Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

7. Juli


SEPTIMA DIES JULII.

SANCTI QUI NONIS JULII COLUNTUR.

S. Apollonius Episcopus, Brixiæ in Insubria.
S. Peregrinus Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Lucianus Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Pompeius Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Hesychius Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Papias Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Saturninus Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Germanus Martyr Dyrrachii in Macedonia.
S. Pantænus confessor, Alexandriæ in Ægypto.
S. Claudius commentariensis, Martyr Romæ.
S. Nicostratus primiscrinius Martyr Romæ.
S. Castorius Martyr Romæ.
S. Victorinus Martyr Romæ.
S. Symphorianus Martyr Romæ.
S. Navitus Episcopus Martyr, Treveris, vel Tungris in Belgica.
S. Parmenius Martyr Alexandriæ.
S. Heraclius Martyr Alexandriæ.
S. Helias Martyr Alexandriæ.
S. Apollonius Martyr Alexandriæ.
S. Eudomius Martyr Alexandriæ.
S. Anovius Martyr Alexandriæ.
S. Publius Martyr Alexandriæ.
Alii XVIII Martyres Alexandriæ.
S. Parthenius Martyr.
S. Pividius Martyr.
Alii VII Martyres.
S. Alexander Martyr.
S. Partinimus Martyr.
S. Thomas Confessor, in monte Laconiæ Malæo.
S. Acacius apud Græcos.
S. Eustathius Martyr apud Græcos.
S. Polycarpus Martyr apud Græcos.
S. Euangelus Martyr apud Græcos.
S. Joannes Angeloptes Episcopus, Ravennæ in Italia.
S. Consul Episcopus, Comi in Insubria.
S. Sigisboldus Episcopus, Sagii in Normannia.
S. Felix Episcopus, apud Nannetes in Britannia Armorica.
S. Medranus Lethreci in Hibern.
S. Ordranus frater confessor Lethreci in Hibern.
S. Wulfilaicus Diaconus confessor, Ivodii in ducatu Luxemburgensi
S. Edelburga virgo abbatissa, Faræmonasterio in Gallia.
S. Hedda Episcopus, apud Occidentales Saxones in Britannia.
S. Eoaldus Episcopus, Viennæ in Gallia.
S. Willibaldus Episcopus, Eystadii in Germania.
S. Angelelmus Episcopus, Autissiodori in Gallia.
S. Odo Episcopus, Urgellæ in Hispania Tarraconensi.
B. Davanzatus confessor, Barberini in Etruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S Kentigerni episcopi translatio refertur a Greveno & a Florario Sanctorum Ms. Recte an secus, non examino: quæ de eo Sancto dici potuere habentur eo, quo colitur, die XIII Januarii
S. Boisilum cum Maria virgine phrasi satis obscura laudat hoc die codex Usuardinus Altempsianus. Non videtur is alius esse posse a S. Boisilo, de quo actum XXIII Januarii
S. Severus Abrincensis Episcopus in officiis istius ecclesiæ propriis hoc die recolitur, a Saussayo ornatus longo elogio, cum tamen spectet ad I Februarii, ubi Acta ejus illustrata sunt. Non incuriosam de eo Sancto dissertatiunculam in Martyrologio suo Universali inter Sanctos incerti diei exhibet Castellanus pag. 893. Sed cum ea spectent ad dictam diem, quo ejus vita relata est, omnia rejicimus ad mensis istius Supplementum I Februarii
S. Earcongota virgo sanctimonialis refertur hoc die a Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario, Saussayo, & auctore Martyrologii Anglicani prioris editionis. Obiisse hoc die S. Edelburgam abbatissam, ejus materteram, tradit Beda, ut infra constabit, cujus verba ad S. Earcongotam transtulit Trithemius, quem alii relati & Harpsfeldius seculo 7 cap. 5 secuti sunt. Celebratur ejus memoria in Breviario Meldensi, die, quo dedimus vitam XXIII Feb.
S. Asterius martyr signatur Romæ in Florario Sanctorum Ms. & Viola excusa. In priori nulla adjiciuntur signa distinctiva præter solam positionem Romæ: ast in posteriori certo describitur S. Asterius senator, qui cum Marino passus est, non Romæ sed Cesareæ Palestinæ. Sæpe nobis molesta est scriptorum istorum imperitia, qui quasi studio & data opera Sanctos transposuerunt. Tu vide de S. Asterio III Martii
S. Vindiciani episcopi translatio, a Balinghemio notata, spectat ad natalem XI Martii
S. Ansuinus ut presbyter annuntiatur in Camerino a codice Usuardino Vaticano, olim ecclesiæ Beneventanæ, signato num. 5949. Indicatur haud dubie S. Ansovinus, ejus loci episcopus, de quo actum est. XIII Martii
S. Zita virgo, Lucensis opinor, male huc translata est in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, spectat enim ad diem, quo de ipsa actum est XXVII Aprilis
S. Maternianus confessor ex Greveni penu, cum aliis hoc die porrigitur, sine cruce, sine luce, cui hic adstipulatur Florarium Ms. rem nihilo magis evolvens, ne adjecto quidem Episcopi nomine. Ex Saussayi Martyrologio Gallicano lux accedit, dum ita scribit: Ibidem, Remis, depositio S. Materniani, hujus metropolis episcopi, a S. Julio Papa consecrati, cujus præcipua solennitas fit in ejus translatione pridie Kalendas Maii: atque eo die Acta ejus illustrata sunt. Vide igitur XXX Ap.
S. Marculfus abbas codici Centulensi ad marginem superadditus, non ad hunc diem spectat sed ad I Maii
S. Marcellianus Autissiodorensis episcopus male refertur a Florario Sanctorum Ms., multa turbare solito; ejus natalis est XIII Maii
S. Illidius (Gallice S. Allyre) a variis Martyrologiis notatur hoc die, sumptis Nonis Julii pro Nonis Junii, quibus vere colendus est & colitur. Parcam hic pluribus, cum pridem ab Henschenio explicata sint omnia tomo I Junii pag. 424, num. 2, ad dictum diem V Junii
S. Argimirus monachus, martyr Cordubensis hoc die signatur a Ferrario, pro mero, opinor, ejus beneplacito, nam colitur & Acta Sancti illustrata sunt XXVIII Junii
S. Martialis octava adjecta est codici Pratensi Usuardino, uti ad hunc diem ibi notavimus. Latius de eo Sancto actum est XXX Junii
S. Leontii Augustodunensis episcopi depositio hoc die signatur in Martyrologio S. Savini de Levitania apud Saussayum: die præcedenti de eo iterum agendum fuit, inter Prætermissos. Quidquid de eo sciri potuit, dictum est I Julii
S. Fabianus episcopus & martyr Antiochenus inter alios Sanctos perperam hoc die recensitos, signatur a Florario Sanctorum Ms. Sed hic haud dubie Flavianus est in ea sede secundus, de quo abunde egimus IV Julii
S. Stephanus primus Rhegiensis episcopus recte a Ferrario inter Sanctos Italiæ positus fuerat die 5 hujus: nescio, cur ipsum hoc die cum sociis repetat. Vide quæ dicta sunt V Julii
B. Domitius ponitur hac die in Kalendario Syriaco sue Chaldaico, Italice verso, nulla alia nota addita, unde distingui possit. Haud dubie idem hic est cum Domitio Martyre in Syria, de quo, uti & de aliis synonymis Sanctis actum V Julii
SS. Isaurus, Basilius, Innocentius, felix, Ermius & Peregrinus, martyres signantur hoc die in Menæis Græcis bibliothecæ Ambrosianæ, forte per amanuensis oscitantiam, nam spectant ad diem præcedentem, quo de iis actum est VI Julii
S. Syriaca in Typico S. Sabæ, Horologio Græco & alibi ponitur hoc die, sed de ea etiam actum est. VI Julii
SS. Crescentius, Dulcissimus aliique S. Romuli socii perperam a Magistro suo sejunguntur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, rectius a nobis de omnibus simul actum est VI Julii
SS. Parnienus, Heraclius, Helias, Apollonius & alii novem ac decem leguntur hoc die apud Galesinium, accepti ex codice aliquo Hieronymiano corrupto. Vide quæ de septem horum Martyrum classe infra dicuntur. Ea nomina ex Galesinio descripsit Ferrarius, primum rectius exprimens per Parmeni. In aliis etiam codicibus tum Mss. tum excusis eodem fere modo perperam referuntur.
SS. Urbani, Eustadii, Hilarii, Radegundis reginæ & Paschasiæ virginis &c. translatio celebratur in codice Usuardino Divionensi, quam satis sit hic indicasse, de singulis istis Sanctis aut jam actum est, aut suis locis agetur.
SS. Primitivus & Constantius MM. coluntur Brunæ in Moravia apud PP. Societatis Jesu, quorum corpora eo ex cryptis Romanis allata sunt; Constantii anno 1632, VII Julii, Primitivi anno 1636. Utriusque translationis festive & solenniter peractæ descriptiones inde ad Bollandum olim missæ sunt. Non coluntur hoc die, sed eorum festum affixum est primæ Dominicæ post octavam Apostolorum. Quod hic indicasse sit satis, cum hujusmodi Sanctis locum in Actis tribuere non soleamus. Eodem loco reponimus.
SS. Pamphilum, Marianum & Liobatum, qui in templo hujus nostræ Domus professæ Antverpiæ eadem ipsa Dominica post Octavam SS. Petri & Pauli coluntur, quique ex iisdem Romanis cryptis accepit sunt.
S. Walfredum episcopum, nescio unde hoc die eduxerit Grevenus, solo iterum nomine designatum. Novi Walfredum abbatem, de quo actum est 14 Februarii: Walfredum item in Frisia martyrem, de quo in auctariis Usuardinis 22 Junii, unde remittitur ad 3 Decembris: Walfredus episcopus hactenus mihi ignotus, nisi nomen corruptum sit ex Wilfrido, quales synonymi duo 24 & 29 Aprilis Eboracenses episcopi in Actis nostris relati sunt.
Julia virgo Trevirensis tota rursus Greveniana est, ex eo, ni fallor, recentissimo alicui Catalogo Ms. inserta, non ea auctoritate, ut inter varias alias Julias connumerari possit, donee certius aliquid de ea sciri potuerit.
Mustiola vidua apud eumdem nihil magis significat, de vera istius nominis Sancta suo loco actum est, hæc aut eadem, aut nulla est.
Hybaludes Greveno superadditur in marginalibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis solo & ipse nomine, ut de eo plura inquiri nequeant. Plus aliquid lucis requiritur, ut ei inter Sanctos locus tribuatur.
S. Angeli custodis festum hoc die celebratum olim Cæsaraugustæ, refert Ms. apud nos ex ejus urbis ecclesiæ Breviario desumptum, quod edidisse dicitur Ferdinandus ab Aragonia, archiepiscopus Cæsaraugustanus anno 1570. Composita est lectio ex iis ferme omnibus, quæ de Angelorum custodia narrantur in utroque Fœdere. Notum modo est, qua religione & cultu Angeli custodes hodie ab Ecclesia honorentur.
SS. Januarius, Laurentius & Petrus in S. Sophia collocantur in codice Usuardino Vaticano, signato 5949, quem pro ecclesia Beneventana scriptum ostendimus in præfatione Usuardina. Reperitur eadem ferme annuntiatio inter additiones Mss. Cartusiæ Brxell. ad Grevenum: Beneventi, Sanctorum Martyrum Januarii, Laurentii & Petri. Frustra quæro, quinam ii Martyres sint, ubi aut quando passi. Eos non novit Marius de Vipera in suo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ Catalogo, neque ego alibi de iis quidquam reperio: suspicetur quis, commemorationem aliquam hic fieri Sanctorum, qui aliis certis diebus coluntur, ut S. Januarii Beneventani &c. Certe majori lumine opus est, ut de iis aliquid dicamus.
B. Peregrinum Martyrem sanctis suis quatuor Fanensibus Protectoribus addidit Vincentius Nolfius in opere Venetiis edito 1641, tribus pagellis ea leviter attingens, quæ prædictum B. Peregrinum spectant: Martyrem faciens circa annum 820, quia sacrilegos & blasphematores corripuisset: martyrii & cultus alia signa adducens, una cum inscriptione, fidem faciente, quod divi Peregrini cadaver, e templo, quondam extra muros D. Paterniano episcopo & tutelari Deo Fanensium erecto … ea, qua decuit pietate intra urbem translatum sit Non. Julii, anno a Christo edito MDXLVIIII, Paulo III P. M. Nihil est, quod in iis arguendum censeam, vellem addidisset, quo die festivitas ejus vel Fani vel alibi recolatur, id quod plane indicare prætermisit Nolfius, orationem in medium proferens, solitam recitari a confraternitatibus, in hunc modum: Propitiare nobis, quæsimus Domine, famulis tuis, per omnium Sanctorum Fortunati, Paterniani, Ursi, Eusebii & Peregrini atque aliorum, qui in præsenti requiescunt civitate, merita gloriosa, ut eorum pia intercessione, ab omnibus semper protegamur adversis. Vides communem hanc esse orationem Sanctis omnibus Fanensibus: cupimus itaque doceri, quis dies Peregrini festivitati destinatus sit, ut eam debito loco referamus.
B. Jacobum de Castroplebis in Etruria martyrem, & sui Ordinis, nempe Servorum B. Mariæ, laicum, hoc die nobis annuntiat Ferrarius in Catalogo generali, citans Archangelum Gianium in Ordinis Annalibus. Invenio istic Centuria III, lib. II cap. XVII totam Jacobi historiam, invenio titulum Beati, ut qui pro justitia a sceleratis occisus sit, miraculose repertus, & non minus prodigiose ad sepulcrum deductus: tum vero qua potissimum ratione imago ejus sit repræsentanda. At necdum video ita licite exhibitam, nedum Sanctorum honores ei hactenus delatos; quod in priori suo Sanctorum Italiæ Catalogo haudquaquam tacuisset Ferrarius. Neque vero de cultu vel verbum habet Gianius, nec usquam asserit hoc potius die quam alio interemptum, ut nihil hactenus sit, quod nos cogat hoc die Jacobum Sanctis annumerare. Si Roma Beati honores Jacobo permittat, non deerit locus, quo ejus Acta recenseantur.
Andreas, Petrus, Laurentius, Epidauri martyres, apud Ascrivium passi, ex eodem Ferrarii penu deprompti sunt, ut qui martyrium subierunt anno 1249. Allegantur tabulæ ecclesiæ Ragusinæ, ubi corpora habentur. Admitto, corpora ibidem haberi: quæro, qua auctoritate eos ut Sanctos & Martyres Catalogo suo inseruerit Ferrarius, cujus fides nonnumquam vacillat? De eorum gestis, nec verbum reperio, adeo ut, etsi vere Sancti essent, id solum a nobis dici posset, Ragusii seu Epidauri honorari, quod hactenus, nec asserere, nec negare audemus.
Enoch, discipuli Christi, Carmelitæ legitur in Kalendario Carmelitarum Conventus Mechliniensis, sed manu secundaria. Rem melius exsequitur Philippus Visitantinus in sua Acie bene ordinata, dum ita scribit: S. Enoch de Amathim, Carmeli incola, factus S. Marci Euangelistæ, ad Alexandrinos in Euangelio & monachismo imbuendos collega & socius, deinde Nicopolitano episcopatu post triennium relicto, ad Carmelum rediit & ibi obiit anno Christi LXIV, ut docent Palæonydorus, Lezana & alii. Pergit Acies.
S. Petrus Ambianensis, Eremita nomine & re, cum S. Bertholdo coronam Marianam, quibusdam globulis precatoriis compositam, in ipso etiam Carmelo commorans, confratribus dedit. Tandem Huii, in patria Leodiensi, obiit anno MCXV. Colitur in Martyrologio Molani & Kalendario Carmelitico. Carmelitam faciunt Angelus Bargerus libro Syriados, Petrus Lucius, Didacus Coria cap. 1 & noster Carmelus poëticus, per Lezanam citatus. Hæc describo, ut obsequar laudato Pphilippo Visitantino, Ordinis historiographo, qui in prima libelli facie ita propria manu scripsit: Rogitatur R. P. Daniel Papebrochius, ut dignetur assumere aliquos Sanctos aut Beatos ex illa Acie bene ordinata &c. & saltem adscribere inter ipsos intermissos aut præteritos suorum Actorum. De cetero falsum est, Petrum Eremitam, ut Sanctum coli a Molano, qui solam ejus memoriam refert in Natalibus, a Lovio editis 15 Julii. De Enoch videri possunt, quæ suo loco & tempore disputata sunt.
Geroldus Archiepiscopus Bituricensis, felici exitu carnis hoc die perfunctus est, inquit Saussayus, vir fide, doctrina & miraculis præclarus, sed cui non alium titulum audet tribuere, quam piæ memoriæ.
SS. Archiepiscoporum omnium Remensium festivitas agitur apud Saussayum hoc die, sed de singulis seorsim actum jam est, vel agetur imposterum.
S. Orentius, ut primum Tarraconensis, post Illeberitanus Episcopus refertur hoc die a Tamayo in Martyrologio Hispanico, cum Actis ex S. Marco Maximo & Juliano collectis, ubi Tamayus merito insurgit in eos, qui Adonem ausi sunt corrigere, ut vel ipsum S. Orentium seu Orientium, Auscensem seu Auxitanum Episcopum, de quo 1 Maii abunde egit Henschenius, in Hispaniam transferant. Hinc porro S. Laurentii fratrem fuisse, non dubitat Tamayus, quemadmodum Sancti ejus dem Laurentii parentes descripsit, alierum S. Orentium & S. Patientiam, quorum gesta, inter ejus diei prætermissos, ad 10 Augusti discutienda prudenter remisit laudatus Henschenius. Plurima, more suo, diversa & disparata confundit Tamayus ex suis illis Marci Maximi & Juliani Chronicis; Bivarii & Cari commentariis, quæ ego certe admittere prorsus non ausim, uti nec auctorem decernere sanctum illum qualemcumque Orentium, celebris Commonitorii, a Del Rio primum, postremo a Martene editi in Veterum Scriptorum collectione, Rothomagi excusa anno 1700, in cujus præfatione nec ipse determinare audet, an Oruntio Illiberitano Episcopo qui anno DXVI Concilio Tarraconensi, & sequenti anno Gerundensi interfuit, adscribendum sit, quæ tamen omnia magnifice definit Tamayus. Plusculum lucis & auctoritatis accedere debet, antequam Orentium istum seu Orientium, Quem nobis ille obtrudit, hoc die Sanctis accenseamus. Sancti titulum auctori Commonitorii passim tribui, non diffiteor, at quo colendus sit, quæro qui me doceat; nisi cum laudato Martene, in hisce tenebris probabiliter conjiciamus, uni S. Orientio Anxitano etiam ipsos versus adjudicandos esse, eumque adeo poëtam illum fuisse, in Tarraconensi aut Bætica Hispania non quærendum, uti rursus confirmat, Thesauri Anecdotorum, anno 1717 editi, tomo 5, pag. 18 & 19, quem consule.
Robertus conversus magnis præconiis extollitur, utpote, qui S. Bernardi discipulus fuerit, & magnæ austeritatis in seipsum, admirandæ pietatis in Deum, & miræ charitatis in proximum exempla suis temporibus prodiderit: incredibili fiducia suam Christo Domino animam reddens. In Kalendario Divione impresso, cum titulo Beati ponitur etiam hoc die, in alio expanso, 10 hujus; verum de ejus cultu nihil hactenus constat, nec inter Sanctos eum referre ausus est Saussayus.
Florentius Aureæ vallis conversus apud citatos scriptores pluribus etiam laudatur, sed hæc omnia cultum non probant.
Thomas Morus prioribus hujus mensis diebus apud recentiores aliquos relatus, hoc die illustre Catholicæ fortitudinis specimen dedit.
Basenda Episcopus martyr Ægyptius inter Sanctos hodie collocatur in Martyrologio Universali Castellani, omnibus Latinis aut Græcis fastis ignotus, ut haberi non potuerit nisi ex tabulis Copticis, quales edidit Ludolfus, in quibus hoc die Basenda signatus est: verum priusquam de ejus ætate & fide constet, a nobis non admittetur.
Joannæ de Jesu venerabilis sanctimonialis Ursulanæ, fundatricis cœnobiorum Arelatensis, Avenionensis aliorumque vicinorum, effigiem ad nos olim misit Claudius Castellanus, manu sua adscribens, Avenione mortalitatem exuisse, hac die, fama sanctitatis celebrem, & miraculis claram. Faciem præfert satis virilem, dextra manu cor gestans, cui inscriptum Jesu nomen, sinistra crucem, quam totis triginta annis, morbis aliisque molestiis exercitata, & corporis marcerationibus extenuata, constantissime tulit. Nata est anno 1583 in oppido Sanremigiano, mortua anno 1636. Cognomen habuit de Rampale, cujus pater, libere ab uxore sejunctus, Societatem Jesu ingressus est; mater, Delphina Lanfreze, cum altera filia Ursulanarum congregationi etiam adscribi voluit. Vide recentem historiam Ordinum monasticorum, non ita pridem Gallice editam, tomo 4, cap. 28. Exspectandum, quid de ejus sanctitate delaraturus sit summus harum rerum arbiter Romanus Pontifex.
Severus, Severianus, Simplicius & Carpophorus, Primus & Septimus ex mera Maurolyci confusione superadditi hoc die Claudio Nicostrato & sociis, de quibus hic agimus; ut vide loco suo.
S. Processus confessor suggeritur hoc die a Florario Sanctorum Ms., Editione Lubeco Coloniensi & Greveno, nullo præterea addito charactere, unde locus depositionis vel ætas dignosci possint. Satis liberales sunt hi codices in nominibus truncandis & transponendis, ut facile ex Processo Romano martyre 2 Julii, hic formatus fuerit Processus confessor, certe de eo hactenus apud alios nihil repertum est.
Trigmechus Episcopus, Moelruanus Episcopus, Crona parva, seu Crona, parva virgo, Fiadabaria, Comgella filia Diermitu, soror præcedentis Cronæ, quinque Sancti sunt a Sirino recensiti, quorum in tabulis nostris nulla prorsus memoria; hic eos collocandos censui, donec certiora producantur & cultus & gestorum documenta.
B Angeli de Burgo S. Sepulcri B. Sabini de Campello B. Francisci Numantini BB. Onuphriæ, Franciscæ & Joannæ meminit hoc die Arturus.
Theodorus cognomento Pius, ejus nominis nonus, Comes sextus & vigesimus Clivensis, locum habet hoc die inter Animas illustres Juliæ, Cliviæ, &c. nostri Theodori Rhay, cum longiori elogio, quo maxime monstrare conatur auctor, quibus artibus heros hic ad provinciarum suarum & augustissimos per imperium titulos ascenderit ut Pius audiret. Observo, Majores nostros nihil prætermisisse, ut de aliquo Theodori istius Pii cultu certiores fierent: testatur id superstes epistola R. D. B. Henschenii ad Godefridum patruum data 7 Junii 1672. Fui, inquit, Craeneburgi & Cliviæ, sed nihil de S. Theodoro potui scire: quare ipsummet accessi Decanum Clivensem, qui dixit, sepultum solummodo illic esse Theodoricum Pium, Ducem Clivensem, sed nec esse canonizatum nec beatificatum, neque ulla perpetrasse miracula; quare nihil inde certi potui habere, nisi quod esset fundator Capituli Clivensis. Ætatem cognosce ex Rhayo. Ex mortalibus, inquit Clivis MCCCXLIII, VII Julii, ad immortales transiit. Satis patet, nullos umquam Sanctorum honores ei fuisse delatos.
S. Grimbaldus male hoc die in aliquo Kalendario relatus est, spectat ad VIII Julii
SS. Aquila & Priscilla anticipantur in Usuardo Bruxellensi, qui pridie de Pantæno locutus est.
S. Procopius ibi etiam hodie ponitur. Spectant omnes ad VIII Julii
SS. Abdas & Sabas martyres hoc die notantur, haud dubie per anticipationem, in fragmento Menæorum Taurinensium, a mense Martio ad Augustum, codice α. Ex aliis de utroque agetur die sequenti VIII Julii
S. Disibodus a Camerario hoc die consignatus est, a Castellano remittitur ad 8 Septembris, ita locum denotans: In Disemberg, prope Spanheim, diœcesis Moguntinæ, ut dubium non sit, quin de eodem agatur, qui, Mss. nostris omnibus refertur die sequenti VIII Julii
S. Eusanius & socii martyres diversis diebus hac & 9 Julii, & diversimode referuntur a Ferrario, tum in Catalogo Sanctorum Italiæ, tum in generali. In hoc ponitur hac die cum sociis Martyribus, nona autem solus & tamquam Cofessor. In priori autem catalogo oppositum fecerat; hoc die referens Eusanium presbyterum, absque martyris titulo, nona vero, Eusanium & socios martyres appellans. Acta referuntur utroque die, sed alia phrasi, quæ nonnulla censura egere censet: ego qua fide nitantur hactenus non intelligo. Citatur Ms. antiquum ecclesiæ Aquilanæ, quod ad nos non pervenit. Ceterum cum in Catalogo generali testetur Ferrarius, S. Eusanium celebrari in ecclesia Aquilana, non hoc, sed posteriori die, remittendus est ad IX Julii
Benedictus XI PP. ex Ordine PP. Prædicatorum, assumptus post Bonifacium VIII, a Ciacconio electus dicitur an. 1303, XII Kalendas Novembris, hoc est Octobris 21: Platina scripsit XI Kalend. in additione Victorelli. Contra vero inscriptio edita ab Ughello substituit XV Kal. Octobr. Non minor variatio circa diem obitus & tempus sedis: Nam Ughelli monumentum notat an. 1304 Id. Julii; alii II Non., alii Nonis, quæ pluribus huc adducere nihil proderit: id quæritur, utrum ei umquam decreti aut permissi fuerint honores ecclesiastici; quod hactenus deprehendere nusquam potui. Virum Sanctissimum prædicant scriptores passim, & clarum miraculis, quæ vel apud ipsum Ciacconium in additione Oldoini, satis magno numero reperiuntur. A scriptoribus Ordinis sui Beati aut Sancti titulo decoratur. Verum ea omnia non probant, quod hic desideramus, nempe cultus ecclesiastici & publici signa, quorum nec vestigium apparet ad ejus tumulum apud PP. Prædicatores Perusii, quem Papebrochius alicubi, in æs incisum, repræsentavit; nec ea protulit Crispoltus in Perugia augusta: neque in ullas sacras tabulas Benedicti nomen relatum novimus. ne quidem in Catalogo Ferrarii aut Martyrologio Universali Castellani. De ipso notata aliqua invenies in vita B. Joannis Vicentini die 2 Julii; si veri cultus indicia proferantur, poterit de eo agi ad XV Julii
S. Helena vidua, martyr in Suecia, in Missalis votivalis, supra a nobis citati Kalendario non ponitur, locum tamen habens in ipso opere pag. 53. Putaverat olim Papebrochius, hanc S. Helenam, cum S. Suniva conjungi posse hac 7 Julii. Verum de Suniva suo loco agetur; S. Helena vero, & in Vite Aquilonia, & in Officiis propriis sanctorum Sueciæ Patronorum, excusis Antverpiæ an. 1631, singulari festivitate colitur 31 Julii, signata a Castellano die 30, ubi notat Helenæ vitam a S. Brynolso Scarensi scriptam, de qua nos pluribus XXXI Juli
S. Gibehardus episcopus a Bollando ex nescio quo Kalendario pro hoc die extractus est, sed quantæ auctoritatis id esse possit in omnium Martyrologiorum silentio, satis patet. Si indicetur S. Gebehardus Salisburgensis; de eo egimus XVI Junii in Appendice: si S. Gebehardus Constantiensis, expectandus est dies XXVII Augusti
S. Firmini Episcopi & martyris memoriam hoc die agit Ferrarius; Pampelone in Hispania, tamquam urbis ejusdem patroni, citatque tabulas istius ecclesiæ, hac die illam magna celebritate colentis, addens, hunc S. Firminum, alium videri ab eo, de quo Ambianis 23 Septembris, voluit dicere 25. Errat hic Ferrarius, nam idem ipse Sanctus utrobique colitur, ut videre potuit in Catalogo Episcoporum Pampelonensium, anno 1614 Pampelone excuso. Mira istic historia adstruitur, cujus veritas examinanda erit, quando de primo Ambianensium Episcopo agetur XXV Sept.
XI MM. Virginum translatio recolitur; ut apud Coloniam facta, in Florario Sanctorum Ms.: at mirum est, id ignorasse Martyrologos Colonienses. Ceterum sive vere hoc die facta fuerit omnium sive aliquorum dumtaxat coporum translatio, spectat ad XXI Octobris
Euphrosyna & Florentia locum habent in Breviario Sleswicensi anni 1512, tamquam e numero undecim millium Ursulanarum, ubi earum lectiones cum aliis historiis confunduntur. Dicitur eas transtulisse Archiepiscopus Lundensis, easque coli præcepisse anno 1445. Verum de iis quoque cum tota classe agetur XXI Octobris
SS. Verani & Honorati confessorum reseratio ac translatio, apud Jargolium in agro Aurelianensi facta per Innocentium Papam IV, signatur hoc die a Saussayo: vellem, plusculum lucis adjecisset. Veranus qui Jargolii colitur, Episcopus fuit Gabalitanus seu Cabellicensis, mortuus Albengauni ad mare Ligusticum, quem refert Castellanus XI Novembris. Carolus Saussayus in Annalibus lib. 3 num. 35, ait, corpus conditum esse in ecclesia sui nominis, in qua serviunt Domino diurnis & nocturnis horis, Decanus, Cantor &c. De Honorato nihil satis certi hactenus reperi, si alterius socius fuit, agetur de utroque XI Nov.
B. Williboldus Berckheimii in Superiori Suevia, non procul Memminga & celebri abbatia Rothensi Ord. Præmonstratensis, a seculo XIII ecclesiastica veneratione cultus, a Majoribus nostris huic diei destinatus erat, vel ob synonymiam aliquam cum S. Eystettensium Apostolo S. Willibaldo, vel quod forte diem cultus ignoraverint. Dubiis nonnullis idcirco occurrentibus, consultus per P. Antonium Azwanger, Societatis nostræ in Superiori Germania Procuratorem, R. D. Bernardus Baur, Can. Regularis & p. t. Rothensis Cellarius, ad omnia satis accurate respondit, atque inter alia, Beati festivitatem annue recoli, non hac 7 Julii, sed 26 Novembris cum S. Conrado Constantiensi, utpote secundarii post hunc ecclesiæ Berckheimensis patroni. Itaque quæ ad Beatum spectant, remittenda sunt ad dictam diem XXVI Novembris
Giraldus, Geraudus seu Girardus Archiepiscopus Bituricensis hac die obiit, sicque signari testantur Sammarthani post Claudium Robertum, in Kalendario Medii monasterii, anno 1219 alias 1218. Apud Vincentium lib. 27, cap. 29 dicitur fulsisse fide, sanctitate, doctrina & miraculis. Demochares beatum appellaverat, aliam chronologiam secutus. Joannes Chenu, narrans B. Guilielmi decessoris corpus ab eo e terra levatum, subjungit: Et sequenti anno S. Girardus Nonis Julii obiit. Ab hoc accepisse conjicio Ghinium. qui ad 10 Januarii eadem prope asserit; de Giraldo paulo pluribus agens ad 7 Decembris. Quæro vitam, gesta & cultum, quæ si suggerantur de eo agi poterit ad dictum diem VII Decembris
S. Beggæ translationem hoc die memorat Molanus, eaque toto fere Belgio a Beghinis uostris festive celebratur. Remittenda est ad natalem XVII Dec.
S. Thomæ Cantuariensis translatio inscripta est variis auctuariis Usuardinis, ut de eadem variæ apud nos exstant lectiones Mss. Acta & quæcumque ad Sanctum spectant illustrabantur ejus natali die XXIX Decembris

DE S. APOLLONIO EPISC. ET CONF.
BRIXIÆ IN INSUBRIA ITALIÆ.

Sec. II.

COMMENTARIUS.

Apollonius Episcopus, Brixiæ in Insubria (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. De Sancti cultu ex recentioribus Martyrologiis.

Petro Galesinio debent Brixienses, quod sanctus eorum Episcopus Apollonius in moderno Romano Martyrologio locum habeat, vCardinale Baronio satis aperte in notis indicante, se ex illo, [Rom. Martyrologio insertus ex Galesinio,] utpote qui tabulas & annales priscos civitatis Brixiensis citaverat, Apollonium accepisse, omnibus aliis antiquioribus Martyrologiis, cujuscumque notæ vel generis, prorsus ignotum. Galesinii verba sunt, Brixiæ, S. Apollonii Episcopi; cujus pie facta & vita, Euangelii institutis ac præceptis conformata, & admirandæ divinæque actiones, a Faustino Septimo, Brixiæ Episcopo, litterarum monumentis primum consignantur. Voluit dicere, opinor, scriptam esse S. Apollonii vitam a Faustino, septimo Brixiensi Episcopo, in ea opinione, quod Ursicinus, post longam sedis vacationem, S. Apollonio, ordine quinto, successerit; illi vero is, quo de agimus, Faustinus; contra quem operose, adversus vicinos Mediolanenses scriptores certent Brixiani, vacationem istam plane rejicientes: quos idcirco die præcedenti monebamus, dissidia domestica sopirent, suaque ad rectam historiæ normam exigerent, priusquam alios Sanctorum historiographos non satis moderato impetu aggrederentur.

[2] Unde porro constare potuerit Galesinio, Faustinum illum Brixiensem Episcopum septimum, [cujus elogium merito rejectum est.] litterarum monumentis consignasse vitam … & admirandas divinasque actiones hodierni S. Apollonii, difficillime quis ostenderit, nisi ad prætensos priscos annales civitatis Brixiensis recurrat, quos non tam vaga citatione, sed paulo distinctius exprimi vellemus. Scio, Ughellum, in Episcopis suis Brixiensibus, similia scripsisse de Faustino, dum ei nonum locum tribuit; verum & istius fidem requirimus, plura sæpe asserentis ex meris popularibus traditionibus, quæ majori auctoritate stabilita oporteret. Cavit certe laudatus Cardinalis Baronius, ne Galesinii elogium Martyrologio Romano insereretur, dum simplicissime scripsit: Brixiæ, S. Apollonii Episcopi & Confessoris. In Annalibus autem nullam prorsus Brixiensium monumentorum rationem habuisse videtur, S. Apollonium nec nominare dignatus; saltem quod ego repererim, ut piaculum non sit, talium instrumentorum fidem & auctoritatem in dubium revocare, donec accuratius enumerentur, notis suis characteristicis, quibus & auctores & eorum ætas dignoscantur, distincta & explicata.

[3] Rem propius exploremus, siquid fortasse ex ipsis Brixianis Martyrologiis lucis affulgeat. [Quid tradant Martyrologia Brixiensia,] En verba manuscripti, Brixiæ, natalis S. Patris Apollonii, ejusdem civitatis Episcopi & Confessoris. Hic sanctus pontifex multa millia hominum convertit ad Christum ac baptizavit, & multa corpora SS. Martyrum sepelivit, & alia multa fecit, quæ a sancto Faustino, septimo Brixiæ Episcopo, litterarum monumentis primum consignantur. Ejus sanctum corpus a Landulpho Episcopo Brixiensi in Cathedrali ecclesia translatum & honorifico sepulcro conditum est. Hic aliqua cum Galesinio satis consonant, sitne vero hoc Martyrologium Galesinio antiquius, fateor compertum mihi non esse. Faynum modo audiamus, & ipsum non magnopere discrepantem: Brixiæ, natalis sancti Episcopi Apollonii, in Cathedrali, apostolicis virtutibus illustri: nam totam regionem, & imprimis Faustinum & Jovitam ad Christum convertit, & sacris ordinibus initiavit, sociosque in gentium conversione sibi adjunxit: quorum ope innumeram paravit Domino plebem perfectam: in episcopatu tandem senio fractus, vita & morte præclarus, dormivit in pace. An hæc satis conveniant cum ipsis SS. Faustini & Jovitæ Actis, ex infra dicendis intelliges.

[4] Jam priscos annales nobis suggerent Fayni annotationes. [& annotationes Fayni,] Habent de eo, inquit, Martyrol. Romanum, Galesinianum, Alexandri Peregrini, & Brixianum manuscriptum, una cum Tabulis hujus sedis. Tabulas istas nominatim & sigillatim designari cupimus. Etiam in antiquis Breviariis & Catalogis Episcoporum. Ut quid istorum instrumentorum ætas tam studiose semper dissimulatur? Antiqua forte visa fuerint Breviaria seculi XVI; vetustiores non sunt Florentini Catalogi, & ultra idem seculum non ascendunt, quibuscumque titulis ornentur Annalistæ Brixienses. Pergit Faynus: Acta omnia SS. Martyrum Faustini & Jovitæ apud Surium, Lipomanum, Metaphrasten, Joannem Bollandum ex Soc. Jesu & alios. Surium non male signat; Lipomanus id solum refert, quod Adoni perperam adscriptum diximus in nostris ad Usuardum observationibus XV Februarii. Quem hic Metaphrasten in lucem producat Faynus, fateor me prorsus ignorare. Acta triplicia illustravit Henschenius; quantum probaverit, ex ejus annotatis non obscure colligitur: ab eruditis hodie, ut sincera nullatenus admitti, in confesso est. Quid nos de ipsis censeamus, explicabunt posteri, dum sub finem operis augendus & recudendus veniet mensis Februarius.

[5] [hic nonnihil discussæ.] Verum Annales Brixienses pressius indicat Faynus, dum appellat Malvetium, Nazarium, Capreolum, Maggium, Abbatem Spinum, Octavium Rossium, & Capreolum, in eorum Annalibus Brixiæ. Abbatem Ascanium in lib. de Sanctis, Ferrarium de Sanctis Italiæ, & multos libros Provis. Civitatis, Davidem etiam Podavinum, & Obitium Cappucinum. Horum omnium ætatem norunt Brixienses, multa scriptorum suorum nomina recitare soliti, quæ si vel centies multiplicentur, majorem in historia fidem omnino non faciant, quam sint prima documenta ab ipsis allegata: ea porro non video ulterius adduci posse, quam ad jam dicta Acta SS. Faustini & Jovitæ, in quibus fateor, S. Apollonium nominari, ut infra patebit. At quis demum nobis demonstrabit, ea a Faustino, septimo Brixiensi Episcopo, cujus nec ætas, nec gesta satis certa sunt, composita fuisse; satis dubia ipsa, in pluribus diversa, & varie adornata? Quis vero probaverit, eumdem illum sanctum Faustinum, singulari opere, quod volebat Galesinius, vitam & admirandas (S. Apollonii) divinasque actiones, litterarum monumentis consignasse? Sic mutua tradunt describuntque Annalistæ Brixienses, id supponendo, quod primo in quæstionem venire debuerat.

[6] [Nulla de S. Apollonio vita antiqua,] Quæro, quis vitam illam S. Apollonii viderit aut in lucem produxerit? Quis alia de hoc Sancto vere citare potuit, quam quæ in passionibus SS. Faustini & Jovitæ, nihil minus quam sinceris & authenticis, de illo hinc inde, non uno modo narrantur? Habeo præ manibus lectiones novem Ms. ex Officio antiquo impresso, apud moniales S. Chatharinæ Ord. S. Dominici, in quibus vix verbum reperio, quod non ex prædictis Actis desumptum sit. Atque huc tandem, quantum ego quidem assequor, recidunt prisci isti Annales civitatis Brixiensis; quibus nihil detractum velim, sed quos permodicæ auctoritatis censeo, ad ea firmanda, quæ seculo Christi secundo accidisse contendunt. Nec magis certa sunt, quæ subdit Faynus: Rexit hanc ecclesiam Apollonius post Latinum, ab anno CXVI usque ad CLX, rotundo sane calculo; cui annos non paucos subtrahit Ferrarius hic, dum initia S. Apollonii reducit ad annum 129, annos regiminis non plus triginta attribuens. In qua sedit quintus Episcopus: neque hoc satis indubitatum est; tolerabile tamen, & quod Brixianis haud invite concessero. Reliqua percurramus.

[7] [nec ulli nota ejus familia recens conficta.] Sic prosequitur Faynus: Atque per omnem partem, sua vigilantia, sanctitate & labore Christianam reddidit; & multorum millium Martyrum sanguine & meritis sanctificatam vidit. Hæc temporibus recte conveniunt. Sequens cacoëthes haud equidem digero: De nobili familia Cropella vel Gracchia & origine Brixianus fuit. Jam pridem vanam & inanem ostendit, tam procul accersitam nobilitatem, Papebrochius, habuitque in eo suffragantes ex ipsa Italia illustres juxta ac doctos viros, imo judicium universale ibidem eruditorum, quos delectare non potuit fumus apocrypharum antiqualium, ut vide in Responsionibus ad art. 3 num. 77. Et vero aut hic aut alibi erravit Faynus, nam in Martyrio Brixiano, a se transmisso, quod edidit Papebrochius ante tom. 2 Aprilis, pag. XLII, num. 14 sic legitur: Tempore enim S. Apollonii de Oropellis, nobilis Brixiani & Episcopi Brixiæ. In Cælo suo Brixiano scripserat S. Apollonio fuisse cognomen Cropelli, dictumque etiam de Crofallis. At enim non magis Oropellum ferimus, quam Gracchum, Crofallum aut Cropellam: neque agnomina illa nobis hactenus fiunt magis verosimilia, quam quod SS. Faustinus & Jovita e Brignacchorum sanguine geniti sint; aut, nescio quis Josaphat, ex Chizzolanis. Fuerit S. Apollonius primus ex sanctis Episcopis, Brixianæ ecclesiæ patronus, & clarus miraculis, unde in ejus die festo in utroque foro omnia jura sileant; de postremo testari potuit Faynus: cultum utique admittimus & solennem in S. Apollonii festo celebritatem.

§ II. De S. Apollonii gestis ex passione SS. Faustini & Jovitæ: item de translationibus.

Jam satis oftendimus, totam de vita & actis S. Apollonii notitiam ex solis Passionibus, ab Henschenio pridem ad XV Februarii illustratis, accipiendame esse, [Ex Actis SS. Faustini & Jovitæ] quæ proinde a nobis hic percurrendæ sunt: non Acta Mss. Italica, a laudato supra Fayno ad nos missa, quæ mirum est, a viro non indocto commendari potuisse, nec Legenda alia Latina, quæ ex bibliotheca summi Pontificis accepta dicitur, forte omnibus aliis deterior. De his, inquam, non agemus, solis Henschenianis inhæsuri. Vita istic prima, ex Ms. S. Maximini & Surio, satis tolerabili methodo gesta connectit; certe verosimilius, quam faciant binæ posteriores, in quibus sancti Fratres, jam verbi Divini prædicatores, & multorum tormentorum victores declarantur, priusquam ullo charactere donati, imo ferme baptizati sint. Rectius hæc in Vita illa prima, quæ ab ipso num. 1, sic habet: Erat siquidem eo tempore, ejusdem Brixianæ civitatis Episcopus, Apollonius nomine, qui ob metum persecutionis, sese in abditis occultabat. Is cum famulos Dei ardentissimum fervorem erga prædicationis studium habere conspiceret, ad se accersitos, ecclesiasticis eos gradibus sublimavit. Denique Faustino, quia major natu erat, presbyterii ordinem tradidit, Jovitam vero juniorem natu, ministrorum Christi numero sociavit. Habes hic S. Apollonium Brixiensem Episcopum, at nec verbum de Oropella, Cropella, Crofalla aut Gracchia familia, quæ ex fontibus, Chronicæ Guerrini Ceteri similibus, profluxisse necesse est.

[9] Paulo liberior est Vita altera, ex Ms. Neapolitano accepta: [pauca delibantur, quæ ad Sanctum spectant:] ubi prius accusantur sancti Fratres apud Hadrianum Imperatorem, mancipantur carceri, exponuntur leonibus, pardis & ursis; prius, inquam, variis dirisque modis torquentur, quam de S. Apollonio fiat sermo, de quo primum num. 5 non satis assertive dicitur, S. Afram postea a B. Apollonio Episcopo, cum ceteris in Christum credentibus, sacri baptismatis unda perfusam fuisse, haud dubium est. Num. 6 habetur: Credentes autem ex eis amplius quam tria millia, a B. Apollonio Episcopo sacri fontis unda perfusi sunt. Sequuntur alia tormentorum genera a SS. Martyribus superata, ac demum num. 10 sic narrant Acta: Eadem autem nocte eduxerunt angeli Dei beatos Martyres de carcere, adduxeruntque eos ad B. Apollonium Episcopum, cui & dixerunt: Impone istis manus & consecra eos, qui multos in Christi partem sunt lucraturi. Beatus vero Apollonius consecravit Faustinum presbyterum, & Jovitam diaconum: populi autem, qui crediderunt, venientes ad S. Episcopum, & ad SS. Martyres Dei rogabant eos, ut sibi baptismi gratiam retribuerent: & baptizati sunt eadem nocte promiscui sexus numerus non modicus,

[10] [in quibus dicitur prædictos Sanctos ordinasse,] Rem omnem multo fusius & copiosius explicat Vita tertia, seu potius Vitæ majoris pars a Mombritio relata, in qua, præmissis etiam enormibus SS. Fratrum Faustini & Jovitæ cruciatibus, sic a num. 4 late explicantur, quæ ad S. Apollonium pertinent. Textum describo: Congregaverunt autem se omnis populus civitatis Brisianæ, quærens Pastorem bonum Apollonium Episcopum, ut eis baptismum traderet. Invenerunt autem eum absconsum propter persecutiones Adriani, & adduxerunt eum secrete in civitatem, dicentes: Trade nobis signum, per quod civitas nostra vel nos liberi efficiamur. Ait ad eos S. Apollonius: Filioli venite & ascendite mecum ad montem, qui est supra civitatem; ut, cum adoraverimus, ostendatur nobis signum de cælis. Verebatur enim Apollonius propter populi turbam ne circumvenirent; ascenderuntque cum eodem omnes in montem: ibique genua ponentes, adoraverunt in conspectu Dei. Tunc B. Apollonius erexit se a terra, & dixit: Domine exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniat. Hæc cum dixisset, populo orante, apparuerunt septem angeli, fulgentes sicut sol & dixerunt Apollonio: Quid quæris? Misit nos Dominus, ut tibi simus in auxilium ad istum gregem, qui fontem salutis desiderat, numquam deficientem. Ecce paratum habemus fontem, in quo eos renoves: fac eos surgere, imponens eis benedictionem Domini. Nos enim ibimus ad carcerem, & adducemus Faustinum & Jovitam, quos jussit Dominus fieri sacerdotes, Faustinum presbyterum, & Jovitam diaconum, propter oves, quæ errant per diversa, ut restituant eas Creatori suo.

[11] [alterum presbyterum, alterum diaconum] Et abierunt angeli ad carcerem, & salutaverunt Faustinum & Jovitam, dicentes: Gaudete justi in Domino, in conspectu gentium date laudem & claritatem. Surgite ergo SS. Martyres Dei, & venite nobiscum, ut videatis oves, quas Domino acquisivistis. Qui mox exeuntes de carcere, abierunt cum angelis ad S. Apollonium, & invenerunt eum benedicentem populum. Consummata vero benedictione, venit ad locum, ubi erant angeli cum Faustino & Jovita, & salutavit eos dicens: Ecce viri in quibus dolus non est inventus. Imposuit Faustino manum & benedixit illum in presbyterum; similiter & Jovitam benedixit, & fecit eum diaconum, & dedit eis pacem. Tunc dixerunt angeli Faustino & Jovitæ; Ubicumque habueritis cum Adriano certamen, baptizate omnes qui crediderunt per martyrium vestrum in Domino. Accedite ergo, modo baptizate oves istas. Erat autem quasi hora diei sexta, & baptizare cœperunt populum credentium in Domino.

[12] Venit deinde Calocerus cum Officio suo, & postravit se in terram, sic precatus: Miseremini mei, quoniam deficio vehementer; & corpus meum tremor comprehendit a timore Dei gloriæ, [& plurimos baptizasse cum S. Calocero.] qui in Sanctis habitat, & humilia respicit in cælo & in terra. Videns autem Apollonius confidenter Calocerum petere signum Christi, jussit venire eum ad fontem, edixitque ad eum: Calocere, credis te Deum resuscitaturum a mortuis? Respondit: Utique credo, per renovationem fontis me resurrecturum a mortuis. Fecit adduci & Officium ejus: similiter illis dixit: At illi una voce omnes dixerunt: Credimus unum Deum in Trinitate esse in cælis. Et imposuit illis manus, & fecit eos catechumenos, & baptizavit eos. Suscepit vero Calocerum Apollonius: & Officium ejus Faustinus & Jovita sicut omnem populum. Erant omnes baptizati quasi ad duodecim millia hominum, & erat hora circiter duodecima: & altare non habebant, in quo eis firmamentum Dominici corporis traderent. Fecerunt itaque orationem, & respicientes viderunt sindonem niveum expansum, tamquam supra altare: & erat plenum copore Domini; & calix Dominici sanguinis erat plenus in eo. Tunc accedens Apollonius ante altare Domini, precari cœpit: & ecce apparuerunt quatuor luminaria ardentia in conspectu populi, quoniam jam nox erat: & Fecit Missam, & tradidit corpus Domini, similiter & Calicem. Omnes deinde per noctem abierunt cum Apollonio: Beati autem Martyres Dei redierunt ad carcerem.

[13] Sunt in hoc brevi passionis SS. Faustini & Jovitæ fragmento, [In illis fragmentis nonnulla examine digna;] quæ harum rerum peritis merito displiceant; ast hujus loci non est, ea scrupulosius discutere, aut ex narrationum diversitate alia aliis opponere, quod proprio loco examinaturos de integro, operis nostri prosecutores, jam pollicitus sum: Maneant interim in Actorum suorum qualiumcumque possessione Brixienses, at parcant, plura superaddere, nisi ex sinceris germanisque instrumentis ea probare possint, qualia sane non sunt, quæ de sanctis Faustino & Jovita secundis e Brignacchorum familia, & de Josaphato Chizzola exornavit, vel a Guerino Cereto conficta descripsit laudatus supra Faynus, eo solum, ni fallor, adinventa, ut geminatis sanctorum Faustini & Jovitæ corporibus, lites illæ componerentur, de quibus consulendum est citatum Papebrochii Propylæum antiquarium ante tomum 2 Aprilis, & ejusdem Responsiones, ex quibus discere possunt historiæ candidati, ad quam libram exigi debeant, non solum profana sed & ecclesiastica monumenta, dum ad humanam fidem prudenter, moderate & animo præjudiciis vacuo expenduntur.

[14] Sub finem Vitæ primæ num. 20, hoc unum ad S. Apollonium spectans additur; [plura in iis quæ adjecit Ferrarius.] SS. Martyribus Faustino & Jovitæ Brixiam reductis, occurisse Christianos cum S. Apollonio Antistite, & nimia de eorum regressione exultatione gavisos fuisse. In aliis de S. Apollonio ampliorem notitiam non invenies. Nescio unde accepta sint, quæ in altera elogii sui parte memorat Ferrarius in hæc verba: Cum vero SS. Faustinus & Jovita martyrio fuissent affecti, S. Episcopus e monte descendens cum aliis Christianis, corpora SS. Martyrum obtruncata, noctu, qua potuit & decuit reverentia, sepelivit. Cum autem, mortuo Hadriano, sub Antonino Pio Ecclesia respitare cœpisset, Apollonius, relictis latebris montium, in urbis centrum sese recepit, ubi assiduis concionibus privatisque locutionibus, & veteres oves in fide confirmavit, & novas complures Christo acquisivit; ac ubi Valentini hæresim, Christum nihil de corpore Virginis sumpsisse asserentis, longius ab urbe Brixia profligasset, senio confectus, mortis suæ præscius, populum ad se accersitum, ad fidem Christo servandam hortatus, obdormivit Non. Julii. Cujus corpus æde S. Andreæ dicata tunc conditum est, quo in loco postea suo nomine templun excitatum fuit. Hactenus Ferrarius.

[15] [Acceptæ reliquiæ & Canusium translatæ.] Paulo certiora existimo, quæ de translationibus sacri corporis, variis diebus suo Martyrologio inseruit Faynus, hic paucis delibanda. In hodierna annotatione sic scribit: Atho, Canusii egregii oppidi in Regiensi agro Marchio & Dominus, ob insignem in hunc Sanctum devotionem (e quo Hildergarda, ejus uxor, lucis oculorum gratiam acceperat) ad illius sepulcrum anno CMLXX, XIII Julii, magno comitatu veniens; clam a Gotifredo, ejus filio, tunc in sede Brixiana fulgente, obtinuit caput & brachium dextrum, cum lacerto ipsius S. Apollonii, quæ in abbatia, illîc ab eodem sub ejus nomine erecta, una cum aliis sacris lipsanothecis collocavit. Qua occasione hoc mirabile accidit; ut cum dicta membra a corpore secarentur, vividus sanguis abunde manaverit, quasi de tanta injuria ipse Sanctus conquereretur. Hæc recenseri ait Faynus a multis scriptoribus, quorum ūltimus Ughellus, hos de S. Apollonii reliquiis, ab Athone Canusium absportatis, versus commemorat.

Reliquias alias dedit tibi Brixia magna:
Nam caput atque humerum dextrum pariterque lacertum
Offert gratis: & Gothifredus Episcopus egic
Hoc: quia de lumbis erat ortus Principis hujus.
Hic Præsul sacram reseravit corporis arcam,
Ac secuit membra: cruor mox exiit extra.
Unde bonus Princeps valde miratus, eidem
Continuo terræ propriæ decimamque monetæ
Vovit: & hæc secum duxit sacra pignora lætus.

