorum nobilis prosapia seculo VI non magis exstiterit, quam Brixianæ illæ, quas excusserat laudatus Magister noster ante tom. 2 Aprilis, pag. XLI num. 9, quodque inde fiet consequens, inferre se posse existimabant, S. Philomenam Clavellam S. Severino ignotam fuisse. Ita prorsus arguent severiores critici, quorum argumenta dissolvenda non suscipimus: nobis enim hic sufficit, Sanctam retulisse, cujus saltem cultus ecclesiasticus jam a duobus ferme seculis legitima auctoritate receptus est: controversa illa aliorum examini relinquimus.

[6] [Celebrior Sanctæ solennitas Dominica 1 Julii.] Inter manuscripta nostra folium reperi, a P. Silvestro Petrasancta Lauretani Soc. Jesu Collegii olim Rectore, submissum, in quo asseritur, gloriosam S. Philomenam multa patrasse miracula, & porro indies, ad patrocinium suum devote recurrentibus nova beneficia impertiri. Memorat item, supradictum S. R. E. Cardinalem de Monte ad majorem celebrioremque sacri corporis venerationem solicite curasse, ut in aliquo templi sacello sacrum Sanctæ corpus honorifice exponeretur, erecta ibidem ara ad quam quotidianæ Missæ celebrarentur, concessis a Clemente VII pluribus indulgentiis. Sacra pignora retecta populi conspectui annis singulis patent, dum ejus festivitas recolitur, non quidem hoc die, sed Dominica prima Julii. Quæ a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ non satis exacte scripta, pridem observavit & refutavit Bollandus, loco supra citato, ut hic nihil addendum supersit.

DE S. NUMERIANO EP. ET CONF.
APUD TREVIROS.

DCLVII.

[Commentarius]

Numerianus Ep. Conf., Treviris (S.)

J. B. S.

Hujus Sancti primam in Fastis nostris memoriam reperio apud Florarium Sanctorum Ms., in quod tamen librarii vitio pro Numeriani irrepsit Muneriani; sic enim ibi legitur: Treveris, sancti Muneriani, [Memoria ejus in Fastis;] ejusdem urbis Episcopi & Confessoris, anno salutis DCLVIII, qui a vero non multum aberrat. In Usuardi auctariis etiam refertur, primum ab editione Lubeco-Coloniensi, Treveris, beati Numeriani Episcopi & Confessoris; quomodo etiam loquitur Grevenus, Martyrologium Benedictinum aliquod, cujus ætatem ignoro, & serme Canisius. Molanus legit: Treberis, depositio sancti Numeriani Archiepiscopi. Ex hoc in Romanum translatus est, Treviris, sancti Numeriani Episcopi & Confessoris, ut fatetur Baronius in adjecta hoc die nota, ubi successisse ait, sancto Radoaldo, claruisseque circa annum Domini sexcentesimum quadragesimum, Ghinius, in ceteris Baronium secutus, scribit an. 650. Qui res Trevirenses paulo accuratius discussit noster Christophorus Browerus, decessorem appellat sanctum Modoaldum, de quo in Actis nostris XII Maii; sancti vero Numeriani obitum reducit ad annum 657, paucissima de eo referens, quæ hic ex ipso subjicio. Sic habet ad dictum annum lib. 7 pag. 356.

[2] Inde (nempe post obitum S. Modoaldi) cura pontificia ad Numerianum translata, [breve elogium ex Browero] quo de nihil equidem præter epitaphii memoriam, veterum monumentis traditum reperio, ut vel hinc alluceat, haud in longum ecclesiæ curas protulisse. Eum rara & excellens virtus in Divorum ordinem, consentiente vetustate, cooptavit, memoria ei consecrata V Julii. Corpus in B. Helenæ, suburbano veteri pago, quiescit, æde, quam ante quingentos annos Archiepiscopus Udo D. Helenæ Augustæ dicavit. Ut igitur hic omnia simul complectar, illius incisum sepulcro monumentum ita olim habuit:

Hoc recollecta in loculo sunt pignora sacra
Præsulis almifici Trevirorum Numeriani,
Qui superos adiit, dum ternas Julius ambit
Nonas, perpetuo cum Sanctis jungitur ævo.

[3] [& ex Saussayo.] Hic paucis habes, quidquid de S. Numeriano colligere potuit diligentissimus Treverensium Annalista, id unum observans per τὸ recollecta indicari non primam Sancti sepulturam, sed translationem aliquam, quæ, quo tempore facta fuerit, ipse ignoravit, nec ego quærere instituam; videtur sane inscriptio illa non tantam sapere antiquitatem. Nec omiserim hoc loco Saussayi de S. Numeriano elogium, in quo id corrigendum, quod cum Broweri narratione non convenit, dum Sanctum ait, S. Clodulpho successisse. Audi ejus verba: Treviris, Galliæ I Belgicæ metropoli, S. Numeriani Episcopi & Confessoris, qui divina gratia conspicuus, S. Clodulpho in ea sede successit, postque sanctissimam sacri muneris administrationem, repositam in cælis recepit creditæ villicationis coronam. De urbe Trevirensi jam in Actis locuti sunt Majores nostri, ut de ea nihil hic annotandum censuerim.

DE S. TROPHIMA SEU TROPHIMENA VIRGINE ET MARTYRE
MINORÆ IN ITALIA APUD PICENTINOS,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Trophima seu Trophimena, Virgo & Martyr, Minoræ in Italia apud Picentinos (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Certus Sanctæ cultus. Natalis, patria, tempus locus ac genus martyrii incerta. Quæ hic dantur, non valde antiqua.

Minora, vulgo Minori, urbecula Italiæ in regno Neapolitano & Principatu Citeriori, in ora sinus Salernitani, Archiepiscopo Amalphitano suffraganea, quondam Rheginna minor dicta, magna veneratione & cultu prosequitur S. Trophimam seu Trophimenam; [Cultus solennis] quæ & Trophomenis, Trophumenis, Triphomenis, Trifomenis, Trophime; & corruptius Phonia, Febronia, Trefonia, Triformia; eamque assumpsit in patronam, dedicata ejus nomini, ut testatur Ughellus, ecclesia cathedrali. Agunt de illa Auctores recentiores, Ferrarius in novo Catalogo Sanctorum, die V Julii, eam confundens cum Triphina, Agathonis socia; aitque celebritatem ejus hac die maxima solennitate peragi. Accedunt Rocchus Pirrus in Notitia ecclesiæ Pactensis, Octavius Cajetanus in Vitis Sanctorum Siculorum tom. 1, & alii. Codex Vaticanus, in nova Usuardina impressione citatus, die V Novembris mentionem facit S. Trophimæ, Virginis & Martyris. Habemus apographum Officii propii, nec non lectiones novem, in honorem Martyris concinnatas, quas huc transcribere non censeo operæ pretium.

[2] [diebus variis & locis.] Festam S. Trophomenæ memoriam Q. Marius Corradus apud dictum Octavium Cajetanum, prosequitur honorifice, aitque, diem illi festum agi semel Nonis Novembris, cum divino consilio corpus divinaque opera cognosci ab accolis primum cœpit; antea per multas hominum ætates ignoratum ab omnibus. Iterum tertio Idus Quintiles, cum id amissum a Beneventanis longo intervallo receperunt. Deinde ad solennitatem digressus; concurritur, inquit, ad illa loca diesque festos, ad salutandum corpus, ex remotissimis etiam urbibus, totaque res multitudine undique infinita & summa religione hominum frequentatur. Magnæ urbes olim Amalphia & Beneventum summa contentione de Trophimæ Virginis corpore decertarunt; utrisque apud se corpus Martyris conditum esse contendentibus. Octavius Cajetanus scribit, præcipuum etiam cultum esse apud Pactenses: Ibidemque recens Joannem Matthæum Vinolum, ædem S. Trophimæ ædificari ex testamento jussisse, dotavisseque. Huc accedit annua supplicatio apud Minorenses, ut scribit Joannes Bapt. d' Afflitto, in opusculo Italico de S. Trophimena, infra commemorando, in grati animi tesseram pro visibili protectione urbis Minorensis, contra ingruentes Turcarum impetus, eadem Sancta sospitante, defensæ. Porro ex recentioribus stabiliendus fuit Trophimæ cultus, quando antiqua monumenta deficiunt.

[3] Ea, quæ ad Sanctæ natales, patriam, ætatem, martyrium , [Incerta sunt, quæ de Sanctæ patria] & cetera, huc spectantia, quæri possunt, incerta admodum & obscura sunt, nec antiquitatis auctoritate subnixa. Assignant Recentiores ipsi patriam, Pactas, civitatem Siciliæ maritimam; verum sola vulgi opinio & constans fama videtur suffragari, altum de ea silente annosa retroactis temporibus antiquitate. Asserit Rocchus Pirrus in Notitia quarta ecclesiæ Pactensis pag. 418, celebrem esse hanc Pactensem urbem ortu D. Trophimæ, seu Triphomenes Virginis & Martyris; citatque ad marginem Ms. ecclesiæ Pan. & Minoritanæ: & profert locum e quodam Ms. apud Caracciolum, Clericum Regularem; in quo dicitur sancta Triphomenes Virgo, origine Sicula, fuisse a Pacta urbe. At quis acquiescat, nisi solidiora monumenta viderit? Neque magis rem evincunt ea, quæ Octavius Cajetanus habet in Animadversionibus ad S. Trophimæ inventionem; dicens dumtaxat, Pactensium antiquiores, sic memorare, Divam apud eos ortam, idque ab ævo immemorabili traditum, & Divæ nomen Febronia; cujus corpus in civitate Minora conditum est. Tum nonnullis interjectis, adjungit: Pactis ædes ac tabulas vetustas esse cum titulo: Divæ Febroniæ Pactensi: extra urbem duobus passuum millibus ædem esse laceram, D. Febroniæ dicatam; juxta fontem, a Febronia eadem appellatum; plures olim, ea lotos aqua, variis morbis levatos, matremque Rogerii Regis, Adelasiam, cum eo se fonte abluisset, lepræ, qua deformabatur, ereptam fuisse. Porro descriptam Febroniæ vitam Pactis extitisse, sed periisse, cum classis Turcica urbem deripuit, incenditque. Hinc liquet, quam obscuris & incertis rationibus prætensa Trophimæ patria stabiliatur, quarum pleræque, si non omnes, æque facile negentur, quam affirmentur.

[4] Idem Auctor fatetur, se propendisse, ut eam patria Tyndaritanam faceret,[traduntur;] asserens attulisse se rationes, quibus, inquit, movebar; quod eæ imbecillæ sunt, & famæ, ut par est, nolim contraire, famam potius firmo, & Trophimam Pactis tribuendam censeo. Idem in urbe Minora traditum, ubi corpus S. Trophimæ servatum. Quod vero Pactæ sex passuum millia Tyndaride distant, hinc factum, ut littus, cui utraque civitas, in edito sita, incumbebat, Tyndaritanum & Pactense ex æquo diceretur; ut mirum non sit, Trophimam ex ora Tyndaritana fugam dici capessivisse. Quid hic habes præter incertas conjecturas? Quare maneat, de patria sanctæ Martyris nihil, afferri, quod convincat.

[5] [uti etiam de tempore, loco mortis, &c.] Nec est, quod majorem lucem speres de tempore ac loco mortis. Novi equidem, Ughellum tomo 7 Italiæ sacræ, ubi agit de Episcopis Minorensibus, scribere, passam esse Trophimam martyrium pro Christi fide in Sicilia, in qua erat oriunda ex civitate Pactensi; Diocletiani & Maximiani adhuc sæviente persecutione, anno Domini, ut quidam scribunt, CCCXIV. Minus restricte se gerit sæpe dictus Cajetanus, dum in Animadversionibus ad inventionem S. Trophimæ, pag. 109; dicit, eam Imperatoribus ethnicis, Ecclesiam persequentibus, Martyrem extitisse. At, inquit, quo Cæsare sæviente? Ante Constantinum Magnum crediderim. Et rursum pag. 111, ratum, ait, fixumque esto, D. Trophimam sub ethnicis Imperatoribus, Ecclesiam vexantibus, martyrio coronatam fuisse. Quanto melius facit Q. Marcus Corradus apud eumdem Octavium Cajetanum pag. 136, quando aperte profitetur, nihil de adjunctis patriæ, loci, temporis, ac qualitate martyrii se explorati comperisse. Perquisivi, inquit, qui parentes ipsius esse dicerentur; qua in urbe Siciliæ res tam nefaria accidisset, qua hominum ætate, quibus tyrannis religionem oppugnantibus … in mari autem quo genere mortis perierit; utrum enim obitu, nece, an maris & laborum incommodo perierit; a quibus tandem sit ei honos habitus sepulcri, nihil est omnino, unde cognoscatur.

[6] [An Trophima nostra] Ex iis, quæ sub initium diei quintæ hujus mensis Julii, dicta sunt de SS. Agathone & Triphina seu Triphone, quæstio, ibidem tacta, hic enodanda superest, utrum confundenda sit Triphomena seu Trophima cum Triphina, quæ passim additur Agathoni socia, sicut visum fuit Ferrario eam confundere, contra sentiente Joanne Bapt. d'Afflitto, in opusculo, idiomate Italico impresso Neapoli, anno 1660, quod agit de vita, martyrio ac miraculis S. Trophimæ, seu, ut ipse scribit, Trofimenæ. Conatur ibidem probare, unam distinguendam ab alia, quod diversis ambæ celebrentur diebus; Triphina quidem quinta hujus, ratione martyrii, uti asserit, tum obiit; Trophima vero die XIII hujus, non quod tum sit mortua, sed translata; festa luce gloriosi ipsius triumphi, prout affirmat, recurrente ad V Novembris; provocatque ad continuatam plurium seculorum praxim, & modernam Minoræ. Tum profert rationes Cajetani, de quo supra, dicentis: Putat Philippus Ferrarius, Triphinam eamdem esse, quam Trophimenam, cujus corpus asservatur Minore apud Amalphitanos, sed fallitur. Omnino diversæ sunt; primo ex nomine, tum ex die mortis, qui Triphinæ quinto Julii, Trophimæ seu Trophimenæ quinto Novembris accidit. Denique ex genere mortis.

