Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

6. Juli


DIES SEXTA JULII

SANCTI QUI PRIDIE NONAS JULII COLUNTUR.

S. Isaias Propheta & Martyr, in Palæstina.
S. Romulus M. in Tuscia.
SS. Socii MM. in Tuscia.
S. Tranquillinus Martyr, Romæ.
S. Artos Martyr, Alexandriæ.
S. Zoticus Martyr in Syria.
S. Palladius Martyr in Syria.
S. Severus Martyr in Syria.
S. Zetus Martyr in Syria.
S. Philippus Martyr in Syria.
S. Arator Martyr in Syria.
S. Zoticus Martyr Neveduni.
S. Amandus Martyr Neveduni.
S. Artes Martyr Neveduni.
S. Isaurus Martyr apud Græcos.
S. Felix Martyr apud Græcos.
S. Peregrinus Martyr apud Græcos.
S. Ermias Martyr apud Græcos.
S. Dominica Martyr, Tropææ in Calabria.
S. Noiala Virgo Martyr, Pontevici in Armoricis.
S. Archippus Martyr apud Græcos.
S. Philæmon Martyr apud Græcos.
S. Apollonius Martyr apud Græcos.
S. Alexandrius Martyr apud Græcos.
S. Epimachus Martyr apud Græcos.
S. Onesimus Martyr apud Græcos.
S. Sisoës anachoreta, in Thebaide.
S. Astius sive Aberistus Episcopus Martyr, Dyrrachii.
S. Nicolaus Martyr, Brixiæ.
S. Hieronymus Martyr, Brixiæ.
S. Palladius Episcopus Confessor, in Scotia.
S. Darerca sive Moninna, in Hibernia, Scotia, vel Anglia.
S. Gervasius Diaconus Martyr, in agro Cabillonensi.
S. Bertarius Martyr, apud Sequanos.
S. Atalenus Martyr, apud Sequanos.
S. Severus Episcopus Confessor, Cæsenæ in Italia.
S. Goar Presbyter Confessor, in agro Trevirensi.
S. Sexburga Regina Abbatissa Elyensis, in Anglia.
S. Angela Virgo, in Bohemia.
S. Godeleva Virgo Martyr, Ghistellæ in Flandria.
B. Petrus a Cruce, Viterbii in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Gudilæ Virginis Translatio prima recolitur hoc die, ut constat ex Martyrol. & Breviario Bruxellensi, Radulpho de Rivo, Martyrologio Coloniensi Greveni, Germanico Canisii & aliis. De ea egimus VIII Januarii
S. Earcongothæ virginis nomen reperitur in aliquo Kalendario Benedictino. Data est Vita ejus natali die XXIII Februarii
S. Walteri abbatis translatio inscripta est Florario Sanctorum Ms. Ejus Acta sub nomine Galterii & quæ ad eum spectant, illustrata sunt VIII Aprilis
S. Mechtildis alias Mathildis a Menardo annuntiatur, monasterio Diezzen in Bavaria, ut virgo abbatissa, cujus elogium pluribus prosequitur Bucelinus. Hoc etiam die vitam ejus dedit Ægidius Rambecius, monachus Shyrensis in Bavaria, tomo III Kalendarii Benedictini, unde ipsam hahemus descriptam. Verum Sanctæ istius Acta pridem illustrata sunt XXXI Maii
S. Hilarion junior Hegumenus Dalmatarum Constantinopoli, ad hunc diem a Castellano in Martyrologio universali translatus est, nescio ob quam causam: nam a Græcis colitur & de ipso actum est VI Junii
S. Syra Virgo Trecensis male hoc die signatur a Ferrario, qui eam apud alios reperit eo, quo colitur & de qua actum est die VIII Junii
S. Teufredi diaconi depositionem hoc die signavit codex Usuardinus Antverpiensis major, quem in Anglia auctum diximus, uti & Rosweydinus, in quo Theofredi scribitur, unde mihi suspicio, sanctum Anglicum indicari, eo magis quod & a Witfordo in suo Martyrologio relatum inveniam, at nulla addita majori notitia. Alii scribunt Teufridum & Theofridum. Grevenus vero, mutato, opinor T in L, scribit hoc eodem die: Leutfredi diaconi & confessoris. Neutrum me hactenus nosse fateor, si de Leufredo abbate apud Ebroicas sermo sit, videantur dicta XXI Junii
S. Lucia virgo Martyr, alias Luceia in fastos Græcos hoc die recepta, inde in Romanum transiit cum magno sociorum comitatu, quorum nomina, nonnihil hinc inde immutata, suadere ferme possent, aliam esse Sanctorum classem ab ea, de qua egit Papebrochius XXV Junii, nisi ibi omnia accurate examinasset. Eadem recurrit etiam 1 Julii. Dexter eam ipsam hoc die in Hispaniam transtulit & apud Juliobrigam collocavit, imo & aliam reperit apud Heracleam juxta Calpem; utramque distinxit & varie exornavit Tamayus in Martyrologio Hispanico, fœcundus Sanctorum multiplicator. Additiones Cartusiæ Bruxellensis ex Luceia formarunt Luceriam. Una est Sancta cum Auceia Rege & aliis illustrata XXV Junii
Octava Apostolorum Petri & Pauli in omnibus prope codicibus Hieronymianis ponitur, excepto Epternacensi. Beda, Romanum parvum, Ado & tota eorum progenies eamdem Octavam consignarunt. De Octavarum institutione & antiquitate non est hic disserendi locus: quæcumque ad Sanctos Apostolos spectant, satis fuse illustrata sunt XXIX Junii
S. Pauli Apostoli primus ingressus in urbem Romam ab Adone, Usuardo &c. æque ac Octava positus est. Vide etiam die XXIX Junii
S. Syrum Episcopum Genuensem retulit hoc die Ferrarius, forte ex Usuardo aliquo aucto, quales sunt Strozzianus & Medicæus, citati inter additamenta in nupera editione. In Romano habetur S. Syrus, & de eo actum est XXIX Junii
S. Leontii, Augustodunensis Episcopi depositio ex Hieronymianis a nobis collocata est 1 Julii; cur eadem hoc die in iisdem recurrat, equidem ignoro. Ceterum ejusdem Sancti repetitiones in his codicibus haud infrequentes esse, sæpius alibi dicendum fuit. Quod Legontus, Legontius & Legontitus, ex amanuensium levitate scriptum alicubi sit, nec id harum rerum peritus mirabitur. Est qui Lugduno S. Leontium tribuat, ut etiam invenies in auctariis Usuardinis. Solus codex Epternacensis legit: Augustoduno, passio Leontii Episcopi, cum tamen ab aliis pro confessore accipiatur. In vetusto Martyrologio S. Savini de Levitania ad VII Julii reperio: Augustuduno, depositio S. Leontii, Episcopi & Confessoris. Dubium non videtur, quin ubique de Sancto uno eodemque sermo sit, qui proinde quærendus est ad præfatum diem I Julii
S. Otto Episcopus Bambergensis locum reperit hoc die in aliquo Sanctorum catalogo non magni momenti. Acta ejus illustrata sunt II Julii
SS. Basilius & socii Martyres LXX apud Scythopolim passi referuntur in Menologio Sirleti, hac die VI; verum de iis actum est V Julii
Septuaginta Martyres referuntur hoc etiam die in Menologio Sirleti. De iis actum fuit supra V Julii
S. Athanasii monachi in Græcia scribit hoc die Galesinius, at in notatione errorem suum indicat, cum ibi insinuet agi de illo, qui fuit in monte Atho. Vide die præcedenti V Julii
S. Tertullinus aliquis Martyr satis rotunde inscribitur Florario Sanctorum Ms. tamquam qui passus sit anno salutis CXX. Notus est S. Tertullinus IV Augusti in Usuardo & hodierno Romano celebris, in nonnullis auctuariis Usuardinis XXX & XXXI Julii signatus; at de altero major aliunde optanda notitia.
Catanenses Martyres pro hoc die alicubi annotavit Bollandus, forte alio die recurrent, hactenus mihi ignoti sunt.
Golinia etiam celebratur in catalogis Hibernicis, & accedit quidem auctoritas Florarii Ms., in quo leges: In Hibernia, Goliniæ virginis. Multum vereor, ne & hoc nomen alicunde corruptum sit, certe major notitia desideratur.
Noninna virgo in Hibernia refertur hoc die a Greveno, quæ & in Kalendariis Hibernicis Noninnia Moninia & aliter effertur, at verosimillime indicatur Moninna, de qua & Moduenna hoc & præcedenti die satis actum est.
Silvester S. Palladii socius in Marria huc remissus est XI Junii ex Menologio Scotico Dempsteri & ex Ferrarii catalogo; si forte hoc die certi de eo aliquid haberi posset. De S. Palladio egimus, at de Silvestro repertum nihil.
Joannes Kinigamus Anglus, ut doctrina, prudentia & omni virtutum genere fulgidus Carmelita, cum titulo beati signatur in Acie bene ordinata, additurque, sanctissime obiisse anno 1399 Eboraci in Anglia, vocarique beatum a Leandro & in Kalendario Ordinis.
Tres filias Ernini apud Eanach Dirmaighe: apud Sirinum reperio: item Fedchno de Magh sive Campo Fuibe; de quo Gorman. heros nostræ gentis de Autro Fube: rursus tres filias Manii de Airiodh-boinne, Dermora, Ethnea & Cumana. Gorman. Festivitas laudatarum Manii filiarum. Huc adducuntur verba Tripartitæ vitæ S. Patricii lib. 3, cap. 2 apud Colganum; sed clariora requirimus; neque omnes, qui in S. Patricii vita memorantur, tamquam aliqua virtute præditi, Sanctis adscribi posse, recte quis dixerit.
Veronica virgo Tertiaria Dominicana Ferrariæ, ut miris virtutibus celebris ab Arturo annuntiatur in Gynæceo, & ex ipso a Marchesio
Anonymi quatuor Martyres a Geusiis passi in Belgio, Theodoricus confessor, Misnæ miraculis clarus, Joannes a Cruce, in India occidua celebris ecclesiastes, Dominicus a Frontera, confessor, Francisca a Bracamonte virgo in territorio Salmantino, memorantur ab Arturo in Marlio; & postrema iterum in Gynæceo.
Ysaiæ abbatis, de quo in Vitis Patrum, est additio Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum: verum alia auctoritate opus, priusquam iste hoc die recolatur.
Stephanum V. PP. hoc die laudat & Sanctum appellat Bucelinus, quærimus alia documenta.
Guilielmus de Campellis, cognomento venerabilis, apud Bollandum in Prætermissis XXV Januarii, melius eo die mortuus asseritur, quam hoc referatur ab Henriquez, quem Chalemotus secutus non est. Non repetam, quæ ibi Bollandus paucis confutat, nec Bucelinus majori auctoritate inter Beatos Guilielmum computavit. Vide Bollandum loco citato. Hermannus monachus Heisterbacensis cœnobii & ibidem Cantor etiam Beati titulo & insigni elogio ornatur ab eodem Henriquez, item a Chalemoto & Bucelino. Mira quidem de Hermanno narrat Cæsarius, sed quæ exhibitos ipsi Sanctorum honores necdum demonstrant. Benedicta sanctimonialis, cœnobii Glascoviensis in Polonia, potuit quidem hoc die in odium fidei & religionis a barbaris & ethnicis hominibus trucidari, ut ex Bivario narrat Chalemotus; at non probat, pro martyre hactenus ab Ecclesia agnitam.
S. Pantænus, sub nomine Panthemii, cum satis longo elogio memoratur in Usuardo Bruxellensi, qui non semel pro suo libitu dies anticipat, colitur is VII Julii
S. Eoaldi Episcopi Viennensis, corrupto etiam nomine in Foldi, meminit idem codex Bruxellensis, ex quo fortasse transiit in editionem Lubeco-Coloniensem: sed & is reducendus est ad diem sequentem VII Julii
Theodosia mater S. Procopii, huc per errorem remissa 29 Maii; melius 30 Junii signata est, & remissa ad VIII Julii
S. Landradam Virginem Greveno male attexuit Cartusia Bruxellensis in additionibus Mss.; spectat enim ad VIII Julii
Joël Propheta a Romano parvo & Adone hoc die signatus, ab Usuardo translatus est ad XIII Julii. In auctariis nonnullis ad hunc diem retractus est, nos cum Romano, de eo agemus jam dicto die XIII Julii
S. Phocas Menologio Sirleti hac die inscriptus est; idem verosimiliter, qui in Synaxariis Sirmondi & Chiffletii die præcedenti insignitus est titulo Thaumaturgi, haud dubie occasione Phocæ miraculi, quod in Menæo Chiffletii notatur, eadem die V Julii; nempe quod Sanctus ille captivum quemdam e Saracenorum manibus liberaverit, uti fusius alii fasti exponunt. Ceterum cum de S. Phoca Martyre in Menæis impressis & etiam in Menologio agatur die XXII Julii, eo differendum censuimus, quidquid ad S. Phocam, unum an plures spectat, cum idem nomen iterum recurrat die 11 Augusti. Vide igitur XXII Julii
S. Hermetis translatio Rotornacum annotata est a Molano & ab aliis post ipsum, ut facta ex monasterio S. Cornelii ad Indam, non procul Aquisgrano. Examinabitur ea translatio ad diem S. Hermetis natalem XXVIII Augusti
B. Siardi Ordinis Præmonstratensis, Horti S. Mariæ in Frisia Abbatis, Translatio, hoc die anno 1617 solenniter facta Tongerloam, ejusdem Ordinis præstantissimam abbatiam in Campinia Brabantiæ, dissitam Antverpia ad novem circiter leucas. Acta Translationis, ab amplissimo & doctissimo viro, Augustino Wichmanno, ibidem Abbate, pridem collecta, benigne nobis submisit a paucis annis Adm. R. D. Reinerus Vichet, ibidem Canonicus. Qua de re pluribus agendum ad Natalem beati Viri XIII Novemb.
S. Beggæ translatio est inter additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis, Sanctæ natalis est & de ipsa agitur XVII Decembris

DE S. ISAIA PROPHETA ET MARTYRE.
IN PALÆSTINA.

[Commentarius]

Isaias Propheta & Martyr, in Palæstina (S.)

Auctore J. B. S.

Non solum Sancti, sed & Martyris titulum Prophetæ Isaiæ deberi, pridem in Ecclesia receptissimum fuisse, præter Martyrologia nostra, docent scriptores alii Martyrologis vetustiores; quos inter illustris secundi seculi Philosophus & gloriosus Martyr S. Justinus in Dialogo cum Judæo Triphonc, [Veterum de S. Isaiæ testimonia] ex sancto nostro Isaia duplicem Christi redemptoris adventum demonstrans, eidem exprobrat, nulli mirum videri posse, quod Judæi, ista non intelligentes, odio implacabili Christianos persequerentur, cum & ipsi sacris Prophetis necem intulissent, expuncto e sacris Litteris mortis genere, ut satis aperte indicat pag. 21 sec. 2 Bibliothecæ PP. edit. Coloniensis: disertius autem pag. 32, ubi ait, multas prophetias a Judæis concedi, quas si intellexissent eorum doctores, eas profecto sustulissent, quemadmodum & quæ de Isaiæ morte feruntur, quem lignea serra, inquit, secuistis. In eamdem sententiam locuti sunt, qui sub Epiphanii & Dorothei nominibus circumferuntur, scriptores certe antiqui, æque ac S. Isidorus Hispalensis de Patribus veteris Testamenti, qui & ipse diserte testatur, ab impio Manasse extensum Prophetam, a vertice per medium serra secari jussum, atrocique eo supplicio & cruciatu extinctum. Nec dubium est quin paria tradat S. Zeno Episcopus Veronensis, in notatione a Baronio citatus, ut hic pluribus non referam Tertulianum, SS. Hieronymum & Augustinum, Theodoretum & alios, unde non male S. Isaiæ verba Pauli applicueris, Secti sunt.

[2] Exstant alia S. Isaiæ elogia, a variis vario sermone edita, quorum, & manuscripta nonnulla apud nos inveniuntur, [& elogia a variis exornata] pro scriptorum ingenio brevius aut profusius collecta & exornata. Eorum aliqua in gestis S. Prophetæ enarrandis sistunt; alia prophetias ejus ipsarumque verificationem decurrunt; alia temporibus ordinandis insistunt, Sancti vitam ad CXXX annos extendentes, ac de uxoribus & liberis ejus non pauca disquirentes, quorum pleraque hic prætereunda censuimus. Etenim Chronologiam veteris Testamenti non ingredimur; quæ prophetiarum sensus varios attinent, ab interpretibus fuse explicantur; aliquale vitæ & gestorum compendium ex veris & dubiis concinnavit Petrus Equilinus Episcopus, quod totum infra dabimus: istorum enim Sanctorum, non tam prolixas historias, quam cultum in Ecclesia admissum in hoc opere prosequimur. Neque tamen prætermittere visum est ea, quæ ex S. Isidori encomio huc spectantia, Equilini narrationi paucis superaddi possunt. Tantam nimirum in Isaia fuisse sanctitatem & vitæ excellentiam, ut unam tantum dicatur habuisse tunicam cilicinam. Quamquam etiam postmodum pro delictis populi abiit, & sacco membra cooperuit; sed & hoc extremum deposito, juxta imperium Domini, nudo corpore, nudoque vestigio, in conventu populorum versatus est, sicque æstivum fervorem hiemisque pruinas atque imbrium tempestates sustinuit, ut Dei præcepto obediret & deploraret populi delicta.

[3] Ad cultum quod spectat propius, ut a Græcis incipiamus; [A Græcis colitur 25 Jan. & 9 Maii;] notavit Bollandus inter prætermissos ad XXV Jannuarii, S. Isaiæ Prophetæ commemorationem, prope S. Laurentium Constantinopoli, fieri eo die consuevisse, ut patet ex Menæis & Maximo Cythereo, quæ aut quamobrem instituta, inquit, nos latet: neque festivitatis istius causa satis liquido probari hactenus a quoquam potuit. Videretur ratio aliqua erui ex Codino de originibus Constantinop. pag. 48, ubi ita habet: Templa SS. Isaiæ & Laurentii ab Imperatore Marciano & ejus uxore Pulcheria ædificata fuerunt; quorum tempore sanctum corpus Isaiæ Prophetæ Hierosolyma allatum fuit. Aliter loquitur Cedrenus infra: ceterum ex laudato Codino conjiciendum esset, istorum Imperatorum tempore dedicatam fuisse prædictam S. Isaiæ ecclesiam eo die XXV Januarii, unde commemoratio illa instituta & observata fuerit. Menæorum ejus diei textus nihil dirimit τῇ αὐτῇ ἠμέρᾳ τοῦ ἁγίου Προφήτου Ἡσαΐου πλησίον τοῦ ἁγίου Λαυρεντίου. Nec Cangius in Constantinopoli Christiana pag. 100, aliud suspicari audet, quam quod hæc ad ædis encænia spectent, quamquam id non ipsi magis quam nobis constet, cum fasti Græci rem explicare neglexerint. Hæc, inquam, verisimilem saltem ejus diei cultus rationem suggererent, nisi iidem Græci rem aliunde interturbarent.

[4] [cujus rei ratio non facile reddi potest.] Cur enim solenni officio colitur apud eosdem, & qui eorum ritum sequuntur, Ruthenos aliosque IX. Maii, ut ibi in prætermissis etiam observatum est? (Copti recolunt VI Septembris & XXIX Decembr.) Et hic divinanda est ratio, fortassis valde arbitraria; vel quod eo die Constantinopolim allatum sit corpus, vel quod in æde S. Laurentii tunc primo depositum, vel quod inde translatum sit. Ex Menæis non hic plus lucis quam supra accipias, sic legunt: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἐνδόξου προφήτου Ἡσαΐου, ubi non translatio aut ecclesiæ dedicatio sed sancti Prophetæ certamen indicatur, ut vide etiam in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum 1 Maii. Longiori elogio Sanctum prosequuntur Menæa, breviori Menologium. Ast ea quoque omnia ad martyrium referuntur. Neque vero adeo certa videtur Codini narratio de tempore translationis corporis sancti Prophetæ, cum teste Cedreno in histor. compend. Anno XXXV Theodosii Junioris, seu Christi anno 442, Peneade advectæ sint reliquiæ vatis Isaiæ & in divi Laurentii templo repositæ. Hæc equidem ita concilianda existimo, ut prima translatio debuerit facta fuisse Jerosolymis Peneadem seu Cæsaream Philippi, deinde altera Constantinopolim S. Isaiæ translatio debeatur Theodosio, templi autem ædificatio Marciano & Pulcheriæ. Rejicienda porro quæ in Chronico Paschali pag. 155 & apud alios scripta invenies, quasi seculo adhuc VII, in priori suo Hierosolymis sepulcro sanctus Propheta jacuerit.

[5] [Latinorum consensus in 6 Julii.] De cultu apud Latinos brevior est controversia, nam quod a Florario manuscripto prima Maii, vel ab aliis alio forte die consignatus sit, id perperam factum docet reliquorum Classicorum Martyrologiorum consensus post Bedam, Romanum parvum, Wandelbertum, Rabanum, Adonem & Usuardum, apud quos S. Isaiæ commemoratio hoc die constanter celebratur. Pridem monui, raram esse in Hieronymianis Sanctorum antiqui fœderis memoriam, uti & illud, sæpe pro arbitrio selectos esse dies, ut istorum & aliorum Sanctorum cultui deputarentur. Beda ejusque descriptor Rabanus simpliciter legunt: Isaiæ Prophetæ. Romanum parvum scripserat Isaiæ & Johel Prophetarum: ex quo Ado, Natalis Isaiæ & Joël Prophetarum. Ita conjunctos divulsit Usuardus, translato Joële in XIII hujus mensis, ut ibi dicemus. Ejusdem est appositum elogium fortasse ex S. Isidoro acceptum: Apud Judæam, Isaiæ Prophetæ, qui sectus in duas partes occubuit, sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum; quæ est ipsa Romani hodierni annuntiatio. Recentiorum Martyrologorum additiones aut elogia tanti non sunt ut hic describi mereantur; at locus dandus est Metrico Wandelberti.

Eximius vates pridie dissectus, in orbe
Martyrio Isaias virtute atque ore coruscat.

[6] [De variis Sancti reliquiis & templo Banoniæ.] S. Prophetæ venerationem in Ecclesia Latina non parum auxerunt obtentæ variis locis ejus sacræ reliquiæ, quæ quo seculo huc transierint, quo tempore partem consecutus sit thesaurus Sandionysianus prope Parisios, equidem divinare non ausim. Neque vero eæ solæ in orbe memorantur, nam in officio proprio ecclesiæ metropolitanæ Brundusinæ, Romæ impresso an. 1583, in reliquiarum catalogo annumerantur etiam aliquæ S. Isaiæ. Masinius item, Bononiam suam perlustrans, in duobus templis, nempe S. Stephani & S. Joannis in Monte, S. Prophetæ exuvias reperit, quas mirum est non asservari in ecclesia parochiali, ejus nomini ibidem dicata, ut testis est idem Masinius. In sacra & civili magnitudine Coloniæ, ad templum S. Gereonis pag. 266, non quidem partem corporis S. Prophetæ, sed de Sepulchro Isaiæ memoravit Gelenius. Nec Belgium nostrum caret prætiosarum exuviarum particula, cum in Hierogazophylacio suo notaverit Rayssius pag. 278, in cœnobio Latiensi honorari de ossibus Isaiæ Prophetæ: quod distinctius habet Brasseur in ejusdem abbatiæ Cimeliarchio; Isaiæ Prophetæ ossiculum, cum breviuscula inscriptione Græca. Plura unde quæram, non habeo; quamvis haud dubitem, quin in aliis alibi sacrariis ejusdem S. Prophetæ lipsana custodiantur, quæ haud temere dixerimus, tempore sacrorum bellorum in occidentem fuisse allata. Neque de ecclesiis ultra disquiram. Venetiis consecratum S. Isaiæ templum refert Ughellus tom. 5.

[7] Superest modo, ut ea quæ laudatus Equilinus Antistes, aut aliunde accepit, aut suo marte collegit, [Elogium Petri de Natalibus] subjiciamus. Sic habet lib. 6, cap. 60. Isaias Propheta, nobili genere ortus in Hierusalem, patre Amos, non illo quidem, qui ex XII minoribus Prophetis tertius est, sed altero nobili Hierosolymita progenitus fuisse perhibetur. Hic enim de Hierusalem, ille de Theona oriundus exstitit: hic genere non infimus, ille pastor ovium & rusticanus fuit. Hujus enim sanctitati divina Scriptura testimonium in locis pluribus perhibet, & ipsum omnes doctores, & Josephus Judæorum historiographus; necnon ejus vitæ exitum quem martyrio peregit; in sanctorum Patrum catalogo computandum expressius docent. Cœpit autem Isaias prophetare sub Ozia, Rege Juda, & Hieroboam, Rege Israël; cujus prophetia protenditur per tempora trium Regum subsequentium, videlicet Joatham, Achaz & Ezechia, Regum Juda, ut ipsemet in exordio suo testatur: & sub Manasse Rege prophetandi & vivendi finem fecit circa principium regni. Hic autem, ut ait Hieronymus, in sermone suo disertus est, quippe ut vir nobilis & urbanæ elegantiæ, nec habens quidquam in eloquio rusticitatis admixtum, unde accidit, ut præ ceteris florem sermonis ejus translatio non potuerit conservare. Qui etiam non tam Propheta dicendus est, quam Euangelista, ita enim universa Christi Ecclesiæque mysteria ad liquidum prosecutus est, ut non eum quis putet de futuro vaticinari, sed de præteritis historiam texere.

[8] Prophetavit autem Isaias in Hierusalem & in Judæa, [ex variis scriptoribus] nec non decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum. Et licet interdum ad præsentem respiciat historiam, & post Babyloniæ captiviratem, reditum populi significet, in Judæa tamen omnis ei cura de vocatione gentium & de adventu Christi est. Hic sanctus Propheta Ezechiam Regem Juda, divino responso ad se facto, confortavit, ne timeret a facie Senacherib Regis Assyriorum, cum Hierusalem obsedisset, promittens Regi, & in hostibus plagam, & in populo Dei salutem affuturam. Quod & factum est, angelo Domini in castris Assyriorum centum & octoginta quinque millia percutiente, & Sennacherib effugante, ut supra dictum est in gestis Ezechiæ Regis. Nempe XXIV Junii, ubi eum cum Josia conjunxit, quemadmodum & Grevenus, quem descripsit Canisius. Ast duos istos Reges inter prætermissos merito referendos censuit Henschenius die XXIII Junii, quo eos collocavit Grevenus, quod in antiquioribus Fastis eos non reperisset. Quo ea libertas, Sanctos illos veteris Testamenti nostris adscribendi evaserit, non oscitanter insinuavi die 1 Julii in S. Aarone, nec video cur eam imitari debuerit recens Legendarius Gallus, cetera hypercriticus. Ad Isaiam redeamus.

[9] Hujus etiam orationibus Dominus placatus super lacrymis ejusdem Regis, [non satis indubitatæ fidei] cum illum occidere primitus decrevisset, adjunxit vitæ ipsius annos quindecim, in cujus signum solem per decem horas in eclyptica retrogradari fecit, ut supra in eadem historia dictum est. Hujus etiam Prophetæ temporibus erat piscina extra urbem, quando exercitus Senacherib Regis Babylonis obsedit Hierusalem, sed precibus suis impetravit Isaias a Domino, quod siccabatur, quando hostes ad eam descendebant; & cum cives egrederentur, descendentes ad ipsum fontem, erant ibi aquæ sicut prius: & secundum quod dicit Epiphanius, ad preces Isaiæ copiosius solito egressæ sunt aquæ de fonte Syloë, hoc enim stagnum vocatur in Euangelio natatoria Syloë, Hæc ex pseudo-Epiphanio, haud dubie ex Judæorum traditionibus nonnihil aucta & exornata sunt. Vera historia traditur lib. 2, Paralipomenon cap. 32: Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, & totum belli impetum verti contra Jerusalem, inito cum Principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem: & hoc omnium decernente sententia, congregavit plurimam multitudinem, & obturaverunt cunctos fontes, & rivum, qui fluebat in medio terræ. Vide illic plura ad Isaiam spectantia, uti & lib. 4 Reg. cap. 18, 19 & c. Jam monuimus in Equilini elogio dubia veris admixta esse. Sic pergit.

[10] Mortuo autem Ezechia, cum filius ejus Manasses regnare cœpisset, [collectum.] & idola ac aras simulacrorum, quæ pater suus destruxerat, renovasset, & populum in viis gentium errare fecisset; eum quoque Prophetæ, missi a Domino redarguerent, nemini eorum parcebat, sed plateas Hierusalem Prophetarum sanguine purpurabat. Inter alia vero scelera sua Isaiam Prophetam, avum suum maternum secundum Hæbreos, vel secundum alios affinem ejectum extra Hierusalem, circa dictam piscinam Syloë, serra lignea per medium secari fecit. Qui dum in principio sectionis angustiaretur, petiit sibi dari aquam, ut biberet: & cum nollent ei dare, Dominus de sublimi immisit aquam in os ejus, & continuo expiravit, nec inde carnifices destiterunt a sectione. Ob hanc enim aquæ missionem, confirmatum est nomen Syloë, quod interpretatur missus. Nec sepelierunt eum in sepulcro Prophetarum, sed sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum memoratæ piscinæ, quem fecerat Ezechias. Unde in jugem memoriam sancti Prophetæ, adhuc aquæ in piscina Syloë, non jugiter, sed in certis horis ebulliunt. Et quia oratione sancti viri aquæ illæ a Domino divinitus datæ fuerant, populus Prophetam gloriose sepelivit in loco prædicto pridie Non. Julii, etiam ut orationibus ejus, post mortem ipsius, indesinenter hujus aquæ beneficio potirentur. Hæc Josephus & Hieronymus, & ex historia Schol., atque ex Chron. Guilelmi.

DE SANCTO ROMULO EPISCOPO, EJUSQUE SOCIIS MARCHITIANO, CRESCENTIO, DULCISSIMO ET CARISSIMO
MARTYRIBUS, FÆSULIS AC VOLATERRIS IN ETRURIA.

SECULO I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Romulus M. in Tuscia (S.)
Socii MM. in Tuscia (SS.)


AUCTORE C. J.

§ I. Acta varia. Cultus antiquus. Romuli episcopatus.

Sanctum Romulum fuisse discipulum S. Petri Apostoli; ab eoque ordinatum primum Fæsularum episcopum, Roma Fæsulas missum esse ad prædicandum illic gentibus doctrinam euangelicam, passim opinantur scriptores post S. Antoninum Florentinum, [Acta S. Romuli varia,] Franciscus Cataneus Diaccetius, episcopus Fæsulanus, in Vita S. Romuli, Italice edita Florentiæ anno 1578; Scipio Ammiratus in episcopis Fæsulanis; ibidem 1637 impressis; Philipphus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; Placidus Puccinellus in vita B. Andreæ Scoti, excusa Mediolani 1645; Ughellus in Italia sacra, aliique, qui de S. Romulo tractant.

[2] Antiquiora consulere monumenta de tanta antiquitate rebusque dubiis, par est. Habemus Acta S. Romuli varia Mss., quorum quæ antiquissima videntur, transcripta nobis fuerunt e Passionali pergameno Ms. cœnobii Bodecensis, Canonicorum Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, continente mensem Julium; atque incipiunt; Erat in civitate Romana homo quidam, [ex Codice Ms. Bodecensi,] nomine Argoltus, habens filiam, quæ vocabatur Lucerna. Hæc cum processu temporis ad nubiles ætatis annos pervenisset, servus patris sui, vocabulo Cyros, venusti satis aspectus, vehementer urebatur in amore ejus, & tandem potitus votis, oppressit eam. Ex qua natus est, ut ibidem dicitur Romulus qui jussu Angeli infans expositus fuit in silva extra portas Romanas, ibique nutritus a lupa; eo fere modo, quo Romulus & Remus, Romæ conditores.

[3] Similia his Acta, Mss. & quidem duplicia, habentur in bibliotheca Strozziana Florentiæ; [ex duplici Sirozziano,] altera codice signato n. 5: altera n. 11. Priora ab ipso principio conveniunt cum Bodecensibus; posteriora totum principium in pauciora contraxerunt hoc paginarum exordio. Cum beatus Petrus, Apostolorum Princeps, Ecclesiam sibi commissam augere cupiens, divina revelatione Romam venisset, & ibidem varias tribulationes ab idolorum cultoribus propter nomen Christi sustinuisset; atque fama illius, virtute miraculorum, cum turba credentium circumquaque crevisset; beatus Romulus, nobili quadam progenie Romanorum ortus, utrisque jam parentibus orbatus, adhuc parvæ ætatis juvenis, errore tamen infidelitatis detentus, visis atque auditis tot miraculorum signis, beatissimo Petro adhæsit, & ab ipso se baptizari petiit: quem Justinus presbyter jussu Apostoli more solito catechizavit & trina mersione in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis baptizavit. Beatus vero Petrus, pater susceptionis ejus effectus, de sacro fonte baptismatis ipsum levavit.

[4] [ex Fæsulano,] Hæc vita Strozziana secunda, per omnia similis est illi, quam ex codice pergameno ecclesiæ Cathedralis Fæsulanæ anno 1655, acceptam, Vir eruditus Franciscus Maria Florentinius, Lucensis, inseruit suis Hetruscæ Pietatis Originibus; quod opus postumum, dignus tali patre filius, Marius Florentinius vulgavit Lucæ anno 1701. Ut autem hæc vita codicis Fæsulani concordat ab initio cum secunda Strozziana, sic utraque in progressu convenit cum Strozziana prima & Bodecensi, præter exordia, quæ hic breviora sunt; dignoscuntur tamen contracta esse ex longioribus aliarum vitarum, prætermissis illis omnibus, quæ primum auctorem fictionis & falsitatis manifestissime arguunt, quæque a sequacibus cognita pro talibus, propterea rescissa fuerint, ut ne lector totam vitam ex ficto principio, fictionis suspectam haberet. Quæ tamen suspicio, etiam mutato vitæ principio, de reliquis remanere in prudentiorum animis potest; existimaturorum, quod quæ a fabulatore manifesto inchoata sunt, non absque fabulis finiantur.

[5] [ex Neapolitano,] Reliquæ vitæ, quas habemus Mss., non tam vitæ sunt, quam panegyres, pro concione dictæ seculo XV. Unam talem nobis submisit P. Antonius Beatillus Neapoli anno 1640, sub hoc titulo Natalis S. Romuli episcopi Fæsulani. Et continuo sequuntur hi versus.

Signifer æterni nos audi, Romule, Regis,
      Hunc populumque simul, Sancte tuere tuum.
Viribus Altitoni Regis te, credimus omnes,
      Promeritisque, Dei nunc pietate frui.
Quapropter petimus, quo nobis janua cæli,
      Ex precibus sanctis, sit patefacta tuis.
Ne nos in tetrum permittas, poscimus, orcum
      Ire, Dei præsul & venerande Pater.
Sed quos peccatum propellit de paradiso,
      Illuc inducant acta benigna tui.

An hi versus qualescumque, ipsius Oratoris sint, an ab alio præmissi, equidem ignoro, nec vero interest sciri. Panegyris sic incipit: Scimus, Fratres carissimi, quia quotiens Sanctorum natalitii diem ad honorem Christi, cujus præceptum secuti sunt, celebramus; non eis gaudia vel honores augemus, sed nosmetipsos adjuvamus. Illi enim plenum & perfectum gaudium in Christo, cum quo regnant, possident; sicut ipse promisit in Euangelio, dicens; volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi sit & minister meus.

[6] Aliam panegyrim mihi indicavit non ita pridem adm. R. P. Dominicus Maria Sandrini, Ordinis Prædicatorum, [ex Florentino S. Marci,] scriptor Historiæ ecclesiasticæ Florentinæ, conservari in sua Conventus S. Marci bibliotheca, ad populum dictam a Magistro Simone de Bertis, ejusdem Ordinis, anno 1430. Obiit ille, uti legitur in Bibliotheca Dominicana Altamuræ, anno 1491; ut debeat admodum juvenis panegyrim suam recitasse. Recitavit autem illam Florentiæ, cujus etiam episcopum facit S. Romulum; altera vero Panegyris dignoscitur recitata fuisse Fæsulis. Neutra quidquam novi, quod ad historiam spectet, docere potest: ambæ docent, celebriorem seculo XV fuisse cultum S. Romuli tam Fæsulis quam Florentiæ.

[7] Ecclesia Bambergensis in Franconia, in Breviario suo, [ex Bambergensi.] impresso Dilingæ anno 1575, celebrat die XIX Aprilis festum sanctorum Dulcissimi & Carissimi martyrum, recitatque de illis Lectiones proprias, extractas, uti apparet, e longioribus S. Romuli & Sociorum Actis, quatenus in his sermo est de Dulcissimo & Carissimo prædictis. Cur autem hosce duos singulariter, absque S. Romulo aliisve Sociis, colant Bambergenses, & cur XIX Aprilis, indagare volui; scripsique ad R. P. Adamum Heidt, Collegii Societatis nostræ illic loci Rectorem; qui per se suosque in quæstiones, a me propositas, facta apud insigne Capitulum Cathedralis ecclesiæ diligenti inquisitione, responsum dedit, quod sequenti § commodius explicabo, hic tantum observans, quod Lectiones breviarii Bambergensis, & Acta brevia Mss., e quibus illæ fuerunt compositæ, quæ nos quoque pridem habuimus, nihil subsidii afferre possint veritati historiæ. Neque amplius quid possunt afferre Acta impressa a S. Antonino, a Francisco Cattaneo, a Silvano Razzio, ab aliis. Omnia namque desumpta sunt ex Actis antiquioribus, quæ damus.

[8] Hæc de variis S. Romuli & Sociorum Actis prænotanda fuerunt, ut facilius illorum antiquitas atque auctoritas deprehendi possit. [Antiquitas Actorum] Omnium igitur hactenus enumeratarum vitarum antiquissima sit, uti est amplissima, illa, quam num. 2 & 3, ex codice Bodecensi & altero Strozziano indicavimus. Quando autem ille primitus scriptæ fuerint, alia est indagatio. Stylus antiquus non est, sed magis sapit seculum XI aut XII, quando plura ejusmodi scripta de antiquis Sanctis, ex qualicumque traditione aut obscura vulgi memoria, noscuntur collecta fuisse, de quibus alioquin nulla apud scriptores antiquiores mentio extat: uti nuper, id est die præcedenti, etiam vidimus in S. Stephano, quem primum episcopum, a S. Paulo Apostolo civitati suæ consecratum fuisse, credunt Rhegienses in Calabria. Hactenus certe a me inventus non est, nec ab aliis citatus, quod sciam, scriptor qui S. Romuli mentionem faciens, antiquior sit seculo XI, præterquam quod S. Romuli ecclesia nominetur in privilegio Zenobii II, Fæsularum episcopi, dato an. 966, apud Ughellum. Nulli certe Martyrologorum, qui ante illud tempus Sanctos suos undequaque collegerunt, notus est noster S. Romulus: quod sane mirum foret, si Acta ejus aliqua, illorum tempore extitissent.

[9] Adde quod in ipsis Actis civitas Volaterrana nominetur Antonia, [non magna.] quemadmodum etiam nominatur in Actis Sanctorum Justi & Clementis Volaterranensium Patronorum, quæ V Maii nostri illustrata invenies, atque ex hoc ipso capite, quod Volaterræ vocentur ibi Antonia, probatum videbis, Acta ipsa ante seculum XI scripta non fuisse (quia nomen illud Antonia pro Volaterris, recentius inductum fuit, toti antiquitati ignotum) quamquam alioqui credebantur vulgo, antiquissima esse. Imo ex eodem capite videntur Acta S. Romuli compilata fuisse, sub idem tempus, quo Acta sanctorum Justi & Clementis Volaterranensium, quorum civitas non longe distat a Fæsulis: ut communi zelo eodem tempore utraque civitas Sanctorum Patronorum suorum gesta, quæ eatenus populariter narrabantur, scripto consignanda putaverint; eaque collegerint (uti temporibus illis frequentibus fiebat) quæ magis admirationi legentibus forent, quam certa relatione subnixa convenienter veritati.

[10] [Recentiores, qui Romuli non meminerunt,] Postquam talis vita S. Romuli vulgata fuit, aliæ atque aliæ deinceps inde fuerunt extractæ, quales supra indicavimus: & omnes sunt breviores, rescissis nempe illis narrationibus, quæ magis fabulosæ poterant cuivis apparere. Antoninus certe, jam citatus, in suo Actorum Romuli compendio vix quidquam tetigit illorum, quæ primo intuitu cognoscuntur fictitia esse: reliqua vero, quæ contraxit, ita castigavit, ut per se videri possint non esse ficta. Sed ex talibus compendiis, de fictione aut veracitate primoru Actorum, dejudicari non potest. Post S. Antonini ætatem proxime secuti biographi & Martyrologi, Boninus Mombritius, Petrus de Natalibus, Belinus de Padua, Franciscus Maurolicus, Joannes Molanus, nihildum de Romulo, nedum de Sociis meminerunt.

[11] [alii, qui meminerunt] Meminerunt tamen, ipso forte Antonino vivente, codices Mss. Florentini, alter Medicæus, alter Strozzianus, imo & impressus anno 1486, in privatis additionibus ad Martyrologium Usuardi, hoc modo: In Tuscia Fesulis, Passio sancti Romuli, ejusdem urbis episcopi & martyris, & sociorum ejus, scilicet Carissimi, Marchitiani, Crescentii & Dulcissimi, qui fuerant discipuli beati Petri Apostoli, & ab eo ad prædicandum verbum Dei ad eamdem civitatem missi sunt. Prosequitur Codex Strozzianus. Prædictus autem sanctus Romulus, [& pluribus quidem Galesinius,] a S. Petro consecratus episcopus prædictæ urbis, una cum Sociis sub Repertiano tyranno gravia & horrenda tormenta sustinentes, & demum mortem pro Christi nomine passi, martyrii coronam adepti sunt, & ad radices montis, in quo prædicta civitas Fesulana sita est, ibidem sepulti sunt.

[12] Sub idem fere tempus notavit scriptor quidam Anonymus, [& ex illo Martyrologium Rom.] in Florario nostro Ms. hæc pauca die VI Julii: In Tuscia, Romuli episcopi & martyris. Paulo post, Cartusiani Colonienses in suis ad Usuardum additamentis pluscula notarunt: In Tuscia, Romuli episcopi & martyris, discipuli beati Petri; Marciani & aliorum. Deinde Petrus Galesinius, qui Acta prima, aut ex illis per S. Antoninum contracta, viderit, prolixius inde texuit elogium: Fesulis in Hetruria, S. Romuli episcopi & martyris. Is beati Petri apostolorum principis discipulus, Fesularum primus, Bergomi tertius episcopus, Fesulanos Christi sacris imbuit; deinde Brixiæ aliisque locis disseminato Euangelio, & divine mirificeque gestis rebus, cum magnam multitudinem hominum ad fidem convertisset, Angeli admonitu Fesulas rediit; ubi pro Christi gloria, Domitiano Imperatore, martyrio coronatus est. Ex Galesinio profluxerit idem Sanctus in Martyrologium Romanum cum elogio magis contracto: Fesulis in Tuscia, sancti Romuli episcopi & martyris, discipuli beati Petri apostoli, qui ab eodem missus ad prædicandum Euangelium, cum in multis Italiæ locis Christum annuntiasset, rediens Fæsulas, sub Domitiano principe martyrio coronatus est cum aliis sociis.

[13] Hæc omnia, etsi auctoritatem primorum Actorum, e quibus sumpta sunt, non augeant; probant tamen ab immemorabili tempore cultum publicum S. Romulo delatum fuisse. [Antiquus Romuli cultus & ecclesiæ,] Quod & factum esse antiquissimis temporibus, docent ecclesiæ, olim sub invocatione ejus dedicatæ. Zenobius namque, secundus sui nominis, episcopus Fæsularum, in suo Præcepto apud Ughellum tomo 3 col. 276, ait, [quæ jam anno 966] se anno 966 venisse in ecclesiam sancti Romuli confessoris, ubi sanctissimum ejus corpus quiescit humatum; quæ tunc desolata & in ruinis posita erat. Ex quo colligi potest, aliquot ante secula conditam fuisse. Superfuit tamen adhuc in eo loco, forte reparata ab ipso Zenobio, usque ad tempora Jacobi Bavari, ejusdem Sedis episcopi & annum Christi 1028, quando illam iste cum Sede episcopali (erat enim cathedralis) & corpore S. Romuli tanstulit in civitatem, substituto in priori loco, monasterio S. Bartholomæi.

[14] Operæ pretium fuerit, Præceptum Episcopi, quod Ughellus col. 288 totum descripsit, [& 1028 minabantur ruinam.] quatenus huc spectat, subjicere. Anno ab Incarnatione Domini vigesimo octavo post mille… Ego Jacobus, Fesulanæ ecclesiæ episcopus, … tota intentione & studioso opere ad reparandum meæ ecclesiæ, quasi jam perditæ & desperatæ, honorem; animarum [saluti] intendi; siquidem, ut vera manifestum est ratione, foris a pravis conculcata hominibus, intus vero negligente squalore fœdata, clericorum ordine inculta manebat. Erat enim episcopatus longe a prædicto oppido, atque difficultate itineris, per devexi montis latus, raro a clericis frequentabatur. In hac siquidem ecclesia corpus beati Romuli martyris cum pluribus aliis martyribus & confessoribus quiescebat. Decrevi igitur mecum, atque prudentum consilio habito prius, juvante Domino, intus meam ecclesiam ordinavi, atque de loco, in quo sanctum corpus prædicti martyris fuerat, sedem episcopatus auferens, volentibus clericis & laicis, simul cum prædicti martyris sacro corpore intra urbem Pesulanam episcopatus cathedram locavi.

[15] Et hæc sufficiant, ad probandum Sancti nostri cultum, [An Romulus a S. Petro ordinatus fuerit Episcopus,] etiam antiquissimum: non item, ad probandum veritatem Actorum; in quibus cum multa sint certo conficta; alia, sint incertissima, utpote post mille a martyrio annos primum compilata; vix invenias in illis, quod prudenter credi possit verum esse, nisi forte pauca, quæ per traditionem ad posteros propagari facilius potuerunt iis in locis ubi peracta fuerant. Qualia sunt, quod Romulus cum aliquot sociis martyrio coronatus fuit Fæsulis, ibidemque ad radicem montis sepulturam obtinuit. An tam facile per traditionem sciri potuit post mille annos, quis Pontifex Romanus Romulum ordinaverit Episcopum ac miserit ad prædicandum Euangelium? Acta quidem id tribuunt S. Petro Apostolorum Principi: sed & tribuunt eidem alia, quæ certo falsa sunt. Ego, ut illud credam verum esse; non tamen credam auctoritate Actorum: quæ pariter asserunt, eumdem Romulum, e stupro natum, Angeli monitu in silva prope Romam expositum, ibi a lupa enutritum, & a S. Petro, Nerone imperante, in solenni venatione cum lupa nutrice (postquam cum illa egerat Romulus per trecentos dies) captum fuisse &c. Qui hæc credit ex Actis, credat quoque indidem licet, eumdem Romulum, nuper infantem trecentorum dierum, ab eodem Petro, adhuc existente Romæ, ordinatum fuisse episcopum pro ecclesia Fæsulana. Nemo unus habitationem Petri Apostoli Romæ ultra annos XXV extendit; ab initio autem imperii Neroniani, sub quo natus dicitur Romulus fuisse, non superfuit Petrus nisi annos XIII. Intra hos igitur annos XIII oporteret Romulum & natum fuisse & episcopum ordinatum; si a Petro Apostolo ordinatus fuit.

[16] [& quidem pro determinata aliquæ ecclesia.] Episcopum tamen fuisse Romulum, quando missus fuit ad disseminandum verbum Dei, omnino credibile est, a quocumque demum Pontifice Romano missus sit. An vero ordinatus fuerit episcopus pro determinata aliqua ecclesia, merito dubitari potest. Etenim & Volaterrani & Florentini & Pergo seu Bergomenses in Insubria, æque ac Fæsulani eumdem Romulum episcopum suum faciunt; non alia utique de causa, quam quod illis in civitatibus fidem prædicasse legitur. Et quomodo pro aliqua istarum ecclesiarum singulariter episcopus ordinari potuit Romulus, ubi nulla tunc ecclesia erat; quandoquidem ille cum suis; dicitur primus ad conversionem istarum gentium missus Roma fuisse & quidem a S. Petro Apostolo. Unde non videntur Fæsulani Romulum potiori jure suum primum episcopum facere, tamquam pro sua tantum ecclesia ordinatum, quam reliquæ civitates, quas dixi; nisi forte, quia ultimum Fæsulis vixit; ibique per martyrium obiit. Sed hæc casui adscribenda sunt. Poterat Volaterris, Florentiæ, Bergomi, poterat alibi, quam Fæsulis, ultimum diem clausisse. Neque vero mors episcopi, in loco certo obita, efficere potest, ut istius loci censeatur episcopus proprius ex sua ordinatione fuisse.

[17] [Actorum qualitas] Quid nunc facto opus sit de primis & integris Actis, vix queo resolvere. Demne illa ut sunt, an per compendium? Dedecori Actis Sanctorum verti potest, si dem integra. Si non dem, veritas cognosci non poterit. Hujus autem causa, & Acta Sanctorum nostra illustramus; & veritas legentibus offendiculo esse non debet, etiam illis, quorum hic maxime interest. Demus igitur Acta illa, quæ hactenus impressa non fuerunt, ut quivis inde de auctoris ingenio & de compendiis aliorum, per se dijudicare possit: Sunt ab initio meræ fabulæ. Quis de sequentibus præsumat meliora? Ubi tot nomina Romanis illo tempore ignota: tot miracula, eodem fere modo facta variis in locis: tot orationes a Sancto ad Deum fusæ pro curatione infirmorum; quæ a contemporaneo scriptore vix sciri potuissent. Denique ubi narratur in fine prodigium de puteo, qui Christianis bonam aquam, gentibus vero sanguinem ministraverit, postquam ancilla quædam, inde hauriens, transeunti illac ad locum martyrii Romulo, & aquam petenti, negaverat ob metum satellitum.

[18] Scripsit illa de re mihi vir Religiosus, doctus & historiæ ecclesiasticæ Florentinæ collector, [etiam ex judicio Florentinorum annalistæ.] anno 1711, quod pauca antiquissimorum Actorum S. Romuli probaret. Acta, inquit, plurima habemus, & quæ antiquiora, sunt in bibliotheca Laurentiana, quæ multis scatent mendis, illis similia, quæ in S. Justo Volaterrano optime correxistis. Hæc quoque ponunt Antoniam civitatem pro Volaterra; & similia, quæ exhibent, opus post millesimum exaratum: ab hoc autographo scriptores posteriores sua acceperunt, & similia de sancto Martyre posuerunt. Factum de aqua putei in vinum versa (an ita in codice Ms. Laurentiano legatur? Nostri omnes habent, aquam putei conversam fuisse in sanguinem, sed bibentibus gentilibus tantum, non Christianis) parum securum reputo, licet puteus in cathedrali Fesulana hactenus inspiciatur; sed primis novem & decem seculis, antequam ecclesia illa ædificaretur in monte, jacuit ignotus, nullo veteris venerationis aut signi monimento approbatus. Igitur talis miraculi opinio, quæ nunc pro veritate habetur, primum profluxit ex ingenio illius, qui primus Acta finxit, post mille & amplius annos a martyrio Sancti.

[20] Idem Religiosus vir in eadem epistola sua notavit mihi sequentia: [Quando scripta sit vita, & a quo.] Inveni in codice Ms. antiquo Senatoris Caroli Strozzæ, quod ex scriptoribus vitæ S. Romuli fuit Guido Canonicus ecclesiæ S. Romuli de Florentia, qui vixit anno MC. Forsan ille fuit, qui scripsit primam Laurentianam. Id admodum verisimile mihi quoque est, qui jam supra insinuavi, vitam primam & primariam sub illud tempus videri scriptam fuisse. Unum objici possit, quod qui anno 1100 scripsit, debuerit mentionem fecisse de translatione S. Romuli, seculo præcedenti ex antiqua ejus, ad radicem montis, media fere via inter Florentiam & Fæsulas, ecclesia, celebriter facta ad novam intra muros Fæsularum. Æquum sane id fuisset. Prætermisit tamen illa scriptor, Rationes si quæris, conjecturas dabo. Affectat per omnia in scripto suo vetustatem. Nihil enim profert, quod non putaverit, vivente Romulo, factum esse; quæ post martyrium ejus facta sint, ne verbo quidem tangit. Deinde, minus honorificum putaverit futurum fuisse ecclesiæ suæ S. Romuli de Florentia, cujus erat Canonicus, si memoriæ prodidisset, corpus Sancti, quod propius semper requieverat, longius usque ad Fæsulas translatum fuisse cum detrimento suæ ecclesiæ de Florentia. Utut est, ipse scripsit, quod voluit, de antiquitate tantum. Inspiciamus ipsius scripta, prout scripta primitus fuerunt.

§ II. De SS. Dulcissimo, Carissimo atque Crescentio seorsim.

[21] S. Romuli magister, qui ipsum jussu S. Petri Apostoli instruxerit ac baptizaverit Romæ, quique cum illo deinde Euangelii annuntiandi causa ab eodem Petro missus Sutrium, [Quinam fuerint] eoque, assumptis aliis duobus viris religiosis Marchitiano atque Crescentio, profectus, ac inde denuo, cum suis discipulis reversus sit Romam; vocatur in Actis Justinus Presbyter. Mox ibidem jubetur Romulus, a S. Petro jam ordinatus episcopus, iter ingredi Fæsulas cum prædictis Marchitiano & Crescentio, sed divertere ad civitatem Antoniam (quæ sunt Volaterræ) & cognoscere, qui se habeant Discipuli Dulcissimus & Carissimus, eo jam prius ablegati. Ubi autem Volaterris præclara egerant, dicitur Romulus cum sociis suis, declinans a Fæsulis ob incolarum seritatem, perrexisse Brixiam atque inde Bergomum, ac demum Fæsulas venisse, ubi martyrium invenit. Dubitatio hinc oritur, quinam hoc in itinere Romulo a Volaterris ad usque Fæsulas, Socii fuerint, an Marchitianus & Crescentius tantum, quos Romæ acceperat; an etiam Dulcissimus & Carissimus, quos Volaterris invenerat, an alii. Nihil ego quidem hic velim decidere, opinari tamen licebit, Romulum novellam Volaterris fidei plantationem noluisse relinquere sine cultoribus euangelicis, qui illam porro rigarent ac colerent, ne suffocaretur in herbis.

[22] [S. Romuli Socii;] De Justino Presbytero prædicto, S. Petri Apostoli socio, Romuli baptizatore, nihildum inveni antiquioris scripti, quam Acta Romuli, & hæc de morte, martis loco ac tempore, cultuque ejus tacent. Socios Romuli, putant Fæsulani, apud se cum ipso per martyrium coronatos fuisse & consepultos. Volaterrani interim vendicant sibi corpora Sociorum ejus, nominatim sanctorum Dulcissimi, Carissimi atque Crescentii, tamquam apud se passorum. In Actis dicitur quidem Romulus cum sociis profectus fuisse Volaterris, Brixia, Bergomo usque Fæsulas; sed toto hoc itinere ac tempore nullum exprimitur Sociorum illorum nomen. Num. 13 tantum memoratur, Romulum, Fæsulas tandem ingressum, illic invenisse Marchitianum atque Crescentium, jam tum multa ab incolis ob prædicationem fidei passos. An etiam illi cum Romulo ejusque sociis, quos Bergomo Fæsulas induxerat, martyrium subierint; an vero, præsente jam ibi pristino Magistro suo cum aliis sociis, ipsi alio operam & prædicationem suam contulerint, ex Actis intelligi non potest. Sed neque in translatione veteris S. Romuli ecclesiæ, ad radices montis sitæ, facta seculo XI ab episcopo Jacobo Bavaro ad novam intra civitatem Fæsulanam, mentio fit ullius Sancti illic quiescentis nominatim, præter solius S. Romuli: tantummodo dicitur (uti in Commentario nostro legere est) in hac siquidem ecclesia veteri, corpus Beati Romuli martyris cum pluribus aliis martyribus & confessoribus quiescebat. Unde igitur habeant posteri, Fæsulis nominatim passos & consepultos cum Romulo fuisse sanctos Dulcissimum, Carissimum, Marchitianum atque Crescentium, discere cupio.

[23] [eorum corpora,] Certiora videntur habere Volaterrana monumenta, quibus sibi vendicent corpora sanctorum Dulcissimi, Carissimi atque Crescentii relata in authenticum instrumentum publicæ visitationis & recognitionis Reliquiarum sanctarum suæ civitatis, institutæ anno 1647. Legitur ibi, quod cum anno 1491 antiqua ecclesia S. Justi Volaterris restauraretur, cœmentarii detexerunt puteum, Sanctorum corporibus plenum, cujus operculum cum tolleretur, tanta odorum fragrantia inde diffusa est per totam ecclesiam, ut omnes mirarentur. Inter alia Anonymorum corpora, illic inventa, fuerunt tria, quæ ex apposita inscriptione antiqua, in papyro exarata, præferebant nomina Dulcissimi, Carissimi atque Crescentii: & hæc D. Justus, tunc monasterii S. Justi Abbas, quam maxima reverentia & pompa in eadem ecclesia reposuit & in arca marmorea condidit una cum prædicta inscriptione antiqua, cui & suam addidit in memoriam posterorum, hoc tenore.

[23] [ubinam condita.] Anno Domini MCCCCLXXXXI inter restaurandum hoc altare, invenimus puteum, plenum Reliquiarum, discooperiendo lapidem, revolutum mirum in modum; quo tanta fuit frequentia odoramentorum per totam ecclesiam, quod fabricatores & omnes, qui aderant in dicta ecclesia, summopere mirabantur. Inter alios cognoverunt sanctissimum Dulcissimum, Carissimum atque Crescentium, discipulos beati Petri Apostoli, missos ante in civitatem Antoniam. Satis simplex hæc inscriptio est: testatur tamen certo, utpote personarum religiosarum, quæ adfuerunt & viderunt & olfecerunt; inventionem corporum contigisse anno 1491, atque inventa fuisse trium nomina, per antiquam papyrum indicata, Dulcissimi, Carissimi & Crescentii: quidquid sit de discipulatu S. Petri, & appellatione civitatis Antonia, quæ videre aut per se cognoscere non potuerunt auctores Inscriptionis, secuti opinionem vulgi, quæ tunc erat, fundatam in Actis S. Romuli.

[25] Inventionem illam trium corporum subinde confirmarunt visitationes aliæ: [Variæ trium corporum visitatones;] quarum una facta est anno 1579 a Guidone Serquidio, episcopo Volaterrano, qui easdem reliquias cum iisdem inscriptionibus invenit, agnovit, & festiva cleri lustratione, eas ex arca magna marmorea eductas, in S. Jacobi altari sub campanis in eadem ecclesia, in capsa ex nuce fabrefacta, collocavit cum lamina e plumbo quadrata; hujus facti teste. Anno 1612 capsa illa nucea, ob præsentiam Magni Ducis Cosmi secundi ejusque familiæ, denuo aperta & inspecta fuit. Item anno 1627 sacra ossa inspecta, & novæ capsæ elegantiori inclusa (eo quod, vetere S. Justi ecclesia, ubi quiescebant, ruinam minitante, nova exædificari debuit) translata fuerunt ad tempus, in ecclesiam S. Marci; atque inde in novam & magnificam S. Justi reducta sunt. Denique in publica visitatione, quam dixi, anno 1647, die VIII Januarii denuo examinata sunt omnia & ampliori testimonio approbata.

[26] Est qui Fæsulanis suffragari cupiens, nec audens inventionem prædictorem corporum Volaterris negare; [quid dici possit de illis, pro Fæsulanis] consugit ad tempora Jacobi Bavari, episcopi Fæsulani, qui anno 1028 ecclesiam S. Romuli cathedralem e radicibus montis in civitatem transtulit una cum corpore S. Romuli; quasi is tunc temporis etiam effoderit corpora SS. Dulcissimi & Carissimi, eaque illic donaverit Gottefrido, aut alteri, Episcopo Volaterrano; atque adeo ab illa tempore prædicta Sanctorum corpora tantum fuisse Volaterris, passorum tamen Fæsulis. Equidem levis hæc conjectura. Reponent Volaterrani, suos Sanctos in puteo cum aliis anonymis anno 1491 inventos, inscripta habuisse nomina non tantum Dulcissimi & Carissimi, sed etiam Crescentii; & hoc constare ex antiquissima inscriptione, ibidem simul inventa. Dicent, incertissimuin esse, an aliquis episcopus suus, seu Gotterfridus seu alius, in traslatione S. Romuli Fæsulis adfuerit: præterquam quod episcoporum suorom series per illa tempora tam obscura sit, ut Ughellus nullum pro anno 1028 invenerit, tantum dicens, Vidonem floruisse anno MXXVI, & Gaufridum vixisse anno MXXXIV, ut in medio relinquat, præfueritne anno 1028 alteruter illorum, aut tortius aliquis, aut sedes vacaverit.

[27] Reponent præterea Volaterrani, quod Jacobus Bavarus, [ac Volaterranis,] quamvis supra, num. 14 generatim dicat, plura Martyrum & Confessorum corpora quiescere in antiqua S. Romuli ecclesia; dicat pariter, unius tantum S. Romuli corpus se transtulisse ad novam ecclesiam, nulla uspiam mentione facta Dulcissimi aut Carissimi, nedum Crescentii. Reponere etiam possent, si dictorum Sanctorum corpora seculo XI Fæsulis dono Jacobi episcopi deportata fuissent Volaterras, quomodo illa sive Gaufridus sive alius episcopus, non statim publicæ venerationi exposuisset? Quomodo tanti thesauri memoria statim oblitterari, & oblitterata manere potuisset usque ad annum 1491, quo inventa tandem sunt corpora? Quomodo (quod incredibilius videri debet) eadem corpora penetrassent in puteum subterraneum, nulli notum usque ad finem seculi XV, quando inventus fortuito fuit, multis anonymorum quoque martyrum ossibus repletus?

[28] [ea sibi vendicantibus,] Ego quidem opinabor, donec alius certiora docuerit, puteum illum temporibus gentilium imperatorum, fuisse receptaculum hominum promiscue pro Christo cæsorum; supra quem puteum, cessantibus per Constantinum Magnum persecutionibus, Christiani venerationis causa superædificaverint ecclesiam, quæ lapsu temporis amplior & amplior facta, novis circum fundamentis effossis, retinuerit in medio sui sub terra puteum, qui paulatim etiam, superinjectis ædificii prioris ruderibus ac terra e novis fundamentis effossa, altius fuerit depressus. Donec tandem illic loci, ut poneretur novum altare, terra altius effodi debuit; sicque detectus fuit puteus, operculo suo adhuc clausus. Si quæras, cur tria tantum nomina Dulcissimi, Carissimi atque Crescentii suis corporibus adscripta fuerint, non aliorum; causa videri potest, quod illi non de promiscua Martyrum turba fuerunt, sed Apostoli Volaterrarum; utpote qui primi Roma missi, Euangelium Christi illic annuntiaverunt, quod Acta S. Romuli etiam dicunt; potuitque res illa, publice nota ac memoratu digna, facilius ad tempora Scriptoris Actorum propagata fuisse; quam singularia nomina illorum, qui illic a Romulo miraculose curati, conversi & baptizati fuerent.

[29] [De Martyrum officio,] Dixi supra numero 7 in breviario imperialis ecclesiæ Bambergensis, anno 1575 impresso, celebrari pro die XIX Aprilis officium de sanctis Dulcissimo & Carissimo. Plura sciendi cupidus, consului nuperrime illa de re per varias quæstiones R. P. Adamum Heid, collegii nostri Bambergensis Rectorem, qui facta per se suosque sedula inquisitione apud DD. Canonicos, respondit XXIII Decembris 1718 bunc in modum. Esse hodiedum ossa dictorum Sanctorum in cathedrali ecclesia, bene multa, capsulæ arcuatæ ac deuratæ inclusa, cum hac inscriptione, Corpora Sanctorum Dulcissimi & Carissimi Martyrum & Discipulorum S. Petri Apostoli. Officium de illis, ex quo ecclesia Bambergensis ab annis circiter 30, abrogato veteri suo breviario, assumpsit Romanum; non amplius dici: dictum tamen eatenus fuisse per annos forte ducentos, idque XIX Aprilis. Instrumentum de modo ac tempore, quibus Reliquiæ Bambergam allatæ fuerint, non inveniri: putari autem, allatas fuisse cum aliis Sanctorum Reliquis a S. Henrico imperatore, ecclesiæ suæ fundatore.

[30] [& reliquiis,] Hæc opinio (quamvis reliqua dicta sint verissima) de adventu Reliquiarum a tempore S. Henrici, vera esse non potest. Vel enim allatæ fuerunt Fæsulis, Vel Volaterris. Alterutro namque loco passi ac sepulti fuerunt Sancti isti. Neutro autem loco expositæ fuerunt eorum Reliquiæ publico cultui tempore S. Henrici; latentes eatenus in antiquis sepulcris suis, nondum inde elevatæ. Fæsulanus Episcopus, Jacobus Bavarus, primum locavit corpus S. Romuli ex antiqua cathedrali sua, transtulitque in novam anno 1027 post obitum S. Henrici imperatoris; & nescitur, simul elevasse corpora SS. Dulcissimi & Carissimi; imo noc scitum fuit, an illa ibi vere quiescerent. Multo minus potest S. Henricus Reliquias illas transtulisse Volaterris: quippe quæ tunc adhuc latebant in antiquo puteo, unde non emerserunt ante annum 1491. Quid igitur? Esse Sactorum istorum Reliquias, & ossa bene multa, in ecclesia Bambergensi, fuisseque ibi officio ecclesiastico cultas, negari non potest: transferri a S. Henrico non potuerunt: Fæsulis nulla certa memoria est, Sanctos ibi passos esse & quiescere: Volaterris constat, sacra corpora ibi fuisse inventa anno 1491; Inde igitur debent sub illud tempus Reliquiæ Bambergenses allatæ fuisse, a quocumque demum id factum sit.

ACTA APOCRYPHA
Ex codice Ms. monasterii Bodecensis, diœcesis Paderbornensis, collata cum aliis.

Romulus M. in Tuscia (S.)
Socii MM. in Tuscia (SS.)

BHL Number: 7334


EX MSS.

CAPUT I.
S. Romuli conceptio, educatio, captura, baptismus.

Erat in Romana civitate homo quidam, nomine Argoltus, habens filiam, quæ vocabatur Lucerna. [S. Romuli conceptio,] Hæc cum processu temporis ad nubiles ætatis annos pervenisset, servus patris sui, vocabulo Cyros, venusti, satis aspectus, vehementer urebatur in amore ejus, & tandem potitus votis, latenter oppressit eam: a quo cum illa se concepisse cognosceret, metuens valde parentes suos, quos hujus rei causa latebat, instante jam partus tempore, intentionem cordis sui cum intimis votis detinebat ad Dominum, qui solus est refugium miserorum: & hanc orationem cum uberrimis lacrymis fudit ad ipsum: Deus cæli terræque creator, [nativitas;] cujus nutu cuncta subsistunt, & in cujus nomine Pater meus baptizatus est, libera me de manibus ejus, ut per auxilium ineffabilis misericordiæ tuæ, mortem, quæ excessibus meis jure debetur, possim evadere. Cum hæc & ejusmodi orationum verba ad Dominum frequentur dirigeret: Ecce nocte quadam Angelus Domini per visum dixit ei: Lucerna, ne interficias infantem, quem habes in utero tuo, sed inquiere obstetrices, quæ postquam pepereris, deportent eum extra civitatem, & ponentes juxta rubum in loco occulto, regrediantur ad urbem. Dominus enim meus Jesus Christus curam illius habebit, & te misericorditer, ut petisti, ab instanti periculo liberabit.

[2] Postquam igitur infantulus juxta Angeli sermonem, depositus est extra civitatem ab obstetricibus, [expositio in silva;] continuo veniens lupa, projecit se super puerum; atque in modum nutricis studiosissime refovens eum, curam, quam Dominus matri suæ promiserat, egrediens exhibebat. Mira res: sed tamen tota fide credenda. Quid enim impossibile Deo? Qui & quondam per corvum, Eliæ quotidianum victum destinavit; si & hunc famulum suum, per quem multas virtutes operaturus erat, educari per lupam voluit? Sed his prætermissis ad rei gestæ ordinem articulum flectamus. In illis diebus exeuntes ab ube Roma venatores Imperatoris Neronis, invenerunt lupam & infantem cum ea, per devia silvarum circum errantem, & admiratione perculsi stabant, considerantes, [venatio Neronis in ipsum,] quomodo lupa oves, aliasque bestias attraheret, & eidem infantulo, velut propriæ soboli, ministraret. Cumque regressi fuissent ad urbem, & nuntiassent inaudita hæc mirabilia. Domino suo, ille vocans ad se Proconsulem; Mitte, ait nuntios per totam urbem Romam, ut omnes congregentur venatores simul; quibus in unum eo provenientibus, ait Rex: Ite, & solerter inquirite lupam & infantem, & captos simul ad me adducite. At illi abeuntes venerunt ad silvam: & post diutinæ investigationis fatigationem, viderunt a longe stantem puerum in agro cum lupa. Circumdantibus autem undique illis, prosilivit lupa celeriter, sequente eam puero a; & sic manus insequentium eos, evaserunt. Duobus igitur diebus illos insequentes, comprehendere non poterant.

[3] Tertia vero die reversi, Regi nuntiaverunt, quomodo eos viderint, [item alia S. Petri Apostoli] & per duos dies capere non potuerint. Quo audito, misit Rex Præfectum suum ad Petrum Apostolum b, ut narraret ei mirabilia hæc. Sanctus itaque Petrus, hujusmodi rei sermonem audiens, gratias agit Deo & dixit: Domine Jesu Christe, qui dignatus fuisti ad litus maris me vocare ad te; mitte Angelum tuum ad me, qui mihi hujus veritatem patefaciat. Et ecce eadem nocte apparuit ei Angelus Domini, dicens ad eum: [eaque mirabilis.] Surge Petre, & convoca omnes Christianos, qui in hac urbe commorantur, præcipiens eis, ut tollentes retia sua una tecum pergant ad silvam, lupam & puerum, de quibus audisti, capturi. Surgens autem Petrus fecit quod cælitus ei jussum fuerat. Cumque diu quæsissent in agris eos, nec invenire potuissent; dixit ad eos Petrus Apostolus. State foris silvam & diligenter speculamini, ne forte clam pertranseant. Ego opaca ferarum lustra, silvas pulsaturus intrabo. Et paululum procedens flexit genua, orans ad Dominum & dicens: Domine qui misisti Angelum tuum ad me, ut mihi injungeret hanc venationem, mitte puerum ad me, ut eum comprehendam: statimque apparuit ante eum lupa & infans.

[4] Tunc dixit Apostolus ad puerum: Adjuro te per Dominum vivum, [Capitur infans 300 dierum] ut si de lupo procreatus es, fugias ab oculis meis: si autem de homine, venias ad me, ut manibus meis teneam te. Mox fugiente lupa, puer accedebat ad eum; quem ille in ulnas suspiciens, osculabatur eum: & egressus, clamabat ad comites suos, dicens: Venite ad me omnes & videte, quia Dominus curam habet de isto. Tendite ergo nunc retia vestra, ut capiamus & ipsam, quæ eum nutrivit: [cum lupa nutrice sua;] quam cum comprehendissent, ponebant juxta eam puerum, & ipsa lactabat eum, tamquam genitum a se. Quod Christiani videntes cum magna admiratione, glorificaverunt Dominum & Apostolum ejus Petrum: reversique sunt ad urbem, lupam & puerum secum ducentes. Petrus itaque misit utrosque in custodiam, oves dimittens ad eos, præcepitque custodibus, ut caute observarent, quid de ovibus facerent. Igitur cum essent simul, lupa solito more irruens super oves, carnem earum discerpsit, quam puer una cum matre sua crudam devorare cœpit. Hoc viso, custodes nuntiaverunt hæc omnia Petro Apostolo, qui veniens, invenit lupam & infantem simul crudas carnes edentes; ingressusque cubiculum, præcepit, ut lupa extra muros educta, illæsa abire permitteretur; puerum vero beato Justino tradidit baptizandum, postquam egerat cum lupa trecentos dies.

[5] Post hæc Justinus presbyter, ponens vas plenum aqua supra petram, [& baptizatus,] sanctificavit eam & dixit ad beatum Petrum Apostolum: quo nomine vocabitur? Cui hæsitanti de nominis appellatione, Justinus presbyter dixit; confirmemus eum in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; & vocetur nomen ejus Romulus. In hoc itaque convenientibus utrisque, baptizatus est puer Romulus a Justino presbytero. [instruitur.] Petrus vero suscepit eum manibus suis a lavacro. Deinde commendatus cuidam nobili feminæ nutriendus, cum mansisset apud eam duobus annis, revocatus est ab Apostolo Petro. Erat autem puer pulcher aspectu, ore facundus & quantum puerilis ætas patiebatur, jam tum bonis operibus aptus. At ubi productus est ante conspectum Petri Apostoli, accepit eum in brachia sua, dans ei osculum pacis, & dicens; Benedico & confirmo te in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, ut os tuum, Spiritu sapientiæ impletum, libere prædicare valeat Dominum nostrum Jesum Christum. Hæc dicens accersivit ad se Justinum sacerdotem, & commendans puerum fidei suæ, rogavit, ut litteras & omnem disciplinam divinæ legis perdoceret eum c.

ANNOTATA.

a Mira res. Infans, nondum anno natus, potuit salire, ut lupa veterana, atque ita evadere manus venatorum.

b An hæc credibilia cuiquam videri possint?

c Nihil attinet plura annotare ad præmissa, quæ cuivis legenti non possunt non videri mera fabula esse.

CAPUT II.
Prædicat Sutrii, Volaterris, Brixiæ, Bergomi; & miracula ubique patrata.

Cumque per quinque annos scientiam litterarum vigili mente percepisset, & jam abundanter notitia verbi Dei imbutus, [Prædicat,] per populos Romanæ civitatis semina vitæ, novus tiro sereret a; nec non & languentes in Christi nomine curaret; nunciatum est hoc cuidam homini, qui vocabatur Charisius, qui habebat duos filios, quorom alter, Vicinior nomine, graviter a dæmonio vexabatur: alter Pensior dictus b, irremediabili languore cruciabatur. [miracula patrat.] Condolens itaque Charisius infirmitati filiorum, venit ad Apostolum Petrum, & provolutus pedibus ejus, cum lachrymis dixit; Domine Pater, si per te sanitati redditi fuerint duo filii mei, quorum alter a dæmonio, alter gravi membrorum dolore cruciatur; statim ab idolorum cultura recedam; & Deo, cui tu servis, cum omni domo mea credere incipiam. Quod si tu pigritatis ipse venire mecum, mitte discipulum tuum Romulum, de quo audivi, quia & ipse virtutes operetur in nomine tui. Dixit ergo beatus Petrus ad Romulum, discipulum suum: Vade in nomine Domini, & imposita manu super infirmos, utrosque restitue pristinæ sanitati; ut tota domus illa convertatur ad Dominum Jesum Christum, qui est salvator & liberator eorum. Protinus obediens Magistri sui verbis Romulus, perrexit cum Charisio ad domum suam; & facta oratione, utrosque filios ejus liberavit ab imminente languore: quo viso, Charisius credidit Domino cum omni domo sua, & baptizatus est in eadem hora c.

[7] [Sutrium mittitur cum Justino,] Nec multo post Petrus Apostolus videns gratiam Dei cooperari discipulo suo Romulo, misit eum cum Justino presbytero ad civitatem Sutrinam, ut docerent ibi verbum Dei. Qui confugentes, assumpserunt sibi duos viros religiosos Marchitianum & Crescentium; & venientes ad civitatem quamdam, quæ vocatur Nepina, audierunt ibi pueros & puellas colloquentes de Justiniano episcopo, qui verbum vitæ quotidie prædicabat in eadem urbe, quos interrogans Justinus presbyter, dixit: Quo nomine vocatur hæc civitas d? Et illis respondentibus, Nepina; adjecit, Quem Deum colitis? Alii, inquiunt illi, credunt in Jesum Christum; alii non. Tunc adeuntes servi Christi domum Justiniani e episcopi, manserunt apud eum nocte illa; & altera die pervenerunt ad civitatem Sutrinam: ubi cum ingressi fuissent domum cujusdam divitis, nomine Pergami, & prædicarent in ea verbum Dei, interrogavit eos Pergamus & dixit: De qua civitate egressi estis? Responderunt de urbe Roma missi sumus ad locum istum, ut annuntiemus vobis vitam æternam; quam si adipisci vultis, baptizetur prius unusquisque vestrum in nomine sanctæ Trinitatis. [qui baptizat ibi 50 personas,] Ad hæc Pergamus; Et est, inquit, vita præter istam? Justinus dixit; si altera vita non esset, stultum videretur, si spontanea voluntate vellemus perdere istam: porro cum sit altera immortalis, ubi nullus dolor, nullus labor, nullum penitus invenitur fastidium; quare non amittamus istam miseram & caducam, quæ diversis casibus subjacet & properemus ad illam, ubi perennis vita manet, ubi angelorum organa jugiter resonant, ubi de sola visione Conditoris, Sanctorum animæ in abundantia gratuitæ pietatis replentur? Audiens hæc Pergamus, projecit se ad pedes Justini presbyteri, dicens: Per Christum te conjuro, baptiza me, ut particeps fieri merear illius vitæ. Baptizavit igitur Justinus presbyter Pergamum, & cum eo promiscui sexus in domo sua homines quinquaginta.

[8] [& Romulus sanat mutam Caristiæ filiam,] Cum autem in eadem civitate commorarentur, venit ad Justinum presbyterum vidua quædam, nomine Caristia; & projecit se ad pedes ejus cum lacrymis dicens: Veni Domine, ad domum ancillæ tuæ & impone manum tuam filiæ meæ, quæ officio linguæ privata est jam longo tempore, & si restitueris eam sanitati, credam Deo tuo: atque de meis facultatibus, quidquid tibi placuerit, ordinabo. Hac voce supplicantis viduæ Justinus, presbyter inclinatus, misit cum ea Romulum, monens, ut in nomine Christi restitueret ægrotanti puellæ usum loquendi. Qui statim ut ad domum illius accessit, flectens genua sua, oravit ad Dominum & dixit: Domine Jesu Christe, qui me per Apostolum tuum Petrum ad agnitionem veritatis venire fecisti, aperi os hujus puellæ, ut in restauratione suæ salutis cognoscat te creatorem suum: magnificet nomen sanctum tuum in secula seculorum. [baptizatque multos.] Hæc eo dicente, continuo enodatum est vinculum, quo constrictum erat os puellæ: & incipiens plano sermone loqui, asserebat, quod vetus esset Deus, quem prædicaret servus ejus Romulus & socii ipsius. Pagani vero, viso tanto miraculo, abrenuntiantes idolis, crediderunt in Dominum Jesum Christum, & baptizati sunt una cum Caristia & filia ejus.

[9] Interea ducti zelo quidam de primoribus civitatis, [Ejecti inde, Romam redeunt,] accusaverunt servos Dei apud ducem regionis illius, qui erat subregulus Neronis Imperatoris: cujus animum exasperantes adversus illos diversis suggestionibus, ejecerunt eos tandem ex finibus ejus, interminantes, quod carnes eorum variis tormentis laniarent, si deinceps eos intra mœnia suæ urbis reperirent. Regredientes igitur ad urbem Romam Justinus & socii ejus postquam commorati sunt in Sutrina civitate centum quadraginta diebus, retulerunt per ordinem Apostolo Petro omnia, quæ circa eos divina gratia ostenderat in prædicatione sua: qui cum audisset, quam multi recepissent fidem Domini nostri Jesu Christi, laudes & gratiarum actiones egit divinæ pietati, & post hæc dixit ad illos: [& mittuntur Fæsulas.] Jam multum temporis est, quo duos ex discipulis meis Carissimum & Dulcissimum ad civitatem Antoniam f direxi, ut corda hominum, inibi habitantium, pabulo vitæ reficerent, eosque ad fidem Christi, quantum ipso largiente prævalerent, converterent; de quorum prædicatione, quoniam ex quo eos illuc destinavi, nihil certius cognovi; volo te, frater Romule, cum commilitonibus tuis Marchitiano & Crescentio dirigere Fesulam, ut & ipsi prædices Euangelium regni Dei: & in præfata civitate diligenter inquiras, quomodo se habeant fratres nostri.

[10] Legationis hujus officium libenter suscipiens beatus Romulus, [Divertit Romulus cum suis Volaterras,] per impositionem manuum beati Petri, Episcopus est consecratus; statimque cum duobus adjutoribus suis iter aggressus est: cumque pervenissent ad urbem, quæ dicitur Antonia, & appropinquarent portæ civitatis, obvium habuerunt juvenem quemdam, quem interrogantes, Dixerunt. Dic nobis, o bone Juvenis, si prædicator nominis Christi aliquis verbum vitæ prædicaverit in partibus istis. Ad hæc ille, Venerunt, inquit, ad urbem hanc duo viri, ætate quidem floridi, sed sapientia magni; quorum prædicatione commoti cives nostri graviter virgis cæsos a civitate expulerunt. Audivimus autem, quam latebram foveant, in latere prope positi montis. [ubi duos alios invenit socios;] Audiens hæc beatus Romulus celeriter cum sociis suis ad ostensum montem properabat: & inveniens ibi confessores Christi Carissimum & Dulcissimum, verbis pacificis salutavit: quibus inter oscula & mutuos amplexus denuntians causas itineris sui, reduxit eos secum ad civitatem; & ingressi sunt domum cujusdam hominis, qui vocabatur Victimus; apud quem cum morarentur aliquot diebus, filius illius in gravissimam incidit ægritudinem, ita ut & mater & omnes affines ejus lugubres voces ineffabiliter emittentes, nocte & die plangerent super eum; quotum lamentationibus condolens beatus Romulus, dixit ad patrem illius; Si credideris, o Victime, in Dominum Jesum Christum, [sanat infirmum, totamque ejus familiam baptizat.] ipse potens est sanare filium tuum. Vix servus Domini verba compleverat, & ecce Victimus prostratus pedibus ejus, promisit se idolis abrenuntiaturum, si qualicumque modo sanum potuisset habere filium suum. Tunc orationem fudit ad Dominum beatus Romulus, dicens: Domine Jesu Christe, in cujus nomine Magister meus Petrus plurimas virtutes operatur, jube sanari hominem istum, ut cognoscat te verum Dominum, liberatorem animarum & corporum. Hæc dicens, posuit manum super corpus infirmi, & illico surrexit acsi nihil umquam mali passus fuisset. Quo viso pater & mater cum magna devotione crediderunt Domino, & baptizati sunt eadem hora cum omni familia sua.

[11] [Prætergressus Fæsulas, Brixiæ & Bergomi prædicans, mortuos suscitat.] Cum igitur mansisset in eadem civitate multis diebus sanctus Romulus, & ab idolorum cultura animas multorum per constantiam prædicationis & efficaciam virtutum revocasset, cognoscens, quod pagani, qui Fesulæ morabantur, tam sævis moribus essent, ut nullius prædicationibus assensum præberent, elegit magis ad alia loca prædicando transmigrare, quam semina verbi Dei super sentes incassum serere; arripiensque iter, venit cum sociis suis ad urbem Brixianam, in qua filium cujusdam viduæ suscitavit, atque multos ad Dominum convertens, a faucibus antiqui hostis eripuit. Post hæc veniens Pergamum, moratus est ibi annum & dimidium, ubi cum duos mortuos suscitasset B. Romulus, & multas alias virtutes fecisset; multi crediderunt in Dominum.

ANNOTATA.

a Nempe, puer octo annorum, uti ex computatione supradicta colligitur. Nondum compleverat annum unum, quando captus fuit; mox a nobili femina per biennium enutritus, atque exinde, jam triennis puer, a Justino presbytero per quinquennium litteris, etiam sacris, imbutus; Romanos fidem Christianam docuit & miraculis clarere cœpit.

b An hæc duo filiorum nomina speciem habent nominum, apud Romanos tunc temporis usitatorum?

c Præfestina hæc baptizatio videri potest tot hominum gentilium absque prævia instructione rerum credendarum.

d Otiosa interrogatio. An non noverat Justinus, presbyter Romanus, nomen & situm civitatis, ad quam missus fuerat, vix dimidii diei itinere Roma distantis?

e Justinianus episcopus Nepesinus apud Ughellum nullus est. Primo loco ponitur S. Romanus, tamquam a S. Petro Apostolo ordinatus episcopus ac Nepetem missus; ubi martyrio coronatus fuisse dicitur, ac hodiedum ut civitatis Patronus colitur.

f Antonia, vox recentior, pro Volaterrana civitate; post seculum decimum adinventa.

CAPUT III.
Angeli monitu tendit Fæsulas, inde ejicitur, fustibus cæsus: denuo egressus, mittitur in carcerem & martyrium subit cum sociis suis.

Deinde cum deliberaret apud se, velle ibi ad agonem certaminis accedere, & cum palma martyrii ad Dominum transire; & non ultra jam ad alia loca, [Inde Angelo jubent ac ducente, tendit Fæsulas;] prædicando transmigrare; ecce Angelus Domini in somnis eum vehementer increpavit, præceptumque Magistri, licet invitum, perficere coëgit. In ipso autem noctis medio; a somnio exurgens, vocavit suos socios, illisque visionem & angeli increpationem retulit; nec moram ibi facientes, ductore Angelo, Fesularum venerunt ad urbem: cumque civitati appropinquarent, beatus Romulus prostratus in orationem, dixit: Deus, creator cæli & terræ, mitte cognitionem nominis tui hominibus civitatis istius, ut relicto infidelitatis errore, convertantur ad Dominum nostrum Jesum Christum. Respondentes autem socii ejus, dixerunt, Amen.

[13] Stabat autem super muros civitatis puella, quæ audita oratione Romuli, [Recipitur in domo cujusdam Adriani;] accurrit ad patrem suum, dicens, Ante portam civitatis accedere audivi homines orantes in cælum, quorum sermonem ignoro; scio tamen quia digni sunt intromitti in civitatem. Mitte ergo & induc eos in domum tuam. Tunc beatus Romulus ac socii ejus, ingressi civitatem, pervenerunt ad domum Adriani, qui erat pater prædictæ puellæ, & cum honore recepti sunt ab eo. Dixit autem puella, filia Adriani, istum hominem vidi ante portas civitatis orantem, & dicit ei pater puellæ, quod nomen est tibi? Respondit; Romulus. Unde, ait, venis? De Roma venio, inquit, cum sociis meis, volentes vobis viam veritatis ostendere: ut idolorum culturam relinquatis & creatorem vestrum Dominum nostrum Jesum Christum, [atque invenit socios suos secum Roma profectos,] qui a Judæis crucifixus est, colatis & adoretis. Dicit ei Adrianus: Venerunt ad a nos etiam duo juvenes ab urbe Roma, nomen Christi prædicantes, quorum alter Marchitianus & alter Crescentius dicitur; quos nostri cives comprehendentes, gravissimis suppliciis affectos ab urbe expulerunt. Ego vero suscepi eos in domum meam, & curam eorum habui. Marchitianus autem & Crescentius, hoc audientes, gaudebant quidem de adventu Sanctorum; sed verecundati sunt prodere suas passiones, quas sine fructu aliorum sustinuerant. Peracta igitur susceptione & agnitione mutua, consolabatur eos beatus Romulus & confortabat in Christo.

[14] His ita gestis, videns Adrianus devotionem & fidem Sanctorum, [Adrianum vero cum sua familia baptizat,] dixit ad Romulum. Quæ est virtus Dei tui? Respondit Romulus, virtus Dei mei talis est, qua, invocato ejus nomine, mortuos suscitamus, leprorsos mundamus, dæmonia ejicimus, & alias virtutes plurimas per Christum operamur. In quem si credere volueris, talium signorum potentiam consequeris, & æternæ vitæ gaudia habere poteris. Tunc Adrianus, auditis sermonibus beati Romuli, dixit: Vere cognosco, quod Christus per os tuum loquatur. Nec mora, Adrianus idola deserens, ac beati Romuli pedibus advolutus, rogabat, ut baptizari mereretur. Sanctus ergo Romulus instructum fide, baptizavit eum cum uxore & filiis, omnique domo sua. Multi etiam alii ipsa die per prædicationem ejus crediderunt in Dominum Jesum Christum.

[15] [uti & puerum Celsum, dæmonio liberatum, cum sua familia hominum 90.] Erat quidam juvenis in eadem civitate, qui vocabatur Celsus, & a dæmonio vexabatur. Audiens hoc sanctus Romulus, venit ad domum ejus, & invenit patrem & matrem, omnes vicinos ac notos ejus, flentes super eum; vidensque illum acerrime vexari, dixit parentibus ejus; Quid fletis? Si credideritis in Dominum Jesum Christum, fletus vester in Gaudium convertetur. Accedentes itaque Pater & mater juvenis, prostraverunt se ad pedes beati Romuli, orantes cum lacrymis, ut filium suum ab immundo spiritu liberaret. Omnes etiam qui aderant, constanter asserebant, se in Christum credituros, si orationibus ejus cernerent puerum a dæmonio liberatum. Et conversus beatus Romulus ad socios suos, Marchitianum videlicet & Crescentium, Carissimum atque Dulcissimum, dixit: Oremus fratres ad Dominum Jesum, ut creaturam suam, quam voluit suæ imagini esse consimilem, ab immundo spiritu dignetur liberare; ut astantes, viso hoc miraculo, credant in eum & baptizentur; quos & faciat supernæ civitatis esse concives. Cumque ab oratione surgerent, beatus Romulus posuit manum suam super caput pueri, dicens: In nomine Domini Jesu Christi præcipio tibi dæmon, ut exeas ab homine isto: statimque ululatum diræ vocis emittens, reliquit puerum. Omnes vero, qui aderant, Dei laudantes potentiam, crediderunt Domino Jesu Christo, quem prædicabat beatus Romulus. Ipsa autem die baptizatus est puer, qui dæmonio fuerat liberatus, & pater ac mater ejus, aliique promiscui sexus numero quasi nonaginta.

[16] [Expellitur civitate, fustibus cæsus,] Tunc beatus Romulus cœpit ordinare clericos, per totam civitatem illam, qui & eos, qui crediderunt, in fide cofortarent, & incredulos ad viam veritatis reducere sollicite curarent. Audiens interea Repertianus, qui erat comes Fesulanæ civitatis, quod Romulus cum sociis suis, idolorum culturam destruerent, & novam quamdam sectam partibus illis induxissent: missis apparitoribus, præcepit eos adduci ad se. Cumque adducti fuissent, dixit Comes ad beatum Romulum: Audivimus, te contra leges nostras agere; & ideo volumus, ut aut diis jam in præsentia nostri libamina offeras, aut de hac urbe cum sociis tuis quantocius recedas: Ad hoc sanctus Romulus respondit: Neque diis tuis libamina offeram, neque oves, quas mihi Dominus meus hic dedit, derelinquam. Comes itaque super hoc sermone commotus, jussit latera Sanctorum vehementer fustibus tundi; & ita cæsos a mœnibus civitatis expelli. Quod cum factum fuisset, beatus Romulus hanc orationem fudit ad Dominum pro inimicis suis: Domine Jesu Christe, qui misisti ad me Angelum tuum, ut reduceret me ad urbem istam, inclina corda habitatorum ejus ad te, & remitte eis injuriam, quam servis intulerunt tuis.

[17] Hac oratione completa, cum jam sol tenderet ad occasum, [ac denuo intrans,] latenter ingressus est urbem cum sociis suis, & in domibus fidelium latitans, semina vitæ cordibus audientium infundebat. Erat autem in eadem civitate femina quædam, nomine Vienna; quæ veniens occulte ad beatum Romulum, dixit ad eum; Rogo, Domine, ut venias ad domum ancillæ tuæ, & restituas sanitati filium meum, jam per multos dies gravi detentum infirmitate. Hac supplicantis voce motus sanctus Romulus, venit ad domum Viennæ, & aspiciens languentem puerum, nomine suo vocavit eum & dixit: Nimior, in nomine Domini surge, & sta super pedes tuos. Nec mora, surrexit puer & una cum matre sua baptizatus est. Plures etiam audito hoc miraculo crediderunt Domino, & baptizati sunt in domo Viennæ cum omni familia ipsius.

[18] Ut autem nunciatum est Repertiano comiti, quod Romulus cum sociis suis reversus esset in urbem, [mittitur in carcerem cum suis.] ira repletus, jussit eos, a carnificibus comprehensos, fortiter alligari & in ima carceris custodia detrudi: cumque de trusi fuissent beati milites Christi, circa mediam noctem juvenis quidam, veniens ad eos niveo amictus indumento, Ego sum, inquit, Jesus Christus, pro cujus nomine hæc patimini: confortamini & nolite timere, non enim vos deseram; sed ad cælestia regna per martyrium venire faciam. [vincula divinitus solvuntur.] His dictis, disparuit, qui loquebatur; & statim soluta sunt omnia vincula, quibus constricti fuerant milites Christi. Completis post hæc tribus diebus, dixit militibus suis comes Repertianus: Eamus ad carcerem & inimicos deorum nostrorum, jam pœnarum atrocitatibus consumptos, extra civitatem projici faciamus. Cum igitur appropinquassent carceri & audivissent voces psallentium ibidem; iratus [est] Comes vehementer adversus custodes, qui eos custodiebant; putans quod & ipsi credidissent in Dominum illorum, & ideo solvissent vincula de manibus damnatorum. Sed hujus rei certitudine ab ipsis custodibus audita; ducantur, inquit Comes, rebelles isti foras muros civitatis; & si sacrificare diis nostris contempserint, tam diu carnes eorum suppliciis afficiantur, quousque de hac vita miserabiliter migrare cogantur.

[19] [Puteus, ob negatum Romulo potum,] Ministris itaque jussa complentibus, cum traherentur athletæ Christi per plateas civitatis & gravissime fustibus cæderentur; beatus Romulus vidit puellam quamdam de puteo aquam haurientem; & petiit sibi potum ab ea ministrari: porro puella, metu carnificum exterrita, aquam, quam vir Domini quærebat, renuebat dare. Unde factum est, ut puteus ille in sanguinem verteretur, [vertitur paganis bibentibus in sanguinem, non item Christianis.] ita videlicet, quod paganis haurientibus inde fieret sanguis; Christianis vero, fons dulcissimi saporis. Postquam ergo producti sunt sancti Martyres extra civitatem, & nullis persuasionibus revocari potuerunt ab intentione cordis sui, capitalem sententiam simul omnes susceperunt; & ad cælestia regna cum martyrii trophæo feliciter pervenerunt, quorum corpora Christiani colligentes, sepelierunt ad radicem montis ejusdem urbis pridie Nonas Julii, regnante Rege regum omnium, Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & sancto Spiritu vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quomodo Marchitianus atque Crescentius pervenerunt Fæsulas ante Romulum, qui illos sibi Romæ adlegerat laborum socios, secumque duxerat Volaterras? An igitur illos etiam secum perduxit Brixiam & Bergomum? Non putem. Acta num. 11 tantum dicunt, quod Romulus a Volaterris arripiens iter, venit cum sociis suis ad urbem Brixianam: & num. 12, existens Bergomi, vocavit socios suos atque ivit Fæsulas ductore Angelo. Rursum num. 13, interrogatus Fæsulis ab hospite suo, unde veniret; respondit, de Roma venio cum sociis meis ad prædicandum vobis Christum. Tum hospes ait; Venerunt ad nos etiam duo juvenes ab urbe Roma, nomen Christi prædicantes, quorum alter Marchitianus & alter Crescentius dicitur, quos nostri cives comprehendentes, gravissimis suppliciis affectos, ab urbe expulerunt. Ego vero suscepi eos in domum meam & curam eorum habui. Hinc colligas, Romulum Volaterris discedentem, duxisse quidem socios suos Brixiam, Bergomum & Fæsulas, non tamen dixisse Marchitianum & Crescentium: quandoquidem hi ante illum ejusque socios, jam Fæsulas pervenerant verberaque fuerant passi. Relicti ergo fuerint a Romulo Volaterris ad novellam illic Christianitatem porro excolendam; aut alio missi ad prædicandum: certe prius venerunt Fæsulas quam Romulus.

DE S. TRANQUILLINO MARTYRE
ROMÆ.

AN. CCLXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ex Martyrologiis, reliquiæ, Acta.

Tranquillinus Martyr, Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quod de sancta Zoë dictum est die præcedenti, & hoc & sequenti die repetendum; nempe, diversos Martyres in Actis S. Sebastiani commemoratos, & antiquioribus fastis præteritos, ab auctore Romani parvi in varios dies, [Ex Actis S. Sebastiani acceptus,] prout ipsi maxime convenire visum est, verosimillime distributos esse. Et de aliis quidem major dubitatio esse possit, verosne eorum natales assecutus sit; ast S. Tranquillini passionis dies tam clare circumscriptus est, per octavas Apostolorum, ut pro hac saltem parte controversia moveri prorsus nequeat. In Hieronymianis seu majoribus seu minoribus, seu puris seu interpolatis, aut in Rabano, nulla ejus memoria. Is qui sub nomine Flori a Majoribus nostris editus est, Sancto elogium concinnavit, ea phrasi & stylo, ut satis conjicias, eum nec Adoni nec Usuardo præluxisse, quemadmodum monui in Usuardina editione, atque ex infra dicendis manifeste perspicies. Ita scribit: Romæ, passio S. Tranquillini, patris Marci & Marcelliani, qui doctrinis B. Sebastiani Christianissimus effectus, dum ad Confessionem S. Pauli accessisset, perpessus insidias, tentus & a populo lapidatus, mortuus est, corpusque ejus Tiberino gurgiti mancipatum. Scriptum in gestis B. Sebastiani. Wandelbertus de ipso ita becinit.

Tranquilline simul duplici splendore coruscas,
Sanctorum genitor, Sanctos comitate peremptos.

[2] Romani parvi annuntiatio est: Et Tranquillini Martyris: [a Rom. parvo ejusque progenie celebratur.] cui hæc adjunxit Ado: Romæ natalis S. Tranquillini, patris Martyrum Marci & Marcelliani, qui ad prædicationem beati Sebastiani, credens in D. Jesum Christum, die Octavarum Apostolorum, dum ad beati Pauli Confessionem oraret, tentus a paganis ac lapidatus, martyrium consummavit: quæ Usuardus contraxit in hunc modum: Romæ, natalis S. Tranquillini Martyris, qui dum ad beati Pauli Confessionem oraret, tentus a paganis ac lapidatus, martyrium onsummavit. Notkerus vacat hactenus. Usuardi auctaria non enumero. In Romano additum est, a beato Polycarpo presbytero baptizatum, quod ex S. Sebastiani Actis etiam notaverat Galesinius, ac præterea a S. Caio papa presbyterum ordinatum esse, idque tradunt laudata Acta num. 68, Videsis annotata Baronii, quibus Confessionis notionem erudite explicat. Mitto reliquos omnes Martyrologos recentiores, apud quos nec plura, nec selectiora invenies, quam quæ hic ex Actis S. Sebastiani excerpta sunt, & fusius infra deducentur. Non placet Ghinii epocha, ad marginem adjecta, quasi martyrio coronatus fuerit S. Tranquillinus anno CCXCV, cui certo præferendus est annus supra in sancta Zoë definitus, nempe CCLXXXVI.

[3] Non incidisset mihi, scrupulosius inquirere in locum, ubi sacrum sancti Martyris corpus depositum sit & hoc die celebrius colatur, [Sacrum corpus Romæ depositum est,] non magis quam de laudata sancta Zoë, cum sacras utriusque exuvias Romæ certo depositas existimarem, ut diserte testatur Abbas Carolus Bartholomæus Piazza, in suo sacro Romæ Christianæ Hemerologio ad V & VI Julii. De priore certe nihil occurrit hactenus, quo dubitem. At de S. Tranquillino scrupulum ingessit scheda aliqua manuscripta, Viterbio olim missa; continens seriem Sanctorum ibidem quiescentium, inter quæ reperio Corpus S. Tranquillini Martyris: & paulo post sub hoc titulo; Festa particularia Sanctarum, de quibus fit officium Viterbii, propter sacras reliquias ibidem asservatas: ordine autem suo, mense Julii die VI, Tranquillini Martyris, duplex; utrum vere S. Tranquillini Martyris Romani ac sanctorum Marcelliani & Marci patris, an alterius synonymi, e cryptis seu catacumbis eruti, postmodum tali nomine donati, equidem non habeo unde satis dijudicem.

[4] [non translatum Viterbium,] Potior sane videtur conditio Romæ possidentis, præsertim cum laudatus Piazza disertissime asserat, festum S. Tranquillini celebrari hoc die ad sanctorum Cosmæ & Damiani in foro Romano (hodie Campo vaccino) ubi sacrum Sancti corpus quiescit. Magis etiam urget Pancirolus in Absconditis Romæ Thesauris, dum pag. 96, non minus expresse tradit, corpus S. Tranquillini ac filiorum Marci & Marcellani in prædicto Sanctorum Cosmæ & Damiani templo, non solum quiescere & honorari, sed repertum fuisse anno 1582: Viterbiensibus incumbit authentice docere, a quo, qua occasione & quo tempore ad se translatum fuerit pretiosum depositum, siquidem persuasum habeant, esse ipsum verum & proprium corpus ejus sancti Tranquillini, de quo hic nobis sermo est. Nonnullas ejusdem Sancti partes aut reliquias, in aliis templis, opinor Romanis, venerationi expositas testatur præfatus Pancirolus: pro remotioribus locis unum reperio, multarum reliquiarum collectorem Masinium, in sua Bononia perlustrata, ad hunc diem tomo 1, pag. 373 scribentem, aliquas Sancti nostri asservari in templo S. Mariæ Servorum, in platea majori. An & quæ aliis locis colantur, exploratum non habeo.

[5] Exstat hic præterea duernio excusus in quarto, hunc præferens titulum: Honor Sanctorum, [nec Vilnam in Lithuania.] Sanctorum reliquiis, publice deductis susceptisque; Vilnæ habitus anno MDCXXXI, pridie Non. Julii, quo describitur sumptuosa & prope incredibilis pompa, in translatione, seu Vilnam Lithuaniæ metropolim inductione unius supra quadraginta sacrorum corporum aliarumque plurimarum notabilium reliquiarum, de quibus ita sub finem loquitur opusculi scriptor: Porro sanctorum Martyrum corpora, ante viginti annos privatim in hanc urbem, e liberalitate primum Clementis VIII & Pauli V PP. Maximorum, deinde Serenissimæ Margaritæ Austriacæ, Hispaniarum Reginæ illata, & peculiari Dei instinctu, nil minus, quam id cogitantibus Societatis Jesu Patribus, intra privatos parietes asservata, hoc primum anno elata in lucem & conspectum hominum … quo P. Nicolaus Lancicius huic provinciæ Præpositus accessit, cujus opera, illa per Serenissimæ Reginæ legatum donata, pro regni Poloniæ & M. D. Lithuaniæ provinciis fuere, non prius publicis excepta honoribus, quam gravissimo illustrissimi Episcopi Vilnensis decreto, post rite considerata publica, omni exceptione majora diplomata ac testimonia, fuissent declarata, tamquam verorum Martyrum & Sanctorum reliquiæ, publico dignæ cultu, & non juratis tantum testificationibus virorum gravissimorum, sed divinis etiam miraculis, in Acta publica relatis, confirmatæ.

[6] Sequitur: Ipsorum vero SS. corporum & sacrorum lipsanorum, solenni hac pompa in urbem Vilnensem importatorum, [quamvis utrobique synonymi colantur] & in designatis ecclesiis depositorum, hæc sunt nomina … Ea inter in ecclesia parochiali sancti Joannis ejusque sacellis ad academiam Societatis Jesu, pro sacra Confraternitate SS. Corporis Christi, notatur Corpus S. Tranquillini Martyris Ast existimare equidem non ausim, Patres nostros Vilnenses sibi umquam in animum induxisse, apud se collocatum fuisse sacrum corpus illius S. Tranquillini, de quo hoc die agimus; satis enim indicat tota relatio, & præsertim pars ejus ultima, a nobis recitata, eorum corporum pleraque ex iis esse, quæ e Romanis cœmeteriis accepta, per orbem Christianum dispersa sunt variis nominibus appellata, quæ eorum virtutibus aptata novimus, indice in hunc finem excuso; quale certe est illud Tranquillini, sanctis Martyribus omnibus convenientissimum. Plura istiusmodi sacra corpora in templo nostro Domus professæ Antverpiensis honorantur, quorum unum, sub S Victoris nomine, in luctuosissimo & æternum deplorando elegantissimæ juxta ac pretiosissimæ ecclesiæ marmoreæ incendio XVIII Julii anno 1718 periisse dolendum est.

[7] Ad Sancti nostri gesta quod attinet, non aliunde securius decerpi possunt, quam ex non semel laudatis S. Sebastiani Actis, [ex iisdem Actis S. Sebastiani] unde die præcedenti ea desumpsimus, quæ de sancta Zoë paucis relata sunt. Ibi cap. 2 graphice describitur periculosum certamen, quo sanctorum Marcelliani & Marci constantia acerrime oppugnata est. Habes num. 6 matris blanditias; proxime sequenti S. Tranquillini patris, tum adhuc ethnici, infirmi & gravis senio tenerrimas querelas, quæ vel heroicam fortitudinem frangerent. S. Sebastiani longa oratio & insignia miracula nutantes confirmarunt, eosque omnes, qui ad labefactandos SS. Martyres accesserant, ad Christi fidem ipse convertit, ut videsis cap. 9; tum sequenti, omnium præparationem ad baptismum, quem suscipiunt cap 11. num. 35: Cumque clamaret Claudius, credere se, & desiderare fieri Christianum, jussit S. Polycarpus, ut darent singuli nomina sua: Primus itaque dedit nomen suum Tranquillinus, pater Marcelliani & Marci. Post hunc sex amici eorum, &c. Tum. num. 36: Igitur omnes isti LXVIII a S. Polycarpo presbytero baptizati, & a S. Sebastiano suscepti sunt. Primi de fonte sani elevati filii Claudii, alter hydropicus, alter vulneribus plenus, ut nec signum in eis alicujus morbi præteriti remansisset.

[8] [præmittitur Sancti baptismus] Post hos autem infantulos Tranquillinus, pater SS. Marcelliani & Marci, qui ita podagrico & chiragrico fuerat dolore constrictus, ut sicut supra dictum est, vix in manibus portaretur. Hunc dum exuerent indumentis, & ille intolerabli se diceret dolore torqueri, interrogat eum Polycarpus presbyter, dicens: Tranquilline, si ex toto corde credis, unigenitum filium Dei Dominum Jesum Christum tibi salutem posse conferre, & omnibus peccatis tuis indulgentiam condonare, proprio ore edicito. Tranquillinus respondit: Ego indulgentiam solam peccatis meis dari & desidero & credo. Ceterum etsi post baptismatis sanctificationem in doloribus fuero, non potero de fide Christi ulterius dubitare. Probavi enim & ex toto corde credens, in mea mente consensi, quod filius Dei sit Dominus Jesus Christus, qui potest & animabus & corporibus salutem tribuere, & a morte æterna ad vitam perpetuam revocare. Hæc cum dixisset voce magna, omnes Sancti præ gaudio lacrymas effundebant & rogabant Dominum, ut fidei ejus fructus ostenderetur. Sanctus igitur Polycarpus confessor & presbyter, mox ut eum chrismatis linivit unguento, interrogavit eum iterum, si crederet in Patrem & Filium & Spiritum sanctum; statim ut respondit, Credo; resolutæ sunt manus ejus, quæ erant nodosæ, & genua simul & plantæ pedum ejus ita sunt incolumes redditæ, ut acsi puerulus renovatis pedibus suis in fontem descenderet, clamans & dicens: Tu es Deus unus & verus, quem miser iste mundus ignorat.

[9] Ad rei seriem intelligendam, meminisse oportet, capite 2, num. 4 præmissum esse, [& cetera inter se connectuntur.] sanctos Marcellianum & Marcum, non solum genere clarissimos viros, sed & facultatibus dilatatos, quorum erat pater Tranquillinus nomine, & mater Marcia vocabatur; qui illos sequebantur cum uxoribus eorum & filiis; nimio enim in suis nepotibus ducebantur affectu. Unde factum est, ut ab Agrestio Chromatio, urbis Romæ præfecto, triginta dierum inducias impetrarent, in quorum spatio ageretur cum eis, quatenus ad thurificandum idolis consentirent. Harum induciarum tempore ea peracta sunt, quæ totis undecim capitibus narrantur, de S. Sebastiani prædicatione, SS. Marcelliani & Marci confirmatione, aliorumque conversione & baptismo, quæque non magis ad hodiernum Sanctum nostrum, quam ad reliquos spectant. Demum capite 12, ad ea, quæ S. Tranquillino sunt propria, descenditur, cujus Acta tribus ferme capitibus, mox transcribendis continentur; quibus subjungendum erit martyrium ex cap. 20, num. 75. Omnium explicationes & annotationes, ut & singulares circumstantiæ de Castulo, palatii Cæsarei zetario, Confessoribus hospitium & necessaria suppeditante, aliaque ex laudatis S. Sebastiani Actis repetenda sunt.

Ex Actis S. Sebastiani
Capp. XII, XIII & XIV.

Tranquillinus Martyr, Romæ (S.)

BHL Number: 7543


EX MSS.

Diebus igitur acceptæ dilationis expletis, Agrestius Chromatius urbis Romæ Præfectus ad se Tranquillinum patrem Marcelliani & Marci venire jubet. Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum; Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi horis sufficit sermo. Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, & ego filios amisissem, & me patrem filii non haberent. Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, & pungit caritatis stimulus; etiam vestra credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, & anxiis lætitia reddita, sollicitis securitas restituta.

[2] Tunc Præfectus, æstimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, [aperit, se Christianum esse factum;] ait: Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quæ & tu filiis perseveres incolumis, & tibi filii condonentur. Audiens hæc Tranquillinus dixit: illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me & filios meos æqua lanse pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnæ esse virtutis. Præfectus dixit: Insanis Tranquilline. Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, & animæ & coporis, sed statim ut credidi Christo, & animæ meæ recepi & corporis sanitatem.

[3] Præfectus dixit: Ego ut video, ad hoc inducias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, [nec errare Christianos sed gentiles,] ut non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent. Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, & videte, quæ opera erroris nomine nuncupentur. Præfectus dixit: Tu dic, quæ opera erroris nomen accipiant. Tranquillinus dixit: Primus error est viam vitæ relinquere, & per viam mortis gratanter incedere. Præfectus dixit: Et quæ est via mortis? Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus deitatis nomen imponere, & figuras eorum per ligna & lapides adorare?

[4] Præfectus dixit: Ergo non sunt dii quos colimus? Tranquillinus dixit: In tantum non sunt dii, [quorum deos, non esse deos ostendit.] ut legatur in codicibus publicis, & quam male sint nati, & quam iniquos & crudeles & sceleratos parentes habuerint; & quam inique & dolose & fraudulenter vixerint; & quam miserabiliter mortui sint. Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, & filiorum suorum carnes comederet, Deus in cælis non erat, aut Creta insula habebat Regem, & cæli Deum non habebant? Valde errat, qui putat Jovem, filium ejus, imperare fulminibus, homuncionem, in quo malitia & libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit uxorem? In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Juno, quod & soror & conjunx fuerit, gloriatur: & rapti Ganymedis honor turpissimus atque incestissimus, ab ipsis, a quibus Jovis colitur, non negatur. Non ergo erras, vit sublimissime, qui tales colis, quales Romanæ jubent leges pro sui facti qualitate damnari, & relicto Deo omnipotente, qui in cælis regnat, lapidi dicis, Deus meus es, & ligno dicis, Adjuva me?

[5] Præfectus dixit: Ex quo cœpistis blasphemare deos, & a cultura eorum recedere, ex eo diversis cladibus Romanus orbis opprimitur. Tranquillinus respondit. Non est verum. [Christianos non esse causam cladium imperii.] Nam si recenseas decadas stylo Livii digestas, illic invenies Jovi thura ponentes, una die viginti tria millia Romani exercitus Juvenes cecidisse. Sed & illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitolium occupaverunt, & omnem Romanam manum suis ludibriis subjugarunt. Diversas fames, & inenarrabiles pestes, diversas captivitates, diversas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam unum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo invisibilis & verus Deus cœpit a credentibus coli, aucta pace exultat Romanum imperium. Sed quod pejus; est, Deus, qui hoc præstat, non cognoscitur; sed creaturæ ejus adscribitur, quidquid a Creatore præstatur.

[6] [Solem non esse Deum.] Præfectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid præstat, nullus nisi sol habebitur deus, qui aspectu suo terræ viscera vegetat: ut semina suscepta patturiat, & genuinæ sobolis grana in culmo restituat atque universis salutis nostræ utilitatibus, & lumen & restaurationem pariter tribuat & vigorem. Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per servum suum quispiam clientibus suis tribuat, quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille, qui præstitit, servus, per quem præstiterit, honoretur. Et ut aliquam hujus dicti comparationem exhibeam; numquid cum naves Romanis alimenta deferunt? navibus potius quam Regibus gratiæ referuntur? Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines, quod annonantur, adscribunt, quanto magis soli Deo agendæ sunt gratiæ, cujus nutu & hæc omnibus usibus nostris elementa deserviunt, & sol ipse quotidie terra marique pariter & clauditur in fine diei, & in diei iterum renovatione aperitur?