[16] [Variæ corporis transtationes enumerantur.] Igitur ad annum usque 970 intactum mansit S. Apollonii corpus atque in primo tumulo reconditum. Faynum modo sequamur. Reliquum, inquit, corporis divi hujus Episcopi, extra civitatem in Burgo novo jacentis, in propria ecclesia Landulphus Castellonæus Antistes (sedisse hunc aiunt ab anno 1002 ad 1027) pro tanti thesauri majori præsidio, anno MXXV, VI Octobris, solenni supplicatione indicta, in S. Petrum majorem intus civitatem transtulit. Tota res peculiari annuntiatione memoratur a Fayno ad dictum diem VI Octobris. Perierat subinde Sancti memoria, donec publico civitatis consulto, anno 1478, die XXVI Februarii, de ejus sacro corpore facta est diligens perquisitio, quousque, Deo sic concedente, veneranda ossa an. 1503 in basilica S. Petri Majoris … inventa fuere; ac demum anno 1510, die VII Julii, in arcam marmoream a Notariorum collegio præparatam, devote reposita sunt, ut pluribus narrat Faynus die VI Januarii, ea inventionis memoria solenni. Verum illic non mansere sacræ S. Apollonii exuviæ, nam anno deinde 1604, die XX Februarii (sedente Episcopo Marino Georgio) in Cathedralem, in capella sanct. Trinitatis, una cum ejus arca admiranda translatæ sunt, in qua hæc memoria, anno 1510 insculpta legebatur: Divo Apollonio, Brixiæ, Pontifici, Colleg. Tabell. Patrono B. M. monumentum P. Ejusdem translationis memoria agitur ad diem XX Februarii. Atque hæc ad gloriam Sancti posthumam, de qua nihil præter jam dicta reperimus.

DE SS. PEREGRINO, LUCIANO, POMPEIO, HESYCHIO, PAPIA, SATURNINO ET GERMANO MM.
DYRRACHII IN MACEDONIA.

SUB TRAIANO.

Notitia ex Menæis Græcis.

Peregrinus Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Lucianus Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Pompeius Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Hesychius Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Papias Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Saturninus Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)
Germanus Martyr Dyrrachii in Macedonia (S.)

J. P.

Norunt hosce Martyres Menæa Græca bibliothecæ Ambrosianæ, Menæa excusa cum parvo elogio, & Menologium Basilianum, e quo excerpo ea, quæ in laudem illorum ibidem leguntur: Christi Marytres Peregrinus, Lucianus, Pompeius, Hesychius, Papias, Saturninus & Germanus e regione Italiæ oriundi erant, regnante Trajano. Propter persecutionem vero Christianorum, conscenso navigio, pervenerunt Dyrrachium; & conspicati sacrosanctum Christi Martyrem Astium, melle unctum & in ligno suspensum, nec non a vespis & muscis punctum ob Christi confessionem, beatum ipsum prædicarunt; & postquam essent cogniti, ab apparitoribus comprehensi sunt. Interrogati autem ac Christum confessi, Præsidi Agricolao traditi sunt, ab eoque in navigium conjecti, vinculis constricti, atque in mare Adriaticum projecti, beatum finem consecuti sunt: quorum corpora ejiciens mare, in arena abscondit. Ac postea Archiepiscopo Alexandrino patefacta, honorifice reposita sunt. Observa penultimum Martyrem ex septem scribi Σατορνίλος; pro quo legunt Menæa impressa Σατορνίνος, Ambrosiana vero latine reddita, Saturninus; quemadmodum nos in titulo superiore expressimus. Eosdem Martyres habet Maximus, Cythærorum Episcopus, & Sirletus. Quos etiam e Græcis tabulis in latinas retulit hac die Martyrologium Romanum his verbis. Dyrrachii in Macedonia, SS. Martyrum Peregrini, Luciani, Pompeii, Hesychii, Papii, Saturnini & Germani, qui natione Itali, in persecutione Trajani, ad eam urbem confugientes, cum S. Astium, Episcopum, ibi pro fide Christi, in cruce pendentem viderent, Christianos se esse palam confessi, jussu præsidis tenti, atque in mare demersi sunt.

DE S. PANTÆNO CONFESSORE
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

An. CCXVI.

COMMENTARIUS.

Pantænus confessor, Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. S. Pantæni laudes, doctrina, scripta & cultus.

De S. Pantæno præclare meritus est noster Petrus Halloix, qui, ut pridem in Observationibus ad Usuardum monui, tomo 2 de vitis Patrum Orientis a pag. 839, pauca vitæ ac virtutum ejus, pro sanctimoniæ gradu exempla, [Ex monumentis antiquis Sancti encomia colliguntur:] imo vix pauculas actorum ejus umbras reperiens; ex priscis scriptoribus dispersas hinc inde lacinias erudite & satis eleganter composuit, Sancti hujus Actis in tres articulos distributis; unde haud inviti delibabimus, quæ ad institutum nostrum facere videbuntur. Neque enim hic longis & cultis orationibus digerendis insistimus, sed iis dumtaxat capitibus colligendis, quæ ex synchronis aut Sancti ætati proximis Patribus probata censemus; ut pridem factum invenimus in Ms. aliquo Ultrajectino, ex Eusebii ferme & Hieronymi verbis, verum rudi minerva consuto, quemadmodum & illud est vitæ compendium, a Petro de Natalibus lib. 6 cap. 65 adornatum, in quo non undequaque substant, quæ verbis quantumvis paucis complectitur. Fuerint fortasse & alii eamdem semitam ingressi; sed eos nihil moramur, dum fontes patent, quos conciliare & illustrare, hujus operis & officii nostri proprium est. Ex iisdem hausit Tillemontius & eum secutus Legendarius Gallicus, quorum ea methodus est, ut gestorum seriem pro arbitrio texant, nostra vero ut ipsorum antiquorum textus & sententias integre & candide reddamus. Veras inde S. Pantæni laudes depromptum imus.

[2] [quorum primum, quod Clementis Alexandrini præceptor fuerit,] Si vera est receptissima parœmia, in magistros redundare discipulorum gloriam, cum toto ferme Oriente egregie coruscaverit scriptor clarissimus & vetustissimus, Clemens Alexandrinus, haud dubium, quin inde S. Pantæno, utut aliunde celebri, splendoris multum accesserit. Ille igitur, teste Eusebio lib. 5 Hist., cap. II, in Institutionum libris, a se conscriptis, Pantænum præceptorem suum diserte nominat, quod iisdem prope verbis repetit lib. 6 cap. 13, eosdem ὑποτυπώσεων seu institutionum libros allegans, in quibus Pantænum magistrum suum nominatim appellat, & si Nicephoro Callisto lib. 4 cap. 33 credimus, librorum suorum patrem Clemens Pantænum memoravit. Pergit priori loco Eusebius: Sed & in primo Stromateon libro, eumdem ipsum designare mihi videtur, ubi præstantissimos quosque Apostolicæ doctrinæ successores, a quibus institutus fuerat, recenset his verbis: Hi quidem libri nequaquam ad ostentationem elaborati, sed quasi viaticum senectutis & oblivionis remedium, a me sepositi commentarii reconduntur: ut sint nobis imago quædam & species adumbrata efficacis illius animatæque doctrinæ, quam a viris beatis & commemoratione profecto dignissimis audire meruimus. Horum alter in Græcia Jonicus, alter in magna Græcia fuit: quorum ille quidem ex Cœlesyria erat oriundus, ille vero ex Ægypto. Alii autem in Oriente vixerunt, ex quibus alter quidem fuit Assyrius, alter in Palæstina ab origine Hebræus. Novissimum vero, tametsi hic doctrinæ merito omnium primus erat, cum casu quodam offendissem, tadem in eo acquievi: quem quidem in Ægypto latentem, tamquam venator indagaveram.

[3] Hinc perspicue datur intelligi, quanta doctrinæ fama inclytus is esse debuerit, [ob magnam nominis famam in Ægypti latebris quæsitus.] quem beatus ille Clemens, S. Hieronymi judicio omnium eruditissimus, tanto conatu quæsierit; quanta porro in Sancto nostro animi demissio, qui in Ægypti latebras se quodammodo abdiderit, non solum sinceram Apostolicæ doctrinæ traditionem custodiens, atque avita & Apostolica semina mentibus fidelium inserens, sed & Apostolorum virtutes & exempla, in mundi & fugacis gloriæ contemptu, sibi imitanda proponens. Sit hæc præclarissima S. Pantæni laudatio, tam illustris discipuli verbis fermæ concepta. Aliud eidem, licet paulo brevius, encomium concinnavit sanctus Hierosolymorum Episcopus Alexander, sic apud Eusebium lib. 6 cap. 14 ad Originem scribens: Patres agnoscimus beatos illos, qui viam nobis præiverunt & quos brevi secuturi sumus, Pantænum scilicet vere beatum ac dominum meum. Sed & Origines ipse, suggillatus a nonnullis, quod disciplinas Græcas, Philosophorum placita, & ipsorum hæreticorum falsa dogmata excuteret, nihil antiquius habuit, quam ut S. Pantæni auctoritate se tueretur. Atque hoc fecimus, inquit apud Euseb. lib. 6 cap. 19, Pantæni illius, qui ante nos multis profuit, exemplum secuti, qui quidem ejusdem cognitione non mediocriter instructus fuit. Lege epistolam S. Hieronymi 83 de eodem argumento ad Magnum, oratorem Romanum, ubi & is S. Pantæni exemplum inter plurima alia adducit: Pantænus Stoicæ sectæ Philosophus, ob præcipuæ eruditionis gloriam, a Demetrio, Alexandrino Episcopo, missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas & illius gentis philosophos prædicaret.

[4] At longe præcipua S. Pantæni laus ab Eusebio accersenda est, [Laus ex missione in Indiam suscepta,] ubi de ipso ex professo loquens, ita scribit lib. 5 cap. 10. Per idem tempus (nempe sub Commodo, ut expressius notavit Nicephorus Call. lib. 4, cap. 32) fidelium scholæ præerat vir doctrinæ causa celeberrimus, nomine Pantænus, quippe jam inde a priscis temporibus sacratum litterarum schola in ea civitate fuerat instituta: quæ quidem nostra adhuc ætate perseverat, & ab hominibus, tum eloquentia tum divinarum litterarum studio instructissimis, obtineri dicitur. Sed præ ceteris omnibus ea tempestate floruisse fertur is, quem diximus, Pantænus, utpote qui præceptis institutisque Stoicæ philosophiæ primum innutritus fuisset. Tantum porro animi ardorem erga verbum Dei idem vir ostendisse perhibetur, ut Orientis nationibus Euangelii Christi prædicator exstiterit, ad ipsam usque Indiam progressus. Quippe complures erant etiam tum Euangelistæ sermonis Dei, qui divina quadam æmulatione succensi, Apostolorum exemplo studium suum conferre ad ædificationem fidei & ad incrementum verbi Divini properabant. Ex quorum numero Pantænus, ad Indos usque penetrasse dicitur, ibique Euangelium Matthæi, quod adventum ipsius jam prævenerat, apud quosdam, Christi notitia imbutos reperisse: quibus scilicet Bartholomæus, unus ex duodecim Apostolis, olim, ut fama est, prædicaverat & Euangelium Matthæi, hebraicis conscriptum litteris reliquerat: quod quidem ad prædicta usque tempora servatum esse memoratur. Hic ergo Pantænus, post multa præclare gesta, tandem Alexandrinæ præfuit scholæ; ubi partim viva voce, partim scriptis, divinorum dogmatum thesauros exposuit.

[5] [& libris ab ipso scriptis,] Addit Rufinus, S. Pantænum Euangelium, a se apud Indos istos repertum, detulisse, nempe in reditu Alexandriam; sic prosequens & apposito sensu ultimam Eusebii periodum interpretans: Sed in multis præterea aliis doctor, in ecclesiasticis studiis apud Alexandriam claram satis & nobilem vitam optimo & admirabili fine conclusit, tam viva voce discipulos instruens, quam librorum monumentis etiam posteritati thesauros scientiæ relinquens. Ita Eusebii mentem paulo clarius explanari, iterum infra dicemus. Jam dictis paria tradit S. Hieronymus de Scriptoribus cap. 36: Pantænus, Stoicæ sectæ Philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco Euangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantæ prudentiæ & eruditionis, tam in Scripturis divinis, quam in seculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque, rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandriæ Episcopo mitteretur: ubi reperit, Bartholomæum, de duodecim Apostolis unum, adventum Domini nostri Jesu Christi, juxta [Matthæi] Euangelium prædicasse, quod hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam, secum detulit. Hujus multi quidem in sanctam Scripturam exstant commentarii, sed magis viva voce ecclesiis profuit: docuitque sub Severo Principe & Antonino, cognomento Caracalla. Hæc Hieronymus, cujus alia de S. Pantæno verba ad Magnum supra quoque retulimus.

[6] De istis porro in sanctam Scripturam commentariis, seu, ut loquitur Rufinus, [ex quibus modicum fragmentum refertur.] librorum monumentis, tametsi multis, nullum modo usquam superesse, recte observavit Halloixius, & eos tamen Eusebius divinorum dogmatum thesauros appellat. Juverit ex laudato Halloixio de magnis tanti viri thesauris, no fragmentum ejus verbis, sed brevissimum documentum referre, alicujus, seu Clementis seu Theodoti vocibus indicatum, quod sibi fortuito, sed tamen fortunato objectum affirmat. Inter variorum de isto Psalmi XVIII versiculo; In sole posuit tabernaculum suum, opiniones atque sententias, etiam B. Pantæni judicium atque auctoritas, tametsi strictim, cum utili documento proponitur. Sic verba habent ex græco latine reddita: Quidam igitur aiunt, corpus Domini in sese depositum esse; ut Hermogenes; corpus autem dicunt ejus tabernaculum. Alii fidelium Ecclesiam. Pantænus autem noster dicebat, prophetiam ut plurimum efferre voces indefinite, & uti tempore præsenti pro futuro, & contra præsenti pro præterito. Quod & nunc apparet; nam POSUIT & in præterito ordinatur & in futuro. Atque in futuro quidem, propterea quod, expleto hoc præsentis status tempore, Dominus venturus sit, & fideles justos, in quibus velut in tabernaculo quiescit (sunt enim omnes unum corpus ex eodem genere, eamdem fidem & justitiam sectati) ad eamdem unitatem resuscitaturus. Alii porro tamquam caput; alii tamquam oculi; alii tamquam manus; alii tamquam pectora; alii tamquam pedes in sole ponentur lucidi. Explicat igitur, inquit Halloixius, poni in sole, collocari in Deo, & quasi Deum fieri atque instar solis fulgere. Sed de scriptis satis dictum sit.

[7] Sacri cultus & ecclesiasticæ venerationis argumenta a Fastis Græcis repetenda non sunt, [S. Pantæni in sacris Fastis memoria.] cum in iis Sancti nostri nulla reperiatur memoria. In observationibus ad Usuardum hoc VII Julii die expressius pridem declaravi, in Martyrologiis Hieronymianis non minus ignotum esse. Codex Bedæ Divionensis additamento non caret, nam a genuino Beda, Floro & Rabano plane abest. Plantinianus Beda, ex Adone conflatus, legit: In Alexandria, sancti Pantæni, viri Apostolici. Ceterum a Rufinianorum Sanctorum seu Romani parvi collectore primum consignatum ostendimus; inde ab Adone, Usuardo, Notkero, & tota eorum progenie adoptatum. Adonis elogium ex Eusebio & Hieronymo contractum, conferenti patebit ad oculum, atque hinc fluxisse Usuardi, & ex hoc moderni Romani annuntiationem hujusmodi: Apud Alexandriam (Alexandriæ) S. Pantæni, viri Apostolici, & omni sapientia adornati: cujus (cui) tantum studii & amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad prædicandum Christi Euangelium gentibus, quæ in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei & devotionis calore [succensus] profectus sit; ac demum Alexandriam reversus, sub Antonio Caracalla in pace quievit. Wandelberti versiculus prætereundus non est: Pantæni Nonis fulget meritumque fidesque. Bruxellensis codex Sancti festivitatem uno die anticipavit: in recentioribus omnibus Martyrologiis, quæ enumerare supersedeo, dies ei proprius hodiernus servatur. Jam ex recitatis Clementis, Eusebii & Hieronymi verbis series aliqua historico-chronologica, quousque fieri poterit, ordinanda est.

§ II. S. Pantæni ætas, genus, patria, munera, Indiæ apostolatus & obitus.

[Æias Pantænisi non certo,] Præter aliquales temporum notas, paragrapho præcedenti ab Eusebio & Hieronymo signatas, ea prætereunda non est, quæ in utriusque Chronico, quamquam sæpe non satis accurato, ad annum 195 his verbis exprimitur: Clemens, Alexandrinæ ecclesiæ presbyter, & Pantænus Stoicus Philosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur. Aliam Eusebii verborum versionem adducit Halloixius: neque hic annum in Chronico difinitum scrupulosius expendere necesse est; neque sic verba accipio, ut eo præcise anno Sanctum utrumque Alexandriæ commoratum oporteat; potuit enim S. Pantænus, vel ab anno 190 in Indiam ablegari, & tamen Alexandriæ disertissimus haberi, æque ac Clemens, qui absentis tum magistri vices, non minori cum eruditionis fama & æstimatione gessisse censendus est, idcirco fortasse primo loco nominatus. In eo auctoritates omnes conveniunt, ut S. Pantænum sub extrema Marci Aurelii tempora, sed sub Commodo potissimum, tum sub Severo & Antonino Caracalla floruisse intelligamus; postremis annis Agrippini Alexandrini Patriarchæ, ut satis innuit Eusebius, ac deinde ecclesiam eamdem moderantibus Juliano, & post hunc Demetrio, qua ratione conficitur ea ætatis S. Pantæni nobilior pars, quam tum docendo, tum in Indico apostolatu strenue laborando, tum demum post suum inde reditum Alexandriæ exegerit.

[9] [saltem aliquousque determinari potest,] Agrippini obitum in nostro de Alexandrinis Patriarchis tractatu Chronologico ante tomum V Junii, retulimus ad annum Christi 179; atque hinc tuto asseri posse credimus, ante illum annum ad scholam Alexandrinam pertractum fuisse S. Pantænum, urgente, procul dubio, Clemente Alexandrino, qui reluctantem & quodammodo fugitivum insecutus, delitescentem, ut ipse loquitur, venatus fuerat. Illustrem provinciam toto deinde Juliani, qui anno 189 vivere desiit, tempore gnaviter administravit, habuitque Clementem discipulum, vel ut chronicon modo asserebat, æqualem, ac non minus quam magistrum, in disputatione dogmatis nostri disertissimum, paulo post successorem, nempe sedente Patriarcha Demetrio, ad quem legati illi, S. Pantæni fama exciti, ab ultimo Oriente advenerint, & a quo proinde in Indiam destinatus, annos aliquot in Apostolicis laboribus insumpserit, Alexandriam postliminio redux, forte circa annum 205, ubi sive publice sive privatim lectiones resumendo, vitam protraxerit usque ad tempora Antonini Caracallæ, qui cum post patrem regnaverit ab anno 211 ad 219, haud inverisimiliter quis statuet, mortuum esse S. Pantænum circa annum 216, superstite Demetrio, qui Alexandrinam sedem usque ad annum 231 occupavit.

[10] [non tamen ad S. Marci tempora extendi.] Ex prædicti chronici verbis, superius relatis, recte hic arguit Halloixius; Si anno Domini 195 aut 196 non Pantænus solum, sed etiam Clemens, ejus auditor, clarus erat, cum grandem jam natu Pantænum esse oportuerit, consequitur, sub medium saltem ejus seculi natum esse; in quo quid opponi queat, prorsus non video; cum enim Sancti exitum innexuerimus anno 216, si natus supponatur, anno 150, ætatis septuagesimum non attigerit, quo eum pervenisse, nihil est quod affirmare prohibeat. Benignissima interpretatione opus est, ut Equilini Præsulis verba explicentur, dum lib. 6 cap. 65 ait, S. Pantænum Marci Euangelistæ apud Alexandriam discipulum fuisse, quæ solo hoc sensu tolerabilia sunt, quo sanctorum Augustini, Thomæ & aliorum Doctorum sectatores, eorum discipuli nuncupantur, qualem S. Marci discipulum appellari patiemur S. Pantænum; imo longe propinquiori jure, si recte tradiderit Photius, iis usum magistris fuisse, qui Apostolos vidissent, imo aliquos horum ipsorum audivissent. Potuerit nempe Sanctus noster Marci discipulos, eos saltem qui diutissime vixerint, novisse, atque ab ipsis sanctissimi Euangelistæ institutiones addiscere, quas in Cathedra Cathechetica, ab ipso formata, auditoribus suis tanta cum laude exposuerit: alias enim totis centum annis senior dicendus esset, quam ex allegatis auctoribus fuisse ostenderimus, atque adeo sesquiseculi ætatem superasse, quod absque idoneo teste obtrudere, ineptum omnino videretur, ut inter notationes suas etiam expendit Halloixius, cujus opinioni in hac parte lubenter subscribimus.

[11] At vero non tam proni accedimus ad aliam ejus sententiam, [Siculus genere fuit, non Hebræus;] quod S. Pantænus gente Hebræus fuerit. Id multis ipse probare conatur, torquendo in sensum suum verba Eusebii, superius recitata, de postremo magistrorum S. Clementis; contendens, fuisse Hebræum illum eumdem, quem in Palæstina se audivisse Clemens testatur supra num. 2; ex connexione videlicet constructionum, quæ a Valesio disparate accipiuntur, & ita accipi debere videntur. Verba græce sonant: δὲ ἐν τῇ παλαιστίνῇ ἑβραῖος ἀνέκαθεν. ὑστάτῳ δὲ περιτυχὼν ἀνεπαυσάμην. ἐν Αἰγύπτῳ, θηράσας λεληθότα. Hæc Hervetus sic reddiderat: Alter autem in Palæstina, ducta ex alto origine. Cum autem in eum ultimum incidissem; ultimum S. Clementis magistrum cum Hebræo manifeste confundens. Nec multum abludit Halloixii interpretatio, in ultimum autem cum incidissem, quo pacto etiam satis clara apparet ad Hebræum relatio. Valesii interpretatio novissimum illum S. Clementis doctorem sic distinguit, ut in notationibus pag. 95 & 96 singulos magistros enumerans & discernens, ultimum nullo pacto velit Hebræum fuisse, sed Pantænum, natione Siculum, origine gentilem, professione philosophum Stoicum, demum longe præstantissimum Christianorum dogmatum interpretem. Ita loquitur Valesius: Sequuntur quædam apud Clementem, quæ Eusebius omittere non debuerat. Ex his enim colligi videtur, Pantænum ex Sicilia oriundum fuisse. Annon id aperte innuunt Clementis hæc verba? Σικελικὴ τῷ ὄντι μελιττα, &c. Cum enim præcedentibus verbis Clemens Pantænum designet, ut testatur Eusebius, hæc quoque ad eumdem Pantænum referantur necesse est. Siculam igitur apem eum nominat Clemens, eo quod e Sicilia esset oriundus. Cur enim Siculam potius apem eum vocaret, quam Atticam? Petrus Halloixius, in vita Pantæni, ait illum fuisse genere Hebræum, idque ex Clementis verbis collegit. Verum Clemens plane contrarium innuit. Nam Hebræum quidem illum, ait a se auditum in Oriente; Pantænum vero in Ægypto.

[12] Utut hæc se habeant, ex præcedenti paragrapho manifestum est, Stoicæ sectæ adhæsisse S. Pantænum, priusquam Christianis sacris initiaretur, ceteris deinde disciplinis instructissimum, [nec Alexandriæ docuit post, sed ante apostolatum Indicum.] Alexandrinæ scholæ præfici meruisse, quo tempore Clementem auditorem ejus fuisse & postmodum scholæ successorem, omnis tradit antiquitas & concors est eruditorum sententia. Jam diximus, sub Agrippini exitum docendi principium posuisse, quod toto Juliani tempore prosecutus sit, donec in Indiam a Juliani successore Demetrio mitteretur, seculo secundo ad finem vergente, necdum turbata Severi persecutione Ecclesia, quam ipse motis terribili subinde concussit, præsentia sua persecutionem urgens sub annum 202, qua tempestate, ex Ægypto secessisse Clementem volunt, non tam suppliciorum metu, quam ut felicius in Cappadocia rebus Ecclesiæ prospiceret, quod ad IV Decembris opportunius erit examinandum. Id interim notari potest, non recte de Clemente dixisse S. Hieronymum, quod post Pantæni mortem Alexandriæ ecclesiasticam scholam tenuerit; nec satis apposite ordinatam ab Halloixio vitæ S. Pantæni seriem, dum 1 capite Indicam profectionem exequitur, secundo autem hunc præfigit titulum: Pantæni ex India reversi, in Alexandrino gymnasio claritas & doctrinæ gloria; quasi tunc primum docendo claruerit, cum dubium non videatur, quin Clementi successisset Origenes, quantumvis juvenis, antequam ex India S. Pantænus reverteretur. Connectit quidem tempora Halloixius, conjungens eos, qui prius posteriusve S. Pantænum sectati sunt, at vel hoc ipsum improbandum censemus, cum verisimillimum sit, per id tempus gymnasio nequaquam præfuisse, sed ut summum privatim eos instruxisse, qui ad ipsum ultro accedebant.

[13] Implexa quæstio moveri posset, quem in Ecclesia gradum habuerit S. Pantænus, [Quem gradum in Ecclesia habuerit, & ad quos Indos profectus sit.] vel dum scholæ Alexandrinæ præfectum ageret, vel dum a Demetrio in Indiam destinatus est. Citat Halloixius pag. 851 Anastasii Sinaitæ textum, in quo Pantænus sacerdos Alexandrinus nuncupatur. At contra facit non obscura Origenis exclusio, qui epistola superius citata, Heraclam Pantæno socians, illum ait presbyterii gradum Alexandriæ tenere, quod de Pantæno non prædicat; quomodo etiam exprimit chronicon, hujus paragraphi initio citatum; ubi Clemens presbyter, Pantænus simpliciter dicitur Stoieus Philosophus. Hinc opinor scripsisse Halloixium pag. 842, nec sacerdotio nec ordine ecclesiastico præditum fuisse. Tillemontius Episcopi Apostolici, seu incerti loci titulum Sancto nostro haud invite concedit, verum in antiquiorum silentio quis satis tuto rem definire audeat? Æque incerta sunt plura alia capita; ut puta: Quam proprie Indiæ partem ingressus sit Pantænus? Qui ipsum legati, de quibus Hieronymus, a Demetrio efflagitaverint? Quamdiu illic hæserit? Quantum apud Brachmanas profecerit; & alia hujusmodi. Proximus iis gestis Eusebius, solum innuit, in eas partes profectum S. Pantænum, in quibus S. Bartholomæus Apostolus prima jecerat fidei semina, ubi Euangelium S. Matthæi Hebraicum, ibidem ab Apostolo relictum, invenerit, quod Rufinus, Hieronymus atque ex iis Ado, Alexandriam a Sancto relatum expressius affirmant, quam ferat genuinus Eusebii textus. Non verebor ego tantisper opinari, illam hic Indiam intelligi, ad quam S. Athanasius Frumentium postea direxit, quæ est ipsa Æthiopia, sedi Alexandrinæ ad hoc usque seculum, non interrupta continuatione subjecta.

[14] Jam abunde ostensum est, S. Pantænum Alexandriam ex India reducem, [Optimus vitæ exitus.] veterem docendi consuetudinem non intermisisse, tametsi juvenis Origines priorem ejus cathedram, post S. Clementem occupasset, cui ipsum Sanctus procul dubio cedere noluerit, tali præ senio muneri se imparem existimans, & ab omni zelotypia remotissimus, utpote qui Origenem foverit, adeo ut Alexander Hierosolymitanus, apud Eusebium lib. 6 cap. 14, per S. Pantænum, Origenem sibi innotuisse fateatur. Vitam Sancti ad imperantis Caracallæ tempora, ex Hieronymo producendam omnino censuimus, sic ut ad annum seculi tertii sextum & decimum pertingere potuerit; quando post multos, in prædicando Euangelio, in dilucidandis Scripturis, in gentilibus a superstitione abstrahendis, in hæreticis demum ab errore revocandis, susceptos a se domi forisque labores, vitam veneranda spectatam canitie, exitu felicissimo terminavit; quod ita superius expressit Rufinus: Sed & in multis præterea aliis doctor, in ecclesiasticis studiis apud Alexandriam, claram satis & nobilem vitam optimo & admirabili fine conclusit: quæ postrema ferme sunt lib. 5 cap. 10 verba, ad clariorem sensum reducta, quam sint ea quæ nobis in Eusebio exhibentur: Hic ergo Pantænus, post multa præclare gesta, tandem Alexandrinæ præfuit scholæ; ex quibus daretur intelligi, sub finem vitæ primum docere cœpisse Sanctum nostrum, quod cum initio capitis pugnare videtur. Malim itaque græca verba τελευτῶν ἡγεῖται διδασκαλείου, eo sensu exponere, quem eis dedit Rufinus, & multis post seculis Nicephorus Callistus, ut censeatur ad finem usque vitæ præcellenti eruditionis fama, Alexandrinæ scholæ columen fuisse, & sic beata morte ad promeritam laborum coronam transivisse.

[15] [Halloixii conclusio.] Vitam S. Pantæni, satis operose a se concinnatam, sic concludit Halloixius, & nos cum ipso nostrum hunc commentarium: Atque hæc sunt, quæ de sanctissimi Pantæni vita & monumentis in magna scriptorum de illo penuria, reperire potui; siquis nancisci plura potuerit, in publicum, amabo, ea proferat, & suum ad tanti viri augendum honorem symbolum conferat. Atque hoc hagiophilorum omnium votum esto.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
CLAUDIO COMMENTARIENSI, NICOSTRATO PRIMISCRINIO, CASTORIO, VICTORINO ET SYMPHORIANO.
Ex Actis S. Sebastiani.

An. CCLXXXVI.

[Commentarius]

Claudius commentariensis, Martyr Romæ (S.)
Nicostratus primiscrinius Martyr Romæ (S.)
Castorius Martyr Romæ (S.)
Victorinus Martyr Romæ (S.)
Symphorianus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Amplam Sanctorum messem in Actis S. Sebastiani nobis porrigi, jam sæpius in hoc opere dicendum fuit, & novissime prægressis hujus mensis diebus; ut 11, in classe illa majori Campaniensi, V in S. Zoe, [Ex Actis S. Sebastiani accepti,] ejus, qui hoc die colitur, S. Nicostrati uxore, & VI in S. Tranquillino, SS. Marcelliani & Marci parente. De S. Nicostrati conversione agitur cap. 7, de ejus & S. Claudii baptismo cap. 11, num. 35, ubi etiam memoratur Castorius, Nicostrati frater & Claudii filius Felicissimus, quem ipsummet esse S. Symphorianum, patet ex cap. 19, num. 68, licet sub Felicissimi nomine, dicta die secunda Julii inter alios relatus sit. S. Victorini nomen non exprimitur inter baptizatos citato cap. 11, num. 35: verum capite illo 19, num. 68, ubi Sanctorum præclare facta in Urbe describuntur, sic lego: Item Claudius cum Victorino fratre suo, & cum filio suo Symphoriano, qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hæc prima in iis Actis S. Victorini, mentio; Symphorianus autem, ut jam dicebam, est ipse Felicissimus, num. 36 hydrope laborans; sed ea confusione semel observata, sanctum illum, Symphorianum appellare pergemus.

[2] De his quinque Martyribus, non cursim egi in Observatione ad Usuardum, ubi id inter alia notavi. Romani parvi auctorem, [aliam haud dubie classem constituunt] primum fuisse, qui ipsos signaverit his verbis: Romæ, martyris Nicostrati primiscrinii, Claudii, Castorii, Victorini, Symphroniani; quæ nomina accepta sunt ex laudatis S. Sebastiani Actis cap. 20, num. 76, quorum nonnulla exemplaria, sic ultimum nomen efformasse notavit Bollandus ad num. 68 litt. A. Ex illis postmodum longius suum elogium concinnavit Ado, quod ab Usuardo contractum est, in Romano moderno, ex Molani editione aliquatenus restitutum. Pluribus Martyrologiorum textibus rem augere, haudquaquam necesse est; at nequeo intactam relinquere Maurolyci confusionem, & distinctionem postea superfluam: verba ipsius recitasse, refutasse erit. Sic habet: Romæ sub Diocletiano, sanctorum martyrum Claudii, Nicostrati, Castoris, Victorini, Semproniani, Severi, Severiani, Simplicii & Carpophori, Primi & Septimii, quos Fabianus Judex &c. Infra vero: Item S. Nicostrati viri Zoës, de qua nudius tertius, sub eodem Fabiano, martyris, quos a sancto Sebastiano conversos, Polycarpus presbyter baptizarat.

[3] [ab iis qui coluntur 8 Novembris.] Satis manifestum est, commixtas hic tres diversas Martyrum classes; hodiernam Romani parvi, cum ejusdem duabus aliis VI Idus Novembris relatis, nempe artificum insignissimorum, & aliorum quatuor fratrum, qui Coronati nuncupantur, quos tamen præfato die VIII Novembris cum diversis elogiis repetit idem Maurolycus. Exercet eruditos ea nominum synonymia & ejusdem plane numeri concursus, cujus controversiæ trutinam, in citata ad Usuardum observatione inchoatam, huc remisimus. Verum cum post Martyrologii istius editionem necdum lucis quidquam accesserit, unde hæ difficultates accurratius dissolvantur, possit vero ex aliis Actis & monumentis deinceps accedere, hodiernos quinque, in gestis S. Sebastiani tam clare expressos, in justa sua possessione relinquimus, putamusque hactenus cum Baronio in notis: Diversos omnino esse hos ab illis Martyribus, qui iisdem nominibus sunt appellati, agiturque eorum natalis inferius ad VI Idus Novembris, prout diversa ipsorum Acta declarant: quidquid augmentum, sub nomine Flori editum, idem plane elogium postremis aptet, quod ex Actis S. Sebastiani solis nostris proprium esse censemus, contra quam indicare videatur nota Tillemontii tomo 4, pag. 745. An fortasse ad aliquam traslationem adduci possit eorumdem fere nominum repetitio, postea etiam examinabitur, cum iis quæ ad antiquiora Kalendaria & Sacramentaria pertinent.

[4] Omittenda non est hodierni Romani annuntiatio, in qua Usuardi textus paulo auctior redditus est: [Non male hoc die a Romano parvo consignatisunt.] Romæ, sanctorum martyrum Claudii Commentariensis, Nicostrati primiscrinii, Castorii, Victorini & Symphoriani, quos S. Sebastianus ad fidem Christi perduxit, & B. Polycarpus presbyter baptizavit. Eosdem in perquirendis sanctorum Martyrum corporibus occupatos, Fabianus judex comprehendi jussit, & per decem dies minis & blanditiis exagitans, cum in nullo penitus posset commovere, jussit tertio torqueri, ac postea in mare præcipitari. Locum ex quo hæc accepta sunt, jam abunde indicavi. Si quæras a quo primum hoc potius, quam alio die consignati sint; respondebo, hunc a Romano parvo selectum videri, haud dubie quod existimaverit, quemadmodum martyria illa uno eodemque capite in citatis Actis connectuntur, sic magno temporis intervallo distare non posse. De S. Zoë & S. Tranquillino satis distincti sunt dierum characteres; de prima nempe, cum pertransissent sex dies a natali Apostolorum; de altero, Apostolorum natalitii octavo die. De hodiernis autem, non satis observavit laudatus Martyrologus, per decem dies minis eos & blanditiis exagitatos fuisse ad sacrificandum, atque adeo non hoc septimo, sed non ante diem XVII coronam martyrii celebrasse. Ceterum id alibi in eodem Martyrologio nec rarum nec insolitum esse, jam sæpius observatum est. Nunc ea colligenda sunt, quæ variis Actorum S. Sebastiani capitibus ad hos Martyres referuntur, servato eorum potius, quam rerum ordine.

[5] Commentariensis & primiscrinii munera satis alibi explicata sunt: [Conversus per S. Sebastianum Nicostratus,] videantur notæ Baronii ad XXVII Martii & hoc die. S. Nicostrati nomen primum occurrit cap. 7, cujus hic est titulus: Sebastiani oratione & miraculis conversi Zoë & Nicostratus. Num. 24 sic habetur: hæc autem gerebantur intra domum primiscrinii, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus & Marcus, qui Nicostratus habet uxorem, nomine Zoën. Hæc per sex annos; & cetera V Julii. Tum num. 25: Videns autem Nicostratus vir ejus, quod esset tanta virtus Christi in sua uxore celebrata, cœpit pedibus ejus (S. Sebastiani) advolvi, & indulgentiam petere, pro hoc quod imperiali & præfectorio jussu Sanctos Dei habuisset in vinculis: & auferens ex manibus eorum ferreos nexus, genua eorum amplexus, cœpit rogare, ut dignarentur abscedere, dicens: O! quam beatus essem, si pro vestra mereri possem salute constringi! Forsitan sanguinis mei effusione abluerer, ut mortem illam pœnarum æternarum evaderem, & ad illam vitam pertingerem, quam nobis Deus, per os Domini mei Sebastiani, manifestare dignatus est. Cumque rogaret Marcellianum & Marcum, ut abscederent, hi insigni oratione neophytos exhortati sunt, ut habes toto cap. 8.

[6] [& in fide probe institutus,] Sequitur cap. 9: Igitur cum hæc similia Marcus prosequeretur, cœperunt omnes, qui aderant, Deo gratias agere… Cumque omnes, qui ad decipiendos Sanctos venerant, unanimiter crederent Christo, Nicostratus cum conjuge sua urgebat se, dicens: Non cibum capiam neque potum, nisi mysterium mihi Christianæ religionis fuerit traditum. Cui S. Sebastianus dixit: Muta dignitatem tuam, & esse incipe magis Christi primiscrinius, quam præfecti. Audi itaque consilium meum, & omnes, quos carcer inclusit, quos vincula tenent, quos ergastula conficiunt, in unum redige. Quod cum feceris, antistitem sacrosanctæ legis adhibebo, ut cum omnibus, qui credere voluerint, mysterii suscipias sacramentum… Et Nicostratus ad hæc respondit, dicens: Quomodo iniquis & criminosis possunt sancta committi? S. Sebastianus dixit: Salvator noster pro peccatoribus suam nobis exhibere dignatus est præsentiam, & ostendit mysterium, per quod omnia peccata & crimina homini auferantur, & omnes virtutes Domini conferantur. Inter initia igitur conversionis tuæ, hoc munus primum si tu conferas Christo, præsto erit remunerationis ejus præmium super te, corona martyrii, habens secum virtutum omnium flores immarcessibiles, æternæ vitæ gaudiis profuturos. Audiens hæc Nicostratus primiscrinius, abiit ad Claudium commentariensem, & jussit universas personas ad domum ejus adducere, dicens: quoniam proxima sessione omnes discutiendi sunt, volo, ut cum illis Christianis, qui apud me sunt, præsto sint, ne aliqua præfectoriæ discussioni deesse possit persona. Igitur cum omnes ad domum primiscrinii perducti starent catenarum nexibus vincti, hoc modo eos vir Dei Sebastianus alloquitur, &c.

[7] [a S. Polycarpo cum aliis baptizatur;] Inde cap. 10 omnes a Polycarpo ad baptismum præparati, sequenti mox cap. 11 regenerationis lavacro abluuntur. Cumque hæc agerentur, venit Claudius commentariensis ad primiscrinii Nicostrati domum, ubi ista agebantur; & dicit Nicostrato: Vehementer præfectura commota est, quod personas reorum tuæ domus custodiæ tradi jussisti. Hac de causa suis te jussit præfectus aspectibus præsentari. Vide quale debeas interrogatus dare responsum. Ingressus itaque ad præfectum Nicostratus, cum interrogatus fuisset, cur eas personas, quas carceris claustra retinebant, suæ voluerit domus mancipari custodiæ, respondit; Amplitudinis vestræ jussu Christianas intra domum meam custodiendas suscepi personas, quibus, ut terrorem passionis incuterem, reorum illos feci sociari personis, ut jussioni vestræ & persuasioni nostræ, si non consensu suo, saltem alieno experimento consentiant, & metuant, ne similis eos, pœna concludat. Non videtur a mendacio, ut minimum officioso, excusari hic posse S. Nicostratus, quo usurum fuisse haudquaquam crediderim, si sanctioribus Euangelii placitis plenius fuisset instructus. Pia fraude delusus præfectus, libentissime hæc audiens, dimisit eum dicens: Magno te censu a parentibus eorum remunerari faciam, cum per te illis fuerint incolumes filii restituti. SS. Marcellianum & Marcum hic præcipue denotari ex historiæ contextu manifestum est.

[8] Sic ea pergit: Revertens itaque ad domum suam Nicostratus primiscrinius cum Claudio Commentariensi, [& postea Claudium & filios] cœpit universa referre, & qualiter S. Sebastianus… animas Christianorum sua exhortatione revocasset &c. Cum hæc narrasset Nicostratus Claudio, corruit ad pedes Nicostrati Claudius, dicens: Ex amissa conjuge duos filios habeo, ex quibus unus hydropis morbo fatigatur, alius diversis vulneribus opprimitur: Rogo, ut jubeas eos visitari. Non enim dubito, quod ille, qui potuit facere, ut post sex annos loqueretur uxor tua, faciat, si voluerit, ut ad filios meos sanitas redeat. Et hæc dicens, proripuit se ad domum suam, & fecit inter manus adduci duos filios suos, & introducens eos intra domum, ubi erant Sancti Dei projecit eos ante pedes eorum, dicens: Nulla penitus dubietatis signa in corde meo remanserunt; sed ex toto corde credens, quod Christus, quem colitis, ipse sit verus Deus, detuli huc vobis duo incrementa mea, credens quod possint per vos a mortis periculo liberari. Dicunt ei omnes simul Sancti Dei, Omnes quos hic hodie infirmitas aliqua tenet, mox ut Christiani facti fuerint, sanabuntur. Cumque clamaret Claudius, credere se & desiderare fieri Christianum, jussit S. Polycarpus, ut darent singuli nomina sua. Primus itaque omnium dedit nomen suum Tranquillinus … Post hunc sex amici … Post hos Nicostratus primiscrinius & Castorius frater ejus, & Claudius commentariensis … Post hos omnis familia, quæ erat in domo Nicostrati.

[9] Porro numerum & ordinem baptizatorum prosequitur: [ad eamdem gratiam perducit.] Igitur omnes isti LXVIII a S. Polycarpo presbytero baptizati, & a S. Sebastiano suscepti sunt … Primum itaque Claudii filios, hydropicum unum (qui paulo ante Felicissimus, postea Symphorianus appellatur) & alterum vulneribus plenum, mox ubi in nomine S. Trinitatis intinxit, ita de fonte sani elevati sunt, ut nec signum in eis alicujus morbi præteriti remansisset. Post hos autem Tranquillinus… Hoc itaque ordine suo baptizato, universi, prout competebat, baptizati sunt, & per dies decem qui supererant dilationi, quam meruerant in Dei laudibus perdurantes, ducebant dies & noctes in hymnis & canticis, & quasi fideles milites parabant animos suos ad dimicandum, pro Christi nomine in martyrio bellaturi; ita ut & in mulieribus & infantulis amor ferveret martyrii, & invicem se ad confessionem sancti nominis, contra diabolicas acies præpararent. Sequentibus capitibus fuse describitur conversio Chromatii, ejus baptismus & urbanæ præfecturæ abdicatio, donec cap. 19 de nostris iterum sermo recurrat, ubi Nicostratus ex primiscrinio, cum fratre suo Castorio… item Claudius cum Victorino fratre suo, & cum filio suo Symphoriano, qui fuerat a morbo hydropis liberatus, per Caium Papam subdiaconi facti dicuntur.

[10] [Omnes martyrio coronantur.] Habes num. 69 Castuli zetarii palatii studium ad latebram confovendam, in qua egregii isti pugiles omnes commorarentur, ubi multa faciunt miracula, eminente inter alios S. Tiburtio. Ad martyrium proceditur cap. 20, cujus hoc est initium: Verum quia multum est, si velimus ea prosequi, quæ & quanta per eos feceri Christus; qualiter unusquisque ad palmam martyrii venerit tantummodo explicemus. Præmittuntur certamina SS. Zoës & Tranquillini, de quibus jam actum suis locis diximus; demum sic caput absolvitur num. 76: Item Nicostratus & Claudius una cum Castorio & Victorino & Symphoriano, dum corpora Sanctorum pro ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, & ad Urbis præfectum perducti. Erat judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, & per decem dies minis eos & blanditiis agens, in nullo penitus potuit commovere. Tunc fecit de iis suggestionem Imperatoribus, qui jusserunt eos usque tertio torqueri. Cumque nulla ratione tormentis compulsi cederent, jussit eos in medio mari præcipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, & in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarunt. Hactenus jam sæpe laudata S. Sebastiani Acta, ex quibus longe certiora habentur, quam ex Ms. Ultrajectino, quod apud nos exstat, aut ex Præsule Equilino, aut aliis, qui æque ac Maurolycus & res nomina confundunt, aut non satis opportune distinguunt.

[11] [De ipsorum reliquiis,] De horum Sanctorum sacris corporibus meminit hoc die in suo Hemerologio abbas Carolus Bartholomæus Piazza, aitque deposita esse in templo sanctorum quatuor Coronatorum ad montem Cœlium, ibique eorum certamen eleganter depictum exhiberi: at vereri me fateor, ne ipsos illic confundat cum synonymis illis, quos in eadem basilica collocat VIII Novembris; nam Pancirolius, sacra istius sanctuarii cimelia perlustrans, nostros sanctos Martyres hodiernos ibi non memorat. In alias orbis partes etiam transiisse aliqua ipsorum sacra lipsana, haud equidem dubitare ausim. Masinius in tribus ecclesiis Bononiensibus S. Victorini reliquias reperit. An hodierni? Quis satis distinguat? Lego apud Carolum Stengelium in Monasteriologia de Tegernseensi cœnobio; anno MLIII, Sefrido abbate præsidente, corpora sanctorum Martyrum Chrysogoni & Castorii a quodam fratre, a Verona, ex monasterio S. Mariæ ad organa, ad hoc monasterium esse translata. Existimat Stengelius, ad alterutram classem, seu hodiernam, seu quæ VIII Novembris colitur, sanctum illum Castorium pertinere: at quo fundamento id asserat, non satis video. In Actis nostris non unum synonymum invenies. Neque magis certum est, S. Chrysogoni martyris, qui colitur XXIV Novembris, sacrum corpus illuc deportatum, cujus saltem caput & manum sibi vindicat Sancti istius in Urbe trans Tyberim ecclesia. De quibus plura dicentur suo loco & tempore.

DE S. NAVITO EPISCOPO ET MART.
TREVIRIS, VEL TUNGRIS IN BELGIO.

Forte SEC. III.

Sylloge de episcopatu, cultu & dubiis circa Sanctum occurentibus.

Navitus Episcopus Martyr, Treveris, vel Tungris in Belgica (S.)

AUCTORE J. B. S.

Nota pridem est orbi litterario erudita nostri Godefridi Henschenii de Episcopis Tungresibus & trajectensibus Diatriba, ab anno 1653 vulgata, secundis curis, sub Exegesis nomine, ab ipso auctore anno 1680 prælo parata, [Episcopi novem ab Henshenio Tungrensibus asserti,] & demum cum ejus elogio recusa ante tomum VII Maii; quam quidem eminus arrodere ausus est Nicolaus Fizen, Visetensis canonicus, brevissimis suis veritatis scilicet & ecclesiæ Tungrensis vindiciolis, prædicto anno 1653, nullo operæ pretio editis: at Trevirensium nemo, quod sciam, hactenus impugnavit. Ad hos potissimum spectat Diatribæ lib. 3 cap. 5 novæ Exegesis caput 1, qua parte agitur de decem prioribus urbis Tungrensis Episopis, quorum postremus fuerit S. Servatius, primus S. Maternus, cathedralis ejus ecclesiæ conditor, intermedii porro successores octo Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus, Florentius, Martinus, Maximinus & Valentinus. Istos Henschenius Catalogo Trevirensium Episcoporum, ex Chronico Trevirensi, circa initium fabuloso, perperam intrusos censet, utpote qui ad Tungrensem ecclesiam pertineant, ita Trevirenses, pro sua modestia, num. 7 compellans: Hæc proponimus consideranda viris in antiquitate apud Treviros eruditis, qui si possint contrarium evidentibus argumentis evincere, libenter certiorem viam, ab iis monstrandam, ingrediemur, proximo mense Junio, quo tres ex dictis Episcopis Tungrensibus coluntur, & in his S. Martinus, relatus die XXI, ad quem hic dicta stabilimus in Actis jam prælo paratis; ut etiam VII & XX Junii, quo coluntur SS. Maximinus & Valentinus, dicti Martini successores.

[2] Hæc jam a tot annis publici juris facta sunt, Trevirensium nemine, [quos inter S. Navitus eripitur Trevirensibus] quod quidem noverimus, reclamante, apud quos difficillimum est, episcopatus initia figere, & tot Præsulibus tam brevi intervallo sua tempora assignare, ut ibidem doctissime ostendit Henschenius, res hujusmodi non oscitanter versare solitus. Neque vero nova ea est aut ab Henschenio excogitata opinio, quæ apud Tungrenses, hodie Leodios, a tot seculis recepta fuit, uti ex Harigero, Laubiensi abbate, & Ægidio Auræ vallis citato capite pluribus docetur, adstipulante nostro Bartholomæo Fizeno in Floribus ecclesiæ Leodiensis ad diem VI Februarii. In eo negligentiores videri possunt Tungrenses, quod singulis istis Sanctis dies proprios non assignaverint, quemadmodum Treviris factum est, ubi sancto Navito festum decrevere hunc VII Julii. Eam traditionem istic obtinuisse oportet a duobus & amplius seculis, cum in Usuardo augmentato editionis Lubeco-Coloniensis, anni 1490 diserte legatur: Treviris, S. Naviti Episcopi & Confessoris, quæ ferme totidem verbis descripsit Grevenus in ambabus suis editionibus 1515 & 1521. Atque hæc antiquissima sunt Usuardina auctaria, in quibus S. Naviti memoria recolatur, antiquis omnibus, etiam seculi IX & X Martyrologis, prorsus ignota, ut facile conjici possit ex supradicto Trevirensi chronico omnia profluxisse.

[3] [in primorum Epp. suorum serie multum vacillantibus] Equidem mirum plane fateor, tot Sanctos Trevirenses Episcopos, qui solis tribus primis seculis ad unum supra viginti numerantur, a Martyrologiis istis classicis, qui de aliis circumvicinis Sanctis meminerunt, negligi potuisse, si vere omnes sedem illam, cum sanctitatis gloria occupaverint. Non ita censuerunt Sammarthani, dum de Trevirensi episcopatu acturi, sic scripsere: Videtur porro obscura admodum primis seculis usque ad Agricium, vel parva omnino in ecclesiasticis diptychis mentio Episcoporum Trevirensium, quo successio legitima comprobetur. Sane quæ in Broweri annalibus, a Masenio editis, proponitur Episcoporum Trevirensium tam expolita series, non minus Commentariis apodicticis opus habere videtur quam vastum istud Saussayi Gallicanum Martyrologium, a quibus Illustrissimus auctor, utut lacessitus, prudenter abstinuit: nec Trevirensibus satis obvium erit, suorum Episcoporum successiones, ad primum usque seculum deductas, solidis calculis umquam stabilire; ut eas admittere mihi integrum non sit, cogarque adeo eam viam ingredi, quam stravit Henschenius, in tribus numeri octonarii postremis, mense Junio relatis, ipsam libentissime relicturus, si meliora edocere dignati fuerint eruditi Trevirenses. Neque tamen interim Sanctum eis omnino eripio, quippe cum fideliter referam quæcumque in ipsorum favorem ex monumentis, tametsi non antiquissimis, invenire licuit.

[4] Favent Trevirensibus citata superius Coloniensia Martyrologia S. Navitum iis tribuendo, [Ignotus antiquis Marlliis a recentibus] at sub solo Confessoris titulo, qualem nihilominus ipsi hodie non agnoscunt, ut proinde lapsu temporis traditionem accrevisse oporteat, & novam Sancto gloriam; sic ut Molanus in suis ad Usuardum additionibus postremarum editionum scripserit: Treviris, natalis S. Naviti episcopi & martyris; quam lauream & nos ipsi non invite tribuimus, quamquam de ejus passione nihil certius supersit, quam de genere, patria, ætate, sedis tempore aut ceteris gestis, quæ ex Joanne Placentio Trudonensi Dominicano, aut aliis id genus scriptoribus haud satis tuto eruerentur. Interea Galesinius hoc insigni elogio, nescio und accepto, quod ferme ad verbum transcripsit auctor Martyrologii Germanici, sive is Canisius fuerit, sive Walasserus, Sanctum exornavit: Treveris, sancti Naviti episcopi & martyris. Hic regia stirpe natus beati Materni Episcopi auditor & discipulus, apud Tungaros, religiosa pietate magnificoque opere ecclesiam beatissimæ Mariæ Virgini, Dei genitrici exædificavit; proque Christi gloria ac pro populi commissi salute, cum alia præterea egit, tum denique martyrium obiit. Vulgaria hæc sunt apud recentiores Martyrologos Sanctorum præconia, nec admittenda continuo, nec respuenda. Utcumque accipiantur, nobis hic sat est, S. Navitum jam a pluribus seculis Sanctorum honoribus donatum, iisque porro gaudere hactenus.

[5] Brevior est Ferrarii annuntiato: Treviris, sancti Naviti episcopi & martyris. [Treviris adscribitur,] Galesinium quidem aliosque in suis notationibus appellat, sed ab eorum verbis abstinet, quæ certe ex Molani Indiculo de Sanctis Belgii adducere non potuit, cum is fol. 67 verso, præter Sancti nomen nihil memoret. Multo latius vela sua expandit Ghinius, panegyri satis eleganti, cujus fontem inferius exhibebimus. Hæc ejus est oratio: Treveris, S. Naviti episcopi & martyris; qui Ducis Galliarum filius, & Tungarorum regis ex fratre nepos, discipulus & successor S. Materni, primi Tungarorum episcopi: siquidem ab eo aliqui Trevirensium episcopi, etiam Tungarorum, Trajectensium & Leodiorum Præsules extiterunt. Hic apud Tungaros ecclesiam beatissimæ Virginis Mariæ, regio opere ædificavit, & pro Christi gloria & populi salute multos labores ac tandem martyrium subiit anno Domini CXC, sedis suæ quadragesimo. Genus Sancti tam illustre, determinatam martyrii epocham & quadragenariam occupatæ Trevirensis cathedræ durationem non agnoscunt Trevirenses ipsi, e quorum propriis Officiis desumptam lectionem satis succinctam adjungemus, iis conceptam terminis, ut vel in tanta temporum caligine & omnimoda rerum incertitudine neminem magnopere offendat.