[7] [sit eadem, an diversa] Prætensam insuper utriusque Sanctæ discriminationem probat ex diversitate efformationis, qua exprimitur in Breviario anni 1582, videlicet Trophimenis non Triphinæ. Hinc transit ad apparitionem, moniali cuidam a S. Trophimena factam, quasi cælo teste res evicta sit; invento utique numismate ab dicta moniali, in quo signabatur ab una parte vultus Domini nostri Servatoris, cum hac epigraphe, Pax vobis; ab altera autem parte, virgo coronata, dextera ferens crucem, palmam sinistra, duosque sub pedibus habens tauros. Eidem numismati inscripta fuisse narrat hæc verba: Sancta Trofimena V. M. Padr. di Minori. Verum similes apparitiones fidem apud nos antequam mereantur, necesse esset authenticis testimoniis stabiliri, quæ vix umquam sperari possunt in visionibus aut apparitionibus privatis; cum nihil sit communius, quam mulierculas sibi somnia fingere; & videre ea, quæ non sunt tamquam ea, quæ sunt.

[8] Nec fortius convincunt rationes aliæ, supra ab eodem Afflitto coacervatæ, [cum Triphina Agathonis socia.] ex diversitate nominum, solennitatis, ac temporis martyrii, e quibus nititur probare diversitatem personarum, de qua hic agimus. Et fluit illarum imbecillitas ex jam dictis: nam quidnam in tanta nominum confusione, tantaque patriæ, temporis martyrii, & aliorum huc spectantium adjunctorum obscuritate & incertitudine invenias præter tenebras? Præsertim cum nulla extent Acta; scriptor sit nullus ante seculum, ut opinor, decimum sextum, qui facem præferendo, tenebras dispellat. Nihil hic attinet repetere, quod præstitum est supra, quando de Agathone & Thriphina egimus, Triphinæ nomen e Beda Plantiniano acceptum, e Martyrologio Hieronymiano videri restituendum, ac mutandum non jam in feminam, sed in virum Triphonem. Vide, quæ ibidem dicta sunt; & intelliges, ignotam æque Martyrologiis classicis fuisse memoriam Triphinæ vel Triphonis, quam Triphomenæ aut Trophimæ; adeo ut mirum non foret, confusionem aliquam hic inductam fuisse a recentioribus.

[9] Ms. quod hic damus, de translatione & miraculis, a P. Alegambe die V Maii 1644, [De Ms.] Neapoli, Bollando missum, non habet, quo valde commendetur ab antiquitate, auctore indicante ætatem, qua scripsit, hisce verbis: Et hic imposui finem huic S. Legendæ hujus almæ Virginis, hodie factæ quarta die Januarii MDCI. Suppressa duo alia apographa; alterum ex Lectionario Ms. monasterii S. Joannis Monialium Capuæ desumptum; alterum item Capuanum ejusdem cum hoc postremo argumenti; & quid ni ejusdem fontis? Huc transmissum a D. Silvestro Aiossa. Observandum porro est, in hoc Ms., quod hic proferemus, narrari res, plurium seculorum interjectu ab ætate scriptoris remotas; uti patet ex narratione translationis reliquiarum S. Trophimæ Amalphim, tempore Sicardi, Principis Beneventani, anno 837, juxta calculum Octavii Cajetani, in Animadversionibus ad Vitas Sanctorum Siculorum. Memorantur ab hoc eodem adeo recenti apographi scriptore plurima alia, longo tempore ipsum antegressa, celato fonte, e quo similia hausit; ut mirum non sit lectoris fidem in multis vacillare. Et sane fateor candide, non parum mihi displicent tam frequentes visiones & apparitiones, quæ plerumque solent esse suspectæ. Interim videtur dubitari non posse, quin aliud antiquius exemplar scriptor præ oculis habuerit, ut liquet ex hac clausula, quæ miraculorum narrationi in traslatione Beneventana, per Ursum Episcopum facta, subditur: Multa miracula facta sunt eodem die, quæ oculis nostris perspeximus, ac propriis manibus tetigimus ac palpavimus, ad laudem & gloriam ejus, qui vivit in secula seculorum.

[10] Jam vero origo apographi nostri indicatur ex his notis eidem præfixis, [quod hic datur.] quibus traditur descriptum de verbo ad verbum ab originali codice de chartis pergāmenis, antiquissimis characteribus scripto, qui conservatur in ecclesia Minorensi, per Josephum Jasellum, J. U. D. Neapolitanum anno MDCXLVII, mense Februarii. In dicto apographo satis mendoso nonnullos levioris momenti apices mutavi. Feci quoque collationem cum editis apud Ughellum, adeo Ms. nostro consonis, ut manifeste indicent unum eumdemque fontem. Nunc apographum nostrum subjicio.

Historia inventionis ac translationis, & miracula
Collata cum editis apud Ughellum Tomo 7 Italiæ sacræ.

Trophima seu Trophimena, Virgo & Martyr, Minoræ in Italia apud Picentinos (S.)

BHL Number: 8318


EX MS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Sequenda sanctorum exempla.] Notum est omnibus, fratres carissimi, quia, qui fideliter Deo serviunt, per itineris ambulantes semitam gradiuntur, qua magnitudinem regni cælestis, post istius vitæ decursum consequi possint: Scriptura namque dicente: Arcta & angusta via est, quæ ducit ad vitam; lata & spatiosa, quæ ducit ad mortem. Nemo venit ad Patrem, dicit Dominus Jesus, nisi per me. Ego sum ostium, si quis introierit, salvabitur. Ingredietur & egredietur, & pascua læta inveniet. Certe igitur, istius S. Trofimenis munere promissionis, nullatenus dubitare oportet, dilectissimi fratres, sed mutuo excitari, ut per id ostium subsequentes ingredi mereamur, per quod, præcedentibus sacratissimis meritis, ingressi sunt Prophetæ, Apostoli, Martyes, Confessores, atque Virgines sacræ. Nemo lucernam accendit, & sub modio ponit, sed supra candelabrum, ut hi, qui ingrediuntur, lumen videant. Et alibi: Civitas, in alto posita, abscondi minime potest, ut ab omnibus videatur. Secretum regis dicente Sapientia, celare bonum est, opera autem Dei revelare, honorificum.

[2] [Opera Dei] Fuit igitur [tempus, quo] Israël, sicut in historia veteris testamenti depingitur (qui sacros apices non ignoratis; sed ut reor, optime nostis) Ægyptiis serviebat operibus duris luti & lateris. Cumque numero saltem multiplicarentur, & fortiores illis existerent, præcepit obstetricibus Ægyptius Rex, ut mares necarent, puellas vero innocuas reservarent. Accidit interea, ut Moyses puer ex tribus peractis mensibus secundum Cæsaris * imperium a patre missus in fiscella est, positusque hic a recto ripæ fluminis, stante procul sorore patris sui, & considerante fortunam. Descendente etenim Pharaonis puella, ut juxta morem in flumine lavaret; cum vidisset eamdem fiscellam, jussit adduci ad se, & reserans, invenit infantem, quæ illius miserta, tradidit cuidam mulieri nutriendum, adultumque adoptavit in filium, & vocavit nomen ejus Moysen, quia de aqua tulit eum. Factus est autem vir prudentissimus, mitissimusque inter omnes orientales, [&] credita sunt illi eloquia Domini.

[3] [relevare] Decursis autem multorum annorum curriculis, cum populus Hebræorum servitutis jugo tabesceret, cerneretque sui Dominus populi afflictionem, præcepit eidem Moysi, ut educeret populum suum de terra Egypti in manu forti, & brachio extento. Ingressis itaque filiis Israël, Moyse duce, mare rubrum, factæ sunt illis aquæ murus a dexteris, & a sinistris, & ambulaverunt per medium maris siccum. Currus autem Pharaonis, & exercitus ejus demersi sunt in medio maris. Hoc est nempe secretum regis, quod pater Moysi in fiscella celavit, & eo sunt opera Dei honorificata, quæ filia Pharaonis reservavit. De hoc etenim prædicator egregius ait: Quos præscivit, & prædestinavit conformes fieri [imaginis] filii Dei. Et iterum: Illos, quos vocavit, ipsos & magnificavit. Alias autem omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt enim hæc propter nos in quos finis seculorum obvenit.

[4] [magnificum.] Et aliter secretum regis celare bonum est [ei] qui usu bonæ conversationis sic viam sanctitatis arripuit ut ab hominibus nequeat penitus intueri. Opera autem Dei revelare honorificum est; illa videlicet, quæ emolumenti sui municipio jam lætabunda fidelis anima fruitur, & operatione perfecti operis consummata, omni opere bono incipiat apparere. Sic scriptum est: Videant opera vestra bona, glorificent patrem vestrum, qui in cælis est. Sed quia deest aliquid, quod de hac sententia adhuc expressius dictum non est, Domino adjuvante, in quantum possumus, & veracius referamus. Videtur etenim quis ruderibus vitiorum multatus, desidiosus vere, cujus & præcordia divinorum sunt mandatorum obtusa. Huic secreta regis minime sunt pandenda, sed celata potius retinenda, quatenus sanctum canibus non tradatur, & margaritæ ante porcos minime dispergantur. His utique opportunius est Dei opera exhibere, qui verbum Dei audiunt corde perfecto, & optimo, ut fructum afferant in patientia. Agri cultura igitur vomere exaratoris, ibi [ab] agricolis irrumpitur. Ubi adeo pinguis gleba sit, centuplicatum suis cultoribus tribuat fructum, & penitus seri numquam desistat.

[Annotatum]

* al. regis

CAPUT I.
Inventio ac Translatio corporis S. Trophimenæ.

Compellitisnos, carissimi fratres, aliqua sanctissimæ Trofimenis miracula, quæ per eam Dominus operatus est, [Corpus S. Trophimenæ] phaleratis verbis perstringere, qui vix valemus etiam communes apices, sentinis vitiorum multati, ad liquidum elimare. Quapropter fraternæ charitatis requiro commodum, pro nobis interveniatis apud Deum, & Dominum nostrum Jesum Christum, quatenus nostri januam cordis aperiat ad exprimenda ejusdem miracula, qui dudum vilis aselli humanas loquelas edere jussit. Credo equidem, imo veraciter teneo, vestro intercessu hoc magis ad demulcenda multorum corda perducere, quam pro nostræ imperitiæ suadela aliquid exornare. Advecta siquidem hæc sancta Virgo Æolicis a finibus, uti tumuli ipsius carmina designant b, intemerata littus Reginaruma c Angelo duce, meruit obtinere d. Quæ cum incuriose ad prædicti littoris oram in suo tumulo delitesceret, tandem aliquando mulier quædam, fluvio, Dei nutu, quo sordes vestium, vel operatio coli ablui solent, cœpit tundere super sanctissimæ Trophimenis tumulum fortiter, quod vulgo mulierculæ filatum e vocant.

[6] [quomodo sit inventum,] Cumque spelæa vicina ex hoc subtilius resonarent, & illa, ut dictum est, fortiter tunderet: subito manus illius arefactæ sunt; amiserunt, quod tenebant, officium muliebre. Illa ergo medullitus tacta dolore, cum ab hujus loci accolis interrogaretur quæ illius infirmitatis esset mœstitia; ait: Nisi mihi presbyteros, qui hic morantur, convocaveritis, vobis omnino nullum audebo dare responsum. Et illi: Quare, inquiunt? Illa autem: Timeo, quia, qui arefecit manus meas, ne forte vernaculum linguæ meæ decutiat. Illis igitur temporibus in prædicto loco plerique Parthenopenses f presbyteri commorabantur pariter cum sacerdotibus Amalfitanis g, idcirco quia, sicuti plane nunc decernitur, multæ ecclesiæ erant sacerdotibus Christi, quæ modo pene destructæ sunt, ac viduatæ. Convocatis etenim presbyteris seriatim, quæ acciderant mulieri illi, summo conamine cœpit referri. Quo viso sacerdotes miraculo, ac talia attoniti audientes, veloci cursu concito pergunt ad littoris oras, orantibus [populis] ubi tumulus beatissimæ Martyris erat advenctus. Cumque Domini sacerdotes diu tentarent ex qua parte latentem tumuli thesaurum possent enotare, & noscere seu viri, an mulieris esset religio, instinctu afflati divino, versi ad prædicti tumuli caput, reperiunt carmina, poëtali facundia ita celata h:

Qui tumili causas ingressus discere quæris,
Martyris hic Trophimes, intactaque Virginis artus,
Et pia membra cubant, quæ dum præcepta prophani
Temporis, & mundi polluta altaria vitat,
Sicanios fugiens devota puella parentes,
Æquoris in medio naturæ sorte quievit.
Membra dedit Reginniculis, animamque Tonanti.

Hinc Christi inter odoriferas depascitur aulas.

[7] [ac translatum.] Quis ergo hujusce rei prærogativa non obstupescat, quando præsago spiritu poëta facundus in jam dicto tumulo talia poëmata pinxit, atque celavit. Ergo cum a jam dictis sacerdotibus prædicta carmina legerentur, & cernerent, quod in eodem tumulo dumtaxat preciosa margarita lateret, maturo cursu ad Episcopi Amalphitanæ sedis limina properant, ut thesaurus, qui omnibus diu incognitus fuerat, cunctis fidelibus promulgaretur. Illo igitur tempore Pontificali culmine redimitus Petrus i ecclesiam gubernabat Amalfitanam: is etenim nimio ductus amore, cum ab eisdem sacerdotibus ordinatius tale tantumque miraculum attonitus præhausisset, ascito suo Diacone, ac Primicerio, ceterisque presbyteris, omni cum diligentia eisdem, ut audierat, cœpit referre sermonem, qui dum venerabilis Episcopus, sicut ad magnæ festivitatis diem insula exornaretur, adjuncto secum clero, Rheginnas properant, ubi virginale decus, margaritaque pretiosa degebat. Istud denique est, & utriusque sexus conventicula facta: inventum Episcopus & sacerdotes, adhibitis secum hujus incolis loci, cœperunt amplecti sanctum onus, turba fidelium procul spectante, & laudibus, quibus poterant, gratiarum actionem in commune Domino rependente.