[7] Præfectus dixit: Si ergo unus & invisibilis est, quem colitis, Christum, [Christi divinitatem defendit,] quem Judæi crucifixerunt, non colitis. Tranquillinus dixit: Recte hæc inquireres, si credere destinares. Incredulis enim omne, quod nolunt, vanum videtur. Semel enim in præceps voluntas mortalium declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; & vult, ut laudetur ab omnibus, omne quod laudat. Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, aut vituperationem suam impendere nititur aut laudem. Præfectus dixit. Ego te de Christo vestro interrogo. Si enim a vobis hoc colitur, quod istis oculis non videtur, Christum non colitis, qui & visus est, & auditus, & interrogatus, & omnia quæ humanæ fragilitati competunt, in ejus leguntur passione completa.

[8] Tranquillinus dixit: Audi similitudinem & intellige veritatem: verbi gratia, [quæ juncta humanæ naturæ,] si hodie annulum tuum, habentem gemmam pretiosam videas in cloaca, aut in sterquilinio volutantem, & ad hunc eruendum mittas servos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed & seipsos in aliquo, dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas, quas indutus es, vestes, induas te servilem tunicam & descendens in cloacam, mittas manus tuas in stercoribus, & annulum aureum simul tuis manibus repræsentes & gemmam, præ gaudio omnes amicos tuos invitas ad epulas & lætaris super annulum & gemmam, quod sint de nimiis squalloribus liberata. Præfectus dixit: Hanc propositionem ad cujus similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Ut ostenderem tibi unum invisibilem Deum nos colere.

[9] Præfectus dixit: Et quod est aurum? Aut quæ est gemma, [ut corpus nostrum ceu aureum annulum,] quæ in sterquilinio volutabatur? Tranquillinus respondit Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quæ in ipso corpore inclusa est. Corpus vero & anima unum hominem faciunt, quomodo aurum & gemma unum annulum facere comprobantur. Sed quantumvis pretiosus tibi sit aunulus, longe satis homo pretiosior est centuplum & carus Christo. Tu misisti servos tuos, ut annulum de sordibus eriperent, & nulla ratione eum eruere potuerunt. Misit & Prophetas suos Deus de cælo, loquens ad eos, ut humanum genus a sordibus hujus mundi eriperet: & nulla ratione omnino hoc facere vel instantia potuerunt. Tu deposuisti aureas vestes, & servili indumento indutus, descendisti in cloacam, & manus tuas misisti in sordibus, ut annulum de sordibus liberares.

[10] Exuit & se Majestas divinitatis suæ splendore, [& animam velut gemmam perditam quæreret.] non tamen superna relinquens; & induit se servili nostri corporis indumento, & huc in cloacam hujus mundi, cælo descendens, misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; & passionem, quæ meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriæ nos suorum reddidit digitorum. Nam qui per incredulitatem volutabamur in squalloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, divinis sumus manibus, ut ille tuus annulus, restituti. Numquid servi tui, qui te negaverunt Dominum suum, dum te in habitu servili respicerent, non potuerunt ut rebelles occidi? Ita & qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a majestate exinanivit, & formam servi suscepit, nullatenus poterunt æterni ignis pœnas evadere. Ideo denique nobis, qui in eum credimus, æterni fontis unda subvenit, ut æternus ignis ab æterno fonte vincatur, & infidelitas a fidelitate superetur.

[11] Præfectus dixit: Ut video, non ut filios tuos ab hac intentione tolleres, [Fidem profitetur & receptam sanitatem;] proposcisse probaris inducias, sed ut has aniles fabulas ad nostra tribunalia meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi, quid in conspectu Judicum prosequantur. Sic enim præmonuit, dicens: Quando potestatibus hujus mundi vos causa mei nominis tradent, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis divinitus in illa hora, quid loquamini: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis. Non ergo meditando ego, sed credendo inveni creatorem meum & qui eram podagrico & chiragrico dolore contractus & quassatus, statim, ut Christo credidi, acsi parvulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem. Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse, qui me renovare dignatus est, & sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animæ post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in ejus nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem.

[12] [minas tyrannorum contemnit.] Præfectus dixit: Ignoras Tranquilline, quanta invictissimorum Principum erga Christianos ira desæviat, & ideo quasi securus, quod tibi videtur, sine timore prosequeris. Tanquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio, quam Divina. Numquid si in medio canum latrantium venerimus, & vano furore nos cœperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de anima tollere hoc, quod nos homines sumus rationabiles, cum sint illi canes, & irrationabiles & insani? Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, sævire quidem, possunt, & inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Jesum Christum & creatorem esse credimus, & redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tunc Præfectus jussit eum recipi a commentariis, dicens; Proxima te audiam sessione.

[13] Post hæc mittit & adduci eum ad se præcepit per noctem occulte, [Ad Chromatium iterum vocatus, adducit S. Polycarpum.] & offerens ei infinitum pondus auri, dicebat: Ostende mihi medicamentum, ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram & furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venumdandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum filium Dei, & liberaberis, & sicut hodie me vides, ita salvus eris. Nempe vix manibus deferebar, & undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo, dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur. Illico, ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meæ gaudia recepi, & sum incolumis, quia verum Deum Salvatorem meum agnovi. Tunc Præfectus dimisit eum, dicens: Adduc ad me, qui te Christianum fecit, ut, si mihi promiserit sanitatem, possim & ego fieri Christianus. Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum presbyterum, narravit ei omnia, quæ gesta vel dicta sunt, & ducens eum intra domum occulte, Præfecti eum aspectibus præsentavit.

[14] [Martyrio afficitur.] Huc usque posita a S. Tranquillino principia conversionis Chromatii, quam a S. Polycarpo perfectam legere quilibet potest in toties dictis S. Sebastiani Actis cap. 14, 15, 16 & 17. Tum vero quæ in Christianorum gratiam ab eodem S. Chromatio gesta sunt cap. 18, quæ a SS. Sebastiano & Tiburtio cap. 19. Demum 20 capite incipiunt Sanctorum cædes a S. Zoë, ut die præcedenti abunde ostensum est. Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, & narravit ei, qualiter martyrium Domini suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminæ nos ad coronam præcedunt, ut quid vivimus? Ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus & ipse perpessus insidias, tentus est. & a populo lapidatus, mortuus est, & corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est.

DE S. ARTOTE MARTYRE
ALEXANDRIÆ.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Artos Martyr, Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Mutilos & ab aliis manuscriptis varios non nihil codices suos fatetur hoc die Florentinius, recte infra subjungens, in aliis etiam codicibus nævos reperiri. Cum autem, ipso, ipso rursus teste, in assignandis Martyrum locis accuratis sit vetustissimum, nempe Epternacense, ex ipso desumimus primum Martyrem S. Artotem, non tamen sine aliqua formidine, ne idem ipsus sit, qui die præcedenti sub Arpotis nomine consignatus est, & Alexandriæ adscriptus. Nomen aliter efferunt codices Lucenses, dum scribunt: In Alexandria, Arithonis, socios ei adjungentes, quos Syriæ melius tribuit jam dictum Epternacense, ut infra paulo clarius patebit. Blumianum deformius nomen attulit Arithofi; neque rectius Hieronymiana minora, inter quæ Augustanum legit Arioti, Labbeanum Artoli, Barberinianum Arthoti, in quibus sociis quoque, modo uni Zotico, modo pluribus conjungitur, cum tamen multo verosimilius sit, etiam ex Florentinii sententia, solum ipsum S. Artotem ad Alexandriam pertinere, ceteros vero ad Syriam, ut in sequenti classe examinandum erit.

DE SS. MARTYRIBUS SYRIS
ZOTICO, PALLADIO, SEVERO, ZETO, PHILIPPO ET ARATORE.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Zoticus Martyr in Syria (S.)
Palladius Martyr in Syria (S.)
Severus Martyr in Syria (S.)
Zetus Martyr in Syria (S.)
Philippus Martyr in Syria (S.)
Arator Martyr in Syria (S.)

J. S. B.

Laudatus codex Epternacensis post primam annuntiationem, de qua jam diximus, In Alexandria, Artotis, immediate subnectit: Et in Syria, Zotici, Palladii, & Severi, Zeti, Philippi, Oratoris. Postremi nominis litteram primam mutare ausus sum ex consensu Rhinoviensis, Richenoviensis & Reginæ Sueciæ, codd. Hieronymianorum parvorum, in quibus contractior quidem textus est, sed idem prorsus nomen: In Syria Aratoris, Sicui magis placeat Oratoris; sic legatur, per me licet: modo ne classis illa Alexandriæ collocetur, vel cum interpolatis Lucensibus, vel cum Corbeiensi, in quo ita habetur: In Alexandria, Artoti, Zeti, Pallati, Philippi, Severi, Juliani. Hic Julianus in nullis aliis codicibus notus est, non magis quam Orator, ac proinde a nobis merito exclusus. Non aliter manipulum istum sex Martyrum commode ordinari posse existimavi, cum in aliis apographis, & præcedat & sequatur confusio, ut in Nevedunensibus mox dicemus.

DE SS. MARTYRIBUS NEVEDUNENSIBUS
ZOTICO, AMANDO, ARTETE.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Zoticus Martyr Neveduni (S.)
Amandus Martyr Neveduni (S.)
Artes Martyr Neveduni (S.)

AUCTORE J. B. S.

In his tribus paulo major difficultas, cum Syriæ tribuantur in nonnullis majoribus & minoribus apographis; in vetustissimo autem Zotici nomen hic plane præteritū sit. Sic enim legir: Neveduno, Amanti, Artetis. Verum cum alibi Zoticus constantissime reperiatur, putavi, aliis duobus annumerari ipsum posse. Sic habent Lucensia: In Syria Neveduno, Zotici, Amandi, Sichetis, male, opinor, pro Artetis. Corbeiense: In Syrica Neveduno, Zotici, Amandi, Artetis. Fallor, ni pateat satis, in his codicibus nomina ista Syria & Syrica, ex priori annuntiantione huc male transposita: frustra enim in Syria Nevedunum quæsieris, ut ante me etiam observavit Florentinius. Ubinam vero proprie reponendum sit Nevedunum istud, equidem hactenus non definio. Videant harum rerum curiosi dissertationem nostri Janningi tomo VI Junii a pag. 17, ubi de eo oppido accurate disputat, Nevedunum, quod IV & VI Junii nominatur, sub ista propria efformatione Galliæ vindicans, ex vetusto Martyrologio S. Savini de Levitania, a Saussayo edito, quod Sanctos dumtaxat Gallos complectitur.

[2] At enim cum prædictum istud Martyrologium de hodiernis Nevedunensibus Martyribus nec verbo meminerit, nihil vetat, ad Danubium Nevedunum nostrum quærere, de quo vide ibi plura diligentissime discussa. Ceterum, quod supra dicebam, Zoticum aliquem Neveduno etiam hoc die tribuendum, tametsi & Zoticus alius Nevedunensis IV, & Amandus seu Amantius IV ejusdem mensis inveniantur, præter apographa Corbeiense & Lucense, docebunt etiam Rhinoviense, Richenoviense & Reginæ Sueciæ, in quibus Zoticus Neveduno diserte adscribitur. Quamvis de cetero lubens fatear, & confusionem Sanctorum & repetitiones in codicibus istis raras non esse. Quod autem apud Grevenum Martyres isti in Syria collocentur, id ex codice aliquo, simili Barberiniano, qui in Bedæ editione excusus quoque est, profluxisse non dubitamus. Ex recentioribus Martyrologiis nihil hisce accedere potest aut decedere.

DE SS. ISAURO, FELICE, PEREGRINO, ERMIA, ET SOCIIS MM.

SEC. IV.

Sylloge Historica.

Isaurus Martyr apud Græcos (S.)
Felix Martyr apud Græcos (S.)
Peregrinus Martyr apud Græcos (S.)
Ermias Martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Horum Sanctorum Martyrum occurrit memoria in Menæo Chiffletii, & sic annuntiatur: Ἰσαύρου καὶ τῶν σὺν αὐτῳ. Isauri & sociorum ejus. Similiter eorum natalis inscribitur Menologio Basiliano: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἰσαύρου, καὶ τῶν σὺν αὐτῳ. [Culius sacer,] Certamen sancti Martyris Isauri, & sociorum ejus. Subnectitur sequens elogium: Isaurus, dispensator mysteriorum Christi, & socii ejus, in civitate Atheniensi nati sunt, imperante Numeriano. Postquam discessissent a sua patria, ad civitatem Apolloniadem profecti sunt; &, Angelo Dei id ipsis revelante, ingressi sunt speluncam, in qua habitabant Felix & Peregrinus, & Ermias, qui & ipsi Christiani erant. Hi sanctum Isaurum conspicati, adeo sunt gavisi, ut facultates suas darent pauperibus, sequerentur ipsum, & sub ipsius instituerentur disciplina. At propinqui eorum, conati illos traducere ad propria, sed irrito tentamine, accusarunt eos Præsidi civitatis; qui comprehendit illos, & capite truncavit. Isaurus vero Christi diaconus, & socii ejus, vincti ad filium ipsius dimissi sunt, ut torquerentur; & in ignem projecti, sed absque læsione egressi, plures induxerunt, ut in Christum crederent. Cumque hanc ob causam commovissent Præsidem, capite minuti sunt.

[2] Ex nota temporis, per imperium Numeriani superius apposita, [tempus martyrii,] facile statuet lector, quo circiter tempore juxta hanc supputationem Martyres nostri claruerint; cum regnare cœperit Numerianus anno 283, eique anno proxime sequenti occiso successerit Diocletianus. Puta itaque illos interemptos Seculo quarto aliquantulum adulto. In Menæo Mazariniano socii conjunguntur quatuor sancto Martyri, nimirum Basilius, Philæmon, Ermæus, & Peregrinus cum elogio. Satis habeo binos ibidem appositos versiculos coronidis loco subjungere:

Τμηθεὶς Ἰσαυρὸς σὺν συνάθλων πεντάδι
Ἰσαύρας νοητῆς καρδίαν τέμνει μέσον.

Cum quinque sociis scissus Isaurus caput,
Ratione Isauræ præditæ cor dividit.

Isaura urbs est in Isauria, quæ & Claudiopolis Edicta est, teste Ammiano apud Baudrand. Per Isauram intellectualem seu ratione præditam, ego hic puto metaphorice intelligendum Martyrum quinque agmen, cujus cor seu medium dividit Isaurus, medius utique inter quatuor Martyres, seu duos utrimque, capite truncatos. Ita ego quidem allusionem superiorem in Isauro & Isaura intelligendam autumo. Sed ne minutiis hujusmodi inhærentes, extra oleas vagemur.

[3] [ac Socii.] Die VII hujus habentur in Menæis Bibliothecæ Ambrosianæ nomina Martyrum nostrorum inscripta, additis insuper duobus aliis, Basilio & Innocentio, una cum elogio; in quo illud occurrit singulare, quod, postquam Isaurus cum sociis, Apollonio, Præsidis filio, traditi essent, & ab eodem, igne & aqua probati, & præter opinionem ab hisce servati, multos ad Christi fidem traduxerint; inter quos erant Rufus & Rufinus, germani fratres, civitatis Apolloniadis spectatissimi. Tandem sententia mulctati, capite truncantur. Ms. Synaxarium P. Sirmondi refert, SS. Martyres die etiam septima hujus, adjunctis quoque Basilio & Innocentio, & omisso Ermia, in hæc verba: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἰσαύρου καὶ τῶν σὺν αὐτῳ, Βασιλείου, Ἰννοκεντίου, Φίληκος καὶ Περεγρίνου. Passio sancti Martyris Isauri & sociorum ejus, Basilii, Innocentii, Felicis & Peregrini. Patet igitur ex dictis, non eumdem ubique diem cultui, non eosdem martyrii socios assignari.

DE SANCTA DOMINICA VIRG. MART.
TROPÆÆ IN CALABRIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Obscura memoria S. Dominicæ apud antiquos; recenter clarior facta apud Tropæenses. Cultus & officium ecclesiasticum.

Dominica Martyr, Tropææ in Calabria (S.)

AUCTORE C. J

Tropæa, civitas episcopalis ac maritima in Calabria Ulteriore, olim celebrior, quam modo, multis laudatur ab antiquitate, a conditore, a situ, ubertate & salubritate; a virtute bellica, virisque domi ac militiæ claris, [Tropææ laus.] purpura quoque Cardinalitia fulgentibus: ab his, inquam, laudatur Tropæa in Præfatione prolixa ad Vitam S. Dominicæ virginis & martyris & loci Patronæ, ab Antonio Barone, Societatis Jesu Presbytero, anno 1690 Neapoli Italice editam.

[2] [De Dominica quid Martyrologia,] De Sancta illa, cujus historiam scriptor iste ultra modum, fortassis amore patriæ, videtur extulisse; nihil invenias apud Martyrologos antiquos. Primus, quod sciam, ejus meminit Franciscus Maurolycus, Abbas Messanensis, in suo Martyrologio, anno 1568 Venetiis edito, his verbis die VI Julii: In Campania sub Diocletiano, sanctæ Dominicæ virginis & martyris, quæ idolis fractis, igne bestiisque superatis, decollata, migravit ad Dominum; cujus corpus Tropææ quiescit in Calabria. Petrus Galesinius, Maurolyco contemporaneus, in suo Romanæ Ecclesiæ usui accommodato Martyrologio, impresso Venetiis 1578, eadem habet paulo verbosius; fateturque in Notationibus, se sua habere ex Maurolyco, at copiosius explicasse, prout e priscis tabulis accepit. Ex illis porro eadem Sancta translata est cum simili elogio in Martyrologium Romanum. Hæc igitur tria elogia cum ejusdem tenoris sint, ex priscis, quod ait Galesinius, tabulis accepta fuerint.

[3] Alii deinde alia recentius & liberius adjecerunt. Ughellus sic scribit tomo 9 Italiæ sacræ in Episcopis Tropæensibus: [quid Ughellus,] Sanctam Dominicam virginem & martyrem, tutelarem Divam Tropæenses adorant, quæ sub Diocletiano imperatore cum fregisset idola, ad bestias damnata; sed ab illis nil læsa, demum capite obtruncato, migravit ad Dominum. Natalis ejus agitur VI Julii: cujus corpus asservari ajunt in cathedrali, Deiparæ virgini Assumptæ dedicata. Hactenus convenienter Martyrologio: quæ vero subdit paulo post, ex hodierna Tropæensium opinione acceperit; quod porro S. Dominica in hac diœcesi nata, sub Diocletiani persecutione martyrii palmam accepit in Campania. Ejus corpus, ad natale solum ab Angelis translatum, summa veneratione colitur. In ejus honorem pii fideles ecclesiam condiderunt, ac cœnobium excitarunt.

[4] Ejusdem cum Ughello ætatis scriptor Gregorius de Laude, [quid Gregorius de Laude habeant.] alias de Lauro, Abbas Sagittariensis, in gestis beati Joannis Joachim Abbatis, anno 1660 Neapoli vulgatis, pag. 310 agens de quadam antiqua ecclesia S. Dominicæ; quam opinatur imperante Diocletiano exstructam fuisse; ita pergit: Siquidem S. Dominica, circa annum CCLX ex Dorotheo & Arsenia, in quodam pago Tropæensi sata, & in fide catholica optime enutrita; proinde cum sanctis genitoribus in Campaniam ad Diocletianum traducta; a quo, postquam illa simplici sputo perfregisset idola; ad meretrices, ad ignem, ad bestias & ad rotam damnata, & numquam in aliquo læsa, & tandem capite obtruncata (cujus corpus, ad natale solum ab Angelis translatum, summa veneratione recolitur) tale suæ sanctitatis præbuerat experimentum, & fidelium pectoribus devotionem ingesserat, ut etiam Christicolæ illi (qui, ut ejusdem Diocletiani tyrannidem evaderent, ad latifugia se receperant) ecclesias erexerint ac ejus nomini dicaverint circa annum Domini CCCII, eodem tyranno imperante: ut illius memoria excitati, securi pervenirent, consummato agone, ad supernæ civitatis gaudia. Hæc a me citata præcipue sint, ut cognoscatur, qualem ideam scriptor ille habuerit de gestis & martyrio S. Dominicæ, qua de agimus.

[5] Interea quod meminit de ecclesia S. Dominicæ, quam ait antiquissimam fuisse; [Ecclesia S. Dominicæ satis antiqua.] facile concedam; non item, quod extructa fuerit anno Christi 302, ac nomini ejusdem S. Dominicæ dedicata, Diocletiano adhuc imperante. Anno 1200 sub exitum vitæ B. Joannis Joachim abbatis institutorisque Congregationis Florensis, adhuc stabat ecclesia S. Dominicæ cum adjuncto monasterio monachorum Benedictinorum in loco Fluminis Frigidi, diœcesis Tropæensis, ubi paulo post ædificatum fuit monasterium B. Mariæ Fontis Laureati, Ordinis Florensis; atque ita titulus S. Dominicæ oblitteratus fuit. Hæc solidiora sunt, constantque ex litteris fundationis, per Simonem Mamistran, Dominum Fluminis Frigidifactæ, signatis anno 1201; approbatis per Richardum episcopum Tropæensem anno 1202, & confirmatis per Innocentium PP. III an. 1203. Litteræ istæ legi possunt apud ipsum Gregorium de Laude a pag. 311, & apud Ughellum tom. 9, a col. 633. Potest igitur ista S. Dominicæ ecclesia seculis tribus quatuorve prius constructa fuisse (si tamen tam diu) ac merito antiquissima dici: tametsi ad. tempora Diocletiani ejus origo non attollatur.

[6] Similia, atque duo citati Auctores, de Dominica memorant alii, recentissimi omnes, [Recentiorum de ipsius gestis sensa] non tamen eadem sententia: & plura quam ceteri, memorat Antonius Baro in sua Dominicæ vita, oratoria potius verbositate, quam historica narratione æstimanda. Hic ad calcem operis sui collegit elenchum Scriptorum, quorum opera ipse usus est. Illi autem omnes intra hæc novissima duo secula vixerunt; ut nihil inde de veritate rerum, mille quadringentis ante annis a singulari persona gestarum, illorum auctoritate prudenter concludi possit. Primo tamen loco proponit in suo elencho, citatque vitam S. Dominicæ, quæ conservatur, inquit, in bibliotheca ecclesiæ Salvatoris Græcorum, civitatis Messanensis, atque extracta est ex eorum Menologiis & Officiis ecclesiasticis. Talem (quæ aliquatenus antiqua foret) optabam videre vitam aliquam. Sed videor mihi nosse, inde expectandam non esse. Nam, quam Baro hic vocat vitam S. Dominicæ, ipse impressit in suo opere, Græcolatinam: nec est aliud quam Ἀκολουθία, a Græcis in divinis Officiis intermisceri solita, per modum hymnorum & sequentiarum, ut vocant Latini; e quibus vix quidquam deduci historice potest ad cognoscenda vere gesta, utpote quæ versantur fere in meris laudibus, ex ingenio hymnographi depromptis, ad honorem Sancti, cujus Officium canitur.

[7] [& auctoritas.] Secundo loco citat Lectiones, approbatas Romæ a sacra Rituum Congregatione, anno 1670 pro ecclesia Tropæensi; ratus inde omnimodam veritatem acquirere res historicas, prout in Lectionibus, quæ ad usum singularis ecclesiæ petuntur approbandæ, narrantur. Sacra Congregatio in istiusmodi non solet spondere pro veritate historiæ, sibi oblatæ; sed potissimum dijudicare, an nihil in illis sit, quod a communi fidelium sensu abhorreat, aut sacris canonibus, in breviario Romano præscriptis, adversetur. Tertio loco citat Lectiones de S. Dominica magis antiquas, extractas ex breviario Gallicano. Fateor, lectiones illas magis antiquas esse, quam sint; quæ anno 1670 a Congregatione Rituum fuerunt approbatæ: vix tamen majorem, quam trium seculorum ætatem habent. Sed non capio, quale breviarium illud Gallicanum sit, quod ecclesiæ Tropæensi in Calabria, longissime a Galliis remotæ, subministraverit lectiones de sua S. Dominica proprias, antequam ipsa tales haberet. Atque hæc sunt subsidia, quibus Antonius Baro putat, suam S. Dominicæ, sub imperatore Diocletiano passæ, historiam sufficienter probari.

[8] Ego antiquiora desidero. Quæ dum quæro apud Martyrologos nostros Latinos, nullum invenio ante seculum XVI, [Scripta, quæ sint antiquiora, apud Latinos,] uti jam insinuavi, qui vel nomen habeat hujus S. Dominicæ, ne quidem Pulsanensis Martyrologii collector, qui in regno Neapolitano scripsit seculo, uti videtur, XIV aut XV. Scriptum Latinum, quod de gestis S. Dominicæ agat, antiquius non habeo (quamvis ipsum non valde antiquum sit) quam quod Antonius noster Beatillus olim Neapoli ad nos misit ex vetusto breviario Cleri Tropæensis, pro die festo sanctæ Dominicæ virginis martyris. Continet tres lectiones, a clero recitari solitas. Sive autem illæ ex memorato breviario Gallicano desumptæ, sive ab ipsis Tropæensibus, quod verosimilius videtur, compositæ sint, nihil id magnopere ad rem facit. Lectæ saltem fuere olim in ecclesia Tropæensi atque adeo illic probatæ.

[9] Ad fastos Græcos quod spectat; nota est S. Cyriaca M. in Typico S. Sabæ, [quæ apud Græcos] Horologio Græco, Monæo Chiffletii, sed die VII hujus (quo etiam signatur in Actis, mox dandis post hunc Comm.) item in Menologio Slavo-Russico. Supplementum ad Menæa Græca excusa, e Synaxario Sirmondi & Ms, Chiffletii, eam refert die XXVI Julii, hisce verbis: Ἄθλησις τῆς ἁγίας καὶ ἀεὶ παρθένου Κυριακῆς, καὶ τῶν ταύτης γονέων Δωροθέου καὶ Εὐσεβείας. Passio sanctæ ac semper virginis Cyriacæ, & parentum ejus Dorothei & Eusebiæ. Quæ annuntiatio distincte nostram Martyrem indicat, ut patet ex nominibus parentum, eidem adjectis. Diversam vero Cyriacam ab hac, qua de jam agimus, poni die XIX Mati in Actis suspectis S. Philetæri Martyris, ac Chiffletii Menæis cum versiculis duobus, inde colligas, quod hæc ibidem dicatur igne martyrium consummasse. Vide etiam ea, quæ inter Prætermissos dicta sunt, eadem die XIX Maii.

[10] Scriptum quoque Græcum de eadem Sancta, sub nomine Græco, [inveniantur;] Cyriaca, habemus e Synaxario Ms. nostri P. Jacobi Sirmondi; in quo pro die VI Julii notatur: Μνήμη τῆς ἁγίας Μάρτυρος Κυριακῆς. Memoria sanctæ Martyris Cyriacæ. Subjunguntur versiculi duo de eadem Sancta, & elogium non inconcinnum, complectens compendium vitæ. Potest scriptum fuisse seculo X aut XI: certe stylus habet aliquid famosi Metaphrastis, præsertim in multitudine ac diversitate suppliciorum, quibus Martyr cruciata fuerit. Hanc porro Cyriacam Græcorum, eamdem esse cum Dominica Latinorum; & hoc elogium Græcorum esse antiquius, quam scripta Latinorum illa de re, colligitur tum ex hisce elogii verbis: Γεννήσαντες δὲ θῆλυ παιδίον ἐν ἡμέρᾳ κυριακῇ, ἐπωνόμασαν αὐτὴν Κυριακήν. Parentes filiolam, quod die Dominica sibi nata esset, appellaverunt Cyriacam Græce, quod est Latinis Dominica; tum ex eo, quod pleraque, in elogio Græco memorata, de Cyriaca referantur etiam in Latinis de Dominica: quod præcipue patet in Martyrio & variis tormentorum generibus, quæ utrobique eadem fere sunt; uti & tempus martyrii sub Diocletiano; & nomen patris Dorotheus, & alia.

[11] Hæc duo monumenta Mss. putamus hic per typos conservanda, [utraque hic dabuntur.] non tamquam omni ex parte nobis probata, sed tamquam vetustiora. Et primo quidem loco dabimus Græca veluti primigenia; deinde Latina, in tres Lectiones, pro Officiis divinis olim recitari a clero Tropæensi solitas, distributa: ut sic quivis per se possit cognoscere, quid in historia de gestis S. Dominicæ, ante annos mille & quadringentos martyrium passæ, antiquius, quid recentius sit; cum illisque conferre, quæ nunc demum recentissime de eadem ex traditione & conjecturis narrantur. Elogium Græcum nihil meminit de patria sanctæ sive Dominicæ sive Cyriacæ; parentes ejus appellat Dorotheum & Eusebiam; aitque, illos quidem, verberibus exceptus, a Diocletiano missos fuisse ad Justum ducem; filiam vero ad Maximianum (rectius diceretur ad Maximinum) Cæsarem Nicomediæ; ipsamque innuunt, in Bithynia Asiæ provincia post multo cruciatus obiisse; nec verbum habet de loco sepulturæ aut translatione corporis. Primo versiculos exhibeo, quos sequetur dictum elogium, a Pinio nostro sic latine reddita.

Κυριακὴ θανοῦσα, τὸν τομὴν φθάνει,
Προαιρέσει πλὴν καὶ τελειοῦται ξίφει.

Quamvis Cyriaca mortua ictum prævenit,
Tamen expetitus Martyrem gladius facit.

[12] In diebus Diocletiani imperatoris, Dorotheus quidam Christianus & Eusebia conjux ejus, liberis carentes, Deum orabant, [Sanctæ parentes, nativitas, comprehensio,] ut sibi daretur fructus lumborum suorum, ut illum Deo offerrent. Cum autem genuissent puellam in die Dominica (illa Græcis Cyriaca dicitur) Cyriacam ipsam cognominarunt; baptizatamque & sapientia Domini institutam educantes, virginem servarunt, utpote quam vellent Deo offerre. Exorta vero persecutione, traditi sunt Diocletiano imperatori; qui postquam eos in quæstionem adduxisset, & cecidisset, parentes quidem misit ad Justum ducem, Cyriacam vero ad Maximianum cæsarem Nicomediæ.

[13] [gesta apud Maximianum Cæsarem Nicomediæ,] Hic iterum quæstionem instituit; cumque illam in fide firmam inconcussam invenisset, humi prostratam, multis horis verberavit. Sancta vero orante, in furias agebatur Judex adversus non obsequentes; dixitque ad ipsum Sancta; Non fallo, Maximiane, numquam mei dominaberis, Deo me juvante. Et transmisit eam Hilariano præsidi Bithyniæ; qui illam denuo percontatus, ad idolorum templum adduxit. Ipsa autem ubi orasset, magnus terræ motus factus est, omniaque templi simulacra delapsa, diffracta sunt, & comminuta, tamquam pulvis; & turbo venti superveniens, dispersit pulvetem in aëra, ac fulgur ignis accedens, Hilariani præsidis faciem combussit; qui e solio delapsus, exspiravit.

[14] [tormenta varii generis;] Postquam autem alius Præses, ipsius successor, venisset, omnia edoctus, Sanctam flammis adjudicavit; accensaque magna pyra, ipsam in medium projecerunt. Hæc autem manibus sursum extensis, multo tempore Deum oravit; cumque sudus ac purus esset aër, nebula e cælo descendit, omnemque ignis vim extinxit, Martyre neutiquam læsa. Porro Præses, feras in stadio contra ipsam dissolvens, nihil profecit. Nam feræ pedibus ejus advolvebantur; propter quod multi crediderunt in Christum.

[15] Dein Sancta in carcerem conjecta fuit, ac postridie, cum præsideret Præses, [obitus in pace.] sententiam adversus eam tulit. Lictores ipsam apprehenderunt, & eduxerunt extra civitatem, ut capite truncaretur. Quæ, postquam petiisset tempus orandi, & Christianos, qui ipsam sequebantur, instituisset, inclinata in terram, quievit in pace. Milites vero mortuam conspicati, obstupuerunt. Et facta est ad ipsos vox: Discedite, fratres, & narrate omnibus magnalia Dei. Illi autem abeuntes, glorificaverunt Deum.

[16] Dictum elogium valde consonat Actis paulo prolixioribus, [De Actis Græcis] postea hic dandis, quorum compendium est. Notantur excerpta esse e pervetusto codice Calabro bibliothecæ Ambrosianæ, non addito nomine Auctoris. Quid si cum proportione iisdem applices ea, quæ supra de ætate & charactere elogii dicta sunt? Sane videtur non parum in illis relucere Metaphrastes; sive tormentorum coacervationem varietatemque; sive colloquia, identidem recurrentia consideres.

[17] Acta Latina, Græcis recentiora, sive Lectiones, quas olim ecclesiæ Tropæensi fuisse in usu diximus, [& Latinis.] narrant, Dominicam in civitate Campaniæ ortam fuisse; patrem habuisse Dorotheum, matrem vero Arseniam; parentes a Diocletiano in exilium missos ad Euphratis fluminis partes, & Dominicam Maximiano cæsari præsentatam: demum in fine addunt, Corpus ejus miraculose Tropæam Calabriæ delatum fuisse, quæ quondam Magna Græcia dicebatur. Denique recentissimi scriptores aliquot, alii ex aliis, nunc produnt Dominicam in civitate Campaniæ martyrium subiisse; postridie vero martyrii, inde per manus Angelorum corpus fuisse deportatum Tropæam in Calabria: inquirunt etiam in circumstantias rerum, die quarum facto nihil ex Actis constat; videlicet, an S. Dominica locum natalem habuerit civitatem Campaniæ, aut ipsam Campaniam civitatem, an vero Tropæam in Calabria. Addunt alia ex suo ingenio; paulo antiquioribus, nedum antiquissimis, ignota.

[18] Ut vero Dominicæ gloriam latius extendant (quasi vero ea Sanctæ gloria sit) variis ipsam nominibus baptizat Baro pag. 75, [Varia nomina, præsertim Euphemia,] appellans Euphemiam, Siculam, Palmam, Martam, Battonam, Nicetriam; atque hæc nomina sint Dominicæ propria apud diversas nationes; omniaque eamdem personam sanctamque notent Dominicam. Vanæ cogitationes hominum! S. Euphemia sub Diocletiano celeberrima Christi martyr fuit Chalcedone in Bithynia, antiquorum Patrum atque Historicorum scriptis celebrata; ubique terrarum in Asia, Europa, Africa, ædificatis ejus nomini ecclesiis & singulari cultu, honorata. Et hæc in Calabria & diœcesi Tropæensi mutuata sit nomen suum a S. Dominica, nullis olim Patribus aut Historicis vel nomine cognita? Ejusdem Euphemiæ nomen hucusque servat sinus maris, qui Tropæam alluit, vulgo dictus, Golfo di santa Eufemia. Ejusdem, jam tum sub finem seculi IV gloriabatur S. Paulinus, episcopus Nolanus, se in sua S. Felicis ecclesia reliquias habere, ita canens Natali 9. pag. 610 in editione Rosweydi:

Et quæ Chalcidicis Euphemia martyr in oris,
Signat virgineo sacratum sanguine litus.

Fuit enim Chalcedon prope a mari in Bithynia, Asiæ minoris provincia ad Propontidem.

[19] Pronior suspicio esse possit, cur eadem Sancta a Tropæensibus duobus nominibus, [Dominicæ afficta,] Dominicæ atque Euphemiæ appellata fuerit; quia amatoris Dominicæ, quæ tunc obscuri nominis erat, nec acta propria habebat, illa mutuati fuerint a S. Euphemia: atque inde Euphemiam quoque suam Dominicam appellaverint. Certe Euphemiæ Acta, apud Surium XVI Septembris legenda, multum affinitatis habent cum iis, quæ tarde collecta fuerunt sub nominibus Cyriacæ ac Dominicæ; præsertim in illis, quæ ad martyrium ejusque modum spectant: quin & palæstra martyrii, quam constat Euphemiæ Bithyniam fuisse, tribuitur etiam S. Cyriacæ, atque adeo S. Dominicæ in dicto elogio suo. Hinc porro deduceretur, corpus S. Dominicæ, quod, uti scribit Ughellus, Tropæenses aiunt asservari in Cathedrali sua, Deiparæ Virgini assumptæ dedicata (alii aiunt, alibi latere; quæsitumque operose, nondum fuisse inventum) non aliunde, quam ex Bithynia ad ipsos, quocumque demum modo, allatum fuisse. Quod item potest ansam dedisse, cur Euphemiæ ac Dominicæ, in eadem provincia Bithynia passarum, atque apud Tropæenses, alterius miraculis, alterius corpore, notarum, confuderint aliquando nomina.

[20] [uti & Hariola & Nicetria.] Alia S. Dominicæ nomina supra enumerata, magis peregrina sunt & aliunde minus nota, nec a nobis inquirenda. Unum autem, quod pag. sequenti scriptor superaddit, Hariola, ejusque origo plane fabulosa censeri possunt. Scribit, Julianum apostatam, infestissimum reputasse nomen Dominicæ, propter innumera & stupenda miracula, quæ ad ejus invocationem passim fiebant. Hinc eumdem Apostatam promulgasse edictum, quo mirabilia Dominicæ signa depingebantur, tamquam præstigia dæmoniaca magorum, jussitque ad abolendum Dominicæ nomen, ipsam ab omnibus Hariolam deinceps nominari, atque ecclesias omnes, a fidelibus ejus nomine dedicatas, æquari solo. Tunc subnectit Scriptor singulare exemplum, quod Siculi, populus Daciæ (nunc Transilvaniæ) denuo ædificarunt S. Dominicæ ecclesiam sub nomine Nicetriæ: quo intellecto, misit continuo Julianus, qui illam demolirentur, voluitque insuper regionem ipsam ignominiæ causa deinceps appellari Hariolam.

[21] [An Dominicæ nomen & gesta, sub Juliano Apostata ubique nota,] Hæc compendio & speciminis ergo, libuit annotare ex historia Baronis loco citato. Vellem antiquiorem rei testem adduxisset, quam sint schedæ Scipionis Scombati postumæ, quas tantum citat, oblitus notare, an a viro adhuc sano, an deinde conscriptæ fuerint. Certe ne sano quidem atque eruditissimo, talia post tot secula commentanti, tuto credi posset. Fatetur Baro non uno loco, Patres & Historicos paulo antiquiores nihil meminisse de S. Dominica. Hoc autem loco existimat, [possint exinde scriptoribus omnibus ignota fuisse,] ideo Patres, qui alias sanctas Virgines ac Martyres, Soteram, Agnetem, Luciam atque alias similes, suis scriptis impense laudarunt; silentio transiisse Dominicam; quia ejus nomen Julianus ubique abolevit ejusque ecclesias destruxit, magnaque & stupenda miracula magicis artibus imputari per edictum publicum jussit.

[22] [& nunc demum, nullo teste,] Mirabilis ratiocinatio! Unde celebrior & immortalis fieri debuisset memoria S. Dominicæ, inde concludit, illam penitus fuisse oblitteratam. Si enim tam celebre fuit nomen S. Dominicæ tempore Juliani; si tot ei dicatæ extiterunt ecclesiæ, eæque simul omnes (nam ultra biennium non imperavit Julianus) & ubique fuerunt destructæ; si tam frequentia stupendaque miracula per orbem vulgata fuerunt; uti scriptor adstruit: quomodo fieri potuit, ut talium, publice gestorum, Patribus aliisque scriptoribus, qui post martyrium Dominicæ, ante imperium Juliani, quique sub ipso, & secutis temporibus floruerunt plurimi, nihil innotuerit? Si tamen id fieri potuisse putas obstinate, omniaque illa publice gesta, una cum Juliano, in terra, oblivione perpetua, fuisse sepulta; dic, sodes, quis nunc tandem ætate nostra, post tot secula oblivionis, omnia illa gesta suscitavit a mortuis, atque tam clara in luce posuit, [notissima esse.] acsi ipse vidisset audivissetque coram omnia? Dicis præterea, nomen S. Dominicæ, tunc celeberrimum, per Julianum publico edicto fuisse mutatum in Hariolæ. Quis illud edictum vidit? Quis legit? Quis ejus meminit? Nemo certe ibi legere nomen novum Hariolæ potuit, quin simul cognoverit, cujus loco fuerit substitutum. Sed horum nullus testis. Æque igitur nomen Hariolæ, atque gesta Juliani & edicta ejus contra S. Dominicam, quæ tot seculis silentio sepulta fuerunt, aut potius numquam facta sunt, nunc demum produntur & scribuntur ut vera.

[23] [Traditio popularis, quousque credi possit] Sed nolim ego historiam aut potius panegyrim, recentissime excogitatam de rebus antiquissimis juxta & obscurissimis incertissimisque refutando, oleum & operam perdere. Opus illud publici juris est, ut possit a quovis legi. Mihi sufficit indicasse, nihil inde præsidii posse trahi ad adstruenda nunc antiqua S. Dominicæ gesta. Quidquid de illis sciri nunc potest, id est de parentibus & loco natali Dominicæ, de loco item & modo martyrii, [de factis singularibus antiquis.] de translatione corporis, & alia, peti debent ex Actis, quibus antiquiora non habentur monumenta; traditione populari duorum triumve seculorum, de factis singularibus & antiquissimis nihil obtinente, nisi illa in Actis, aliisve respective vetustis scriptis fundetur, aut antiquis monumentis, puta templis, sepulcris, certa corporum præsentia, vel similibus, fulciatur.

ACTA GRÆCO-LATINA
E pervetusto codice Calabro bibliothecæ Ambrosianæ, f. N. n. 151. Interprete J. P.

Dominica Martyr, Tropææ in Calabria (S.)

EX MS.

CAPUT I.
S. Cyriacæ parentes; eorum, nec non sanctæ Martyris in fide constantia.

Οἶκος εὐπρεπὴς ὑπῆρχεν τῶν βιωσάντων συνόδου ἀληθείας Δωροθέου πατρὸς καὶ Εὐσεβείας μητρὸς Κυριακὴ θυγάτηρ ἐκδεχομένη ἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων. Ἐβασίλευσαν κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν Διοκλητιανὸς καὶ Μαξιμιανὸς οἱ καίσαρες, ὧν τινῶν μόλις ποτε τῶν Χριστιανῶν ἐδυνήθη φράσαι ἀπὸ τοῦ πονηροῦ καὶ μισοκάλλου διαβόλου· οὐκ ἐπαύοντο οὖν διαβάλλοντες τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ, λύχνους φαίνοντας ἐν σκοτεινοῖς τόποις. Προετρέπετο δὲ αὐτοὺς τὸ ἐπουράνιον βραβεῖον· ἐβάσκαινον δὲ ὑπὸ τοῦ διαβόλου τὸ τῶν φιλοχρίστων δόγμα πᾶσαν ἡμέραν οἱ τῆς ἀδικίας ἐργάται. Ἅμα δὲ καταχρωόμενοι τὸν ἀλαλαγμὸν τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ τινες, εὐχαριστηρίους ὕμνους ἀνέπεμπον τῷ Κυρίῳ. Καὶ οὕτως διαβάλλοντες οὐκ ἐπαύοντο τῷ παρανόμῳ βασιλεῖ, τοῦ δὲ δεινοτάτου αἱμοβόρου. Ἐπεὶ τὴν Χριστοφόρον ποίμνην ἁρπάσαντες, εἰσάγουσιν τῷ ἀσεβεστάτῳ Διοκλητιανῷ.

[2] Ὅπως ἐλθόντες λαθραίως τῆ ἑαυτῶν ἐλευθερίᾳ κατέχοντες εἰς μέσον τὴν Παρθένον, καὶ λέγοντες αὐτῇ· Κυρία θύγατερ, φύλαξόν σου τὴν ἁγνίαν, ὡς Χριστοῦ σεμνὴ παρθένος· ἄσπηλόν σου τήρησον τὴν σάρκα, ὀρθήν σου κράτει τὴν λαμπάδα, ὅπου μέλλεις εἰσιέναι εἰς τὸν ἀθάνατον νυμφῶνα, πρὸς τὸν καλοῦντά σε Χριστὸν, ὡπως ἂν δηχθῇς ὡς προσφορὰ, πρεσβεύουσα ὑπερ τῶν κατὰ σάρκα σῶν γονέων, καὶ δυσωπήσῃς τὸν πατέρα σου Χριστὸν, καὶ Μαρίαν τὴν μητέρα σου, τὴν ἄσπηλον περιστερὰν, ἵνα ἡμῖν δωθείῃ τόπος ἀναπαύσεως διὰ σοῦ, τέκνον.

[3] Πολλὰ οὖν ἐδεήθημεν καὶ ηξιώσαμεν τὸν ἀγαθὸν Θεὸν, καὶ ἐχαρίσατό σε ἡμιν, καὶ ἡμεῖς προσενέγκαμέν σε τῷ Χριστῷ, καρποφορίαν σαρκὸς, ἵνα προσεύχῃ ὑπὲρ ἡμῶν ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ Θεοῦ. Ἰδοῦ γὰρ εἰσέρχεσαι εἰς τὰς χεῖρας τοῦ παρανόμου Διοκλητιανοῦ, καὶ δι᾽ αἰκισμῶν πολυπλόκων· τέλεσόν σου τὸν ἀγαθὸν ἀγῶνα, ἵνα εἰσέλθῃς ἐνώπιον τοῦ βασιλέως Χριστοῦ. Μὴ οὖν δειλιάσεις τὰς ἀπειλὰς τοῦ τυράννου, καὶ ἐννοηθέντα θάνατον τοῦ ἀνθρώπου. Καὶ γὰρ μὴ βουλομένοις θάνατος ἐπείκειται τοῖς ἀνθρώποις· οὐκ ἔστιν οὖν τοῖς δικαίοις θάνατος, ἀλλὰ λύσις ἀπὸ σώματος, ψυχῆς δὲ ἀνάπαυσις. Καὶ ὡς ἂν ἐπαύσαντο διδάσκοντες τὴν παῖδα, ἐπέστησαν αὐτοῖς οἱ ὑπηρέται, οἱ καὶ συλλαβόμενοι τοὺς Μακαρίους, παρέστησαν τοῦ βήματος τοῦ Διοκλητιανοῦ. Εἰσαχθέντων δὲ αὐτῶν, ἠρώτα αὐτοὺς, λέγων·

[4] Εἴπατέ μοι, ποίας θρησκείας ἐστὲ, ποῖον σέβεσθε θεόν; Ἀποκριθέντες δὲ οἱ Ὄσιοι, εἶπον· Τί θέλεις περὶ Θεοῦ, βασιλεῦ, ὃν οὐδεὶς ἀνθρώπων εἶδεν, οὐ δὲ ἰδεῖν δύναται; φοβερὸς γάρ ἐστιν καὶ πῦρ ἐνώπιον αὐτοῦ προπορεύεται, καὶ φλογιεῖ κύκλῳ τοὺς ἐχθροὺς αὐτοῦ. καὶ ἐὰν ἀκούσωσιν περὶ αὐτοῦ οἱ θεοὶ, εἰς οὓς ὑμεῖς πλανᾶσθαι ἀπατώμενοι, τακήσονται ὡς κηρὸς ἀπὸ προσώπου πυρός. Βασιλεὺς γάρ ἐστι εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀποκριθεὶς δὲ Διοκλητιανὸς, ἔφη· Μὰ τὴν ἐμὴν σωτηρίαν καὶ τὴν τῶν θεῶν εὐμένειαν, καὶ φιλίαν· ἐὰν μὴ πίσθητε τοῖς ὑπ᾽ ἐμοῦ λεγομένοις, καὶ θύσητε τοῖς ἀηττήτοις καὶ αἰωνίοις θεοῖς, οὐκ ἠσυχάσω ἕως οὗ ἐξαλειφθῇ τὸ γένος τῶν Χριστιανῶν, ἵν᾽ ὅπως εἰς τοὺς θεοὺς μεγίστην πρόνοιαν ἔχων, ὑπὸ πάντων δοξασθῶ.

[5] Νῦν οὖν πίσθητέ μοι, καὶ τοῖς θεοῖς θύσατε· εἰ δὲ μὴ, ἀναγκασθεὶς πικροῖς ὑμᾶς βασάνοις παραδώσω καὶ παραπέμψομαι εἰς ἑτέραν πόλιν, καὶ οὔτε τῶν ἰδίων καταξιωθήσεσθαι οἰκειῶν, ἀλλὰ πάντα τὰ πράγματα ὑμῶν δωθήσονται ἑτέροις. Ἀποκριθεὶς δὲ μακάριος Δωρόθεος, εἶπεν· Ἔτι σοι πάρεστιν, βασιλεῦ, ποίει ἐν τάχει· ἡμεῖς γὰρ χρημάτων κατεφρονήσαμεν, τὸ μέτρον τῆς ὑπερβολῆς ἐπιθυμοῦντες, ὅπως τοῦ ἐπουρανίου κατατρυφήσωμεν πλούτου, πρὸς τὸν οὐράνιον πατέρα, τὸν κύριον ἡμῶν, Ἰησοῦν Χριστὸν. τὸν δημιουργὸν πάσης ξωῆς καὶ πνοῆς, τὸ φῶς τῆς ἀληθείας, τὸν ἥλιον τῆς δικαιοσύνης, τὸν ἀκοίμητον ὀφθαλμὸν, εἰς ὃν τὴν ἐλπίδα ἔχομεν καὶ τέλειοι εὑρεθῆναι ἐν τῇ δόξῃ τοῦ Πατρός.

[6] Τότε θυμῷ δεινῷ ἐξαφθεὶς Διοκλητιανὸς, ἐκέλευσεν τὸν Δωρόθεον ἐν μάστιξιν καταξανθῆναι, τὴν δὲ Εὐσέβειαν σκότῳ τυφλίζεσθαι ἐκτενῶς. Καὶ μετὰ τὸ βασανισθῆναι αὐτοὺς, παραπέμπει αὐτοὺς Ἰούστῳ, τῷ δουκὶ ἐν τοῖς μέρεσεν Μελιτίνης, πλησίον τῆς χώρας τῆς ἐφραντίδος ἐπαρχίας. Τὴν δὲ μακαρίαν Κυριακὴν κατέπεμψεν αὐτὴν Μαξιμιανῷ τῷ καίσαρι· καὶ αὐτὸς παρέδωκεν αὐτὴν εἰς τήρησιν γυναικὶ ἀξιολόγῳ καὶ σωφροσύνῃ ἕως ἡμερῶν δέκα, καὶ κατὰ τὸ τέλος τῶν δέκα ἡμερῶν ἦν μακαρία Κυριακὴ δοξολογοῦσα τὸν θεὸν, καὶ λαμβάνουσα τροφὴν ἐκ χειρὸς ἀγγέλου ἐχομένη, καὶ λέγουσα·.

[7] Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, συνεργῶν καὶ ἀκολουθῶν, καὶ ὑπομένων, καὶ βοηθῶν τοῖς σοῖς δούλοις· θέλων πάντας σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, καταξιῶ τὴν θεότητά σου, τελείαν ἔχειν τὴν ἐλπίδα, μηδὲν εὑρὼν μιαρὸς τῆς ἀνομίας ἄρχων κατ᾽ ἐμοῦ, ὅπως μὴ καταγελασθῶ, υἱὲ τοῦ Θεοῦ, ἐνώπιόν σου, ὑπήκοος γὰρ εἶ καὶ ἐλεήμων, μὴ ἀποστρεφόμενος πρόσωπον ἁμαρτολοῦ πρὸς σὲ καταφεύγοντος, ὅτι ἐλεήμων ἐκλήθης, καὶ οἰκτείρμων, καὶ δίκαιος, καὶ ἀληθινὸς διαμένων εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων· Ἀμήν.

[8] Καὶ παραγενόμενοι οἱ στρατιῶται, ἤγαγον αὐτὴν πρὸς Μαξιμιανὸν, καὶ λέγει αὐτῇ Μαξιμιανὸς, Κυριακὴ, θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ μὰ τὴν ἐμὴν σωτηρίαν, ἀνακαλέσομαι τοὺς γονεῖς σου ἐκ τῆς ἐξωρίας, καὶ εἴ τι ἂν αἰτήσεις με, παρασχῶ σοι ἐκ τῆς ὅλης βασιλείας, καὶ πάντα τὰ ἀφαιρεθέντά σοι, δωθήσονταί σοι μόνον διὰ τὰς λύπας, τὰς περιμένουσάς σε, θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ ἀπολύω σε. Μειδιάσασα δὲ ἁγία Κυριακὴ, λέγει· τάξις ἄτακτος, καὶ νόμος ἄνομος, ὑπὸ διαβόλου πεμπόμενος, καὶ ὑπὸ δαιμόνων γραφόμενος, καὶ ὑπὸ Μαξιμιανοῦ ἐκφωρούμενος, καὶ ὑπὸ μάγων διακονούμενος· μέχρι ποτὲ οἱ τῆς παρανόμου φυλῆς ἐργάται οὐκ ἠρεμοῦσιν τὴν ἀληθινὴν ἄμπελον τοῦ Χριστοῦ λυμαινόμενοι, σπείρουσιν μέσον τοῦ σίτου ζιζάνια; Ἀλλὰ σπεῦσον, Κύριε, εἰς τὴν βοήθειαν τῆς σῆς δούλης, καὶ ἐξάγαγέ με ἐκ παγίδος ταύτης, ἧς ἔκρυψάν μοι, ὑποσκελίσαι με θέλοντες, καὶ λογισμοῖς, οἷς ἐξετάραξάν με. Δὸς, Κύριε, τῷ στόματί μου αἶνον, ἵνα ἐναντίον ἀγγέλων ψαλῶ σοι, καὶ δέωμαί σου, καὶ προσφέρω αἶνον, ἵνα ἐναντίον ἐξομολογήσω σε εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[9] Καὶ ὀργισθεὶς Μαξιμιανὸς, ἀνέστη ἀπὸ τοῦ θρόνου αὐτοῦ, καὶ κελεύει τὴν μακαρίαν Κυριακὴν ῥιφῆναι ἐπὶ τοῦ ἐδάφους καὶ πτερνίζεσθαι, ἕως οὗ ἀτονήσωσιν οἱ βασανισταί. Ὄκκα μὲν ἐπὶ τοσοῦτον ὁρῶν διάστημα κειμένην, καὶ ἐπικαλουμένη ἑαυτῆς δεσπότην Ἰησοῦν Χριστὸν. Ἠσυχασάντων δὲ πάντων, καὶ τοῦ ἀδίκου Μαξιμιανοῦ ἀφρίζοντος, καὶ ἐμμανὴς γενόμενος, ἐσίγησεν μετὰ πάντων. δὲ μακαρία Κυριακὴ προσηύξατο πρὸς τὸν αὐτῆς δεσπότην, Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ εἶπεν· Ὑιὲ τοῦ Θεοῦ ἐπουρανίου σου πατρὸς, ποιήσας ἑνὶ λόγῳ τὰ πάντα, διὰ τὴν ἡμετέραν ἀσθένειαν κατῆλθες ἐπὶ γῆς, καὶ ἐνεδύσω σῶμα ἀνθρώπου, καὶ κατεδέξω θάνατον ὑπὸ ἀνόμων, ἵνα ἡμᾶς λυτρώσῃς καὶ προσφορὰς ἀγάγῃς τοῦ ἐπουρανίου σου πατρὸς διὰ τοῦ ἰδίου σου σώματος· ἔπιδε ἐπὶ ἡμετέρων σωμάτων ἀσθενείας, ὅτι εὔσπλαγχνος καὶ ἐλεήμων ὑπάρχεις, μὴ ἐξουδενώσεις φύσιν γυναικείαν διὰ τὴν ἐπὶ τῇ παραβάσει τοῦ ὄφιως ἠπατηθεῖσαν. Ἱκετεύω οὖν σε ἐν ὀδύνῃ ψυχῆς μου, εἰσάκουσόν μου, Κύριε, Θεός μου· φιλάνθρωπος γὰρ εἶ καὶ ἐλεήμων, δεδοξασμένος εἶ εἰς αἰῶνας αἰώνων.

[10] Τότε κελεύει ἀχθῆναι αὐτὴν καὶ λέγει αὐτῇ· Μὰ τὴν σωτηρίαν τῶν θεῶν, ἐὼν μὴ ἀρνήσῃς τὸν Ἐσταυρωμένον, καὶ θύσῃς τοῖς θεοῖς, οὐκ ἐκφεύξεις τὸ δικαστήριόν μου. Ἀποκριθεῖσα δὲ μακαρία Κυριακὴ, εἶπεν· Οὐ μέλει σοι περὶ τῶν ἀλλοφύλων, οὓς ἀπατῆσαι ἠδυνήθης· ἀλλὰ μᾶλλον ἀσχόλησαι κατὰ τῶν τοῦ Χριστοῦ δούλων, καὶ ὁπλίζειν κατὰ τῆς ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ στοχάσθητι· πύλαι γὰρ ᾄδου οὐ κατισχύσουσιν αὐτῆς· οἶδα δὲ καὶ γινώσκω ὅτι ὑποβαλλόμενος ὑπὸ τοῦ διαβόλου, ταῦτα ποιεῖς· ἀλλὰ ἀξιῶ τὸν Κύριόν μου, Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν τεχθέντα ἐκ τῆς Παρθένου, τῆς καλῆς περιστερᾶς, ὃς πολεμεῖ ὑπὲρ ἡμῶν, τῶν καταφευγόντων εἰς αὐτὸν, πάντα ἄνθρωπον θέλων σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν· ὃς οὐκ ἐγκαταλείψει με, ἀλλὰ ἁγιάσει, καὶ δύναμιν δώσει, ὡς καλὸς ἀνταγωνιστὴς, καὶ ποιήσει με νικητὴν ἀναδειχθῆναι κατὰ τοῦ ἀντικειμένου. Μὴ οὖν παρανομίας δοξασθείη δύναμις τοῦ Χριστοῦ, ἀλλ᾽ ὡς ἐξ ἀρχῆς καὶ μέχρι τέλος.

[11] Πάνυ δὲ χαλεπωτάτου θυμοῦ ἐμμανὴς γενόμενος, ἐπὶ τῆς ἁγίας Κυριακῆς τῶν λόγων πλεονεκτούμενος, λέγει· Ἀτελέστατον τὸ δόγμα τῶν μιαρῶν Γαλιλαίων, τῶν τοσούτων ἀναιρουμένων, καὶ μηδενὸς βουλομένου θῦσαι τοῖς θεοῖς. Ποταπὸς τούτων ἄρα Θεὸς, ὅτι ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ τοσοῦτο πλῆθος ἀπέθανεν, καὶ ἔτι ἀποθνήσκειν αἱροῦνται μᾶλλον, παραβαίνειν τὸ ὄνομα αὐτοῦ, Συμφέρει ἐν τῇ ἐξουσίᾳ μηκέτι καθορᾷν τὴν τούτων ἀναίρεσιν, αἷμα δίκαιον ἀδίκως ἐκχυνόμενον τοῖς πιστεύουσιν ὑπὸ τῆς ζωῆς.

[12] Πολλῆς δὲ χαρᾶς πλησθεῖσα μακαρία Κυριακὴ, εἶπεν· Καλῶς ἐλάλησας τὸν λόγον, Ὑπατικὲ, ὅτι οἱ τὸν Χριστὸν ὁμολογοῦντες, μὴ δειλιῶντες τὸν θάνατον, βιάζονται εἰσελθεῖν εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ, καὶ καταφεύγουσιν εἰς τὴν ζωὴν τὴν αἰώνιον, διὰ Χριστοῦ. Κᾀγὼ τὸν Χριστὸν διώκω, τὴν ἀλήθειαν, καὶ τὸ φῶς τὸ ἀνεκλάλητον, τὸν ἀκοίμητον ὀφθαλμὸν, τὸ καταφύγιον τῶν χειμαζομένων, τὸν λιμένα τὸν εὔδιον, τὸν ἀθάνατον μαργαρίτην, τὸν οὐράνιον ἄρτον, τὴν τράπεζαν τῶν ἀγαθῶν, τὸ σῶμα τῆς αἰωνίου ζωῆς, τὴν πηγὴν τὴν ἀτάραχον, τὸν θησαυρὸν ἀσύλητον, τῶν τὸν σωτῆρα άνθρώπων καὶ δημιουργὸν τοῦ κόσμου, καὶ ἀρχιτέκτονα τῶν έπουρανίων, καὶ ἡνίωχον τῶν Χερουβίμ. Αὐτὸν άγαπῶ, τὸν ἐρχόμένον ἐν τῇ δόξῃ τοῦ Πατρὸς, καὶ ἐξελεῖταί με ἐκ τῆς δουλίας τοῦ σατανᾶ, καὶ παραδώσει με εἰς τὴν ἐλευθερίαν τοῦ ἁγίου πνεύματος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[13] Καὶ ταῦτα ἀκούσας Ἱλαριανὸς, λέγει τοῖς ὑπηρέταις ἑαυτοῦ. Ἁρπάσαντες ἐν τάχει φέρετε αὐτὴν ἐπὶ τὸν ναὸν τοῦ μεγάλου Διοσκόρου. Μὴ βουλομένης δὲ θῦσαι τοῖς θεοῖς Ὁσίας, βαστάσαντες αὐτὴν, εἰσήνεγκαν εἰς τὸ εἰδωλαῖον, καὶ πρὸς αὐτὴν ἔφη Ἱλαριανός· Προσελθὲ, Κυριακὴ, καὶ προσενέσκαι αὐτοῖς θυσίαν, καὶ ἄφες τὰς κομψολογίας τοῦ Ἐσταυρωμένου· βλέπε τὸ πλῆθος τῶν προσκυνούντων, καὶ πίσθητι. Πρέπει γάρ σε θεοῖς ὑπηρετεῖν, παρθένον ἀργὴν οὖσαν. Καὶ ἀποκριθεῖσα ἁγία Κυριακὴ, εἶπε· Πρέπει σε, Ἱλαριανὲ, τῷ σκότει δουλεύειν, καὶ τὸ χάος διόκειν, καὶ τὴν γεένναν τοῦ πυρὸς, ἣν ἐν τάχει μέλλεις κληρονομεῖν, ὅπου καὶ τὸν σκώληκα εὑρεῖς τὸν ἀκοίμητον, ὅπου καὶ βρυχμὸς τῶν ὀδόντων.

Dorothei patris, matrisque Eusebiæ, vitam veritati conformem viventium, familiam illustravit a teneris unguiculis Cyriaca filia, [Sanctæ Cyriacæ parentes,] quam susceperunt. Quo tempore Diocletianus & Maximianus Cæsares jura dabant, vix dum Christianorum cuiquam per malignum, bonique osorem diabolum loqui licebat. Non igitur criminari destiterunt servos Dei, collucentes faces in tenebrosis locis. Et vero tum cæleste eos bravium urgebat, tum operarii iniquitatis sub auspiciis diaboli, dogma Christicolarum invidiose vellicabant in dies; tum nonnulli servorum Dei, intimo lætantis animi jubilo gestientes, hymnos gratiarum actionis Domino offerebant. Atque hi, qui accusabant apud impium Imperatorem, a crudelissima sanguinis siti non cessabant. Dein Christiferum rapientes gregem, ad impiissimum Diocletianum deducunt.

[2] [Tum Parentes Cyriacæ] venientes occulte, ac libertate sua utentes, [eorumque ad filiam] Virginem producunt in medium, & sic ipsam alloquuntur: Domina filia, castitatem tuam custodi; sicut præclara Christi virgo, intaminatam serva carnem tuam: lampadem tene erectam; quando ad sponsum immortalem Christum, qui te vocat, ingredieris, ut admittaris tamquam oblatio, pro parentibus tuis secundum carnem, legatione functura; patremque tuum Christum, & Mariam, matrem tuam, immunem maculæ columbam, exoratura, ut per te, Filia, nobis locus requiei detur.

[3] Obnixe ergo precatis & obtestatis divinam bonitatem, [pro servanda virginitate & vera religione, hortatio.] nobis te donavit; & nos Christo te obtulimus, carnis primitias, ut in domo Dei pro nobis ores. Nam ecce incides in manus impii Diocletiani, & varia supplicia te manent. Bonum tuum certamen absolve, ut ad conspectum regis Christi ingrediaris. Tyranni ergo comminationes, &, quam intellexeris, hominis mortem; ne metue: sed enim hominibus, mori nolentibus, mors imminet; at vero justis mors non est, sed solutio a corpore, & animi requies. Jamque puellam instituere desierant; cum ministri, de improviso intervenientes, Beatos comprehensos ad Diocletiani tribunal sistunt. Quo ubi essent deducti, sic eos interrogavit, dicens:

[4] [Verba Imperatoris Diocletiani] Dicite mihi, quam profitemini religionem, quemve colitis Deum? Respondentes Sancti: Quid, aiunt, de Deo vis, Imperator? Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Terribilis enim est, & ignis ante ipsum præcedit, & inflammabit in circuitu inimicos ejus; & siquidem de ipso audierint dii, quos errore decepti vos colitis, ceræ instar liquescent a facie ignis. Rex quippe est in secula. Respondens autem Diocletianus, dixit: Per salutem meam, deorumque benevolentiam, & amicitiam juro; si dictis meis non obtemperaveritis, & sacrificaveritis invictis atque æternis diis, haud equidem desinam, donec Christianorum genus deleatur, ut pro maxima, quam de deorum cultu curam gero, honore ab omnibus afficiar.

[5] [ad sanctos Martyres; & illorum responsum.] Nunc itaque morem mihi gerite, diisque sacrificate: sin minus; acerbis vos tormentis coactus dedam, atque in aliam civitatem dimittam. Nec domibus propriis fruemini, sed vestræ facultates omnes aliis dabuntur. Respondens autem beatus Dorotheus, dixit: Jam tibi facultas datur, Imperatur, fac propere: etenim nos divitias contempsimus, mediocrem opulentiam desiderantes, ut cælestium divitiarum deliciis fruamur apud Patrem cælestem, Dominum nostum Jesum Christum, vitæ omnis ac spiritus creatorem, veritatis lumen, justitiæ solem, oculum somni expertem, in quo spem habemus fore, ut perfecti inveniamur in gloria Patris.

[6] [Dorotheus & Eusebia supplicio afficiuntur.] Tum Diocletianus, gravi furore accensus, Dorotheum quidem flagris excarnificari, Eusebiam vero tenebris excæcari, obnixe jussit; dein cruciatibus affectos, transmisit ad Justum, Ducem in partibus Melitinæ, prope regionem Euphrantidis; beatam vero Cyriacam ad Maximianum Cæsarem dimisit. Hanc ille in custodiam tradidit mulieri, a moderatione animi laudandæ, ad usque decem dies. Quibus exactis, beata Cyriaca, laudando Deo, ac capiendo e manibus angeli cibo intenta vacabat, & dicebat:

[7] [Cyriaca Christum affata,] Domine Jesu Christe, qui adjuvas, comitaris, sustines, & defendis famulos tuos; qui omnes vis salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire; supplico divinitati tuæ, ut spem habeam perfectam, nihilque in me inveniat sceleratus iniquitatis princeps, ut non confundar, Fili Dei, coram te. Nam benignus es ac misericors, qui non avertis faciem a peccatore, confugiente ad te, quia misericors es, ac miserator, justusque ac verax permanes in secula seculorum. Amen.

[8] Postquam accessissent milites, duxerunt eam ad Maximianum: Cui ille: Cyriaca, [ducitur ad Maximianum; quem alloquitur.] diis sacrifica, & per salutem meam juro, revocabo ab exilio parentes tuos; & si quid rogaveris me, præbebo tibi e regno meo, & quæcumque ablata sunt, restituentur tibi; tu modo propter ærumnas, quæ te manent, diis sacrifica, & absolvam te. Postquam subrisisset S. Cyriaca, dixit: O ordo inordinatus, & lex iniqua, a diabolo missa, a dæmonibus scripta, a Maximiano vulgata, a magis administrata. Quousque tandem operarii nationis impiæ veram Christi vineam depascere non desinent, seminantes zizania in medio frumenti? Verum enimvero, tu Domine ad adjuvandam famulam tuam festina: Educ me de laqueo isto, quem absconderunt mihi, qui volunt supplantare me, & de insidiis, quibus conturbarunt me. Da, Domine, ori meo laudem, ut in conspectu Angelorum psallam tibi, & adorem te, & gloriam afferam, ut coram confitear tibi, in secula seculorum. Amen.

[9] Tum Maximianus iratus, e solio suo surrexit, jubens beatam Cyriacam projici in terram & calcari, [Maximiani jussu torquetur;] donec tortores deficerent. Tum vero in tanta pressura jacentem se videns, invocabat Dominum suum, Jesum Christum. Quando autem quiescebant omnes, impius Maximianus spumabat; donec mentis inops factus, simul ipse cum omnibus conticuit. Interea beata Cyriaca Dominum suum Jesum Christum adoravit, dixitque: Fili Dei Patris tui cælestis, qui uno verbo omnia operatus, propter infirmitatem nostram descendisti in terram, humanum induisti corpus, & ab iniquis suscepisti mortem, ut nos redimeres, & oblationem æterno tuo Patri offerres per proprium tuum corpus; ad corporum nostrorum infirmitates respice: quoniam benignus & misericors es; neque enim muliebrem naturam in nihilum rediges, propter eam, quæ in prævaricatione serpentis decepta fuit. Supplex ergo te rogo in dolore animæ meæ, exaudi me, Domine Deus meus: nam benignus es & misericors, & glorificatus es in secula seculorum.

[10] Tunc adduci illam jubet & dicit ei: Per salutem deorum, [sed fidem fortiter profitetur,] nisi abneges Crucifixum, diisque sacrifices, non effugies judicium meum. Respondens beata Cyriaca, dixit: Non sit tibi cura de alienigenis, quos in errorem inducere potuisti: sed potius non otiare quoad servos Christi, & adversus Ecclesiam Dei arma converte, quantum potes: nam portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Non clam me est, istæc te moliri instinctu diaboli. Ast oro Dominum meum Jesum Christum, qui, natus e virgine, formosa columba, pro nobis pugnat, confugientibus ad se; qui vult omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire: qui non derelinquet me, sed sanctificabit, viresque sufficiet, tamquam præclarus defensor, ac victricem faciet apparere contra adversarium. Non itaque iniquitatis arguatur virtus Christi, sed qualis fuit ab initio, & usque in finem, deputetur.

[11] Gravissimo admodum furoris æstu percitus, nec non S. Cyriacæ confutatus dictis, [frendente tyranno.] Vilissimum, inquit, nefariorum Galilæorum est dogma, nemine, quamquam tot sublati e medio sunt, volente diis sacrificare. Qualis tandem ipsorum est Deus, quod propter nomen ejus tanta multitudo mortua sit, tanta porro mori eligat potius, quam nomen ejus prævaricari. Nihil sane quidquam prodest cædes illorum spectare in imperio meo, qui, dum viyunt, credunt, sanguinem justum injuste effusum esse.

[12] Beata Cyriaca, gaudio multo gestiens, dixit: Præclara oratio, o Consul! nam qui Christum confitentur, [Ab Hilariano Consule] mortem non veriti, in regnum Dei intrare nituntur, & ad vitam per Christum confugiunt sempiternam. Atque ego Christum insequor, qui est veritas, & lumen ineffabile, oculus vigil, tempestate jactatis perfugium, portus, serenitas, immortalis margarita, cælestis panis, bonorum mensa, æternæ vitæ corpus, fons illimis, thesaurus inviolatus, hominum salvator, conditor mundi & architectus cælestium, moderator Cherubim; ipsum diligo, qui venturus est in gloria Patris, & eripiet me e servitute satanæ, & dabit mihi libertatem Spiritus sancti in secula seculorum. Amen.

[13] [impugnatur;] His auditis, Hilarianus ministris suis dicit: cit: Arreptam illam mox deferte ad templum magni Dioscori. Cum vero sancta diis sacrificare nollet; bajulantes eam, adduxerunt ad templum idolorum, & Hilarianus ad eam, dixit: Adesdum Cyriaca, & offer ipsis sacrificium, ac phalerata Crucifixi verba mitte: multitudinem adorantium vide & obtempera: te namque, quoniam virgo es strenua, diis ministrare par est. Et respondens Cyriaca, dixit: Tenebris servire te par est, sectari chaos, & gehennam ignis, cujus cito hereditatem adibis; ubi etiam invenies vermem numquam dormientem; ubi & stridor dentium.

CAPUT II.
Confortatur e cælo; præses Hilarianus morte punitur; idola, ignem ac feras vincit Cyriaca, & ab Angelis cælo infertur.

Ἐπιστραφεῖσα δὲ ἁγία Κυριακὴ, τῷ βδελύγματι, ἤγουν τῷ εἰδώλῳ, λεγει· Μὴ σχῇς ἄνεσιν μήτε χαρὰν, ἐπικατάρατον πνεῦμα· πλάνη σου δυνάμις· καταπλαγήτω σου ἀναισχυντία, ἀσχημονείτω σου πατὴρ· ὁδυρέτωσάν σε οἱ σύμβουλοί σου πενθησάτωσάν σε οἱ δαίμονες· ὑπερησυχασάτωσάν σε οἱ μιαροὶ μεγιστᾶνες· ἐξεδαφισθήτω τὸ κράτος τοῦ παρανόμου, καὶ βασιλεία αὐτοῦ διαρπαγήτω, οἶκος αὐτοῦ ἀπαχθήτω εἰς αἰχμαλωσίαν, καὶ στρατὸς αὐτοῦ καταναλωθήτω ὑπὸ ῥομφαίας· γενηθήτω ἔρημος ἔπαυλις τῆς βασιλείας αὐτοῦ· νικησάτω αὐτὸν δύναμις τοῦ Χριστοῦ· καταβαλέτω αὐτὸν τὸ ἅγιον πνεῦμα, κατελθὼν ὡς πρέσβυς ἐξ οὐρανοῦ, καὶ δῶσον αὐτὸν τῷ ταρταρούχῳ ἀγγέλῳ τῆς ἀβύσσου, καὶ σπευσάτω βασιλεία σου Χριστε ἀπαράλλακτος, καὶ θρόνος σου ἀνίκαστος, καὶ κυρία καὶ ἀδιάλειπτος, ἐξουσία ἀπεριέργητος, διὰ τῶν προφητῶν γνωρισθεῖσα, καὶ διὰ τῶν μακαρίων Ἀποστόλων ἐν ἡμῖν ὁμιλοῦσα.

[15] Αὐτὸς ἦλθες, ἵνα ζητήσῃς τὰ ἐσκορπισμένα, καὶ ζωοποιήσῃς τὰ νενεκρωμένα, καὶ ἀνορθώσῃς τὰ τετραυματισμένα, σὺ Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ. Ἰδὲ, τὴν ἐν τοῖς θηρίοις τοῖς λογικοῖς, οἱτινες λύκων γνώμην ἀνελάβοντο κατὰ τῶν ποιμνίων σου· δεῖξαι ἐν αὐτοῖς τὰ θαυμάσιά, σου, ὅτι πονηρὸν τὸ ἐνθύμημα αὐτῶν. Καὶ φωνὴ ἐκ τοῦ οὐρανοῦ ἦλθεν, λέγουσα· θάρσει, Κυριακὴ ἀθλοφόρε· ἐπήκουσεν βασιλεὺς Χριστὸς τῆς δεήσεώς σου· ἴσχυε καὶ ἐνδυναμοῦ, καὶ μὴ φοβηθῇς Ἱλαριανοῦ τὰς ἀπείλας· ἐγώ εἰμι Ῥαφαὴλ ἀρχάγγελος, λαλῶν σοι, ἀπεσταλμένος ὑπὸ τοῦ Σωτῆρος ἐνισχῦσαί σε, καὶ μεταδοῦναί σοι ῥήματα Ὑψίστου, ἐφ᾽ ὃν ἔθου τὴν ἐλπίδα σου εἰς τὸν Χριστὸν, καὶ ἐξελοῦμαί σε καὶ δοξάσεις τὸν ἐνδυναμοῦντά σε Κύριον.

[16] Γενομένης δὲ τῆς φωνῆς ταύτης, σημεῖον ἐγένετο καὶ συνέτριψε πᾶν βδέλυγμα, ἤγουν τὰ εἴδωλα ἐν τῷ ναῷ, καὶ ἐγένοντο κονιορτὸς, καὶ φῶς ἔλαμψεν, καὶ ἀποσταλεὶς λαίλαψ ἐξελήκησεν τὰ ἐκεῖσε ὄντα εἴδωλα ἐκ τοῦ ναοῦ ἕως τοῦ αἰγιαλοῦ τῆς θαλάσσης, καὶ ἦλθεν ἄφνω ἀστραπὴ πυρὸς καὶ ἔφλεξεν τὸ πρόσωπον Ἱλαριανοῦ, καὶ πεσὼν ἐκ τοῦ θρόνου αὐτοῦ, ἦλθεν ἀγγελος πικρὸς καὶ ᾖρεν τὸ πνεῦμα αὐτοῦ, καὶ παραγεινάμενοί τινες τῶν οἰκετῶν αὐτοῦ, ᾗραν αὐτοῦ τὸ σῶμα, καὶ ἔθηκαν ἐπὶ σωροῦ ὑψιλοῦ.

[17] Καὶ ἦλθεν διάδοχος τοῦ Ἱλαριανοῦ στεῤῥὸς, ἄρχων πρόσφορος ἀπὸ Καμπανίας, καὶ προσήνεγκαν αὐτῷ τὸν μακαρίαν Κυριακὴν, καὶ ἐλθούσης αὐτῆς, ἐπηρώτησεν αὐτὴν, λέγων· Παρθένε εὐγενεστάτη, δεῦρο, ἄκουσόν μου, καὶ πίσθητἱ τοῖς λεγομένοις ὑπ᾽ ἐμοῦ καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, προσφέρουσα αὐτοῖς θυσίαν, λαμβάνουσα παρ᾽ ἐμοῦ πλῆθος χρημάτων καὶ κτήσεις περιουσιῶν. Ἐπεὶ μόνον δὲ παραιτουμένη, καὶ μὴ ὑπακούσασα τῶν ὑπ᾽ ἐμοῦ σεσαφηνημενων, θηρίοις σε παραδώσω, καὶ πληρώσω τὰ προστάγματα τοῦ αὐτοκράτορος, ἵνα καὶ ἄλλοι θεωρήσαντες, φόβον σχῶσιν. Μὴ οὖν κᾀμὲ ὑπογράφῃς, ὡς τὸν πρὸ ἐμοῦ ἄρχοντα, ὅστις ἂν ἐχόμενός σου, προσκρούσας τοῖς θεοῖς, τὸ τέλος τοῦ βίου ἐπλήρωσεν.

[18] δὲ μακαρία Κυριακὴ στενάξασα πικρῶς, καὶ εἰς τὸν οὐρανὸν ἀτενίσασα, ἐδάκρυσεν, καὶ εἶπεν· Πανάθλιε καὶ κακὴ κεφαλὴ, καὶ πρόσωπον ἀναίσχυντον καὶ διεσκοτισμένον, καὶ οὐ διατραμμένος ὑπὸ τοῦ ἐπουρανίου Θεοῦ, ποίει τὰ ὑπὸ τοῦ πατρός σου τοῦ διαβόλου ὑποβαλλόμενα, οὗ μερὶς αὐτοῦ μετά σου· οὐ δύνασαι γὰρ τὴν δούλην τοῦ Θεοῦ πλανῆσαι, ἐστηριγμένην τῇ ἀοράτῳ δυνάμει τοῦ Χριστοῦ. Ἔστιν γὰρ ὑπέρμαχος ὑπὲρ τῆς ἐμῆς ταπεινώσεως, καὶ κατακλεῖ σε τῷ δεσμοτηρίῳ τῆς ἀβύσσου, ὅπου σύγχωρός σου Ἱλαριανὸς δαμάζεται. Καὶ ὀργισθεὶς Δουκηφέρνης, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι πάντας ἐπὶ τὸ στάδιον ἅμα καὶ τὴν ἁγίαν Κυριακὴν, καὶ πυρὰν παμμεγεθῆ ἐκκαυθῆναι, καὶ οὕτως ῥιφῆναι αὐτὴν εἰς τὸ μέσον, καὶ μεσολαβήσαντες αὐτὴν ἔῤῥιψαν αὐτὴν εἰς τὸ πῦρ. Καὶ πυρᾶς παμμεγεθοῦς ἐξαφθείσης, καὶ ἕως τοῦ οὐρανοῦ ἀνυψουμένης, ἵστατο εἰς τὸ μέσον, δεομένη τοῦ Ὑψίστου μετὰ κραυγῆς καὶ δακρύων, καὶ τὰς χεῖρας ἀτενίσασα, κλαίουσα, λέγουσα· Ἐξελοῦ με, Κύριε, κατὰ τὰ θαυμάσιά σου, ἐποίησας τοῖς δούλοις σου, τοῖς τρισὶν παισὶν, καὶ ἐκ πυρᾶς ταύτης ἀφελοῦ με· τήρησόν με, ἵνα καταπατήσασα τὰ βέλη τοῦ ἐχθροῦ, εὐλογήσω σε εἰς τοὺς αἰῶνας.

[19] Καὶ ὄντος θερινοῦ τοῦ ἀέρος, ἦχος ἐγένετο ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, καὶ ἦλθεν νεφέλη καὶ πλῆθος ὑδάτων, καὶ κατεσβέσθη τὸ πῦρ. Καὶ ἵστατο μακαρία Κυριακὴ, λέγουσα οὕτως· Ἐναντίον ἀγγέλων ψαλῶ σοι καὶ δέομαί σου, Κύριε, ὅτι έπήκουσάς μου καὶ ἐῤῥύσω τὴν ψυχήν μου ἐκ παγίδος ταύτης, ἧς ἔκρυψάν μοι, ὑποσκελλῆσαί με θέλοντες, καὶ εὐλογήσω τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον καὶ φοβερὸν, καὶ σοι προσφέρω θυσίαν αἰνέσεως, καρπὸν τῶν χειλῶν μου. Ἄκουσόν μου, Δέσποτα, καὶ μὴ χρονίσεις, μή ποτε εἴπῃ ἐχθρὸς· Ἴσχυσα πρὸς αὐτήν. Πλήρωσον τὰ πρόσωπα αὐτὸν ἀτιμίας καὶ κατάξῃς αὐτοὺς εἰς φρέαρ διαφθορᾶς, ὅτι ἐπονηρεύσαντο κατὰ τῶν Ὁσίων σου καὶ παρεπίκραναν τὸ ἅγιον πνεῦμα· καθελεῖς αὐτοὺς καὶ οὑ μὴ οἰκοδομήσεις αὐτοὺς, καὶ οἱ φοβούμενοί σε, ὄψονταί σε καὶ εὐφραντήσονται, καὶ οἱ ἀγαπῶντές σε εἰπάτωσαν διὰ παντός· Μεγαλυνθήτω Θεὸς εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[20] Προσκαλεσάμενος δὲ Δουκηφέρνης τοὺς ὑπηρέτας αὐτοῦ, λέγει· Τί ποιήσας ἐνέγκω αὐτὴν εἰς προσκύνησιν τῶν θεῶν; Οἱ δὲ ἀποκριθέντες, εἶπον· Κελεύσει τῷ μεγέθει σου κυνήγια ἐπιτελεσθῆναι, καὶ ὁρώσης αὐτῆς τὰ θηρία, δειλιασει, καὶ θύσει· πάνυ γάρ σοι θῆρες ἀνήμεροί εἰσιν· καὶ ἔδοξεν οὕτως. Καὶ κῆρυξ ἐν φωνῇ λέγων· Θῦσον Κυριακὴ, καὶ μὴ βραδύνῃς· πικροὶ γὰρ θῆρες ἡτοιμάσθησαν κατά σου. Ἀγομένων δὲ τῶν θηρίων, ηὔχετο Μακαρία, λέγουσα. Πρὸς σε ἦρα τοὺς ὀφθαλμούς μου, τὸν κατοικοῦντα ἐν τῷ οὐρανῷ, ἕως τοῦ οἰκτειρήσεις τὴν δούλην σου, καὶ λυτρώσεις με ἀπὸ πάσης θλίψεως. Καὶ ἅμα τῷ εἰσαχθῆναι ἐν τῷ σταδίῳ, ἰδοῦσα τὸν Ἄρχοντα, ἔφη· Δεδιογμένε ἐκ τῆς δικαιοσύνης, καὶ συνδεδεμένε ὑπὸ τῆς ἀσεβείας τῶν ἀτειχεστάτων καὶ ψευδωνύμων θεῶν, νενίκηταί σου δύναμις, τέθραυσταί σου ὀργή, καταπέπτοκέν σου ἰσχὺς, ἐβδελύχθη σου τὸ κράτος. Περιεβάλου τὴν αἰσχύνην καὶ τὴν ἐντροπὴν καταθεματισμένε, καὶ τῆς γεέννης τοῦ πυρὸς κοινωνέ. γὰρ Κύριός μου Ἰησοῦς Χριστὸς, ἐπακουσέν μου, καὶ τὸν κακότροπόν σου, καὶ δηλοθρύλλητον γνώμην οὐ φοβηθήσομαι.

[21] Ὀργισθεὶς οὖν μιαρὸς Ἄρχων, ἐκέλευσεν ἀπολυθῆναι τὰ θηρία καὶ τὴν παρθένον στῆναι ἔμπροσθεν αὐτῶν· ἐξελθόντα δὲ ἐκ τοῦ φουστικίου, καὶ τὴν μακαρίαν Κυριακὴν προσκυνήσαντα, εἰς τοὺς ἑαυτῶν τόπους ὑπέστρεψαν, καὶ εὐθέως ἀνακράξαντος τοῦ ὄχλου, ἐγένετο μία φωνή· Μέγας Θεὸς τῶν Χριστιανῶν· μεγάλη δύναμις τοῦ Χριστοῦ, τοῦ ὑπερμαχοῦντος τῶν εἰς αὐτὸν τὴν ἐλπίδα ἐχόντων. Πολὺ δὲ πλῆθος τῶν ἐπισυναχθέντων ἐπίστευσαν τῷ Κυρίῳ, ἐν τῇ θεάσει τῆς νίκης τοῦ Χριστοῦ διὰ τῆς δούλης τοῦ Χριστοῦ Κυριακῆς. Τοῦ δὲ παρανόμου καταισχυνθέντος καὶ ἀπορουμένου, ἐκέλευσεν ἐπιτελεσθῆναι Ὀλύμπια καὶ τῶν βδελυγμάτων τοὺς ἀγῶνας· καὶ παραγεινάμενος μετὰ πάσης τῆς δορυφόρου ἀυτοῦ ὑπηρεσίας, εἵλκετο καὶ ἁγία ἀμνὰς τοῦ Χριστοῦ ὑπὸ τῶν δημίων. Καὶ εἰσελθὼν ἐν τῷ ἱερῷ δύνοντος τοῦ ἡλίου, σύμβουλος τοῦ σατανᾶ λέγει. Τὴν δυσσεβεστάτην παῖδα κατάκλειστον ποιήσατε ἕως τῆς αὔριον, ἵνα τὸ πέρας θήσομαι.

[22] Κατέκλεισαν οὖν τὴν μακαρίαν Κυριακὴν, τοὺς πόδας αὐτῆς ἀσφαλισάμενοι εἰς τὸ ξύλον, φυλάσσοντες καὶ τὴν θύραν. Ηὔχετο δὲ ἐν τῷ δεσμοτηρίῳ τοῦ Χριστοῦ Δούλη, καὶ ἔλεγεν· Μακάριος, ὃν παιδεύσῃς, Κύριε, ἐβοήθησάς μοι ἐν τῷ πλήθει τῶν ὀδυνῶν μου, καὶ ὅτι παράνομοι ἐθήρευσαν τὴν ψυχὴν μου, ἀπόδως αὐτοῖς, Κύριε, κατὰ τὴν ἀνομίαν αὐτῶν, καὶ κατὰ τὴν πονηρίαν αὐτῶν· ἐγὼ δὲ ἀγαλλιάσομαι ἐπί σοι, τυχοῦσα τῆς σωτηρίας σου, ἐρυμνωθεὶς γὰρ ἔσωσάς με· ἐξελοῦ τὴν ψυχήν μου ἐκ θανάτου, τοὺς ὀφθαλμούς μου ἀπὸ δακρύων, καὶ τοὺς πόδας μου ἀπὸ ὀλισθήματος, ὅπως εὐάριστος γίνομαι εἰς αἰῶνας αἰώνων.

[23] Μετὰ δὲ τὸ πολλὰ παθῆναι τὴν ἁγίαν Κυριακὴν, καὶ μὴ ἐκκλίνουσαν τῆς ὁμολογίας τῶν Χριστιανῶν, ὄρθρου γειναμένου προσκαλεσάμενος μιαρὸς Δουκηφέρνης τοὺς ἑαυτοῦ ὑπηρέτας, λέγει· Λαβόντες τὴν ἀσεβεστάτην παῖδα ἐκείνην, πόῤῥωθεν ἔξω τῆς πόλεως ἀνείλατε αὐτὴν ἐν τάχει, καὶ τὸ αὐτῆς λείψανον τῆς μιαρᾶς αὐτῆς θρησκείας ἄφετε τοῖς τὸν Ἐσταυρωμένον σεβομένοις. Λαβόντες οὖν ἐν μέσῳ τῷ κριτηρίῳ τὴν μακαρίαν Κυριακὴν, ἀπήγαγον ἔξω τῆς πόλεως ἐπὶ τοὺς τραχεῖς τόπους [καὶ] τοὺς ἀποκρύπτους, καθὼς ἐδιδάχθησαν, καὶ ἦλθον διάστημα μιλίων τριῶν· ἐπηκολούθουν δὲ [ἄνδρες] καὶ γυναῖκες, καὶ ἕτεροί τινες ἐκ τῶν οἰκετῶν τῆς μάρτυρος Κυριακῆς, καὶ ἦλθον πλησίον τοῦ τόπου, οὗ ἤμελλε τελευτᾷν, καὶ ἠξίωσεν τοὺς στρατιώτας ἐνδοῦναι αὐτῇ ὀλίγον, ἵνα εὔξηται.

[24] Παρέσχων δὲ οἱ ἄνδρες τὸ αἴτημα τῆς ἁγίας Κυριακῆς. Ἀποχωρήσασα δ᾽ οὖν αὐτὴ διάστημα ὀλίγον, ἀναβλέψασα εἰς τὸν οὐρανὸν καὶ τὰς χεῖρας εἰς τὸ ὕψος τανύσασα, ηὔχετο πρὸς τὸν ἑαυτῆς δεσπότην, λέγουσα· Σὲ ἐπικαλοῦμαι, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ἐπὶ σοί τε καὶ τὴν ἐλπιδα ἐθέμην, καὶ οὐ φοβοῦμαι τὸν θάνατον. Ἔρχομαι πρός σε, τὸν πηγὴν τῆς ζωῆς· δέομαί σου, καὶ ὀξέως βράβευσον τὴν σὴν εἰρήνην ἐπὶ τὸν λαὸν, ἵνα μὴ λοιπὸν κυριεύσῃ βασιλεία τοῦ ἐχθροῦ, ἀλλὰ ἀναστῆσον βασιλεῖς τοὺς ἐπὶ τὸ ὄνομά σου δεομένους, καὶ δὸς μισθὸν τοῖς ἐπικαλουμένοις τὸ ὄνομά σου, Κ ύριε. Προσδέξαι τὴν ἐμὴν ψυχὴν καὶ καταρίθμησόν με μετὰ τῶν ἐκλεκτῶν σου ἐν τῇ ἀναστάσει τῆς ἀτελευτήτου σου βασιείας καὶ ἀφθαρτοῦ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων· Ἀμήν. Καὶ παρεγένοντο ἄγγελοι φωτινοὶ, καὶ ἔλαβον τὸ πνεῦμα τῆς ἀθληφόρου μάρτυρος Κυριακῆς ἐν ἀγαλλιάσει, καὶ ἐπορεύοντο εἰς τοὺς οὐρανούς.

[25] Ἑώρων δὲ καὶ τὸ πλῆθος τῶν συνελθόντων εἰσπορευομένων τῶν ἀγγέλων. Ἐγένετο δὲ δύο ὡρῶν διάστημα ἐπικαλουμένης τῆς Μάρτυρος, καθ᾽ ἃς ηὔχετο, κειμένη ἐπὶ τῆς γῆς· καὶ προσελθόντες οἱ στρατιῶται, ἤγγισαν τῷ λειψάνῳ, καὶ εὗρον αὐτὴν τελειωθεῖσαν. Καὶ φωνὴ ἦλθε ἀπὸ ἀέρος τῆς μάρτυρος Κυριακῆς, λεγούσης. Πορεύεσθε, ἀδελφοὶ, εἰς τὴν πόλιν μετ᾽ εἰρήνης, καὶ διηγεῖσθαι τὰ μεγάλα θαυμάσια τὰ γενόμενα εἰς ἐμὲ, τὴν δούλην αὐτοῦ· καὶ ἀκούσαντες τῆς φωνῆς, πεσόντες ἐπὶ τῆς γῆς μετὰ δακρύων καὶ κατανύξεως ἐδόξαζον τὸν Θεὸν, καὶ τύπτνοτες αὐτῶν τὰ στήθη, εἰσῆλθον εἰς τὴν πόλιν, ἐξομολογούμενοι τὰς ἁμαρτίας αὐτῶν. Ἐτελειώθη δὲ ἁγία Κυριακὴ μηνὶ Ἰουλίῳ ζ᾽ ἐπὶ Ἱλαριανοῦ, καὶ Μαξιμιανοῦ καὶ Δουκηφέρνης, καθ᾽ ἡμᾶς δὲ βασιεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ι. Χ., αὐτῷ δόξα καὶ τὸ κράτος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[sed frustra.] Sancta vero Cyriaca conversa, abominationi, ni, seu idolo dicit: Ne quietem habeas & gaudium maledicte spiritus. Tua potentia, fraus est. Impudentia tua obstupescat, confundatur tuus pater, asseclæ tui te lugeant, lamentis te dæmones prosequantur, magnates tui nefarii obmutescant; iniqui potestas evertatur, & regnum ejus diripiatur; abducatur domus ejus in captivitatem: & exercitus ejus absumatur a gladio: fiat habitatio regni ejus deserta, superet eum virtus Christi, dejiciat eum Spiritus sanctus, descendens tamquam legatus e cælo, & det ipsum angelo abyssi, qui tartarum tenet: festinet immutabile regnum tuum, Christe, & solium tuum invictum, & principatus perennis, & potestas, nullis circumscripta terminis, quæ & per Prophetas manifestata, & per beatos Apostolos in nobis conversata est.

[15] [Idola detestata & Christo confisa, confortatur e cælo,] Tute ipse Domine Jesu Christe, venisti, ut dispersa quæreres, mortua vivificares, sauciata sanares. Ecce sunt, qui tamquam feræ, rationis participes, vulpinum animum assumunt contra gregem tuum. Ostende in ipsis mirabilia tua; quia mala est cogitatio eorum. Et vox de cælo, venit, dicens: Macte animis Cyriaca victrix; exaudivit preces tuas Christus rex, confortare & esto robusta: Hilariani minas ne metue. Ego sum Raphaël archangelus, qui loquor tecum, a Servatore missus, ut confortem te, & communicem tecum verba Altissimi; quia spem tuam posuisti in Christo, eripiam te, & Dominum glorificabis, qui te confortat.

[16] [contritis dolis, & Hilariano morte punito.] His dictis, signum Crucis fecit, & abominationem omnem, idola videlicet, quæ erant in templo, contrivit, atque in pulverem redegit: lux effulsit, obortaque procella, idola, quæ ibi erant, e templo exegit usque ad littus maris; & venit repente fulgur ignis, vultumque Hilariani ussit; qui cum e solio delapsus esset, venit angelus amarus, & spiritum ejus sustulit. Et cum accessissent aliqui e domesticis ejus, corpus ejus sustulerunt, & posuerunt in excelso tumulo.

[17] Et post Hilarianum venit crudelis successor, Præses competens, [Sistitur præsidi,] e Campania oriundus. Ad eum adduxerunt B. Cyriacam: ad quem cum illa venisset, interrogavit eam, dicens: Virgo generosissima, adesdum: audi me, & dictis meis obtempera, diisque sacrifica, hostiam illis immolans, ut opum affluentiam & facultatum possessiones a me accipias. Sin recusas, & voluntati meæ non obedias, feris te tradam, & Imperatoris mandata implebo, ut alii, hoc conspicati, perterrefiant. Cave igitur ne & mihi, sicut Præsidi, decessori meo, fucum facias, qui postquam, tibi indulgens, deorum offensionem incurrisset, extremum vitæ diem morte conclusit.

[18] Inter hæc, B. Cyriaca, graviter gemens, & ad cælum suspirans, [in quem generose invecta, igni injicitur:] flevit, dixitque. Infelicissime, malum caput, facies impudens & tenebris obducta; O non a Deo enutrite, perfice ea, quæ tibi suggeruntur a patre tuo diabolo, cujus pars erit tecum. Non enim potes ancillam Dei decipere, invisibili Christi virtute confirmatam. Nam humilitatis meæ propugnator est, teque concludet in carcere abyssi, ubi, qui tecum sentit, Hilarianus pœnas dat. Ducaphernes a iratus, omnes una cum Cyriaca in stadium jussit abduci, ingentemque accendi pyram, atque ita in medium illam conjici. Nec mora, mediam illam arripientes, in ignem immittunt. Et jam permagna pyra ardebat, & sublime in cælum ascendebat; dum in medio stabat Cyriaca, cum clamore & fletu orans Altissimum, extensis sursum manibus, lugens ac dicens: Eripe me, Domine, propter prodigia tua, quæ patrasti servis tuis, tribus pueris, & ex hac pyra eripe me. Custodi me, ut conculcatis inimici telis, benedicam tibi in secula.

[19] Dum serenus erat aër, factus est e cælo sonus, [qui ad ejus preces extinguitur.] & nubes ingruit, & aquarum copia, ignisque est extinctus. Tum constitit B. Cyriaca, & sic dixit: In conspectu angelorum psallam tibi, & adoro te, Domine, quia exaudisti me, & liberasti animam meam de laqueo hoc, quem absconderunt, qui supplantare me volunt; & benedicam nomen tuum sanctum & terribile, & tibi offero hostiam laudis, fructum labiorum meorum. Exaudi me, Domine, & noli tardare: ne quando dicat inimicus: Prævalui adversus eam: imple faciem eorum confusione, & immerge eos in puteum corruptionis: quia maligne egerunt contra sanctos tuos, & exacerbaverunt Spiritum sanctum: delebis eos, & non ædificabis eos: & qui timent te, videbunt te, & lætabuntur, & qui diligunt te, dicant semper: Magnificetur Deus in secula. Amen.

[20] Accitos ministros suos, Ducaphernes his verbis compellat: [Ad feras damnatur,] Quid faciendo, eam ad cultum Deorum adducam? Illi vero responderunt, dicentes: Jube magnitudini tuæ confici amphitheatra; & visis feris timebit, & sacrificabit. At enim feræ tibi sunt prorsus immites. Atque ita visum est. Jamque præco contenta voce, dixit: Cyriaca sacrifica, ne morare: crudeles namque feræ paratæ sunt adversum te. Feris autem adductis, Beata orabat, dicens: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælo, donec misereatis ancillæ tuæ, & liberes me ab omni tribulatione. Simul atque stadium erat ingressa, Præsidem conspicata, dixit: O Præses, quem justitia persequitur, & impietas miserorum & falsorum deorum constringit: tua potentia est devicta; ira tua fracta: concidit tua vis; imperium tuum diris devotum. Induisti ignominiam & confusionem, o execrande, & gehennæ ignis particeps. Nam exaudivit me Dominus meus Jesus Christus, & non timebo malignum & turbulentum ingenium tuum.

[21] [a quibus non læditur, sed honoratur.] Impius Præfectus, ira succensus, feras dissolvi, ac virginem exadversum stare jussit. Quæ cavea b egressæ, & Beatam veneratæ, ad loca sua redierunt. Et mox exclamantis turbæ facta est una vox: Magnus Deus Christianorum! magna potentia Christi! propugnantis eos, qui in ipso spem ponunt. Et sane magna multitudo eorum, qui convenerant, crediderunt Domino, contemplati victoriam Christi, per ancillam Christi Cyriacam. Iniquus vero Præses, confusus, & incertus animi, Olympios ludos, & abominanda certamina apparari jussit. Quo ubi ipse cum omni suo militari satellitio advenisset, sancta quoque Christi agna a lictoribus trahebatur. Atque ad occasum solis, in templum ingressus satanæ assecla, suis edixit: Impiissimam puellam in carcerem detrudite usque in crastinum, ut finem statuam.

[22] [Rursus carceri includitur;] Beatam itaque Cyriacam carceri manciparunt, constrictis in ligno c pedibus, & custodia portæ admota. Verum Ancilla Christi oravit in carcere, & dixit: Beatus, quem tu erudieris, Domine. Auxiliatus es mihi in multitudine dolorum meorum: & quoniam iniqui quæsierunt animam meam, retribue illis, Domine, secundum iniquitatem eorum, & secundum malitiam eorum. Ego autem exultabo in te, quia consecuta sum salutem per te: nam custodiens salvasti me: eripe animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu, ut placeam tibi in secula seculorum.

[23] [denique a Præside ad mortem condemnata,] B. Cyriaca multum perpessa, & a confessione Christianorum non declinante, orto jam sole, advocans ministros suos impius Præses, sic dixit: Impiissimam hanc puellam accipientes, procul extra civitatem abripite, & e medio tollite ocius, & corpus ejus subducite nefariæ superstitioni eorum, qui Crucifixum colunt. Nec mora, in medio tribunali B. Cyriacam comprehensam duxerunt extra civitatem per loca aspera & occulta, sicut in mandatis acceperant, & trium milliarium spatium emensi sunt. Sequebantur autem [viri,] mulieres, & alii nonnulli, beatæ Martyris familiares, & venerunt prope locum, ubi moritura erat. Et rogavit milites, plusculum sibi indulgerent ad orandum.

[24] [impetrata mora ad orandum,] Annuerunt viri votis B. Cyriacæ. Post quam ergo ad modicum spatium secessisset, cælum aspiciens, manibus sursum extensis, tales ad Dominum suum preces fudit. Invoco te, Domine Jesu Christe, & in te spem posui, & non timebo mortem. Venio ad te, fontem vitæ: obsecro te, ut cito populum pacis præmio dones, ut non amplius dominetur regnum inimici; sed suscita imperatores, orantes in nomine tuo: & da mercedem his, qui invocant nomen tuum, Domine. Suscipe aninam meam, … & electis tuis me accense in resurrectione regni tui, fine ac corruptione carentis, in secula seculorum. Amen. Et accesserunt Angeli, luce fulgentes, & acceperunt spiritum victricis martyris B. Cyriacæ in exultatione, & discesserunt in cælum.

[25] [ultro moritur, & ab Angelis cælum fertur.] Videbat autem multitudo, quæ convenerat, discedentibus Angelis. Jamque spatium Martyris orantis fuerant duæ horæ, quibus precata est, jacens in terra. Et Advenientes milites accesserunt ad corpus, & mortuam eam invenerunt. Tum ex aëre insonuit vox B. Martyris Cyriacæ, dicentis: Discedite, Fratres, in civitatem cum pace, & prodigia magna recensete, quæ mihi fecit Dominus, ancillæ suæ. Audita voce, collapsi in terram, cum lacrymis & compunctione glorificarunt Deum; & civitatem ingressi sunt, percutientes pectora sua, & confitentes peccata sua. Ex hac vita migravit S. Cyriaca die septima mensis Julii, sub Hilariano, Maximiano, & Ducapherne; regnante apud nos Domino nostro Jesu Christo. Ipsi gloria, & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a An Græca voce δουκηφέρνης designatur nomen appellativum, dux, aut quid simile, an potius nomen proprium? Hanc postremam acceptionem videtur suadere finis hujus capitis; ubi dicitur de S. Cyriaca, quod, ἐτελειώθη ἐπὶ Ἱλαριανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ καὶ δουκηφέρνης.

b Ita reddidi vocem φουστίκιον, quam frustra quæsivi. Quid si Græco-barbare formata sit a Latina, fustis: quasi dicas caveam ferarum, fustibus seu palis clathratam?

c Latinis dicitur nervus. Lignum hoc erat compedis species, in modum asseris, in quo varia erant foramina, ad immittendos reorum pedes, ac pro modo delicti vel pœna, in remotiora diducendos.

ACTA LATINA
Ex vetusto, uti nominant, Breviario ecclesiæ Tropæensis.

Dominica Martyr, Tropææ in Calabria (S.)

EX MS.

Lectio 1. Beata virgo Dominica sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, ex patre Dorotheo & matre Arsenia in civitate Campaniæ orta fuit, [S. Dominicæ natales;] qui Christo devoti, genuerunt filiam unicam, nomine Dominicam. Erat autem tunc persecutio maxima Christianorum. Hi vero, cum filia denuntiati, quod Christiani essent, filiam confortabant, dicentes: Esto fortis in agone filia, & virginitatem inviolatam observa: tormenta timere noli, quia parvus est labor, & requies æterna.

Lectio 2. His dictis, a ministris tenti, coram Diocletiano ducuntur, qui primo blandiens, deinde minis terrens, [parentes in exilium missi;] sacrificare nolentes, baculis cæsos in exilium ad Euphratis fluminis partes destinavit, & Dominicam Maximiano Cæsari præsentari mandavit. Data autem per decem dies mulieribus, ut ejus animam immutarent, Dominum precabatur, ne eam confundi permitteret. Iterum autem coram eo perducta, ait Imperator: Dominica, sacrifica diis: Illa, o transgressor, inquit, legis, consilium maligni, servus dæmoniorum, quare non cessas in medio tritici seminare zizania?

Lectio 3. Tunc Imperator de solio surrexit, & in via consterni præcepit, [tormenta & mors ejus.] [& in] terra pedibus conculcata [est.] At illa in cælum suspiciens, ait: Domine secundum misericordiam tuam, cordis mei preces exaudi, & ad templum ducta, idola contrivit; in igne posita, evasit: feris exposita; mansuetas reddidit; & videntes conversi sunt. Confusus autem Imperator, extra civitatem occidi mandavit, & [illa,] orans ad Dominum, ait: Domine, ad te venio, fontem vitæ; da pacem populo tuo; Ecclesiæ prælatos, & sacerdotes conserva, & me invocantem ne deseras. Et decollata, inter Angelorum manus, militibus videntibus & conversis, migravit ad cælos VI die Julii. Corpus autem ejus, miraculose Tropæam Calabriæ delatum est, quæ quondam magna Græcia dicebatur.

Adduntur in Ms. nostro Orationes duæ, quarum altera patrocinium Sanctæ invocatur; altera postulatur, ut Deus revelare dignetur ipsius corpus: quod anno 1624 operose quæsitum, hactenus inventum non est.

Oratio 1. Deus qui B. Dominicam, [Orationes propriæ;] virginem gloriosam, per martyrii palmam ad cælestem fecisti ascendere gloriam, da, quæsumus, ut qui ejus hodie natalitia colimus, ejusdem promissa patrocinia in cunctis misericorditer sentiamus. Per Dominum.

Oratio 2. Deus, qui Angelorum ministerio B. Dominicæ, virginis & martyris tuæ corpus Tropæam mirabiliter deferri voluisti, tribue quæsumus, ut ad tui nominis laudem, secluso omni errore, ope tua adinvenire valeamus, & præclari corporis inventione, secura mente potiamur. Per Dominum.

In festo S. Dominicæ Virginis, & Martyris: [Officium.] Duplex primæ Classis.

In primis Vesperis omnia de communi Virginum Martyrum præter Orationem, quæ est propria: commem. de Octava Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, nisi venerit in Dominica, quia tunc fit etiam commem. Dominicæ.

Oratio 3. Deus mirabilis in Sanctis tuis, qui beatæ Dominicæ duplicem coronam virginitatis & martyrii tua gratia contulisti, concede nobis famulis tuis, ut de carne, mundo & diabolo triumphantes, æterna præmia ipsius patrocinio consequamur. Per Dominum nostrum, &

Ad Matutinum & Laudes omnia similiter, ut in eodem communi. Lectiones Primi Noct. de Epistola prima beati Pauli Apostoli ad Corinthios, de Virginibus præceptum Domini non habeo.

IN II NOCTURNO.

[Lectiones.] Lectio IV. Dominica Virgo, pios & nobiles parentes habuit Dorotheum, & Arseniam, a quibus ab infantia, Christiana religione imbuta, sanctos mores suxit cum lacte. Delati autem Parentes ad Diocletianum

Augustum, quod Christiani essent, cum ad martyrium in Campaniam ducerentur, filiam hortati sunt, ut memor æternitatis, fidem, ac virginitatem illibatam servaret, spretisque tormentis, fortis in agone permaneret.

Lectio V. Perducti vero ad tribunal ad abnegandam fidem, verborum primum blandimentis illecti, tum pœnarum metu deterriti sunt; sed cum a proposito removeri nullo modo possent, fustibus acriter cædi jubentur, deinde Dorotheo, & Arsenia ad Euphratis fluminis oras in exilium deportatis, Dominica Maximiani Cæsaris judicio reservata est, a quo quibusdam feminis impuris tradita, ut eam ad immolandum idolis inducerent, cum nec a fide avocari, nec impudicos earum sermones audire posset, Dominum precabatur, dicens: Fiat cor meum immaculatum Domine, ut non confundar.

Lectio VI. His auditis, Maximianus iterum Dominicam coram se constitutam, in confessione fidei constantissime perseverantem, in terram prosterni, pedibusque satellitum conculcari mandavit; perducta deinde ad templum, cum signo Crucis idola fregisset, in ardentem fornacem conjecta est, a qua sine læsione egressa, feris objecta fuit; & illæ feritatis oblitæ, se ad Virginis pedes, ei blandientes, abjecerunt; quibus cum maxima admiratione perspectis, multi idolorum cultores ad Christi fidem conversi sunt. His tandem, & aliis cruciatibus sævissimis, hilari animo superatis, capite abscisso, nobilissimum certamen consummavit. Ejus corpus Tropæam in Calabria, in qua civitate nata fuisse dicitur, Angelorum ministerio ex veteri traditione delatum, magna ibidem fidelium veneratione asservatur.

DE S. NOIALA VIRG. ET MART.
PONTE-VICI IN ARMORICIS.

Notitia ex Proprio Venetensi.

Noiala Virgo Martyr, Pontevici in Armoricis (S.)

J. B. S.

[1] Istius Sanctæ cultum hoc die nos docent Officia Cathedralis ecclesiæ Venetensis in Britannia minori diversarum editionum 1630, 1652, & 1660 his verbis: Die VI Julii, pro commemoratione S. Noialæ virg. & mart. oratio, indulgentiam, [De ea Sancta præter cultum] de communi. De S. Noiala apud Martyrologos ad usque seculum XVI, nec verbum reperias; primus ipsam retulit Saussayus, & quidem in sola Appendice ad Martyrologium suum Gallicanum, hoc modo: S. Noyala (sic ipse & Arturus scribunt) virgo & martyr, honoratur in ecclesia oppidi de Pontiny (pro Pontivy) Venetensis diœcesis, ubi pretiosum ejus corpus condigna veneratione habetur. Cultus diem indicare non potuit, haud dubie quod Sanctæ natalem ignorarit, ut ad XXX Martii in Prætermissis observatum est. Saussayum descripsit generalis collector Arturus in Gynæceo, supra ductorem aliquid ausus, dum tricesimum illum Martii diem, ex proprio beneplacito, assignavit.

[2] De singulis certiora se exspectare jam ab annis quinquaginta & amplius citato loco significarunt Majores nostri, [nihil hactenus innotuit.] cum autem nihil acceptum sit, Sanctam solo nomine notam, hic tradimus, quam Castellanus in supplemento Martyrologii universalis superaddi voluit textui, non XXX Martii, ut Arturus, sed XXX Maii, sic scribens: Ponte-Vici (a Pontivy) diœcesis Venetensis, S. Noyolæ, patronæ ecclesiæ ejusdem loci. Mirum profecto, si nec Castellano innotuerit certus dies, quo Sancta colatur, nisi fortasse alio tempore in Cathedrali, alio in propria ecclesia festum celebretur: unde judicium sumi potest, Sanctæ natalem, martyrii genus ac tempus, patriam & ætatem in ipso loco ignorari, quæ si uspiam tradita essent, Britannicorum Sanctorum tam seduli historiographi Alberti le Grand diligentiam haud quaquam effugissent. In hisce tenebris id erat reliquum, ut ad locum ipsum recurrerem, exploraturus num inde lucis aliquid acquiri posset. Scripsi itaque ad R. P. Chomel, Rectorem collegii nostri Venetensis, rogavique impensissime, conaretur ipse, utpote loco vicinior, eruere quidquid aut historia, si exstaret, aut saltem popularis traditio de S. Noiala circumferret. Consuluit is Pontevicensem pastorem, R. A. D. du Bonetiez, ex cujus responso, dato XXIV Januarii 1719, recte nos conjecisse intelliges.

[3] [Responsum Pontevicense.] De S. Noyala, inquit, nihil est quod Rev. vestræ significem; nullæ de ipsa lectiones præscribuntur; nihil proprii præter ordinem officii, in quo ejus commemoratio signatur VI Julii. Sola apud nos Sanctæ istius superstes est traditio, neque ipsam agnoscimus ut ecclesiæ nostræ titularem, cum ea S. Petro dicata sit, ut patronam tamen colimus, quemadmodum Venetenses S. Vincentium venerantur. Exstat hic sacellum ejus perantiquum & elegans, quin & vicina est parochia, Sanctæ ipsius nomine insignita. Vulgari lingua Britannica nuncupatur Sainte Noaluen, quasi quis dicat S. Noyala Alba. Vidi in ejus sacello vetustum pluteum, in quo rudi penicillo depicta erat ejus historia, appositis inscriptionibus charactere Gothico. Dicitur ex Anglia huc appulisse cum sua nutrice, trajecto mari in arboris folio. Aiunt, capite plexam non procul a Beignan, apud sacellum vulgo du Bezo, jussu tyranni Nizon seu Nizan; eamque huc venisse, cervicem manibus præferentem. Tyrannum hujus nominis in annalibus Britannicis me reperire non memini; reliqua historia sic implexa est, ut difficillime fidem inveniat. Hoc certum est, summa pietate & celebri veneratione a populo honorari, præsertim Quadragesimali tempore, quo ingens fit e vicinis pagis ad Sanctæ sacellum concursus. Verbo dixerim, præfatum S. Noyalæ sacellum pictura, deauratione & cetero ornatu, nulli alteri in tota Britannia cedere. Hoc diligentiæ nostræ pretium fuit. Observat demum, vicos plures Noyalæ appellatione gloriari, quin & familiam superesse istius nominis, cujus genealogiam texere nihil ad nos attinet, nec ad S. Noialæ gloriam conferre quidquam potest.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ARCHIPPO, PHILEMONE, ITEM APOLLONIO, ALEXANDRO, EPIMACHO, ET ONESIMO.