[6] Habe igitur verba Lectionarii de Sanctis quibusdam Trevirensis Officii, [uti & in Lectionario satis moderato.] ad usum & ritum Romani Breviarii accommodati atque Augustæ Trevirorum excusi anno MDCXLV, adeoque vetustate non plurimum commendandi. Navitum Treviri decimum nonum, & Tungri secundum Præsulem nominant; qui Tungrorum gentem a sancti Martini * obitu, impellentibus persecutionum procellis retrorsum abeuntem, & prope ad paganismum relapsam, in fide Christiana solidavit, ut ex se, quod officium hoc exigit, successores ediscerent. Post tot ergo labores, & solicitudines, magno Christianarum ovium collecto numero, religionem sanguine suo & vita contestatus, martyrii palmam adeptus est, & plurimis miraculis clarus, ad cælum abiit, Quem Trevirenses ad suos fines reportatum, cum aliis Sanctis Episcopis collocarunt, Nonis Julii recolendum. Cui inter inhumanitatem ac supplicia teterrimorum tyrannorum, qui nascentem orbe toto rem Christianam extinguere plusquam barbarica sævitie moliti sunt, non usque adeo exactum administratæ ecclesiæ tempus, aut tormenti genus definiri potest. Ingenue quidem, sed addere potuit auctor, tam obscuram esse S. Naviti historiam, ut nec mortis genus, nec translationem, nec ejus tempus, nec alia ad Sanctum spectantia cultoribus satis comperta dici hactenus possint.

[7] Martyrologis & encomiastis istis adjunge, si placet, Saussayum; Castellanum, [Quæ habent Placentius & alii,] & quotquot occurrerint recentiores, S. Navitum Trevirensibus vindicantes, in tanta rerum obscuritate nihil momenti eorum opinioni accedet. Colant ut colunt; & cultu, si velint, celebriori, videbitur semper potior Henschenii sententia, donec certioribus documentis evertatur. Placebit aliis opinio media, quam multi sequuntur, & a qua minime abhorrent Trevirenses, de novem illis Episcopis, Trevirensem una & Tungrensem ecclesiam gubernantibus, quemadmodum volunt; S. Maternum, non solum duas istas sed & Coloniensem uno tempore administrasse. Poterit fortasse ea controversia olim magis elucidari. Claudet hanc dissertatiunculam laudatus Joannes Placentius in suo Catalogo omnium Antistitum Tungarorum, Trajectensium ac Leodiorum, ubi secundum Tungrorum Episcopum statuens S. Navitum, sic de eo loquitur: Sed Navitum apprime commendaverat (S. Maternus) moriens; fide enim ac merito ceteros anteibat, pollebatque, tam corporis quam animi ingenuitate præcipua; utpote Ducis Galliarum filius, & Tungarorum regis ex fratre nepos. Quare omnium facile suffragiis administrationem obivit anno salutis centesimo trigesimo primo.

[8] [dubia & incerta sunt omnia.] Qui protinus magistri spem exspectationemque populi beneficentia superans, pedes euangelizavit, & omnem late circuivit provinciam, minime gentium sibi parcendum existimans. Unde dicendo vehemens, a vitiis plurimos avocavit; donec auctoritate summa, Trevirensium, qui prope a fide desciverant, quorum charitas jam refrixerat, corda reaccendit, ut indubitatum Materni successorem sponte sua agnoverint, & Episcopum requisierint. Quibus tanta lenitudine habenas moderatus est, ut septem illius successores utrimque præessent annis plus minus centum & viginti octo. Ceterum vice sua gloriose perfunctus annis quadraginta, mortem obiit anno salutis centesimo nonagesimo. Quæ istæc viri oscitantia? Administrationem obivit S. Navitus ab anno 131, mortuus anno 190, & tamen vice sua solum perfunctus est annis quadraginta. Melius sua connectit Ægidius apud Henschenium num. 4. An verosimilius? Non ausim asserere; incerta sunt omnia. Diem obitus adjungit Placentius XII Kal. Octobris; Tungrisque sepultum ait: floruisse autem sub Apostolicis viris Sixto I &c. in quibus omnibus tantumdem medullæ quantum in ceteris, quæ huc usque de ipsius episcopatu, ætate & gestis, operosius quam verius collegimus. Perstat hodiedum immemorabilis Sancti cultus, cujus solius gratia locum hic ei dedimus.

[Annotatum]

* An non potius Materni?

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
PARMENIO, HERACLIO, HELIA, APOLLONIO, EUDOMIO, ANOVIO, PUBLIO CUM ALIIS XVIII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Parmenius Martyr Alexandriæ (S.)
Heraclius Martyr Alexandriæ (S.)
Helias Martyr Alexandriæ (S.)
Apollonius Martyr Alexandriæ (S.)
Eudomius Martyr Alexandriæ (S.)
Anovius Martyr Alexandriæ (S.)
Publius Martyr Alexandriæ (S.)
Alii XVIII Martyres Alexandriæ


J. B. S.

Utut confusi & transversi hoc die sint Hieronymianorum laterculi, singulos inter se opponendo & componendo, id verosimillime educi posse videtur, septem Martyres nominibus suis propriis, quantumvis luxatis, Alexandriæ tribui cum decem & octo Anonymis. Septenum numerum implet codex Lucensis Florentinii: In Alexandria, Partheni, Eraclei, Codomani, Helai, Apollonii, Anovi, Publi cum aliis XVIII. Corbeiense item: In Alexandria, Parthenii, Eraclii, Eudomoni, Helei, Apolloniæ, Novi, Publii cum aliis XIX. Differt in speciem vetustissimus codex Epternacensis, classem quodammodo dividens, & septem aliis octavum addens, sub nomine Rodi, aliis omnibus ignoti, quem proinde excludendum putavimus, sive proprium viri sit, sive urbis, ut quærit Florentinius. Sic habet jam dictus codex: In Alexandria, Parmeni, Eracli, Heliæ, Apolloni, Rodi, & aliorum XVIII, Eudomi, Anoni, Pupli. In litterarum scrupulis, seu modica earum diversitate non vehementer laborabimus. Partheni scriptum opinamur pro-Parmeni, Eraclei pro Eraclii, sic statue de Codomuni, Helai, Helei, Apolloniæ, Anoni, Pupli, quæ satis manifeste corrupta videntur. Purior plerumque est antiquissimi codicis lectio.

[2] De iisdem Martyribus agunt breviores aliqui Hieronymiani codices, tum qui a nobis editi sunt tomo VII Junii, tum qui nuperrime prodierunt in Benedictina Analectorum collectione tomo III, cum ea tamen diversitate, quod in omnibus annuntiatio ad tres vel quatuor Martyres contracta sit, in aliquibus ad duos dumtaxat. Rhinoviensis & Richenoviensis nominant Parmenium, Eraclium Apollonium & Publium. Augustanus pro Parmenii, legit Parthenii, uti & codex Reg. Sueciæ (a quo abest Eraclius) Labbeanus Artemi. Autissiodorensis S. Germani etiam exclusit Eraclii, ut substitueret Anovi. Bedæ additamenta duo si conjungantur, textum ferme integrum suppeditabunt. Primum legit: In Alexandria, Parthemii, Eraclii, Publii. Alterum: In Alexandria, natale sanctorum Apollonii, Helei & Parmenii. At vero satis patet, contracta esse ea omnia pro amanuensium arbitrio. Rabani textus non multo auctior est: In Alexandria, natale Parmeni, Eraclii, Heliæ, Apollonii, Anovi & aliorum X & VIII. Ceterum & ipse & puriores codices lectionem nostram confirmant in Parmenio & Anovo. Notkerus, qui & ipse ex Hieronymianis nonnulla semper decerpit, hic a reliquis dissentit, tum in nominibus, quæ exprimit, tum in numero Anonymorum: habet enim, Heraclii, Helii, Apollonii, Publii, cum aliis viginti. Non inepte scripsit, qui codici Rosweydino Usuardi adjunxit: In Alexandria, Publii martyris, cum aliis XXIV, est hic enim justus classis nostræ, hactenus versatæ, examinatæ & compositæ, numerus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
PARTHENIO, ANIMATO ET PIVIDIO CUM ALIIS VII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Parthenius Martyr (S.)
Pividius Martyr (S.)
Alii VII Martyres

J. B. S.

Aliorum extra Alexandriam Martyrum memoria in duas classes dividitur, inquit Florentinius. Prima in aliqua nominum differentia parum variat in condicibus nostris & Corbeiensi. Imo multum variat, etiam in numero Martyrum, qui propriis nominibus efferuntur: Florentinii enim textus habet: Et alibi Pathemi, Parmi, Ammias, Pidinii. Corbeiense autem non nisi tres refert, eosque plane aliter efformatos: Et alibi Parthemi, Animasi, Pyvidii. Anonymi utrobique septem, rectius, opinor, quam in vetustissimo Epternacensi, in quo eorum numerus ad XVIII denuo ascendit. De cetero & hic codex consonat Corbeiensi in numero Sanctorum, quamquam nomina aliter flectat: Et alibi Partheni, Animatii, Prundi. Placent duo prima; tertium videtur omnino corruptum esse ex vero nomine Pividii, quemadmodum recte scribunt Hieronymiana aliqua contractiora. Ammias Lucensium codicum ex Animati vel Animasi deductum fuerit: Parmi male adjectum putamus. Pejus quis censuerit, aut istam aut Parthemii appellationem ad S. Pantænum referendam, quem ex Hieronymianis plane excludendum diximus in nostris ad Usuardum Observationibus, & rursus in Commetario, superius dato, ubi de ipso egimus hoc dic.

DE SS. ALEXANDRO ET PARTINIMO
MARTYRIBUS.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Alexander Martyr (S.)
Partinimus Martyr (S.)

J. B. S.

Classis tertia, æque ac priores, implexa & obscura est; incerti loci sicut præcedens. Binos dumtaxat Martyres referri, certum est; nec de primo nomine ullatenus dubitandum, cum in omnibus Alexandri enuntietur. Non adeo liquet, qua ratione inflectendum sit nomen alterum. Textus Florentinii ex Lucensibus legit Parmini, Corbeiensis Parthimi: scripsi cum vetustissimo Epternacensi Partinimi, hac maxime causa, quod Parmini magis spectet ad classem primam, Parthimi ad secundam, in quibus nomina efformavimus Parmenii & Parthenii. Si cui magis placeat aliorum lectio; haud gravate patiemur, nostram postponi. Non adeo facile est, luxata nomina restituere.

DE S. THOMA CONF.
IN MONTE LACONIÆ MALÆO.

Notitia ex Menæis.

Thomas Confessor, in monte Laconiæ Malæo (S.)

J. P.

De S. Thomæ virtutum ac meritorum, apud mortales cum degeret, palæstra, pluribus hic agere supersedeo; satis habens, obiter indicasse, montem Malæum jacere in Laconia, ultima Peloponnesi provincia, [Palæstra virtutum,] & quidem ora ejus Australi, quæ versus Cythæram & Cretam insulas extenditur, ut dictum fuit die IV Aprilis, quando egimus de S. Georgio Malæensi, ubi de hoc monte plura reperies.

[2] Satis apud Græcos Confessoris nostri memoria est celebris. [cultus,] Referunt illum Menæa impressa cum versiculis & elogio; Typicum S. Sabæ, Maximus Cythærorum Episcopus, Menologia Slavo-Russicum & bibliothecæ Ambrosianæ; Supplementum ad Menæa Græca excusa, constans e Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii; in quo ita annuntiatur, Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Θωμᾶ, τοῦ Θαυματουργοῦ, τοῦ ἐν τῷ Μαλαίῳ.. Memoria sancti Patris nostri Thomæ Thaumaturgi in Malæo. Additur hoc distichon:

Διεὶς πτέρυγας, εἶπεν ἂν Μώσης, Πάτερ,
Ὡς ἀετός τις ἐξανέπτης πρὸς πόλον.

Alis remissis, dixerit Moyses, Pater,
Ut aquila quædam sidera volatu petis.

[3] Versiculos hos ibidem subsequitur elogium; quod fere coincidit cum Basiliano, [elogium,] sic se habente: Sanctus Pater noster Thomas, quando ducebat vitam secularem, illustris extitit, ac divitiis & potestate conspicuus: quin & tropæa plurima a barbaris reportavit. Quando autem mundo propter Christi desiderium, & amaris hujus vitæ fluctibus nuntium remisit, & monachus factus est, adeo illustrior evasit, ut noctu appareret tamquam columna ignis, visitante illum magno Propheta Elia, cujus quoque exemplar imitari studuit; semper sibi vacans, Deumque immobiliter orans in monte, qui dicitur Malæus; unde etiam accepta gratia curationum, dæmones ejecit, & aquæ fontem per suas preces fecit scaturire; ac cæcis visum, claudis gressum præbuit. Atque aliis multis miraculis in Christi nomine perpetratis, ubi omnibus factus esset mirabilis, Deoque, quantum homo potest, servivisset, gaudens ad ipsum & exultans discessit.

[4] Additur in dicto Supplemento: Ἀλλὰ καὶ τὸν βίον λιπὼν, καὶ τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ παραθέμενος, οὐ παύεται τοῦς αὐτῷ καθ᾽ ἑκάστην πίστει προσιόντας, καὶ νόσων παντοίων ἀπολυτρούμενος ἐκ τῶν βλυζόντων ναμάτων τῆς θείας αὐτοῦ λάρνακος. Quin etiam postquam reliquit vitam, ac spiritum Deo tradidit, non cessat eos, qui cum fide in dies ad ipsum accedunt, ab omni morborum genere liberare per latices, e sacra ipsius urna scaturientes. Elogium, quod exhibent Menæa impressa, nihil refert singulare, propter quod cogamur illud huc transcribere; & aliunde consonat satis ei, quod jam dedimus. Quare suffecerit protulisse sequens distichon, indidem excerptum:

Ζωὴν ἐκλιπὼν Θωμᾶς μετρουμένην
Ζωὴν ἐφεῦρεν ὄντως οὐ μετρουμένην.

Dimensa vitæ tempora relinquens nece,
Immensa Thomas tempora & vitam invenit.

A Græcis Sanctus hic etiam ad Latinorum Fastos transiit. Molanus eum accensuit additionibus suis ad Martyrologium Usuardinum; uti post illum Castellanus suis additionibus ad Martyrologium Romanum; quod non abs re est, hic observasse.

DE S. ACACIO

Notitia e Græcis ac Syriacis tabulis.

Acacius apud Græcos (S.)

J. P.

Sancto hodie satis celebri in tabulis sacris Græcorum, Thomæ in Malæ monte, adjungitur in Typico S. Sabæ, nominis celebritate in Menologiis ei longe inferior, sanctus Acacius ἐν κλίμακι, id est in scalis, cognominatione fortasse desumpta e loco, in quo habitaverit ut plurimum. In Menologio Slavo-Russico legitur memoria Acacii Lestvicensis, testificatoris, id est fortasse, confessoris; qui postremus Acacius, an idem sit cum priore, an diversus, ignoro.

DE SS. EUSTATHIO, POLYCARPO ET EUANGELO MM.

Notitia ex Menæis Græcis.

Eustathius Martyr apud Græcos (S.)
Polycarpus Martyr apud Græcos (S.)
Euangelus Martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Sacer horum trium Martyrum ad meliorem vitam transitus signatur in Menæis Græcorum non unis. Habent illos Menæa bibl. Ambrosianæ; supplementum ad Menæa excusa, e Synaxario Sirmondi ac Ms. Chiffletii, [De SS. Eustathio,] addita designatione loci, in quo coluntur: Τελεῖται δὲ αὐτῶν· σύναξις ἐν Σεβωνίᾳ. (Alibi lego ἐν Σιμωνίᾳ. In Ambrosianæ bibl. Menæis est ἐν Συμβούλοις.) Agitur autem sacra ipsorum memoria in Sebonia; item notantur in quodam Menæo Chiffletiano, additurque Polycarpo cognomentum Νέος, Junior vel Juvenis. In prædicto Supplemento S. Eustathius duobus hisce versiculis honoratur, postquam ibidem præmissum fuerat, igne martyrium consummasse:

Πρὸς εὐστάθειαν καρδίας Εὐσταθίου
Καὶ πῦρ συρίζον, ἠρεμοῦν πάντως ὕδωρ.

Eustathianæ viribus constantiæ
Mitescit ignis, unda quasi placida foret

Alluditur in substantivis εὐστάθεια, constantia, ad nomen proprium Martyris Eustathii, quasi constantem, vel invictum dicas.

[2] Polycarpus in eodem Supplemento traditur, μαχαίρᾳ, gladio, diem suum obiisse, [Polycarpo,] adjectis hisce versiculis:

Οὗτος νέος ὢν σφάγιον εὐθελημάτων,
Σφάττειν τάχει με τὸν Πολύκαρπον θέλε.

Matura jam sum victima, & mori volens:
Age Polycarpum occide. Quid nectis moras?

Quid sibi velit in apographo ὄναος, pro quo substitui νέος, Martyris cognomentum, non assequor. Fortasse non male poneretur ὥραιος, maturus, ut fiat allusio ad nomen proprium Polycarpus, quod significat eum, qui multum fructum fert. Tu elige, utrum vis.

[3] [& Euangelo, versiculi.] Genus martyrii, quo vitam finivit S. Euangelus, exprimitur in hæc verba: ἅγιος Εὐάγγελος ξίφει τελ. Sanctus Euangelus gladio martyrium subit. Cui ita accinitur:

Εὐάγγελος τὸ θεῖον ἐκ ξίφους τέλος
Εὐαγγελισμὸν εἶχε τοῦ Θείου στέφους

Euangelo sanctum dat ensis exitum,
Divina portans nuntia, coronas poli.

Lepor est in nomine proprio Εὐάγγελος, significante lætum nuntium, seu qui læta nuntiat, & in substantivo εὐαγγελισμὸς, læta nuntiatio.

DE S. JOANNE ANGELOPTE EPISC.
RAVENNÆ IN ITALIA.
Ex Hieronymo Rubeo.

AN. CCCCXXXII.

[Commentarius]

Joannes Angeloptes Episcopus, Ravennæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Bollandus ad diem XII Januarii, quo alterius S. Joannis Ravennatis Episcopi vita, ex Rubeo etiam accepta, paucis illustratur, ita observavit: Tres ab Hieronymo Rubeo memorantur Ravennates Episcopi, Joannes appellati, publico cultu ab ecclesia dignati. [Ravennates Epp. sub nomine Joannis confusi,] Primus cognomento Angeloptus, sive qui angelum vidit, S. Petri Chrysologi decessor, quem ipse VII Julii, Ferrarius XXI Novembris tradit e vita migrasse. Secundus in Martyrologio Romano XII Januarii celebratur, consentiente Rubeo; quem Ferrarius XXI Novembris refert & cum Angelopte confundit. Verum nisi ego fallar, non tam duorum Episcoporum, sub nomine Joannis, gesta confundit Ferrarius, quam festa transponere videatur, aut secundum illum Joannem, a Bollando relatum, excludere: nam quæ ibi in elogio refert, ad unicum Joannem, eumque hunc nostrum primum, S. Exuperantii successorem & decessorem S. Petri Chrysologi pertinent; suntque ea solius hujus Joannis ætati convenientia, nullo modo alterius, qui, ut ex vita ad XII Januarii edita patet, ab Attila Ravennæ devastationem deprecatus est. In eo quoque Rubeo adversatur Ferrarius, quod Joannem hunc I ad XXI Novembris transferat, quem diserte ipse asserit ex hac vita migrasse Nonis Quinctilibus, non, ut alii putant, & quidem falso, XI Kalendas Decembris: id enim est Joanni Archiepiscopo, qui in solitudinem Aretinam se abdidit, adscribendum.

[2] Ita Rubeus lib. 2 historiæ Ravennatum pag. 99, [a Rubeo melius distinguuntur.] unde sancti nostri Angeloptæ elogium desumimus: Haud ita multos post dies, Joannes Archiepiscopus, dum in D. Agathæ sacra faceret, pronuntiato ad populum Euangelio, cum divinam hostiam signo crucis obsignasset, repente illi angelus ex altera aræ parte adstitit; cumque expletis mysteriis, sanctissimum Christi corpus accepisset, volens, urnam sacram, in qua sanguis erat, de more administer porrigere, præripuit angelus, Joannique præbuit. Id omnibus ea ratione innotuit, quod urnam viderint sponte elavatam ex ara. Non multo post, cum mortis diem sibi imminere divinitus cognovisset, enervato inedia ac precationibus corpore, omnibus compositis, ex hac vita migravit Nonis Quinctilibus &c. Quæ hisce superaddit Ferrarius, de partibus Theodosii & Valentiniani Imperatorum, quas adversus usurpatorem secutus Joannes, ecclesiam suam viderit a Valentiniano multis beneficiis & privilegiis condecoratam, Baronio plane adversantur, cujus argumentis frigide respondet Ferrarius: Bacchinius vero in observationibus ad Agnelli librum Pontificalem tomo 1 pag. 296, Valentiniani privilegium pro Ravennate ecclesia supposititium pronuntiat.

[3] [Nihil subsidi ex Agnello haberi potest.] In eo Agnelli opere, non ita pridem edito, aliqua me reperturum existimaveram quæ sancti Angeloptæ vitam præclarius illustrarent; at longe major ibi quam in Ferrario, rerum & personarum confusio: cum uni Joanni omnia tribuantur, quæ certo diversis duobus adscribenda sunt, ut facile observavit operis editor & illustrator eruditissimus Bacchinius; solis proinde Rubei verbis nobis inhærendum fuit. Vulgaria plane memorat de S. Joanne Agnellus sub capitis 1 initium: Johannes XX (puta in serie Episcoporum) virtute valde venerabilis, pauperum nutritor, pudicitia ornatus, amator castimoniæ, ad cujus orationem angelica agmina descendebant; mediocris corpore, tenuis facie, maceratus jejuniis, egenorum alimoniæ tributor. Cetera non ad S. Joannem, sed ad Lauricium unice pertinent: sequentia capita, multis parergis farta, ut recte notat Bacchinius, ad Joannem, Chrysologi successorem; quæ in Supplemento Januarii ad examen revocari poterunt, vel ad II Decembris, quo die in Martyrologio Romano refertur S. Petrus Chrysologus.

DE S. CONSULE EPISCOPO
COMI IN INSUBRIA.
Ex Ferrario & Annalibus Comensibus.

AN. CCCCLXXXXV.

[Commentarius]

Consul Episcopus, Comi in Insubria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Primus Aloysius Tatti in Annalibus sacris civitatis Comensis decade 1, lib. 7 a pag. 482 longam sub S. Consulis titulo orationem adornavit, cujus tota medulla, qua parte Sanctum spectat, ad ea ferme contrahi potest, [Sanctum Comi Episcopum fuisse constat & ibidem coli:] quæ de eo tradidit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: nam licet Annalista iste parergis suis curiosa nonnulla hinc inde inserat; num. 5 ingenue fatetur, in omnibus antiquis tabulis nihil de S. Consule reperiri præter patriam & vitæ sanctitatem, qua oves gubernaverit ac vitam consummaverit; ut mirum sane mihi visum sit, virum, cetera eruditum, post tam sanctam protestationem, tam multa alia ad S. Consulem retulisse, ut iis quindecim & amplius paginas impleravit. Neque vero brevissimi sui asserti prima pars apud Comenses satis recepta est hactenus, quandoquidem Ferrarius, ex ejusdem urbis ecclesiæ monumentis, S. Consulem Germanum pronuntiet, Nuesiensem seu Novesiensem ad Rhenum, infra Coloniam, Tattus vero, Orientalem, Græcum vel Ægyptium fuisse contendat, occasionem & tempus divinans, quo in Italiam pervenerit, saltem pervenire potuerit, chronologiamque ex suis conjecturis disponens, quam æque facile sit evertere. Noster Theodorus Rhay, inter Animas illustres Juliæ, Cliviæ &c. sic ad VI Julii diem scripsit: Gaudet hodie cive suo Consule Novesium, urbs ad Rhenum non ignobilis, qui Comensem olim Antistitem agens loca plurima magnis virtutibus ditavit.

[2] [patria, ætas & gesta incerta sunt.] Episcopatus durationem, adversus quinque aliorum lustra, ad paucos annos restringit Tattus, sic ut ex ejus calculo, vix ad sexennium sederit Sanctus afflictissimis illis temporibus, quando Longobardia ab Odoacro, Theodorico & Gundebaldo miserum in modum devastaretur, innumeris prope captivis in servitutem abductis, quæ hic ad exactiorem trutinam revocare, nec operæ pretium, nec hujus instituti est. Quæ conjicit de S. Consule, suos Theodorico, cum Laurentio Mediolanensi & Epiphanio Ticinensi Episcopis submittente, & denuo subtrahente &c. verisimilitudine non carent; atque hisce non male subjungit sancti Pastoris lætitiam, dum reduces habuit non paucas suas oviculas, e Gundebaldi servitute per S. Epiphanium liberatas. Cetera paribus conjecturis suffulta sunt. Sancti obitus affigitur anno 495 aut 497, incerta, opinor, epocha, cum Ferrarius ex iisdem Comensibus tabulis annum 550 eruerit. Ait Tattus, ad superos migrasse 2 Julii, sed ob occurentia festa, dilatam esse celebritatem in hunc diem VII Julii, quo a Ferrario in utroque Catalogo & a Castellano consignatur, qui ipsum natalem censuere, ut diserte declarat Ferrarius. Brautii versiculus non adeo inelegans est:

Consuluit propriæ Consul Comique saluti
Comenses postquam pascere cœpit oves.

[3] [Ferrarii & Tatii elogia] Articulo suo ultimo observat Tattus, sepultum fuisse S. Consulem in ecclesia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli prope decessorem suum sanctum Abundium, ubi jacuisse dicitur usque ad annum 1587, quando cum aliis sanctorum Episcoporum corporibus detectum fuerit, ut se alibi fusius probaturum insinuat; quod equidem in dubium revocare nolim. Prædictæ translationis festivitatem solenniter recolit Tattus in suo Comensi Martyrologi ipsis Kalendis Julii. Id unum superest, ut Sancti breve elogium ex Ferrario & Tatti Martyrologio hic annectamus. Sic habet ille in Catalogo Sanctorum Italiæ ad VII Julii: Consul ex urbe Nussia (quæ antiquis Nuesium sive Novesium, civ. Germaniæ inferioris ad Rhenum, ultra Coloniam Agrippinam dicta videtur) ortus ea fuit eruditione vitæque probitate præditus, ut S. Abundio, viro doctissimo & sanctissimo in episcopatu subrogari meruerit. Quo in munere adeo se pie & præclare gessit, ut non modo apud homines laudem consequeretur, sed & cum diem suum obiisset (quod Nonis fuit Julii) in Sanctorum numero habitus, colique hac die ab ecclesia Comensi consueverit. Audi jam Martyrologium Tatti: Novocomi in ecclesia S. Abundii, natalis S. Consulis episcopi & confessoris, qui cum e Græcia Comum divino nutu advenisset, ab eodem S. Abundio in cleri sui consortium adlectus est: cui etiam, a Domino in cælum evocato, ob præclaram vitæ sanctimoniam meruit subrogari. Erga oves sibi creditas summo charitatis studio accensus, non destitit eas & verbi divini pabulo enutrire, & ad supernam patriam dirigere. In crebra barbarorum excursione & regionis vastatione, cum populo suo jactatus, assiduis eidem precibus, divinam miserationem & opem impetravit. Tandem senio confectus & laboribus, ad æternæ mercedis & quietis sedem migravit. Si Comenses plura suggerere possint, locus invenietur quo ipsa illustrentur.

DE S. SIGISBOLDO EPISCOPO
SAGII IN NORMANNIA.
Ex Martyrologio Castellani.

Sec. V.

[Commentarius]

Sigisboldus Episcopus, Sagii in Normannia (S.)

J. B. S.

Hunc Sanctum hic colloco ex fide Claudii Castellani, sæpissime a nobis laudati, qui in Martyrologio suo Universali eum primus & solus consignavit, a Saussayo in magno Gallicano prætermissum, uti & a reliquis Martyrologiis & Sanctorum Catalogis, [Gaudet titulo Sancti.] quos hactenus viderim. Sammarthani eum vocant Sigibodum, titulum Sancti expresse tribuentes, ut alteri post S. Latuinum Sagiensi (de Seez) Episcopo, sed solo & unico nomine tenus; adeo ut hæc tota demum sit, quam de Sancto isto conquirere potuimus, notitia. Unum me ferme absterruit, quo minus eum Actis nostris insererem, quod in Breviario Sagiensi, quale apud nos exstat excusum circa annum 1582, nulla prorsus S. Sigisboldi inveniatur memoria. Sed vicit, ut jam dicebam, Castellani, in Sanctis, saltem Gallicis, non temere adstruendis religiosi, auctoritas, cui me tuto inniti posse existimavi. De cetero nihil quidquam reperi, quo de ejus gestis aut ætate constet, refert eum Castellanus ad Sec. V, in quo etiam ipsum sequor.

DE S. FELICE EPISCOPO ET CONF.
APUD NANNETES, IN BRITANNIA ARMORICA.

ANNO DLXXXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Felix Episcopus, apud Nannetes in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. S. Felicis cultus sacer, ætas, patria & genus.

De celebri Nannetum, alias Namnetum, ad Ligerim amploque emporio pridem in Actis locutus est Henschenius, ad XXIV Maii de sanctis Donatiano & Rogatiano, ac rursus XVI Junii de sancto Similino sive Similiano, [Tametsi in Martyrologiis præteritus sit S. Felix,] Nannetensi Episcopo, sic ut ad urbis illius notitiam, pro more nostro, nihil desideretur. De primis ejus Præsulibus nihil satis certo definiri posse, citatis locis observatum invenies, at pro seculo sexto, quo ex senatorio ordine & illustrium avorum stirpe nobiles in Gallia Episcopi floruerunt, quos inter non postremus fuit sanctus Felix, aliqua saltem supersunt monumenta ad Nannetensium Antistitum gesta illustranda, ut videre est apud Sammarthanos. Porro Sancti istius, utut natalibus & præcellentibus meritis illustrissimi, vitam aut gesta nullus antiquorum scripsisse scitur, & nisi justas ejus laudes prosecutus fuisset poeta Fortunatus, Pictaviensis Episcopus, pauca ex S. Gregorio Turonensi colligenda essent, quæ S. Felicis virtutes aut sanctitatem non magnopere commendarent. Nec apud veteres biographos aut Martyrologos ulla ejus exstat memoria, quodque in hac re miror maxime, indefessus Sanctorum, præsertim Gallicorum collector Claudius Castellanus, Parisiensis Canonicus, in Martyrologio suo Universali sanctum Felicem Nannetensem omnino præteriit, quamvis, ut erat diligentissimus Sanctorum refossor & effossor, ignorare non potuerit, laudatum fuisse a Saussayo atque annua festivitate memoriam ejus in urbe & tota diœcesi Nannetensi solenniter celebrari.

[2] [certissime colitur apud Nannetenses] Observo equidem, solito jejunius esse Saussayi elogium in Supplemento relatum his verbis: Nannetis, sancti Felicis Episcopi decimi sexti, sanctitate insignis, cujus laudes S. Gregorius Turonensis celebravit. Melius Fortunatum appellasset; quamquam nec in Gregorio desint, quæ ad S. Felicis laudem conducant, ut infra pluribus ostenditur. Notavit Bollandus ad VIII Januarii S. Felicem Nannetensem episcopum obiisse eo die, sed, ut patet ex Breviario Nannetensi, coli demum VII Julii. Atque ex eo Breviario desumenda est præcipua & fere unica cultus ratio, & certa probatio. Exstat ipsum apud nos, sed prima pagina mutilum, ut ex posterioribus Officiis novis colligendum sit, verosimiliter editum esse anno 1623. Illic titulus est: In festo S. Felicis Nannetensis Episcopi & Confessoris, duplex, Nannetis. Propria ejus oratio est hujusmodi: Deus qui beatum Felicem, confessorem tuum atque pontificem, tantis meritis & virtutibus decorasti; adesto piis supplicationibus nostris & præsta, ut ad felicitatem æternæ gloriæ, ipso pro nobis intercedente, ascendere valeamus. Per Dominum nostrum. Nec prætermiserim indicare, ad S. Felicis laudem referri aliqua in Actis S. Martini Vertavensis, ejus discipuli, Sec. I. Actorum Ord. S. Benedicti pag. 372, ubi diserte ab auctore Beati titulo decoratur. Sic inter cetera de ipso habent: His & hujuscemodi studiis idoneus prædicator approbatus, ad convertendam cujusdam urbis plebem a Beato Felice, qui tunc cathedram ecclesiæ Nannetensis possidebat, & ejus pontifex existebat, dirigitur.

[3] Breviarii istius lectionis satis gravi oratione compositæ sunt, [quorum Breviarii lectiones] hinc inde ex hic dicendis corrigendæ. Eas describendas censui, utpote præcipuum, ut jam monebam, cultus S. Felicis argumentum. Felix Bituricensis, nobili genere ortus, omniumque Aquitaniæ majori ex parte nobilium consanguineus, Nannetensis consecratus est Episcopus, Justiniano Imperatore & Clotario primo Rege Francorum. Hujus tanta fuit dignitatis amplitudo splendorque virtutum, ut Armoricæ tanto Sacerdote ornatæ cum Græcia ipsa, adeoque toto Oriente, in certamen dignitatis venire possent. Concilio Turonensi secundo interfuit, in quo statutum est, ut Corpus Domini in altari, non in imaginario ordine, sed sub Crucis titulo componeretur. Illis namque temporibus sacra Eucharistia intra columnam argenteam alicubi asservabatur. Templum Deo optimo, in honorem beatorum Apostolorum Petri & Pauli, cujus ab Eumelio jacta fuerant fundamenta, apud Nannetes suos erexit, quod tantis muneribus & ornamentorum copiis decoravit, ut ceteras totius, non solum Britaniæ, sed & Galliæ præcelleret basilicas. Hactenus lectio quarta, ex Fortunato potissimum desumpta. Quæ hic de modo priscis illis seculis sacram Eucharistiam reponendi, seu in columna seu in columba argentea, vide notas Severini Binii, tomo V Collectionis Labbeanæ col. 866. En modo quintam & sextam lectiones.

[4] Ad ejus dicandi encænia pridie Kalendas Octobris, vicinis quibusque accersitis Episcopis, Eufronio videlicet Turonensi Metropolitano, [hic describuntur.] Domnolo Cenomanensi, Domitiano Andegavensi, Fortunato Pictaviensi & Romachario Constantiensi, una cum maximis populorum turbis, celeberrimum in Ecclesia consecrandatum ædium ritum cæremoniamque retulit. Ob ejus pietatem & religionem prædictus Clotarius Nanneticæ civitatis gubernaculum illi commisit. Felix igitur erga suos cives & colonos maxima charitate flagrans, ut eis aquarum opportunitate copiaque prodesset, fluvium Ligerim, cum antea per milliaris spatium ab urbe distaret, juxta ejusdem urbis muros navigabilem reddidit. Admirabilis fuit doctrinæ, liberalitatis in egenos, in tuendo grege adversus errores constantiæ, summæque integritatis & morum innocentiæ Eo etiam pontifice, civitatem quamdam paganorum, nomine Herbadillam, ab urbe Nannetica per sex milliaria circiter distantem, multis quidem opibus refertam, sed idolorum multiplicibus sordescentem spurcitiis fuisse tradunt. Illorum ergo Felix misertus errorem, Martinum Archidiaconum suum, verbi divini prædicatione florentem, misit, ut eos ad Christi fidem perduceret. Sed cum perditi homines illi verbum Dei repulissent, divinam ultionem illico senserunt. Felix tandem gravi tibiarum dolore pulsatus, ad probationem virtutis, anno ætatis suæ septuagesimo & episcopatus trigesimo tertio, feliciter, in Domino quievit, sexto Idus Januarii. Memoria autem ipsius natalis hodierno die, quo venerandæ ejus reliquiæ, e sepulcro sublatæ, theca argentea inclusæ sunt, ab Ecclesia celebratur.

[5] [Ætas Sancti a Legendista Britannico male ordinata.] Operæ pretiam fuisset annum Dedicationis templi & sacrarum reliquiarum elevationis indicare, quam procul dubio ignorabit lectionum auctor; ceterum ex ipsis haud obscure patent Sancti ætas, patria & genus, quæ hic plusculum elucidanda sunt. Magnus ille Albertus de Monte Relaxo, minoris Britanniæ Sanctorum encomiastes, multa suo more, pessime digessit a pag. 262. Statuit illic, natum esse S. Felicem anno 516, sacerdotio initiatum 540, completo nimirum ætatis anno quarto & vigesimo, Episcopum vero consecratum anno 559. Hinc Sancti gestis pro suo ferme arbitrio ordinatis, obitum innectit an. 586, pontificatus sui, si superis placet, quinquagesimo tertio, quorum omnium nec unicus calculus est, qui cum veritate consistat, Gregorii Turonensis auctoritate apertissime refragante. Hic autem lib. 6 Hist. Francorum S. Felicis ætatem tam clare circumscripsit, ut mirandum prorsus sit; Legendarium illium tam turpiter cespitasse. Cap. 14 discerte signat annum septimum Childeberti Regis, Chilperici & Guntchramni vicesimum primum, quo tempore multa acciderint naturæ portenta, & lues in populo fuerit, in quam (cap. 15) conruens Felix, graviter ægrotare cœperit. Signatur hic annus Christi 582, quo S. Felicis obitum etiam collocavit Labbeus, quidquid Le Cointe & novus Legendarius Gallicus anno sequenti 583 mortuum velint, forte quod prodigia omnia, a Gregorio memorata, anno illo 582 præcessisse arbitrentur, & S. Felicis morbum toto ejus decursu protractum. Ego Turonensis verbis inhærendam censeo, qui cum sub finem capitis 15 asserat, anno episcopatus sui 33, ætate septuagenaria vitam finivisse, consequitur, natum esse 511, sacris infulis ornatum 549; quamquam non adeo alienus sim ab his omnibus uno anno differendis.

[6] [Illustri progenie ortum prædicat Fortunatus.] Jam dixi, de patria quoque & genere satis distincte meminisse præcitatas Breviarii Nannetensis lectiones, ut nullus dubio locus relinquatur, quin illustrissimo Aquitanico genere ortus sit nepos fortasse Felicis illius, qui cum Secundino consulatum Romanum gessit anno 511, a qua opinione non abhorret Baronius ad prædictum annum 511. Certe ex eodem quoque stemmate ortum Felicem, adeo celebratum Antistitem Nannetensem, sibi videri testatur. Id certius exploratum est, magna opum & potentiæ celebritate suo ævo nominatissimum fuisse; unde facile colligas, omni politiori litteratura, eloquentia ceterisque bonis artibus egregie excultum; verum, contempta omni perituri seculi gloria, perfectionis Christianæ semitam ingressum, ad ecclesiastica munia animum applicuisse, unde postmodum ad infulas Nannetenses evehi promeruerit, eo haud dubie meritorum suorum fama invitatus, cum procul ab Armoricis ætatem eatenus egisset. Malim hæc Fortunati verbis potius, quam meis prædicare. Ita hic de S. Felicis prosapia canit lib. 3 carm. 8:

Maxima progenies, titulis ornata vetustis,
      Cujus & a proavis gloria celsa tonat.
Nam quicumque potens Aquitanica rura subegit.
      Exstitit ille tuo sanguine, luce parens.
Germinis antiqui venerabile culmen, in orbe
      Laudibus in cujus militat omne decus.

§ II. S. Felicis doctrina, virtutes ac labores Apostolici tempore episcopatus.

Præclaras dotes ac solidas S. Felicis virtutes nemo clarius cognoscere, nemo certius describere potuit quam laudatus jam non semel Fortunatus, [Aliæ ejus apud Fortunatum amplissimæ laudes,] cujus epistola ad Domnum sanctum & apostolica sede dignissimum, Dominum & Patrem Felicem papam data in editione Broweri pag. 71 exstat, a curiosioribus consulenda. Scripserat Sanctus, in ultimo orbis angulo quasi suam habitare præsentiam. Ad quæ Fortunatus: Quoniam loca, quamvis regione ultima, te cive sunt prima; nam si personæ merito urbes sibi vindicat principatum, nulli per vos est illi locus inferior, ubi quidquid de laude requiritur, Felix actibus pontifex est assertor. Ex versu epistolæ subjuncto, cetera intellige:

Si veniant linguæ pariter græca atque latina,
      Pro meritis nequeunt solvere cuncta tuis.
Laudibus obsessus, votis venerandus haberis,
      Felix qui sensus luce perennis eris.

Audi ipsum de S. Felice canentem carm. 8, quo, teste Browero, eam scribit Felicis Episcopi fuisse dignitatis amplitudinem splendoremque virtutum, ut Armoricæ, tanto cive ornatæ, cum Græcia ipsa, adeoque toto Oriente in certamen dignitatis venire possent.

Illuxit festiva dies, me gaudia cogunt
      Ut quod plebs poterat, solus amore loquar.
Ultima quamvis sit regio Armoricus in orbe,
      Felicis meritis cernitur esse prior.
Miserunt similes Oriens & Gallia sortes,
      Illa micat radiis solis, & ista tuis.
Nam splendore novo sua munera quisque ministrat.
      Tu fers Oceano lumen, & ille rubro.
Denique si sensus clara pro lampade fulget
      Ingenium vestrum luminis instar habet.
Flos generis, tutor patriæ, correctio plebis,
      Eloquii flumen, fons salis, unda loquax.
Semita doctrinæ, jus causæ, terminus iræ.
      Cujus in ingenium huc nova Roma venit.
Illic quod poterat per plures illa docere
      te contenta suo Gallia cive placet.

[8] Quod hic Orientem & Galliam sortes misisse asserat, [ex quibus intelligitur insigni doctrina claruiße.] & ad Felicis ingenium Romam novam in Galliam venisse, sic interpretatur Browerus, ut censeat Romam illam, orbis oculum, multiplici tum clade exsanguem, Felicis artibus in Gallia revixisse, aut potius Constantinopolim, prioris æmulam, Nannetes commigrasse, quod Græcis etiam litteris instructus S. Felix, id unus ipse Nannetensibus civibus suis præstaret, quod Constantinopolis, quam novam Romam nuncupare mos fuit, per plures factitare soleret. Hæc ad doctrinam potissimum. Jam vero virtutum Sancti ornamenta vel ex nomine colligit carm. 5.

Fida salus patriæ, Felix spe, nomine, corde,
      Ordo sacerdotum, quo radiante, micat.
Restituis terris, quod publica jura petebant,
      Temporibus nostris gaudia prisca ferens.
Vox procerum, lumen generis, defensio plebis,
      Naufragium prohibes, hic ubi portus ades.
Auctor Apostolicus, qui jura Britannica vincens,
       Tutus in adversis, spe crucis arma fugas.
Vive decus patriæ, fidei lux, auctor honoris,
      Splendor pontificum, noster & orbis amor.

[9] [Mira auctoritate præditus,] Britannica jura illa, quæ S. Felix vicerit, explicat Browerus in notis pag. 57, de imperio advenarum ex Britanniæ insulis, qui jam tum in Saxonico littore & Armoricæ parte sedes fixerant. Videsis citatum locum. Alias hujusmodi victorias, non solum Fortunatus, sed & Turonensis memoravit. Insigne est auctoritatis specimen lib. 4 cap. 4, in nova editione col. 143, ubi famosi Macliavi, S. Felicis patrocinio e mortis faucibus erepti casum memorat. Chanao quoque, inquit, Britannorum Comes tres fratres suos interfecit. Volens autem adhuc Macliavum interficere, comprehensum atque catenis oneratum in carcere retinebat: qui per Felicem Nanneticum Episcopum a morte liberatus est: ingenti profecto auctoritatis pondere, quod tam impium tyrannum permovere potuerit. Lib. 5, cap. 27, col. 237 notantur Saxones, quos jugo Christi S. Felix mansuefecit. Rursus eodem libro cap. 32 col. 240 Britannorum incursionem circa urbem Nanneticam & Rhedonicam repressit: Britanni eo anno valde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Rhedonicam: qui immensam auferentes prædam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant, & captivos abducunt. Ad quos cum Felix Episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implere voluerunt. De antiquis Britanniæ minoris populis & gentibus, eodem postmodum appulsis, Britannis, Saxonibus aliisque, accuratissimum commentarium texuit Browerus a pag. 61, & iterum pag. 77 & 78, quæ hic indicasse, sit satis

[10] [omnibusque virtutibus ornatus,] Multas alias S. Felicis virtutes paucis verbis complexus est Fortunatus in epitaphio Evemeri, seu Eumeri, ejus in episcopatu decessoris. Postquam enim egregia istius merita prosecutus est a pietate, a suavitate, a tolerantia, a gravitate, ab hospitalitate, a misericordia in pauperes & ægros, a jejunio & oratione, a positis demum ecclesiæ Nannetensis fundamentis; hæc omnia in Nostrum poëta transfert:

Felix ille abiit, Felicem in sede reliquit,
      Heredis meritis vivit in orbe pater.

Ast ea omnia S. Felicis decora paulo luculentius enumerat & pro ejus ævi gustu satis eleganter canit citato jam carmine 8, lib. 3, pag. 77, dum in Sancto, præter nobilitatem generis & doctrinam, laudat pudicitiam, liberalitatem in egenos, in tuendo adversum errores grege constantiam: denique summam in ipso fuisse ostendit integritatem & morum innocentiam. Poëtæ verba sunt:

Ornamenta gregis gemino fulgentia dono,
      Et te concelebrant hinc opus, inde genus.
Sed qui terrena de nobilitate nitebas,
      Ecclesiam nunc spe nobiliore regis.
Cujus ad aratrum, bone cultor, jugiter instas,
      Ut jam multa Deo splendida dona dares.
Nupsisti ecclesiæ, felicia vota jugasti,
      Hanc qui matronam dote potente reples.
Cujus in amplexu ducis sine crimine vitam
      Altera nec mulier corde recepta fuit.
Hanc oculis, animo retines & corde pudico,
      Unde tibi nupsit, castior inde manet.
Illa tibi prolem peperit, sed corpore virgo,
      Et populum gremio fudit amata tuo.
Ecce tuos natos divina ex conjuge sumptos,
      Et modo te gaudent, quos patris umbra tegit.
Proque salute gregis, pastor per compita curris,
      Exclusoque lupo tota tenetur ovis.
Insidiatores removes, vigil arte, Britannos,
      Nullius arma valent, quod tua lingua facit.
Tu quoque jejunis cibus es, tu panis egenti;
      Quæ sibi quisque cupit, hic sua vota videt.
Divitias proprias in pauperis ore recondis,
      Largas mendici ventre reponis opes.
Tempore quo veniet Christus, tunc omnia vobis,
      Judicis in facie sacculus iste refert.
Sit tibi fixa salus numerosos ampla per annos,
      Perpetuus felix, nomine, mente, fide.

[11] Quæ in Fortunati versibus scabrosa aut obscurius dicta sunt, [gregi suo vigilanter intendit.] explicata habes apud Browerum: nos hic non voces sed res ipsas exponendas suscipimus. Proxime sequens in citato lib. 3 carmen, ordine nonum, Paschalem festivitatem describit, sane non ineleganter, sed ea huc transferre nil opus est. Ad ejus calcem non pauca traduntur, quæ insignem S. Felicis zelum laboresque ejus apostolicos, tum in Saxonibus Christo asserendis, tum in proprio grege singulari sedulitate excolendo egregie demonstrant.

Rex sacer, ecce tui radiat pars magna triumphi,
      Cum puras animas sacra lavacra beant,
Candidus egreditur nitidis exercitus undis,
      Atque vetus vitium purgat in amne novo.
Fulgentes animas vestis quoque candida signat,
      Et grege de niveo gaudia pastor habet.
Additur ac Felix consors mercede sacerdos,
      Qui dare vult Domino dupla talenta suo.
Ad meliora trahens gentili errore vagantes,
      Bestia ne rapiat, munit ovile Dei.
Quos prius Eva nocens infecerat, hos modo reddit
      Ecclesiæ pastos ubere, lacte, sinu.
Mitibus alloquiis agrestia corda colendo,
      Munere Felicis, de vepre nata seges.
Aspera gens Saxo, vivens quasi more ferino,
      Te medicante sacer bellua reddit ovem.
Centeno reditu tecum mansure per ævum,
      Messis abundantis horrea fruge reples.
Immaculata tuis plebs hæc vegetetur in ulnis
       Atque Deo purum pignus ad astra feras.
Una corona tibi de te tribuatur ab alto,
      Altera de populo vernet adepta tuo.

[12] [Non Paucos adjutores instituisse creditur,] Tot laboribus unum S. Felicem sufficere non potuisse, satis manifestum est; atque hinc colligunt aliqui, seminarium instituisse, in quo adjutores sibi formaret; qualis is fuit, de quo supra meminimus, S. Martinus, Vertavensis dictus, Herbadillæ apostolus, cujus acta citato loco videri possunt. Inter Sancti alumnos etiam recensendus est S. Friardus, de quo scribit Gregorius Turon. De Vitis Patrum cap. 10; unde ea desumimus, qui quo in pretio S. Felicem habuerit, dubitare non sinunt. Habe Gregorii verba & 1206: Idem cum plerumque transitum suum fratribus prædiceret, quadam die tactus a febre, dicit suis: Ite ad Felicem Episcopum, & nuntiate ei discessum meum, dicentes: Frater tuus Friardus dixit: Ecce consummato cursu vitæ hujus, de hoc mundo absolvor, & ut sis certior de hoc verbo, die Dominica transitum accipio, & vado ad requiem, quam mihi promisit Rex æternus Deus: Veni, obsecro, & videam te priusquam obeam. Cumque ille occasione nescio qua detineretur, mandatum emisit, dicens: Rogo, si fieri potest, ut me modicum sustineas, donec moris * actionum dissolutis, ad te usque perveniam. Revertentibus vero nuntiis & ista dicentibus, cum jam lectulo decubaret, ait: Surgamus ergo & sustineamus fratrem nostrum. O virum sanctitate ineffabilem! qui quamquam festinaret dissolvi & cum Christo esse, non tamen oblitus charitatem, obtinuit apud Dominum adhuc esse in mundo, ut fratrem cerneret spirituali intuitu. Sed nec illum infimi reor fuisse meriti, cujus adventu Dominus hujus Sancti dilatare dignatus est dies, de qua tarditate accepto nuntio, protinus quiescente febre, sanus surrexit a lectulo.

[13] [quot inter S. Friardus a Turonensi Greg. laudatus.] Præclarum sane Felicianæ sanctitatis a S. Gregorio argumentum. Sic pergit: Post multum vero tempus, adveniente Episcopo, a febre corripitur, ingressumque ad se salutat & osculatur, dicens: Grandes mihi moras de itinere debito facis, o sancte Sacerdos! Quibus vigilantibus, nocte, quæ erat Dominica, mane facto tradidit spiritum, quo emisso, mox omnis cellula, ab adore suavitatis repleta, tota contremuit: unde indubitatum est, angelicam ibidem adfuisse virtutem, quæ Sancti meritum signans, cellulam divinis faceret aromatibus effragrare: cujus gloriosum corpus Sacerdos ablatum, recondit in tumulo, Christus animam suscepit in cælo, relinquens terrigenis exempla virtutum. Eorum nonnulla brevius memoravit idem Gregorius lib. 4, cap. 37, col. 179. In transitu (S. Friardi) adveniente Felice Episcopo, cellula tota contremuit, unde non ambigo, aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille, ipso transeunte, tremuerit: quem Episcopus abluens, atque dignis vestimentis involvens, sepulturæ mandavit. Utrum urbis Nannetensis regimen, a Clotario sibi commissum, habuerit, post famosam cædem Chramni rebellis filii, an. 506, apud antiquos satis expressum non reperio, quidquid recentiores id etiam addant S. Felicis meritis, quippe qui ea auctoritate usus sit ad plebis suæ utilitatem atque ad resarcienda damna, quæ continuis prope bellis agro Nannetensi a Britannis inferebantur.

[Annotatum]

* sive placitis.

§ III. Alia Sancti præclara opera, pius obitus & reliquiarum veneratio.

Summam S. Felicis vigilantiam & propagandæ fidei studium jam abunde demonstravit Fortunatus, at præter ecclesiæ propriæ curam, [Summus zelus reformandi cleri,] non minus in aliarum reformationem incubuit solertissimus Pastor, dum variis synodis, ad ecclesiasticam disciplinam instaurandam institutis, interesse voluit. Legitur nomen ejus subscriptum Concilio Parisiensi III sub annum Christi 557, cum aliis quindecim Episcopis, quorum non pauci æque ac Noster nominantur in epistola ad S. Radegundem apud Gregorium Turonensem lib. 9, cap. 39. Subscripsit item Concilio Pariensi IV an. 573. Ea inter medium fuit Concilium Turonense II an. 567, quod suo quoque chirographo firmavit S. Felix, eorum decretorum, quæ ibi salubriter sancita fuerant, observantissimus; tum in paganismi reliquiis exstirpandis, tum in tuenda sua & clericorum castimonia, tum in alendis pauperibus, in quos propensissimum fuisse Sanctum nostrum, jam satis prædicavit toties laudatus Fortunatus, tum in ceteris omnibus, quæ ad splendorem & decorem Ecclesiæ sapientissime statuta fuerant, ad quorum executionem necessariam fuisse summam Sancti auctoritatem, qua in gregem suum eximie pollebat, nemo diffitebitur. Ea porro tantum valuisse Præsulem ait Fortunatus, ut quemadmodum rapidos torrentes frenare noverat, sic incertos hominum motus flectere, ipsi quodammodo proprium videretur. Quæ omnia in eum concurrisse haudquaquam mirabimur, si advertamus, talem fuisse S. Felicem, ut non solum se viresque suas, sed & fortunas omnes in gloriam Dei impenderet.