[8] Suppositis etenim humeris, dum ad septa, ubi nunc ejus basilica cernitur esse, [ab hominibus non potest loco moveri,] sanctum onus omni conamine vellent portare, nullo modo est permissum, mirum in modum, vel quantulumcumque saltem exagitare. Quocirca dum in istiusmodi opere cursus diei esset finitus & sese nec moveri, neque contracta attrahi penitus permisisset; usus tandem bono consilio præfatus Episcopus, jussit adduci pulcherrimas * vitulas, quæ jugo liberrimæ, & coitus essent ignaræ, ut ad id officium ipsæ prærogarentur. Ergo adductis, & jugo illarum cervicibus posito, tanta velocitate sacrum permotum est onus, ut non illud ab illis, sed illæ ab illo viderentur portari. At ubi nunc ejus ecclesia est constructa, cum fuisset delatum, fidelisque plebecula, accensos cereos manibus tenentes, Domino psalmodiam decantarent; mulier, cujus arefactæ fuerant manus, dum circa ejus feretrum posita, curaret avidius attrectare, ita ad eam pristinæ salutis officium est regressum, quasi nihil incommodi aliquando fuisset perpessa.

[9] Convocato igitur in unum Christicolarum cœtu, [sed a vitulis transportatum, solenni ritu reconditur.] Episcopoque jubente, ut omnes accensos manibus cereos retinerent, & modulatis vocibus pariter laudes sacratissimæ Virgini exhiberent, adductis sarculis, ubi nunc ejus sanctum cernitur constructum altare, ibi præfatus designans Episcopus & sacerdotes, nudatis cruribus, fodere vicissim cœperunt Cavato namque mausoleo, & non minime * in altum defosso, cum eo locello, quo inventa fuerat, in aromatibus pretiosis sanctum condiderunt corpus, ubi nunc ad laudem nominis ejus multa fiunt mirabilia, Domino cooperante. Tempora siquidem passionis ac persecutionis illius, quia evidentius non annotantur, nullus fidelis, obsecro, ambigat. Quæ nimirum tot beneficia sibi petentibus præbet, procul dubio pro Christi nomine sanguinem suum incunctanter effudit. Quid mirum, si terrenus judex, aliusque persecutor incertus sit; cum per eam Dominus plurima, ac certissima miracula operetur. Cujus munia sanctitatis, & insignia miraculorum hic constat esse; illic sine dubio, ubi est requies, beata inter Angelos exultat cum sanctis Martyribus sociata. His igitur prælibatis, quia finem postulat sermo, & valetudo me mei pectoris coangustat, obsecro, ut si ineptum quid iuveneris, o lector, non noxam, sed potius veniam cedas. Credo equidem, me præmium a Domino recepturum, si vestro, qui legitis, interventu merear adjuvari. Unde supplex sanctitatis vestræ oretenus posco suffragia, ut non me judicetis indignum, quasi aliquid ex meo descripserim, sed percontans ac discens, hoc scripsi, quod a viris fidelibus est relatum.

ANNOTATA.

a Vult Cajetanus, hic intelligi oram Siciliæ ad Tyrrhenum mare, cujus littori exadversum respondent insulæ Æolidæ; sic dictæ ab Æolo, Iliacis temporibus ibidem regnante.

b Nulla in carminibus insulæ Æoliæ mentio. Quid si hic legas Sicanicis vel Siculis.

c Minora olim dicta fuit Rhegina Minor, ut monuimus in Comm. prævio; forte a verbo ῤήγνυμι effringo, illido, erumpo. Quasi dicas, Rheginnam, idem esse, quod eruptio, fractura, seu vallis.

d Unde eo sit delata, quamdiu ibidem jacuerit Trophima, nescitur.

e Per filatum significatur genus retis, quod & sordus dicitur, Hic videtur intelligenda congeries seu glomus filiorum.

f

Sunt Neapolitani. Notum illud Virgilii lib. 5 Georg., v. 563.

Illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope.

g Picentinorum ducatusque Amalphitani metropolis est Amalphis, Minoræ vicina.

h Hæc omnia adscribit Cajetanus ministerio Angelorum, sed non probat ita factum fuisse.

i Vixisse Petrum tempore Sicardi, Principis Beneventani, auctor est Ughellus. Ex morte. sepultura atque exhumatione, de quibus infra, cap. 2, colligitur obiisse proxime excidio Amalphitano a Longobardis patrato, adeoque juxta dictum Ughellum,circa annum 839 Vide annotata ad cap 2 lit. c.

* al. plurimas

* al. & minime.

CAPUT II.
Iterata corporis Translatio.

[Curati morbi] Libet, fratres carissimi, de sacratissimæ Virginis Trofimenis miraculis, Domino annuente, aliquid sub brevitate perstringere, quia jam, ut conjici potest, de inventione corporis ejus cunctis fidelibus satis est promulgatum. Valde etenim præposterum est judicandum, si hæc non intimatur fidelibus auribus, per quam Dominus non desinit sedulo plurima mirabilia operari, cum & ille, qui ea pangere visus est, ab inaudita invaletudine, & incognita medicis, fertur ab illa esse curatus. Merito itaque hanc nos opor. tet laudare, quæ privilegio sanctitatis, suffragia uberrima petentibus, numquam præbere desistit. Quis enim ægrorum, vel ægrotantium, ad ejus pie basilicam accelerans, non illico recipit sanitatem? Languoribus quippe variis, & diversis præventos infirmitatibus, non solum invisibiliter, sed etiam visibiliter fertur curare.

[11] [corporis ac spiritus] Sed & modo recitetur, quomodo visibiliter curaverit, atque curet; eo quod ad alia illius miracula veritur stylus, suffragante eadem, dicetur in subditis. Hoc denique privilegio, fratres, sancti Martyres sunt donati, ut qui ad eorum contubernium pia devotione, ac mente fideli accesserint ægroti, vel ægri, non solum exterius, sed etiam interius a nævo, & sorde purgentur peccatorum. Sancti igitur Apostoli, per quos Ecclesia Dei, fidei sumpsit initium, & a quibus Martyrum sunt dedicatæ primitiæ, cum in uno conclavi sederent, hoc a Domino responsum acceperunt: Accipite, inquit, Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et alibi: Et qui vos spernit, me spernit: & qui me spernit spernit eum, qui me misit. Ecce hoc voluit Dominus esse membra, quod est etiam ipse caput: ipse etenim Dominus virtutes operatur in Sanctis, qui pro universo mundo pretium sanguine fundens, ab erebi barathro ejusdem triumphando revenit.

[12] Hinc siquidem Psalmista, plenus spiritu Sancto, [per Sanctos.] ajebat, cum diceret: Mirabilis Deus in Sanctis suis, Dominus Deus Israël, ipse dabit virtutem, & fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus. Et alibi: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, & justitia tua exultabunt; tua, non sua; gloriam regni tui dicent, & potentiam tuam loquentur; ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, & gloriam magnificentiæ regni tui. Igitur reposita corporis Beatæ hujus inventione, qualiterque secundis impellentibus zephyris, eam ad Rheginnarum advexerint oras, evidentius enodata, ad translationem sancti corporis articulum ejus vertentes, divina favente clementia, illud scilicet propalemus, quod luce clarius multis fidelibus est designatum.

[13] Temporibus itaque eximii Principis Beneventani, Sichardi a nomine, cui pene tota Ausonia b obtemperabat, facta est non minima dissensio inter utrumque populum Amalphitanum videlicet & Salernitanum. [Tempore Sicardi; principis Beneventani] Itaque dum sui regni gubernacula præfatus Princeps moderatissime gubernaret, & Primi civitatis, ejus consilio & fortitudine summa pollerent, quidam Amalphitanorum majores natu, inique ferentes natale solum, hujus se dominatui sponte propira subdidere: qui cum ab eo infinita dona perciperent, missis occulte epistolis, arte, qua poterant, atque blanditiis, suos semper affines atque fratres monebant, ut propria quæque diriperent, & ad prædicta dona quantocius festinarent. Qui cum talibus, ut dictum est, diu monitis suaderentur, protinus illis fertur tale remisisse consultum: Vobis argentum, aurumque nobis, & cuncto populo nostro, nisi totam Lucaniæ regionem & finitima prædia jurejurando distribueritis, vestris suasionibus assensum numquam præbebimus.

[14] Interea, firmata clam conditione, factum est, [S. Trophimenis corpus] ut Tyrrheni æquoris insulas Ausoniæque universa loca gloriosus Princeps circuiret, quatenus corpora Sanctorum, quotquot invenire posset, Beneventum debito cum honore deferret. Plebeio consilio dantes operam natu majores Amalfitanorum, antequam hæc inclita Longobardorum gente regio desolaretur, ablata est a propria aula Christi beata Martyr, ita ut vestra fraternitas est auditura. Appropinquante itaque termino desolationis civitatis jam dictæ, cum populus formidine maxima teneretur, ne forte ingruentibus Longobardis a propria frustrarentur Patrona, collecta multitudine populorum ac destinatis navigiis pergunt, ubi sancta Dei Martyr delitescebat. Dirupto igitur altari sub quo Christi Virgo degebat & Petro secundo c, imponente antiphonam: Laudate Dominum in sanctis ejus, Laudate eum infirmamento virtutis ejus. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus: cœperunt milites Christi, quo tumulata erat, sarculis fodere, clero quoque hanc antiphonam, pariterque alternatim canente, Surgite Sancti de mansionibus vestris, & proficiscimini in viam præparatam; locum sanctificate, plebem benedicite, & nos famulos vestros in fide custodite.

[15] [Amalsim delatum,] Cumque avidius animo devoto in hujusmodi opere perdurarent, tandem animo diu desideratam, quam quærebant, sub tribus cameris mire constructis, reperiunt sanctam Christi Martyrem illibatam in suo, uti fuerat temporibus priscis tumulata, locello. Locellus autem ipse super nitidissimos pumi. ces sedes, habebat tres operis pretiosi ampullas, quarum una, quæ gestabat oleum miri odoris, residebat ad caput ejus. Reliquarum vero una observabat ipsius Sanctæ pedis vestigium, altera, alterum. Quis enim quantum conjici potest, ambigit, hoc ad gloriam deificæ Trinitatis pertinere, & ad testimonium Psalmistæ comprobandum, qui unicuique animæ fideli, sectanti justitiam, & odienti iniquitatem, Spiritu sancto inflammatus, pangebat: Dilexisti justitiam, & odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis. His itaque gestis, tanta profecto odoris fragrantia est circumquaque diffusa, ut non solum, qui aderant, omnium odoramenta aromatum degustarent, verum etiam hi, qui ad observanda navigia perstiterant, assererent, numquam sensisse tantæ alias virtutis odorem. Ut autem omnibus hæc visio est manifestata, navigiis derelictis, nautæ currunt haud procul a littore, & ecce Petrum Episcopum cum suo Petro Archidiacono, ceterisque presbyteris, reperiunt propriis ulnis in tenuissimo panno sanctam Martyrem simul gestantes.

[16] [manans sanguine,] Qui cum nimio tumultu, & populi vociferatione Episcopus opprimeretur, & sisteret aliquantisper ante ejusdem basilicæ sanctæ vestibulum, attrectata a quibusdam Virgo prædicta, ex membris illius felici rapina furtim, quæque poterant, diripiebant. Mira res, & agnita cunctis fidelibus, ita guttatim sanguis ejus fluebat terra tenus post tot annorum curricula iterum, ceu proprio carnificis, & lanistæ jugulo feriretur. Concursio interim utriusque sexus ob istius spectaculi decus, haud secus erat, quasi triticeæ messis tempore formicas videas propriis cervicibus vicissim farra vehere, donec sua promptuaria repleant, quibus suis temporibus sustentari valeant, & sua edulio tenuissima corpora satiari. [in templo SS. Virginis Mariæ honorifice collocatur.] Venerabile namque sanctissimæ Trophimenis corpusculum nautica pinus cum ingenti honore cum Amalfim deferret, collocaverunt in ecclesia beatissimæ Dei Genitricis, semperque Virginis Mariæ honorificentissime. Quo etiam pontificali præceptione quidam obtemperantes e clero, die noctuque fidele Deo servitium exhibentes, ad gloriam ipsius nominis, certis diei horis cantica laudis explebant.

[17] [Pæna temerati S Martyris sepulcri] Expleto igitur octavi diei cursu, intempesta nocte, quando sopore gravi corpora fessa premuntur, in extasi positus prædictus Episcopus, videt in visione jam dictam Martyrem Christi, rubicundo pallio coopertam, aliasque illam Virgines subsequentes, sibique manu intendentem, atque compellatione minaci dicentem: Cur, Episcope, meum temere tumulum ausus es violare, pariterque meum cunctis corpusculum revelare popellis, & ex corpore meo quosdam artus violenter divellis? Nempe quia nullus pudor mei ergo fuit, scias te proxime moriturum, cadaverque tuum ex sepulcro expellendum, & a canibus comedendum: omnes enim Præsules dormierunt unusquisque in throno suo, tu autem de sepulcro tuo solus pelleris. Denique expergefactus Episcopus, cum tremebundus volvere secum cœpisset, quid in horrore viderat visionis nocturnæ, mox jubet fieri sibi sepulcrum in pariete, quasi cubitis tribus in sublime a terra, ad partem Aquilonis in ecclesia beati Joannis Præcursoris atque Baptistæ, ubi sanctæ purificationis & baptismatis unda, nova soboles renascitur, & proles fœcunda.

[18] At ubi Episcopi jussio est impleta, & parata, [in visione prænuntiata] ut dictum est, sepultura, mox e vestigio subsecuta est tam crudelissima febris, ut vix trium dierum spatio hac luce perfrui videretur. Cum decursis vitæ suæ temporibus, & finito termino, quem nullus hominum præterire potest, gregi suo vale dicens, ac secum sumens viaticum, exuit hominem, plenus dierum. His namque præmissis, cum non multo post istius terræ desolatio immineret, utriusque populi præstigio confirmato, maleficio videlicet Longobardorum capta est civitas, ac depopulata penitus sine sanguinis effusione. Hujus siquidem civitatis loca, dum hac illac lustrando pergerent, & circuirent cubiculorum penetralia, & aditus ecclesiarum, si forte thesauros occultos, & reconditos invenirent, præsertim cum opibus plurimis essent ditati, tandem aliquando veniunt ad tumbam, ubi Episcopus e vicino sepultus jacebat. Qui dum sperarent ob fabricæ recentis obstacula, quod in Præsulis tumulo aurum argentumve lateret, confringentes illum, invenerunt Episcopi cadaver jam fœtidum in monumento, compage corporis & pene omnibus solutum membris. O incomprehensibile Dei judicium, & ineffabilis virtus ejus! Turba omnis retro coacta est, & sepulcrum dimissum est patens, nequaquam opertum.