Notitia ex Menæis.

Archippus Martyr apud Græcos (S.)
Philæmon Martyr apud Græcos (S.)
Apollonius Martyr apud Græcos (S.)
Alexandrius Martyr apud Græcos (S.)
Epimachus Martyr apud Græcos (S.)
Onesimus Martyr apud Græcos (S.)

J. P.

[1] Hoc ordine, quem in titulo posuimus, Menæa Græca excusa, Martyrum horum natalem commemorant. Menæa sequitur Maximus, episcopus Cytherorum. Annuntiatio eorumdem paulo aliter exprimitur in Menæo Mazariniano, [Cultus sacer;] & sic sonat: Eadem die [VI Julii] Sanctorum Martyrum Philemonis crucifixi, Archippi, ab equis tracti, Onesimi gladio perempti. Recolitur autem illorum memoria in sanctissimo eorum oratorio, quod est ultra in Elæa. Quibus ibidem accinuntur sequentes versiculi:

Γαυροῖς Χριστὸν, φίλημα ψυχρὸν, Φίλημον,
Γαυροῖς δὲ καὶ σε φίλτρον αὐτοῦ τὸ ζέον.
Τὴν ἀρχικήν σοι τῶν φρενῶν ἐξουσίαν,
Ἄρχιππε δεῖξον πρὸς τὰ τῶν ἵππων θράση.
Ἄθλησιν εὗρεν Ὀνήσιμος ἐκ ξίφους,
Λαβὼν τὸ λαμπρὸν τῆς ἀθλήσεος στέφος.

Christum, Philemon, osculum effer frigidum,
Teque effer ipse, fervidum philtrum illius.
Vere imperantem mentis invictæ impetum
Archippe præfer contra equum ferociam.
Onesimus tropæa per gladium tulit.
Semper virentis laureæ capiens decus.

[2] Observa allusionem ad voces homonymas φίλημα, nec non Φίλημον, & φίλτρον. Item in adjectivo ἀρχικὴν, [allusio ad nomen Philemonis.] substantivo ἵππων & proprio Ἄρχιππε. Sacris quoque Martyrum Fastis nostrum agmen annumeratum reperio in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ hoc die. In Menæo Chiffletii signantur Philemon, Archippus & Onesimus; & paulo post sequitur Apollonius & Alexander, prætermisso Epimacho.

[3] [De S. Apollonio,] De S. Apollonio habemus ex supplemento ad Menæa impressa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii: ἅγιος Ἀπολλώνιος ἐν πλοίῳ βληθεὶς, πλοίου πυρποληθέντος, ἐν θαλάσσῃ τελ. S. Apollonius, in navigium injectus, navigio incenso, in mari martyrium consummavit; cujus triumpho ibidem accinitur:

Ἀπολλώνιος ἀμφιδεξίως ἔχει
Ἀθλεῖν πρὸς ἄμφω καὶ θάλασσαν καὶ φλόγα.

Debet duobus hostibus Apollonius
Resistere ambidexter, & flammæ & mari.

[4] [S. Alexandro] De S. Alexandro, seu, ut ibidem scribitur, Alexandrio; reperio sequentia in eodem supplemento, prætermisso titulo de S. Epimacho, cujus tamen nomen exprimitur in disticho, mox dando: ἅγιος Ἀλεξανδρίων εἰς τρόχον δεθεὶς, καὶ εἰς κατωφερῆ τόπον ἀφεθεὶς τελ. S. Alexandrion ad rotam ligatus, & deorsum demissus, martyrii cursum confecit.

Ἀλεξανδρίων καὶ κατωφερῶς τρέχων,
Ἀνωφερῶς ὑψοῦτο, πρὸς θεῖον λόγον.

Humilia Alexandrius in loca decidens,
Divina juxta oracula exaltabitur.

[5] [& de S. Epimacho.] De S. Epimacho, prætermisso, ut dixi, titulo, sic ibidem canitur:

Πλέον τι πάσχειν ἤθελον καὶ τοῦ ξίφους
Ἔφασκε πάσχων Ἐπίμαχος ἐκ ξίφους.

Perferre majus aliquid ense voluimus,
Epimachus, inquiebat, ensem perferens.

At locus eorum cultui dicatus, his declaratur:

Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις εἰς τὸ ἑξάκιον.

DE S. SISOË MAGNO CONF. IN MONTE S. ANTONII,
IN THEBAIDE.

Seculo V.

Sylloge Historica.

Sisoës anachoreta, in Thebaide (S.)

AUCTORE J. P.

Virtutes ac miracula illustre apud Græcos S. Sisoi peperere nomen. Magni passim in Græcis Fastis titulo honoratur. Habetur inscriptus Typico S. Sabæ, Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, epitome Menologii Græci, [Cultus] Horologio Græco, Maximo Cytherorum episcopo & Menæis impressis, in quibus ultimis adduntur sequentes versiculi:

Ἄλλος Σισώης ἀσινὲς ψυχῆς ἔχων,
Ἀπῆλθε σῶος εἰς οὐράνιον κλέος.

Non Sisoës jam Sisoës; nam cor gerens
Innocuum, abivit salvus ad cæli decus.

Lepor poëticus petendus ex affinitate vocum ἀσινὴς σίνω, & σῶος, cum nomine proprio Sisoë, quasi dicas, Sisoës, id est læsus, nocens nomine tenus, jam non est Sisoës re: nam innocuam habens animam, salvus abivit ad cælum. Ita ego quidem allusionem hanc poëticam intelligendam censeo; quam pluribus indagare, non est hujus loci.

[2] [elogium ac miracula ex Basiliano Menol.,] Subdo elogium sancti Confessoris nostri ex Menologio Basiliano: Beatus Sisoës cum [Christum] Deum dilexisset a puero; & Crucem ejus imposuisset humeris, ipsum secutus est; aciesque invisibilium hostium in fugam vertit, ac transiiit ad stadia laboriosa asceticæ vitæ. Altissimo autem humilitatis conscenso culmine, etiam patrandi miracula donum accepit. Etenim vel ipsos mortuos suscitavit, dæmones ex hominibus ejecit, ægrotos sanavit, nec non plurima alia patravit miracula. Erat autem in congressu blandus, moderatusque, & dulcis in apophthegmatibus, e quibus plurima conscripsit ad multorum utilitatem. Præterea non paucos fratres dissidentes, per apposita exempla ad pœnitentiam convertens, emendavit. Illud etiam peculiare habuit, quod nullum umquam hominem dijudicaret. Sic igitur angelico more transacta vita, ad Deum, quem desiderabat, migravit, recipiens cæleste regnum, quod sibi præparatum erat.

[3] Eadem fere, nonnullis prætermissis; leguntur in Menæis impressis. [& Sirleto.] Sirletus sic breviter ipsum recenset: Commemoratio sancti patris Sisois, in exercitatione monasticæ vitæ admodum insignis, cui propter eximiam humilitatem & reliquas virtutes, suscitandi mortuos gratiam contulit Christus Dominus. Menologium Slavo-Russicum Sancti quoque nostri natalem commemorat: B. P. N. Sisoi Magni. Molanus e Græcis fontibus eum quoque in Martyrologium suum transtulit, & signate quidem eadem hac sexta die; quem alibi apud Latinos non reperias. Errat itaque Baillet, dum asserit, quosdam Martyrologos Latinos habere hunc sanctum Abbatem die V hujus mensis, citans in margine Molanum ad Usuardum.

[4] Audisti superius in Menologio Basiliano factam esse mentionem de apophthegmatibus, [Nonnulla vitæ ac mortis adjuncta] ad plurium utilitatem conscriptis a Sancto nostro. Id quod ad alias characteristicas notas, ad eum pertinentes, viam nobis aperuit, quæ alioquin hic in tenebris sepultæ latuissent. Igitur ex illis habemus, Abbatem nostrum vixisse tempore magni ascetarum partiarchæ Antonii, ac primo vitæ asceticæ operam posuisse in deserto Scetis: quod cum videret nimis frequentatum, majoris solitudinis gratia, se abdidit in montem S. Antonii, a vita & morte ejusdem Sancti sic ἀντονομαστικῶς nuncupati, de cujus situ pluribus disseritur ad diem XVII Januarii, paragrapho secundo Commentarii prævii. Porro secessus ille non diu post mortem S. Antonii contigit; quæ cum acciderit anno 356, jam facile statues de tempore dicti secessus. Ascetam nostrum ibidem commoratum ad usque annos duos supra septuaginta, conficitur ex apophthegmate inferius posito, num. 32. Atque hinc mortem Sancti affigere possumus anno circiter 429.

[5] Illud observandum, Sisoëm, quo de hic agitur, distinguendum esse a duobus aliis ejusdem nominis, [petenda ex apophthegmatibus.] altero quidem Thebæo, altero autem Petræo, de quibus agitur apud Cotelerium in Monumentis ecclesiæ Græcæ inter Apophthegmata Patrum tomo 1, pag. 671, & 674, & alibi. Hæc & plura alia illustrari poterunt ex manipulo apophthegmatum, quæ delibo ex eodem tomo 1 Cotelerii, a pag. 162.

[6] Frater injuria affectus ab alio fratre, venit ad abbatem Sisoëm, [Docet Sisoës oblivionem injuriarum,] & dixit ei: Injuriam passus sum ab aliquo fratre, ac volo me ipsum ulcisci. Senex vero hortabatur his verbis: Nequaquam fili, sed potius Deo relinque ultionis partes. Excepit ille; Non cessabo, donec vindicavero me. Tum senex; Oremus, inquit, frater. Surgensque ait; Deus, non amplius egemus, ut nostri curam suscipias: nos enim acceptæ injuriæ pœnas exigimus. Hoc igitur audito, frater procidit ad pedes Senis, dicens: Non amplius contendo cum fratre. Ignosce mihi, Abba.

[7] [temperantiam,] Frater ita interrogavit abbatem Sisoëm: Quid faciam; quia ad ecclesiam occurro, ubi sæpe agape celebratur, & retinent me. Ait illi Senex: Res est laboriosa. Igitur Abraham discipulus ejus percontatus est; Si fiat occursus in Sabbato vel Dominica, & frater biberit tres calices, num multum est? Respondit Senex: Si non sit satanas, multum non est.

[8] Discipulus abbatis Sisois dicebat ei: Pater senuisti, abeamus jam prope terras habitatas. [fugam alterius sexus,] Ait Senex: Ubi non est mulier, illic pergamus. Tum discipulus: Et quis locus est, non habens mulierem, nisi eremus? Senex: In eremum ducito me.

[9] Frequenter discipulus abbatis Sisois; aiebat: Abba surge, manducemus. Ille ad eum: Non comedimus, Fili? Respondebat, Non, Pater. Tum Senex, Si non comedimus, affer, & cibum capiemus.

[10] [custodiam linguæ,] Pronuntiavit aliquando cum fiducia abbas Sisoës: Confide, ecce a triginta annis non amplius deprecor Deum propter delictum; sed ad hunc modum precor: Domine Jesu, protege me a lingua mea. Atque huc usque prolabor quotidie per eam, & pecco.

[11] Frater dixit abbati Sisoi: Quare non recedunt a me affectus? Ait illi Senex: Vasa eorum intra te sunt. Da eis pignus suum, & discedent.

[12] [animi demissionem,] Residebat aliquando abbas Sisoës in monte abbatis Antonii, & moram faciente ministro ejus, nec veniente ad eum, non vidit hominem ad menses decem. Ambulans autem in monte, reperit Pharanitem, venantem feras. Cui senex: Unde, inquit, venis; et a quanto tempore versaris hic? Ille respondit: Vere, Abba, a mensibus undecim in hoc monte dego, nec vidi hominem præter te. Quibus auditis, Senex ingressus in cellam, percutiebat se: En Sisoës, inquiens, existimasti te aliquid fecisse: atqui nec sicut iste secularis, adhuc fecisti.

[13] [fugam gulæ,] Celebrata est oblatio in monte abbatis Antonii, illicque inventum est doliolum vini: unus vero e senibus, accipiens parvum vas cum calice, detulit ab abbatem Sisoëm, deditque ei: qui bibit. Similiter fecit secundo, & suscepit. Præbuit eidem tertia vice, nec accipere voluit, dicens: Desine Frater: an nescis, quod satanas sit?

[14] [sui contemptum,] Convenit aliquis fratrum abbatem Sisoëm in montem abbatis Antonii, & inter loquendum dixit: Nondumne pervenisti, Pater, ad mensuram abbatis Antonii? Ait illi Senex: Si vel unam cogitationem abbatis Antonii haberem, totus evaderem instar ignis. Verumtamen novi hominem, qui licet cum labore, potest ferre cogitationem suam.

[15] Venit aliquando Thebæorum quidam ad abbatem Sisoëm, [cæcam obedientiam;] desiderans monachum profiteri. Interrogavit eum Senex, utrum aliquem ad se pertinentem haberet in seculo? Respondit ille: Habeo filium: Tum Senex: Vade: projice eum in flumen; tuncque fies monachus. Cum igitur discessisset, misit Senex fratrem, qui prohiberet illum. Dicit frater; Desine, quid agis? Ille excepit: Abbas jussit, ut projicerem. Itaque ei frater: Sed modo vetuit projiceres. Et relicto eo, accessit ad Senem: factusque est probus monachus propter obedientiam suam.

[16] Frater interrogavit abbatem Sisoëm, an pari modo veteres persecutus fuerit satanas. Et ait illi senex; Nunc magis. Quia tempus ejus appropinquat, atque conturbatur.

[17] Tentatus est aliquando a dæmone Abraham, discipulus abbatis Sisois, [fiduciam in Deum,] & vidit Senex, quod cecidisset. Itaque surgens, expandit manus in cælum, dixitque; Deus, velis nolis, non dimitto te, nisi curaveris eum: statimque medelam consecutus est.

[18] Percontatus est frater de abbate Sisoë hunc in modum: [iterum sui contemptum.] Agnosco memoriam Dei permanere apud me. Ait illi Senex: Non magna res est cogitationem tuam cum Deo esse: sed magnum est conspicere, se tamquam omni creatura inferiorem. Id enim corporeo labori junctum, deducit ad habitum humilitatis.

[19] Referebant de abbate Sisoë, quod quando morti proximus fuit, [De Sancti splendore, & apparitionibus ante mortem,] sedentibus circa eum patribus, vultus ejus resplenduit tamquam sol; dixitque illis: Ecce abbas Antonius venit. Paulo post: En, inquit, venit Prophetarum chorus. Iterumque facies ejus majorem in modum refulsit. Et ait; En, chorus Apostolorum accessit. Adhucque os ejus duplo fulgentius evasit. Ecce autem ipsum, quasi cum quibusdam loquentem. Itaque rogaverunt eum Senes dicentes: Cum quo disseris, Pater? Respondit: Angeli venerunt, ut me assumant: & obsecro, ut permittar paullulum agere pœnitentiam. Excipiunt Senes: Non eges pœnitentia, Pater. Tum Senex ad ipsos: Revera, non mihi conscius sum, quod pœnitentiæ initium posuerim. Intellexerunt vero omnes, eum esse perfectum. Iterum facies illius subito facta est velut sol; ex quo territi sunt cuncti. Ait illis; Videte: Dominus venit, dicens; Afferte mihi electionis vas eremi. Statimque tradidit spiritum: ac evasit tamquam fulgur, nec non repletus est totus locus bono odore.

[20] Profectus est abbas Adelphius, Episcopus Nicopoleos, [contemptu gloriæ humanæ,] ad abbatem Sisoëm, in montem abbatis Antonii; cumque discessuri essent, antequam iter aggrederentur, curavit, ut a mane comederent. Erant autem jejunii dies. Postquam ergo posuerunt mensam, ecce fratres pulsant. Dixit discipulo suo: Trade illis parvam pultem; quia defatigati sunt. Ait ei abbas Adelphius: Sine utique, ne dicant, abbatem Sisoëm de mane manducare. Et intendit in eum Senex, mandavitque fratri: Vade, da illis. Ut ergo conspexerunt pultem, ita locuti sunt: Num hospites habetis? Num & Senex vobiscum comedit? Respondit frater: Etiam. Quocirca cœperunt affligi ac dicere: Ignoscat vobis Deus, quod Senem siveritis modo cibum sumere. Nonne scitis per multos dies maceraturum esse se? Quos cum audiisset Episcopus, inclinavit se coram Sene, inquiens: Ignosce mihi, Abba: quia humanum quid reputavi: tu vero, quod Dei est, fecisti. Tum ei abbas Sisoës: Nisi Deus glorificaverit hominem, hominum gloria nihil est.

[21] Venerunt quidam ad abbatem Sisoëm, ut audirent ab eo sermonem; nec quidquam locutus est eis: sed semper aiebat: [humilitate,] Ignoscite mihi. Cernentes autem sportulas ejus, dixerunt illius discipulo Abrahamo: Quid facitis de sportulis his? Respondit; Huc & illuc impendimus eas. Quo audito, Senex ait: Etiam Sisoës hinc & inde manducat. Illi vero audientes, multum animæ lucrum fecere; atque abierunt cum gaudio, ædificati in humilitate ipsius.

[22] [animi puritate.] Sciscitatus est abbas Ammon Rhaithensis abbatem Sisoëm: Quando lego Scripturam sacram, vult animus apparare sermonem, ut habeam ad interrogationem. Ait illi Senex: Non est operæ pretium: sed potius e puritate mentis acquire tibi; tum solicitudine carere, tum loqui.

[23] [Mortuum puerum ad vitam revocat,] Accessit aliquando seculi vir cum filio suo ad abbatem Sisoëm, in montem Abbatis Antonii: atque in via contigit mori filium: nec turbatus est pater, sed fidei plenus, portavit eum ad Senem. Et cum filio prostravit se, quasi humiliter salutans ad accipiendam a Sene benedictionem. Deinde surgens, reliquit puerum ad pedes Senis, ac egressus est. At Senex, qui existimabat, quod ad salutationem prosterneret se, ait illi: Surge, exi ex hoc loco: nesciebat enim mortuum esse. Et confestim surrexit, atque abiit. Quem cernens pater, obstupuit: proinde intrans, cum veneratione salutavit Senem, remque ei nuntiavit. Senex vero audiens, tristitia affectus est: non enim voluisset id accidisse. Denuntiavit autem homini discipulus Sisois, ne cuiquam diceret usque ad mortem Senis.

[24] [edit exemplum fiduciæ in Deum, & humilitatis,] Tres senes adierunt abbatem Sisoëm, auditis, quæ ad eum pertinebant: & ait illi primus; Pater, quo modo possum evadere igneum flumen. Ille vero non respondit. Dicit ei secundus: Pater, qua ratione effugere potero stridorem dentium & vermem, qui numquam dormit? Tertius pariter interrogat. Pater, quid faciam? Memoria exteriorum tenebrarum enecat me. Respondens autem Senex, dixit eis: Ego horum nullius recordor: cum enim Deus misericors sit, spero, quod mecum facturus sit misericordiam. Eo audito sermone, senes tristes abierunt. Nolens autem Senex sinere ipsos cum tristitia discedere, reverti fecit, & dixit: Beati estis, fratres, atque vobis invidi felicitatem vestram. Primus enim vestrum locutus est de igneo flumine, secundus de tartaro, tertius de tenebris. Si ergo mens vestra recordationis hujusmodi tenet dominium, fieri nequit, ut peccetis. Quid vero acturus sum ego duri cordis homo, cui non est concessum scire, quod vel maneat homines supplicium: unde singulis horis pecco. Tunc illi, venia ab illo suppliciter petita, professi sunt; Sicut audivimus, ita etiam vidimus.

[25] [spei de misericordia Dei,] Percontati sunt nonnulli ex abbate Sisoë: Si lapsus fuerit frater, nonne debet ad annum pœnitentiam agere? Respondit; Durum est hoc verbum. Aiunt; Verum sex menses? Iterum respondit; Multum est. Excipiunt; Usque ad quadraginta dies? Ait; Adhuc multum est. Illi: Quid ergo, si prolapsus fuerit frater, & statim agape celebretur, ipsene veniet ad agapen? Dicit illis Senex; Nequaquam: sed necessaria est paucorum dierum pœnitentia. Confido enim in Deum, quod si is homo ex tota anima egerit pœnitentiam, vel intra tres dies illum admissurus sit Deus.

[26] Cum aliquando abbas Sisoës venisset ad Clysma, accesserunt ad eum videndum seculares viri. [temperantiæ.] Ii multa loquebantur; nec quidquam ipsis respondit. Postea illorum unus dixit; Quid molesti estis Seni? non manducat; ideo neque potest loqui. Excepit Senex: Ego, ubi necessitas postulat, comedo.

[27] Abbas Joseph requisivit ab abbate Sisoë, quanto in tempore debeat homo affectus rescindere. Ait illi Senex: Tempora vis dicere? Et abbas Joseph; Etiam, inquit. Dicit ergo Senex: Qua hora affectus venerit, illico abscinde eum. Proxime sequitur apud Cotelerium apophthegma de Sisoë Petræo, quod prætermitto.

[28] Aiebant de abbate Sisoë, quod sedens in cella, semper ostium clauderet.

[29] Venerunt aliquando Ariani ad abbatem Sisoëm in montem abbatis Antonii, [Quomodo se gesserit erga Arianos;] & cœperunt contra orthodoxos garrire. Senex vero nihil quidquam repondit eis: sed vocato discipulo suo, dixit: Abraham affer mihi S. Athanasii librum, ac legito. Tum tacentibus illis, agnita est eorum hæresis. Dimisitque ipsos cum pace.

[30] Venit aliquando abbas Amun e Rhaitu in Clysma, ut inviseret abbatem Sisoëm; & cernens ipsum afflictum, [quanti faceret solitudinem;] quod reliquisset eremum, ait: Cur doles, Abba? Quid enim jam inde poteras in solitudine facere, qui ad tantam perveneris senectutem? At Senex oculos in eum intendit cum tristitia; dixitque: Quid mihi profers, Amun? Nonne enim mihi sufficiebat sola mentis meæ libertas in eremo?

[31] Sedebat aliquando abbas Sisoës in cella sua: cumque pulsasset discipulus ejus: clamavit Senex, Fuge, Abraham, ne ingrediaris; jam quæ hic sunt, otio carent.

[32] Frater abbatem Sisoëm interrogavit hac oratione: Quomodo Scetim reliquisti, cum abbate Or consistens, [quamdiu, relicta Sceti, vixerit in monte.] & venisti, ut sederes hic? Respondit ei Senex; Cum inciperet Scetis frequentari, cumque audiissem mortuum esse abbatem Antonium, surrexi, & profectus sum huc in montem, atque inveniens ista loca quieta, ad paucum tempus resedi. Ait illi frater; Quod annos hic transegisti? Senex: Septuaginta duos.

[33] Dixit abbas Sisoës; Quando adest homo, tui curam habens, non oportet, ut præcipias.

[34] Frater sciscitatus est abbatem Sisoëm, si in via ambulaverimus, & itineris dux aberravit, oportetne ei declarare? [Docet suos silentium,] Respondit Senex; Non. Subjunxit Frater; Sed sinemus, ut nos a via avertat? Tum ei Senex; Quid igitur, accipiesne baculum, quo illum verberes? Ego novi fratres, quibus iter agentibus, noctu aberravit eorum ductor: erant autem duodecim, omnesque sciebant evagari se, & unusquisque secum contendit, ne diceret. Die autem exorto, comperiens viæ dux, quod deerrassent, ait illis; Ignoscite mihi, deflexi de via. Cunctique exceperunt; Nos quoque noveramus, sed reticuimus. Quo ille audito, demiratus est, dixitque; Ad mortem usque Fratres abstinent a sermone. Ac Deum laudibus celebravit. Distantia autem viæ, a qua abducti fuerant, duodecim erat milliarum.

[35] [servat fraternam caritatem;] Venerunt quodam tempore Saraceni, & spoliaverunt Senem, ipsiusque fratrem. Cumque hi exiissent in solitudinem, ut aliquid esculentum invenirent, reperit Senex stercora camelorum, quibus fractis, nactus est grana hordei. Manducavit autem unum granum, & alterum in manu sua posuit. Veniens vero frater ipsius, offendit eum comedentem, & ait: Hæccine est caritas, quod invento esculento, solus vesceris, nec vocasti me? Respondit abbas Sisoës; Non tibi feci injuriam, Frater: Ecce partem tuam in manu mea servavi. Subduntur apophthegmata duo de abbate Sisoë Thebæo, seu habitatore Calamonis Arsenoitæ, quæ tamquam a nostro instituto aliena prætereo.

[36] [tradit modum se gerendi in prosperis & adversis,] E Patribus quidam interrogavit abbatem Sisoëm; Si, dum sedeo in eremo, venerit barbarus, occidere me volens, & prævaluero ei, interficiamne? Respondit Senex: Nequaquam: sed illum Deo committe. Qualiscumque enim tentantio evenerit homini, oportet dicat; Propter peccata mea hoc contigit. Quod si bonum acciderit, dicat; Ex Dei dispensatione est. Mitto tria proxima, alterum de Siloë Thebæo, alterum de Sisoë Petræo, tertium rursus de Thebæo.

[37] [post lapsum semper surgendum monet.] Frater interrogavit abbatem Sisoëm, dicens; Quid faciam, Abba, quia cecidi? Respondit Senex; Iterum surge. Frater ait; Surrexi rursusque cecidi. Excepit Senex; Exsurge iterum atque iterum. Rogavit ergo Frater; Quo usque? Responsum dedit Senex; usque quo assumptus fueris, sive in bono, sive in delicto. In quo enim invenitur homo, in eo & proficiscitur.

[38] [Varia alia apophthegmata] Frater de Sene sciscitatus est hunc in modum; Quid faciam? Quia vexor propter opus manuum. Amo enim plectam, nec eam possum conficere. Respondit Senex, ex dicto abbatis Sisois, non faciendum esse opus, quod nos delectet.

Dixit abbas Sisoës, Quære Deum, nec quæras, ubi habitet.

Dixit iterum, quod pudor & timoris vacuitas sæpe peccatum producant.

Frater petiit ab abbate Sisoë, quid faceret. Dixit ei; Res, quam quæris, est tacere multum, & humilitas. Scriptum enim est: Beati, qui immanent in eo. Sic poteris stare.

Dixit abbas Sisoës; Abjectus esto; voluntatem tuam post tergum projicito; curis te liberato, & habebis requiem.

Frater abbatem Sisoëm interrogavit: Quid agam propter affectus? Et ait Senex: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua.

[39] Frater interrogavit abbatem Sisoëm, ut aliquod ei verbum doctrinæ proferret. Ille vero infit; Quid me cogis loqui otiose: ecce, quod cernis, facito.

[40] Abiit aliquando ad ministerium abbas Abraham, discipulus abbatis Sisois, & ad multos dies noluit ab alio quoquam ministrari, dicens: Sinamne alium hominem mecum assuescere, præter fratrem meum! Nec admisit donec rediisset ejus discipulus, sed laborem pertulit.

[41] Referebant de abbate Sisoë, quod cum sederet, clamavit voce magna; O calamitas! Interrogat eum discipulus ipsius; Quid habes, Pater? Respondit Senex; Unum hominem quæro, quocum loquar, nec invenio.

[42] Perrexit aliquando abbas Sisoës a monte abbatis Antonii ad exteriorem Thebaidis montem, [& documenta.] atque ibi habitavit. Erant porro eo loci Meletiani, incolentes Calamonem Arsenoitæ. Quidam igitur, comperto, quod exiisset in exteriorem montem, desideraverunt eum videre. Dixerunt autem: Quid agemus? Nam in monte degunt Meletiani. Et scimus quidem Senem per illos non lædi: nobis vero timendum, ne forte volentes congredi cum Sene, incidamus in tentationem hæreticorum. Quocirca ne occurrerent hæreticis, non inviserunt Senem.

[43] Narraverunt de abbate Sisoë, quod in morbum inciderit: sedentibus aurem circa eum senibus, loquebatur cum quibusdam. Aiunt ei; Quid vides, Abba? Dicit illis. Cerno quosdam venientes super me; quos rogo, ut sinant me paululum pœnitentiam agere. Tunc ad eum quidam e senibus; Si permiserint, modo potesne utiliter vacare pœnitentiæ? Respondit Senex; Quamvis nequeam, tamen parumper ingemisco super anima mea, idque sufficit mihi.

[44] De abbate Sisoë commemorabant, quod quando venit in Clysma, ægrotavit, & sedente eo in cella cum discipulo suo; ecce audita est januæ pulsatio: quam percipiens Senex, ait discipulo suo Abrahamo: Dic ei, qui pulsat: Ego Sisoës in monte, ego Sisoës in matta. Ille vero audiens evanuit. Totus apophthegmatum de abbate Sisoë manipulus concluditur duobus aliis, quæ, quoniam agunt de Sisoë Thebæo, non tango.

[45] [An omnia apophthegmata sint intelligenda de Sisoë Magno.] Collige, non omnes ubique eosdem relucere characteres in allatis apophthegmatibus, atque adeo non æque certo constare an omnia sint intelligenda de uno eodemque Sisoë nostro, cui cognomen Magni adhæsisse jam diximus, an vero quædam ex illis referenda sint ad alium vel alios ejusdem nominis eremicolas, de quibus supra. Non pauca tamen hic occurrunt, quæ satis concinne consonant cum elogio Basiliano, supra producto, in quo memoratur dulcis fuisse in apophthegmatibus, & plurima ex iis exarasse ad multorum utilitatem; singulari enituisse animi demissione, ac virtute suscitandi mortuos. Quibus, in dicto Menologio expressis, apprime congruunt ubique propemodum in singulis apophthegmatibus spirans sui contemptus; suscitatio pueri mortui, uti habes num. 23; nuncupatio, qua a Domino, paulo aute mortem sibi apparente, dictus fuit vas electionis, ut refertur num. 19; denique exacti in monte anni duo supra septuaginta, sicut legitur num. 32. Quæ omnia videntur potius quadrare Sisoi Magno, adeoque nostro, quam aliis, quorum nomen videtur obscurius fuisse, neque tanta fulsisse celebritate. Atque hæc de Sisoë, ejusque apophthegmatibus dicta sufficiant, de quibus etiam videri potest Rosweydus sparsim variis locis in Vitis Patrum. Agit etiam de Sancto nostro Historia Monastica Gallice edita, lib. 1 pag. 56.

DE S. ASTEIO, ASTIO, VEL ABERISTO EPISC. ET MART.

Sylloge Historica.

Astius sive Aberistus Episcopus Martyr, Dyrrachii (S.)

J. P.

Menologium Busilianum hoc die natalem hujus sancti Martyris annuntiat his verbis: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἀστείου, ἐπισκόπου Δυῤῥαχείου. Certamen sacrosancti Martyris Asteii, episcopi Dyrrachii. [Cultus in tabulis Græcis;] Ibidem sequitur ejus elogium: Asteius, sanctus Martyr, vixit sub Traiano imperatore. Ab idololatris captus, Agricolao præsidi traditus est. Cumque jussus esset Christum negare, & idolis sacrificare, neque eo adduci posset, in carcerem missus est. Porro priusquam comprehenderetur, tale contemplatus fuit somnium. Vidit seipsum supra petram stare, unctum pice & oleo; & expergefactus, dixit clericis suis: Fratres, oportet me pati propter Christum. Ceterum unusquisque vestrum discedat, ubi salvus esse possit. Hæc locutus, comprehensus est, uti dictum; & stans coram Agricolao, Christumque confessus, in carcere conclusus fuit. Unde dimissus, plumbatis cæsus; dein melle unctus, suspensus in ligno fuit tempore æstivo, ut a vespis & muscis depastus, e vita excederet. Hoc facto, gratanter cruciatum perferens, animam Christo tradidit.

[2] [tempus martyrii;] Paulo contractius sanctum Martyrem consignant Menæa typis edita, quibus consonat Maximus, episcopus Cytherorum. Mentio quoque ejus habetur in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, & Chiffletii. Sirletus brevissimum ei elogium contexuit his verbis: Certamen S. Astii, episcopi Dyrrachii, qui sub Traiano imperatore, præside Agricolao, in Christianæ fidei confessione perseverans, plumbatis cæsus est, & post alios cruciatus precibus ad Deum missis, animam Deo tradidit. Ex apposita nota Imperatoris ac Præsidis, sub quibus passus dicitur sanctus Antistes, facile cuilibet innotescit character chronologicus, sub initium seculi secundi a partu Virginis collocandus.

[3] [an recte Aberistus vocetur.] Ferrarius in novo Catalogo Sanctorum pro Astio scribit Aberistum; recte observans in notis, se suspicari, mendum esse in codice vel Græco, vel Latino. Sacram Martyris memoriam recolit Martyrologium Romanum die VII hujus.

DE SS. MARTYRIBUS BRIXIENSIBUS
NICOLAO ET HIERONYMO
Ex Tabulis Brixianis.

[Commentarius]

Nicolaus Martyr, Brixiæ (S.)
Hieronymus Martyr, Brixiæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctos hos Christi pugiles, aliis fratres, aliis patrueles, coronatos anno a natali Christi CXXXIII, Kalendis Julii, pontificatus Telesphori anno II, & XIV imperii Ælii Adriani, asserunt Acta satis mira, [Rejecta legenda, quam apocrypham ostendit Papebrochius,] quæ Fabius Delius Romanus, ex Fabii Brusati, Clerici Brixiensis historia, anno primum 1416 fabricata, cum longo Pedrocchæ familiæ elogio edidit anno 1591; Bernardinus Faynus descripta huc transmisit; Papebrochius vero parte 3 Propylæi sui antiquarii ante tomum 2 Aprilis cap. 5 num. 37 & 38, fabulosa ostendit & plane respuenda; rationes a se ibi adductas, adversus P. Sebastiani insulsas accusationes egregie tutatus in Responsionibus ad varios articulos, imperite juxta ac importune regestos, præsertim ad articulum XI a num. 59. Quanti momenti fuissent Papebrochii argumenta, colligere potuerat prætensorum errorum exhibitor ex silentio Abbatis Onuphrii Stellæ, in suis declamationibus nihil proferre ausi, quo prædictorum Actorum fidem vindicandam susciperet. Subjunxit porro Papebrochius citato num. 59; Si tamen pro hac Vita, seclusa fictione, quidquam probationis certioris aliquando inveniatur, licebit de illis, ut sanctis Martyribus, non autem ut Pedroccha familia prognatis, agere 1 Julii.

[2] Et vero de ipsis inter prætermissos & in alios dies rejectos locuti sumus dicta die 1 Julii, [nullus autem propugnare ausus est:] huc ambos transferentes, quod non illo, sed hoc die, sub ritu Officii duplicis Brixiæ colantur, teste laudato Bernardino Fayno, in suo Martyrologio, ut mox dicemus. Cum igitur Vita ista seu Legenda, seculo primum quinto decimo conficta, non videatur ullo pacto propugnari posse, certe a totis quadraginta & amplius ab edito Aprili annis, ejus patrocinium nemo susceperit; verbo, probationis certioris nihil prorsus inventum aut adductum sit, nec facile sperari posse existimemus; id unum restat, ut de cultu ipsis exhibito, facta omnimoda præcisione a Pedroccha, vel alia quacumque hodierna familia, seculo secundo Brixiæ minime reperienda; restat, inquam, ut de solo cultu hic breviter agamus, lectorem de cetero remittentes ad præfatum Propylæum antiquarium & Responsiones, articulo etiam 3, § 8, art. 10, § 6, & variis aliis locis consulendas. In Martyrologio sanctæ Brixiensis ecclesiæ, Ughelli dono hic servato, sic legitur Kalendis Julii: Brixiæ, natalis SS. Martt. Nicolai & Hieronymi, quos S. Apollonius Episcopus convertit ad Christum ac baptizavit, & panem angelorum eis, dum essent in carcere pro Christi nomine, per fenestram ferream occulte in nocte cum aliquibus Christianis ministravit, & ad martyrium incitavit. Horum corpora jacent in ecclesia S. Aphræ.

[3] Scripserat ante Ferrarius in Catalogo Generali, iisdem Julii Kalendis: [de solo cultu agitur ex fastis recentissimis,] Apud Brixiam, SS. Martyrum Hieronymi & Nicolai. Notavit autem ibi, se sua accepisse ex monumentis monanasterii S. Faustini. Passi sunt, inquit, sub Adriano Imperatore, prope urbem, ubi nunc est Burgus S. Faustini, ubique eorum corpora requiescere dicuntur. Erant fratres ex familia Pedroccha, quæ adhuc floret, pro ut in Vita sive historia dictorum Martyrum, anno MDXCI edita. Atque ea est Brusatiana legenda, quam apud nos manuscriptam exstare & pridem merito rejectam diximus. Audi modo Bernardinum Faynum in suo Brixiano Martyrologio, typis edito, etiam ad Kalendas Julii: Brixiæ, sanctorum fratrum Nicolai & Hieronymi Martyrum, in ecclesia sanctæ Aphræ. His pro fide in carcerem conjectis, beatus Apollonius Episcopus, ab angelis monitus, nocte sacram Eucharistiam porrexit & martyrium prænuntiavit. Unde sub Hadriano, variis tormentis vexati, obtruncatis via Cremonensi eorum corporibus, animæ ad cælos evolarunt.

[4] [excluso cognomine Sanctis afficto.] Nec prætermittenda Fayni annotatio, quæ est ejusmodi: De his, ex prisca & nobili Pedroccha familia natis, scripsit vitam latino idiomate Fabius Clericus de egregia Brusatorum stirpe, anno MCCCCXVI, quam Achilles Pedrocca, juris utriusque consultissimus, libro illo aureo, a se edito (Responsum vocant) & Brixiæ impresso anno MDCXIX inseruit. Hanc ipsam edidit quoque materna lingua Abbas Ascanius Martinengus in suo libello Sanctorum. Horum item memoriam agunt Martyrologium Ferrarii & Brixianum manuscriptum, nec non & tabella sacrarii sanctæ Aphræ, ubi eorum corpora quiescunt, indicans ibi eorum festum, sub ritu duplici, die VI hujus, forsan ex aliqua translatione, cum vere passi sint hac die anno salutis CXXXIII. Quorum sanguis tanta virtute floruit; ut eodem quidam oppressus a dæmone, cum decollarentur, præter spem aspersus, illico ab immundis spiritibus liberatus fuerit. Atque hæc sunt, quæ de his Sanctis Brixiæ circumferuntur, accepta potissimum ex toties jam citata Brusati Legenda, quam a me hic adoptari minime velim intelligas: cultum unice admitto, donec reliquorum probatio certior accesserit.

[5] [Dubium, ubi sacra corpora reposita sint.] Ut autem perspiciant Brixienses, me nec lites sequi nec movere, rogatos ipsos velim, observent, a Ferrario sic scribi: Passi sunt sub Adriano Imperatore, prope urbem, ubi nunc est Burgus S. Faustini, ibique eorum corpora requiescere dicuntur. Ita ille, a quo non parum dissonant Martyrologium Ms. Ughellianum & alterum a Fayno editum, in quibus diserte asseritur, Sanctorum corpora quiescere in ecclesia aut Sacrario S. Afræ. Neque cum alterutra opinione satis componi posse videntur, quæ scripsit Fabius Delius sub præfationis suæ finem, in hæc verba: Reliquum est, ut una cum omnibus aliis Christi fidelibus, Deo nostro clementissimo, quantas maximas animus noster capere potest, gratias agamus, quod hujusmodi historiam diutius delitescere non permiserit. Parco iis gratiis; hoc ad rem spectat: Sed sicut ipsorum sanctorum Martyrum corpora in basilica Salvatoris Brixiæ venerantur, & eos invocantibus indefessi apud ipsum Deum exstant patroni, ita voluerit eorum vitam, miracula & martyrium omnibus innotescere. Vale. Romæ X Kal. Febr. MDXCI. Ego hic eumdem sepulturæ aut venerationis locum non reperio, nisi & basilica Salvatoris & ecclesia S. Afræ pro uno eodemque templo accipiantur, sito in Burgo S. Faustini, quod utinam in Cælo suo Brixiano explicasset Faynus; qui pag. 171 duplex quidem nomen tribuit ecclesiæ S. Afræ; ast in Burgo S. Faustini sitam, necdum didici.

[6] Ad hæc hujusmodi intricata negotia si paulo oculatius attenderent Brixienses, [Quid a Brixiensibus fieri conveniat.] vanis satyris & inanibus declamationibus aut lamentis mortuos vel superstites Sanctorum historiographos incessere desinerent, in id potius operam & studium conferentes ut sedatis prius intestinis controversiis, solido aliquo & erudito opere Sanctorum suorum Acta saltem probabilia, incertas traditiones, dubias depositiones, cultus initia & chronologicam seriem expenderent & ad justæ criseos normam revocarent; historica methodo, a familiarum hodiernarum affectata fuligine extergerent; ab evidentibus fabulis expurgarent, non per mera patria præjudicia aut inolitas vulgi opiniones, quæ indoctæ plebi relinquenda sunt, sed per fidei humanæ vera receptaque ab eruditis principia & momenta. Hac ratione semel inita, spondere audeo, numquam futurum, ut de Hagiographis merito conquerantur; quibus id sacrosanctum est, sinceram veritatem omni conatu inquirere, dubia ut certa non admittere, fabellas ecclesiastica excludere, libenter doceri & discere; sed falsa, quamdiu falsa apparent, non timide refellere, nihil attendendo ad decantatas sæpe nænias, rerum possibilitatem potius, quam existentiam certatim oggerentes. Historice discant agere, qui historias meditantur.

DE S. PALLADIO EPISC. ET CONF. SCOTORUM APOSTOLO
FORDUNI IN SCOTIA.

ANNO CCCCXXXI.

SYLLOGE HISTORICA
De cultu, patria, legatione, gestis & scriptis.

Palladius Episcopus Confessor, in Scotia (S.)

BHL Number: 6417


AUCTORE J. B. S.

§ I. De S. Palladii cultu & Officio ecclesiastico.

Primam sui in historia ecclesiastica notitiam Prospero Aquitano debet sanctus hic Palladius, vocatus subinde Scotorum Apostolus; celebritatem contulere Beda, Sigebertus, Marianus Scotus & alii, [Ex Scotorum Hibernorumque dissidiis notissimus,] qui ferme Prosperum secuti sunt, & auctores vitæ S. Patricii in nonnullis paulo liberaliores; at postremis hisce seculis late patentem famam consecutus est, ex vulgatissimis Scotorum Hibernorumque disceptationibus, utraque gente, tamquam pro aris & focis, ut de S. Rumoldo plurimisque aliis non semel in Actis nostris diximus, ad vendicandos sibi Sanctos acerrime depugnante. Litigationum causam sæpius exposuere Majores nostri, deductam plerumque a sola Scotiæ vel Scotorum appellatione, modernis Scotis omnia sibi repientibus, quæ vel eminus Scotici quid sonant, Hibernis contra non aliam Scotiam per aliquot secula (aliqui ad plura extendunt, alii contrahunt) agnoscentibus, præter illam ipsam insulam, quæ hodie Hibernia nuncupatur. Mihi fixum semper fuit, ab odiosa ea quæstione, quantum liceret, præscindere, utriusque partis argumenta cursim solum attingere, de cetero ea prosequi, quæ ad Sanctos spectant propius, relicta ambabus partibus libera ad digladiandum arena. Ad hanc ferme normam certum est exigere, quæ de S. Palladio dicenda sunt, ubi non de Scotica origine contenditur, sed de lana, ut aiunt, caprina, ad quos nimirum a Cælestino Papa missus sit. Præfixum in titulo ordinem sequimur, ducto a cultu exordio.

[2] Antiqua venerationis S. Palladio Christiane exhibitæ indicia in Fastis sacris haud reperies: nam qui in Hieronymianis hoc die refertur Palladius seu Pallattius, genere, [in antiquis Martyrologiis signatus non est:] ætate & laurea ab eo, quo de hic agimus, longissime distat. Neque transitus dies hactenus, cuiquam certo innotuit, neque satis proinde perspicio, quid Grevenum induxerit, ut hoc die ipsum consignaret, nisi in vetusto aliquo codice ita scriptum procul dubio invenerit. Si, quæ de Sancti obitu in variis S. Patricii vitis exstant, recte expendantur, non mense Julio anni 431 defunctus est, multo minus Januario, cujus die XXVII ejus natalem seu festivitatem referunt Catalogi Sanctorum Hiberniæ, tum Mss. tum excusi; est enim longe verosimilius, sub jam dicti anni finem, XV Decembris, vitæ metam attigisse, quemadmodum notavit Waræus de scriptoribus Hiberniæ pag. 101: Obiit (S. Palladius) apud Pictos in itinere Romam reversurus, XV Decembris, anno ab adventu Salvatoris CCCCXXXI, eodem nemque anno, quo in Hiberniam (Episcopus) venit. Sic vulgo traditur. Sic tradit Balæus apud Usserium, sic Usserius ipse pag. 814, sic post illos Sirinus in Ms. S. Palladii vita, per RR. PP. Franciscanos Hibernos Lovanienses mecum benevole communicata.

[3] Interim a Bollando inter Prætermissos diei XXVII Januarii, sic observatum legimus: [a recentioribus Hibernis 27 Januarii] S. Palladius Scottorum Apostolus refertur hoc die a Ferrario & Martyrologio Anglicano; a pluribus & vetustioribus VI Julii. Signatur utique in Wilsoni Anglico Martyrologio; ibidem ea die ornatus elogio, quod non magis probare ausim, quam lectiones Aberdonenses, infra producendas. Brevius de S. Palladio agit Ferrarius: Forduni duni in Scotia, S. Palladii Episcopi & Apostoli Scotorum, in notatione falsa nonnulla veris admiscens; hoc recte effatus; ejus reliquias Forduni in maxima veneratione haberi: idque ex Baronii Annalibus haud dubie desumptum fuerit, ubi ad annum 429, num. 4, de S. Palladio ait: Quem jure, ut suum Apostolum, venerati sunt Scoti, magno honore prosequentes ejus reliquias, in Mernia Scotiæ provincia collocatas. Mentem suam hic declarare incipit Baronius, in tota hac controversia partibus modernorum Scotorum satis aperte favens, ut ex sequentibus non minus clare patebit. Sed cultum prosequamur.

[4] Qui sint illi plures & vetustiores Martyrologi, quos S. Palladium hac VI Julii referre insinuat Bollandus, [hoc die a Scotis,] nec satis expressit ipse, nec ego in tot nostris codicibus deprehendi. Inter omnes hujus diei Usuardinas additiones unicum est auctarium ex Greveno descriptum, quo simplicissime annuntiatur: Palladii Episcopi & Confessoris. Respexerit fortasse Bollandus ad veteres Catalogos Mss. Sanctorum Hiberniæ & Scotiæ, quos plures habemus: at nec hi inter se conveniunt, Hibernecis stantibus pro XXVII Januarii, Scoticis vero pro hoc die, quos in Martyrologio suo Universali secutus est Castellanus. Illorum coryphæus Dempsterus in menologio Scotico satis magnifice: In Mernia, Palladii Diaconi S. R. E. Cardinalis, Scotorum Apostoli, a S. Cælestino Papa missi, ut Scotos, diu antea in Christum credentes, a Pelagiana peste, in Anglia grassante, tutaretur. Dempstero succenturiatur Camerarius: Sanctus Palladius Episcopus & Scotorum velut Apostolus, missus a Cælestino Romano Pontifice in Scotiam, tum ad disciplinam ecclesiasticam (quæ Scotorum primariis, a Maximo tyranno victis & Scotia exactis, multum elanguerat) pristino splendori restituendam, tum etiam ad Pelagianam hæresim præcavendam. De reliqua elogii serie, quam crassis erroribus scatere aut Sirinus, inferius sermo recurret.

[5] Huc facit id, quod in fine subjicit: Deinde vita, [sacri corporis possessoribus;] imo ipsa vestigia illius sancti Viri in Scotia ostendi possunt, & pretiosæ reliquiæ olim Forduni colebantur, Polydorus in historia Anglica lib. 1, &c. Imo ante 150 annos capsæ ipsius auro argentoque & gemmis ditissimæ, sunt reparatæ a Guilielmo Scheuues, sancti Andreæ Archiepiscopo. Auream mediocritatem non novit scriptor hyperbolicus, non unas capsas easque ditissimas commentus, pro quibus ad Boetium nos remittit, quem si in fonte legerit, aut non intellexit aut turpiter corrupit. Hæc sunt Boëtii de S. Palladio verba, lib. 7, fol 128 verso: Post multos tandem pios sudores ac religiosa opera, Christi dogma propalando, pro mortalium salute impensa, Forduni (vico in Mernia nomen est) beatissimum hujus vitæ exitum sortitus, fatis concessit: ubi sacræ ejus reliquiæ, in multo habitæ honore, a multis illuc religionis causa confluentibus, vel hac nostra ætate venerandæ, ostenduntur. Has Wilhelmus Scheuves, sancti Andreæ olim Archiepiscopus, vir undequaque eruditus, effossas humo multis piis precationibus solennique apparatu, in capsulam argenteam honorifice locavit, quarto anno post Christi adventum in carnem, supra nonagesimum millesimum quater centesimum. Quis hinc vel verbum extundat, de reparatis capsis quodammodo pluribus, iisque omnibus auro argentoque & gemmis ditissimis?

[6] At certe stabilitum in Scotia S. Palladii cultum hæc plane demonstrant, quacumque demum auctoritate id factum fuerit, [apud quos etiam Officio ecclesiastico honoratur,] de quo scrupulum nimis religiosum movet Dempsterus Historiæ eccl. Scotorum lib. 15 num. 998, ubi Martyrologos immerito incusat, quasi injurii & iniqui fuerint gentis suæ gloriæ, quod potius imputare debuit minus celebri Sanctorum suorum famæ in aliis orbis partibus. Non recte tamen inde deducit Sirinus, nullo umquam ecclesiastico officio cultum fuisse in Scotia S. Palladium, cum in Breviario ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis, excuso 1509, impensis Valteri Chepman, cujus Ms. apographum penes nos est, quodque alibi citavimus, referatur vita in sex lectiones distributa, quamquam mendis refertissima, sub hoc titulo: Vita S. Palladii Archiepiscopi Cardinalis, Scotorum Apostoli (vulgo S. Padie) a Cælestino primo missi, sub Eugenio II, anno CCCCXXXII, Julii VI. Incipit ab oratione: Deus, qui Scotorum populo B. Palladium Pontificem & fidei Catholicæ apostolum pariter & doctorem providisti, concede nobis, quæsumus, ipsius interventu tuam ineffabilem consequi misericordiam, & vita, te mediante, perfrui sempiterna Per Dom. &c. Totum officium sumitur ex Communi Confessoris & Pontificis. Audiamus lectiones, ex quarum una aut altera de reliquis facile statues.

[7] Palladius Pontifex egregius, ex Ægyptiaca gente illustribus ortus natalibus, [cujus lectiones non subsistunt.] sub D. Euagrio monacho, viro religiosissimo, qui duoram Macariorum discipulus esse fertur; dum juveniles in eum expugnarent anni, sub religiosorum habitu & norma sancte & devote militavit. Sub cujus ditione & regula Christiana, enunciare fidem didicit & cognovit. Qui paulo post, ejus propter vitam approbatam, ab angelo assumpto oraculo commilitonibus dixit: Opportunum namque est, si illum, quem prædicamus, insequi voluerimus, nos ea, quæ didicimus, aliis in ipsius honore, qui hæc singula nobis administrat, palam edocere, & quæ circa hujusmodi fidem minus intelleximus, fideliter ab aliis discendo investigare. Admonitu vero præfati angeli, ex Ægypto Romam venit, ubi a Cælestino Papa plurimum in pretio habitus est & reputatus, qui ob ejus tunc vitæ sanctitatem, a dicto Cælestino in Episcopum, Spiritus sancti gratia institutus est. Beatus interea Cælestinus, Dei favore ductus, cupiens orthodoxam ampliare fidem … apud Scotos … anno CCCCXXIV B. Palladium, quem nuper ordinaverat Antistitem & fidei militem, persuasit, ut Scotorum genti Romanam Catholicamque fidem prædicaret &c. Hæc sufficiant, utut male corrasa & coagulata; quibus non magis subsistunt lectiones reliquæ, ad eamdem normam compositæ; id unum nihilominus, quod postremo quærebamus, probantes, nempe Sanctum nostrum ecclesiastico officio in Scotia non caruisse, quod de Hibernia dici posse, nemo ostendit hactenus, ut in hac saltem parte potior sit Scotorum conditio.

§ II. De S. Palladii patria, legatione, gestis & scriptis.

Quam certum videtur ex præmissis lectionibus aliisque, [Non orientalis monachus,] de sancti Palladii cultu recte statui, tam est perspicuum, non ex tam male consuta historia, neque ex Forduni Scoti-chronico, neque ex recentioribus explorandam S. Palladii patriam, de qua pluribus satis præclare disputat laudatus Sirinus, eos omnes refutans, qui Græcum, Ægyptium, Galatam, Hibernum aut Britonem fuisse censuerunt; utpote, qui ex meris conjecturis, nullo nixi fundamento, in unum Palladium collegerint, quæ ad varios spectare indubitatum est. Et sane cum synchronus nullus de S. Palladio usquam meminerit, excepto solo Prospero; is vero patriam ejus nullo modo attigerit, Romanæ Ecclesiæ Diaconum dumtaxat (non archidiaconum, Archiepiscopum aut Cardinalem) asserens, id unum reliquit probabilissime supporrendum, non monachum aliquem orientalem, multo minus Britonem, sed clericum Italum fuisse sanctum nostrum Palladium.

[9] Probat id Sirinus variis argumentis, quæ sat erit hic cursim delibasse. [sed patria Italus fuisse videtur.] Exiguum fructum in Hibernia fecisse Sanctum admittunt omnes, causam ipse prudenter allegat, ignorantiam linguæ vulgaris, unde ab incolis spretus & repulsus fuerit. Præterea, verosimile non est, scriptores vitæ S. Patricii tacituros fuisse S. Palladii, ejus decessoris patriam, si Britonem aut Hibernum novissent; ubi contra S. Evinus diserte affirmat; Et cum ad suos reverti statuisset, morbo correptus, in terra Pictorum decessit. Reverti statuerat in Italiam; est hæc igitur, & non alibi quærenda Sancti patria. Adde illa Probi, de gestis Palladii loquentis verba: Neque ille voluit longum transigere tempus in terra non sua, sed reverti disposuit ad eum, qui misit illum, quæ satis aperte indicant, nihil minus fuisse S. Palladium, quam Hibernum aut Britonem: quod pluribus evincere, operæ pretium non video, neque de ea re animosius certant jam dicti litigantes.

[10] Longe difficilius est aliam telam, magis intricatam retexere de legatione S. Palladii seu missione; [Verosimile est, binas legationes] fueritne illa in gratiam Scotorum hodiernorum, an potius Hibernorum suscepta, pro qua ipsi contentiosissime inter se dimicant, nimis ambitiosa utrimque pietate. Baronius sic Scotorum nomen accepisse videtur, ut de hodiernis a Prospero actum insinuet. Id certo constat ex istius scriptoris Chronico, sub consulatu Florentii & Dionysii, hoc est anno 429, invigilasse Cælestinum Papam, ut Pelagianæ hæreseos reliquiæ in Britannia extinguerentur, auctoremque Pontifici fuisse Palladium diaconum, ut eo mitteretur S. Germanus, Autissiodorensis Episcopus. Audi ejus verba: Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani Episcopi filius, ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit; sed ad actionem Palladii diaconi, Papa Cælestinus Germanum Autisidorensem Episcopum vice sua mittit, & deturbatis hæreticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.

[11] Ex his verbis, ut obiter dicam, quidquid contra arguat Sirinus, non improbabiliter deduxit Baronius, [ad Scotos suscepisse.] jam ab eo anno 429 primam suam in Britannias legationem suscepisse S. Palladium, vel cum S. Germano, vel forte citius; qui vel ex eo tempore in Hiberniam transiens, advertensque necessariam sibi majorem auctoritatem, Romam reversus, ibidem Episcopus a Papa Cælestino consecratus, inde rursus ad eosdem Scotos destinatus sit, quam alteram legationem, tacito tamen S. Palladii nomine memoret idem Prosper libro contra Collatorem cap. 21, in editione anni 1711, col. 363: Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiæ, solum suæ originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit oceani, & ordinato Scotis Episcopo, dum Romanam insulam studet servare Catholicam, fecit etiam barbaram Christianam. Inchoate, inquit Sirinus, nam completam conversionem Hiberniæ S. Patricio tribuendam, clamant omnia totius Hiberniæ monumenta. Rectissime, si de Hibernia locutus est Prosper.

[12] [Quinam Scoti illi fuerint] Porro sic intelligenda esse postrema Prosperi verba, docet ipse distinctius (inquiunt scriptores Hiberni) in præfato Chronico, ad consulatum Bassi & Antiochi, quo signatur annus 431, ita scribens, ut habet novissima editio Chronici integri, jam citata: Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a Papa Cælestino Palladius, & primus Episcopus mittitur. Hæc cum aliis ita combinanda videntur, ut in Britannias missus sit S. Palladius, quo insulam servaret Catholicam, verosimiliter paulo ante SS. Germanum & Lupum, quos in Britannia reliquerit, ipse vero transierit ad Scotos, ut Christianos faceret. Verum obstare videntur particulæ, ad Scotos in Christum credentes. Hæc ipsa est ingentium altercationum inter adversas partes infelix ansa, quam ambæ pro suo arbitrio & nationali spiritu ita flectunt & involvunt, ut ego quidem ad animos placandos componendosve arbiter sedere haudquaquam velim.

[13] Scotos illius temporis, saltem eos, quos Prosper indigitat, Hibernos fuisse, [ex Prosperi verbis] haud obscure demonstrant citata ejus verba, dum Scotorum insulam a Romana seu Britannica distinguunt, cujus pars fuit estque hodie Albania, seu minor Scotia, quæ numquam insula seorsim fuit, quæque Prosperi tempore Scotiæ nomine non venit. Itaque insula barbara, ab insula Britannica Romana sejuncta & contradistincta, non potest non esse Hibernia, quidquid, ut supra diximus, aliter sentiat Baronius, in modernorum Scotorum partes inclinans; cum vero utrobique de iisdem Scotis loquatur Prosper, agens de ejusdem gentis ad fidem Christianam conversione, quis satis dubitet, quin etiam utrobique Hibernia indicetur? Sic arguunt Hiberni eorumque fautores; fateorque ingenue, maximi apud me ponderis esse hoc argumentum, Scotos plane exarmaturum, si Prosper paulo apertius duas diversas insulas expressisset. At rursus contra, Scotos in Christum credentes ultimo loco appellat Prosper; non ergo Hiberniam, quam Christianam primum fecisse S. Palladium, contra Collatorem idem Prosper asseruit.

[14] [non satis perspicuum videtur;] Hic rei totius nodus, is ferme Scotorum Achilles est, verum si recte expendatur, ipsis æque ac Hibernis solvendus, cum necdum satis constet, per id tempus magis credentem fuisse gentem unam quam alteram, tametsi versiculos suos adstruant Scoti, ut ad tertium seculum conversionem suam reducant, quod ipsis concedere visus est Baronius, aliis non tam facile id admittendum existimantibus. Et vero si admittatur, ipsos tantum non conficiet Prosperi auctoritas, cum eis non secus ac Hibernis deglutienda maneat hæc pillula, quod eorum regio barbara a S. Palladio facta sit Christiana, adeoque ante annum 429 talis non fuerit. Ceterum, ut semel dicam, Scotos apud Prosperum, non alios concipi posse, quam Hibernos, tam manifestum aliquibus videtur, ut omnia mire torquenda sint, ad alium sensum inde eruendum. Testium nubes producitur apud Usserium in Britannicis pag. 798, uno consensu affirmantium, ad eamdem Scotiam missum fuisse S. Palladium, ad quam ei successor datus est S. Patricius; atqui indubitatum est, postremum in Hiberniam directum, ac totius insulæ, si non primum, saltem verum fuisse apostolum; quid clarius consequi potest, quam, ad eamdem insulam destinatum fuisse S. Palladium. Idem sentiunt scriptores alii, numero plures, sequenti mox pag. 799 ab eodem Usserio recitati.

[15] Sic itaque concilianda essent Prosperi verba, ut cum Chronicon suum, [favent tamen Hibernis,] verosimiliter repetitis curis, scripserit post annum 433, quando jam Patricius fructuose in Hibernica vinea laboraret, satis familiari historicis prolepsi usus sit, pro eo anno credentes nominans, qui dam scriberet, vere poterant credentes appellari, quibusque adeo famosos versus de ingratis aptaverit;

— nunc sævas gentes & barbara regna,
Ignoti prius aut spreti nova gratia Christi
Attrahit & terra sibi templum condit in omni.

Alii aliter Prosperi sensum explicant, & quamquam Kiaranum, Albeum, Declanum & Ibarum in messe Hibernica ante SS. Palladium & Patricium sudasse velint, id Prospero minime adversari contendunt. At quomodocumque verba ejus citatis locis accipiantur, de Scotis Hibernis intelligenda esse, non soli Hiberni, sed Tillemontius & eruditi alii partium studio liberi, passim hodie admittunt, ut supersedeam referendis pluribus Sirini argumentis, quibus Joannem Majorem, Buchananum, Leslæum aliosque Scotos, & nostrum etiam Michaelem Alfordum, paulo acrius refellit, commenta & figmenta appellans, quæcumque ab eis, rerum suarum sedulis ornatoribus, excogitata sunt, ad persuadendum per Scotos Prosperi, indicari Albienses seu Scotos hodiernos, in quo plures habet sibi consentientes.

[16] Minimi apud me ponderis sunt quæ congessit Camerarius, [quos male impugnat Camerarius.] cujus sententiam, superius promissam, huc adducimus: Porro S. Palladium ad nostros Scotos, non Irlandos seu Hibernos Irlandicos missum fuisse, omnes omnium gentium ætatumque scriptores consentiunt, quia illi, ad quos missus, in Christum jam credebant, ut testantur Ado, Prosper Aquitanicus & alii jam citati; at Hiberni Irlandi vix centum annis post in Christum credebant. Vide Sigebertum, Adonem, Bedam, Hermannum Contractum, Comitem Averingem, Matthæum Westimonasteriensem anno CCCCXXXIII, Florentium Vigorniensem anno CCCCXXI, Polidorum Virgilium lib. 3, Frecul. Lexoviensem lib. 5 cap. 33. Primus enim Hibernorum Sinellius, baptizatus a S. Patricio, fuit ut minus LXXX annos post hunc Palladii in Scotiam appulsum. Paucis verbis, inquit Sirinus, tot cruda commenta, stupendos & stolidos errores, imo errorum monstra eructat Camerarius. Quibus vero non magni momenti rationibus se hic tueatur, vide in famoso ejus opere de Scotorum pietate a pag. 225. Qua autem ratione Scotis hodiernis maxime venerandus & colendus sit S. Palladius, supra abunde ostensum est. Atque de his plus satis.

[17] Alia superest difficultas in τὸ primus Episcopus, quasi ante S. Palladium nullus in Hibernia Episcopus fuerit; [Utrum primus Hiberniæ Episcopus;] quod genti isti non placet, alios Palladio seniores Episcopos, supra nominatos, memoranti, qui vineam istam excolere cœperint, unde alia nascitur satis obscura controversia. Refert Sirinus textum Chronici supra citati, in quo vox illa primus expressa non est, quemadmodum vere habetur in Chronico a Du Chesne edito, tomo 1 de Scriptoribus Franciæ pag. 205: Ad Scotos in Christum credentes, ordinatus a Papa Cælestino Palladius Episcopus mittitur: quæ si genuina Prosperi lectio est, evanescit quæstio, quam & ita explicandam putat laudatus Sirinus, ut τὸ primus cadat in primum Episcopum, a Cælestino missum, post quem secundus fuerit Patricius, ab eodem in Hiberniam destinatus; vel in primum Episcopum ad totam Hiberniam directum, puta primarium insulæ Episcopum; quæ eo tendunt omnia, ut salvetur hominum istorum scrupulus, non ferens, quod S. Palladius absolute dicatur primus Episcopus ad Scoto-Hibernos missus, in quo me fateor tantum non videre piaculi, quandoquidem scriptores illi Hiberni, qui de primatu, ut ita loquar, Christianitatis adversus æmulos suos Scotos contendunt, non tantæ auctoritatis sint, quantæ est solus Prosper Aquitanus, ex quo, tamquam ex purissimo fonte, habentur omnia, quæ de S. Palladio nostro cum aliqua certitudine recipi possunt. Vide Usserium a pag. 800, hæc paulo aliter interpretantem, & Tillemontium monumentis Hibernicis non nimium sidentem tom. 14 pag. 155.

[18] [quid ibidem geßerit;] De iis, quæ in brevi suo apostolatu aut gessit aut pertulit S. Palladius, nihil tradidit Prosper; pauca dixere scriptores vitæ S. Patricii, quorum textus varios collegerunt Usserius & Sirinus, jam non semel citati, hic sigillatim non enumurandos, cum in re satis conveniant, circumstantias vero omnes, in quibus postissimum discrepant, admittendas non censeam, præsertim, quod ab aliquibus Martyr dicatur, alii alia afferant non magis probata, dum interim aliqui dubitant, utrum vere a Cælestino ordinatus sit S. Patricius, & ab eodem successor S. Palladio datus. Habe paucis quæ de eo in vita per Jocelinum scripta, edidit Papebrochius ad XVII Martii, tomo 2, pag. 545: Præmiserat præfatus Papa (Cælestinus) prædicandi gratia in Hiberniam ante illum, alium doctorem, nomine Palladium, archidiaconum scilicet suum, cui adjunctis sociis, contulit copiam librorum; utrumque scilicet Testamentum cum reliquiis Apostolorum Petri & Pauli, & Martyrum plurimorum. Hibernicis vero, prædicationi non credentibus, sed obstinatissime oppugnantibus, a regione illorum discessit, Romamque tendens, in Britannia infra fines Pictorum, in fata discessit. Quosdam tamen in Scotia ad Christum convertens baptizavit, tresque ecclesias, de robore extructas, fundavit, quibus discipulos suos prælatos, Augustinum videlicet & Benedictum, Silvestrum & Solomum, collatis codicibus suis & reliquiis Sanctorum, reliquit. Huic, fructuosiori legatione & labore, sanctus Patricius successit, quia, ut Hibernico proverbio dicitur; Non Palladio, sed Patricio Dominus convertendam Hiberniam concessit. Tantum de gestis.

[19] [an aliquid scripserit.] Ad scripta quod attinet, nihil magnopere dubii hodie reliquum est, postquam Usserius pag. 802, Waræus a pag. 100, Sirinus & alti pridem demonstrarunt, opera, nostro S. Palladio attributa, aut fictitia esse apud Balæum & Dempsterum; aut perperam ei adscripta, utpote quæ ab synonymis Palladiis composita sunt. Videatur Usserius loco citato, ubi Palladiis aliis propria patria & scriptis assignatis, plurima recte illustrat, quæ a Trithemio, Possevino & aliis perperam hactenus confusa fuerant; Balæum & istic & alibi merito sæpe exagitans, ut cui consuetudo fuerit, non illa solum auctoribus tribuendi, quæ scripta fuisse ab eis alicubi legisset, sed etiam quæ scribi ab eis probabiliter potuisse, ipse conjecisset. Ut verbo rem totam absolvam, a S. Palladio nostro scriptionis quidquam memoriæ posteritatique proditum fuisse, nihil est quod faciat fidem. Et ne Usserii, tamquam acatholici, auctoritas in his infringenda putetur, videri de eadē re potest Tillemontius tomo 14, pag. 737.

DE S. DARERCA SEU MONYNNA VIRG.
IN HIBERNIA, SCOTIA, VEL ANGLIA.

SEC. V AUT VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Darercæ cultus; monitio de ejus & S. Moduennæ vita, hic danda.

Darerca sive Moninna, in Hibernia, Scotia, vel Anglia (S.)

J. P.

Vix ulla hujus sanctæ Virginis, sub nomine Darercæ, sive in Martyroloigis classicis sive aliis recentioribus, occurrit mentio. In Catalogo Sanctorum Hiberniæ excuso, quem edidit Fitz Simon noster, in serie Alphabetica ponitur Darerca virgo, citaturque Joscelinus: [S. Darercæ cultus] sed hic agit de Darerca, S. Patricii sorore, multorum liberorum matre. In eodem Catalogo nulla Monynna nota est. Ponitur tamen Nonninia virg. VI Julii, citato Mart. Carth., Martyrologio fortasse Cartusiensium col. Rursus in ordine mensium ad VI Julii, non Monynna, sed Nonnina signatur. Grevenus in Auctariis legit: In Hibernia, Noninnæ virginis; sed Darercam non novit. In Mss. postumis Sirinianis, a FF. Minoribus Hibernicis, Lovanii degentibus, huc ad nos transmissis, notantur sequentia: Moninna de Sliabh Cuillium, quæ & Darerca prius dicta. Citatur Ængussius.

[2] Tum pergit: Moninna montis Culenni; suavis, strenua imitatrix Magnæ Mariæ, palmam cœpit præclaræ vistoriæ. [ex Mss. postumis Sirini] Gorm. Monina, munda sanctimonialis, virgo Sleve, sive montis Cuilium. Cal. Cassel. S. Moninna, virgo Sliabh Culium, quæ prius Darerca, & Sarbilia dicta est. Hoc etiam ultimum nomen ei tribuit Maguir, & veteris Martyrologii Tamlact. hæc appendix: Moninna a parentibus prius vocata est Sarbilia, in baptismo autem Darerca; a Poëta vero dicta Moninna: quod sic accidit. Ninninus Poëta, mutus factus, apud Darercam, spe recuperandæ loquelæ, jejunabat, primamque vocem emisit; Nin, nin; & hinc Darerca junioribus virginibus dici cœpit Moninnia. Ita lego in postumis Sirini Mss.; unde aliquid lucis accedit ad memoriam sanctæ Darercæ; quidquid sit de origine mox recensita cognomenti Moninnæ vel Moninniæ.

[3] Prosequamur cum dictis Mss., in quibus meminit vernaculorum aliquot distichorum, [cum parvo elogio.] a variis compositorum; ex quibus, inquit, (prætermissis pauculis sibi obscuris) hunc sensum colligo: Moninna munda, virgo pura, aurum nitidum, nobile pignus, castrorum acies, gaudium omnis sobolis, murus seu propugnaculum fortunarum suorum clientium. Corpus suum Christi amore afflixit, vacua mœroris, in devotione stabilis: a quo tempore zona se cinxit monastica, numquam cibo satura, numquam pransa est. Affert præterea distichon aliud, quod ait etiam Annales Dungallenses ad annum 517 adducere, ex eo metientes ætatem hujus sanctæ Virginis, huic æquivalens:

Vincenos novies annos emensa Moninna est,
      Persistens sospes corpore, mente vigens.

De ætate Darercæ egimus alias, ubi de S. Moduenna, die V hujus; adeo ut supervacaneum foret iis hic quidquam adjungere. Castellanus in additionibus ad Martyrologium Universale, S. Darercam virginem commemorat, quam dicit coli in Hibernia.

[4] [Cur S. Darercæ & Moduennæ vita hic detur.] Eadem etiam occasione, conferendo duas vitas inter se, alteram quidem ab anonymo scriptam, alteram a Conchubrano, deteximus in hac postrema errores chronologicos, tricas, narrationes rerum incredibilium, confusiones, & cetera id genus, quæ vix legas sine nausea. Hæc ibidem tum præmisimus, ut essent quasi præliminaria ad utramque vitam, hic a nobis dandam, & exhibendam lectoris oculis, ut ex utriusque collatione dispiciat, nimis esse vera, quæ tunc temporis de utraque disputavimus. Ad quod juvari quoque poterit ex annotatis, utrique, præsertim postremæ vitæ adjunctis.

VITA
Auctore Anonymo conscripta.
Ex Ms. Hibernico Seminarii Salmanticensis Societatis Jesu.

Darerca sive Moninna, in Hibernia, Scotia, vel Anglia (S.)

BHL Number: 2095


EX MS.

CAPUT I.
S. Darercæ natales; acceptus habitus virginalis a S. Patricio; professio vitæ perfectioris; miraculum, prædictio futurorum.

Virgo venerabilis nomine Darerca, cognomento Monynna, [S. Darercæ natales.] Conalleorum a finibus orta, patre Motteo b, optimo videlicet viro. Hæc in campo Cola progenita, religiosorum cura parentum, prout decuit, enutrita, teneræ ætatis initiis immarcescibilem virginitatis florem, quam diu vixisset, Dei gratia persuadente, servaturam decrevit. Peractis post ejus nativitatem aliquot annis, contigit, sanctum Patricium c in eam in qua ipsa fuit nata, devenisse provinciam, in qua nonnullis ad eum, ut sacro baptismatis fonte tingerentur, ac manuum impositione confirmarentur, religiosorum virorum cura adductis, inter ceteros undique confluentes, sancta Darerca veniens, eidem se repræsentavit Episcopo.

[2] Quam Pontifex sanctus, Spiritu sancto plenus intuens, [Accipit habitum virginalem a S. Patricio,] sanctum propositum ejus intelligens, fervensque desiderium ad serviendum Deo percipiens, benedictione data, monitisque competentibus adhibitis, virginalem ipsa habitum, consecratum prope Briu … d piscinam, quod in Latinum translatum Largitatem seu abundantiam sonat, accepit, per quod dabatur intelligi, ipsam futuram esse fontem vivum aquarum spiritualium, de quo multi pocula vitæ haurirent. Prædictus ergo Pontifex salutaribus monitis, eam in proposito incepto corroborans, ac virginalis vitæ dignitatem collaudans, ei mandavit, quod alias virgines sibi copulasset, [cujus monitu] quas Dei docuisset timorem, quarum & adjutorio suffulta, solatio ædificata, bonum, quod inceperat facilius perficere posset. Deinde cuidam religioso presbytero prope parentes ejus inhabitanti, curam custodiendi eam psalmosque docendi commisit.

[3] Sub hujus magisterio ipsa aliquanto tempore degens ingenii subtilitate tradita facile percipiens, [alias sibi virgines associat.] memoriæ firmitate percepta tenaciter retinens, brevi spatio magnum accepit incrementum. Cui, prout referunt, imprimis octo virgines, unaque vidua cum suo infantulo, nomine Luger e, sunt junctæ, quem ipsa Darerca filium adoptavit, deinde ecclesiasticis moribus imbutum pontificalis ordinis honore sublimavit. Qui bonis exigentibus moribus, toti suæ Conalleorum videlicet præsidens genti, ecclesiam de Ruscach in campo Cualgine f, Dei construxit honori. Virgo itaque prædicta nonnullo tempore cum suis parentibus habitavit. Sed in sua gente, licet ad fidem conversa, nullas monialium mansiones adspiciens, suis parentibus atque cognatis relictis, abire cogitavit. Noluit enim suæ religionis propositum vanis secularium populorum colloquiis, ineptisque confabulationibus, parentum frequentationibus, ut sæpissime contingit, enervari.

[4] Virgo igitur Christi, in Domino confisa, cum præfatis octo virginibus ac vidua prædicta & quibusdam aliis iter arripuit, [Profectio ad Ibarum ep., ejusque sub disciplina progressus.] ad reverendum pontificem, Ibarum g nomine, in insulis occidentalis Hiberniæ commorante, venire cupiens: perveniens quoque sancta Darerca cum suis ad virum Dei, longo tempore sub ipsius disciplina cum multis aliis virginibus permansit. Post hoc prædictus Pontifex, de præfatis insulis se transferens, meridianam adiens Hiberniæ plagam, ad Insulam, quam modicam Hiberniam vocant, in qua tandem obiit, pervenit. Oves vero Christi suum sequuntur pastorem.

[5] Qui cum ad Lagenensium h pervenit regionem, [Visit S. Brigidam;] famam sanctæ virginis, sanctæ Brigidæ i, ibi conversantis, audiverunt. Qua audita, sancta Darerca cum suis virginibus, habita magistræ licentia, ad eam divertit visitandam; apud quam nihil honoris accipiens, sed in omnibus humiliter se gerens, aliquanto tempore permansisse perhibetur. Quantum vero ipsa se humiliabat, tantum Deus meritis virtutum, eam præ omnibus aliis exaltabat, ut etiam post Brigidam vitæ sanctitate, & morum honestate, & virtutum gratia, secunda putaretur.

[6] [facta monialis, virtutibus claret.] Omnibus ergo monasterialibus obediens jussionibus, jubente Abbatissa, fit portaria hospitalis. Hoc quoque officium ipsa omnibus complacens solicite complevit. Donavit enim ei Altissimus gratiam conferendi sanitatem infirmis, & ad expellendum ab obsessis dæmones. Talibus itaque signis in vulgo de ea notificatis, omnibus extitit venerabilis, in tantum, quod alimentis, ac muneribus a pluribus suæ sanctitati collatis, quotidie visitaretur. Sed ex iis omnibus nihil sibi reservans, in Deum curam suam jactans, cuncta pauperibus, ad se venientibus, propter Christum erogabat.

[7] [Ab immodicis eleemosynis frustra absterrita,] Cumque sorores murmurassent, quod omnia in usus pauperum, nihil sibi reservando, largiretur; confidens in Domino ipsa respondit: Si Christum firma fide sorores meæ secum possident, victu, vestituque contentæ, cuncta sufficienter habebunt. Qui enim divites esse cupiunt, diaboli tentationibus succumbentes, curis ac solicitudinibus coarctari non desinunt. Si quod in me culpatis, Christo in suis membris operante, quotidie fecerimus, ipse potest, quando vult, & vobis damna, quæ putatis, restituere, mearumque sororum aviditatis & inediæ labores alleviare.

[8] [Deo freta, miraculo compensatur:] His itaque dictis, in Deo confidens, lectum, ubi pausare consueverat, adscendens, duodecim vestes optimas, licet ante ibi numquam visas, invenit. Quas cum Virgo Christi videret, eas a Deo sibi collatas credens, obtulit sanctæ Brigidæ, dicens: O Domina Brigida, ecce quæ Deus vestræ supplendæ paupertati donavit. Cui sancta Brigida respondens, ait: Vestes a Domino tibi transmissas tuis sororibus pro velle tuo divide, eis enim magis, quam nostris sunt necessariæ. [id negans, punitus morte, a Sancta vitæ redditus.] Narratur & aliud grande miraculum ad eamdem Virginem fuisse factum; videlicet quemdam pauperem, prædictas vestes sanctæ Darercæ a Deo fuisse donatas, temere denegantem, subita morte præventum, ejusdem precibus vitæ suæ fuisse restitutum.

[9] [Ad Ibarum ep. regressa, aquarum penuriam supplet.] Post hæc, præfatum Episcopum adiens, sub ejus tutela in Ardconaiis habitavit, virginibus & viduis quamplurimis inibi congregatis, nec non & reginis ac nobilibus matronis, ad eam undique confluentibus, totius probitatis magistra, tam verbis quam exemplis bene vivendi modum monstravit. Quodam alio tempore contigit, nimium solis ardorem æstivo tempore terras desiccasse, in tantum, quod cisternæ & fontes aquarum deficerent. Sorores ergo sanctæ Darercæ, quibus aqua defuit, conquestæ sunt coram Magistra de penuria aquæ. Dei vero famula illarum quæstionibus solicitata, vivarum fontem aquarum suis precibus a Deo impetravit. Hæc aqua, quamdiu prædictus fervor extitit, non solum monialibus, sed & iis, qui circum adjacebant, habitatoribus, indesinenter haustum præbuisse perhibetur.

[10] [Spiritus in ea propheticus] Quo divulgato miraculo, non solum feminæ, sed & viri, sanctæ Virginis præsentiam adire desiderabant. Quibus licet ampla dignitate præditis, pro magno reputabatur, si sanctissimæ Virginis benedictionem accipere mererentur. Spiritus quoque prophetiæ inter ceteras Spiritus sancti gratias, animum ejus illustravit, quod ex sequenti miraculo comprobatur. Sanctus enim præfatus Episcopus filiam cujusdam de indigenis regionis, ubi moniales habitabant, monasterialibus nutriendam disciplinis, beatæ Darercæ tamquam fidelissimæ commisit nutrici. Videns vero sancta Darerca in spiritu futuras puellæ conditiones, ait: Hæc, inquit, filiola causa erit, quare futuro tempore hanc, quam colimus, cellulam, deserere cogamur: quod effectus rei certissime comprobavit.

[11] Prædicta namque puella, ad juvenilem perveniens ætatem, [futurorum prædictione probatus.] invidiæ facibus inflammata, suos consanguineos, diabolicis persuasionibus, in odium sanctæ Darercæ suscitavit. Quod filia pacis percipiens, suis ait sororibus: Ecce, quæ Deus de filiola illa nobis ostendit, imprimis nunc aperte clarescunt. Si enim, me vivente, talia patimini, me defuncta, hic habitare non poteritis. Demus ergo locum invidiæ & omnes res nostras, quas invidi diligunt, præter solas vestes eis relinquamus, Deusque noster providebit nobis de alio loco ad inhabitandum.

ANNOTATA.

a Hic haud dubie indicatur Conallia Murthemnensis, de qua Colganus tomo 2, in scholiis primæ vitæ Patricianæ, pag. 8, col. 2, scribit quod sit Campestris regio Australis Ultoniæ, a monte Bregh prope Pontanam civitatem usque in sinum maris Dum-Delganiæ, seu, ut vulgus loqitur, Dum-Dalchiæ vicinum; juxta quod est campus ille, in patriis historiis celebrati nominis vulgo Mag-Murthemne dictus, a quo & illa Murthemnensis vocatur, quæ hodie Comitatus Luthæ vulgo vocatur. Recurrit mentio illius campi inferius in vita num. 17.

b Al. Maughteus, Yveachensium rector, ut tradit Usserius in indice Chronol. pag. 1159.

c Hibernicæ expeditioni sanctus hic Apostolus initium posuisse anno 432, finem vero anno 460, refertur in Commentario, ejus vitæ prævio die 17 Martii.

d Al. Briugis.

e Lugeri nomen habet Colganus tom. 2. in append. 5, ad Acta S. Patricii, pag. 269, col. 1, diciturque ibidem, episcopus de Conallia Murthemnensi, & citatur vita S. Moninniæ.

f Meminit de ea Colganus tom. 2, pag 15, num. 39, dicens esse sitam in Australi parte Ultoniæ.

g Secundum sæpe dictum Colganum in append. 5, tomi 2, pag. 624, lin. 1, S. Hibarius, aliis Ivorius, secundus episcopus Kildariensis, obiit XXIII Aprilis, anno D, citans alios auctores. Item in append. 5, ad Acta S. Patricii pag. 265, accensetur ejusdem sancti Patricii discipulis Hibarus, episcopus & abbas de Beg-ere, addita hac clausula, auctores proxime citati, XXIII Aprilis.

h Est provincia orientalis Hiberniæ, cujus Hiberniæ diversæ metropoles & archiepiscopatus citantur apud Calganum tom. 2, pag. 307, col. 2.

i Actum de illa, die 1 Februarii. Nisi de alia Brigida hic sermo sit; cujus rei ulterior inquisitio non debet nos morari Vide annot. infra ad cap. ult. lit. a.

CAPUT II.
Varia S. Darercæ miracula.

[15] [Fluvius intumescens, annitente S. Darercæ detumuit.] His dictis, dilecta Deo & hominibus, quinquaginta cum sanctimonialibus, iter est ingressa. Ad quemdam itaque fluvium usque tunc puetis & mulieribus transmeabilem, perveniunt, qui in adventum earum subito intumescens, transitum negavit. Hæc Dei famula videns, ad sorores ait: Sorores meæ advertite & pensate, quod nostris exigentibus peccatis, harum inundantia aquarum vetat nos transire. Scrutemur ergo conscientias nostras, ut si aliqua ex nobis transgressionis culpam habeat, eam devote confitens, immunis esse possit a pœna. Et tunc una de sororibus respondens, ait: De monasterio egrediens, de alliis, quæ desiccari vidi, unum quod nostrum esse putavi, portavi manipulum.

[13] Cui sancta Darerca ait; illum ad locum, unde assumpsisti, cito reporta. Si enim majora ibi reliquimus, minora sine eorum, apud quos sunt derelicta, licentia, deferre non debuimus. Cumque monialis, jussis senioris obediendo, manipulum alliorum ad locum primum reportaret: mox fluminis impetus in statum suum revertens, monialibus se transvadabilem præbuit.

[14] [Apud S. Brigidam aliquamdiu morata, discedit.] Deinde ad sanctam Brigidam divertentes, & aliquot diebus apud eam commorantes, ipsiusque angelicis admonitionibus eruditæ, atque in fide confirmatæ, iterum iter accipere proponunt. Cumque pro solatio itineris, benedictionem sanctæ Brigidæ postulassent; respondit ipsa: Deus omnipotens custodiat vos in via, qua pergitis, & faciat, ut ad desiderata habitacula perveniatis.

[15] [Vasculum argenteum, a S. Brigida oblatum, sed a Darerca clam depositum,] Benedictione quoque data, quoddam argenteum vasculum, unde potentibus principibus potus hauriri soleat, quod Hibernica lingua vocatur Escra, sanctæ Darercæ donavit. Venerabili quoque matri filia contradicere non audens, præter tamen benedictionem nihil aliud assumere volens, vas oblatum pigre accepit. Salutatis vero consororibus, egrediens cum festinatione, prædictum donum in loco quodam secreto reposuit ac deinde discessit. Cum vero prædictum vas a puellis sanctæ Brigidæ postmodum reperiretur, ac sanctæ matri Brigidæ præsentaretur, ait ipsa: Quod Deo donavimus recipere non debemus.

[16] [jussu Brigidæ in flumen projectum, ac Darercæ redditum.] Et præcepit, ut in vicinum flumen nomine Lyfi a projiceretur. Vas itaque projectum in flumen, quod in mare versus orientem influit, contra consuetum cursum naturæ, divina operante potentia, in ora stagni, quod Hibernici vocant caput littoris, a quodam viro sancto Herbe Pontifice, Darercæ fratre, traditur fuisse repertum. Quod vas ipse sanctæ Darercæ, cujus monasterium prope prædictum stagnum fuit situm, donare non distulit, sanctæ vero Darercæ monasterium a monasterio sanctæ Brigidæ quatuor dietis distat.

[17] Post hæc Virgo Christi ad aquilonarem plagam Hiberniæ deveniens, [Pergit in Hiberniam aquilonarem,] cognatos suos quasi oves domus Israël, quæ perierant visitavit, finito quoque itinere ad campum, nomine Murthennæ, qui suæ gentis præcipua fuit inhabitatio, tandem pervenit. Quæ gens priscis temporibus artium magicarum peritia præ aliis collateralibus gentibus imbuta, gratia tum Dei per sanctum Patricium operante, Christiana fuit effecta. [mira oculorum custodia.] Ibi igitur Virgo Christi inhabitans, ut certissime fertur, nullum fuit intuita virum. Si quando vero necessitas egrediendi cellam perurgebat, ut scilicet infirmos visitaret, ac vinctos prece vel pretio e carcere solveret, nocturno tempore, ne ab hominibus videretur, iter agebat, & si quos in via obvios habebat, velata facie alloqui solebat.

[18] Quodam tempore ad quasdam Dei famulas, Campani scilicet filias, [Aquam in vinum convertit; occisum sui causa vitulum restituit;] quadam nocte pervenit, cumque pro facultate illarum sponsa Christi cum suis largiter esset procurata, quod eis in procurando defuit, videlicet potus, unde tanti hospites exhilararentur, divina gratia per manum ejus subvenit. Ipsa namque benedicens vas aqua plenum, Deo per ipsam operante, aqua illa in optimum vinum convertitur. Fertur etiam dum hospitaretur apud quemdam de vicinis suis, nomine Deneth, miraculum valde præcipuum ibi fecisse, videlicet vitulum, quem hospes, facultate quidem pauper, sed caritate dives, ejus occidit refectioni, crastina die vel ipsum vel alium ei prorsus consimilem cum sua matre fuisse repertum.

[18] Deinde transacto tempore prædictus Deneth, [vas pene vacuum benedicens,] suum perambulans agellum, sanctam Darercam cum sororibus, nocturni itineris sudore lassas, invenisse refertur. Moris enim erat sponsæ Christi, de nocte plus quam de die ambulare, ne columbinos aspectus rerum humanarum species corrumperet. Præfatus ergo vir famulæ Dei supplicat, quatenus ad ejus hospitium declinare dignaretur; condescendens quoque amatrix pietatis precibus supplicantis, quod petiit, hoc impetravit. Cumque domum simul intrarent, devotus hospes, cibum potumque pro modulo facultatis suæ hilariter ministravit. Refectione igitur percepta, virgo benedicta supellectilem domus, sed præcipue vas illud, unde cerevisia fuerat allata, benedixit.

[19] Modicum vero cerevisiæ quod in vasis fundo remansit, [cerevisia replet adeo] benedictionis ejus gratia ita augmentatum est, ut ad vasis summum cito cresceret. Deinde hospitem alloquens, ait ad eum: Hospitibus a te invitandis, de hoc vasculo quantum suffecerit, una quidem vice te credas esse propinaturum. Modicam quoque quam huc usque pastæ dedisti substantiam, tibi amodo Deus omnium retributor bonorum, tuisque posteris multiplicabit: supra namque facultatis tuæ possibilitatem in famulos, famulasque Christi, fuisti secutus hospitalitatem, & his dictis discessit.

[20] Post vero famulæ Christi egressionem contigit, [in præmium hospitalitatis, sibi præstitæ, ut multis hospitibus suffecerit.] eumdem hominem Regem Conalleorum, domum ejus pertranseuntem, ad refectionem invitasse. Rex autem paupertari ejus parcere volens, prius assentiri noluit, tandem tamen invitantis devotione devictus, ei præbuit assensum. Discumbente vero eo cum suis, dapes apponuntur, ut cerevisia de vase, a sancta Virgine benedicto, affluenter propinatur. Hæc vero cerevisia per benedictionem sanctæ Darercæ, duobus diebus, & totidem noctibus omni multitudini, quæ cum Rege erat, suffecisse perhibetur. Supradictus igitur vir, qui benedictionem ejus accepit, de die in diem in bonis crescebat, ejusque posteritas in populo suo pluribus annis primatum obtinuit.

ANNOTATA.

a Liffeus, fluvius Lageniæ, inquit Colganus in tom. 2 pag. 714. Præmiserat ibid. pag. 112, num. 71: Pars Liffei fluminis, in cujus ripa est Dublinium, Hibernis olim vocabatur Dubhlinn, id est nigricans alveus, seu profundus alveus.

CAPUT III.
Vita ascetica; varia miracula; publica veneratio.

[E monte Focartha migrat.] Sancta ergo virgo ad natalem, prout diximus, perveniens, provinciam, in monte Focartha a prius habitasse refertur. In eodem quoque loco cum suis sororibus, CL numero, Deo fideliter servivit b. Nocte vero quadam clamores celebrantium nuptias audiens, ac frequenter audire pertimescens, inde se transtulit ad quemdam locum prope montem Culim positum, ut ibi dulcia sponsi sui colloquia sine impedimento mundialium audiret.

[22] [Asperitas vitæ; miracula;] Ad hujus quoque montis radices quamdam cellulam pro famulabus Christi construi fecit. Johannis igitur Baptistæ ac Heliæ prophetæ filia, asperis induta pannis, quæ fortis Heremita cum suis consororibus, tenacissimo caritatis glutino sibi invicem indissolubiliter cohærentibus, in prædicto deserto fortissimam fertur peregisse militiam. Ibi enim ut lucerna super candelabrum posita, miraculorum lumine clarescens, tetras Aquilonarium tenebras efficacia devotæ orationis effugasse non dubitatur. Quantis etenim orationum ac vigiliarum frequentationibus, quantisque manuum laboribus se afflixerit, & qualibus præliis contra dæmones desudaverit, & quantis miraculorum effulserit coruscationibus, nullus ad plenum numerare vel scire potuit.

[23] [vita anachoretica;] Omnia namque bona quæ egerat, a notitia hominum, prout potuit, celare elaboravit, propter ea, quæ certa necessitas hominibus demonstrari coëgerat. Ita namque piorum heremitarum vestiga secuta fuit, ut proprio labore terram fodiens, eam seminasset: virilem enim animum in femineo gerebat corpore: quapropter sarculus fossoriumque in suo monasterio post ejus obitum pluribus annis honore debito sunt reservata. Ejus etiam pellicoam melotemque, holosericis vestibus pretiosiora, & pectinem ligneum, quo semel in anno, in cœna videlicet Domini, nisi summa necessitas infirmitatis compelleret, crines pectinare consueverat, cum magna veneratione longo tempore reservaverunt.

[24] Ipsa itaque degens in latebris, virtutum splendore in cunctis Hiberniæ partibus fuit celebris. [publica veneratio] Hinc progressu temporis ab omnibus in circuitu regionibus, nobiles matronæ ejus præsentiam adire solebant, genibus in terram flexis, petentes, ut ejus colloquiis uterentur, vel orationibus Deo commandarentur. Præterea virginum Christi numerus quotidie crescebat, & non solum de propinquis, verum & de remotis regionibus, eleemosynis frequenter missis, grex Christi pascebatur.

[25] Deinde quodam tempore, monialibus prope [ad] mortem fame laborantibus, [sorores famelicas pascit;] per cujusdam prudentis viri stimulationem, de celsitudine contemplationis ad compatiendum sororibus fuit pulsata. Qui sic ait: Quamdiu consorores tuas Christique famulas inedia tabescere patieris? Eis enim, si velles, subvenire posses. Hoc audito Virgo Christi, rubore verecundiæ perfusa, defectibus aliorum plusquam suis compatiens, confidens in Domino, multa vasa jussit suis colligere, & in loco secreto & competenti poni mandavit. Dehinc oratorium ingressa, in oratione pernoctans, ad Dominum, qui dixit: Petite & dabitur vobis, preces effudit, & quia digna fuit exaudiri, quod petiit, impetravit. Crastina namque die cuncta vasa necessariis plena sunt reperta.

[26] Alio tempore vitulos monialium, juxta montem monasterio propinquum pastos, [Vitulum a lupis raptum, prædicit reserendum.] lupi subito de nemoribus irruentes, invaserant. Vitulis quoque in fugam versis, unum secum rapuerunt. Moniales quoque, quidquid acciderat ipsi Darercæ conquerendo retulerunt, quæ respondens, ait: De hoc solicitari nolite. Qui enim Danielem Prophetam de ore leonum eripuit incolumen, de luporum dentibus ereptum, sanum restituet vitulum. Itaque crastino die lupi vitulum intactum ad sua pascua reduxerunt.

[27] Transacto deinde aliquanto tempore, latrunculi quidam prope monasterium perambulantes, [Lapis in salem conversus;] a quadam muliercula, eis occurrente, quærunt, unde veniret, vel quo iret. Quæ respondit: De prope venio: ad sanctam Darercam vado. Cui deridendo dicunt. Sciat Darerca, nos non esse divites, & licet multa munera sibi undique transmittantur, nostram tamen qualemcumque eleemosynam, a nobis nunc ei per te deportandam, assumere dignetur: usum enim ejus diu credimus ei duraturum. Dehinc uno de lapidibus, qui coram aderant, apprehenso, humerisque tremebundæ vetulæ imposito, contestantes eam, quatenus in sanctæ virginis Darercæ præsentia, lapidem deponeret; & sic eam abire permittunt. Cumque mulier, quod jussum fuerat, compleret, ponens scilicet lapidem coram Virgine, statim transmutatur in salis substantiam.

[28] Quædam famula Christi in secreta quadam cellula prope monasterium, [alimenta pauperis] vitam heremiticam ducens, habitabat, huic enim quotidiana refectio de monasterio transmittebatur. Cumque una dierum prandium per quamdam de monialibus mitteretur, latrunculos portatrix incurrit, & raptis a se cibariis vacua redire permittitur. Quæ cum matri, quod acciderat, retulisset, consolando eam, ait: Tui laboris præmium tibi manet integrum, & quod a te fuit raptum, Deus tibi reddere potest intactum. Prædicti vero latrones post captam prædam, devia quæque petentes, divina virtute sunt excæcati, ut in nemoribus, ubi peritissimi erant, tribus diebus errarent.

[29] [a latronibus rapta, & mirabiliter reddita, non sine ipsorum conversione.] Tandem resipiscentes, culpam, quam commiserant, in se vindicari fatentur, & secundum arbitrium sanctæ Virginis pœnitentiam se acturos spondent, si rectam viam agnoscerent: & quia pronior est Deus ad miserandum, quam ad condemnandum, prius quam culpam suam agnoverunt; divina virtus oculos eorum aperiens, viam ad monasterium, quod prope fuerat, demonstravit. Cumque ad monasterium venirent, sanctæ Virgini se præsentaverunt, reddentes, quod abstulerant, veniam humiliter prostrati postulant, & injunctam pœnitentiam voluntarie subeunt, & rapinis abrenuntiantes, cum emendatione vitæ recesserunt.

[30] [Virginem Brignat mittit in Britanniam;] Inter alias Dei famulas quædam Dei virgo, nomine Brignat cum sancta Virgine cohabitasse traditur; hujus enim futuræ sanctitatis indicia considerans, eam in Britanniam insulam de Rostnatensi monasterio, conversationis monasticæ regulas accepturam, misisse perhibetur. Illa vero, uti erat filia sanctæ obedientiæ, sine cunctatione iter arripiens, ad optatum locum sine viæ dispendio pervenit. Mansit ergo prope præfatum monasterium, de mandato sanctæ matris complendo solicita, in quodam hospitiolo, ubi psalmos, aliosque sibi necessarios perlegit libros. Completa ergo sancta obedientia, Deo cooperante, sicut in egressu, sic & in regressu, prosperum iter agens, ad suam reversa est abbatiam.

[31] [puellam vitæ restituit. Familiaritas ejus cum angelis;] Post hæc quamdam puellam neophytam, repentina morte præoccupatam, precibus suis devotissimis meruit sancta Darerca resuscitare, quæ multis annis postea supervixit. Præterea, sicut conversantium cum ea testimonio veridico comprobatur, angeli eam frequenter visitabant, & cum ipsa colloquium familiare habebant, quod ex sequenti miraculo certissimum esse comprobatur. Quadam enim nocte, sororibus ad celebrandas Matutinas egredientibus, ipsa, pulsato signo, silentium indicens, ait: O benedicte Domine, quid nobis hac nocte contigerit, silentio præterire non debemus. Nostræ namque preces hucusque vix ultra culmen ecclesiæ ascendere potuerunt, & hospites angeli nos visitare consueverunt, quos tamen hac nocte visitare nos non video: hoc enim nostris exigentibus peccatis contigisse non dubito.

[32] [conscientiæ nitor] Nostras itaque conscientias, in quantum possumus, scrutemur. Hoc audito, moniales perterritæ, magistræ magis, quam sibi credentes, in terram prostratæ ceciderunt. Una igitur viduarum, quæ de seculari conversatione nuper fuit conversa, surgens ait: O Domina, hujus rei causam meum peccatum esse confiteor, duos namque sotulares c a quodam viro, cui illicite fueram copulata, confiteor me recepisse, &, oblivione retardante, licentiam vestram non habui, quos propter frigus in pedibus porto.

[33] [spiritu prophetico probatus.] Cui sancta Prophetissa ait: Expedit ut hæc calceamenta demergantur in profundum aquarum, pro quibus absentiam patimur angelorum. Una igitur de sororibus vocata, videlicet Brignat nomine, de qua paulo ante fecimus mentionem, aliisque cum ea, ait sancta Darerca: Ite, inquit, & illos sotulares in quodam profundo loco abscondite, ubi eos nemo peterit reperire. Quibus abeuntibus, & mandatum complentibus, ceteræ moniales inceptas peragunt vigilias. Einitis quoque vigiliis, ait Virgo benedicta: Gratias, inquit, Domino nostro devotis mentibus agere debemus, quia jam nostræ orationes, nullo prohibente obstaculo, cælestia pertingere possunt, & desiderati hospites [causa] offensionis meæ, jam nos videre non dedignantur. Hinc liquido datur intelligi, quoniam a principalibus se mundaverit, quando suas orationes a venialibus peccatis impedite persenserit, & quanta diligentia, majora non sinebat crescere, quæ tanta festinantia minora curavit emendare.

ANNOTATA.

a Est Fochart quidam pagus comitatus Luthensis & diœcesis Ardmachanæ in Ultonia. Adi Colganum tom. 2, num. 617, & notam proxime sequentem.

b Tradit Usserius in Indice Chronologico, Monennam… Fochardæ in agro Louthiano delubrum construxisse.

c Id est subtalares, genus calceamenti, quasi sub talo proprie. Ita Papias apud Cangium, & patet ex proximis verbis: Expedit, ut hæc calceamenta.

CAPUT IV.
Familiaritas cum Angelis; visitur a Rege Eugenio morti proxima, & a SS. Apostolis Petro & Paulo; apparitiones post mortem & mirabilia.

Prædictæ sorores, impleta obedientia, revertentes, ac ostium oratorii pulsantes, matutinale officium completum esse perceperunt. [Familiaritas cum angelis] Aliis itaque se comitantibus virgo, Brigida nomine, ait: Vos antequam diescat, ad quiescendum parum, dormitorium intrate. Cumque dormitorium intrassent, ipsa Brigida virgo, ad cubiculum, ubi sancta Darerca orare solebat, atque angelorum colloquium habere solebat, accessit. Cum vero loco appropinquaret, quasi duos cygnos inde volasse conspexit. Quos diligentius intuens, quidquid videbatur latuisse, percipiens, inspicere audebat. Terrore igitur visionis mirabilis perculsa, in terram corruens, Deumque, ne periret, instantius orans, tandem tremebunda surrexit atque ostiolum suaviter pulsans, obedientiam se peregisse indicavit, nimiumque perterrita, vix poterat seipsam retinuisse. Cui sancta Darerca ait:

[35] Signa te signaculo crucis, forsitan bestiarum vel dæmonum visio, [probata ex visione Brigidæ virginis,] prout in heremo sæpe contigit, te dementavit. At illa; Non est ita, Domina, sed duos cygnos candidissimi coloris de tua cellula conspexi ascendisse, ex quorum visione mirabili pavere incepi. Et mater ad filiam ait: Nunc scio vere, quia Deus, qui revelat multa propter [salutem] hominum, de hac nunc sua gratia te ditasse dignatus est. Tempus itaque est, ut terram tuæ nativitatis inhabites, aliisque gratiam tibi datam proficias. Et addit, [cui prædixit Darerca cæcitatem.] Oculis quoque, quibus angelos conspexisti, carebis amodo, sed meliores, unde Dominum consideres, pro eis habebis. Tuam ergo visionem, antequam moriar, nulli revelabis. Ancilla igitur Christi, jussioni suæ Dominæ parens, patriam suam adivit, aptoque loco monialium habitationi reperto, una dieta de monasterio sanctæ Darercæ semoto, corporalibus orbata luminibus, quam diu vixit, permansit a.

[36] [Visitur a rege Eugenio morti proxima,] Iis peractis, appropinquante die solutionis debiti [naturæ] sanctæ Darercæ, ipsius ægritudinis aggravatio longe lateque divulgata, populis circumquaque positis in magnum convertit luctum. Quapropter rex Eugenius, Conav, qui tunc temporis tribus præerat provinciis, videlicet Marceyne, Cunilgæ, & Coba, aliique populorum majores, cum magna multitudine usque ad propinquum monasterio locum, unanimiter eam visitare venerunt. Et hi omnes miserunt episcopum Herbeum, de quo antea secimus mentionem, ad ipsam virginem Darercam, ut nuntium populi totius fidelium proferret, dicendo hæc verba: O Domina! per nostram obsecramus consanguinitatem (ibi namque multi de ejus gente inerant, ipse & rex Eugenius ex parte matris, Conalensis erat) perque eam, quam carne & anima tenemus, affinitatem, supplicamus, quod saltem unius anni circulo nobis in terris cohabitare digneris.

[37] [miro suo relicto desiderto.] Ne ergo hoc anno morte tua nos orphanos esse concedas. Nos etenim certi sumus, quia quidquid a Domino postulaveris, statim obtinebis. Quilibet enim [omnium] nostrum, qui est homo potestatis, pro vita tua Domino liberam donabit ancillam. Omnis quoque vir, arma portans integræ ætatis, vaccam propria voluntate donabit. Hæc omnia simul collecta tuæ subjacebunt voluntati. Quibus illa per Episcopum remandat, hæc dicens: Vos a Domino, qui fecit cælum & terram, benedicti sitis, qui humiliantes vestram dignitatem, me vilem languentemque visitare venistis.

[38] [A SS. Apostolis Petro ac Paulo visitata] Si enim heri, & nudius tertius hoc peteretis, forsitan Dei clementia vestræ petitioni consentiret, sed hodie vobis acquiescere nequeo: hospites enim venerabiles (qui nostra colloquia audientes, Petrus videlicet, & Paulus, pro mea anima secum ducenda Dei condignatione sunt transmissi) nunc mihi præsentes sunt. Hos enim adspicio quoddam inter se linteamen habere, mirabili artificio compositum, auroque intextum. Cum iis ergo oportet me exire ad Dominum meum, qui eos pro me misit. Sed Deus omnipotens, cui prompta voluntas pro opere tenetur, vestræ condignam reddat recompensationem. Id autem, quo meam proposuistis vitam redimere, quisque vestrum pro sua anima Deo donet. Benedicti sitis a Domino, qui fecit cælum & terram, &c. Benedicti, inquam, cum uxoribus & liberis, & possessionibus vestris. Meam quoque pelliceam ac melotem, nec non & sarculum, ceteraque utensilia apud vos relinquo. Quod si contra hostes provincias vestras devastare venientes, vobiscum deferatis, per ea, Dei gratia donante, victoriam habituros esse non dubitetis.

[39] Sed vestros terminos, ad alias regiones depopulandas, [omnia suis fausta precata,] nisi forte majori cogente potentia, transgredi non præsumatis, ne ultio digna Dei super vos veniat. De mea autem absentia tristari nolite. Credo namque Christum, cum quo jam manebo, non minus vobis largiturum esse quidquid postulavero in cælis, quam ea, quæ ab eo postulaverimus in terris.

[40] Hæc & iis similia remandans per præfatum Episcopum valedixit singulis, [& dicto vale, moritur.] propriis nominibus appellatis. Sed populus hæc audiens arma projecit, flens ac ejulans, immanem planctum ad æthera tulit. Tandem exhortationibus Episcopi consolati, quique ad suas ædes sunt reversi. Dispositis itaque cunctis imposterum ad suum monasterium pertinentibus, pluribusque futuro tempore venturis, prophetiæ spiritu per ordinem pronunciatis, die, quo talia facta sunt, id est pridie Nonas Julii, qui & octava beatorum Apostolorum Petri, & Pauli natali, bono certamine certato, cursuque feliciter servato, migravit ad Christum, cum quo regnat in secula seculorum.

[41] Post tertium vero obitus sui diem, uni de sororibus, [S. Darerca post obitum apparens, monet] cui nomen erat Tannat, post Completorium, quadam nocte, qua nescio cogente causa, de dormitorio venienti, juxta crucem, prope monasterii portam stans in oratione, corporali specie perhibetur apparuisse. Quam Tannat agnoscens, ad ejus procidit pedes, dicens: Domina quid me jubes facere? At illa: Dormitorium repeda, & sororibus manda, quod in tali tempore silentii legem diligenti studio custodire laborent, nec suas voces ex dormitorio audiri permittant. Cur enim transgressæ sunt regulam, cujus terminos nullatenus transgredi liceat? O meæ filiæ, non debetis negligere modica, ne postmodum simili modo negligatis majora. Sed tu, ipsa septimana transacta, ad me venies.

[42] Interim ergo iter tuum propera. At illa tali gaudens pollicitatione, [de observando silentio, prædicta monialis morte.] magistram comitata fuit usque ad fontem in septemtrionali parte monasterii positum, ubi ex ejus oculis evanuit. Revertens quoque mulier ad domum, totum, quod sibi contigit, consororibus enarravit, quæ tantæ visionis revelatione partim gavisæ, partim pavore perculsæ, prostratæ corruerunt in terram. Prædicta vero Tannat, septimana transacta, viaticum sumens, deinde sororibus valedicens, suum intravit cubiculum, ibique pedes utrosque colligens, ac semetipsam extendens; in Christo pausavit.

[43] Post obitum sanctæ Darercæ, prout ipsa constituit, [Columna] Bia fuit Abbatissa, deinde in Diu, deinde Derlasre, quæ LX annis monasterio præfuit. In hujus corpore præclarum contigit miraculum. Ipsa namque Hibernicæ nationis juxta morem, ecclesiam de levigatis tabulis in Ben b Darercæ monasterio, studioso construens artificio, opus inceptum fere consummavit, lignum, & id quod Latini [spinatum c] vocant, quod scilicet lignum [poni] potest in summitate ædificii ad conjungendum duos parietes, pro complendo ædificio adhuc defuit. Artifices quoque pro quærendo tali ligno tam necessario, nemora adeunt, quærunt, tandem inaccessibili loco & arduo inveniuntur.

[44] [nulla arte mobilis, ab angelis alio delata creditur.] Incisam quoque arborem nulla arte, propter difficillimum loci situm, amovere potuerunt. Abbatissa talia sciens, ac de conductu ligni ad monasterium desperans, ad sanctæ Darercæ patrocinium se convertens, ait: Sancta igitur Darerca jam vivit in cælo, cui hæc domus ædificatur in terra; quæ potest nos adjuvare si velit. Crastino ergo die in plano loc, prope monasterium sito, qui sine jumentorum vel hominum injuria adiri posset, præfata columna ab artificibus fuit inventa. Deinde carpentariorum d curiositas explorare volens, si tanti ligni vestigium aliquod apparuisset, nec ullos ramos in summitate arborum confractos conspexerunt. Hinc datur intelligi, quod id, quod humanis viribus non potuit fieri, divina virtute, ministrantibus angelis, facillime fuit completum. Lignum enim, quod in altissimis rupibus fuerat inventum, nec arte humana potuit per terram de tam eminenti loco deduci, per artem angelicam sine difficultate ad planam viam per aëra fuit devectum.

[45] [Aqua in cerevisiam conversa.] Quodam alio tempore venerabilis vitæ Episcopus, cujus nomen Fibartus, agnomenque erat Firnianus, ad præfatum monasterium iter tendens, ex abrupto de monte, prope monasterium posito, descendisse videbatur. Agnito vero ejus adventu, ipsa Abbatissa, Derlasre nomine, puellæ sibi ministranti ait: De fonte sanctæ Darercæ aquam hauri & capsas, in quibus aliquid fermenti remanet, ex ea imple, impletasque capsas, omnibus exclusis, sola remanens, auxilium sanctæ Darercæ precibus efflagitat. Quod cum fecisset, virtute benedictionis, quidquid in nomine virginis Darercæ dedit, aqua fervens in optimam cerevisiam est versa, potati sufficienter recreati sunt, qui potaverunt. Finit e.

ANNOTATA.

a Nusquam lego celebrati nominis Brigidam, quæ colitur 1 Febr. cæcam fuisse. Quare censeo de alia hic agi.

b Fortassis hic signatur Benchorum, monasterium celebre in Ultonia, teste Colgano tom. 2 pag. 706.

c Erat hic hiatus, quem supplevi ex alia vita Conchubrani. Vocis spinata significationem habes ibidem in annotatis ad cap. 8 lit. d.

d Carpentarius, hic est faber lignarius vel tignarius, Gallice charpentier.

e Si vitæ productæ characteres omnes matura trutina quispiam expendere voluerit, & conferre cum Conchubraniana;non dubito, quin habiturus sit indicia satis multa, unde vitam, hic datam, longe eidem anteponat, tamquam veriorem, sinceriorem ac vetustiorem. Vide, quæ diximus die V hujus, a pag. 241, & hic insuper in commentario prævio. Atque ut, sicut contraria juxta se posita, magis elucescunt, res pateat ad oculum, subdo vitam a Conchubrano conscriptam.

VITA S. MODUENNÆ, PLURIBUS NOMINIBUS NUNCUPATÆ,
Auctore Conchubrano.
Ex codice Ms. Bibliothecæ Cottonianæ, sub effigie Cleopatræ A. 2.
Collata cum Vita S. Monynnæ seu Darercæ.

Darerca sive Moninna, in Hibernia, Scotia, vel Anglia (S.)

BHL Number: 2096, 2100


EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

Fuit inter Hibernenses gentes virgo vitæ venerabilis & morum sancta industria decorata, nomine Movenna, gratia meritorum in omnibus partibus Hiberniæ, Scotiæ, & finibus Angliæ famosa. Cujus [virtus] omnem illuminans Aquilonis partem, velut lucerna maxima super candelabrum posita, cunctas ibi tetras ignorantiæ tenebras illustravit. Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Habitavit ergo multo tempore, Boreali sub axe juxta Colim montem, qui est in confinio provinciarum, cognomine Orientalium, quas sibi ab Occidente & Septemtrionali vendicat; & Connalleorum provinciæ, quam in Meridiem & Austrum prospicit. Ad cujus radices, a parte Aquilonis [habitavit] constructo glorioso loco competenter, sicut propheticum intonat oraculum, dicens: Mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.