[15] Certe zelo domus Dei mirifice exarsisse, ejusque decorem impense dilexisse, vel si deessent cetera, [uti & domus Dei, magnificam basilicam exstruendo,] id unum luculentissime ostenderet, quod thesauros suos omnes, eos etiam, opinor, quos ex lauta, ampla & bene parta hereditate perceperat, in ædificandum superbissimam basilicam, cujus prima vestigia posuerat Evemarus decessor, largissima manu effuderit. Ingentis operis, in honorem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli erecti, ornatum & magnificentiam ita descripsit Fortunatus lib. 3, carm. 7, ut a nobis nihil superaddi possit. Audi canentem poëtam:

Siderei montes, speciosa cacumina Sion,
      A Libano gemini, flore comante, cedri.
Cælorum portæ, lati duo lumina mundi;
      Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus.
Inter Apostolicas radianti luce coronas,
      Doctior hic monitu, celsior ille gradu.
Per hunc corda hominum reserantur, & astra per illum;
      Quos docet ille stylo, suscipit ille polo.
Pandit iter cæli hic dogmate, clavibus alter,
      Est via cui Paulus, janua fida Petrus.
Hic petra firma manens, ille architectus habetur.
      Surgit in his templum, quo placet ara Deo.
Uno fonte pares medicata fluenta rigantes,
      Restinguunt avidam, dulce liquore sitim.
Fortia bella gerens quisquis cupit astra tenere,
      Rex dedit hos proceres militis esse duces.
Gallia plaude libens, mittit tibi Roma salutem,
       Fulgor apostolicus visitat Allobrogas.
A facie hostili duo propugnacula præsunt,
      Quos fidei turres, urbs caput orbis habet.
Hi radiant oculi pretioso in corpore Christi,
      Lumine qui proprio cetera membra regunt.
Munere Felicis cæli cape Gallia fruges,
      Pontificisque tui vota beata cole.
Cujus castus amor dedit hanc in honore superno,
      Ecclesiæ nuptæ dote perenne, domum.
Vertice sublimi patet aulæ forma triformis,
      Nomine apostolico, sanctificata Deo.
Quantum inter Sanctos meritum supereminet illis,
      Celsius hæc tantum culmina culmen habent.
In medium turritus apex super ardua tendit,
      Quadratumque levans crista rotundat opus.
Altius ut stupeas arce ascendente per arcus,
      Instar montis agens ædis acumen habet.
Illic expositos fucis animantibus artus,
      Vivere picturas, arte reflante, putes.
Sol vagus ut dederit per stannea tecta colorem,
       Lactea lux resilit, cum rubor inde ferit,
Ire, redire vides, radio crispante, figuras,
      Atque lacunat agit, quod maris unda solet.
Fulgorem astrorum meditantur tecta metallo,
      Et splendore suo culmina sidus habent.
Luna coronato quoties radiaverit ortu,
      Alter ab æde sacra surgit ad astra jubar.
Si nocte inspiciat hanc prætereundo viator,
      Et terram stellas credit habere suas.
Tota capit radios patulis oculata fenestris,
      Et quod mireris hic foris, intus habes.
Tempore quo redeunt tenebræ, mihi dicere fas sit,
      Mundus habet noctem, detinet aula diem.
Dextera pars templi meritis præfulget Hilari,
      Compare Martino consociante gradum.
Gallia sic proprios dum fundit ubique patronos,
      Quos hic terra tegit, lumina mundus habet.
Altera Ferreoli par est, qui vulnere ferri,
      Munere martyrii gemma superba nitet.
Obtulit hæc Felix, ut sit magis ipse sacerdos,
      Christe, tuum templum, qui tibi templa dedit.

[16] [cujus etiam dedicationem celebrat Fortunatus,] Porro insignis basilicæ dedicationem seu consecrationem, quam Cointius factam censet anno 568, & in Paschate sequenti Saxones in ea baptizatos, non minori elegantia celebravit Fortunatus carm. 6 in hæc verba:

Cum Salomon coleret generosi encænia templi,
      Israheliticos fecit adesse viros.
Levitas, proceres, pueros, juvenesque senesque,
      Undique certatim regia pompa trahit.
Mactantur vituli, tauri jugulantur ad aras,
      Et populi votis gaudia cædis erant.
Nunc vero adsurgit, ritu placitura beato,
      Tempore decurso, justior ara Deo.
Prospera quæ populis Felix modo festa ministrat,
      Exsuperant rebus gesta priora novis.
Convocat egregios festa ad solennia Patres,
      Quo stat vera salus & fugit umbra vetus.
Docti clave Petri cælos aperire petenti,
      Ac meritis Pauli noscere clausa poli.
Ne lupus intret oves, nec morbus vulneret agnos,
       Hinc sunt custodes, inde medela gregis.
Quorum vox refluens, populo, de fonte salutis,
      Ut bibat ante fidem, porrigit ore salem.
Inter quos medicos, Martini sede sacerdos
      Euphronius fulget, metropolita sacer;
Plaudens in sancto fratrum coëunte corona,
      Et sua membra videns, fortior exstat apex.
Lætius inde caput, quia sunt sua viscera secum,
      Ecclesiæ juncto corpore crescit honor.
Domitianus, item Victorius, ambo columnæ,
      Spes in utrisque manens pro regionis ope.
Domnulus hic fulget meritis; Maracharius inde,
      Jure sacerdotii cultor uterque Dei,
En spectat, veniat quæ nunc memoranda per ævum,
      Votis plena piis fulget in orbe dies.
In qua promeruit sua gaudia cernere pastor,
      Officioque sacro reddere vota Deo.
Tempore qui longo adventu pendebat in isto,
       Despiciens aliud, hoc erat omnis amor.
Omnia tuta timens, suspecto in tramite vitæ,
      Ne prius iret iter, quam daret ista Deo.
Sæpius occultans, suspiria lassa trahebat,
      Cederet ut Dominus hoc properare decus.
Anxius incerto curarum fasce laborans,
      Dum votum spectat, pondera tempus erant.
Sed jam festus adest, solvatur sarcina curæ,
      Lætitiæ cumulus triste repellat onus.
Prospera dans populis & gaudia larga per urbem,
      Felix, felici cum grege, pastor age.
Hinc te pontifices circumdant, inde ministri,
      Cingit te totum, hinc honor, inde favor.
Clerus ecce choris resonat, plebs inde choraulis,
      Quisque tuum votum, qua valet arte, canit.
Tarda fuere tibi, quia fit mora semper amanti,
      Res sublimis enim tarda, sed ampla venit.
Nunc Domini laudes inter tua classica canta,
      Et Trinitatis opem, machina trina sonet.
Adde medullata in templis holocausta, sacerdos,
      Quo diuturna mices, hostia pura Deo.

[17] Habes insignia monumenta ex quibus S. Felicis in Deum & Sanctos venerationem perspicias; en modo quæ in gregis sui non solum spirituale sed & temporarium emolumentum operose contulit, [uti & ingens aliud opus a Sancto designatum.] dum, ut colonis ac civibus aquarum opportunitate copiaque prodesset, vel ut annona facilius in urbem deveheretur, opus immensum aggressus, fluvium, qui satis præcipiti cursu ferebatur, alio avertit flexitque quo voluit: nam monte perfosso, eo loco alveum fecit, quo antea collis eminebat; atque inde pristinum alveum explens, culturæ sic aptavit, ut, qua naves ante ferebantur, istac cum oneribus jam plaustra commearent. Magnitudo operum & artis ipsaque navalis rei mentio, Browero ferme persuaserunt, de Ligere ipso ea omnia accipi posse, quæ fuit opinio, ut notavit Lobinæus pag. 12, seculo XV plane recepta; ast alii Celerem fuisse existimant, vulgo le Ciel, quem Cariacum etiam appellari video. Ceterum an vere fuerit Ligeris ipse, quem ad urbis muros aquas devehere perpulerit, an Celer, an amnis alius, cum id fortunatus non satis clare expresserit, non est unde quis certo discernat, nisi huc referantur verba lib. 5 carm. 10, Cariaci speciosus ager devexus in amnem. Operis totius audacem designationem, nec minus felicem exitum ex carm. 10 jam faxo intelligas:

Cedant antiqui quidquid meminere poëtæ,
      Vincuntur rebus facta vetusta novis.
Includi fluvios si tunc spectasset Homerus,
      Inde suum potius dulce replesset opus.
Cuncti Felicem legerent modo, nullus Achillem,
      Nomine sub cujus cresceret artis honor.
Qui probus ingenio, mutans meliore rotatu,
      Currere prisca facis flumina lege nova.
Aggere composito, removens in gurgite lapsum,
      Quo natura negat, cogis habere viam.
Erigis hic vallem, subdens ad concava montem,
      Et vice conversa, hæc tumet, ille jacet.
Alter in alterius migravit imagine formam
      Mons in valle sedet, vallis ad alta subit.
Quo fuit unda fugax, crevit pigro obice terra,
      Et quo prora prius, huc modo plaustra meant.
Collibus adversis flexas superinvehis undas,
      Et fluvium docilem, monte vetante, trahis.
Quo rapidus flueret, veniens celer amnis adhæsit,
      Et subito, nato colle, retorsit iter.
Quæ prius in præceps, veluti sine fruge, rigabant,
      Ad victum plebis nunc famulantur aquæ.
Altera de fluvio metitur seges orta virorum,
      Cum per te populo parturit unda cibum.
Qualiter incertos hominum scis flectere motus,
      Qui rapidos sontes ad tua frena regis.
Stet sine labe tibi, Felix, pia vita per ævum,
      Cujus ad imperium transtulit unda locum.

[18] [Ultimum Fortunati elogium.] Addamus ultimum S. Felicis ex Fortunato elogium lib. 5, carm. 10.

Sentio summe Pater, lumen venerabile cunctis,
Orbis dulce caput, mihi nomen amabile Felix,
Amplectens quem corde gero pietatis in ulnis,
Pondus suave meum, nec onus gravat istud amantem.
Cur humilem me summe vocas loco visere blanda,
Quæ te chare tenent, tecum modularer in illis,
Qua tua rura lavat vitrea Liger algidus unda,
Cariaci speciosus ager devexus in amnem,
Hinc ubi flumen aquis recreat, hinc pampinus umbris,
Et crepitans Boreas tot prata comata flagellat,
Uber nempe solum, piscoso littore pulchrum.
Sed Fortunatum facies tua reddit amœnum.

[19] Tot gloriosa S. Felicis decora, tot egregiarum virtutum ornamenta, tam Apostolici labores. [S. Gregorius Turon Felici non favens,] nonnisi felicissimo exitu coronari potuere, de quo cum nihil scripserit Fortunatus, ex S. Gregorio desumendi sunt, quæ exstant lib. 6, cap. 15, ubi Historiographus, tametsi sanctissimus, non satis pro merito S. Felicis gesta & obitum commendat, utpote cum quo nonnullas se habuisse simultates lib. 5 cap. 5, & rursus cap. 50, nequaquam dissimulat. De iis obiter agemus paragrapho sequenti, nunc totum illud quintum decimum caput exhibeamus, in quo Burgundionis, S. Felicis nepotis conatus, ut avunculo successor ordinaretur, & quæ idcirco per vicinos coëpiscopos fecerat Sanctus ipse, Gregorio displicuisse, & ipso potissimum auctore successum non habuisse, etsi nullus observem, ex ipsa narratione facillime intelligetur. Diximus supra S. Gregorium capite proxime præcedenti fuse commemorasse varia portenta & prodigia, quæ multis locis visa fuerant, uti & terribilem illam inguinariam luem, malum præsentissimum, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo. Sic jam capita connectit Gregorius.

[20] Felix vero Episcopus Namneticæ civitatis, in hanc valitudinem conruens, [nepotis ejus conatus evertit.] graviter ægrotare cœpit. Tunc vocatis ad se Episcopis, qui propinqui erant, supplicat, ut consensum, quem in Burgundionem nepotem suum fecerat, suis subscriptionibus roborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tum temporis Burgundio quasi annorum viginti quinque. Qui veniens, rogat, ut accedens usque Namnetas, Episcopum eum, in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsuratum consecrare deberem. Quod ego abnui, quia canonibus non convenire cognovi. Consilium tamen præbui, dicens: Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticos gradus regulariter sortiatur. Tu ergo, dilectissime, revertere illuc, & pete, ut ipse te qui eligit, debeat tonsorare. Cumque presbyterii honorem acceperis, ad ecclesiam assiduus esto, & cum eum Dominus migrare voluerit, tunc facile episcopalem gradum ascendes. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix Episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiæ ejus ab humore pusulas emiserunt. Tunc canthare$darum cataplasmam nimium validam ponens, computrescentibus tibiis, anno episcopatus sui tricesimo tertio, ætate septuagenaria, vitam finivit. Cui Nonnichius consobrinus ejus, Rege ordinante, successit. Quæ de Pappoleno & S. Felicis nepte sequuntur, huc non pertinent.

[21] Magnificentissimi templi a S. Felice conditi eversionem immanibus illis per Galliam grassatoribus Normannis passim adscribunt auctores; [S. Felicis obitus reliquiæ & carum theca.] annum istius excidii distinctius signatum non reperi, nec vero opus est id diligentius indagare; mallem quæsivisset Albertus, quo potissimum tempore & a quo e terra levatæ sint Sancti nostri reliquiæ, adeoque populi venerationi legitima auctoritate expositæ, quod sane miror memoriæ proditum non esse. Diem notavit hunc VII Julii, quod etiam lectiones testantur: unde & is dies Sancti festivitati consecratus hodiedum perseverat. Suggerit nobis præfatus Albertus, sacras exuvias argenteæ thecæ inclusas, ponderis grossorum bis mille nongentorum: quod si grossi illi, ad quorum multiplicationem iste recurrit, accipiantur pro octava parte unciæ, sequitur, trecentis circiter & sexaginta duabus unciis, seu paulo plusquam quinque & quadraginta marcis rem totam constare. Miraculis clarum esse S. Felicem & in variis infirmitatibus invocari, haud equidem dubito, at nec unum seorsim nobis tradunt tabulæ Nannetenses, Ait præterea Albertus, sacram calvariem & dentes aliquot, peculiari thecæ inclusos, populi venerationi exponi & in sacro thesauro asservari. Atquæ hæc quidem omnia satis apposite & verosimiliter, unum est quo lectores suos vehementer ferit Albertus, dum ait, inscriptionem lingua Syriaca affixam, quam ipse Gallice vertit. Quid enim, obsecro, Nannetensibus prodest epigraphe Syriaca in laudem S. Felicis, sermone incolis plane ignoto. Postremo monet; sacellum Sancto nostro in hodierna cathedrali erectum, ex adverso alterius, quod S. Claro dicatum est. Jam rursus audiendus S. Gregorius.

§ IV. De querelis S. Gregorii Turon. adversus S. Felicem.

[Acrior in S. Felicem Gregorius,] Constantissimus S. Felicis cultus, & summa ejus, jam a tot seculis, apud Nannetenses suos veneratio, ac tam expressa sæpiusque repetita Fortunati, ejus æqualis, encomia, viros eruditos pridem incertos reddidere, quid tandem censere deberent de acrioribus illis durisque locutionibus, quibus in S. Felicem invehitur S. Gregorius Turonensis, quasque adeo sancto Franciæ Historico abjudicandas pronuntiant aliqui, criminationes istas omnes interpolatoribus adscribentes, quos in Gregorii opera falcem nonnullibi immisisse, vulgatius est, quam ut a me hic probandum suscipiatur. Et totum quidem libri quinti caput quintum a multis exemplaribus abesse, diserte asserit postremus S. Gregorii editor Theodoricus Ruinarius, quem vide in præfatione num. 104, rem eo prope, quo nos hic modo conciliantem. Ne in ambiguo versemur, aut non satis pateat res de qua agitur, præmitto duriorem istum Gregorii textum ex citato lib. 5 cap. 5. Eo Tempore, inquit, Felix Namneticæ urbis Episcopus, litteras mihi scripsit, plenas oppropriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopatus, Episcopum interfecisset. Sed ut hæc scriberet, villam ecclesiæ concupivit. Quam cum dare nollem, evomuit in me, ut dixi, plenus furore, opprobria mille. Cui aliquando ego respondi: Memento dicti prophetici: Væ his, qui jungunt domum ad domum, & agrum ad agrum copulant: numquid soli inhabitabunt terram? O si te habuisset Massilia sacerdotem; numquam naves oleum aut reliquas species detulissent, nisi tantum chartam, quo majorem opportunitatem scribendi, ad bonos infamandos haberes. Sed paupertas chartæ, finem imponit verbositati: immensæ enim erat cupiditatis atque jactantiæ.

[23] [quomodo explicari possit;] Acris enimvero & ferox reprehensio, quam utcumque verteris, aut S. Felicem nimii fastus & aviditatis, aut S. Gregorium aliqualis calumniæ accuses necesse est. Dicamus ingenue, ambos humanitus aliquid passos, & quantumvis Sanctos, suis nævis non caruisse, cujusmodi non vitantur in hac vita a claris etiam fastigio viris, & magna ceteroquin morum perfectione ornatis, ut observat Browerus, eo adducens B. Annonis, sanctitate celeberrimi Agrippinensium Antistitis, non absimile erratum, de quo mirabili modo commonitus fuerit, ut habes apud Surium IV Decembris, in postrema editione pag. 150. Notissimæ sunt sanctorum Chrysostomi & Epiphanii, non dissidia solum sed & acerba vaticinia; ut usque adeo mirandum non sit, si inter duos præclarissimos Antistites nonnullæ dissensionum causæ interciderint Quid si id S. Felici evenerit, quod Scipioni Africano accidisse memorant, cui ut virtus gloriam, sic gloria mox æmulos comparaverat, atque hujus rei publicam famam Gregorium misisse in litteras. Præterquam quod fine optimo pagum seu villam concupiscere potuerit, quam ecclesiæ suæ jure debitam existimarit; non luxui aut vanitati, sed egenis sustentandis aut templo suo exornando applicandam. Quantum splendore generis & natalium præsidio auctoritatem sibi comparaverit Sanctus, jam supra abunde indicavimus; idne ad jactantiam & ostentationem acceperit Gregorius, non est opus pluribus disquirere, aut odiosam paleam diutius ventilare.

[24] Offensionis causam aliam S. Gregorio præbuisse volunt S. Felicem dum Riculfum, [uti & offensionis causa.] Turonensis æmulum & hostem, ad se recepit, & forte etiam evadendi modum ei suggessit. Id colligunt ex sancti Historiographi verbis lib. 5 cap. 50: Cumque ibidem (in monasterio) arctius distringeretur (Riculfus) intercedentibus Felicis Episcopi missis, qui memoratæ causæ fautor exstiterat, circumvento perjuriis Abbate, fuga elabitur, & usque ad Felicem accedit Episcopum, eumque ille ambienter colligit, quem exsecrari debuerat. Lego hic equidem Felicem Episcopum, at necdum tam manifeste deprehendo, sic ad Nannetensem nostrum hæc omnino referenda esse, ut alteri alicui Felici Episcopo, puta v. g. Felici Bituricensi adscribi plane nequeant. In Sanctum nostrum ea pronius detorsit vulgata apud omnes opinio, quod ipsum S. Gregorio non magnopere favisse, aliunde constaret, quemadmodum ex dictis manifeste colligitur. Utcumque res habeat, videtur hic Turonensis historicus pro domo sua perorare, quo in casu non adeo mirum est, amaritudinis aliquantulum e calamo effluxisse, quod charitatis ignis subinde consumpserit.

[25] [Alibi ipsi æquior fuit.] Verbo dicam, qualemcumque feceris S. Gregorii auctoritatem, quam hic, ut nonnulli libere faciunt, elevare non præsumo; Felicis nostri sanctitati & stabilito pridem cultui nullum prorsus detrimentum afferre ipsam posse, certissimum existimo. Atque hæc ad S. Felicis vindicias satis dicta sunto. Neque id ipsi tantopere vitio vertendum, quod nepotem Burgundionem, ut supra retulimus, successorem sibi designare conatus fuerit, cum id ea ætate nec novum nec insolitum fuisse noverimus. Paucis concludo: Aut non semper eadem sensit de S. Felice Gregorius, aut saltem non satis consequenter ubique locutus est. Argumentum ipse mihi suppeditavit lib. de Vitis Patrum cap. 10, superius pro hac parte recitato, ubi fateri cogitur, non infimi meriti fuisse S. Felicem, cujus adventu Dominus hujus sancti (Friardi) dilatare dignatus est dies. Quo ordine sua ediderit Gregorius, non satis ostendit Ruinartii præfatio a num. 72. Certe quo tempore hæc scribebat Gregorius, verosimile est, sopitos fuisse inter Sanctos discordiarum igniculos; quo non parum confirmatur eorum opinio, qui Sanctos æque ac alios viros prudentes, pro diversitate rerum ac temporum, diversa sensisse ac scripsisse, & diversimode affectos fuisse, non immerito arbitrantur.

DE SS. MEDRANO ET ODRANO FRAT. CONFESSORIBUS
LETHRECI IN HIBERNIA.
Ex Actis S. Kierani.

Sec. VI.

[Commentarius]

Medranus Lethreci in Hibern. (S.)
Ordranus frater confessor Lethreci in Hibern. (S.)

J. B. S.

Sanctos hos duos germanos fratres, quos frustra quæres in omnibus Kalendariis Hibernicis, tum excusis tum Mss., suggessit Castellani Martyrologium Universale, hoc die solum S. Medranum referens, ut fratrem alterius, [Colganus dies diversos assinat, sed hic junguntur,] quem auctor ad diem II Octobris transtulit, haud dubie ex variis Colgani annotationibus, quæ non semper satis cohærent. Hunc S. Medranum monachum Sagiriensem, in appendice quinta ad Acta S. Patricii pag. 268, col. 2 in fine, coli ait VI Junii, verum in Annotatis nostris ad Acta S. Kierani V Martii pag. 399 litt. i, reperit Castellanus, citari eumdem Colganum, ut qui cap. 3 appendicis ad Acta S. Senani VIII Martii, notarit Sancti festum VI vel VII Julii; atque ea causa ipsum hoc die collocavit. Medranos varios ab Hibernis coli observavit Papebrochius in citata annotatione, ubi interim supradicta Kalendaria nec unum nominant. Odranos item plures seu Odhranos reperit Henschenius ad XIX Februarii, agens de istius nominis Martyre; S. Patricii auriga, qui a Kalendariis passim signatur XXVII Octobris, ut nihil satis certi invenias circa fixas Sanctorum Hibernorum festivitates. Cum igitur amborum fratrum ea, quæ supersunt, gesta unico num. 25 dictorum S. Kierani Actorum contineantur, nec facile dividi possint, non video necesse esse, ea postmodum ad II Octobris repetere, atque adeo, quæ de utroque fratre sciuntur, hic describo.

[2] Duo carnales fratres de terra Muscrygiæ Thire, [quia quæ ipsos spectant, connexa sunt.] volebant peregrini esse in alia provincia, id est, in regione Connachtorum juxta Tulach-ruaidh. Illi jam nominabantur Medranus & Odhranus: villa autem eorum Lettir vocabatur. Et cum venissent ad Sayghir, scilicet ad S. Kieranum, voluit Medranus ibi manere: cui frater suus Odhranus dixit: Non hoc promisisti mihi, frater. Et ait ad S. Kieranum: Noli, Pater, fratrem meum retinere hic. Respondit ei S. Kieranus: Deus omnipotens judicet inter vos, si debet ipse hic manere, vel tecum ire. Teneat ipse in judicium lucernam modo in manu sua, & si ipsa fuerit accensa flatu oris sui, hic debet manere; sin autem, vadat tecum. Et ille statim accendit lucernam flatu suo, mansitque ibi apud S. Kieranum usque ad obitum suum, in magna sanctitate. Dixitque S. Kieranus B. Odhrano: Audi me, frater Odhrane, dico tibi in veritate, etsi quatuor mundi plagas circumiveris, tamen in villa tua Lettrensi morieris: ideo revertere, & mane illic, quia ex nomine tuo ipsa villa nominabitur in seculum. Sic jam factum est. Nam S. Odhranus, secundum verbum S. Kierani, reversus ad prædictum locum, ibi clarum monasterium ædificavit. Et erat ipse vir magnæ virtutis & sanctitatis, & post multa miracula, quæ in vita sua de eo leguntur, Abbas ipsius loci ad regnum cælorum feliciter migravit, & sicut prædictum est, ille locus vocatur nomine suo Lettir Odhrain. An hoc nomen hodie & Sancti ipsius cultus perseverent, exploratum non habeo.

DE S. WULFILAICO DIACONO CONF.
IVODII IN DUCATU LUXEMBURGENSI

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti nomine, patria, ætate, professione, cultu, translatione & Actis.

Wulfilaicus Diaconus confessor, Ivodii in ducatu Luxemburgensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

Fuit seculo sexto ager Trevirensis, inter alios istius temporis, Sanctorum ferax, ut memorat Eberwinus, ad S. Martini Treviris abbas, seculi X scriptor, in vita S. Magnerici, ibidem Episcopi, apud nos Ms. edendaque ad diem XXV hujus mensis. [Verum nomen ut hic expressum est.] Illustris in ea regione fuit, non composito sed simplici nomine S. Wulfilaicus, arduam Stylitarum disciplinam sectatus, cujus appellationem, unam & simplicem esse, si nullæ aliæ rationes evincerent, vel solæ Gallicæ expressiones audiendæ essent, apud quos una item voce, tametsi varie effertur, Valfroy, Valfroie, Walfroy, Walfraye, Ouflay, ut dubitandum prorsus non sit, quin a vero aberrent Monastici illi, qui cum Surio ad XXI Octobris Wulfum seu Wolfum & Vulfum a Laico separant, eo pacto innuere volentes, proprium nomen fuisse Wulfum, seu Wolfum &c.; additamentum vero Laici statui vel conditioni tribuendum, quasi dicerent S. Wulfilaicum, nullo ecclesiastico ordine præditum, in statu laïcali eremiticam, imo conversi in Ordine Benedictino vitam duxisse. Oppositum discere debuerat Surius ex prima vitæ a se, ex S. Gregorio Turonensi editæ, linea, ubi expressissime notat Francorum Historicus, se Wulfilaicum Diaconum nactum, a quo ad monasterium ejus deductus fuerit. Ne verba perdamus; sit extra controversiam, verum Sancti nomen, non Wulfus, Wolphus aut Vulfus, sed Wulfilaicus exprimendum; nec minus aberrare, qui Wulferliacus vel Wulfiliacus, vel aliam quamlibet nomenclationem induxerunt.

[2] Patria Sancti ex S. Gregorio Turonensi infra, ex citato historiæ loco intelligetur, [Longobardus se ere, Ivodii modo depositus.] ubi eum, non Belgam, Francum aut Italum, sed Longobardum pronuntiat, ad S. Martini venerationem e patria egressum, S. Aredii Lemovicini abbatis institutis excultum, demum in Trevirensi territorio sedem fixisse, ubi montis cacumen elegerit, in quo sancto suo tutelari Martino basilicam & monasterium ædificaret, erecta sibi columna ad sequenda famosi per id tempus S. Stylitæ Simeonis Antiocheni vestigia, ut vita ipsa satis explicat. Distabat prædictum monasterium a castro Ivodio, ubi modo sacrum ejus corpus quiescit & colitur, octo circiter passuum millibus, seu leucis ferme tribus. Porro Ivodium, Gall. Ivoy, Yvoy, seu Ivoi & Ivois suas & ipsum varias inflexiones habet. A Jove, ut notat Bertelius, Luxemburgensis historicus, deductum est nomen, quod Richardus Wassenbourg, Verdunensis Archidiaconus, Evasum vocare maluit, Antoninus, ut innuit, Epoisum alii Eposium alii Epusum, anno 1662 ducatus titulo donatum sub nova appellatione Cariniani (Carignan) in gratiam Serenissimi Eugenii Mauritii de Sabaudia, Comitis Suessionensis, patris hodierni Eugenii Principis, celeberrimi tota Europa, imo toto orbe archistrategi.

[3] [Florebat an. 585, non diu post mortuus.] S. Wulfilaici ætatem male retulit Surius ad annum 510, rectius multo Browerus in Annalibus Trev. ad annum 587, quamquam quo anno obierit, incertum sit, nec de die magis constet, quo tandem mortalitatem exuerit. Cointius in suis Francorum Annalibus ecclesiasticis ad annum 564 Gregorii Turonensis de S. Wulfilaico elogium collocat, opinor, ut co pacto innuat, circa ea tempora ad Treviros pervenisse Sanctum, relicto S. Aredio, cujus fortasse eatenus discipulum fuisse supponit. De itinere laudati S. Gregorii, cum Felice, Guntramni Regis legato, ad Childebertum Regem Austrasiæ, Confluentiæ commorantem, cujus occasione in S. Wulfilaici notitiam devenit, optime agit anno 585, quo res contigit, postquam viginti & amplius annis solitariam istic vitam duxisset Sanctus noster, cujus obitum innectit anno 594, tametsi fateatur, nec ullum de eo verbum habere S. Gregorium, nec id ipse aliunde certo eruere potuerit; ut mera proinde ejus sit conjectura, cui tamen libenter assentior, utpote cum S. Wulfilaicus, jam tum anno 585, dum eum convenit Turonensis Gregorius, satis provectæ ætatis fuisse videatur, ut eam ultra novennium verosimiliter non protraxerit, laboribus & carnis macerationibus tantum non confectus.

[4] [In quibus erraverint monastici Benedictini.] Observat ibidem Cointius S. Wulfilaici memoriam coli XII Kalendas Novembris in Fastis Benedictinis. Sed Ordini Benedictino, inquit, non adscribitur potiori jure quam S. Aredius Lemovicensis abbas, cujus discipulus fuit, teste Gregorio Turonensi. Errarunt utique Fasti illi Benedictini, non solum in vindicando Ordini suo S. Wulfilaico, sed & in corruptione nominis, & in transversa positione seu loco, in quo Sanctus vixit & mortuus est. En verba Arnoldi Wionis: In agro Turonensi (pro Trevirensi) sancti Vulfi conversi, conversationis sanctissimæ viri. Dorganius longiori phrasi S. Vulphi conversi, qui, sicut Simeon Stylites, supra columnam vivens sanctissime, ita rigore glaciali urebatur, ut ungues pedum ejus vis frigoris excuteret, & in barbis ejus aqua, gelu connexa, candelarum more penderet. Breviter Menardus, non minus quam alii confusus: In agro Turonensi, S. Vulfi conversi. Alios prætereo; nec quidquam juverit longum Bucelini elogium huc congerere: iis omnibus prudentior Mabilio in Actis SS. Benedictinorum, a suo Ordine S. Wulfilaicum merito exclusit, ne inter Prætermissos quidem aut subdititios ei locum concedens.

[5] Pro cultu sacro, S. Wulfilaico exhibito, stant citati Fasti monastici, [Vere colitur, etsi ignotus fuerit Martyrologiis antiquis.] nec sane de eo dubium esse potest, cum laudatus supra abbas Eberwinus testetur, miracula ad tumulum patrata mox venerationem ei conciliasse, quæ post translationem, anno 979 per Egbertum Episcopum Trevirensem solenniter factam, perpetua hactenus Ivodii perseveravit, quidquid de eo sileant antiqua omnia Martyrologia, etiam Usuardina, quantumvis augmentata, & ipsum quidem Trevirense S. Paulini de propriis Sanctis. Est penes me Catalogus Sanctorum Trevirensium Ms., in menses suos distributus, ubi locum non habet S. Wulfilaicus, non magis XXI Octobris, quam hoc die, sed cum pluribus aliis, in appendice quodammodo seu extra ordinem ponitur, Sancti tamen æque ac, alii titulo decoratus; forte quod Catalogi auctor scrupulo sibi duxerit, certum ei diem adscribere, quem ignorabat. At quidquid hujus sit, recentior & fidus testis est noster P. Joannes Gamans, Luxemburgo ad Bollandum XXIV Januarii 1637 scribens, ejus festum celebrari in diœcesi Trevirensi VII Julii. Saussayus in Martyrologio Gallicano Sanctum referens, monastica Benedictina supra citata secutus est, tum in die XXI Octobris, tum in ceteris erroribus, quos ab iis mutuari non dubitavit. Rectius Castellanus in Universali suo, hoc die: Epusi, hodie Cariniani, in ducatu Luxemburgensi, S. Vulfilaici solitarii, cujus elogium scripsit S. Gregorius Turonensis.

[6] Addebat in citata epistola Gamansius, festivitatis hodiernæ causam esse, [Verosimiliter obiit 21 Oct., translatus 7 Jul.] quod VII Julii ex monte, habitationis suæ loco, Ivodium translatus sit, mortuus tamen ille XXI Octobris, ut habet Martyrologium Benedictinum Wionis. Hæc ipsa adoptavit Gallus Legendista recentior, eam dierum diversitatem satis rotunde componens. Ceterum mera conjectura est, nullo satis fido auctore, nullo teste firmata, cui tamen refragari omnino nolim, cum geminati istius cultus nulla plausibilior ratio afferri possit. Translationis historiam paucis perstringit Browerus in citatis Trevirensium Annalibus lib. 10, anno jam dicto 979 his verbis: Pari etiam veneratione Egbertus sacra divi Wolffilaici Diaconi ossa Ivodium ex monte vicino transtulit, ubi præcipuam omnibus venerationem auxit, quod madescente circum solo, largissimus imber effusus, a sanctis tamen reliquiis, quamvis in aperto, sic abstinuit, ut ne gutta quidem in Divi feretrum decideret. Hæc paulo fusius explicat laudatus supra vitæ S. Magnerici scriptor Eberwinus abbas, translationis hujus oculatus testis, ex quo ea decerpemus, quæ in Turonensis elogio desiderantur, sic tamen ut neque inde certus obitus aut translationis dies haberi possit.

[7] Præfato Antistiti S. Gregorio acceptum referri oportet, [Acta ex S. Greg. Turon. translatio ex vita S. Magnerici.] quidquid de S. Wulfilaici gestis ad posteros promanavit; nempe ex ejus Francorum historia lib. 8 cap 15, quod ex novissima Ruinartii editione mox desumemus, de variantibus lectionibus haud magnopere soliciti, modo rerum narratio satis intelligatur. Eam hinc inde interpolavit aut potius amplificavit abbas ille Eberwinus: at cum diserte fateatur, se S. Gregorii Turonensis historiam descripsisse, fontem ipsum puriorem existimavimus. Dabitur, ut supra dicebamus, integra S. Magnerici vita, die, quo colitur, XXV Julii, quando curiosioribus liberum erit utramque conferre, Quæ de S. Martini miraculis S. Gregorio commemorasse fertur S. Wulfilaicus, huc proprie non spectant. Videatur citata historia, in prædicta Ruinartii editione cap. 16. Sancti obitus & translatio, cum aliunde haberi non possint, ex eadem S. Magnerici vita, ut jam etiam monui, S. Gregorii elogio subnectentur; paulo distinctius, opinor, & accuratius, quam de iis locutus sit Surius, ad dictam superius XXI Octobris.

VITA
Ex S. Gregorio Turonensi, Hist. Franc. lib. 8, cap. 15.

Wulfilaicus Diaconus confessor, Ivodii in ducatu Luxemburgensi (S.)

EX MS.

[Diu reluctatus cogitur explicare] Profecti igitur in itinere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Vulfilaico Diacono nacti, & ad monasterium ejus deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi millibus octo ab antedicto castro, in montis cacumine locatum; in quo monte magnam basilicam ædificavit, quam beati Martini vel reliquorum Sanctorum, reliquiis illustravit. Commorantes autem ibi, petere ab eo cœpimus, ut nobis aliqua de conversionis suæ bono narraret, vel qualiter, ad clericatus officium advenisset, quia erat genere Longobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam evitare. Quem ego terribilibus sacramentis conjurans, pollicitus primo, ut nulli, quæ referebat, expenderem, rogare cœpi, ut nihil mihi de his, quæ interrogabam occuleret. Cumque diutissime reluctatus fuisset, victus tandem tam precibus quam obsecrationibus meis, hæc effatus est. Dum essem, inquit, puer parvulus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc, utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo gessisset, vel quæ regio beatos artus tumulo meruisset accipere, jam in ejus honorem vigilias celebrabam, ac, si aliquid inter manus numismatis advernisset, eleemosynas faciebam.

[2] [suam in S. Martinum pietatem, & insigne miraculum.] Jamque in majori ætate proficiens, litteras discere studui: ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem. Deinde Aredio abbati conjunctus, ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulcri pro benedictione sustulit. Quem in capsula positum, ad collum meum dependit: devectique ad monasterium ejus Lemovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oratorio suo locaret, in tantum pulvis adcrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter juncturas, ubi aditum reperire potuit, scateret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit, totam spem meam in ejus virtute defigere. Deinde territorium Trevericæ urbis expetii, & in quo nunc estis monte, habitaculum quod cernitis, proprio labore construxi.

[3] Reperi tamen hic Dianæ simulacrum, quod populus hic incredulus, [In columna Stylitam agens, idololatras convertit,] quasi Deum adorabat. Columnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu, sine ullo pedum stabam regmine. Itaque cum hiemis tempus solite advenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum sæpius vis rigoris excuteret, & in barbis meis aqua gelu connexa candelarum more dependeret. Magnam enim hiemem regio illa persæpe dicitur sustinere. Sed cum nos sollicite interrogaremus, quis ei cibus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertisset; ait: Potus cibusque meus erat parum panis & oleris, ac modicum aquæ. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere cœpit, prædicabam jugiter, nihil esse Dianam, nihil simulacra, nihilque, quæ eis videbatur exerceri, cultura: indigna etiam esse ipsa quæ inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant. Sed potius Deo omnipotenti, qui cælum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis impendere. Orabam etiam sæpius, ut simulacro Dominus diruto, dignaretur populum ab hoc errore discutere.

[4] Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, [everso Dianæ simulacro.] ut scilicet, relictis idolis, Dominum sequeretur. Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc immensum, quod elidere propria virtute non poteram, cum eorum adjurorio postea merui eruere: jam enim reliqua sigillorum, quæ faciliora fuerant, ipse confregeram. Convenientibus autem multis ad hanc Dianæ statuam, missis funibus trahere cœperunt: sed nihil labor eorum proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrymis flagitabam, ut quia id humana industria evertere non valebat, virtus illud divina destrueret. Egressusque post orationem, ad operarios veni, adprehensumque funem, ut primo ictu trahere cœpimus, protinus simulacrum ruit in terram, confractumque cum malleis ferreis in pulverem redegi.

[5] Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum venissem, [Plagis a dæmone inflictis, oleo S. Martini sanatus,] ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pedis pusulis malis repletum est, ut locus quem unus digitus tegeret, vacuus inveniri non posset; ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilica detuleram: ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum. Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolume reperi, ac si nullum super me ulcus apparuisset. Quæ vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper ipse invidus, Deum quærentibus nocere conatur; advenientibus Episcopis qui me magis ad hoc cohortari debuerant, ut cœptum opus sagaciter explicare deberem; dixerunt mihi: Non est æqua hæc via, quam sequeris, nec tu ignobilis Simeoni Antiocheno, qui columnæ insedit, poteris comparari. Sed nec cruciatum hunc te sustinere patitur loci positio: descende potius, & cum fratribus, quos adgregasti tecum, inhabita.

[6] [Episcopo obsequitur, & columnam eversam deserit.] Ad quorum verba, quia Sacerdotes non obaudire adscribitur crimini, descendebam fateor, & ambulabam cum eisdem, ac cibum pariter capiebam. Quadam vero die provocans me Episcopus, longius ad villam, emisit operarios cum scutis & malleis ac securibus, & eliserunt columnam, in qua stare solitus eram. In crastino autem veniens, inveni omnia dissipata, flevique vehementer: sed erigere nequivi quæ destruxerant, ne dicerer contrarius jussionibus Sacerdotum; & ex hoc sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum.

OBITUS ET TRANSLATIO
Ex vita Ms. S. Magnerici Trev. Episcopi auctore Eberwino, videnda ad XXV Julii.

Wulfilaicus Diaconus confessor, Ivodii in ducatu Luxemburgensi (S.)

[Ab incendio in primo sepulcro conservatus,] Columnam destructam reperiens, satis ægre tulit, sed meliore via usus, cum fratribus se contulit deinceps, multosque post hæc ædificando & ad meliora exemplis incitando, in sancta conversatione ad extremum usque permansit: qui bonorum quotidie operum incrementis proficiens, multisque clarus virtutibus in pace quievit, sepultusque est in eodem loco, in ecclesia, quam ipse ædificavit; in qua multa apud ejus memoriam referuntur fieri crebro miracula. Nostris namque temporibus (exeunte seculo X) cum locus idem ex antiquitate esset neglectus, contigit ob incuriam, ut quadam die incendium pateretur; cumque ecclesiam & omnia in circuitu ignis absumeret, mæsti cives turbari de beati Viri reliquis cœperunt, quia eas, velut fracto loculo detectas, antiquitas reliquerat; & ecce sedato igne, diligenter intuentes, ossa sancti Viri ab hac ustione intacta reperiunt, & ita illæsa, acsi nullum incendium locus ille esset perpessus. Impletum est quod de Sanctis Psalmista dicit: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur.

[8] [novo miraculo Ivodium transfertur.] Ob hanc causam ergo, & maxime quia solitarius erat locus, &, ut diximus, ex antiquitate neglectus, visum est domno venerabili Egberto Treverorum, Pontifici, ut ossa sancti Viri ad alium transferrentur locum, in memoratum videlicet superius castrum (Ivodium), quatenus ibi majori cum reverentia & custodia reliquiæ haberentur. Inito itaque consilio, cum ex eodem loco, præsente episcopo & clericis vel monachis, aliaque populi frequentia deportarentur, euntibus illis, cum jam fluvium processissent, larga super eos repente pluvia descendit; sed ut tanti Viri meritum Dominus ostenderet; per omne quod a prædicto loco ad castrum tendebatur spatium, cum nequaquam imber cessaret, super Sancti viri feretrum nec una pluviæ gutta cecidit; ita ab illa inundatione protectus, sicut a supradicta fuerat ignis læsione defensus. Et hæc de tanto viro dicta sufficiant, quæ idcirco in hac, quam scribimus historia posuimus, ut quales hujus apostolici viri (S. Magnerici) temporibus, in ejus episcopio servi Dei fuerint, quantumque se erga ipsos devotum & industrium reddiderit, cognoscamus. Frustra quæsivi, qui de hodierno cultu me edoceret,

DE S. EDELBURGA VIRGINE ANGLA, ABBATISSA
EBORIACI SEU FARÆMONASTERIO IN GALLIA.

CIRCA AN. DCXCV,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Edelburga virgo abbatissa, Faræmonasterio in Gallia (S.)

J. B. S.

De celebri etiam hodie S. Faræ monasterio (Gall. Farmoutier vel Farmonstier) egit olim Henschenius XXIII Febr. tom. 3, , ad vitam S. Earcongotæ, & recentius Mabilio de S. Burgundofara sec. 2 Benedict. pag. 438, ut de eo loco nihil hic observandum supersit. [Plurium Sanctarum soror,] Fuit prædicta S. Earcongota hodiernæ S. Edelburgæ, Edilburgæ seu Ethelburgæ (Gall. Aubierge) ex S. Sexburga sorore neptis. Porro Sanctam nostram inter S. Sexburgæ sorores virgines, Sanctas omnes, eo ordine numeravimus, acsi aliarum uterina fuisset, quod hic primo animadvertendum censui: nam quidquid aliqui germanam uterinam altarum sororem existimaverint, id tam manifeste elidit Bedæ auctoritas, ut errasse eos dubitari non possit. Filiam Annæ naturalem S. Edelburgam diserte appellat Beda, adeoque ex alia matre genitam, utrum ante parentis Regis, de quo etiam pridie locuti sumus, matrimonium, an ejus tempore, non expressit. Narrat is lib. 3, cap. 8, necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multos de Britannia monasticæ conversationis gratia, Francorum vel Galliarum monasteria adire solitos, & filias suas in eisdem erudiendas ac sponso cælesti copulandas mittere; maxime in Brige, & in Cale & in Andilegum monasterio.

[2] Tum subdit: Inter quas erat Sedrido, filia uxoris Annæ, Regis Orientalium Anglorum, cujus supra meminimus, [celebris cœnobii abbatissa,] & filia naturalis ejusdem Regis Edelburga: utraque cum esset peregrina, præ merito virtutum, ejusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. De sancta hodierna videri etiam potest Henschenius, citato die & loco. Floruisse cum S Sexburga aliisque sanctis sororibus seculo VII, certum est; an isti præmortua, an superstes, nemo prodidit. Est qui putet ad annum circiter 695 vitam protraxisse, quod ut satis verosimile, libenter admittimus. Etenim cum S. Burgundofaræ ætatem protrahat Mabilio ad annum 655, huic autem ambæ illæ virgines peregrinæ successerint, abbatissæ Brigenses constitutæ, verosimillime S. Faram proxime secuta est, ea quæ primo loco a Beda nominatur Sedrido, qua post aliquot præfecturæ annos e medio sublata, subrogata demum fuerit S. Edelburga, quæ satis probabiliter versus seculi finem cum sancta sorore Sexburga ad cælestem meritorum remunerationem evolare potuerit. Hinc collige, confudendam non esse Sedridonem istam cum Sisetrude de qua apud Mabilionem citato sec. 2 Bened. pag. 439: nam si vera ibi est Jonæ narratio, Sisetrudis ab angelis in cælum devecta est, S. Fara adhuc superstite; istam vero Sisetrudem quo pacto Earcongotæ sororem faciat Mabilio, prorsus non intelligo. Sed ad Sanctam nostram redeamus.

[3] Publicam hoc die S. Edelburgæ venerationem impendi, recte notavit loco non semel citato Henschenius. [in ipso Martyrologio Romano signata est;] Inter Usuardi additiones solum memoratur a Greveno: Edilburgæ virginis abbatissæ, cujus Beda meminit lib. 3. Hanc Molanus ad verbum secutus est uti & Canisius. Recentiores non consulo. In monasticis Wionis, Dorganii & Menardi, verbis haud multo pluribus celebratur, sed pharsi longiori a Bucelino & Arturo, quorum panegyres referre non vacat, nec vero operæ prætium est, cum ea sola subsistant, quæ ex dicto Bedæ loco statim subnectemus. Saussayus in S. Faræ elogio VII Decembris multas Sanctas connexuit, ut quæ ad ipsam erudiendæ accesserint. Ex his, inquit, enituit præcipua virtute Edelburga &c. Sed quid opus est Martyrologos plures appellare; sufficiat Romani hodierni textus hujusmodi: Ibidem nimirum in Anglia, sanctæ Edelburgæ virginis, Anglorum Regis filiæ. Ex quo positionis, seu depositionis locum accipere potuerit Baronius, necdum assecutus sum, non alio sensu vera est talis annuntiatio, quam quod Sancta origine Angla fuerit; nam cœnobium S. Faræ in diœcesi Meldensi, vita, virtutibus, exemplis, sepultura & sacris ejus exuviis gloriari, indubitatum est. Hic jam pauca trademus, quæ ab omnibus admittenda sunt, utpote ex ipso Beda accepta, quæ enim præterea in Harpsfeldii & aliorum elogiis circumferuntur, pie cogitata potius quam historice vera sunt.

[4] Sic igitur habet Anglicæ historiæ pater lib. & cap. supra indicatis. [ob corporis incorruptionem a Beda laudata.] Sed & matertera ejus (sanctæ Earcongotæ) de qua diximus, Edelburga, & ipsa Deo dilectam perpetuæ virginitatis gloriam in magna corporis continentia servavit, quæ cujus esset virtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, cœpit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium Apostolorum, in qua suum corpus sepelire cupiebat. Sed cum opus ipsum idem ad medium ferme esset perductum, illa, ne hoc perficeret, morte prærepta est, & in ipso ecclesiæ loco, ubi desiderabat, condita est. Post cujus mortem fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc ædificium annis septem; quibus completis, statuerunt ob nimietatem laboris, hujus structuram funditus relinquere. Ossa vero abbatissæ illo de loco elevata, in ecclesiam, quæ esset perfecta & dedicata, transferre. Et aperientes sepulcrum ejus, ita intemeratum corpus invenere, ut a corruptione concupiscentiæ carnalis erat immune, & ita denuo lotum, atque aliis vestibus indutum, transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani Martyris: cujus videlicet natalis ibi in magna gloria solet celebrari die Nonarum Juliarum Quomodo postrema male ad S. Earcongotam translata sint a Thithemio & aliis, vide apud Henschenium. Atque hæc sola sunt, quæ de S. Edelburga apud Bedam memoriæ prodita invenimus.

DE S. HEDDA EPISCOPO
APUD OCCIDENTALES SAXONES IN BRITANNIA.

AN. DCCV.

Sylloge de cultu, monachatu, episcopatu, gestis & obitu

Hedda Episcopus, apud Occidentales Saxones in Britannia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctum hunc Heddam, Headdam, Hedde seu Heddi, Dorcicestrensem, alias Dorcestrensem apud Occiduos in Anglia Saxones Episcopum, brevi aliquo elogio historico exornavit Mabilio seculo 3 Benedict. parte 1, [In Maulliis recentioribus & in Romano signatus,] a pag. 64, utpote cujus gesta in episcopatu per annos fere triginta, scriptorum silentium ignorare nos fecerit. Ex Beda aliisque nonnullas inferius spicas colligemus, quæ encomii vices supplere possint. Id principio hic miramur, non quod a Beda, qui populares Sanctos paucissimos suo Martyrologio inseruit, prætermissus sit, itemque ab Adone & aliis omnibus seculi IX Martyrologis; sed quod in nullis Mss. Usuardinis codicibus, quorum aliquos in Anglia auctos diximus, ejus memoria celebretur, ut verissime ad Martyrologium suum Universale notaverit Castellanus, S. Heddæ cultum vetustum non esse. Ego nullum reperi, qui de Sancto nostro meminerit, antiquiorem Greveno, hoc die sic scribente: In Anglia, Heddæ Episcopi: quæ verba ex ipso accepere Molanus, Canisius ac deinde monastici Wion, Dorganius, Menardus, & cum longiori præconio Bucelinus, ut Ferrarium non omittam & Anglica recentiora anni 1608 & 1640. At quidquid horum sit, in Romano moderno, ex historia Be, dæ, ni fallor, locum habet, his verbis: In Anglia, sancti Heddæ Episcopi Saxonum Occidentalium; pro quo ad laudatum Bedam & Trithemium nos remisit Baronius. De Beda mox agemus; quid Trithemius addiderit, ad rem nostram parum admodum interest.

[2] Monachum fuisse aut abbatem S. Heddam non expressit Beda, id colligit Mabilio ex Wilhelmo Malmesburiensi lib. 2 de Pontif. Angl. cap. 3: [monachus fuit, sed quo loco nescitur:] at cujus monasterii? Non expedio, inquit; eos continuo impugnans, qui Sanctum nostrum eumdem esse existimant, qui inter quinque monachos, ex Streaneshalensi monasterio ad episcopatus assumptos, apud Bedam lib. 4, cap. 23, ordine secundus numeratur, Ætla, seu Æcla, vel Ecla nomine, quod in episcopatum Dorciscestre fuerit ordinatus. Ostendit deinde utriusque diversitatem, cum Ætla seu Æda, ut ex citato Bedæ loco apparet, non a Theodoro, ut Sanctus Hedda, sed a S. Wilfrido, post Theodori mortem ordinatus sit Dorcicestrensis Episcopus. Quærit demum Mabilio, an Glastoniensis monachus fuerit S. Hedda; verum nec id satis constare videtur, quidquid Malmesburiensis, non absimile nomen se reperisse existimet inter aliorum istius loci præclarorum vivorum & abbatum nomina: quandoquidem in Monastico Anglicano, ubi Glastoniensis abbatiæ viri pii & illustres enumerantur S. Hedda non recenseatur. Abbatiæ alicui West-Saxonum præfuisse, haud equidem diffitebor, quod facile datur colligi ex iis, quæ in Glastoniensium monachorum gratiam, a paganis etiam Regibus obtinuit, ut pluribus narrat Usserius pag. 111, 112 & 113. Ceterum non satis consequenter sua ordinavit Mabilio, dum putavit num. 3, S. Heddam abbatem subscripsisse chartæ Leutherii seu Eleutherii, concessæ cœnobio Meldunensi anno 680, quem paulo ante consecratum dixerat a Theodoro Episcopum in civitate Londoni anno 676. Minus invite admiserim, cum Abbatis titulo subscripsisse chartæ decessoris sui anno 675. Quærenda modo sedes episcopalis.

[3] [de episcopali sede] Hanc nobis commonstrabit Beda, ex cujus lib. 3, cap. 7, hæc præmittenda censemus. Eo tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Gevisse vocabantur, regnante Cynigilso, fidem Christi suscepit; prædicante illis verbum Byrino Episcopo, qui cum consilio Papæ Honorii venerat Britannniam, promittens, quidem, se illo præsente, in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor præcessisset, sanctæ fidei semina esse sparsurum. Unde & jussu ejusdem Pontificis, per Asterium Genuensem Episcopum, in episcopatus consecratus est gradum. Sed Britanniam perveniens, ac primum Gevissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inveniret, utilius esse ratus est, ibi potius verbum Dei prædicare, quam ultra progrediens, eos, quibus prædicare deberet, inquirere. Itaque euangalizante illo in præfata provincia, cum Rex ipse catechizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis, sanctissimum ac victoriosissimum Regem Nordhumbrorum Oswaldum affuisse, eumque de lavacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus & Deo dignus consortio, cujus erat filiam accepturus in conjugem, ipsum prius, secunda generatione Deo dedicatum, sibi accepit in filium. Donaverunt ergo ambo Reges eidem Episcopo civitatem, quæ vocatur Dorcinca, ad faciendam inibi sedem episcopalem, ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pro ejus labore populis advocatis, migravit ad Dominum, sepultusque in eadem civitate: & post annos multos, Hedde episcopatum agente, translatus inde in Ventam civitatem, atque in ecclesia beatorum Petri & Pauli positus est.

[4] Porro ad clariorem rei intelligentiam subjungimus, quæ idem Beda refert lib. 4, cap. 12, sic incipiens: [paulo certior sententia.] Quartus Occidentalium Saxonum antistes Eleutherius fuit; siquidem primus Birinus, secundus Agilbertus, tertius exstitit Wini. Cumque mortuus esset Conwalch, quo regnante idem Eleutherius Episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, & divisum inter se tenuerunt annis circiter decem: ipsisque regnantibus, defunctus est ille, & episcopatu functus; Headdi pro eo consecratus est a Theodoro in civitate Londonia. Ex recitatis huc usque Bedæ verbis, habes S. Heddæ consecrationem, & sedem ejus episcopalem in civitate Dorcuica, alias Dorcica, quæ certe Dorcica seu Dorcicestria, illa esse non potuit, cujus Episcopum fuisse Ætlam seu Ædam diximus, quæ in provincia Merciorum sita, ad Occidentales Saxones non pertinuit. Atque huc refero accuratam Mabilionis distinctionem, qua Dorcicam seu Dorcicestriam, vulgo Dorchester, urbem provinciæ Merciorum, in comitatu Oxoniensi ad Tamam fluvium, qui in Tamesin influit; aliam esse ostendit ab ea Dorcicestria, itidem Dorchester, Occidentalium Saxonum urbe, de qua modo quærimus. Huic præfuit S. Hedda, Eleutherii successor, eo ordine, quem ex Beda jam descripsimus, ut proinde sedes Dorcicestrensis S. Heddæ extra controversiam posita videatur: verum ipso defuncto, episcopatus provinciæ illius in duas parochias divisus est; una data est Danieli, quam usque hodie regit, altera Aldhelmo, ut pluribus narrat Beda lib. 5, cap. 19.