[19] Peracto igitur excidio, cunctisque mœniis dirutis civitatis, [& deinde impleta.] adhuc ibidem civibus commorantibus, canes rabido ore latrantes, maturo cursu currentes abstrahunt a tumulo prædictum cadaver Episcopi, uti vaticinatum fuerat a sancta Martyre Christi eidem Episcopo, ac revelatum. Hinc est, quod Apostolis, qui ad prædicandum missi fuerant, Dominus dicit: Qui vos audit, me audit, & qui spernit vos, spernit eum, qui me misit. Et alibi: Qui autem erubuerit me in terris, & ego erubescam illum coram patre meo, qui est in cælis. Itaque factum est, ut circum cuncta depopularentur, [&] non solum civitatis munitio intrinsecus, sed etiam extrinsecus prædia cuncta concisionibus subjacerent: adeo ut per continuum annum unum, & eo amplius tantæ densitatis fructus tam [non] succrescerent, ut non aliud, quam ab olim, arbuscula intonsa putares.

[20] [Iterata corporis] Revera dum una contererentur, unusque fieret populus Salernitanus atque Amalfitanus, & mutuo conjugali fœdere constringerentur, quamquam ab eximio principe prædia infinita perciperent, donisque plurimis augerentur, qui aulæ regiæ dignitari obsequi voluissent, tamen plenitudine usi ob Longobardorum stropham, qui eos principi concusabant, quod Duci Parthenopensi quidam Amalfitanorum flecterent caput, cœperunt volvere secum, ut excidium, quod nuper ex illis perpessi fuerant, illud in civitate facerent Salernitana. Hæc inter accidit, ut principale culmen Beneventanæ sedis gubernacula disponeret ipso in tempore, & jura Salernitana castaldei d gubernarent ipsius, idem vero Princeps tum forte Benevento discesserat, & lusus causa, seu arte venationis in prædio Abellanensi e tentorium fixerat. Qui, dum quadam die accipitrem suum, ut fama est, mitteret, & una cruribus longis capta esset avis: heu! (proh dolor!) interfectus a suis non minimis plagis vitam cum regno finivit.

[21] [Benevento] Fuit enim largus, & omnibus dapsilis, maxime Amalfitanis, in donaria tribuendo, athleta fortissimus in acquirendo Sanctorum corpora, promptus, statura optimus, & mente decorus, uno solum, quod pudenter dicimus, omnia bona sua (proh pudor!) dissipans, venereo fractus morob, sæpius carnis suæ voluptati operam dabat. At quia longum est ipsius, quæ gessit, narrare omnia, ad ea, quæ omisimus, stylum vertamus. Comperta igitur evidentius Principis morte, populus Amalfitanus illico sanctuarii Dei ornamenta diripientes, igneque supposito antiqua civitatis mœnia concremantes, cum ingenti gaudio, & victoriæ palma ad propria sunt reversi. Merito etenim suo digna satisfactione tale recipit excidium, quæ numquam novit aliquando Christicolarum Dei basilicis, & populi Amalfitani parcere ædibus. Igitur quia omissum est, quam altercationem habuit uterque populus de sanctissimæ Trophimenis Virginis corpore, cum hinc exirent, & una pariter habitarent, compendioso sermone cum uno ejus miraculo, Deo propitiante, fideliter declaramus.

[22] [ad Minorenjes] Denique procedentes hinc Amalfitanorum militum multitudo [&] Majores cum populo Rheginnæ, ac clericis, qui videbatur illorum, petiverunt principi, sanctæ sibi reddi corpus Virginis Trophimenis. Quibus dictis, concessum est, & a principe imperatum *, ut Beneventum mitterentur legati, si forte ab electo venerabili Urso f talia impetrarent. Quapropter missis in ejusdem rei negotio Constantino venerabili presbytero, & Sergio venerando sacerdote, concivibus Rheginnis, partim venerabilem Electum verbis postulare cœperunt pacificis; partim obtemperare nullo modo principi, nisi ab eo corpus beatæ Trophimenis Virginis obtinerent. Quo audito, Vir Dei electus ingemuit, atque ex intimo cordis trahens suspiria, tale eis fertur reddidisse responsum: O sacerdotes Domini venerandi, quod petitis, adimplere minime prævalemus. Quin imo inter Sanctorum reconditas thecas, quo & beati corpus requiescit Bartholomæi Apostoli, sola ipsa nocturno tempore, quasi lucens candelabrum flammescit; adeo ut mansionarius, illius luce ductus, aditus, ubi corpora Sanctorum quiescunt, cunctos perlustret.

[23] At quia præposterum est, ut a propria frustremini Patrona, [impetrata] neque illam vobis damus, neque tenemus. Cui cum dicerent prædicti sacerdotes, Quomodo datis, vel quomodo retinetis? Protinus idem Electus respondit: Ab articulo pedis illius usque ad summitatem capitis ejus, omnibus illius corporis beatæ Trophimenis divellimur membris, & placida mente donamus, ut & vos particulatim illius obtineatis corpusculum, & nos ab illo penitus non fraudemur: tanta etenim Dominus per eam mirabilia operatur, quanta nullum Sanctorum hic requiescentium, manifestum est operari. Cumque hæc, & his majora de ea miracula prædicarentur, quod venerabilis spopondit Electus legatis, honorifice adimplevit. Omnibus ex membris concessit Virginis almæ, Electus populo, & legatis inclinatus, ampla dona dehinc tribuit, nempe & gazas peregrinas, atque suo populo lætantes jure remisit.

[24] Venientibus autem legatis cum corpore Virginis in civitatem Salernitanam, [translatio] sole suos radios sub umbraculo emittente, populus avide præstolans, cum præfatæ Virginis corpus B. Trophimenis recepissent, clerus, & populus dictæ civitatis cum magno gaudio receperunt, & per illam noctem prædicti legati cum tam præclara, & pretiosa margarita in dicta civitate requieverunt, ubi ad laudem, & gloriam nominis ejus, intus juxta mœnia civitatis ecclesiam fabricaverunt & in eodem loco, qui usque in hodiernum diem dicitur vicus S. Throphimenis, sedem accepit, elegit, & requievit. Tertio Idus Julii, clara luce sole suos radios illustrante, prædicti legati una cum clero, & populo dictæ civitatis, honorifice & processionaliter dictum pretiosum & sanctissimum corpus Virginis usque ad littus maris consociaverunt.

[25] Et in eodem tres erant naviculæ, quæ venerant a Rheginnis cum clero Amalfitano, [solennis] & Parthenopensi simul conjunctis cum Rheginnis clericis, & præfatæ Virginis corpus B. Trophimenis cum magno gaudio receperunt atque honore, & in una illarum, quæ erat in medio id posuerunt cantantes, exultantes, atque dicentes: O quam præclarum & gloriosum est regnum Dei, in quo cum Christo gaudent & exultant omnes Sancti, amicti stolis albis, sequuntur Agnum, quocumque iverit. Movete Sancti Dei de mansionibus vestris ad loca destinata, quæ vobis jam sunt placita, & parata. Et ecce populus, custodiens judicium, & faciens justitiam & jucunditatem in omni tempore. In te speraverunt, Domine, usque in æternum. Via Sanctorum recta facta est, & iter eorum tutum; ambulate Sancti Dei, & orate pro nobis ad locum destinatum, & vobis a Deo præparatum.

[26] [Quæ pluribus] Et sicut Domino placuit, in veloci cursu, sol antequam suis radiis totum orbem illustraret, applicuerunt in Rheginnis, in loco ubi domum suam elegerat, & ibidem erat præsul Amalfitanus simul cum clero suo, & adjunctis Rheginnis clericis, & Parthenopensi … & aliis quibuscumque cum magno populo Parthenopensi, ac Amalfitano, & jam dictum corpus sic receperunt, laudantes, & dicentes: Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, & fecit redemptionem plebis suæ: & Laudate Dominum in Sanctis ejus. Osanna, benedictus, qui venit in nomine Domini. Cum jucunditate exibitis, & cum gaudio ducemini: nam montes & colles exilient, expectantes nos cum magno gaudio, & exultatione. Ambulate Sancti Dei, & ingredimini in civitatem Domini: ædificata est enim vobis ecclesia Dei, ubi populus convenire debeat, adorare majestatem Domini sabaoth. Ambulate Sancti Dei ad locum destinatum, qui præparatus est vobis ab initio mundi, & usque in seculum. Et tunc prædictus Dominus Episcopus cum suo Archidiacono, ac primicerio, & aliis nobilibus tam laicis, quam clericis Parthenopensibus & Amalfitanis, cum magno jubilo & gaudio jubilantes, & lætantes, & festum magnum facientes, in terram pannos sericos prosternentes, olivarum ramos in manibus bajulantes, dictum sanctum corpus sanctæ Virginis Trophimenis jam receperunt, & in eorum propriis humeris bajularunt usque ad locum primum sibi a Deo datum, & electum, cantantes, & dicentes; Ingredimini Sancti Dei, præparata est enim a Domini nostro Jesu Christo habitatio sedis vestræ. Sed & populus fidelis cum magno gaudio sequitur iter vestrum, ut oretis pro nobis.

[27] [hic describitur] Et posuerunt illud in eodem loco, ubi ipsa sibi primum habitaculum præelegit, & in eodem requiescit, sic omnes cantantes, & dicentes: Exultabunt Sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis: cantate Domino canticum novum, laus ejus in Ecclesia Sanctorum. Sub altare Dei omnes Sancti clamant, & sedem accepistis, intercedite pro nobis ad Dominum nostrum Jesum Christum. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Hierusalem, tibi offerent Reges munera: corpora Sanctorum, in pace sepulta sunt, & vivent nomina eorum in æternum, & variis & diversis coruscant miraculis.

ANNOTATA.

a Sigonius ex Leone Ostiensi apud Caietanum, ponit initia principatus Sicardi sub annum Christi 834.

b Ea pars Italiæ, in qua Beneventum & Cales.

c Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ refert ex Diptychis, Petrum secundum electum anno 848; Joannem PP. VIII, ad eumdem epistolas direxisse anno 880. Verum qui hæc cohærent cum chronologia hujus historiæ; quæ contingere debuisset, calculo prædicto insistendo, Petro nondum electo Episcopo Amalphitano; dicente Ughello, postquam hanc historiam narrasset; Petrum, Amalphitanum Episcopum, qui & venerabilis senex, & omni laude dignissimus memoratur in Triphomenis Actis, videri ex hac mortali vita subtractum, miserabili quidem & infelici exitu, ex Martyris vaticinio, circa annum Domini 839; quo anno, vel posteriori, ut Ostiensis scribit, D. Bartholomæi Apostoli corpus, Beneventum translatum est. Quomodo, inquam, Petrus idem anno circiter 839 fuerit mortuus, & anno 848 tandem, ad episcopatum electus?

d Tradit Cangius, ita appellatos a Longobardis, locorum, prædiorum ac villarum præfectos, rerum dominicarum actores, procuratores, administratores, villicos.

e Abella, oppidum Campaniæ in Italia & in Hirpinorum confinio, Straboni & Ptolomæo; quæ & Avella; nunc etiam Avella, urbs regni Neapolitani in provincia Terræ laboris, ut habet Baudrand.

f Ursum tradit Ughellus de Epp. Beneventanis, ad hanc sedem simul & ad Sipontinam promotum sub principatu Sicardi, de quo supra, circa annum 833.

* al. impetratum

CAPUT III.
Miracula.

Quidam presbyter Parthenopensis, nomine Maurus, qui ibidem morabatur, quadam nocte sibi gutta descendit a capite, [Muto loquela] propter quam, totam loquelam perdidit annis tribus, & mensibus octo, ita & taliter, quod nisi per nutum, & scripturam nihil potuit dicere, atque fari. At ut ipse præfatus Maurus vidit beatæ Virginis corpus B. Trophimenis, sicut prædicti legati ostenderant prædicto Præsuli Amalfitano, & aliis nobilibus in dicto loco, ubi ante fuit, & nunc est, sicut Dominus Ursus electus Beneventanus eis assignaverat, & sibi fieri fecit publicum instrumentum, quomodo ipsi legati, videlicet presbyter Constantinus, & presbyter Sergius, & alii, dictum sanctum corpus totum & integrum a pede usque ad caput assignaverunt, & nihil fuit exinde diminutum, vel ablatum: unde legati præfati sic assignare voluerunt, & ostendere publice. Et tunc dictus presbyter Maurus devote ivit, & vidit. Et cum osculatus fuisset sancti corporis pedes & manus, concito solutum est vinculum linguæ ejus, & publice locutus est: Benedictus Deus.

[29] Quidam puer, ætatis annorum novem, qui a sua nativitate fuit claudus, [claudo puero greßus redditur] & privatus gressibus, qui numquam surgere potuit, nec ambulare, a suis parentibus asportatus, tanto miraculo viso, & statim, ut portaverunt dictum puerulum in ulnis suis ad tumbam dictæ B. Virginis Trophimenis, statim ut ipse vidit, surrexit sanus, & cum suis pedibus reversus est domum, magnificans Deum. Et multa innumerabilia miracula ibidem facta fuerunt eodem die, quæ oculis nostris perspeximus, & vidimus, manibusque palpavimus, ad laudem & gloriam nominis sui, qui vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

[30] Post desolationem civitatis Amalfiæ, cum corpus sanctissimæ Virginis Trophimenis hinc fuisset ablatum, [Sancta, cuidam presbytero apparens] presbyter quidam ædituus, & hujus ecclesiæ Rheginnis custos, super ea vehementissime dolens, quotidie contristatus, flens & ejulans, ultro citroque pergebat. Qui dum incuriosus & negligens ad officium peragendum desisteret, quasi jam non ibi Christi Virgo maneret, matutinalibus una dierum horis ecclesiam introgressus, vidit beatissimam Virginem, thuribulum manu tenentem, basilicamque suam pretiosis aromatibus fumigantem, talia namque cum cerneret presbyter, obstupefactus terram vestigio pressit pedis, & ultro ingredi non est ausus. Cumque omnia juxta consuetudinem suam Virgo perficeret Christi, hora, qua voluit, his verbis eum allocuta est, dicens: O custos, & inspector basilicæ meæ presbyter, quare non certis horis Domino Deo vota laudis ad meum reddis honorem? Ad quam presbyter: Quæ es Domina mea, ex cujus ore tam mellea degusto verba?