[2] Ergo magno Regi ædificato cordium sanctorum templo, de quo Apostolus ait: Vos estis templum Dei vivi, & spiritus Dei habitat in vobis, non ex lignis & lapidibus, sed de sanctis hominibus ferventissimo caritatis glutimine; ut sit omnibus cor unum, & anima una; quasi fortis eremita, virgo Christi Movenna, sanctam peregit militiam, ut postea, cum ad hoc, secundum ordinem perventum fuerit, Deo cooperante, dicemus. Sed nunc de hujus vita vel virtutibus etiam ab infantia sua vel teneris ætatis temporibus, quid nobis apud nos a verissimis testibus traditum est, Deo volente, & suis adjuvantibus meritis, in quantum possumus, sermonibus proferre conamur a.

ANNOTATA.

a Caret prologo Vita Monynnæ seu Darercæ, & vel in ipso limine prodit majorem simplicitatem atque adeo antiquitatem, quam hæc Vita; de cujus valore commentarius criticus de una an pluribus Monennis seu Moduennis, & c. die V hujus.

CAPUT I.
S. Moduennæ natales; virginale pallium a S. Patricio ei collatum; vitæ perfectioris professio; prædictio; miraculum.

De supradicto itaque Conalleorum a populo sancta Movenna patrem habuit nomine Maugtheum, [S. Moduennæ natales.] regentem Oveahhulue & totam terram in circuitu Hardmacha b, a Luue usque ad Uulester, prosapiæ cognationis Hileth, optimum virum, sicut in hoc probari potest, quod magnam gratiam in conspectu Domini invenit, qui talem filiam habere promeruit, quam sibi a nativitate sua Dominus elegit. Mater vero ejus Coman nomine, nobilissima filia regis Dalbranaith, qui regebat omnem terram a Duvelin c usque Regunleth. Nam & illa in finem, optimam vitam duxit per quindecim annos. In illam denique provinciam, in qua Movenna cum parentibus habitabat, sanctus hospitio devenit Patricius d, missus a Cælestino Papa, ut verbum Dei omnibus Hiberniensibus, in captivitate diabolica positis, prædicaret, nonnullisque ab ipso in baptismum traditis, vel manuum impositione consummatis, venit & ipsa Movenna pulcherrima filia, cum aliis fidelibus obviam Episcopo, & totius Hiberniæ illius temporis Apostolo, quæ ab eo benedictionem intellexit. Vir Deo plenus religiosæ virginis & Deum timentis sanctum desiderium fervere comperit, qui spiritualia monita in quantum potuit vel ipsa capere vel tempus sinere, largitus est.

[4] Post hæc etiam virginale pallium sanctum, sancto Patricio benedicente, [Virginale pallium accipit a S. Patricio:] promeruit recipere juxta piscinulam Briugis, quod in Latino sonat, largitatis. In piscina aquæ, juxta quam sancta Movenna recepit pallium virginale, abundantiam in ea gratiarum & virtutum cum benedictione Episcopi procedere, de qua & omnes haurirent quotidie sanitatum gratiam & fluenta aquarum vitæ. Docuit ergo Episcopus sanctus & sponso Christo vero desponsatam filiam diligenter mandata Dei scire, & ex corde intelligere; quia tanta distantia est inter virginitatem & matrimonium, quantum inter matrimonium & Christum; virginitas enim prima est virtutis indicio, Deo proximior, similis Angelis, parens vitæ, amica sanitatis, domina gaudii, dux virtutis, fundamentum & corona fidei, spei amminiculum & caritatis subsidium. His diligenter præceptis instructa, etiam hoc Patricius addidit, ut alias virgines sibi etiam copularet, quas in timore Domini ab adolescentia secum nutriret, quatenus earum solatio suffulta, facilius posset implere, & perficere bonum quod inceperat.

[5] [docetur spalmos.] Et tradidit in manu sua virginem pulcherriman, nomine Atheam. Commendata est ergo ab Episcopo, alii religioso presbytero, ut eam in primis psalmos doceret & in divinis studiis semper nutriret. Cum benedictione Episcopi Patricii revertitur parentum domum, cum quibus seorsum aliquanto tempore permanens, presbytero docente, quod omnes mergit homines in interitum; nam & ille bene lectitabat psalmos. Multum in ea memoria & ardens ingenium prævaluerat, cito legens & firmiter lecta mente retinens. Lectio augebatur de die in diem. Refert quidam, quod esset nata bonis ac piis parentibus, bene nutrita, vulgo pulcherrima, corpore & anima casta, in domo parentum crevit adulta: voveratque se Domino ab infantia sua virginitatis coronam sanam & integram, [Alias sibi adjungit virgines octo, & ecclesiam ædificat.] quamdiu viveret, sarvaturam. Junctæque sunt in loco, qui dicitur Fochard, imprimis octo virgines, inter quas erant & Brigida, Athea, & Orbile, & una vidua cum infantulo, quem episcopum esse factum postea suæ gentis constat præclarum, id est Conallæ Dominum, nomine Luger e. Qui primus ecclesiam Ruscane in Colgi campiolo fundaverat sine dubio. Hic privilegio dignitatis, sanctitatem recipere promeruit per benedctionem sanctæ Movennæ, quem illa sibi imprimis in locum filii ab infantia adoptavit. Ibique in nativitate sanctæ Brigidæ illam ecclesiam Movenna ædificavit.

[6] Contigit autem in una nocte, quod fures furarentur duas vaccas, [Vaccæ mirabiliter ei restitutæ.] quas habebant. Cumque venissent ad flumen, quod vocatur Ffertas, hoc miraculum evenit, ut tam calidum fieret flumen, ut comburerentur pedes illorum. Et per totam noctem abulantes, nullo modo transire potuerunt. In summo autem mane, inventi sunt juxta ecclesiam, & pœnitentiam agentes;, cum lacrymis receperunt fidem, dicentes; se semper amplius non furari. Post hæc, aliquanto tempore cum parentibus transacto, monasteriisque puellarum adhuc inter illas gentes, utpote nuper jactatis fidei seminibus, [adhuc raris] subvenit in sanctæ virginis mente pia cogitatio, ut a seculi hominibus, licet parentibus & cognatis, recederet, quæ seculo propter Christum renuntiaverat; ne ejus animi propositum, quod Domino direxerat, vel secularium rerum inepta & vana confabulatio, vel antiqui adversarii semper surripiens nequam persuasio ab incepto removeret.

[7] In Dei nomine cum suis puellis, & una supradicta vidua, [Relicta paterna domo vacat perfectiori vitæ.] infantulo dimisso, & cum aliis comitibus pro Christo iter agentibus, proficiscitur, ut tradunt, ad sanctum episcopum Ibar f, in illis temporibus commorantem in Insulis ultra Hiberniam in occidentali oceano positis tribus, in uno vocabulo coarctatis, id est Triairna. Ubi multum temporis in Dei servitio & disciplinarum sanctarum stricta regula, & dura vitæ, sed recta abstinentia, in vigiliarum & lectionis assiduitate nimia, sub episcopi illius potestate transegit. Congregatis ad illam ibi multis Christi virginibus, fit etiam novus & Apostolicus virginum Christi chorus. Mariæ ad pedes Domini sedentis & bonam partem eligentis exemplum imitatur.

[8] Igitur sancta Movenna, veniens ad monticulum Fochardæ, [E monte Focardæ migrat propter secularem strepitum.] primum ibi habitare cœpit. Congregatis simul multis Christi virginibus, habuit, ut refertur, in illo tempore centum quinquaginta. Interim fluxerat temporis spatium. Alia nocte audivit de proximis villulis, quæ supradicto subjacebant monticulo, seculares aliquos cantus, qui lascivientium esse, & vana lætitia proclamantium, cognosci poterant. interrogabat sancta Movenna sorores, quidnam esset hoc, quod sic homines vana garrulitate clamarent. Indicatur ei, in domo alicujus de viciniis pronubentium esse cantus, ubi humana copula sponsa carnali sponso desponsata erat. Dixitque sancta Movenna suis sororibus: Nos, quæ spiritali sponso sumus conjunctæ, & Christo Dei filio desponsatæ, spiritales cantus die ac nocte convenit audire. Ad remotiora ab omnibus loca debemus recedere, ubi orationi tantum & lectioni possimus vacare, & Angelis Dei pro nobis & cognatis visitari sit possibile. Mane autem facto, misit fratrem suum, Roman nomine, in deserta proxima, explorandorum locorum gratia; & invento ibi juxta Colim montem aptissimo & a Domino revelato loco.

[9] [Servula puella miraculose deformata.] Tunc dixit sancta Movenna suis sororibus: Necesse est, ut una puella custodiat locum istum. Et responderunt ei: Quæ potest hic manere nisi Orbile? Prudentissima filia regis est & nobilissima. Et ait sancta Movenna ad illam virginem: Cum Dei gratia oportet te hunc locum custodire. Cui respondit Orbile: Non possum sine te esse propter nobilitatem corporis mei, & capillos capitis & pulchritudinem, quia valde timeo præsentiam juvenum. Hac de causa non licitum est mihi, hunc locum custodire. Tunc surrexit sancta Movenna, & oravit; & post orationem insufflavit super capillos capitis, & statim facti sunt candidi sicut nix quasi in senectute g. Cui respondit Orbile, gratias agens Deo: Timeo Domina, quod species corporis adhuc me decipiet. Audiens hæc sancta Movenna, corpus illius timentis præcinxit sua zona benedicens. Perfectis talibus, puella transfigurata est in speciem anus; & inde mutato nomine vocata est Servile. Videns hoc Servile, quod factum est de corpore suo, bona voluntate gratias agens Abbatissæ, respondit: Intento corde volo locum custodire. Tunc sancta Movenna tradidit ei locum ad custodiendum & perrexit ad prædictum locum, qui vocatur Chelledene, id est Cellula montis, cum Virginibus suis. Quo cum pervenerunt, illic habitare incipientes, invenit illas silvestris homo, porcarius alicujus Regis de orientalibus, nomine Macloithe, porcos pascens per silvas.

[10] [Moduenna cum sociabus, rustici obtestatione] Primo admirari cœpit, vel tales personas in deserto consistere, vel multitudinem ancillarum Dei, nihil secum de alimoniis habentes, unde viverent, præter herbas. Sed forte ibi erant hominibus pascuales arbores & arborum cortices, unde possent vivere. Primo, ut rusticus homo, cœpit illas contestari per Deum, ne de silva quidquam sumerent, donec suo Domino illarum adventum enuntiaret; putans ille miser, vel iram Domini sui sustinere, si tacuisset, vel silvas, quibus porci satiabantur, dificere, si tantam multitudinem vesci de lignorum radicibus vel corticibus sineret. Post hæc ille malefactor pergit ad Dominum suum, procul positum, narrans de ancillarum Dei adventu in fines suos. Cui respondit Rex, se esse lætum debere in illarum adventu, & donare eis licentiam de omnibus quæcumque voluissent, & & illis opus essent. Inter hæc, ut tradunt, transierant septem dies, quibus sorores Christi, rustici contestatione constringebantur, ne de silvis, ut dixi, quidquam gustarent; donec reversus esset ille homo: frigidis & inedia deficientibus, vel etiam extremum spiritum exhalantibus, donatur eis licentia vescendi de arboribus secundum Regis mandatum.

[11] Cœpit subulcus, postquam pervenit, porcos quærere perditos, [ad 7 dierum jejunium compulsa, salvos ei porcos prædicit.] & diu quæsitos invenire non potuit. Venit ad sanctam Movennam homunculus, complangensque se dixit: Vestri causa porcos perdidi & diligenter quæsitos non inveni: mala hora venistis in istam terram, pro quibus perdidi meam pecuniam. Cui sancta Movenna, tristem consolans leni alloquio, per nuntium dixit: Mente benedicte, securus esto, porci servati sunt a Domino; & a nobis exiens, nunc invenies porcos integro numero incolumes & salvos. Crede Deum ubique posse quodcumque sanum & integrum voluerit, servare. At ille digressus ab eis in verbo hoc, porcos in illa hora omnes invenit, ut sancta Movenna certo eventurum prædixit.

[12] Et assumens unum ex iis porcellum, post non [longam] moram temporis, [Porcellum occisum, & coctum] ad Christi sorores detulit dicens: Oblatiunculam meam vobis detuli, quia recte commeruistis: pecuniam enim mihi creditam, tota integra septimana, nullo alio conservante, orationibus vestris [& me] servastis in desertis, non solum ab hominibus, sed etiam a bestiis intactum. Bona hora vos vidi, quia nunc cognovi, quod estis perfectæ ancillæ Christi. Dixeruntque ad eum ex verbo sanctæ Movennæ sorores: Tuam oblationem non recusamus, sed his nobis vesci non est consuetudo carnibus; nos in deserto propter Christum venimus: de feris deserti, quibus servis Dei consuetudo vivere est, si Dominus tibi in promptu dederit, aliquid sumemus. Postquam vidit rusticus oblationem suam, quam diu vivam dilexerat, & interfectam coxerat, a sororibus non esse receptam, corde suspirans, tristitias magnas agebat; nam inopia cibi non erat ei, nec cui venderet, aut idem quid faceret, omnino insciens erat.

[13] Audiens virgo Movenna, spiritu Sancto repleta, [vitæ restituit.] dolores rustici non taliter consolari, jussit ad pedes suos coctum porcellum afferri, frusta cujus composuit, gratia Dei secata membra collocavit, atque sua benedictione videnti rustico porcellum vivum reddidit h. Eadem hora ab eis digressus, post modicum, captum cervum adportavit sororibus, dicens: Ecce sine labore & aliqua injuria invenire mihi citius contigit quod vestro proposito in Deo magis placuit. Deinde assumentes cervum cum gratiarum actione, quasi a Domino transmissum, accipiunt, credentes semper in ejus nomine, cujus est omnis terra cum sua plenitudine. Et in hoc semper habebant totum desiderium, etiamsi supra vires propter Christum sustinerent laborem durum. Non putabant autem etiam carnes reliquas ad vescendum esse illicitas, quia sapienter audierant, omnia mundis esse munda, & nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.

[14] Sed solent nonnulli Sancti, & maxime monasteriales inter illas gentes homines; [Cur nonnulli Sancti non vescantur qualibet carne.] cum quibus magna pecorum abundantia viget, omnium animalium non vesci carnibus, ne secularibus videantur adsimilari, quibus semper in hoc pendet omnis cura, ne aliquid desit in mensa. Cervis vero & apris sive capreis vescuntur, eo quod rarescentius adprehendantur, & ne putentur licita damnare, illorum carnes, quando Dominus transmittit, cum gratiarum actione percipiunt. Sed & illorum est, similes personas, si omnibus, quibus utuntur Christiani, vivant, non refutare, recte intelligentes, quod scriptum est: Qui manducat, Domino manducat, & gratias agit Deo; & qui non manducat, manducantem non spernat & reliqua; scientes per omnia, locum & tempus & personam esse servanda.

ANNOTATA.

a De populo Conalleorum habes in annotatis ad caput I vitæ S. Monynnæ littera a.

b Ultoniæ provinciæ in Hibernia caput, ad fluvium Kalin sita.

c Id est Dublinium, urbs primaria in Lagenia provincia Hiberniæ, olim Develin dicta ab Anglis. De nomine matris S. Moduennæ hic apposito, & ab antiquiore auctore prætermisso, locuti sumus in Comm. critico, num. 18.

d De hujus adventu agit Commentarius criticus die V hujus, de una an pluribus Moduennis &c.

e Dictum de illo in annotatis ad cap. 1. Vitæ S. Monynnæ littera e.

f Nonnulla de illo in annotatis ad cap. 1 Monynnæ lit. g.

g De illo miraculo agitur in Commentario critico, num. 18.

h Miraculum hoc, tam mirabilibus adjunctis vestitum, subtimide credo, narratum ab auctore suspectæ fidei, & ab auctore Anonymo seu primo fonte præteritum. Plura Comm. crit. num. 19. Accedit, quod tot seculis post Moninnæ, Monynnæ seu Darercæ mortem, auctor hujus vitæ scripserit. Vide ibid. num. 25.

CAPUT II.
Tyrannum ac latronem mirabiliter ad frugem reducit Moduenna; alium a diabolo vexatum placat; aquam baculo in montem ducit; lupum cicurat. Alia quædam mirabilia; aqua in vinum conversa.

[Glumelath tyrannus] In tempore illo erat quidam tyrannus nomine Glumelath a, in illa terra desolata ac deserta, cum perversis sociis suis nulli parcens, quorum numerus erat quinquaginta, juxta ecclesiam Movennæ. Quadam die contigit, quod octo presbyteri, missi a sancto Patricio episcopo, venissent, ut visitarent sorores in deserto positas, & maxime Movennam Abbatissam. Cumque invenisset eos Glumelath, juxta viam, ubi ipse manebat, interfecit illos. Cumque audisset Movenna malum, quod factum fuerat, surrexit & dixit virginibus suis: Eamus & quæramus pacem in terram istam. Responderunt virgines dicentes: Non debemus ire ad latrones, quia volunt nos damnare. Et dixit sancta Movenna: Dominus defendet nos. Eamus & Postulemus corpora Sanctorum ad sepeliendum. Et exiens comitata quinquaginta virginibus, pervenit ad locum, ubi erat Glumelath, in campum, qui vocatur Machdathevene.

[16] Videns has tyrannus adpropinquantes, gavisus est valde, [ac latro,] & dæmonio impletus, dixit suis comitibus: Ecce quinquaginta virgines veniunt ad nos, ut unusquisque nostrum habeat uxorem. Tunc tyrannus obviam venit Abbatissæ, ut apprehenderet eam & uxorem haberet, & dixit: Ecce quod desideravi multis diebus. Et respondit sancta Movenna: Propter nobilitatem tuam, da nobis pacem interim, ut loquar tecum parum & dic sociis tuis, ne noceant sororibus meis. Et dixit tyrannus militibus suis: Expectate parumper, ut loquar cum Movenna. Et fecerunt sic. Et dixit Abbatissa ad Glumelath: Domine mi inclina caput tuum in sinum meum. Et cum inclinasset caput in sinum illius, dormivit statim, & omnes socii ejus similiter. Et hinc oravit sancta Movenna ad Deum & dixit: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, fiat voluntas tua in cælo & in terra, & adjuva nos. Post hæc descendit Angelus Domini de cælo & dixit: Ne temeas filia, quia tecum sum, & modo accipiam spiritum istius tyranni, & tu veni mecum.

[17] Et assumpsit eos spiritualiter, & ostensus est eis infernus, [exhibita ei visione,] & regnum cælorum, & viderunt locum pulcherrimum cujusdam Pontificis, qui vocabatur Chevin; interrogavit Glumelath, cujus erit hic locus. Et dictum est ei; Paratus est in honore Chevin. Et post hæc ostensa sunt eis & alia multa [&] reversi sunt ad corpora. Tunc surrexit sancta Movenna & dixit eis: Surgite, surgite, surgite, quia tribus diebus & noctibus non vigilastis. Et sic factum fuit, ut a prima hora diei Jovis, usque ad horam nonam diei Saturni non surrexerint. Tunc incepit sancta Movenna hymnum cum virginibus suis. Hibernia ostentis est hominibus maxime mirabilis, & cetera. Cumque surrexisset Glumelath a somno, dixit ad sanctam Movennam:

[18] Vis dare mihi locum Chevin, & non nocebo tibi neque virginibus, [simul cum alio mirabiliter ad fidem conversus & episcopus effectus.] quæ tecum sunt. Et respondit Abbatissa: Quomodo possum tibi dare locum alterius militis Christi, & nescio ego, utrum erit mihi proprius locus in cælo. Et ait tyrannus, vere & si non dederis mihi locum illum, statim eris uxor mea sine mora. Et respondit Abbatissa: Si credideris in Dominum Jesum Christum & baptizatus fueris, & meum consilium feceris, non pejorem locum habebis. Et dixit ille; Faciam quodcumque præceperis, si illum locum mihi dederis; sed non accipiam alium locum. Et ait illi sancta Movenna; Habebis: sed surge & veni mecum. Et esto fidelis ad mortem, & habebis locum illum. Tunc surrexit Glumelath cum Afin, filio sororis suæ, & separati sunt ab aliis sociis suis, & venerunt cum sancta Movenna & sororibus ad ecclesiam, quæ vocatur Chillesleve, & illic baptizati fuerunt, & illa doctissima Abbatissa docuit eos psalterium. Et postea sanctissimi Episcopi effecti sunt.

[19] Post hæc autem venit diabolus in similitudine clerici ad Chevin, & dixit ei: [Chevin a diabolo vexatum] Ecce Glumelath, latro pessimus, præcessit te in regno cælorum, & abstulit locum tuum a te. Et respondit Chevin, & dixit: Vere non potest illud fieri, sicut mihi videtur, ullo modo. Et dixit inimicus: Si non credis, mitte duos clericos mecum ad cœnobium Movennæ, ut probent quod dixi. Respondit Chevin: Fiat sic. Et exierunt simul ad monasterium & invenerunt Glumelath & Afin cum sororibus, legentes psalmos. Et videntes reversi sunt, & nuntiaverunt domino suo, quia verum esset. Et tunc dixit diabolus ad Chevin: Quid sunt primi tui maximi labores diurnarum orationum? Et quid septem annorum, quibus usque modo pastus es radicibus urticarum? Ecce Movenna abstulit locum tuum a te & dedit pessimo latroni Glumelath. Tunc valde iratus fuit Chevin, & dixit clericis suis: Præparate mihi arma, & eamus in locum Glumelath, & destruamus cœnobium Movennæ.

[20] Et exierunt, ut facerent mala ut annuntiaverat Angelus Dei sanctæ Movennæ; [& dira meditantem, ac minantem Movenna signo Crucis ad saniora deducit.] & dixit illi: Vade cito in occursum Chevin: quia diabolus tentat illum. Et ait Abbatissa sororibus: Orate pro nobis & pro his fratribus. Et exivit sanctissima in occursum illius, & invenit eum in loco, qui dicitur Surde & alios multos cum eo. Et vidit sancta Movenna quasi parvum nigrum puerum, stantem juxta pedem sinistrum Chevin. Et dixit sancta Movenna ad Chevin: Nonne vides diabolum ad sinistrum pedem tuum, monitu cujus huc venisti de loco sancto tuo? Signa cor tuum, frater, & oculos tuos diligenter. Et fecit sic. Cui respondit Chevin: Vere soror mea, modo video. Et expulit sancta Movenna diabolum ab eo, & signavit eum manu sua & adduxit secum admonasterium & præparavit ei balneum bonum in petra durissima, supra parvi montis cacumina b.

[21] Et accessit sancta Movenna ad frigidum fontem suum; [Aquam baculo suo benedictam sursum trahit ad cacumen montis.] quo solitis noctibus sedens usque ad mamillas in aqua, totum decantare solebat psalterium, & imposita benedictione cum baculo suo, jussit aquam in nomine Dei Patris omnipotentis sequi illam. Et secessit inde ad culmen proximi montis, quo præparaverat balneum, post se trahens suum baculum; & aqua secuta est eam usque ad summum, & per virtutem sanctæ Virginis aqua attracta, de imis in balneo recepta, gratia Dei fit semper calida. Deinde usque ad hunc diem multi habentes infirmitatem, in nomine sanctæ Virginis, per balneum recipiunt sanitatem. Et dixit sancta Virgo ad Chevin: Ecce balneum tibi offero in honore tuo, & non deficiet aqua mea. Et vocatum est balneum Chevin, quia sancta Movenna dedit illud tyranno, ut eriperet eum a diabolo.

[22] Contigit quadam die, ut unus lupus venerit juxta ecclesiam, [Lupus devorati a se vituli locum mirabiliter supplet.] ubi manebat sancta Movenna, & interfecit unum vitulum, quem custodiebat supradictus puer, nomine Luger. Venit autem puer ante pedes Abbatissæ flens & ululans atque dicens: Quare perdidi vitulum meum, O Domina! Ad illa, sanctissima respondit: Nescio, fili mi, ubi est vitulus tuus. Et respondit puer: canis devoravit vitulum meum, & adhuc jacet super illum. Et dixit sancta Movenna ad eum: Accipe baculum meum in manu tua, & dic ei, ut veniat ad me. Exivit autem puer, & invenit lupum adhuc rodentem ossa, & dedit ei ictum super dorsum; & dixit ei: Præcepit tibi Movenna, ut cito venias ad eam. Et surrexit lupus & præcessit puerum ad modum domestici canis. Cumque stetisset coram Abbatissa, dixit ei: Quare, o miser, interfecisti vitulum nostrum? Ecce præcipio tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi & sanctæ Mariæ Virginis, ut sis in loco vituli quotidie, & fiat vacca lactifera, quasi habuisset vitulum. Et sic factum est, ut vacca diligebat lupum & lingebat eum, quasi esset vitulus proprius, & lupus custodiebat illam vaccam quasi pastor. Sed & usque hodiernum diem de genere istius sunt lupi juxta ecclesiam, & per tria millia custodientes pecora ecclesiæ, & omnes diligunt & agnoscunt genus illorum, quia minores sunt, quam alii lupi, & albi sunt in frontibus illorum, & vivunt semper de venatione tantum.

[23] In tempore illo Alfredus c, filius regis Anglicorum, [Alfredus regis Angliæ filius sanatur.] habens infirmitatem maximam, perrexit ad serviendum Conaldo Regi in Hibernia. Cui Hibernienses dixerunt: Vade ad Abbatissam Movennam, & pete, ut pro infirmitate tua Dominum Deum suum deprecetur. Cujus intercessione statim tibi sanitas reddetur. Credidit, & morbo expulso, virginis interventu sanus efficitur. Recepta sanitate rediit ad regem, quærens licentiam redeundi in patriam. Cum autem Rex audisset & sciret, quod filius regis Anglicorum vellet redire in patriam adquisita licentia: cœpit cogitare, unde haberet pecuniam, quam sibi dare deberet, quia noluit, ut expers munerum ab eo recederet. Tunc jussit ministris suis, ut provocarent consiliarios ad se; a quibus consilium quæsivit, quam regionem prædari deberet, ex qua tanta pecunia recedenti daretur, pro retributione servitii sui, ut accepta pecunia honorabiliter redire in patriam suam posset.

[24] Quorum unus respondens *, cui nomen erat Chanoncim; dicens. O Rex honorabilis, erige aures meis consiliis; nam in ecclesia Movennæ, [Meditata monasterii S. Moduennæ direptio ac vastatio] multæ sunt divitiæ; quas si vi raperes, milites tuos bene restaurares. Audiens hæc princeps, sciens gratiam Dei esse cum ea, timens illuc ire, dixit: Notum est nobis pluribus, quod cunctis malefactoribus pro amore illius gravem vindictam reddit Deus. Et dictis illius deprecans, respondit consiliarius: Si vobis videtur licitum, mitte mecum exercitum tuum, ut destruam cœnobium, & tibi reddam totam virginis Movennæ pecuniam. Et dixit Rex: Si ausus es, vade. Et huic annuit, & affectum itineris implevit; & cum exercitu magno exivit. Et hoc miraculum media nocte contigit, ut hostes venientes ex improviso totam terram illius Chanoncim vastarent, & omnia bona sua arriperent, nesciente illo, cujus terra juxta cœnobium sanctæ Movennæ fuit; & ipse cognatus illius [erat.]

[25] Et justo Dei judicio contigit, ut malum, quod sanctis monialibus inferre voluit, [in caput hostis retorta; dein dictum monasterium direptum] sibi ipsi eveniret; sicut scriptum est: Convertetur dolor ejus in caput ejus, & in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Tamen omnia bona monasterii illius violenter rapuerunt, nullo timore Dei & Sanctorum ejus perterriti. Et quidquid raptum est inde, datum est filio Regis Anglorum, & reversus est in patriam suam cum plurimis donis. Cum autem audisset sacrosancta virgo Movenna, quod locus Deo consecratus vastaretur a tyranno, cognato ejus, irata est ei valde & dixit: Hoc det Deus, ut sit semper in vastitudine terra illius: & ecclesia, Deo adjuvante, iterum renovabitur. Et factum est sic.

[26] [animum ei injecit transfretandi in Britanniam; quo mirabiliter delata est, terra evulsa, navis vicem supplente.] Et tunc sancta Movenna, commota de eo, quod factum fuerat, exivit ad litus, quod est juxta Fochart cum Brigida & Athea & Luge. Et clamaverunt ad Dominum fortiter & rogaverunt eum, ut daret eis auxilium trans mare eundi. Cum vero orassent; ecce Angelus Domini descendit de cælo coram eis, & circumcinxit partem de terra in circuitu illarum sanctarum Virginum, & mare circuivit illam signatam terram; & abstulit eam de loco suo, & erat eis pro navi usque in Britannia, & ibi posita est juxta castellum, Daganno nomine, sicut venit de Hibernia sub pedibus sanctarum Virginum, sic permanet usque hodiernum diem: non crescit, neque minuitur, sed semper aqua marina circuit illam. Dixit autem sancta Movenna ad Brigidam & ad Luge: Expectate hic & ædificate ecclesiam in loco sancto isto, donec revertamur ad vos. Et nos ibimus ad curiam Regis, ut res nostras inquiramus, quæ ablatæ sunt violenter a nobis. Post hæc vero invenerunt Regem in villa, quæ vocatur Streneshalen, juxta silvam, quæ dicitur Arderne.

[27] [In Hiberniam redux, regia liberalitate obsecundante, ecclesiam suam restaurat,] Cumque vidisset Rex virgines ad se venientes, valde lætus effectus est in adventu illarum. Et cum audisset, quod de ecclesia illius essent homines & pecora, reddidit omnia, & dixit ad eam Rex: Dabo tibi istam villam cum sorore mea virgine, ut doceas eam disciplinam divinam. Et respondit sancta Movenna; libenter fiat. Et mansit illic tribus mensibus, & jussit sancta virgo Atheam, ut doceret virginem, Regis sororem Psalterium. Sancta Movenna vero reversa est ad Brigidam cum donis pluribus, & servi Regis cum illa, donec essent naves paratæ. Et tunc exivit Abbatissa & Brigida cum familia sua in Hiberniam, & restituit ecclesiam suam.

[28] [Aquam in vinum convertit.] Nunc ad narrationis ordinem, jam secundo incipiente libello, revertamur. Igitur sancta Movenna pervenit tandem itinere finito in Hiberniam, in campum Murthemne, in quo Conalleorum gens maxime viget, de qua & ipsa sanctissima Movenna, ut dixi, procreata est; antiquitus præ cæteris gentibus, quæ in confinio sunt, magicarum artium libris imbuta, sed nunc, subacta gentilitate, Christi fide tota effecta est Christiana per sanctam Movennam. Divertens itaque ad alias Christi famulas, quas Campani filias nuncupant, fecisse narratur grande miraculum. Quarum unam semper in comitatu habuerat, & nunc earum monasterium, postea ab alio, ibi principatum tenente, vocabulum sortitum est: cujus nomen erat Luger. A quibus cum omni gaudio suscepta, quæ caritatis erant, in quantum potuerant, in eam fecerunt, & quod illæ non habuerunt, id est potum, quo lætificarentur tantæ hospites Christi, Deus operatus est per adventum hospitum, de aqua jocundissimum vinum. Nam benedicens sancta Movenna aquæ vasculum, in domum adportatum, Deus mutavit laticis undam, virtute summa conversam, in vini naturam, ut caritati ancillarum Dei, quod deerat, suppleretur. Multis his servis Dei certissimum est, inter illas terras hoc contigisse miraculum; quæ vineas non generant, ut vinum de his sumerent, ut haberent sufficienter, ut puto, servæ Dei haustum vini, ad peragenda mysteria corporis Christi.

ANNOTATA.

a Quid de toto sequentis miraculi contextu sentiamus, habes in dicto Commentario critico, num. 18.

b De hoc miraculo, prout etiam, de pluribus sequentibus, ibid. num. 19.

c Patentissimi parachronismi vita hic arguitur in dicto Commentario critico, quem videsisa principio.

* l. respondit.

CAPUT III.
Moduenna visit S. Brigidam; coruscat prodigiis; profusa ejus misericordia divinitus compensatur; aquas miraculose producit; spiritu pollet prophetico; facit, ut fluvius detumescat.

Sanctus vero Ibar, Episcopus supradictus, de prædictis insulis, Domino itineris duce, in meridianam Hiberniæ partem pergit; adiens ibi parvam insulam, [S. Brigidam visit,] quam modicam Hiberniam vocant, in qua & postea post gloriosam vitam reconditus est. Ovis Christi pastorem sequitur. Sancta Movenna cum virginibus Episcopum & salutaris doctrinæ magistrum consequuntur. Devenientes. in Lagenorum a terram, cui & supradicta adjacet insula, parte meridiana: audita [fama] sanctæ Brigidæ, sancta Movenna cum puellis, ad se pertinentibus, Episcopo permittente, ad illam divertit visitandam. Apud quam habitavit non parvo tempore, humiliter se dejiciens; in quantum [vero] semet ipsam præ ceteris humiliabat, tantum illam Dominus super omnes virtutum meritis exaltabat. [ibique morata,] Erat enim affabilis, lenis, hospitalis, omnibus ornata bonis moribus, cunctis in Christo placuit; omnesque inimici versutias non ignorans: erat enim a dextris & sinistris, armis spiritualibus valde munita. Donavit autem illi Dominus etiam sanitatum gratiam, [virtutibus ac signis coruscat.] ut diversorum malorum languore depulso, infirmitates varias sanare, & verbo & oratione [dæmones] de obsessis depellere corporibus [posset]. Credidit illi omnis populus, in tantum, ut magnis etiam donis & muneribus quotidie ditaretur. Sed ex his nihil sibi reservans, quæ in Christum suam jactaverat curam, cuncta pauperibus miseris & peregrinis, qui ad se quotidie veniebant, propter Christum, pauperem pro omnibus & peregrinum factum, erogabat.

[30] [Ab immodicis eleemosynis] Deinde compertis his, quæ sancta Movenna quotidie largiebatur, dixit ad illam familia sanctæ Brigidæ: Quid ita facis? Cur munuscula quæ tibi a Domino & a populo donantur, in alios expendis, & nos non requirens, etiam tuorum, qui ad te pertinent, curam negligis? Et spiritu invidiæ aliqui instigati, sub ostensa figura religionis, etiam hæc dicebant. Non audistis in Apostolo esse scriptum; Qui negligit curam suorum, [frustra hominibus eam absterrere volentibus,] & maxime domesticorum; fidem negavit, & est deterior infideli: en sorores, quæ tecum venerant: pene consumptis his, quæ apportaverant secum, non habent sufficientiam; & tu dividis, quæ illarum sunt, forte habentibus superflua? Quibus sancta Movenna leniter respondit: Si in Christum habent fidem non fictam, cibum & corporis indumentum habentes, contentæ erunt. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem & laqueum diaboli, & desideria multa & inutilia. Si propter Christum feci, quod in me culpatis; qui dixit in se fieri, quidquid in suis membris impletur; & vobis potest damna, quæ putatis, reddere; & illis mercedem laboris & nuditatis, quando vult, tribuere. Quid plura? [perstat in proposito,] Surrexit illa continuo, corde confidens, in Christum omnia posse, quando vult necessitatem habentibus subvenire; levansque oculos subito ad lectulum, in quo pausare aliquid putabatur: vidit, ut refertur, duodecim vestes optimas, ibi ante numquam visas, credensque a Domino sibi esse allatas, statim detulit sanctæ Brigidæ, dicens. [& a Domino compensatur] Ecce Dominus quod vobis reddidit, habetote & sit sororibus in supplementum curæ. Cui dixit sancta Brigida: Vestes, quæ tibi a Domino transmissæ sunt, tuis, ut tibi placet, divide; nobis plus habentibus, non licet habere.

[31] [Aquarum penuriam supplet,] Reversa ergo a sancta Brigida ad Episcopum Ibar, habitavit in Airdconaiis. Congregatis ibi simul multis Christi virginibus, sub potestate Episcopi vivebant, quarum quotidie augebatur numerus, & non solum virginum & viduarum multitudo, sed & reginæ & quam plurimæ matronæ ad illas quotidie confluebant. Cunctis saluberrimæ vitæ præceptis totius bonitatis magistra tam verbis, quam exemplis sancta Movenna omnes hortabatur. Contigit deinde alio anno inter illas terras, nimio æstatis calore cogente, humidas deesse populis aquarum copias; ita ut non solum laculi vel cisternæ siccarentur, sed & fontanei rivuli minus fluerent. Sorores ergo cum sancta Movenna, quibus discurrendi non erat licentia, aquarum penuria sentiebant damnum: non [enim] tantum pro domesticis necessitatibus, sed & sitientibus, imo spiritum refocillare cupientibus, aquarum satiamenta defuerant. Videns hæc sancta Movenna, [repleta miraculose cisterna.] aliorum injuria commota & sancti Heliæ exemplum secuta, fontem aquarum vitæ, pro transitoriis deprecatur aquis, & in illa nocte, qua orationem pro adipiscendis aquis ad Dominum fudit, cisterna nocte aquis impleta, aquarum copia mane [apparuit]. Divulgatum est autem tale miraculum sanctæ Movennæ in multos populos, ita ut quotidie incessabiliter venirent ad illam, non solum feminei sexus homines, sed & maxime principes, quibus honor & dignitas maxima erat, si sanctæ Virginis benedictionem accipere mererentur.

[32] Porro propheticus in ea spiritus, inter ceteras ejus virtutes primatum tenebat, [Spiritus in ea propheticus] ut eventura frequenter prædiceret & prænuntiata semper eventus probaret; sicut & in hoc intelligi potest, quod sequitur. In alio die, de vicinis filia alicujus, ab Episcopo commendata, ad sanctam Movennam adducitur, ut illam cum ceteris virginibus in Dei timore & monasterialibus nutriret disciplinis. Qua recepta, & cum sororibus dimissa, sancta Movenna dixit virginibus: Istam parvam filiolam, hac hora ad nos ductam, debemus etiam præ ceteris diligentius nutrire; hujus enim causa, tempore [suo] coget nos necessitas de isto migrare loco. Quod ita certissime evenit, ut sancta Movenna per spiritum prædixit.

[33] Nam prædictam puellam, paulatim crescentem & ad juventutis etiam ætatem pervenientem, cœpit antiquus bonorum adversarius diabolus spiritu agitare invidiæ. [futurorum prædictione probatus.] Cujus invidia, ut legitur, mors intravit in orbem terrarum: malum discordiæ, quod Deus præ odibilibus sex detestatur, incessanter semper seminabat. Dicebat enim ad Episcopum: Nullus te in populo nunc requirit; omnium dona & munera [eorum] qui in tuis commorantur finibus, ad istas deferuntur peregrinas, nullius momenti nunc reputantes, quod istas, utpote imprimis peregrinas, propter Dominum benefaciens adduxisti; se enim magnificari & elevari desiderant, quanto magis nos nullius esse bonitatis arbitrantur. Hæc & his similia cum suis parentibus & vicinis, diabolo suadente, susurrans, scholam Episcopi etiam, & eos, quos sibi sciebat in populo privatos, his venenosis commovebat verbis. Sed Episcopus, ut erat homo mitissimus, his non accommodabat auditum sermonibus.

[34] Hæc audiens sancta Movenna, dixit sororibus: Ecce quod Dominus de filiola vobis ostendit, [Fluvius extra ripas intumescens,] imprimis nunc apparet. Si nobis simul hæc incipiunt facere, scio quod post mortem meam non poteritis hic habitare. Melius est ergo, aliorum invidiæ locum dare & ire, quam in tali animarum rancore cum ceteris simul perire. Omnia quæcumque nobis Dominus hic dedit, cum illis relinquenda sunt: præter vestes nostras communes nihil portabimus de omni crippa b: quæ illi diligunt, cum illis maneant. Nos quem diligimus & in quem nostram jactavimus curam, præcedit nos, & subsequemur, ut nobis commodum & sibi placitum perducat ad locum. Proficiscuntur inde, Domino comitante, & itineris duce sancta Movenna cum sororibus non minus, ut referunt, quinquaginta: pergentesque viam, veniunt ad quemdam fluvium, per quem sibi transitus esse debuerat, non tam magnum, ut parvulos vel mulieres transitu impediret. Subsistentes paululum, vident fluvii verticem contra se statim intumescere & eperbolire c, ripasque exundantem transfluere. Intuens hoc sancta Movenna, subsistit, dicens:

[35] Quid est, quod nobis fecit Dominus? Sine dubio, nostra culpa hoc præbuit nobis facere, quod videmus, rivulum, insolito sibi more, Deo volente, contra nos elevati. [annitente Moduenna detumuit.] Scrutemur diligentissime nostras conscientias, si forte in aliqua nostrum trangressionis culpa [reperiatur] ut illam pia confessione emundans, immunis esse possit a pœna. Respondens una de sororibus, semetipsam accusans, dixit: Confiteor culpam meam, quam stulte commisi, pro qua istud impedimentum, ut puto, videmur pati. De monasterio nostro egrediens, vidi diversas in sole siccari cepas, & unum de alio, quod nostrum esse putabam, capitulum adportavi, quo sciebam pro dolore, in modum colerii *, tuos oculos perungi. Ago inde pœnitentiam, qualemcumque jubeas, tantum, ut mea culpa, quam sola commisi, multis non faciam injuriam. Cui dixit sancta Movenna: Refer ergo ad domum, de qua venimus, quæ attulisti. Si majora, quæ nostra erant, ibi Dominum propter dimisimus, minora, sine eorum licentia, cum quibus dimissa sunt, absportare non debueramus. Sicque factum est, ut reportata ad terram, sibi a Domino destinatam, in parte Aquilonis Hiberniæ sitam, ibi sancta Movenna [ad] cognationem propriam [missa sit] quasi ad oves domus Israël, quæ perierant.

ANNOTATA.

a Habes de hoc terræ tractu in annotatis ad cap. 1, vitæ S. Monynnæ lit. h.

b Per hanc vocem intellige certi generis pannum, aut quid simile, Gall. crepe.

c Id est ebulire.

* an collyrii?

CAPUT IV.
Miracula alia per S. Moduennam patrata; iter primum Romanum.

[Apud S. Brigidam Moduenna aliquamdiu morata,] Coepto itaque itinere, Christo comite, recta via proficiscuntur Aquilonis sub axem, pervenientesque, ut referunt, in Limphi Campaniam, in cujus optima & planissima septemtrionali parte monasterium sanctæ Brigidæ modo constructum est, veniunt ad sanctam Brigidam, manentesque apud illam aliquantis diebus, semper desiderabat sancta Movenna audire, quæ sibi & suis in Domino potuissent proficere, ut exirent in peregrinationem Romæ. Oves meæ vocem meam audiunt, & ego vitam æternam do eis. Quando tempus postea eundi ad optata loca advenerat, quasi apis prudentissima mellifluis onusta sancta Movenna colloquiis, dixit ad sanctam Brigidam: Da benedictionem tuam super nos, & pro nobis Dominum diligenter roga, ut viam nostram in se recte dirigat, & ad loca destinata sua misericordia incolumes perducat.

[37] Cui sancta respondit Brigida: Deus omnipotens custodiat vos in via, qua pergitis, [ejus petita benedictione discedit,] ut ad desiderata habitacula prospere perveniatis; protulitque vasculum argenteum, quo potum Hibernenses principibus haurire solent, quod vocant escra, dicens: Accipe munusculum de manu mea quod tibi do, ut fiat de illo aliquis profectus tibi, &, quæ tecum sunt, Christi sororibus. Accipit ergo vasculum sancta Movenna, in ullo contradicere non audens, nec volebat: accepta [autem] benedictione a sancta Brigida, [vasculum argenteum a Brigida oblatum.] quidquam de rebus portare præsentibus noluit, sed salutatis cunctis sororibus, iterum, quasi aliquid obliviscens, intro domum ingreditur, reponitque vasculum supradictum illic in tutiori loco, ubi servari possit, & non videri continuo. Deinde, resalutatis omnibus, desideratam pergunt viam, tandemque perveniunt. [Et a Moduenna clam repositum,] A Domino descripti sunt, credo, ab æterno remuneratore, ipsa sorore mea sancta Movenna, fraterna caritate intercedente, præmium qualecumque accepturi. Inter hæc, transactis aliquantis diebus, vasculum argenteum supradictum invenitur, & quomodo contigit, sanctæ Brigidæ enuntiatur. Quæ nuntiantibus respondisse fertur: Vas quod tribuimus in Dei donarium, non licet nobis habere ad usum nostrum, & ne de hoc imbecillioribus aliqua supplicatio vel dubietas in mentem veniat, Dominus ad quem vult locum, vasculum perducat.

[38] In flumen, quod nobis est contiguum, mittendum est, & Dominus, ut voluerit, & sanctæ Movennæ [fuerit] meritum, [a Brigida flumini immittitur] faciat, quod sibi placet. Itaque ut certissime adfirmant, qui sic antiquitus habent sibi traditum, ita factum est: vasculum in flumen missum est nomine Life a, quod in mare Hibernicum fluit orientale, & Domino conservante & portante, quocumque modo inventum est a Ronan Episcopo, fratre Movennæ, ut habet opinio, in capite litoris, sicut Scoti locum nominant, Stanniribæ, [& mirabiliter per aquas ad Moduennam defertur.] quod de mari erumpens orientali Scotico & in circum tendens, inter Bairte & Coilgi campiolum primo porrigitur: deinde usque ad fines populorum, cognomine Orientalium, multum silvis & montibus coarctatum, in longum extenditur; in quorum confinio, ut supra dixi, juxta Colim montem, sanctæ Movennæ collocatum est monasterium. Episcopus hoc inventum secum admirans, detulit sanctæ Movennæ vasculum. Quo agnito, omnes glorificaverunt Deum, in tali facto agnoscentes, donum sibi transmissum a Domino. Inter monasterium sanctæ Movennæ & sanctæ Brigidæ, est iter quinque vel sex dierum, etiam his qui per terram recto itinere pergunt sine mari, sicut nos frequenter probamus. Tale autem, ut mihi videtur, miraculum utrisque reputandum est. Quod enim fides sanctæ Brigidæ indubitata credidit, id est, Christo conservante, vasculum non perire, hoc humilitatis sanctæ Movennæ & meritum, & in ea rerum omnium verus contemptus promeruit perficere, ut illa haberet, tamquam a Domino sibi proprie missum vasculum, quod propter Dominum dimisit in camera repositum. Et quod illa ab humana laude celare voluit, Deus claro miraculo postea manifestavit.

[39] Post hæc vero in peregrinatione exierunt sancta Movenna & Brigida, [Romam proficiscitur cum S. Brigida.] & Romam petierunt. Quæ cum venissent in Britanniam ad Arderne, perrexerunt simul Athea & Ite cum Abbatissa. Et postquam Roma reversæ sunt, exiit Brigida ad patriam suam in Hiberniam. Aliæ vero virgines manserunt simul in supra dicta silva, in priore loco tribus annis. Tunc dixit eis sancta Movenna: In istam silvam ibo juxta vos, & ædificabo alium locum. Et fecit sic: & habitaverunt simul sancta Movenna & Athea tribus annis. Ite vero & Osid in primo loco manserunt.

[40] [Puellam tribus diebus in aqua submersam] Quadam vero die dixit Ite ad puellam suam Osid b: Duc volumen istud ad sanctam Movennam. Exivit puella cum volumine. Cumque venisset ad quamdam aquam, ut transiret pontem (erat enim unum lignum) cecidit in medio fluminis, & mersa est in profundum. Die vero tertia perrexit Ite ad Movennam & invenit eam juxta flumen. Nam & illa exierat, ut quæreret puellam. Interrogavit autem Ite, ubi esset puella. At illa respondit; Nescio vere. Et ait Ite: Nudius tertius misi eam cum volumine; & miror valde, quare non est reversa; & respondit: Non vidi illam. Eamus & inquiramus eam. Pastores autem erant juxta illas, qui dixerunt: Vidimus eam nudius tertius euntem ad pontem, & ultra non vidimus eam. Tunc dixit sancta Movenna: Vere mersa est in aqua: eamus & quæramus eam in flumine. Cumque pervenirent ad flumen, clamaverunt ad Deum, fusis lacrymis & dixerunt: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, per intercessionem sanctæ Matris tuæ & sancti Petri & Pauli atque Andreæ & omnium Sanctorum, redde nobis puellam nostram.

[41] [ad vitam revocat.] Et completa oratione, dixit sancta Movenna: In nomine Domini nostri Jesu Christi, præcipio tibi puella, ut respondeas nobis, si es in ista aqua. Et exclamans voce magna, mixtis lacrymis, ter vocavit Osid. Vix finita oratione, respondit puella in profunda aqua, & dixit: Ecce ego, ecce ego Domina. Et dixit ei sancta Movenna: Surge in nomine Domini, & veni foras. Et surrexit statim, & venit ad illam, & signavit eam sancta Virgo, & tradidit in manu Ite, & dixit. Ecce puella, manete in pace, quia non est mihi licitum manendi vobiscum; nam ibo ad Hiberniam visitare ecclesiam. Responderunt Virgines dicentes: Vere & nos tecum ibimus & te nullo modo dimittemus. Et post Hæc exierunt omnes simul trans mare in Hiberniam & manserunt illic pene septem annis.

[42] [Lupi vitulum raptum] Alio die sororum vitulis in aliquo agello pascentibus juxta montem, luporum de silvis irruit impetus, vitulisque in fugam dispersis, unum ex his lupi rapacissimi rapiunt, & diu persecutus, utpote per silvas raptus, tenebris supervenientibus, non comparuit. Narrant hæc sorores in auribus sanctæ Movennæ, quæ contigerant, conquerentes. Quibus illa dixit: Fidem in Christum habete & mentem estote securæ; sub cujus etiam potestate vivunt & bestiæ, potest inter luporum dentes sanum custodire vitulum, qui quondam Danielem Prophetam eripuit de ore leonum: propter hoc enim lupi vitulum rapuerunt, ut mirabilius intactum reddant, & crastino ad vos, Deo volente, sanum reducant. Ita facto mane, videntibus omnibus, [illæsum reducunt.] lupi reduxerunt eumdem vitulum, a se pridie raptum, sanum & invulneratum, quasi de pascuis alibi non exivisset. Quis nesciat, quod per orationes sanctæ Movennæ, inter rapaces bestias incolumis servatus est vitulus: non quia cura Domino maxime est de pecoribus; sed quia Sanctos suos vult in magnis, ita & in minimis magnificare, ut numquam cessent illum diligere, quem credunt omnia, quæcumque vult, posse facere.

ANNOTATA.

a De hoc flumine agitur in annotatis ad priorem vitam, num. 16.

b De hoc miraculo vita prior nihil habet, ut notatum inveniet lector in commentario nostro critico, num. 20. Videat etiam, quæ diximus num. 7.

CAPUT V.
Reliqua ejus miracula.

Quodam casu temporis, pessimi homines latrocinando nonnumquam penetrantes, invenerunt non longe a monasterio venientem quamdam. [Lapis in salem conversus.] Quibus interrogantibus unde venisset, vel quo exire vellet, tremebunda respondit: Non de longe venio, & ad sanctam Movennam properare debeo. Cui iterum irridentes dicunt: Nos non sumus locupletes in ista terra: dic ad Movennam, nobis ne sit irata; cui undique transmittitur adeo multa pecunia, nostram tamen oblatiunculam, quam nunc habemus, ad illam porta, quam credimus multo tempore posse perseverare, si secum potuerit fructum facere, apprehensoque uno lapillo de his, qui coram erant lapidibus, & qui ab illa posset portari, miseram abire permittunt: positoque in ejus scapulis onere, contestantur illam, alibi non de collo onus deponere, nisi præsente sancta Movenna. Quo perveniens, & onere deposito coram sancta Virgine, inveniunt impositam ante durissimam petram in naturam salis statim transmutatam. Quod enim increduli, subsannando virtutem Dei fecerant, virtus superna mirabiliter commutavit. Petra enim scandali erat & lapis offensionis, virtutem Dei non credentibus; sed eorum duritia in naturam salis transmutatur, quando fidelibus virtus patefacta monstratur, quæ eorum animas in interitum & alias in vitam æternam ducit.

[44] Fuit alia Christi famula, nomine Suil, non tam longe habitans a monasterio sanctæ Movennæ. [Alimenta pauperis] Cujus monasteriolum semper ibi consistit, ad quam alimonia quotidie imprimis a sancta portabantur Movenna. Accidit autem alio die, unam de sanctæ Movennæ sororibus vetulam cibaria ad supradictam portantem, in via latrunculos incurrisse pessimos, raptisque ab ea per vim cibariis, dimiserunt illam exire vacuam. Revertens ad sanctam Movennam, narrat, quæ acciderant. Cui respondisse fertur sancta Movenna: Tui laboris & devotionis præmium integrum tibi manet in cælo, & a latronibus intactum. Sed & hoc, quod illi rapuerunt pessimi, potest Dominus servare, & ab eis intactum, quando vult, reddere. Post hæc, illi raptores per desertum cum prædiola, avia petentes, viam ignorare cœperunt, in illa terra, in qua peritissimi erant; nullamque viam invenire vel cognoscere poterant.

[45] Excæcavit autem illos virtus divina, ideo non poterant agnoscere terrena. [a latrunculis rapta & mirabiliter reddita.] Tribus ergo, ut referunt, continuis diebus in silvis errantes, hostium, quos in illo confinio esse sciebant; sed [transiisse] putabant, intra fines se [esse] intelligunt. Ergo, licet sero, miseri divino nutu, pro culpa, quam commiserant, se esse constrictos [advertentes], confitentur invicem suum delictum, & promittunt ad sanctæ Movennæ judicium facere pœnitentiam, si Dominus eorum oculos aperuisset, rectam cognoscere viam. Et in illa hora apertis eorum oculis, intelligunt se esse in loco proximo sororum Christi monasterio. Deinde venientes ad monasterium, primo reddunt quæ portaverunt ab eis intacta, juxta prophetiam sanctæ Movennæ. Subitaneus enim stupor incognitæ viæ, eorum mentes perculsit, & adversariorum in unaquaque hora semper suspicatio illos non permisit, Domino volente, etiam vel cupida manducare. Ergo agnoscentes culpam suam, eorum confitentur errorem, prostratisque in terram vultibus, promittunt se implere indicatam sibi pœnitentiam; acceptoque remedio vulnerum, in viam suam reversi sunt, promittentes, latrocinia post hæc numquam facturos, etiamsi Dominus eisdem concederet longo tempore vivere.

[46] [Filia mortua, & puer vitæ redditi.] Multa mirabilia præter hæc, quæ per sanctam Movennam Dominus operatus est, certissime etiam adfirmant, quod nuper pervenientem ad Christi fidem filiam, & subita infirmitate, morte oppressam, facta longissima oratione sanctæ Movennæ, Dominus vitæ reddidit. Et quæ erat mortua ad sepulturam ducta, per orationes sanctæ Movennæ suscitata, multis temporibus, ut referunt, postea permansit in vita. Ex ore Domini quotidie audivimus, etiam quæ videntur hominibus incredibilia, per Sanctos suos esse facienda miracula; quibus imprimis, euntibus ad prædicationem jubet, leprosos mundare, mortuos suscitare, dæmones ejicere, & cetera, quæ consequens lectio divini demonstrat verbi. Et iterum: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, faciet, & majora horum faciet; licet in hoc testimonio intelligere quidam volunt, hoc spiritualiter per Sanctos magis impleri posse, in his qui semel mundati vel resuscitati sunt [dum sic] permanent, ut iterum numquam moriantur, sed sic vivant in vitam æternam. Narrant etiam similiter hic mirabile per sanctæ Movennæ Domini factum; alium puerum, non credentem sed denegantem, quod superius diximus, donum esse divinum, subita morte statim percussum, & per sanctæ Movennæ preces vitæ iterum redditum [&] restitutum a.

[47] [Idem narratur de occiso vitulo.] Narrant item & aliud sanctæ Movennæ miraculum factum in domo alicujus viri de vicinis, nomine Deneth, qui in ejus adventu & aliorum bonorum secum comitantium, occidisse narratur suum, quem habebat, vitulum. Non enim magnam habebat facultatem; sed in corde suo collocaverat abundantem caritatem. Et hoc comperto, quod fecit ille homo, sancta Movenna pollicita est illi, bene facienti Dominum in futuro retributurum, præparanti refectionem in adventu Christi hospitum. Hoc ergo confirmant ibi etiam præsens factum inauditum signum, quia crastino die, ejusdem ætatis & coloris cum sua matre inventus est vitulus, qualis & ille qui hospitibus fuerat pridie occisus, ut usque hodie affirmant, & unum & eumdem esse vitulum, quem & pridie occisum & crastino cum matre vivum inventum [referunt] b. Talis etiam virtus devulgatur per sanctam Movennam. Quod autem incredibile est, Deus volens vel consumpta redintegrans, potest in omnibus suam virtutem ostendere, aut animal simile ex qualicumque materia facere, aut aliunde, qui omnia ex nihilo fecit esse, & cunctorum hominum corpora, qualicumque morte consumpta, reparabit in resurrectione.

[48] Alia vice supradictus homo, apud quem factum est, [Mira Moduennæ] quod de vitulo enarravimus, invenit in alio agello suo sanctam Movennam cum puellis suis Athea & Ite & Osid c, in die requiei. Narrant ergo certissime de sancta Movenna, postquam de peregrinatione Roma revertens d, in terram venerat suæ cognationis sanctæ, sexum virilem numquam intueri. Sed quando necessitas proficiscendi alibi cogebat infirmos visitare, aut vinctos precibus sive muneribus solvere, [oculorum custodia.] vel captivos redimere, illam affirmant in nocte procedere, si autem necessitas cogeret, facie operta pallio, homines contraire vel appellare, semper volentem junioribus exemplum relinquere, ne per fenestras ullatenus sinerent mortem ad animam intrare. Solebat enim, ut prædixi, plus in nocte in illa terra ambulare, ne humanis se in die commisceret aspectibus, & superveniente sole, si non esset domus apta in propinquo ad manendum, etiam sub quodam umbraculo in alio secreto loco, vel in papilione, ab æstu vel pluvia defendente, manebat.

[49] Rogavit ergo illam supradictus homo, diligentissime per Deum contestans, [Vasculum vacuum benedicens,] ut ad domunculam suam, quam habebat remotam, secum venirent, affirmans in possessione sua nihil esse, quod servos Christi impediret ad se venire. Post nonnulla, impetrata petitione, illo precedente, sequuntur eum ad domum suam; lavatisque pedibus Christi virginum pio obsequio, & mensa apposita cœnula ministratur. Potus autem de cerevisia miscetur. Finitis iis, & domum & omnem supellectilem hospitis benedixit; hoc etiam, ut ferunt, dicens: Monstrate mihi, inquit, etiam vasculum cervisarium, de quo attulistis nobis potum, ut & ipsum diligentius benedicamus. [potu replet adeo affluenter,] Quo coram apposito, modicum, quod intus remansit, diligenter benedixit; Et in hujus virtute benedictionis, parum, quod in vasculo erat, usque ad summum vasculi labrum creverat. Dixit iterum ad hospitem: si aliquos bonos homines, quoscumque e volueris, invitaveris, potum eis sufficienter de isto vasculo, si credideris, habebis. Modicam substantiam adhuc habuisti; sed nunc multiplicare Dominus vult tibi bona, & tuis post te, heredibus, eo quod semper etiam supra facultatem fuisti lætus in recipiendis Christi hospitibus. Multi enim, ut Apostolus ait, per hæc placuerunt Deo, Angelis receptis hospitio.

[50] Post sanctæ Movennæ [benedictionem], inde digressus, [ut multis hospitibus suffecerit.] ille supradictus homo Bar f regem, ad quem pertinebat, secus se prætereuntem accersivit dicens: Veni Domine mi ad domunculam servi tui; jam enim prandium, ut habui, qualecumque paravi. Cui Rex respondisse fertur: Multi sumus, ut vides, & habemus alicubi paratam cœnam. Dixit iterum homo: Nolo vos impedire ad præparata exire; sed prius mecum exibitis etiam paululum gustare. Quid plura? Rex cum omni multitudine veniens ad domum ejus, apposito prius prandio, biberunt omni illo die & nocte, de illo tantum supradicto vasculo, potum a sancta Movenna benedictum; sequenti etiam die & nocte similiter biberunt. Et quantum de cervisia, ut referunt, pincerna hauriebat; tantum interius benedictio redundabat. Hoc omnes cognito, valde mirati sunt, magnificantes sanctæ Movennæ virtutem in tali facto, scientes, quod multa mirabilia præter hæc perfecit, largiente Domino. Quotidie videtur impleri, quod Scriptura ait: Benedictione justorum exaltabitur civitas. Et iterum: Benedictio Domini divites facit. Ille supradictus homo post sanctæ Movennæ benedictionem, semper melius & melius habuit, & sua generatione, in populo postea multo tempore primatum obtinuit, eo quod sanctæ Movennæ benedictionem recipere promeruit.

ANNOTATA.

a Ignotum hoc miraculum auctori Anonymo, ut observavimus in Comm. critico num. 20.

b Paucissimis ac simplicissimis verbis simile prodigium recenset vita Anonymi; quod pene supra fidem exaggerat Conchubranus, magno argumento, quod dictus Anonymus ipso fuerit antiquior vitæ scriptor.

c Comites illæ, plus semel a Conchubrano expressæ, aliunde videntur huc per confusionem intrusæ; cum in Anonymo nulla earum sit mentio.

d Terna profectio Romana, quam instituisse in decursu hujus vitæ perhibetur Moduenna, suspecta est, quia nulla, ne unius quidem itineris memoria apud Anonymum Vide etiam Comm. criticum n. 20.

e Nimia hic videtur exaggeratio, a qua abstinuit Anonymus; qui hoc factum simplicius, brevius, adeoque verosimilius exposuit.

f Nomen regis suppressit Anonymus. Mirum unde acceperit Conchubranus.

CAPUT VI.
S. Moduennæ virtutes; secundum iter Romanum; multarum ecclesiarum ædificatio; miracula; Angelorum colloquium.

[Moduennæ vigiliæ, orationes, maceratio corporis,] Multis itaque annis sancta Movenna, juxta prædictum montem cum suis virginibus, constructo monasterio, sanctam peregit militiam a. Quantum vero se in vigiliis & orationibus, incessabiliter cum multis etiam laboribus [&] corpusculum afflixerit; quantum jejuniis creberrimis, & lectionis interea assiduitate nimia carnem attenuans maceraverit; qualibus spiritualibus præliis contra dæmones desudaverit; vel quot & quales creberrimas ab inimico pertulerit insidias; [miracula] quantis miraculorum coruscationibus effulserit, nullus hominum ad integrum numerare potuit. Omnia enim ab hominum notitia, in quantum potuit, celaverat, præterquam [dum] manifestari hominibus necessitas certa cogebat. Ita namque priorum eremitarum & anachoritarum vestigia secuta est, ut etiam propriis pedibus in sarculo terram araret, & seminata postea ipsamet, in quantum sustinere poterat, exercebat.

[52] Viriliter enim animum & sanctum flagrans desiderium [habebat] & in desertis erat consuetudo habitare locis, [vitæ anachoretica, omnibus numeris absoluta;] maxime juxta montes, & supra nudam petram nudis membris in vigiliis & orationibus pernoctare, vel psalterium in aqua usque ad scapulas decantare, & virilem animum gestabat in femineo sexu; & pro laneis vel lineis vestibus, quasi quædam filia Heliæ & Joannis Baptistæ discipula, [melote] utebatur. Sarculus itaque ejus & fossorius, in quibus operabatur in suo monasterio, pro eburneis ossibus rarius usque hodie custodiuntur. Pelliceam autem illius & melotem, ibi conservata, & holosericis merito multo pretiosiora, illic similiter reposita vidimus; pectinemque ejus ligneum, quo caput pectinabat semel, ut refertur, in anno, id est in cœna Domini, vel quando summa necessitas infirmitatis cogebat, honorifice conservantes, secum habent, merito magis pretiosam, quam si de auro fuissent facta.

[53] Quantum autem semetipsam humilians propter Christum deformaverat, [publica veneratio;] tantum illam Dominus gratia virtutum exaltavit. Progressu namque temporis cœperunt ab omnibus in circuitu visitari nationibus, & honoribus [affici] multis virgines Christi nobilissimæ. Etiam Reginæ, audita [fama] sanctæ Movennæ, deposito regali fastigio, ad illam quotidie veniebant, suppliciter in terram postratæ, & deprecabantur, ut ejus jussu, si esset possibile, vel etiam colloquio ditarentur. Quotidie crescebat numerus virginum Christi & non solum de propinquis, sed & de longinquis regionibus eleemosynæ multæ quotidie mittebantur, sive in jumentis & pecoribus, sive in ciborum & vestimentorum abundantia, juxta illarum terrarum consuetudinem; quæ omnia expendebat sancta Virgo in pauperum & peregrinorum, viduarum & pupillorum necessitates, vix relinquens, quæ infirmis primæ & extremæ ætatis solatio forent.

[54] Alio tempore, inedia perstante, sorores Sanctæ prope ad mortem ductæ sunt; [sorores famelicas pascit subministrato divinitus alimento.] Sed de sua incommoditate quidquam dicere non audebant nec volebant. Sancta autem Movenna in tali etiam virtute præ omni primatum tenuit; ipsa enim, quod natura humana non sustinet, pene desiderio carebat, ciboque semper fruebatur, dulci colloquio Christi. Audet ergo, ut refertur, homo Dei perveniens ad sanctam Movennam, dicere: Cur sorores Christi moriuntur, te præsente, inedia confectæ? quia si volueris, potes, Deo adjuvante, illas citius sublevare. Multum enim melius est, ut per te possint vivere, quæ Christo omni vitæ tempore deserviunt quotidie. Quid plura? Quasi rubore superfusa, jussit a sororibus vascula parari plurima, & omnia in apto reponi loco, [&] benedicens singula, Christum oravit; sequentique post hæc nocte, oratorium ingressa, vigiliis preces Domino fudit, confidens in eum, qui dixit: Petite & dabitur vobis, & reliqua. Ut qui toto mundo sua dona sine cessatione præparat, etiam suis privatis ancillis, quæ in se tantum jactaverant curam, alimenta tribueret. Mirum dictu, crastino subsequenti, omnia vascula, ut refertur, inventa sunt plena, quæ in vespere præcedente, dimissa sunt vacua. Videmus nunc Spiritus sancti dona sine personarum acceptione tribui, sed non sine meritorum gratia commereri. Qui enim in Heliseo, quondam Propheta maximo, operatus est, per Benedictum quemdam monachum similia fecit, cujus vita & virtutes a sancto Gregorio Papa b describuntur. Nunc etiam per suam famulam Movennam, licet in extremis terrarum finibus sitam, facere non dedignatur, ut a solis ortu usque ad occasum suum laudabile nomen magnificetur. In Christo enim neque masculus neque femina, sed omnia in omnibus Christus.

[55] [Romam petit denuo cum quinque aliis sociabus.] Post hæc vero cepto itinere, Christo comite, sanctæ virgines trans mare in Scotiam, ad sanctum Andream iterum transfretaverunt in Britanniam & ædificaverunt ecclesiam in honorem sancti Michaëlis Archangeli in cacumine montis, qui modo vocatur Edeneburd. Erant enim quinque virgines, quarum ista sunt nomina; sanctissima Abbatissa Movenna, Athea, & Ede, Osid, & Lazar: & habitaverunt ibi quinque annis. Et inde profectæ sunt petentes limina sanctorum Apostolorum Petri scilicet & Pauli, atque Andreæ, ut horum precibus adjutæ, regnum cælorum valerent ascendere. Cum autem venissent ad fluvium, qui dicitur Trente, qui decurrit juxta montem Calvum, qui Anglico sermone dicitur Calvechif, [Ædificat ecclesiam,] ædificaverunt ibi ecclesiam, qui locus Deo consecratus & sancto Andreæ, vocatur Andreseie: quia est parva insula, & tunc erat deserta, & habitaverunt in ea sancta Movenna, Lazar & Athea septem Annis. Ede vero & Osid in priore loco in Arderne supradicta silva; & postquam Roma reversæ sunt, ex altera parte aquæ ædificaverunt ecclesiam in honore sancti Petri & Pauli ad radicem montis Calvi. Et fecit Deus per illas multa miracula juxta prædictum fluvium. Sed quia tantum favorem populi sancta Movenna adepta est, voluit tunc ibi manere, & dixit sororibus suis:

[56] [visitat sorores in Hibernia;] Visitare volo, Deo permittente, sorores meas in Hibernia. Responderunt virgines cum fletu dicentes: Ibimus & nos tecum. Quæ ait: Non fiat sic, sed cum gratia Dei manete hic & ossa mea cum ossibus vestris, Deo volente, cum gaudio expectate. Et dixerunt: Si ita erit, magnum donum dedisti nobis. Et ait sancta Movenna: Quadraginta diebus & noctibus manete mecum hic, ut faciamus orationem, & Dominus Jesus Christus perficiat, quod prædiximus, & fiat ejus voluntas. Cumque completa esset oratio virginum, apparuit eis Angelus Domini, & dixit: Fiat vobis sicut petistis. Et postquam benedixit eis Abbatissa; perrexit ad Hiberniam; Athea vero mansit in Andreseia, sicut præceperat ei sancta Movenna. Erat enim cognata Abbatissa; propterea postulaverunt, ut remaneret cum illis.

[57] [multas condit ecclesias.] Adhuc autem gentilitas & maximus tenebatur error per totam Anglicam terram. Sanctissima omnipotentis Dei virgo Movenna multas in Dei nomine ædificavit ecclesias; quasdam in Hibernia, quarum ista sunt nomina: Id est Focarde, deinde Cehllescleve, & post Cheveglas; & ædificavit ecclesiam unam in Surde, & alteram in Ahrmacha, nec non & Mitha: & multas c alias, quarum nomina hic non sunt scripta. Hæc autem sancta Virgo viguit ac floruit virtutibus divinis ac miraculis, [Quo tempore Moduenna floruerit; aliæ ab ea ecclesiæ ædificatæ,] & fuit in tempore Cælestini d Papæ, qui sanctum Patricium ad Hibernenses gentes, sub caligine peccatorum & ignorantiæ positas, misit. Sed hæc interim. In Anglica vero terra quasdam constituit ecclesias; quia in tempore illo, sicut dixi, maximis gentilitatis tenebris tenebantur. In Arderne vero, maxima & longissima silva, tres construxit ecclesias; quarta autem in quadam insula posita in fluvio supradicto Trente, qui juxta montem decurrit Calvi.

[58] Unus de Poëtis Scotorum præclarissimus, nomine Brendem, [Ampulla vitrea, invocato Moduennæ nomine, reperta;] vir ab infantia oculis orbus, sed [qui] in arte poëtica inter omnes erat præcipuus, venit ad quemdam fluvium nomine Berbam. Et ille in navicula transiens, cecidit desursum ampulla vitrea, quæ erat de vino plena, in profundum aquæ; quam diu quærentes numquam invenire potuerunt, & omni spe inveniendi ablata, dixit postea in suo, quod per verbum canebat, carminiculo. Si ista ampulla nunc fuerit inventa, sanctæ Movennæ sine dubio erit donanda, ut habeat illa secum in altaris ministerio, quod suum meritum monstravit de profundo. Et [dum] hæc canebat in sua lingua, unus prospiciens videt vasculum sanum & integrum iuxta se in aqua positum, quod assumens, foris produxit de aqua & ad sanctam Movennam postea transmisit, quod [ob] invocatum nomen ejus Deus monstravit e.

[59] Angelos Domini cum sancta Movenna collocutiones habere frequenter assiduas, [colloquia cum Angelis.] non dubium est, & die nocteque ab illa numquam defuisse, ex quo monasterium collocaverat usque ad mortis suæ diem, exceptis tribus, ut alii affirmant, noctibus, alii una nocte, qui ab initio semper sibi traditum adfirmant, & quid [cur sic] traditum, causæ extitit, sequens contextus verbi monstrabit.

ANNOTATA.

a Ea, quæ hic sequuntur usque ad num. 55 exclusive, confer cum iis, quæ narrat Anonymus a num. 22, & videbis rursum quædam admiscuisse Conchubranum.

b Vitam S. Benedicti a S. Gregorio Magno conscriptam, habes XXI Martii.

c Moduennæ, aut Monynnæ alias Darercæ, S. Patricio coævæ, non videntur adjudicandæ tot, quæ hic agglomerantur, ecclesiarum erectiones, propter silentium Anonymi, qui opera tam præclara non tacuisset; sed fortasse alteri Moduennæ seculi septimi aut noni, siquidem illæ extiterint; de qua re Commentarius criticus.

d Creatus anno 423, mortuus anno 432. Ambulat hic rursum Conchubranus in sæpedicto parachronismo, de quo Comm. criticus noster. Vide etiam notam præcedentem.

e Desideratur hæc historia apud Anonymum.

CAPUT VII.
Nitor conscientiæ; familiaritas cum Angelis; prophetia; tertium iter Romanum; ædificatæ in Scotia ecclesiæ; mortis prænotio; visitur a SS. Apostolis Petro & Paulo; ejus obitus.

Alia nocte sorores oratorium ingressæ [sunt] ad Matutinas ibi peragendas vigilias, [Conscientiæ nitor] finitisque aliquando orationibus, signo pulsato, silentio dixit sancta Movenna sororibus: Puellæ benedictæ Domini, non debemus festinando negligere, quod in ista nocte video vobis evenire. Debemus enim nostras, in quantum possumus, orationes ad Christum sursum erigere. Et nunc ultra oratorii culmen non possunt ascendendo transire. Debemus hac hora, in quantum possumus; omnes nostras conscientias mundando investigare; sanctos enim hospites, qui nos visitare soliti erant, multum miramur solito tempore non venire. Si namque nostra delicta qualiacumque non fuissent, sine dubio more solito semper advenirent. His auditis, omnes ancillæ Domini ceciderunt in facies suas, timore in ejus verbo perterritæ, plus credebant verbo Abbatissæ quamvis sciebant in suis conscientiis nihil peccare: sicut & Apostolis quondam Domino Christo dicenti: Quia unus vestrum me tradet, respondisse leguntur singuli, dicentes: Numquid ego sum Domine? Quod enim in corde suo unusquisque non habuit, supra se scire Dominum vere putavit. Responditque una de pœnitentibus, quæ nuper de seculo venerat, dicens: Mea culpa sine dubio hæc vobis feci. Nunc enim recordor, quod pœnitentiam meam promittens, oblita sum duos solatures a confiteri, quos ab alio seculari viro, mihi licite ante copulato, adportavi, & illos in ista nocte sub pedibus propter frigus habui.

[61] [horrentis minimos nævos.] Dixit sancta Movenna: Melius, ut illi subtulares imponantur in profundissimum branum b, pro quibus nunc absentiam sentimus Angelorum. Vocata itaque una ex sororibus Brignam & aliis cum ea ex sororibus, dixit eis: Ite, & illos subtulares in aliquo profundo abscondite, ubi nemo illos possit invenire. Illis exeuntibus jussa complete, quod restabat vigiliarum, rite peragunt. Dixitque sancta Movenna: Deo omnipotenti gratias debemus ex toto corde agere, quod orationes nostræ, ut ante, ad superna nunc aliquid possint ascendere, & nostri optati hospites non timeant ad nos venire, rejecta materia Dei offensæ. Nunc aperte potest intelligi, quantum se mundaverat ab omni macula principalis peccati, quæ orationem suam senserat his minimis impediri. Non sineret majora delicta succrescere, quæ sic voluit sine ulla mora in tantum etiam minima purgare.

[62] [Familiaritas cum Angelis] Reversæ sorores, impleto præcepto, pulsato oratorii ostio, vident omnia esse in silentio. Dixitque Brignam ad sorores, quæ secum ierant: Ite, dormitorium ingredientes, aliquantulum pausate antequam lucescat mane. Illis intrantibus, revertitur ad oratorium sanctæ Movennæ, in quo, cubiculo diligenter clauso, solebat diutius in oratione persistere super nudam petram [&] cum Angelis Dei mutuis conlocutionibus familiariter sermocinari, sicut amicus cum amico loquitur. Adpropinquansque, eminus intuetur duos, ut sibi videbatur, cygnos de domuncula, in qua sancta Movenna requiescebat, in cælum volare. Quos diligentius primo intuens, mirari cœpit, & aliud esse sciens, quam forma monstrabat, non audebat diutius aspicere, sed cito in terram corruens, cœpit Dominum instantius orare, timens ne periret, perculsa stupore visionis Angelicæ. Tandem ergo tremebunda levat se de terra & appropinquans ostiolo, cœpit leniter pulsare.

[63] Audito in domuncula pulsantis motu, dixit: [probata ex visione Brigidæ,] Ego sum Ancilla tua, quam misisti, & fecimus, quæ nobis, ut putamus, jussa sunt. Sed nunc timore concussa & omnibus tremulatis membris, vix spiritum cohibeo meum. Cui sancta Movenna clementer respondit: Signa diligenter tuum cor, forsitan bestiarum vel dæmonum horrorem invenistis, quæ omnia in desertis solent accidere, & sexum femineum potest modicum commovere. At illa dixit, aliam esse causam concussæ mentis, & non de horrore procedere rei corporalis; sed hæc & hæc a me visa sunt, & non potui nec volui te celare. Cui dixit sancta Movenna: Nunc credo, quod te Dominus bonis omnibus non privabit, quando secreta sua, quæ ab aliis celantur, tibi revelavit: non privabit enim bonis qui ambulant in innocentia cordis sui. Et nunc tempus est, ut in tua terra propria habites [&] aliis proficias.

[64] Ad hoc enim te Dominus servavit, ut per te ædificentur deserta & inveniatur perdita massa, [cui prædixit cæcitatem S. Moduenna.] qua inventa, Christo & Angelis fiat magna lætitia. Nunc autem scias, quod visu oculorum, quibus nunc vides, post talem visionem carebis, meliores oculos habens, quibus paradisum videas, & similis Angelis, quos vidisti, in splendore fulgebis firmamenti. Sed ante mortem meam de tali visione nulli dicas. Nunc autem festinabis, ut potueris, ad terram tuam, sciens, quod pergentibus semper de nostris, inter me & te, sive in vita, sive post mortem nostram, numquam accidet malum vel aliquid contrarium. Quod verissimum esse, usque hodie probatur, periculosa semper & ardua ambulantibus inter illa duo monasteria, numquam audivimus accidisse quidquam mali. Post hæc, illa festinans ad terram nativitatis suæ, quæ a monasterio sanctæ Movennæ unius diei itinere disjungitur, invento ibi apto loco, usque ad diem mortis suæ orbata oculis corporis, sic permansit, ut futurum sancta Movenna prædixit.

[65] Habuit sancta Movenna secum unam de puellis nomine Lazar c, quam supra memoravimus, virginem Christi perfectam, [Virgo Moduennæ jussu in Britanniam profecta,] sicut postea probavit eventus, quam sancta Abbatissa præmonere volens, videns in ea sanctissimæ vitæ industriam, dixit ad illam: Vade propter Christum in peregrinationem in alienam terram, quam diligo, trans mare in Britanniam; & ego veniam illuc, Deo volente, [obedientia in omnibus obsecundante.] propter Dominum. Perge ad locum qui vocatur Andresid, in quo cupimus suscipere maxime præcepta disciplinæ. Surrexit illa complere, nihil contra dicens indubitata fide. In illo itaque itinere hoc mirabile contigit, quod obedientiæ sanctæ Movennæ meritum promeruit: quia sic omnia, quæ sibi erant necessaria, in itinere semper præparata invenit, ut de sui itineris commoditate, quam propter Christum & obedientiam suscepit, nihil defuerit, quod raro contingit his, qui non solum per varia terrarum pericula; sed etiam per fluctivaga maria transeunt. Ad mare autem pervenientes, ubi transitus de Scotia in Britanniam est, navim paratam invenerunt in portu, quæ illas trans mare perduxit ad monasterium destinatum. Juxta quod in hospitio permanens multo tempore illa prædicta puella, postea iterum exivit Romam.

[66] [Tertium iter Romanum; ædificatæ in Scotia ecclesiæ.] Cum vero esset sancta Movenna centum & decem annorum, cœpit ire Romam d novissima vice; duabus enim vicibus ante ad prædictam perrexit urbem; pervenerat etiam in Albaniam, id est in Scotiam, in qua ædificaverat ecclesias in Christi nomine, quarum hæc sunt nomina. Una est Chilnecase in Galuneie; altera vero in cacumine montis, qui appellatur Dundeuenel, quia sic semper solebat, sicut prædiximus, ut supra nudam petram nudis membris in noctibus oraret Deum, qui semper orandus est, sicut Scriptura ait: Orate sine intermissione, & reliqua. Tertia autem in alio montis Dunbreten. Quarta in castello, quod dicitur Strivelin. Quinta vero Dunedene, quæ Anglica lingua dicta Edenburg. Sexta e enim mons Dunpeleder, & illic transfretavit mare in Albaniam ad sanctum Andream. Post hæc vero exiit ad Aleethæ, ubi modo est optima ecclesia, quam Lonfortin ædificavit cum quodam fonte sanctissimo, & mansit illic aliquanto tempore, & multum dilexit illum locum, in quo in finem vitæ suæ, ut affirmant, Domino volente, emisit spiritum.

[67] [Mortis præ scia sorores accersii; visitur a Rege Scotiæ,] Cum autem agnovisset sancta Movenna, Spiritu sancto revelante, quod exitus vitæ appropinquasset, tunc misit nuntium in-Arderne ad sorores Athea, Osid & Ede, ut venirent ad eam in locum, qui vocatur Lonfortin in Scotia. Et venerunt & manserunt cum illa aliquantis diebus. Et appropinquante novissimo die & audita infirmitate ejus in populo, maximum id contulit omnibus luctum. Veneruntque ad illam visitandam Congal f, qui erat Rex Scotiæ g in illo tempore, & Rotheri & Cobo & Bollan & Choilli & omnes majores natu populi cum cetera multitudine propinquantes usque ad monasterii loca. Miserunt itaque Episcopum Ronam h, fratrem Movennæ, ad illam ponentes verba hæc in ore ejus: Obsecramus te propter consanguinitatem nostram (nam & ipse Rex matrem habuit Conalneam) & germanitatem, quam habemus, & in carne & in Deo, ut etiam uno anno nobiscum maneas, & quasi orphanos nos in isto anno non derelinquas.

[68] [mirum sui reliquerat desiderium.] Credimus enim & scimus, quia quæcumque Dominum rogaveris, sine dubio ab illo impetrabis; nos autem omnes, quanticumque hic sumus, & omnis populus similiter nobiscum demandat istam petitionem præstes, & quicumque de nobis Principes, vel qualemcumque principatum tenentes, donabimus singuli ancillam Domino pro tua vita; & omnis vir de toto populo, qui potest armatus incedere, voluntario animo donabit vaccam ætatis integræ: & de ista pecunia simul in unum congregata, facies quodcumque tibi placeat. Quibus illa per Episcopum remandat, hæc dicens; Benedicti vos a Domino sitis, qui dignitate deposita ad me infirmam visitandam venistis. Si pridie vel nudius tertius venissetis, forsitan Dominus sua pietate concessisset, ut vestra petitio prævaleret.

[69] Hodie non possum vestræ petitioni adquiescere, quia venerunt ad me hospites venerabiles valde, [A SS. Apostolis Petro & Paulo ad cælum deducenda visitur; impertita benedictione] qui nostros sermones audiunt, qui missi sunt a Domino, animam meam recipere secum, Petrum & Paulum dico, quos video habere secum linteamen album de auro, ut mihi videtur, mirabiliter ornatum, & cum illis me oportet exire ad Dominum meum, qui misit illos, Jesum Christum. Donet autem Dominus vestro adventui mercedem, quod voluistis donare voluntarie pro mea vita, unusquisque donet hoc ad Dominum pro sua anima propria. Benedictionem meam, quam postulastis, sine dubio recipietis. Benedicti enim vos a Domino, qui fecit cælum & terram, cum uxoribus & liberis, filiabus & filiis, & omnibus, quæ ad vos pertinent, sitis in omnibus benedictione Dei ditati. Pelliceam meam & melotem, & cetera mea utensilia pro thesauris vobiscum tantum dimitto. Reliquiæ meæ cum baculo meo in aliam terram apportentur. Quæ si vobiscum habueritis, contra inimicos pergentes, qui veniunt vestros depopulare fines, victoriam per hæc habere Dominus vobis promittit. Extra vero terminos terræ vestræ alias gentes adire bellando non debetis, sed si illæ gentes voluerint vestros devastare terminos & ubi pugnare contra illos necessitas coget, semper vobis victoria prospere subveniet.

[70] Alias autem gentes adire extra fines terræ vestræ, [& monitione, dictoque vale, migrat e vita.] nisi majore potestate cogente, vos [non] oportet, ne forte ira Domini super vos veniat. De mea autem absentia nolite esse tristes: credo enim sine dubio, non minus posse impetrare a Domino de his, quæ vobis proficiant, si ad illum exiero, quam quando fui vobiscum in seculo; hæc & his similia diligenter eis demandans per Episcopum, vale dixit singulis, nominibus suis, qui hæc audientes per renuntiantem Episcopum, projectis armis, omnes fletu maximo planxerunt pro ejus absentia, quam sciebant orationibus suis adjuvare posse per omnia. Post hæc consolatione suscepta, & ab Episcopo confortati, accepta benedictione sanctæ Movennæ, reversi sunt ad sedes suas. Ergo eadem die, ante dispositis omnibus, in futurum suo monasterio pertinentibus, & prædictis per spiritum, quæ temporibus futuris per ordinem postea evenerunt; cum his vero hospitibus, qui ei in obviam processerant, die tertio Nonas Julii i perrexit ad Christum, die septimo a natali Petri & Pauli Apostolorum, cum quibus exiit ad regnum cælorum, regnatura cum Christo in [secula] seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Diximus de hac voce ad caput 3 vitæ prioris in annot., littera c.

b Vox abstrusæ significationis. Videtur significare fossam aut aliquid simile, quantum colligitur e proximis verbis, Illos subtulares in aliquo profundo abscondite.

c Brignat virgo apud Anonymum num. 30 narratur missa in Britanniam a Monynna. Nova hic rursum confusio ex alia atque alia hujus narrationis diversitate in utraque vita.

d Observatiunculas nostras de tribus hisce itineribus Romanis protulimus supra in annot. ad cap. 5 littera d, & in Commentario critico supra citato.

e Unde ea hausit Conchubranus, de quibus nihil Anonymus. Conjectura est, perperam huc esse intrusum tam multiplicem in Scotia fundatarum ecclesiarum numerum, ex multarum Moduennarum in unam solam confusione, quarum e tribus antiquissima ac S. Patricio synchrona, fuerit Hiberna; altera Scota, altera Angla fortasse extiterit. Vide quæ supra ad cap. 6, littera c.

f Alius hic comitatus a Conchubrano, alius ab Anonymo ad visendam Moduennam venisse asseritur, ut notavimus in Comm. critico num. 20.

g Videtur aliquid verisimilitudinis addi ex hac narratione, conjecturæ nostræ de una Moduenna Scotica.

h Frater Monynnæ seu Darercæ ab Anonymo vocatur Herbe, numero 16; item Herbeus num. 36 dicitur morituræ adfuisse. An ille Ronan alterius forsan Moduennæ frater?

i De sancta Moduenna agitur hac die, tametsi die quinta Julii hic memoretur obiisse. Vide quæ diximus in Commentario vitæ S. Monynnæ seu Darercæ prævio.

CAPUT VIII.
Moduennæ post mortem apparitio & prædictio; lis de possessione sacri corporis suborta & composita; ejus translatio & prodigia.

[Moduenna post obitum apparcus, suas monet de silentio observando. Prædicit sororis mortem;] Post tertium obitus sui diem sancta Movenna ostendit se corporali visu alii de sororibus nomine Taunat a, venienti de sororum dormitorio post completorium, nescio qua causa cogente, viditque sanctam Movennam juxta crucem foris in proximo sitam, in oratione stare. Qua agnita, ad pedes ejus corruens, dixit: Domina, quid me jubes facere? Cui illa respondit: Introiens domum, ad cunctas dices sorores, ut magis in tali tempore habeant sanctum silentium, & ne earum sermones sonare audiantur foras extra domum. Quid tam cito obliviscuntur statutæ regulæ, cujus terminos non licet ullatenus transgredi? Non debetis, filiæ meæ, negligere etiam modica, ne similiter negligantur & majora. Tu ergo vadens, iter tuum præpara, quia mecum exibis transacta septimana. At illa gaudens in tali sponsione, deduxit eam aliquatenus usque que ad modicum, ut dicunt, fontanum in septemtrionali castelli parte positum. Reversa ergo Taunat domum, nuntiavit hæc sororibus, quæ sancta demandaverat Movenna. His auditis, timore perterritæ, cunctæ in terram prostratæ sunt, gaudentes simul & trementes de manifestatione tantæ visionis. Completis autem septem diebus, ut prædictum est, Taunat omnibus valedixit sororibus, lacrymantibusque singulis de ejus absentia, simul gaudentes de itineris duce, intravit, ut adfirmant, suum cubiculum. Et ibi preces recolligens, ejus anima cum sancta Movenna migravit ad Dominum.

[72] Post dormitionem vero sanctæ Movennæ, turba multa convenerat de Hibernia, [discordia inter varios de possessione sacri corporis suborta componitur.] Scotia, & de Anglia ad locum, ubi fuit defuncta. Et propter corpus ejus prælium b voluerunt facere, quis tolleret. Venit etiam Archiepiscopus Columchille pacem facere inter illos. Dixerunt Hibernenses, cognata nostra est & de terra nostra nata, & ideo volumus adducere corpus ad propriam patriam. Scotici dixerunt: Et de genere nostro est, & ad nos venit, & finem vitæ suæ nobiscum fecit, & debet nobiscum manere. Dixit vero Athea, & qui cum ea erant: Pro caritate Dei, Columchille, audi nos. Præterierunt jam… anni, quibus dixit nobis sanctissima virgo; Ossa mea cum ossibus vestris … erunt Deo volente. Et nos credimus & speramus, quod non potest aliud fieri cum voluntate Dei. Quia illa causa huc venimus. Et respondit sanctus Columchille, & dixit: Omnibus dabo vobis rectum consilium.

[73] Jejunemus hodie & faciamus orationem ad Deum, [Quonam illud translatum.] ut nobis det consilium bonum & faciat pacem inter vos. Et fecerunt sic. Mane autem facto, dixit sanctus Columchille Episcopus: Eligite ex vobis octo homines, quatuor de Scotia, & de Hibernia duos, & alios duos de Anglia. Et illi de Scotia accipiant feretrum in occidentali parte, & alii quatuor in orientali parte, & Dominus dividat inter vos, quorum sit. Et sic factum est ut Scotigenæ exirent cum integro feretro, & corpus illius super illud, sicut eis videbatur, ad ecclesiam, quæ vocatur Aleecht cum festinatione [deferrent.] Hibernenses vero & Anglici exierunt cum Athea, & venerunt illa die cum integro feretro, & corpus super illud [erat] integrum juxta castellum, quod dicitur Strivelin, ad ecclesiam, quæ vocatur Eclees. Et postea adduxerunt corpus ejus de loco ad locum, usque dum venirent ad prædictum locum, quem sibi elegit in vita. Nam & baculus suus cum ea illic positus. Pellicea vero ejus & melotes & cetera utensilia pro thesauris in Hiberniam ducta sunt ad ecclesiam, quæ dicitur Chellescleve.

[74] Post sanctæ Movennæ dormitionem, sicut illa constituerat, [Columna,] Bia, filia Ailella fuit secunda Abbatissa. Tertia Dognidui, filia Mothai, filii Lilac. Quarta Diclaisre, filia Daisremi, filii Buissidi c, quæ monasterio puellarum præfuit quinquaginta annis. In cujus tempore contigit in omni Scotia famosum & tam grande miraculum. Ecclesia in monasterio sanctæ Movennæ, cum supradicta Abbatissa [esset,] construitur tabulis dedolatis juxta morem Scoticarum gentium, eo quod macerias Scoti non solent facere, nec factas habere. Tota ergo ecclesia pene ad integrum constructa, iterum artifices & lignorum cæsores vadunt ad silvas sibi propinquas, arbores secare, ad ea, quæ deerant domui, perficienda. Inventisque sufficienter apparatui aptaverant longiorem arborem, & grossiorem quærunt, quæ in summo culmine ambarum sub se & in se, summitatem contineret parietum, quam latine spinatam d vocamus.

[75] [nullis machinis humanis loco mobilis,] Itaque diu quæsita illa spinata columna & non inventa, tandem in arduo & satis maximis petris circumvalato loco inveniunt arborem ad opus aptam, securibusque secatam, dimissis omnibus ramis & radicibus talliatam e. Putabant enim in primis aliquo modo per trochleas inde attrahere posse; sed movere vel modicum spatium nulla machina hominum vel fortitudo boum propter loci difficillimum situm [poterat.] Domum artifices cum operariis redeunt, & hæc, quæ contigerant, sanctæ Dirlaisre dicunt. Quibus illa dixit; Sancta Movenna vivit in cælo; in cujus honore domus ædificatur in terra, illa potest vos adjuvare.

[76] [ab Angelis alio transporiata creditur S. Moduennæ interventu.] Itaque sic factum est, deficiente inde machina humana, subsequenti nocte aderat virtus divina. Nam supradictam spinatam Angeli sine dubio a Domino missi transportaverunt ad locum planum, ubi adiri potuit sine ulla injuria hominum & jumentorum. Venientes die crastino artifices, super via, non longe a monasterio posita, invenerunt columnam, quam crediderunt numquam adiri posse per magnam & difficillimam silvam. Et hoc miraculo diffamato, omnes, qui audierant, glorificaverunt Deum, dicentes, se alibi non audisse plus factum mirabile, quam quod fecit Dominus per meritum sanctæ Movennæ. Explorantes autem otiose artifices, si deprehenderent maximæ columnæ aliquod vestigium; videbantur ab eis in summitate arborum fracti ramusculi, ut sibi videbantur, quasi a columna tacti. Inde suspicabantur per aërem columnam esse ab Angelis subvectam. Et nunc illa domo renovata, illa supra dicta spinata in reliquiis f reputatur.

[77] [Aqua] Alia vice in tempore sanctæ Dirlaisre, sanctus Episcopus, nomine Fuibar, cognomento Vinuiamus, ad monasterium sanctæ Movennæ direxit iter, & nullo nuntio ante se misso, descendere videtur de aliquo non tam longe monticulo. Quo viso & agnito, dixit sancta Dirlaisre puellæ, quæ sibi ministrabat: Haurite nunc festinanter aquam de sanctæ Movennæ fontano, & implete cupas, quæ in domo sunt aqua, in quibus videtur aliquid fermenti remansisse. Completisque vasis usque ad summum, & aliis egredientibus domum, singula benedixit vasa, quibus in virtute benedictionis ferventibus, dixit ad puellam, sibi præ ceteris fidam: Proba, qualiter est, quod in vasis fervet. Quæ, jussa complens dixit; Perfectissima cervisia est in vasis, & similem illi numquam gustavi. Cui dixit sancta Dirlaisre: Ante mortem meam nulli dicas de hoc, quod contigit, quia meritum sanctæ Movennæ & Episcopi hæc fecerunt Sancti. Sed ne ulla humana adulatio hoc mihi imputet, nolo ante mortem meam, ut alius præter te sciat.

[78] Veniente ergo Episcopo cum suis, initoque convivio, [in cervisiam conversa Epilogus auctoris.] biberunt omnes talem cervisiam tam perfectam, ut omnes contestarentur, nullam alibi umquam inveniri similem. Tam læti effecti [sunt] ut nisi, Episcopo prohibente, pene omnes ebrii devenirent g. Harum virtutum lectorem simul & auditorem per Deum testor, ut pro me valde misero Domini servo Conchubrano h, peccati sarcina oppresso, piis orationibus intercedant ad Dominum, ut, quod, impediente adversario, viribus meis implere de Dei præceptis non valeo, ut debeo, sororum mearum meritis pro me intercedentibus, ante mortem meam perficere possim; ut mortis vinculis absolutus per earum suffragia, Christo præstante, transire merear in Sanctorum consortium cælicolarum, in mansionibus simul perfectorum cum Christo, qui regnat in secula seculorum. Amen.

      Ortum Modvennæ dat Hibernia, Scotia finem,
            Anglia dat tumulum, dat Deus alta poli.
Prima dedit vitam, sed mortem terra secunda,
      Et terram terræ tertia terra dedit.
Aufer Lamfortim, quam terra Conallea profert.
      Felix Burtonia Virginis ossa tenet.

ANNOTATA.

a In vita Monynnæ seu Darercæ scribitur Tannat.

b De hac prætensa contentione prorsus tacet auctor Anonymus; ut diximus in Commentario critico, sæpe jam citato.

c In serie harum abbatissarum rursum habet aliquid singulare Conchubranus; & non parum apud me vacillat vel ideo ejus fides.

d Spinatum seu Spaldum est murus exterior, vel prominens, Italis Spaldo. Hic est columna.

e Gallico-barbare a voce Gallica tailler, secare.

f Nihil simile habet Anonymus in narratione hujus historiæ.

g Inepta auxesis, qua abstinuit Anonymus.

h Actum de eo est in Commentario critico sæpissime memorato.

DE S. GERVASIO, DIACONO MART.
IN AGRO CABILONENSI.

Sec. IV AUT VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti ætas, cultus, Acta.

Gervasius Diaconus Martyr, in agro Cabillonensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

Apud priscos Æduos, in hodierna Burgundia, pagus est a sancto hoc Gervasio nuncupatus, ecclesia jam a multis seculis ejus nomini consecrata, tribus circiter leucis Cabilone distans, in quo ipse martyrii palmam consecutus est, [Sancti tempora non recte combinantur] uti ad Bollandum scripsit P. Claudius Perry, e Societate nostra, dum Acta, a se descripta, transmitteret anno 1653. Brevia sunt & pro eo, quo scripta videntur seculo, fortasse IX aut X, satis accurata, si paucula rescindantur, quæ difficultatem ingerunt; imprimis circa Sancti natales & originem, quam e Cenomanis, nescio an satis recte, repetunt, vivente tum adhuc S. Pavatio, (qui ibi Panacius dicitur) utpote qui S. Gervasium sacris undis abluerit. Istius autem Cenomanensis Episcopi tempora, si Catalogis credimus apud Papebrochium XIX Junii in S. Innocente, ita ordinanda sunt, ut Pavatius sederit ab anno 303 ad 356, atque adeo sub initium seculi IV natum oporteat Sanctum nostrum, qui cum adhuc juvenis diaconus martyrium subierit, seculum quartum, in ea hypothesi, certo non excessit. At enim is qui passionem descripsit, ætatem ipsius cum S. Lupo Cabilonansi, quem constat vixisse sub initium seculi VII, aliquo modo componere videtur, unde nodus satis implexus exurgit, nisi S. Pavatio Cenomanensi aliud nomen substituatur, Episcopi saltem seculo VI viventis, qualis esse potuerit S. Bertichramnus, de quo vide laudatum Papebrochium dicto die, tomo 3 Junii, pag. 862.

[2] Et vero in Conomanensis Antistitis nomine verosimillime erratum, inde etiam colliges, quod Episcopus, qui S. Gervasio baptismi gratiam contulit, [cum S. Pavatio Ep. Cenomanensi;] ea potissimum causa tale nomen ei imposuisse dicatur, quia ejus cathedralis ecclesia S. Gervasio, S. Protasii socio, esset dicata. Actorum verba sunt infra num. 3: Eique ob amorem sancti Gervasii Martyris, in cujus honore sedes illius civitatis est consecrata, Gervasii nomen imposuit. Ut lapsum clarius percipias; notabis Cenomanensem ecclesiam, antea B. Mariæ & B. Petro sacram, appellationem alteram non accepisse ante tempora S. Innocentis seu Innocentii, qui sedem istam tenuit ab anno 496 ad 542, ut in ejus vita pag. 859 apertissime dicitur. Is S. Principio succedens, ecclesiam a S. Victurio restaurari cœptam, cum ampliasset & perfecisset, altare fecit, in quo reliquias SS. Gervasii & Protasii honorifice collocavit… & taliter in honore Sanctorum Gervasii & Protasii, mutatum est ejusdem ecclesiæ nomen, propter virtutes scilicet, quæ ibidem innumerabiliter, in memoria sanctorum Gervasii & Protasii factæ sunt. Cum igitur ante finem seculi V ecclesiæ Cenomanensis titularis patronus esse non potuerit S. Gervasius, omnino consequens est, perperam in hæc Acta S. Pavatii, sesquiseculo senioris, nomen fuisse intrusum.

[3] [reducenda potius ad S. Paulum Cabilonensem.] Non ignoro quam frequentes sint hujusmodi prolepses in iis, qui chronologiæ parum periti, post multa a Sanctorum obitu secula, Acta hinc inde ex vagis relationibus compilarunt; ast hic tam studiose expressa est ratio imponendi nominis S. Gervasii, ut vix credere possim, scriptorem id temere confinxisse; atque idcirco, pro ea saltem parte, ad rejiciendam S. Pavatii epocham plane inducor. Non est tam aperta combinatio Sanctorum Pavatii Cenomanensis & Pauli Cabilonensis: potuit enim seculo uno & altero sepultus fuisse S. Martyr Gervasius, priusquam sancto Cabilonensi Episcopo in visione appareret moneretque de cura sepulturæ suæ suscipienda: attamen id mihi quidem verosimile non videtur, nam ea verba num. 10: Excrescente postea circumquaque miraculorum ejus fama, tantam latitudinem haud facile patiuntur, cum tam immediate Sancti ipsius sepulturæ subjecta sint & fabricationi cellulæ in qua suæ devotionis famulacum ante tanti Martyris præsentiam vicini populi quotidie exhibere potuerint. Quis credat, a seculo IV ad VII permansisse parvulam illam stramineam e lignis cellulam, & tum demum per visionem monitum fuisse S. Paulum Cabilonensem Episcopum. Cum igitur non obscura appareant indicia, pro suppositione nominis S. Pavatii, scrupulo mihi non erit hunc quoque auctori errorem adscribere, quo sublato, cetera melius subsistant.

[4] Quidquid dubii ignotus scriptor reliquerit circa temporum compositionem, [Pridem cultus est, licet antiquis fastis ignotus.] jam abunde expensum, ex prædictis Actis & monumentis hodiedum exstantibus, plane constat, S. Gervasium, utut in latiore acceptione Martyrem, ab ipsa cæde, per latrones patrata, communi cleri & popusi acclamatione, devotionis famulatum obtinuisse, & excrescente circumquaque miraculorum ejus fama, constructam primum cellulam, deinde ecclesiam, illamque in honore sancti Martyris Gervasii consecratam. Ceterum fateri debeo, ex tot codicibus Usuardinis, quamtumvis auctis, quot in novissima editione adducta sunt, nec unum esse, qui de hoc sancto Gervasio ullam faciat commemorationem. Ferrarius eum primus in suo catalogo consignasse videtur ex tabulis ecclesiæ Cabilonensis: Cabilone in Gallia, S. Gervasii Diaconi & Martyris. Melius scripsisset in agro Cabilonensi; at levia id genus sphalmata Ferrario facile condonanda, uti & Saussayo, in supplemento Martyrologii sui, hoc die scribenti: Cabilone in Æduis, natalis S. Gervasii diaconi & Martyris, ibi in propugnatione pietatis laureati. Optime Castellanus, haud obscure innuens, id sibi in Legenda displicere, quod supra arguendum putavimus: In Burgundia, S. Gervasii, quem legenda natum vult Cenomanis, baptizatum a S. Pavatio, qui colitur ut diaconus & Martyr in diœcesi Cabilonensi.

[5] Ut ad Acta ipsa veniamus, auctoris ætas nec per rimam apparet, ut ad quod seculum revocari debeant, [Acta Chiffletiana duobus locis interpolata] omnino divinandum sit. Insinuat, se scribere, quæ sibi dicta sunt, vel, quæ multi retulerunt, vel quæ versantur in ore omnium: populares narrationes seu traditiones intelligo, quæ seculo IX antiquiora non ostendunt: quod si admitteretur, vere in iis citari Robertum, gloriosissimum Francorum Regem, jam ad XI seculum devolverentur. Misit ad Majores nostros Acta hujusmodi, notissimus in hoc opere Petrus Franciscus Chiffletius, sub hoc titulo: Passio S. Gervasii, Cenomanensis diaconi & Martyris, ex duobus antiquis codicibus manuscriptis, cui sub finem inserta est hæc parenthesis, accepto a Roberto gloriosissimo Francorum Rege, regali præcepto, perpetualiter possidendum, quam ita explicare conatus est Chiffletius, tamquam aliter interpungendam & male intrusam a posteris, qui privilegii confirmationem, diu post scripta Acta, a Roberto Rege acceperint: alias pro Roberto, substituendum esset Childeberto. Verum ea difficultate nos liberant Acta alia, cum hac inscriptione: Passio S. Gervasii Martyris. Hanc ex veteri legendario ecclesiæ Cabilonensis descripsit Claudius Perrius, e Societate Jesu. Festum ejus celebratur in ecclesia Cabilonensi, sub ritu semiduplicis, VI Julii. Adscripsit Bollandus, se eam accepisse anno 1653.

[6] Huic Passioni plane consimilis est, quam sub eodem titulo in Cabilonensi historia, duobus tomis anno 1662 Gallice Lugduni edita, vulgavit auctor, qui sub Illustri Orbandalo latere voluit, a qua Passione æque ac a Perrtana plane abest tota ea periodus, [cum Cabilonensibus conferuntur.] quæ de Roberto Francorum Rege meminit; ut satis detus intelligi, notationem aliquam marginalem in textum subinde irrepsisse. De cetero Acta illa Chiffletiana, aliis istis multo nitidiora & correctiora sunt, a nobis nihilominus cum jam proxime citatis diligenter collata, quorum variantes, quæ alicujus momenti sunt, in annotatis indicare non negligemus. Alieram præterea difficultatem ingerunt, utut præstantiora Chiffletii Acta, dum sub finem, non sine manifesto alio errore, sic legunt: a beato Flavo (seu Flavio) jam dictæ civitatis primo pontifice, in qua enodanda nonnihil se torquet descriptor, verum cum particula ista primo, quam falsam agnoscit ipse, in Cabilonensibus Actis recte prætermissa sit, non est, quod minoris momenti tricæ diutius nos morentur.

[7] [De ritu antiquo Ecclesiæ etiam catholicæ,] Postrema difficultas; & Sancto & Actis quodammodo extranea, offertur ex verbis numeri quarti; in os illius infantis, sicut moris est, sanctum Christi corpus misit. Ad quæ Chiffletius: Prioribus aliquot a Christo seculis fuit consuetudo in omnibus aut plerisque ecclesiis, ut, si propter vitæ periculum, nondum ratione præditos infantes baptizare necesse esset, iis secundum baptisimum, etiam Eucharistia, sub duabus speciebus inter se permixtis, in os immitteretur. Id in Galliis fieri solitum, vel ex hoc loco apparet, quod & apud Græcos, Afros, Italo atque Hispanos, fuisse usu receptum docent Dionysius Areopagita, Cyprianus, Augustinus, Gregorius Magnus, & Patres Concilii Toletani secundi, locis, quæ referunt & expendunt Theologi, præsertim Suarez disp. 62 de Eucharistia, sectione 4, & disp. 69, sect. 2: Vasquez disp. 212, cap. 2: & Joannes Martinonus disp. 28, sect. 8. Nec dubium est, quin infantes baptismo sanctificati, capaces fuerint Sacramenti Eucharistiæ, adeoque quiddam gratiæ vi istius acceperint, ut citati doctores egregie probant. At non fuisse illis ad salutem necestarium, sancitur in Concilio Tridentino sess. 21, cap. 4, canone 4. Unde Augustinus, qui asserere videtur, fuisse Eucharistiam etiam infantibus necessariam, intelligendus est (ut bene notant citati doctores) de corpore Christi mystice participato per baptismum, cum aptitudine ad illud realiter percipiendum, non autem de actuali ejus perceptione.

[8] [S. Eutharistiæ post baptismum conferendæ.] Nolim doctoribus illis & Chiffletio refragari; at memini me non semel legere & audire argumentum viri in Augustino versatissimi, quo ostenderet, non minus fortiter docuisse S. Doctorem, realem & actualem Eucharistiæ sumptionem parvulis ad salutem esse necessariam, quam docuerit, eosdem parvulos, sine baptismo decedentes cruciari pœna sensus. Hujus paritatis distinctam solutionem necdum se reperisse, nec ab ullo percepisse, asserit laudatus Augustini discipulus. Verum quidquid ejus sit, vetitum hodie in Ecclesia Catholica Eucharistiam infantibus porrigere, certissimum est: cur vero prioribus illis seculis permissum fuerit, non est hujus loci operosius examinare. Putat Chiffletius, id tunc concessum, quia plerumque adulti erant, qui baptismi lavacro regenerabantur. Poterunt & aliæ congruentes rationes adduci, quas scriptoribus polemicis colligendas relinquimus. Apud Orientales plerosque omnes receptum etiam hodie usum illum conferendæ post baptismum Eucharistiæ, eamque apud ipsos, ad salutem necessariam existimari, ex verbis; Nisi manducaveritis &c. retuli in appendice ad tractatum de Patriarchis Alexandrinis pag. 141, num. 191, ubi Coptorum ritum invenies. Longior paulo hæc digressio; ad S. Gervasii Acta revertamur.

PASSIO
Ex duobus vetustis Mss. codicibus Chiffletianis, collata cum alio Legendario Cabilonensi.

Gervasius Diaconus Martyr, in agro Cabillonensi (S.)

BHL Number: 3512


EX MSS.

Virtutes, quas Rex cælestis, qui semper est in sanctis suis mirabilis, mira suæ divinitatis potentia per eos est operatus, [Prologus scriptoris.] in quibus sibi statuit templum suæ inhabitationis, tanto studio illustres viri atque doctissimi scribere sunt conati, ut non solum visa, verum etiam audita luculento scriberent stylo: non modicum credentes fore emolumentum posteris, si talia eis relinquerent scripta, per quæ mentes illorum excitarentur ad appetenda cælestia, & vitanda hujus labilis vitæ quæque a fragilia. Quorum ego stolidus provocatus exemplis, licet sim expers totius ingenii atque facundiæ, curavi tamen scribere, quæ mihi dicta sunt de beato Gervasio Martyre, ipsius Martyris fultus juvamine b. Confido enim ab eo posse mihi dari os & sapientiam, in cujus pectore sunt reconditi omnes c sapientiæ thesauri.

[2] Gloriosus igitur Christi Martyr Gervasius, Cenomanensium partium civis, [Precibus parentum] honestis & Deum timentibus est ortus parentibus: cujus pater & genitrix, ortodoxæ fidei cultu insignes, inter suos d summa nobilitate & gratia enituere sublimes. Qui nobilissimi parentes, appropinquantibus jam senectutis diebus, cum se sine liberis esse cernerent, indicibilis mœroris contritione semetipsos afficientes, illius felicis Annæ exempla sequentes, quod suis meritis assequi nequierant, hoc a Dei misericordia sibi fieri postulabant. Adeunt ergo ambo supradictæ civitatis Pontificem, nomine Panacium e, virum æque sanctitate f omnigena præcelsum g: demissis vultibus humiliter deprecantes, quo suis orationibus supernam flecterent clementiam, ut ex eis talis procederet filius, cujus mentis sanctus foret inhabitator Spiritus; quique cogitatione, & aviditate, atque felicibus in illa æterna patria versaretur actibus.

[3] Nec diu distulit respectus divinæ dignationis, tam felici præbere assensum precatui: [impetratus S. Gervasius,] concessit enim eis, quod diu desideraverant, genueruntque hunc, de quo loquimur, filium; quem cum magna lætitia supradicto deferentes Pontifici, Deo, & illi, quod optatum munus acceperant, gratias retulerunt. Venerabilis autem Pontifex, eos delectabili vultu intuens, ait: Oportet delectissimi mei, ut hunc parvulum, quem Deus mihi & vobis dedit, motus vestris lacrymis atque suspiriis, ei ex toto offeramus: poterit enim vobis ipse alios dare, qui seculi hujus valeant perfiui honore & dignitate; iste etenim & in præsenti magnus, & post vitæ cursum multis erit profuturus. Talia Pontifex sereno ore proferens, præparatis quæ ad baptisterium conveniunt, ipse per semetipsum fontem sanctificavit, atque piis manibus infantulum baptizavit, & sancto chrismate consignavit: eique ob amorem sancti Gervasii Martyris in cujus honore sedes illius civitatis est consecrata h, Gervasii nomen imposuit.

[4] [& ab Episcopo Cenomanensi baptizatus,] Illud vero non est prætermittendum, quod illi, qui gesta istius Martyris audierunt, nobis, qui hæc scripsimus, retulerunt. Dicebant enim, quod in hora, qua sæpedictus Pontifex, peracto baptismate, in os illius infantis (sicut moris est i) sanctum Christi corpus misit, in labiis illius guttam sanguinis vidit: quod sagaci mente intuens, cunctis circumstantibus ait; Pro certo sciatis omnes, quia iste parvulus, sicut est beato Gervasio Martyri conjunctus nomine, ita erit fortis Christi assertor, conjunctus & sanguinis effusione. Crevit igitur puer, & litterarum traditur studiis; atque in tantum totius sapientiæ meruit imbui disciplinis, ut eligente jam dicto Pontifice, & collaudantibus ceteris, ordinaretur idoneus minister levitici ordinis. Quod officium fideliter peragens, & bonotum operum studiis exornans, factus imitator beati Laurentii Martyris, omne quod habebat, totum larga manu dabat egenis, sperans se ab eo recepturum mercedem in cælis, qui dicit in Euangelio, quod uni exminimis meis fecitis, mihi fecistis.