[5] Ad Sancti gesta quod attinet, superius dictum est, pleraque oblivione sepulta esse. Jam etiam diximus, [Pauca ejus gesta ex variis colliguntur.] Hedda episcopatum agente, Birini corpus Ventam translatum, nunc Wintoniam, vulgo Winchester, qua in civitate cathedram suam Sanctus collocaverit. Neque prætermiserim, quæ ad S. Heddæ laudem non parum conducunt, compendio relata in Indice Usserii Chronologico pag. 1166, Kentwinum Occiduorum Saxonum Regem, Hedda Episcopo Wintoniensi impetrante, insulam Glastoniæ, liberam ab omni regali servitio, vetustæ ecclesiæ concessisse (sicut Reges Britonum ante eum jam pridem confirmaverant) libero jure fratribus, ibi Deo servientibus, concesso, rectorem sibi eligendi & constituendi secundum regulam S. Benedicti. Constat præterea ex S. Guthlaci vita, a nobis edita ad XI Aprilis, Sanctum istum a nostro hodierno presbyterum consecratum, cap. 3, num. 32, pag. 46. Rem ab Ordorico Vitale compendiosius narratam, ex historiæ ejus libro 4, hic describimus: Quondam Headda Præsul, cum quibusdam clericis & laicis ad Guthlacum venit, inter quos de beato viro varia locutio obiter fuit. Prædictus autem Episcopus, comperta in Venerabili Viro divinæ gratiæ luculentia, & in exponendis Scripturis sacris sapientiæ affluentia, postquam insulæ Crolandiæ ecclesiam XII Kal. Sept. dedicavit, eumdem servum Dei suscipere sacerdotii stemma, inviolabili obedientiæ præcepto coëgit. De alio, quam de S. Hedda nostro, hæc accipi non posse, recte, opinor, censuit Mabilio, tametsi Crolandia illa insula, in qua S. Guthlacus commorabatur, longe a provincia West-Saxonum remota fuerit.

[6] [De obitu & sanctitate testimonium Bedæ;] Felicem S. Heddæ obitum & posthumam gloriam sic brevi elogio complexus est Beda citato lib. 5, cap. 19: Anno dominicæ Incarnationis septingentesimo quinto Alfridus Rex Nordan-Humbrorum defunctus est, anno regni sui vicesimo necdum impleto. Cui succedens in imperium filius suus Osredus, puer octo circiter annorum, regnavit annis undecim. Hujus regni principio Antistes Occidentalium Saxonum Heddi cælestem migravit ad vitam. Bonus quippe erat vir ac justus, & episcopalem vitam sive doctrinam, magis insito sibi virtutum amore, quam lectionibus institutus exercebat. Denique reverendissimus Antistes Plecthelmus, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore ejus Aldhelmo, multo tempore adhuc diaconus sive monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, in quo defunctus est, ob meritum sanctitatis ejus, multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque provinciæ illius solitos ablatum inde pulverem, propter languentes in aquam mittere, atque hujus gustum sive aspersionem multis sanitatem ægrotis, & hominibus & pecoribus conferre; propter quod, frequenti ablatione pulveris sacri, fossa sit ibidem facta non minima.

[7] Postremum est, quod legere me memini, tanta judicii maturitate, [& aliorum de ejus doctrina,] tanta rerum tractandarum decernendarumque peritia valuisse S. Heddam, ut Ina Rex West-Saxonum, ejus consilio leges suas se condidisse fateatur; de quibus vide Alfordum ad an. 692 num. 9. Nec eloquentia doctrinæque laude caruisse vult Malmesburiensis, ad ea præcipue Bedæ verba; bonus quippe erat vir ac justus, & episcopalem vitam sive doctrinam magis insito sibi virtutum amore, quam lectionibus institutus exercebat; apud Alfordum ad an. 677 sic observans: Unde non parvo moveor scrupulo, quippe qui legerim ejus formales epistolas, non minus indocte compositas, & Aldelmi ad eum scripta, maximam vim eloquentiæ & scientiæ redolentia. At quæcumque fuerit Sancti nostri bonarum litterarum cognitio, quam mirum est Bedam ignorasse, id nobis certum videtur, iis potissimum virtutibus excelluisse, quas ex Anglico Polyhistore jam paucis descripsimus. Notanda sunt ibidem Alfordi verba; hunc virum (S. Heddam) inquit, non solum antiqui, sed, quod mireris, sectarii etiam moderni admirantur ac prædicant, sanctitate & virtutibus insignem, qui Occidentali provinciæ verbo & exemplo profuerit. Unde sine dubio sequitur, eum in fide orthodoxa integrum atque undequaque perfectum fuisse. Si hæc vera sunt, mirari fateamur sectarios, at talibus exemplis necdum converti. Quæ de Legicestrensi jurisdictione, a Sancto nostro sibi asserta, memorat idem Alfordus, vide ibi ad an. 692.

DE S. EOALDO EPISCOPO
VIENNÆ IN GALLIA.

CIRCA AN. DCCXV.

Sylloge de Sancti nomine, ætate, cultu & elogiis.

Eoaldus Episcopus, Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De S. Cadeoldo, sive Edaldo, Viennensi Episcopo, ordine XXXIV, egit pridem Bollandus ad XIV Januarii, ubi plurimas nominis efformationes adducit, nostro S. Eoaldo tam affines, nempe Evaldus, Edaldus, [Sanctus cum alio Viennensi Ep. fere synonymus,] Eoldus, ut natæ sint dubitationem ingerere, an ille cum hodierno confundendus non sit, qui in Adonis Chronico Eoldus, in ejus Martyrologio Evoldus, nonnumquam Eooldus, alibi Foldus appellatur, quemadmodum eos confudit Martyrologium Canisii. Ast utrumque satis distinguit laudati Adonis expressa in Chronico series, ubi Caldeoldus Heidico successor ponitur, inter illum & hodiernum Eoaldum, Dodolenus, Bobolinus, Georgius, Deodatus & Blidramnus diserte referuntur; quantumvis brevia eorum regimina fuisse oporteat, nimirum ab anno 696 ad 718, quo Eoldus Viennensis Episcopus jam habebatur, & tum aliquot annis fuerat, si vera est Constantini Papæ ad eum epistola, inferius recitanda. Ipsum ordine XL statuunt Sammarthani post Claudium Robertum, rejecto Agrato, seu Algrato, quem Chenu XLI numerat, Sanctum nostrum loco quadragesimo secundo reponens. Democharis catalogus imperfectior est. Pro Agrato stant Boscius in Bibliotheca Floriacensi, Le Lievre & Chorier: verum cum Adoni notus omnino non fuisse videatur, hujus in hac parte negativa auctoritas, recentioribus istis, mutua describentibus, longe prævalet, quamdiu ex certis monumentis, quæ cum Adonis Chronico conferenda sint, Agrati istius pro eo tempore existentia non probatur. Appendix ad Adonis Martyrologium, ubi XIV Octobris Agratus memoratur, id necdum evicit.

[2] Utut plures jam memoraverim, qui de Viennensibus Episcopis scripsere, [quo & quanto tempore sederit, non satis certo definitur:] exactam eorum chronologicam seriem nemo hactenus ordinavit. Ætatem Cadeoldi ex Adonis Chronico reduxerat Bollandus ad annum, a nescio quo ibi notatum, 696, quocirca jam dixi multos brevi tempore Episcopos Viennæ sedisse, etiam dum ad annum 718, in eodem Chronico signatum, collocarentur S. Eoaldi principia. Interim si recte considerentur omnia, non tantum infulas tunc non suscepisse, sed neque ad eum annum pertigisse videtur Sanctus. Interponitur S. Eoaldus apud Adonem epochis duabus non ignotis. Primam collige ex Chronici verbis pag. 207: Carolus Pippini filius ex alia uxore, cum captus a Plectrude, Pippini quondam uxore, teneretur, auxiliante Domino evasit. Notant hæc annum 715, & tunc, inquit Chronicon, Eoldus Viennensis Episcopus jam habebatur. Obiter observo, Leonem Imperatorem non recte in eodem Chronico istuc loci interseri. Paulo post, narratis iis, quæ ad Sanctum spectant, subjungit: Dagobertus Rex, annis quinque regnans, mortuus est. Hæc nos ducunt ad annum 716, ad quem, ut summum differri potest S. Eoaldi obitus. Fateor iterum, brevissimas esse tot episcopatuum periodos; at cum ex Chronico Adoniano certiora educi nequeant, his eatenus inhærendum, donec distinctiora eruantur. Et vel sic tamen Sancti nostri episcopatum ulterius protrahimus, quam ansi fuerint Boscius, Lievræus & Chorier in statu politico Delphinatus, lib. 1, pag. 203; quorum hic ingressum S. Eoaldi innectit anno 710, de obitu nihil expresse determinans: sed cum Austrebertum, secundum a nostro Episcopum statuat an. 718, patet & ipsum tempora vehementer corripere, adeoque cum vulgata Viennensium opinione, obitum consignare anno 714. Calculus noster Henschenio accedit propius, ubi ad XXVI Maii, S. Bobolini, qui Sancto nostro successit, ætatem definire conatur; per eas nempe tenebras, quas huc usque frustra dispellere conati sumus.

[3] [certior est ejus cultus:] Certiora sunt quæ de Sancti cultu exstant monumenta. Ipsum in Martyrologium, a se Viennæ paulo auctius redditum, quale nec Usuardus vidit nec Notkerus, primus retulit laudatus Ado, his verbis: Apud Viennam, Euoldi Episcopi, cujus industria delatæ sunt reliquiæ SS. Martyrum Thebæorum ad urbem Viennam; quæ eadem verba in Auctariis Usuardinis VI Julii ex Bruxellensi codice descripsimus, quo die inter Prætermissos collocandus fuit. In hodiernis auctariis etiam signatus est, & ab aliis recentioribus passim refertur, sed commonstrato fonte, rivulos istos omnes negligimus. Solito parcior est Saussayus in Supplemento: Viennæ, S. Evoldi quadragesimi, metropolitanæ ecclesiæ, sub S. Mauritii nomine, instauratoris. Breviarium Viennense anno 1522 excusum, Sancti memoriam in Octava Apostolorum agendam præscribit: S. Coldi (pro Eoaldi) Episc. Vienn. Conf. cras fiat, ut in communi unius confessoris. Oratio. Da quæsumus omnipotens. In Martyrologio Viennensis ecclesiæ, & in serie Sanctorum metropolis Allobrogum, quæ apud nos Mss. exstant, hoc ornatur elogio: Viennæ, natalis S. Eoaldi Conf. ac XLI Viennensis Archiepiscopi. Is cognomento magnus, e nobili Francorum Regum stirpe oriundus, suæ nobilitatis, pietatis & doctrinæ magnum specimen dedit. Nam cum apicem archiepiscopatus Viennensis esset adeptus, ecclesiam suam sumptuosis ædificiis ac reliquiis decoravit; præcipue beati Mauritii ac legionis ejusdem Thebaicæ, quam ad honorem ejusdem beatissimi Mauritii & sociorum ejus martyrum Thebæorum solenniter dedicavit. Ad quem Constantinus Papa anno DCCXIII per Archidiaconum Viennensem præclaram transmisit epistolam, cum capsula quadam, reliquias sacras, præsertim B. Mauritii continente. Ipse tandem Viennæ plenus miraculis ac bonis operibus obiit anno DCCXIV, Nonis Julii, conditusque in majori ecclesia. Ejus dies festus Nonis ipsis concelebratur.

[4] [nec desunt antiqua elogia.] Hæc ex supra laudato Adonis Chronico decerpta sunt atque ex epistola Constantini Papæ (hic sedit ab anno 708 ad 714) quam profert Boscius, fidelis, opinor, talium monumentorum disquisitor. Utrumque in sua puritate subjicio. Sic habet Ado pag. 208: Tunc sanctus Episcopus Eoaldus Viennensem ecclesiam rebus auxit. Erat enim affinis Francorum Regibus, quique etiam intra civitatem in honore beatorum martyrum Thebæorum, Mauritii & sociorum ejus, domunculam cryptatim construxit, ibique non mediocrem partem reliquiarum, sive ex his Martyribus, sive ex aliis posuit. Atque ex eo tempore res ecclesiæ nomine beati Mauritii attitulantur, quando ex antiquo & major domus in honore septem martyrum Machabæorum, & facultates ejusdem ecclesiæ, sub nomine eorum, a fidelibus offerrentur, & consecratæ manerent. Hic ego non lego, quod Boscius & recentiores isti tradunt, basilicam in honorem Thebæorum martyrum a S. Eoaldo ædificatam. Audi modo Papæ Constantini litteras: Constantinus Episcopus, Eoaldo Viennensi Archiepiscopo. Reliquias ecclesiæ tuæ, sicut rogasti, per Archidiaconum tuum destinavi: de spongia Domini, de vestimentis Domini: de vinculis Apostolorum, de sartagine ærea Machabæorum, de cineribus S. Joannis Baptistæ. Quæ omnia capsella argentea clausimus, & sub signaculo Sanctitati tuæ transmisimus. Rogamus, ut eo studio venerentur, quo de munere B. Petri, ad sanctitatem tuam transmissa esse noscuntur. Et alia manu: Jesus Christus te, Frater, sanctificando custodiat. Mirum est, superioris elogii concinnatorem in ea capsella reperisse reliquias S. Mauritii, quæ certe Roma accersendæ non erant. Sed hæc & hujusmodi alia scriptoribus istis facile condonamus, modo quæ hactenus retulimus, satis subsistant.

DE S. WILLIBALDO EPISCOPO
EYSTADII IN GERMANIA.

CIRCA AN. DCCLXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Willibaldus Episcopus, Eystadii in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti nomen, patria, genus, cultus, scripta.

De Eystadio, aliis Eysteto, Eystetto, Eichstadio vel Aichstadio, in cujus nominis expressione & inflexione Gretserum sequemur, cursim, more nostro egit Henschenius, ad vitam S. Walburgis virginis XXV Februarii pag. 511, [Varia urbis Eystettensis,] recte observans, a structo illic per S. Willibaldum monasterio, incoli cœpisse, donec in oppidum ac deinde in insignem urbem excreverit. Præluxerat Gretserus in præfatione ad commentarium suum in vitam, a Philippo Eystettensi Episcopo scriptam, ubi sic habet: Origines quoque Eystettenses explicuimus, ubi videre est, quam ex tenuibus orsis, hoc est ex Benedictino monasterio, tam civitas ipsa, quam nobilissimum Canonicorum collegium & ipse amplissimus episcopatus exstiterint. Cetera vero ad urbis ortum, incunabula, amplitudinem & magnificentiam hodiernam spectantia, habes apud ipsum cap. 18 & seqq a pag. 237. Non lubet hic repetere, quæ & nos de simili argumento ad Acta S. Rumoldi fusius disseruimus. Utrum a succisis potius quam a vernantibus quercubus dictum sit Eychstadium, quasi Quercopolis, quibusdam græcizantibus Dryopolis, quis satis divinaverit. An autem olim Aureatum, Chrysopolis & Nessofelsia civitas eadem appellata fuerit, ii quærant, quorum interest, aut quibus nobilitatem ex ignotis ruderibus lubet eruere; nobis hæc cursim notasse sufficiat occasione S. Willibaldi, si non prisci Aureati qualiscumque, at certe hodiernæ florentissimæ ecclesiæ & totius urbis primi fundatoris & conditoris.

[2] Non unam esse nominis Willibaldi efformationem in antiquis & novis scriptis haud dubie observaveris, [& nominis ipsius Sancti inflexio.] adeo ut nonnumquam dubites, num uni & eidem Sancto conveniant appellationes haud parum diversæ, quales sunt Willibaldus, Wilbaldus, Bilibaldus, Bilbaldus, Williboldus, Willeboldus, de quibus fuse & accurate disputat laudatus Gretserus Observationum suarum cap. 2, Aventinum aliosque refellens, qui in ejus nominis etymo pueriliter lusisse videntur, nescio in quas silvas aut saltus digressi. Ipsum Gretserum consulat, qui id genus originationibus inquirendis enodandisque plusculum delectatur; & a Wald pro silva vel alio significato acceptas radices varias excogitet. Rectissime, opinor, obvio & nativo sensu, S. Willibaldi nomen ex sua germanica origine eduxit Eystettensis Præsul Philippus, ultimæ & majoris vitæ compilator, dum cap. 4 Sancti nostri nomenclationem per promptam voluntatem interpretatus est; Will enim germanice voluntas dicitur, bald cito seu prompte, ut simul juncta omnino significent Willbald, prompte volens, seu prompta voluntas. Quidquid igitur aliæ etymologiæ a Gretsero relatæ nonnemini arridere possint, Philippina hæ nobis præplacebit, donec afferatur aliqua, iis saltem melior, quæ Aventino aut aliis, rerum hujusmodi nimis religiosis, dicam an operose sciolis scrutatoribus adscribuntur.

[3] [Quo sensu S. Willibaldus genere Saxo,] Ex nominis ipsius radicali significato clare ostenditur, Saxonicæ originis fuisse S. Willibaldum, non in Saxonia hodierna Germaniæ, sed apud Anglo-Saxones Occidentales, in ipsa patria S. Bonifacii (cui, ut est in Vita S. Wunebaldi num. 7, pag. 180, carnali propinquitate & sanguinis copulatione sociatus atque glutinatus fuit) natum & educatum, fortasse in Hamptonia, seu in hodierno comitatu Southamptoniæ vel in comitatu Devoniæ, quemadmodum satis apposite suspicatur Mabilio; de quibus tamen nihil certi antiqua monumenta prodiderunt. Saxonicam gentem diserte indicat primæ & purioris vitæ seu Hodœporici auctor Sanctimonialis, dum num. 6 Saxonicæ gentis morem inclamat, quo sanctæ Crucis signum præ nobilium foribus erigi soleret, ad quod trimus deportatus fuerit æger S. Willibaldus. Porro Saxonicam illam gentem, non in Germania, sed in hodierna Anglia sedem fixisse, etsi alia non probarent, inde certissime evinceretur, quod Hodœporicon insinuet & portum Britannicum Hamulea muthensem (qualis terminationis plures istic sunt) unde cum patre & fratre solverit S. Willibaldus, transiturus in Franciam, & in Sequanam prope Rotomagum appulerit, qui trajectus aliis convenire non potest, quam Anglis in Galliam pergentibus. Siquis Suevum, Scotum aut Hibernum fingere voluerit Sanctum nostrum, is a me responsum non exspectet; nec his diutius immorandum video, cum pridem extra omnem controversiam posita sint.

[4] Utinam paribus argumentis elucidassent Eystettenses, quæ de S. Willibaldi parentibus, [& regio sanguine genitus] de eorum dignitate, & progenie & majestate regia pridem ventilata sunt. Et primo quidem de ipsorum nominibus dubitatum fuit, cum in monumento antiquissimo, eoque solo qui authenticæ veritatis characteres præferat, Sanctorum fratrum parentes de nomine nusquam innotescant, ubi tamen tot recurrunt occasiones ea exprimendi. Vitæ secundæ scriptor Anonymus Richardum primus in lucem extulit, estque ea modo sic recepta opinio, ut ei refragari piaculum sit, postquam Henschenius die VII Februarii omnia ad S. Richardum spectantia tam enucleate discussit & illustravit. Sit igitur S. Richardus trium sanctorum liberorum Willibaldi, Wunebaldi & Walburgis illustris parens, qui Lucæ a filiis sepultus, ibidem adhuc hodie singulari veneratione honoratur. At matris nomen, unde erutum sit, fateor me hactenus non satis deprehendisse, nec porro concipere, cur scriptores aliqui tantopere se vexent, ut post tot secula incertas nomenclaturas nobis venditent. Bonæ seu Bonnæ, Wunnæ seu Bunnæ appellationem tribuunt recentiores, nec dubitant, sororem ipsam facere S. Bonifacii, sed absque ullo antiquo fidejussore, quem prius quærere oportuerat, quam de ejusdem etymologia disceptaretur. Bonam fuisse, piam, & si lubet sanctam, facile admisero, quæ tot Sanctorum genitrix fuerit; at tali nomine appellatam, & tot Sanctos seu fratres seu cognatos habuisse, non est unde inducar ut credam. Plura videri possunt apud Gretserum, S. Willibaldi cognationem explicantem lib. 2 Observ. cap. 10, aliosque Philippum, præcipuum genealogiæ artificem secutos.

[5] Plura finxere scriptores varii, ut ducatum Sueviæ vel regnum Angliæ, [dici possit;] vel etiam utrumque S. Richardo vendicarent; sed vaga regni, saltem eo tempore opinor, anonymi, appellatione contenti, cum Adelberto, Lucensi epitaphio & Philippi historia. Traditioni ejusmodi utcumque firmandæ operosissime insudat sæpe laudatus Gretserus, tribus longis capitibus 4, 5, & 6, a pag. 166 ad 178, Sub ipsum principium multa inania commenta doctissime refutat de ducatu & regno Sueviæ, co postremum inclinans, ut probabile ipsi videatur, S. Richardi majores, si non hodiernæ Sueviæ, saltem alicujus alterius Duces fuisse. Tum argumenta proponit, eaque sane valde urgentia, quibus ostendatur, S. Richardum non fuisse Regem Angliæ, imo nec tota heptarchia locum ullum obtinuisse, quæ utrum ex historica methodo & fide satis solverit, nolim hic ex professo discutere: eam spartam olim præripuit Henschenius, eo loco, quo implexissimus is nodus dissolvendus erat. Tu videsis ejus Commentarium citata die VII Februarii § 4 S. Richardi nobilitatem, divitias, & regiam dignitatem, more suo, diligentissime expendit, id demum concludens, S. Richardum inter subregulos, tunc in Anglia frequentiores, recenseri posse.

[6] [quidquid eruditi aliqui obstent.] Non est mihi animus, ex eo capite eruditissimo Magistro adversari, quamquam de regio titulo S. Richardo adscribendo, neminem qui cogitaverit reperiam, antiquiorem Adelberto Heidenheimensi abbate, quem scripsisse constat tempore Eugenii Papæ III, atque adeo quadringentis & amplius annis post obitum S. Richardi, cujus Lucense epitaphium, toties allegari solitum, quam ætatem sapiat, nemo est hactenus, qui satis ausit determinare. Baronius, qui tomo 9 ad annum 750 epitaphium prædictum & vulgatissima quæque de, S. Richardi Angliæ regno bona fide admiserat, lectis postmodum apud Canisium vetustioribus monumentis; tom. 12, pag. 912 in Addendis & corrigendis omnia haud obscure retractavit. Pagius ad eumdem annum 750, pag. 277, regnum istud ad fabulas ablegare non est veritus, in nonnullis etiam Cointium coarguens: hic vero, subreguli titulum, quem ei Henschenius præmonstraverat, S. Richardo non illiberaliter concedit. Mabilio item regium nomen satis frigide transilit; mihi non lubet controversiam retexere, quantamvis nobilitatem, quantasvis divitias S. Willibaldi parentibus tribui facile patiar.

[7] [Maxima ejus nobilitas a sanctitate,] At enim major ejus & sola nobilitas virtus fuit veraque sanctitatis gloria, qua maxime vel a puero emicuit, vix quinquennis vitæ monasticæ, ex parentum voto adscriptus, ubi in litteris ac pietatis operibus egregie exercitatus, eo sensim charitatis in Deum fervore accensus est, quo tota reliqua vita, ad senectam & senium usque flagrare non destitit, ut satis luculenter descripsit Sanctimonialis in Hodœporico, tametsi diversa potius & longa itinera, quam particularia Sancti gesta prosequatur. Neque vero piissimum ejus exitum ipsa prodidit, verosimillime Sancto præmortua. Verumtamen singulari veneratione Eystadii non diu ab obitu coli cœpisse S. Willibaldum, æque ac Heidenheimii S. Wunebaldum & S. Walburgem, patria monumenta & ecclesiastica Officia testantur. Nulla quidem eorum apud nos exstant, ast ex elevationibus, translationibus, aliisque Eystettensibus monumentis, infra producendis, satis constabit. De Sancti hodierno festo & cultu sic Gretserus memorat cap. 22, pag. 270: Festus dies S. Willibaldi agitur, non VIII Idus Julii, ut scribit Trithemius, sed Nonis, hoc est VII die Julii, cum Octava, quæ incidit in XIV ejusdem mensis. Aichstadii, uti & in aliis nonnullis illius diœceseos locis, non tantum in choro, sed & in foro dies festus est.

[8] [licet antiquis Martyrologis notus non fuerit.] Antiqua Martyrologia classica, quæ ad seculum IX spectant potissimum, suntque adeo S. Willibaldo posteriora, de ipso nusquam meminerunt; quod sane mirandum non est, cum in istis rarissime recurrant Sancti, qui seculo octavo, saltem qui sub ejus seculi finem mortalitatem exuerint. In Hieronymiano Augustano additio est: N. seu natale, S. Willibaldi ep. & conf. Citavit Baronius auctiorem Adonem, cui perperam secunda manus adscripserat, quæ in Mosandri editione reperta, merito expunxit Rosweydus. Inter Usuardinos codices nostros non pauci reperiuntur, quibus S. Willibaldi commemoratio accessit: vetustissimum exemplar est Ultrajectinum, nobis Rosweydinum, sec. XII, in quo sic legitur: In Eistede, Willibaldi Episcopi & Confessoris. In quo codice, ignota de causa, ad VI Novembr. legitur: Willibaldi Episcopi & conf. Habes præterea in nostra editione, Hagenoyense, Strozzianum, Editionem Lubeco-Coloniensem, Belinum, Grevenum & Molanum, in quibus vix ulla notabilis, præterquam in nominis expressione, de qua superius egimus, reperitur diversitas. Ex his sumpsere alii Maurolycus, Galesinius, Felicius, quorum annuntiatio simplex est, Canisius elogium texuit, uti & Ghinius aliique monastici, præsertim Wion, in pluribus a Gretsero repurgatus; & inter monasticos encomiastes primarius Bucelinus; quorum verba recitare aut hallucinationes sigillatim hic evolvere nil prorsus juverit, cum ex ipsis Vitis ceu genuinis fontibus purius omnia referenda sint. Viola Sanctorum id singulare habet, quod scribat: Item festum S. Vilibaldi Episcopi, qui & patronus Eystetensis diœcesis, & in eadem civitate solenniter sepultus est. Dempsterum aut Camerarium non appello. Trithemii aliorumque scripta & sphalmata pridem a Gretsero etiam repudiata sunt, ut actum agere necesse non habeam. Erravit Florarium, dum translationem hoc die retulit.

[9] Notata sæpe & certe notanda est Baronii annuntiatio seu potius loci positio: [De positione Martyrologii Romani.] In Saxonia, S. Willibaldi, primi Eystetensis Episcopi, qui una cum Bonifacio laborans in Euangelio, multas gentes convertit ad Christum. Ferit nonnihil Germanos dicta positio, in Saxonia, quam tamen imitari maluit Ghinius, in margine pro Orientali Francia, quam forte non noverat, Saxoniam intrudi cupiens. Impropriam locutionem in Martyrologio Romano ab annis centum & amplius observavit noster Stephanus Vitus, alibi non semel a nobis laudatus, III Martii 1615 ad Rosweydum scribens in hæc verba: Ad VII Julii, ait, Baronius S. Willibaldum, primum Eistettensem Episcopum, in Saxonia collocat. Est apertus error, cum pro Saxonia, Franconia dici debeat. Nam Eistadium urbs, ubi vixit & nunc quiescunt ossa Willibaldi, qui in nulla, dum vixit, fuit Saxonia, nisi ea, quam hodie Westphaliam dicimus (& hoc quidem plane gratis concedit Vitus) Ingolstadio vix distat itinere trium horarum … & hinc Dilinga in Suevia distat septem milliaribus, a qua tamen Saxonia, sive vetere, quæ Westphalia, sive recentiore Saxonia, quam corrupit Lutherus, distat Eystadium … ultra sexaginta aut septuaginta milliaria. Quin & nostri Germani subrident, cum legunt in Baronio In Saxonia, Willibaldi &c., & cum Germanice verterunt Martyrologium Baronii, illud Saxonia omiserunt. Hæc incidenter; de Sancti nostri memoria in sacros fastos relata, satis dictum est.

[10] In scripta S. Willibaldi inquirit Gretserus cap. 22, [Non recte dicitur S. Willibaldus] a pag. 264. Ut hunc etiam nodum solita brevitate dissolvamus, unica & præcipua quæstio est, fueritne S. Willibaldus auctor vitæ S. Bonifacii, qui in præfatione ad Lullum & Megingozum coëpiscopos, non Episcopum se aut coëpiscopum nuncupaverit, sed Willibaldum presbyterum. Non videntur dubitasse Eystettenses, quin scriptor ille ipsus esset Eystettensis Episcopus, donec noster Christophorus Browerus, in rebus hujusmodi discutiendis acutus & perspicax, in Sideribus suis illustrium & sanctorum Virorum, qui Germaniam olim gestis suis ornarunt, multa erudite opposuit; nec obscure demonstrasse videtur, alium fuisse Willibaldum presbyterum a S. Willibaldo Episcopo, quibus, meo quidem judicio, non omnimode se expedivit Gretserus, nec qui eum secutus est Mabilio, Broweri argumenta & ipse librans in Observationibus præviis ad vitam S. Bonifacii seculo tertio, parte 2, num. 2, ubi satis prodit, deceptum se vitiosa Wicelii additione, ego Willibaldus Episcopus, quam vitæ a se editæ assuerat Canisius, in codice manuscripto non repertam.

[11] [scripsisse vitam S. Bonfacii aut S. Walburgis.] Quod siquis nihilominus caudam illam addititiam tuendam susceperit, totam amplectatur necesse est, e qua non facile se extricabit, ut ostendit Pagius ad annum 755, num. 19. Fatetur plane Gretserus pag. 270 additamentum Wicelianum de loco scriptionis fictitium esse, tantundem dixeris de nomine, ego Willibaldus Episcopus: Sane, & Gretseri & aliorum responsis accurate discussis & perpensis, minime absterritus est Henschenius a tuenda confirmandaque Broweri sententia, a qua cur recedendum sit, nihil prorsus video, ut quivis mecum perspiciet, qui non præjudiciis aut scriptorum idem sententium numero, potius quam rationi obsequendum existimaverit. Videantur Acta nostra ad V Junii de S. Bonifacio § 1, num. 1, 2 & 3. Sunt præterea, qui vitam S. Walburgis a S. Willibaldo litteris mandatam affirment, ast id minori etiam cum fundamento a Balæo & Centuriatoribus apud Gretserum prolatum esse, nil vetat existimare; equidem ab hujusmodi scriptionibus laudem S. Willibaldo accersendam numquam credidi. Sed de his hactenus; nunc ad varios Actorum scriptores accedamus, ætatis ordine recensendos & expendendos.

§ II. De scriptoribus Vitæ S. Willibaldi.

[Ex quinque variis Legendis] Vitam Sancti seu gestorum ejus deductam historiam, si proprie loqui velimus; nullus scripsit: potissimam actorum ejus partem, quæ peregrinationes complectitur, satis accurato, quamvis rudi & impolito stylo recensuit femina Sanctimonialis Heidenheimensis, sanctorum fratrum Willibaldi & Wunebaldi popularis, quæ pari sermone utriusque itinera maxime prosecuta est, ipsa utrique ætate æqualis, utrique consanguinea. Hujus opus, quo ad huc pertinet, Hodœporicum seu itinerarium recte pridem appellavit Canisius, cum S. Willibaldi peregrinationibus describendis plane insistat. Prædictum Hodœporicum paulo limatiori oratione reddidit Anonymus aliquis, forte Heidenheimensis monachus, nonnullis hinc inde rescissis, aliis interpolatis; sic tamen ut a primæ scriptricis, si ita loqui licet, sensu & sententia raro deflectat, id quod insigne monumentum appellare non dubitavit laudatus Canisius, in brevi monito ad calcem vitæ istius, quam tertiam nuncupabimus, a Reginoldo Episcopo Eystettensi, ut vulgo fertur, elucubratæ, quæ in editione Canisiana, tomo 4 Antiquæ lect. inter utrumque Hodœporicon media est. Quartus ordine dici potest Adelbertus, abbas Heidenheimensis, non tam vitæ scriptor quam compendiator, occasione operis, quod pro suo monasterio meditabatur. Postremus sit Philippus item Episcopus, veterum interpolator, quem native descripsit Henschenius in Commentario ad Acta S. Walburgis tom. 3 Febr., num. 10, pag. 512, De singulis pauca ordine subjiciam; cur vetusta recentioribus prætulerim, rationem redditurus. Tres priores Sanctimonialem, Anonymum & Reginoldum, a Canisio vulgatos jam dixi, Adelbertum & Philippum dedit Gretserus, in opere de ecclesiæ Eystettensis Divis Tutelaribus, Ingolstadii edito anno 1617.

[13] Hodœporicum cœpit illustrare Canisius, præmissa inquisitione in scriptionis auctorem, [præfertur Hodœporicon Sanctimonialis Heidenheimensis,] in dubio hæsitans, fueritne sancta Walburgis, an alia monacha Heidenheimensis. Ceterum ex prologo, ubi num. 1, se indignam, Saxonica de gente istinc venientium novissimam, & de comparatione contribulium suorum quasi homunculam, præterea, feminam fragilique sexus imbecillitate corruptibilem, nulla prærogativa sapientiæ suffultam profitetur, rectissime infertur, scriptum a femina Anglo-Saxonica & S. Willibaldi populari. Cum vero num. 42 sic habeat: Et non ab alio reperta, nisi ab ipso (S. Willibaldo) audita ex illius ore dictata perscripsimus, in monasterio Heidenheim, testibus &c., non minus manifestum est, fuisse Sanctimonialem synchronam, quæ in prologo num. 2, eadem referens, conditionem suam non expresserat. Jam vero num. 3, ita loquens: Sed quia me, indignam tamen, de illorum genealogiæ stirpe, non aliunde propagatam, forte de extremis ramorum cauliculis fore noveram, apertissime ostendit, se esse sanctorum fratrum consanguineam. Non utar longa digressione ad reperiendas feminas, quæ Sanctorum Acta posteritati reliquerint. Ut alias taceam, habes vitam S. Ruperti Ducis & Bertæ matris ejus, a S. Hildegarde scriptam XV Maii, tom. 3, pag. 504 Ejusdem sunt Acta S. Dïsibodi Episcopi, Baudoniviæ monialis Acta S. Radegundis Reginæ; quorum illa dabimus die sequenti VIII Julii, hæc autem exstant in Supplemento primi sec. Bened. pag. 326, pro XIII Augusti. De doctis mulieribus noti sunt commentarii, talium ferax fuit elapsum proxime seculum.

[14] Restat quæstio, sitne hæc ostra Hodœporici adornatrix, [cum S. Walburge non confundendæ.] dicenda soror S. Willibaldi, adeoque sancta Walburgis? Id non obscure indicat Adelbertus, multorum novorum inventor, apud Gretserum lib. 2 Observ., pag. 320. Quicumque ergo, inquit, genus & vitam S. Willibaldi & S. Wunebaldi voluerit cognoscere, ex scriptis S. Walpurgæ, quæ germana soror eorum erat, pleniter poterit ediscere. Scribit enim, quod Richardus Rex Anglorum pater eorum fuerit. Multa hic paucis adstruit Adelbertus, quæ nullis idoneis monumentis fulcivit. De S. Willibaldo scripsisse aliquid S. Walburgem non tam facile admiserim, id vero minime, S. Richardum Regem Anglorum patrem eorum fuisse; quod nullus Adelberto antiquior, saltem qui uspiam innotuerit, proferre ausus est: certe si id tradiderit S Walburgis in vita S. Willibaldi, a se exarata; ea vita ad nos non pervenit, cum in toto Hodœporico, nec sanctorum fratrum parentes, nec eorum dignitas usquam exprimatur: non igitur Hodœporici auctor fuit S. Walburgis, & de fratre suo S. Willibaldo, verosimilius nihil ipsa litteris mandavit. Non est par ratio de S. Wunebaldo, nam sanctimonialis nostra, apud Mabilionem num. 21, pag 186 clare edisserit, compertam atque conscriptam atque ex brevitate transcursam vitam B. Wunebaldi, Christi confessoris, a sorore ejus, adeoque a S. Walburge, quam solam scimus S. Wunebaldo convixisse in cœnobio Heidenheimensi. Cum vero aliunde indubitatum sit, eamdem ipsam, quæ vitam S. Wunebaldi composuit, etiam scripsisse Hodœporicon S. Willibaldi, satis aperte consequens est, neutrum opus a sorore S. Walburge elucubratum, sed ab alia monacha, quæ, utut consanguinea, cum S. Walburgem ipsa etiam alibi citet, sororem eorum dici haud posse satis perspicuum arbitror.

[15] Porro, a S. Willibaldo audita, & ex ejus ore dictata, [Altera vita priorem nonnihil contrahit.] non possunt non summam fidem mereri, quidquid stylus paulo rudior sit & scabrosior, forte amanuensium inscitia hinc inde etiam vitiatus, ut colligi potest ex eo, quod mendosissimo apographo usus sit Canisius, teste Gretsero pag. 205, qui de cetero vitam illam nostram S. Walburgi etiam abjudicat, Observationum suarum cap. 1. Proximus auctoritate scriptor Anonymus, etsi ætate inferior; paulo nitidiori phrasi sua expolivit, ut solum ferme stylum commodasse videatur, in omnibus Sanctimoniali consentiens, nisi quod pauca præterierit, & singularia aliqua de suo admiscuerit, ut in annotatis indicare non prætermisimus. Et in ipso quidem principio cespitat, dum S. Walburgem Romani itineris cum patre & fratribus sociam facit. Galanos memorat num. 6, quos Sanctimonialis non noverat. Ejus tota est, num. 10, inserta historia de muliere Euangelica, sanguinis profluvio laborante, cujus statua Cæsareæ collocata fuerit &c. Item quæ num. 12 scrupulosius attexuit, Sanctimonialem quodammodo corrigens, de Assumptione B. M. Virginis, aliaque momenti minoris, quæ suis locis observata sunt. Ceterum huic & priori vitæ unice inhærendum censeo, utpote monumentis, antiquitate sua & fide venerandis, qualia existimari haud possunt, quæ a recentioribus Reginoldo, Adelberto & Philippo, multis post S. Willibaldi obitum seculis collecta fuerunt. Binas igitur vitas illas, easque solas illustrandas suscepi, sacri corporis elevationes, translationes & reliquiarum cultum ab aliis accepturus, hujus Commentarii § 6.

[16] [Tertia inflatior, Reginoldo adscripta,] Tertiæ vitæ brevioris auctorem diximus Reginoldum Eystettensem Episcopum, ordine undecimum uti suadet Canisius in præloquio ad lectorem. In manuscripto, inquit ibi, non erat appositum ullum auctoris nomen, sed conjectura mihi pene certa est, esse Reginoldum, qui teste Molano, Bruschio & Baronio, scripsit vitam S. Willibaldi … Præterea, cum dicat Bruschius, Reginoldum fuisse virum doctissimum; certe hic stylus doctus & elatus; illo turgido dicendi genere, quod illius ævi doctiores affectabant, ostendit auctorem. Si ex scribendi modo judicium feratur, recte censuit Canisius, quamvis satis exploratum non sit, vitam aliquam concinnasse Reginoldum, qui tamen, teste ignoto scriptore, apud Gretserum pag. 153, historica de S. Willibaldo carmina composuit, aliaque ibi fusius relata, quorum hodie nihil superesse comperit laudatus auctor. Utcumque fuerit, nihil magnopere interest, sive is sive alius vitæ istius compilator dicatur; quisquis enim is fuerit, seriem peregrinationum S. Willibaldi plane mutilavit, aliaque nimis libere resecuit, vix quidquam habens notatu dignum. Ex uno specimine, scribendi rationem intelliges, apud Canisium pag. 699: Adveniente præterea optati temporis hora, qua suis classem placidis pontum suscepit undis, naulo impenso, pennigerum ascendere celocem, Circio flante, crepitantibus remis, rugosi investigabiles venas jam læti sulcantes &c. Facile patietur lector, locum hic non dari orationi tam inflatæ, quæ de cetero apud Canisium videri potest.

[17] Quem quarto loco nominavimus, Adelbertus, is non vitam S. Willibaldi ex professo meditatus est, [& Adelberti relatio hic præ$termittuntur,] sed relationem, qua ratione sub Eugenio III Pontifice maximo, monasterium Heidenheimense ad Ordinem S. Benedicti redierit, præmissis non paucis de vita sanctorum Willibaldi, Wunebaldi & Walburgis, sic tamen ut in præmissis illis multa nova procuderit, ante ejus tempus inaudita, cujusmodi sunt, quod prædictis Sanctis regios parentes, S. Bonifacium avunculum, (addere poterat S. Willebrordum consobrinum) & S. Walburgi libellos duos de vita S. Willibaldi & S. Wunebaldi germanorum, verosimiliter primus adscripserit, multis locis identidem jurans per verba istius sanctæ Virginis, eam quodammodo assertorum suorum vadem declarans. Notabis autem, Adelbertum Sanctimoniali contradicere, dum S. Richardum patrem inducit, quasi is peregrinationis suscipiendæ auctor fuerit, & assumptis secum suis, regnum & patriam dereliquerit, ubi Hodœporicon diserte asserit, hæc omnia S. Willibaldi suasu & consilio facta esse. Alia oppositio exstat pag. 322, dum ait, S. Willibaldum e monte Cassino, cum quibusdam honestis fratribus, ecclesiasticæ utilitatis causa ad D. Papam properantibus, iterum Romam transivisse. Plura alia in hoc scriptore displicent, quæ ut continuo falsi accusare nolim; temere certe admittenda, nemo prudens censuerit, quamdiu vetustiori teste destituta sunt. Hoc plane observasse videor, Adelbertium istum viam stravisse Philippo Episcopo, ut liberiori stylo in exornandis amplificandisque S. Willibaldi rebus divagaretur.

[18] Hujus Episcopi distentum opus ad Rosweydum anno 1608 manuscriptum miserat Gretserus, [uti & maxima Philippi Legenda,] qui idem postmodum edidit. duobus Observationum libris erudite illustratum. Fuit Philippus Eystettensis Episcopus, ordine XXXIX, ab anno 1306 ad 1322, atque occasione receptæ a se per S. Willibaldi merita sanitatis, novum eum commentarium, in liberatoris sui memoriam aggressus est; reliquos characteres ab Henschenio petendos jam dixi. Non solius S. Willibaldi vitam ipse præ oculis habuit, sed Sanctorum Tutelarium ecclesiæ Eystettensis, nempe sanctorum Richardi parentis & prolis tergeminæ. Præfatur autem, se ea, quæ de ipso (S. Willibaldo) sparsim & diffuse in diversis codicibus scripta repererat, emendatiori stylo solicitius in unum opusculum aggregasse. Quos hic diffusos codices appellet, equidem nescio; nullus ipso scripsit diffusius, nemo veterum sententiæ minus presse inhæsit: Adelbertum crebro secutus est, verbosis amplificationibus, parergis & episodiis multa extendendo. Operæ pretium haud putavi, omnium capitum analysim texere; paucis notavit Mabilio, non solum regium genus S. Willibaldo tribuisse, sed patrem Richardum, natione Teutonicum, Sueviæ Ducem, demumque post Offonem, nescio quem, Angliæ Regem fecisse, nullo prorsus idoneo teste suffultum. Addere poterat, totam illam genealogiam, quæ cap. 1 describitur, nulla majori auctoritate nixam esse. Sane dignam ille non credidit vitam istam, quæ inter Acta Benedictina locum occuparet, quemadmodum nec ego talem censeo, ut operi nostro inseri mereatur; præterquam quod Gretseri editio ubique pridem satis pervulgata sit.

[19] Liceat paucula cursim attingere, quæ omnino respuenda videntur. Dum sanctam Walburgem patris & fratrum sociam facit in peregrinatione Romana, ducem habuit scriptorem Anonymum; ast unde tempestatem hauserit, [in qua plura displicent.] qua Sancti jactati fuerint in trajectu ex Anglia in Galliam cap. 9, non est promptum divinare. Errat, dum tempore Gregorii III sanctos fratres venisse Romam asserit cap. 13. Nulla ratio fuit, cur peregrinationem Hierosolymitanam cap. 16 contraheret: quæ illic denuo immiscentur tempestates, gratis adinventæ sunt. Cap. 20, non nisi quinquennium tribuit commorationi Cassinensi, & cap. 22, inter multa satis ambigua, aperte tradit, post lustrum temporis (a Sancti adventu ad S. Bonifacium) hunc eum Eystettensibus in Præsulem instituisse, quæ cum Hodœporico conciliari nequeunt. Vult, S. Willibaldum in ecclesia sua statim congregasse Canonicos regulares, ubi Sanctimonialis disertissime memorat, monachos illic collectos fuisse. Paucis dicam, sic temporum rationem ab eo, vel a nescio qua Eystettensi traditione inversam, ut multis, etiam eruditissimis veris, lapidem offensionis posuerit, ad quem usque hodie plurimi alliduntur. Errorum istorum semina jacit cap. 37, dum Sanctum obiisse contendit anno 781, ætatis suæ 77, postquam triginta sex annos episcopaverat; ex eo enim calculo orti sunt lapsus alii: nimirum quod episcopales insulas non susceperit ante annum 745, quo cum numeraret anno quadraginta & unum, necessario sequi debuit, natum esse anno 704, quæ omnia propugnavit Gretserus, & post ipsum Henschenius ad VII Februarii; sed qui postmodum solidioribus argumentis victus, in eam ivit sententiam, quam hic amplecti cogimur, totam vitæ Willibaldinæ seriem ad chronologicos calculos, quanta fieri poterit diligentia reducturi.

§ III. Chronologiæ Willibaldinæ fundamentum & basis stabilitur.

[Henschenius qui ante ordinationem Sancti ad annum 745 distulerat,] Laudatus modo Godefridus Henschenius, operis nostri alter parens, ad VII Februarii, ut jam dicere cœperam, S. Richardi Acta illustrans, Philippo Eystettensi ejusque commentatori Gretsero nimium fisus, sic § 2, num. 10 & 11, pag. 70, patris & filiorum tempora disposuit, ut S. Wunebaldum, Sancti nostri, ex Eystettensium persuasione, fratrem natu majorem, ortum statuat anno 701, S. Willibaldum autem an. 704. Egressum ex Anglia patris & filiorum innectit 721, S. Richardi obitum 722. Peregrinationis Willibaldinæ annos non male colligit, de singulis tamen, quod ejus instituti tunc non esset, nihil determinans. Ex monte Cassino Sanctum Romam adducit ad festum S. Andreæ 740, & proxime sequenti 741 in Germaniam ad S. Bonifacium, a quo sacerdotio initiatum statuit anno primum 744; Episcopum ordinatum, cum esset quadraginta unius annorum, an. 745. Annus is a Philippo traditur, inquit, in ejus Actis, quem confirmant, teste Gretsero, communis hominum persuasio ac vetera monumenta; nempe quorum nullum, Philippo antiquius, ostensum est hactenus; ut hic Philippum & Gretserum, manifeste secutum fuisse Henschenium non dubites; ex quorum denuo sententia, obitum S. Willibaldi conjicit in prædictum annum Christi 781, ætatis ejus 77, administrati episcopatus 36: quæ nos, inquit iterum loco jam citato Henschenius, dum certiora monumenta proferantur, sequemur.

[21] Atque ibi quidem Gretseriana monumenta secutus est, neque enim dum ea scriberet, legerat, certe necdum ex professo expenderat, [in S. Bonifacio, Willibaldum episcopum fuisse 742, clarius perspexit,] quæ multis post annis maturius discussit & operosiori cura illustravit S. Bonifacii, Germaniæ Apostoli, Moguntini Archiepiscopi & Martyris Acta, quibus tunc accuratius consideratis, tomo I Junii pag. 454, sub finem numeri 9, sic recte & vere scripsit: Ita postea (S. Bonifacius) circa annum DCCXLI Eystadio & Herbipoli dedit Episcopos SS. Willibaldum & Burchardum, ex qua sola epocha necesse est convelli prorsus omnia, quæ ad VII Februarii ordinaverat, certioribus monumentis tum destitutus. Nimirum ex vita per Othlonum scripta & a Canisio edita, clare perspexit, negari omnino non posse apertossimum textum Concilii Germanici, XI Kal. Maii 742 celebrati, omnium eruditorum suffragiis hodie indubitati, relatique apud Baronium in Annalibus ad dictum annum 742, apud Mabilionem, sec. Benedict. tertii part. 2, pag. 48, & apud Labbeum tomo 6 Conciliorum & 1534, ubi inter Episcopos, qui cum S. Bonifacio Concilio isti, Ratisponæ aut Augustæ Vindelicorum aut forte alibi habito, interfuerunt, disertissime exprimitur S. Willibaldi nomen, ut proinde dubitandum non sit, quin anno illo 742 episcopalem dignitatem consecutus esset, atque adeo ordinationem suscepisse debuerit anno; ut summum 741, quod citato posteriori loco rectissime notavit Henschenius, tum verosimilius parum cogitans de iis, quæ ex Philippi & Gretseri communiori opinione statuerat ad vitam S. Richardi.

[22] Id ibi nihilominus optime adverterat, ex epocha episcopatus pendere totam seriem chronologicam Willibaldinam, [Figenda est ordinatio an. 741,] utpote cum Hodœporicum Sanctimonialis nullum alium certum characterem chronologicum assignet præter ætatem Sancti, dum infulis episcopalibus ornaretur, quem tunc, apud nos num. 42, ait, habuisse quadraginta annos & unum, & num. sequenti, tunc quadraginta & unius annorum ætate, jam gnarus & grandævus, sacri episcopatus gradum accepit. Hæc utique sola basis est, cui inniti oportet totam S. Willibaldi gestorum seriem, fixa nempe epocha anni illius, quando in episcopatum consecratus fuit, qui ex citato Concilio non potuit esse annus 745, nec 746, nec 747, nec eorum aliquis, quem Scriptores varii, pro suo ferme quique libitu, consignarunt, Gretsero acriter certante a cap. 12, Observationum suarum, pro anno 745. Pag. 210: Communis traditio, inquit, & persuasio habet, S. Willibaldum ad hoc honoris fastigium exaltatum esse anno Salvatoris DCCXLV. Rursus pag. 211; in anno XLV persistendum est… ut habet Hodœporicum Willibaldinum, & communis Eystettensium persuasio. Quid persuasio ferat, non magnopere me solicitat; at quo sensu Gretserus affirmaverit, sic habere Hodœporicum, prorsus non intelligo; nisi per consequentias id alicunde educat, veram scilicet supponendo Philippi opinionem, quod eo anno DCCXLV, primum numeraverit Sanctus annos unum & quadraginta, quod plane est principium petere, nam ætatis quidem annum expressit Hodœporicon; ast annum ullum æræ Christianæ in ipso signatum frustra quæsieris.

[23] Monitos obiter velim lectores, me hic confutandos non suscepisse scriptores omnes, [rejectis aliorum epochis:] qui circa discessum Sancti nostri ex Anglia ejusque sociorum, circa adventum Romam & factam ibi commorationem, susceptam inde peregrinationem Hierosolymitanam, tempus reditus in Italiam & monachatus in monte Cassino, iter in Germaniam, susceptionem sacerdotii & episcopatus, aliaque ad Sanctum spectantia, in graves errores prolapsi sunt, cum eas partes satis expleverit laudatus Gretserus, Pseudomarcellinum de vita S. Suiberti fuse & docte exagitans toto cap. 9, a pag. 188 ad 198; sequenti cap. 10 Othlonum aggressus, multa etiam de Sanctis fratribus & sorore perperam congerentem. Alios appellare nihil juverit; sola ferme nobis cum Gretsero ipso, opinioni Philippi & receptæ traditioni nimium fiso, erit controversia, amice disceptanda, & ab Eystettensibus ipsis æqui bonique consulenda, ubi ea attentius perpendere dignati fuerint, quæ hic solo veritatis eruendæ tuendæque studio proferemus, Philippi, in pluribus aberrantis, non magnæ auctoritati ea opposituri, quæ a nullo rejici possint, Concilium istud præsertim Germanicum, quod si recte & ad justam historiæ lancem appendisset Gretserus, communioribus persuasionibus & traditionibus in re mere historica non nimium tribuens, ab auctoris sui sententia, quod alibi non semel facere cogitur, in hac etiam parte haud gravate recessisset.

[24] [nec S. Burchardi consecratio an. 742 posterior est.] Id itaque mihi ut immobile fundamentum præfigo, nisi apertissima vis inferatur Actis Concilii Germanici, non posse ullo pacto Willibaldinam in Episcopum ordinationem differri ad annum DCCXLV. Nodum vix solubilem agnovit Gretserus, dicere poterat, esse omnino insolubilem, quamdiu Philippi computus non deseritur. Quæ autem ibidem torquet retorquetque de S. Burchardo Herbipolensi, cujus nomen in præfato Concilio etiam reperitur, quasi is prædicto anno 742 non fuerit Episcopus, qui multis post annis a Zacharia institutus sit, pridem ante me solvit Mabilio, sec. tertii Benedict. parte 1, pag. 699, cujus verba hic transcribo: Hujus (Burchardi) ordinationis tempus, non anno DCCXLVI, ut Lamberto, Hermanno, & Sigeberto videtur, non DCCL, quod Mariano placet, aut DCCLI, quod Egilwardo, sed anno DCCXLI collocandum esse, certissimum videtur: tum quia jam Episcopus Synodo Germaniæ interfuit, XI Kalend. Maii anno DCCXLII, in cujus Synodi actis, in libro 1 vitæ Bonifacianæ, cap. 34, ab Othlono relatis, primus post Bonifacium numeratur Burchardus, tum quia confirmatoria Zachariæ epistola, ad Bonifacium scripta, & alia ad ipsum Burchardum de sua ordinatione, datæ sunt Indict. XI, Kalend. Aprilis, id est ineunte anno DCCXLIII: tum denique quia Zacharias Papa encyclicas litteras, initio sui pontificatus Galliæ & Germaniæ Episcopis directas, etiam Burchardo Wirtzenburgensi Episcopo inscribit, quæ epistola inter Bonifacianas est ordine 136. Mitto plura quæ ibidem adducuntur, jam data securos nos reddunt de episcopatu Burchardi ante annum 742.