[31] [eum ad sui cultum hortatur] Et illa: Ego sum Trophimenis, ecclesiæ meæ custos, & habitatrix in sempiternum. Cui presbyter: Et quomodo, Domina, tuam ingredi possum ecclesiam & præconia tollere laudis, quando hinc ablata es, & aula vestræ beatitudinis remansit inhonorata? Ad quem Virgo: Ne credas, inquit, presbyter, me hinc esse sublatam, quia ubi pristinus meus persistit tumulus, illic requiescit & cruor: quem pro nomine Christi in medio fudi maris. Quapropter fixum, venerabilis presbyter, tene juxta Pauli vocem, spiritu hic me esse, etsi corpore non sim vobiscum; semperque in hoc respice loco, ubi priscæ habitationis conversatio nostra fuit. Hæc cum dixisset, evanuit ab oculis ejus, ac sese tenebris immiscuit atris, ad cælestia scilicet regna, ubi regnat Dominus noster Jesus Christus in secula seculorum.

[23] [Presbyterum alium morbidum] Constantinus namque venerabilis presbyter, cujus superius fecimus mentionem, cum juxta beati Erasmi martyris basilicam, patruum suum, nomine Petrum, quia defunctus fuerat, traderet sepulturæ, expletis exequiis, ex more præcedens, causa orationis ecclesiam ingressus est beatissimæ Trofimenis. Cumque pro suis criminibus attentius Dominum deprecaretur, ita repentinus eum invasit languor, ut vix ab ejusdem ecclesiæ liminibus egredi potuisset. Qui dum nimio febris ureretur ardore; & nobilitas, ac familia cuncta parentum ejus, propinquum expectaret interitum, eo quod nullius medicorum sustentari potuisset medela, tandem aliquando decreverunt eum Parthenopen deportare, quatenus illic, Domino annuente, reciperet sanitatem. Quamobrem præparato navigio, statimque applicantes, requieverunt parumper in ecclesia beatæ semper Virginis Mariæ, expectantes a villicis suis, quotquot necessaria valetudini forent suæ.

[33] [ob irreverentiam punitum] Interea dum ista geruntur, mulier quædam, quæ erat ejusdem Episcopi ancilla fidelis, venit ad visitandum eum &, sicut mos est feminis, dum inter se vicissim multa protraherentur colloquia, persuasit ei, & quibusdam dedit potionem herbis confectam: quam cum gustasset, protinus obdormivit; & ecce vidit in visione visendi gratia duas ante se stare puellas, quarum pulcritudo talis erat, ut vinceret solis & lunæ candorem. Decebat enim, quoniam quæ Christo sunt desponsatæ, eas sol, & luna mirentur, ipsi enim soli servant fidem, ipsi se tota devotione committunt, cujus mater virgo est, cujus pater feminam nescit. Hæ denique tenebant in manibus suis singulos calamos virides, florentesque. Una autem illarum rubicundum in collo gestabat velum. Altera vero, quantum conjici potest, nihil hujus rei notitiam deportabat, nisi calamum tantum, quem manu tenebat.

[34] At ubi appropinquaverunt, ut illo coram astarent, [pristinæ valetudini restituit] blando eum sermone salutaverunt, atque ei dixerunt: Salvet te Dominus noster Jesus Christus. Quibus ille respondit: Bene venistis Dominæ meæ; bene venistis. Et repetens: Quæ estis, Dominæ, vel unde venistis? At illæ responderunt dicentes, Legatione fungimur sanctissimæ Trophimenis. Quocirca certum te volumus fieri, Presbyter, quod a beata sis Virgine castigatus, in cujus aulam membra pollutus introisti, cum exequias tui persolveres patrui: castigans etenim castigavit, sed morti non tradidit te, oravit enim ad Dominum, & per ejus intercessionem, ecce factus es sanus. Vide ne ulterius talia facere præsumas: & hæc dicentes, fixerunt calamos ad caput & ejus lectuli pedes, atque curvantes eos, fecerunt in modum arcus, & desuper rubicundum, quod in collo una gestabat, pallium prostraverunt, & quasi thalamum facientes, vale dixerunt, & ab oculis ejus evanuerunt. His igitur gestis, expergefactus venerabilis Presbyter, cum sese parentes illius mutuo hortarentur, ut id, quod cœperant, perficeretur, subito manu silentium imperans, ait: Deo gratias, Deo gratias. Sit nomen Domini benedictum: benedicta gloria Domini de loco suo. Nolite contristari, neque turbemini; quia per intercessionem sanctissimæ Trophimenis, ecce factus sum sanus Tunc omnes in commune Domino cœperunt grates omnium creatori rependere, qui salvat sperantes in se. His itaque omnibus prælibatis, retro, unde venerant, domum reversi sunt: ubi nulla præoccupante mora, luminaribus præparatis, cum magna devotione ad ejus nominis titulum perrexerunt, vota pro eo solventes beatissimæ Trophimeni, cujus intercessu pristinæ est redditus sanitati.

[35] Piissimi quoque temporibus Pulchais Præfecturii [præfecti] puella quædam, [Puella quædam acerbissime cruciata,] nomine Theodonanda, tradita est viro cuidam, nomine Mauro in matrimonio. Hæc itaque viro suo copulata, quia necdum nubilis erat, plurimis moribunda jacens temporibus, quotidie sui cruciatus miserrimum præstolabatur interitum. Eodem itaque tempore archiater Salerni non mediocri medicinæ salubritate pollebat Hieronymus, qui dum sibi adducta esset a parentibus, ut aliquo ei proficuo medicinæ subveniret remedio, respuens eam, projecit dicens: Incurabilis est passio ejus, nequibo eam curare. Deprecantibus autem illis, ut sui misereretur, tandem aliquando precibus victus, interrogavit, quot temporibus hoc laboraret exitio? Responderunt dicentes, mensibus quatuor. Quapropter adducti desperationis tristes miseria, venimus, ut, præveniente clementia Dei, per te sospitatem recipiat.

[36] [medico desperante remedium,] His itaque precibus archiater, Dei famulus, victus, cœpit suæ artis quærere librorum immensa volumina, si forte titulum infirmitatis hujus per lectionis curam posset agnoscere: cumque has, & illas legeret valetudines passionum, & nusquam reperire potuisset, quali laboraret incommodo, ait: Regredimini fratres hinc, quia nullum medicinæ solatium ei præbere queo; hoc autem scitote, quia aut misericordia Dei salvanda est, aut justo judicio punienda. His auditis, amaro luctu flere cœperunt, & valedicentes venerunt Rheginnas, ut depositam, secundum archiatri dictionem, ibi lugerent. Inter hæc igitur ista & illa loquentes, mutuis exhortationibus surrexerunt, ut eam deferrent ad basilicam S. Trophimenis [erat autem in prædiolo suo haud procul ab ejusdem ecclesiæ septis. Adducta igitur puella ad sanctæ tumulum Trophimenis a] apprehendens eam quædam sanctimonialis, nomine Agatha, jactavit eam seminecem ante altare orans, & cum parentibus triduo exitum expectabat ipsius. Valetudo autem corporis talis erat; agitabat enim brachia sua sursum, rursum … deponens inferius, velut milvus, cum longo volatu aërem verberat.

[37] [ope S Trophimenæ sanatur.] At cum his languoribus fatigaretur puella, reliquerunt eam parentes ejus cum prædicta sanctimoniale, & abierunt huc illuc [quærentes] quod opus habebat. Oranre autem sanctimoniale, paululum accepit ante altare soporis, & ecce puella pedetentim exiens, flumen petebat sola: necdum enim fluminis alveus properaverat. Et ecce vidit pulcherrimam puellarum puellam, dantem sibi tres in dorso ferulas, ac dicentem: Cur ausa es de templo exire, revertere, & nostrum semper habeto pavorem. Cumque puella trepidans iret, & sanctimoniali narraret, gavisa protinus est, ut sancta ei Trophimenes specialiter appareret. His igitur beneficiis delibata, videns iterum eadem sanctimonialis oleo pavimentum sudare nimis, odorisque [plenum], intentissime Deum orans, sanctam invocans Trophimenem; jussit, ut exuviis corpus exueret, .. Quæ unxit corpusculum ejus oleo sancto, & statim sana est facta ab infirmitate.

ANNOTATA.

a Uncis inclusa desiderantur in editis apud Ughellum.

DE S. MODUENNA SEU MONENNA, MONYNNA, MONYMA, MONINIA, UNA AN PURIBUS?

COMMENTARIUS CRITICUS.

Moduenna seu Monenna, pluribus nominibus nuncupata, virgo, in Hibernia vel in Anglia (S.)

AUCTORIBUS J. P. & C. J.

§ I. Vita a Conchubrano scripta, chronologice examinata.

Sacris inscripta tabulis legitur hac die S. Moduenna, virgo & abbatissa, quæ, præter diversas nominis efformationes, in proxime antegresso titulo propositas, dici etiam possit Modovena, Modwena, Movena, Mowena. Quæritur, unamne tantum Sanctam tam varia nomina, [Primi vitæ auctoris] an varias designent. Priusquam ad quæstionem respondeam, censeo quædam præmittenda, ad rei explanationem; desumpta materia ex ejus vita, a Conchubrano conscripta. Enimvero videtnr ea in illarum vitarum reponenda numero, quæ quasi dedita opera, seu potius ignorantia & imperitia auctorum videntur coaluisse, ut lectori hagiophilo molestiam creent, obtrudendo historias male cohærentes, parachronismos palpabiles, hyperbolas, eventus rerum vix credibiles, ne dicam magna ex parte fabulosos, & cetera id genus, torquendo potius, quam recreando pascendove ingenio excogitata. Principio quasdam hallucinationes temporis in medio ponamus. Exponit vitæ Auctor numero 4, & alibi plus semel per decursum, S. Moduennam synchronam fuisse S. Patricio, magno Hibernorum Apostolo, pio utrimque necessitudinis usu intercedente; a quo ipsa virginale pallium acceperit in Hibernia, & ad virginitatis studium inducta sit, uti habes citato numero quarto.

[2] Id quod non contigit ante annum 432; cum tunc temporis S. Patricius, apostolicos labores auspicatus, Hibernicæ expeditioni initium dederit. [error chronologicus,] Nec fieri porro hoc potuit post annum 460, quo mortalitatem exuit ille præsul, uti asseritur in ejus Commentario prævio die XVII Martii. Superest ergo, ut collatum S. Moduennæ pallium seu velum virginale statuatur a S. Patricio in Hibernia, medio circiter seculo quinto. Vide jam, quam apte nota illa temporis cohæreat cum alia epocha, quam habes in eadem vita cap. 2, num. 23, ubi narratur Alfredus, Regis Angliæ, puta Etheluulfi seu Adulphi filius; uti cum Capgravio, tradunt auctores, in Hiberniam profectus, atque ibidem in morbum lapsus, valetudinis gratia se contulisse ad S. Moduennam, petiisseque ab ea & impetrasse pristinam sanitatem. Censent auctores Alfredum illum seculo demum nono claruisse, editum in lucem, ut signat Usserius in Indice Chronologico, anno 849. Patet itaque Auctorem vitæ impegisse in turpem parachronismum, dum res combinavit, quatuor seculorum intercapedine disjunctas.

[3] Imo gratis concesso, Moduennam & Alfredum contemporaneos fuisse (non illam quidem Moduennam, de qua hactenus, [perperam combinantis] verum aliam, postliminio subsecutam, de qua videbitur postea) Alfordus noster ad annum 871, num. 35, dicit se pendere satis in præbendo assensum, & nescire se fatetur, quo illa profectio referri debeat. Cur enim, inquit, ante ætatis annum vigesimum discederet Alfredus in Hiberniam? qui domi medicum habebat S. Guerir, a quo etiam curatus est. Cur autem postea, rebus in patria periclitantibus, patriam desereret, cujus invigilare saluti, ei tamquam Angliæ regi incumbebat; aut curari potuerit in Hibernia, qui gravi ægri. tudine laborasse dicitur, ad ætatis annum XLVII, quo tempore dudum obierat S. Moduenna.

[4] [ætatem S. Patricii cum ætate Alfredi.] Quidquid sit de hac Alfordi conjectura, hoc certum, sanationem illam cum Moduenna, S. Patricio, Hibernorum Apostolo, synchrona, combinari neutiquam posse. Idem parachronismus committitur apud Capgravium, tam quando Alfredus, filius Adulphi regis Westsaxonum (qui maximam ægritudinem a multis diebus contraxerat, de qua nullus eum medicus sanare poterat … cum magno comitatu mare transiit, & per Moduennam sanatus est) quam, quando narratur Moduenna, Assumpta Athea virgine; ad patrem Alfredi, quem sanaverat, perexisse, & honorifice suscepta esse; ubi additur quod commendaverit Moduennæ, rex Athulphus sororem suam virginem Editham nomine, Christo consecrandam, quatenus sub ejus disciplina & habitu sanctimoniali, pia devotione Deo servire posset; tradita illi a Rege terra, quantam ipsa voluit. Quæ omnia, non secus ac priora, ex alio Auctore vitæ jam commemorata, si S. Moduennæ, Hibernorum Apostolo contemporaneæ, adaptare volueris, manifestum est erratico te utrobique passu procedere, atque impingere in seriem temporis valde crasse. Ad rem faciunt verba Usserii, qui postquam in Indice suo Chronologico pag. 1127 dixisset, Darerca, quæ & Moninna, soror B Patricii, mortem obiit anno DXVIII, mox remittit lectorem ad Eccl. Britannicæ Primordia, , ubi adjungit hac fortasse vocis homonymia Conchubranum deceptum, Moninnam, quæ vixit tempore S. Patricii, confudisse cum Movenna seu Moduenna, quæ posterioribus temporibus claruit.

[5] [Duas Darercas confundit Usserius;] Sed non concipio quomodo idem auctor; Conchubrani corrector, corrigendus non sit ipsemet in eo, quod, ubi illum incusat, quod confuderit duas Moduennas, duas ipse Darercas seu Moninnas confundere convincatur; alteram videlicet numerosæ sobolis matrem ac S. Patricii sororem, cum altera, quæ ἄπαις, existens virginalemque statum professa, nimium quantum a priore distinguitur; de qua priore, ait loco supra citato pag. 825, illam in thoro maritali viventem, genuisse novem sanctos Episcopos & duas sanctas Virgines, idque se legisse in Opere tripartito. Ex dictis liquet, quanta in vita, a Conchubrano conscripta, inveniatur confusio temporis, quanta personarum, quanta inde rerum perturbatio. [difficultates chronologicas] Maihewius tom 2 Trophæorum Bened. pag. 910, agens de S. Moduenna, seu, ut scribit ipse, Modvena aut Modovena, aliam adhibet machinam, qua expediat tricas istas chronologicas, verum an non frustra se torquet, ac fortasse rem magis implicat? Postquam enim dixisset, S. Moduennam circa annum Christi 850 in Anglia sanctitate effulsisse, ac monasteria construxisse, hærere hic aquam sentiens, neque satis ea congruere cum ætate Patricii, sic prosequitur: Vel minus vera sunt quæ de ea, a S. Patricio ad monasticam vitam amplectendam conversa, habituque sanctimonialium amicta, scribit Capgravius, qua de re & vitæ nostræ auctor sæpe citatus Conchubranus; vel de alio omnino sancto Patricio, quam Hiberniæ Apostolo, qui scilicet post primum, circa annum Christi DCCC claruerit, relatio ipsius est intelligenda.