[5] [Romam proficiscitur.] Distributis itaque in hoc opere omnibus patrimoniis & facultatibus, cum spiritu & rebus, perfectus Christi pauper est effectus. Hoc ardentissime inhæserat cordi, ut parentes & patriam relinqueret, Romamque pergeret, atque beato Petro Apostolorum Principi fide tenus deserviret. Accepta namque pontificali licentia, cum multis aliis Christi fidelibus iter illud arripiens, sicut desideraverat, Romam pervenit: ibique suis sociis, quod eis celaverat, patefecit secretum, se numquam ad patriam reversurum: quibus illi auditis, cum lacrymis & gemitu ad ejus se provolventes vestigia, precabantur, ne eos desereret; nullam se habiturum mercedem pro hac peregrinatione, si illic remanens, illos sineret cum dolore discedere: & maxime, quia Episcopus non dederat ei licentiam remanendi, sed potius eundi & redeundi. Qua ille ratione convictus, illius Samuelis secum dicta revolvens, melior est obedientia quam victimæ, & auscultare magis quam offerre adipem arietum, fraternæ caritati solatium præbuit, & eis in redeundo comes adhæsit.

[6] Multis denique apostolicæ benedictionis gratiis, [Inde rediens silvam Corianam subit,] necnon & sanctorum Apostolorum intercessionibus muniti, Italiam transeuntes, & per confragosos & dubios incessus, atque aspera Peninorum k montium loca incedentes, tandem transito Arari fluvio, veniunt in partes Cabilonensium civitatis. Tunc sanctus Gervasius, Spiritus sancti gratia roboratus, superna providente clementia, quæ eum sibi Martyrem præordinaverat futurum, disjunctus paululum a sociis, Corianæ ingressus devia silvæ l incidit in latrones: qui in illum torvis oculis respicientes, eum undique nutatis gladiis circumdederunt; feroci sermone, cur secreta habitationis suæ loca adire auderet, vel quis esset, inquirentes. Ille autem velut alius Abel, nullius malitiæ conscius, & de Dei misericordia securus, inter frementes gladios, & persequentium fremitus, verum se Christi servum, & ab infantia Christianum, atque ad perferendum universa pro Christi nomine tormenta, paratum esse, libera voce professus est: multaque illis Euangelicæ doctrinæ dogmata prædicans, nullatenus feroces illorum animos, ut a suis cessarent nequitiis, valuit mitigare; erant enim vasa totius iniquitatis, ideoque (ut dicit Psalmista) longe erat a peccatoribus salus.

[7] Tunc illi, Christi nomen pro nihilo ducentes, & sanctæ institutionis verba respuentes sancti Viri sanguinem innoxium, [in qua a latronibus interficitur;] certatim corpus illius laniando, fuderunt. Vir autem sanctissimus, imitator Dominicæ passionis & pietatis factus, elevatis in cælum oculis, & ad Deum tota mente conversus, inhæc verba orationis prorupit, dicens; Domine Jesu Christe, qui pro nostra salute pendens in Cruce, patrem, ut tuis ignosceret persecutoribus, exorare dignatus es, ignosce, quæso, & istis, in me suam operantibus iniquitatem, ut non sit illis causa damnationis, effusio mei sanguinis. Gratias ago tuæ immensæ benignitati, quod in hac die cum palma Martyrum me pervenire concedis ad gloriam regni tui: precorque, ut me conjungas beato Stephano Protomartyri, cujus fungor ordine levitici ministerii. Hæc dicens, solutis vinculis carnis, cum magno lumine claritatis, famulantibus angelicis choris, ingressus est aulam regni cælestis.

[8] Unus autem ex persecutoribus, videns sancti Viri patientiam, & miram animi constantiam, atque perfectam caritatem, [quorum unus pœnitens, martyrium enarrat.] in fine servatam, & etiam usque ad ipsos inimicos indeficienter extensam, relicto conventu malignantium, toto Christum corde secutus, omni diligentia Sancti corpus custodivit; ceteri autem, ut multi retulerunt, & adhuc versatur in ore omnium, miserrimam diversis suppliciis finiere vitam: & in tantum eorum progenies maledictionis vinculo a Deo tenetur adstricta, ut nullum eorum, dum de hac vita decedunt, velit terra suscipere: quæ res vere experta est, & visa multis. Convocatis itaque, is, in quem Deus mutationem dexteræ excelsi ostenderat, e vicino fidelibus Christianis, passionem per ordinem enarravit; utpote qui viderat & audierat.

[9] Quod illi audientes, & præ gaudio flentes, sanctissimum corpus statim Christiano more decenter composuerunt, [Sepulturam miraculo deligit;] & plaustro cujusdam viduæ, junctis duobus tenerrimis jumentis m, & necdum edomitis superponentes, Domini clementiam exorare cœperunt, ut eum illuc recto itinere dirigeret, ubi in perpetuum quiescere disposuerat. Mirum dictu! nullo tangente, ductu tamen (ut credimus) angelico, perventum est ad locum, ubi nunc pretiosa Christi Martyris membra quiescunt. Ibi tanta immobilitate fixa jumenta stetere, ut a loco moveri, nullo urgente, valerent. Cernentes igitur in hac re miram Dei dispositionem, accensis cereis, & præparatis aliis ministeriis, cum magno clericorum numero, & utriusque sexus conventu, venerabile corpus sepulturæ tradiderunt, parvulam ex lignis desuper cellulam construentes, in qua suæ devotionis famulatum ante tanti Martyris præsentiam quotidie exhibere potuissent.

[10] [ad quam signis crebrescentibus,] Excrescente postea circumquaque miraculorum ejus fama, beatissimus Lupus n, venerabilis Cabilonensis ecclesiæ Præsul; a beato Gervasio per visionem est ammonitus, eumque talibus alloquiis est affatus; Cur, Deo digne Sacerdos, aliis utilitatibus intentus, mei immemor existis? Si ex toto non vis Dei amittere gratiam, adhibeto sepulturæ meæ solicitudinis tuæ curam. Cumque venerabilis Sacerdos eum, quis esset, inquireret, cujus faciem splendor tantus irradiaret; Ego sum inquit, levita Christi Gervasius, ab orthodoxis parentibus procreatus; & has in partes adveniens peregrinus, pro Christi nomine martyrium suscepi; & nunc ad te venio. Si vis esse particeps meæ societatis, constitue mihi locum orationis, ubi Deus digne collaudetur a te, & a ceteris fidelibus suis.

[11] [ecclesia exstruitur.] Quo audito, venerandus Domini Sacerdos, honorabiliorem in supradicto loco construens ecclesiam, illam in honore sancti Martyris Gervasii consecravit: multisque ampliatam prædiis, monasterio beati Petri, Apostolorum Principis, ab antecessore suo beato Flavo o, jam dictæ civitatis Pontifice, constructo p (accepto a Roberto, gloriosissimo Francorum Rege, regali præcepto, perpetualiter possidendam) tradidit. In ejusdem vero ecclesiæ dedicatione, multa Deus ad declarandam gratiam sui Martyris, & meritum ejusdem, qui dedicabat, Pontificis, ostendit miracula: reddendo scilicet cæcis visum, & variis languoribus detentis perfectam corporum sanitatem; quæ & nunc nostris operatur temporibus, ad laudem & gloriam nominis sui, Jesus-Christus, Dominus noster.

ANNOTATA.

a In aliis est quoque; sed hæc lectio præplacet. Sic duobus post verbis, habent ergo; melius hic quorum ego.

b Omissa in aliis sunt hæc verba, ipsius Martyris fultus juvamine; quæ nos prætereunda non putavimus.

c Sic melius, quam omnis, ut in Ms. Perrii & in edito.

d Recte suos, non ut in aliis, summos.

e De S Pavatio Cenomanensi, diximus in Commentario Prævio.

f Ita legendum; non sanctissimum, quod sensum non facit.

g Quid hic significare possit missisque militibus? Ita tamen scribunt citata alia Acta; & paulo post; quod pro quo; flecteret pro flecterent meritis pro mentis, ut manifeste pateat, castigatiorem esse Chiffletii lectionem, in qua variantes alias minutias observare vix operæ pretium est.

h Quo tempore Cathedralis Cenomanensis S. Gervasio consecrata fuerit, diximus in Commentario.

i Et de hoc prisco Ecclesiæ more, apud Orientales etiam hodie usitato, ibi pluribus.

k Satis intelligitur, quid auctor velit.

l Notat Chiffletius, proximam olim fuisse eam silvam ecclesiæ & pago, qui nunc est S Gervasii: excisam postmodum, hodie, aut virescere gramine, aut segetibus luxuriare.

m Non desunt alibi in Actis nostris hujusmodi exempla.

n De S. Lupo pluribus actum in Commentario. Ætas ejus colligitur ex S. Gregorii Magni epistola 52, lib. 9 Registri, data mense Julio, Indictionis IV, hoc est anno Christi 601, qua Mennæ Tolosano, Serano Massiliensi, Lupo Cabilonensi commendat monachos, quos ad S. Augustinum in Angliam mittebat. Hinc etiam conjice antiquitatem ecclesiæ S. Gervasii, si eadem adhuc perstat, quæ a S. Lupo fundata est.

o Dixi supra in Ms. Chiffletii, quod sequimur, perperam addi S. Flavo seu Flavio particulam primo, quam hic expunximus.

p Et hic, ex margine procul dubio, in textum transiit parenthesis, accepto a Roberto, gloriosissimo Francorum Rege, regali præcepto perpetualiter possidendam; de qua nihil in Ms. Perrii, neque in Cabilonensis historiæ excusis Actis. quæ hic Chiffletianis prætuli.

DE SS. BERTARIO ET ATALENO MM.
PROPE FAVERNIACUM APUD SEQUANOS.

ANNO CIRCITER DCCLXIV AUT DCCLXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctorum cultus; Reliquiæ; tempus vitæ ac mortis; Acta Mss. duo; aliorum circa ea observationes, fuerintne Martyres, nec ne?

Bertarius Martyr, apud Sequanos (S.)
Atalenus Martyr, apud Sequanos (S.)

AUCTORE J. P.

Bertarium mundo dedere parentes e provincia Aquitaniæ, & verosimiliter idem terræ tractus Atalenum, Bertarii e sorore nepotem; quamquam nihil de hoc ultimo certi litteris mandatum norim; Burgundiæ comitatus virtutum præbuit & mortis palæstram. [Cultus sacer e Martyrologiis] Porro quam antiqua est ac certa Sanctorum nostrorum gloria, tam mirum est sub obscura pene caliginosæ oblivionis nocte hactenus latuisse sepultos, parcamque admodum vel nullam apud scriptores rerum Burgundicarum eorum reperiri mentionem. In Codice Usuardino montis Sancti memorantur hoc modo, die VI Julii: Natale SS. Martyrum Bertarii sacerdotis, & Ataleni levitæ. Petrus Franciscus Chiffletius noster, curiosus in paucis antiquitatis indagator, e Ms. Martyrologio Luxoviensi sic ambos annuntiat: Pridie Nonas Julii, Sanctorum Bertarii & Ataleni Martyrum qui ab Allobrogis interfecti sunt. Eadem prorsus annuntiatio, iisdem verbis expressa, legitur inter auctaria Usuardi, non ita pridem illustrati. Castellanus ambos inseruit suo Martyrologio Universali, sic loquens ad diem prædictum: Menulsi [a Menoux] prope Faverniacum [vulgo Faverne] in Burgundiæ comitatu, martyrium S. Bertarii presbyteri & S. Ataleni diaconi, quorum reliquiæ honorantur in Florida valle [Florival] in ducatu Luxemburgensi.

[2] Nec vero minus præstanter sanctorum Martyrum rem gessit P. Christophorus Wilthemius, [ac testimonio P. Christoph. Wilthemii.] dum occasione jubilæi in pagos tractusque, Luxemburgo circumjacentes, excurrens, apostolico animarum studio incensus, venatus simul fuit nonnulla monumenta sacra, ad præsens institutum perquam accommodata, de quibus ita scribit ad Bollandum, in litteris, die XXI Augusti 1655, Luxemburgo datis: Occasione jubilæi, quod sanctissimus Dominus noster nuper dedit, excurri per Mosellæ ripam, & dein per fines Lotharingiæ nostrique Ducatus, versus Mosam. Inter cetera, tum profana tum sacra monumenta, reperi passionem sanctorum MM. Bertarii & Ataleni, qui pridie Nonas Julii passi sunt, & coluntur tamquam patroni secundarii in pago Florenville, sito ad Sesmarum fluvium, vulgo dictum Semoy, qui prope Arlunum scaturit. Pagus ille distat Arluno septem leucis, seu horis circiter, estque ditionis nunc Luxemburgensis, per confiscationem bonorum Roberti comitis a Marka, cujus majores, has SS. Reliquias e Burgundia attulere, & festivo die coluere, & etiamnum colunt parochiani, ut supra, VI Julii.

[3] [Re'iquiæ;] Ita ille de publica Sanctorum nostrorum veneratione, adjungens sequentia de reliquiis sigillatim: Asservantur, inquit, adhuc reliquiæ ibidem in theca, quæ figuram brachii exprimit. Ossis pars est crassitudinis ovi, quam alterutrius, seu Bertarii seu Ataleni asserit pastor loci, vir, & doctrinæ & probitatis notæ, qui & Ms. communicavit, breviorem Sanctorum vitam complexum, de quo paulo post recurret sermo, ubi de Ms. agemus ex professo. Lahierius, datis Mussiponti ad Bollandum litteris die XIII Januarii 1649, scribit: SS. Bertarius, & Atalenus Martyres coluntur in episcopatu Tullensi, in pago Brurevilla.

[4] Verum jam a cultu sacro ad ætatem, qua claruere tam in vita quam in morte, progressio instituatur. [ætas vitæ at mortis] Acta proxime hic a nobis danda, statim vel in ipso limine hisce verbis; Diebus Pippini gloriosissimi Francorum regis, distinctam temporis notam exprimunt, quo SS. Bertarius & Atalenus floruere, videlicet versus medium seculum octavum. Ceterum, quod annum natalem eorum spectat, nihil habeo vel e vita vel aliunde, ex quo definiam. Major mihi affulget lux quoad diem mortis, quæ probabiliter videtur incidisse spatio circiter temporis medio, quod intercedit inter annum 764 & 767 aut 768. Id ipsum probandum assumo hoc pacto. Vivere desierunt Sancti eo tempore, quo peregrinationi Romanæ se dederunt, cum in itinere isto, necdum finibus comitatus Burgundiæ egressi, mortem a latrone subierint, ut dicitur in vita cap. I. Itaque necesse est, ut & iter prædictum & obitus contigerint ante annum 767 aut 768.

[5] Etenim cum bona Waifarii venia & consensu, cui tamquam Domino Bertarius, ejus domesticus, suberat, [probabiliter deducta, contra Castellanum.] ut colligitur item ex cap. I, iter Romanum arripuerint, propositum suum, duci Waifario patefacientes, atque ab eo licentiam itineris postulantes, ut ibid. habes num. 5; cumque idem Waifarius obierit, ut signanter narratur ibid. num. 3, non diutius quam circa triennium paterna potestate simul & malitia potitus contra regem, Dominum suum Pippinum, digresso ad monasterium patre Aquitaniæ Duce; cum, inquam, obierit anno 767, aut juxta Labbeanum calculum, anno 768; restat, ut meditatum iter Romanum inchoarint non ante annum circiter 764 aut proxime sequentem, neque post annum 767 aut ei proximum 768; ergo medio, inter hoc tempus, intervallo. Quo itaque fundamento Castellanus in suo Martyrologio Universali Martyres nostros collocat versus annum 715?

[6] De nostris Mss. sic habeto. Vita, huic Commentario subjungenda, [Mss. nostra & multa annotata] originem habet ex Ms. codice S. Mansueti Tullensis, prout sua manu in dicto Ms. nostro annotavit Petrus Franciscus Chiffletius, qui illud primo misit ad Alexandrum Wilthemium: ac deinde ab eodem Wilthemio pervenit ad nos XIV Maii 1661, uti adscriptum reperio manu Bollandi. Huic consonat aliud nostrum Ms. e litteraria supellectile Ill. Viri Cancellarii Franciæ Seguierii profectum, quod eatenus usui nobis adjumentoque fuit, ut cum Tullensi S. Mansueti, quod mox sumus daturi, collatum a me studiose fuerit, & alterum ex altero corrigi potuerit & emendari. Est in manibus vita alia Ms. minor, ab eodem P. Alexandro missa, antea promissa a P. Christophoro Wilthemio in epistola superius producta, hisce verbis: Ms. Passionis communicavit, supra laudatus pastor, antiquo charactere, centum & amplius annorum, in charta tamen. Incipit autem sic: “Temporibus Pipini & Waiferii, quorum primus regebat regnum Francorum, sequens vero dux, &c.” Finit vero sic: “Celebratur autem dies passionis eorum VI Nonas Julii, quorum meritis ab insidiis inimicorum nos eripiat Dominus, cui laus & imperium per infinita secula.” Quod si R. V. exemplar non habeat, describam & mittam, nihil enim mihi jucundius quam nobilissimo R. V. pro gloria Dei & Sanctorum suscepto labori, pro mea tenuitate cooperari.

[7] Supervacaneum interea judico illud exemplar hic recusum exhibere, [unde desumpta.] cum non videatur tale quid mereri ob inopiam novæ lucis. Adde, quod defectibus non careat, ut dum asserit Atalenum esse natum e sorore Bertarii anno quadragesimo Pippini. Præterea dum dicit sanctos Martyres profectos esse Romam tempore Leonis Papæ. Primus error tam est crassus, ut suapte sponte ruat; secundus refellitur ex dictis. De nomine scriptoris, aut ætate, qua vixit, nullum vestigium nactus sum, nedum certi aliquid aut explorati, unde lectorem instruam. Ad annotata, ad calcem capitum consueto more adjecta, quod attinet; non mediocri nobis subsidio fuit plus semel laudandus Petrus Franciscus Chiffletius, e cujus epistola die IV Januarii 1661 Divione data, observationes nonnullas delibavimus. Juvit quoque nos alia epistola ab aliquo Societatis nostræ Religioso scripta ad Christophorum Wilthemium, notas ejusdem Chiffletii, super præsenti argumento consulti, complectens, quæ post prædicti Christophori mortem, a P. Alexandro Wilthemio IX Maii 1659 ad Bollandum transmissa fuit. Porro vix quisquam melius nobis hic prælucere poterat, quam dictus Petrus Franciscus, cum ad aliarum, tum Burgundicarum in primis rerum ac locorum peritiam accederet, quod, gente Burgundo-Sequanus, domo Bisuntinus, & habitatione Divionensis esset, atque adeo non multum remotus a locis, quæ illustrabat.

[8] [Sancti nostri num fuerint stricti nominis Martyres.] Non fert animus pluribus inquirere, utrum Sancti nostri fuerint stricti nominis Martyres, an secus. Suppono cuilibet notum, cujusmodi ex causa debeat inferri mors, ut evecta censeatur ad laureolam martyrii. Quoniam vero nullam istiusmodi causam in toto vitæ decursu invenio, in qua referuntur spe prædæ a latrone e medio sublati esse; non possum non admirari auctorem tanto laborare opere, tanto contendere conatu, adductis variis, sed non æqualiter omnibus atque æque fortiter urgentibus exemplis, pro strictæ nuncupationis martyrio, ut eos laureatis Martyrum choris ter beatis associet. Hisce non obstantibus Martyrum nomine eos appellavimus, quali eos nomine appellatos invenimus.

ACTA
Ab auctore Anonymo conscripta.
Ex Ms. Codice S. Mansueti Tullensis, collato cum alio Ms. Seguieriano.

Bertarius Martyr, apud Sequanos (S.)
Atalenus Martyr, apud Sequanos (S.)

BHL Number: 1272


EX MSS.

CAPUT I.
S. Bertarii natales; sancta inter improbos vita; tentatum iter Romanum cum Ataleno nepote; illata utrique a prædone mors.

[Bertarii natales,] In diebus Pippini, gloriosissimi Francorum Regis, qui bello triumphali tyrannidem Haistulphi, Longobardorum principis semel & secundo a contrivit, bisque Papam Romanum Stephanum b, ab ejus oppressione violenta liberavit; claruit quidam laudabilis vitæ sacerdos, nomine Bertarius c, stirpis origine utroque parente Aquitaniæ. Hic cujus meriti & sanctitatis fuerit, probat conversatio sancta, qua bonus inter malos emicuit, quoniam inter spinas velut rosa pullulavit. Et sicut ait quidam divinæ contemplationis theologus, non magnæ laudis esse, si bene inter bonos, sed si bene inter malos vivitur, sic vixit in Waifarii d, Ducis Aquitanorum, nefanda domo, tamquam novus Loth in Sodomorum medio, quem beatus Apostolus Petrus suo testimonio commendat, cum de illo ita memorat in epistola sua, Et justum Loth, inquiens, oppressum a nefandorum injuriosa conversatione eruit Dominus. Aspectu enim, & auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Quia vero scriptum est, Qualis pater familias, tales & domestici ejus; paucis notificandum videtur, quis fuerit iste Waifarius, ut hujus Sancti patientiam plenius admiremur.

[2] Erupit enim malignus de malignis, pejor de pessimis, [sanctæ inter improbos] filius Hunaldi ducis, illius scilicet, qui crebro contra dominum suum prædictum Pippinum Regem rebellavit, crebroque defectu ad sui desperationem adductus, hoc modo militiæ suæ satis congruo ordine effectus est monachus. Cum filium suum Waifarium vidisset excressere corporis enormitate, & virium valetudine, consiliorumque subtilium acumine paternas artes ad quæque pervertenda transcendere, mala quidem de se contra Regem commemorans, pejora vero de successore filio lætus existimans: ad comparationem quippe astutiæ & fortitudinis filii, sua pro nihilo ducens conamina, elegit illi facultatis libere laxare frena, ut ipse monasterio lateret otiosus, & ille regem impugnaret [bellicus:] unde voluit, eum ita sibi ducaminis heredem substituere, ut nullus ob propiquitatem illi posset contraire. Idcirco germanum suum Hattonem ad se callide convocans, oculos ei evulsit, atque his suffultus meritis, monasterium intravit.

[3] Waifarius autem circa triennium paterna potestate simul & malitia potitus, [vitæ integritas] contra regem dominum suum Pippinum casso conamine multa molitus, in primis vigore Austrauldi, & Galemanni Comitum, Pippini perditis copiis destitutus, capta etiam matre, cum duabus sororibus suis, & in potestatem regiam redactis, ipse perimitur anno septingentesimo sexagesimo septimo e ab Incarnatione Domini: quod Hunauldus * genitor ejus audiens, monasterium illico f relinquere, atque ad vomitum, ut canis, rediens, resumptis armis, & recepta conjuge, statuit, ut quondam, contra Regem rebellare, non jam ut pridem contra Pippinum, sed contra filium ejus Carolum; nam ille jam obierat. Sed viribus cassatis versus in fugam, atque ab insequentibus captus, & ut fugitivus reductus ante Regis præsentiam, ibi * omni potestate privatus, amisit pertinaciam coactus & invitus.

[4] Videat aliquis, si potuisset in tanta pestilentia dari locus sanctitati, [& patientiæ.] ubi seditiosum regnum, perjurum dominium, jus fidei corruptum, status militiæ contra fas in Regem conjuratus, contra Dei ordinationem animatus exercitus, domus intus pessima, pejor foris curia, clam nefanda consilia, palam jussa nequissima; ecce liquido datur intelligi inter tot turbines Sanctus iste quam patienter vixit, qui dicere poterat juxta Psalmographum, Omnia excelsa tua, & fluctus tui super me transierunt. Unde factum est, ut etiam Waifarius vesanæ mentis homo eum honoraret vehementi * animo, atque amplecteretur amore præcipuo. Consequens enim erat, ut esset amabilis mortalibus, quem gratiosum meritis sanctitatis fecerat omnipotens Deus.

[5] Erat autem illi nepos ex sorore g, Atalenus nomine, [Ataleno ex sorore nepote sociatus Romam petit,] quem ipse sacro abluens Baptismate imbuerat Sacramentis fidei Catholicæ. Hic ab ipsa infantia eruditus gemina scientia atque in ea proficiens moribus & vita, avunculum tamquam patrem excolebat jugiter, atque illi obsequendo inhærebat, qui per singulos gradus ecclesiastica traditione promotus, officium ad altare Dei jam susceperat diaconatus. Aliquando igitur pari consilio decreverunt, ut sub obtentu orationis, Romæ beatum expectarent Petrum. Hoc quoque duci Waifario h patefacientes atque ab eo licentiam itineris postulantes, sic eis responsum est: Gravis enim videtur, amici, labor vester, tam longinqua via *, sed gravior absentia vestra: manete, quæso, in hac provincia, ne afflictionem nobis ingerat vestra sublata præsentia. Votum (inquit) hujus viæ Deo obtulimus, quod infringere omnimodis pavitamus. Et ille; Ite, ait, cum bono; Dominus sit vobiscum in itinere cœpto, dirigatque Angelum suum in comitatu vestro.

[6] [salutato sepulcro S. Martini Turonis;] At illi ut sancti, & religiosi viri, quoniam obtinuerant facultatem abeundi, statuunt in primis tendere Turonos ad limina sancti Martini, ibique provoluti ante sepulcrum, totis implorant præcordiis Confessorem sanctum, ut pro peccatis suis exoraret Dominum, quatenus eis & delicta relaxaret, & viæ illorum propitius prosperator interesset. Exinde gressum movent versus Aurelianensem civitatem, ibique ingredientes sanctæ Crucis ædem venerabilem i, precantur se muniri ejusdem sanctæ Crucis signaculo, cujus se credebant redemptos mysterio. Deinde visentes loca sancta, viæ suæ contigua, atque commendantes se Deo per singula, tandem iter dirigunt contra meridianam plagam, ut expedito pede properare possent Romam.

[7] Emensi autem iterando [itinerando] fines totius Franciæ, [sed in prædonem incidentes,] propinquarunt cito gressu ad metas Burgundiæ: ingressique Portuensem comitatum k, indepti sunt in villa Manaore l hospitium, ubi manebat quidam eques solummodo nomine Servatus, sed omnium * scelerum immanitate perditus. Erat enim pessimus homicida, & insignis latro, qui vias insidiis assiduis infestando, convectabat prædas, & vivebat rapto. Huic pessimo domino pejor erat famulus, qui sibi quæque mala imperata peragebat nequius, cujus nomen interpretatum suis constat moribus; vocabatur siquidem Agenulsus, id est agendo nulli fidus. Cui ait dominus suus; Cum matutino tempore solis radio fugabuntur tenebræ, pergito quantocius quæque vicina vel longinqua perlustrare, & sicubi ad prædandum quippiam inveneris, celeri repedatu nunciare festinabis. At ille impiger, facto mane, carpit iter, dans aureis silvis atque campis oculos, nec non impulsis utrobique cursibus, tandem impegit, ubi erat sanctus cum Ataleno Bertarius.

[8] [ejusque domum deducti,] Jam a præfata villa sancti viri discesserant, ac longiuscule progressi, quemdam fontem offenderant, aselloque sublevato sarcina, illi gramen *, sibi fontem legerant. Extracto deinde stanneo de capsella calice, accumbentesque secus fontem, cœperunt bibere. O egregia cupiditas, quam præclaros facis oculos, quos invadis! nam Agenulfus calicem stanneum, te agente, putavit argenteum, & sanctos Oratores existimavit mercatores, intentusque sarcinulis, credidit se adeptum copiam auri & argenti. Tunc callide percunctari studuit regionem, domum, facultatem, causas itineris, insuper & addidit: Unde, si dignamini, procurabo vobis aptam domum in ista nocte. At illi responderunt: Ubi Dominus concesserit, sequimur, tecumque quaquaversum duxeris, comitamur. Et adduxit eos in domum domini sui, ubi Servatum invenerunt, cum matre sua, nomine Boblia, tunc temporis in illis partibus præcipuæ famæ femina, quæ bonitate conspicua, hospitalitate præcipua, Deum supplex metuebat, sed cui fuisset melior sterilitas, quam de malo pullo infelix fecunditas.

[9] Iterum interrogatio revolvitur, & eadem, quæ ab Agenulfo requisita fuerant, [dicti prædonis matre frustra obnitente,] curiose replicantur. Respondent se Aquitanos a Domo Waifarii ducis egressos, itineris Romani viam aggressos; e duobus unum Diaconum, alterum Presbyterum; & quia Presbyter quidem * Bertarius, Diaconus vero Atalenus vocaretur: ad hæc mulier compuncta servos Dei agnovit, quoniam pietas clementissimi cordis sonabat ex eorum lenitate sermonis. Tunc pro eis pie filium sacrilegum deprecatur, ut ab eo nihil mali paterentur. Deinde sanctum expostulat Presbyterum, ut cum Diacono dignaretur in crastino visitare suam domum, manebat enim in villa vicina, quæ dicebatur Rauserias m, ubi constructa erat in honore sancti Valerii n basilica. Dominica autem die postera cœperunt velle ire, quo mulier invitarat. Igitur ingressus Agenulfus ad Dominum suum, furiata voce causatus, increpabat eum, eo quod Sanctis dedisset abeundi comitatum *, & Servatus ait, Matris preces me compescunt, ne in eis mittam manum. Mater, inquit Agenulfus, dedit muliebre consilium, ut hodie suscipias irrecuperabile tibi damnum. Nam unde sic videntur fessi, nisi ab importabili pondere auri & argenti? Quapropter eos velociter prosequamur, antequam villæ præsidio fulciantur.

[10] Ad hæc Servatus auri fame capitur, qua vehementer agitatus, [ambo obtruncantur] Dei Servos insectatur, ac mox insiliens equo, gradu fertur rapido, quo non segnior Agenulfus juncta fronte nectitur, atque pari freti cursu Sanctos Dei consequuntur. Quorum impetum cum sanctus vidisset Bertarius, quid cursus ille portenderet, conjectatur protinus, & ait: Aspice, dilectissime fili, quam subito de amicis eruperunt inimici, qui nos impugnare moliuntur gratis. Unde si possibile est, fugam tentemus, ut nos a morte, quin potius ipsa fuga illos ab homicidio liberemus. O mors quando imminet acerbitas tua, quam amara sentiris, & horrenda, maxime cum quispiam sospes & vividus tua vicinitate repentino incursu coarctatur! Unde accidit ut sanctus juvenis Atalenus paulisper propositi sui oblitus, obvias inferre tentaverit sanctas manus, quamvis telis inermis, armatis tamen animis. Nam a vicina sepi, arrepto palo fraxineo, toto annisu rapiebatur prælio, quod cum sanctus vidisset Bertarius, mente mœsta tremefactus, exclamavit protinus; Præcipio tibi per Dominum nostrum Jesum Christum, ne contra eos tuum leves brachium, sed fige in terram baculum, & excipe martyrium. Absit enim, absit dilectissime, ut maculetur nostra devotio vicissim fuso sanguine, quoniam ille, qui dixit, In patientia possideri animas, dicare potest præsenti patientia nostra martyria.

[11] At ille, figens palum in terram, horam præstolatur ultimam. Mira dicturus sum; lignum aridum deseruit siccitas, & induit viriditas, missaque deorsum radice succulenta, succedit viror per ramorum brachia, [insigni prægresso miraculo.] quæ induta cortice, foras trudunt folia: hinc erepta * grandis arbor fit fraxinus pulcherrima, quæ Sanctorum testis extat adepta de victoria. Porro gladiis extractis latrones decollaverunt ibidem gloriosos Martyres. Cumque prædæ inhiarent, & sarcinulas diriperent, invenerunt nihil præter vestem sacerdotalem, Genesim, missale, & sanctæ Eugeniæ o passionem: super ipsas * vero solummodo reliquias Sanctorum, auri quoque & argenti nil omnino repererunt. Tunc confusione induti, & timore perterriti, perditaque omni spe consilii, sed & adventu tremefacti supra nominati Galemanni Comitis, unum tantum elegerunt præsidium, ut capita clericali more tonsurata ingererent * in Lentanam p fluvium. Sciebat quippe, quia de clericis major fieret inquisitio, atque pœnarum numerosior exactio.

ANNOTATA.

a Semel anno 755, & secundo, anno proxime sequenti 756. De qua re diffuse Baronius.

b Fuit is Stephanus secundus, qui & tertius.

c Al. Bertharius.

d Res ecclesiasticas hic coactus restituere a Pippino, sponsionem dedit; verum proximo post anno fœdifragus, perfidiæ pœnas luit, a Pippino victus, occisus a suis in Petrocoricensi provincia, die secundo Junii 768. Atque hæc suprema fuit Pippini expeditio, post quam, tota Aquitania in potestatem redacta, non diu post e vita excessit, nimirum XXIV Septembris ejusdem anni. Ita censet Labbeus in Chronologia. Baronius de perfidia Waifarii tractans ex Aimoino, annectit ejus mortem anno 765, sed perperam; uti conficitur tam ex dictis, quam ex sequentibus; ubi dicitur obtruncatus anno 767.

e Consule notam præcedentem.

f Factum id narrat Labbe anno 769, & cohæret cum morte Pippini supra determinata, post quam contigit Hunauldi e monasterio egressus.

g Al. Athalenus.

h Ex hoc loco tempus martyrii nostrorum Sanctorum determinatum invenies in Comm. prævio.

i Huc pertinet insigne miraculum, quod D. le Mair in Antiquitatibus Aurelianensibus cap. 39 ex Andrea Duchenio recenset, de Normaniis, anno 865 omnia vastantibus, qui Aurelianis civitatem & ecclesias cremaverunt, præter ecclesiam sanctæ Crucis, quam flamma, cum inibi multum laboratum a Normannis fuerat, vorare non potuit. Rem aliunde confirmatam vide apud citatum le Mair.

k

Saussayus in suo Martyrologio Gallicano ad diem XXII Octobris, scribit Portum Buxinum, non Bucinum, aitque situm esse in territorio Lingonensi, ubi celebratur passio S. Valerii Martyris, beatique Desiderii, episcopi Lingonensis, itidemque Martyris discipuli. Comitatus Portuensis invenitur mentio in pluribus inscriptionibus, annorum 600 & amplius antiquitatem habentibus. Prope aberat ab Arari, nec non metropoli [Burgundiæ] Portus ad Ararim, qui meo judicio est Portus Bucinus, vel Abucini in Provincia Maxima Sequanorum, illustris martyrio S. Valerii archidiaconi Lingonensis, quo tempore Desiderius dictæ civitatis erat episcopus. Ita Petrus Franciscus Chiffletius, de quo in Comm. prævio. Alius Chiffletius (prænomen non apponitur) Bruxellis scribens die XV Februarii 1665, sic in prædicta Petri Francisci verba commentatur: Portus Bucinus est ad fluvium Lupam, qui & Lupus dicitur, neque procul abest a civitate Dolensi, Burgundiæ Metropoli. Portus ad Ararim, inquit, est ad fluvium Ararim , perquam remotus ab altero. Non itaque unicus potest esse portus, sed duo.

l Petrus Franciscus Chiffletius, in litteris ad P. Christophorum Wilthemium nostrum datis, de quibus in Comm. prævio, observat sequentia: Machare nomen corruptum est. Legenda Sanctorum, quam duobus ex locis habeo, legit Manaore, & nihil est aliud (mea quidem sententia) quam pagus vulgo dictus Menoux inter Amance & Bourguignon.

m Rauserias pagus est Rosieres in decanatu rurali Faverniacensi; qui nactus patronum in præsentia S. Simeonem, potuit antiquitus habuisse S. Valerium, mutationibus patronorum valde frequenter accidentibus, uti apparet in multis aliis ecclesiis. Ita Petrus Franciscus Chiffletius.

n De illo agitur supra littera k.

o De qua suo tempore ad diem XXV Decembris.

p Fluvius vulgo Lentene, seu Lantaine, non procul distat inde, a loco videlicet littera m nominato. Ita Chiffletius.

* al. Hunnaldus.

* al. ubi.

* al. reverenti.

* al. longinquæ viæ.

* al. omni.

* al. germen.

* al. itidem.

* al. commeatum.

* erecta.

* al. ipsos.

* al. mergerent.

CAPUT II.
Sanctorum corporum inventio, & agnitio; translatio nequidquam tentata; erectum altare. Num martyrum numero accensendi.

In loco ergo, quem incolæ nominabant Artanum, ibi profundaverunt capita Sanctorum. Ipsa die piscator quidam egressus a villa, [Inventio corporum;] quæ dicitur Burgundionum a, receptus navi retia submersit ad piscandum, & tandem pervenit, ubi capita super aquas reddiderat profundum. Quæ ut ferri super aquas vidit, ingenti pavore perculsus, intremuit, versisque in fugam vestigiis, toto nisu datur campis. Verum reversus intra semetipsum, & quid causæ foret, quod viderat, volvens secum, repedavit, unde fugæ sumpserat primordium. Denuo itaque ad aquam reversus, vexillo sanctæ Crucis armatur; deinde capita extracturus, navim ingreditur, & subinde jactis retibus, intrat maxima piscium copia cum sanctis capitibus *. Quibus deputatis usibus necessariis ad villam capita reverenter deportavit. Jam fama pervolaverat totam viciniam, procumbere duos jugulatos Rauserias juxta villam. Texentes ergo Burgundionenses vimineas sportellas, reportaverunt capita, ubi jacebant corpora, & secundum signa incisuræ, curaverunt cuique caput suum reddere.

[18] Habitabat in Faberniaco b castro quædam Deo sacrata, nomine Goidila c, in monasterio sanctæ Mariæ Christi servitio deputata. [agnitio] Quæ comperto Sanctorum martyrio, uno ex monasterii sacerdotibus illuc directo, dedit operam, diligenter inquirere, utrum jacerent in suæ potestatis ditione. Fecit sacerdos sicut imperatum fuit, & renunciavit, quasi stadiis duodecim longe illos esse a possessione monasterii. Cum autem Deo sacrata didicisset, quod non satis procul a monasterio essent, jussit sacerdotibus & ceteris clericis, ut secum illuc usque pergerent, atque si daretur copia, eos Faberniaco transferrent. Tunc perventum est ad corpora Sanctorum. Porro sanctimonialis femina cœpit gravi mœrore anxiari, quoniam qui essent, aut unde venissent, vel quibus appellarentur nominibus, nequibat percunctari. Tandem responsum hujuscemodi a circum manentibus audivit; Est mulier in villa, quæ vocatur Rauserias, quæ ad domum sui filii cum eis est loquuta, ipsa dicitur ab iisdem inquisisse, & patriam, & viæ causam, eorumque vocabula.

[14] [per latronis matrem] Itaque Deo sacrata jussit adduci mulierem, cœpitque sciscitari super Sanctis rei veritatem; at illa quam pro filio scelerato conscientia misera territabat, rei seriem propalare metuebat. Exinde sanctimonialis, ejectis luminibus in cælum, lacrymosis gemitibus implorabat omnipotentem Deum: Te invoco, creator altissime, qui justa postulantes consuesti exaudire. Ingrediantur, quæso, preces ancillæ tuæ intra sacrarium cælestis miserationis, ut divinitus inde adipiscar gratiam manifestæ exauditionis; quatenus agnitis horum Sanctorum nominibus, sciamus, quos venerari, deprecari, excolere, & honorare debeamus. Tunc ad Bobliam conversa, Adjuro te (inquit) per eum, qui te redemit, Jesum Christum, rumpe istud perniciosum silentium, & tam nocivam taciturnitatem resera, in Sanctorum gloriam & laudem; & quemadmodum ab eis didicisti, ita plane indicans refer desiderantibus nobis: dic qui fuerint, unde venerint sub habitu clericali, cujus gradus vel ordinis, aut quibus nuncupati sint vocabulis. Mulier autem affectu rejecto nequissimi filii, nudam veritatem nudis verbis promulgavit.

[15] [facta abbatissæ Goidilæ,] Hodie, ait, evolvitur tertia dies, ex quo vidi eos sanos & incolumes, Romam se tendere velle dicentes. Ex quibus iste senior, Bertarius nomine, sacerdotem [se] indicavit; juniorem vero, id est Atalenum scilicet, nepotem suum diaconum pronunciavit, atque oriundum ab Aquitanica regione uterque se prodidit. Talia dicentem altus mœror deprimebat, unde ab imo corde profunda trahens suspiria, demum elata voce in gemitum ita plangens ejulabat: Heu me cunctis mortalibus infeliciorem! cujus devotio versa in perniciem istos Dei martyres præcipitavit in mortem, quos dum invitarem ad meum hospitium, tradidi misera in decollationis exitium. Nesciebam penitus, quod lingua mea pestifera parturiret hæc funera, dum in domo propria putabam illis parare charitativa obsequia, sicque occasio finis fuit eis ipsa via. His & similibus dolorum stimulis semetipsam lamentantem non ferens ancilla Dei, cœpit eam his admonitionibus consolari: Non oportet, dilectissima, ut tantopere conturberis, quia coram Deo non de eventu, sed de arbitrio voluntatis stat sententia judicis *: porro certo crede mihi, quoniam ex hoc non solum expers eris culpæ, verum etiam mercedem recipies voluntatis bonæ; & quamvis minime adimplesses in eis bona opera, quæ volebas, sufficere tamen creditur, [de] sanctorum Patrum sententia, bona voluntas.

[16] Interea venit cœnobialis familia, ut jussu abbatissæ, [frustra tentanti translationem eorum Faberniacum;] ab eo loco levantes Martyrum corpora, transferrent, ut putabant, Faberniaco tumulanda. Quibus a terra sublatis feretroque cervicibus subjectis, ita sunt bajulantes cælitus virtute Sanctorum solo fixi, acsi lapides hominum vice obstarent, situ immobili. Omnium una erat vociferatio, connitendi impulsio, abeundi exhortatio: inde alii atque alii concurrebant, irruebant, & nescientes, quid portantes paterentur, remorantes increpabant. Hi datis & acceptis manibus, præcedentes trahebant; illi terga subsequentium subnixis palmis impingebant; sed ubi nutus deest cælestis, frustra laborat conatus mortalis, fasce pressi defecerunt, & quod ferre non valebant, lasso collo dimiserunt, & quo martyrium acceperant [loco], illic Sanctos humaverunt, domicilioque super eos stabilito, stupescentes abierunt. Nunciata sunt hæc Bosoni d, Luxoviensium e abbati, qui hæc eadem per epistolam mandavit Chrysopolitano fPontifici, ac pariter venientes, ubi corpora quiescebant sepulta, inquirentesque & addiscentes sanctitatis signa, in honore sanctæ Dei genitricis, ad caput sepulturæ altare construxerunt.

[17] Ab illo die, in loco ipso Christus Dominus pro eis virtutes multas ostendit, cæcos, claudos, [erecta ara; miracula.] mutos, energumenos, variis languoribus obsessos celeberrime * curando. Nec prætereundum videtur silentio, quæ remedia languidi susceperint ex memorata fraxino, quam sanctus Atalenus humo fixerat, beato jubente Bertario. Quicumque capitis sive dentium pervaduntur doloribus, mox ut caput obtexerunt arboris hujus frondibus, fugata peste, sine mora recreantur. Delato autem ex eodem ligno in modum aristæ pertenui spiculo, atque deinde paululum sanguinis elicito, protinus omnis angor sedatur, ac in pristinam quietem omne illuc flagellum, pace facta, commutatur.

[18] Fortassis imperitus aliquis apud se mussitare conabitur, [Crux & patientia,] quod talis occisio non martyrium, sed eventus deputetur: sed tu, qui hujuscemodi martyrium interpolare contendis, errorem intuere diligenter, quo cæcaris; quo perspecto, desere, quod male sentis, & amplectere, unde possis edoceri. Vide prius, utrum poteris auferre ab his beatis Viris martyrii coronam, qui antequam decollarentur, Martyres extiterunt per patientiam: ubi tibi illud Apostoli excidit; Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis? Certe ubi crucifixonem nominat, passionem designat. Quod etiam experimento probaverat quidam beatæ mortificationis insinuator vigilantissimus, cum suis diceret auditoribus: Passionibus Christi per patientiam participantes, ut regni ejus mereamur esse consortes.

[19] Prætermittam paululum majora, & veniam ad minora. [teste S. Augustino] In his, quæ proferre volo, audi credulus magistrum, non me pauperem & exiguum, sed sanctum doctorem, beatum Augustinum. Quidquid ait, divinitus ante illud ultimum judicium vindicatur, sive per improbos, sive per justos, sive per nescientes, sive per scientes, sive occulte, sive palam, non ad interitum hominum, sed ad medicinam valere credendum est. Quam scilicet medicinam qui respuerint, extremo supplicio præparantur. Quod si ita est, imo quia ita est, ubi vindictam nominavit, non sanctos per peccatores designavit; si illi, qui peccatorum noxa constringuntur, per flagella quælibet adipiscuntur medicinam, & nisi per impatientiam respuerint, inde consequuntur veniam; quid de illis, qui innocentissime & sancte vivunt; cum secundum corpus gladiis impiorum patienter intereunt [dicendum?] O quanto vertice attollitur in arduis culmen patientiæ! quam Dominus tanto erigit alitudinis cacumine, ut in ea dicat sitam possessionem animæ.

[20] [& Christo Domino,] In patientia, inquit, vestra possidebitis animas vestras. Numquid dixit in jejuniis, in vigiliis, in illis aut in illis virtutibus possideri animas? Sed quia omnium virtutum perseverantiam obtinet patientia, ideo in ea datur possideri animas. Hanc isti Martyres sancti pro maximo munere Deo obtulerunt, quoniam spe collocata in cælis, corpora carnificibus tamquam oves lanianda tradiderunt. Inde est, quod verum asserimus martyrium, quod patientia constat esse consummatum. Sed forte non adquiesces, nisi exhibeam tibi testes: Abel non legitur reluctatus; tamen a fratre peremptus, ut vere martyr in ecclesia honoratur.

[21] Sed dices, illum habuisse bona opera, quæ ferre non potuerit fratris invidia: respondeo, [martyrium est,] istos habuisse majora, qui mandata secuti apostolica, tamquam hæredes Dei, coheredes autem Christi, fide & vita in Ecclesia probati, ministri sancti constituti sunt altaris, adepti consecrationem veram corporis & sanguinis Agni, qui tollit peccata mundi. Quorum si adhuc volueris adnullare martyrium, necesse jam tibi est, ut evacuare contendas sanguinem innocentum, juxta tuum eventum repentino Herodis furore fusum. Si illos sine intellectu, sine ratione, sine sermone, sine confessione pro Christo trucidatos bonitas divina martyres sacravit, [Aliorum Martyrum exemplo] ob hoc solummodo, quia nativitas pueri Jesu, mortis eorum occasio fuit; isti per te excluderentur a laureis victoriæ, qui cum se potuissent forsitan viriliter defendere, elegerunt pro Salvatoris nomine, proprium cruorem per tolerantiam offerre? Tu auferes Deo vigorem suæ pietatis, martyriumque nutibus tuis ita ordinabis, ut nisi ante Decios, Valerianos, Diocletianos, & Maximianos christianitatem defenderint, per patientiam sanctos quosque decollationem amplectentes, summa bonitas coronare non possit.

[22] Numquid juxta te peribit in Ecclesia Lamberti g Pontificis & Martyris corona, [probat auctor i nostros Sanctos esse martyres.] cujus sanguinem gratis fudit inimicorum vesana protervia? Aut Gengulfi h Lingonensis deflorescens emarcescit palma, quem adulter immolavit clericus, ne ipsum a sancto Viro justa ultitione destinatus truncaret gladius. Hos in martyrum numero sancta recolit Ecclesia, & tu, quæso, noli furari sub eventus nomine, talium coronas, quia hujuscemodi latronibus lamentabilis illa clausura januæ non aperitur, ubi non furibus, sed fatuis dicitur virginibus: Amen dico vobis, nescio vos. Sed jam ad miracula, styli contorqueamus mucronem, quæ sanctum martyrium eorum commendant post gloriosam mortem, ut signis & prodigiis convictus, des nobiscum gloriam Deo in sanctis Martyribus.

ANNOTATA.

a Villa Burgundionum locus in Burgundiæ comitatu, vulgo dictus Bourguignon, una leuca Faverniaco distans, de quo nota proxime sequenti.

b Reddo e Gallico ea, quæ notavit Chiffletius; Faberniacum, ex veteri Pontificali ecclesiæ Bisontinæ, est abbatia Faverniacensis [de Faverne] cujus in ignoratione versatur fundatio. Conjectura nihilominus mea est, fundatam fuisse paulo post Luxoviensem, ut ibidem admitterentur mulieres aut filiæ, vivere volentes sub regula S. Columbani. Ibidem dictus auctor observat, Eusemiam & Luciam, antesuam benedictionem, vovisse obedientiam Hugoni archiep. Vesontionensi. Anno denique, ait MCXXXII archiepiscopus Vesontionensis Ansericus, Rainaldo comite Burgundiæ, nec non pluribus aliis Dominis comitatus, monialibus Faverniacensibus abscedere jussis, abbatiam ipsarum concessit monachis Benedictinis, qui eam possident etiam nunc, admissa ab anno MDCXIII reformatione S. Vatoni & S. Hydulphi, ex auctoritate Pauli V. Ita rursum Chiffletius. De miraculo, quo sacra Eucharistia Faberniacensis, a flammis intacta evasit, rebus circum omnibus combustis, & nullo nixa adminiculo suspensa permansit medio in aëre, in eadem a solo distantia, Chiffletius tres lectiones nobiscum communicavit, quæ huc non spectant.

c Abbatissa Faverniacensis. Fuit illa, quæ revelari ac transportari ad suam ecclesiam jussit corpora SS. Bertarii & Ataleni. Vulgus eam nominat S. Guendam [Guende] & reliquiæ ejus in veneratione sunt in ecclesia suæ abbatiæ, uti notat Chiffletius. Nam locum hunc olim extitisse monasterium feminarum, diximus supra.

d Videtur esse Gedeon, decessor Bernuini, qui perperam dicitur in parva legenda, quam habemus, Widignus.

e Luxovium oppidum in ducatu Burgundico cum abbatia cognomine, de qua Aimoinus monachus.

f Vesontionensi. Nam Vesontio in libris Conciliorum dicitur Chrysopolis, uti vulgo notum est.

g Colitur die XVIII Septembris, quando de illo plura.

h Fuit hic martyr Varennensis in Burgundia & Lingonensi diœcesi, de quo ad diem XI Maii. Floruit Seculo VIII sub Pippino, adeoque Sanctis nostris fuit coævus.

* al. omnibus.

* al. judicii. *

* al. creberrime.

CAPUT III.
Latrones Martyrum in posteris puniti; mulier ter a Sanctis in visu monita, eorum corpora transfert; conditum iis a clerico templum.

[Posteri eorum, qui Sanctos occiderunt,] Igitur omnis posteritas illorum qui Dei Sanctos occiderunt, quotidianum prodigium pœnis suis, sub oculis omnium, etiam tacentes exponunt. Quod ut planius recitare valeam, paulisper stylum reflectam ad Sanctorum sepulturam. Locus, in quo prius [terræ] commendati sunt, erat sicuti & nunc est, silvis densis nemorosus. Unde accidit, quemadmodum in serie passionis diximus, ut prima basilica, præ festinatione, lignea super eos texeretur, ubi assiduis miraculis invitati populi, disjectis parietibus illius primi oratorii, opere venusto lapideum ædificaverunt, & ob adventantium inundantiam illic forum statuerunt. In cœmeterio ergo largus fons exoritur, qui exinde cito cursu in rivum extenditur. Ibi in die solennitatis eorum, dum celebrantur nundinæ rerum venalium, fons ipse præbet sitientibus affluenter gratum potum. Tunc si forte contigerit, ut quispiam ex memorata illa mala progenie se inibi ingesserit, non solum rivus, sed etiam ipsa vena in intimos sinus sic refugit, ut, qui modo gravidis manibus immensum extrahebant balneum, de repente vix udare queant cochlearium.

[24] [quomodo & quam mirabiliter puniti.] Quod miraculum ex tunc ita cælitus ad nos usque porrigitur, ut [si] quis forte super hoc aliqua hæsitatione mordeatur, illuc pergens, hæc vera comprobavit. Sub oculis solis hujus est videre miseriam, super talium miserorum prosapiam; primis incrementis, crudo robore eorum convalescit adolescentia, informatur corpulentia, redundat substantia, viget vivax prudentia, sed hæc omnia exinde labefactata, ætate succidua, ita ignominiosa oblivione sepelit mendicitas, ut vix credi possit, quod eos habuerit aliquando felicitas. Talibus initiis videntur indicare, quales potuissent esse, si a Martyrum occisione priores eorum, manus voluissent prohibere, cum subsequens indicet vindicta, quanta super eos consurgant occisorum judicia.

[25] [Mulier vidua] Bertarius denique & Atalenus, beati Martyres Christi, processu temporis apparuerunt cuidam viduæ in somnis, monentes, ut quantocius ad locum sepulturæ ipsorum iret, & inde cum sarcophago corpora eorum adsportaret, ac B. Liderici villa, in loco, qui sibi monstraretur, tumularet. Illa autem, somno digesto, evigilans, & quasi ex ratione, quæ viderat, conjectans, credidit non posse fieri, ut sancti Viri impossibilia juberent sibi. Contemplabatur quippe, se confractam ætate simul & invaletudine, viribus humanis & adjutorio carere, cum nullum adesset solatium præter parvulum filium, duas vaccas, & unum carpentum. Hac conjectura excusans se apud se, cœpit omnino visioni, quam viderat, discredere. Et ecce denuo Martyres sancti, mulieri apparentes, cœperunt adversus eam per visum conqueri, dicentes: Quare fidem non accomodasti præceptis nostris, sed cordi tuo innixa, quæ inepte conjectaris, sequeris?

[26] Ad hæc illa, Domini, ait, quæ sum ego, [a SS. Martyribus] aut quæ auctoritas potestatis meæ, ut femina admodum vilis, hæc audeam saltem pensitare, quanto magis haud impune cuipiam enarrare? Ecce in primis desunt usquequaque auxilia, omnes loci illius vias diu noctuque terit undecumque condensa frequentia, & vos dicitis: Vade, & transfer inde nostra corpora. An militum turmis succenturiata, viam viribus rumpam, & per medium tot populorum vadens & rediens, vos in oculis omnium tollam? Num sola pergens, oneri plurimorum sive boum, sive hominum me subjiciam? Quærite, quæso, Domini, cui talia jubeatis, & [mulierem] inopem pauperculam [in] impossibilia ne protrudatis. Sancti dixerunt: Noli timere, sed vaccas illas carpento junge, & assumpto puero illuc usque perge, atque successus, quos tibi exhibebimus, secura prosequere.

[27] Tunc expergefacta, & anxio spiritu conterrita, [ter in sumno sibi apparentibus, monita,] visioni quidem fidem adhibuit, sed ut revelatione tertia robaretur, precibus instabat assiduis. Tertia demum vice apparentes, atque horrificis terriculamentis mulierem increpantes, jubent, ut impetrata sine mora peragat, ne tarditatem hujus inobedientiæ feriret ultio divina. Quæ statim lecto se proripuit, carpento vaccas ambas subligavit, puerum quantocius secum assumpsit, & ad locum noctu festina pervenit. Molem sarcofagi tantæ magnitudinis reperiunt, ut funibus adhibitis, vix portari posset cervicibus quadraginta hominum. Nam in una rupe cavata videbantur duo vasa, & ab invicem dividebat corpora jacentia quædam media sponda, quæ artificis industria ex eodem lapide inter utrumque consurgebat. Tunc tanti oneris pondus a capite & pedibus inter se dividentes, nihilque omnino difficultatis sentientes, carpento imposuerunt, sicque retro, unde venerant, redierunt.

[28] [transfert corpora mirabili modo.] Penset aliquis, cur grandem illum lapidem duorum sarcofagorum a muliercula & puero solummodo Sancti levari voluerunt, videlicet ut hujusmodi miraculo daretur in martyribus gloria Deo, & sedaretur in repetentibus seditionis præsumptio. Additum est etiam huic insigni facto, ut in tantorum millium spatio illis occurreret nemo in eundo, aut in revertendo, cum sicut supradictum est, jugi frequentia per dies & noctes viæ omnes replerentur inundante populo. Corpora vero Sanctorum, ubi visum fuerat posuerunt

[29] [Quidam clericus] Quidam clericus, nomine Merannus, familia perdives & opibus, aliquando in supradicta villa commanens, in proprio morabatur. Huic menti incidit, ut nobiliorem basilicam construeret, ut sanctos Martyres in ea, quasi augustius collocaret: quod consilium prius a Deo dignum duxit implorandum, & a Sanctis requirendum, in quorum se devoverat obsequium. Loco ergo contemplato, mediocri * villæ loco, cum machionibus a, ceterisque operariis, incumbere conabatur fundamento, mox ut ab ea die aurora mortalibus lucem refudisset in crastino. Interea orationum facta supplicatione, egressus ab aditis veteris basilicæ, tenebris ingruentibus verso die in noctem, datis membris lectulo, solvitur in soporem. Vallis superjacebat colli, cujus in edito fabricam erigere moliebatur, quæ etiam aptiori planitie accommoda illi structuræ videretur, nisi crasso cœno tegeretur cum arenis palustribus.

[30] [novum Sanctis templum condit.] Ecce autem illi ostenditur in somnis quasi rota egrederetur ab janua oratorii, ferens cereum ex utraque parte accensum trans foramen modioli, quæ inde in vallem rapido cursu impulsa, sui flexu circuitus designavit & ambitus & ædis futuræ spatia. Rumpente autem solis spiculo noctis caliginem, convocat presbyter Merannus rusticorum concionem, atque exponit eis rotæ memoratam visionem: qua exposita, vadit, si qua sui signa reliquisset, quærere, reperitque tritam orbitam, ab ostio ecclesiæ signantem iter, quod solo carri rotæ presserant, cum a devexo montis planitiem petierant; quam sagaci persequens indagine ex his, quæ per soporem viderat, invenit nihil defuisse. Quibus indiciis * alacriter certificatus, imperat præscindi arvum sarculorum dentibus. Tunc pro palude, quam horrebat, apparuit terra solidissima, securoque artifice, jecit templi fundamenta. O præclara Sanctorum [miracula] quorum virtutes sentiunt insensibilia. Rupes oblita ponderis manu levatur fragili, versa palus in solidum, suscepit ædificium.

Cetera desiderantur.

ANNOTATA.

a Id est, latomis, Gallice maçons.

* al. in editiori

* al.omnibus.

DE S. SEVERO EPISCOPO ET CONF.
CÆSENÆ IN ITALIA.

Sub FINEM SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus non antiquus, patria & ætas controversa, legenda incerti auctoris.

Severus Episcopus Confessor, Cæsenæ in Italia (S.)

Auctore J. B. S.

De Cæsena deque Cæsenatibus pridem egit Bollandus XX Januarii ad vitam S. Mauri, eorum Episcopi & singularis protectoris, urbem ex Leandro Alberto paucis describens. At tomo 2. Italiæ sacræ col. 451 plura tradidit Abbas Ughellus, [Ex Ferrario, Ughello & aliis] eamque, ut media omnino Æmiliæ via, ad collis radices prope fluvium Sepim sitam, inter Faventiam & Ariminum, in hodierna Romania, Romanula seu Romandiola collocavit; cetera, quæ ad originem, vetustatem, vicissitudines, pulchritudinem, agri feracitatem jucunditatemque, cleri & populi numerum, opes ac nobilitatem spectant, satis fuse prosecutus, ut hic actum agere supervacaneum sit. Utrum urbis etymon ab antiqua Sena, an quod a Sapi, vel Sepi, & Rubicone fluminibus ager divisus, quasi Cæsa sena, hodie Cæsena nuncupetur, docebit Bernardini Manzonii, ad suam Cæsenæ Chronologiam præfatio. Citat Ughellus Scipionem Claramontium Cæsenatem historicum, ex quo procul dubio sua acceperit. Hunc mihi videre non licuit, at cum nihil ab Ughello prætermissum putem, saltem quod ad sanctum Severum, quo de hic agimus, referri possit, ex ipso, Ferrario, & laudato Chronologo Manzonio ea decerpam, quæ huc conducere existimavero.

[2] Quamvis seculo sexto S. Severum vixisse oporteat, nihilominus fastis omnibus sacris præteritus, [ostenditur Sancti cultus.] exiguum intra ambitum famæ suæ & gloriæ celebritatem extendit, cum memoriam ejus primus suscitaverit Philippus Ferrarius, tum in Catalogo Sanctorum Italiæ, sub hoc titulo: De S. Severo Episcopo Cæsenate & protectore ejusdem urbis, tum in generaliori Catalogo: Cæsenæ, S. Severi Episcopi, ejusdem urbis protectoris. Ex alterutro eum certo desumpsit Castellanus in Martyrologio universali, hoc eodem die simpliciter scribens; Cæsenæ, S. Severi Episcopi, ubi interim ab omnibus citatis scriptoribus dissentit, Sancti ætatem extendens ad annum 580, motus fortasse notis chronologicis, in vita expressis, quas aliter inter se combinari posse non crediderit. De cetero in veneratione apud Cæsenates olim fuisse S. Severum & modo inter Divos ejus urbis tutelares haberi, testatur etiam post alios laudatus Ughellus, cum Manzonio memorans sacras ejus reliquias, imo sacrum ejus corpus, ad parochialem ecclesiam, suo nomini dicatam, translatum esse anno MDCII, die prima Decembris, quam translationem sine scrupulo quis dixerit, causam fuisse renovatæ solennitatis.

[3] Et hæc quidem extra dubii aleam posita videntur, non item ætas & patria, in quibus assignandis discrepant sententiæ. [Sunt qui ipsum Cæsenatem dicant,] Cæsenates impugnat Ughellus, æque ac Ravennatem historicum Hieronymum Rubeum. Scripsit hic, historiæ suæ lib. 3, pag. 170, ad annum 565, in hunc modum: Sub idem tempus, Episcopo Cæsenæ mortuo, quæ olim urbs Flavia curva Papia dicebatur; Ravennæ in D. Joannis Euangelistæ, dum omnes non unum sentiunt, columba cælitus demissa, eligitur illius Episcopus Severus Ravennas diaconus. Utrum hic τὸ Ravennas patriam, an solum diaconi munus afficiat; ex sensu non satis liquet: at certe opposita plane est Cæsenatum opinio, etiam circa electionis & ordinationis locum; de quo testabitur Manzonius, sic breve suum elogium incipiens: Severus de Cæsena, diaconus Ravennas, Cæsenæ in ecclesia S. Joannis Euangelistæ in Murata, anno Domini DLXV eligitur, signo columbæ cælitus demissæ, patriæ suæ Episcopus. Ita prorsus sentire Cæsenates, minime dubium esse videtur, tametsi vita ipsa Ms., apud nos ex bibliotheca Vallicellana in novem lectiones distributa, & a Claramontio in fine quarti libri historiarum, ac rursus ab Ughello typis excusa, Cæsenatibus satis favere non deprehendatur.

[4] [sed melius alii Germanum statuunt.] Itaque verisimilior est opinio Ughelli asserentis, exterum fuisse sanctum Severum, utpote Alemannum natione. Nititur is hoc argumento, quod Cæsenatensis ecclesia perantiquam ad Matutinas laudes olim S. Severo cecinerit antiphonam: O proles Alemanniæ; sanctitatis speculum, urbis Cæsenaticæ nobile depositum, intercede pro nobis, qui te elegit. Legendum opinor, apud Deum, qui te elegit. Et vero Alemannum fuisse, non solum sub generaliori appellatione, sed Suevum proprie, seu ex veteri Alemannia, indicat Ferrarius in annotatione, his verbis: Sunt qui Severum, ex Ulma, Germaniæ urbe, ortum duxisse, ac Benedicto I, Pontifice maximo, ab Eleutherio Episcopo Ravennate ordinatum diaconum volunt. Gentem fas est admittere; verum ut ea ordinatio subsistat, quærendus primum Eleutherius, qui Ravennæ Episcopus fuerit tempore Benedicti I P P. inter annum 572 & an. 577: quod mirum est, scriptores tam leviter venditare, priusquam vel cursim examinent, utrum ullus umquam Episcopus Ravennæ sederit, tali nomine nuncupatus. Ceterum ad S. Severi natale solum quod attinet, vitæ de eo silentium & positiva vetustæ antiphonæ affirmatio Ughelli opinationem non parum stabiliunt; nos rem totam lectoris arbitrio relinquimus.

[5] [Actorum periodus Sancti ætatem confundit,] Non minus ambigua sunt, quæ de Sancti ætate controvertuntur. Ex Actorum supra citatorum ancipiti periodo rem involverunt scriptores omnes, Rubeum, opinor, secuti; quibus nil dubii est, quin electus fuerit Episcopus anno 565; unde Manzonius & Ughellus, cum Sancto sex annos episcopatus tribuant, mortem ejus consequenter affigunt an 571. Turpius historiam implicuit Ferrarius; ausus scribere, S. Severum Cæsenæ NATUM Pelagio summo Pontifice & Justino Imperatore. Antequam ultra pergamus, proponenda est periodus ipsa, quærendusque facilior ejus explicandæ modus. Ita loquuntur præfata Acta: Tempore itaque quo Pelagius PP. Romanæ Ecclesiæ cathedram digne teneret & regeret, apud nos Ravennatis ecclesiæ dignitatem Agnellus Archiepiscopus primus gubernabat, Romani vero imperii sceptrum Justinus minor, qui Justiniano successit in regnum, in Græcia viriliter retinebat. Sub quo etiam Narsus Patricius, Romæ existens, Italiæ curam religiose habebat; sub horum ergo justi regiminis moderamine, contigit quemdam, miræ sanctitatis puerum, nomine Severum, ad sanctæ Cæsenatis ecclesiæ gremium Dei destinatu venisse.

[6] Hæcne præ oculis habuerit Ferrarius, non facile dixero: [magis etiam a Ferrario involuta;] quæ in annotatione observavit, rem non elucidant. Ex quodam, inquit, epitaphio sub tumulo ejus S. Severi, in propria ecclesia, quæ parochialis est, apparet illum anno Domini DLXVIII vixisse sub Pelagio Papa: quod tamen chronologiæ ecclesiasticæ & Baronio in Annalibus adversatur. Nam Pelagius II, cujus tempore Severus floruit, Justino Juniore Imperatore, Pontifex factus est anno DLXXVIII; quare pro anno DLXVIII, reponi debet DLXXVIII. Quod autem in ejus vita natus legitur Pelagio Papa & Justino Imperatore, id potius ad vitam, quam ad nativitatem referendum est; siquidem ex aliis Cæsenæ monumentis habetur, Severum ex Ulma urbe profectum, diaconum ordinatum fuisse sub Benedicto I. Illud quoque corrigendum est, quod dicitur, Severum natum, quo tempore Narses Patricius Italiam administrabat. Id namque multo ante sub Justiniano I contigit. Dubia hic aliqua, falsa nonnulla asserit Ferrarius, corrigendus ipse in iis, quæ corrigit, ut ex dictis & dicendis satis manifestum fiet. Non placent tot nominum & annorum substitutiones; atque idcirco quærenda, quantum potest, via compendiosior.

[7] In Actis res unica, a scriptore anonymo, non satis historice perito, [quæ hic probabilius restituitur.] confusa, molestiam parit, nempe Justinus minor cum Pelagio PP., Agnello Archiepiscopo Ravennate, & Narso, potius Narsete Patricio compositus. At facili negotio difficultas evanescet, si non plura nomina, sed unicum mutes Justini in Justinianum, quo pactores tota fluet commodissime. Etenim sedit Pelagius I, post Vigilium, usque ad annum 559: Justinianus obiit anno 565: Narses ex Italia primum evocatus est 567. Si itaque puer seu potius adolescens in Italiam & Cæsenam venerit S. Severus an. 556 vel 557, nihil erit quod chronologiam turbet. Utut autem cetera cum Episcoporum serie, apud Ughellum utcumque ordinata, componantur, id unum supponendum erit, Sanctum adolescentem novem circiter annis ecclesiæ Cæsenatensis patrono inhæsisse, a quo litterarum divinarum scientia perfecte imbutus fuerit. Post vero non longo transacto temporis spatio, magistro naturæ concedenti successerit, anno, ut volunt Cæsenates, 565, ea ratione, quam ex Actis intelliges. Si cum Ferrario ad Pelagium II recedis, non jam nomen unicum mutandum, sed gemina delenda erunt, Agnelli videlicet & Narsetis, cui mere gratis Marcum aliquem substituere Ughello visum est; ut quocumque te vertas, aliqua adhibenda sit correctio, nulla autem minor & convenientior, quam ea, quæ hic proposita est, a qua tamen per me licet dissentiat, qui voluerit, modo rem melius tueatur.

[8] [Acta non videntur magnæ auctoritatis.] De Actis ipsis quod dicam, vix quidquam superest: nec auctoris nomen, nec ætatem quis facile eruerit; neque adeo satis liberum est de eorum fide & auctoritate quidquam statuere. Ravennatem fuisse scriptorem, ex eo ferme perspicies, quod S. Severi tempore S. Agnellum dicat apud nos, hoc est in ejus patria Ravennatem ecclesiam gubernasse. De cetero ea se collegisse ait, quæ vel vetustate narrante audivit, vel quorumdam apicibus scripta esse cognovit, quasi dicat, nonnulla se in Cæsenatis ecclesiæ tabulis scripta reperisse, reliqua ex populari traditione hausisse, quale istud potissimum fuisse existimo, de miraculo demissæ cælitus columbæ, cujus prodigioso indicio S. Severum electum, supra dictum est: quod quam Ravennæ pervulgatum fuerit, alibi non semel in Actis hisce traditum invenies. Decorem & verisimilitudinem servare conatus est scriptor, a communi seculis XII & XIII legendarum stylo haud multum abludens. Vitam igitur damus ex citato Ms. bibliothecæ Vallicellanæ, collato cum editione Ughelli, ex qua ad calcem superaddendæ fuerunt lineæ aliquot, seu media ferme lectio, quæ in apographo nostro desiderabatur.

VITA
Ex codice Ms. biblioth. Vallicellanæ, collata cum editione Ughelli.

Severus Episcopus Confessor, Cæsenæ in Italia (S.)

BHL Number: 7674


EX MSS.

[Exemplo SS. Patrum,] Lect. I. Sanctorum gesta præsulum, quæ Dei donante gratia, partim communi omnium locutione ad memoriam laudabiliter reducuntur, partim divinæ Scripturæ libellis scripta esse videntur, non immerito matris ecclesiæ Patres, annua reducta solennitate, ad communem totius populi auditum sacræ Scripturæ eloquiis recitari decreverunt: sunt enim, sicut divina testatur Scriptura, lucerna super candelabrum posita, quæ suæ lucis fulgore, cunctis, Domum Dei ingredientibus, ne offendant, lumen præbet; unde eorum vita & corusca miracula in sanctis eorumdem solennibus, nobis non sine causa quotidie recitantur; scilicet, ut eorum sanctæ vitæ testimonio informati, & mellifluæ prædicationis paterno verbere castigati, de virtute in virtutem ambulando, Deum deorum in Sion, sicut & ipsi, videamus.

[Cæsenatibus patronus proponitur.] Lect. II. Ex his vero extitit unus beatæ memoriæ sanctus Severus Episcopus, qui Dei cooperante misericordia, Cæsenati ecclesiæ præsidens, populum sibi commissum die noctuque sanctis orationibus Deo commendans, adhuc in carne degens, saluberrimis monitis quotidie excolens, eum a vitiis purgans, virtutibus, quibus Christo placeret, incessanter replere studebat, post sanctam etiam mortem suam, eumdem Cæsenatum populum saluberrima miraculorum multorum prædicatione informans & edocens, Deo, ut justum est, incessanter reddit amabilem. Nunc ergo ad ea, quæ de sancto Severo Episcopo, vel vetustate narrante audivimus, vel quorumdam apicibus scripta esse cognovimus, Deo donante, provectum transitum faciamus.

Lect. III. Tempore itaque quo Pelagius PP. Romanæ Ecclesiæ cathedram digne teneret & regeret, [Is Cæsenam adhuc juvenis veniens,] apud nos Ravennatis ecclesiæ dignitatem Agnellus Archiepiscopus primus gubernabat, Romani vero imperii sceptrum Justinus minor, qui Justiniano successit in regnum, in Græcia viriliter retinebat, sub quo etiam Narsus patritius Romæ existens, Italiæ curam religiose habebat; sub horum ergo justi regiminis moderamine, contigit quemdam miræ sanctitatis puerum, nomine Severum, ad sanctæ Cæsenatis ecclesiæ gremium Dei destinatu venisse, quæ alio tunc vocabatur nomine Flavia curva Papia, qui prout erat puerilis ingenii & columbinæ simplicitatis, in eadem ecclesia die noctuque existens, Domino se continuis jejuniis & orationibus, prout poterat, commendabat.

Lect. IV. Cum autem jam tantæ esset ætatis, [ab Episcopo instructus & diaconus ordinatus,] quod litteras discere posset, sicut de eo Domini disposuerat gratia, ejusdem ecclesiæ inhæsit patrono, a quo litterarum divinarum scientia perfecte imbutus, sicut etiam justum erat, sortitur in clerum, & de gradu in gradum, sicut matris Ecclesiæ usus est, Dei in eo crescente gratia, certis temporibus ab eodem in diaconatus officium ordinatur. Post vero non longo transacto temporis spatio, prædictus Antistes, qui eum suavitatis amore quasi proprium filium gubernabat, sicut Domino placuit, naturæ concedens, sanctam animam Deo reddens, vita privatur. Exequiis ergo, more Pontificum digne compositis, quia indignum est & ratione carens, ecclesiam suo diu privari pastore, convenit universus clerus & populus, communi desiderio & voto eligendi sibi pastorem, ad ecclesiam beati Euangelistæ Joannis, quæ tunc caput episcopii erat.

Lect. V. Inter quos etiam aderat beatus levita Severus, [eidem defuncto, per columbam successor designatur.] una cum clero & populo, obnixis precibus exorans & postulans, ut dignum sibi Dominus provideret Antistitem. Orantibus autem universis, & supplici voce ac mente Dominum communiter poscentibus, mira res, stupore digna, miraculis plena, cernentibus, qui aderant, universis, ecce per fenestram ecclesiæ advenit columba, nive candidior, cælitus missa, per ecclesiam volitans diuque circumiens, tandem super caput beati requievit Severi; quo tanto viso miraculo, populus stupens & gaudens, altisonis vocibus una clamare cœpit: Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit & fecit redemptionem plebis suæ: per columbam enim designavit dignum nobis Antistitem; qui nos verbo prædicationis suæ vere redimet de manibus inimici.

Lect. VI. Canonizatus ergo ex more Pontificum beatus Severus, [Summa vigilantia populum gubernans,] populo gaudente ad unum, & tandem donante gratia, pro populi voto catholice consecratus, non ut piger pastor, sed ut servus vere fidelis, commissi gregis curam fideliter cœpit habere; videlicet amans sibi commissas oves, prædicationis verbo incessanter exhortans, dum cujus erant, ut assiduus pastor, innocuas conservare studebat; ne lupus insidians, de Christi ovili saltem detraheret unam. Vigiliis etiam & orationibus pernoctando, seipsum Deo commendans, pauperum curam habens ut pater, humilitatis & charitatis exemplum se cunctis proponebat.

[cum exorta esset siccitas,] Lect. VII. Sed quia, veritate testante, urbs supra montem posita, non potest abscondi, nec lucerna accenditur, ut sub modio concludatur; jam qualiter Deus beatum Severum Episcopum, post susceptæ consecrationis gratiam, primo hominibus manifestare voluit, vertendo dicamus. Quodam igitur tempore, cum peccatis exigentibus, tanta esset aëris siccitas, ut nec nubis indicium per longa temporis spatia apparuisset, nec ros ad terram, arescentibus herbis, cadere cognosceretur, per quod terra, multo pulvere squalens, spem segetum & novalium omnium negare videbatur; concurrit universus populus virorum & mulierum, cum parvulis & puellis, ad præfatam ecclesiam beati Severi, clamans & ejulans, atque dicens, Domine propitius esto nobis miseris, & terræ aridæ imbrem tuæ misericordiæ, nobis misertus, infunde.

[pluviam e cælo impetrat.] Lect. VIII. Et hoc dicentes, clamabant: Sancte Severe, serve Dei, adjuva nos. Tunc beatus Severus Episcopus, his commotus precibus, miseriæ eorum compatiens, lacrymas fudit, & sanctas in cælum elevans manus, hanc ad Dominum orationem edidit, dicens: Omnipotens Deus, rerum omnium creator, qui solus omnia noscis & omnia contines, qui in prima ecclesia tua Hierusalem, Salomoni: dilecto tuo dixisti; Hæc est domus, quam elegi mihi in sempiternum; hæc est domus, cum clausero cælum propter peccata hominum, ut non pluat, ad quam confugient homines & rogabunt me, & ego misertus aperiam cælum, ut pluat, & subveniam eis. Tu ergo, Pater sancte, qui idem es semper & immutabilis, ne respicias ad scelera & peccata nostra, quæ multa sunt; scilicet respice ad solam misericordiam tuam, qua sustines nos, & terræ nimium sitienti, aquæ fluenta cælitus funde, ut populus, qui nimia siccitate & aëris calore laborat, sciat te Patrem misericordiæ & pietatis esse, & glorificet nomen tuum sanctum & gloriosum in secula seculorum.

[Sancti obitus & miracula.] Lect. IX. Cumque omnes, qui aderant, una voce dixissent, Amen: res valde stupenda, cum esset nimia cæli serenitas, subito nubes undique venientes ventorumque [vi] inglomeratæ ad unum, tantam aquarum densitatem dederunt, ut terra rigata, rivulis satiata fuisset, & herbæ, quæ quasi prius emortuæ videbantur, reviviscerent penitus: quo tanto viso miraculo, populi, qui aderant cuncti, laudantes & benedicentes Dominum, ad beatum Severum, servum ejus, læti & alacres remearunt. Angelus autem Domini beato Severo oranti apparuit, dicens; Famule Dei Severe, vigilanter ora, quoniam venies ad eum, quem mente & puro corde dilexisti. Angelicæ visionis monitus oraculo, ad ecclesiam universos convocavit, ac verbum salutis initians, suaque quod dies instabat extrema, cunctis reseravit. Multitudo populorum, qui convenerant, hæc audientes, lamentabantur eum indicibili cum ululatu, descendentes afflicti, seque amplius consolari diffidebant. Cum autem appropinquaret hora, ut de corpore migraret spiritus ejus; B. Severus devoti cleri in medio, jugiter Deum obnixus orabat, tanto odore circa eum, quæ aderant populorum turbæ sacrique cleri, in templo sancto Dei repleti sunt, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. Quis poterit tot signa, quæ aperte Dominus fecit, beate Pontifex, digne laudare? Tu languidum, a medicis recusatum, de cicatricibus liberasti. Mulierem dæmoniaco plenam spiritu, liberam ad propria restituisti.

Huc usque Acta qualiacumque, rudi stylo, sæpius obscuro composita & verbosius extensa, [Additamenta Ughelli & Ferrarii.] in quibus nihil occurrit observatione dignum, quod in Commentario nostro prævio explicatum non sit. Nam quod num. 6 utatur scriptor voce canonizatus, satis intelligitur de electione agere. Utrum vero olim in usu fuerint, vel hodie apud Cæsenates in Officio ecclesiastico recitentur præmissæ novem lectiones, nusquam traditum invenio. Superest pars hymni ad Vesperas, quam Vitæ a se editæ subtexuit Ughellus, his verbis: Adhuc Spoleto vehitur salutis desiderio, languens, qui sanus repetit ad propria cum gaudio. De partibus Apuliæ profectus est hydropicus, & liberatus rediit ab omni morbo protinus. Patet, sermonem esse de duabus miraculosis sanationibus; metri aliqualis rationem absque jactura neglexi. Postremum locum teneat epitaphium a Ferrario recitatum, seu carmen, ut ipse ait, in æde S. Severi marmori insculptum, licet incomptum. Quale sit, tute judices, signatam epocham supra correximus. En versiculos:

Spargitur e cælo pluviarum copia tanta,
Mille quadringentis quadragenis euntibus annis,
Qua Rubicon, Sapis se expandit in agros
Omnes, & tellus sua pondera ferre recusat.
Id quod causa fuit, quod tecta excelsa ruerunt
Urbibus atque locis, necnon & templa Severi
Præsulis & sancti, Cæsenæ pastoris amœnæ
Qui fuit, & viguit sub nati tempore Christi,
Annis quingentis cum sexaginta duobus,
Junctis sex aliis, Pelagii tempore Papæ.

DE S. GOARE PRESBYTERO CONF.
AD S. GOAREM IN AGRO TREVIRENSI.

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Goar Presbyter Confessor, in agro Trevirensi (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Locus depositionis, antiquus cultus, ætas, qua vixit.

Gloriosus Christi Confessor, S. Goar ex Aquitania in agrum Trevirensem profectus, ut relicta paterna domo, amicis ac consanguineis, solitariam vitam degeret: apprime gnarus, eum bene vixisse, qui bene latuit, cellam ibidem a se exstructam incoluit. [Locus depositionis,] Hanc juxta cellam, inquit Cointius in Annal. eccl. Francorum Tom. 3, pag. 208, oppidum crevit haud ignobile, cui nomen hodie a sancto Goare, vulgo S. Guuer. Situm illud est in læva Rheni ripa, Wesaliam superiorem inter & Boppardiam, diœcesis Trevirensis oppida. Idem terræ tractus ab aliis dicitur Trichoria, nomenclatione, ni fallor, derivata a Græca voce χώρα, regio, & τρὶς, ter; quia teste Browero, triplicis soli regio est, nimirum triangularis respectu Mosellæ & Rheni, ac Germaniæ superioris regiuncula, eorumdemque fluviorum ripis interamnis.

[2] Ceterum celebratior est ubique passim tum apud antiquissimos tum apud recentiores Martyrologos sancti Confessoris memoria, [antiquus cultus.] quam ut pluribus de eo coacervandis annuntiationibus aut elogiis operam ponere necesse sit; præsertim cum ea, quæ huc pertinent, abunde videri possint in Usuardo, a paucis annis illustrato. Quid tamen vetat, unam aut alteram annuntiationem delibare? Martyrologus metricus Wandelbertus, VI Julii, sic habet:

Tumque Goar Christi colitur famulusque sacerque.

Audi Usuardum: In Pago Trevirensi S. Goaris presbyteri & Confessoris. Pluribus supersedeo, quæ passim obvia sunt. Nequeo tacitus præterire, asservari penes nos legendam antiquam, de qua agitur inferius num. 20, in qua post vitam S. Goaris, ejusque miracula, auctore Wandelberto conscripta, subnectitur Officium proprium & Missa de eodem Sancto, non apposito tempore, quo ea primum cœperint adhiberi. Antiphonæ ad primas Vesperas, Matutinum ac Laudes constant hexametris versibus, parte sui media & postrema consonantibus seu similiter cadentibus, quos vulgo dicimus Leoninos; atque hoc, si indulgere conjecturæ mihi liceat, videtur indicio esse, dictum Officium redolere circiter undecimum seculum, quo istud carminum genus maxime fertur floruisse. Festum Sancti, in archidiœcesi Trevirensi celebrari ritu semiduplici; at in diœcesi Spirensi ritu duplicis minoris, disco ex scripto, huc misso.

[3] [Variorum] In determinanda ratione temporis, qua sanctus Goar vixit, non æque apud auctores constat, quam de loco, quo vivere desiit. Juverit prius in medium proferre sententias aliorum, quam certi aliquid definire. Agmen ducat Sigebertus in Chronico ad annum 600, ad propositum nostrum sic loquens: S. Goar, veniens ex Aquitania, claret in Gallia. Sigeberto consonat Ms. Ultrajectinum S. Salvatoris, de quo infra, in hæc verba: Anno Mauritii imperatoris decimo septimo S. Goar veniens ex Aquitania, claret in Gallia. Cointius in Annal. Francorum tom. 2 profectionem S. Goaris in Austrasiam, ponit contigisse anno 618; atque adeo videtur supponere primos hausisse natales vergente ad finem seculo sexto. Jam vero quo tempore prædictam profectionem instituit; anno nimirum Clotarii secundi regis 35, censet idem auctor, Trevirensis Cathedræ regimen administrasse Felicium, cui proximos in archiepiscopatu successores facit Sebaudum & Medoaldum (de quibus paulo post) & post hosce duos collocat Rusticum, ejusdem Cathedræ moderatorem, illum ipsum, apud quem Sanctus noster falsi ab calumniatoribus criminis accusatus, ac citatus, ut causam suam diceret ac se purgaret, comparuit, strenueque innocentiam suam probavit, edito coram frequenti ecclesiasticorum consessu, omnis retro secuturæ posteritatis memoria dignissimo miraculo, de quo in mox danda vita, capite 1; cujus miraculi eventum Cointius combinat cum anno Christi 640; alibi denique sancti Confessoris nostri obitum consignans anno 647 sub Sigeberto, Dagoberti regis Francorum filio.

[4] Habes Cointii de ætate, qua vixit sanctus Goar, [de ætate, qua vixit S. Goar,] rationem chronologicam; cujus fere vestigiis insistit Baillet in vita S. Goaris, dum ponit eum esse natum anno 585, mortuum vero 649, juxta plausibiliorem, uti ipse affirmat, opinionem. Alii, inquit, eum serius aliquanto removent, alii promovent ad annum 647. Alii, qui a punctis hisce fixis recedunt, manifesto errore labuntur. Ita ille more suo satis affirmate & critice; an tam vere & solide, post videbitur. Cointii epochæ chronologicæ subscribit Mabilio in notis ad vitam S. Goaris, quam ut conciliet cum nota characteristica temporis, ab antiquissimo auctore vitæ expressa, hisce verbis: In diebus Childeberti, regis Francorum, filii Chlodovæi, erat vir venerabilis, nomine Goar, ita notat: Filii nomine intellige pronepotem. Quippe hic locus de Childeberto, Sigeberti senioris filio, intelligendus est, qui Childebertus Austriæ & Aquitaniæ parti post patrem imperavit ab anno DLXXV ad DXCVI, uti Carolus le Cointe ad an. DXCVII num. 10 jam observavit. Nam Sigeberto, Dagoberti senioris filio in Austria regnante, S. Goarem obiisse, ex sequentibus patebit.

[5] Tum ut auctoritatem quamdam conciliet suæ opinioni, pergit in hæc verba: Hunc textum recte explicavit Wandelbertus infra: [sententiæ referuntur.] “Fuit autem in diebus Childeberti regis Francorum, qui ortus est ex prosapia regis famosissimi Hludovici.” Jam vero quid causæ est, quod rex ille, sub quo S. Goar ultra septem annos vixit, nomine Sigebertus, uti memoratur ad calcem vitæ proxime subjiciendæ, fuerit Sigebertus, Dagoberti senioris filius, Austriæ rex, & non alius? Rationem suggerit Mabilio in nota, versus Vitæ Goarianæ finem: Cum Sigebertus ex Theodorico natus, paucis diebus regis nomen obtinuerit, S. Goaris obitum referimus ad annum circa DCXLIX … Certe Sigebertus ante annum DCXL junior, quam ut istud factum cum S. Goare ab ipso geri potuisse videatur. Atque hanc admittendam censet Mabilio temporis epocham in ætate S. Goaris figenda.

[6] Christophorus Browerus noster, vulgatis Annalibus de orbe litterario meritissimus, [Præferenda videtur] & accuratus comprimis rerum Trevirensium indagator, multum dissentit a superiorum auctorum calculo chronologico, atque hujusmodi seriem temporis ordinandam censet. Frequentatæ a S. Goare Trevirensis solitudinis exordia ponit anno 519; antistite ecclesiæ Trevirensis, Vibitio; si quidem, inquit, eum Childeberto, Clodovæi filio, Theodorici fratre regnante vixisse prodit Wandelbertus in memoria S. Goaris. Ubi tamen Felicis nomen, quod nulli veteres episcoporum indices recipiunt, obliterandum ducimus, genuino Fibitii, ut legere posteri, substituto. Illustre, coram Rustico, episcopo Trevirensi, loqui jusso triduano infante, patratum miraculum, de quo supra, conjicit in annum 566, qui fuit ætatis Rustici II, 48; Trevirensis episcopatus tertius, quo tempore in Austrasia regnabat Sigebertus. Denique S. Goaris obitum affigit idem Auctor anno 575.

[7] [opinio Broweri] Atque hanc quidem postremam temporis rationem, a Browero ordinatam, tamquam probabiliorem ac veriorem, quantum mihi quidem assequi licuit, relictis aliorum auctorum opinationibus, amplectendam censeo. Momenta rationum, quæ id suadeant, breviter discutiamus. Quatuor ab antiquo Vitæ scriptore exprimuntur puncta chronologica, in quibus tamquam in cardine, hæc, quæ præ manibus est, omnis quæstio vertitur; videlicet Childebertus Rex Francorum, filius Chlodovæi, præterea Fibitius archiepiscopus Trevirensis, quorum tempore vitæ solitariæ primordia posuit Confessor noster; Rusticus insuper archiep. itidem Trevirensis, quo præsente famosum edidit miraculum. Denique Sigebertus rex Francorum; quo vivente, S. Goar migrasse ad superos ab scriptore vitæ memoratur.

[8] Quod quatuor ista puncta fixa temporis apte inter se cohæreant, paucis accipe. [tamquam chronologicis punctis quatuor innixa.] Childebertus prædictus regnare cœpit anno 511, desiit 558; Fibitius vero præfuit cathedræ Trevirensi anno 519, uti signatur in Indice chronologico rerum Trevirensium apud Browerum. Itaque Childebertus & Fibitius vixerunt simul, recteque dicitur eorum temporibus vitam solitariam auspicaturus S. Goar, relicta Aquitania, patria sua, ad Trevirensem agrum divertisse. Rusticus autem supra dictus sedem Trevirensem rexit anno 564, mortis interventu deposuit anno 573, die XIV Octobris, prout notatur in eodem Indice chronologico: S. Goar memorabile coram ipso prodigium edidit anno 566, ut dicebam supra, quæ rursum perquam concinne concordant.

[9] [Palmaris difficultas de Sigeberto objici nata] Major difficultas occurrit in Sigeberto, Rege Francorum, quo regnante S. Goar mortis debitum persolvisse perhibetur ab scriptore vitæ, atque antea recusasse oblatum sibi ab illo Trevirensem archiepiscopatum, de quo agitur in Vita a num. 19. Hoc, quantum conjicio, temporis punctum, in errorem induxerit Cointium, & forte ejus sequaces; ansamque præbuerit perturbandi totam seriem chronologicam, in episcopis Trevirensibus perperam recensendis, adhibendæque contortæ interpretationis, per Childebertum filium Chlodovæi, disertissime in vita expressum, intelligendo Childebertum, Chlodovæi pronepotem. Nimirum voluit dictus auctor ad Sigebertum, Dagoberti senioris filium, qui regnare cœpit anno 636 usque ad annum 663, alias omnes in vita S. Goaris expressas chronologiæ notas revocare, ratus, ut existimo, se rem confecisse, quia Sigebertus ex Theodorico natus, paucis diebus regis nomen obtinuit, neque adeo superesse alium, rationi temporis figendæ magis accommodatum.

[10] [expenditur ac dissolvitur,] Inveniendus itaque alius Sigebertus, a prioribus duobus distinctus. Non opinor alium hic intelligi posse, quam Sigebertum Austrasiæ regem, natu minimum e quatuor filiis Regis Clotarii, qui Sigebertus ab auctore vitæ dictus fuerit rex Francorum, vel quia fuit filius regis Francorum, vel quia regni Franciæ, quatuor inter fratres post Clotarii mortem dispertiti, partem obtinuit. Nisi malis vel ex auctoris errore, vel alterius interpolatione, adjunctas particulas regis Francorum huc irrepsisse. Utut est, si nostra hæc conjectura minus tibi arrideat; tu fac meliorem reperias, cujus adminiculo quatuor puncta temporis, superius a me proposita, combinare possis.

[11] Sed ne hac interpretatio ex meo dumtaxat sensu deprompta videatur, adduco Wandelbertum, de quo peragrapho proxime sequenti recurret sermo, [juxta saniorem Epp. Trev. epocham,] manifeste a nobis stantem, dum in principio vitæ, a se conscriptæ, dicit sanctum Goarem mansisse, id est vixisse, usque ad Sigebertum regem; cujus demum filium? An senioris Dagoberti regis? minime gentium; sed illum, qui Mediomatricum regni sedem habuit. Quid clarius in rem nostram diei potuit? Quid aliud est dicere, sedem regni fixisse in urbe Mediomatrico sive Metensi, quam regem Austrasiæ fuisse Sigebertum, de quo hic agimus. Accedit eo, quod videantur conspirare adjuncta, loquendi & agendi modus, verba denique ipsa, de quibus consule finem vitæ illico producendæ, quæ non obscure videntur indicare Sigebertum, qui urget Goarem ad acceptandum episcopatum Trevirensem, qui, indultis ei tergiversanti diebus viginti deliberationis, dimittit illum in pace, rursumque ad se, expleto isto tempore, reverti jubet ad Metensem civitatem; qui duos sacerdotes Eusebium & Agrippinum misit, id a S. Goare rogatus, ut extremo ei cum morte luctanti officia præstarent, hæc, inquam, non obscure videntur indicare Sigebertum non tolius regni Francici monarcham, sed Austrasiæ dumtaxat regem extitisse.

[12] Jam vero propositum mihi fuit, ne vel ad latum unguem deflectere ab epocha episcoporum Trevirensium, [a Browero ordinatam.] prout ea a laudato Browero contexitur, scriptoribus aliis valere jussis; propterea quod ille auctor magis mihi videatur ex professo, quod ajunt, res Trevirenses, atque adeo seriem Chronologicam episcoporum Trevirensium pertractasse, & examinasse, aliis, qui res hujusmodi ex incidenti tractant, non raro sua ex aliis transcribentibus.

[13] His ita constitutis, jam lubet vitæ totius Goarianæ seriem contexere juxta supputationem chronologicam superiorem. [Chronotaxis vitæ S. Goaris contexitur.] Quoniam nusquam lego, quotennis extiterit S. Goar, quando ex Aquitania ad agrum Trevirensem migravit, ponamus habuisse 24 annos circiter, atque adeo vitalem lucem haurire cœpisse anno circiter 495, cum anno 519, ut diximus, in Germaniam adventarit. Post annos 47 in solitudine exactos, fuerit evocatus ad Rusticum, suam contra calumniatores innocentiam probaturus. Denique post oblatum, sed constantia heroica recusatum, petito & obtento 20 dierum spatio deliberandi, febre valida attritus, septem circiter post annos, vitam mortalem cum felici immortalitate commutaverit, anno 575, uti legere est in Indice Chronologico apud Browerum. Summa itaque vitæ totius S. Goari constat annis circiter octoginta, mortui, ut tradit auctor vitæ in senectute bona, dissentiente nobis Cointio, qui annos illi dumtaxat tribuit duos circiter supra sexaginta. Numero annorum vitæ, ita a nobis determinato, superadditur a Wandelberto septem annis postremis, jam dictis, triennium cum tribus mensibus. Verum, si Mabilioni credimus, in notis ad vitam S. Goaris, a Wandelberto exaratæ, ex primarii auctoris mente, tres anni, quibus S. Goar afflicta fuit valetudine, inter septem annos illos computandi sunt.

§ II. De variis Mss., res gestas S. Goaris tractantibus.

Non parca nobis exemplarium, de rebus a S. Goare gestis, tractantium suppetit copia. Unum est inter cetera, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris desumptum, quod compendii munere hic fungi posset; verum propterea quod nihil singulare lectorem doceat, quin ex aliis vitis paulo prolixioribus explanatius habeatur, existimavi non esse operæ pretium illius argumentum typis subjicere. Aliud insuper est, quod adjectis ad marginem notis indicat suam originem hoc modo; Ex Mss. montis S. Mariæ & Accincti monasterii, & Vallis Lucentis. Aliud ad manum est ex Ms. monasterii Boni fontis. Quibus adde duo alia in pergameno expressa majoris formæ, e duobus voluminibus compacta, quorum unum adscribitur fuisse monasterii Vallicensis, Ordinis Cisterciensis.

[15] Quid silentio involvam aliud exemplar? quod apud nos asservatur, [quæ habemus] quodque transcriptum notatur e Ms. sancti Audomari, in cujus superiore parte annotatum reliquit Bollandus, quod Extiterit in Ms. Reginæ Sueciæ, num. 13, Vita S. Goaris cum nulla nostrarum in omnibus conveniens; magis tamen cum hac, ut videatur ex his, mutato verborum contextu, descripta, phrasi plerumque retenta, subinde mutatis verbis, aliquibus subinde omissis: Ultimo denique loco aliud exemplar subnecto, cujus genesim ad marginem consignat Rosweydus his verbis. Ex Ms. Bertiniano vetustissimo.

[16] [inter se comparatis, quænam & cur hic dentur,] Mss. Audomarianum & Bertinianum, perfectissime conveniunt. Permodicam discrepantiam tribue amanuensibus, aliunde vix dignam consideratione. Porro visum est hæc exemplaria destinare ad prælum, tamquam pura & genuina. Non parum videntur, meo quidem judicio ad probandam primævam simplicitatem, conducere ea, quæ in notis observamus quoad nonnullas voces, de quibus ad notam lit. 1 cap. primo, & lit. c cap. 2. Et vero in hujusmodi instrumentis incredibile est, quod gradibus anteeat nativus loquendi candor, & non quæsita nedum affectata, sed sponte oblata loquendi simplicitas. Spero equidem fore, ut tot diversa unius vitæ exemplaria subserviant correctioni vitæ, quam proxime dabimus, uti videre erit in annotatis.

[17] Wandelbertus, diaconus & monachus Prumiensis, Martyrologio metrico notissimus, [prætermissa vita a Wandelberto conscripta,] jussu abbatis sui Marcuvardi duos de S. Goare libros conscripsit, priore quidem vitam Sancti nostri complexus, quam, retento antiqui scriptoris argumento, elimavit & expolivit; posteriore autem prosecutus miracula, post Sancti transitum patrata, quæ dictus auctor antiquus, quantum scimus, indicta reliquerat. Audiatur laudatus Wandelbertus, ita in prologo loquens.

[18] Quoniam itaque me, sancte & amantissime pater Marcuvarde, [ut pote non omnium antiquissima.] novo operi manum imponere compellitis, ut actus sancti Confessoris Christi Goaris, qui hactenus vili admodum stylo & sermone, multorum auditus offendente, constiterunt, accurratius debeam explanare, additis ex novo miraculis, quæ apud ejus memoriam a pluribus gesta fideliter referuntur; breviter eis, quos hæc fortassis mea scripta movere poterunt, satisfacio, me neque præsumptive corrigendi ejus operis, cui majorum studia cesserint, auctoritatem adsumere, neque arroganter novæ condendæ scripturæ litterariam operam adhibere; sed ut simpliciter obedientiæ debitum servem, quod in principio posui perpendere, quod opera Dei secundum Scripturam, gloriosum sit enarrare, & sanctorum gesta ætati post nos hominum profutura mandare. Excerpo, quæ ad idem propositum habet citatus Auctor in fine libri primi, ubi satis significat, suam se consignasse vitam ex antiquo Auctore anonymo: Hæc, inquit, habui de vita sancti viri Goaris, quæ scripturæ mandarem, accepta ex vetustis & perantiquis exemplaribus; quorum rerum gestarum narratione veritatem fide integra subsequens, solam sermonis, quæ eruditos non parum offendere poterat, simplicitatem … corrigere studui.

[19] Quod attinet ad tempus, quo scripsit; videtur illud utcumque colligi ex libro de miraculis, [Quando exaratus & quibus nixus testimoniis] in hæc verba: Hæc de miraculis B. Goaris merito ostensis atque exhibitis, brevi & aperto, quantum potui, sermone digessi, narrationem ad annum DCCCXXXIX Incarnationis dominicæ perducens. Quo autem majorem suæ miraculorum narrationi conciliet auctoritatem idem Auctor, ita pergit, dicitque se non omnia retulisse, sed ea tantum, ait, (ut in libelli hujus principio adnotavi) scripturæ mandans, quæ relatu virorum fidelium didici, quæque non eis modo, qui retulere, sed omnibus pene locum frequentantibus, haberi notissima comperi. Quamquam non omnia, quæ ab eis ipsis, quorum fidei specialiter credendum putavi, relata sunt, scripserim; alioquin aut modum suscepti operis excessissem, aut auditoribus longior justo prolixiorque fuissem … Quare etiam vacantes pergamenas huic libello subjicere placuit, ut edito opere præsenti, futuris post hæc temporibus, quæ inserenda prudens aliquis æstimaverit, opportune possit inserere.

[20] Miracula itaque, quæ, uti ponitur in titulo apud Mabilionem, [libellus ejusdem auctoris de miraculis,] illis præfixo, gesta sunt apud memoriam S. Goaris, ex quo ecclesia ejus ædificari cœpta est feliciter, sub tribus consequenter monasterii Prumiensis abbatibus, nimirum Assuero primo, Tancrado secundo, & Marcuardo tertio, dicti monasterii abbate patrata, a Wandelberto narrata, & ab Auctore antiquiore præterita, dabimus post vitam. De antiquo auctore ut breviter quædam dicamus, quodnam ei nomen fuerit, quodnam professus sit vitæ institutum, quo anno scripserit, hactenus me latet, latuitque Mabilionem, qui anonymum eum vocat, & antiquum scriptorem, atque juxta epocham ipsius, S. Goarem affigentis anno circiter 649, uno minimum seculo juniorem, quam fuerit Wandelbertus, qui alioquin Auctoris anonymi scripta, vetusta & perantiqua exemplaria non vocasset. Interea, stante chronologia S. Goaris, superius a nobis ordinata, videtur auctoris ætas ulterius removenda, ut intelligatur S. Goari, cujus res gestas litteris mandavit, proximior extitisse, si verum sit, quod, ut ait Mabilio, subæqualis ipsi fuerit.

[21] Iis, quæ hactenus de variis exemplaribus dicta sunt, [in quo divisio cum seqq. titulis.] corollarii loco attexatur elenchus antiquorum titulorum, prout in libello secundo Wandelberti de miraculis S. Goaris, apud Mabilionem reperiuntur.

Incipit alter [libellus] de miraculis, quæ gesta sunt apud memoriam S. Goaris, ex quo ecclesia ejus ædificari cœpta est feliciter.

I De Translatione corporis S. Goaris.
II De vino quod excrevit in cupa sub Asuero abbate.
III De vino, quod aperto cupæ cuniculo mansit.
IV De servo Widonis cujusdam claudo & sanato.
V De quodam Freculpho, mente capto.
VI De Waltario, homine nobili dæmoniaco.
VII De Reginario, ejusdem Walterii patruo, pro superbia punito.
VIII De piscibus, in festivitate S. Goaris divinitus datis.
IX De Heriwino comite, flagello divino commonito.
X De Eufimia abbatissa, similiter emendata.
XI De Imperatore Carolo, ob dissimulationem periclitato.
De regina Fastrada ibi sanata.
XII De eo, qui ambulans super glaciem, periclitatus est & salvatus.
XIII De quodam Isenhardo, procuratore villæ regiæ, cæso & sanato.
XIV De nimia rivuli exundatione & turriculæ salvatione mirabili.
XV De muliere quadam Scotticæ nationis, ibi sanata.
XVI De ancilla cujusdam Hadebaldi, bis sanata.
XVII De alia cæca.
XVIII De cujusdam ancillæ filio parvulo cæco & muto.
XIX De muliere clauda ex urbe Moguntiaco.
XX De figulis ob contemptum punitis.
XXI De infante, qui equo trans Rhenum incolumis vectus est.
XXII De Willigelmo quodam, dæmonio tradito, & postea eruto.
XXIII De quodam Wolvone presbytero.
XXIV De negotiatore, nomine Badoardo, propter cæsum servum mortuo,
XXV De cujusdam Humfridi servo, a vinculis mirabiliter soluto.
XXVI De abbate Maximino, ob dissimulationem periclitato sed salvato.
XXVII De quodam Fresone, similiter prope periclitato.
XXVIII De negotiatoris servo ex aquæ periculo mirabiliter eruto.
XXIX De lumine divinitus in lucernis ecclesiæ succenso.
XXX De Imperatore Hludovico, ibi a pedum dolore relevato.
XXXI De muliere Scottica, ibi a claudicatione sanata.
XXXII De infante dæmoniaco apud memoriam S. Goaris, promissa a patre api, curato.
XXXIII De lumine bis in lampade succenso divinitus.
XXXIV De infante claudo & surdo, & item puella cæca ibi sanatis.
XXXV Commemoratio quemadmodum & a quo ejus Cella S. Goaris fuerit monasterio Prumiæ sociata, incipit feliciter.

§ III. De reliquiis S. Goaris; translatione; fama posthuma.

Oppidum, cui a S. Goare fundatore, Goaris nomen est, a parvis initiis excitatum, [Lutheranorum rabies,] lapsu temporis paulatim auctum, ingenti convenarum concursu frequentatum, crebris deinde prodigiis illustratum, non primævo semper religionis ac pietatis cultu floruit; sed enim ibidem quoque luctuosa (proh dolor!) ac tragica bacchantis Lutheri hæresis, prout in aliis bene multis Germaniæ locis, partes egit suas, tempusque fuit, quo dictum oppidum sub dominatu principis heterodoxi gemens; adeo auctoris sui ac fundatoris memoriam, tam longa ac diuturna annorum serie continuatam, tam constanti venerationis sacræ successione longe lateque propagatam, tanta cum propensione ac grati animi significatione ad posteros transmissam imminuit, si non penitus abolevit, ut nullas sacri depositi reliquias servari apud se atque honorari sustinuerit.

[23] Audiatur Browerus in Annal. Trev. ad an. 846, [cultui S. Goaris, ejusque reliquiis infesta;] pathetice ad propositum nostrum loquens, his verbis: Hoc nostro depravatissimo seculo, errorum turbine correptus & occupatus locus, (de oppido S. Goaris sermo est) ut sanctitate quondam & miraculorum fama sese extulit, ita a reliquo nunc & etiamnum sano corpore avulsus, squalet atque silvescit, suis contentus zizaniis. Tot quippe cælestium virtutum S. Goarem id olim oppidum decorasse prodigiis, ecquis ibi, rogo, jam meminit? Aut quæ reliquiæ ibi veteris cultus & hospitalitatis? Aut quod vel tenue priscæ sanctitatis hæret impressum vestigium. Haud aliter res habet, ex quo tempore B. Goar ne ossa quidem sua in oppido tueri valuit, cujus patrimonium exstruxerat, felicitatem auxerat, avitam simul fidem & sanctimoniam procul iis migrasse sedibus. Nec tacitus hanc conditionem ferat Divus, qui justissimæ apud Deum querelæ loco, cenotaphio suo idem optet inscribi, quod suo sepulcro Scipio Africanus superior, injurias expertus pro beneficiis: Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes. [brachium Confluentiæ asservatur] Idem Browerus scribit loco citato, S. Goaris brachium Confluentiæ asservari, ita loquens: Asservat S. Castoris basilica apud Confluentes, inclyti Confessoris venerabile brachium, ex argento solerti manu ductum, in quo eximia duo ossa cernuntur, cum hac epigrapha:

Panditur ignaris, quod hæc sint ossa Goaris.

Vide ea, quæ habentur infra num. 27.

[24] Ad sancti nostri Confessoris translationem quod attinet, [De translatione corporis ex Mrlogiis & Wandelberto;] jam pridem a decessoribus nostris notatum est ad diem XXV Maii inter prætermissos & in alios dies rejectos, quod S. Goaris presbyteri translatio inscripta sit Ms. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ, anno MCCCCXC excuso, & auctario Greveni. Quid ni intelligenda sit translatio ea, quæ facta est tempore Caroli Magni, nec non Assueri, primi abbatiæ Prumiensis abbatis, allaborantibus tribus Episcopis, nimirum Lullo, archiepiscopo Moguntino, Basilio, Ep. Spirensi, & Mehingodo, Ep. Wirtziburgico (uti nuncupatur a Wandelberto) seu Herbipolensi? Ejus descriptionem vide inter miracula, a Wandelberto collecta a num. 5. Basilium inter Epp. Spirenses non invenio apud Bruschium. Pro Basilio, scribitur in nostro Cod. Moguntinensi Basinus, qui & insertus legitur Catalogo Epp. Spirensium apud dictum Bruschium, suppresso tempore creationis episcopalis ac mortis; ibidem tamen præfuisse perhibetur non sub Carolo Magno, sed temporibus Caroli Martelli annis septem, mensibus octo. Quando ex hoc seculo emigrarit, aut quo anno præsidere cœperit, ignoratur.

[25] Translationem aliam, eamque recentiorem docuit me P. Jacobus Frantzen, [& Mss.] Societatis nostræ sacerdos, ex oppido S. Goaris, in quo eadem Societas Residentiam habet, scribens XVII Maii 1719, se collegisse præpropere, in defectu aliorum plurium documentorum, quæ speraverat, ea, quæ potuit colligere vel ex libris, vel ex instrumentis de translatione S. Goaris Darmstadium; quæ instrumenta tam manifeste docent dictam translationem, ut de ea, inquit, dubitare non possim. Similiter vix dubitare se scribit, quin Darmstadii S. Goaris reliquiæ adhuc hodiedum asserventur; licet Serenissimo aliisque consiliariis de hoc nihil constet. Subjungo a prædicto Patre communicatum extractum ex litteris Joannis Henrici Loskeul (pro quo forte legendum monet idem Pater, Loskanten) cellarii Richenbergensis, ad D. Joannem Wolffgangum de Weitelshausen, dictum Schrauttenbach, sacræ Cæsareæ Majestatis Camerarium, inferioris comitatus Cattimelibocensis supremum satrapam. Epistolæ exordium seu potius inscriptio, e Germanito Latine reddita, ita sonat: Epistola cellarii Loskandten ad archisatrapam Schrauttenbach; concernens corpus S. Goaris, quod Darmstadium asportavit .. de dato XXI Decembris MDCXXVI. Sensus extractus epistolæ ita fere, ut additur, Latine reddi posset: Juxta vestræ Strenuitatis mandatum, die Veneris, XV hujus, apud nostrum clementissimum Principem & Dominum, Hassiæ Landgravium Georgium me submississime stiti; litteras Vestræ Strenuitatis mihi commissas altifato clementissimo Principi, una cum S. Goare ad manus extradidi, &c. Darmstadii XXI Decembris MDCXXVI.

[26] [Vicissitudo oppidi S. Goaris.] In Epistolæ prædictæ apographo nonnulla notantur, quæ ab instituto, quod tractamus, non sunt aliena, & ideo hic non prætermittenda; videlicet, quod anno MDCXXVI Princeps Darmstadiensis arcem Rheinfelsanam, una cum comitatu Catimelibocensi ex Hasso-Cassellanorum potestate eripuerit; qui Hasso-Cassellani anno MDCXLVII eamdem arcem rursus recuperarunt; quo tempore Ernestus, Hassiæ Landgravius, fuit colonellus legionis equestris, cui paulo post per pacta familiæ, dicta arx una cum comitatu cessa est. Idem Ernestus anno MDCLII, religionem Catholicam amplexus est. Demum post varias hasce atque alias vicissitudines, optimo loco religionem Romano-Catholicam esse apud Goarienses, patrocinante, ut pie credimus, sancto Fundatore suo, inde liquet, quod post difficultates non leves & controversias, quoad possessionem utrimque motas, tandem Hasso-Cassellani, jussu suæ Cæsareæ & Regiæ Majestatis Caroli VI; ante 5 vel 6 dies, ex hoc, ut scribit Frantzenius 17 Maii 1719, districtu recedere debuerint; dolens ipse, quod plura de S. Goare communicare non possit, eo quod archivium anno 1693 vel seqq. a Cassellanis inde asportatum fuerit Cassellas.

[27] [Reliquiæ ubi sint;] Idem P. Jacobus Frantzenius scribit ad me ex oppido S. Goaris, annotasse aliquem R. P. Superiorem (Residentiæ haud dubie, quam ibidem habet Societas Jesu) reliquias hujus loci sub hoc titulo: Syllabus reliquiarum sacrarum, quas serenissimus Landgravius Hassiæ Carolus in sacrario nostro deposuit XVI Junii, MDCLXXV; adjectis in fine hujus syllabi sequentibus: De corpore sacro S. Goaris, patroni nostri; deinde fieri mentionem de translatione corporis Darmstadiū, jussu Landgravii Darmstadiensis Georgii, de qua supra; atque inter 21 puncta, eidem Principi proposita, ad vigesimum primum, quod huc spectat, ipsum respondisse Germanice, quod Latine sonat in hunc sensum: Pro transportato S. Goare vult clementissimus Princeps ordinare, ut Domino primario præfecto restituatur, quod in eam rem expendit. In confirmatione additur, ita haberi in originali responso Cellarii, quod datum Darmstadii XV Decembris MDCXXVI, asservatur in Cancellaria Rheinfelsana, quod supradictus Superior anonymus sibi amice communicatum scribit, ab amplissimo Domino Joanne Nicolao Trarbach, Cancellariæ directore, festo S. Annæ MDCLXXV.

[28] Observat in suo scripto, ad nos transmisso, idem P. Frantzenius, [falso a neoterico dicuntur in Hispaniam delatæ.] falsa esse, quantum saltem ad reliquias S. Goaris spectat, ea quæ scribit Joannes Judocus Winckelman, in tomo de Principatibus Hassiæ & Hersfeldiæ, Germanico idiomate anno 1711 abs se edito, ubi pag. 116 agit de oppido Goariano. Atque apud dictum auctorem legitur, quod anno 1626, dum oppidum Goarianum est expugnatum, milites Hispani cum monachis & sacerdotibus, quos penes se habebant, sepulcrum S. Goaris aperuerint, & ibidem repertas reliquias, una cum elegantissima bibliotheca, quæ fuerat in sacristia, secum abduxerint, ac in Hispaniam miserint. Quæ affatim confutantur e translatione Darmstadiana, superius sat multis stabilita.