[25] [Ubi, quando & a quibus ordinatus S. Willibaldus.] Frustra igitur quæruntur effugia, frustra Eystettensis traditio, sola scriptoris seculi XIV debili auctoritate nixa, regeritur, adversus vetustissimum & patentissimum Synodi Germanicæ testimonium, quod præfatus Mabilio etiam inculcat parte altera sec. tertii Bened. pag. 390, ubi relatis & merito rejectis aliorum opinionibus, unice insistit Germanici Concilii epochæ, quam nos post Henschenii, imo post quidquid hodie est virorum, aliqua eruditionis fama clarorum sententiam, admittere non dubitamus. Concludit ibi laudatus Mabilio, ordinationem S. Willibaldi celebratam esse in Turingiæ loco qui dicitur Sallpurg, minime confundendo cum metropoli Salisburgensi, anno a nobis stabilito seculi octavi supra quadragesimum primo, qui fuit Sancti ætatis etiam primus & quadragesimus, autumnali tempore, tribus hebdomadibus ante natalem S. Martini, quæ Hodœporici verba sunt: id est, inquit Mabilio, XII Calendas Novembris, qui dies sabbatum erat, tametsi ordinationes Episcoporum in die Dominico fieri solitæ sint Verum non video hebdomadas illas tres rigide adeo accipiendas, ut ordinatio fieri non potuerit XI Kal. Novembris, qui dies Dominicus erat, consecrationi aptissimus quam sanctus ipse Bonifacius instituit, assistentibus Burchardo Herbipolensi & Wizone, fortasse Erpesfurtensi, Episcopis, nisi forte, Mabilionis verba sunt, quis putet legendum Witta, qui Bureburgensi ecclesiæ in Hassia tum præerat. Audi textum Hodœporici num. 41: Illud fuit autumnale anni tempus, quando S. Willibaldus veniebat in Turingiam; statimque posteaquam illuc veniebat, S. Bonifacius Archiepiscopus atque S. Burchardus & Wizo sacræ episcopatus auctoritati, illum ordinando consecraverunt Melius, ni fallor, sedem Wizonis invenit Cointius ad annum 742, num. 15, nempe qui fuerit Augustanus Episcopus, alio nomine Wicho nuncupatus.

[26] Error errorem trudit: præter traditionem ordinationis pro anno 745, [cujus obitus male etiam signatur an. 781,] ex supradictis aliam profert Gretserus pro tempore regiminis & anno obitus. Hunc figit an. 781; cum vero ab anno 745 ad 781 effluxerint anni XXXVI, sequela ipsi cum suo Philippo est, annos episcopatus ad illud tempus restringendos. Fallit iterum calculus, nam neque hæc persuasio de Sancti obitu ullatenus subsistit, cum annos episcopatus S. Willibaldi etiam ultra annum 781 extendendos demonstret Mabilio pag. 391, quo aliud istud Philippinæ epochæ fundamentum penitus enervatur. En ejus argumentum, historice, meo quidem arbitrio, irrefragabile. Producit enim ex lib. 2. Traditionum Fuldensium hoc instrumentum: Traditio Willibaldi Episcopi in terris & mancipiis; Traditione XXV, his verbis: In nomine Domini N. J. C. Ego Willibald, concedente gratia divinæ Majestatis, Episcopus, imo & Catholicæ vernaculus Ecclesiæ … in elimosynam meam & remissionem peccatorum meorum, trado ad monasterium S. Bonifacii, quod est constructum super ripam amnis, qui dicitur Fuldanensis, ubi religiosus & præclarus Paugolf abbas, cum magna monachorum multitudine, Deo servire cognitum est, post obitum meum, id est in supradicto loco, novem trado Colonias (hoc sunt hobunnæ) integras cum omnibus adjacentiis & finibus &c. Actum in monasterio Fuldanensi anno XVIII, regnante Carolo gloriosissimo Rege Francorum, atque, Patricio Romanorum, die VIII mensis Octobris, qui annus respondet Christi anno DCCLXXXV.

[27] Non videtur patere locus ulli effugio, in talis instrumenti characteribus, [qui superstes fuisse ostenditur an. 785;] rem plane conficientibus. Exstat prædicta traditio apud Pistorium, tomo nobis tertio pag. 503, ubi integre adeoque paulo fusius deducta. Convenit Abbas, qui post Sturmium Fuldensibus præfuit annis XXII, desiit an. 802, post muneris abdicationem superstes usque ad annum 815. Ne vero mirum videatur, S. Willibaldum ex accepti non ita pridem sterilis episcopatus reditibus, tantum Fuldensibus fratribus tradere potuisse; observet, quadraginta & amplius annorum decursu multum accrevisse: memineritque, episcopatus Bavariæ, ex quodam quasi debitio, fundos & annuas pensiones abbatiæ Fuldensi, ubi requiescebat B. Bonifacius, decrevisse gratitudinis ergo, ut te docebit Gretserus a pag. 218. Quid? quod expressius traditionem referat idem Gretserus pag. 224, ex laudati superius Broweri Antiquitatibus Fuldensibus lib. 3, cap. 11, qua Willibaldus, Eichstatensis ecclesiæ Episcopus, obtulit Deo & S. Bonifacio in oblationem, villam unam, in pago Sualefaldensi sitam, Kuchese nuncupatam, quam villam supra designari haud est inverosimile. Et ne quis suspicetur, mendum irrepsisse in notam Chronologicam, exstat in eodem libro apud nos pag. 509. Traditio XXXVII, data anno Incarn. Christi DCCLXXXIII, & anno regni Domini Caroli Regis Francorum XVI, mensis Martii die XXV, ubi apponitur signum, Willibaldi Episcopi, qui hanc donationem Einhildæ abbatissæ subscripsit. Ex quibus plane colligitur, Willibaldi obitum ante annum 786 non contigisse, ac proinde pontificatus annos quinque minimum supra quadraginta esse tribuendos.

[28] [& fratre suo Wunebaldo ætate major.] Tertia Eystettensium persuasio, passim admissa, S. Wunebaldum sancto nostro Willibaldo seniorem contendit, quod unde, aut quo argumento ipsi evincant, equidem non assequor. Traditionem esse aiunt, pro qua, post Carolum Stengelium aliosque, etiam stat Gretserus Observationum cap. 7. Sequelam agnosco ex anno ordinationis 745 perperam asserto: cum enim tunc fuerit annorum quadraginta unius, ex uno male posito sequitur aliud, nempe anno 704 natum esse sanctum Willibaldum. Aliunde vero constat, obiisse S. Wunebaldum anno 761, dum annos sexaginta natus esset, nasci is proinde debuit anno 701 & toto triennio fratrem ætate superare. At vellem id ex alterutrius antiqua vita, per Sanctimonialem scripta deduci posset. Memorat hæc in vita S. Wunebaldi apud Mabilionem, citata parte altera sec. tertii Benedict. pag. 178, cumque illuster ille celeberrimusque Christicola, nondecem annorum ætate grandævus. Hæc determinata est S. Wunebaldi ætas, dum ex Anglia proficisceretur, quæ pessime explicatur a Cointio ad an. 738 a num. 7 ut ex dicto anno obitus ejus § sequenti evidenter demonstrabitur. De S. Willibaldo ait eadem scriptrix, quod ad lanuginem & ad pubertatis adolescentiam pervenisset; quæ certe quindennem puerum non indicant qualis ferme initio peregrinationem fuisse debet, si frater toto triennio & amplius eum antecesserit. Nil tale suadet Hodœporicon, in quo S. Willibaldus mascula jam virtute præditus, auctor primus motorque suscipiendæ peregrinationis, non ut puer, sed ut adolescens viginti minimum annorum clarissime depingitur. His positis, peregrinationum seriem ex ordine exponendam & probandam suscipimus.

§ IV. Vitæ & peregrinationum ordinata series.

Erat sane S. Willibaldus annos circiter viginti natus, [Ex Anglia egressus an. 720,] dum cum S. Richardo parente & S. Wunebaldo fratre, e patria egrederetur, nimirum cum lucem aspicere debuerit circa annum 700, qui anno 741 annos unum & quadraginta numeraret. Itaque peregrinationem exorsus est anno 720. Quod ne gratis assumptum videatur, ex vita S. Wunebaldi hac ratione demonstratum eo. Apud Mabilionem sec. tertii Benedict. parte 2, pag. 186 num. 20 ita expressis verbis legitur: Et sic requiescebat (S. Wunebaldus) una hebdomada ante natalem Domini: & tunc fuit Sabbatum, post verperam, XIV Kalendas Januarii, & tunc erat ille sexaginta annorum ætate. Sabbatum incidens in XIV Kalendas Januarii seu XIX Decembris clarissime designat annum 761, currente littera Dominicali D, Pascha cadente in XXIX Martii. Cum igitur tunc fuerit sexaginta annorum S. Wunebaldus, necesse est, natalem ejus conjicere in annum 701. Jam vero supra notavimus ex eadem vita undevicennem seu nondecem annorum ipsum fuisse, dum peregrinationem Romanam cum patre & fratre adorsus est; sequitur ergo, discessum e patria rectissime quadrare in annum 720, quæ est certissima demonstratio chronologica & historica, ad quam si advertisset Cointius, non tam immaniter a vero aberrasset. Ut singula recte connectas, dic biennium insumendum fuisse in primo itinere Lucam (ubi parentem sepelivit S. Willibaldus) ac deinde Romam, secutaque ibidem commoratione, donec, relicto ibi fratre, Hierosolymam ipse cum sociis progressus est anno 722.

[30] Id vero etiam facile evincitur ex Hodœporico. Illic num. 11 dicuntur primum iter ex Anglia inchoasse, [Roma in Palæstinam discessit an. 722:] cum æstatis jam immineret tempus, puta mense Maio. Lucam pervenerint urente Canicula, ubi noxii calores S. Richardum ad meliorem vitam transtulerint. Romam certo attigerunt medio autumno, utpote qui a nativitate S. Martini usque ad aliud solennitatis Paschæ ibi manserunt, ut habes num. 13, quibus patenter signatur Pascha anni 721. Tum autem, crescente æstatis caumate, febre fatigati sunt, quæ ipsos toto forte illo anno 721 male habuit. Quo pacto ægritudinis tempore se mutuo sancti fratres juverint, quibus exercitationibus animum excoluerint, docet Hodœporicon, cujus demum num. 15 traditur, quod transactis Dominicæ Paschalis solennitatibus, cum duobus sociis pergere cœperit S. Willibaldus; itaque post alterum Pascha, Romæ celebratum, & consequenter anno 722, biennio ferme postquam e patria discesserat. Totum septennium tenuisse eam in Palæstinam peregrinationem ex Hodœporico num. 35 indubitatum est: Et tunc erant (dum in montem Cassinum reversus est) septem anni, quod de Roma transire cœpit. Admittunt id omnes, at nemo hactenus annorum istorum calculum subducere aut accuratius distinguere tentavit. Habe igitur & itineris istius chronotaxim ex ipso Hodœporico deductam, non res ipsas, sed solam itineris rationem exigendo.

[31] A num. 15 peregrinantes Caieta, Neapoli, Rhegio, [ubi fuerit an. 723, 724 & 725;] Catana per Archipelagum, Ephesum deducit auctor. Num. 16 Pataræ morabantur usque dum hiemis horrendum præteriret frigus. Postmodum navigantes venerunt in insulam Cyprum, in qua (teste Anonymo num. 6) Paschale festum apud Paphum urbem egerunt anno 723: ex nostro id certum est, Constantiæ moratos esse usque post nativitatem Joannis Baptistæ. Inde provecti in Syriam S. Willibaldus & septem contribules, Emesæ a Saracenis capti, satis diu in carcere commorati sunt, ut habes num. 18. Porro ex captivitate, Hispani mercatoris ope, liberati, reliquo anni decursu multa peragrarunt num. 19 & 20, donec num. 21, in solennitate Epiphaniæ, adeoque anno 724, Episcopus noster Willibaldus balneavit se in Jordane. Num. 22 venit ad Hierusalem, atque, ut explicat Sanctimonialis, illuc veniebat in festivitate S. Martini, & mox ut illuc venit, cœpit ægrotare & jacebat infirmus usque ad hebdomadam ante nativitatem Domini. Ingredimur itaque annum 725, quando aliquantulum recreatus fuit & votis suis potitus, totam continuo Hierosolymam aliaque vicina sanctuaria, non tam lustravit, quam incensæ pietatis lacrymis sæpe perfudit.

[32] Inde rursus alio pergens, paulo post lumen oculorum amisit & cæcus fuit duobus mensibus, [ubi an. 726 & 727;] ex num. 27. Ibid. aperti sunt oculi ejus. Num. 28 venit tertia vice ad Hierusalem & ibi fuit totam hiemem. Et inde venit ad urbem Ptolomaïdem … & ibi fuit ille totum tempus Quadragesimæ infirmus &c. Minutiis frustra inhæsero; satis patet hic designari Quadragesimam anni 726. Et illic morantes simul in Ptolomaïda, usque dum esset una hebdomada ante Pascha, reditum in Italiam meditabantur, ad quem dum opportunitatem exspectant, per loca proxima ambulaverunt, & postea, num. 33, tunc navigaverunt totam hiemem a natali sancti Andreæ Apostoli usque ad unam hebdomadam ante Pascha. Tunc venerunt Constantinopoli. Ergo circa Pascha anni 727. Hic rursus pietati suæ indulsit Sanctus, toto biennio locis sacris ferme affixus, adeo ut Nicæam usque excurrerit, locum primi & celeberrimi in Ecclesia Concilii contemplaturus. Et post duos annos navigaverunt inde … in insulam Siciliam, anno 729. Reliquum iter in ipso Hodœporico satis explicatum est; per Siciliam, Calabriam, insulam Vulcaniam, Neapolim & Capuam deducuntur: tandemque num. 34, quando erat autumnus, ad S. Benedictum in montem Cassinum feliciter appellunt, ibique mansionem eligit S. Willibaldus.

[33] [ad montem Cassinum venit non an. 728, sed 729,] Non potuit, opinor, clarius & distinctius in annos suos dividi tota illa septennalis sanctorum locorum visitatio & perlustratio, unde non parum lucis Chronologiæ Willibaldinæ affunditur, patetque ad oculum, non anno 728, ut subducit Mabilio, sed 729 autumnali tempore ad montem Cassinum reduces pervenisse. Et tunc erant septem anni integri, quod de Roma transire cœpit, S. Willibaldus, & erant decem circiter anni, quod de patria sua transivit, idque rerum ordo plane evincit, ut merito dubites, an subsistat adhibita textui correctio ad num. 34, omnino decem anni, ubi forte melius legeretur & erant omnium decem anni, nempe fere completi, ut in Annotatis etiam observatum invenies. Venit igitur tunc ad S. Benedictum. Et in primo anno illuc veniens, cubicularius fuit ecclesiæ, & in secundo decanus erat; & postea per annos octo portarius, ibique adeo per annos decem conversatus est usque ad annum 739, quo Romam reversus in nativitate S. Andræ, ibi mansit usque ad Pascha anni proxime sequentis 740, dum jussu Gregorii PP. III in Germaniam perrexit, ipsissimo illo anno 740 sacerdotio initiatus, & 741 consecratus Episcopus. Terminos accessus & discessus Romani diserte notavit Hodœporicon num. 39: Posthæc tum finitis oraculorum fabulis, pergebat inde (Roma) S. Willibaldus in Pascha, qui illuc veniebat in nativitate S. Andreæ. Si totam itinerum seriem observasset Cointius, non tam facile ad annum unum omnia distulisset, nec in nativitate S. Andreæ an. 740 S. Willibaldum Romæ reperisset. Eum igitur in ceteris non magnopere morabimur.

[34] Neque felicius Mabilio iter Germanicum anno 739 innexuit, [& post decennium rediit Romam 739, ac 740 in Germaniam perrexit.] quod ex Hodœporico perspicue intelliges. Etenim cum Sanctimonialis num. 38 aperte indicet, Gregorium Papam intimasse beato Willibaldo, quod S. Bonifacius rogabat illum, ut ipsum S. Willibaldum a S. Benedicto adduci pervenireque fecisset, certum est, non venisse Romam S. Willibaldum, dum adhuc ibi moraretur S. Bonifacius: atqui hic, ut recte observavit Henschenius, Romam venerat anno 738, & proximo 739 inde recesserat; itaque si S. Willibaldus in Germaniam perrexerit anno 739, debuit inde in Paschate proficisci, adeoque Romam venisse in nativitate S. Andreæ anni 738, & quod evidenter consequitur, S. Bonifacium Romæ reperisse, qui illic certo substitit sub finem anni 738 & principum anni 739. In nostro calculo rectius multo fluit & rerum & temporum ratio. Audiverat S. Bonifacius, in monte Cassino degere S. Willibaldum, eum a Gregorio Papa postulaverat, sed adventum ejus præveniens, reditum maturaverat, destinatum sibi socium in Bavaria, ubi episcopatum ejus jam tum designaverat, exspectaturus. Quo ubi pervenisset S. Willibaldus sub finem Maii aut principium Junii 740, continuo peracta sunt ea omnia, quæ narrantur num. 39 & 40, atque ipse in festo S. Mariæ Magdalenæ ejusdem anni 740 sacerdotium & postero 741 episcopatum Eystettensem suscepit, proximo inde 742, ut post Baronium, Labbeum, Henschenium, Mabilionem & alios recentissime tenet Pagius, contra Cointium, annum 743 obtrudentem; anno, inquam, 742 Synodo Germaniæ inter Episcopos Episcopus ipse interfuit.

[35] Ad totius rei evidentiam non parum conducit, opinor, [Rerum series per annos singulos probata.] ordo chronologicus in annos suos distributus, & a nobis paulo certius huc usque stabilitus, quam fecerit vaga Caroli Stengelii tabula, Actis S. Wunebaldi præmissa, in qua S. Willibaldum in Germaniam ad S. Bonifacium mittit anno 744, eodem presbyterum ordinat, ac proxime sequenti Episcopum, quod subsistere omnino non posse, ex jam dictis, nisi vehementer fallor, manifestissime constat. Neque modo adversariis liberum est ad quadriennium omnia retardare, cum in demonstrata hactenus serie, Sancti gesta ita singula annis singulis innexa sint, ut in tota recte combinata connexione, nec annus addi nec detrahi possit, ut profecto mirum sit, præventos persuasionibus & traditionibus suis viros etiam eruditos, nec oculos nec animum attendisse, ut annorum gestorumque calculos accurate subducerent. Paulo diligentius in disponenda temporum ratione versatus fuerat Mabilio, præcipuum rei caput nobiscum propugnans, sed aberrans in prioribus, dum uno anno omnia ferme prævertit. Nec multum ad rem contulit Cointius, nonnulla quidem ad normam nostram etiam exigens, sed in aliis sæpe hallucinatus; certe discessum Roma Hierosolymam ad annum 723, & reliqua gesta consequenter differri haudquaquam posse, ex tota concatenatione perspicuum existimo, nisi quis cum ipso Concilium Germanicum ad annum 743 differendum contendat, in qua hypothesi æque evertitur omnis Eystettensium persuasio & traditio hactenus ibi recepta.

[36] Dolendum prorsus, illustria Sancti in episcopatu gesta ferme ignorari. Reliquam vitæ chronologiam, quam ex Hodœporico haurire non possumus, parce aliunde supplemus. [Quid supersit de gestis in episcopatu,] Attenacensi Placito subscripsisse anno 765 & interfuisse ordinationi Bernwelphi Herbipolensis 769, ostendit Cointius. Notabiliora alia duo sic disponit Mabilio, ut dicat, corpus fratris sui S. Wunebaldi, qui mortalitatem exuerat anno 761, transtulisse in locum decentiorem 777, annis nempe 16 post obitum, ut est in ejus vita apud Mabilionem pag. 188: deinde post aliquot annos corpus sororis S. Walburgis sepulturæ mandasse, ac demum vitam explevisse, non ante annum 786, cum supra demonstratum sit, Sanctum adhuc superstitem fuisse mense Octobri anni 785. At quid si ad biennium præterea extendatur S. Willibaldi vita, censeaturque proinde obiisse anno seculi & vitæ suæ 88. Ita utcumque suaderi posse videtur ex Actis per Anonymum scriptis, in quibus sub finem ita legitur: Postquam igitur episcopatum suum sanæ institutis vitæ per septem annos dignissime informavit. Patet evidenter mendum esse in numero: nam qui ab anno 741 ad 785 sacras infulas tenuit, ultra septem annos episcopatum suum informavit, imo & ultra triginta septem. Nihil tantopere scrupuli, si ita error corrigatur, ut cum septem jungantur quadraginta, ita ut sensus sit, totidem annos S. Willibaldum sanæ institutis vitæ ecclesiam suam dignissime informasse, ac plenum bonorum dierum, ad laborum palmam tunc evolasse, completis ferme episcopatus sui annis septem & quadraginta, siquidem vere obierit hac VII Julii, de quo unde constare possit, necdum habeo exploratum.

[37] [deque ejus duratione,] Hæc de longa episcopatus diuturnitate per conjecturam dicta sint; putat enim Mabilio, Anonymum vitæ secundæ, seu Hodœporici, paulo nitidius compositi auctorem, ansam errandi accepisse ex num. 42 Sanctimonialis, ubi sic loquitur: Transacto atque terminato prolixo itineris meatu S. Willibaldi, quem ille sagax in septem annorum induciis lustrando adibat: Putat, inquam, Mabilio, ex hac septem annorum periodo confecisse Anonymum, S. Willibaldum episcopatum suum sanæ institutis vitæ per septem dumtaxat annos informasse; quod equidem non tam facile ausim admittere, cum in ceteris Anonymus a sensu Sanctimonialis non tam longe recesserit. Ceterum in annorum numero notando paulo infeliciorem fuisse Anonymum, patet ex numero ejus penultimo, ubi ait, S. Willibaldum in Turingiam prosectum, habuisse hospitium apud fratrem S. Wunebaldum octavo semis anno postquam apud Romam discessere, non visum, ubi ut minimum legere debuit decimo octavo, imo decimo nono semis anno, nempe a Paschate anni 722, dum S. Willibaldus peregrinationem Hierosolymitanam exorsus est, ut notavit Sanctimonialis num. 15, ubi vides ex numero composito, primam etiam partem esse omissam. Nolim tamen dissensionis funem trahere præfer, quam volueris, explicationem; nobis hic aliud præfixum non fuit, quam dictæ toties Sanctimonialis Hodœporicum, ad rectam chronologiæ normam exigere. Nunc ea, quæ de Sancti in episcopatu gestis memorat Philippus, paucis decerpamus.

§ V. S. Willibaldi in episcopatu gesta & obitus.

Cum supra ostenderimus, non Acta seu vitæ totius seriem scripsisse quemquam, sed solas ferme peregrinationes, [Gestorum in episcopatu historiam nullus scripsit:] ex ejus ore dictatas, Sanctimonialem memoriæ prodidisse, nihil mirum, si de iis, quæ toto episcopatus tempore gesta sunt, paucissima supersint. Præclare de Sancto meriti fuissent Anonymus, Reginoldus, Adelbertus & Philippus, si in iis solicite investigandis operam insumpsissent, potius quam in Hodœporico mutilando, interpolando, aut longiori phrasi insertisque parergis amplificando. Reginoldi epilogus non historiam præfert, sed verbosam orationem. Quis igitur, inquit, umquam peregrinorum ad patronum nostrum veniens, victus aut tegminis petiturus solamen, vacuus ad alios pertransivit? Quis inopum, inediæ squalore fœdatus, alimoniam non invenit? Quis peccatorum pondere prægravatus, dum ei vulnus inflictum ostendit, onerosus accessit? Huic ergo non fuit de crastino cogitare, ut avaritia in eo charitatem extingueret, & cupiditas misericordiam superaret, verum Christi Euangelium semper in pectore versans, totum, quod habuit, in fratrum & pauperum solatio erogavit, & pauper ipse pauperibus ministravit. Hujusmodi sunt reliqua, in quibus nihil desiderari passus est Philippus, qui totis quingentis annis S. Willibaldo posterior, non magnam faceret fidem, tametsi conjecturalem postremorum Sancti gestorum seriem concinnasset. At ne hoc tentavit quidem, nam postquam primis duobus & viginti capitibus, per varias styli & rerum ambages S. Willibaldum ad episcopatum perduxit, duobus proxime sequentibus pauca verbis multis colligit, si non vera, saltem verosimilia, locis nonnullis communibus exornata, ex quibus minus ambigua & ad solidiorem Sancti laudem conducentia delibabimus: quæ enim in Hodœporico paucis contraxit Sanctimonialis, cum ibi legi possint, non fuit necesse huc retrahere.

[39] Dixi paragrapho 2, contra antiquiorum fidem asseruisse Philippum, [id certum est, totam regionem per monachos suos instituisse.] quod S. Willibaldus, condito super ripam fluminis, quod Alimonium (germanice Altmul) vocatur monasterio, ibidem regularis vitæ rationabilisque obsequii clericos congregaverit, cum ea ex Hodœporici cap. 43 refellantur, ubi disertissime asserit Sanctimonialis, sacram monasterialis vitæ disciplinam, in usum prioris vitæ, quod videndo ad sanctum Benedictum… exploraverat, illorum κατα norman, venerandæ vitæ conversationem in semetipso ostendendo, exercuisse. Et hic sane Philippum frustra excusare conatur Gretserus Observ. cap. 17, adstruens monachis clericos postmodum successisse, de quo non controvertitur. Hoc verum est, Eystettensem solitudinem egregie excultam, ibique viros, sub tanti Episcopi disciplina institutos, haud dubie totam eam regionem & loca circumvicina Christianis præceptis gnaviter imbuisse, & late per vastam Baioariorum provinciam aratra trudendo, sata serendo, messem metendo … digna Domino delibasse dona, atque ad amorem cælestis patriæ verbis & exemplis populos accendisse. Nec de austeritate vitæ, nec de aliis S. Willibaldi sociorumque virtutibus dubitandum. Et hoc ultro admittimus; Omnes comprovinciales divites & pauperes, tanta familiaritatis dulcedine sibi copulasse, ut de omnibus finibus regionis illius ad eum confugerent, & ad salvandas animas suas consilium & auxilium ab eo expeterent.

[40] [Eystettensis sedis prærogativa.] Pergit Philippus citato cap. 23: Sic factum est, ut bonitatis ejus fama crescente, S. Bonifacius eum ad se frequentius venire præciperet, & a cunctis in Moguntina metropoli commorantibus, acceptissimus haberetur: & ideo in consiliis, in judiciis & in consecrandis ecclesiis, vel quibuscumque conditionum personis, & in aliis charismatum donis, primum post Metropolitanum, Deo favente & meritis suis exigentibus, locum obtinuit: concessumque est ei, cum privilegii attestatione, ut in conferendis beneficiis ecclesiasticis atque feudis, & in aliis Deo digna gerendis, ipse omnesque successores sui, Eystettensis ecclesiæ pontifices, cum necessitas viduatæ ecclesiæ, aut tempus alias exigeret, specialiter præ aliis sanctæ Moguntinæ sedis Suffraganeis, vicem Archiepiscopi gereret, & in celebratione Concilii, tamquam verus Cancellarius ac prolocutor Concilii, a dextris, Archiepiscopo proximus assideret. In cujus dignitatis evidentiam, vestitura magni ornatus ac sanctæ figurationis ei concessa est; necnon omnibus, sibi rite succedentibus, præ cunctis Episcopis, qui de linea Moguntinæ derivationis computantur. Vocatur autem vestis ista Rationale, quo etiam summus Pontifex, accedens de sancta Sanctorum olim supervestiebatur. Habebat autem Rationale summus Pontifex in Lege veteri, in præfigurationem multæ perfectionis; & Pontificibus novi testimenti quibusdam conceditur in exhibitionem consummatæ virtutis, quæ gratia & ratione perficitur, a qua Rationale dictum est.

[41] [Philippi panegyris] Pro domo sua agere hic videri possit Philippus. Ceterum de ea Eystettensis ecclesiæ prærogativa, sive hodiedum perseverante, sive controversa, sive abolita disceptare non lubet. Agit de his fusius Gretserus lib. 1 Observat a cap. 15, post Serarium, quos adire cuique pervium est; nos ex Philippo cetera percurramus. Hic cap. 24, Sanctum nostrum omnibus omnia factum prædicat, ac universis placuisse, adeo ut ad Concilia Regum & Principum frequenter accerseretur. Tum, quod operibus misericordiæ, ubicumque locorum esset, semper se officiosissime ac liberaliter valde obtulerit. Quod pompis seculi nequaquam delectaretur: nam quidquid secularitatem vel scurrilitatem quoquomodo prætendebat, per omnem modum aspernabatur, & tunc festinus ad sponsam, sibi in fide commissam, properabat, castissimi amoris zelo accensus, ut ipsius pudicis amplexibus frueretur, & ut Spiritu sancto fœcundata, ipso cooperante, verbo & exemplo prolificaret in sobolem salutis æternæ. Sciendum namque, quod Baptismus est spiritualis uterus Ecclesiæ, ex quo multos, tamquam minister Christi, regeneravit in Spiritu sancto; nam pro necessitate vel decenti congruentia baptizabat, prædicabat, confessiones audiebat. Sacramenta ecclesiastica, nec non Sacramentalia, propria manu dispensabat, ecclesias consecrabat, nec non ministros Ecclesiæ, statutis temporibus, prout poscebat urgens necessitas vel evidens utilitas, reverentissime ordinabat. Sic episcopalia munia omnia sigillatim exponere potuit Philippus, nihil seorsim determinando. De conciliis, quibus Sanctus interfuit, & de sanctorum fratris & sororis sepultura dictum est supra § præcedenti num. 36.

[42] Hinc per undecim capita ad sanctos Wunebaldum & Walburgem digressus Philippus, [de Sancti virtutibus,] capite primum 36 ad S. Willibaldum redit, alias ejus dotes non brevi nec inculta oratione enumerans: Erat namque in eleemosynas largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humanitate profusus, in doctrina præcipuus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus; sinceritatem mentis, vultus sui serenitate monstrabat, & pietatem clementissimi cordis ostendebat in lenitate sermonis: quidquid ad salutem pertinere posset æternam, non minus implebat Beatissimus opere, quam sermonis prædicatione docebat. O virum per omnia Deo dignum! Eminebat enim in ipso vultu animi pulchritudo, in specie exterioris hominis, ut ipsam putares expressam imaginem sanctitatis. Erat irreverentibus terribilis aspectu, reverendus incessu, metuendus severitate, venerandus benignitate. Censuram auctoritatis in eo temperabat mansuetudo humilitatis, & quando delinquentibus minabatur frontis auctoritas, eisdem blandiebatur cordis serenitas. Erga bene agentes, Petrus apparebat in vultu; erga delinquentes, Paulus in spiritu; ac sic, conveniente in ipso diversitate gratiarum, illius (videlicet B. Petri) pietatis, istius (scilicet B. Pauli) districtionis; in tantum, ut præsentiam ejus quisquam vix sustineret, absentiam vero nequaquam diu ferre posset. Internorum autem bonorum suorum formas ac species nemo sufficit explicare … Neglector etiam exstitit suæ quietis, refuga propriæ voluntatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia … Pro cibo & potu hoc secum incessanter ruminabat: Fuerunt mihi lacrymæ panes die ac nocte, &c.

[43] Hæc opinor, speciminis gratia ex longa ea oratione desumpta sufficient; [felicissimo exitu,] cetera ejusdem plane modi sunt, panegyris inflata & encomiastica, nullo ad historicam rationem pacto reducibilis. S. Willibaldi gloriosum exitum accipe ex cap. 37: Post præmissas autem & alias multas virtutes, quas Deus per hunc Sanctum suum operari dignatus est, gemitus & suspiria illius exaudiens, quibus dicebat: Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Et numquam satiabor, nisi cum manifestabitur gloria tua: revelavit ei Dominus, consolans illum, imminere diem obitus sui. De qua nimirum ostensione gavisus est, & ad hereditatem illam toto pectore anhelabat, de qua Propheta dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, hæc est hereditas Domini. Quia electi postquam pervenerunt ad mortem, tunc inveniunt in viventium terra hereditatem. Et non post longum interjecti temporis spatium, sciens adesse diem obitus sui, per Missarum celebrationem & sacræ Communionis largitatem, valefaciens & dans pacem filiis suis, postquam per triginta sex annos episcopaverat, ac in pontificali officio religiosissime, tamquam fidelis servus & prudens, Domino ministraverat, septuagesimo septimo ætatis suæ anno, certaminis cursu consummato, fide servata, cum multiplici bonorum operum fructu & animarum lucro, felici transitu migravit ad coronam justitiæ sibi repositam; terræ corpus reddidit, accipiens stolam primam; animæ scilicet beatitudinem sempiternam, donec in resurrectione alteram accipiat stolam; beatam videlicet una cum anima resumpti & glorificandi corporis immortalitatem.

[44] [& sepultura.] Ne tædio sit longior oratio, vitæ sanctissime decursæ hanc cum Philippo coronidem imponamus. Sic igitur B. Willibaldus triumphator in gentibus, egregius confessor officio, martyr studio, invictus in certamine, palmam quærens sanguine, beatus athleta Dei, quem si gladius persequentium non tetigit, tamen palmam martyrii non amisit. Quem quia diu contigit in corpore vivere, necesse fuit, ut & longiora certaminis & diaboli ac pravorum hominum tentamenta toleraret. Quia enim adjuvante se Domino, virtutem patientiæ fortiter servare contendit, etsi in pace Ecclesiæ vixerit, tamen martyrii dignitatem multi labore temporis sibi comparavit: sicque moribus & vita, verbo & exemplo viam salutis humanæ, omnibus audientibus & videntibus, patenter ostendit; & consummato feliciter cursu, consortium sanctorum Apostolorum, Martyrum & Confessorum atque Virginum Domini, pretiosus Confessor, post mortem corporis, gloriose pervenit, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo octogesimo primo, Nonis Julii, & sepultus corporaliter VII Idus Julii. Fuit autem reverenter tumulatus in crypta, quæ subter chorum beatæ Virginis in Eystettensi ecclesia habetur. Nihil in temporum calculis hic immutare licuit, verosimiliorem chronotaxim nuperrime dedimus. Nunc ad honores sacro corpori post mortem religioso cultu exhibitos transeamus.

§ VI. Sacri corporis elevationes & translationes.

[Qualis dicenda Sancti canonizatio] Caput suum 38 & ultimum sic exorditur Philippus: Processu temporis, ipso canonizato, auctoritate summi Pontificis Leonis VII, qui propter merita vitæ & evidentiam miraculorum, quam de ipso audierat, necnon diligentissime examinaverat, & propter acclamationem populi totius patriæ, ipsum catalogo Sanctorum laudabiliter inseruerat, translatus est retro altare B. Viti, quod fuit in eadem crypta, anno Domini nongentesimo octogesimo nono. Solennis ista per Leonem VII canonizatio tam expressis verbis asserta, prima autem sacri corporis elevatio in annum 989 delata, nodum Gretsero præbuit, quem dilucide solvere tam expeditum non sit, ei præsertim, qui canonizationi salvandæ implexus, eam quoquomodo Eystettensibus vindicandam omni conatu velit pertendere. Ejus traditionis principium an Philippo multo antiquius sit, vehementer dubito; ex ipso, verosimile est in Eystettense Pontificale transiisse, a cujus placitis recedere piaculum videatur. Cum autem Leo sederit ab anno 936 ad 939, elevatio vero primum facta dicatur anno 989, sequeretur annis prius quinquaginta canonizatum fuisse S. Willibaldum, quam e terra elevaretur, quod quam ab eorum temporum institutis alienum sit, norunt qui vel mediocriter in antiquitate ecclesiastica versati sunt. Gretseri solutio in eo demum consistit, quod de S. Willibaldo sacris fastis adscribendo agi cœptum fuerit sub Leone VII, opus autem inchoatum, imperfectum manserit, donec tandem Megingozus rem iterum urgere cœperit, feliciterque confecerit, anno, ut dixit Philippus 989, ut mavult Gretserus 1014, seu, non sub principium sed sub finem episcopatus Megingozi.

[46] Hæc mihi bona Gretseri venia, nimis scrupulose, & ad hodiernam Sanctos declarandi normam expensa videntur, [quam multa patrata ibi miracula,] ubi verosimilius tota S. Willibaldi canonizatio non aliter peracta fuit, quam ex ejus ævi more, sola populi ad tumulum confluentis & accepta beneficia publicantis voce, vel, quemadmodum innumeris exemplis constat, per solam sacri corporis e terra elevationem, quæ quo præcise anno peracta fuerit, vellem ex Eystettensibus tabulis paulo clarius explorare. Annum 989 notat Pontificale, ex Philippo, ut credimus, ferme compilatum; Gretserus differt ad annum 1014, ut plane, perspicias, non suppetere probata monumenta, ex quibus certam veritatem elicias. Adde, indubitatum esse oportere, diu ante annum 989 apud Eystettenses cultu sacro & annua festivitate celebratum fuisse S. Willibaldum, quod diserte testatur anonymus Hasenrietanus, in Catalogo Episcoporum Eystettensium apud Gretserum pag. 428, ubi agens de templi amplificatione, a Reginoldo facta, subjungit: Ex eo tempore paulatim cessabant signa & prodigia, quæ ibi prius fiebant plurima. Ut enim majores nostros sæpe audivi dicere, appropinquante quotannis festivitate S. Willibaldi, tanta multitudo cæcorum, claudorum, maneorum, dæmoniacorum & multifarie debilium confluxit, ut porticus illa magna ad S. Martinum nequaquam eos capere posset; tantusque stridor ab eis in vigilia Sancti fieret, ut vesperam illam jucundissimam nonnihil impedirent. Verumtamen antequam Missa in die sancto finita fuisset, ferme omnes sanati, Deo sanctoque Willibaldo debitas grates referrent.

[47] Cum hæc ad Reginoldi tempora manifeste referantur, [quæ prima elevatio & translatio.] aut ego multum fallor, aut currente seculo X & haud dubie etiam nono, magna fuit apud Eystettenses S. Willibaldi veneratio, qua forte adductus præfatus Reginoldus, apud Gretserum pag. 274, anno CLXXXVI depositionis (S. Willibaldi, qui nobis est 972) monasterio, hoc est templo, magnificentius instructo, corpus de medio choro in cryptam transferre cogitavit, non satis secundo exitu, qui illic tam dubie explicatur, ut elevationem vere factam, non omnino intelligas. Stat traditio Pontificalis pro anno 989, quo X Kal. Maii de terra in crypta primo elevatus sit, & ibidem retro altare S. Viti sarcofagatus *, ubi requievit LXVII annis. Illis temporibus S. Willibaldus multis vicibus manifestavit se, signa & miracula multa faciendo. In necrologio signatur etiam memoria primæ elevationis dictis die & anno. Verba sunt: Elevatio prima de terra corporis S. Willibaldi confessoris & Episcopi anno DCCCCLXXXIX, quæ ex eodem fonte procedunt omnia. Idem Episcopus Megingozus lucernam sive lychnuchum orbicularem seu circularem in medio templi cathedralis in honorem S. Willibaldi conficiendum curavit, quales hodie adhuc passim in templis visuntur cum certo candelarum numero: pharos appellat, inquit Gretserus, ex quo hæc accepimus. Tu de pharis & lychnuchis vide dicta tomo VII Junii a pag. 129.

[48] Hactenus narrata spectant ad seculum decimum, quo facta fuerit elevatio & translatio prima: [Dicuntur tres aliæ translationes factæ,] quærimus, quot aliæ traslationes & quo tempore subsecutæ sint? Audi Gretserum pag. 274: Quatuor translationes reliquiarum S. Willibaldi ponit Philippus cap. 38. Prima est retro altare S. Viti. Secunda ad medium ecclesiæ. Tertia ad chorum B. Virginis. Quarta ad chorum Willibaldinum. Alii tres tantum statuunt, omissa illa ad medium ecclesiæ. De quibus translationibus plura reperies in historia Episcoporum, ubi, a quibus singulæ peractæ sint, sigillatim explicabitur. Vera prædicat Gretserus, nam apud Philippum ita translationes diversæ memorantur. Post verba paragraphi hujus initio citata, mox subdit: Post hæc ob honorem & reverentiam ac sancti corporis manifestationem, venerabiliter ad medium ecclesiæ est translatus. Et hanc recte secundam vocavit, sed de qua & tertia non satis distincta monumenta in Episcoporum Catalogo reperiantur. Sic pergit Philippus: Deinde super chorum B. Virginis collocatus est, ubi quandoque propter nimiam frequentiam populorum, diversarum linguarum ac nationum, in summo altari ostendebatur; quandoque vero ante altare in sarcophago recondebatur; interdum, multitudine hominum ad limina beatissimi Confessoris adventantium, tota civitas * attonita, cautissime ac diligentissime me nec non minus reverenter, in armario prænominatæ ecclesiæ custoditus servabatur.

[49] [sed quarum tempora non explicantur.] Temporum ordinem non satis feliciter designare solet Philippus, hic secundæ & tertiæ translationis nullum omnino distinxit. Ceterum ex Pontificali Eystettensi secunda transferenda videtur ad annos septem & sexaginta, numerandos ab anno 989; qui proinde nos perducant ad annum 1056, quem mirum est non expressisse Philippum, de rebus sibi pronpinquioribus magis confuse scribentem, quam de iis, quæ pluribus ante seculis gesta fuerant. Neque Gretsero feliciori esse licuit; etenim Catalogum Episcoporum Eystettensium citans, eo nos remittit, ubi epocham illam frustra diu quæsivimus. Si recte numeros subduxit Pontificale vel relatio Ms., necesse est incidere in tempora Gebhardi, vel Gundeckari secundi istius nominis, Episcopi XVIII, qui cum ordinem Episcoporum satis utiliter colligere & ex propriis impensis conscribere fecerit, & conscriptum ad altare S. Willibaldi, Christi Confessoris … tradiderit, non omisisset translationis istius memoriam, si suo aut decessoris tempore contigisset, Æque incerta est translationis tertiæ epocha, cujus vestigia nulla reperi præter ea, quæ suggessit Philippus, ut prorsus fateri cogamur, nec rectum esse primarum istarum elevationum & translationum chronologicum calculum, quamvis de cetero dubitari non debeat, quin aliquo tempore factæ sint: quidquid Mabilio pag. 392, binas istas translationes Philippinas expungere videatur, solam primam, Henricianam anni 1256, & Hiltbrandinam anni 1270 admittens, ubi hæc ultima a Philippo excluditur, disertissime asserente, sanctissimum corpus honorabiliter sarcophagatum sine mutatione loci tunc permansisse; ut brevi pluribus intelliges.

[50] Est tamen in postremarum duarum solennitatum descriptione, [Celeberrima est Henriciana anni 1256,] ubi Philippi accurationem desideres, quod res præpostere ordinarit, quæ hic servata temporum serie recensendæ sunt. Quarta itaque seu postrema, proprie dicta translatio sic a Philippo describitur pag. 132. Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, quarto Idus Junii, Domini Alexandri pontificatus anno secundo, cum Reverendus Pater Eystettensis ecclesiæ Henricus Episcopus, maturo præhabito consilio, B. Willibaldum, qui reconditus in crypta fuerat, collocare decrevisset honorificentius, vocatis Prælatis vicinis, Sybotone, quondam Augustensi Episcopo, & viris religiosissimis, Abbatibus, Prioribus, tam Cisterciensis quam Cluniacensis Ordinum, suffultus duodecim [tam] Prædicatorum quam Minorum fratrum juvamine, cum maxima reverentia sarcophagum reseravit. Ubi nos, qui interfuimus, si fas est eloqui, fragrantiam sensimus paradisi. Sublatis vero reliquiis Confessoris beatissimi, & in novo collocatis sarcophago, præcedentibus Pontificibus, & aliis quam plurimis subsequentibus, cum hymnis & canticis in choro super altare Cathedralis ecclesiæ easdem collocarunt. Ut autem comprobaret Dominus & B. Willibaldus, translationem hujusmodi sibi placitam, statim cum collocatus in altari fuerat, hæc miracula sunt secuta. In signa dividit Philippus, quæ auctor codicis Ms., ex innumeris antea patratis, pauca collegit, a nobis post Hodœporica describenda.

[51] In toties dicto Episcoporum Catalogo hæc præ ceteris translatio ab anonymo codicis compilatore accurate enarratur apud Gretserum pag. 475: [in Episcoporum Catalogo descripta,] non pigebit rem totam aliis circumstantiis, quæ a Philippo præteritæ sunt, vestitam oculis quodammodo cernere: Anno Domini MCCLVI, IV Idus Junii, S. Willibaldus cum temporibus multis & annis crypra esset honorifice sarcofagatus, his vero temporibus, personis religiosis & discretis, sexus tam masculini quam feminini, sæpius per divinam visum est revelationem, quod ab eo loco, in quo reconditus erat B. Willibaldus, deberet transferri, & in alio loco locari, propter quasdam enormitates, quæ a stultis ibidem sæpius attentari solebant. Narrat deinde habitum ab Episcopo consilium de translatione instituenda in Octava Pentecostes. Itaque Dominus Episcopus Henricus, dictus de Wirtenberck, ejusdem loci, qui erat tricesimus tertius a S. Willibaldo, necnon Dominus Syboto, Episcopus Augustensis, universis Prælatis & Clericis Eystettensis diœcesis eis cooperantibus, lucescente die, propter pressuram hominum, hymnis & canticis, devoto animo in cryptam, cum cappis infinitisque luminibus ad sepulcrum Confessoris egregii processerunt, & ibidem inventus vir Deo charus, de eodem loco, mœrore maximo & fletu, divina gratia consentiente, & bona voluntate B. Willibaldi accedente, translatus est, & super altare majus, in choro B. Mariæ Virginis, in sarcofago bene deaurato, ut a supervenientibus videri posset; & eis in salutem ea die positus est. Ad Majorem solennitatem allata sunt Eystadium corpora SS. Wunebaldi & Walburgis, ut ibi pluribus deductum invenies.

[52] [quæ recoli dicitur in Octava Pentecostes.] Ex eodem codice hanc monitiunculam subdit Gretserus: Dies translationis S. Willibaldi de crypta ad monasterium, semper in Octava Pentecostes, in perpetuum in diœcesi Eystettensi debet celebrari. Unde, fratres charissimi, in mente habere debetis gratiam, quam Dominus Deus ostendit & concessit ecclesiæ Eystettensi, in honorem ejus Genitricis & sancti Willibaldi, & propter hoc gratias agatis nostro Redemptori die ac nocte. Acta sunt hæc post obitum B. Willibaldi annis CCCCLXXV peractis. In Kalendario Pontificalis, teste Gretsero, hæc ad IV Idus Junii annotantur: Anno Domini MCCLVI, IV Idus Junii, S. Willibaldus de crypta translatus est, & sub magna custodia habitus, & omni die magnatibus terræ & supervenientibus ostensus est. Demum III Idus Octobris in monasterio sarcophagatus est. Quare etiam ad diem XIII Octobris hæc adscribuntur. S. Willibaldus anno MCCLVI in monasterio sarcophagatus est. Et quidem in medio monasterii, ut habet relatio de translatione S. Willibaldi, inquit iterum Gretserus, recte cavens, nequis per monasterium hic aliud accipiat, quam templum Chathedrale seu primarium. Ceterum, qui hæc omnia, de Henriciana translatione fusius enarrata, recte mecum perpenderit, fallor vehementer ni mecum merito suspicetur, ipsissimam hic indicari secundam Philippi translationem, de crypta post altare B. Viti, in medium ecclesiæ. Utrum tertia confundenda non sit cum solennitate Hiltbrandina, ex sequentibus considerandum relinquo.

[53] [Translatio in chorum S. Willibaldi,] Hæc denuo Philippi verba sunt pag. 131; Novissime vero Episcopus, multa reverentia dignus, nomine Hiltebrandus, qui tunc temporis ecclesiæ præerat, ex magna devotione, necnon rationabiliter decrevit, ut ei basilicam per se construeret, in qua sanctissimum corpus, honorabiliter sarcophagatum, sine mutatione loci permaneret. Quod & complevit, secundum quod structura hodierna die manifestat. Instituit etiam idem Episcopus, nec non alii successores ejus inibi quatuor capellanos, Deo ac B. Willibaldo perpetuo servituros, qui & capellani præcipue B. Willibaldi omniumque successorum ejus specialiter nuncupantur. Ubi miracula & miraculorum prodigia adeo innumerabiliter crebuerunt, quod pelagus eorumdem transire posse, nostræ facultatis non existit. Hactenus ille, cum quo non facile conciliaveris, quæ in codice Ms., apud Gretserum pag. 477, referuntur de laudato Episcopo Hiltbrando, qui chorum occidentalem seu S. Willibaldi complevit, & in eo duos capellanos instituit, & completo eodem choro, S Willibaldum III Idus Octobris TRANSTULIT magna cum solennitate, & in supremo altaris majoris ejusdem chori S. Willibaldum inclusit, & chorum S. Willibaldi ordinavit in perpetuum nominandum, ubi divina clementia per ipsum multa quotidie miracula operatur. Si ex supra citatis Philippi verbis, deinde super chorum B. Virginis collocatus est, expungas B. Virginis, habebis translationem tertiam, quidquid idem tam diserte affirmet, sacrum corpus honorabiliter sarcophagatum sine mutatione loci permansisse, quem errorem ei cum ceteris condonabimus.

[54] Et certe nec diligentem nec accuratum historicum fuisse Philippum, multis jam argumentis abunde demonstratum est. [quæ tertia & ultima fuiße videtur.] Quis autem credidisset, in ultimo vitæ capite, dum rem sibi tam vicinam proponit, aberraturum fuisse. Hiltbrandi ætatem cognoscimus ex eo, quod Eystettensis Episcopus ordine trigesimus quintus, sederit ab anno 1261 ad annum 1279. Si igitur interfuit Philippus translationi, ab Episcopo Henrico procuratæ anno 1256, haud dubium, quin videre potuerit, quæ annis post quatuordecim, adeoque multo serius gesta sunt; neque enim frustra addit novissime. Nihilominus codici Ms., quem in aliis manifeste secutus est, hic aperte contradicit. Cum in rebus seculo XIII gestis nonnulla adeo confusa & opposita exhibeant Eystettenses, mirari desinent, quod in longe antiquioribus discutiendis, non statim & cæce eorum tabulis obtemperemus. Quisquis vero hic fallat, sive anonymus codicis scriptor, sive Philippus, tametsi hic translationes plures repræsentare videatur, dicam audacter quod sentio; posteaquam omnia eo spectantia non oscitanter excussi, puto solas tres, in monumentis Eystettensibus utcumque descriptas, nec plures admittendas esse. De his autem cum satis dictum sit, restat, ut de reliquiis & earum veneratione, de Officiis item ecclesiasticis pauca, quæ reperiri potuerunt, strictim colligamus.

ANNOTATA

* tumulatus.

* an non civitate?

§ VII. Reliquiarum veneratio, prosa & rhythmus.

In descriptis modo elevationibus & translationibus sic omnia exponuntur, ut nemini dubium suboriri possit, [Sacri corporis Eystadii depositi] quin reliquiæ omnes, seu integrum ac intactum S. Willibaldi corpus, ibi elevatum, & adhuc hodie Eystadii depositum sit, ut frustra alibi sacræ exuviæ quæri debeant, nisi forte recentius fuerint distributæ, de quo cum Gretserus nihil tradiderit, non est unde rem illam investigemus. De Officio ecclesiastico pauca etiam a laudato scriptore suggeruntur. Ad reliquias quod attinet, ita loquitur pag. 272: Corpus S. Willibaldi Aichstadii in choro Willibaldino asservatur, cujus tamen translatæ reliquiæ nunc Furnis servantur inquit Balæus Centur. 2, cap. 16. At non totæ o bone, sed dumtaxat portio quædam. Quod etiam de S. Walpurge dictum esto; de quo admonere non supersedit Molanus, in Sanctorum Belgii Indiculo, idque nequis deciperetur narratione quorumdam, qui rem ita referunt, ut quis existimare possit, totas reliquias Furnas deportatas esse; quod a vero alienum est. Facta est hæc portionum de reliquiis S. Willibaldi, S. Wunebaldi & S. Wulpurgis translatio anno Domini DCCCLXX, quo tempore Otkerus seu Otkarius, VI Eystettensis Episcopus, cathedram Willibaldinam moderabatut; quamquam in rebus gestis hujus Episcopi altum sit de his reliquiis in Flandriam missis, silentium. Balduinus cognomento Ferreus tunc Flandriam imperio tenebat; sub quo etiam corpus S. Donatiani, Archiepiscopi Remensis, Brugas Flandriæ translatum est, anno gratiæ DCCCLXIII.

[56] Hæc cursim Gretserus, quæ longe accuratius ab Henschenio discussa & eruderata sunt in Commentario ad Acta S. Walburgis XXV Februarii, [quæ pars Furnas in Flandriam deferri potuerit.] ubi diligentissime inquirit, quo tempore, qua occasione & modo in Flandriam trasferri potuerint reliquiæ sanctæ istius Virginis, cui in pluribus Belgii nostri urbibus, ut ibi invenies, insignia templa dicata sunt, vix ulla usquam sanctorum fratrum Willibaldi & Wunebaldi facta mentione, nisi quod in aliquibus fastis, a laudato Henschenio num. 41 enumeratis, ad I Maii & ad IV Augusti sorori conjungantur, ea verosimiliter de causa, quod non S. Walburgis, sed sanctorum fratrum Episcopi & Abbatis corpora, in Flandriam simul translata crederentur, quod de partibus, seu notabilibus reliquiis Gretserus & Henschenius recte intelligunt. Rei de se satis perplexæ dilucidius explicandæ, nullus est qui post Henschenium operam contulerit, nec quidquam suggessit Mabilio, nec ego alibi reperi, quo prædicta historia illustretur. Quod si epochæ Gretserianæ quis insistat, admittendum erit, acceptas Eystadio reliquias, priusquam S. Willibaldi corpus elevaretur; aut fatendum, toto seculo citius humo levatum fuisse, quam ferat traditio Eystettensium. De reliquiis S. Walburgis plena sunt omnia, de Sanctis fratribus, non nisi per concomitantiam, ut ita loquar; nulla usquam notata sacri S. Willibaldi corporis certa portione, ut proinde Eystettensium possessioni id genus silentium non obscure favere videatur: certe sacrorum corporum, tum fratrum tum sororis partem longe maximam ibidem hodie honorari, non nisi temere & temerarie quis in dubium ausit revocare.