[6] Sed non sic solvit difficultatem dictus auctor: nimis enim diserte exprimitur a Conchubrano Patricius, [non solvit Maihewius.] magnus Hibernorum Apostolus; nimis idem signate videtur recenseri apud Capgravium, quam ut alium aliquem posterioris temporis substituere illi apte quis possit. Mitto quod ille, qui substitueretur, fortasse non posset ostendi umquam extitisse in rerum natura. Thomas Sirimus ad illustrandam vitam S. Moduennæ, in scripto postumo, a FF Minoribus Hibernis Lovanii, non ita pridem ad nos transmisso, nonnulla digessit, in omnem se torquens partem, ut alium parachronismum explanet, quem invenies in Conchubrano, cap. 4.

[6] Narratur illic Osid, alias Ositha, S. Moduennæ discipula, [Secundus parachronismus] per triduum submersa, ejusdem Moduennæ opera, vitæ pristinæ reddita esse, quod medio circiter seculo septimo debuerit contigisse; si quidem Ositha prædicta eadem sit cum illa, quæ virginitatis lilium martyrii purpura imbuisse narratur pluribus annis post medium seculum septimum, apud Alfordum nostrum tom. 2. pag. 283, num. 8; ubi etiam arguit Albericum Verum, Joannem Tinmutensem, Capgravium, Surium, & post eos Baronium, quia plura, ad memoratam virginem spectantia, confuse canjecerint in unum annum 653. Martyris breve compendium refert dictus Baronius ad eumdem an. 653; & nos de ea acturi sumus die VII Octobris, ejus cultui sacra. Verum, ut, unde tantisper digressi sumus, ad Sirinum revertamur; deducit ille ex citato Alberico Vero (Weerum ille scribit) Moduennam vixisse seculo septimo dum invita S. Osithæ, quam impuberem illa educaverat, matrem ei tribuit Wilteburgam, filiam Pendæ, regis Merciorum, quem ex Malmesburiensi de gestis Regum Anglorum lib. 1, c. 3, anno 655, prope octogenarium occubuisse refert, ac patrem Frithewaldum Regem, illum utique Frithewaldum subregulum, cujus adminiculo S. Erconwaldum episcopum Londoniensem, monasterium Corteseiæ opulentia rerum & monachis implevisse, notat ad annum DCLXXV Wigorniensis. Sponsum vero Sigerum, orientalium Saxonum regulum, quem Beda lib. 3, cap. 30, anno DCLXIV, cum sui parte populi, relictis Christianæ fidei sacramentis, ad apostasiam conversum, sed paulo post ad viam justitiæ reductum memorat. Consecratores denique, a quibus religionis habitum, velumque accepit, Æccam & Badwinum orientalium Saxonum Episcopos, anno DCLXXIII, Wigorniensi, teste ordinatos.

[8] Ex quibus tot notis concludit, quemadmodum recte duducunt auctores Ositham, ejusque magistram Moduennam eo seculo vixisse; [ex P. Sirino propositus] ita quoque optime inferre Usserium pag. 707 & Bollandum ad 1 Februarii in Commentario ad vitam S. Brigidæ, § VI, Ositham, non ut in eadem illa vita (librario verosimiliter mendo) dicitur, anno DCLIII passam a Danis, Angliam vastantibus, martyrium, sed longe serius, puta anno DCLXXV, ut Usserius in Indice Chronologico opinatur. Tandem concludit præterea, quod, quia in actis S. Osithæ apud Capgravium, iidem, quos ex Alberico supra dedit, dictæ Osithæ designentur parentes, magistra, sponsus, & initiatores, idemque martyrii tempus; concludit, inquam, non videri sibi credibile, quod alteruter eorum in una eademque vita Moduennæ, quæ in eadem dicitur a S. Patricio, in Hiberniam digresso, anno videlicet CCCCXXXII sanctimonialis facta, & anno ætatis suæ CXXX defuncta, scripserit, eamdem tempore Alvredi sive Alfredi, & patris ejus Athulphi sive Ætheluulphi, Regum occidentalium Saxonum vixisse; sed potius tempore aliquorum e septimo seculo regum, puta Oswii aut filii ejus Alfredi, qui etiam occidentalibus Saxonibus imperarunt; pro quibus quispiam alius substituisse videatur Athulphum & ejus prænominatum filium. Addit hanc se de tempore conversantis in Anglia Moduennæ sententiam, ut veram, aut certe ut probabiliorem amplecti.

[9] [at non solutus,] Verum illa sententia P. Sirini haud solvit nodum; præterquam enim quod substitutio Alfredi, seculo septimo regnantis, pro alio, qui seculo nono floruit, non satis videatur fundata; manet, vel hac gratis admissa, difficultas alia; quod nimirum, juxta epocham superiorem S. Patricii & S. Osithæ, non videatur posse intelligi cum hac & cum illo vixisse S. Moduenna, nisi demus ei plus quam ducentos annos, a S. Patricio, medio circiter seculo quinto, virginali pallio donatæ; ac ultra medium seculum septimum instituenti dictam S. Ositham, saltem juxta ea, quæ ex aliis de tempore, quo illa vixit, supra diximus, & admittit citatus Sirinus; de quo statui poterit die VII Octobris. Ut labyrintho isti, ambagibus perplexo, filium aliquod accommodarent auctores, inveniendo egressui ideneum, Moduennam fecerunt devexissimæ ætatis virginem. Dicitur apud Gapgravium vixisse 130 annis; quibus adduntur tres alii anni in apographo nostro, post hymnum, quem ibidem vitæ Conchubraniacæ subnexum reperio. Sunt, qui ulterius procedant, teste supra dicto Sirino in Ms. postumo jam cicato, vitam ejus protrahentes ad annos 180; sed quanam veri specie?

[10] [vacillante Ufferio.] Usserius, agens de tempore, quo floruit Monenna seu. Moduenna, tametsi sit Chronologus cetera satis accuratus, vix novit, ubi firmum pedem figat. Postquam enim retulisset Conchubranum affirmare, quod illa fuerit tempore Cælestini Papæ, qui S. Patricium ad Hibernienses gentes, sub caligine peccatorum & ignorantiæ positas, misit; adjungit, ad Columbæ Dunkeldensis episcopi, quam ad S. Patricii tempora, Monennæ exitum fuisse potius referendum; puta ultra medium seculi septimi; idque non audet asseveranter adeo affirmare, quin aperte fateatur se ex sola suspicione procedere, quam dicit sibi movere Osithæ virginis Acta, in quibus traditur S. Modwenna, ejus fuisse magistra, adeoque coæva exititisse. Dein memorat idem auctor Polydorum Vergilium & Nicolaum Harpsfeldium, qui nono post Cristum seculo Moduennam & Ositham floruisse volunt, illos secuti auctores, qui Alfredum filium regis Anglorum, a Monenna vel Modwenna sanatum, magnum illum Alvredum, Regis Adulphi sive Æthelwulphi, occidentalium Saxonum regis fuisse filium; vel qui Editham, cui Ositha adolescentula a Modwenna commendata fuisse legitur, regis Edgari germanam sororem fuisse retulerunt. Ita ille, proponens difficultates, non dissolvens. Videri potest a pag. 75 de Britannicarum ecclesiarum primordiis.

§ II. Dictorum parachronismorum origo videtur esse plurium Sanctarum fere homonymarum confusio. Vita unde ad nos missa; quis ejus auctor.

Sed jam sat multis videor ostendisse, vitam Moduennæ, a Conchubrano scriptam, laborare multiplici lapsu chronologico. [Ex confusione trium Moduennarum] Restat, ut in originem inquiramus, detecto ejus fonte; ac malo denique isti, quoad fieri potest, remedia afferamus. Jam diximus ex Usserio, auctorem vitæ Moduennianæ Conchubranum, fortasse vocis homonymia deceptum, Moninnam, alias Darercam, S. Patricio synchronam quidem, at non sororem, confudisse cum Movenna seu Moduenna, quæ postea claruit. Usserii sententiæ adstipulatur Jacobus Waræus de scriptoribus Hiberniæ lib. 1, pag. 57, affirmans duas a Conchubrano confusas esse vitas, nimirum alteram Moninnæ, quæ & Darercæ, quæ obiit ad Kilsleve, alias Kilsleveculin in com. Armachano III Julii, anno æræ nostræ Christianæ DXVIII, aliis DXVI; alteram Moninnæ, seu Monennæ quæ longe posterior, vixit circa annum DCXL. Sed errat, quod scribat Darercam illam fuisse sororem S. Patricii. Hæc enim cum conjugata fuerit & multorum liberorum parens, ut supra diximus contra Usserium, & Moninna, seu Movenna alia, de qua hic quærimus, fuerit virgo, jam patet, ambas distingui amplius, quam auctor ille putaverit, nec videtur a Conchubrano confusa vita Moninnæ aliis Darercæ, S. Patricii sororis, sed alterius, cujus festum celebratur VI hujus.

[12] Alfordus noster Annal. tom. 3 pag. 125 parachronismum emendaturus, recte observavit duarum virginum præclaras virtutes, [in unam solam, videtur orta confusio temporis,] confusa nimium ratione temporis, ad unam, nominum similitudine referri. Additque Monennam quidem potuisse a magno Patricio doceri; Ositham & alias in Britannia virgines erudire, aliaque facere prioribus seculis propria, sed monet, distinguendam esse ab ea, quæ vixerit seculo nono, tempore Alfredi, & communiter Moduenna appellatur, scribiturque mortua anno superiori, id est 870. Sed si duarum dumtaxat Moduennarum confusio statuatur, tamquam radix totius parachronismi, non magis videtur hic posse intelligi; quam in sententia Sirini, superius proposita, quomodo una eademque Moduenna transire potuerit a tempore Patricii, ad tempora Osithæ, id est a medio circiter seculo quinto ad medium seculum septimum & ultra; nisi ducentos circiter illi annos concedamus, ut antea argumentabar contra Sirinum, inhærendo supputationi chronologicæ S. Osithæ, prout solet communiter determinari, quæ poterit examinari die VII Octobris.

[13] [trium substitutione Moduennarum] Ut igitur in hac materia, longe intricatissima, exponam id quod sentio;, per probabilem saltem conjecturam, videtur triplex in vita a Conchubrano conscripta commissus parachronismus, non aliter posse corrigi, quam substituendo tres Moduennas, Monennas aut Moninnas; unam magno Patricio, alteram S. Osithæ, tertiam Alfredo contemporaneam; quas tres, quia ex nominis affinitate, ut opinor, in unam conflavit; non distinguendo personas, etiam rationem temporis non distinxit, sed confudit facta, multis temporum intervallis disjuncta. Ansam præbuerit vita Darercæ Virginis, quæ & Monynna dicta, auctore incerto litteris commissa, majorem præferens antiquitatem, quam vita, a sæpe dicto Conchubrano edita; quantum apparet ex majori magisque nativa simplicitate, brevitate, ac plurium superfluorum omissione. Caret enim parachronismis, caret narrationibus male cohærentibus, caret exaggerationibus, ad ornatum quodammodo compositis, & quoad multa, nisi fallor, incertis, ne dicam fabulosis; caret prologo & epilogo. E quibus indiciis, tamquam totidem notis characteristicis conficio, vitam hanc anonymam Conchubraniana vetustiorem esse; hanc ex illa esse compilatam, auctamque; atque ex trium Movennarum, longo temporis spatio inter se distantium vitis, Movennæ unius gesta esse conscripta, quæ non unius, at plurium fuerint. Nam utraque vita, tam recentior illa, quam diximus, a Conchubrano composita, quam antiquior anonymi auctoris, plurimum conveniunt inter se, quoad substantiam, & non raro etiam verbis, omnino consonant; id quod pluribus demonstrabo inferius, daturus specimen ex paucorum locorum collatione.

[14] Nactus itaque Conchubranus vitam Darercæ seu Monynnæ, ratusque Monennas, Movennas, [corrigenda.] seu Moduennas, posterioribus temporibus subsecutas, unam tantum eamdemque fuisse virginem abbatissam, fortassis, ut fieri in biographis non raro assolet, deceptus homonymia vocum, ea, quæ de pluribus alibi scripta reperit, uni applicarit, unice securus, aut potius ignarus, quam imperite suis hæc divisa essent temporibus, quam male cohærentia. Nisi perplacet suspicari, vitio interpolatorum non pauca fuisse addita, confusa, commixta perperam ac vitiose. Jam datam statim fidem libero, & ex paucorum locorum unius ad alterum collatione ostendo ad oculum, vitas Anonymi & Conchubrani inter se similes esse, delibans nonnulla fragmenta, quibus stabiliatur asserta recentioris vitæ seu Conchubranianæ confusio.

[15] [Ostenditur vitæ Conchubranianæ fons] In vita itaque Anonymi num. 1 Darerca seu Monynna dicitur in Conalleorum finibus orta, patre Motteo. Conchubranus sic habet num. 3: De … Conalleorum populo S. Movenna patrem habuit, nomine Mauchteum. Vita Anonymi de tradito Movennæ seu Monynnæ pallio virginali a S. Patricio, ita memorat: A S. Patricio benedictione data, monitisque competentibus, virginalem ipsa habitum, consecratum prope Brius, piscinam, quod in latinum translatum, largitatis seu abundatiæ sonat, accepit; per quod dabatur intelligi, ipsam futuram esse fontem vivam aquarum spiritualium, de quo multi poculum vitæ haurirent. Prædictus ergo Pontifex salutaribus monitis ad virginalis vitæ dignitatem cohortatus, ei mandavit, quod alias virgines sibi copulasset quas Dei docuisset timorem; quarum & adjutorio suffulta, solatio lætificata, bonum, quod inceperat, facilius perficere posset. Audi nunc, quam ad amussim consonet vita Conchubraniana, num. 4: Post hæc etiam virginale pallium sanctum, S. Patricio benedicente, promeruit recipere juxta piscinulam Briugis, quod in Latina sonat largitatis. In piscina aquæ, juxta quam S. Movenna recepit pallium virginale, abundantiam in ea gratiarum & virtutum cum benedictione Episcopi procedere, de qua & omnes haurirent quotidie sanitatum gratiam & fluenta aquarum vitæ. Post hæc, præmissa commendatione status virginalis, S. Patricius addidit, ut alias virgines sibi copularet, quas in timore Domini ab adolescentia secum nutriret, quatenus earum solatio suffulta, facilius posset implere & perficere bonum, quod inceperat.