[29] In tanta veterum monumentorum de S. Goare penuria, non negligenda sunt, quæ habemus de sepulcrali ejus lapide, [De statua Sancti,] qualemqualem antiquitatis notam præferente. Petiit delineationem dicti lapidis, & tandem obtinuit Papebrochius. Ad cujus notitiam subserviet notitia statuæ Goarianæ, de qua ex S. Goare scribit ad ipsum sequentia Nicolaus Grass, Societatis Jesu, & sic sonant: Ad statuam, in pariete templi ejusdem Societatis positam, nulli reperiuntur characteres, præterquam hi pauci, qui translationis e summo templo, quod tunc ab acatholicis frequentatum fuisse scribit, ad nostrum meminerunt: & sunt sequentes; quos in eadem epistola exprimit: Statua S. Goaris, quinto Christi seculo harum regionum Apostoli, translata ex crypta majoris ecclesiæ anno MDCLIV; & positæ sunt hæ litteræ supra caput prædicti Sancti.

[30] De ipso autem lapide sepulcrali scribitur in litteris, datis Coloniæ Agrippinæ die X Decembris 1694, [lapide sepulcrali;] ad Papebrochium: Tandem aliquando accipio delineationem sepulcralis lapidis S. Goaris, quem in præsentia sua delineatum, D. Servatius [Noethen] hujus urbis bibliopola testatur, in omnibus prototypo suo esse simillimum. Mensuram ejus rogatus, dicebat esse communis sepulcralis lapidis, & in muro septemtrionem versus a terra elevatum videri in ecclesiæ medio. Istas tamen minutias R. V. facile intelliget ab ejusdem loci Rectore. Quæ sub pedibus ejus conspiciuntur spiræ, infernalis serpentis esse videntur. Supra caput Sancti cælestes genii duo tenent castrum; quo haud dubie indicatur oppidum Goarianum, quod fundationem suam debet Sancto, cujus nomen gerit. Per sacellum, quod gestat manu sinistra, cellam vulgo dictam S. Goaris, postliminio tempore Caroli Magni Prumiensi monasterio pacifice assertam; prout narrat Wandelbertus, agens de miraculis S. Goaris in fine; per Angelos, amictum seu casulam attollentes, ministerium sacrum sacerdotii, quo constanter functus fuit; per serpentem, quem pedibus calcat, invidiam intelligo, tam gloriose a sancto Confessore superatam præclarissimo patrato miraculo; de quo supra jam pluries; uti etiam inferius in Vita, num. 14. Nihil attinet dictum lapidem pluribus hic describere, cujus schema, in æs incisum, intuendum exhibeo.

[31] Pauca, quæ gloriam posthumam sancti Confessoris possunt illustrare, idem Frantzenius, [ac gloria posthuma.] de quo jam pluries, ex dicto Winckelmanno descripta, ad nos misit, quæ hic refero. Locutus auctor de obitu Sancti, quem affigit anno 611, allegans inscriptionem, quæ est in templo Goariensi prope cathedram; S. Goar, monachus Gallus, obiit DCXI, scribit, sacellum, a S. Goare extructum, postmodum commutatum fuisse in cœnobium Benedictinorum; & tandem MCXXXVII in capitulum, in quo XII Canonici & VII Vicarii, modicis licet expensis sustentati sunt .., additque, hos reditus, secuta reformatione, in sustentationem parochorum, ludimagistrorum & pauperum studiosorum expensos esse. Templum Goarense exstructum fuit MCDXLI; turris vero exstructa est MCDLXIX, ut patet ex hac inscriptione.

aUrora MartIs … sanCtI festa JoannIs
      InCLIta baptIstæ pILa LoCata fUIt.

In duabus campanis hæc esse dicitur inscriptio:

Sancte Goar, Domini Confessor & alme sacerdos,
Propicius nobis tu peccatoribus adsis.
Hujus vocis tractus, depellat dæmonis actus.

Ad laudem Dei, [&] beati Goaris Confessoris, hujus ecclesiæ patroni incliti, anno Domini MCDVI [MDVI] conflata sum a Wilhelmo Rode. In alia campana est hæc inscriptio Germanica, Latine ita sonans: Maria vocor, pro omnibus peccatoribus oro, in Dei nomine sono: omnem malam auram pello; Wilhelmus de Rode fundebat me anno MDVI.

VITA
Auctore Anonymo, forte subæquali.
Ex Ms. Bertiniano vetustissimo, ad alia Mss. collato.

Goar Presbyter Confessor, in agro Trevirensi (S.)

BHL Number: 3565


EX MSS.

CAPUT I.
S. Goaris ortus; religio in Deum; vita solitaria; hospitalitas; innocentia miraculo comprobata.

In diebus Childeberti, Regis Francorum, filii Clodovei, erat vir venerabilis nomine Goar, homo Aquitanus, cujus pater vocabatur Georgius, [S. Goaris natales;] & mater ejus Valeria. Hic erat vir gloriosus, aspectuque decorus, mente humilis, corpore castus, perfectus in fide, egregius in opere, in virtute summus, in prodigiis clarus, cognitor secretorum cælestium, præscius futurorum a, qui continuatis jejuniis & orationibus instans, futura prænoscere meruit sacramenta. Hicque in Germanorum oppida conveniens super fluvium Rhenum infra terminum Vuasaliacinsem b, suburbano Treverico, ubi fluviolus Worica c vocabatur. Ibique ipse Vir Dei, una cum consensu Episcopi, qui tunc temporis Treverorum Præsul esse dignoscebatur, [erga Deum ac Cælites religio:] qui nuncupabatur Felicius d, ecclesiolam fecit, multorumque ibi reliquias collocavit, id est sanctæ Mariæ matris Domini, sanctique Baptistæ Johannis, & duodecim Apostolorum Christi, & aliorum multorum Sanctorum: ibidemque ipse vir Dei sanctus Goar die noctuque Deo serviens in jejuniis, vigilis, in multa patientia, in longanimitate, in castitate, in pura prædicatione, in oratione assidua, in charitate non ficta, juxta apostolica præcepta e a dextris & a sinistris, in virtute Dei.

[2] Huic enim Dominus tantam gratiam concedere dignatus fuit, [conversio animarum.] ut multi quoque paganorum, per verbum ipsius, ad salutem animarum suarum pervenirent, quod tamen assidue manifestatur in loco, ubi idem vir Dei sanctus Goar in corpore requiescit. Quia ibi cæci illuminantur, surdi auditum recipiunt, dæmones effugantur, & febribus, vel ab aliis infirmitatibus multi curantur, multæque aliæ præclaræ & magnæ virtutes ibi ostenduntur per servos Christi, qui custodiunt præcepta Domini, juxta Prophetam dicentem in psalmis: Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum.

[3] Hanc quoque venerabilis Dei famulus sanctus Goar habuit consuetudinem, [Vacat Missæ & psalterio indies.] ut omni die excepto Parasceve Missarum solennia celebraret, & psalterium omni die compleret. Peregrinos quoque, qui ibidem per illam semitam pergebant, libenter suscipiebat f, & alebat eos ibidem voluntarie, cum hilaritate secundum vires suas, ex quo illi Dominus ordinabat, juxta Dominicum præceptum: Quamdiu fecistis uni ex his minimis fratribus meis, mihi fecistis. Dumque in his vel aliis hujuscemodi virtutibus, [sic] exercitaretur famulus Domini, adjuvante gratia Domini nostri Jesu Christi, invidus omnium diabolus in hoc valde dedignabatur, quod tam pretiosa gemma, vel margarita, in oppido Germanorum consisteret, vel per verbum ejus tantas ei animas assidue auferret, & ad Dei culturam revocasset; multas ei, & magnas tribulationes, tamquam leo rugiens, ingerebat. Sed vir Dei sanctus Goar hæc nullatenus metuebat, quia considerabat præcepta apostolica, quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cælorum.

[4] Contigit enim quodam tempore, per insidias inimici, ut quidam legati Episcopi Treverici, [Dæmone invidente,] qui vocabatur Rusticus g, ad cellulam viri Dei Goaris advenissent, non simplici corde, sed quasi speculatores, ut ibi aliquam rem novam h, vel inanem invenire potuissent. Quorum vocabula hæc sunt: Unus eorum dicebatur Albuinus, alter vero Adalvuinus i. Qui ibidem non pro Dei amore venerunt, sed pro vana opinione, ut aliquam accusationem in Servo Dei invenire potuissent k. Dicebant enim se luminaria partibus sancti Petri Treverico quærere, sed in semetipsis magis tenebras habebant, quam lucem. Beatus autem Goar, qui non pro alia aliqua re, nisi tantum pro amore Dei omnia faciebat, cœpit secundum consuetudinem suam, sicut solebat, mane cursum suum complere, & Missarum solemnia celebrare, & cum peregrinis ac pauperibus non pro aliqua gula, sed pro amore Dei perfectam & Deo acceptabilem facere charitatem, juxta quod sanctus Joannes Apostolus dixit: Qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in eo, & perfecta charitas foras mittit timorem.

[5] [a legatis ep. Trevirensis] Hæc furenti animo cogitantes illi insidiatores, intra semetipsos cœperunt verbis promere, quod mente tractabant, ac publice dicebant, quod eum accusare deberent ad suum Episcopum, quod & fecerunt, putantes miseri, quod aliquid de substantia ejus lucrari vel acquirere potuissent, dicentes; se etiam eum vidisse sine temperamento mane edentem vel bibentem. Quod enim vir Domini spiritualiter faciebat, hoc illi miserrimi mala eum consuetudine agere æstimabant. Reversi denique legati ad suum Episcopum, omnia ei narrant, quæ venenoso animo confinxerant, simulque asserunt, se alia atque alia multa reprehensibilia vidisse apud eum, vel quod ad partem parœciæ Trevericæ nihil profecisset, nisi ad malum exemplum: sed falsa & inanis erat eorum loquela. Hæc audiens Episcopus Treverorum, statim & sine mora jubet ipsos legatos ad Dei hominem reverti, & virum Dei sanctum Goarem cum omni celeritate sibi præsentari præcepit, dicens, quod inquisitionem de eo facere voluisset, qua de causa hæc ageret exempla in sua parochia. Qui venientes ad hominem Dei, dicunt ei dolose: Episcopus noster Rusticus has salutes tibi mandat, quasi ullam occasionem celatam habere potuissent, addentes etiam ista: Mandat te festinanter ad se pergere Treveris civitate, ut tecum possit colloqui.

[6] Audiens hæc famulus Domini, sanctus Goar, [subdole accusatus & citatus,] cum gaudio dixit ad eos: Faciat, inquit, Dominus, ut sine mora possim complere obedientiam, quam præcipit Dominus meus Episcopus. Nocte autem illa fecit eis conviviolum secundum vires suas, & ipse in Dei laudibus, sicut solitus erat, permansit. Mane vero postquam psalterium, vel cursum complevit, cœpit etiam Missarum solennia celebrare. Cum totum Officium suum completum habuisset die illa, dixit ad puerum suum: Fili, fac nobis de paupertaticula nostra l aliquid, unde charitatem isti legati domni episcopi simul nobiscum faciant, quia in itinere sunt, & forsitan nobis Deus aliquem pauperem vel peregrinum adducet, ut nobiscum faciat charitatem. Quod audientes illi, qui fuerunt missi, furenti animo non potuerunt malitiam, quam gerebant in corde, abscondere, dicentes ei: Nec tu benefacis, qui ita agis, nec nos tibi in hoc consentientes erimus. Sanctus Goar dixit: Mala domus est, in qua dominus non timetur. Si Deum timuissetis, forsitan charitatem non recusaretis. Interea ista sibi invicem colloquentibus, venit puer, & dixit: Ecce peregrinus stat ad regiam m nostram. Quod cum audisset famulus Dei, cum gaudio dixit; Voca illum. Qui cum vocatus venisset, dixit. Ecce quam bonum & quam jocundum, habitare fratres in unum, & ecce alius n peregrinus venit, & fecit cum eo charitatem. Hæc videntes illi legati, cum magna lætitia straverunt equos suos, dicentes intra se dolose: Nunc manifeste videmus, quid Episcopo nostro nuntiare possumus. Et cœperunt rogare sibi aliquid largiri viatici in itinere ad manducandum, vel ad bibendum; quod cum gaudio vir Dei facere præcepit.

[7] Quod cum factum fuisset, illi cum vociferatione cœperunt cogere illum, [Treviros petit;] ut festinanter iterare [itinerare] deberent. Vir autem Dei cum hæc audisset, statim & sine mora stravit asinum, & manipulo o suo jussit sternere mulum suum, & cœperunt ambulare. Cum autem ambularent, vir Dei in psalmis & hymnis meditabatur. Cumque miliario sexto ambulassent, ubi Pauli Campus nuncupatur, dixit Albuinus ad Adalvuinum: Fames mihi est valida, & sitis nimia me occupat. Et Adalvuinus dixit: Si celerius non bibam, forsitan modo moriar. Hæc dicentes intra se, festinanter ire cœperunt ad rivulum, ut ibi reficerentur. Qui cum pervenissent ad locum, ubi rivulus decurrebat, guttam aquæ non invenerunt, miserunt manus ad sacculos p, ut apprehenderent aliquid, quod manducarent, & nihil repererunt, ibique sunt apostolica verba completa: Mihi vindictam, & ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

[8] Beatus vero Goar, sequens eorum vestigia, paulatim videbat eorum cassum laborem, & hanc sententiam intra se tacite considerabat. [accusatores suos famelicos in via] Interea labor eorum minor, & prolixior crescebat. Et dixit Albuinus ad Adalvuinum; Talem sitim ac famem numquam habui. Et hæc dicens, cecidit de equo suo quasi mortuus, & Adalvuinus dixit ad virum Dei Goarem: Succurre nobis, pie sacerdos, quia fame & siti modo morituri sumus. Sanctus Goar cum hæc verba audisset, dixit ad eum: Fili recordari oportet, quia Deus charitas est, & qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in eo. Hodie, filii, quando vidistis me indignum & peccatorem charitatem facere, non debueratis excusare. Nunc autem ad corripiendum vos facit ista Dominus.

[9] [alit & recreat miraculose.] Interea ista sibi invicem colloquentibus, venerunt tres cervæ, miræ magnitudinis, veluti sanctam Trinitatem præfigurantes, quæ steterunt a longe. Quas cum vidisset vir Dei sanctus Goar, & invocasset sanctam Trinitatem, jussit eas stare, cumque stetissent, apprehendit vasculum suum & mulsit illas. Quod cum factum fuisset, jussit eas ire, & de ipso lacte liniebat membra illorum, statimque nullum dolorem senserunt in se. Miserunt manus ad sacculos, & invenerunt ad manducandum, & ad bibendum, usque ad abundantiam, & aquam similiter, & cœperunt epulari. Mirantibus autem illis, atque timentibus, dixit vir Dei sanctus Goar ad illos: Filii, quod est ingenium, vel quæ est causa, pro qua me Episcopus ad se venire jubet? Scio enim ego, quia hoc, quod factum est, vidistis, non est sine causa, vel quod Dominus hodie per bestias ostendit nobis, nisi forte fiat ad exemplum credulitatis eorum, qui in ipso confidunt; quia potens est Dominus parare mensam in deserto. At illi timore perculsi, non fuerunt ausi responsum ei dare, sed putaverunt, se subitaneo mortis interire supplicio.

[10] [Stans coram episcopo Trev.] Et cœperunt ambulare, & venerunt Treveris civitatem. Vir autem Dei sanctus Goar orando ecclesias Sanctorum, sicut solitus erat, circumibat, & illi legati festinanter venerunt ad Episcopum, inveneruntque eum in civitate, sedentem in solio suo, una cum clero, & nuntiaverunt ei omnia, quæ eis contigerant, vel quod factum viderunt de ipso sancto Viro. Quæ cum audisset, cum iracundia cœpit dicere: Non est hæc alia causa, nisi præstinatio q, qui sic mane comedit, & bestias mulgit, inquirere debemus, quæ sit causa vel religio, quod hæc facit: si ex parte Dei fiat, an ab adversarii. Cumque hæc verba finisset, ecce vir Dei sanctus Goar intravit in domum, ubi Episcopus sedebat.

[11] [edito insigni miraculo,] Qui cum intrasset, cœpit prævidere locum, ubi discipulus suus stare potuisset, vel ubi cappam suam pendere vel abscondere licuisset; & vidit de angulo domus per fenestellam, exire radium solis, & visum est ei vel manipulo suo r quasi fustis esset roboreus, ibique pependit cappam suam, & ministrum suum ibidem stare præcepit. Quod cum vidisset Rusticus Episcopus una cum clero suo, dixit: Videtis nunc quid facturus est? Non est hæc causa ex Deo. Si ex Deo fuisset, tam mane non comedisset vel bibisset, quia anteriores Sancti per eleemosynas, & jejunia intraverunt in regnum Dei, & amici Dei facti sunt. Nunc autem ista causa quæ sit, nescio. Mane comedit & bibit, bestias mulgit, cappam suam in radio solis pendit. Accedat propius & reddat rationem, si ex Dei parte ista facit, an ex adversarii.

[12] Cumque interrogatus fuisset vir Dei sanctus Goar, dixit: Deus judex justus & fortis, tu scis omnia, [respondet ad objecta.] tu nosti quia de adversarii parte nihil consentio, neque consentire cupio, neque cappam meam in radio solis pendentem scio, sed in fuste roboreo. Et bestias illas per nulla maleficia mulsi, sed ipsa hora transacta, Dominus mihi eas ordinavit, ut miraculum suum ostenderet incredulis istis, quos misisti ad me. De hoc vero, quod mane comedi, vel bibi, Dominus, qui inspector est cordium, novit, quia non pro gula, sed pro charitate hoc feci, ipse enim novit, qui omnia judicat.

ANNOTATA.

a Additur in Ms. Boni fontis: Visionum interpres.

b Jam vulgo dicitur hic locus Vesalia superior, Germanice Ober wesel.

c Alibi est Wocra, Woscara, Wocara.

d Nomen illud ita scriptum non reperiri in antiquis archiepiscoporum Trevirensium indicibus, monuimus ex Browero in Comm. prævio num. 6.

e Additur in exemplari Boni fontis per arma justitiæ. Ita quoque legunt Mss. Montis S. Mariæ, Accincti monasterii, & Vallis lucentis.

f Est in apographo Boni fontis hospicio suscipiebat.

g De Rustico adi Comm. præv.

h Alibi est nocivam.

i Alibi legitur Albonius, & Almanus.

k Addit Ms. Boni fontis: Et hæc suo seniori nunciare debuissent; quæ tamen satis subaudiuntur.

l Expressio de paupertaticula nostra videtur redolere majorem simplicitatem, atque adeo antiquius exemplar, quam de abundantia nostra, uti in aliis apographis nostris legitur, vel apud Surium & Mabilionem, de substantia nostra, ex Wandelberto.

m Per regias, intelligi portas domus primarias, auctor est Cangius. Alibi est ante januam. Wandelbertus habet pro foribus, quæ sensu conveniunt.

n Nec Mss. Boni fontis, Montis S. Mariæ, Accincti monasterii & Vallis lucentis, nec Mabilio, de alio hoc peregrino meminerunt.

o Manipulus hic pro ephippio, quo equus vel mulus insternitur, accipi videretur; nisi difficultatem facesseret locus alter infra littera r.

p Alibi habetur: Miserunt manus ad Sitarciam & ad utrem.

q Ita apographa duo, quæ hic damus, & Ms. Boni fontis. Alibi est: Consuetudo istius pertinacis viri.

r Consonant Mss. S. Audomari & Bertinianum; alia non habent vocem manipulo; quam putamus pro discipulo mendose irrepsisse.

CAPUT II.
Innocentiam suam probat S. Goar iterato insigni miraculo; recusat constanter oblatum archiepiscopatum Trevirensem; supremus morbus & sanctus obitus.

[Quæ & patrato altero egregio miraculo] Hæc quoque ipso viro Dei dicente, venit puer de clero Treverorum, nomine Seobgisus, portans in brachio suo infantem, tres noctes habentem, qui fuit conjactatus in illa concha marmorea ante ostium ecclesiæ, sicuti est consuetudo Treverorum, ut pauperculæ feminæ insantes suos soleant jactare. Hæc autem erat consuetudo illorum, ut quando aliquis homo, ipsos infantes projectos, quos nutricarios vocant, ab illis matriculariis sancti Petri enumerare videbantur, Episcopo ipsum infantem præsentare deberent, & postea Episcopi auctoritas ipsum hominem de illo nutricario confirmabat. Videns autem Rusticus Episcopus illum infantem portari, dixit: Modo invenire possumus si ex Deo est Goaris sapientia, aut virtutes, quas facit, an ex adversarii parte. Si ex Deo est, faciat nobis cognitum, quis fuit pater istius infantuli, vel matrem ejus denuntiet nobis, & credimus, quia non est ejus causa maligna. Et si hoc facere non potest, capitali vertatur a sententia. Interim tamen, ut sciamus quæ est causa ejus, reddat nobis rationem. Non enim hoc dixit propter hanc causam, ut ipse tunc cognitor de semetipso fuisset; sed quia scelera vel crimina ejus principalia jam latere non poterant.

[13] [gloriose diluit] Qui dixit ad sanctum Dei Goarem; Goar. Qui respondit, Ecce adsum. Ait ei: Multa de te audivimus, simulque & vidimus: non ego solus, sed & tota plebs hic congregata. Modo ostende nobis, opera tua si vera sint an falsa: si verum est, per obedientiam veram jubeo tibi, ut facias istum infantem innotescere nobis genitorem suum, similiter & genitricem. Si hæc facere potes, credimus tibi, & tuas virtutes. Sin autem; nihil tibi credere habemus. Quod audiens vir Dei beatus Goar, suspirabat graviter, & lachrymas sine cessatione fundebat, quare Pontifex suus ei tam inanem atque ineptam obedientiam facere præcepisset, & dixit: Christe, fili Dei vivi, qui temetipsum exinanisti, & formam servi accipere dignatus fuisti, fac mecum, quamvis indigno clientulo tuo, misericordiam tuam, ut cognoscat iste Episcopus vel plebs ejus, quia te diligo, te adoro, tibi servire cupio, Creator & redemptor meus.

[14] Et hæc dicens, accessit ad illum hominem, quæ illum infantem in brachio gerebat, [jubens infantem triduanum nominare suos parentes.] dixitque ad illum: Quot noctes habet iste infans? Ille respondit, Tres. Vir Domini sanctus Goar dixit: Trinitas sancta te invoco, atque te infans in nomine Trinitatis conjuro, ut mihi genitoris tui nomen pandas, similiter & genitricis tuæ. Respondit autem infans [&] dixit. Iste est pater meus Rusticus Episcopus, & mater mea. Aflaia b nuncupatur. Quod audiens Rusticus Episcopus, cecidit ad pedes sancti Goaris, dicens: Nunc scio vere, quia Goar vir sanctus est, ego enim ista scelera sic absconsa esse putavi, ut nullus homo alius scire debuisset, nisi ego & illa femina, & unus puerorum meorum. Hæc audiens vir Dei sanctus Goar, stabat obstupefactus, atque in excessu mentis positus dicebat. Heu! Domine meus, quare per me miserrimum depublicatus es c? Melius fuerat antea absconsa confessio, quam ista principalis depublicatio. Sermo enim divinus non potest immutari, ubi dixit; Nihil opertum, quod non reveletur, & occultum, quod non sciatur.

[15] Nunc vero adquiesce consiliis meis, & accipe duram & prolixam pœnitentiam d, [Episcopum ad pœnitentiam hortatur,] ut non solum sit in verbis, sed & firmam radicem teneat in corde tuo, ut diabolus, qui absconsa opera tua maligna gaudebat, de tua publica confessione, & digna pœnitentia satis ingemiscat. Noli esse desperatus, sed fidenter attende dominica præcepta, qui dignatus est dicere; Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Ideo audi consilium meum, & considera sententiam, quam beatus Joannes Euangelista dixit; Age pœnitentiam & opera tua priora fac, & subteriora dimitte. Et Dominus per prophetam Ezechielem dixit: In quacumque die conversus fuerit peccator, omnia peccata ejus in oblivione tradentur. Mitis est Dominus, ad dimittendum nobis, tamen oportet esse nos [promptos] ad obediendum. [assumpta in se septenni pœnitentia.] Ego enim secundum parvitatem meam, in quantum pietas divina me exaudire dignabitur, Deo mihi vitam concedente, pro te septem annis pœnitentiam facere cupio, vel quantum necesse sit, quia multis & magnis viris pro te pœnitere scio, sed & considero, quod dixit beatus Jacobus Apostolus; Orate pro alterutrum, ut salvemini a peccatis vestris. Nam ego sic facere cupio, Christo mihi opem ferente.

[16] Hanc denique famam audiens Sigebertus e, [Sigeberto regi crimen episcopi] Rex Francorum, statim & sine mora transmisit legatos suos, rogans sanctum Virum Dei Goarem ad se venire. Qui cum venisset, interrogavit ei universa per ordinem quæ gesta fuerant, tam de legatis Episcopi, quam de bestiis, sed & de Episcopo, & de infantulo loquente: Hæc rege interrogante, beatus Goar nihil ei respondit. Tunc rex Sigebertus commotus dixit: Per obedientiam Regum, & principum seu Episcoporum vel sacerdotum tibi commendo, ut omnia mihi per ordinem pandas, quæ dicta quæve sunt facta inter te & Episcopum Treverorum, utrum vera sint an non. Tunc respondens vir Dei beatus Goar dixit: Christe fili Dei, qui temetipsum exinanisti & humiliari dignatus es, ut nos redimeres, & exaltares, miserere mei quamvis indigno, tamen de tua misericordia non desperanti. Et accedens ad Regem dixit: Quid vis ut tibi dicam, aut unde præcipis, ut tibi reddam responsum? At ille respondit: De hoc, quod audivi contigisse inter te & legatos Treverorum, vel quæ ipsi Episcopo contigerunt.

[17] Beatus Goar dixit: Dic mihi, qualiter tibi dictum est, [rescire volenti,] ut audiam, & per obedientiam de hoc, quod præcipis, dabo tibi responsum. Tunc rex Sigebertus omnia sicut contigerant, vel facta fuerant, universa ei per ordinem disposuit. Tunc respondens sanctus Goar Regi dixit; Ego obedientiam negligere non debeo, tamen aliud tibi non sum dicturus, nisi quod tu ipse dixisti. Verumtamen ab aliis sic cernitur factum fuisse, quomodo tibi dictum est. Mirante autem Rege atque dicente universa miracula, quæ facta fuerant, populus omnis clamabat ad Regem, ut ipsum sanctum virum Goarem constitueret Episcopum Treveris civitate. Quod audiens Rex, gratuito animo voluntatem populi seu Clericorum volebat implere in famulo Dei; & una cum consensu sacerdotum, dixit ad beatum Goarem, ut Episcopus fieret Treverorum.

[18] [quid responderit.] Statim autem, ut hoc vir Dei audivit, dixit: Melius est mihi mori, quam super Episcopum adhuc viventem f ministerium illius accipere & peccare in conspectu Domini. Considera nunc, o Rex, sententiam divinam, Quia non est discipulus super magistrum, neque servus super Dominum suum. Et si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Nunc igitur dimitte illum episcopum pœnitentiam veram atque perfectam agere, vel consummare, dicente Domino; Dimittite, & dimittetur vobis. Etsi Deus te Regem seculi constituit, scias te Regem sempiternum habere in cælis. Ideo dimitte Rusticum pœnitere facinora sua, sicut vis, ut Dominus dimittat tibi facta tua. Hæc vero Rex audiens atque ex intimo corde suspirium trahens, dixit: Per salutem Principum voluntarie obediam consiliis tuis. Nam si Deus noster hæc noluisset, per te tanta miracula non ostendisset. Et adjecit: Vere aliud non fiet, nisi ut Episcopus ordineris Treverorum civitate.

[19] [Episcopatum Trevirensem] Cum audisset Vir Domini sermones Regis, suspiravit graviter, & dixit: Dimitte me ad cellulam meam remeare, & revertens ad te, dabo tibi de hac re responsum Respondens Rex, dixit: Vade in pace, & supra viginti dies, iterum revertere ad nos Mettis civitate. Hæc quoque cogitabat Rex, ut ibidem sanctum Goarem ordinare deberet Episcopum; sed Vir Dei aliud cogitabat. Considerabat Vir Domini sententiam divinam, Qui se exaltat, humiliabitur, & qui se humiliat, exaltabitur. Pergebat ergo ad cellulam suam. Cumque ibidem venisset, cœpit tristis esse, & febre valida affligere corpus suum, die noctuque Dominum deprecans, ut ei Dominus donaret auxilium & adjutorium, & erueret eum de tam gravi jugo, quod Sigebertus Rex ei imponere cupiebat. Dominus autem exaudivit preces famuli sui Goaris, & quoniam Sigebertus Rex illum supra viginti noctes ad se venire præcepit, nec in septem annis illum postea vidit. Transactis autem septem annis, Rex memoratus de eo præcepit legatis suis, ut ipsum ad se venire facerent.

[20] [constanter recusat.] Sed vir Dei, beatus Goar, pro se & pro aliis quotidie magna & inæstimabilia munera Deo offerebat, & quotidie orationes vel postulationes faciebat pro omnibus hominibus, & pro Regibus, qui in sublimitate positi erant, ut tranquillam & quietam vitam agerent, in omni pietate & castitate. Illis autem septem annis transactis, sine cessatione lachrymas fundebat, propheta dicente: Qui seminant in lachrymis, in gaudio metent. Ideo enim ista faciebat Vir Dei, quia sciebat, diem exitus sui appropinquare. Qui dixit ad legatos Sigeberti regis: Filioli mei, dicite Regi vestro Sigeberto: Hæc tibi mandat Goar, ultimus omnium servorum Dei, quia faciem meam non est amplius visurus; nisi forte ad cellam nostram veniat, quia febre valida sum correptus, & non tantum adhuc, quantum sunt merita mea.

[21] Hæc denique audientes legati, nuntiaverunt Regi universa per ordinem. Quod rex audiens, [Supremus ejus morbus.] cœpit ad eos dicere: Non est plebs ista digna talem præsulem habere, neque ego talem possidere doctorem. Iterum transmisit alios legatos Rex, ut eum rogarent ad se venire. At illi invenerunt eum multo magis, & prolixius febricitantem, & in Dei laudibus persistentem. Qui dixit ad illos: Filioli mei, nolite fatigare vos, neque Dominum vestrum Regem, quia nec in asinum, vel in mulum, neque in aliquod vehiculum ultra ascendam. Confido enim in misericordia Dei mei, quia me de hac cella alicubi non educat super spatio milliarii unius, nisi forte ad sepulturam meam.

[22] Hæc quoque illo dicente, legati, qui fuerant missi, [Petitis a Rege duobus sacerdotibus,] interrogabant eum, quid sibi vellet, ut Regem de sua causa rogare debuissent. Qui respondens dixit: Rogatio, & petitio mea hæc est, ut de loco isto amplificationem sibi in regno cælorum conquirat. Et quando mihi extrema dies finisque vitæ advenerit, auctoritate sua transmitti mihi jubeat Agrippinum sacerdotem & Eusebium, ad sepeliendum corpusculum meum, quandoquidem Deus voluerit, ut me jubeat migrare de hoc seculo. Post hæc legati regressi ad Regem, nuntiaverunt ei universa, quæ ab eodem sacerdote audierant vel viderant.

[23] Cumque Rex hos audisset, ingemuit, & immutata est facies ejus, [sepulturæ suæ ministris, moritur.] jussitque Agrippinum & Eusebium sacerdotes ad se venire, præcipiens eis, ut cum summa diligentia hoc providissent, quod vir Domini Goar postulabat. Factum est autem post annos tres, & menses totidem, ut ipse vir Dei febre valida corriperetur, & in senectute bona, veniente ad se Agrippino & Eusebio, cum aliis multis sacerdotibus, & servis Dei, in ipso oppido Germanorum, ubi cellulam suam construxit, obiit in pace pridie Nonas Julias. Cujus sanctum corpus Agrippinus & Eusebius, & alii multi sacerdotes & servi Dei cum summo honore sepelierunt in ipso loco, ubi fluviolus, Uvoraca nominatur, supra ripam Rheni fluminis: ibidemque Dominus noster Jesus Christus, filius Dei, beneficia omnibus credentibus, atque ibidem petentibus, præstare dignatus est, qui cum æterno Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alibi legitur feriatur.

b Al. Afflagia, Flavia.

c Depublicatus, depublicatio, in quibus conveniunt duo, quæ secuti sumus, apographa, videntur sapere vetustatem præ iis, quæ aliter legunt. Apographum tamen Boni fontis etiam legit τὸ depublicatio, sed pro depublicatus es, legit devenisti publicandus.

d Salutarem ejus pœnitentiam, pium e vita discessum, & cultum sacrum memorat Cointius Tom. 3 Annal. pag. 209, citans Martyrologium Gallicanum Idibus Octobris, & Fastos Belgicos Miræi ad diem VII Junii.

e De quo Sigeberto hic sit sermo, dictum in Comm. prævio, a num. 9.

f Quippe episcopo vivente quemquam superordinari canones vetant “nisi forsitan in ejus locum, quem capitalis culpa dejecerit” habet Concil. Aurel. V, can. 2. An capitalis non erat Rustici Treverorum episcopi culpa? Plane omnino. Et sacerdotes seu episcopos, ob carnis lapsum gradu dejectos, restituere, olim nefas erat. Dispensatum tamen aliquando. In decimo Concilio Toletano Potamius Braccarensis episcopus, spontanea commixtionis carnalis confessione facta, non amisit nomen honoris, sed perpetuæ pœnitentiæ officiis & ærumnis ex indulgentia addictus est, Fructuoso in ejus locum subrogato. Ita hic Mabilio.

MIRACULA
Auctore Wandelberto, monacho Prumiensi.
Ex Surio & Mabilione, cum legenda antiqua, edita Moguntiæ anno 1489, collatis.

Goar Presbyter Confessor, in agro Trevirensi (S.)

BHL Number: 3568


A. Wandelbert., EX EDITIS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Auctoris prologus] Explicitis jam, quæ de vita & actibus beati Goaris scripturæ a Majoribus utcumque mandata reperi, quæque hortatu vestro, Pater in omnibus amplectende, ut potui, corrigere studui, aggrediendum mihi novum opus video: ut quemadmodum in prioris libelli Præfatione promisi, ea, quæ de miraculis, apud sacratissimam memoriam supradicti Confessoris divinitus gestis, a fidelibus didici, memoriæ posterorum scribendo proponere debeam: quippe qui tam clara ea esse pervideam, ut quod hactenus præter paucissimos, quos eis interesse, vel ab his, qui interfuerint, audisse contigit, reliquos a omnino latuerit, non levi culpæ deputandum crederem, nisi hanc scriptorum excusaret inopia & usus ille, qui quorumdam desidia & torpore subrepsit, quo negligentius divina opera suscipere, & beneficia, nostris concessa temporibus, ut levia parvipendere consuevimus.

[2] [& in miraculis scribendis delectus.] Ego vero in his describendis fidem eorum, qui hæc mihi retulere, plenissime subsequens, ea tantummodo comprehendam, quæ vel præsentes se ipsi vidisse, vel ab eis, qui viderint, accepisse confirmant: quamquam ea quoque tot sint ac tanta, ut si omnia litteris tradere cupiam, modum me videam justi voluminis excessurum. Unde æstimare facile possumus, quanta illa fuerint, quæ per longa retro temporum spatia geri meritis ejus viri & virtute potuerint, cum in tantam excreverint quantitatem, quæ ab annis plus minus sex & septuaginta gesta, & ad nostram notitiam perlata noscuntur. Neque enim credibile est, sancti Viri merita in exhibitione miraculorum nostris primum diebus cœpisse clarescere, & non etiam priori tempore eadem, quæ nunc conferuntur credentibus & devotis, per illum beneficia esse collata, tametsi qui ea posteris scripto traderent, defuere. Id etiam cunctos, in quorum hæc manus venient, scire velim, me in horum assertione non quibuslibet fidem accommodasse, sed viris fide dignis, & de quorum veraci relatione vos ipsi, venerabilis Pater, arbiter fueritis, præcipueque Herrado b, vestræ congregationis monacho atque presbytero, & Theodado c, Cellæ S. Goaris clerico, qui & ævo maturiores essent, & a puero circa locum ipsum diversati fuissent.

ANNOTATA.

a Ita legitur apud Surium. Codex noster Moguntinus habet reliquis; prout etiam Mabilio, addens: Ciceronis plane oratio, alioquin ferula castiganda. Consule Catilinariam.

b Ita cum Surio legit codex noster Moguntinus. Mabilio habet Herirado.

c Ita Surius; codex noster Moguntinus habet Teodado. Mabilio scribit Theodrado.

CAPUT I.
Miracula sub Assuero, primo Prumiensium abbate, patrata.

Sed ut ad narrationem veniam, Cella S. Goaris post multos, quam ipse decesserat, annos, [Cella S. Goaris Assuero Prumiensi abbati a Pipino traditur.] cum in ea jam & Clerici, qui divina officia agerent, alendi stipendiis ecclesiæ haberentur, & populi frequentia major in dies excresceret, a religioso Francorum Principe Pipino, patre augustæ memoriæ Imperatoris Caroli, venerabili Assuero, qui tum monasterio Prumiæ, quod tertius nunc ab illo, Pater optime, regitis, primus præerat, est commissa: ut ejus studio & locus melioraretur, & qui in ipso degerent Clerici, in religionis cultu & studio docerentur. Quam ille susceptam omni nisu excolere ac nobilitare desiderans, basilicam supra corpus Viri sancti ædificare cœpit, quæ & amplitudine sui populo reficiendo sufficeret, & decore congruentior meritis beati Confessoris existeret Quippe prius ibi duæ ecclesiæ, non multo a se spatio distantes, erant: quarum quæ situ minor erat, corpus venerabile in terræ sinu continere credebatur: sed locus ipse sepulcri incertus hominibus erat. Ea in sui integritate relicta, fundamentis per circuitum jactis, hanc, quæ nunc usque manet, suprascriptus Abbas construxit: nec prior est ante diruta, quam omne præsentis ædificium compleretur.

[4] Quo in tempore rem miram, qui bene noverunt, [Miraculum in ædificatione ecclesiæ.] provenisse testantur, quod, donec est ædificata basilica omnis, nihil aquæ penitus ex imbribus, tametsi copiosissimis, in omne loci spatium sit delapsum: sed cum forte pluviæ fierent, ad medium Rheni spatium & cacumen montis per circuitum pluvia decidens, reliquum, quod intererat, intactum penitus relinquebat. Ita divino miraculo palam fiebat, quam gratum illud ædificii opus superno respectui foret, cujus instantiam imbres aliquatenus impedire prohibebantur. Perfecta basilica, ubi jam tempus, quo divino nomini esset consecranda, successit, missi sunt ab excellentissimo Principe Carolo Lullus, Moguntiæ a Archiepiscopus, vir Anglorum gente, moribus & vita laudabilis: Basilius [Basinus] b, Nemeti, quæ civitas nunc Spira vocatur: & Mehingodus urbis, quæ trans Rhenum sita, sermone barbaro Wirziburg appellatur, Episcopi, qui omnes a beato Bonifacio c pontifice & martyre fuerant ordinati: ut per eos & ecclesia consecrari, & corpus beatissimi Viri in eum, quo nunc situm est, locum transferri deberet.

[5] [Reliquiæ S. Goaris per triduum quæsitæ,] Ventum erat ad locum, & consecrata domo, translatio corporis parabatur, aberatque Assuerus Abbas cum monachis nonnullis, & infinitum vulgus undecumque confluxerat. Visum est Episcopus triduano prius jejunio Domini voluntatem quærendam, & sic ad levandas reliquias corporis accedendum. Eo igitur ab omnibus devote peracto, Lullus Archiepiscopus in antiqua æde suos fodere præcepit, uti repertæ reliquiæ venerabiles levari transportarique deberent. Sed cum omne solum ejus defossum pertentatumque esset, nec tamen ejus, qui quærebatur, thesauri aliquod repertum indicium, turbatus Episcopus ex Abbate quærit, si in loco aliqui, qui Deo servirent, clerici haberentur. Cum ille sex esse tantummodo respondisset, eos ad se Pontifex accitos hortatur, uti pro inveniendo patroni sui corpore, divinæ misericordiæ supplicarent, alios, qui aderant, in sua propter tempus se recipere mandans, ipse cum Abbate & coëpiscopis ad convivandum abscessit. Tum qui remanserant clerici, solicite Christum rogare, ut ubinam venerandæ reliquiæ conditæ laterent, reperire valerent.

[6] [quomodo tandem inventæ, & quid operatæ;] Erat inter alios quidam, Madalbertus nomine, clericus, manu dextra gressuque debilis. Is correpto ligone simpliciter. Nunc, inquit, si Deus volet, ubi Dominus meus situs sit, palam erit. Confestimque extra spatium illius antiquæ ædis progressus, & non longe ab orientali ejus pariete terram ligone percutiens, laterem ictu levavit. Quo levato, & modico foramine patefacto, manum debilem adhibuit, & holosericam vestem, qua infra septum, lateritio pariete structum, sarcophagus corporis tegebatur, comprehensam traxit, moxque manus antehac debilis, sanitati est restituta. Itaque festine detecto sarcophago, & ad rem novam signorum commotione Episcopis & populo convocatis, omnibusque, qui aderant, Deo laudes & gratias referentibus, corpus Viri sancti intra sarcophagum in locello plumbeo repertum est: quod illico levatum, atque in feretro compositum, ex eo loco ad oratorium beatæ Mariæ, quod ex antiquo in vicino situm erat, sublatum est, referendum paulo post, spectante populo, in ædis novæ locum, ei recipiendo paratum.

[7] Visum deinde Episcopis est, ut quoniam propter angustias loci (nam ex altera parte Rheno flumine, [primo immobiles, dein in novam ecclesiam delatæ.] ex altera monte altissimo cingitur) vulgus omne in unum coire non poterat, in longum circa radices montis diffunderetur, & ita reliquiæ venerandæ, propter frequentiam & desiderium multitudinis paulo longius exportatæ, per superiorem viam, quæ circa radices montis deducitur, in ecclesiam novam revocarentur. Hoc probato consilio, cum levare feretrum Episcopi voluissent, ita est prægravatum, ut moveri omnino non posset. Hinc omnibus suspensis diutissime, & hærentibus, Archiepiscopus Deo, ut post claruit, inspiratus, alloquitur plebem, beatum Goarem, quoad vixerit, inanem gloriam mundi plaususque hominum & favores, ut rem fragilem & caducam, amore bonorum perennium contempsisse, eaque nihilo minus eum post obitum quoque contemnere. Proinde oportere, corpus simpliciter & cum humili devotione levatum, ab ipsa ecclesia in novam domum per illud, quod intererat, spatii reportari, neque ad vulgi favorem longius, ut statuerant, circumduci. Vix pontifex verba finierat, & motum continuo feretrum tanta facilitate levatum est, [Pallium Sancti incorruptum.] ac si oneris aliquid habuisset numquam, relatæque in ædem novam per Episcopos & Abbatem reliquiæ venerabiles, in eo, quo nunc coluntur, loco, cum summo honore & reverentia sunt conditæ. Denique pallium, quod super sarcophagum repertum supra diximus, hodieque supra altare ecclesiæ incorruptum perseverat: sic per longioris ævi tempora vestis illa integra manet, cujus apud Deum merita semper indefecta perdurant. Consummata in omni opere suo basilica [& memoria sancti Viri, ut oportebat ornata] cœperunt miracula ibi beneficiaque divina subinde cumulari: de quibus hinc aliqua, si possim, tentabo perstringere, quid sub quo gestum fuerit Abbate, ordine servato, commemorans.

[8] Assueri, qui primus cœnobio Prumiæ præfuit, [Vinum in vase divinitus augetur;] tempore accidit, ut assolet, ex terræ sterilitate minorem in Gallicis regionibus vini copiam provenisse. Jamque novæ vindemiæ tempora propinquabant, & Clericis, in Cella viri Dei degentibus, una solummodo vini cupa supererat. Ea cum cœpisset expendi, & quotidie cum iisdem Clericis, tum hospitibus, quorum ibi frequentia non minima semper existit, ex ea pocula præberentur, spatio novem sive octo dierum transacto, cum vix media ejus parte vel tertia vinum contineri putaretur, repente in ea ad summum usque repertum est excrevisse, ut subjacens quoque pavimentum vino excrescente fuerit madefactum, & merito, quoniam Vir beatus hospitalitatem proprie & sincere, quoad vixit, exercuit, actum est; ne vel ipsi servientibus, vel hospitibus, qui supervenirent, unde vinum ministraretur, deesset. Et ut miraculum simile subdam, quodam tempore cum cellerarius loci, nomine Horduuinus, imminente jam noctis quiete, vinum de cupa quadam hausisset, casu contigit, ut cupæ cuniculum d, aliud forte meditans, infirme clauderet, [ac retinetur.] & abiret. Cumque sequenti die regressus, ad eamdem cupam venisset, cuniculum quidem apertum invenit, & ante illum ductam aranei telam: sed ita vinum in cupa steterat, ut ne unius quidem guttæ de ea lapsæ indicium in pavimento reperiri valeret.

[9] [Sanatur claudicans,] Per idem tempus cum ad locum, Widonis cujusdam de nobilibus servus claudicans advenisset, meritis sancti Viri sanatus, ecclesiastico se servitio, permittente suo Domino, mancipavit, ac non post multum temporis presbyter factus, adhuc, cum hæc scribebantur, in vita supererat. [amens,] Sub eodem Assuero quidam major regiæ villæ, quæ non longe posita Wasalia dicitur, Frecholfus nomine, mente captus cum esset; a suis ad venerandam memoriam deductus, mentis sanitatem recepit. Waltharius quidam, [dæmoniacus,] homo secundum seculum nobilis, qui nuncusque superest, cum vexationem gravissimam pateretur, & indubie spiritu dæmoniaco ageretur, insutus corio, ad venerabilem tumulum est deportatus. Ubi cum aliquamdiu jacuisset, protensis manibus seipsum suaque omnia sancto Goari magnæ vocis professione subjecit, & optimam insuper vineam dedit, quæ nuncusque in ejusdem Cellæ possessione perdurat, continuoque ea, quam diutissime passus fuerat, amentia caruit. Is hodieque, licet in libertate propria maneat, & interdum avaritiæ æstu succensus, ut a multis incusatur, aliena quoque deripiat, servum se tamen S. Goaris ab eo sanatum esse, voce liberrima protestatur.

[10] [Alius ob contemptam S. Goaris ædem punitus.] Ejusdem Waltharii patruus, nomine Reginarius, homo licet nobilis, moribus tamen & actu crudelitati atque avaritiæ subditus, cum locum sanctum sperneret, & ommes Romanæ e nationis ac linguæ homines ita quodam gentilitio odio execraretur, ut ne videre quidem eorum aliquem æquanimiter vellet, ac si quos forte ex eadem familia comprehendere potuisset, crudeliter nonnumquam afficeret: cumque eodem stulto odio & animo barbaro venerabilem Assuerum, ejusque nonnullos monachos detestaretur, casu ipso Abbate in Cella degente, per locum coactus est itineris necessitate transire: & cum jam ecclesiæ propinquasset, rogat servum, qui comitabatur, ut si posset, ea se via ducat, qua conspectum basilicæ Goaris, Romanorumque hominum, Assueri scilicet Abbatis & ejus comitum, præsentiam valeat declinare. Tanta enim ejus animum innata ex feritate barbarica stoliditas apprehenderat, ut ne in transitu quidem Romanæ linguæ vel gentis homines, & ipsos quoque bonos viros ac nobiles, libenter adspicere posset. Promittit servus se posse, quod petebatur, implere. Ut igitur itineris aliquantulum confecerunt, & ad ipsum monasterii basilicæque locum perventum est, monet servus Dominum, si conspectus eorum, quos horreat, vitare velit, brevissimo tempore pallio caput operiat. Ille cum e vestigio, quod monebatur implesset, & extra loci spatium processisset, Modo, inquit servus, retro cave ne respicias, nam non aliter eorum, quos, ut posses declinare, petisti, conspicies neminem. Vix ea servus impleverat, confestimque & sub eodem pene momento prædictum Reginarium ventris apprehendit effusio: nec magna mora secuta, post paucissimos dies vitam finivit. Ita qui stultissimo, immo superbissimo animo, loci venerandi virorumque bonorum conspectus horruerat, justo Dei judicio, & luce mortalibus communiter attributa, & vita caruit.

[11] Cum ad festivitatem beati Goaris quodam anno ex monasterio Prumia Assuerus Abbas venisset, [Pisces miraculose subministrati] unaque ex monachis nonnulli; accidit, ut propter Rheni fluminis inundationem pisces, qui Abbati & fratribus possent ministrati, deessent. Cumque jam ipse solennitatis dies illuxisset, & ante ecclesiam mane pauci de fratribus residerent, Ansegilus quidam bonæ vitæ, per jocum [monachus una residens f] ait: O beate Goar, ecce quam bonus es mercedis recompensator! Nos tibi servimus, & in vigiliis atque psalmodia, tuæ festivitatis gratia, laboramus: hodie ne unum quidem nobis, quo reficiamur, pisciculum præbes. Vix hæc ille verba finierat, & non post longum temporis intervallum in vasis, ex vimine salicum ad piscandum paratis, quæ nuper a piscatore de quadam arbore in præripio g fluminis suspensa, excrescente postea flumine, in aqua remanserant, duo non modici pisces, quos vulgo seluros dicimus, reperti sunt, atque in præsentia fratrum, eo, quo consederant, loco delati. Hoc autem pisce causa infirmitatis Abbas non utebatur. Tum ille, qui & prius, Pro nobis, inquit, nunc bene egisti, pisces nostræ refectioni providens: sed illum senem Abbatem tum negligere non debebis. Non enim his ille poterit uti. Hæc monachus, & modico tempore lapso, cum a molendino farinam navicula pistor deveheret, piscis, quem lucium vocamus, navim saltu ingressus, comprehensus est a pistore, & in consessu monachorum (necdum quippe de loco surrexerant) expositus. Nunc, inquit monachus, munus, beate Goar, implesti, cum & nobis & seni tuo alimenta congrua providisti. Res mira, ludentis potius, quam rogantis, voces tam facile exauditas.

[12] Sed hæc meritis beati Confessoris non sunt dissimilia, quoniam qui in carne vivens, indigentibus sua pro Christo tribuerat, [meritis S. Goaris, mirifice in vita hospitalis.] & hospitum refectionem gratam semper habuerat, merito post obitum quoque potuit sibi servientibus talia procurare. Nam quantum apud divina judicia meritum habeat virtus hospitalitatis, quam Vir beatus singulariter, dum vixit, excoluit; quantumque reverentiæ loco illi, in quo beata ejus membra quiescunt, sit omni tempore dependendum, testantur ea, quæ vel frequentantes illum divino beneficio consequuntur, vel negligentes & aliqua dissimulatione prætereuntes, divino nihilominus judicio patiuntur. Quod ipsum manifestius exempla subjecta monstrabunt. [Pœna S. Goaris ædem negligenter transeuntium,] Comes quidam, nomine Heriwinus, cum per locum transiens declinasset, & licet a suis, ut oraret, admonitus, pro festinantia itineris distulisset, non longe profectus, de equo cecidit, gravissimoque lapsu contritus, ad ecclesiam suorum manibus reportatur: ibi [brevi] decumbens, apud memoriam venerandam sanitatis est beneficium assecutus. Eodem modo Abbatissa nobilis ex urbe Mediomatricorum Euphemia, cum iter agens, illuc devenisset, nec oratum, ut omnes consueverant, descendisset, paulo post de equo cecidit, & fracto crure, quæ sponte noluerat, ad ecclesiam portatur invita, & sanitatem, quam suo perdiderat, merito beati Viri recepit.

[13] [Discordiæ inter filios Caroli Magni compositæ;] Neque dissimilis meritorum ejus potentia in puniendis monendisque etiam regibus extitit. Nam Carolus excellentissimæ memoriæ Imperator Augustus, a palatio suo, quod in præripiis Rheni fluminis ab ipso constructum, Ingelheim dicitur, quodam tempore navigabat, in castellum, quod situm est super confluentem Mosellæ & Rheni, descendere, ibique disponens nocte manere, sequentibus eum in singulis navibus filiis Carolo atque Pipino. Cumque ad monasterium sancti Confessoris Imperator navigio pervenisset, obvius illi factus Abbas Assuerus, rogat, uti ad beatum Goarem exire, & in Cella ejus charitatem, ut verbo usitato loquar, facere debeat. Negat suam præsentiam Imperator, & post se conversus, manu cognomini filio annuit, ut navim ad ecclesiam oraturus egrediatur; ipse proposito tetendit itinere. Egresso ad terram Augusti filio, alter ejus filius Pipinus, qui post fratrem navi veniebat, putans patris esse navim, quam litori videret appulsam, egressus & ipse est, fratrique nesciens in ecclesia sociatus. Ibi quod inter eos graves aliquamdiu simultates & inimicitiæ fuerant, inspirante superna clementia, & opitulante Confessoris sanctissimi merito, in fraternam concordiam & fœdus amicitiæ coierunt. Cibo deinde potuque sumpto, alacres & læti ad locum supra nominatum, quem cum patre petere cœperant, omnibus suis incolumibus, pervenerunt.

[14] [ob neglectum S. Goaris cultum puniti, & edito voto liberati.] Imperator vero, qui filiis egressis, solus cum suis in navi remanserat, cum ad prædictum locum tendere vellet, coorta repente densissima nube, & nebulis tenebrosissimis subsecutis, ita in flumine deerravit, ut neque ipse, neque comitum ejus quispiam, sed neque navis gubernator, quo tenderent, quove navim agerent, ullatenus scire vel videre valerent. Sic per reliquum, quod supererat, diei, in pelago fatigati, vix postquam suam culpam Imperator agnoscere, & beato Goari supplicare cœpit, multa jam die, & ingruente nocte in continentem egressi sunt, tribus tamen aut paulo amplius a loco, in quem proposuerat egredi, millibus, ubi & ea manere nocte non sine rerum necessariarum inopia compulsus est Imperator: factoque die, publice testatus est, sui esse peccati & meriti, quod periclitatus in flumine, quod a commoditate itineris & apparatu regiæ mansionis sit longissime disparatus: nec frustra sibi hæc accidisse, sed beatum Goarem pœnas pro contemptu meritas repetisse, seque supplicia expendisse merentem: vovere se & firmissime polliceri, numquam locum Viri sanctissimi ulla, quamvis magna, itineris festinantia, si ad eum in vicino veniat, declinaturum, quem tali incommodo sit expertus posse de iis, qui se negligendum putaverint, expetere, quam voluerit, ultionem.

[15] [Sanata Imperatricis odontalgia.] His votis, ad Cellam viginti libras argenti & pallia holoserica duo misit: nec deinceps omni vita sua, quod voverat, aliqua ex causa neglexit. Denique is, qui tum regiæ navis gubernator fuit, nuncusque superest, reique gestæ indubitabile testimonium perhibet. Nec immerito regum illi fides & devotio subjacet, qui pro Christo non solum magnos & appetibiles, sed omnes penitus mundi honores & caducas dignitates, contempsit, & cum posset Episcopus fieri, noluit, potiusque in humili statu manere delegit, quam honorum fascibus prægravari: quamquam in Christianis principibus hæc circa servos Dei affectio tam sit spontanea & devota, quam se noverunt tanto magis Deo gratos fore, quanto, qui ad tempus elevari per tumorem majestatis regiæ poterant, eligunt servis Christi humile se mente submittere. Ejusdem principis conjunx Fastrada, cum vehementissimo dentium dolore torqueretur, & ad locum, ob remedium ejus doloris, oratum venisset, continuo ut supplex facta est, incommodo caruit. Ob quam rem data est ab Imperatore villa, quæ Nasonia nuncupatur, & in jure loci hactenus retinetur.

[16] Per idem tempus accidit, Rheni fluminis aquam nimio frigore congelascere, [Quidam super glaciem periclitatus, liberatur.] ita ut incessus quoque quorumlibet animalium & vehiculorum ferre valeret: eratque quidam regiæ villæ colonus, quam supra Vuasaliam diximus appellari, cujus vinea haud procul a monasterio vineis beati Goaris cohærebat, & ut nonnumquam evenit, hac ille occasione solebat interdum particulas aliquas earumdem præripere vinearum, & suæ, fraude humani ingenii sociare. Is cum die quadam super glaciem fluminis ambularet, & ad ejus medium prope venisset, repente in multiplices partes per latissimum fluminis spatium glacies est resoluta, atque ille glaciei fractæ superincumbens, secundum flumen ferri tremens & anxius cœpit. Erat res summi periculi & desperationis extremæ, hominem vi fluminis rapidissimi ac latissimi, fragmento glaciei tenuissimæ ferri, nec esse remedii quidquam, quoniam illi quemadmodum humano auxilio subveniri posset, erat omnino nihil. Tum ille, cui evadendi periculum ne spes ulla, nec aliquod consilium superesset, divinæ solummodo misericordiæ supplicare, & beati Goaris merita in sui liberationem exposcere, magnisque vocibus veniam & auxilium flagitare. Ad ultimum, cum salutem penitus desperasset, eductam manicam de manu projecit, respiciensque basilicam, vineam suam sancti Viri dominio tradidit. Nec mora, acta virtute divina glacies, instar naviculæ ad litus evexit hominem & incolumem exposuit: qui mox vineam, de qua diximus supra, ecclesiæ mancipavit, in cujus nunc etiam jure perseverat. Sic beati Confessoris meritum, hominem & pro culpa, quemadmodum oportuit, castigavit, & anxium de periculo mirabiliter eripuit.

[17] Isnardus, fisci regii procurator, cum inique multa contra familiam beati Goaris ageret, [Cæsus a S. Goare, & sanatus.] visitatus ab illo per somnium est, & post increpationem, severissime cæsus, ita ut die postero, gressu non valens incedere, navi ad ecclesiam duceretur. Ubi aliquamdiu decubans, integram sanitatem, excepto genitalium pondere, meruit: quæ etiam infirmitas indubitanter causa salutis illi relicta cognoscitur. Hæc inter alia, quæ compendii causa suppressi, temporibus Assueri Abbatis, divina in loco virtute & Confessoris beati merito provenerunt.

ANNOTATA.

a S. Lullus electus anno 756, præfuit annis 31, obiit 787. Ita Bruschius in episcopatibus Germaniæ.

b Basilius non invenitur inter epp. Spirenses apud Bruschium, sed Basinus, qui & scribitur apud Mabilionem & in Cod. nostro Moguntinensi.

c Primus hic fuit archiepiscopus Moguntinus; de quo videri potest Bruschius loco citato.

d Al. Duciculus, duciolus, ducillus, significat epistomii vertibulum, seu paxillum, ori epistomii insertum, ita nuncupatum, uti habetur e Vita Ms. S. Romarici, ab educendo. Plura Cangius.

e Id est Gallicanæ: nam Gallos antiquitus Ronanos dictos, Mabilio plus semel observavit. Et Lutzemburgum oppidum, ait, cui finitimi sunt Trevirenses, Galliæ Belgicæ populi, Augusta Romandorum a Ptolomeo appellatur. Et vero per Romanos hic designari populos Austrasiæ, liquet ex proxime sequentibus: Romanorumque hominum, Assueri scilicet abbatis & ejus comitum &c.

f Uncis inclusa leguntur apud Mabilionem, uti etiam alia, quæ eodem signo inclusa, per decursum sequentur.

g Id est, in loco ripæ proximo. Odo abbas Glannafoliensis, teste Mabilione in natis hic, usus est hoc vocabulo in epistola, vitæ S. Mauri præmissa. Idem recurrit apud Wandelbertum numero proxime sequenti 36.

CAPUT II.
Miracula sub Tancrado, secundo Prumiensium abbate; teste in multis oculato.

[Turricula in aquarum exundatione mirabiliter servata.] Diebus vero Tancradi, qui Assuero feliciter ex hac vita subtracto, in regimine monasterii Prumiæ, simulque Cellæ S. Goaris successit, hæc, quæ, superna misericordia tribuente, subjicere cupio, contigerunt: quæ & illi, quibus referentibus horum notitiam attigi, maxima ex parte coram positi adspexerunt. Accidit aliquando ex pluviarum copia, subito rivulum, quem Vuocaram nominari in libello priori diximus, adeo exundasse, ut in magnam molem exurgens, obvia quæque non sine periculo & damno multorum eruerit: quippe cum exundare primo cœpisset, incertum quo obstaculo a cursu suo prohibitus, descendentibus ex concavitate montium aquis, in tantum excrevit, ut ad ultimum ruptis obicibus profluens, etiam grandes & firmissimas domos a fundamentis erutas, in Rhenum vi sua dejecerit. Quo in tempore res miraculo digna provenit. Nam in quadam earum, quæ erutæ sunt, domorum turricula, de qua signa penderent, stabat extructa, quæ nuncusque tecto ecclesiæ superposita manet: quæ cum multo infirmioris esset structuræ, quam domus ipsa, in qua parabatur, & aquis supervenientibus ad medium ferme cursus impetum esset obvia facta, penitus tamen illæsa duravit. Quodque majoris miraculi fuit, domus, in qua stabat, integris compactisque inter se parietibus eruta, neque secum illam trahere potuit, & qua eam sui apertura & solutione transierit, nullus hominum deinceps scire vel deprehendere valuit. Denique postquam agmen illud aquarum præteriit, in imo ejus turriculæ, duæ cum oleo ampullæ repertæ sunt, quas, quis hominum posuerit, vel unde provisæ sint, nuncusque nescitur.

[19] Mulier quædam de natione Scottorum, nomine Brigida, [Debilis mulieris]. debilis gressu, a parentibus suis & civibus, ab urbe redeuntibus, ægra ibi relicta est: & cum aliquantulum ibi tempus transegisset, sub die solennitatis annuæ, adstante plebis multitudine, sanata est & erecta. Item Hadelbodi * cujusdam noti homini ancilla, [nec non cæcæ ac mutæ; alterius item cæcæ;] quæ & cæca esset & muta, ad memoriam venerandam, populo teste, sanata est. Sed cum his agnitis dominus, qui infirmam miserat, ad suum servitium jam incolumem revocasset, mox in illam prior debilitas rediit. Coactus itaque evidenti miraculo ejus dominus, manumissam ad locum reverti fecit. Nec multo post sanitas, quæ collata ante fuerat, sed temeritate hominis præpedita, correcto domino, ancillæ est restituta, quæ & reliquum vitæ suæ in eodem loco peregit. Denique adhuc ibi soror ejus degit, & certissima rei gestæ testis assistit. Per idem tempus & alia mulier cæca, sub Abbatis Tancradi præsentia, visum recepit, pluresque ibi postea vixit annos.

[20] Quodam item tempore, præsente eodem Abbate cum populo, [cæci quoque ac muti pueri] quædam ex ancillis monasterii, filium parvulum, qui ab ortu cæcus manebat & mutus, ad ecclesiam deportavit. Quam ut est puer ingressus, continuo cum matre loqui, & basilicæ picturas ei digito cœpit ostendere. Mirata mater rem, sed propter repentinum eventum insperati miraculi non est ausa publice, quod viderat, confiteri. Quæ mox ut est domum regressa cum parvulo, confestim in illum debilitas pristina rediit, ut palam fieret, non debuisse matrem, quod divino sibi beneficio collatum esset, silentio premere. Itaque causam illam pertractans, culpamque intelligens, arreptum festine filium ad ecclesiam retulit, & rem omnem, ut se haberet, Abbati & populo patefecit. Nec dilatum est diu beneficium, cui ad horam fuerat impedimento timiditas matris: sed ut illa finem narrandi fecit, [item claudæ sanatio.] incolumitatem illico puer obtinuit. Ex urbe Moguntiaca ad festivitatem beati Goaris muler clauda, posito coram Abbate Tancrado, venit, & cum in vigiliarum die vespertini psalmi a Clero complerentur, sanata est.

[21] Sed ut ea nunc quoque commemorem, quibus palam fiat, [Figuli ob neglectas preces naufragio puniti,] qui beati Viri meritum & reverentiam contemnere aliquatenus præsumpserunt, quemadmodum vel emendati sint, vel puniti; quodam tempore cum per Rhenum flumen quidam figuli ollas, precio distrahendas, in navicula veherent, accidit una cum illis feminam quamdam fidelem cum parvulo filio adverso flumine navigare. Cumque ad monasterium ventum esset, rogat mulier comites, uti aut omnes oratum in ecclesiam pergant, aut, si id nolint, appulsa litori navicula, se in continentem exponant, paulumque in loco certo sustineant, donec possit ipsa ab oratione reverti. Egressa igitur sola, pergit oratum, relicto in navi cum comitibus filio admodum parvulo. Illi deducta in locum superiorem navi, cum eam aliquamdiu sustinuissent, moras ejus non ferentes, abducta navi, iter propositum persequuntur. Sed ultio divina mox consecuta est, qua manifestum fieret, non debuisse illos, vel abeunte illa, oportunitatem orandi negligere, vel fidem sustinendi moras ejus præsertim breves contemnere. Nam cum adverso flumine navim agentes, contra eum locum venissent, ubi ex latentium sub aqua saxorum voragine & undarum collisione rapidissima, gravia sæpe navigantes discrimina patiuntur, qui locus in flumine ab ecclesia beati Goaris passibus fere centum, aut paulo longius abest, rapta submersaque navicula perierunt.

[22] Sed inutilis esse non potuit devotæ mulieris oratio, cujus etsi comites aqua submersit, [infante divinitus servato.] filium tamen, divina virtute salvatum, & merito Sancti protectum, nequaquam perdere valuit. Quippe illa, ut ab oratione rediens, ollas super aquam ferri conspexit, intellexit, quod erat, sociosque navimque perisse, solicitaque pro filio, quem una perditum suspicabatur, oculos cum fletu maximo hac illacque circumtulit: sed repente videt undarum dorso sublatum parvulum ripæ fluminis propinquare. Tantaque fuit miraculi claritas, ut infantem mater excipiens, invenerit eum a medio corpusculi aquæ superextantem, litora attigisse: quod nec virorum quidem ullus aliquando natandi peritia & viribus corporis potuit obtinere.

[23] In dissimili causa non dissimile miraculum sub eodem extitit, [Alius puer a submersione liberatus.] quod propter similitudinem rei gestæ, præcedenti subjunxi. Mater cujusdam infantis fere quinquennis cum eo, qui ipsum infantem de sacro fonte susceperat, navi circa ripas tracta, per fluvium ascendebat, puerumque, equo superpositum (id enim ex matre & patrino puer ipse petierat) juxta in litore parens uterque fecerat ambulare. Tum equus, ut sine rectore liber, navigantes præteriens, sponte se in flumen dedit cum puero, nec revocari ab aliquo potuit. Cumque saluti infantis omnes timerent, quippe quem in rapidissimum altissimumque fluvium ac latissimum equo, quem retinere nequiret, ferri conspicerent, & S. Goaris suffragium magnis precibus postularent, equus cum incolumi puero, tranato flumine, in ulteriorem ripam exivit. Quæ res utique magno miraculo provenit, ut & equus sine rectore tantum flumen, loco præsertim propter saxa difficillimo & periculoso, transiret, & infans, qui nec in arido quidem equo sedere nosset, sine periculo ullo evaderet.

[24] Sed ut propositum persequar, Willigeldus * quidam, qui nuncusque superest, [Fraudatores ecclesiæ S. Goaris puniti & curati.] cum vineam a matre datam, de jure & possessione ecclesiæ S. Goaris subtraxisset, sævo dæmoni est mancipatus, diuque * vexatus ab eo, vineam reddidit, & curari continuo meruit: ut hoc exemplo ceteri monerentur, voto parentum res, juri ecclesiæ mancipatas, subtrahi ab heredibus filiis non oportere. Wolvo quidam, ab ineunte ætate ibi a matre nutritus, cum postea presbyter esset, decimas, quæ ex multo jam tempore ecclesiæ beati Goaris agrorum jure competerent, suis usibus dolo malo conduxit. Nec magna subsequente mora, cæcus & mutus effectus, ad basilicam Viri sanctissimi a suis perducitur: ibi res patrimonii sui cum restitutis decimis tradidit, & sanitatem, placato eo, quem offenderat, meruit.

[25] Negociator quidam, Badoart * dictus, cum Rhenum navi ascenderet, [Immisericors Dominus castigatus.] unus servorum, qui illum forte offenderat, supplicium metuens, de navi prosiliit, & concitus ad ecclesiam fugit. Tum ille, fugitivum secutus, ab ecclesia trahere cœpit, prohibente fieri & nomine beati Goaris rogante simul & comminante monacho Herirardo, qui præsens forte residebat, quo hæc ipsa referente cognovi. Sed negociator furore succensus; cum monachum rogantem æque minantemque contemneret, pro foribus ecclesiæ ad contemptus augmentum, tractum ab altari servum cecidit. Nec multum spatii intercessit, &, ut cujus arbitrio paruisset, quemve contempsisset agnosceret, immundo spiritui traditus, brevi vitam, nimiis cruciatibus extortam, finivit.

[26] Item Humfridi cujusdam clerici ecclesiæ servus, cum pro culpa, in dominum commissa, [Servus a vinculis mirabiliter solutus.] a tergo vinctus brachia traheretur, & supplicia, quæ sibi inferenda sciret, animo perhortesceret, quoniam aliter domini præsentiam subterfugere non valebat, ecclesiam respexit, & ad eam se cum prece tacitus inclinavit. Res digna miraculo: confestim vincula, quibus ligatus ducebatur, dicto citius laxata sunt & soluta, exutusque vinculis servus, ad ecclesiam sese proripuit, nec repetitus a Domino, offensam suppliciumque vitavit. Tantum apud omnipotentem Deum supplicatio, tacite Viro sancto fusa, convaluit, nec passus est Christus eum manere ligatum, qui in necessitate animo ad Sancti altaris auxilium confugisset: ut hinc quoque daretur intelligi, quantum intercessio illius ad animarum solvenda vincula prævaleret, cujus invocatio tanta facilitate ligamenta corporis dissolvisset.

[27] Quodam tempore Abbate Tancrado in Cella posito, [Abbas Maximinus S. Goarem non precatus, punitur.] Maximinus monasterii S. Gereonis, quod apud a urbem Agrippinam, quæ nunc Colonia dicitur, situm est, Abbas a provincia Vangionum ex vindemiis cum onusta vino navi & non paucis comitibus descendebat. Qui cum jam S. Goaris monasterio propinquasset, suadetur a sociis, uti appulsa in continentem navi, oratum ad S. Goarem ascendat. Ille moras sibi non necessarias hac in re fieri dicere, fore opportuniorem tempore alio orandi occasionem: sic dehortatis comitibus, propositum iter persequitur: sed non impune illum ultio divina transire permisit. Quippe ut in conspectum Cellæ navis acta pervenit, repente ex maxima sui parte demersa, lapsisque in aquam, quæ gestaverat, vasis, præsentis jacturæ & periculi metum cunctis incussit. Clamare omnes & auxilium lachrymabiliter implorare: culpam Abbas confiteri, & S. Goaris meritum exorare. Rem abbas Tancradus ex loco superiori conspiciens, & quanto in periculo versarentur cuncti, considerans, suos e vestigio mittit, mandat subsidium laborantibus ferri. Deducuntur contiuno naves, & subsidium modis, quibus erat possibile, ministratur. Ita cum Abbatis auxilio & sudore multorum, tum maxime beati Goaris opitulatione recuperata navi, vasisque receptis & opibus, incolumis ad litus Abbas progreditur. Egressi navi oratum festinant, persuasum sibi perenniter affirmant, ne locum, tanti viri meritis insignem, facile umquam sine supplicationis munere transeundum existiment b.

[28] [Mercator invocato S. Goare, naufragio eripitur] Consimili prope eventu cum quidam ex Frisonum * gente negociator navim circa ripam ulteriorem ageret, neque littori, in quo monasterium situm est, propinquare disponeret, ubi ad scopulos illos, de quibus supra diximus, navis acta pervenit, subito rapta & in gurgitem undarum violentia tracta, præsenti cunctos discrimine perculit. Sed cum Dominus navis, S. Goaris sæpe nomen & meritum iterans, subsidium expetisset, in portum continuo navis illæsa devehitur. Ille, ut continentem attigit, oratum perrexit, ac pro salutis munere vestem holosericam venerandæ memoriæ tribuit. Quæ etiam vestis postea ab eo, qui hæc mihi retulit, Theodrado clerico ad Prumiam monasterium est delata.

[29] Rem illaturus sum, præcedentibus quidem non omnino dissimilem, [Mortuus] sed quæ miraculi aliquid amplius habeat, & cujus tot sunt pene fidelissimi testes, quot loci ipsius habitatores tempore, quo gesta est, esse potuerint. Negociator ex supradicta Frisonum gente navim per Rhenum flumen agebat, &, ut moris est, quia adverso flumine navigabat; fune a suis navim circa litus trahendam curaverat. Cumque jam Cellæ vicina attigisset, monetur a suis aliisque in fluminis præcipitio * consistentibus, uti ad orandum navim egredi debeat. Ille sibi ejus tunc rei copiam non esse dicere, impediri mora propositum cursum, nec se posse nisi continuato navigio quietis congruum locum attingere. Ita animo fixo, navim agit, & ipse & in ea clavum regens, cum uno servorum residet: reliqui fune navim per litora trahunt. Erat inter eos unus, qui cunctos antecedens, extrema funis dorso & ventri circumvoluta teneret. Ventum erat ad fluminis illam, de qua in superioribus egimus, rapiditatem horribilem, cum repente navim undæ violentissimæ rapiunt, nec gubernatore ullo præsidio valente resistere, longissime a litore subtrahunt. Ea rapta, cum vim ferre non possent, funem, qui per ripas trahebant, victi relinquunt: sed is, qui cunctos præcesserat, tam cito explicare se fune non valens, navim secutus, in gurgitem trahitur. Neque id dominus navis, qui in puppi residens laborabat, animadvertere potuit. Reliqui, qui a fune refugerant, magnis vocibus navi & socio, qui sub aqua trahebatur, opem divinam & beati Goaris merita succurrere postulabant. Tantaque tum aquæ vis & undarum vorago fuit, ut non ante navis in cursum dirigi posset, quam longissime pulsa, in ulteriorem ripam non sine magno plurimorum metu atque horrore exportaretur. Negociator vero, ut terram attigit, funem, qui navi cohærens per aquam fuerat tractus, a servo colligi mandat. Quo collecto, in extrema ejus parte servus, sicut implicitus fuerat, invenitur. Qui diligentissime contrectatus, & modis variis pertentatus, non aliud potuit deprehendi, quam mortuus.

[30] Denique adhibito plurimo stramine, & igne circumcirca succenso, [revocatur ad vitam.] nihil caloris penitus persentire, vel aliquod vitæ indicium potuit edere. Quid plura? Devehitur rursus in citeriorem ripam, ac de sola sepultura dominus ejus & comites agunt. Rogatur custos ecclesiæ, ut ad sepeliendum mortuum loci alicujus copiam faciat. Eo obtento, dum ad sepulturam aperiunt, interim cadaver, ut vere putabatur, exanime in custodis ad horam mansione deponitur. Cum non post longum temporis intervallum incipit recalescere, & paulatim os aperire, ac spiritum ducere. Dehinc totum se elevans, parum sanguinis ore rejecit, & confestim surrexit incolumis, ita ut, oratione facta, & gratiarum actione ab omnibus reddita, ad ducendam, sicut prius, navim cum sociis festinaret. Ea negociator ut vidit, emendatum se & pro culpa castigatum magnopere gratulans, argenti libram altari sacro persolvit, & cœpto dehinc itinere, suis omnibus incolumibus, abiit. Viderint, quid de re hujusmodi ceteri sentiant: ego confidentissime dixerim, beati Viri merita tanto esse post obitum clariora, quanto solicitius, dum viveret, humanas laudes & jactantiam fugerit. Neque in hujusmodi signis & miraculis exhibendis cujusquam Sanctorum (Apostolis & clarissimis Ecclesiæ Martyribus dumtaxat exceptis) illum inferiorem videri: quippe qui in diligendo Deum & proximum non facile quoque illis judicetur inferior c: quippe tametsi in vita non multis, quæ homines noverint, miraculis claruit, sed ea, quæ miraculis omnibus potior est, charitate clarissimus extitit: ideoque post obitum quotidie in viventium fide tot tantisque virtutibus claret.

[31] Præterea Heirardus * monachus, qui, ut sæpe dictum est, horum mihi miraculorum certissimus relator extitit & verissimus, bis affirmat, nullo admovente extrinsecus ignem, lampadem, quæ coram memoria veneranda dependet, infuso divinitus lumine splenduisse. Quod ipsum præsenti anno, quo ista descripsimus, & superiori contigisse, qui interfuerunt, affirmant: sed id suo loco erit dicendum.

ANNOTATA.

a Monasterium S. Gerconis intra muros Colonienses inclusum, in collegiatam ecclesiam jam pridem conversum est: qua de ecclesia legendus Ægidius Gelenius in lib. 3. de Colonia Syntagm. 3.

b Refert Mabilio in notis ad hunc locum ex Gelenio, morem hunc perseverare in præsentem diem; viatoribus nefas existimantibus, istac prætervehi, nisi, injecto in collum vinculo, sese S. Goari mancipaverint; hoc etiam præstare vel ipsos novatores, apud quos, ipsumque vulgus, ignota hujusce religionis ratio. Scripsit ad me Frantzenius noster, de quo in Comm. prævio, locum seu gurgitem, vulgo dictum die banck, valde periculosum esse, atque anno 1719, quo hæc scribebat, aliquot naves ibidem submersas; alias in gravi submersionis periculo fuisse.

c Legit impressus codex noster Moguntinus: Quoquam illorum judicetur inferior.

* Mabil. Hadebaldi.

* Mabil. Willigelmus.

* Mabil. denique.

* al. Bodoart.

* al. Fresonum.

* Mabil. præripio:

* Supra est Herirardus.

CAPUT III.
Miracula, quæ sub Marcuardo, tertio Prumiensium abbate contigerunt, expediuntur. Quando & a quo Cella S. Goaris monasterio Prumiensi sociata.

[32] Hactenus ea descripserim, quæ Abbate Tancrado in hac vita superstite, [Ludovicus Pius a podagra liberatur;] facta inter alia referuntur. Nunc adjutore Christo, ad clarissimi patris Marcuardi tempora, qui hoc ipsum opus mihi imposuit, servato, ut proposui, ordine, veniam. Et ut hæc ipsa, rerum gestarum ordine aliquantulum postposito, exordio clariori incipiam, excellentissimæ pietatis singularisque clementiæ, & erga Christianam religionem omnium Imperatorum studiosissimus Ludovicus, qui adhuc, superna misericordia providente, rerum summa potitur, cum dolore pedum vehementissimo (qua olim infirmitate vir ille, etsi non continue, frequenter tamen affligitur) laboraret, atque ex palatio suo, quod in litore fluminis Rheni situm, Ingelheim supra diximus appellari, evectione navali descenderet, oratum ad S. Goarem exiit, vix in terram pedem præ dolore nimio ponere valens, & sustentantium magis, quam suis gressibus nitens. Cumque in ecclesiam pervenisset, ante memoriam venerandam humillime se ac devote deposuit, & in terra stratus, diutius peroravit. Ubi vero surrexit, ad Abbatem & clarissimum virum Gerumgum, olim palatii ædilem, nunc monachum, conversus, Deo, inquit, gratias: nunc meritis S. Goaris levamen mihi datum persentio, neque eo jam, cum quo huc veni, dolore laboro. Sic a memoria regressus, lætus & alacer diem totum duxit. Hæc ipso Abbate, qui coram adfuit, referente cognovi: quamquam nec ego ipse multum abfuerim, qui pridie ejus diei Imperatorem, prædicto dolore gravissime laborantem, in palatio viderim. Sed huic rei gestæ aliam, tempore paulo superiorem, subjiciam. Mulierem Scotticæ nationis cives, ab urbe redeuntes, [mulier a claudicatione;] ægram & gressu debilem ibi reliquerunt. Ea postquam sex in loco menses egit, sub die solennitatis annuæ, quæ agitur pridie Nonas Julii, inter vespertinos psalmos gressus sanitatem recepit.

[33] [uti & puer a dæmone.] Superiori anno, post ea, quæ de Imperatore retulimus, accidit, ut quidam ex rusticis filium parvulum, dæmone plenum, ad ecclesiam cum fletu & supplicatione deferret. Quem cum ante memoriam flens & ejulans multis præsentibus exposuisset; Sancte Goar, inquit, redde mihi nunc filium meum, & pulso, qui vexat eum, dæmone, sana: egoque tibi pro munere apim unam (sic enim vocare rustici examen apum consueverunt) huc protinus adferam. Non inanis fuit simplex hæc hominis rustici postulatio, sed continuo sanatum integerrime parvulum lætus & gaudens pater domum revexit. Denique examen apum, ut pollicitus fuerat, obtulit, hodieque in hortis ecclesiæ permanet. Hæc cum sæpedicto Theodrado, tum Heckeboldo, ipsius loci Præposito, viro sane docto atque veraci, narrante cognovi. Et ut illud inferam, quod supra leviter tetigi, anno præterito in die sanctissimo Paschæ, cum Præpositus Heckeboldus sub ipso lucis exortu Missas agere vellet, itemque hoc eodem anno, quo ista conscripsimus, cum idem in Quadragesima Missas ageret, [Lampas ardet cælitus.] & lumen ecclesiæ deesse quæreretur, custosque deposita lampade ac sine igne reperta, pro eo deferendo festinaret, subito, cernentibus multis, sponte in lampade lumen accensum enituit. Quod ibi crebro factum, plures viri fideles, qui interfuere, testantur.

[34] Sed ut hæc miracula rerum nuperrime gestarum narratione de præsenti concludam, [Infantulus claudus, mutus & surdus curatur.] sub idem tempus, quo his describendis manum imposui, necdum libello edito, cum ad annuam beatæ depositionis solennitatem magna undecumque, ita ut solet, hominum multitudo conflueret, nota ex vicino mulier advenit cum filio fere septenni, qui ab ortu ipso claudus, mutus, surdusque permanens, infelici genitrici novos quotidie luctus & dolores adferret. Hunc mater, devota fide cum inter nocturnas vigilias coram sepulcro venerabili exposuisset, circa finem psalmorum matutinorum cum canticum Euangelii clerus ecclesiæ caneret, infantulus lento annisu repente surrexit, ac pedibus, quos usque ad id temporis numquam terræ fixerat, adstans, matrem clamore iterato vocavit. Flens præ gaudio, continuo mater accurrit, & filium, quem tot pressum incommodis deposuerat, ambulantem simul & loquentem audientemque recepit. Neque fuit Christo difficile, pro sui merito Confessoris, uno eodemque tempore & possibilitatem loquendi puero & scientiam, quam majores audiendo numquam didicerant *, dare: cum sit ipse sapientia Dei, quæ aperit ora mutorum, & linguas infantium disertas facit. Tum vero omnium, qui aderant, mentes tanti replet stupor miraculi, tota in laudem Christi conclamat ecclesia, & unius infantuli salus miraculi, multorum ad fidem corda succendit.

[35] Eodemque die, cum Missarum solennia populus spectaret, [Cæca puella videt;] & divina a sacerdote mysteria agerentur, puella eadem prope, qua prædictus infans, ætate, diu cæca, quæ tum a parentibus fideliter fuisset illata, amissum lumen recepit. Ita gemino miraculo sub uno die & sancti Viri meritum palam cunctis enituit, & præsentium fides, Christi clementia quam non desit invocantibus ubique præsens, agnovit.

[36] [Hæc a de miraculis beati Goaris merito ostentis atque exhibitis, [scriptionis tempus.] pauca brevi & aperto, quantum potui, sermone digessi, narrationem ad annum DCCCXXXIX Incarnationis Dominicæ perducens, eaque tantum (ut in libelli hujus principio adnotavi) scripturæ mandans, quæ relatu virorum fidelium didici, quæque non eis modo, qui retulere, sed omnibus pene locum frequentantibus haberi notissima comperi. Quamquam non omnia, quæ ab eis ipsis, quorum fidei specialiter credendum putavi, relata sunt, scripserim, alioquin aut modum suscepti operis excessissem, aut auditoribus longior justo prolixiorque fuissem. Neque hoc opere facultatem aliis, de his scribendi præripui, sed & hæc ipsa, quæ utcumque videntur a me esse proposita, poterunt, qui volunt, pro ratione dignius explanare, & quæ in similibus miraculis forte provenient, exemplo a vobis, Pater amplissime Marcuarde, & a me sumpto describere. Quippe si divina opera nobis glorificanda dignissime proponuntur, oportet ut non cessante virtutis divinæ beneficio, etiam scribendi non cesset intentio, & donec, qui explere possint, existunt, litteris digna admiratione tradantur. Quare etiam vacantes pergamenas huic libello subjicere placuit, ut edito opere præsenti, futuris post hæc temporibus, quæ inserenda prudens aliquis æstimaverit, opportune possit inserere.]

[37] [A Pipino monasterii Prumiensis fundatore] Decursis jam, quæ de miraculis Viri sancti scribenda susceperam, videtur mihi necessario paucis esse monstrandum, & post editos libellos duos quodam extraliminio memorandum, quemadmodum & qua ex causa Cella beati Goaris monasterio Prumiæ fuerit sociata, ut omni tempore sub regimine & potestate Abbatis, qui ei monasterio, authore Deo, præfuerit, ipsa quoque esse deberet. Excellentissimæ memoriæ Rex Francorum Pipinus, pater Imperatoris famosissimi Caroli, postquam, ut omnibus prope notum est, amore Christi & uxoris suæ sanctæ recordationis Berthradæ rogatu provocatus, monasterium suprascriptum construxit, constitutis in eo monachis, qui Deo sub regulari ordine militarent, venerabilem virum Assuerum regiminis præfecit officio: qui etiam eidem loco annis quadraginta quinque felicissime præfuit. Hunc cum pro suæ vitæ merito plurimum coleret, ejusmodi constitutionis ei auctoritatem dedit, ut cum iter agens, ad aliquem juris regii locum venisset, licenter, quæ itineri essent necessaria, sumeret.

[38] [Cella S. Goaris ei unita] Cum ergo quodam tempore iter a monasterio in Vangionum b provinciam ageret, & occasione viæ ad S. Goarem declinasset, ubi tum rectoris nomine præerat quidam, Herpingus nomine, neque commoditatem aliquam rerum necessariarum nancisci potuisset, rem, ut erat gesta, paulo post Principi retulit, pessimum esse dicens, eo loco humanitatem hospitalitatis omnis negari, ubi quondam sub beato Viro singulariter virtus eadem viguisset. Pollicetur Rex hæc fore emendanda, cum temporis opportunitas arrisisset. Itaque non multo post positus in palatio, quod Atiniacum c vocatur, cum ad generalem populi conventum simul Abbas Assuerus venisset, evocatum ad se princeps super his, quæ de Cella beati Viri dicta ab eo fuerant, commonefacit, eique regendam committit, hortatus, ut eam congrue disponere, atque hospitalitati, quam in ea non sit expertus, competentem efficere debeat. Hæc prima fuit Cellæ jam dictæ cum monasterio Prumia, facta ex regis Pipini mandato & voluntate, conjunctio, quando non ipsi monasterio & monachis subjecta, sed Abbati tantum est beneficii ad regendum jure commissa.

[39] Regnante vero post patris obitum Magno Carolo, [Suborta de ea controversia] orta est inter Trevirorum pontificem tunc Weomadum, & Abbatem Assuerum pro eadem Cella contentio, asserente Episcopo ad suæ eam ecclesiæ jus pertinere, Abbate contra dicente, esse illam Regis lege hereditaria possessionem, neque in ea posse sibi aliquid ecclesiam vendicare, quæ & sibi esset a Rege Pipino commissa, & in dominium clarissimi Caroli successionis jure transmissa. Ita eis diu multumque certantibus, & re ad controversiam sæpe deducta, directi sunt ex latere Regis & semel & iterum ac tertio legati fidelissimi & veraces, qui causam diligenter inquirerent, litemque congrue terminarent: quique rem examinantes, non aliud, quam quod Abbas protestatus fuerat, invenerunt, regii scilicet [potius] quam ecclesiastici juris possessionem loci sæpedicti existere. Sed cum hæc Episcopo nequaquam sufficerent, famosissimus princeps habito in Saxonia super fontem * , qui Lupia dicitur, generali conventu, sub præsentia totius regni prope Primatum, & utriusque ordinis clarissimorum virorum, rem per se examinandam suscepit, omniumque, qui tum adfuere, judicio, jurisjurandi conditio causidico monasterii, tunc Ratberto nomine, est constituta, qua ille postea cum aliis duodecim firmavit, possessionem sæpedictam non ecclesiæ Trevirorum, sed dominio regio tantum competere.

[40] Hoc ergo modo re definita, & Episcopo tandem acquiescente, [a Carolo Magno composita.] famosissimus Rex cum suorum consensu, Cellam sancti Viri monasterio Prumiæ tradidit, edito traditionis ejusdem privilegio, quo firmavit testatusque est, se pro amore Christi & eleemosyna parentum suorum, Pipini videlicet regis & reginæ Berthradæ, Cellam ipsam hac lege jam dicto monasterio subdere, ut omni deinceps tempore Rectores monasterii ejusdem eam tenere, & rebus ejus libera conditione in usus suorum Deoque servientium fratrum necessarios uti, ac sine ulla cujusquam contradictione, quæ utilitati communi competerent, de ea facere & ordinare deberent. Neque rebus solummodo, quas tempore eodem Cellæ dominium retineret, sed & illis, quæ futuris successionibus acquisisset, jure firmissimo uterentur.

[41] Hæc quemadmodum sint gesta atque statuta, poterit, qui volet, relecto eodem, quod hodieque in archivis ipsius monasterii integerrimum manet, privilegio scire. Nobis rem breviter commemorasse suffecerit, ne id, quod esset utile cognitioni, penitus siluisse, & in hac parte circa beatum Goarem officio defuisse merito redargueremur. Denique cum hæc scriberemus, sicut in regimine monasterii Prumiæ, sic etiam in possessione Cellæ S. Goaris Assuero Tancradus, & ei Marcuardus vicaria mutatione successerant. De Abbate porro Assuero & Cella sancti Viri ea, quæ primo retulimus, ita esse gesta, quidam ex senioribus fratribus, non indignus fide, ab eodem Abbate se audisse est protestatus.

ANNOTATA.

a Isthæc uncis inclusa digressio desideratur in Surio, invenitur apud Mabilionem & in codice nostro impresso Moguntino. Dictus Mabilio testatur se hanc ex Remigiano deprompsisse.

b Urbs Vangionum, est Vormacia, vulgo Worms, satis nota.

c In Campania ad Axonam, vulgo nominatur Attigny.

* al. perceperant.

* forte fluvium.

DE S. SEXBURGA REGINA
ABBATISSA ELIENSI IN ANGLIA.

DCXCIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sexburga Regina Abbatissa Elyensis, in Anglia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Gloriosa S. Sexburgæ progenies & cultus sacer.

Eliensis seu Elyensis insula, quæ melius diceretur regio paludibus obsita & variis aquarum divortiis intersecta, in hodierno comitatu Cantabrigiæ, pridem & fuse in Actis nostris descripta est tomo IV Junii a pag. 493, [De S. Sexburgæ sancta familia sæpius actum,] præterquam quod & aliis locis de eadem facta sit mentio, toties memoranda, quoties, ut fuit Sanctorum ferax, ex iis aliquis illustrandus occurrit, qualis hoc die inclyta in paucis & gloriosa in sacris nostris tabulis celebratur, Sanctorum, ut aliqui volunt, filia, certe soror, mater & avia S. Sexburga, regina, sanctimonialis & post sororem suam S. Etheldredam Etheldretam, Ediltrudem (vulgo S. Audry) nominatissimi Eliensis cœnobii abbatissa. De sanctissima progenie pridem scripsere Majores nostri ad XVII Martii tomo II, pag. 605, ubi de S. Witburga virgine, in hæc verba: In Heptarchia Anglo-saxonica floruit seculo Christi septimo Anna, Rex Anglorum, vel hoc solum titulo felicior, quod quatuor genuerit filias, fastis sacris adscriptas & cultu ecclesiastico honoratas: ex his suos natales habent S. Etheldreda XXIII Junii, S. Ethelburga VII Julii, Sexburga VI Julii, & Witburga XVII Martii.

[2] En sanctæ nostræ Sexburgæ sorores virgines omnes, omnes cælestium honoribus præfulgentes. [cujus ambos etiam parentes aliqui Sanctis adscribunt:] Ambas filias olim illustravit Henschenius S. Ermenildam reginam XIII, S. Earcongotam virginem Faræmonasteriensem, XXIII Februarii; neptem & ipsam sanctam, S. Ermenildæ filiam Wereburgam, ejusdem mensis die tertia. Quod si historiæ Eliensi credimus, Anna sanctorum quatuor parens, ut jam innuebam, & postea patebit, sacra veneratione non caruit: matrem vero Hereswitham, post viri cædem, sanctimonialem Calensem in Francia, inter Galliæ Sanctos collocare non dubitavit Saussayus ad diem XXIII Septembris, inscriptam quoque Martyrologio Anglicano Wilsoni primæ editionis, quem verosimiliter secuti sunt Ferrarius & Alfordus, Castellano non nisi venerabilis appellationem ei tribuente. Quod si vere parenti utrique competat ecclesiastica veneratio, jam illud gloriæ momentum Sanctæ nostræ accedet, quod non solum soror, mater & avia, sed & filia Sanctorum, rara sane prærogativa, nuncupari possit, præterquam quod & materteram habuerit sanctam, nomine Hildam, fratrem autem sanctum Furminum, ut eum vocat Thomas monachus, infra non semel citandus.

[3] Ad diem III Februarii observaverat Henschenius, prognatam esse S. Wereburgam patre Wulfhero … ejusque piissima conjuge Ermenilda regina, [ipsa certo Sanctarum soror mater & avia fuit;] cui sacer est dies XIII Februarii: hic vero de nobilissima æque ac sanctissima progenie, multa studiose disguirit & deducit, inter quæ huc proxime facit, quod Regis Erconberti uxor ac S. Ermenildæ mater fuerit sancta nostra Sexburga, quæ & aliam istam sanctam prolem peperit virginem Earcongotam, laudatam a Beda, ut condignam parentibus sobolem magnarumque virtutum. Cetera ad S. Sexburgæ parentes Reges, Reges maritum & generum totamque familiam spectantia, locis jana citatis, pluribus explicantur, non ab illustri regiaque stirpe & affinitate Sanctæ nostræ hic gloriam quærimus, sed a tot præclarissimis sanctitatis, in ejus proxima consanguinitate argumentis, quod jam abunde ex parentibus, sororibus, fratre, filiabus, nepte & matertera, oratione quantumvis brevi collegimus, aliqua repetituri die sequenti. Postremum noto ex Henschenio tomo II Februarii pag. 690, S. Sexburgam in insula Cantii orientalis Schepeya monasterium sanctimonialium exstruxisse, a quo vicus etiam nunc Minster appellatur. Eam istic a morte mariti, (obierat Erconbertus anno 664) a S. Theodoro Achiepiscopo (qui anno 668 eam dignitatem susceperat) velamine sanctitatis accepto, aliquamdiu abbatissam vixisse &c. quæ sequenti proxime paragrapho pluribus elucidabuntur.

[4] [si non classicis Martyrologiis,] Ilustrium trium S. Sexburgæ sororum virginum receptissimam venerationem jam satis insinuavimus, porro & ipsam sanctitatis titulo debitisque honoribus mox cultam fuisse, ostendit vitæ S. Etheldredæ auctor, laudatus Thomas monachus, dum eam in Actis tomo IV Junii pag. 517 Beatam appellat & Sanctam, sic loquens: Post discessum vero sanctarum Etheldredæ, Sexburgæ, Ermenildæ atque Werburgæ. In Martyrologiis classicis nulla quidem ejus memoria, verum in auctioribus Usuardinis codicibus non semel annuntiatur, atque imprimis in Antverpiensi majore, codice pervetusto, atque olim in Anglia usitato, de quo in nostra præfatione num. 217; sic laudatur: Ipsa die in Britannia, depositio S. Sexburgæ. Alter priori vetustior, sed non æque purus codex Rosweydinus seu Ultrajectensis S. Mariæ, Sanctis Angliæ itidem auctus, adjecit titulum virginis, qui quo pacio viduis sanctimonialibus aptari utcumque possit, alibi diximus & ante nos explicuit Henschenius tomo II Februarii pag. 691 litt. c.

[5] [at saltem pluribus aliis inscripta.] Longius est codicis Altempsiani elogium hoc modo conceptum: In Britannia, sanctæ Sexburgæ, sororis sanctæ & perpetuæ virginis reginæ Etheldredæ, quæ copulata in conjugium erat regi Ovotibrichto, qui frater minor fuit Ermenredi, patris videlicet sanctorum Aelthredi & Ethelberti; ex qua Sexburga rex præfatus genuit duas filias, suique heredem in regno Ethbrichtum, sub quo Etbrichto prædicti Martyres (an Aelthredus & Ethelbertus?) occisi sunt. Editio Lubeco-Col. legit: Ipso die, beatæ Sexburgæ virginis, sororis sanctæ Etheldredæ reginæ. Brevius Grevenus: Sexburgæ reginæ. Tum Molani posteriores editiones: In Britannia, depositio S. Sexburgæ viduæ. Florarium Sanctorum Ms. disparata conjunxit: Item sanctarum virginum Godolenæ & Sexburgiæ. Accedunt Galesinius, Canisius, Ferrarius aliique recentiores: adde monasticos Wionem, Dorganium, Menardum & Bucelinum cum prolixo elogio, quod ex securioribus fontibus malui describere. Nec placet Wilsoni annuntiatio in Martyrologio Anglicano hoc die, ubi nonulla more suo admiscet, quæ nec cum recta chronologia nec cum historica veritate satis conveniunt.

[6] [Antiqua ejus Acta necdum reperta sunt.] Dolendum vehementer, periisse aut saltem hactenus repertam non fuisse historiam gestorum Sanctæ nostræ, quam diserte appellat auctor vitæ S. Etheldredæ citato tomo IV Junii pag. 517, his verbis: Sepulta est (S. Sexburga) in decenti loco post beatissimam sororem suam, ubi virtutum suarum merita florere non desinunt, semperque ejus præconia arripiunt incrementa, UT IN LIBRO ILLIUS ENARRATUR. Historia Eliensis hinc inde paulo contractior, nonnullibi auctior, Monastico Anglicano atque etiam Angliæ sacræ inserta, idem asserit, ipsissimis illis Thomæ monarchi verbis. Ceterum licet illo libro careamus, certiores de S. Sexburga notitias subministrat idem ille vitæ S. Etheldredæ scriptor, ut eum Papebrochius loco sæpe citato edidit, ex quo & præfata Eliensi, Monastici & Whartoni historia, aliquo usque contexi potest historico-chronologica narratio, cum iis quæ noster Alfordus tradidit, conferenda. His demum accedent Joannis Capgravii & Nicolai Harpsfeldii elogia potius quam Acta, quæ a Mahevio aliisque pro majori parte expilata, facile deprehendes. Atque hæc interim lectori sufficere debent, donec felicior aliquis librum illum, a Thoma citatum, alicunde refodiat.

§ II. Præcipua vitæ capita chronologice ordinata.

[S. Sexburgæ parentes juncti verosimiliter anno 620,] Post Sigeberti & Ægerici interitum, quem anno ab Incarnatione Verbi Dei DCXXXVII affigit auctor noster, regni (orientalium Anglorum vulgo Estangle) successor factus est Anna filius Eni, de regio genere, vir optimus atque optimæ sobolis genitor. Is vero uxorem tanto condignam sponso sortitus fuerat, pluribus antequam regnum adeptus esset annis. Verosimiliter ab anno circiter 620. Utriusque conjugis virtutes prædicat idem Thomas monachus, hæc subjungens: Nati sunt eis liberi, quos vita laudabilis & mors nihilominus pretiosa commendat; filii autem duo Aldulfus & sanctus Jurminus, ac filiæ quatuor; primogenita videlicet Sexburga, femina incomparabilis, Ædelburga, Etheldreda, atque Wirthburga. Filiæ senioris & fortasse omnium primogenitæ ætatem quærimus, utcumque colligendam ex iis quæ subjiciuntur num. 11 nostræ editionis: Sexburga vero nupsit Viro, anno quinto regni patris ejus, Erconberto Regi Cantuariorum. Cum igitur Sanctæ nostræ parens Anna regnum consecutus dicatur anno 637, sequeretur S. Sexburgam marito copulatam anno 642.

[8] Obstat huic calculo Historia Eliensis in Whartoni Anglia sacra tomo I pag. 595, ubi sub ipso principio sic legitur: [ipsa primogenita nupsit Erconberto anno 640.] Præfatus Anna occiditur a Penda Rege Merciorum anno regni sui XIX, ab Incarnatione vero Domini DCLIV, & in loco qui Blydburg nuncupatur, sepelitur corpus ejus, ubi usque in præsentem diem, pia devotione fidelium veneratur. Obstat, inquam, quod annus 654 ibi sit XIX regni Annæ, & is regnum primum adorsus sit anno 637. Hæc nos cogunt initia ejus referre ad annum 635, quo pacto recte fluet vitæ S. Sexburgæ series chronologica, quam alia argumenta mox stabilient. Eam firmabit imprimis Venerabilis Beda historiæ suæ lib. 3, cap. 8 ita loquens: Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quadragesimo Eadbaldus Rex Cantuariorum, transiens ex hac vita, Earconberto filio regni gubernacula reliquit: quæ ille suscepta, viginti quatuor annis & aliquot mensibus nobilissime tenuit.

[9] Hinc satis congrue inferunt Alfordus & alii, ab ipso illo anno 640 S. Sexburgæ junctum fuisse Regem Erconbertum, [Post matrimonii annos 24 sancte transactos,] adeoque cum ea in conjugio vixisse annis totis XXIV, nempe usque ad annum 664, qui Erconberto ultimus fuit. Satis sibi constat præfata historia Eliensis, dum paulo infra subdit: Sexburga nupsit Erconberto Regi Cantiæ anno quinto regni patris sui, quibus nati sunt duo Reges, Egbertus & Lotharius, & duæ filiæ, Ermenildis & Erkengota. Sexburga vero post obitum viri sui, qui XXIV annis imperium rexit, aliquamdiu viriliter regno præfuit, donec impuberes annos Egberti filii sui in robur virilis ætatis reformaverat. Vixerit itaque in matrimonio S. Sexburga annis totidem quot regnavit maritus: cum autem annis circiter duodeviginti natam fuisse credamus, antequam ad virum accesserit, satis verosimile est, ejus nativitatem ad annum 622 referendam; quod si vicennis fuerit, ortam dicemus circa annum 620, ut annos paulo minus quatuor supra quadraginta numeraverit, dum viriliter propria auctoritate regno præfuit, donec impuberes annos Egberti filii sui in robur virilis ætatis reformasset.

[10] Pergit historia: Commendato ei demum imperio, [virgines congregavit in Schepeya insula,] vestem jocunditatis deposuit, habitumque mæroris suscepit: tandem apud Schepeyam … in Cantia votum suum dirigit; ubi novum habitaculum virginibus sacris, quas sibi associaverat, construxit; quæ etiam ab Egberto filio suo, pretio redemptas possessiones, ecclesiæ adjecit, in qua LXXVII discipularum sibi adjunxit collegium. Nocte autem quadam cum S. Sexburga sopori se dedisset; angelus Domini apparuit ei per visum, dicens: Scias, quod non post multos hos dies, multis annis evolutis, desertores Dei regnum hoc invadent diripiendum, invasum oppriment & affligent. Quod tunc completum in se fere tota Anglia est experta; quando ab aquilone ruit tempestas super habitatores terræ, Inguare & Ubba navali certamine, cum triumpho regnum ingressis, & sæviente gladio cædem Ecclesiæ Dei intentantibus generalem. Huc usque historia; cetera ex Thoma ipso desumemus. Nihil satis clare utrovis loco exprimitur, unde quis facile discernat, quot annis S. Sexburga vidua regnum pro filio administraverit, quot in Schepeya morata sit, quo demum in Eliensem insulam ad sororem abbatissam S. Etheldredam se receperit.

[11] [unde circa an. 673 in Eliensem serecepit;] Demus igitur aliquid verosimillimæ conjecturæ Constat ex Thoma æque ac ex historia septennio aut circiter præfuisse Eliensi cœnobio S. Etheldredam, beata morte defunctam XXIII Junii anno 679, electam proinde an. 672, vel ut alii apud Alfordum 673 haud dubie sub principium. Abbatissa jam tum erat hæc Sancta, cum ad ipsam nostra pervenit, itaque priorem suam in Schepeya habitationem non deseruit ante annum 672, imo verosimilius sorori conjuncta non est, nisi anno proxime secuto 673, sic igitur satis commode dividendum puto novennium istud intermedium, ab anno 664 ad 673, ut paulo plus quam triennio adfuerit filio in regni gubernatione, utpote quæ velamen sanctitatis a S. Theodoro, ut supra observabat Henschenius, acceperit, non ante annum 668. Porro alios quinque aut sex annos stabiliendæ fundationi Schepeyanæ insumpserit, qua angeli monitu relicta, regina vidua sorori virgini, jam parthenonis sui præses, ut humilis sanctimonialis, senior juniori subesse voluerit. Ita rem totam satis nitide explicat monachus Thomas, citato non semel Junii tomo IV, pag. 510, num. 53.

[12] [sub S. Etheldredæ sororis disciplina ita proficiens,] Sed & Sanctorum genitrix Sexburga, soror ejusdem beatissimæ matris Etheldredæ, considerans desolationem in regno futuram, sicut ab angelo Dei oraculum acceperat, concepit vitam pauperiorem arripere & se redigere sub alterius potestate: incongruum arbitrata aliis præesse, cum ipsa subesse prius non didicerat. Accersit proinde mater filias, abbatissa moniales sibi consortes in Christo, eisque suam prodit voluntatem & votum, dicens; Vobis, o filiæ, Jesum derelinquo tutorem sanctosque angelos ejus paranymphos; filiam præterea meam Ermenildam vobis matrem constituo, ut corda vestra illius animentur monitis, salutaribus ad cælestia erudiantur disciplinis. Ego vero orientalem Angliam, in cujus oris orta sum, invisere [cupio,] gloriosæ sororis meæ Etheldredæ magisterio informanda, & regularibus ejusdem minanda doctrinis; illius profecto communicare laboribus, illius participare intendens & præmiis. Deinde cum eis necessaria utiliter & honeste providisset, in Ely usque pervenit, & in occursum illius tota insula gratulatur; regina reginam excipit, soror sororem cum tripudio introducit : Fundunt ubertim præ gaudio lacrymas, ex vera caritate inter eas lætitia geminatur: Cælesti namque dulcedine delectatæ alterna invicem consolatione proficiunt. Venit dives illa de prælatione ad subjectionem, de magistratu ad discipulatum, quærens a beata sorore formam disciplinæ & humilitatis, tamquam Paulus ad pedes Gamaliëlis. Fœderatæ invicem beatæ sorores in unitate fidei, per omnia viam mandatorum Dei solicite exequentes, cursum Dei placitum consummare intendunt, sanctisque virtutibus proficiebant atque crescebant usque ad extremum vitæ suæ.

[13] [ut ei an. 679 vita functæ, in abbatissæ, dignitate successerit,] Ne quis de S. Etheldredæ obitus & præfecturæ tempore dubitare possit, ita utrumque diserte definit Thomas num. 59: Rapta est ad Dominum virgo Etheldreda in medio suorum IX Kal. Junii, post annos septem, ex quo abbatissæ gradum susceperat … anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo nono. Audi modo num. 63: Igitur post gloriosum beatæ & gloriosæ Etheldredæ transitum … providentia divina hominum saluti salubriter providente, substituta est in regimine animarum, in Eliense monasterio, sub vitæ regularis observantia, soror ejusdem Deo devota Sexburga; non tam soror carnis cognatione quam boni operis imitatione, quam habuerat in conjugem Erconbertus, Rex Cantuariorum. Quæ divina dispositione, post mortem sororis, a sororibus electa & dilecta meruit præesse in abbatissæ officio, [quæ] sub tramite justitiæ sororis sequebatur exempla. Cumque gregi dominico, suo & sororis suæ exemplo (quæ carne mortua apud Deum vivebat bonorum operum attestatione) ac magis prodesse satageret & studeret quam præesse; zelo divino mota atque solicita, secum diu pertractat atque disponit levare ossa gloriosæ virginis de loco, quo prius fuerant tumulata; nam tumulatio ejus celebris habebatur. Unde cum suis, crebrescente miraculorum frequentia, & quodammodo exigente, diem constituit, quo tantum possent revisere thesaurum, in ecclesia beatæ Dei genitricis Mariæ honorabilius ac decentius collocare, atque in locello novo gloriosius reponendum transferre, cum jam sexdecim annis sepulta esset.

[14] Expræmissis istis sic vitæ ordinem conor digerere. Jam dictum est, ætatis annum quartum circiter supra quadragesimum attigisse S. Sexburgam, [cujus incorrupto corpore de terra levato 695,] dum ei rex Erconbertus conjux ereptus est. Novennium interposui priusquam in Eliense cœnobium transiret, anno 673, ubi per sexennium sanctissimæ sororis suæ Etheldredæ exemplis ita profecit, ut a sororibus electa & dilecta meruerit præesse in abbatissæ officio, demortuæ sorori substituta anno 679. Intercesserunt igitur a mariti obitu ad susceptam abbatissæ dignitatem anni quindecim, quos si definitæ prius ætati adjeceris, patebit sexagenariam prope fuisse sanctam nostram, dum Eliensium sanctimonialium & monachorum cætui antistes declarata est. Constat porro, eamdem ipsam sacrum sanctæ sororis Etheldredæ corpus plane in corruptum, non octo aut undecim, ut aliqui perperam narrant, sed totis sedecim post felicem transitum annis, teste Beda lib. 4 cap. 19, & monacho Thoma nuperrime citato, e terra levasse, nempe anno 695, ut dubium minime sit, quin eo tempore adhuc in vivis esset Sancta abbatissa, certe non defuncta anno 689, ut inter alia erravit Wilsonus: quamdiu autem celebri isti elevationi supervixerit, nusquam traditum reperio. Satis placet nostri Alfordi opinio, de ætate ejus ad annum 699 protrahenda, quod indicare videtur Thomas, multis volventibus annorum orbitis, ut certissimum sit, in senectute bona a cælesti sponso evocatam, cum ab anno octogesimo non procul abesset.

[15] Ex num. 77, vitæ sanctissime transactæ coronidem subjicio: [ipsa sancte obierit circa annum 699.] Sancta denique Etheldreda, cum subita mutatione de hoc fragili corpore raperetur; soror ejus Sexburga, pretiosa virago, in monasterii regimine successit (ut jam dictum est,) gregemque ibi Dominicum, doctrina & forma veræ religionis instruxit. Hoc quippe in augmentum virtutis eam valde provexit, quod corpus jam dictæ virginis Etheldredæ adeo integrum illibatumque invenit, acsi eodem fuisset die humatum, quod per spatium plurimorum annorum demolitum atque consumptum æstimaverat. Et cum multis volventibus annorum orbitis indefessa ad cæleste regnum anhelaret, graviter ægrotare cœpit diemque suæ vocationis imminere præsensit. Quæ in medio suorum posita, sacrosanctis Jesu Christi mysteriis exitum suum munivit, cum fidei puritate in manus creatoris spiritum commendavit, sicque in senectute bona diem ultimum clausit. Sepulta est in decenti loco post beatissimam sororem suam, ubi virtutum suarum merita florere non desinunt, semperque ejus præconia arripiunt incrementa, ut in libro illius enarratur.

[16] [Datur hic elogium Capgravii] Jam supra insinuavi, deplorandam jacturam nos fecisse, quod liber iste procul dubio interierit; ceterum hactenus dicta & vitæ seriem aliquousque ordinatam & præcipua Sanctæ Acta ex Thoma monacho & historia Eliensi sincere & fideliter ob oculos ponunt. Quæ super addit Alfordus, ad annum 699, encomia sunt nonnihil adornata; quemadmodum & ea quæ ex Capgravio mox dabimus: neque enim operæ pretium est, aliam Harpsfeldii orationem subnectere, quæ mera est Capgravianæ paraphrasis, nonnullis sacræ Scripturæ locis intertexta. Laudat S. Sexburgæ pueritiam præfatus Alfordus num. 19: item pietatem, quod maritum induxerit ad tollenda toto regno idola eorumque delubra subvertenda, quod purgata provincia, castos mores induxerit, quadraginta dierum solenni jejunio lata lege sancito; quæ aliaque, inquit, in Reginæ laudibus annales nostri ponunt, quos ibi non inopportune, locis indicatis citasset, si Capgravio antiquiores existimaverit. Addit templorum ornatum, altarium cultum, monasteriorum erectionem; quæ regio ore jubebantur, regina suggerente. Vide ibi plura, quæ vera esse quantumvis suadeant Sanctæ nostræ illustres virtutes, majori nihilominus auctoritate fulcienda sunt, ut tamquam vera admittantur. Habe modo supra promissum

ELOGIUM
Ex Capgravio f. 278.