[57] [Lectiones pro Officio ecclesiastico] Officia seu Breviaria vetusta de S. Willibaldo, quæ huc facerent quam maxime, nulla profert Gretserus, solam Sequentiam seu prosam ex aliquo antiquo missali pag. 380, & sequenti hymnum allegans, qui ex Breviario Eystettensi acceptus sit. Paucula monumenta sæpius recitata, sunt Pontificale, Kalendaria & codex aliquis manuscriptus, in quibus solæ istæ relationes ferme habentur, quas ex Philippo extractas quis opinari possit, nisi eadem illa instrumenta Philippo ipsi præluxerint; nihil vero suppeditat Gretserus, quod ad peculiarem festivitatis Willibaldinæ celebrandi ritum pertineat. Apud nos nullum proprium festorum diœcesis Eystettensis exstat, præter illud, quod anno 1629 jussu & auctoritate Reverendissimi & Illustrissimi Principis Joannis Christophori, Episcopi Eystettensis, typis datum est; in quo Officium decernitur sub ritu duplicis primæ classis, tamquam ecclesiæ Eystettensis primi Episcopi & patroni, quod per octo dies, seu per Octavam, ut loquimur, continuetur. Ad hodiernum ritum Romanum aptantur omnia, ut de communi sint, præter orationem & lectiones secundi Nocturni. Hic illam primum subjiciemus: Deus, qui gloriosum Pontificem tuum Willibaldum, Anglorum regni heredem, hodierna die ad æternam angelorum hereditatem transtulisti; concede propitius; ut ejus meritis & intercessione, coheredes ipsius in tua gloria esse mereamur. Per Dominum nostrum Jesum. Non satis convenit cum traditione Eystettensi, quod S. Wunebaldus natu major fuerit, & hic S. Willibaldus, regni heres dicatur.

[58] [ex Hodœporico pure desumptæ non sunt.] In primo Nocturno lectiones Fidelis sermo. In secundo Nocturno lectioni quartæ præfigitur hic titulus: Ex Hodœporico S. Willibaldi apud Henricum Canisium tomo 4 antiquæ Lectionis. Rectissime ad fontem recursum est; at cum candide & sincere nos loqui oporteat, fallit speciosus titulus, multa siquidem inserta sunt, ab Hodœporici puritate multum remota. Audi vel ipsum principium: Willibaldus Richardi Anglorum Regis filius. Ibidem de Gregorio II, summo Pontifice aliqua etiam adduntur, quæ quamquam verosimilia esse possint, in Hodœporico certe a Sanctimoniali non memorantur. Lectio quinta ab autographo recedit minime, verum sexta tota Philippina est, expressis ejus chronologicis calculis, de consecratione episcopali anno 745 suscepta, de annorum 77 ætate, deque episcopatu per annos triginta sex administrato, quæ superius abunde refutata habes paragraphis tertio & quarto. An ultra diœcesim Eystettensem se extendat stata S. Willibaldi solennitas, non est mihi compertum; certe quamvis in tabella Furnensi legerit Henschenius, deportata istuc corpora sanctorum Walburgis & fratrum ejus Willibaldi & Wunebaldi, sola Walburgis & ibi & aliis per Belgium urbibus annua veneratione recolitur. Quomodo in Angliam etiam pervenerint Sanctorum fratrum & sororis reliquiæ, docet Henschenius a num. 57; verum peculiaris venerationis argumenta illinc hodie accersenda non sunt. Habe modo prosam seu Sequentiam, ex missali Eystettensi a Gretsero relatam pagina, ut dixi. 380.

59 Fulget dies præclarus, cunctis memorandus seculis, [Sequentia de Sancto]
Mansura quo Sanctus sui laboris præmia
Willibaldus intrat, aulæ cælestis municeps.
Nam Regum Rex Christus tetra luce hodierna, corporis
Eductum de claustris, supernis associavit civibus.
Laboribus plurimis quamvis esset affectus nimium,
Pro nihilo hos habuit, bonorum futurorum conscius.
Hunc Anglia natum, angelis attitulat.
Hic Spiritu sancto afflatus, dum vagiret in cunabulis, hostiam,
Renuncians pompis omnibus diaboli,
Et cælibem vitam ducturus, se Domino velut agniculum immolat.
Transcursa infantia, cum tribulibus mox se eripuit patria.
Nunc Romam, & Hiero circum plurima loca inviserat solymam;
Hic rura postquam peragrat transmarina, quæ factus homo Jesus Christus carnalibus ipse obambulavit pedibus,
Prospexit tandem Dominus peregrinum talem pluribus profuturum: nos proprias illi commisit oviculas.
Has vigil & bonus pastor uberrimis pavit & satiavit pascuis.
Et florida poli securus scandit; virtutum insignia suis distribuens.
Ortu illius, o Christe, a peccaminum monstris nos tueri velis.

[60] Demum accipe & hymnum.

Mare, fons, ostium atque terrarum [& hymnus.]
Deus, tu omnium caput bonorum,
A te bona fluunt, ad te recurrunt.
Longa ab insulis pars bona maris
Ad fontem rediit, teque requirit
Jesum viventium fontem aquarum.
Maris fons Deus, pars Willibaldus,
Qui procul patriis currens ab oris,
Cervi more suum tendit ad haustum.
Anglorum insulæ felix alumne,
Nos prece sedula dignos fac aqua,
Quam quisquis biberit, sitim post nesct.
Mundos baptismate fraudes iniquæ
Semper inficiunt, maleque mergunt
Per stagnum criminis in pœnam mortis.
Sed tuis precibus, omnes rogamus,
De læva eripe noxa charybdis
Tangentes lacrymis portum salutis.
Laus tibi Trinitas, laus & potestas,
Te laudant flumina, cæli ac terra,
A mari ad mare laus sit hac die. Amen.

§ VIII. Hodiernus Sancti cultus, & monumenta ipsi erecta.

His, quæ hactenus dicta sunt, sic ordinatis & digestis, nihil mihi occurrebat, [Novæ notitiæ & monumenta] quod ad S. Willibaldi gloriam magis illustrandam ex editis monumentis subjungerem, tametsi id desiderarem quam maxime; ne quid igitur a me neglectum aut prætermissum dici posset, id reliquum supererat, ut Eystadium recurrerem ad nostri istic collegii Rectorem R. P. Franciscum Schuch, a quo perhumaniter exauditus, ea omnia impetravi, quæ vir diligentissimus colligere potuit, cujus proinde officiosis obsequiis adscribenda sunt quæcumque hoc ultimo paragrapho deducuntur, atque in æs incisa exhibentur. Usus ipse est opera Reverendissimi, Prænobilis & Amplissimi Domini, D. Joannis Adami, Episcopi Dioclensis, Reverendissimi & Celsissimi S. R. J. Principis & Episcopi Eystettensis, tam in pontificalibus quam in spiritualibus Vicarii generalis, consiliarii & consilii ecclesiastici Præsidis, ecclesiæ cathedralis Augustanæ Canonici capitularis, necnon ecclesiæ collegiatæ ad S. Nicolaum Spaltæ Præpositi. His viris duobus, studiosissimis S. Willibadi clientibus, hic fideliter reddo, quæ ab ipsis me accepisse lubens confiteor, suppeditatis etiam sumptibus, qui ad scalpendas excudendasque imagines requirebantur.

[62] Tota mea investigatio ea quærebat potissimum, quæ spectarent ad hodiernum S. Willibaldi cultum, [Eystadio accepta exhibentur.] & monumenta in ejus honorem erecta, quorum cum delineationes inde obtinuerim, eas lectorum oculis subtrahendas non censui. Deploranda maxime fuit urbis Eystettensis, funesto Suecico bello depopulatio & vastatio, quando incensa fuere plurima, combusta, distracta & destructa, sic ut, teste laudato Reverendissimo Dioclensi Episcopo, non satis constet, quod & quantum de sacro S. Willibaldi corpore in sepulcro ecclesiæ, quod numquam aperitur, hoc tempore supersit. Nec porro mirandum si per prædictas grassationes multa instrumenta perierint, quæ ad illustrandum S. Willibaldi cultum non parum conducerent. Ceterum perstat hactenus summa Eystettensium in sanctum suum Patronum & conditorem veneratio, ac circumvicinorum populorum, etiam exterorum ad ejus sepulcrum confluxus, præsertim solennitate hodierna, quæ ab omnibus festive recolitur, opinor non sine novis beneficiis & miraculis, quamquam accuratior eorum ratio habita non fuerit.

[63] Quod ante mihi dubium erat, nempe quousque se extenderet ecclesiasticus cultus, [Cultushodierni] sic explicuit R. P. Rector: Significo, festum S. Willibaldi in tota diœcesi esse festum, etiam in foro & celebrari sub ritu duplici primæ classis, in iis Bavariæ quoque partibus, quæ ad hanc Eystettensem diœcesim spectant. In vicina vero Augustana diœcesi, quantum mihi constat, sub ritu duplici: quod confirmat Index divini Officii pro ea diœcesi, cujus exemplar habemus impressum anno 1685. Quid? quod & S. Willibaldi memoriam repererim in directorio ad horas Canonicas recitandas pro provincia Bohemiæ nostræ Societatis. Submiserat idem P. Schuchius lectiones varias de S. Willibaldo ex Breviario anni 1589 desumptas, verum cum statim adverterim, eas omnino convenire cum iis, quas paragrapho præcedenti num. 58 probare non potui, satius visum est, iis edendis supersedere. Nunc ad sacrum tumulum accedimus, monumentum ære dignum & posterorum memoria, utpote opus magnitudine, arte & antiquitate pretiosum. In duas tabulas divisim accepimus & sic excudi curavimus. Habe totius operis descriptionem ipsissimis Schuchii verbis:

[64] Sacellum, quod Chorus S. Willibaldi nominari solet, [& monumentorum descriptio.] postrema ecclesiæ cathedralis pars est, amplissimæ basilicæ, non indecora, & religione colentium inclyta. Basilicam hodie conspicuam ædificavit Engelhardus Episcopus XXXIV, cum prædicto Choro S. Willibaldi, quem tamen primum ejus successor Hildebrandus absolvit. Ascenditur ad illum per quinque gradus ex solido lapide, marmori non absimili, stratos. In horum supremo artificiosa & ingens statua S. Willibaldi, in solio inter duas columnas cum episcopalibus ornamentis sedentem referens visitur. Supra solium eminent, in medio Christi Cruci affixi, & dextra lævaque Beatissimæ Matris & divi Joannis Cruci adstantium icones. Quæ omnia ex marmore artificiose elaborata sunt. Latera statuæ utrimque clathri ferrei & deaurati occupant, per quos aditus ad sacellum patet, atque id a reliquo templo secluditur. Intra clathros, a tergo statuæ, sepulcrum hujus Sancti in veneratione est, antiquissimi operis & artis ex secto lapide constructum a memorato Episcopo XXXV Hildebrando, anno MCCLXXVI. Sarcophago ara contigua est sacelli media; nam duo altaria alia, a sepulcro remotiora, ex utroque latere erecta cernuntur. Ultimum sacelli spatium odeum, & infra hoc sacristia explent. Habet sacellum hoc suos Canonicos, qui a S. Willibaldo, Willibaldini vocantur; & sunt hoc tempore novem. Denique illustrius redditur sacris Ordinibus, qui in eo statis temporibus conferri solent.

[65] De reliquiis hæc addidit Reverendissimus, quæ non magis quam præcedentia aliunde eruere integrum erat; [Sancti reliquiæ extra tumulum] nempe in Choro Cathedralis ecclesiæ asservari os brachiale, hierothecæ argenteæ, affabre factæ inclusum, ibique haud dubie populi venerationi exponi solitum. Ad S. Walburgæ ostenditur S. Willibaldi digitus, cum ejusdem Sancti dente. In aula vero Celsissimi Principis & Episcopi Eystettensis, quæ pariter a sancto Patrono Willibaldina nuncupatur, magno in honore habetur Sancti cranium, debite etiam exornatum. Pedum & annulum possident illustres Canonici ecclesiæ cathedralis; mirtam, casulam, albam cum humerali & rationali, speciali utique Episcoporum Eystettensium privilegio, custodiunt canonici Chori S. Willibaldi, qui in Cathedrali ecclesia nominatur inferior. Sunt ii hodiedum, ut supra dicebat Schuchius, numero novem, qui etiam Cappellani Willibaldini appellantur, a diversis Episcopis Eystettensibus fundati, qui ad certas Missas obligati, choro præterea non deserviunt, sed in servitiis Episcopi, tamquam consiliarii ecclesiastici, plerumque existunt. Hactenus ferme Reverendissimi & P. Schuchii verba, aut saltem eorum sensus integerrime redditus. Sequuntur Hodœporica ex Henrici Canisii editione, de qua superius, dum de Legendis disputaretur, abunde actum est.

VITA
Seu Hodœporicon, auctore virgine consanguinea Sanctimoniali Heidenheimensi, ex editione Canisii correcta ex variis lect. Gretseri.

Willibaldus Episcopus, Eystadii in Germania (S.)

BHL Number: 8931


A. SANCTIMONIALI.

PRÆFATIO SANCTIMONIALIS.

Venerandis, imoque a in Christo charissimis omnibus, [Opus hoc sponte aggreditur,] sacerdotalis infulæ honore ditatis presbyteris, præclaræque indolis diaconibus & nihilominus abbatibus, sive omnibus popularis conditionis proceribus, quos pastoralis curæ privilegio, pius procerum Pontifex, alios sancto ordine presbyteros, alios sobriæ pudicitiæ elegantes diaconos, alios cœnobialis militiæ monachos, & alios sub discipulari habitu, solertibus litterarum studiis inhærendo docendo, ad meliora recti regiminis principatu erudiendo provexit, & ita ut egregius exercituum alumnus sua industria per diœcesim diligenter quodammodo, ut natos proprios mulcendo, fovendo fovere solebat: Istis omnibus istic sub sacræ legis moderamine manentibus, ego indigna Saxonica de gente, istinc venientium novissima, & non solum annis, sed etiam moribus, & de illorum comparatione contribulium meorum, quasi homuncula; ego quidem vobis religiosis ac Catholicis viris, cælestis bibliothecæ ministris, ob utilitatem memoriæ, pauca perstringendo, paulatim de primordialis vitæ ejus venerandi Willibaldi proœmio disputare decreveram. Sed tamen præcipue ego femina fragilique sexus imbecillitate corruptibilis, nulla prærogativa sapientiæ suffulta, aut magnarum virium industria elata, sed spontanea voluntatis meæ violentia coacta, velut quadam ignari parva de pectoris prudentia pauca decerpens, & ex multis frondosis frugiferisque arboribus florum varietate mistorum *, exigua qualibet arte, saltem extremis in ramis, vestræ memoriæ apta pauca excerpere, compaginare, edisserereque me libet. Et nunc reciproco sermone iterando dico, non propriæ præsumptionis primordio, non temeritatis audacia freta, instanter hoc incipere, nisi ut vix audeo.

[2] [ea narratura] Sed quia nunc primum Dei gratia, venerandæque viri tanti visionis magnitudine, vestræque auctoritatis excellentia, & nihilominus bene valido vestræ voluntatis auxilio atque consensu, aliquatenus me credebam posse impetrare, ut tanti operis celsitudinem, tantaque miraculorum, nec non etiam virtutum signa, quæ Dominus pro humani generis salute se humiliando, descendendo, in humani corporis assumptione, divinæ roboratus potentiæ privilegio, præstare atque perficere dignatus est in hoc mundo; suisque oculis venerandi viri Willibaldi corporaliter cognita, suisque plantis per omnia palpando, penetrandoque visibiliter comparere; hæc omnia intimando perstringimus. Et non solum signa, quæ nobis per Euangelii gratiam certa demonstrantur, ille videbat; sed etiam ipsa terrarum loca, ubi Dominus noster nascendo, patiendo, ac resurgendo nobis apparuit: & nihilominus alia prodigiorum virtutumque vestigia, quæ Dominus in isto orbe terrarum promere, diffamareque dignatus est; ille perspicax nostrorum omnium pædagogus, omnia transmeando, fide robustus, fato fortunatus, procaciter peragrans, omnia visitando reperiebat atque videbat. Unde nunc certe, ut ita dicam, mihi videbatur esse protervum, quod ista omnia muto tenacitatis silentio opilatis labiis, humana taceat lingua, quæ Dominus suo servo, per proprii corporis laborem, per visionem oculorum ostendendo, in nostris temporibus revelare dignatus est. Ista non apocryphorum, non erratica dissertatione relata esse cognoscimus; sed sicut, ipso vidente & referente, de oris sui dictatione audire, & nihilominus scribere destinavimus, duobus diaconibus testibus mecumque audientibus, nono Kalendas Julii, pridie ante solstitia die.

[3] Istos certe litterarum apices non ideo ego idiota disputare inchoo, [quæ a S. Willibaldo acceperat] quod de vestræ sagacitatis industria me aliquid diffidere æstimetis, seu quod bene non noverim ego multos virorum *, quos Dominus Deus nosterque Antistes mihi præstantiores, non solum virilis sexus dignitate, sed etiam divinæ conditionis ministerio, præferre dignatus est, multo magis divinæ legis eruditione, & nihilominus indagatione solertis curæ procaciores disponere edisserereque. Sed quia me, indignam tamen, de illorum b genealogiæ stirpe non aliunde propagatam, forte de extremis ramorum cauliculis fore noveram, de tantis talibusque virorum beatitudinibus venerabilisque vitæ eorum, [ipsa consanguinea.] non solum in actibus, sed etiam in itineribus variis, multifariisque miraculorum magnitudinibus, perfecte proficiscentium, aliquid memoriæ dignum lectoris legendi manibus imponere me libet. Quorum alter summæ sacerdotalisque infulæ, pastoralisque curæ prærogativa prælatus, inclitus crucicola, magnus Magister Willibaldus; & alter recte soliditatis iter arripiens, prava dirigens in directa, asperaque & ferocia polite planitans, spissas pravorum gentilium protervasque peccatorum spurcitias non deside tepide titubanti mente, sed felici temeritatis audacia procaciter, supernæque sagacitatis telo rite roboratus, instante labore omnia exinanivit. Qui sacerdotali quoque prælatus infula, pastoralique computatus honore Abbas erat, præclarusque Christicola Wunebaldus. Ista omnia per albas camporum planicies, sulcato tramite, nigra perarata vestigia scripta, vestra cara coram scientia præsentata, contra omnes æmulorum vituperationes, Dei gratia, vestraque per omnia protectionis parma, & nihilominus placidæ vestræ commendamus perceptioni, ut in omnibus læti laudemus nos liberantem, dona tribuentem Dominum.

ANNOTATA.

a Ex ipso principio statim patet, quod in commentario diximus, rudi minerva & inconcinno stylo sua ordinasse Sanctimonialem, ut halitus quandoque deficiat, priusquam longos hiantesque sensus ad rectam constructionem reduxeris. In hac etiam præfatione nonnulla restituenda fuerunt, ut in titulo monui.

b Hic per illorum & paulo inferius eorum, indicat ambos fratres S. Willibaldum & S. Wunebaldum, quorum consanguineam se esse asserit; at non sororem, quod ex hoc loco glossator aliquis male elicuerat.

* al vestrorum.

* al. onustorum.

INCIPIT VITA.
CAPUT I.
S. Willibaldus trimus miraculose sanatur, piis exercitationibus & litteris in monasterio institutus, patrem & fratrem ad Romanam peregrinationem inducit.

[Vir venerabilis] Primum igitur venerabilis, summique Dei Sacerdotis, atque Pontificis primordium, vitæque illius venerandi viri sancti Willibaldi sublimitatem, qui solerter sub sacræ legis moderamine, alma priorum exempla Sanctorum militando, serviendo, mente & moribus sectando inhærebat; hujus itaque vitæ exordium & inante juventutis medietatem, ad illius usque senectutem, processum, & hactenus usque decrepitam ætatem intimando, gracilem opusculi hujus conjecturam glomerando ordiri decreveram, ordinandoque texere.

[5] [trimus a parentibus deploratus,] Cum ille in proœmio suæ infantiæ cunabulis amabilis, atque delectabilis, blandisque nutrientium adulationibus, præsertimque parentum circa illum magnæ devotionis affectu, diurnaque solicitudinis providentia curam gerentium confortatus atque enutritus, ad triennium usque pervenit. Transactis itaque tunc tribus annorum curriculis, cum parvus ille seu delicatus fragili ævo, infantiali ætate, teneri corporis adhuc gereret artus, subito evenit, ut illum triennio gravis corporis aggravaret ægritudo, tantaque est arreptus corporis molestia, ut exiguæ membrorum stringerentur compages, & vix in eo permanens flatus; vicinum minabatur vitæ exitum. Cumque istud cernerent pater & mater, editum suum ægrotantem, jamque usque pene seminecem, timidi extasi, novaque mentis mœstitia valde retenti, anxiari cœperunt, quod sobolem suam sibi genitam recenti lue lassatam, exitialique discrimine ex improvisa morte irretitam sore viderunt, & illum, quem prius de primordialis infantiæ cunabulis ablactatum atque confotum, usque ad triennium nutriebant, illisque superstitem & heredem habere optabant, jam exanimem seu exstinctum, glebaque coopertum, dolere timebant. Sed omnipotens Deus, mundi fabricator, cæli terræque limator, servum suum infantem, & adhuc inoletum, exilibusque membrorum compagibus tenerum, hominibusque incertum *, de corporis ergastulo adhuc educere nolebat, sed ut magis * postea per orbem sua norma neophytis patula panderet vitæ præmia.

[6] Sed ad pristinam redeamus iterum præfati viri infantiam. [Deo consecratur & convalescit.] Cumque parentes ejus magno mentis excessu suspensi, & de incerta filii sui evasione essent ambigui, sumentes filium suum, obtulerunt illum coram illa dominica sanctaque Cruce Salvatoris. Quia sic mos est Saxonicæ gentis, quod in nonnullis nobilium a, bonorumque hominum prædiis, non ecclesiam, sed sanctæ Crucis signum, Domino dicatum, cum magno honore almum, in alto erectum, ad commodam diurnæ orationis sedulitatem, solent habere. Illic ponentes illum coram Cruce, Dominum Deum, omnium psalmatorem, illos consolari, sospitemque suum servare natum, suis virtutibus obnixe flagitabant; sicque intentissimis illorum precibus se vicem reddere spondebant Domino, ut si pristina illius infantis restituta foret sanitas, extemplo illum sub sacri Ordinis primordio tonsuram accipere, sub cœnobialis vitæ disciplina, sub divinæ legis moderamine militando, Christi famulatui subjicere promiserunt. Statimque, postquam illi vota voverunt, verba consummaverunt, filiumque suum cælesti commendaverunt Regi militare, confestim gratiam, & præterea a Domino petitionum consequebantur effectum, pristinaque puero postea restituta est sanitas.

[7] Cumque illuster ille puer in infantia ad quinquennium usque pervenisset, ast b in eo jam tunc temporis germinabat sapientiæ virgultum. [Quinquennis Abbati Waltheimensi traditus] Itaque, parentes votiva desideriorum implere properabant promissa, atque illustrem quantocius, cum consultu amicorum, carnaliumque propinquorum consilio, ad sacræ cœnobialis vitæ instrumenta præparare atque perficere festinabant. Confestimque illum venerando fidelissimoque viro Theodredo c commendabant, suaque providentia eum ad cœnobium ducere, omniaque prudenter de sua causa dispensare, disponereque rogabant. Cumque perrexissent, & illum ducerent ad monasterium, quod vocatur Waltheim d, venerando Abbati illius monasterii, qui vocatur Egbalt e, offerebant, & illum suæ conditionis jure juniorem, ceu obediendo discipulum suo subdiderunt imperio. Statimque ille Abbas monasterii, secundum regularis vitæ disciplinam, declarabat ista suæ congregationi, sicque ut cum eorum consilio sive licentia hoc foret, ille flagitabat. Cui protinus omnis illa conventio Fratrum simul responsum seu licentiam dabant, suæque voluntatis arbitrio hæc omnia fas fore dicebant, acceptumque illum ocius inter cœnobiale vitæ eorum consortium jungendo sociabant.

[8] Posthæc itaque cum protinus puer iste pudicus seu perfectus, [litteris & virtutibus imbuitur.] sacris litterarum studiis imbutus atque eruditus, sacras Davidici carminis paginas solerti mentis intentione peragrans, sed & etiam alia divinæ legis hagiographorum armariola indagando, sive legendo, procaci sensu sophyrus f, mente moderatus, indagabat: & tamen non adhuc plurimorum ætate annorum grandævus, sed sicut divina semper supernæ pietatis clementia agere solet, secundum propheticum prophetiarum vaticinium, ex ore infantium seu lactantium perficere sibi dignatus est laudem. Deinde itaque in eo jam simul annorum ætas, mentisque sagacitas, divinæ dispensationis moderamine, pullulare cœperat; & multo magis in eo jam tunc divina Spiritus sancti gratia, quam corporis magnitudo creverat, aut membrorum valetudo. Totusque jam ille in Dei amorem conversus, magna mentis diurnaque meditatione tractando monasterialia moderationis instrumenta, monachialisque vitæ monarchiam in abdita mentis quiete diu noctuque solicite volutabat, quomodo illorum se copularet castæ monachorum clientelæ, aut qualiter illorum faustis interfore g possit familiaris vitæ disciplinis.

[9] [Peregrinationem meditatus,] Cumque ista sedulo intra mentis volubilitatem revolveret, tractare cœpit, qualiter hæc cogitatio promereri potuisset effectum, ut caduca cuncta cosmi * istius contempneret, sive derelinquere potuisset, & non solum temporales terrenarum rerum divitias, sed & patriam atque parentes, ac propinquos deserere, peregrinationisque temptare tellurem, & ignota externorum requirere rura. Cumque aliquanti temporis intercapedine transacta, post illa infantialis ejus oblectationis ludicra, & pueriles incentivorum lascivias, & illecebrosas luxuriosæ ætatis petulantias, per indefessam atque ineffabilem divinæ dispensationis gratiam, ad lanuginem, & pubertatis adolescentiam h pervenisset, maximam in contubernio Fratrum dilectionem, per obedientiæ affectum, per mansuetudinis munisicentiam, in se provocabat; ita ut amore & honore inter omnes illos haberetur insignis. Sicque diutius diurnæ solicitudinis cura, & divinis litterarum studiis inhærendo die noctuque eatenus vigeret, & rectitudinis rigore mentem edomaret, ut de die in diem ad meliora cælestis militiæ instrumenta proficeret.

[10] [patrem & fratrem secum pertrahit.] Postquam ille adolescens, Christi vernaculus, sicut supra diximus, ignotas peregrinationis suæ vias probare volebat, atque externas terminorum tellures adire, specularique optaret, necnon immanissima maris discriminare decrevisset æquora, statim ille ista cordis sui clandestina, cunctis occulta, carnali suo patri revelavit, atque illum obnixis flagitabat precibus, ut votivæ suæ voluntatis desiderio, pergendi consilio præberet consensum; ut & illi transeundi licentiam daret, & ipse secum pergeret, attentius poscebat. Cumque illum ad tanti operis initium, tantæque vitæ conversationem invitando, a seculi voluptatibus, a mundi deliciis; a temporalis vitæ falsis divitiarum prosperis, suggerendo, segregare vellet & illum, opitulante Domino, ad rectæ constitutionis formam, & ad cælestis militiæ tirocinium, divinum inchoare servitium, propriamque deserere patriam, & patula secum peregrinationis perquirere rura rogaret; & sic illum demum præmiis, blandis oraculorum studiis alloquendo incitaret, ut comitatu filiorum fungens, egregia adiret Petri Apostolorum Principis limina; tunc ille primitus, illo postulante, petitum negaverat transitum, excusandoque conjugis & liberorum inoletivorum i parvitatem & fragilitatem illos orbare, & alienis derelinquere, inhonestum & crudele esse respondit. Tunc ille belliger Christi miles, iteratis hortationum miraculis magnisque precum perdurationibus, toties per asperiora rigidioris vitæ documenta, metu & minis objurgabat, & toties blandis vitæ æternæ sponsionibus, amœnitate paradisi, & amore Christi, mulcendo illum instigabat: & ita omnibus modis hortando, alloquendo, animum ejus ad suæ voluntatis assensum provocare conatus est. Sicque tandem omnipotentis Dei auxilio, petentis & provocantis invalescebat voluntas, ita ut ille suus pater, & frater Wunebaldus adoptatam & hortatam se inchoare metam pollicerentur.

[11] Posthæc itaque cum, temporum intervallo & annorum vergente curriculo, [Iter ingressi Rothomagum appellunt,] æstatis jam immineret tempus, pater suus & frater cœlebs prædestinatum & adoptatum inchoaverunt iter. Et congruo æstatis tempore, prompti ac parati, sumptis secum vitæ stipendiis, cum collegarum cœtu comintatium, ad loca venerunt destinata, quæ prisco dicebantur vocabulo, Hamelea Mutha k, juxta illud mercimonium, quod dicitur Hambich. Et non multa post transacta temporis intercapedine, navigio parato, nauta ille cum classibus, suoque nauclero, naulo impenso, Circio flante, & ponto pollente, remis crepitantibus, classibus clamantibus, celocem ascenderunt. Cumque transmeatis maritimis fluctuum formidinibus, periculosisque pelagi pressuris, vastum per æquor, citato celocis cursu, prosperis ventis l, velata nave, tuti aridam viderunt terram. Et statim ovantes de navi descenderunt, & illic castra metati sunt, & tentoria fixerunt, in ripa fluminis, quod nuncupatur Sigona m, juxta urbem, quæ vocatur Rotum n: ibi etiam fuit mercimonium.

[12] Et illic aliquantis dierum curriculis requiescentes, iterum pergere cœperunt, [Inde Lucam ubi parens moritur.] & sic multa illic Sanctorum oratoria, quæ illis commoda fuerunt, orando petierunt. Et sic inante Gorthonicum o, gradatim ex parte peragrantes, supervenerunt. Cumque pergentes venissent ad urbem, quæ vocatur Lucca, S. Willibaldus & B. Wunebaldus, patrem eorum in comitatu itineris pariter cum illis ducebant. Statimque ibi subitanea præventus est corporis infirmitate, ut præteritis temporum intercapedinibus prope *, jam instaret exitus sui dies. Et invalescente in eo æritudinis gravitate, fessa ac frigida illius jam tabuerunt membra corporis; & sic ultimum vitæ suæ exhalavit spiritum p. Statimque illi germani filii ejus, corpus patris eorum exanime, paternæ pietatis affectu percipientes, venuste involverunt, & terra tumulaverunt in urbe Lucca ad sanctum Frigdianum q. Ibi requiescit corpus patris eorum. Confestimque illi pergentes, usque dum per vastas Italiæ tellures perniciter, per concava vallium, per abrupta montium, per plana campestrium, ad arduas alpium arces, pedestrem scandendo gressum dirigebant in altum.

[13] Cumque lustratis r alpium cacuminibus, glacialique nivium nebulosarum turbine, almi Dei adminiculo, Sanctorumque sustentaculo cum cunctorum contribulium clientela, omnique collegarum cœtu, [Romæ commorans febrem corripitur;] tuti omnes timidas militum evaserunt versutias; illustria extemplo adierunt limina, & egregia Petri Apostolorum Principis petierunt præsidia, immensisque ibi omnipotenti Deo atque gratas referebant gratias; quod magnis transmeatis maris discriminibus, variisque peregrinationis externorum ignominiis, per omnia prospere scandere scholasticam meruerunt scalam *, & præclaram adire specularique S. Petri Basilicam. Tunc illi duo germani ibi manserunt a nativitate sancti Martini, usque ad aliud solemnitatis Pascha *. Et interim dum illa frigida, frugalisque hyemps transiendo præteriit, vernaleque jam incumbendo instaret germen, & Paschale per totum mundum fulgendo irradiaret tempus, ibi duo germani felicem monasterialis disciplinæ vitam, sub sacræ legis moderamine ducebant. Tum etiam decrescente dierum calculo, & crescente æstatis caumate *, quæ solet præsaga futuræ esse febris, magna corporis illico arrepti sunt molestia, ita ut acriter anhelando, febricitando, & toties algore frigescens, toties calore æstuans, atrox per artus diffusa esset pestis, & sic irretiti & retenti, magnoque mortis prope exitio constricti, febre fatigati erant, ut vix jam in illis vitæ halitus, per lassos luentium artus volitando versaretur. Sed tamen indefessa paternæ pietatis providentia suis consulere, suffragarique dignata est, ita ut unus de duobus unam hebdomadam, & alter unam in subsidium ministrandi illis requiem haberet. Et tamen, prout corporis infirmitas perpetrare * poterat a sacræ institutionis norma non recedebant, sed propensius sacræ lectionis studio perseverantes inhærebant, juxta veritatis vocem, dicentis: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[14] [Sibi restitutus Hierosolymam cogitat.] Postquam ille illuster clarusque crucicola, magna mentis intentione & cordis contemplatione, ad supernam internæ vitæ speculationem, provida circumspectione, properabat, & ad sublimioris, rigidiorisque vitæ virtutes anhelando, jam non planam, sed arctam austerioris vitæ viam per monachialis vitæ normam inhiando desiderabat, & majorem jam tunc peregrinationis ignorantiam adire optabat, quam illa fuit, in qua tunc stare videbatur. Tunc ille strenuus, consilio amicorum, contribuliumque licentia flagitata, ut suarum opitulationem orationum illum sequi dignaretur rogabat; ut tutis itineris cursibus, delectabilis atque optabilis civitatis Jerusalem mœnia peragrare, specularique, per illorum pia precum præsidia possibiliter potuisset.

ANNOTATA.

a Nobilem fuisse S. Willibaldi patrem, hinc satis conjicias; an Rex seu regulus fuerit, alibi disputatum. Notandus mos ille erigendi cruces, in Anglia eo seculo pie usitatus, a quo quam longe recessit hodierna Sanctorum progenies.

b Redundat particula ast, sed apud Canisium, Gretserum & Mabilionem reperta, omitti non potuit.

c Non video, cur Mabilio legat Theodoreto, in breviori vita, quæ Reginoldo tribuitur, est Thealoreto.

d Quærit Mabilio an Waltheim sit hodiernus locus seu oppidum Bus Waltham in agro Wintoniensi.

e Sive Egwalt scribas sive, ut alii, Egilwaldus vel Eguivaldus; nihilo inde notior fiet is, qui hoc nomine indicatur.

f Hac voce utitur hic auctor & num. 44 ad designandum sapientem. An procax sensus sapienti recte aptetur, non est opus disquirere, cum aliis non magis propriis alibi utatur Sanctimonialis.

g Interfore pro interesse, alibi fore pro esse, eorum temporum scriptoribus satis familiaria fuerunt.

h Ex transacta pueritia subactisque luxuriosæ ætatis petulantiis, per pubertatis adolescentiam non potest non intelligi ætas annorum circiter viginti.

i Ab inolesco opinor, quasi diceret parvulorum adhuc crescentium; ex quo patet alios liberos habuisse S. Willibaldi parentem, ut etiam clare innuit Anonymus vitæ secundæ auctor num. 3. Gretserus pag. 284 Germanice explicat, quod non bene reddere, nec recte scribere novit Cangius.

k Sic legendum docent variæ lectiones Gretseri, Hensehenius ad vitam S. Richardi Hamalea-mutta; quem vide pag. 72, num. 18, hunc locum ex Beda explicantem, uti & emporium Hamuich.

l Utique prospera navigatione, ut est etiam in vita S. Wunebaldi, ut non videam unde tempestatem accersiverit Philippus Episcopus in vita a Gretsero illustrata cap. 9.

m Sequana, etiam Fredegario Sigona, inquit Henschenius, loca Fredegarii habes apud Mabilionem.

n Alia vita apud Canisium, Rotumacum, voluit dicere Rothomagum. Certe, inquit Mabilio, in Chronico de gestis Normannorum tomo 2 Hist. Franc. apud Chesnium pag. 24, Rotomagum apellatur Rotuma & pag. 525 Rotumum.

o Non est facile reperire Gorthonicum, quod tertiæ vitæ auctor Reginoldus pro ipsa Luca accepit: nec facilius invenias Gorthonium. Facile assentior Mabilioni, substituenti Dertonicum agrum. Citatur vita Caroli M., in qua ea urbs vocatur Chartona. In vita S. Wunebaldi planiora sunt omnia: Tunc illi pergentes per vasta Gallicanæ rura, & per spatiosam Italiæ tellurem, usque ad urbem, quæ vocatur Lucca.

p Non VII Idus seu VII Februarii, quo die colitur S. Richardus, nam ipso anno, quo peregrinatio inchoata est, nempe 720, jam ante S. Martini nativitatem filii Romam pervenerant, ut alibi ostendimus.

q Frigdiani seu Frigidiani. Sic legendum; non Prisciani, ut est in vita secunda. Addit Mabilio, exstare etiam nunc eam S. Frigidiani seu Frigdiani, noni Lucensis Episcopi basilicam; olim quidem extra, nunc intra muros urbis positam, quæ Lateranensi congregationi subjecta est; in qua cernitur tumulus S. Richardi (sic patrem S. Willibaldi vocant) cum epitaphio a posteris fabricato. Hoc vide apud Surium, Baronium & Henschenium loco citato.

r Hæc melius posita essent paulo superius, nam Luca Romam pergentibus. Alpes lustrandæ non decurrunt, ne quidem Apenninus.

* forte insertum

* al. multis.

* id est mundi.

* forte propere.

* vult dicere Romam.

* an non Paschæ?

* id est, calore.

* permittere.

CAPUT II.
Discessus Roma Neapolim; inde per Calabriam & Siciliam in Asiam, demum per Cyprum Hierosolymam.

[Neapoli solvens,] Cumque transactis Dominicæ Paschalis solemnitatibus, agilis exercitus * levavit se cum duobus suis sociis, & pergere cœperunt. Cumque pergerent, venerunt usque ad urbem Daterinam a in Oriente, & ibi manserunt duobus diebus. Et inde pergentes venerunt ad vrbem Cajetanam, quæ stat in littore maris. Et ibi tunc ascendentes in navim, transfretaverunt ad Nebulem. Et illic relicta nave, in qua pergebant, stabant ibi duabus hebdomadibus. Istæ civitates sunt Romanorum. In Beneventis b sunt, sed tamen Romanis sunt subditæ. Statimque sicut divina solet pietas incessanter agere, ut votiva vernaculorum desideria suorum implere dignetur, navim illic de Ægypto invenerunt, & illic intro ascendentes, navigarunt in terram Calabriæ, [in Calabriam,] ad urbem, quæ dicitur Regia. Et ibi manentes duos dies, levaverunt se, & venerunt in insulam Siciliam, in qua est urbs Cathinensia, ubi requiescit corpus sanctæ Agathæ virginis. Et ibi mons est Ætna, qui quando evenerit pro aliquibus rebus, ut ignis ille dilatare se voluerit super regionem, tunc illi cito cives sumunt velum S. Agathæ, & contra ignem ponunt, & cessat. [Siciliam,] Illic fuerunt tres hebdomadas. Et inde navigantes, venerunt ultra mare Adrium ad urbem Manafasiam, in Sclavinica terra. Et inde navigantes in insulam nomine Choo, dimittebant Corinthios in sinistra parte. Et inde navigantes in insulam Samo. Et inde navigantes in Asiam, ad urbem Ephesum, secus mare unum milliarium. [& inde Ephesum navigat:] Et inde ambulaverunt in illum locum, ubi septem dormientes requiescunt. Et inde ambulaverunt ad sanctum Joannem Euangelistam, in loco specioso secus Ephesum. Et inde ambulaverunt duo milliaria secus mare ad villam magnam, quæ vocatur Figila *. Ibi erant unum diem. Et petito pane, ibi ibant ad fontem unum in media villa, & sedentes ibi super marginem tingebant panem in aquam; & sic manducabant.

[16] [tum in Cyprum,] Et inde ambulantes secus mare, venerunt ad urbem Strobolem, in montem excelsum. Et inde ibant in locum, qui dicitur Patera, & illic morabantur, usque dum hyemis gelidæ horrendum præteriret frigus. Et postea tunc illi navigantes venerunt ad urbem, quæ vocatur Militena. Illa fuit quondam de aquis peritura. Ibi sedebant duo solitarii, in stulite c, id est, fabricata atque firmata cum muro magno de lapidibus, valde summo, ut aqua illis nocere non possit. Et ibi acri famis constricti fuerunt asperitate, ita ut inedia intus lacerati, letalem jam diem mortis imminere metuerent. Sed omnipotens populorum pastor, pabulum suis præstare dignatus est pauperibus. Et inde navigantes venerunt in insulam Cyprum, quæ est inter Græcos & Sarracenos, ad urbem Papho, & ibi fuerunt hebdomadam post anni circulum. Et inde ibant ad urbem Constantiam d, ubi requiescit S. Epiphanius, ibique morati sunt usque post nativitatem Joannis Baptistæ. Et inde navigantes venerunt in regionem Sarracenorum, in urbem Tharratas, [Tharratas,] secus mare. Et inde ambulaverunt super novem aut duodecim milliaria ad castellum, quod dicitur Arthe *, ubi fuit Episcopus de gente Græcorum, ibique habebant letaniam secundum consuetudinem eorum. Et inde pergentes ambalaverunt ad urbem, quæ vocatur Emessa, [Emessam.] duodecim milliaria. Ibi est ecclesia magna, quam fecit S. Helena, in honore S. Joannis Baptistæ, & caput illius fuit ibi diu, hoc est in Syrim.

[17] Tunc erant cum S. Willibaldo septem contribules illius, & ipse fuit octavus. Confestimque pagani Sarraceni reperientes, [Incarceratus cum sociis, a mercatore benigne tractatur,] quod advenæ & ignoti homines illuc venissent, tulerunt eos, & captivos habebant, quia nesciebant, de quali fuerant regione, sed speculatores illos esse æstimabant. Et captivos eos ducebant ad quemdam senem divitem, ut videret & agnosceret, unde essent. At ille senex interrogavit eos, unde essent, aut quali fungerentur legatione. Tunc illi respondentes, ab exordio totam intimaverunt ei itineris sui causam. Et ille senex respondens, ait; Frequenter huc venientes vidi homines de illis terræ partibus istorum contribules: non quærunt mala sed legem deorum e adimplere cupiunt. Tunc inde illi pergentes venerunt ad palatium, ut rogarent illis viam transire ad Hierusalem. Cumque illi fuissent in carcere, confestim mira omnipotentis Dei dispensatione, qui pius ubique suos inter tela & tormenta, inter barbaros & belligeros, inter carceres & contumacium catervas, sua protegere parma, tutosque conservare dignatus est; unus homo fuit ibi negotiator, qui sibi in eleemosynam, & animæ suæ redemptionem, volebat illos redimere, & de carcere eripere, ut liberi essent pergere in suam voluntatem, & non poterat. Sed e contra cottidie misit illis prandium, & cœnam; & in quarta feria, & in sabbato misit filium suum in carcerem, & eduxit eos ad balneum, & iterum introduxit. Et Dominica die ducebat eos ad ecclesiam per mercimonium, ut de rebus venalibus viderent, quid eorum mentem delectaret, & ille tunc suo precio illis obtineret, quidquid illorum mente captum foret. Illi cives urbium curiosi jugiter illuc venire consueverant, illos speculari, quia juvenes & decori, & vestium ornatu bene erant induti.

[18] Tunc illis in carcere commorantibus, unus homo de Hispania venit; & loquebatur cum illis in carcere, [& Hispani alicujus opera liberatur.] & diligenter ab illis inquisivit, qui essent aut unde essent. Et illi dixerunt omnia secundum ordinem de suo itinere. Iste Hispanus homo habebat fratrem in palatio Regis, qui fuit cubicularius Regis Sarracenorum. Cumque ille præses, qui eos in carcerem mittebat, ad palatium venisset; ille Hispanus, qui cum illis in carcere loquebatur, & ille nauta, in cujus navi fuerunt, quando pergebant de Cypro, omnes simul venerunt coram Rege Sarracenorum, cui nomen Mirmumni. Et cum locutio evenisset de illorum causa, ille Hispanus homo omnia, quæ illi dixerunt in carcere, suo intimavit fratri, & illum rogavit, ut Regi indicaret, & præsidio illis foret. Posthæc itaque cum omnes isti tres coram Rege simul venirent, & omnia juxta ordinem intimando, illi indicarent de eorum causa, ille interrogavit, unde essent. Et illi dixerunt, de occidentali plaga, ubi sol occasum habet, isti homines venerunt. Nos autem nescimus terram ultra illos, & nihil nisi aquam. Et ille Rex respondit eis dicens: Quare nos debemus eos punire? non habent peccatum contra nos. Da eis viam, & sine illos abite. Alii homines, qui in carcere habebantur, debebant censum reddere unam tremissem. Illis autem fuit dimissum. Illi Cypri sedebant inter Græcos & Sarracenos, & inermes fuerant; quia pax maxima fuit & concilatio inter Sarracenos & Græcos. Magna & lata regio fuit illa, & duodecim Episcoporum parochiæ ibi.

[19] [Damascum petit,] Confestimque illi cum licentia levantes se perrexerunt in Damascum, centum milliaria. Sanctus vero ibi requiescit Ananias. Illud est in terra Syrim. Ibi erant una hebdomada, & inde sunt duo millia f. Ibi fuit ecclesia; & in illo loco primum conversus est Paulus, & Dominus dixit ad illum? Saule, Saule, quid me persequeris? & reliqua. Et illi orantes, ambulabant in Gallilæam, in illum locum, ubi Gabriël primum venit ad sanctam Mariam; Ave gratia plena, & reliqua: ibi est nunc ecclesia. Et ille vicus, in quo est ecclesia, est Nazareth. [Nazareth,] illam ecclesiam Christini homines sæpe comparabant a paganis, quando illi volebant eam destruere. Et ibi Domino se commendantes, ambulaverunt inde, & veniebant in villam Chanan, ubi Dominus aquam in vinum convertit. [Canam Galilææ,] vertit. Illic est ecclesia magna, & in ecclesia illa stat altare g unum de sex hydriis, quas Dominus jussit implere aqua, & in vinum versæ sunt: & de illo communicaverunt vino. Uno die fuerunt illic. Et inde pergentes venerunt ad montem Thabor, [Thabor,] ubi Dominus transfiguratus est. Ibi est nunc monasterium monachorum, & hæc ecclesia Domino est consecrata, & Moysi & Heliæ. Et illi cives nominant illum locum Agemons h.

[20] [Tiberiadem,] Illic autem orantes inde pergebant ad urbem, quæ dicitur Tiberiadis. Illa stat in littore maris, ubi Dominus superambulabat siccis pedibus, & Petrus ambulans super undas demersus est. Ibi sunt multæ ecclesiæ & synagoga Judæorum: sed & magno honore Dominica. Ibi fuerunt aliquantos dies, & ibi Jordanis i transit per medium mare. Et inde ibant circa mare, & pergebant secus vicum Magdalenæ. Et veniebant ad illum vicum Capharnaum ubi Dominus principis filiam suscitavit. [Capharnaum] Ibi fuit domus & murus magnus. Et sic dixerunt illi homines, quod Zebedæus cum filiis suis, Joanne & Jacobo, ibi fuerint collocati. Et inde pergebant ad Betsaidam k: inde erant Petrus & Andreas; ibi est nunc ecclesia, ubi prius erat domus illorum. Et illic manentes unam noctem, mane pergebant ad Corozaim, ubi Dominus dæmoniacos curavit, & diabolum mittebat in gregem porcorum. Ibi fuit ecclesia Christianorum. Et ibi orantes, pergebant inde, & veniebant ad locum, ubi duo fontes de terra manant, [fontes Fordanis,] Jor & Dan; & tunc venientes de monte deorsum, & in unum collecti faciunt Jordanem. Et ibi morabantur unam noctem inter duos fontes: & pastores dabant nobis acrum lac bibere; & ibi sunt armenta mirabilia longo dorso, brevibus cruribus, magnis cornibus creati *; omnes sunt unius coloris. Ostreæ l paludes sunt profundæ ibi, & quando æstivali tempore magna solis caumatio de cælo ad terram venire solet, illa armenta tollentia se vadunt ad paludem, & demergunt se toto corpore, nisi caput solum.

[21] Et inde pergentes ad Cæsaream, ubi fuit ecclesia & multitudo Christianorum. [Cæsaream] Iterum pergebant ad monasterium m sancti Joannis Baptistæ, & ibi erant fere viginti monachi. Unam noctem ibi manebant. Et inde ibant super unum milliarium, ad Jordanem, ubi Dominus fuit baptizatus. Ibi nunc est ecclesia in columnis lapideis sursum elevata, & subtus ecclesiam est nunc arida terra, ubi Dominus baptizatus fuit. In ipso loco & ibi nunc baptizant. Ibi stat crux lignea in medio, & parva derivatio aquæ stat illic; & unus funiculus extensus super Jordanem hinc & inde firmatur. Tunc in solemnitate Epiphaniæ infirmi & ægroti venientes, habebant se cum funiculo, & sic demerguntur in aquam. Sed & mulieres, quæ sunt steriles, venientes ibi gratiam Domini merentur. Episcopus noster Willibaldus balneavit se ibi in Jordane. Uno die fuerunt illic. Et pergebant inde, & veniebant ad Galgala. [Galgala,] Ibi sunt intus * quinque millia; & duodecim lapides illic sunt in ecclesia: illa est lignea & non magna. Illic sunt duodecim lapides, quos tulerunt filii Israël de Jordane, & portaverunt ad Galgala super unum miliarium *, & posuerunt ad testimonium transmigrationis illorum. [quinque milliaria Jericho,] Et tunc illic orantes perrexerunt ad Jericho, super septem milliaria ab Jordane. Ibi erumpebat fons, qui erat sterilis, in oneo n montis, & fuit inutilis hominibus, antequam venit Helisæus Propheta, & sanctificavit illum. Et postea emanavit, & omnis civitas illa partita est illum in agros, in hortos, & in omnia, ubicumque illis necessarium erat, & omne quod humidat ille fons, crescendo proficit ad salutem propter sanctificationem Helisæi Prophetæ.

[22] Et perrexerunt ad monasterium sancti Eustochii * Illud autem stat in medio campo inter Hiericho & Hierusalem. [monasterium S. Eustachii,] Et inde venit ad Hierusalem, in illum locum ubi in venta fuerat sancta Crux Domini. Ibi nunc est ecclesia in illo loco, qui dicitur Calvariæ locus. Et hæc fuit prius extra Hierusalem. Sed beata Helena, quando invenit Crucem, collocavit illum locum intus intra Hierusalem. [Hierosolymam.] Et ibi stant tres Cruces ligneæ o foris in orientali plaga ecclesiæ secus parietem, ad memoriam sanctæ Crucis Dominicæ, & aliorum, qui cum eo crucifixi erant. Illæ non sunt intus in ecclesia, sed foris stant sub tecto extra ecclesiam. [sepulcrum Domini.] Et ibi secus est ille hortus, in quo fuit sepulcrum Salvatoris. Illud sepulcrum fuerat in petra excisum; & illa petra stat super terram, & est quadrans * in imo, & in summo subtilis. Et stat nunc in summitate illius sepulcri crux; & ibi desuper nunc ædificata est mirabilis domus; & in orientali plaga, in illa petra sepulcri, est janua, per quam intrant homines in sepulcrum orare. Et ibi est intus lectus, in quo corpus Domini jacebat.

[23] [Hierosolimis infirmatur.] Et ibi stant in lecto quindecim p crateres aurei cum oleo ardentes die noctuque. Ille lectus, in quo corpus Domini jacebat, stat in latere Aquilonis, intus in petra sepulcri; & homini est in dextera manu, quando intrat in sepulcrum orare. Et ibi ante januam sepulcri jacet ille lapis magnus quadrans, in similitudinem prioris lapidis, quem Angelus revolvit ab ostio monumenti. Et illuc veniebat in festivitate S. Martini Episcopus noster. Moxque ut illuc venit, cœpit ægrotare, & jacebat infirmus usque ad hebdomadam ante Nativitatem Domini. Et tunc, quando aliquantulum recreatus fuit, & de infirmitate melius habebat, surgit & abiit ad illam ecclesiam, quæ vocatur sancta Sion: illa stat in medio Hierusalem. Illic vero orans, inde ibat in porticum Salomonis. Ibi est piscina, & illic jacent infirmi, exspectantes motionem aquæ, quando Angelus veniret, & moveret aquam: & tunc qui primum in illam descenderet, sanaretur. Ubi Dominus dixit paralytico, Surge, tolle grabbatum tuum & ambula.