[16] Vita anonyma num. 2, narrat sequentia: Cuidam religioso presbytero … curam custodiendi eam psalmosque docendi commisit S. Patricius, [auctor vitæ anonymus] Tum pauculis interjectis num. 3, de Monynnæ memoria, ingenio ac progressu, Octo virgines, unaque vidua cum suo infantulo nomine Luger, dicuntur eidem junctæ, quem ipsa Darerca in filium adoptavit; deinde ecclesiasticis moribus imbutum, pontificalis ordinis honore sublimavit. Qui bonis exigentibus moribus, toti suæ, Conalleorum videlicet, præsidens genti, ecclesiam de Ruschah in campo Cualgme Dei construxit honori. Confer hæc cum iis, quæ super eodem argumento narrat Conchubranus num. 5. Commendata est ergo Movenna ab episcopo Patricio alii religioso presbytero, ut eam in primis psalmos doceret; tum pauculis interpositis de ingenio, memoria ac progressu, junctæ ipsi narrantur octo virgines & una vidua cum infantulo, quem episcopum esse factum postea suæ gentis, constat præclarum, id est Conallæ Dominum, nomine Luger, qui primus ecclesiam Ruscanæ in Colgi campiolo fundaverat sine dubio. Hic privilegio dignitatis sanctitatem recipere promeruit per benedictionem S. Movennæ, quem illa sibi in primis in locum filii ab infantia adoptavit. Nec minus utriusque vitæ identitas comprobatur ex sequentibus, quibus Movennæ virginis iter ad Ibarum episcopum significatur in hæc verba, num. 4; Virgo igitur Christi, in Domino comfisa, cum præfatis octo virginibus ac vidua prædicta, & quibusdam aliis, iter arripuit ad reverendum pontificem, Ibarum nomine, in insulis occidentalis Hiberniæ cummorantem, venire cupiens, perveniens quoque … ad Virum Dei. Quæ quam simillime exprimit Conchubranus, num. 7. In Dei nomine cum suis puellis & una supra dicta vidua, infantulo dimisso, & cum aliis comitibus, pro Christo iter agentibus, proficiscitur, ut tradunt, ad sanctum episcopum Ibar, in illis temporibus commorantem in insulis ultra Hiberniam in occidentali oceano positis tribus.

[17] Proxime subsequuntur in vita anonyma & vel maxime ad propositum nostrum conducunt: [extitisse;] Post hæc prædictus pontifex Ibar, de præfatis insulis se transferens, meridianam adiens Hiberniæ plagam, ad Insulam, quam modicam Hiberniam vocant, in qua tandem obiit, pervenit. Oves vero Christi suum sequuntur pastorem. Qui cum ad Lagenensium pervenit regionem, famam sanctæ Virginis, S. Brigidæ, ibi conversantis, audiverunt. Eadem prorsus refert vita Conchubrani, num. 29. Sanctus vero Ibar episcopus supradictus, Insulis, Domino itineris duce, in meridianam Hiberniæ partem pergit; adiens ibi parvam insulam, quam modicam Hiberniam vocant, in qua & postea post gloriosam vitam reconditus est. Ovis Christi pastorem sequitur, S. Movenna cum Virginibus Episcopum, & salutaris doctrinæ magistrum consequuntur. Devenientes in Lagenorum terram, cui & supradicta jacet insula parte meridianæ, audita S. Brigidæ [fama] S. Movenna cum puellis, ad se pertinentibus, Episcopo permittente, ad illam divertit visitandam. Hæc sufficiant pro specimine ad comprobandam vitæ anonymæ & Conchubranianæ similitudinem, convenientiam, identitatem. Cui hæc non sufficiunt, percurrat utramque vitam, & conserat inter se, & plurima ubique patentissima deprehendet indicia, quibus de asserta identitate indubitatissime convincatur. Vita utraque typis vulgabitur die VI hujus, occasione Monynnæ, quam diximus, seu Darercæ, cujus festum tunc celebratur.

[18] Tum lector hagiophilus discernere poterit proprio marte, [sed ab eodem Conchubrano] quot gradibus vita anonyma præstet vitæ Conchubranianæ; sive consideres temporis, locorum, personarumque cohærentiam; sive simplicitatem nativam styli, sive absentiam multarum rerum, quas puto non paucis lectoribus displicituras. Hujusmodi sunt primo, quod Conchubranus tribus vicibus eam narret Romam iter instituisse; & ultima quidem vice cum centum ac decem, si ei credimus, esset annorum. Ulterius pergit auctor apud Capgravium, aitque, quod vicibus omnino tribus, nudis pedibus, in cilicio, comitante Lazara Virgine, Moduenna: Romam profecta sit, nulla, ne unius quidem itineris, in vita anonymi recurrente mentione. 2. Quod Conchubranus a num. 72 commemoret exortam inter Hibernos, Anglos, ac Scotos pro adeptione corporis Moduennæ post ejus obitum contentionem ac mirifice, annitente S. Columchillo episcopo, compositam; rem gestam paucis etiam recensuit auctor apud Capgravium; Anonymo nullum prætensæ contentionis habente apicem. 3; Quod Conchubranus, nec non auctor apud Capgravium, exprimant præter nomen patris, nomen etiam matris S. Moduennæ; mirum unde nomen matris acceperint; præsertim cum in vita Anonymi illud videam prætermissum. 4. Quod historia, in vita Conchubrani relata num. 9, quæ etiam legitur apud Capgravium (cujus summa est quod puella quædam Orbila, custodiæ alicujus loci destinata; at formæ suæ metuens, ne quid integritati noceret, per Moduennam fuerit deformata, & in anum mutata) quod hæc, inquam historia, huc intrusa videatur sine sufficienti fundamento, ne dicam fabulose, de qua apud Anonymum nulla est memoria. 5. Apud quem cordatum scriptorem non vacillavit fides historiæ num. 15 a Conchubrano narratæ, de exhibita Glumelath tyranno ac latroni, mirbili visione; nec non de stupenda illius simul cum alio ad fidem & ad frugem conversione, dein ad episcopatum evecti? Factum quoque describitur apud Capgravium. Nullam de ea syllabam, scripto prodidit Anonymus.

[19] [pluribus auctus] Quid dicam de duabus vaccis, furto ablatis, nisi obstitisset calor fluminis, uti habes apud Conchubranum num. 6? Quid de obtestatione porcarii, cui, Moduennam & ejus socias ad septem dierum jejuniũ compellenti, servandi ab eadem porci prædicti narrantur a num. 10? Qui de porcello necato & cocto; ac iterum vitæ reddito, de quo num. 12? Quid de Chevin, a diabolo vexato; quem dira meditantem ac minitantem, Movenna signo Crucis ad saniora deduxit? sicut exponitur a num. 19. Quid de aquis baculo Sanctæ Moduennæ benedictis & sursum attractis ad montis cacumen, num. 21? Quid de lupo, ad Moduennam accito, vituli a se prius aevorati locum supplente, & vituli vice a vacca amato, a num. 22? Quid de Alfredo, regis Angliæ filio, de quo supra satis multa, a Moduenna in Hibernia a gravi infirmitate sanato, sicut dicitur num. 23? Quid de intentata monasterio S. Moduennæ direptione, primo in auctores retorta, deinde perpetrata; quæ calamitas animum ipsi injecerit transfretandi in Angliam, quo modo tam mirabili delata memoratur, terra avulsa navis vicem supplente. Videsis a num. 24. Quid de regis Angliæ instituta sorore; quid de ecclesia a Moduenna, obsecundante dicti regis Angliæ liberalitate, postquam illa in Hiberniam rediisset, restaurata, ut legitur num. 27?

[20] Mitto dicere de puella Ositha, per triduum aquis submersa, [narrationibus suspectæ fidei,] & dein ope S. Moduennæ ad vitam recovata, uti habes num. 40; de qua abunde in præcedentibus, ubi diximus eam historiam ab auctore huc imperite translatam esse, non sine parachronismo & confusione; de qua apud auctorem anonymum sæpe memoratum nulla fit mentio; non magis quam de puero alio resuscitato, num. 46, de ampulla vitrea reperta, num. 58, de tribus itineribus Romanis, num. 39, 55, 66, de quibus itidem supra. Accedit eo, quod magna sit apud anonymum a Conchubrano diversitas, exprimendi personas, quæ Moduennam sub ultimum vitæ tempus venisse visum narrantur num. 36 his verbis: Rex Eugenius Conayl, qui tunc temporis tribus præerat provinciis, videlicet Morceyne, Cuailgne, & Coba, aliique popopulorum majores cum magna multitudine usque ad propinquum monasterio locum unanimiter eam visitare venerunt. Et hi omnes miserunt episcopum Herbeum … ad ipsam virginem Darercam. Conchubranus autem rem gestam ita recenset num. 67: Venerunt ad illam visitandam Congal, qui erat rex Scotiæ in illo tempore, & Rotheri & Cobo & Bollam & Choili & omnes majores natu populi … Miserunt itaque episcopum Romam, fratrem Movennæ. Mirum, ni & hic Conchubranus more suo quædam perperam confuderit.

[21] De translatione corporis S. Moduennæ in Angliam, [ne dicam corruptus.] nec non suborta de illo habendo inter Anglos, Scotos, & Hibernos & sopita controversia, nihil me legere apud Anonymum, monui superius. Dispiciat nunc lector num sat multa sint indicia ad judicandum, vitam a Conchubrano conscriptam, fœde corruptam, imperiteque confusam, vitio temporis laborare non uno, aliisque scatere narrationibus; quibus, ut dixi, verosimiliter ansam præbuerit trium Moduennarum in unam confusio; quæ si distinguantur hoc modo, ut una statuatur floruisse seculo quinto, altera seculo septimo, tertia denique seculo nono, tolerabilis utcumque vita, a Conchubrano edita, videri poterit, tametsi non pauca etiamnum superfutura sunt, quæ ad saniorem trutinam revocari queant. Atque hæc præcipua sunt, quæ hic examinanda putavi. Meminerit lector interea temporis, vitam Conchubranianam in plerisque coincidere cum ea, quæ exstat apud Capgravium, adeoque pleraque, quæ militant contra illam, etiam contra hanc militare.

[22] [De vita apud Capgravium;] Obiter hic observari velim, nonnulla apud Capgravium narrari, quæ non lego apud Conchubranum; videlicet historiam de duabus virginibus, fluminis fundo absorptis cum navicula, & deinde servatis; adeo ut dicantur aquæ utrimque divisæ, gemini adinstar muri, siccum per medium flumen transitum S. Moduennæ præbuisse. Item de quodam nobili; qui narratur vastasse monasterium Burtoniense, a dæmone arrepto ac suffocato; de igne, Moduennæ feretrum invadente, sed extincto; denique de quodam Vicecomite, arctissimæ custodiæ incluso, atque ad invocationem sanctæ ejusdem Virginis liberato; de quibus nihil Conchubranus.

[23] [de apographo] Atque hæc sat multis de vitæ a nobis editæ perturbatione ac confusione; superest ut nonnulla subjungam de ejus auctore. Ad apographi a nobis vulgati marginem adscripsit Papebrochius, quod illud acceptum referre debeamus D. Dugdal, qui ipsum misit anno 1678; idem iste, ni fallor, prænomine Guilielmus, Monastico Anglicano notissimus reipublicæ litterariæ. Fons autem primigenius, de quo præcipue hic quærimus, designatur ibidem in margine his verbis, vel laudati Dugdalli vel alterius manu adjectis, quibus notatur prodiisse ex codice Ms. in bibliotheca Cottoniana sub effigie Cleopatræ A 2. Eumdem fontem indicat Waræus.

[24] [& Auctore vitæ Conchubranianæ.] Nomen auctori vitæ Conchubrano fuisse, jam iteratis vicibus insinuavimus per decursum hujus Commentarii; qui idem est fortasse cum illo, de quo agit Colganus tom. 2 pag. 632, col. 2, eum catalogo scholasticorum Hiberniæ intertexens, his verbis: Conchouranus scholasticus de Gleaunussem, quem ibidem refert obiisse mortem anno 1082. Meminit de illo plus semel Usserius, aitque vetustiorem vitæ Moninnæ scriptorem nondum se vidisse. Distinctissime de illo Waræus lib. 1 de scriptoribus Hiberniæ, in Hibernia natis, ita loquens: Conchubranus scripsit vitam S. Movennæ, al. Modwennæ Virginis 3 libris. In fine operis, seu vitæ, apud nos num. 78, nomen suum sic aperit: “Harum virtutum lectorem simul & auditorem per Dominum testor, ut pro me valde misero Domini servo Conchubrano, peccati sarcina oppresso, piis orationibus intercedant ad Dominum.” Tum citatis hisce Conchubrani verbis, pergit rursum Waræus: Scripsit porro Conchubranus, duos hymnos alphabeticos in ejusdem Moninnæ laudem. Cum vero duæ fuerint Moninnæ; una vulgo Darerca dicta S. Patricii, quæ obiit ad Kilsleve, al. Kilsleve-Cuilin in Com. Armachano, III Julii (citatis ad marginem Annalibus Ultoniensibus Mss.) anno æræ nostræ Christianæ DXVIII, aliis DXVI; altera longe posterior, quæ vixit circa annum DCXL: harum vitas confundit Conchubranus; in quo hallucinatur æque ac Usserius, quem supra numero 5 dicebamus confundere Darercam sororem S. Patricii, multæ prolis parentem, cum Darerca virgine; quibus adjungi poterat id, quod citatus Sirinus in scripto posthumo notatum reliquit; nimirum, quod soror S. Patricii sanctimonialis, non tamen virgo, sed multæ sobolis sanctæ mater erat, nec umquam Moninna audiit, aut Culennium montem inhabitavit, aut ad sextum seculum pertigit, Patricium ipsum & nativitate & magna ætate prægressa.