Sexburga Regina Abbatissa Elyensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 7695

Sancta Sexburga, vera Imperatrix, divitiis imperabat, nec iis quas tenebat, [Est compendium eorum] teneri poterat. Nemo illa inter delicias continentior; nemo in regio fastu humilior, nec spiritu pauperior. Fuit namque hæc Beata Regis Annæ Estanglorum filia, generosis moribus & omnibus amabilis ac gratiosa. Cum enim adolevisset, Erconberto, Regi Cantuariæ, a parentibus traditur in uxotem, natique sunt illi filii Reges Egbertus & Lotharius, filiæ quoque sanctissimæ Ermenilda & Erkengoda, quarum prior juncta est Merciorum Regi Wlfero, quæ sanctam peperit Werburgam; altera transmarina monasteria adiit, ubi peregrina quiescens, se a Christo susceptam claris miraculis ostendit. Quis autem digne memoret, qualiter sanctissima Sexburga sub ipso jugo matrimonii vitam duxerit. Duces noverunt Dominam, pauperes alumnam: illi principem, isti frequentabant matrem; illi venerabantur majestatem, isti colebant humilitatem, superioribus imperialis, inferioribus videbatur æqualis: summis præcipiebat, infimis ministrabat; ut omnium mater, omnibusque erat amabilis, omnibus venerabilis: rara erat in turba, frequens in ecclesia, Regem attentius accendebat ad divinum obsequium. Rex itaque crebro ipsius instinctu, primo omnia idola, quæ sub prioribus Regibus adhuc erant residua, ab universo regno suo cum omni paganismo funditer exterminavit, regnumque Christi non tam dilatavit, quam totum Christi esse fecit.

[2] Instinctu reginæ, Deo dilectæ, Rex monasteria ampliavit, [quæ jam explicata sunt.] ecclesias construxit: primus etiam Quadragesimalis abstinentiæ ita omnibus indixit observantiam, ut violatori decerneret vindictam. Liberos autem sanctissima parens ad omnem Dei timorem & reverentiam erudiebat ac mandatorum ipsius custodiam. Tandem Erconbertus vigesimo quarto regni sui anno obiit, & beata Sexburga regalia ornamenta cum pompa & luxu seculi abjicit & habitum sanctimonialem induit apud cœnobium Heliense, sub sorore sua S. Etheldreda. Se quoque in omnem virtutem erexit vigiliis, jejuniis ac variis laboribus corpus affligere, voluptatum maculas igne amoris Dei decoquere, lacrymarum fluviis abluere, omnique continentia & humilitate æmulari sanctimoniam beatæ sororis suæ cœpit. Post obitum sorori suæ successit [in] regimine, omnium unanimi electione. Intellexit Beata tunc se majori oneratam diligentia, cum etiam pro omnium commissorum sibi vigilandum esset tutela. Omnibus ergo devote & humiliter satagebat ministrare. Inter innumera autem gratiarum Christi charismata hoc etiam altius accendit ad virtutum præmia, quod prædictæ germanæ suæ gleba, post sexdecim annos sepulturæ, inventa est tota incorrupta. Exacto tandem in bonis operibus vitæ suæ cursu, pridie Non. Julii ad æterna gaudia conscendit, & juxta sororem suam, sepulturam meruit. Floruit circa annum Domini DCXL. Vide § præcedentem.

DE S. ANGELA BOHEMICA,
VIRGINE, UT VOLUNT, CARMELITANA.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Angela Virgo, in Bohemia (S.)

AUCTORE J. P.

§. I. Proponuntur ea, quæ S. Angelæ Acta confirmant.

Summa profecto votorum meorum foret, ut omnia, quæ ad S. Angelam pertinent, adeo certo constarent, ut ei, qui attentius ista expenderit, non pauca occurrerent, quæ molestiæ non parum facesserent ac laboris. [Acta S. Angelæ confirmantur] Id vero cum præter meum votum aliter acciderit, ingerantque sese illustrandis hujusce Sanctæ actis non pauca, quæ non mediocriter officiunt eorum sinceritati ac firmitati, visum fuit, momenta rationum candide & aperte utrimque exhibere, & veritatem inquirere, pro qua sola omnis nostra debet desudare contentio in prosecutione hujus operis, cujus est unicus scopus secernere vera a falsis, genuina a spuriis, certa a commentitiis. Consideremus itaque in utramque partem accurate, seposito partium studio, quid pro, quid contra dici possit in præsenti argumento, sitque scriptionis exorsus ab iis, quæ pro S. Angelæ existentia, patria, vitæ professione, & reliquis huc spectantibus militare potissimum possunt.

[2] Reverendus admodum Pater F. Daniel a Virgine Maria, [ex variis auctoribus in Speculo Carmelit. citatis,] Ordinis Carmelitani, provinciæ Flandro-Belgicæ præses emeritus, nec non historiographus, parte quarta Speculi Carmelitici, abs se in lucem dati anno 1680, contento studio non pauca coacervavit, vitæ S. Angelæ ad diem VI Julii in eodem Speculo præmissa, quibus strenue Sanctæ hujus cultum, vitæ Carmelitanæ professionem, patriam, natales, Actorum sinceritatem contra adversarios secus sentientes, propugnare satagit, proferens in medium auctoritatem Palæonydori, Ordinis Carmelitani religiosi, qui in Fasciculo tripartito, plures sanctitate vitæ & doctrina Ordinem hunc & orbem illustrantes complexo, ita loquitur cap. 12: Angela, filia regis Bohemiæ, quæ Pragam illustrat: Joanna & Anna Tholosanæ sacræ Virgines … Eliæ Mariæque sequaces. Et parte 3 lib. I, qui continet collectionem exemplorum, cap. 5, uti citat prædictum Speculum, S. Angela, filia regis Bohemiæ, quæ a pueritia Deo & Virgini gloriosæ in castitate & devotione servire studuit &c.

[3] Proxime ibidem allegatur ejusdem partis liber secundus, [nimirum Palæonydoro, Bostio, codice Ms. Mechliniensi,] qui est Arnoldi Bostii de Patronatu B. Virginis, cap. 9 § 3. Angela, filia regis Bohemiæ, quæ deinde scribitur sub Eliæ chlamyde, copiosa sanctitate, miraculosisque prodigiis late claruisse. Hisce in hunc modum recensitis, pergit P. Daniel loco citato: In codice Ms. venerabilis antiquitatis, Carmeli Mechliniensis, cujus hæc est superscriptio exterior: “Liber de peculiaribus gestis Carmelitarum cum multis aliis” Interior autem: Speculum Ordinis &c. frequens est mentio S. Angelæ. In primis folio primo pagina secunda in versibus de præcipuis Ordinis hujus Sanctis, istud antiquatæ poëseos extat distichon:

Angela sponsa Christi, Boëmorum filia regis
      Angelice vixit, jam sociatur eis.

Tum rursum dictus auctor ita prosequitur: Folio quinto, pagina secunda in Kalendario pervetusto, [& Kalendario antiquo,] cujus frequens mentio fuit in antecedentibus, ad diem ultimam Februarii legitur: “Sancta Angela, filia regis Bohemiæ, Ordinis nostri.” Tum in Catalogo Carmelit. fol. 77, pag. 2, tradi ait, qualiter pingendæ sint Sanctæ Ordinis hujus, & quidem hæc ad propositum: “S. Angelæ corona in capite, cum ciborio in manu” … Cur autem in præfatis Kalendario & Catalogo commemoretur ad diem XXVIII Februarii, cum obierit VI Julii, dicetur in sequentibus. Alios scriptores de S. Angela tractantes refert P. Lezana in Annalibus.

[4] A scriptoribus domesticis transit idem auctor ad externos, initium desumens a Martino Antonio Del Rio nostro, [Del Rio, Antonio Possevino,] sic de S. Angela commemorante: De prophetiis, seu revelationibus virginum seu mulierum, quæ canonizatæ, & notæ sanctitatis fuere, multæ hujusmodi, quarum extant revelationes, ut S. Angelæ, filiæ regis Bohemiæ, virginis, Ordinis Carmelitarum, quæ scripsit librum revelationum ante annos quadringentos. Consonat Antonius Possevinus in App. ad Apparatum sacrum recognitum: Angela virgo, inquit, Raymundi Bohemorum regis filia, in Tyro Palæstinæ post mortem patris, sub doctore Brocardo Hierosolymitano, Carmeli velamen accepit, & vitam agens anachoreticam, scripsit contemplationes de Christo, lib. 1: de Eucharistia, lib 1: librum item Revelationum. Vivebat anno MCXC. Ad nomen, quo nuncupatum fuisse S. Angelæ patrem scribit Possevinus, animum advertens Speculi Carmelitici Auctor, observat sequentia: Quod nomen patris Raymundus; alii scribunt Uladislaus, seu binomius fuit.

[5] Suum hic quoque locum habeat Joannes de Carthagena, qui, prout in sæpe memorato Speculo citatur, [Joanne de Carthagena, Jacobo Frisio.] tom. 2 homil., lib. 17, homilia 4, ita in rem nostram loquitur: Postmodum vero, ut observavit D. Thomas 2. 2. quæst. 174, non defecit spiritus hic propheticus in Ecclesia Christi, etiam in feminis. Etenim dono prophetiæ floruerunt B. Angela, monialis Carmelitana, filia regis Bohemiæ. Vin' & Jacobum Frisium audire in sua bibliotheca Tigurina, anno 1583 aucta & edita? ut in eodem, Speculo asseritur. Angela virgo … sub doctore Brocardo Hierosolymitano, Carmeli velamen accepit. Porro dictam velaminis impetrationem Speculi Auctor censet contigisse in hunc modum: Quod dicitur a S. Brocardo Carmeli velamen accepisse, verisimiliter sic intelligendum, quod Constantinopoli discedens versus Terram sanctam, primum appulerit Tyrum, & ibi S. Brocardum convenerit, ac declarata suæ personæ conditione, facultatem tunc ab eo obtinuerit sumendi religionis habitum; velum autem postea Hierosolymis ab eodem acceperit.

[6] Digressus Speculi Auctor ad determinationem epochæ Brocardianæ, locutusque perpaucis sed affirmate de vita monastica B. Angelæ in Bohemia exacta, [Quid dicendum de secessu Tyrio Angelæ,] post reditum e Terra sancta, & per modum dubitantis, an non etiam vitam solitariam prædicta virgo egerit in civitate Tyro, seu in tractu eidem civitati vicino, progreditur ulterius, & compendium vitæ commemorat, ex Maraccio desumptum, libro 1, cui titulus: Heroides Marianæ, seu de illustrium feminarum principum in Deiparam pietate, Romæ edito anno 1659 ex veteri Ms. codice & ex reverendo patre Paulo a Porta. Interim recudendo hic prædicto compendio supersedendum nobis existimamus, partim quia nihil novæ ac distinctæ lucis suppeditat, quæ in vita, inferius subnectenda, non habeatur; partim quia si cujus intersit, omnia is in speculo Carmelitano videre potest. Notanda venit nihilominus epocha, qua floruisse scribitur ibidem Angela, videlicet anno 1230.

[7] Epitome vitæ, quam ibidem legere est, consulto præterita, [codice, e quo desumpta vita;] facere non possum, quin transscribam breviter ea, quæ affert Auctor Speculi in commendationem codicis, e quo vita S. Angelæ desumpta fertur. Vita, inquit, quam hic in capita dispertitam damus, est ex vetusto codice Ms. monasterii Carmelitissarum provinciæ nostræ Flandro-belgicæ Brugis, nuncupati Sion. Inde etiam eamdem habuit & Annalibus Carmelitanis inseruit P. Lezana, sicut testatur ipse tomo 4 Annal., ad an. MCXCVI num. 2. Vita S. Angelæ etiam traditur in libro, cui titulus, Decor Carmeli, auctore R. P. Philippo a SS. Trinitate, præposito Generali Carmelitarum Discalceatorum, congregationis S. Eliæ; cujus hoc refert exordium: Sicut inter homines, habemus Angelos & Angelinos, sic inter mulieres habemus Angelas, Angelinas & Angelicas. Habemus etiam in nostro Carmelo Angelam, vere hoc nomine dignissimam, tum virginali puritate, tum omnium terrenorum contemptu ac rerum cælestium desiderio, tum doctrina angelica in suis libris expressa, tum assidua Angelorum familiaritate, tum denique virtutum heroicarum exercitio.

[8] [die obitus;] De die obitus, cultuque ejus sacro accipe sequentia ex sæpe repetito Speculo: Dies obitus ejus in præfato codice Brugensi scribitur VI Julii. Eumdem assignant præfati Joannes Paulus a Porta & Maraccius, atque etiam præfatus Pater Generalis. In antiquis quibusdam Kalendariis seu catalogis ad diem XXVIII Februarii commemoratur, verisimiliter ob aliquam translationem, elevationem, aliamve causam, sicut sæpe in aliis Sanctis contingit. De cultu ejus Dominica prima Julii, ex P. Ægidio Leondelicato, Scavensi, ordinis Carmelit., in opere inscripto, Hortus Carmeli, anno MDC Panormi per Joannem Maringo typis edito, profert testimonium in hæc verba: Sancta Angela, regis Bohemiæ filia, virgo, sacri & antiquissimi Carmelitarum ordinis monialis, quæ sanctitate illustrat Pragam, urbem regiam regni Bohemiæ. Celebratur de illa solemnis festivitas Dominica prima mensis Julii, in celebri Carmelitarum conventu civitatis Sciavæ in Sicilia, maxima cum devotione ac populorum illorum concursu. Pœnitentes confessi, sacraque communione refecti, lucrantur ibidem a primis Vesperis usque ad solis occasum sequentis diei dictæ festivitatis, indulgentiam plenariam, concessam a Clemente VIII, uti patet ex ejus Brevi Apostolico, emanato Romæ X Junii anni salutis nostræ MDXCIII, Pontificatus sui anno secundo.

[9] Præcipua, quæ B. Angelæ cultum suadere possint, [cultu sacro;] idem Speculum repræsentat ex P. Segero Pauli in Commentario hist. post vitam B. Angelæ, hisce verbis: B. Virgo Angela in suo ordine Carmelitico, an officio ecclesiastico olim culta fuerit, ob nominis ejus inscriptionem in antiquis Kalendariis, negare nolim. Primo quia titulum sanctitatis vita ipsius Ms. & præfert, & passim per totam vitam sancta ac beata vocatur … Secundo, quia ab immemorabili tempore, ante centum, ducentos, & plures annos, is titulus ei datus fuit in vetustis Kalendariis hujus ordinis, præsertim in veteri Ms. Mechliniensi. Tertio, quia scriptores antiqui, a centum & ducentis fere annis clari, isto titulo eam decorant. Quarto, quia publice intra & extra ecclesias ordinis hujus, ipsius effigies tam depicta, quam sculpta, ac populo veneranda ab immemorabili tempore, sanctitatis titulo proposita cernitur. Quinto, quod confirmationis loco sit, quia extat Breviarium hujus religionis, impressum Parisiis anno MDXVII in 12, in quo ante Commune Sanctorum repræsentatur hujus B. Angelæ sculpta imago in pleno habitu Carmelitico, cum sanctitatis titulo & corona, sanctis apponi solita, habens librum apertum in una, ac palmam in altera manu; super caput vero hanc inscriptionem litteris majusculis: S. Angela: idque ad dextram S. Alberti confessoris, itidem Carmelitæ, illic effigiati; in medio vero utriusque continetur Deipara Virgo Maria, stans in vertice Carmeli …

[10] Extat quoque hic Coloniæ in Germania ex ipsius Beatæ Angelæ virginis sacris reliquiis pars quædam sat justæ quantitatis, [& reliquiis.] cuidam tabellæ quadrangulari, venerabiliter & singulariter, non admixtis aliis reliquiis, imposita, cum hac inscriptione ex parte aversa: S. Angelæ virginis, Ordinis Carmelitarum, Pragæ sepultæ. Iis, quæ pro S. Angelæ existentia, cultu, sanctitate, origine ac natalibus, hactenus dicta sunt, addi potest annuntiatio Claudii Castellani, qui in additionibus ad Martyrologium universale, Gallice abs se vulgatum, sic habet die VI Julii: In Bohemia, S. Angela vetus Carmelitana, Vladislai II filia.

[11] Quid? quod Balbinus noster, de rebus Bohemiæ illustratis præclare meritus, [Balbinus edidit singularem tractatum] Miscell. hist. decadis 1, lib. 4, qui est Hagiographicus, § 28, fuit vero S. Angela, inquit, & virtute & scientiis omnibus ad miraculum exculta. Mirantur & commendant ejus opera, quæ Latine scripsit, exhortationes ad moniales suas, cælestes revelationes ac librum de venerabili Sacramento, aliaque plura, Delrio, Possevinus nostri, tum Carmelitani scriptores. Ac forte id est, quod eam in effigie apud S. Gallum Pragæ videmus inter Sanctos ejus ordinis depictam, librum tenentem, cui libro monstrantia, ut vocamus in templis, superstat: Quin etiam laudatus scriptor singularem tractatum exaravit, Speculo Carmelitarum partim insertum, & subnexum vitæ S. Angelæ, tamquam Commentarii historici partem; quo tractatu indicare voluit, quid de S. Angela sentiret. Præcipua, quæ huc faciunt, ne quid in hoc argumento neglectum, prætermissum, vel non satis expensum, quisquam conqueri possit, inde delibabo.

[12] Sanctam Angelam, inquit, virginem & Bohemam, & sanguine regio ortam, & Carmelitani instituti fuisse prorsus non dubito. [de Angela Bohemica;] Movet me Antonii Possevini nostri fides, qui procul dubio, quæ in antiquis codicibus invenit, descripsit; nec causam ullam habuit fingendi; movet Delrii nostri litteratura, & in Mss. excutiendis diligentia; movet denique Historiæ Carmeliticæ auctoritas; movent ipsi libri S. Angelæ, quos superesse ex Possevino cognoscimus; qui sui auctoris nomen produnt; movent etiam antiquæ imagines. Boleslaviæ in Bohemia non ita pridem videri desiit in pariete suspensa imago S. Angelæ virginis, quæ in subscriptione, regis Wladislai filia & Carmelitana fuisse affirmabatur. Idem apud S. Gallum Pragæ cernitur. Secundo, dari mihi postulo … mutationem nominum, in femineo sexu præcipue, antiquis usitatam fuisse, & maxime si mutatio status & conditionis accedat.

[13] Postulatum hoc ab omnibus admittendum tamquam indubitatum, [in quo non pauca in ejus favorem;] adductis in medium variis utriusque sexus in Bohemia exemplis, confirmat, sic tandem concludens: His ita positis, & a lectore, ut spero, concessis, aio, probabile & plus quam probabile omnino mihi videri, S. Angelam … virginem Carmelitanam, filiam Wladislai II regis Bohemiæ fuisse, genitam ex prima ejus uxore Gertrude, Conradi III Cæsaris sorore, & filia S. Leopoldi Marchionis Austriæ, ex Agnete, filia Henrici IV Cæsaris; adeoque S. Angela virgo avum habuit Cæsarem Henricum, patruum Cæsarem Conradum, patrem regem Wladislaum II, matrem reginam Gertrudem, sanctissimam feminam, quam a pietate commendant historici, fundatricem monasterii virginum Præmonstratensium Doxanæ, fratrem regem Przemyslaum Ottogarum I, alterum fratrem S. Adalbertum, seu Albertum, Episcopum Salisburgensem, fundatorem monasterii ad Straubingam, Ordinis Præmonstratensis; sororem vero B. Agnetem, prius Doxanæ priorissam, postea principissam & Abbatissam ad S. Georgium in Arce Pragensi. Sed hoc ante omnia notandum, S. Angelam binominem fuisse, & vel in baptismo Helenam Angelam appellatam esse. Hactenus laudatus Balbinus.

[14] [quæ tamen non careut difficultate.] Nec vero rebus a se assertis adeo acquievit, quin satis foret gnarus, quædam contra objici posse; quæ an & quomodo expedierit ac dissolverit, puto sequenti paragrapho commodius & opportunius discutiendum, cui itidem reservamus alias difficultates in Speculo tactas, quoad S. Angelæ patrem, ab aliis Raymundi nomine compellatum; qualis inter Bohemiæ reges extiterit nemo, item quoad S. Angelæ chronologiam. Præter ista argumenta, quæ modo protulimus, vix puto alia superesse quæ B. Angelæ favere possint. Ego enim sic existimo, si quid præterea solidi alicunde erui potuisset, haud illud neglexisset in medium proferre auctor Speculi Carmelitani, qui tam ex instituto tractavit de hac materia, quam pro viribus corrasit in patrocinium, quidquid uspiam potuit; adeo ut merito existimandus sit redegisse quasi in compendium, quidquid ab antegressis scriptoribus fuit de B. Angela memoriæ proditum.

[15] [Aliud Balbini in favorem S. Angelæ testimonium.] His, quæ pro Sancta diximus, coronidem adde, locum insignem prælaudati Balbini, qui Miscellaneorum historicorum Bohemicorum decadis 1 lib. 4 § 28, ita rursum pronuntiat: Duæ sanctæ Virgines ex Bohemia, S. Angela, & S. Euphrasia martyr, quæ in patria sua ignotæ, in regnis Hispaniæ coluntur. Consulto duas hasce sanctissimas virgines, Bohemis nostris olim ignotas, etsi in Bohemia natas, ac proinde nostras, tractatione conjungo. Diu dubitavi, utrum eas in hoc Sanctorum Bohemiæ censu collocarem: & suadebat altissimum omnium nostrorum scriptorum silentium; at tandem invicta maximorum authorum authoritate superatus succubui, doque jam manus, & quamvis parentes certo nominare non possim, patriam tamen illis apud nos libenter concedo. S. Angelam Wladislai Bohemiæ regis filiam P. Joannes Tanner facit; sororem P. Georgius Crugerius, quæ fratrem regem in Terram sanctam cum copiis Bohemorum, ad auxilium Christianis ferendum, proficiscentem peregrina secuta sit. Carmeliticum institutum in Palæstina amplexam esse, & angelicam prorsus vitam egisse, ejus sancti Ordinis annales affirmant. Ferunt hujus sanctæ Virginis vitam & res gestas in Belgio nuper editas typis, quæ in manus meas non verunt; ex his forsitan certi aliquid possemus statuere. Atque hæc sunt, quæ in favorem B. Angelæ Bohemicæ proferenda putavi. Videamus jam quid contra dici possit.

§ II. Proponuntur ea, quæ contra B. Angelam faciunt.

Quod prænuntiavit jam pridem P. Joannes Bollandus in Prætermissis ad diem XXVIII Februarii, [Vita Angelæ examinis indiga.] vitam nimirum B. Angelæ non tenui examine egere, quam verum fuerit, indagandum venit. Rem totam, quo ordinatius pertractari possit, in tria potissimum capita distribuo. Primo tractabitur de vita; secundo de testimoniis auctorum, paragrapho prægresso citatorum; tertio de rerum, personarum, locorum ac temporum adjunctis. Quodnam Auctori Vitæ nomen fuerit, incompertum habeo. Instituto fuisse Carmelitam, eruitur ex cap. 2 Vitæ, ubi narratur a puero Jesu Angelæ porrectum fuisse librum Latinum precum horariarum Ordinis Fratrum nostræ Dominæ, ex quo Deum precaretur. Monialium Hierosolymitanarum Præfecta, primum in visione, deinde etiam coram conspicata Angelam cum libro, vidit esse nostri (Carmelitani) ordinis preces, ut ibidem memorat Auctor cap. 3.

[17] Quo tempore dictus Auctor vixerit, testatum reliquit hisce ad calcem vitæ verbis: [Ab Auctore Anonymo non admodum antiquo scripta.] Intellexit autem S. Angela de hæresi, quæ Pragæ exsurrexit anno Domini millesimo quadringentesimo decimo, quæ etiam nunc adhuc durat. Non ergo habet Auctor, quo multum ab antiquitate commendetur, neque proin ejus exemplar tam est vetustum, sive Brugense, sive aliud designes, quam a nonnullis paragrapho præcedente debuccinatur; cum scriptum sit juxta epocham S. Angelæ superius fixam, ducentis circiter & amplius annis post mortem ejus, cum floruisse tradatur anno 1190. Quæro jam, quisnam illi auctori auctor præluxit? Quo ex fonte sua hausit? Quo fundamento, quo teste, quo vade sinceram rebus a se narratis & incorruptam fidem conciliat? præsertim cum scripserit tanta remotus temporis intercapedine a tempore, quo res, quas scribit, contigerunt.

[18] Dicere cum P. Segero Pauli, quod probabilitate non careat, [An alia prolixior quondam edita?] eumdem scriptorem non primigenium vitæ istius auctorem fuisse, sed abbreviatorem, quod idem asseruerat præfatus scriptor in prologo, vitæ a se Ms. præfixo non videtur niti solida probabilitate. Quid enim? Consideremus, quibus rationibus adductus Segerus, hanc conjecturam faciat: Eadem acta, inquit, seculi hujus scriptoribus ignota sunt, & ne quidem præcedenti seculo cognita erant Jacobo Frisio, qui tametsi in sua Bibliotheca Tygurina aliquam hujus Virginis Angelæ memoriam fecerit, nihil tamen eorum adducit, quæ præsens vita complectitur; quin potius illorum, quæ refert, nulla in his actis fit mentio. Unde & conjectura non levis datur, eamdem vitam, quam hic damus, potius esse compendium quoddam ex ipsius fusioribus olim scriptis, excerptum, in quo non pauca prætermiserit abbreviator recentior, qui post annum demum MCDX vixit.

[19] Sed videtur conjectura hæc plane improbabilis. Fac enim Frisium in iis, quæ scripsit de Angela, præ oculis habuisse aliquem auctorem; qui prohabit P. Segerus prolixiori stylo eum conscripsisse vitam? Auctorem hunc fuisse primigenium, [P. Segeri Pauli hac de re judicium,] vitamque, ab illo scriptam, fuisse genuinam, sinceram & puram? Quid si alii melius arguant, neutram harum vitarum (si quidem duæ exaratæ fuerint) esse genuinam, propterea quod altera ab altera in punctis non paucis discrepet? Ad hæc, quid ni potius sua, quæ habet Frisius, hauserit e compendio aliquo, ab scriptore quodam recentiore concinnato? Conjecturæ P. Segeri conjecturam meam oppono, & aperte pronuntio, non apparere mihi quidquam rationis pro asserendo vetustiore scriptore ex eo, quod Frisius in bibliotheca Tygurina quædam adducit, quorum nulla in hisce actis, seu vita, fit mentio.

[20] [ejusdemque refutatio.] Enimvero ejus auctorem seculo decimo quinto florentem, & habeo, & haberi volo primigenium, donec prior aliquis reperiatur; quem, nisi multum fallor, non facile quis repererit. Maneat itaque, quod initio asserebam, non multum commendari vitam B. Angelæ ab antiquitate scriptoris, neque majorem vetustissimo codici monasterii Brugensis, vulgo Sion nuncupati, esse ætatem, quam seculi decimi quinti. In promptu habemus vitam, sermone Gallico expressam, quæ in plerisque coincidit cum vita superiore, in Speculo impressa, si pauca excipias, quæ in Gallicam irrepserunt, & melius in Latina omittuntur. Ut quando dicitur Joannem, de quo vita cap. 3 num. 8, primo monachum Carmelitam, dein patriarcham Hierosolymitanum, S. Angeli fratrem fuisse; floruisse Angelam circa annum 1230; Virginis patrem vocari Raymundum, Bohemiæ regem. In vita latina a nobis producenda, nomen patris Angelæ desideratur, & ubi de Joanne, patriarcha Hierosolymitano, instituitur oratio, nuspiam habetur, quod Angeli is frater fuerit. Denique nusquam ibidem refertur, quo demum seculo S. Angela vixerit aut obierit. Et tamen, quod mireris, dicitur ad calcem vitæ Gallicæ descripta ac desumpta hæc esse ex antiquissimo Ms., & Martino del Rio nostro.

[21] [Sitne sincerus codex, e quo desumpta vita.] Fuerintne errores isti in codice seculi decimi quinti, ac postea correcti; an potius per alium deinde inserti, parum refert. Videtur satis probabile, hosce lapsus commissos fuisse in primigenio codice, cum vita Gallica tam perfecte cum illo consentiat, adeo ut hanc ex illo esse conversam, non videatur posse dubitari. Ut ut est, abunde liquet, istiusmodi observationes non multum conducturas ad stabiliendam vitæ S. Angelæ auctoritatem. Quibus accedit, quod non pauca præ se ferat indicia, non levem præbentia ansam, res in ea narratas accensendi historiæ, debitis credibilitatis notis destitutæ; quæque idcirco defæcatioris judicii palæophilis fortasse videbitur vacillare.

[22] [Ejusdem vitæ characteres.] Hujusmodi indicia sunt, vaga passim, indeterminata & indefinita rerum gestarum narratio, omissis nominibus propriis personarum, adjunctis temporum ac locorum, aliisque, quæ historiam circumstant; deinde ad nauseam repetita & coacervata apparitionum ac visionum congeries, colloquia, exitus inopinati, spectacula, & cetera id genus. Atque hisce defectibus laborare vitam, quam mox dabimus, si non omnibus, saltem pluribus, colligere facile poterit is, qui eam pervolvere voluerit. Ad quod juvari poterit ex annotatis ad vitam, si ea consulat. Hisce, secluso partium studio, ad veritatis trutinam libratis, sic statuo; vitæ, quæ in manibus est, sive ipsius qualitatem, sive Auctorem consideres, non tantum esse deferendum, quantum Auctores, paragrapho præcedente allegati, deferendum censent; ne pejus aliquid de ea dicam.

[23] Nemo tam est peregrinus in re historica, qui ignoret, [Auctores utpote recentiores] non illico standum esse numero auctorum; qui non raro aliena describunt, priores auctores secuti, non secus atque ovis ovem. Attendi igitur debet ad alia, ad faciendam fidem accommodata: qualia sunt, si scriptor vixerit coævus; si res vel viderit ipsemet, vel ex videntibus audiverit. Minorem meretur fidem, ceteris paribus, si proximis temporibus subsecutus, scribat ea, quæ ex solo aliorum relatu accepit; minimam vero, si plurium seculorum intervallo fuerit remotus. Qui postremus non plus meretur fidei, quam mereantur eum prægressi Auctores, quos secutus est. Igitur non fidendum auctoribus recentioribus, aut tribuendum, plus quam ipsi fonti, e quo sua hauserunt, monet illud Baronii ad an. 1125 pag. 146 litt. B. Non debemus numero historicorum veritatem historiæ æstimare; sed quanta fide polleat primus auctor cujuslibet assertionis. Nam reliquos primum sequi auctorem, & ejus vestigiis inhærere, frequentiori usu in more positum reperimus.

[24] Quæ cum ita sint, sequitur, quid sit statuendum de scriptoribus, [non tanti sunt in hac materia.] magno numero nobis propositis paragrapho superiore. Provoco sententiæ oppositæ patronos, ut exhibeant vel unum, seculo decimo quinto antiquiorem. Quin imo plerique pene omnes non sapiunt nisi seculum decimum sextum ac decimum septimum, duos inde si eximas, auctorem vitæ proxime dandæ, & Balduinum Leersium. Hic dicitur in Speculo sæpe citato obiisse anno 1483. De illo actum supra Et tamen volunt contrariæ sententiæ propugnatores, tam recentium auctorum numerosa congerie, tot seculorum distantia, a rerum, quas tractant, ætate remotorum, nobis persuadere, vera esse ac sincera, quæ de Angelæ regia stirpe, itinere Hierosolymitano, quæ de apparitionibus, revelationibus, vita monastica, cultu ac miraculis, in medium protulerunt, post omnis antegressæ antiquitatis tam longum, tam constans ac perpetuum silentium. Credite posteri.

[25] Porro ut ad locos, ex auctoribus paragrapho præcedente in favorem S. Angelæ productos, [Expenduntur] singillatim respondeam; Possevinus, dum scribit in Appendice ad Tomum primum Apparatus sacri, Angelam fuisse Raymundi Bohemorum regis filiam, convincitur errasse, accensendo regibus Bohemiæ Raymundum, qui numquam fuerit in rerum natura. Quæro etenim; quis Raymundus ille fuerit; quando vixerit; cui regi præcesserit, cui successerit in Bohemorum regni administratione; quando denique e vivis excesserit. Silent altum Regum tabulæ, silent auctores antiquiores, ex proposito de hac quæstione tractantes, teste Bohuslao Balbino, Bohemicarum Historiarum peritissimo, ut nominatur in Speculo sæpe dicto; qui post concinnatam pro S. Angela dissertatiunculam, ad venerabilem Patrem Carolum, Carmelitani ordinis, ex Comitibus Sclavatis, directam, tandem re absque dubio maturius expensa, ita loquitur Epitomes rerum Bohemicarum lib. 3 cap. 13:

[26] Minus mirum esse debet, quod hoc tempore duæ Sanctæ ex regio Bohemiæ sanguine, [& conferuntur inter se] S. Angela & S. Euphrasia, apud Hispanos, aliosque scriptores legantur, de quibus patrii scriptores nihil omnino sciverunt. Tanta fuit Majorum nostrorum in describenda principum ac regum genealogia segnities! Quamquam, ut aliquando, quod pridem sentio, dicam; sæpe me timor incessit vehemensque suspicio, ne in S. Angela, quam Raymundi Bohemiæ regis filiam tot egregii scriptores faciunt, omnes erremus. Quem enim umquam Raymundum Bohemia regem habuit? Movet etiam, quod hoc ipso tempore, Raymundum principis Antiochiæ filium & Boamundum Tripolitanum comitem ejus fratrem legamus; adde alia, quæ minus probabilem narrationem faciunt, de quibus ego singulari dissertatiuncula ad venerabilem patrem Carolum, Carmelitani ordinis, ex comitibus Sclavatis, directa. Itaque non immerito Bollandus noster: “Vita inquit, B. Angelæ, quam Ms. nacti sumus, non tenui eget examine. In eadem sententia est P. Daniel Papebrochius, vir eruditissimus & dignissimus Bollandi successor, ut litteris, ad me Antverpia nuper datis, significavit” obiisse traditur B. Angela VI Julii. Audin' quid sentiat Bohemicarum historiarum peritissimus auctor Balbinus de Raymundo, S. Angelæ patre, & de tota Angelæ vita, cujus narrationem minus probabilem prædicat, parce eam & nonnisi ex relatione aliorum enuntiat, timidumque in præsentis argumenti decursu ac cautum pedem figit?

[27] [testimonia auctorum;] Locus proxime citatus Balbini, secundisque curis castigatus de S. Angela, opponi poterit textui bene longo laudati auctoris in dissertatiuncula seu disquisitione particulari de S. Angela, de qua supra, a numero 11. Accedit eo, quod assignatus locus nitatur ut plurimum postulatis suppositionibusque, e quibus non tam probatur quid sit factum, quam quid congrue & convenienter, positis & admissis quibusdam postulatis, fieri potuerit. Atque hoc ne gratis a me dictum quis autumet, audiatur ipse Balbinus in Speculo Carmelitano ita inquiens: Ex certioribus certiora probari; docent philosophi. Adferam igitur hoc loco quædam probabiliora velut mathematici solent, qui dari sibi quædam ante omnia petunt, & postulata vocant. His jactis fundamentis, CONJECTURAM MEAM superædificabo. Primo S. Angelam virginem & Bohemam &c., quæ dedi in præcedente paragrapho.

[28] [ex quibus conficitur] Ex verbis laudati auctoris ibid. prolatis, dumtaxat conficitur, eum, scriptorum auctoritate impulsum, admittere, & exstitisse nonnumquam aliquam S. Angelam, & patria Bohemam fuisse; de ejus parentibus, profectione in Terram sanctam, professione Carmelitana, visionibus, apparitionibus aliisque ad eam spectantibus adjunctis nihil ausus certi affirmare. Scriptorum seu numerum seu auctoritatem, præsertim si longius distant a rebus, quas tractant, non pluris esse facienda, quam ipsos primigenios fontes, rursum hic insinuatum volumus. Meminisse juvat, quam solide citatus auctor commentitias nonnullorum fabulas & aniles nænias, asserentium S. Angelam rexisse Pragæ monasterium mulierum, atque ibidem sepultam, confutet, loco citato sic prosequens: At quod iisdem Patribus (Carmelitis) narrantibus didici Pragense cœnobium Carmelitanarum Virginum rexisse, & Pragæ VI Julii mortuam, sustineri non potest; cum, quod certissimo constat, nullum cœnobium aut parthenonem sacrum ejus ordinis ante Caroli IV tempora Bohemia habuerit.

[29] [pleraque, quæ de S. Angela narrantur,] Quod ulterius hoc ratiocinio probat: Primus hic felicissimus imperator Carmelitanos altissimi operis basilica Mariæ ad Nives Pragæ exstructa, & cum cœnobio iisdem donata, in Bohemiam adduxit, aliudque novum pro iisdem cœnobium Tachoviæ fundavit; cujus exemplum Guttensteinii Comites secuti, postea duo cœnobia Chissense, & Rabsteinense construxere. Ita locutus Bohemicarum historiarum peritissimus, profert deinde suas conjecturas, quæ nihil aliud probant, quam potuisse fieri, non autem factum esse, ut B. Angela in Bohemiam adventarit, adeo ut facile cuivis lectori colligere sit, eum subtimide omnia, nihil certi statuere voluisse. Potuit nihilominus, inquit, S. Angela spe certa novi cœnobii sororibus suis fundandi, designata jam antistita, ad fratrem regem in Bohemiam venisse, & Pragæ, dum maximæ fundationi immineret, extingui, præsertim si in ea tempora conatus incidit, cum ingratissimus imperator Fredericus Ahenobarbus regem Wladislaum, fratrem Virginis, dignitate regia deturbavit. Sed tumuli nullum Pragæ superest vestigium. Quam facilis jactura sepulcri! An deerant Pragæ cœnobia, ac maxime, quod soror B. Agnes regebat in arce, ubi conderetur? Satis de multum controversa quæstione.

[30] [dubia esse & intricata.] Ex dictis abunde liquet, historiam B. Angelæ multis undequaque difficultatibus intricatissimam esse, idque unum pene videri hic certum, certi vix aliquid aut probabile posse constitui. Quo etiam non parum conducere poterunt variæ variorum scriptorum ac patentes hallucinationes, altero rem sic, altero aliter enuntiante. Quot capita, tot sententiæ. Vin' specimen? Daniel a Virgine Maria in Vinea Carmeli ait, Angelam floruisse circa ac post 1190; Maraccius censet floruisse circa annum 1230. M. Antonius Alegre de Casanate, teste Bollando in schedis posthumis, observationes in vitam S. Angelæ complexis, in Paradiso Carmelitici decoris (qui liber prohibitus, donec corrigatur) statu 4, ætate 13 post Christum, cap. 4 agit de Angela, aitque vixisse anno 1166. Sed videtur ambigere, Bohemam, [Adjuncta quædam,] an Tyriam faciat. Quid plura? Auctor Speculi Carmelitani difficultatem sibi objicit quoad tempus, a S. Angela impensum in regimine monasterii Hierosolymitani, quam an satis solvat, aliorum sit judicium. Difficultatem, inquit, habet quod fuerit Priorissa electa, tempore quo patriarcha Hierosolymitanus erat Joannes, frater S. Angeli, … circa annum Christi MCCXVIII, & quod annis 35 præfuerit suo monasterio; sic enim in Terra sancta fuisset usque ad MCCLIII, antequam Deiparæ monitu in Bohemiam redivisset, atque ita fuisset valde provectæ ætatis.

[31] Tum remittit lectorem ad Philippum a SS. Trinitate, [in hoc argumento] Ordinis Generalem; qui in vita S. Angelæ præsentes tricas enodare satagit in hunc modum: Quo anno discessus Angelæ de Terra sancta contigerit & in Europam navigaverit, non ita constat. Qui dicunt ipsam præfuisse monasterio Hierosolymitano XXXV annis, hunc discessum differunt ad annum Christi MCCLIII, & coguntur admittere, ipsam virginem Angelam vixisse ante hunc discessum XCIII annos & additis illis quibus supervixit in Bohemia, ad centesimum circiter pervenisse, aut forte superasse, & mansisse Hierosolymis post ultimam hujus sanctæ civitatis ruinam, quæ contigit anno Christi MCCXLIV. Unde probabilius crediderim juxta alios & congruentius ad prædictam beatissimæ Virginis revelationem, de qua vide Vitam in fine, illam præfuisse monasterio Hierosolymitano XXV annis tantum (facile quippe mutantur numeri) & anno Christi MCCXLIII paulo antequam Saraceni Hierusalem caperent, ex illa discessisse, & in Europam navigasse.

[32] [non satis apte cohærentia] Cui hic non displiceat solis nixa conjecturis de tam provecta Angelæ ætate sententia! Pro tam grandi ætate censet auctor Speculi militare verba sequentia vitæ cap. 3: Qui ipsam vidisset, alteram esse Annam existimasset, de qua in Euangelio. Illa autem annos ætatis habebat LXXXIV. Bona consequentia! Angelam ab Auctore vitæ nequaquam assimilatam fuisse Annæ ob æqualem senectutem, sed potius ob continuata diu noctuque jejunia ac preces, intelligitur ex textu: Qui ipsam vidisset, alteram esse Annam existimasset, de qua in Euangelio; quæ non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens die ac nocte. Quid? quod tota prægressa periodus desideretur in vita Ms. P. Segeri, quæ penes nos est, adeoque mirum non foret, si quis interpolator recentior eam intrusisset.

[33] [expenduntur.] Superest ergo, ut concludamus tam ea, quæ tempus spectant, quo traditur Angela præsuisse monasterio Hierosolymitano, quam ipsum tempus, quo in vivis extitit, neutiquam stabile esse, sed vacillare, uno auctore sit, alio aliter chronologicam utriusque temporis supputationem ordinante. Nec vero convenit inter auctores de libris, ab Angela conscriptis, prout jam pridem observavit Daniel Papebrochius parte 1 Resp. § 32 & 33, ubi pag. 295 sic loquitur: A similis fidei auctoribus suffarcinatus in Bibliotheca Gesneriana augenda Josias Simlerus, eidem Angelæ, … adscribit librum 1 Revelationum; quem ultimum Martinus Del Rio, libro 4 disquisitionum Magicarum capite 4, q. 3, sect. 4, simili modo citat: sed ambo corrigendi sunt ex Antonio Possevino in Apparatu, ubi librum istum adscribit Angelæ de Fulgineo. Merito sane: nam totum textum habes insertum hujus ejusdem vitæ a Confessario ipsius Beatæ IV die Januarii nostri, Ita ille.

[34] [Quid respondendum ad objectum culium publicum] Nunc vocat nos cultus publicus S. Angelæ apud Schiavenses, paragrapho superiore propositus & stabilitus. Danieli Papebrochio jam pridem in votis fuit, uti testatur loco citato, videre bullam, & multo magis fundamenta, Schiavensium, ob quæ ipsi potius, quam alii toto orbe Carmelitæ festum illud agant. Hisce subjungit idem Auctor hanc suam conjecturam; qua suspicatur, idem accidisse Carmelitis Schiavensibus in Sicilia, quod accidit Augustinianis Forojuliensibus in Gallia. Hi ex mera conjectura persuasi, S. Maximam Callidianensem, XVI Maii coli solitam, eamdem esse, quam Victor Uticensis in Africa, ut sibi notam laudat, aitque a Wandalica servitute dimissam, extitisse multarum virginum Dei matrem; ipsius sibi cultum eo jure petierunt concedi, quo totum Africanum monachismum ad se trahit ordo iste, veluti a S. Augustino institutum; &, quod petierunt impetrarunt, ut explicatur tom. 3 Maii, pag. 580.

[35] [S. Angelæ apud Schiavenses.] Porro sicut ea, cujus nulla nunc distinctior extat notitia, sed sola memoria & vestigia antiquissimi cultus, gratis præsumitur venisse ex Africa, cum longe verosimilius sit, natam in Gallia, ex S. Hilarii regula vitam instituisse; sic fieri potest, ut quædam S. Angela, post votivam ad sacra loca peregrinationem, vixerit prope Schiavam solitaria; quæ tamen fuerit natione Sicula (nam Siculis frequentia videntur fuisse Angeli & Angelæ nomina) & cujus antiquissimus ibi cultus sit, memoria vitæ distinctior nulla; atque hinc occasionem sumpserint Carmelitæ, ecclesiam, ei fortassis ab olim sacram, tenendam nacti, ipsam confundendi cum Bohemi regis filia, de cujus vera existentia optamus certiora doceri. Atque utinam Schiavensibus eadem contingat felicitas, qua Forojulienses anno MDCXLIII suæ S. Maximæ corpus invenerunt. Tunc enim constaret, saltem illam, quæ Pragæ sepulta fuit, uti prætenditur, cum Schiavensium patrona male confundi.

[36] Atque ista est Viri conjectura; quæ fortasse rerum hujusmodi gnaris non omnino displicebit in argumento admodum involuto, [Conclusio de Angela, ejusque cultu.] deficientibus certioribus documentis, quæ rem certo conficiant. Hactenus in medium prolatis ac utrimque agitatis iis, quæ ad S. Angelæ existentiam, patriam, natales, vitæ institutionem, cultumque publicum attinent; oratum volo lectorem, ut nobis certiora documenta suppeditet de B. Angela Bohemica, paratissimis magis in ejus favorem loqui, si rationes aliæ id suaserint. Visum nobis est interea nihil determinare in utramque partem. Judicet æquus rerum arbiter, quæ quibus anteferenda sint; & consideret, num tantopere culpandus fuerit Papebrochius a prætenso Exhibitore errorum, quod aliquando dubitaverit, num S. Angela Bohemica talis, qualis a patronis suis describitur, aliquando extiterit in rerum natura.

VITA
Ex impressis parte 4 Speculi Carmelitani, pag. 535, collata cum alia vita Ms. P. Segeri Pauli, Carmelitæ Coloniensis.

Angela Virgo, in Bohemia (S.)

BHL Number: 0454


EX SPEC. CARMEL.

CAPUT I.
Angelæ natales; studia; pietas; sponsi terreni contemptus; epistola ad patrem.

Civitate Praga in regno Bohemiæ, orta est virgo Angela, filia a Regis Bohemiæ, pulchra quidem & casta vultu, [S. Angelæ natales institutio & progressus in scientia.] sed multo ipsa in fide castior; ortu nobilis, sed multo vita, sanctissimæque vitæ usu nobilior. Ac primum quidem juxta patris Regis voluntatem in monasterio habitans, ut una cum Latino sermone etiam bonos mores addisceret, eosque a teneris imbiberet; usque adeo profecit, ut sicut ferrum ferro limatur & exacuitur, & charitas charitate fovetur, ita & ipsa Virgo, aliarum virginum eruditione, bonisque ac laudatissimis operibus sedulo ædificata, pro suæ mentis fœcunditate, plurimum fructum fecerit in sacræ Scripturæ intelligentia, ac divino amore: juxta id, quod patri suo Regi, ea de re attestata est, dicens: se in monasterio vidisse sanctum Hieronymum inter moniales, & cum illo S. Eustochium. Contigit, ut quadam die sub noctem, [Apparitio Virginis Mariæ] supplex ad Deum, coram altari summo preces faceret, prostrataque somno paulatim vinceretur; quo in somno vidit gloriosam Virginem Mariam, stipatam multitudine Angelorum, suavissimum concentum facientium. Quo ex somno ad se reversa, cognovit eos canere: Ave Regina cælorum, ave Domina Angelorum. Hoc cantu finito præmonita est ab Angelo ad se misso, patri in animo esse, ipsam ad se accersere, eamque conjugio jungere. Quapropter, inquit, proficiscere b Hierosolymam, ad monasterium beatissimæ Virginis Mariæ de monte Carmelo.

[2] [Cælesti monitu tendit Hierosolymam] Hoc ipso tempore Pragam appulerat Regis Ungariæ c filius & regni heres, adolescens insignis pulchritudinis, visurus, atque allocuturus Regis filiam de futuro conjugio: At Angela noctu se amiciens amictu virili, rejecto habitu byssino, majusculo charactere [chirographum] scripsit in hunc modum: Ego Angela assumo mihi vestes tuas, & togam meam admodum pretiosam tibi pro eisdem relinquo. Hanc vendes, ut tibi pro ea alias vestes compares. Facto ergo mane, adfuerunt Regis nuncii, qui filiam domum reducerent, sed frustra: fuga enim ante elapsa erat. Inde turbatum fuit omne monasterium, & Rex ipse indignatus, monasterium atque ipsum cubiculum filiæ suæ Angelæ ingressus est; in quo manu filiæ epistolam reperit, conscriptam latine. [scripta prius ad patrem epistola,] Quæretis me, & non invenietis &c. Propterea consilium meum tibi aperiam, & animi mei propositum hoc scripto manifestabo. Super omnia solum Christum diligo, cui fidem meam ac meipsam despondi. Et propterea hinc sum egressa, quod cor meum nimio desiderio teneatur videndi cubiculi, ubi post meridiem ipse cubavit. Ecce, nunc scis ubi ego sim. Si ergo mihi meus esse pater cupis, ac me tibi habere filiam, ne præsume, obsecro, me separare a vero meo cælesti patre. Fateor, tu meus es pater, & ego filia tua sum: Sed alium habeo patrem in cælo, qui Rex est Regum, & Dominus Dominorum. Ipsius ad me missa nuncia audivi. Audi, inquit, dilecta filia, & inclina ad me aurem tuam, & obliviscere populum tuum, & domum patris tui.

[3] [ægre id ferentem.] Rex itaque ob hæc stupefactus, inquirit, an nemo sit in monasterio, qui sciverit hujusmodi illius propositum: sed cum omnes sese excusarent, causamque discessus dicerent se ignorare, domum suam reversus est Rex, graviter ferens quod ipsam aliquando, ejus instituendi causa, collocasset in monasterio. At qui cum eo erant, viri nobiles, ipsum consolabantur, ajebantque: Domine Rex, pone mœrorem; si enim Dei voluntas sit, ut agat vitam religiosam, non licet, neque potes resistere Deo; si autem hoc faciat ipsa suo tantum arbitratu, brevi te ipsius præsentia solabitur. Varium & mutabile semper femina. Pecuniam non habet, nec paupertati assuevit, neque ad labores apta est, quæ totam ætatem detrivit in scholis. Tantum mitte ad universa monasteria atque hospitia, facile eam rehabebis. Atque ita pacatior reddebatur Regis animus, nobilium interea consilium exequens.

ANNOTATA.

a De nomine patris B. Angelæ, sat multa in utramque partem disputata sunt in Commentario prævio.

b Fallor, si lectori statim verosimilis futura sit adeo præceps & repentina profectio; neque porro mirarer, si desideraret sibi solide probari, quod tum temporis monasterium monialium, de quo hic sermo, Hierosolymis extiterit.

c Omnia indeterminata, nomen filii, nomen patris ac regni, tempusque, non sapiunt acta genuina, uti monebamus in Comm. præv., quod & alibi sæpe fit in decursu.

CAPUT II.
Iter Hierosolymitanum; infidelis hominis conversio; apparitio Deiparæ & pueruli Jesu.

Sancta vero virgo Angela, dum ibat ad vastas solitudines, vesperi ad domum quampiam se recipiebat hospitis infidelis, [Conversio hominis infidelis, apparitio Deiparæ.] quem in sacris litteris erudiebat, convertebatque ad fidem. Antequam autem se quieti daret, secum ipsa locuta: Nova prælia, inquiebat, Dominus elegit & portas inimicorum suorum subvertit; atque ita se Deo & beatæ Virgini, matri ejus benedictæ commendans, parumper somni indulsit corpusculo, longo itinere fatigato. Prima vero luce apparebat ei beata Virgo Maria: Filia, inquiens, surge, quieti tuæ præparavi locum. Atque ita istinc discedens, in abditam solitudinem perrexit, cui haud facile quis, solus se audebat committere. In qua cum aliquantum confecerat viæ, obvios habuit aliquot, qui ipsam ex illa silva fugabant, veriti ne in illud horrendum nemus desperatum venisset. Rogabatur, quid artis nosset. Cumque intelligerent, ipsam accurrate ac nitide scribere singuli eam habere gestiebant in scribam a.

[5] [Iter Constantinop.] Inter alios miles erat, qui iter meditabatur Constantinopolitanum, & inde in Terram sanctam. Hic subinterrogabat, quod ei nomen esset. Dicam, inquiebat, Domine, cum e Bohemia excesserimus; nam nomen meum gloriosum est & admirabile. Miles, quid id rei esset, non intellexit; emit ei nihilominus equum, eamque secum abduxit ex illis terris. Interea cum simul colloquerentur, ad eam conversus miles; Dic mihi, inquiebat; serio, unde tibi rudes illæ vestes? Nec vultui, nec manibus tuis, cum istis vestibus convenit. Audi, ajebat, dignissime mi Domine, sermonem meum, rem enim omnem tibi enarrabo. Parens meus me in monasterio erudiri fecit. Interea animo ibi concepi, ob Dei amorem videre Terram sanctam. Sed quoniam monasterio egredi non audebam propriis indutus vestibus, veritus scilicet, ne a quopiam agnoscerer, uni e famulis vestes meas dedi, &, quibus indutus sum, erant ipsius. Miles vero ad ista nihil ulterius addidit, neque quid aliud est suspicatus præter id, quod ex ipsa audiebat. Si quidem Jesus, ipsius sponsus, suam ipse sponsam conservabat; nec sinebat militem quidpiam indecens de ea cogitare.

[6] [Jesus ei apparens, librum porrigit.] Pervenit itaque Constantinopolim & ingressi sunt ecclesiam S. Sophiæ. Ubi ipsa in spiritu Jesum loquentem audivit, ipsi incorruptas promittentem divitias. Quod ipsum cum Virgo Christi in spiritu intellexerat, Christum vidit, Græce dictum Sophiam, id est, æternam Sapientiam, cujus honori principalis ecclesia Constantinopoli existit dedicata. Apparebat autem ei Jesus in forma pulcherrimi pueruli, porrigentis ipsi Latinum librum precum horariarum, Ordinis Fratrum nostræ Dominæ, quo, Deum precando, uteretur.

ANNOTATA.

a Quidnam horrendi nemoris incolis negotii cum scriba? Dubito item, an credibiliora sint, quæ toto hoc capite sequuntur.

CAPUT III.
Ingressus in monasterium; apparet patriarchæ Hierosolymitano; eligitur priorissa; sancta ejus vita.

[Visit loca sacra,] Postquam igitur S. Angela Hierosolymam appulit, visitavit cum dicto milite sancta loca. At cum etiam venissent in ecclesiam sororum nostræ Dominæ, secreto cuidam devotæ ibi mulieri conditionem suam aperuit, atque animi item propositum. Mulier mox eam amicivit amictu femineo, ipsam ducens, ad Priorissam, rogatam, ut in monialem reciperetur. [cælitus monita priorissa eam minialibus adscribit,] Verum ipsa Priorissa in visu a noctis advenire quamdam viderat, quæ sibi ad pedes advolvebatur, preces horarias latinas habens. Visa ergo B. Angela coram, visionis ipsa haud immemor, librum ejus inspexit, & cognito, quod preces illæ vere esse nostri Ordinis b, Angelam rogat, hunc librum unde nacta sit? Quæ cum responderet, Dei esse opus & donum, atque cujus esset filia aperiret, amice ab omnibus suscepta est. Ubi vitæ sanctitudine, quam ducebat, adeo excelluit, ut postea succedere digna fuerit in monasterii præfecturam.

[8] [& post visionem patriarchæ Hierosol. factam,] Cum enim Priorissa supremum obierat diem, & moniales anxiarentur de eligenda maxime idonea, (nam facile sex idoneæ erant ad domus regimen) supplicabant S. Joanni, patriarchæ c Hierosolymitano, qui etiam erat Ordinis Carmelitani, ut Deum precaretur pro sufficienda in locum defunctæ bona moderatrice. Joannes igitur cum in sacrosancto Missæ Officio pervenisset ad primum memento, vidit coram se transeuntes sex dicti monasterii Virgines, & habebant singulæ lampades ardentes in manibus. Sed, quæ illarum postrema erat, S. Angela, gestans manu sua ciborium, cum obscuro crystallo, simul alias sequebatur; quam S. Joannes proinde dicebat præ aliis maxime esse idoneam. [in priorissam eligitur.] Sed Angela claritatem suam proferre nolebat in publicum, ex animi sui submissione, quæ ipsa significabatur per crystallum; sicut loquitur David propheta: Qui mittit crystallum suam sicut buccellas: id est, de virtute humilitatis, uni amplius, alteri minus largitur pro sua divina voluntate, & hominum capacitate.

[9] Hæc veneranda Dei sponsa Angela, triginta quinque annis d monasterio in Hierosolymis laudatissime præfuit. [Virtutes in regimine,] Nemo inter moniales ei similis in pœnitentia, vigiliis, jejunio ac oratione; &, quod his majus est, in humilitate. Etiamsi aliis præerat, non se jactabat, se ipsam præ ceteris exaltando. [e Ordinabat 12 moniales ad canendas preces horarias.] Liberalis erat in pauperes, & afflictorum consolatrix. Sæpe ei sermo erat cum Angelo Dei, [sermo frequens cum Angelo.] cujus erat soror similis nomine, & virginali castitate, qui ipsi etiam prænunciabat, quod non esset ibi moritura. Accidit item, ut die Sabbati (quæ dies semper ei honori erat propter B. Virginem) Angelum videret, ad se venientem, qui illi loquebatur de regno Dei, & sermonem finiens addebat: Qui perseveraverit usque in finem, is salvus erit. Quo dicto, cælestis Hierosolymæ divitias ei ostendit. [Qui ipsam vidisset, alteram esse Annam existimasset de qua in Euangelio, quæ non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens nocte ac die. Ab eo tempore cum flammeum f recepit, consecrataque fuit a patriarcha Hierosolymitano, qui tum Deum precabatur, ut bonum in ea propositum usque in finem conservaret.] Hæc beata Dei virgo omni sedulitate diu noctuque studebat sponso suo placere, adeoque in amore ejus semper proficere. Quidquid enim vel ante fecerat bonorum, vel ipso actu adhuc faciebat, videbantur sibi pauca & exigua, præ humilitatis altitudine, qua eam Deus adornaverat. Unde & quidquid animus ejus desiderabat, ipse sponsus Dei abunde ei præstitit.

ANNOTATA.

a Ex antecedentibus & consequentibus facile colliget lector, continuas pene tum hic, tum alibi per decursum infarciri apparitiones ac visiones, prout innuebam in Comm. præv.

b Scriptorem hujus Vitæ anonymum, fuisse Carmelitam, ex hisce voculis collegimus in Comm. præv.

c Nullum hoc tempore extitisse Patriarcham Hierosolymitanum, nomine Joannem, jam pridem probavit Papebrochius in historia Chronologica patriarcharum Hierosolymitanorum, tomo 3 Maii præfixa.

d Aliud ab alio tempus præfecturæ ejus definiri, dictum in Comm. præv.

e Uncis [] inclusa non lego in vita Ms. Segeri Pauli; uti & proxime subsequentia, eidem signo inclusa.

f Id est velum, sumpto genere veli alio pro alio. Nam flammeum lego proprie esse genus veli lutei seu crocei, quod a novis nuptis gestabatur in signum indissolubilis conjugii & boni ominis causa; sic dictum, quod eo assidue utebatur flaminica, id est, flaminis uxor. Videsis Lexica Latina de hac voce.

CAPUT IV.
Pluvia precibus ejus impetrata; monasterium ab hostili invasione præservatum; reditus in patriam; sanctus obitus.

[Pluviam prædicit, & impetrat;] Accidit, ut pene. per semi-annum Deus pluviam non daret. Unde populus gravissime afflictus, & animo consternatus, ad Joannem Hierosolymorum patriarcham veniens, communem miseriam deploravit. Igitur dictus Patriarcha, assumpto secum diacono suo Eusebio, in monasterium veniens, ita Priorissam aliasque filias religiosas affatur: Filiæ cælestis sponsi, Deum pro communi salute populi rogate. Beata autem Priorissa Angela, Dic, inquit, Hierosolymitanis, ut vesperi confiteantur peccata sua, die crastina dabit eis Deus pluviæ sufficientem copiam. Igitur sancta Virgo, cum omni sua humili congregatione, animum & totas se dederunt precando Deum; populus vero confitendo peccata, & conterendo super peccatis suis. Postridie, exaudita apud Deum sanctæ Virginis oratione, cœpit pluere, deditque Deus pluviarum abundantiam.

[11] [fugat Saracenos.] Saraceni conati sunt monasterium istud perdere, sed precibus ejus sunt fugati. Contigit, ut Mamoluca a quidam cum multis æthiopibus veniret, ut monasterium noctu per vim invaderet. Cumque illud cæpisset facere, audivit vocem: Non pecces in ciborium meum. Qua voce perterritus, anxius, & confusus inde discessit. Sedebat autem B. Angela super lapidem sepulchri Domini, uti altera Magdalena, amare flens: habens apud se suas spirituales filias, quas virtutem patientiæ docebat.

[12] [Monita a Deipara, ut Pragam redeat,] Post, cum Deus Terram sanctam occupari decreverat ab ethnicis, & Christianos occidi & dispergi, venit ad sanctam Angelam paulo ante beata Virgo Maria: Citius, inquit, demigra hinc: nam appropinquat tempus, quo Deus Terram sanctam hanc, exigentibus Christianorum peccatis, daturus est Ethnicis & Saracenis, ut eam inhabitent; sicut etiam indicavit S. Cyrillus. Propterea revertere in patriam tuam, & precare pro populo tuo, appropinquat enim ipsis magna tribulatio. Intellexit autem sancta Angela de hæresi, quæ Pragæ exurrexit anno Domini millesimo quadringentesimo decimo; quæ etiam nunc adhuc b durat.

[13] [clam discedit; moritur inter Angelos; miraculis claret.] Clam itaque inde discedens, trans mare navigavit, Pragamque veniens, in cellula seu anachoresi includi se fecit, usque dum vitam suam finit in eadem devotione. Completoque dierum vitæ suæ numero, sanctissima Eucharistia munita est sacroque oleo peruncta, & sic spiritum suum in manibus Dei tradebat die sexta Julii; assistentibus illi semper Dei Angelis ac suscipientibus nobilem illam castamque animam, quæ tamquam soror Angelorum maculam numquam peccati mortalis habuisse creditur. Adducentibus denique eam cum hymnis & canticis, uti decebat, in chorum sanctarum Virginum, in cælesti paradiso. Post mortem multis miraculis claruit.

ANNOTATA.

a Mamalucana gens fertur cœpisse potiri rerum anno 1250, & extincta esse anno 1516. An commode hæc nota temporis queat conciliari cum anno 1190, quo dicitur floruisse Angela, considerandum relinquo lectori ex iis, quæ prævius habet Commentarius.

b Prævie diximus hinc colligi, quo tempore vixerit scriptor Vitæ.

DE S. GODELEVA VIRG. ET MART.
GHISTELLÆ, DIOECESIS BRUGENSIS, IN FLANDRIA.

ANNO MLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Godeleva Virgo Martyr, Ghistellæ in Flandria (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Ghistellæ conspectus, Sanctæ patria, natales, ætas, nomen, conjux, martyrium & sepultura.

Rerum ad S. Godelevam spectantium, & toto hoc opere fusius deducendarum, breve schema præmitto, ex quo locorum & personarum generalior saltem notitia legentium oculis primo intuitu obversetur. [Ghistellam a Marchantio laudatam,] Ut vero a præcipua martyrii & perpetui cultus sede ducatur exordium, sic Ghistellam & alia huc facientia describit V. C. & consularis Jacobus Marchantius, in suis de Flandria Commentariis pag. 87: Ghistella, illustris domus, cui pridem patebat, cognomentum, nuptiis transiit in familiam Bethuniensem atque Luxemburgiam, una cum Brugensi telonio, Ghistellæ dynastis attributo, ut eo velut auctoramento, Oceanum Flandriæ affluentem, piratarum expertem servarent. A Comite Briennæ, Gallo, ut se facilius captivitate redimeret, in quam anno MDXLIV inciderat, vendita fuit Joanni Carolo Affaitado, patricio Cremonensi, qui Antverpiæ negotiabatur. Opificio Sayarum, quibus Ghistellensibus nomen, spectabili dynastæ castello, nundinis mense Novembri annuis, agroque fertili commendatur, non minus quam assidenti abbatia Benedictina feminea, dedicata memoriæ D. Godelievæ, quod nomen Theophilam signat, anno MLXX hic strangulatæ per duos servos domesticos, cervici faucibusque ejus mantile intorquentes, auctore Bertulfo marito, clari Ghistellæ generis, a matre, nurui infesta, irritato in uxorem, Lonfordia stirpe nobilem formosamque, sed comendi & illecebrarum negligentem, pietatique in Deum, charitati in egenos nihil præferentem; cujus vitam exitumque perscripsit Drogo monachus & sacerdos id temporis Ghistellanus.

[2] Fusius longe & distinctius res Ghistellenses prosequitur Vir itidem Clar. & immensi laboris, [magis ornatam a Sandero,] Antonius Sanderus, in sua Flandria illustrata tomo 1, a pag. 329, unde nonnulla, ad historiæ elucidationem opportuna, decerpenda censuimus. Sic ipse locum, in excusa lamina expressum, depingit: Ghistella, a Stallo nomen urbi est, cui origo ab arce, libertas a Carolo Bono, privilegia a Guidone Dampetra, honos a dynastis, circumvallatio prima a nobilibus anno MCCXXVIII; munitio altera a Ludovico Nivernensi ad annum MCCCXXIV, fossarum eminentia a senatu anno MCCCCXXXIV, murorum alibi structio destinata & inchoata a civibus MDXL; plane ut videatur oppidum cum seculis crevisse, & unum singulis majestatis gradum conscendisse: appellatum, privilegiatum, vallatum, munitum, clausum, muratum in parte. Nuper & modo civilium bellorum fructus sentit, horum pluribus destitutum, & castrum dumtaxat, veteris elegantiæ monumentum ostendens; quod hodie ruinam minatur, habitatore Domino vacuum. Pergit Sanderus oppidi decora & dynastarum familias describere, de quibus satis dixit Marchantius; & nos Godelevianæ palestræ ideam satis hic explicatam censemus.

[3] [celeberrimam reddidit S. Godeleva:] Neque enim jam enumerata omnia, & quotquot præterea laudatus Sanderus munifice congerit, Ghistellæ insignia, tantam oppido famam & nobilitatem pariunt, quantam & pridem attulere & hodiedum afferunt sanctæ Godelevæ nomen, cultus, gloria & continuata miracula. Siquidem celeberrimam tota Flandria & reliquo ferme Belgio eam Sanctam, adeoque & Ghistellam reddidere egregiæ olim virtutes, quarum admiranda exempla reliquit, sub beluinæ socrus & impii mariti servitute, non conjugii communionem, sed durum passa martyrium, fuso demum sanguine coronatum: quod mox prodigia consecuta sunt, totis sex seculis usque hodie perennantia, tum Ghistellæ, ubi reliquiæ asservantur, tum ad medicinalem fontem, inter vetusta sanctimonialium abbatiæ rudera, tum Brugis in parthenone ad concretum sanguinem, tum pluribus aliis locis, ubi ejusdem Sanctæ sacra lipsana honorantur. Atque inde ferme tota, ausim dicere, quæ hoc tempore superest Ghistellæ & Ghistellensium per universam Flandriam & finitimas regiones commendatio, quod tam illustris Sanctæ sacris pignoribus gaudeant, eo titulo, ingenti concursu populi, undequaque confluentis, quotannis frequentati.

[4] [cujus patriam & parentes novimus;] Patriam S. Godelevæ tribuunt, quotquot de ipsa meminere scriptores, agrum Bononiensem, seu potius Boloniensem, Artesiæ nostræ finitimum, dominium olim perillustre Comitum, quos inter Eustachius ille fuit, ex S. Ida parens trium filiorum, in historia Belli sacri nominatissimorum, Eustachii, Balduini & præcipue Herculis Christiani, Godefridi Bullionii, quos nominasse, laudasse est. Et vero Comitem Eustachium eo potissimum memoro, quod ejus tempore primam lucem aspexisse, saltem vixisse oporteat S. Godelevam patre Wifrido, Huifrido, Heinfrido vel Humfrido, matre Ogina, Ogena, alias Odgiva seu Odgeva, honestis & honoratis parentibus genitam, in castro Londefort, seu Lonfort, quod noster Jacobus Malbrancus, tomo 2 de Morinis, lib. 8 cap. 59, vocat Hondefort, Witsantum inter & Wasconvillare, ad Wasconingawallam, hodie Selaque fluvium, in Bononeso, situm. Expressiores patriæ & generis S. Godelevæ characteres nemo, quod quidem sciam, prodidit hactenus: unde Lonfordiam stirpem eruerit Marchantius, fateor me ignorare, nisi ex castello illo, nativitatis loco, ut ex Ghistella Ghistellensi, sic familiæ Godelevianæ inditum cognomentum existimaverit. Certa est Sanctæ patria, stirpis adjuncta admitti possunt; non item consanguinitates cum aliis Belgii Sanctis, quas pie creduli confingere alicubi ausi sunt. Jam Sanctæ ætatem, qua poterit verisimilitudine explorabimus.

[5] Recte & eleganter, citato jam loco, Vitam a Drogone scriptam, [non item certam ætatis epocham.] contraxit laudatus Malbrancus, qui Legendam alteram, ab Anonymo interpolatore amplificatam, procul dubio numquam vidit, certe consulendam minime putavit. Et vero in Drogonis Legenda nullum satis certum aut expressum characterem reperire est, unde S. Godelevæ ætatem liceat presse definire; Anonymo autem, in iis, quæ ad tempora pertinent, quis satis tuto fidere ausit, dum confidentissime multa & quidem perperam determinat, eo de fictione, saltem de licentiori amplificatione magis suspectus, quo plura ex proprio penu Drogoni superaddere præsumpsit. Sic ille vitam a se compilatam exorditur: Godeleva virgo Deo cara, de illustri prosapia, ex territorio Boloniensi, castro Londefort, juxta villam Wierre Hinfridi originem traxit. Pater ejus miles, Heinfridus nomine, mater vero Ogena; ambo genere nobiles, virtutibus autem nobiliores, felicem hanc prolem, velut sidus prælucidum, caliginoso huic seculo genuerunt tempore Leonis IX, Pontificis Romani, anno videlicet a Dominica Incarnatione MLII, qui fuit annus Henrici Imperatoris tertii, XII, Philippi autem primi istius nominis Regis Franciæ, XXI, & Balduini Insulensis, qui Benignus dictus est, septimi Comitis Flandriæ, XVII.

[6] A signandis notis chronologicis longe melius abstinuisset Anonymus; [Recepta est opinio, obiisse 1070,] nam ut fatear, tempora Leonis IX PP. & annum XVII Balduini Insulensis satis congruere cum anno Christi 1052, errat auctor in annis Henrici Imperatoris; turpius Philippum Franciæ Regem appellat, turpissime annum ejus XXI, cum tunc necdum natus esset, anno primum sequenti 1053 in lucem editus. Sic passim labuntur imperiti scriptores, dum Acta sincera suis additionibus depravant. Mihi hactenus satis felici esse non licuit, ut certa nativitatis S. Godelevæ, desponsationis, durationis matrimonii, aut cædis ejus tempora aliunde eruerem: cum enim ea Drogo, ut jam dicebam, exprimere omnino neglexerit, non video, qui id tutius facere potuerint scriptores, seculis aliquot ipso posteriores, ut paulo pluribus infra erit expendendum. Indicatur a majori ea Legenda, num. 58, Balduinus Comes, apud quem de Bertulfi mariti duritia conquesti fuerint Sanctæ parentes: at nec inde deprehendi potest ulla distincta epocha. Ut paucis rem expediam; receptissima hodie est opinio, firmata auctoritate Meyeri, in Annalibus Flandriæ libro 3, ad annum 1070 sic scribentis: Pridie autem Non. Julias eodem anno, Ghistellæ strangulata a servis suis S. Godelepha, jussu Bertulphi mariti. Mulier erat sanctissima Bononiensis, genus ab Lonfordio castello oriunda, cujus tum Hemfridus & Odgina, spectabiles ejus parentes, tenebant dominatum. Bertulphus postea conversus ad pœnitentiam, in cœnobio divi Winnoci Bergensis austere vixit & obiit. Vir erat dives ac nobilis, patria Ghistellanus, matris, ut referunt, impulsu ad tam atrox incitatus scelus. Hujus Divæ vitam luculenter perscribit ad Ratbodonem Episcopum Drogo monachus, sacerdos id tempus Ghistellensis.

[7] [sed difficile est priores annos ordinare.] Quæ ad Bertulfi cenversionem, Drogonem & Ratbodonem attinent, alibi expendentur; liceat hic. Meyerianæ epochæ, utpote verosimillimæ, quam etiam superius adoptavit Malbrancus, item Marchantius, Sanderus & alii passim; liceat, inquam, epochæ isti subscribere, & gloriosum S. Godelevæ exitum, dicto anno 1070 innectere. Prægressum vitæ spatium inde eliciat & in seriem ordinet, qui potest; ego me fateor tacere malle, quam vane hariolari. Non adeo longum fuisse conjugii tempus, facile admisero; verum & initium ejus & finem, non video cur contrahat vitæ majoris auctor Anonymus ad ætatem Balduini istius Comitis, qui nonnisi tribus annis imperitavit, mortuus eodem, quo S. Godeleva anno 1070. Nuptui tradita fuerit Sancta annos circiter duodeviginti nata, sexennium vel paulo amplius mariti tyrannidem passa sit; sic vitæ exordium referri poterit ad annum 1045, cædes, dum annum ætatis ageret quintum supra vigesimum: sed nec pro his vel verbum commutare lubet. Jam toties citatus Anonymus non tam scrupulose in iis versatur; narratis enim, quæ in Sanctæ obitu contigere, miraculis, fictis Bertulfi lacrymis, atque ad exequias paratu necessariis, sic pergit num. 81: Multa procerum stipatus caterva. (Bertulfus) supremum defunctæ comitatus honorem, solenni ordine funerales pompas executus, beatum corpusculum in ecclesia Ghistellensi condiri procuravit, anno tertio a contracto matrimonio, pridie Nonarum Juliarum, secunda feria, quæ erat Octava Apostolorum Petri & Pauli, anno a Dominica incarnatione millesimo septuagesimo, Henrici IV Imperatoris tertiodecimo, Philippi II illius nominis, Regis Francorum, anno VII, & Balduini Pacifici, Comitis Flandriæ, tertio & ultimo; nam & ipse eodem sub anno defunctus est.

[8] [Fallit plerumque scriptor vitæ anonymus,] Fallunt rursus pleraque omnia, neque enim anno 1070 incidit sexta Julii in feriam secundam, sed in tertiam, sub littera Dominicali C, & initiali mensis G. Erat is Henrici Regis Romanorum XVIII, imperii ejus XV; Philippi, non secundi sed primi Regis Franciæ, XII. Admitto notam postremam, de anno tertio & ultimo Balduini Montensis. Sufficiant hæc specimina, ut aperte pateat, quam non levem esse oporteat scriptorem, qui ad veros characteres chronologicos facta, a se memorata, reducere conatur. Pari infelicitate prætensam, nescio quam, canonizationem, Romæ anno 1084, ut contendit, factam exequitur, Legendæ suæ num. 99 & ultimo, ubi annum istum 1084 connectit cum D. Hildebrandi, qui & Gregorius VII, Romani Pontificis, octavo, cum Henrici IV Imperatoris, vicesimo septimo, cum Philippi II Francorum Regis, vicesimo primo, & Roberti undecimi Comitis Flandriæ, cognomento de Vriese, anno duodecimo: in quo ultimo non tantopere aberrat; ast in reliquis, more suo cespitat: siquidem annus jam dictus 1084, quo elevatum sacrum corpus existimamus; componendus est cum Gregorii XII, Henrici XXIX; Philippi, non secundi iterum sed primi, XXVI. Verum hæc obiter hic dicta sint, occasione stabiliendæ ætatis S. Godelevæ, quam non video, ullis characteribus certo & determinate definiri posse.

[9] Laudatus Malbrancus in præfixa operi suo de Morinis chronologia, [cum Malbrancli caculis non satis conciliandus.] longe diversum ab Anonymo systema sibi formavit, dum ad annum 1061 sic notat: Godeleva e Bononesi nobilibus oriunda, despondetur Bertulfo Ghistellensi, qui pessime uxorem habet. Citat Vitam, ex qua non video, qua ratione epocham illam elicere se posse existimaverit, non magis quam sequentem, ubi anno 1067 ait, Godelevam fugisse ad parentes, qui frustra per Comitem & Episcopum res componere nituntur. Vadem sibi rursus adsciscit Drogonem in Vita, apud quem fateor ego, certum characterem chronologicum eruere me hactenus non potuisse. In anno martyrii nobiscum convenit; nempe S. Godelevam, post innumeras molestias, jussu Bertulfi a famulis suis strangulatam anno MLXX. Demus tantisper, Malbrancum feliciter hic rem attigisse, certe multo felicius quam Anonymum; cum opinione nostra non adeo difficulter conciliabitur. Anno 1045 nata sit Sancta, & jam non annum XVIII, sed cum Anonymo, XV circiter aut XVI attigerit, dum Bertulfo nuptui traderetur: vixerit in ea hypothesi virgo, conjux & relicta, non solum per triennium, sed per annos octo aut novem: magis hæc mihi placent; quam præceps ubique Anonymi supputatio, cui ut subscribam, induci non patior; dum Sanctæ ætatem ad annos universim octodecim, matrimonium vix ad ternos contrahit. Verum nec pro ea Malbranci opinione contendere lubet, quandoquidem illam, æque ac alias, incertam existimem; in hac parte multo verosimiliorem, quod eos Sanctæ annos relinquat, quibus ad tot ærumnas, miserias, angustias & ludibria devoranda robustiorem fuisse, paulo convenientius intelligamus.

[10] Nomen Godelevæ non uno modo scribitur, ad unam vero eamdemque Sanctam modos omnes referri, [Explicatio nominis S. Godelevæ.] indubitatum est. Drogo constanter exprimit Godeleva, id nominis Latine recte explicans Deo cara, alii Theophila, a Belgico Godlief, euphoniæ & feminei generis gratia Godelieve, unde aliqui Godelieva; quamvis in nostro Ms. Aldenburgensi, genuino, ut putamus, in principio scribatur Godeleph, ut etiam alicubi habet Anonymus interpolator, qui tamen plerumque cum Drogone restituit Godoleva. Sic passim Belgæ alii, excepto Meyero, cui præplacuit, inventum nomen Godeleph seu Godoleph reddere per Godelepha & Godolepha, Gallis stantibus pro Godelene seu Godelaine, unde Godelena seu Godolena, quemadmodum Godolenum abbatem Nobiliacensem legimus sec. 1 Benedict. Planum esset, sequendam hac in parte Flandrorum nomenclaturam, nisi constaret, in ea Belgii seu Picardiæ regione natam S. Godelevam, in qua credibile non est, per id tempus in usu fuisse linguam Flandricam, sed puram putam antiquam Gallicam, Guallicam, Wallicam seu Wallonicam, quæ omnia idem prorsus significant, W æquivalente G, ut alibi me aliquando demonstrare memini: apud Gallos autem nomen omnimode Flandricum cuiquam inditum fuisse, multis non videbitur continuo admittendum. At tanti non est ea difficultas, quin commode solvatur, si dixeris, locum nativitatis Sanctæ satis vicinum fuisse partibus Flandricis, ut nominum communicatio haberi potuerit. Si id non placet; dic binomiam fuisse, aliter apud suos Bolonienses, aliter apud Flandros appellatam, quibus fortasse, a perpetuo Deo placendi studio, a tot virtutum heroico exercitio & secutis miraculis, nomen Deo caræ seu Deo placentis imponere visum fuerit; idque eo libentius quis crediderit, quod fortasse tunc non magis quam modo, matronas nobiles propriis nominibus indigitari in more positum fuerit. Utcumque verteris, tot Gallica nomina sunt, longe aliter a Flandris efformata, ut exempla adferre supervacaneum judicemus.

[11] [Quales olim fuerint Chistellenses;] Conjugem S. Godelevæ Bertulfum, aut suapte natura, aut feroci & rabida matre instigante, inhumanum & ferum fuisse, docet tota Sanctæ Legenda. Nec mirum sane videatur, si Ghistellæ eo tempore repertus fuerit homo barbaris moribus præditus, cum in Actis S. Arnulfi, Suessionensis Episcopi, istius partis Flandriæ apostoli, Aldenburgi anno 1087 pientissime defuncti, apud Mabilionem seculi VI Benedictini, parte 2, pag. 537 num. XVII sic legamus: Intra terminos parochiæ Gestelensis, quæ subjacet diœcesi Tornacensi, est quædam vena terræ nigra & quasi subrufa, quæ crebris paludibus intersita, non facile potest transiri. In his vero locis moratur genus hominum, atrocitatem semper gestiens, ut vulgus Scytharum. Meyerus ad annum 1083 legit; genus hominum atrocissimum, qui omnem ferocitatem hujus gentis (Scythicæ) genuina animositate superare videntur, quinimo Ghistellenses omnes istius temporis gentem Scythicam appellare non dubitat. Verba ejus ibidem sunt: Gestellenses, gens Scythica, nullis feritate cessere. Cruda sane & atra hominum istorum descriptio, sed quæ solis Ghistellensibus propria eo seculo fuisse non videtur.

[12] [qualis Bertulfus S. Godelevæ conjux,] Quod certe facile admittet quicumque meminerit, illo tempore per quædam, imo per pleraque Flandriæ occiduæ loca, intestinas discordias, inveterata odia, quotidiana homicidia, & insatiabiles humani sanguinis effusiones pacem & quietem totius regionis turbasse; quemadmodum luculentius explicant laudata S. Arnulfi Acta a pag. 535 num. XIV. Ut ut interim de Ghistellensibus universim censeas, durum & barbarum fuisse Bertulfum, S. Godelevæ maritum, tam est manifestum, quam certum sit, impio ejus jussu innocentissimam conjugem immaniter fuisse strangulatam. Audi de eo loquentem Malbrancum loco supra citato: Oriundus erat, inquit, ab Normannis (qui Scythæ vocabantur, & huc Ghistellanam domum induxerunt) & Balduinum Flandriæ Marchionem sibi consanguineum prædicabat, vir animo vastus. Ceterum de Bertulfo, quem ait Marchantius, attrocitatem illam in eximiam resipiscentiam, cutisque loricatæ castigationem in divi Winnoci Bergensi asceterio convertisse, erit infra proprius dicendi locus; hic reliquum est, ut martyrii & sepulturæ brevem etiam imaginem exhibeamus.

[13] [cujus jussu strangulata & sepulta] Satis longam fuisse Sanctæ nostræ sub tam crudeli marito tyrannicam servitutem, clamant & explicant ambæ Legendæ Drogonis & Anonymi; quamvis hic, ut dicebam, temporum rationem ubique que nimium coarctet: veram porro martyrii lauream consecutam, probat effusus sanguis innocuus, mox ab obitu tot signis & miraculis a Deo condecoratus, quemadmodum & sacræ exuviæ Ghistellæ depositæ, ut Deo cara, ut Sancta, ut thaumaturga a circumjacente late populo agnita fuerit, atque ut meritis apud Deum potens, in variis necessitatibus invocata & patrocinata, urgentibus certatim incolis, ut vita & miracula litterarum monumentis consignarentur. Eodem, quo strangulata est, die acceleratam ejus sepulturam, asserit Drogo, apparatum describit Anonymus, & tum in morte tum in sepultura, signa nonnulla, de quibus Drogo non meminit: id uterque memoria dignissimum censuit, quod, quia panis defuit, qui pro salute animæ erogaretur, itum sit pro emenda annona: at eadem annona lucro fuit emptori suo, nam adeo accrevit per se in farinam redacta, ut modum mensuramque excederet, & emptor factum signi miraretur, dicens: Laus tibi, Deus; tuo honori larga fuit, pro posse autem vixit pauperi, id etiam hoc miraculo divinitus demonstrasti. Nunc varia capita ad Vitas earumque auctores, ad cultum, reliquias, festivitates, miracula aliasque S. Godelevæ prærogativas pertinentia, sigillatim expendenda sunt.

§ II. De scriptore primæ & purioris vitæ S. Godelevæ, quam edidit Laurentius Surius, mutata dictione.

Multam diu operam insumpseram, ut sincerum Drogoniani operis antigraphum manuscriptum alicunde nanciscerer, [Drogoni, vitæ S. Godelevæ scriptori,] quale olim certum est, habuisse Laurentium Surium, in eo de Sanctorum Actis non optime meritum, quod veneranda antiquitatis monumenta, pura & intacta ad posteros non transmiserit, uti de S. Godelevæ Legenda ultro ipse fatetur his verbis: Dictionem F. Laurentius Surius fere totam mutavit. De ea Surii libertate satis alibi in his Actis dictum est. Operæ pretium equidem tuli, dum post varias inquisitiones, tandem aliquando incidi in codicem Aldenburgensem, qui, nisi vehementissime fallar, Drogonem sincerum, genuinum & incorruptum exhibet, ut commentarii hujus paragrapho IV demonstrabitur, atque ex argumentis ibi adducendis facile colliget, quisquis editionem nostram cum Suriana conferre non gravabitur, manifestas in hac truncationes deprehensurus, quæ textum non omnino quidem corrumpunt aut invertunt, at certe a nativa & germana Drogonis simplicitate longe recedunt. Verum hic anticipanda non sunt, quæ jam dicto paragrapho discutienda suscepimus, hoc potissimum hac dissertatione disquisituri, ut quis Drogo iste fuerit; Actorum S. Godelevæ scriptor, ex certis monumentis deprehendamus.

[15] Drogonis appellationem satis communem olim fuisse, [varia opera perperam tribuuntur] extra controversiam esto: plures homonymos seculo XI exstitisse, ex sequentibus fiet manifestum. An scrupulo ducti sint scriptores aliqui, ne nomen idem pluribus tribuerent, equidem nescio: id certum est, plures Drogones in unum conflatos, tum a bibliographis, tum ab historicis, mutua absque examine transcribentibus. Possevino præluxisse aliquem oportet, fortasse Arnoldum Wion, infra citandum, quem ipse in Apparatu sacro secutus sit, dum Drogoni Belgæ, monacho monasterii S. Winnoci … deinde Gestellensi pastori, postremo Episcopo Morinorum varia opera tribuit, quæ ad Drogonem Morinorum Præsulem, nullo pacto spectare possunt. Possevinum descripsit Casimirus Oudin, & procul dubio alii, quos colligere & enumerare nil juverit. Vossius de historicis Latinis lib. 2 cap. 45, pag. 373 in eamdem foveam incidit, in quam fortasse pertraxit famosum Eliam du Pin, in novissima Scriptorum ecclesiasticorum cellectione sec. XI, pag. 109, ubi monachum Bergensem obiisse statuit anno 1070, eodem ipso, quo S. Godeleva, & nihilominus ejusdem vitam scripsisse; quod veri Drogonis præfationi ex diametro repugnat.

[16] [quæ ad alios synonymos spectant;] Idem saxum non magis feliciter volverunt scriptores nonnulli Belgæ, quos inter Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis sic rotunde enuntiat: Godelevæ historiam Drogo monachus S. Winnoci Bergensis, post Episcopus Morinensis, ad Ratbodonem, Episcopum Tornacensem (qui beatæ Martyris corpus anno MLXXXVIII elevavit) accurate conscripsit, legiturque apud Surium. Arnoldus Wion in Ligno vitæ, lib. 2 cap. 47, pag. 341, ipsissima ferme ad verbum habet, quæ ex ipso accepisse videtur laudatus Possevinus. Molanum ambo perperam citant, in additionibus ad Usuardum V Augusti: Nam licet is ibi monachum Bergensem cum Morinorum Episcopo non recte consundat, at recte monachum, sacerdotem Ghistellensem, vitæ S. Godelevæ scriptorem, ab utroque jam dicto, & accurate distinxit. Hinc mirari desine, si Swertium aliosque populares reperias in eodem luto hæsitantes, qui nullo prævio examine, apud quemcumque reperta, adoptare non dubitaverint.

[17] [etiam a Malbranco, cum jam dicto confusos.] Id magis miror in nostro Malbranco, diligenti ceteroquin rerum Morinensium examinatore, qui & ipse immanem istam confusionem apertissime propugnat lib. 8 cap. 29, ubi ipsum Drogonem ex monacho Bergensi & Ghistellensi curione Episcopum Morinensem declarat his verbis; Drogo fuit Episcopo nomen. Prius ex ascetis illis Bertinensibus exstitit, quos Rodericus Bergas transmisit, ad ponenda Winnocensis familiæ disciplinæque fundamenta. Verum ut erat doctrinæ & eloquentiæ fretus præsidiis, cum nobilis Ghestellæ vicus oppidumque curione suo careret, in Drogonem statim conjectus est Balduini Antistitis oculus, illicque voluit pastoralem ejus probare operam, quæ, etsi manifestis jam indiciis, per subscisivas interdum functiones sat probata esset, omnium tamen superavit expectationem, & ea in omnium oculis documenta dedit, quæ & Balduinum, adhuc superstitem, & Robertum Regem, & complures abbates, & Episcopum, præsertim Ambianensem, cui olim fuerat clerici de munere in paucis commendatus, concitarunt ad ex oppidulo eruendum hominem, & celso Morinorum solio constituendum. Cum autem eodem libro cap. 59, pag. 798, Drogonem monachum & Ghestellensis ecclesiæ presbyterum, vitam S. Godelevæ martyris scripsisse asserit, tametsi memoria lapsus, incompossibilia tempora connectat; haud obscure insinuat, Drogonem eumdem, quem unicum novimus Ghistellæ pastorem, ubique indicari.

[18] [Drogo Morinorum Episcopus] Utut verba ejus benignius quis interpretari voluerit, a prima saltem confusione eximi omnino non potest: nam licet admittamus, Drogonem Episcopum, prius fuisse monachum (qui etiam teste Malbranco clericus Ambianensis fuit) at concedi prorsus non potest, eum fuisse monachum Bergensem, multo minus curionem Ghistellensem, a Balduino scilicet Morinorum Episcopo constitutum, in quam parœciam nihil umquam juris fuit Præsulibus Morinensibus, utpote quæ semper Tornacensi sedi subjecta fuit. Ut in his presse & distincte procedam, ad tres articulos rem totam contraho. Primus sit: Drogo Morinensis Episcopus, diversus est a Drogone monacho Bergensi S. Winnoci, & quod inde consequitur, alius omnino a Drogone sacerdote seu curione Ghistellensi. Articulus II: Drogo, alias Draco, monachus Bergensis S. Winnoci, non fuit, nec verosimillime esse potuit curio seu sacerdos Ghistellensis, atque adeo nec scriptor vitæ & martyrii S. Godelevæ. Articulus III: Drogo, scriptor vitæ S. Godelevæ, utroque jam dicto junior, monachus fuit ad S. Andreæ juxta Brugas, atque is solus & verus auctor est Actorum S. Godelevæ; quod paragrapho sequenti ex professo examinabitur: priores duo articuli hic primum stabiliendi.

[19] Probatio articuli primi pendet a vera notitia status & ætatis celebrioris Drogonis, [a nostro Drogone longe diversus est;] Morinorum Episcopi, quem passim video, ex monacho Antistitem jubilarium appellari, etiam a Malbranco, utpote qui annis circiter quinquaginta episcopatum tenuerit, adversis nonnumquam casibus exercitatus jactatusque. Hic ex monacho Sithiensi, ut declarat Mabilio in Annalibus Benedictinis tomo 4, lib. 56, pag. 361, jam ab anno 1030, multis, antequam S. Godeleva nasceretur, annis, Morinensem regebat ecclesiam. Adducit vero idem Mabilio ibid. pag. 368 chartam præfati Drogonis, qua quædam altaria, Sithiensibus concessa, manumittit, in qua annus ejus episcopatus quadragesimus sextus componitur cum anno Christi 1070 apud Iperium. Quod argumento est, inquit, ejus initium ab anno 1024, vel saltem insequenti repetendum. Demum tomo 5, lib. 65 pag. 117, ex alio instrumento evincit, Hubertum, Teruanensem item Episcopum, in locum Drogonis successisse, jam ab anno 1077, ut ultra id tempus protrahi non possit Drogonis episcopatus, qui certe quinquagenarius fuit, si ab anno 1025 ad 1077 infulas possederit. Ab his nonnihil differt Malbranci calculus, ceterum ultra annū 1078 Drogonis tempora producere non audet.

[20] His præmissis, ut perspicue intelligamus, utrum Drogo iste, [neque melius coalescit cum monacho Bergensi,] Morinorum seu Teruanensis Episcopus, recte cum Bergensi monacho coalescere queat, quærendum nobis est, an dicti characteres conveniant prædicto monacho ad S. Winnoci. Id ut breviter & delucide explicem, describo verba Mabilionis seculo VI Benedictino, parte 2, pag. 112, ubi agens de historia translationis sanctæ Lewinæ Bergas S. Winnoci, auctore Drogone, ejusdem loci monacho coæquali, sic habet: Historiam translationis S. Lewinæ in monasterium S. Winnoci Bergensis scripsit Drogo presbyter, & quidem monachus S. Winnoci, ut non modo ex titulo, sed etiam ex ipso historiæ contextu apparet. Hunc Drogonem Meyerus & ex ipso Molanus ac Miræus, eum fuisse putant, qui sedem Morinorum tunc temporis obtinebat. At contrarium multa suadent: primum, hujus historiæ scriptor se presbyterum solummodo & monachum nuncupat: quin & ipsa epistola ad Rumoldum abbatem manifeste indicat, illud opus Episcopi fœtum non esse. Nec dicendum, Drogonem, priusquam e monasterio Bergensi ad episcopatum eveheretur, hanc translationis historiam scripsisse.

[21] [scriptore translationis S. Lewinæ,] Drogo quippe anno MLVIII, quo hæc translatio contigit, jam multis annis ecclesiam Teruanensem administrarat. Deinde hujus historiæ scriptor qui ipsomet attestante translationi interfuit, eam a Bovone, Episcopo Orientali, factam fuisse, regnante Henrico in Francia, & vivente Drogone Morinorum Episcopo, asserit. Et libro secundo observat, paralyticum apud Lesfingas, præsente Drogone Episcopo Morinensi, meritis S. Lewinæ fuisse sanatum; quæ sane omnia alium ab ipso Drogone Episcopo auctorem hujus operis fuisse demonstrant. Argumentum idem versaverat laudatus Mabilio seculo 3 Benedictino parte 1, pag. 302 in Observationibus præviis ad vitam S. Winnoci, cujus miraculorum scriptorem ostendit, eumdem ipsum Drogonem, seu Draconem, Bergensem monachum, a Drogone Episcopo diversum; quod pluribus ibi legitur num. 2; ut proinde hujus monachi opera, nonnisi per errorem Morinensi Episcopo attributa sint. Falluntur utique, ut recte iterum Annales Benedictini tomo 4, lib. 61, pag. 583, falluntur, inquam, qui hunc Drogonem monachum cum Drogone Episcopo Teruanensi confundunt. Atque hoc est, quod primo nostro articulo demonstrandum susceperamus.

[22] [qui non scitur fuisse pastor Ghistellensis.] Nec minus falluntur, qui hunc Drogonem monachum volunt fuisse curionem seu sacerdotem Ghistellensem, ut eo pacto auctorem faciant Legendæ S. Godelevæ, quæ Drogonis monachi & sacerdotis Ghistellensis nomen in titulo Suriano præfixum habet, qui est alter articulus, ex eo capite jam nunc satis probatus, quod sublata semel Drogonum Teruanensis & Bergensis confusione, eodem flatu corruat necesse sit, totum prætensum Ghistellense sacerdotium, Bergensi monacho perperam adscriptum; quandoquidem ei cœnobio nihil umquam juris fuisse sciatur in parochiam Ghistellensem; contra vero ex fidis instrumentis constet, ecclesiam illam diœcesi Tornacensi tunc fuisse subditam, imo ad Episcopi ipsius patronatum spectasse, donec ipsa concessa fuit cœnobio S. Andreæ prope Brugas, & post varias vicissitudines, in chronico Santandreano Ms. fusius explicatas, sic demum res ordinata, ut alternis vicibus Episcopus Tornacensis, & prædicti cœnobii abbas collatoris jure utantur, quod hodieque perseverare, exploratum habeo.

[23] Atque ex eo demum cœnobio, non aliunde educendus est verus Drogo monachus, [Drogo noster monachus fuit ad S. Andreæ.] qui Acta S. Godelevæ composuit, triginta, ni fallor, & pluribus annis Bergensi monacho junior: cum enim iste anno 1058 S. Lewinæ miracula colligeret, tum verosimillime Drogo noster Santandreanus necdum natus erat, quemadmodum ex sequentibus satis perspicies. Adde, quod S. Godelevæ Acta a Bergensi illo monacho describi omnino non potuisse, satis doceat ipsa præfatio, cum auctor ibidem diserte profiteatur, se multis annis post Sanctæ exitum scribere, quippe qui ea solummodo referat, quæ audivit ab illis, qui hodie & testes sunt, quique viderunt, ut certissime ad finem seculi XI retrahenda sint, ubi interim Drogonis Bergensis ætas ultra annum 1070, qui & Sanctæ ipsi postremus fuit, produci non posse videatur, nonnullis ejus obitum eo ipso anno consignantibus. Ex his autem satis manifeste & liquido conficitur, quod articulo secundo probandum assumpseramus; nimirum, Drogonem, alias Draconem, monachum Bergensem S. Winnoci, non fuisse, nec verosimillime esse potuisse curionem seu sacerdotem Ghistellensem, atque adeo nec scriptorem vitæ & martyrii S. Godelevæ, sed alium eo longe posteriorem, nempe S. Andreæ prope Brugas monachum &, Sandero teste, sacerdotem, non solum munere sed & patria Ghistellensem; de quo cum plura dicenda sint, singulari paragrapho articulum ultimum, ad ipsum spectantem, discutiemus.

§. III. Ostenditur, verum vitæ S. Godelevæ auctorem, fuisse Drogonem, monachum ad S. Andreæ juxta Brugas.

Non diffitebor, rebus necdum operosius expensis, in postremam confusionem jam refutatam, monachi Bergensis & sacerdotis Ghistellensis me prope incidisse, [Sandero prælucente, quæsita] a qua dubitantem abstraxit Sanderus, prælata hic face in suo Franconatu a pag. 329, ubi Ghistellam describens, Drogonis characteres exhibet, a Bergensi monacho plane alienos. Is igitur de sacris Ghistellensibus loquens: Ecclesia Deiparæ, inquit, per Lambertum anno MCXVIII contradita est Alardo, Priori tum Andreano juxta Brugas, unde missus e religiosis unus, rem divinam curabat. Qualis fuit Drogo, auctor vitæ B. Godelevæ (Theophilam sonat) martyris, & miraculorum ejus ad tumulum patratorum. Paulo inferius iterum ait: Natus hic (Ghistellæ) Drogo monachus & sacerdos, qui ad Radbodonem Episcopum Noviomensem & Tornacensem scripsit vitam & mortem sanctæ Christi martyris Godelevæ, strangulatæ per duos famulos Bertulphi Ghistellani, jussu ipsius Bertulphi, mariti Godelevæ. Antea notaverat pag. 293, agens de fundatione monasterii S. Andreæ: Circa annum MCXVIII floruit Drogo, hujus cœnobii monachus & pastor Ghistellanus, qui vitam scripsit B. Godelevæ martyris. Atque hæc sunt quæ in ulteriorem disquisitionem me deduxerunt, nihil fisum verbis Sanderi, nisi pateret fons, ex quo ipsum sua hausisse merito suspicabar, nempe ex tabulis cœnobii ipsius Santandreani.

[25] Usus itaque favore & patrocinio Illustrissimi ac Reverendissimi Henrici Josephi, [& reperta sunt ea monumenta] Episcopi Brugensis moderni, & opera insignis nostri collaboratoris, adm. Rev. & Cl. D. Ludovici de Wale, Canonici Cathedratici & præfato Illustrissimo a secretis, id obtinui, quo res tota mirifice elucidabitur. Instrumentum mox subjiciam, ut ad me transmissum est, Walii ipsius manu ex autographo descriptum, videlicet ex codice membranaceo, continente Chronicam seu annales Santandreani cœnobii, e variis monumentis concinnatos sub initium seculi sexti decimi, utpote qui dicati sint Reverendo Domino Joanni Assetio, ejusdem monasterii abbati dignissimo, quem constat abbatem fuisse septimum supra vigesimum prædicti monasterii, sextum ejusdem prænominis, ex monacho S. Vedasti & præposito Asprensi, qui eam dignitatem adeptus est per liberam sui prædecessoris resignationem, & primo ad cœnobium applicuit cum magna pompa, ac nobilium dominorum spiritualium ac temporalium comitiva, XXV Maii, die scilicet Urbani Papæ, quo die, eo anno fuit solennitas Ascensionis Domini, anno scilicet MDXXV, ut chronicæ ipsius ætas inde facile colligatur, quæ an ante, an post adventum jam dicti abbatis composita fuerit, compertum non habeo.

[26] [in prædicto Santandreano cœnobio,] Ipsummet codicem, charactere prorsus Flandrico exaratum, paulo accuratius examinavi & discussi, dum Brugis ad pauculos dies commoratus sum, rebus Godelevianis colligendis intentus. En exordium: Incipit Chronica monasterii S. Andreæ juxta Brugas, Ordinis Benedictini, conscripta ab Arnulpho Goethalsio, ejusdem monasterii monacho. Hic in prologo monet, se ex corruptis foliis litterarum, ex corrosarum tumbarum inscriptionibus, aliorumque monasteriorum chronicis sua laboriosissime collegisse, opinor & fide optima cœnobii sui monumenta ita perscrutatum, ut totius narrationis veritas in tuto collocata sit. Certe in iis, quæ cursim evolvi, de bello sacro seu Cruciata, cujus occasione monasterium Santandreanum, jussu Roberti Comitis, sua sumpsit incunabula; tum in ipsius primordiis primisque Præpositis, nihil magnopere occurrit, quod cum istius temporis historia non satis recte componatur. Ut cetera, huc non facientia, tacitus præteream, capitis V titulus est: De his, quæ gesta sunt temporibus Priorum sive Præpositorum nostrorum, antequam abbas eligeretur, per annos circiter LXXXVI. Hos inter ordine secundum memorat Alardum, de quo sic ad rem nostram scribit fol. 14, unde sua ante transumpserat laudatus Walius.

[27] [quæ satis manifeste demonstrant,] Ablato itaque a nobis, ut prædiximus, & ad altiorem gradum assumpto religioso Patre & institutore nostro Rodulpho, successit eidem, non tam regiminis prælatione, quam sanctissimæ conversationis imitatione, venerabilis Pater, nomine Alardus, qui ipsum nostrum monasterium annis multis strenue gubernavit, & multis bonis temporalibus locupletavit. Considerans enim vir diligentissimus, exactum regularis disciplinæ rigorem, absque abundanti temporalium bonorum provisione diu subsistere non posse, maxima in hoc studuit solicitudine fratribus subvenire; & inter cetera excellentissimæ suæ memoriæ monumenta, adiit Reverendissimum Tornacensem ac Noviomensem Episcopum, Dominum Lambertum, qui Baldrico (de quo in superioribus mentionem fecimus) in eisdem episcopatibus successerat, expetens ab eodem, quatenus sibi & successoribus suis concedere vellet ecclesiam Ghistellensem, altare scilicet cum decima & ceteris redditibus suis, sicut hactenus ecclesia Tornacensis possederat; nam ad ipsius ecclesiæ jus, ipsa Ghistellensis ecclesia pertinebat; sub annuo statuto pretio: quod sicut fideliter expetiit, efficaciter obtinuit; annuo indicto pretio octodecim marcarum argenti, tribus terminis, singulis annis solvendarum, sex scilicet marcas argenti in fest. B. Remigii, sex in festo Purificationis B. M. Virginis, & sex in vigilia Apostolorum Petri & Pauli: quidquid vero in eadem Ghistellensi parochia nobis emolumenti, divina gratia, proprio labore vel fidelium largitione excrescere posset, absque ulla calumnia, in nostrum subsidium proveniret.

[28] Acta sunt hæc consilio & assensu Roberti, archidiaconi præfati Episcopi Lamberti, ac ceterorum clericorum Tornacensis ecclesiæ, [prædictum Drogonem vitam S. Godelevæ scripsiße.] quorum interesse poterat, & litteris authenticis roborata, similiter & Apostolica auctoritate a Calixto Papa confirmata, anno Domini MCXVIII. Hæc etiam confirmata fuere a Simone Noviomensi ac Tornacensi Episcopo, qui præfato Lamberto in iisdem episcopatibus successerat. Cumque jam cuncta rite ordinata forent, missus est ad Ghistellensem ecclesiam gubernandam, in temporalibus & spiritualibus, vir religiosus, Drogo nomine, hujus nostri monasterii monachus, qui injunctum sibi onus strenue administravit, ad magnum ecclesiæ nostræ emolumentum. Contigit autem eo tempore creberrima fieri miracula ad sepulcrum divæ virginis Godelevæ, quæ a paucis transactis annis, per palmam martyrii cælestia regna conscenderat: unde idem Drogo a suis parochianis plurimum exoratus, vitam ipsius martyris Godelevæ convenienti scripsit sermone, sicut ex eorum ore acceperat, qui ipsius vitam sanctissimam & mortem innocentissimam oculis conspexerant. Sequuntur molestiæ per Anselmum Tornacensem Episcopum monachis subinde creatæ, demum compositio cum successoribus inita, quæ etiam hodie utrique parti Ghistellæ sua jura conservat.

[29] Hæc si legisset vir non indoctus & historiæ nostræ Flandricæ utcumque peritus, [Non magnopere curanda sunt,] non tam rotunde, occasione dubiorum meorum Brugas transmissorum, ad amicum scripsisset: Certum itaque est, quod Drogo monachus & sacerdos Ghistellensis, primus scriptor vitæ & miraculorum S. Godelevæ, numquam fuerit nec esse potuerit monachus cœnobii S. Andreæ prope Brugas, utpote quod tantum cœpit exstrui anno MXCVIII. Hæc quam facile concilientur, infra patebit. Assumptum probaturus, paradoxi quid inducit, dum audet asserere; imprimis constare, abbatem S. Andreæ jus pastoratus in Ghistelle tantum accepisse post quatuor secula a morte S. Godelevæ. Legat, obsecro, chronicam a nobis jam recitatam, & paulo melius edocebitur. Quod autem, ita pergit, communiter dicatur in his partibus, Drogonem nostrum fuisse monachum S. Andreæ prope Brugas, inde potuit evenisse, quod diu postea, forte seculo XV, monachus quidam hujus cœnobii, qui & pastor Ghistellensis, scripserit ampliorem vitam S. Godelevæ. Sed error est, hunc monachum appellatum fuisse Drogonem, sed verius Sanderus refert, appellatum fuisse Ostrogonem. Hariolandum homini non fuit, ut Sanderi mentem probe intelligeret, ejus judicio jam pridem causa cecidit, qui multa his similia liberalius commentus est.

[30] Ego vero ex supra deductis, satis manifeste patere existimo, [quæ contra objici possunt,] non alium fuisse Actorum S. Godelevæ scriptorem, præter hunc unum & solum Drogonem, ad S. Andreæ monachum, &, si Sandero credimus, patria Ghistellensem. Atque hæc quidem plana videntur: non ita circumstantiæ aliquæ, hic modo expendendæ & explicandæ, iis neglectis, quæ numero præcedenti objiciebantur. Quæri potest, qua ratione Drogo iste vitam Martyris scripserit, sicut ex eorum ore acceperat, qui ipsius vitam sanctissimam & mortem innocentissimam oculis conspexerant; quomodo, inquam, Drogo Santandreanus commode id facere potuerit, si non nisi post annum Domini 1118 Ghistellensis ecclesiæ curam susceperit? Acrius urgebis, si dixeris, non posse Drogoni adscribi Legendam S. Godelevæ, utpote quæ dicata est Ratbodoni Episcopo Noviomensi & Tornacensi, quem constat Brugis fato prope repentino e vita sublatum anno 1098, totis viginti annis priusquam Drogo missus esset ad Ghistellensem ecclesiam gubernandam. Alius contendet, prædictam vitam haud dubie editam, vulgatam, & a Ratbodone ante lectam fuisse, quam is ad corporis elevationem processerit: quippe qui ex tali vita de gestis, virtutibus ac miraculis edoceri debuerit; quis autem fingat verosimile esse, quod Drogo scripserit ante annum 1084. Vides, lector, quam intricati nodi intercedant in re, quæ extra omnem controversiam posita videbatur. Itaque ad eos ordine dissolvendos accingamur.

[31] [ex variis rei ipsius adjunctis,] Ad ultimum quod attinet, evellendus semel eximendusque eorum hominum scrupulus, qui putant in S. Godelevæ qualicumque canonizatione, ritus, cæremonias & solennitates hodiernis similes aut proximas intervenisse, atque adeo vitam continuo scriptam, institutos processus, collecta authentica documenta, quæ a Ratbodone non solum lecta & examinata, sed Romam delata sint, a summo Pontifice ejusque fratribus Cardinalibus approbanda … qui unanimi consensu Sanctorum catalogo Godelevam adscripserint, ut pluribus comminiscitur Anonymus interpolator num. 99. Piam ego hæc omnia fictionem appello, a multis neotericis & imperitis scriptoribus usurpatam, variisque Legendis audacter insertam. Ratbodonem, sub vitæ suæ extrema tempora Italiæ fines attigisse, apud Sammarthanos reperio, Romæ antea umquam fuisse, nemo, quod sciam, tradidit: imo plane oppositum invenies in Annotatis ad Prologum Drogonis nostri, infra suo loco producendi. Neque vero canonizationis istius causa tam longam peregrinationem suscepisse censendus est, qui seculi istius receptissimo more, Sanctis cultum aliquem, Roma inconsulta, decernere poterat, per solam e terra elevationem, ut alibi etiam dixi contra infundatissimas præfati Anonymi & recentiorum Officiorum narrationes. Mihi ex dictis, & ex ipso Drogonis opere certum videtur, nullam adhucdum vitam, saltem non Drogonianam, scriptam fuisse, dum S. Godelevæ corpus anno 1084 a Ratbodone elevaretur.

[32] [non difficulter solubilibus,]Salvanda tamen est secunda circumstantia, quod Drogo noster Vitam, a se compositam, inscripserit Ratbodoni Episcopo, cum id in prologo disertissime profiteatur, sic exorsus: Domino Ratbodoni, Dei gratia Noviomensi Episcopo, Drogo monachus & indignus sacerdos, bonum, quod præstat omni bono. Unde consequens est, scriptam fuisse vitam ante annum 1098, quo Brugis Ratbodo vivere desiit, atque adeo multis prius annis, quam 1118 Drogoni cura ecclesiæ Ghistellensis committeretur. Difficultas hæc, prima fronte implexior, seipsam facile evolvit, si paulo attentius observaveris, Drogonem, monachum quidem se & sacerdotem appellare, at necdum pastorem aut curatum, imo nec sacerdotem Ghistellensem; cujus rei vestigium nec in prologo nec in toto deinceps opere reperire est. Potuit sane annis viginti & amplius monachus & sacerdos fuisse Drogo, antequam curæ isti pastorali intenderit, potuit per id tempus vitam illam, solo in patriam amore, ab amicis rogatus conscribere, antequam missus esset ad Ghistellensem ecclesiam gubernandam. Neque enim usquam asserit, rogatu parochianorum suorum se id fecisse, quod perperam supposuit auctor Chronicæ Santandreanæ, sed ut melior testis est Drogo ipse; multorum fatigatus precibus & crebra exhortatione … coactus sum litteris mandare martyrium S. Godelevæ: vel ut in nostra editione; creberrima multorum fidelium exhortatione … coactus sum describere martyrium S. Godeleph. Ego fatigatores istos, precatores & coactores, intelligo Drogonis amicos & populares, qui id ab ipso, exegerint, dum sacerdos & monachus esset, nulla tunc animarum cura onustus, certe necdum a superiore suo Alardo missus ad Ghistellensem ecclesiam gubernandam.

[33] Dicamus audacter, Drogonem Acta illa scripsisse, [explicata chronica Santandreana.] vivente adhuc Ratbodone Episcopo, cui libellum suum commodissime offerre potuerit in ultima Brugas excursione 1098, annis circiter octo & viginti post sanctæ Martyris obitum, quando verissime dicere potuit, quod in citato prologo testatur: Quæ vero scripsimus, illa pro certo sic habere, ab illis accepimus, qui hodieque supersunt, & suis ea oculis conspexere: vel ut nos legimus: Sed nos quidem quæ scripsimus, hæc ita se habentia, ab illis qui hodie testes sunt, quique viderunt, audivimus. Et sic evanescit questio prima, incongruentiam arguens in eo, quod supponat Drogonem scripsisse exoratum a suis parochianis, adeoque post annum 1118, annis scilicet XLVIII post S. Godelevæ martyrium, quo tempore verosimile prorsus non est, multos idoneos testes superfuisse Ghistellæ, qui Martyris vitam sanctissimam & mortem innocentissimam oculis conspexerant. Ast omnia quadrant aptissime in annum, a nobis determinatum, 1098; unde omnia, quæ in extracto Chronicæ memorantur, intelligenda sunt a Drogone facta fuisse, priusquam curionis seu pastoris munere, Alardi auctoritate Ghistellæ functus est, atque hoc pacto explanatæ manent difficultates omnes, quæ ad componenda Drogonis Santandreani tempora implexiores videbantur.