[25] Verum, ad Waræum revertamur. Habetur, inquit, autographum vitæ S. Moduennæ in bibliotheca Cottoniana (unde apographum habeo) sed in initio manu recentiori, [Idem apographum,] Galfrido Burtoniensi monacho, qui de eodem argumento scripsit, falso adscribitur. Utcumque autographum, characteris antiquitate auctorem vixisse ante exitum seculi XII indicat. Unde colligas nihil miri esse, si prædictus auctor, sive anno 1082, ut placuit Colgano, sive serius sit mortuus, tanta temporum distantia sejunctus ab ætate Sanctæ, cujus vitam litteris commisit, in variis sit hallucinatus, errore, quantum suspicor, inde exorto, quod Sanctas Virgines nomine homonymas, numero tres, in unam confuderit, ut supra monuimus; nisi culpa videatur ex parte conferenda in imperitum interpolatorem, qui postea, quædam de suo adjecerit. Nimis itaque ex vero jam dudum prædixit Bollandus noster in Comm. prævio de S. Brigida: Vitam .. Monennæ .. correctione haud levi indigere. Pollicetur ibidem hanc sese daturum ex Capgravio, daturus fortasse Conchubranianam, si habuisset ad manum; quam fatetur se non vidisse. Neutram dare potuit, mole operis nimium ultra formatam in principio de illo ideam ac designationem excrescente, quam ut ad mensem Julium pervenire laudatus operis inchoator potuerit.

[26] [in multis corrigendum.] Præplacet nobis edere vitam Conchubranianam præ ea, quæ legitur apud Capgravium; cum hæc jam sit impressa; illa, ut putamus, hactenus fuerit inedita. Et parum refert utra prælo detur, cum ambæ sint ejusdem fere furfuris, ut jam diximus. Eam dispertitam in libros tres ac varia capita in nostro Ms. nos more nostro aliter divisimus. Adjiciuntur in apographo duo hymni alphabetici, in laudem S. Moduennæ concinnati; quos vix operæ pretium puto excudere. Hinc liquet, apographum nostrum, seu fontem ejus, seu materiem, seu divisionem spectes, coincidere cum eo, quod paulo ante designatum vidimus a Waræo. Ad extremum, juvat meminisse, quod Pitseus in Appendice illustrium Angliæ scriptorum affirmet ex Lelando, vitam Movennæ conscriptam fuisse a Galfredo Burtoniensi, qui floruerit anno 1216; sed eam hactenus videre nobis non licuit. Hæc præfatus, nunc vitam ipsam subjungere deberem more nobis usitato; sed differendam potius censui in diem VI hujus, quando dabitur vita S. Monynnæ seu Darercæ, ut sic unam cum altera commodius lector conferre possit, & inspicere, quam vera sint ea, quæ hactenus dicta sunt.

DE S. ATHANASIO CONF.
IN MONTE ATHO.
ITEM DE SS. LAMPADO SEU LAMPADIO, ET ALIO ATHANASIO,
IN ARBORE DICTO.

Sec. X.

Sylloge Historica.

Athanasius Confessor, in monte Atho (S.)
Lampadus seu Lampadius, apud Græcos (S.)
Athanasius, in arbore dictus, apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Mons Atho in Macedonia, multorum quondam Sanctorum virorū altor memorabilis, sanctissimum quoque Christi confessorem Athanasium rerum asceticarum disciplina excoluit, mundoque spectabilem præbuit sanctitate. [Cultus sacer,] Ferrarius illum una cum S. Lampado annuntiat Julii die V. Galesinius solum Athanasium commemorat die VI ejusdem mensis, alio prætermisso. Meminit etiam de illo Molanus in additionibus ad Usuardi Martyrlogium. Horologium Græcum, Menæum Chriffletianum, Maximus Cytherorum Episcopus, utriusque memoriam referunt. At Epitome Menologii, solius Athanasii meminit, uti etiam Typicum S. Sabæ; Menæa vero Bibliothecæ Ambrosianæ, solius Lampadii nomen exprimunt. Menologium Sirleti festam Athanasii lucem consignat hisce verbis: Eodem die [V Julii] natalis sancti patris Athanasii ex monte Atho, qui patriam habuit Trapezuntem, nobilibus ortus parentibus, in urbe Constantinopoli, disciplinis non mediocriter eruditus: qui amore solitudinis & quietis, effectus monachus, Athanasius dictus est; antea enim vocabatur Abramius, qui multis virtutibus clarus, migravit ad Dominum. in Menologio Slavo-Russico leguntur sequentia: Beatissimi P. N. Athanasii Athonici. De S. Lampado altum est silentium.

[2] [ætas, qua vixit;] Ceterum Athanasius ibidem additur vixisse anno DCCCCLXXXVIII sub Basilio Juniore , Orientis imperatore, & Constantino Porphyrogenito, Basilii fratre. Si designatio prædictæ æræ subsistat, mirum accidit, nihil de Athanasio haberi in famoso apud nos Menologio, jussu Basilii prælibati collecto; nisi tunc forte nondum obierat. In Ephemeridibus Græco-Moscis, tom. 1 Maii, habetur S. Athanasii notio sequenti versiculo Græco-Latino expressa:

Πέμπτῃ δ᾽ ΑΘΑΝΑΣΙΟΝ ἄγον νόες ἄστυ Θεοῖο.

Angeli Athanasium ducunt ad sidera quinta.

[3] Nullibi disertius S. Athanasii publicus exhibetur cultus, quam in Menæis Græcorum impressis; [versiculi] cujus post annuntiationem, subjectaque ei carmina, elogium insuper non parcum eidem concinnatur. Annuntiatio his constat verbis: Eodem mense Julio, die V, sancti & deiferi patris nostri Athanasii in monte Atho. Versus tenoris sunt sequentis:

Ἀθενασίῳ καὶ μαθητῶν ἑξάδι
Ναοὶ λύονται σωμάτων ναοῦ λύσει.
Μέγας μὲν Ἀντωνίος ἀρχὴ πατέρων,
Θεῖος δ᾽ Ἀθανάσιος ἔνθεον τέλος.
Κᾂν ἦν Ἀθανάσιος ὕστερος χρόνοις,
Αλλ᾽ ὑπερέσχε καὶ παλαιοὺς τοῖς πόνοις.

Athanasio cum bis tribus sodalibus
Ruina templi, templa solvit corporum.
Incipere magnus docuit Antonius Patres,
Docet Athanasius claudere supremum diem.
Tempore Athanasius posterior etsi fuit,
Tamen labore vicit antiquos suo.

Supplementum Ms. ad Menæa Græca impressa, constans e Synaxario P. Sirmondi, & Ms. Chiffletii, exhibet memoriam sancti Patris Athanasii Athonitæ, & sex discipulorum ejus, templo super eos delapso. Sequuntur duo versiculi, qui coincidunt cum duobus primis inter sex jam relatos. Subtexo elogium e Græca in Latinam linguam conversum, præcipua rerum ab eo gestarum capita, ac virtutum insignia complexum, quod in dictis Menæis sic sonat.

[4] Athanasius, illustre universi orbis sidus, patriam habuit Trapezuntem in Lasica, [& elogium] parentes vero nobiles & Dei amantes. Ac pater quidem genus traxit ex Antiochia, mater autem pariter Antiocheni soli alumna extitit. Hujusmodi autem exordia puer nactus, & tam præclara stirpe progenitus, uberes institutionis fructus profert, & sacrarum litterarum traditur disciplinis. Quarum ut gustum percepit, desiderio flagrare cœpit ad summum eruditionis apicem contendendi. Porro principem Constantinopoleos civitatem ingressus, immodice sese litteris implevit, partim ipse ab aliis institutus, partim etiam multorum ipse factus institutor; adeo ut admodum ætate juvenis, jam canum præ se ferret sensum & senilem prudentiam. Temperantiæ studebat impense, & in asceticam perfectionem unice incumbere videbatur jam tum. Cum ita fixum haberet ad illius culmen pertingere, Cyminam conscendit. Est vero mons hic Cyminas in Asia, altus & prope impervius; in quo erat monasterium, cui præerat Michaël, cognomine Malinus, vir sanctus, & exercitatissimus monasticæ institutionis cultor, quique subditos suos ad cælestem vitæ institutionem dirigebat. Hisce adscriptus Vir sanctus, Athanasii nomen accepit, nam antea vocabatur Abramius, omnesque exiguo admodum tempore commilitones laboriosis exercitationibus superabat, carnem in servitutem redigens & affligens, solamque cælestis conversationis fruitionem præ oculis habens. Inde autem, quod ob virtutem omnibus in honore esset, ad Atho, montem in Macedonia altum & protensum transiit, qui velut dorsum subangustum longo spatio in mare excurrit.

[5] Ibi senis cujusdam discipulus factus, conjuncta prudentiæ modestia, amplectitur obedientiam, [ex Menæis Græcis.] multisque apud ipsum rerum spiritualium sudoribus exercetur. Inde digressus, juxta divinum monitum, in interiores præmonstrati montis recessus sese abdidit. Ac multum rogatus a Nicephoro Phoca, viro belli ac domi spectatissimo, quocum erat jam intima necessitudine conjunctus, Dei Matri magnificum templum; exstruxit, cellasque plurimas & magnas domos, ad vitam & habitationem fratrum, ab ipsis fundamentis erexit. Lauram præterea, multorum virorum capacem, magnis laboribus molitus, emigravit ad Dominum. Tametsi nec vitæ finis martyrii quodammodo gloria carebat. Nam veluti si adamantis instar gravissimis laboribus non distraheretur, cameratam porticum in adytis restaurare conabatur. Quam, ubi conscendit, clausurus opus, illud disruptum, venerabilem una cum sex aliis Virum, sepelivit. Hic, quemadmodum affatim instructus liber de ipso narrat, multorum quoque aliorum miraculorum patrator fuisse perhibetur, sermonibus eruditis, operibus, & prævisionibus condecoratus. Leprosum quemdam sanavit; alios secum navigantes, & jam in profundo maris mergendos, simul cum navi, periculo exemit. Post vitam vero ejus athletice peractam, quidam linteamine involutus, quod sanguine ejus tinctum fuerat, a gravissimo morbo convaluit. Plurima insuper alia, & narratione & memoria digna, mirabilium Deus, per ipsum patrare non cessat in dies.

[6] [Observationes nostræ] Ex brevi quidem hoc pro magni Anachoretæ nostri meritis, sed honorifico tamen elogio, discimus nonnulla adjuncta, quæ non oscitanter præteriri, sed sedulo observari velim a lectore. Patria ei fuisse dicitur Trapezus in Lasica. Quæ postrema vox, ne quemquam cespitare cogat, moramve injiciat; meminisse debemus, Lazos populos nuncupari eos, qui inter Pontum Euxinum & Phasim fluvium, medium spatium occupant; qui terræ tractus indubie regio. Lazica fuerit appellata. Ad Michaëlem Malinum quod attinet, sub cujus disciplina S. Athanasium rei monasticæ operam dedisse ex jam citatis Menæis vidimus; diserta ejus fit mentio in Indice Ms. in Typicum Sabæ, quem habemus, die XII Julii. Ceterum ex familiari necessitudinis usu, qui inter Sanctum nostrum & Nicephorum Phocam dicitur intercessisse, abunde declaratur, quo tempore vixerit Athanasius; erenim cum memoratus Nicephorus regni gubernacula admisisse feratur anno salutis 963; eademque amisisse anno 969, a conspiratis interfectus; jam facile statuet de tempore, quo vixit Sanctus, quo de agimus, & concordari commode illud poterit cum epocha chronologica Constantini ac Basilii, superius assignata. Denique si liber ille, non qualis, sed ἐνδιάσκευος, seu abunde instructus, & omnibus suis numeris absolutus, qui in Menæis conscriptus traditur de rebus gestis Athanasii, alicunde tandem emergeret, nullus dubito, quin nobis aperiretur amplissimus campus, excurrendi in Viri laudes, & venustissimos variarum virtutum flores decerpendi ac colligendi ad Sancti gloriam, & posterorum imitationem.

[7] [De S. Lampado.] His de Athanasio collectis, proximus succedat labor, ut nonnulla de S. Lampado velLampadio referantur. Præter ea, quæ diximus in initio hujus Sylloges historicæ, de S. Lampado habe sequentia. Elogio S. Athanasii jam dato, proxime in Menæis subtexitur hæc Lampadi annuntiatio: Eodem die, sancti patris nostri Lampadi.

Λαμπάδα θείων ἀρεθῶν ἅψας, Μάκαρ,
Λαμπάδι χαίρων εἰς χαρὰν νὺν εἰσέδυς.

Lampade, succensa virtutum lampade gaudens
Post fata ingrederis cælestia lampade regna.

Elogium ejus, quod proximum a prædictis versiculis locum in Menæis obtinet, quod & idem legere est in Anthologio Græcorum, sic sonat Latine: Lampadus ab ipsis incunabulis ad disciplinam asceticam adjecit animum, & per abstinentiam atque assiduas preces sensu carnis spiritui subjecto, solis instar effulsit, ac diabolicis fraudibus obcæcatos illuminavit. Sanctus ille, dum etiamnum in vivis degeret, miracula stupenda patravit; & postquam migravit ad Dominum, jugiter his, qui ea petunt, præbere non desinit. Testatur hoc spelunca, in qua venerandæ ejus ac sanctæ reliquiæ conditæ asservantur. Elogio Lampadi apud Maximum Cytherorum episcopum supersedeo, quod convenit cum jam dicto. Præter paucula hæc, quæ de ipso docui, nihil habeo, quod magnopere huc referri mereatur, loco & anno natali, die mortis, & ceteris, ad eum spectantibus, obscura oblivionis nocte sepultis.

[8] [& Athanasio in arbore dicto.] Occasione Athanasii, supra commemorati, juverit meminisse eorum, quæ in Ephemeridibus Græco-Moscis die V Julii referuntur, de altero Athanasio, ἐν τῷ δένδρῳ, id est in arbore, cognominato, qui tamen post alios illustres Sanctos inventus ibid. scribitur in Diptycho Constantinopolitano: nomen vero nullis uspiam fastis adscriptum. Ita ibidem. Sed nec ullus mihi hactenus hujusmodi Athanasius occurrit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli II: 6. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 5. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 5. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.