[34] Porro Legendæ Drogonianæ epocham, non aliter definiri posse, [Res denuo probatur ex ipsis Actis,] quam a nobis factum fuerit, nec satis opportune fingi potuisse, scriptam ipsam ante sacri corporis elevationem, docebit Drogo ipse apud Surium num. 9, in nostra genuina editione num. 26, ubi tempora connectit, quæ certo elevationem non præcesserunt. Narrans enim, puerum contractum per merita S. Godelevæ sospitati restitutum, ita subjungit: Nomen puero Algotus erat. Traditus inde litteris, cum ad virilem pervenisset ætatem, paulatim ascendendo Diaconus ordinatus est. Non opinor, indicari hic miraculum ipso S. Godelevæ obitus anno patratum, quod etsi daremus, antequam Algotus, tunc puer seu infans, ad virilem ætatem pervenerit & diaconus ordinatus sit, intercessisse oportet plusquam quatuordecim annos; nam Drogo de ordinatione pridem facta loquitur; liquet igitur vitam scribi non potuisse ante elevationem, quam supra innectendam diximus anno 1084. His si junxeris & admiseris ultima Surianæ Legendæ verba, quibus elevationem factam memorat, quibus agit de filia Bertulfi sanata, exstructoque monasterio, in quo niveus cruor &c.; satis perspicue intelliges, Legendæ compositionem, quæ brevissimo tempore adornari potuit, merito a nobis cum ultima Ratbodonis ætate conjunctam fuisse.

[35] Reliquum est, ut errorem non unum, qui in Annales Benedictinos irrepsit, corrigamus. Auctoris, cetera eruditissimi, [& corriguntur Annales Benedictini.] inadvertentia in indice generali tomi V ita scriptum reliquit: Drogo, Teruanensis Episcopus, Godelevæ vitam conscripsit; ibi remittens ad pag. 256 b, ubi nil simile reperitur, sed ubi alia occurrunt non magis fundata. Hoc item anno, inquit, conditum est prope Ostendam puellare nostri Ordinis cœnobium, eo videlicet in loco, ubi Godeleva, Bertulfi uxor, a furente marito ante annos octodecim strangulata fuerat. Ejus vero corpus hoc anno MLXXXVIII a Drogone Teruanensi Episcopo a terra levatum, in idem cœnobium translatum est. Deleri possunt hæc omnia, neque enim de initio fundationis monasterii Ghistellensis quidquam hactenus satis constat; Drogonem vero Episcopum Teruanensem eo anno 1088, Sanctæ corpus e terra levasse, non nisi per insignem memoriæ lapsum scribere potuit Mabilio, qui, ut supra ostendimus, mortem istius Episcopi composuit cum anno 1077. Quid autem Drogoni Morinensi, utut eo anno 1088 superstitem fuisse patiamur, quid, inquam, Episcopo isti juris umquam esse potuit in Ghistellam, Episcopo Tornacensi subjectam? Fluxisse ea existimo ex præconcepta opinione de Drogone Morinensi, auctore vitæ S. Godelevæ, quam supra ostendimus, nullo pacto posse subsistere. Quod demum additur, de translato in cœnobio corpore, non satis digerent Ghistellenses, perpetui sacri depositi in templo suo possessores, saltem ad usque seculum XVI.

§ IV. Quæ vita a Drogone scripta sit, an ea quam Surius edidit, an quæ a nobis datur ex Ms. Aldenburgensi?

Auctorem Vitæ S. Godelevæ, Drogonem Santandreanum monachum, [Anceps satis din quæstio,] jam satis certo nos deprehendisse existimamus; necdum tam clare liquet, quæ Vita aut Legenda, inter plures Drogonis nomen præferentes, ab eo scriptore vere concinnata sit. Ne varia exemplaria, aut Officiorum ecclesiæ Ghistellensis, seu monasterii, aut alia, immensum aucta & interpolata, in medium adducantur, ad duo præcipua apographa totam quæstionem restringam. Primum nobis exhibet Laurentius Surius, cujus dictionem fere totam se mutasse, ultro fatetur; alterum e cœnobio Aldenburgensi procuravit laudatus Clar. Walius, idque manuscriptum, vili schemate in forma 12, charactere Belgico abbreviato & difficili exaratum, in quo præter vitam S. Godelevæ continentur Legenda de S. Ambrosio; sermo de vitæ S. Arnulfi; Dialogus de miraculis S. Petri Apostoli, per reliquias ejus, in Aldenburg conditas, gestis; vita S. Augustini; Legenda de decollatione S. Joan. Baptistæ, vita S. Ægidii abbatis; passio SS. Martyrum Mauritii & sociorum; item SS. Cosmæ & Damiani; vita B. Hieronymi; vita S. Galli; passio undecim millium Virginum, ac SS. Crispini & Crispiniani, cum uno alterove tractatulo non magni momenti. Hæc ad codicis notitiam dicta sint, quem quidem seculo XVI vetustiorem pronuntiare non ausim, ast talem, ut in eo antiquam Vitam, sicuti a Drogone primitus scripta fuit, me verosimillime reperisse, post accuratum utriusque apographi examen, plane in animum inducam.

[37] [utra earum Legendarum præferenda esset,] Placuit primum, & ut verum fatear, præplacuit Surii jam pridem recepta editio, satis correcta & nitida, parergis tropisque concionatoriis omnino vacua, sic ut brevi & succincta oratione habeantur omnia, quæ ad S. Godelevæ historiam vere spectare dici possunt. Dubium subinde ingessere Officia ecclesiastica, seu vetustorum Breviariorum parthenonis Ghistellensis, nunc Brugas translati, hymni, antiphonæ, lectiones, responsoria aliaque perantiqua, ad me Brugis transmissa, quæ satis aperte ostendebant, non ex Vita, qualem edidit Surius, sed ex alia longe vetustiori & paulo verbosiori desumpta fuisse. Ubi demum Brugas excurrere licuit, ipsumque, quo de agimus, codicem penitius introspicere, tum vero accrevit dubitatio, quam demum Legendam præferendam censerem, Surianamne, an illam Aldenburgicam. Premebat receptissimum nobis argumentum, eo sinceriores censeri oportere veteres Legendas, quo breviori rerum ambitu circumscribuntur; cum igitur ea prærogativa excelleret Suriana editio, in eam ferme partem inclinabam, ut ipsam Aldenburgensi manuscripta puriorem crederem. Sensa mea native & sincere explico, quo pateat, quam non leviter aut temere de hujusmodi scriptis judicium a nobis feratur.

[38] Domum redux, otium nactus sum, ut libratis diutius & diligentius momentis, [ex utriusque accurata collatione,] rem de integro discuterem, cumque vita illa Aldenburgica, bruto & deformi charactere depicta, ut typis aptaretur, a me describenda esset, magis sensim ac magis observare cœpi, plus quidem verborum piarumque sententiarum in manuscripto dari, attamen, nec periodum ullam, nec verbulum reperiri, quod historiam ipsam vel levissime interpolaret usquam, mutaret aut vitiaret; usque adeo ut in tota narratorum medulla, utraque Legenda omnimode congrueret, quemadmodum, præmissa hac notitia, ex ambarum collatione lectori æque ac mihi fiet manifestissimum. Hoc gressu posito, probabilissima in hujusmodi rebus consequentia, deduxi, Legendam Aldenburgensem manuscriptam, Suriana posteriorem non esse; cum rarissimum sit, juniorem quemvis scriptorem, rerum a priori narratarum substantiam intactam relinquere, nihilque inventis super addere, ut probe norunt, qui in hac palæstra vel tantillum exercitati sunt, & magis patebit, ubi ad grandiorem Vitam pervenerimus, ab incerto auctore scriptam & fusissime amplificatam.

[39] Cum vero Surius tam rotunde asserat, se dictionem fere totam mutasse, [in favorem cod. Aldenburg. dirempta.] quid pronius erat, quam cogitare, id sibi negotii assumpsissie Legendarium istum, non solum ut minus elegantem, longiorem & obscuram quandoque Drogonis dictionem tersiori stylo & clariori oratione exprimeret, verum etiam ut parerga omnia, ad rerum actarum seriem non magnopere spectantia, quæque verbosius Drogo exornaverat, pro sua in hisce non laudanda libertate, prorsus rescinderet, sic ut ex toto Drogone ea solummodo sumpserit, quæ ad Sanctæ res gestas, passionem & miracula unice pertinerent. Ita prorsus egisse laudatum Surium, ex pluribus locis, nisi vehementer fallor, a quolibet mediocriter docto, qui non oscitanter utramque historiam expenderit, facillime deprehendetur: præterquam quod in jam toties dicta editione adjecta sit ad calcem clausula, quam a Drogone profluxisse nemo admittet, qui, quid scriptor iste toto opere suo intenderit, attentius observabit. Sed jam ex utriusque Legendæ collatione, quæ necdum satis illustrata sunt, paulo clarius elucidemus.

[40] Conferantur primum ambo prologi, mox apparebit, [Ad rei totius evidentiam] & sensus & verba multa utriusque eadem prorsus esse, ut scriptorem alterum alterius opus vidisse dubitari non possit; at longiorem multo esse Aldenburgensis codicis orationem, in qua Drogo, uti licet supponere, Episcopum suum, venerationis ergo, officiosius alloquitur, formulis per id tempus satis usitatis, sed quæ Surii ævo, non minus quam hoc nostro insipidiores viderentur, quasque ipse abesse posse, absque ulla reliquorum jactura, animadvertens, ea sola servanda putavit, quæ Drogonis institutum compendiosius & nitidius explicarent. Et hanc probatissimam conjecturam denuo ingerunt citanda sæpius verba, dictionem F. Laurentius Surius fere totam mutavit. Utut sit, alterutro modo exordium suum contexuisse Drogonem, debet esse extra omnem controversiam, ut non satis intelligi possit, quid velit scriptor iste Anonymus, qui longiorem S. Godelevæ Legendam subinde adornavit, dum numero suo 98, seu penultimo, alia Drogoni verba affingit, ipsum asserens ita sumpsisse exordium: Benignitas omnipotentis utrumque sexum ad suam misericordiam vocat, quæ ego ex loco omnibus sanctis mulieribus communi adjecta existimo, cum in ceteris sensum prologi Drogoniani verum plane & integrum referat. Nunc ambas Legendas paucis percurramus.

[41] [expenduntur præcipua utriusque capita.] Duo numeri nostri, 2 & 3 ita cum primo Surii paragrapho congruunt, ut sola & mera observetur styli diversitas. Ad 4, 5 & 6 perge, nihil habet Aldenburgensis codex, quo a Surio differat, præter morales hinc inde sententias a Surio contractas paragrapho suo 2. Rursus numeri 7, 8 & 9 manuscripti, paulo magis pathetice deducunt, quæ Surius paragrapho suo 3 complexus est. Numerus 10, vel ipsismet vocibus concinit cum Surii paragrapho 4. Numerus autem 11 nihil continet, quod Drogoni vere proprium dici non possit. Suriani paragraphi 5 principium nihil a nostro 12 & ferme 13 discrepat: at numeris 14, 15, 16 verbosior est Drogo Aldenburgensis, ut merito nonnulla tuto rescindenda putaverit Surius. Ex numeris 18, 19, 20, 21 & 22 deme exclamationem unam aut alteram, & comperies, aptissime concordare cum Surii paragraphis 6, 7 & 8. In reliquis par utriusque sententia, vocibus dumtaxat plerumque dissimilis: eadem prodigia de parte terræ in lapides pretiosos versa; eadem prorsus & specie & numero miracula, ut major utriusque exemplaris conformitas desiderari vix possit. Potissima circa ultimum Surii paragraphum difficultas expedienda superest.

[42] [Ultima Surii clausula abjudicanda,] Legenda nostra Aldenburgensis absolvitur in miraculo de muliere, tincturam die festo parante, gravissime punita & miraculose liberata; in Surii editione superadditur: Anno Christi MLXXXVIII elevatum est corpus S. Godelevæ apud Gestellam a Domino Ratbodone, Noviomensi & Tornacensi Episcopo, III Kalendas Augusti. Filia vero Bertulphi ex secunda uxore, cum esset cæca a nativitate, ex aqua, ubi Sancta Dei fuit submersa, oculos lavans illuminata est, ibidemque cœnobium Virginum exstruxit, sub regula S. Benedicti militantium, ad honorem Dei & S. Godelevæ, cujus niveus cruor, qui ex ore & naribus in submersione emanavit, in eodem monasterio conservatur, ad perpetuam rei memoriam & signum virginitatis ejusdem Sanctæ Dei. Drogonem hæc sapere numquam mihi visa sunt, & sola hæc clausula, in Aldenbergensi codice non reperta, evidentissime ostenderet, Legendam banc nostram vetustiorem esse ac proinde puriorem, siquid ea contineretur, quod non aliquo modo explicari, aut cum Drogonis ætate componi omnino non posset. At cum errorem in anno 1088 alibi excusemus, cetera autem omnia plane contingere potuerint ante annum, quo Drogonem scripsisse censemus, nempe ante 1098, non semel anceps hæsi, quid de toto isto Surii paragrapho decernendum esset. Drogonem, ut iterum dicam, post Sanctæ elevationem scripsisse, mihi persuasissimum est; eam autem, cui tot homines, etiam tum vivi, interfuerant, in sua Legenda scriptorem istum neglexisse, non satis verosimile multis videbitur. Eadem ratio pugnat pro illustri miraculo, in Bertulfi cæca filia patrato, quod etiam procul dubio accidit, antequam idem Drogo de scribenda Sanctæ vita cogitasset. De cœnobio, tunc saltem probabilius inchoato, non minus certo testari potuit, sic enim rerum series facillime ordinari posse videtur.

[43] Necdum satis perspicere potui, unde eduxerit Mabilio, [licet rerum series ei favere videatur,] quod supra tam confidenter asseruit, cœnobium istud Ghistellense exordium sumpsisse anno 1088, nisi ex adducta Surii clausula colligendum putarit, eodem anno manum operi admotam, quo sacrum corpus elevatum ibidem supponitur. Falso quidem; verum de cetero circa id tempus inchoari opus potuisse, sic verosimile redderetur. Ex auctioribus Legendis, sive Latina sive Belgicis, & perpetua traditione habetur, Bertulfum, post S. Godelevæ martyrium, mox ad alias nuptias transiisse, atque ex altera conjuge genuisse filiam illam, quæ cæca nata, circa nonum ætatis annum, ex aqua, in qua Sancta Dei fuit submersa, oculos lavans, illuminata est. Duxerit uxorem Bertulfus, eodem quo Sancta periit, anno 1070, novennis potuerit esse filia anno 1080: tactus ipse postmodum, sive ex hoc aliisque miraculis, sive occasione elevationis, sive alia quacumque de causa, dolore cordis intrinsecus, potuit circa annum 1086 seculo valedicere, ut pœnitens Bergis S. Winnoci monachum indueret, quod suo loco dicemus, relictis, sive ultro, sive ex injuncta, a legitimis superioribus, merita ad eluendum parricidium pœnitentia, bonis omnibus, iisque condendo cœnobio destinatis; quod filia non multo post executioni mandaverit, jam annum agens circiter duodevigesimum: in qua rerum ac temporum successione nihil est quod magnopere offendat; at nihil etiam, ut candide fatear, quod certis monumentis aut argumentis stabiliri queat.

[44] Atque ut iis annis, vel proxime sequentibus, ante 1098, [ex præfixo sibi a Drogone argumento:] accidisse omnia concedamus, necdum consequens erit, clausulam, de qua agimus, Drogonis ipsius esse, utpote qui nihil minus in se susceperat, quam ea describere, quæ tunc sub omnium oculis gerebantur; quippe in ipso suo prologo diserte & clare professus, se coactum litteris mandare martyrium S. Godelevæ, vel ut expressius in nostro Aldenburgensi codice loquitur: Primum quibus parentibus sit orta, & jam nubilis cui viro sit desponsata, & quorum insidiis & a quibus & qualiter sit martyrizata. Hæc tria capita sunt, quæ Drogo describenda susceperat, quæque diligenter executus est, superadditis etiam nonnullis miraculis, quæ ad sanctitatem comprobandam sufficerent. Frustra igitur quis ab eo exigat, ut Sanctæ elevationem, filiæ Bertulfi sanationem, & adjuncta ibi reliqua, tunc omnibus, opinor, notissima prosequeretur, quæ ad vitam & martyrium S. Godelevæ prorsus non pertinebant: ut solo hoc argumento negare quis merito possit, clausulam controversam Drogoni tribui posse, quæ sine dubio postmodum adjecta ab alio fuerit, sitque adeo purius Drogonis opus, quod ex Aldenburgensi codice nostro Ms. infra subjiciemus.

[45] Hanc opinionem egregie confirmat auctor vitæ Belgicæ anno 1629 sub Drogonis nomine fideliter editæ (nam quæ prius vulgata fuerat anno 1619, [quod confirmat editor ultimæ Legendæ Belgicæ.] ipsissima est Surianæ Legendæ interpretatio;) confirmat hæc, inquam, auctor iste, vir doctus & in dignitate, opinor, constitutus, qui visitationi sacri corporis anno 1623 interfuerat; in sua vernacula præfatione persancte testatus, se omnem diligentiam adhibuisse, ut sincerum Legendæ Drogonis apographum Latinum unde unde erueret, cum aperte deprehendisset, Surianum opus valde contractum & vitiatum fuisse. Quod tandem repertum, inquit, de integro in linguam Belgicam transferri curavi & claritatis gratia, in varia capita dispesci. Undenam exemplar suum obtinuerit, indicare prætermisit, celato etiam proprio nomine, quod rescire hactenus mihi non licuit; at si ipse germanum Drogonis fœtum vere præ manibus habuit, non minus certum est, Legendam ipsam nostram Aldenburgensem, sinceram & genuinam esse Drogonis scripturam, cum utraque a capite ad calcem integre & perfecte conveniat, omissa etiam in fine clausula, de qua modo disputabamus. Gratam igitur fore confidimus nostram hanc editionem, servata primigenia scriptoris phrasi, quæ nativa sua simplicitate numquam prælo subjecta fuit. Nunc ad majores Legendas Latinam Anonymi & Belgicas progrediamur.

§ V. De Anonymo scriptore Legendæ auctioris, Belgice versæ & amplificatæ, non multo melius postmodum contractæ.

[Anonymus incognitus, vitæ grandioris scriptor,] Hæc alia S. Godelevæ Vita est, numquam, quod sciam, primigenia sua Latina lingua hactenus edita, triplo auctior præmissa Drogoniana, quam auctor, quisquis fuit (nam nomen, statum, conditionem & ætatem studiosissime dissimulat) præ oculis certo habuit, in prologo suo diserte præfatus: Ex compluribus tamen, quæ vel Drogo reliquit, Vitæ Virginis primus conscriptor, aut quæ docuit relatio probatorum veridica, vel certe, licet paucissima, quibus probabilis adstipulatur conjectura, nonnulla colligentes, succincto ac communi stylo, ad laudem omnipotentis Dei & honorem Virginis ac Martyris suæ Godelevæ percurrentes, prolixitatem, fastidii matrem, refugere elaborabimus. Habes verba loquentis spicilegi, non obscure insinuantis, se nonnulla reprehendisse, quæ a Drogone, Vitæ Virginis primo conscriptore, præterita fuerant: idque partim ex relatione probatorum veridica, partim ex probabili conjectura, qua paulo licentius usum deprehendimus. Utrumque tamen haud ægre admitteretur, si paulo exactius fidem liberasset, quam in iis quæ subjungit: nam succincto & communi stylo… prolixitatem fastidii matrem eum refugisse, numquam concedet, qui ea, qua nos attentione, totam eam Legendam evolverit.

[47] Etenim opus bene longum, intricatissimo & prope illegibili charactere exaratum, [grammaticus, orator & poëtaster,] quod a nobis non sine tædio describendum, in capita & numeros dividendum, & variis modis illustrandum fuit; fallor si ab ullo viro docto satis patienter legi possit. Auctor supra modum verbosus est, nonnumquam battologus, tot parergis, inductionibus, discursibus moralibus Legendam suam farciens, ut plerumque concionatorem te, non historicum audire existimes. Profana sæpissime sacris importune admiscet, grammaticum se & poëtastrum splendide profitens, eo quandoque progressus, ut Sanctam suam Jovis filiam & Phœbi sororem appellare ausus sit; quæ mihi nonnumquam suspicionem haud infundatam ingessere, ludimagistrum forte egisse in oppida Ghistellensi, dum ibi res starent florerentque, prout olim stetisse & floruisse patriæ produnt historiæ, testante Sandero, populosum olim valde ædificiisque excultum oppidum fuisse, sed injuriis bellorum nunc fere attritum, ac tale, quod cum vicino Aldenburgo, aliisque quibusdam, eas temporum calamitates passis in Flandria oppidis, regia munificentia ac liberalitate, per immunitates & privilegia mereatur restaurari. Sane quantumvis in locos communes diffusus scriptor, occasionem sæpissime habeat, se aut patriam aut munus prodendi, nusquam vel rimam aperit, per quam in viri cognitionem aditus pateat: Neque ætatem minus solicite obtegit, quam tamen aliquousque me retexisse existimo.

[48] Est penes me volumen bene magnum manuscriptum, in quo Legenda hæc nostra, [res suas collegisse videtur, medio sec. XIV:] Belgice versa, mirum in modum extenditur, atque hinc ea desumpta est, quæ anno 1619 edita, etiam hodie in scholis, quas triviales vocamus, puerorum, prima elementa discentium, manibus passim teritur. In ea Legenda manuscripta æque ac in edita, sub finem reperio, Clericum aliquem Ghistellensem, ipsam ex Latina Belgicam fecisse anno Domini MCCCXLIX; unde id certo consequitur, spicilegum scriptorem nostrum, ante eum annum opus suum adornasse. An multo ante tempore? Non existimo; nam cum procul dubio avidissimi fuerint Ghistellenses legendi Sanctæ suæ Patronæ vitam, quæ sub novi scriptoris manibus tantopere accreverat, ut tribus & amplius sui partibus Drogonianam superaret, Latine autem perpauci in eo oppido intelligerent; haud equidem difficulter inducor, ut credam, eodem ipso seculo XIV, forte sub annum 1340, quid ni & serius, quid ni anno eodem ipso, quo Latine composita est, lucem primum aspexisse, atque ex eo tempore, posthabita a plerisque breviori Drogonis Legenda, in Officia ecclesiastica mox admissam esse, ac Belgice versam, omnium manibus teri cœpisse, eo gratantius acceptam, quod Drogoniana non solum longior esset, sed inauditis prodigiis turgens, multo etiam mirabilior.

[49] Valde tetricum esset, totum opus discutere, aut prolixas ejus orationes, [sed nimium sapere voluit,] digressiones, paræneses ad varios status, & id genus profusa diverticula sub unum aspectum hic ponere: lectores, vel mediocriter doctos, satis fatigabunt, ut tædium augere opus non sit. Ad enim a nostro instituto alienum non duxi, ea cursim præindicare, in quibus non jam solis oratoriæ artis pigmentis, longis verborum & troporum ambagibus, verum etiam rebus ipsis, Drogoni multipliciter superadditis, Legenda hæc alteram excedat. Pleraque cursim annotabo, ducto ab Anonymi chronologia initio. Jam dixi, Drogonis Legendam, cetera veram, germanam & genuinam, pro seculi istius more, ita ordinatam esse, ut non facile sit temporum rationem ex ipsa eruere; adeo ut nisi prologus, Ratbodonis Episcopi ætatem clare exprimeret, non minus ad seculi undecimi principia, quam ad ejus finem reduci possent, quæcumque ipse de S. Godeleva litteris mandata reliquit: nam, ut alibi quoque notavi, simplex Balduini Comitis appellatio, nihil determinat, cum ab ejus seculi initio Balduinos in Flandria successive rerum potitos, aliunde noverimus. Dum his lucem afferre voluit Anonymus, meras tenebras affudit. Satis monui supra infelicem fuisse in designandis temporum characteribus, quos nescio unde congesserit.

[50] [dum temporum characteres Drogonis superaddidit;] Audi modo quam scite & distincte totam ætatis Sanctæ seriem revelet, ducentis & quod excurrit, annis postquam ipsa e vivis excessisset. S. Godelevæ ortum confidenter affigit anno a Dominica Incarnatione MLII, ut habes supertus paragrapho primo, iis omnia adjunctis confirmans, ut virum, chronologiæ peritissimum, oracula fundere autumes, quæ ad justam crisim expensa, pro majori parte fallacia deprehenduntur, ut suis locis demonstravimus. Non minus decretoria sunt, quæ sancit vitæ suæ num. 20, nuptiarum solennia commemorans, quæ inchoata sunt, inquit, anno ætatis Virginis quinto decimo, &c. Satis mature profecto, pro usu patriæ. Tam teneram Sanctæ ætatem ex Drogone colligere non potuit. Martyrium consignatur anno 1070, adeoque tota vita annis vix duodeviginti circumscribitur. Mihi quidem satis credibile non est, tot persecutionibus, molestiis, ærumnis, calumniis & contumeliis, quot auctor ille fuse accumulat; non est, inquam, credibile, tot injuriis perferendis, tenellam adeo Virginem sufficere potuisse: nec magis persuaserit, sermones tam sapientes ipsam effudisse, quales ipsi passim adscribit: demum, contigisse ea omnia vix trium annorum curriculo, nescio an quis satis verosimile existimet. Cetera indigitemus.

[51] [plurima quoque alia adjiciens,] Duo prima Legendæ capita, sintne ex relatione probatorum veridica, an ex probabili conjectura, non facile definiam; id certum est, totam illam de S. Godelevæ in pauperes misericordia narrationem, ut minimum probabilem conjecturam accipere ex ipsa Drogoniana vita, iis saltem locis, ubi Sancta ostenditur, vel e minima panis portiuncula, sibi a fera socru & impio marito deputata, mediam semper partem pauperibus erogasse; unde non obscure datur intelligi, crevisse cum Sancta misericordiam, quam procul dubio ab ineunte ætate exercuerit. Utrum tam illustribus miraculis eam Deus manifestatam voluerit, fides sit penes auctorem & relationem, si ita vis, probatorum veridicam, quam habere ipsum potuisse, utut creditu difficile fateamur, certe impossibile nemo dixerit. Memorantur ab auctore, qui duobus circiter seculis post Sanctæ martyrium scripsit, atque adeo ex recepta Ghistellæ ejus tempore traditione, quæ crude rejicienda non est, eo tamen verosimilitudinis minus habens, quo a Drogonis temporibus magis recedit, unde prudenter & sensate pronuntiavit laudatus Belgicarum vitarum anno 1629 evulgator, non eo authentiæ momento prædita censeri posse Anonymi placita, quo accipi & credi debent, quæ a synchrono Drogone fideliter tradita sunt.

[52] [quæ priori incognita fuerunt;] Quæ capite tertio de patrociniis ad impetrandam S. Godelevam a Bertulfo undecumque procuratis, adducuntur, uti & amplificationes capitis quarti, verisimilitudinis limites tantopere non excedunt, suntque adeo ex probabili conjectura ab oratore supposita; quamquam defuturi non sint, qui in his omnibus scriptoris prudentiam desiderent, quod œstro quodammodo poëtico nimium indulgens, præceps in multa ruat, non quod factum fuerit, quemadmodum historia Drogonis, sed quod vix fieri potuerit valde confidenter venditans. Historia capite quinto deducta, de volucribus in horreum compulsis, nihil habet quod fidem omnimode superet, tametsi a Drogone neglecta fuerit, potuitque sane ex relatione probatorum veridica, ad scriptoris ætatem transmissa fuisse. Monstrantur adhuc & mihi coram exhibita sunt ea monumenta, veteri parthenoni vicina, quæ cur in dubium revocem, prorsus non video. Exstat sacellum in colle, arboribus consito, exstructum, quod rei gestæ memoriam repræsentat, infra cum ipsis veteris monasterii ruderibus in ære excusum, quod si non avibus recipiendis, certe audiendæ Missæ aptissimum fuerit.

[53] Capitibus sexto & septimo multa pie excogitata & oratoriis numeris amplificata sunt. [præterquam judicio non fatis valeat.] Contra τὸ πρέπον peccare omnino videtur ablegatio Haccæ & Lamberti ad reducendam fugitivam Sanctam, a quibus ipsa, utpote impiissimis nebulonibus, innumeris alumniis & injuriis, teste Anonymo, affecta fuerat; sic ut nonnisi imprudentissime tenebrionum istorum fidei sese committere potuerit. Utut Sanctorum gesta laudanda extollendaque admittam, certe a tam parum consentaneis eis affingendis, equidem abstinendum censeo. Capite octavo num. 76 miraculum de terra in pavimentum mutata, uti & num. 78 concentum angelorum, aliaque capite nono superadjecta, ignorare potuit primus auctor Drogo, Anonymus autem ex populari traditione postmodum intelligere. Id miror, contra Drogonis expressa verba, ab hoc asseri, non terram, ubi Sancta interempta fuit, sed eam ubi sepulta est, in lapillos conversam. Sic miraculo tertio, mulier viro supposita est, ut vide apud Drogonem nostrum num. 23. Cetera observabunt alii; ego hactenus dicta sufficere existimo, ut quilibet statuat, quantum hæc Legenda distet ab iis probabilitatis gradibus, quibus Drogoniana constanter innititur.

[54] Ut quid igitur, inquies, ea Legenda Latine nunc primum in lucem effertur, [Editur hic primum ista qualiscumque Vita,] cum egregium Drogonis opus tot titulis & nominibus eam antecedat? Hæc qui objecerit, responsum habeat, sapientibus & insipientibus nos debitores esse; utrisque faciendum satis. In omnium manibus est Belgica prædicti Anonymi Vita, eo gratior, ut dicebam, quo Drogoniana amplior & pluribus mirandis ornatior. Nobis integrum non fuit, fontem subtrahere, unde omnia illa exorta noveramus, cujus apographum, nisi in Museo nostro exstitisset, Rosweydo, a Petro Rubeccio Brugis anno 1604 transmissum, nescio an usquam hodie reperire potuissem. Ut carum est omne rarum, ita & operam nostram, in hac vita describenda & illustranda collocatam, non putavi pretio suo carituram, præsertim cum auctor a Sanctæ ætate non tam sit remotus, quam sexcenti alii, quorum Legendæ in opere de Actis Sanctorum locum habent. Si in iis., quæ mihi minus placent, nihil dissimulo, id certe obstare non debet, quo minus qualiscumque lucubratio, in debito verisimilitudinis gradu persistat. Ut verbo dicam, tametsi fabulositatis argui posset, hinc tamen exturbanda non fuit, vel ea solum gratia, quod curiosis popularibus gratissimum fore censeam, uno quasi intuitu contemplari omnia, quæ de S. Godeleva circumferuntur, & rationum nostrarum momentis, justa lance examinatis, suum de iis paulo certius, quam ante potuerint, judicium depromere.

[55] Ecquis enim Flander, patriorum Sanctorum vel tantillum sedulus cultor, [ut pateat fons Legendarum Belgicarum.] S. Godelevæ martyris celeberrimæ, & stupenda prope veneratione a circumvicinis Ghistellæ, quin & a remotioribus populis honoratæ, gesta, martyrium & miracula non legerit, in iis, quæ supra dicebam tritissimis exemplaribus, primis abecedariis in manu tradi solitis? Ecquis ea evolvens, saltem nisi hebes aut rusticus sit, non continuo auctorem nosse desideret, cujus fide & auctoritate tot historiæ nitantur? Eum hic, nativis, opinor, coloribus depinximus, ex opere ipso acceptis, quod jam ignotum omnibus videbatur: non ex ipsa Legenda Belgica multis tocis ita interpolata, ut auctor vix agnoscatur; in postremis autem editionibus ita luxata & contracta, ut inde non minus deformis reddita sit. Sed Belgica illa hic intacta relinquimus, sola ex iis miracula accepturi, quæ post Anonymi ipsius tempora gesta traduntur. Eruditis scribimus, quibus profecto non potest non esse volupe, Acta Sanctorum qualiacumque, in ipso primo germine contemplari. Quæ ab eodem Anonymo errata sunt circa varias epochas & totam canonizationis historiam, alibi discussimus; quæ vero in hoc nostro commentario locum non repererunt, in annotatis explanata invenies. Hæc de Anonymo deque ejus opere dicta sufficiant. Proximum est, ut Legendis abunde illustratis, quæ ad Sanctæ eximium & toto ferme Belgio celeberrimū cultum attinent, ordine deducamus.

§ VI. De S. Godelevæ cultu ex Actis, Martyrologiis, aliisque.

Cultus S. Godelevæ in ecclesia Ghistellensi, Virginum ibidem cœnobio, [religiose Religiosus cultus deferri cœpit,] & locis aliis religiose & Catholico ritu exhibiti primordia repetiit Legendista Anonymus, de quo jam sæpe & proxime locuti sumus, a prætensa aliqua solenni canonizatione, per Ratbodonem, Noviomensem & Tornacensem Episcopum, Romæ procurata, uti numero 99, Legendæ suæ ultimo, pluribus comminiscitur; Ratbodoni scilicet, eam a summo Pontifice B. Gregorio VII, provinciam commissam memorans ut sacra ejus, S. Godelevæ, ossa de terræ pulvere transferenda, publicæque adorationi sublimanda curaret. Qui negotium benevole executus sit. Ceteris supersedeo, supra a nobis abunde refutatis, dum num. 31, totam illam canonizationis formam, in Belgio per id tempus adhuc incognitam, ut apocrypham rejecimus, tamquam merum scrupulum eorum hominum, qui postremis seculis Sanctorum Legendas, pro pia sua simplicitate exornantes, iis decessurum aliquid gloriæ inepte imaginati sunt, nisi canonizationes solennes, etiam remotissimæ fingerentur, ut de S. Rumoldo Mechliniensium Apostolo & Patrono, ad diem primum Julii, & pluribus aliis non semel in Opere nostro dicendum fuit. Habes ad Acta S. Udalrici, quandonam prima canonizatio habita sit.

[57] Plena sunt Acta innumeris Sanctis, bene & religiose cultis, de quorum canonizatione, [post sacri corporis e terra elevationem,] prout ea hodie accipi solet, numquam cogitatum fuit. Priorum istorum seculorum ea erat canonizationum ratio, ut elevato e terra, per legitimam auctoritatem, Sancti corpore, augustiori loco reponi & a fidelibus honorari permitteretur: atque ea tota solennitas est, a Ratbodone instituta, ad declarandam Sanctam nostram cultu sacro & religiosa veneratione dignam, qualis fuit ea, qua usus est successor ejus in sede Tornacensi Lambertus, qui anno 1121, Aldenburgi levavit corpus sancti Arnulfi, Episcopi Suessionensis, anno 1087 ibidem pie defuncti ut est eo anno apud Meyerum in Annalibus, & nos ex Actis authenticis fusius deducemus ad XV vel XVI Augusti. Talem rursus instituit successor alter in eadem Tornacensi ecclesia Episcopus Gerardus, dum anno 1159, de humiliori loco, in capsam meritis ejus decentem transtulit corpus S. Guthagoni Oostkercæ, in eadem tunc Tornacensi, nunc Brugensi diœcesi, ut habes tomo 1 Julii pag. 670. Alia exempla procul accersere, supervacancum existimo; bina hæc in vicinia, in eadem diœcesi, & annis quidem posterioribus peracta, satis ostendunt, quid moris in Belgio tum fuerit, ad decernendos Sanctorum honores. Vide Præfationem ad seculum V Benedictinum a num. 91.

[58] Locus postulat ut hic, obiter saltem explicemus, quo anno a Ratbodone Episcopo prædictam Sanctæ elevationem factam censeamus. [factam non anno 1088, sed 1084,] Opinionum diversitas est inter Drogonem Surii ejusque non paucos sequaces; & alios, numerolonge plures ac majori auctoritate fultos: illo, ut supra dicebamus, in ultima sua clausula addititia, signante annum 1088, aliis vero cum Anonymo, totum quadriennium rescindentibus. Surium, utpote vulgatissimum, sequuntur Miræus, Malbrancus, Mabilio & alii. At verba ista clausulæ ultimæ, in qua annus ponitur, supra satis ostendimus, Drogonis non esse, forte nec ullius scriptoris antiquissimi; neque superest via alia ad excusandum Surium, aut quod secutus est vitæ S. Godelevæ antigraphum, quam si dicamus, amanuensis vitio decipi potuisse Surium ipsum, qui forte characteris Flandrici haud satis gnarus, sifræ figuram non distinxerit, cum seculo isto, quo apographum ejus verosimiliter descriptum est, formæ numeri quarti, ab aliorum forma numeri octavi, non magnopere differret. Undecumque natus sit error, ab aliis ex Surio acceptus est, & sive eo pacto excusari possit, sive non; mihi longe verosimilius est, non anno isto 1088, sed quadriennio citius, anno nempe 1084, factam esse Ghistellæ, a Ratbodone Episcopo S. Godelevæ elevationem, annis non plus quatuordecim ab ejus glorioso martyrio.

[59] Pro hac communiori opinione stat Meyerus in suis Flandriæ Annalibus, [ut habet Meyerus & ipsa Ghistellensium traditto;] ad prædictum annum 1084 diserte asserens: Eodem item anno, III Kalendas Augusti levatum apud Ghistellam divæ Godolephæ corpus ab Ratbodone Episcopo. Sic item loquitur Anonymus, grandioris Vitæ scriptor, cum Legendis hodiernis Belgicis, sic Officia manuscripta, seu potius lectiones, in pluribus monasterii Ghistellensis codicibus repertæ; sic Molanus, Marchantius, Sanderus & alii passim, sic demum constans & perpetua Ghistellensium traditio, contra jam dictam Surii clausulam, etiam ex hoc capite rejiciendam. Atque ex jam dictis plane apparet, Meyerum hanc Godelevianæ elevationis tam receptam epocham, non ex Drogonis apographo, Suriano simili, quale procul dubio numquam vidit, neque ex germano Drogone, qui a nobis hic editur, utpote apud quem nec de elevatione, nec de anno, quo facta fuerit ullo modo agitur; sed ex certioribus aliis monumentis accepisse, ut mihi quidem, principio tantillum vacillanti, dubium modo non sit, quin receptissima Ghistellensium opinio longe præponderet, cum qua utique plane existimo, cultum publicum, S. Godelevæ licite delatum, incepisse ab anno 1084.

[60] Argumentum in hac re tantum non decisivum, primum suggessit vita altera seu posterior Belgica anni 1629, [ex vetustissimis monumentis,] a me Ghistellæ inventa, in qua laudatus alibi editor, quem lipsanothecæ Godelevianæ reserationi & visitationi, per Illustrissimum Dyonysium Christophori anno 1623 factæ, interfuisse diximus, in qua, inquam, testis oculatus profitetur, se vidisse, legisse & descripsisse chartas antiquas, quæ in eadem theca hodieque asservantur, decretoriam ferentes sententiam pro stabilita a nobis epocha. Cum nihilominus Belgicis istis versionibus, quamquam a viro erudito procuratis, necdum omnino acquiescerem, sed ad ipsa latina autographa merito appellarem, id demum precibus impetravi, ut Illustrissimus Henricus Josephus, modernus Brugensium Episcopus, pro sua in me benevolentia, thecam eamdem denuo reseraverit, quo factum est, ut omnis dubitatio tolleretur, quemadmodum ex toto instrumento, multis aliis confirmato, infra perspicies. Non diffiteor, in prædictis antiquis chartis, præsertim in prima ac vetustissima, nonnullos characteres chronologicos combinari, qui cum receptis canonibus non cohæreant: at dandum id est scripturæ antiquitati, quæ hinc inde corrosa, recte transcribi non potuerit; vel annorum confusio aliqua, obscuris istis seculis fuerit, cujus rationem reddere promptum hodie non sit. Norunt eruditi, quam immenso labore constiterit, ut densissimæ tenebræ rationi temporum superfusæ, a doctissimis postremorum seculorum viris dispellerentur.

[61] [in ipsa theca Ghistellæ repertis confirmata:] Juverit hoc loco primi Ghistellensis instrumenti verba producere: Hoc sanctum corpus S. Godelephæ, evidentibus miraculis insignitum, elevatum est in loco, qui dicitur Ghistella, atque in hoc repositum vasculo, a Domino Radbodo, Noviomorum Episcopo, tertio Calendas Augusti, anno Dominicæ Incarnationis millesimo octogesimo quarto, Indictione quinta, Epacta nulla, regnante Philippo Rege anno vigesimo quarto, episcopante præfato Episcopo Radbodo anno quinto decimo, principante Roberto, cognomento Frisone, in Flandria anno tertio decimo: Cujus elevationi interfuit Gertrudis Comitissa cum suis optimatibus &c. Non placet Indictio quinta nec magis Epacta: non placet annus XXIV Philippi, nec XV Ratbodonis, cum anno 1084 connexi. Ceterum forte excusari poterit, quod neglectis numeris incompletis, solos integros sumpserit. Legendum erat Indictione VII, anno Philippi XXVI, Ratbodonis XVII: ast ipse sic sensum fortasse intellexerit, ut legendum sit; postquam effluxerant Indictiones quinque plenæ, quarum unde sumat exordium, non liquet; postquam regnasset Philippus annis XXIV, Ratbodo XV plenis & integris (annum Philippi XXIV cum an. 1084 etiam alibi compositum observavit Labbeus.) Ita equidem ea utcumque explicare posse videor, nisi magis placeant modi excusandi, numero præcedenti adducti. At quidquid sit de iis incohærentiis, disertissime notatur elevationis epocha, a nobis, ut opinor, jam satis stabilia.

[62] [at quandonam Officio coli cœperit, non liquet.] Sit igitur, si non prorsus indubitatum, saltem longe verosimillimum, Ratbodonis Episcopi auctoritate, S. Godelevæ cultum legitime redditum a facta prædicta elevatione anno 1084, triennio autequam Aldenburgi mortalitatem exueret illustris alius Flandriæ Sanctus, ejusque pacificator apostolus, Suessionum Episcopus Arnulsus, nuperrime laudatus. An mox Officio ecclesiastico, vel in ecclesia Ghistellensi, vel in Sanctimonialium cœnobio coli cœperit, memoriæ proditum non reperi, nec celebrioris festivitatis annuæ epocham satis tuto definire licet. Id certum est, singularem a principio venerationem tota late patria diffusam, unde conjicere quis possit, non diu distulisse peculiares Sanctæ suæ cultrices Virgines, Officio saltem particulari, eam in suo parthenone honorare, quemadmodum satis demonstrant vetusti codices variæ formæ, quos Brugis in manibus habui, & ex quibus nonnulla decerpam paragrapho proxime sequenti. Turbas Flandricas, nimis quam frequentes, eæ præsertim, quibus ab impiis Calvinianis iconomachis cœnobium deserere & Brugas se recipere coactæ sunt, cursum interrupisse suspicor, unde demum ad commune de S. Virgine & Martyre Officium reducta sunt omnia; non sine spe, fore ut hodiernus Illustrissimus Brugensium Episcopus, ut Sanctorum gloriæ zelosissimus est, proprium aliquando de tam illustri Sancta Officium annue recitari procuret. Nunc alteram tituli partem ex Fastis sacris delibemus.

[63] Inter Martyrologia paulo antiquiora Belgica, seu Usuardos, [Memoria in Mrllis satis recens;] ut vocant augmentatos, nec unum reperitur, quod de S. Godeleva seorsim meminerit. Satis vetustum est, quod apud nos venit sub nomine Editionis Lubeco-Coloniensis, in quo sic legit ur ad hunc diem VI Julii: Item S. Gadelenæ virginis & martyris. Patet, opinor, indicari nostram S. Godelevam, quæ etiam male exprimitur in Greveno; Gadalevæ virginis & martyris: ad quem ita notant additiones manuscriptæ Cartusiæ Bruxellensis: Alias Godelieve vel Godelenæ, a servis suis strangulatæ, jussu mariti Bertulphi de Ghistella in Flandria, qui magna se addixit post pœnitentia. Ipsa fuit orta a Bensrodio castello. Ejus translatio vel transitus [est]. Molanus in additionibus ad Usuardum sic legit: In territorio Ghistellensi, passio beatæ Godolivæ martyris. Id imitari visus est Canisius, dum ita scripsit: In territorio Gestellensi, martyrium S. Godelevæ. Florarium Ms. duas annuntiationes confundit: Item sanctarum virginum Godelevæ & Sexburgiæ. Hinc supra diximus, nullum exstare paulo antiquius Maryrologium Belgicum, quod de S. Godeleva seorsim meminerit.

[64] Neque vero magnam antiquitatem sapit Usuardus aliquis auctior, [ed forte vetustior in Officiis Ghistellensibus.] apud sanctimoniales Godelevianas Brugis asservatus, neque in eo prima manu memoratur Sancta, sed super erasa antiquiori alia annuntiatione in membrana, recentiori calamo adscriptum est. Item passio beatæ Godelevæ virginis. In alio codice itidem membraneo, manu exarato, abbatiæ S. Andreæ, scripto, ut annotatum est, anno 1493, quod Breviarium continet, præfigitur Kalendarium Sanctorum de quibus ibi potissimum agitur, quos inter ad diem VI Julii sic legitur: S. Godelevæ virginis & martyris, summum majus, quæ verba, utpote solennius festum indicantia, rubrica distinguuntur. Rursus in altero codice manuscripto membraneo minoris formæ, Horas breviores complexo, qui etiam ad finem seculi XV pertinere videtur, refertur suo loco in Kalendario cum rubrica, S. Godeleva: præterea in Litaniis, quæ in eodem codice habentur, post sanctos confessores, primo loco invocatur; S. Godeleva ora pro nobis. Sequitur S. Anna, tum Maria Magdalena, Felicitas, Perpetua, &c. Alium codicem reperi, in quo Litaniæ eædem exstarent. Sed hæc satis ex monumentis Ghistellensibus.

[65] Molani Indiculus Sanctorum Belgii paulo & fusius de Sancta nostra meminit, [Molanus Miræus] recte secutus Meyeri opinionem de epocha factæ sacri corporis elevationis S. Godeleva martyr, strangulata est a servis suis, jussu Bertulphi mariti anno millesimo septuagesimo, pridie Nonas Julii. Cujus vitam luculenter perscripsit ad Ratbodonem Episcopum, Drogo monachus, sacerdos id temporis Ghistellensis. Locus est quarto milliario a Brugis, ubi elevata est per Radbodum *, Tornacensem Episcopum anno millesimo octuagesimo quarto, tertio Kalendas Augusti. Huic merito jungetur elogium Miræi in Fastis suis Belgicis & Burgundicis, sic scribentis: Secundo lapide ab Ostenda, Flandriæ oppido (quod triennalis obsidio nostra ætate nobilitavit) Ghistella, seu Gestella municipium visitur, quo loco Godeleva, jussu Bertulfi mariti, a ministris domesticis duobus anno MLXX est stangulata. Estque ibidem postea insignis virginum Benedictinarum abbatia, per Bertulfi ex altera conjuge filiam, constructa. Ob bellicos furores, Brugensi in urbe moniales nunc domicilium hebent.

[66] [elogiis suis Sanctam exornant;] Elevationis annum, ex Surii Drogone male notavit Miræus, nec magis feliciter monachum eum scripsit S. Winnoci Bergensis, & post Episcopum Morinensem, quod supra refutavimus. Habeant & locum suum Molani Natales a Lowio editi: Gestellæ, passio beatæ Godelevæ martyris; quæ honoratis parentibus orta est in territorio Boloniensi. Cum autem ob vitæ sanctimoniam, juxta Flandricum suum nomen Godelieve, Deo valde chara esset, maritus Bertulphus, nobilis Gestellensis, fraude maligni spiritus, a tempore nuptiarum accerrimo odio & gravissimis injuriis eam est prosecutus. Unde tandem fuga sibi consulens, parentibus calamitatis suæ historiam exposuit. Hinc pater a Balduino Flandriæ Comite petiit, quod justum erat, decerni. Ille vero causam, quia ecclesiastici juris erat, ad Episcopum remisit. Unde Bertulphus, tum Antistitis auctoritate, tum Comitis potestate, sponsam resumpsit, optima quæque promittens. Sed multo pejora consecuta sunt: non enim oderat tantum, ut prius, sed animum in ejus necem obfirmabat. Illa interim se præ cunctis Flandriæ mulieribus, quæ supererant, exaltandam, dono prophetiæ prædicebat. Nec multo post Bertulphus, Brugas adiens, ne cædis conscius haberetur, per duos famulos curavit eam strangulari: quod factum est anno MLXX; & mox diversa miracula sunt subsecuta. Apud pistorem crescebat farina, pro panibus in sepultura distribuendis. Humus, ubi necata est, in candidos lapides vertebatur: aqua, in qua præfocata injecta erat, a febribus & aliis morbis, potata sanabat. Similiter sepulcrum & sacrum corpus Dominus miraculis decorabat. Unde post annos quatuordecim Ratbodo Episcopus Noviomensis, III Kalend. Augusti sacrum corpus levavit; & ad eumdem vitæ & martyrii historiam conscripsit Drogo monachus & sacerdos Gestellensis.

[67] [uti & plures alii cum Sanssayo.] Vix elegantius & nitidius contrahi potuit S. Godeleva vita, cujus alia compendia, non inelegantia, apud Haræum, Malbrancum, Cognatum in Hist. Tornacensi tomo 3, pag. 92, aliosque invenies. Sanderus in Hagiologio Flandriæ lib. 3, pag. 173, præter ea, quæ ex Molano & Miræo collegit, hæc de suo addidit: Godeleva vero, etsi conjugata, quorumdam assertione virginalem castitatem servasse perhibetur, qualiter olim Julianus & Basilissa Martyres; Henricus Imperator & Cunegundis, aliique quidam Sancti factitasse narrantur. Exili admodum statura corporis fuit, quod spina dorsi, nuper a me apud Gandavensem Antistitem Antonium Triestium visa, de sacro ejus corpore sumpta, ac eidem ab Episcopo Brugensi Dionysio Christophori donata satis declarat. Ne in his nimium profusi videamur, agmen claudat Saussayi laudatio, ipso saltem stylo commendanda: Ipso die natalis S. Godelevæ matronæ & martyris, quæ in Boloniensi territorio, pago, qui Londefort dicitur, patre Wifrido, matre Ogina, honoratis parentibus nata, moribus & vitæ sanctimonia, sui generis nobilitatem plurimum illustravit. Cum autem præter egregias animi dotes, rara corporis venustate polleret, Bertulfo, viro nobili, sed feroci in conjugium tradita, atque ab eo statim gratis odio habita, modisque omnibus vexata est, adeo ut ad victus penuriam redigeretur, servique imperio subderetur, qui contumeliis [&] irrisionibus, piam Dominam, de heri instigatione exagitabat. At Christi ancilla, patientiæ innixa anchoræ, tot in fluctibus immobilis perstitit, Dominique ipsius Servatoris exemplo & amore, malum in bono vincere perstuduit, assidue orationibus piisque operibus intenta: donec tandem vir ejus, ad cumulum impietatis progressus, innocentiæ, pudicitiæ, totiusque pietatis cultricem, qua indignissimus erat, per proprios famulos, injecto in ejus collum laqueo, crudeliter præcluso spiritu interemit. At ipsa, pro laqueo, quem a marito injuste impieque perpessa est; a Deo palmam, in patientiæ admirabilis præmium recepit, & coronam gloriæ immarcessibilem: utque in cælo æternis excepta est gaudiis, sic in terra præclaris divinitus est illustrata miraculis.

[Annotatum]

* idem est qui ante Ratbodo.

§ VII. De celebri cultu Sanctæ olim exhibito Ghistellæ, ex vetustis Missalibus & Officiis ecclesiasticis Mss.

[68] Ab Actorum & Martyrologiorum fide, atque ab elogiis scriptorum particularium, gradum facimus ad ea, [Abrogata ipsius propria Officia,] quæ in S. Godelevæ perpetuum honorem, publicis in ecclesia Officiis olim celebrata sunt. Brugis mihi exhibita fuere multa antiqua volumina Mss. apud sanctimoniales Godelevianas adhuc dum asservata; ex quibus manifeste apparet, peculiari olim Missa & Officio, in Ghistellensi saltem virginū parthenone, cultam fuisse sanctissimam Patronam; quæ quo primum tempore, aut cujus jussu intermissa fuerint, non satis certo explorari potest. Pronum est conjicere, memoratos hæreticorum furores, eo non parum contulisse; vel potius primos Brugenses Episcopos purum ritum Romanum, ex Concilii Tridentini præscripto, in diœcesim suam induxisse. Notissimæ sunt bullæ sancti Pii V Pontificis, Missali Romano juxta ac Breviario præfixæ. Utcumque id acciderit, non adeo contemnenda sunt vetusta illa monumenta, quamquam simplicitatem ævi sui redolentia, ut hic publici juris fieri non mereantur; praclara utique singularis per ea tempora in S. Godelevam venerationis argumenta, quæ verosimillimum est, etiam in templo Ghistellensi, & forte locis aliis usitata fuisse, ut erat iis seculis major libertas in condendis usurpandisque Officiis ecclesiasticis, ex proprio cujusque ingenio, zelo ac pietate compositis.

[69] [continebant Missam ferme de communi VV. & MM.;] Observo, libertatem illam paulo majorem fuisse in fingendis refingendisque novis de S. Godeleva orationibus, ut ex antiquo Breviario infra patebit. In Missa peculiaris Sequentia, ut vocant, post Graduale subjungi solita, initium non satis integrum habet. En paucis totum ordinem. Introitus ex festo B. V. M. Assumptæ, aut ex festo Sanctorum omnium ferme translatus aptatusque S. Godelevæ passioni seu natali, & iterum exaltationi; Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes, &c. Ponitur hic oratio de Communi; Duus, qui inter cetera potentiæ tuæ miracula, &c. Item epistola, quæ est ad Corinthios: De virginibus præceptum Domini non habeo, &c. Graduale; Audi filia & vide, &c. Tum post Alleluia; Crimina servorum dele Godeleva tuorum, Martyr martyrio sanctificata pio. Alleuia: Egregia sponsa Christi, implora pro nobis ad Dominum Jesum Christum. Sequentiam statim dabimus, & pro natali & pro elevatione. Euangelium legitur de parabola, Simile est regnum cælorum thesauro abscondito, &c. Cetera nihil magnopere referunt, quod singularem observationem mereatur. Habe modo præfatam Sequentiam, de cujus principio non satis completo, superius memini.

[70] O fideles symphoniam tangite; cordis, oris voto, voce psallite: decenter categorizans, [cum singulara Sequentia,] Godelevam [solennizans,] sonet hymnologia. Florentis annis ætatis, floret flore castitatis, viget sanctimonia; summo sponso dispensante, spotisa fit hoc auspicante, ætate feliciter. Socrus autem in hanc furit, quam livoris ignis urit inextinguibiliter. Verbis matris virus fugit sponsus, & a sponsa fugit irregressibiliter. Cleintelæ socrus, viri, hanc conflictus tundunt diri, sed stat immobiliter, Probris, fame lacessitur, ac diversis expolitur tribulationibus. Sed adinstar petræ dura convalescit sub pressura, hostis vel insultibus. Palæstrizans in palæstra, galeante Dei dextra se, sortitur bravium. Ad æterna regna sortis transferenda, gustat mortis inulte portirium *. Terra transubstantiatur, in gemmas effigiatur, ubi morti traditur; sanguis ejus alteratur, in marmor album mutatur, adhuc uti cernitur. Jam condigne præmiatur, bysso, cocco perornatur, inter choros Cælitum. Sospitati dat divina ægros plures medicina, ejusdem per meritum. Sis malagma malaxato, vulnus nostrum curato, tuo Martyr sanguine. A te ne discriminemur, propter crimen, expiemur per te prorsus crimine. Proscribe morbum animæ. Amen.

[71] [etiam in festo exaltationi usurpari solita.] Notavit Ms. codex, in Elevatione S. Godelevæ, dici omnia ut in ejus natali, sive, eamdem Missam die XXX Julii recitari, quæ VI Julii præscribitur. Interim distingui aliquid videtur pro Elevatione post jam dictam Sequentiam, quo ferme Drogonis miracula recensentur: Sospitati dedit ægros plures aquæ potio. In farinam fit redacti farris augmentatio ℣. Terræ probat Godelevam in gemmas mutatio. ℣. Ut nati, sic mulieris sanatur contractio. ℣. Ad sepulcrum spica cadit, volæ fit apertio. ℣. Ibi tinctrix liberatur baculi supplicio. ℣. Ergo melos Godelevæ, demus in præconio; nam qui juste poscit illam, pulso culpæ vitio, sanus revertitur. Ceterum pars illa utraque, etiam festo in usu fuerit, frustra hic pluribus disquiras. Præter Missam illam utriusque festi præcipui, est & alia votiva, cujus introitus, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, &c., cum propria oratione hujusmodi: Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis, per S. Godelevæ merita gloriosa, ut ejus pia intercessione, ab omnibus protegamur adversis. Reliqua a præcedentibus parum differunt, si secretam & postcommunionem excipias, quas orationes hic adnectere, operæ pretium non videtur; jam Officia ecclesiastica alia percurramus.

[72] Varia Officiorum istorum exempla, non satis uniformia, [Ex variis grandibus Breviariis,] ad me Brugis missa sunt, ut non semel mirari subierit, unde tanta variatio in ipsis intercederet, tum in orationibus, tum maxime in lectionibus, partim ex Drogone, partim ex Anonymo acceptis, atque inter se non recte compositis, ne dicam distortis. Serium eorum examen distuli, donec in loco fontes magis genuinos liceret inspicere, codices nempe ipsos, nuper memoratos, quos inter magni Antiphonarii aliique notis suis musicis ad cantum distincti, atque in choro olim usitati. Cum vero tam spissa volumina minus commode deferri huc possent; id plane feliciter evenit, ut parvulum codicem mihi obtulerit sæpe laudandus Clar. Walius, scriptum per fratrem Johannem de Muer, monachum in S. Andrea, pro venerabili ac devota moniali, sorore Maria Luebs, cellereria monasterii S. Godelevæ, prope Ghistellam, anno gratiæ MDL. In hoc igitur, cum aliis probe collato, cum plane omnia repererim, quæ in majoribus illis voluminibus, grandi charactere exaratis, continebantur, inde præcipua capita decerpsi, ex quibus sufficiens totius veteris Breviarii Godeleviani notitia habeatur. Proprium Officii ordinem describo.

[73] Godelevæ virginis & martyris, in primis Vesperis. Ant. I. [propriæ antiphonæ ad Vesperas] Ecce beat sanctam diadema duplex Godelevam; justitiæ palma martyriique rosa. Ant. II. Hæc est quæ immaculato spiritu, ac beatæ fidei dotibus, perpetualiter victura, victrix evolavit ad Superos. Ant. III. Ibi erit ei cum Sanctis æterna felicitas, felix æternitas, gaudium sine dolore, quies sine labore. Ant. IV. O! Martyr Godeleva, quæ stolam tuam lavare meruisti in sanguine Agni; ablue nostrorum fuliginem peccatorum. Cap. De Virginibus præceptum. ℞. Godeleva cum de carnis carcere solvitur, libere Regem regum aggreditur, cujus decore pascitur. ℣. Beata Christi vernula, cedar linquens tenebrosa. Hymnus ad utrasque Vesperas & Laudes. Godelevæ celebria adsunt ecce solennia, quæ celebri lætitia, concelebret Ecclesia. O! mira Christi gratia, per quam Martyr eximia, spernens mundi ludibria, cæli gaudet in curia. Deo reddatur gloria in vocum consonantia, laudes in hoc solempnio nostra decantet concio. En signa & prodigia monstrantur per confinia, sunt ægris multiplicia membra Sanctæ remedia.

[74] Læti corde & animo, jubilemus Altissimo, qui te, [eum hymno & aliis hic proponuntur:] Martyr, miraculis glorificat in seculis. Ergo sub fasce criminum gementes ora Dominum, ut de valle miseriæ nos cæli reddat patriæ. Vir, socrus cum familia, te lacerant invidia, gaudes & contubernio Dei florens martyrio. Applaudamus in organo, in cymbalis, in tympano: pro tanti festi gloria, sit laus Deo per omnia. Amen. ℣. Adjuvabit. Ad Magnificat. Ant. Beata martyr Godeleva, dum naufragamur in hujus mundi profluvio, circa Christum per ævum sis nobis auxilio; cujus gratia, triumphans contraria, nunc insigni victoria, cæli gaudes in curia. Oratio. Deus electarum sponsus, & Martyrum palma, qui beatam Godelevam martyrem tuam, filio tuo sponsam consecrasti, eamque ab annis teneris divini amoris igne succensam, ita inflammasti, ut non solum mundanæ generositatis [gloriam] parvipenderet, verum etiam crudelissimum jugulationis tormentum patienter sustineret, tribue, quæsumus, ut qui passionis & mortis ejus insignia veneramur, ejus precibus & meritis, in cælis lucidas sedes percipere mereamur. Et fa. Per eumdem Dominum.

[75] [uti & invitatorium & hymnus ad Matutinum,] Hactenus ordo Vesperarum: sequitur Invitatorium. Christo multimodas pia concio concinat odas, cui cania in cælis martyr Godeleva fidelis. Pf. Venite. Hymnus: Hac die dulcia cantemus cantica, levantes organa cordis concordia, qua colit annua mater Ecclesia Godelevæ solempnia. Hæc erat inclyta stirpe progenita, renata postea baptismi gratia, adhuc puellula, adstans deicola, virginitate florida. Hinc nupsit homini Ghistellæ nobili, cujus aspectui refulsit oneri, quam omni domui sinebat subjici, tabe gravatus odii. Post plenus tædii, in se pestiflui, nolebat humili conjungi conjugi, sed miserabili pœna martyrii jussit exosam perimi. Qua facta martyre, lacus in gurgite solvitur corpore, noctis sub tempore, ad Regem gloriæ, palma victoriæ, conscendit expers maculæ. Ergo precamine victricis feminæ, nos purget crimine vis divæ gratiæ, ut hostem vincere possimus strenue, virtutum fortitudine. Sit Regi gloria, laus & victoria regenti supera simul & infera, qui nobis omnia remittat debita, per Godelevæ merita. Amen.

[76] [ex quibus de reliquis fiat judicium.] Tædio sim, si totius Matutini antiphonas, lectiones, responsoria, versus, &c. sigillatim recenseam, tametsi enim propria sint omnia, sic ex ipsis S. Godelevæ Actis desumpta sunt, ut bis, tertio & sæpius eadem prorsus gesta repetenda essent, quæ in Drogonis Legenda postmodum denuo recurrent. Exemplo hic erunt sex antiphonæ primi Nocturni. Ant. I. Igitur ex Bolonia, a parentibus clarissimis proles splendidissima Godeleva progenita. Ant. II. Nec sine divino constat moderamine gestum, ut in propatulo claruit, quod tale nomen sortita sit. Ant. III. Ut enim credimus, disponente Deo, qui quos prædestinat, vocat, a parentibus illi in baptismate præsagum nomen Godeleva inditum est. Ant, IV. Godeleva quippe Teutonice, Deo cara sonat Latine. Ant. V Hæc itaque adhuc invalida, ipsos annos pueritiæ morum cœpit maturitate transcendere. Ant. VI. Tandem annis nubilis, bonæ indolis adolescentula, cuidam Flandrigenæ nuptiali fœderatur copula. Lectiones Drogonianæ sunt, a Legendæ exordio. Responsorium ex eodem fonte. Denique cum eam vir suus, ad suæ proprietatis deduxisset habitacula, diabolica fraude decipitur. Et facti pœnitens, mox sponsam suam exosam habuit odio magno nimis. ℣ Ita ut esset majus odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Et facti &c. Atque hæc in specimen sufficiant.

[77] Primæ octo lectiones, pro duobus primis Nocturnis, [Lectiones ex vita describendæ non sunt.] vitam prosequuntur, quatuor ultimæ desumptæ sunt ex homilia S. Gregorii, in Euangelium, Simile est regnum cælorum thesauro, &c. ut in Romano moderno. Additur in fine hæc oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui in sexu femineo tua operaris magnalia, quique beatam Godelevam uni viro disponsari, & ab eodem innumeris injuriis lacerari, & a famulis suis martyrisari, ut patientiæ fructum ostenderet, concessisti; concede ut in adversis constantiam, & in prosperis moderantiam habere mereamur; quatenus ipsa interveniente, ad cælestem Hierusalem pervenire valeamus. Et fa. Ad Laudes recitatur eadem oratio, poniturque hæc unica antiphona: Godelevæ sacræ festum recolamus alacre, quam Christus sanxit paradisicolis & adauxit. Capitulum, hymnus, versus præscribuntur ut in primis Vesperis. Antiphona autem ad Benedictus est hujusmodi: Christe Dei verbum, qui despicis omne superbum, exaltans humiles, tollis de pulvere viles. Erige labentes, lacrymarum valle gementes, scilicet adstantes, Godelevam nunc venerantes.

[78] Habent & Horæ minores propria sua. Ad Primam Ant. Godeleva victrix tortorum benedicta suorum; [Quæ sint propria ad Horas minores.] regnat in arce Dei per adepta jura trophæi. Ad Tertiam Ant. Bertulphi mater frendens ait hostis ut acer, heu cur nupsisti cornici nunc turpiter isti? Consilium breve fac, ut opus leve: hanc nihil amato, nam nigra cernitur, & mala proditur affore grato. Cap. & oratio, ut in Laudibus. Ad Sextam Ant. O! salubris & ardens intentio sanctæ mulieris, in desiderio sanctæ virtutis. Cap. Ista est Godeleva, quæ manus suas extendit ad pauperem: dimidium dimidii panis pauperibus largitur, de reliquo, more solito reficitur. ℣ Oratio, Indulgentiam nobis, Domine, beata virgo & martyr Godeleva imploret, &c. Ad Nonam Ant. Ecce Deo caræ rutilant solennia clare; quare terra, mare super iis gaudendo beare. Cap. Facta est quasi navis, &c. Oratio: Da quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beatæ Godelevæ V. & M. tuæ natalitia colimus, & annua, &c. In secundis Vesperis nihil novi præter antiphonam ad Magnificat. O bone Messia, de Virgine nate Maria; inter sidereas fac nos regnare choreas: nos quibus est celebre natale sacræ Godelevæ.

[79] Hactenus Officium præcipuæ festivitatis, seu passionis & natalis B. Godelevæ ad diem VI Julii: [Quid notandum in celeris.] in Octava, & per Octavam, ut opinor, nulla intercedebat distinctio, nisi penes ritum solenniorem & minus solennem. Sequitur in codice celebritas alia elevationis die XXX Julii; pro qua præmittitur per octo lectiones vitæ Drogonianæ reliquum, usque ad martyrium; & postea loco suo, tres lectiones, nonnihil interpolatæ, usque ad finem. Tum rursus idem Euangelium de Thesauro, cum oratione, Preces populi tui, &c. Inde Vesperæ cum novis antiphonis, capitulis, responsoriis, versibus & hymnis; antiphonis & responsoriis Matutini, Laudum &c. quæ hic describenda non censui, cum ex præcedentibus, facile de his judicium ferri possit. Notanda rursus nova oratio: Deus, qui precibus martyris tuæ & virginis Godelevæ, cujus hodie elevationem colimus, a peccati contagione multos depurasti, tribue nobis, quæsumus, ejus memores certaminis gloriosi, suis etiam apud te suffragiis adjuvemur. Et famulos. Ut hic demum Officiis illis supersedeam; cetera quæ ad elevationis historiam pertinent; cum de ea Drogo non egerit, ex Anonymo desumenda fuerunt, quæ in ejus Legenda fusius deducuntur. Ad alia paulo majoris momenti cursum flectimus.

[Annotatum]

* l. poterium.

§ VIII. De loco primæ sepulturæ, elevatione, translationibus & recognitionibus sacrarum reliquiarum Ghistellæ.

[80] [In augusti templi parte anteriori, modo destructa,] Ghistellam, oppidum olim fuisse, suis qualibuscumque munitionibus circumcinctum, variis fortunæ bellorumque casibus & vicissitudinibus agitatum & concussum, sic ut modo vix burgi, ut loquimur, seu municipii nomen mereatur, pluribus deducit Sanderus in Franconatu suo illustrato, & nos supra ex ipso & Marchantio, non perfunctorie ideam ejus delineavimus. Scriptor miraculorum ab anno 1488 ad 1506, Ghistellensis clericus, haud dubie e sacellanis unus, sic ad prædictum annum 1488 disertis verbis memorat: Anno MCCCCLXXXVIII, diris grassantibus in Flandria intestinis bellis, feretrum cum reliquiis seu corpore dictæ martyris Godelevæ, in quadam tumba lapidea, propter prælii timores, clam occultatum in ecclesia exstitit. Sed tandem ultima Januarii ejusdem anni, guerris indies crescentibus, occulto Dei judicio, oppidum de Ghistella bellice capitur, comburitur & destruitur, una cum ecclesia. Utrum ex eo tempore destructa manserit pars anterior ecclesiæ, quæ sane augusta olim fuisse videtur, in eo statu in quo modo est, solis murorum & columnarum ruinis exstantibus; an, uti illic vulgi opinione fertur, reliquiæ hæ sint furiarum, per Calvinistas iconomachos, circa annum 1577 excitatarum, haud mihi satis promptum est, certo definire. Potuit anterior pars numquam restaurata fuisse, posterior autem ex hæreticorum ruinis, in eam formam sensim emergere, in qua modo conspicitur.

[81] [verosimillime olim sepulta fuit S. Godeleva.] Solis oculis testibus opus est, ut quis ampli & magnifici olim templi molem dimetiatur, in quo præfatus miraculorum collector asserit, dicto illo terribili incendio viginti unum altaria face destructa esse & confracta. Turris etiamnum elegantissima est, & navigantibus Oceanum Pharus, inquit Sanderus. Steteritne templum idem eo ipso tempore quo vixit, martyrium subiit & sepulta est S. Godeleva, dubitari saltem potest: stetisse, verosimile redditur ex eo, quod ecclesia dedicata sit B. M. V. Assumptæ, S. Godeleva, solum ut secundaria patrona a populo electa, alias principem locum haud dubie obtentura. Quæ, ut pro ipso templi ædificio non omnino convincant; cum receptissima Ghistellensium traditione supponere licebit, in ea anteriori templi parte sepulturam habuisse sacrum Martyris corpus, ibique mansisse totis illis quatuordecim annis, qui ab obitu, ad elevationem anno 1084 fluxisse traduntur. Vidi equidem in hodierno S. Godelevæ sacello, seu in sinistra superstitis templi navi, monstrari locum, lignea capsa, affabre facta, & solitis martyrii signis ornata (quæ altaris usui olim servivisse dicitur) coopertum, quo Sanctæ tumulus vacuus repræsentatur; at nec vulgus ipsum aut plebs rustica id se credere profitentur, cum a me interrogati, unanimiter responderint; hanc quidem sepulcri memoriam esse; verum apud Ghistellenses id teneri communius, in parte templi anteriori, modo destructa, Sanctæ suæ corpus olim depositum: locum vero soli Deo hodie notum esse; quæ obiter indicasse sufficiat, cum id pluribus disquirere supervacaneum sit.

[82] De primæ elevationis anno, dirempta jam superius controversia; [De I elevatione & secutis translationibus &c.] nam. §. 6 supra ostendimus, genuinam Drogonis Legendam sistere in miraculis, paulo post obitum, certe verosimiliter patratis ante elevationem, de qua nec verbo meminit, utpote omnibus, dum scriberet, notissima, & ad suum intentum nullo modo spectante. De Drogonis Suriani adjecta ultima clausula, satis etiam disputatum est. Patuit item, Anonymum interpolatorem plusculum viæ decurrisse, atque extra oleam saltitasse, præsertim ubi sub finem totus est in describendis processibus, a Ratbodone vel ejus jussu habitis, canonizatione Romana, subsecutaque solenniori elevatione, quam ad varios calculos chronologicos non satis apte reduxit: ut proinde ad alia monumenta confugiendum fuerit, ex quibus de dicto elevationis anno, modoque ejus instituendæ simplicissimo certius edoceremur, quæ a laudato vitæ Drogonianæ integræ Belgico editore nobis commonstrata, magis authentica postmodum obtinuimus ab ipso moderno Illustrissimo, qui litteras seu antiqua testimonia nobis transcribi curavit, reserata lipsanotheca Ghistellensi 27 Septembris 1719, recensitisque omnibus, quæ ad indubitatam fidem faciendam nobis necessaria videbantur. Primi & vetustissimi partem citato paragrapho dedimus, chronologicis notis ad veros calculos reductis. Hic instrumenta singula ordine producenda sunt.

[83] Ex litteris patentibus Illustrissimi Dionysii Christophori, sexti Brugensium Episcopi, brevi producendis, [cestiora monumenta hic subjiciuntur.] id plane constat, repertas ab eo, dum anno 1623 solennem lipsanothecæ Godelevianæ visitationem & recognitionem institueret, litteras duas, in pergameno descriptas, quarum alteris, omnino integris suas transfixit. Alias non integras fuisse, sed corrosas, exesas & laceras, satis indicat expressa inter utrasque oppositio. Laceram illam membranam ad ulnæ fere dimidium in longitudinem porrectam, & media parte latitudinis extensam, etiam hodie in lipsanotheca depositam, in qua de prima elevatione anni 1084, itemque de prima translatione anni 1380 agitur, quæque hodie situ ferme consumpta est, per notarium describi curavit, suaque auctoritate communivit Guilielmus Episcopus Sareptanus, is nempe Caroli de Croy, Tornacensis Episcopi Suffraganeus, qui anno 1557 tertia vice predictas reliquias transtulit ex feretro antiquo… & reclusit in novo feretro argenteo, magnifice ornato splendentibus lapidibus & deauratis laminis. Inde confectæ sunt litteræ illæ integræ Sareptanæ, quarum ecgraphum, a Clar. Walio descriptum, ad me misit Illustrissimus Henricus Josephus van Susteren, modernus Brugensis Episcopus, postquam & ipsas & antiquiores chartas recensuit, in ultima collatione facta, die & anno prædictis, ut infra pluribus declarabitur; alias enim, ut testatur idem Walius, decisas litteras, & vetustate dissectas & separatas membranæ partes … sibi mutuo jungere, ferme impossibile foret. En modo Sareptanum instrumentum integrum, in tres articulos a me distinctum.

Prima elevatio anni MLXXXIV.

[84] [Referuntur testes hujus elevationis:] Hoc sanctum corpus sanctæ Godelephæ, evidentibus miraculis insignitum, elevatum est in loco, qui dicitur Ghistella, atque in hoc repositum vasculo, a Domino Radbodo, Noviomorum Episcopo, tertio Kalendas Augusti, anno Dominicæ Incarnationis millesimo octogesimo quarto, Indictione quinta, Epacta nulla, regnante Philippo Rege anno vigesimo quarto, episcopante præfato Episcopo Radbodo anno quinto decimo, principante Roberto, cognomento Frisone, in Flandria, anno tertio decimo. Cujus elevationi interfuit Gertrudis Comitissa cum suis optimatibus, Ingelbertus abbas sancti Winnoci, Walterus archidiaconus Tornacensis, Walcherus ejusdem ecclesiæ custos civitatis, Wido Noviomensis thesaurarius & cancellarius, Albertus presbyter, Drogo Diaconus, Landricus subdiaconus, Rodbertus Brugensis Præpositus, Thedbaldus decanus, Folbertus clericus, Desiderius, hujus scripti notarius de Ghistella, Ramgerus presbyter, Joannes Eraldus, Folbertus & Landbertus, Frethabaldus & Erembaldus, Olfredus custos ecclesiæ, & filius ejus Radbodus, & alii &c. innominati.

Translatio anni MCCCLXXX.

[85] Et cum reliquiæ sancti corporis B. Godelevæ prænominatæ dudum elevatæ fuerint, [item & translationis primæ:] anno prælibato per Venerabiles Viros Patres ac Dominos, Dominum Radbodonum, Noviomensium Episcopum, & alios ibidem existentes, quorum nomina bonæ memoriæ præsens pagina declarat: secunda vice sciendum est omnibus Christi fidelibus, quod anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo octogesimo, videlicet quintodecimo mensis Maii, pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Urbani Papæ VI anno tertio, Indictione III, vasculum, in quo prima vice sanctum corpus prædictum erat impositum, renovatum fuit cum magna devotione parochianorum de Ghistella, in quo renovato feretro, quo ad præsens utitur in ecclesia de Ghistella, ossa sancti corporis S. Godelevæ prædictæ cum magna devotione, more translationis sunt recollocata per discretum virum Dominum Joannem Vromond, curatum de Westkercke, capellanum ecclesiæ de Ghistella, authoritate suorum superiorum sibi commissa, præsentibus ibidem discretis & honestis viris ac Dominis Nicolao Kempe, Lamberto Meenssoone, curatis de Ghistella, Joanne de Fleuricourt presbytero, scriptore præsentium, Nicolao Marteel, Ægidio Dardebond presbyteris & capellanis ejusdem ecclesiæ, & pluribus aliis presbyteris, clericis & laicis dictæ parochiæ de Ghistella parochianis.

Altera translatio anni MDLVII.

[86] Tertia vice fuerunt prædictæ reliquiæ translatæ ex feretro antiquo, a quo, [tum alterius ab. Ep. Sareptano factæ] instigante maligno spiritu, sacrilegi homines nocturna spoliatione detraxerant plurimum argenti, & reclusæ fuerunt in novo feretro argenteo, magnifice ornato splendentibus lapidibus & deauratis laminis, sub Missarum solemniis in dicta ecclesia, Dominica die, vigesima septima mensis Junii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo, tertio anno pontificatus Papæ Pauli quarti, Indictione prima, sub episcopatu Reverendi Domini Caroli de Croy, Episcopi Tornacensis, vivente Carolo Imperatore quinto, & regnante ejus filio Philippo, Hispaniarum, Angliæ, Franciæ, Neapolis, Ceciliæ Rege & Comite Flandriæ: Dominium obtinente Joanne Francisco, filio Joannis Caroli de Assaytady: ministerio Reverendi in Christo Patris Domini Guilielmi, Dei gratia Episcopi Sareptani, Suffraganei Tornacensis, & Decani ecclesiæ Collegiatæ sancti Salvatoris oppidi Brugensis, Tornacensis diœcesis, ex commissione magnifici & generosi Domini Guilberti Dognies Apostolici Protonotarii, archidiaconi ecclesiæ Catehdralis B. Mariæ Tornacensis, coadjutoris & Vicarii generalis prædicti Domini Caroli Episcopi Tornacensis, assistentibus Reverendis & eximiis Dominis Guilberto le Bleu, abbate monasterii sanctæ Andreæ prope Brugas, Patrono ejusdem ecclesiæ Ghistellensis, Oliverio vander Hulst, abbate monasterii sancti Petri Oudenburgensis, & Fratre Joanne de Muer, ejusdem monasterii Priore, Dominis & Magistris Joanne Rycx & Joanne Cock, curatis ecclesiæ B. Mariæ Ghistellensis: item Dominis & magistris Arnoldo Dierkens, & Hugone Coens curato, Canonicis ejusdem ecclesiæ S. Salvatoris Brugensis.

[87] Convocatis etiam ibidem omnibus curatis agri Ghistellensis & aliis Ecclesiasticis plurimis: [cum collatione vetustorum instrumentorum.] procurantibus & dirigentibus prædictam solemnitatem egregiis & circumspectis viris Nicolao Morasini, Baillivo primo Ghistellensi; Adamo de Meuninck, Petro Igels ædituis & burgimagistris ibidem, & Joanne Almaere, ædituo tertio, totoque senatu, aliisque plurimis tam nobilibus quam vulgaribus. Item prædictus Gulielmus Episcopus Sareptanus, collatione facta cum litteris antiquis, in parchameno scriptis, & in antiquo feretro repertis, referente Notario subscripto, reperit eas de verbo ad verbum concordare cum narratione prædictarum duarum præcedentium translationum. In quorum omnium & singulorum fidem, has præsentes litteras per me Notarium subscribi, sigillique sui oblongi appensione & sui nominis subscriptione fecit communiri. Et erat signatum Gulielmus Episcopus Sareptanus. In plica habebatur, de mandato Reverendi Domini Sareptani: & erat signatum Christianus Grave Notarius Apostolicus & Imperialis admissus. Superiori actæ erat appositum sigillum oblongum, referens sanctum Guilielmum, orantem ad cælum.

Visitatio anni MDCXXIII.

[88] Dyonysius, Dei & Apostolicæ sedis gratia, Episcopus Brugensis sextus, [Ratio hujus visitationis,] perpetuus Flandriæ Cancellarius &c. Omnibus Christi fidelibus, præsentes litteras visuris seu legi audituris, salutem in Domino. Semper in Ecclesia Dei pie observatum est, & etiam deinceps illibate observandum, tamquam articulum fidei, docet S. Concilium Tridentinum, ut reliquiæ Sanctorum, qui templa Spiritus sancti fuere, pia veneratione colantur & honorentur. Quare cum nobis constaret a plurimis annis, & præsertim ab erectione hujus episcopatus, nullam fuisse factam visitationem reliquiarum S. Godelevæ virginis & martyris, officii nostri esse putavimus, operam nostram in earumdem reliquiarum visitatione impendere. Itaque anno Domini MDCXXIII, mensis Julii die quinta, quando ob festum ejusdem Sanctæ, sequenti die celebrandum, ipsius reliquiæ Ghistellam ex monasterio S. Godelevæ, Brugis existente (ubi ob deploranda belli tempora asservabantur) erant transportandæ, nos ex eadem civitate Brugensi una cum feretro, in quo requiescunt eædem sacræ reliquiæ, cum debito & honesto comitatu discedentes, ad oppidum Ghistellense nos contulimus.

[89] [solenniter institutæ,] In cujus ecclesia parochiali, die sexta Julii, post sanctarum Missarum solemnia, quæ in pontificalibus celebravimus, factaque cum reliquiis sanctæ Godelevæ per dictum oppidum processione, absolutaque concione, habita ad honorem ejusdem Sanctæ, pontificalibus induti, accensis luminibus, totoque magistratu Ghistellensi faces ardentes manibus gestante, debita cum reverentia aperuimus prædictum feretrum ligneum, coopertum tela aurea, & insignitum aliqua ex parte cupro inaurato, hinc inde lapidibus cristallinis ornato, pertinens ad præfatam ecclesiam parochialem oppidi Ghistellensis: quod cum inspiceremus ac visitaremus; invenimus in eodem reconditas reliquias sacri corporis S. Godelevæ virginis & martyris solidas, nulla sui in parte corruptas, colorem castaneum referentes, una cum duabus litteris in pergameno descriptis, quarum alteris omnino integris, hæ nostræ transfiguntur. Aperto itaque prædicto feretro, Christi fidelibus, qui devotionis & voti causa ad hanc solemnitatem magno numero convenerant, dictas S. Godelevæ virginis & martyris sacras corporis reliquias speciatim ostendimus & exhibuimus.

[90] [multis præsentibus, tum ecclesiasticis,] Qua ostensione peracta, & cantato hymno Te Deum laudamus, easdem sacras reliquias, balsamo odorifero conditas, & in octo fasciculos rubro serico & filis aureis obductos, distinctas, iterum in eodem feretro reposuimus & inclusimus, ac ejusdem feretri ostium sigillo nostro, ceræ rubeæ impresso, quatuor locis obfirmavimus: præsentibus ibidem & nobis assistentibus, admodum Reverendis Dominis Henrico vanden Zype, abbate S. Andreæ prope Brugas, patrono prædictæ ecclesiæ Ghistellensis, & Maximiliano d'Engien, abbate S. Petri Oudenburgensis, & Reverendis ac Venerabilibus Dominis, Servatio Quinquero Decano, Arnoldo a Mechlinia Archidiacono, Joanne van de Velde, Archipresbytero, qui & nomine & ex commissione Reverendissimi in Christo Patris ac Domini Maximiliani Episcopi Tornacensis, hujus ecclesiæ etiam patroni, huic actui interfuit; Joanne Baptista Crocquet, Joanne Cerezo, Joanne Jacobs, Roberto Meynaerts Scholastico, Francisco Peroulle, Petro Blende, Petro Knudde, Canonicis presbyteris ecclesiæ Cathedralis S. Donatiani Brugensis, nec non Domino Martino Herpels pastore Ghistellensi & Domino Jacobo van Blootacker, capellano nostro, & aliis presbyteris ac clericis.

[91] Præsentibus etiam ibidem in absentia nobilis viri, [tum secularibus, ad id convocatis.] Domini Cæsaris affaitadii, Baronis Ghistellensis, ejusdem conjuge Domina Magdalena de Camargo, Domino Ludovico de Camargo, ejus patre, Capitaneo turmæ equitum, & Domino Nicolao Morasini, Baillivo primo Ghistellensi, Adriano Storme burgimagistro communitatis, Maillardo Acke, burgimagistro Scabinorum, & reliquis de Magistratu, nec non magistris fabricæ & mensæ S. Spiritus ejusdem ecclesiæ, & plurimis aliis utriusque sexus Christi fidelibus. Acta hæc fuerunt Pontificatus sanctissimi Domini nostri Gregorii XV anno tertio, imperante Ferdinando secundo, regnante Philippo quarto Hispaniarum Rege, Comite Flandriæ; eamdem provinciam pro eo gubernante Isabella Clara Eugenia Austriaca, Hispaniarum Infante. In quorum fidem, præsentes propria manu signavimus & sigillo nostro ac secretarii nostri signatura communiri, jussimus. Anno a nativitate Domini MDCXXIII, mensis Julii die sexta, sanctæ Godelevæ sacra. Hæc ex regesto episcopatus Brugensis accepta sunt.

Postrema recognitio anni MDCCXIX.

[92] Henricus Josephus van Susteren, Dei & Apostololicæ sedis gratia, [Nostro desiderio satisfacturus Illustrissimus,] Episcopus Brugensis, Perpetuus ac hereditarius Flandriæ Cancellarius, &c. omnibus has visuris salutem in Domino. Cum Patres Societatis Jesu, qui in domo Professa Antverpiæ conscribendis Sanctorum Actis, jam a multis retro annis, tam zelose ac sacræ historiæ tam utiliter insudarunt, jam eo sanctis suis & assiduis lucubrationibus devenissent, ut concinnandæ vitæ sanctæ Godelevæ, quæ Ghistellis, diœcesis nostræ oppido VI Julii summa populi veneratione colitur, sedulo jam occuparentur, ac propterea ea a nobis documenta, quæ in archiviis nostris vel alibi inveniri possent, præfatam Sanctam vel ejus sacras reliquias spectantia, enixe uti & reverenter expostulassent.

[93] Hinc nos, nihil tam avide desiderantes, quam diœcesis nostræ Sanctam, [& reliquias ipsas recognovit,] quo possumus ampliore decore prosequi, & ejus exaltationi officium nostrum episcopale impendere, nec non etiam sanctissimis prædictorum Patrum desideriis juxta ac piis eorum intentionibus omni nostro conatu obsequi, nos XXVII mensis Septembris novissimi contulimus ad oppidum Ghistellense & ecclesiam ipsius parochialem, ibidemque omni, qua par est, reverentia, aperuimus feretrum ligneum, coopertum tela aurea, deauratis laminis & hinc inde lapidibus cristallinis ornatum, in quo reliquiæ S. Godelevæ virginis & martyris coluntur; quod invenimus interius bipartitum, in cujus anteriore parte erat fasciculus rubro serico obductus, in quo minora quædam ossa continebantur, in posteriori vero parte recondita erant omnia ossa majora sacri corporis præmemoratæ S. Godelevæ, in octo fasciculos, rubro serico & filis aureis obductos, distincta, ad modum quo has sacras reliquias descriptas & designatas invenimus in acta visitationis, quam instituit Illustrissimus Brugensium Episcopus Dionysius Christophori, anno a nativitate Domini millesimo sexcentesimo vigesimo tertio, mensis Julii die sexta.

[94] [& quæ potissimum requirebantur, authentica instrumenta.] Acta vero ista adjacebat majoribus istis ossibus una cum testimonialibus Reverendi in Christo Patris Domini Guilielmi, Dei gratia Episcopi Sareptani, suffraganei Tornacensis & Decani Ecclesiæ Collegiatæ sancti Salvatoris oppidi Brugensis, de anno millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo, vigesima septima mensis Junii. Quas quidem Sanctæ virginis & martyris sacri corporis reliquias, postquam præsentium aspectui & sacri osculi venerationi exhibuissemus, iterum in eodem feretro eas reposuimus & inclusimus ac ejusdem feretri utriusque partis ostium sigillo nostro ceræ rubeæ impresso, obductis linteis, quinque locis obfirmavimus, præsentibus Reverendo admodum Domino J. Bellinck, præfati oppidi Ghistellensis Pastore & Decano Christianitatis, ac variis aliis diœcesis nostræ curatis, totoque magistratu Ghistellensi ac aliis numerosissimis utriusque sexus Fidelibus. In cujus fidem hasce signavimus, & sigillo nostro ac secretarii nostri signatura muniri jussimus. Brugis hac XXIX Septembris MDCCXIX. Signatum

Henricus Josephus Episcopus Brugensis.
Locus sigilli.
De mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Domini mei
Lud. de Wale Secret.

§ IX. De gemino feretro seu lipsanothecis Ghistellensibus, variis casibus & adversitatibus expositis, sæpius Brugas translatis & relatis, modo Ghistellæ asservatis, & quotannis exponi ac circumferri solitis.

Ex præmisso paragrapho, atque ex instrumentis authenticis illic productis, abunde liquet, [I Lipsanotheca ornatior reddita,] primam thecam, in qua post elevationem anni 1084 reposita sunt sacra S. Godelevæ ossa, fuisse vasculum, opinor arculam ligneam, haud dubie nonnihil exornatam, quæ pro Ghistellensium oppidanorum in Sanctam veneratione, renovata fuerit anno 1380. Vasculum, inquit charta, in quo prima vice sanctum corpus prædictum erat impositum, renovatum fuit cum magna devotione parochianorum de Ghistella. Non exprimit instrumenti scriptor Joannes de Fleuricourt, in quo constiterit ea thecæ renovatio; verum ex altera translatione anni 1557, per Guilielmum Episcopum Sareptanum, Tornacensem Suffraganeum facta, colligi videtur, lamellis argenteis tectam & ornatam fuisse, quas nempe sacrilegi fures ab ipsa theca avulserint. Tertii instrumenti verba sunt; a quo (antiquo feretro) instigante maligno spiritu, sacrilegi homines spoliatione detraxerant plurimum argenti. Ex quibus manifestum est, vel in ipsa illa renovatione, vel certe eo temporis intervallo, quod ab anno 1380 ad 1557 effluxit, argento tectam aut ornatam, eam, qua de loquimur, S. Godelevæ lipsanothecam, quæ furum sacrilegio illustrior emersit: inde enim nata ocasio, novam argenteam conficiendi, magnifice ornatam splendentibus lapidibus & deauratis laminis, prout ipsum instrumentum disertissime asserit.

[96] Ad priorem capsam pertinent bini casus, sane mirabiles; alter, [in terribili incendio 1488 conservata est;] quem memorat Vitarum Belgicarum editor, in appendice ad Legendam Drogonis, desumpta, ut ait, ex libris Officiorum ecclesiæ Ghistellensis, ubi cap. 21, pag. 21 historiam illam narrat, de tribus furibus, sæpedictæ lipsanothecæ spoliatoribus. Alter tranditur a citato etiam alibi Clerico Ghistellensi, qui miracula perduxit ad annum 1506. Nimirum, quod in terribili illo incendio anni 1488, de quo & ante meminimus, dum flammarum vi, non templum solum, altaria & campanæ, verum etiam sacrophaga metallina, nec non ferrea candelabra, circumquaque collocata, diuturno igne cremante, incinerarentur, & quasi in nihilum redigerentur; attamen Redemptor noster dilectæ suæ pignora, lignea capsa; tenui argento contecta ac gemmis ornata, comprehensa, ita intacta conservavit, ut nec minimus lapillus pretiosus rumperetur. Illustre profecto miraculum, de quo nec monumenta Ghistellensia, jam citata, nec vitæ Belgicæ, quantumvis extensæ, usquam meminerunt, cum tamen ea auctoritate nitatur, ut in præfatiuncula sua testetur Clericus ille, se talia solum scribere, quæ oculis propriis vidit, vel ab illis, quibus ea contigerunt, sub juramento accepit. Et potuit certe funesto isti incendio anni 1488 interesse, qui anno 1506 in ecclesia parochiali B. Mariæ de Ghistella adhuc conversabatur, cujus tranctatulum, a me inter miracula integre producendum, Ghistellensibus hactenus ignotum fuisse, mirari satis nequeo.

[97] Ad alterum prodigium quod attinet, narratur id quoque in vita maxima Belgica edita 1619, [postmodum a suribus spoliata,] iisdem prope in utraque editione verbis, quæ hic latina facio. Contigit nocte quadam, ut tres fures irruperint in templum, ubi sacra S. Godelevæ ossa asservabantur in theca, rutilantibus lapillis ac nitente auro exornata, & quatuor pedibus leoninis, ex argento fusis, superposita. Dum autem fures isti prædictæ thecæ propius se admoverent, argentum inde avulsuri; mirum dictu, quod tamen a viris fide dignis assertum est, erexit se capsa in pedes posteriores, duobus prioribus, acsi vixisset, se adversus fures propugnans. Quo viso, eorum unus audacior in lipsanothecam insiluit, eique distentis tibiis, tamquam equo insidens, inde laminas binas argenteas, quibus Apostoli duo insculpti erant, violenter abstraxit. Perpetrato sacrilegio, fugam arripientes, dum se ex oppido evasisse crederent, comperiebant se eo adhuc conclusos esse, cumque semel ac iterum conarentur erumpere, nihil magis se profecisse, mirati sunt; sic ut toto triduo errabundi, nec elabi, nec edere aut bibere, nec quidquam ad naturæ exigentiam peragere possent. Tandem surreptas laminas aurifabro exhibuerunt, orantes ut eas a se redimeret. Hic vero eas e theca S. Godelevæ furtive ablatas agnovit, atque ex altercatione excitato clamore, populus vicinus mox concurrit, compulsique fures, crimen aperte fassi sunt: verum quod nobili genere orti essent, condonato mortis supplicio, exulare jussi sunt.

[98] [cui anno 1557 nova substituta est,] Sic pari consensu memorant ambæ nostræ Legendæ Belgicæ, nullo certo tempore assignato, quo res tam mira contigerit, quodque adeo ex recitatis præcedenti paragrapho instrumentis, notanter ex tertio Sareptano, cum aliqua verosimilitudine colligi posse videretur, si adjuncta utriusque narrationis satis inter se conciliarentur. Cum enim in instrumento res insinuetur, quasi non it a pridem facta, conjicere utcumque liceret, sacrilegos istos, forte hæreseos fulgine jam tum afflatos, scelus attentasse circa annum 1550, ut tempus relinquatur novæ capsæ fabricandæ exornandæque necessarium, in quam anno demum 1557, ultimo repositæ fuerint sacræ S. Godelevæ reliquiæ. At que hæc per conjecturam dicerentur, ex aliquali convenientia inter historiam Legendarum Belgicarum & textum instrumenti Sareptani. Aliquali, inquam convenientia; nam si strictius accipiantur ipsius instrumenti verba, a quo (feretro antiquo) instignante maligno spiritu, sacrilegi homines nocturna spoliatione detraxerant plurimum argenti, amplius guid indicatur, quam avulsio binarum laminarum argentearum, quibus Apostoli duo insculpti erant, quæ cum ab aurifabro Ghistellensi recuperatæ essent, restitui in integrum facile poterant, adeo ut ea causa opus non fuerit, novum feretrum conficere, aut novo argento circumvestire. Adde quod Legendæ Belgicæ paulo augustiorem faciant veterem illam thecam, quam ausus fuerit clericus Ghistellensis, dum supra ait, anno 1488, capsam ligneam fuisse, tenui argeto contectam.

[99] [verosimiliter hodiedum superstes;] Utcumque rem explices, ex tam authentico diplomate ut certum admittere oportet, novum qualecumque, sive argenteum sive deargentatum feretrum Godelevianum, prædicto illo anno 1557 Ghistellensium munificentia affabre factum; in quo, nisi vehementer fallor, ad hunc usque diem, sacræ S. Godelevæ exuviæ constanter depositæ fuerint, a nullo umquam Brugensi Episcopo recognitæ aut visitatæ ante annum 1623, ut in postremis Illustrissimi Dionysii Christophori litteris expresse innuitur; quanto minus ex una theca in aliam translatæ. Difficultas non parva occurrit, in eo quod sæpe dictum instrumentum tertium, seu Sareptanum, tam expressis verbis testetur, anno illo 1557 reclusas fuisse reliquias, in novo feretro argenteo, magnifice ornato splendentibus lapidibus & deauratis laminis, quod sane de hodierna lipsanotheca, quam non semel accurrate contemplatus sum, dici omnino non posse, oculi testes prorsus evincunt; nam quanta quanta, lignea tota est, aureo panno vestita, & æneis hinc inde columellis olim deauratis, ad ornatum potius quam ad firmitatem distincta. Ex adjecta delineatione, in æs incisa, machinæ jam a sesquiseculo & amplius perdurantis, ideam concipies, & rem facilius intelliges.

[100] Aspicis hic ædiculam, ut ita loquar, longitudine pedes circiciter quatuor, [hic descripta & repræsentata.] latitudine unum altitudine paulo plus quam duos continentem (quidquid delineatio oculos intuentium in dimensionibus fallere videatur) cujus partes extensiores panno aureo teguntur, latere uno strangulationem, altero depressionem in aquam repræsentante. Assurgunt columellæ æneæ, olim, ut dicebam, deauratæ octo, quarum duæ utrimque, nescio quam frontispicii speciem referunt, cujus summa pars incrustatos habet lapides, refertque insignia tum oppidi Ghistellensis tum aliorum, qui verosimiliter ad primam capsæ fabricationem aliquid contulerunt. Latera angustiora, pro majori parte cupro deaurato obducta, columellas & ipsa suas, cum scutis gentilitiis ostentant. Tectum superius, forma antiqua seu Gothica, decoratur ornamento florum quodammodo continuatorum, altitudinis trium fere digitorum, in alias etiam partes ducurrentium. Latus unum angustius parvæ & pertenui lamellæ argenteæ insculptam exhibet epigraphen Flandricam, in qua id plane deest quod quærebatur potissimum, nempe quo anno aut facta aut reparata sit toties dicta lipsanotheca. Sic ibi legitur: Feretrum in quo S. Godelevæ martyris corpus, reparatum Brugis A. M. … Si recte totum opus consideravi & perspexi, puto, exteriori isti & apparenti tecto, alterum item ligneum impositum esse, in quo sacræ reliquiæ asservantur, debitis sigillis munitæ, quemadmodum in hujusmodi thecis aliis videre me memini. Cetera explicant adducta superius instrumenta.

[101] Restat modo difficultatis propositæ solutio, quomodo scilicet feretrum argenteum dici potuerit, [Quomodo argentea dici potuerit.] magnifice ornatum, &c. anno 1557, in quo hodie vix argentei quidquam apparet, deaurati perparum. Cur autem censeam, idem prorsus numero feretrum hodie superesse, prima ratio est; ipsa operis, jam plane ruinosi vetustas, usque adeo ut Ghistellenses aperte profiteantur, de nova theca, eaque vere argentea, proxime designanda, sese serio cogitare, in quam, anno post ultimam visitationem centesimo, quod est dicere post triennium, sacra Patronæ suæ ossa transferri velint. Altera ratio est, quod a nullo Episcopo Brugensi, qui non diu post visitationem anni 1557 ecclesiæ istius curam susceperunt, aperta umquam aut recognita sciatur fuisse ante annum 1623, ut proinde assignari annus nequeat, quo ex argentea, si umquam fuit, in hanc ligneam sacrum corpus transferri potuerit: eamdem porro jam thecam exstare, quæ erat a centum annis, in confesso est. Si quid igitur aut argenti puri aut laminarum deauratarum in ea theca olim fuerit, bellorum tumultibus & inconomachorum rabiei adscribendum erit, quod modo eorum nihil supersit. Neque vero mihi imaginor, ex solido argento fabricatam thecam anno 1557, sed ita procul dubio ornatam fuisse, ut deargentata & deaurata omnia, cum superstitibus lapillis aliisque lucentibus oculos intuentium sic pascerent, ut argentea & aurea omnia apparerent. Siquis aliter sentiat, evertenda ipsi sunt argumenta, quibus satis tuto nos inniti existimamus.

[102] [Ob bella variis locis deponi debuit,] In iis bellorum furiis, quibus seculo XVI & principio seculi XVII agitata est Flandria, variis locis latuisse sacram thecam, certum est. Fugerant ex cœnobio suo Ghistellenses sanctimoniales anno 1577, sub id tempuss Brugis receptæ; apud quas lipsanothecam annis aliquot remansisse, usque ad 1623, fidem facit jam dictum instrumentum Illustrissimi Christophori, dum ait, easdem sacras reliquias, ex monasterio S. Godelevæ Brugis existente, ubi ob deploranda belli tempora asservabantur, Ghistellam transportatas fuisse. At enim multis aliis locis prius depositæ fuerant, antequam Illustrissimus Rodoan eas ad dictum monasterium deferri curasset. Nam ut narrat editor vitæ majoris Belgicæ contractæ cap. 51 pag. 66; dum furente hæresi Calvinistarum & monasterium & ecclesia Ghistellensis ab iis anno 1577 destructa fuissent, prædictas reliquias inde quæsivere milites Catholici ex præsidio Cortraceno, qua in urbe custoditæ sunt usque ad annum 1589. Brugas dein allatæ, committuntur fidei R. D. Andreæ Pannis, ibidem ad B. M. V. collegiatam Canonici; quo post annum vita functo, quievere in domo Pauli Sorge, dum viveret, Ghistellensis scribæ, usque ad annum 1604, quo demum jam dictus Illustrissimus Rodoan, visitato feretro calvariei, ut mox patebit, & hoc & istud transferri jussit ad monasterium S. Godelevæ, quod jam Brugas transmigrasse diximus.

[103] Cur post annum 1623, exsurgentibus aliis in ea Flandriæ parte bellorum tumultibus, [& postea Brugas & Ghistellam ultro citroque deferri.] ad idem S. Godelevæ cænobium, ubi tamdiu depositæ fuerant, denuo relatæ non sint, fugio pluribus inquirere, ex regestis episcopatus Brugensis id plane constat, non diu Ghistellæ remansisse præfatas reliquias, sed propter quotidiana pericula & tumultus horum temporum, atque inimicorum incursus, initus est anno 1632 contractus inter Illustrissimum Quinckerium & Baronem Ghistellensem ac communitatem, ut feretrum S. Godelevæ, non amplius Ghistellæ asservaretur, sed obtento consensu Decani & Capituli ecclesiæ collegiatæ S. Salvatoris Brugis, in loco archivii collocatum est, unde quotannis, de Illustrissimi licentia, & sub syngrapha eorum, qui Ghistella deputarentur, efferri possent, non diutius foris retinendæ, quam ad tempus solennitatis, a VI Julii ad XXX diem ejusdem mensis. Ita testantur articuli varii præfatorum regestorum, a me descripti, ex quibus liquet, annis multis continuis sic a Ghistellensibus receptas, sic porro constanter relatas fuisse. Observavi inter alia, nonnumquam solum caput auferri permissum, notanter anno 1639, forte quod tunc graviora pericula imminerent: saltem timerentur.

[204] Non memorabo hic controversias plures, quæ super prædicto feretro subinde exortæ sunt, [Feretrum minus ex argente confectum,] sic ut Dominus temporalis, Comes de Ghistella, idem ad se deferri voluerit: hæc ad rem nostram parerga existimo; id mihi exploratissimum est, Ghistellenses zelosos esse & pervigiles sacri sui thesauri custodes. Præter descriptum jam a nobis majus sacri corporis feretrum, est & aliud minus, idque vere ex argento conflatum, quo S. Godelevæ calvaries inclusa est. Faciem refert femineam cum humeris & parte pectoris, relicto in summitate rotundo foramine, ubi per vitrum caput apparet, cui corona ex floribus contexta imponitur. Quo tempore vertex a reliquo corpore sejunctus fuerit, nusquam traditum reperio; verosimile est e theca extractum anno 1380: id me certo docet citatum regestum; anno MDCXXVI, III Julii Reverendissimum (Dionysium Christophori) reposuisse reliquias capitis S. Godelevæ V. & M. ex theca cuprea deargentata, qua asservabantur, in argenteam, deforis vultus feminei, cum parte humerorum formam exprimentem, a se dono datam. Inclusa acta hujus repositionis trasfixa litteris Reverendissimi D. Caroli Philippi de Rodoan quarti, dum viveret, Episcopi Brugensis, fidem de veritate harum reliquiarum adstruentibus. Insignia sua merito apposuit Illustrissimus donator, quæ etiam hodie in interiori parte apparent. Facies subnigra mihi visa est, forte quod peregrinorum pie infixis osculis, eum colorem contraxerit. Ad evellendos incredulorum scrupulos, litteras ipsas Illustrissimi Rodoan hic inserendas putavi. Sic ipse loquitur:

[105] Carolus Philippus de Rodoan, Dei & Apostolicæ sedis gratia Episcopus Brugensis, [quod anno 1604 recognitum fuerat.] universis & singulis has litteras visuris, lecturis seu legi auditutis, salutem in Domino sempiternam. Notum facimus, coram nobis comparuisse in præsentia Reverendorum Dominorum Petri Pantini, Decani insignis ecclesiæ collegiatæ sanctæ Gudilæ oppidi Bruxellenfis & Vicarii Generalis exercitus suarum Celsitudinum; & Servatii Quinquerii, Arnoldi a Mechlinia, respective Archipresbyteri & Pœnitentiarii ecclesiæ nostræ cathedralis, nec non Burgimagistrorum, scabinorum, consulum & scribæ oppidi Ghistellensis; Isabellam, filiam piæ m. Pauli Sorghe, dum viveret, graphiarii dicti oppidi Ghistellensis, quæ, prævio juramento solenniter præstito, declaravit, calvariam a multis annis in ædibus dicti Pauli, patris sui, sedulo conservatam fuisse pro reliquiis sanctæ Godelevæ martyris; neque aliquid circa eamdem mutatum aut factum, ratione cujus suspicio alicujus mutationis aut suppositionis cadere possit: ut merito pro vera & genuina calvaria dictæ beatæ Martyris haberi, venerari & coli debeat: atque eo magis, quod examinata capsa, cui dicta calvaria inclusa erat, invenerimus in eadem schedulam, antiquo charatere, hæc verba continentem: Sinte Godelieben Hooft te Ghistele dede in silver beslaen den hooghe ende mogende Heere/Myn heere Mer Jan van Ghistele anno MCCCXCII. In quorum omnium & singulorum fidem, præsentes sigilli nostri appensione ac secretarii nostri subscriptione jussimus ac fecimus muniri. Actum Brugis anno millesimo sexcentesimo quarto, die mensis Septembris decima quarta. In plica scriptum erat de mandato Reverendissimi Domini præfati, Philippus de Lepelaere secretarius, & sigillatum sigillo dicti Reverendissimi Domini pendente ex duplici cauda pergamenea. Ita apographum.

[106] [Vigiles thesauri custodes Ghistellenses.] Ambarum thecarum, Ghistellensium repositorium sic depingit A. R. D. Franciscus Bellinck, modernus parochus, & Ghistellensis districtus decanus, visitationem suam describens, non ita pridem factam. In sacristia, inquit, reliquiæ S. Godelevæ asservantur, inclusæ duabus valvulis cancellatis ferreis, cum tribus seris. Primæ clavem habet Pastor, secundæ Comes, tertiæ magistri capellæ S. Godelevæ; & duabus valvulis ligneis cum una sera, cujus clavem habet solus Pastor. Ita ordinatum in Concilio Flandriæ: a quo haud dubie compositæ fuerint eæ, de quibus paulo supra meminimus, controversiæ. Dum prædictæ reliquiæ VI Julii & diebus subsequentibus usque ad XXX populi venerationi patent, feretrum minus argenteum mensæ imponitur, altari S. Godelevæ proximæ, ad cornu Euangelii; theca major, duobus fulcris ligneis sustentatur, ferme in medio sacello seu navi proxime describenda. Et minoris istius feretri delineatiunculam postulaveram, quæ cur adjecta non fuerit, cum levis esset jactura, quærere supersedi. Res est pro aurisabri arte composita, haud multum dissimilis virgineæ illi faciei, quæ lipsanothecæ grandiori sanctimonialium Brugensium superposita, paulo inferius conspicienda exhibetur.

§ X. De hodierna solennitate in ecclesia Ghistellensi, incredibili populi concursu a VI Julii ad XXX ejusdem mensis, eleganti sacello & puteo salutari.

[Flandrorum summa in Sanctos pietas,] Belgas Catholicos, eos potissimum qui Flandriam incolunt, zelosos esse in paucis Sanctorum cultores, adeo pervulgatum est, ut frustra sit argumenta in eam rem congerere. Varias ab issdem ad varia patriæ sanctuaria peregrinationes suscipi ad obtinenda cælestium istorum spirituum in variis necessitatibus, morbis & angustiis patrocinia, notissimum item existimo. Sanctos inter Sanctasve omnes, qui tota ea, quam late extenditur, patria pientissime coluntur, nullam invenire est, cujus veneratio & miraculorum prope continuorum fama latius extensa sit, quam S. Godelevæ gloria, utpote ad cujus reliquias, ex omnibus ferme totius Flandriæ urbibus, oppidis & pagis, toto quidem anni decursu, sed in natali potissimum celebritate VI Julii, & diebus subsequentibus usque ad XXX ejusdem mensis, majori numero & apparatu cives certatim & rustici confluant, adeo ut teste R. D. Parocho & destrictus Ghistellensis Decano, alibi a nobis laudato, qui jam per annos octo & triginta vineam istam excoluit, bis aut ter mille homines, ipsa VI Julii ad ecclesiam parœcialem conveniant, præter alios, qui forte majori numero ad vetus sanctimonialium cœnobium, (quod vulgo Pitkens dicitur, a fossa, opinor, in qua S. Godeleva suffocata fuit) media circiter leuca ab oppido dissitum, ex omni parte ingenti confluxu accurrunt, hausturi ibidem saluberrimam aquam, uti suo loco dicemus.

[108] Hic eam solum solennitatem præ oculis habemus, [Ghistellæ quotannis 6 Julii maxime elucet,] quæ in ipsa ecclesia Ghistellensi celebratur, cuique ipse interfui VI Julii anno 1719, non sine summa admiratione ob tantam populi multitudinem; quæ unde eo confluxisset, non semel incolas interrogavi, a quibus id responsi habui, mediocrem eo die hominum turbam conspici; longe plures aliquando convenisse, & quotannis convenire solitos, Brugis præsertim, vicino Aldenburgo, Ostenda, Neoporto, qui & Furnis, Dunkerca, Bergis S. Winoci, Belliolo, Ipris, Cortraco, Gandavo, Insulis, Tornaco aliisque locis multo etiam remotioribus; tanta nimirum est Flandrorum quodammodo omnium in S. Godelevam, tamquam communem totius regionis patronam, tanta, inquam, in Sanctam ac perennis fiducia. Et quamquam plerisque illis in urbibus vel oppidis ipsiusmet Sanctæ reliquiæ aliquæ honorentur, quin & in pagis vicisque nonnullis, ita tamen inter incolas receptum videtur, acsi ejus rei voto se obstrinxissent, ut scrupulo sibi ducerent, statis illis temporibus ad S. Godelevæ festivitatem Ghistellam non perrexisse.

[109] Testis ipse fueram die V Julii, seu in Sanctæ pervigilio, [ingenti multitudine eo confluente.] multorum Gandensium in S. Godelevam Christianæ fiduciæ, quos peregrinationi Ghistellensi intentos, comites habueram in navi vectoria, Gandavo Brugas & vice versa quotidie provehi solita, ubi & incommoda sua palam narrabant, ob quæ Ghistellam peterent, tametsi Gandavi præsens adesset remedium, in iis, quas in parvo Beghinasio (hoc est virginum conviventium hospitio) sequenti proxime paragrapho summa veneratione coli ostendemus, celeberrimis S. Godelevæ reliquiis. Supplicum istorum non paucos agnovi, dum festo ipso die Ghistellæ una commoraremur. Non minor Brugensium in Sanctam religio, ad cujus sacrum sanguinem apud Sanctimoniales, toto festivitatis tempore perpetua ferme supplicatio; quæ tamen numquam impedit, quo minus die solenni VI Julii, civium non minima pars Ghistellam excurrat: eadem de reliquis vicinis oppidis esto sententia. Id equidem sancte profiteri possum, me numquam in tam exiguo loco, tot homines certatim commeantes, tot rhedas, currus esseda & id genus vehicula collecta vidisse, ut vix spatium superesset, quo commode pateret transitus: in via porro Ghistella ad vetus monasterium seu puteum ducente, continua prope & concatenata ferme peregrinantium series.

[110] [Par est festivitati apparatus,] Par est tantæ celebritati religiosus templi Ghistellensis apparatus, par confluentis populi exspectationi solennitas, ad pietatem composita omnia. Officium proprium ecclesiasticum etiam in parœciali Ghistellensi de S. Godeleva recitatum olim fuisse, puto esse indubitatum, tametsi fortasse nemo satis hodie distinxerit, quod aut quale ei ecclesiæ proprium fuerit, aut in quibus diversum a monastico cœnobii sanctimonialium. Non uno eodemque ritu, nec sub iisdem aut formulis aut lectionibus, utrobique celebrari solitum, probant, ni fallor, diversa ipsa Officia, apud hodiernas religiosas Godelevianas reperta, quæ nemo admiserit, in eodem veteri monasterio, saltem eodem tempore usitari potuisse: unde subiit merito suspicari, nonnulla propria fuisse cœnobio ipsi, alia Ghistellensi clero, (ubi capellanias septem fundatus novimus, quas inter ordine tertia S. Godelevæ semper dicta fuit) ei, inquam, clero propria aliqua fuerint; alia fortasse locis aliis, in quibus per ea tempora singulares haberentur festivitates, de quibus modo, post patriam universam toties devastatam, nulla certa supersit notitia. Sed de Officiis & Missa satis dictum est § 8.

[111] [solenne Officium & Missa:] Id ibi imprimis o