[24] [De sacro corpore B.M.V.] Similiter & ipse q dixit, quod ante portam civitatis staret magna columna, & in summitate columnæ stat crux, ad signum & ad memoriam, ubi Judæi volebant tollere corpus sanctæ Mariæ. Cum illi undecim Apostoli, tollentes corpus sanctæ Mariæ, portarent illud de Hierusalem: statim cum ad portam venerunt civitatis, Judæi voluerunt comprehendere illud; statimque illi homines, qui porrigebant brachia ad feretrum, & eam tollere conabantur, retentis brachiis, quasi glutinati, inhærebant in feretro, & non poterant se movere, antequam Dei gratia & Apostolorum petitione iterum resoluti fuerant; & tunc eos reliquerunt abire. Sancta Maria in illo loco in medio Hierusalem exivit de hoc seculo, qui nominatur sancta Sion. Et tunc Apostoli undecim portaverunt illam sicut prius dixi: & tunc Angeli venientes tulerunt eam de manibus Apostolorum, & portaverunt in paradisum r.

g.

a Quæ sit hæc Daterina in Oriente, ad quam pervenerit S. Willibaldus, Roma pergens Neapolim versus, explicent alii: Tudernum Tusciæ haud satis opportune quæsivit Canisius, quod esset via retorta ambulare; ut ipso in principio sphalma agnoscere oporteat. Tarracinam esse, paulo aptius putavit Mabilio, rectissime observans, plura locorum vocabula hic vitiata esse, ut ostendit in Nebulem pro Neapolim; deceptus ipse, ex textu fortasse secundæ vitæ, dum ad marginem notat, S. Willibaldum cum duobus sociis adiisse Beneventum, unde, si Superis placet, navi Ægyptia vela secerit ad urbem, quæ dicitur Rhegia. Syrtes & scopulos offendi, dum peregrinationis istius propria locorum singulorum nomina, distantias & reliquum decursum apte exhibere conatus sum; atque idcirco, omnibus rite expensis, clare perspexi prudenter egisse Mabilionem, qui carptim paucula delibavit, ubi Canisius ex S. Hieronymo, Beda & Adrichomio, nonnulla implexa restituere tentaverat. Remittit ille ad itinerarium Adamnani in appendice sec. tertii Benedictini, a pag. 501 editum. Ausim ego auctor esse harum rerum curiosis indagatoribus, alia insuper hujusmodi hodœporica & terræ sanctæ descriptiones consulant, e quibus vereor, ut singulorum relationes satis apposite combinent. Neque vero magnopere interest, ea operosius hic discutere, cum Acta nostra facile subsistant, licet vel scriptricis ipsius vel amanuensium vitio desormata sint locorum nomina, & itinerum series ad libellam geographicam non satis recte ordinata. Quæ ad præsens institutum proprius spectant, hinc in commentarium prævium transtulimus. Atque hæc obiter & semel monuisse sit satis, ne ad singula loca, Manafaciam, Slavinicam terram, Figilam, Strobolem, Pateram, Militenam, Stulite, Tharratas, Arthe atque id genus nomina tamdiu hærere compellamur, ut annotata nostra vitæ ipsius textu multo longiora sint.

b Non satis explicat auctor, quid velit; certe non indicat, Sanctum cum sociis Beneventum perrexisse.

c Hic duos stylitas describi censet Canisius; nam id exigere videtur totus contextus, qui per Mabilionis correctionem nihil significat, dum pro stulite legit silice: quis enim silicem intelligat, molem fabricatam atque firmatam cum muro magno, &c.? Mabilioni correctiones multas debemus, sed hæc non videtur apposita.

d Notat hic Mabilio, ante Constantini magni tempora dictam Majumam, Gazæorum navale, idque sumit ex Nicephoro Callisto lib. 8. cap. 33.

e In editione Canisii male legitur Deorum; opportune succurrit Gretseri correctio ex Ms. Per eorum autem intellige suam, nempe, legem suam adimplere cupiunt.

f Notat Canisius ex Adrichomio, locum hunc ab urbe Damasco distare uno tantum lapide.

g Quomodo ex hydria fieri potuerit altare, explicat Raderus, Bavariæ sanctæ tomo 2, pag. 98, in hujus Hodœporici compendio. Nimirum alveus hydriæ inversus, instar mensæ fuit; ut capias, quam longe abfuerint a poculi vel canthari forma, vasa tam magna ut caperent metretas binas vel ternas.

h Id est Mons sanctus, cujus montis monasterium, inquit Mabilio, Cluniacensi abbantiæ subjectum erat tempore Petri Venerabilis, ut ipse testatur lib. 2, epistola 44. Ceterum, subdit idem, Atos mons Macedoniæ Haginoros proprio nomine vocatur.

i Notat rursus Canisius, non ad Tiberiadem, sed ad Capharnaum influere Fordanem in lacum Genesareth. Si tabulam consulas, ad neutram urbem influit, sed ad Tiberiadem videtur e lacu effluere, qui in opposita parte ingressus est.

k Neque hunc procedendi modum approbat Canisius, nec ego probare possum; at jam dixi, me hisce non inhæsurum.

l Forte legendum æstate, vel æstivæ, inquit Canisius; at malim intelligere, paludes illas æstivo calore aquam quodammodo purpuream referre, unde ostreæ hic dicantur.

m Excisum modo esse asserit Mabilio, quem vide hic.

n Quærit Mabilio quid sit istud oneo, cum notet Canisius, fontem erumpere ad radices montis Quarantenæ, remittens ad Josephum lib. 5, de bell. Jud. cap. 4, & ad Adrichomium. In Actis S. Wunebaldi num. 3 legitur, passivantes super Alpium oneos, ubi Alpium cacumina significari videntur.

o De ea ecclesia & crucibus, vide citatum supra Adamnanum in appendice sec. tertii Benedict., lib. 1, cap. 3.

p Observavit Mabilio, duodecim solum numerari ab Adamnano lib. 1, cap. 2, & ex eo a Beda, lib. de locis sanctis cap. 2.

q Intellige de S. Willibaldo, nempe ex cujus narratione sua scripsit Sanctimonialis.

r Aliter hæc narrat Anonymus, qui supra Sanctimonialem sapere voluit, ut vide num. 12.

* An exercitator?

* al. Sigila.

* al. Arahe.

* f erectis.

* an iter.

* Mabil.

* Eustachii.

* id est quadrata.

CAPUT III.
Peregrinationis prosecutio, visus amissio & recuperatio, pericula varia, mora Constantinopoli, reditus in Italiam, & decem annorum monachatus in monte Cassino.

[Adit vallens Josophat,] Et inde descendens Episcopus S. Willibaldus, venit ad vallem Josaphat. Ista stat juxta Hierusalem civitatem in orientali plaga. Et in illa valle est ecclesia sanctæ Mariæ, & in ecclesia est sepulcrum ejus, non de eo, quod corpus ejus ibi requiescat, sed ad memoriam ejus. Et ibi orans ascendit in montem Oliveti, qui est ibi juxta vallem in orientali plaga. Illa vallis est inter Hierusalem & montem Oliveti. [montem Oliveti.] Et in monte Oliveti est nunc ecclesia, ubi Dominus ante passionem orabat, & dixit ad discipulos: Vigilate & orate, ut non intretis in tentationem. Et inde venit ad ecclesiam in ipso monte, ubi Dominus ascendit in cælum. Et in medio ecclesiæ stat de ære factum sculptum ac speciosum, & est quadrans. Illud stat in medio ecclesiæ, ubi Dominus ascendit in cælum. Et in medio æreo est factum quadrangulum, & ibi est in vitreo parvum asindulum a, & circa asindulum est illud vitreum undique clausum. Et ideo est clausum, ut semper ardere possit in pluvia & in sole. Illa ecclesia est desuper patula, & sine tecto; & ibi stant duæ columnæ intus in ecclesia contra parietem Aquilonis, & contra parietem meridionalis plagæ. Illæ sunt ibi in memoriam & in signum duorum virorum, qui dixerunt; Viri Galilæi quid statis aspicientes in cælum? Et ille homo, qui ibi potest inter parietem & columnas repere, liber est a peccatis suis.

[26] [Bethleem] Inde venit in locum, ubi Angelus pastoribus apparuit, dicens: Annuntio vobis gaudium magnum. Et inde venit in Bethleem, ubi Dominus noster natus est, septem milliariis * ab Hierusalem. Ille locus, ubi Christus natus est, quondam fuit spelunca sub terra, & nunc est quadrangula domus, in petra excisa, & est terra circumquaque ex fossa, & inde projecta. Et ibi supra nunc est ædificata ecclesia. Et ubi Dominus natus est, ibi stat supra nunc altare, & aliud altare minus factum est ideo, ut illi, quando volunt ibi intus Missam celebrare in spelunca, tollentes illud altare minus, portent ibi intus illo tempore, quando Missam celebrant, & iterum levent illud foras. Illa ecclesia, ubi Dominus natus est: quæ ibi supra stat, est in similitudinem crucis ædificata, gloriosa domus. Et ibi adorantes pergebant inde, & venerunt in villam magnam, quæ vocatur Thequa, [Thecuam,] ad illum locum, ubi infantes quondam occisi fuerunt ab Herode. Ibi est nunc ecclesia, & ibi requiescit unus de Prophetis. Et tunc venit inde in vallem Lauram b. Ibi est monasterium magnum, & ibi sedit Abbas ad monasterium, [Lauram S. Sabæ.] & ille janitor ecclesiæ, aliique monachi multi, qui ibi sunt in ipso monasterio, & sedent circa vallem in devexa rupe montis. Et habent illi excisa in saxosa rupe montis parva receptacula, ibi & ibi. Ille mons est in gyro circa vallem. Et monasterium est ædificatum in valle, & ibi requiescit S. Saba.

[27] Inde venit ad locum, ubi Philippus Baptizavit eunuchum. [Amissum Gazæ visum] Et ibi est ecclesia parva in valle magna inter Bethleem & Gazam. Et inde ibant ad Gazam. Et illic orantes ibant ad sanctum Matthiam: ibi est magna gloria in Dominica. Cumque sacra Missarum solemnia fuissent celebrata, Episcopus noster sanctus Willibaldus, stans ibi ad Missam, lumen oculorum amisit, & cæcus fuit duobus mensibus. Et inde ibant ad sanctum Zachariam Prophetam, non patrem Joannis, sed alterum Prophetam. Et inde tunc ibat ad castellum Aframia c: ibi requiescunt tres patriarchæ, Abraham, Isaac, & Jacob cum uxoribus suis. Et inde venit iterum in Hierusalem; [Hierosolymis recipit.] & introiens in ecclesiam, ubi sancta Crux Domini inventa fuerat, aperti sunt oculi ejus, & visionem recepit. Et ibi aliquantum temporis manens, pergebat inde, & venit in locum Diospolim d ad sanctum Georgium, illud est decem milliariis ab Hierusalem. [Pergit Diospolim &c.] Et inde venit ad aliam villam, ibi est ecclesia sancti Petri Apostoli. Et ibi suscitavit viduam sanctus Petrus, quæ fuit nominata Dorcas. Et ibi orans pergebat, & venit ad mare Adriaticum e, longe ab Hierusalem ad urbem Tyrum & Sidonem. Sex milliaria sunt inter illas duas urbes, & stant in littore maris.

[28] Et inde pergit super Libanum montem, & venit in Damascum. [Ptolomaide ægrotat.] Et inde venit in Cæsaream, & inde venit tertia vice ad Hierusalem, & ibi fuit totam hiemem. Et inde venit ad urbem Prolomaidam f, ista est in extremis finibus Syriæ, & ibi fuit ille totum tempus Quadraesimæ: infirmus fuit, & non poterat pergere. Socii ejus, qui in comitatu illius erant, perrexerunt ad Regem Sarracenorum, nomine Myrmunni, & voluerunt illis rogare epistolam, ut pergerent, & non poterant invenire Regem, quia ipse fugerat foras extra regionem illam, infirmitatem atque cladem, quæ erat super regionem illam. Cumque illi non invenirent Regem, veniebant iterum, & illic morantes simul in Ptolomaida, usque dum una esset hebdomada ante Pascha. Tunc venerunt iterum ad Emessam, & rogaverunt illum præsidem, dare illis epistolam. Et dedit epistolam duobus & duobus: quia illi non poterant simul pergere, sed duo & duo, quia facilius sic potuerunt alimenta obtinere.

[29] [Hierosolymam quarto accedit,] Et tunc in Damascum venerunt, & inde venerunt quarta vice Hierusalem; ibi manentes aliquantulum tempus, venerunt ad urbem Sebastiam g, quæ prius erat Samaria vocata. Sed postquam illa confracta fuerat, construebant iterum unum castellum, ubi prius erat Samaria, & vocabant illud castellum Sebastia. Et ibi requiescunt nunc sanctus Joannes Baptista, & Abdias, & Helisæus Propheta. [inde Sebasten.] Et ibi puteus ille prope castellum, ubi Dominus postulavit aquam bibere a Samaritana muliere & super illum puteum nunc est ecclesia: & ille mons est ibi, in quo adorabant Samaritani. Et illa mulier dixit ad Dominum: Patres nostri in monte hoc adoraverunt, & tu dicis, quod in Hierusalem est locus, ibi adorare oportet. Tunc illi adorantes perrexerunt super Samaritanorum regionem in extremis finibus eorum, in villam magnam unam, ibi erant unam noctem.

[30] Et inde perrexerunt super campum magnum olivarum plenum, & pergebat cum illis unus Æthiops cum duobus camelis & uno mulo, qui ducebat mulierem per silvam. Cumque perrexissent, obviavit illis unus leo, qui aperto ore rugiens rancusque eos rapere ac devorare cupiens, valde minabatur illis. Tunc ille Æthiops dixit ad illos, Nolite timere vos, sed pergamus in ante. Statimque illi pergentes, appropinquaverunt ad illum. Ast ille cito, omnipotentis altithroni Dei adminiculo, in aliam partem divertit, & dimisit illos, ut pergerent. Et sic dixerunt, ut posteaquam inde pergebant, audiebant illum leonem magnum rugitum dare, ita ut rancus multos devoraret illorum hominum, qui pergebant olivarum colligere fructus. Inde pergentes venerunt ad urbem, quæ vocatur Thalamartha in littore maris. [Thalamartham,] Et inde ambulantes venerunt ad caput Libani, ubi ille mons in mare vadit, & est promunctorium. Ibi est turris Libani. Et qui illuc venerit, non habens chartam h, non pertransit locum, quia in custodia est ille locus, & est claustrum; sed si venerit sine charta, tollent illum cives, & mittunt ad urbem Tyrum. [Tyrum,] Ille mons est inter Tyrum & Thalamartham. Et tunc venit iterum Episcopus ad Tyrum.

[31] [ubi periclitatur.] Episcopus sanctus Willibaldus, prius, quando erat in Hierusalem, emebat sibi balsamum, & replevit unam munerbam i. Tulit itaque unam munerbam, quæ fuit concava, & habuit linum. Illam replevit de petræ oleo, & fecit intus in munerbam, & secuit illam cannam parvam munerbæ, ita ut in margine ambæ similes essent plane, & sic claudebat os munerbæ. Cumque venissent illi ad urbem Tyrum, illi cives urbis tollentes eos constringebant, & omnem sarcinam eorum exquirebant, ut reperirent, si habuissent aliquid absconditum; & si aliquid invenissent cito illos punientes martyrizarent. Cumque omnia exquirentes nihil invenissent, nisi unam munerbam, quam habuit sanctus Willibaldus, illam aperientes, odorabant quod intus fuisset. Cumque odorabant petræ oleum, quod intus in canna fuerat supra, & balsamum qui intus erat in munerba subtus petræ oleum, non reperiebant: & sic eos reliquerunt. Multos dies erant ibi expectantes navim, quando parata fieret.

[32] Et postea tunc navigaverunt totam hiemem a natali sancti Andreæ Apostoli usque unam hebdomadam ante Pascha. [Constantinopoli redit in Siciliam:] Tunc venerunt in Constantinopolim, ubi requiescunt tres Sancti, Andreas, & Timotheus, & Lucas Euangelista in uno altari. Et Joannes ille, os aureum, requiescit ibi coram altari, ubi presbyter stat, quando Missam facit: ibi est sepulcrum ejus. Ibi erat Episcopus noster duos annos: & habebat receptacula intus in ecclesia, ut quotidie posset aspicere, ubi Sancti requiescebant. Et inde venit ad urbem Nicænam, ubi olim habebat Cæsar Constantinus synodum. Et ibi fuerunt ad synodum trecenti decem & octo Episcopi. Illi omnes habebant illic synodum. Et illa ecclesia filialis est illi ecclesiæ in monte Oliveti, ubi Dominus ascendit in cælum. Et in illa ecclesia erant imagines Episcoporum, qui erant in synodo. Et sanctus Willibaldus pergebat illuc a Constantinopoli, ut videret, quomodo facta esset illa ecclesia, & iterum remeavit ad Constantinopolim. Et post duos annos navigaverunt inde cum nuntiis Papæ, & Cæsaris in insulam Siciliam, ad urbem Syracusanam. Et inde venit ad urbem Catanam, & venit ad Regiam civitatem in Calabria. Et inde navigarunt ad insulam Vulcaniam k. Ibi est infernus Theodorici.

[33] Cumque illuc venissent, descendebant de navi, [visit infernum Theodorici,] ut viderent, qualis esset ille infernus. Statimque sanctus Willibaldus curiosius volens videre, qualis esset intus ille infernus, volebat ascendere in montis cacumen, ubi infernus subtus erat, & non poterat; quia favillæ de tetro tartaro usque ad marginem ascendentes, glomeratæ illic jacebant. Et adinstar nivis, quando de cælo nivans, candidas nivalesque cadentes catervas de aëreis ætherum arcibus acervare solet; ita favillæ coacervatæ in apice montis jacebant, & ascensum sancti Willibaldi prohibebant. Sed tamen tetram atque terribilem, horrendamque eructantem de puteo flammam erumpere videbat, adinstar tonitrui tonantis: sic flammam magnam, & fumi vaporem valde sublime in altum ascendentem terribiliter intuebatur. Ille fomex l vel pumex, quem scriptores habere solent, illum videbat de inferno illo ascendentem, & cum flamma projectum, atque in mare conjectum, & tunc iterum de mari projectum in aridam: & homines tollunt eum, & inde ducunt. Statimque post ista horribilis seu terribilis ignis flagrat vaporibus flammivomis & fumifœtidis mirabilis. Visionum m spectaculo explorato, inde levantes se navigaverunt ad ecclesiam S. Bartholomæi Apostoli, quæ stat in littore maris, & venerunt ad illos montes, qui sunt nominati Didimi. Et inde navigantes venerunt ad urbem, quæ vocatur Neapolis, [transit Neapolim,] ibi erant multos dies. Ibi est sedes Archiepiscopi, & magna dignitas ejus illic habetur. Et ibi est prope castellum n, ubi requiescit S. Severinus.

[34] Et inde venit ad urbem Capuam. Et ille Archiepiscopus misit eum ad aliam urbem, ad alium Episcopum o. Et ille Episcopus misit eum ad urbem Tyanam, [hinc Capuam,] ad illum Episcopum. Et ille Episcopus misit eum ad sanctum Benedictum. Tunc erat autumnus, quando venit ad sanctum Benedictum. Et tunc erant septem anni, quod de Roma transire cœpit: & omnino erant X anni p quod de patria sua transivit. [demum ad montem Cassinum.] Cumque venerandus vir S. Willibaldus & Diapertus, qui cum eo pergebat per omnia, venissent ad sanctum Benedictum, non reperiebant ibi, nisi paucos monachos, & Abbatem, nomine Petronacem. Statim ille magno mentis moderamine, & dogmatum ingenio, felicem * fratrum contubernium, sedulis disputationibus admonens, non solum verbis, sed moribus venustis visitando docebat, & rectæ constitutionis formam, & cœnobialis vitæ normam in semetipso ostendendo præbebat; ita ut omnium amorem seu timorem in seipsum provocando accersiret. Et in primo anno illuc veniens cubicularius fuit ecclesiæ, & secundo decanus erat in monasterio. Et postea per octo annos fuit portarius in duobus monasteriis. Quatuor annos erat portarius in illo monasterio, quod stat supra in monte valde excelso, & alios quatuor erat in alio monasterio, quod infra stat juxta amnem Raphito.

ANNOTATA.

a Huic voci substituit Mabilio cincindulum. Papias, inquit, cincindelia, vitreas lampades interpretatur. Tum vero, cincendulum ponitur pro candela, inquit Januarius in Catholico, & dicitur a candeo. Adamnanus lib. 1 de locis sanctis cap. 23, bis quaternas seu octo lampades e funibus pendentes hoc loco præfert.

b Lauram S. Sabæ, quam Canisius ex Adrichomio inter Herodium & Thecuam collocat.

c Speluncam ait Canisius, & mausoleum. Vide ipsum.

d Liddam & Tigrida vocat Canisius, S. Georgii martyrio & sepulcro, imo & episcopali sede inquit Mabilio, quondam insignem.

e Sibi improprie nisi Adriaticum accipiat pro toto mari mediterraneo, nam Adriaticum inter Italiam & Illyricum jacet. Quamquam notet Mabilio, S. Hieronymum in vita S. Hilarionis cap. 30, Adriam nuncupare mare illud, quo e Palæstina in Siciliam trajicitur.

f Pro Ptolomaide, est in Gretseri variantibus Salamancha.

g Samariam ab Herode Sebasten, in honorem Augusti, cognominatam fuisse, docet S. Hieronymus, in vita S. Paulæ cap. 11.

h Satis patet, indicari litteras salvi conductus. Vide Mabilionem.

i Ex toto contextu facile conjicitur, inquit Mabilio, munerbam esse genus lagenulati (sic cucurbitæ cujusdam fructum appellant) qui gallice vocatur callebasse, in urcei modum cavari solitus, etiam ab antiquis. Nuper, inquit Plinius lib. 19, cap. 5, cucurbitarum usus venere urceorum vice.

k Vulcani ollam appellat Gregorius M. lib. 4. Dial., cap. 30 ubi de Theodorici inferno agit: ut recte notavit Mabilio.

l Posset deleri fomex vel, nam sola vox pumex rem plane explicat. Forte amanuensis inscitia voces duplicaverit.

m Sensum restituimus ex Mabilione, qui nec apud Canisium, nec in Gretseri variantibus, satis intelligi poterat.

n Lucullanum, inquit Mabilio, notans illic monasterium seu oratorium exstructum esse, in honorem S. Severini Noricorum Apostoli, de quo monasterio non semel loquitur S. Gregorius.

o Morem antiquum observat laudatus Mabilio, sic usitatum, ut dum quis nomen proprium ignoraret, uteretur nota ill, ut nos hodie utimur N.

p Restitutus fuit locus ex Gretsero, apud Mabilionem; nimirum cum eo tempore decem annos peregrinationis implevisse supponatur S. Willibaldus. In editione Canisiilegebatur & omnium erant & anni. Ast annos illos omnino completos accipi non posse, docet ordo chronologicus supra in commentario in annos suos non oscitanter distributus, ex quo constat, exeunte vere anni 720 Sanctum e patria discessisse, anno autem 729 in montem Cassinum se recepisse, quando erat autumnus, ut non videantur reperiri posse anni omnino decem, sed novem circiter cum dimidio: quæ tam scrupulose ab historicis & Legendariis, præsertim ab hac nostra Sanctimoniali, accipi non solent.

* al. VI.

* felix.

CAPUT IV.
Reditus Romam, ablegatio Gregorii III ad S. Bonifacium in Germaniam, episcopatus Eystettensis, institutio monasterii & auctoris epilogus.

Transacta itaque tunc decem annorum a intercapedine, [Cassini decennio moratus, Romam petit,] venerandus ille vir S. Willibaldus sacram sancti Benedicti regularis vitæ institutionem, quam omnipotentis Dei auxilio, illorumque adminiculo, quos super longa locorum stadia, & super vastas marginum vias, in redemptionem animæ, & in opem præsentis vitæ requirebat, omnimodo, prout fore possit, observare conabatur. Et non solum ipse, sed & alios cum illo in veneranda regularis vitæ vestigia præeundo perducebat. Post hæc itaque unus presbyter, qui de Hispania veniens, ad sanctum Benedictum manebat, licentiam rogabat Abbatem Petronacem, ad Romam pergere. Statimque ille, licentia postulata, rogabat S. Willibaldum, ut cum eo pergeret, & illum duceret ad S. Petrum. Et ille statim petitionibus ejus consensum seu effectum promittebat.

[36] Cumque illi pergerent, ad Romam venerunt, atque illico basilicam sancti Petri intrantes, [ubi narrata Gregorio Pontifici] sacra cælestis Calvicularii præsidia postulaverunt illiusque se commendavere pio precum patrocinio. Tunc ille sacer Apostolicæ sedis Pontifex, Gregorius III, venerandum virum S. Willibaldum illic esse comperiens, præcepit illum ad se venire. Cumque illuc venisset ad sanctum summi sacerdotii Pontificem, statim prono vultu in terram se vertebat, & illum salutabat: protinusque ille pius populorum speculator, piis verborum vicissitudinibus, itineris sui ordinem investigare cœpit ab illo; quomodo septem annorum calculum in externis terrarum finibus probando peragraret, aut quomodo multa temporum spacia perniciosas paganorum pravitates penetrando evaderet, diligenter ab illo sciscitabatur.

[37] [septenni sua peregrinatione,] Statimque tunc ille agilis Christi vernaculus, glorioso gentium gubernatori, sapienti sermonum industria, humiliter edisserendo, seriem sui itineris ex ordine intimavit, qualiter * modo multas migrando mundi istius permeavit mansiones, & quomodo almum altissimi ætherum Plasmatoris natalem adventus sui locum in Bethleem adorando, opem postulando, lustrandoque perambulabat. Et nihilominus aliam baptismatis ejus terram in Jordane speculando, seque balneando visitabat. Sed & in Hierusalem sicque in sanctam Syon, ubi sacer seculorum Salvator in Cruce suspensus, peremptus est atque sepultus. Et postea in monte Oliveti in cælum ascendit. Istic quatuor vicibus veniende orabat, & Domino se commendabat. Ista omnia illi intimando explanabat,

[38] [S. Bonifacio destinatus adjutor,] Postquam hæc omnia delectabilibus verborum sermocinationibus inter se fabulantes volutabant, sacer ille summusque Apostolicus Pontifex, sobriis sermonum indiciis, testando intimavit B. Willibaldo, quod S. Bonifacius rogabat illum, ut ipsum S. Willibaldum a S. Benedicto adduci, pervenireque fecisset: & sic illum tunc subsummatim * mitteret, ac illi in gentem Francorum erudiendam cooperatorem efficeret b. Cumque ista S. Bonifacii voluntatum votiva desideria Dominus Apostolicus Papa Gregorius III S. Willibaldo indicasset, placidis illum exhortationum oraculis rogando seu præcipiendo accessivit, ut ad S. Bonifacium veniret. Tunc ille inclytus Christi athleta S. Willibaldus petitionibus Pontificis, simulque jussionibus se solerter subsummatim effectum seu obedientiam perficere promittebat; si secundum regularis vitæ disciplinam, licentiam illi a suo postularet Abbate. Statimque summus ille sanctæ auctoritatis Pontifex respondit, illumque sine solicitudinis ambiguitate securum, cum suæ jussionis licentia obedientialiter pergere præcepit, dicens: Quia si illum ipsum Abbatem Petronacem uspiam transmittere me libet, certe contradicere mihi licentiam non habet, nec potestatem. Confestimque tunc S. Willibaldus sacris sermonum exhortationibus consensum, atque se spontanee exhibere respondit. Et non solum illuc, sed ubique in omni terrarum loco, quocumque illum transmittere dignaretur, devote sine deside differentia, secundum voluntatis suæ arbitrium, se pergere spondebat.

[39] [& in Germaniam profectus] Posthæc tunc finitis oraculorum fabulis, pergebat inde S. Willibaldus in Pascha, qui illuc veniebat in nativitate S. Andreæ; & Diapertus manebat ad S. Benedictum. Et veniebat ad Lucam, ubi pater ejus requiescebat. Et inde venit ad Ticine urbem. Et inde venit ad urbem Brixiam. Et inde venit ad locum, qui dicitur Charinta *. Et tunc venit ad Ducem Odilonem, & ibi fuit unam hebdomadam. Et inde venit ad Suitgarium c, & ibi fuit una hebdomada. Et inde perrexerunt ad Linthrat Suitgarius & S. Willibaldus ad S. Bonifacium. Et misit illos S. Bonifacius ad Eystet, ut videret, quomodo sibi placeret. Illam regionem Eystet Suitgarius tradidit S. Bonifacio, in redemptionem animæ suæ. Et sanctus Bonifacius tradebat nostro Episcopo S. Willibaldo illam regionem, quæ adhuc tota erat vastata, ita ut nulla domus ibi esset, nisi illa ecclesia sanctæ Mariæ, quæ adhuc stat ibi, minor quam alia ecclesia, quam postea B. Willibaldus ibi construxerat.

[40] Cumque ibi duo manerent simul ad Eystet aliquantum temporum inducium S. Willibaldus atque Suitgarins, [ecclesiæ Eystettensi præficitur,] almumque ibi habitationis locum explorando eligerent: postea iterum pergebant ad S. Bonifacium ad Frisingam. Et ibi erant cum illo usque dum omnes simul iterum veniebant ad Eystet. Et ibidem tunc S. Willibaldum consecravit sanctus Bonifacius in presbyteralis dignitatis gradum. Ipsa die, qua Episcopus noster S. Willibaldus consecratus est in presbyteratum, undecimo Kalendas Augusti fuit, ad natalem sanctæ Mariæ Magdalenæ d, & sancti Apollinaris.

[41] Et postquam unius anni transibat circulus, sanctus Bonifacius præcepit, [& Episcopus consecratur,] ut in Thuringiam ad se veniret. Statimque venerandus ille vir Dei sanctus Willibaldus, secundum jussionem sancti Bonifacii, in Thuringiam veniebat, & in domo fratris sui Wunebaldi hospitalitatis mansionem habebat: quia jam illum prius octo annorum spatio, & nono dimidio e ab eo, quo de Roma pergebat, non vidit. Et jam tunc videndo gaudebant; & de sua conventione gratulabantur ambo. Illud fuit autumnale anni tempus, quando sanctus Willibaldus veniebat in Thuringiam. Statimque posteaquam illuc veniebat, sanctus Bonifacius Archiepiscopus, atque Burchardus & Wizo sacræ episcopatus authoritati illum ordinando consecraverunt. Ast ibidem tunc cum summo sacerdotalis infulæ ditatus erat honore, unam hebdomadam erat, & postea iterum ad prædestinatum mansionis suæ locum remeabat.

[42] Sanctus Willibaldus quando in episcopatum consecratus erat, [annos natus 41.] habebat quadraginta annos & unum. Et tunc erat autumnale tempus circa illam fere horam tribus hebdomadibus ante Natale sancti Martini in episcopatum consecratus est, in loco, qui dicitur Sallpurg. Transacto atque terminato prolixo itineris meatu S. Willibaldi, quem ille sagax in septem annorum f induciis lustrando adibat, illa nunc reperta, & ex ritu rimata explanare, intimareque conabamur: & non ab alio reperta, nisi ab ipso audita, & ex illius ore dictata perscripsimus in monasterio Heidenheim, testibus mihi diaconis ejus, & aliis nonnullis junioribus ejus. Ideo dico hoc, ut nullus dicat iterum, hoc frivolum fuisse.

[43] Postquam ille de Roma in istam veniebat provinciam, [Monasterium in ecclesia sua instituit,] cum tribus contribulibus, tunc quadraginta & unius annorum ætate, jam gnarus & grandævus, sacri episcopatus gradum accepit, & in locum, qui dicitur Eystet, monasterium construere incipiebat, atque ibidem sacram monasterialis vitæ disciplinam in usum prioris vitæ, quod videndo ad sanctum Benedictum, & non solum ibi, sed & in multis monachorum mansionibus, quas ipse solers, & sophyrus, vasta per rura rimando explorabat, illorum κατα normam venerandæ vitæ conversationem in semetipso ostendendo exercebat. & cum paucis adhuc ibidem operariis latum atque spatiosum divinæ segetis campum sacra superni Verbi sata serendo, usque ad messem perducebat. Et sicut apes prudentissimæ, quæ per purpurea violarum virecta, & per fulvos frondium flosculos, & per olida oleorum florida letalem liquantes toxicam, & suavissimum sorbentes succum nectaris, & sic cruribus, & toto corpore refertæ ad alvearia gestando properant: sic & ille beatus parilion g Willibaldus, in omnibus, quæ late lustrando propriis cernebat luminibus, optima eligendo, artipiebat, arripiendoque omnibus sibi subditorum phalangibus rectæ conversationis studium bene vivendo, in verbo, in vitiorum obstaculis, in bonitate, in patientia, in abstinentia peritus, prolatam præbebat normam.

[44] [quo confluunt discipuli] Ast cito postquam ille strenuus almi Dei athleta monasterialem mansionis locum inhabitare cœpit, statim undique de illis regionum provinciis, & nihilominus longinquis regionum limitibus, ad saluberrimum ejus sapientiæ dogma confluere cœperunt, quos ille quodammodo omnes, ut gallina, quæ sub alis solet suos regendo enutrire fœtus, ita & ille pater sanctus Willibaldus, ut mater, Ecclesiæ plures per ævum suæ pietatis parma protegendo, Domino deferebat adoptivos natos. Et quemadmodum alumnus h suos alere solet infantes, ita & ille enutriendo divinæque pietatis lacte leniter lactando pascebat, usque dum illi confoti, & infantia eruditi, eleganterque edocti, ad juvenilem pulchræ indolis pubertatem pervenerunt. Et nunc secundum magistri præcedentis exemplum, sancta sectantes dogmatum ejus dona, multis micant adminiculis i.

[45] [Epilogus,] En ille S. Willibaldus, qui cum paucis adprimitus satellitum subsidiis, sanctæ conversationis inchoaverat exercitium, tandem cum innumeris aulatium magistratibus, multiformiter militando, Domino dignum acquisivit populum. Et late illi per vastam Bajoariorum provinciam, aratra trudendo, sata serendo, messem metendo, cum multis messorum operariis, per vitreos Bajoariorum campos, cum ecclesiis atque presbyteris, Sanctorumque reliquiis, digna Domino delibat dona. Inde nunc antiphonæ crepitant, inde lectiones resultant, inde nunc clara credentium turba sancta strepitant Christi miracula, & celeberrima conditoris gratulabundi garrulant præconia. Quid dicam nunc de S. Willibaldo meo magistro, & vestro alumno? Quis illo pietate præstantior, humilitate excellentior, patientia purior, continentia rigidior, mansuetudine major? Cui ille umquam in tristium solatio posterior, & cui ille in pauperum opitulatione inferior, aut in nudorum habitu tardior? Ista omnia non ad jactantiam dicta, sed sicut vidi, & audivi, Dei gratia, non hominis facta: quia secundum Apostolum; qui gloriatur, in Domino glorietur. Amen.

ANNOTATA.

a Hoc decennium facilius salvatur, cum ab autumno anni 729 ad autumnum 739 annorum decem intercapedo plane inveniatur; Sanctus enim Romam pervenit in nativitate S. Andreæ.

b Hæc ferme indicare videntur, non mere casu & occasione Hispani monachi, Romam venisse S. Willibaldum, sed a summo Pontifice accersitum.

c De hoc Suitgario plura Adalbertus apud Gretserum pag. 323 & 324, ubi Swikerus appellatur. Suigerum Hirspergensem Comitem vocat Marcus Velserus lib. 5 Rerum Boicarum.

d Per XI Kal. Aug. clare designatur XXII Julii dies, in quam non cadit festum S. Apollinaris, sed in sequentem XXIII. Anno 740 currebat littera Dominicalis B, adeoque XXII in Sabbatum incidit, quo ordinatio facta fuerit, forte nocte inter Sabbatum & Dominicam media, ut notavit Cointius, ad annum 741 in fine, ubi tamen annum male consignavit.

e Nodum hic difficilem reperit Gretserus, pag. 205, quem nescio an recte solvat. Ex mente scriptricis forte jungendi sunt numeri octo & novem cum dimidio, ut exurgant anni septemdecim cum dimidio, ex quo fratrem non viderit. At non satis recte calculum iniit Sanctimonialis, cum ab anno 722 ad 741 exurgant anni undeviginti. Pejus rem solvit Anonymus, dum num. 19 ait, fratrem a S. Willibaldo non visum, octo semis anno postquam apud Romam discessere, nisi cum Gretsero supponamus S Wunebaldum ad montem Cassinum profectum fuisse, dum frater ibi monachum ageret, ex quo tempore fluere cœperint præfati octo anni, quod Cointius rotunde admittit ad an. 742, num. 13.

f Nescio an satis recte hic notet Mabilio, quod Anonymus, auctor secundæ Vitæ mox dandæ, hæc interpretatus sit de septem annis pontificatus, cum tamen hic sermo sit de profectione ad loca sancta.

g Conjicit Cangius, respexisse scriptricem ad Græcum παρήλιον, quod nubem soli similem, tum colore tum orbiculari figura sonat: ita ut quasi sol alter sanctitatis fuerit seu jubar. Magis id placet quam paralion, vel barilion, de quibus Mabilio.

h Male in Canisio legebatur alumnos. Hic autem alumnus non sumitur pro eo, qui alitur, sed pro eo, qui alit; ut sit nutricius. Quam vocem sic Latini etiam usurpant.

i Hinc & ex num. sequenti non recte quis inferet, scriptam esse hanc vitam post Sancti obitum: nam de ejus exitu nihil memorat, etiam ea omittens, quæ præstitit circa fratris & sororis sepulturam.

* lege quali.

* id est statim.

* al. Charta.

VITA ALTERA.
Auctore Anonymo perantiquo. Ex editione Canisii.

Willibaldus Episcopus, Eystadii in Germania (S.)

BHL Number: 8933


A. Anon.

CAPUT I.
S. Willibaldi ortus, morbus in infantia, profectus in virtute ac litteris, & iter Romam susceptum.

Præsul igitur a Willibaldus angelicæ castitatis instar, de genere Anglorum b emicuit oriundus. Cumque egregiæ indolis puer, cum maxima parentum spe jam triennium clauderet, [Anglus origene, morbo liber, Deo consecratur.] morborum incommodis subito intabuit: spectabile oris decus fœda tenuatum macie defloruit. Ulcerati dolore parentes, quod unicum tunc restabat, eum vix patulo ore aëra trahentem, ecclesiæ c inferentes; ante adorandam sanctam crucem posuerunt, & si ad salutem recrearetur, eum divinæ mancipandum servituti devoverunt. Piis statim votis effectum merentibus, puero cum salute prior oris decentia rediit, & absolutæ valetudini reconciliatus, præmaturis pollere cœpit virtutibus.

[2] [In manasterio litteris & virtute instructus,] Hoc igitur omine parentes Deum aliquid magni in tantæ indolis puero operaturum percipientes, sibi non defuerunt; sed filium suum vix quinquennem monachicæ districtioni apud monasterium, Waltheim dictum, sub venerando abbate Egilwardo dedicaverunt. Litteris ergo applicitus, nec momentum temporis otio indulsit, sed brevi solertissimus Prælatus, pectus suum hagiographiæ armarium fecit, & ut Christum in omnibus exprimeret, quidquid divini, quidquid legis Ecclesiasticæ legendo percepit, hoc moribus & habitu fideliter assequendo implevit. In singulis ergo virtutibus jam excellentissime eminens, ita enituit perfectissimus in Christo, ut nil cogitaret, nisi esse cum Christo.

[3] [ad peregrinandum patrem inducit &c.] Quamvis ergo jam abnegato seipso, mundum tam mente, quam habitu calcasset; timeret tamen deesse perfectioni, quod in natali solo parentelæ dignitas aliquantulum famæ & honoris sibi, licet nolenti, addidit; decreverat patriam egredi, & tam ignotus, quam egens pro Christo peregrinari. Et ne solus ex suis Christi militiæ adscriberetur, patrem, nomine Richardum d, genere & rebus clarum adiit, eique mundi contemptum, & peregrinationem suadere cœpit: qui cum objiceret filio, sibi videri crudelissimum, & omnino ab humanitate alienum, filios orbare, conjugem viduare, domum totam desolare; instillavit ei sanctus Willibaldus, nil divino amori præponendum, hanc pro Christo crudelitatem, omni pietate humaniorem, solosque mundi contemptores, Christi futuros coheredes. Victus demum veridici filii narratione, se obtemperaturum, & quocumque a caro duceretur pignore, secuturum promittit. Incenderat & idem felix ardor S. Willibaldi fratrem Wunebaldum, Heidenheimensis cœnobii constructorem, & Abbatem futurum, nec non & amborum sororem, virginum decus, Wulpurgam e, multosque ejusdem non solum cognationis, sed & patriæ, ut capto Crucis vexillo, nudi evolarent secuturi Regem gloriæ.

[4] [In itinere patrem Lucæ sepelit & Romæ ægrotat.] Anno in æstatem vernante, cum ventis patientibus prima fides arrideret pelago, sancti fratres Willibaldus & Wunebaldus, cum patre Richardo, & sorore Wulpurga, aliisque non paucis, in quorum pectoribus idem fervebat ardor, navi conscensa, iter optatum arripiunt, & ventis feliciter subsequentibus, ripam fluminis Sigone, juxta urbem, quæ vocatur Rotum, appulerunt. Inde Romam tendentes, Luccam Tusciæ urbem devenere, ibique patrem suum carne solutum, & præmia, quæ obsecutus filio meruit, adeptum, in cœmeterio sancti Presciani f sepeliere. Hinc desideratam diu Romam pervenientes, lacrymosa devotione a Principibus Apostolorum indulgentiam exoraverunt; ibique Sanctorum loca, in illis partibus sita visitantes, seque cottidie Deo in ara cordis mactantes, a festivitate sancti Martini usque ad Pascha, sæva excocti infirmitate sustinuerunt. Interim tamen sancti fratres hoc, Deo providente, sortiti sunt solatium, ut cum unus unam septimanam gravante morbo lectum occuparet, alter mitigato interim languore, jacenti ministraret. Sic occupante alternatim hunc graviori, illum mitiori languore, se sancti fratres procuravere.

ANNOTATA.

a Fuerit haud dubie prologus aliquis, ad quem particula igitur referri possit.

b Ab Anglorum nomine abstinuit Sanctimonialis.

c Non ad ecclesiam delatus est infans, sed ad Crucis signum: vide in priori vita,

d Et hic primum occurrit nomen Richardi, quod Sanctimonialis reticuerat, ut & auctor alterius seu tertiæ vitæ Reginoldus. Vult Mabilio, Richardi vocabulum nonnullis recentius videri, quam ut S. Willibaldi ætati conveniat. At Commentarius Gretseri & alter Henschenii non difficulter hoc salvare videntur: certe radix nominis Richardi non minus Saxonica est quam Willibaldi, Wunebaldi & Walpurgis: vellem tam verosimilia occurrerent argumenta pro regia majestate, quam Adalbertus superaddidit, a Philippo Eystettensi avide arreptam, quam operosius, quam verius tuetur Gretserus.

e A fontis puritate sensim recedit Anonymus. S. Walpurgæ iter Romanum nullum est, nec in priori vita, nec in vita S. Wunebaldi, imo nec in ipsis S. Walpurgæ Actis, quæ videsis 25 Februarii.

f Jam supra ostendimus, hic etiam errasse Anonymum: legendum Frigidiani.

CAPUT II.
Describitur tota peregrinatio Hierosolymitana.

Cumque, Deo miserante, sanctus Willibaldus jam absolute reconciliatus vigeret sanitate, [Sanctus noster sanus factus, Hierosolymam pergit,] amore cælestis Jerusalem, cœpit terrestrem suspirare, & loca vestigiis Christi insignia videre. Dimissis ergo ibi fratre Wunebaldo, sororeque Walpurga, duobus comitatus sociis, ipse tertius, victoriosum iter adgreditur. Venientes igitur Beneventum a, ubi S. Bartholomæus requiescit, appulsam navim Ægyptiam invenerunt. [Benevento,] Quam ingressi, Calabriæ portum, Regiam dictum, velis pleno sinu turgentibus attigerunt. [Rhegio,] Inde transfretantes in Siciliam, ingrediuntur urbem Cathinensium, sanctæ Agathæ virginis corpore & patrociniis insignem, [Catana,] ubi Æthna mons, imo exæstuans fundo, flammarum globos egerere, & candente fervens favilla, cælum solet subtexere. Cujus incendio, vicina sæpe loca inflammando solventi, Cathinenses velum sepulcri sanctæ Virginis opponunt, nec lædi metuunt. Inde & visitato apud Syracusam, ejusdem insulæ civitatem, sanctæ Luciæ sepulcro, se rursum pelago credunt, [Syracusis,] & transitis Choo, Samoque insulis, tabentes salo artus apud Ephesum, Asiæ insulam, exponunt. Ubi postquam ad sepulcrum sancti Joannis Euangelistæ, ebulliens inde manna admirantes, lachrymis perfuderunt: postquam se septem Dormientibus & Mariæ Magdalenæ b, ibidem requiescenti, commendaverunt: [Epheso] postquam in vertice vicini montis locum, ubi sanctus Euangelista orare solebat, omni pluvia & tempestate immunem & securum, satis admirari nequeunt, duobus inde distantem milliariis villam Sigilam * pedites venerunt. Ibi mendicato pane, fonti, qui perspicuis ad fundum aquis in media ebullit villa, intincto refecti; transito urbis Strabolis monte excelso, [Patara,] Pateram petrepserunt, ibique glaciali hieme undas exasperante, veris clementiam præstolantur.

[6] [Papho,] Navim demum ingressi, ad montem Galanorum c transfretarunt. Quo bellorum tempestate tunc temporis depilato, sævam passi sunt inediam. Inde insulam Cyprum inter Græcos & Sarraticos * sitam, applicuerunt, & Paschale, quod jam instabat festum, apud Paphum urbem agentes, sole jam circumvoluto, tres in ea hebdomadas steterunt. Inde ejusdem insulæ urbem Constantiam, [Constantia,] sancti Epiphanii præsulis miraculis & corpore gloriosam, adeuntes, sancti Joannis Baptistæ nativitatem ibi egerunt. Inde per Sarracenorum civitatem, Tharrathas dictam, & castellum Arahe venerunt Edissam d Phœniciæ, reliquiis Thomæ Apostoli, & Epistola, [Edissa lustrat. s.] quam Salvator Abagaro Regi scripsit, magnificam. Ubi nunc miri operis claret ecclesia, quam Helena Regina construxit, in honorem sancti Joannis Baptistæ, cujus caput ab Hierosolymis illuc translatum diu in eadem latuit urbe.

[7] [A Sarracenis captus, liberatur.] Jam vero S. Willibaldus, comitantibus se septem suis contribulibus, ipse fuit octavus. Sarraceni videntes eos lingua dissonos, habitu ignotos, proditionis gratia eos venisse dixerunt. Et Præsidi præsentantes, carceri mancipaverunt. Sed quia Deo nullus clauditur, erat ibi unus negotiator, qui cottidie eis quælibet necessaria ministravit. Interdum balneavit, & ad ecclesiam produxit. Illis in carcere detentis, quidam Hispanus, habens in palatio Regis fratrem, experto Sanctorum Dei negotio, eos adjutorio fratris simul & nautæ, qui eos adduxerat, apud Regem, Mirñum e dictum, excusavit, & eis abeundi permissionem impetravit.

[8] Inde progressi, venerunt Damascum, reliquiis Ananiæ, [Damascum progreditur,] qui conversum ibi divinitus Paulum baptizavit, insignem. Fusa ergo oratione in illa ecclesia, quæ nunc in loco conversionis S. Pauli emicat, venerunt in Galilæam in vicum Nazareth, de quo & Jesus dicitur Nazarenus: [Nazareth,] ubi Archangelus Gabriël sanctæ Mariæ perpetuæ Virgini apparens, ei de incarnando in ejus ventre Dei filio prædixit, & ubi Spiritu sancto obumbrante imprægnata, inæstimabiliter Dei filium concepit. Ibi dignæ sanctitatis constat ecclesia, sæpe per Christianos a Sarracenis, eam dejicere aggredientibus, pretio redempta. Inde post visitatam primo miraculorum Domini nobilem Chanan Galileæ, transito monte Thabor, [Canam Galilææ, Thabor &c.] ubi nunc monachorum congregatio in honore transfigurationis Dominicæ est collecta; per urbem Tyberiadis in littore maris, ubi Dominus Petrum aquas siccis calcare vestigiis fecit, sitam, ubi etiam Jordanis mare Galilææ f pertransit, venerunt Magdala, vicum Lazari & sororum ejus. Inde per oppositam in altero littore Capharnaum, ubi Dominus filiam principis suscitavit, ubi Zebedæus, pater Jacobi & Joannis requiescit; & per Betzadiam, ubi nunc ecclesia domum Petri & Andreæ demonstrat, tetigerunt Corozaim, ubi Dominus expulsis dæmonibus, gregem porcorum concessit.

[9] Hinc sanctorum amore locorum, itinere tortuoso, [Cæsaream,] venerunt ad ortus duorum fontium in monte Phanio g, quorum unus Jor, alter vocatur Dan, quorum unus ex una, alter ex altera parte urbis, quæ in Euangelio Cæsaræa Philippi, a Phœnicibus autem Paneada vel Phaniada dicitur, fluentes, non longo ab ipsa urbe fatigati lapsu fluentis, & nomine juncti faciunt Jordanem, Dominico baptismate insignem. Visis ergo in eodem loco quibusdam armentis, dorso longo, cruribus brevibus, proceris cornibus, quæ sole diem incendente, se præter solum caput, vicina palude solent mergere, venerunt ad prædictam Cæsaream, ubi Petrus cæli claviger factus est. Intrantes ibi ecclesiam, viderunt statuam Christi, ad cujus sub divo positæ pedem herba admirandæ virtutis olei oriebatur, de quo sic in Ecclesiastica historia legitur h.

[10] Mulierem, quam sanguinis profluvio laborantem curaverat, [cujus occasione inducitur statua mulieris, Christi fimbriam tangentis &c.] hujus urbis fuisse civem constat. Pro foribus vero domus ejusdem mulieris basis quædam in loco editiori collocata monstratur, in qua mulieris ipsius, velut genibus provolutæ, palmasque suppliciter tendentis imago, ære expressa videtur. Astat alia statua ære nihilominus fusa, vultu & habitu Domini vesse fimbriata circumdati, dextramque porrigentis prostratæ mulieri. Ad pedem autem virilis statuæ herba quædam novæ speciei e prædicta basi nascendo surgit, & donec fimbriam vestimenti Jesu tangat, crescere non desinit. Quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos conquirit, ita ut quæcumque illa fuerit infirmitas, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur; nihil omnino virium gerens, si ante, quam æreæ fimbriæ summitatem crescendo contigerit, decerpatur. Hanc Eusebius temporum scriptor, ad sua usque tempora perdurasse, & se suis perhibet oculis conspexisse. Hanc autem statuam Christi sceleratissimus Julianus Apostata, ut in tripartia legitur historia, deposuit, & suam loco illius locavit. Sed Deo tantum scelus ad præsens vindicante, eadem Juliani statua fulminis ictu dividitur, capitis cum cervice pars una terræ infigitur, altera in loco hærens fulminis incendium testatur. Statuam vero Salvatoris pagani confregerunt, Christiani autem colligentes in ecclesia locaverunt.

[11] Digressi inde, Jordanis fluenta sequendo, venerunt ad illum Jordanis locum, [Lustrat Galgala] ubi Dominus aquas, diluvio olim pollutas, suo baptismate lavans mundavit. Ibi salubri liquore perfusi, venerunt Galgala, ubi filii Israël sublatos de Jordane lapides in testimonio transmigrationis suæ posuerunt. [monasterium S. Eustachii,] Inde permeata Jericho, ubi Jordanis i in mare mortuum, nomen cum cursu amissurus influit; visitato etiam S. Eustachii monasterio, in medietate Jericho & Jerusalem sito, vix exspectatam ingrediuntur Hierosolymam. Cui tunc loco, miraculorum vel alicujus operum Domini conscio, vir Dei Willibaldus oscula non impressit? [Hierosolymam, ubi languore cruciatur.] Quod ibi altare lacrymis & gemitibus non perfudit? Quanta ibi devotione jacuit ante dominicam Crucem, mundo crucifixus? Quam torrido lacrymarum fluvio perfudit lapidem, quem ab ostio monumenti removit angelus? Sex ibi hebdomadibus gravissimo irretitus languore cruciabatur, sancta tamen circuire loca, studio laborem fallente, non gravabatur. Quanto videndi Deum deorum in Syon desiderio ecclesiam montis Syon in medio urbis sitam adiit; quam devote translatum illuc ejusdem ecclesiæ Archidiaconum & protomartyrem Stephanum imploravit!

[12] [Adit vallem Josaphat,] Egressi demum veniunt in vallem Josaphat, ubi sepulcrum sanctæ Mariæ monstratur. Sed utrum Apostoli eam, relicto hic corpore solutam, ibi sepelierint, an forte sepelire eam destinantibus, post effossum ibi sepulcrum, ipsa sit cum corpore assumpta, vel si sepulta ibi conceditur, utrum inde sublata, & alias transposita sit, an recepta vera immortalitate resurrexerit, melius dubitatur, quam aliquid inde apocryphum diffiniatur k. Digressos inde recipit eos mons Oliveti, [montem Oliveti,] ingressos ecclesiam desuper patulam & in loco dominicæ ascensionis, opera Helenæ Reginæ constructam. Locus ergo hic, in quo Dominus in ipsa ascensionis suæ hora, stipantibus discipulis, steterat, & unde elevatis manibus, captivitatem nostram in cælum captivam duxerat, hodie etiam Dominicorum vestigia pedum evidentissime demonstrant, & quasi sentiens se ex hac pedum impressione, omni artificioso ornatu incomparabiliter pretiosiorem, nec pavimento sterni l, nec tecto patitur operiri. Has pedum Domini notas S. Willibaldus cum sociis non cessans lacrymis fluentibus rigare, vere potuit dicere: Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus. In eadem ecclesia duas perhibent stare columnas in geminorum memoriam angelorum, qui discipulis ascendentem Dominum aspicientibus dixerunt: Viri Galilæi quid statis aspicientes in cælum? Inde etiam referunt quicumque inter columnas & ecclesiæ parietem possit circumrepere, peccatorum veniam hunc meruisse.

[13] [Bethleem,] Inde venit Bethlehem, ubi bos cognovit possessorem suum, & asinus præsepe Domini sui. Accedens ergo ibi ad puteum, quod prius mirabatur auditum, vidit in superficie aquæ ire a margine usque ad marginem, figuram stellæ m, quæ Magis, nato Domino, apparuit, eosque tertio decimo Dominicæ nativitatis die Bethelehem perduxit. Inde venere Tequam, [Thecuam,] ubi Christi coæquævis ab Herode trucidatis, Nathanaël sub ficu a matre absconsus evasit, ideoque sic dictum est a Domino, quia cum esses sub ficu novi te. Inde per Lauram, ubi sanctus Saba requiescit, venere juxta vicum Betzuro, ad aquam, [Betzuram,] quæ eodem, in quo gignitur, sorbetur loco, in quo Æthiops ab ultimis terræ finibus, visitato Domini templo, per Philippum baptizatus, vicinum Israël præveniendo, pellem suam mutavit, id est, fide dealbatus, peccati nigredinem deposuit. Inde cum venirent Gazam, [Gazam, ubi lumen amittit,] auditis apud sanctum Matthiam Missarum solemniis, sanctus Willebaldus lumen oculorum dimisit.

[14] Inde per castellum Afframiam n, ubi tres Patriarchæ Abraham, [quod Hierosolymis recipit.] Isaac & Jacob, cum suis uxoribus requiescunt, revertitur Jerusalem, & ingressus ecclesiam, ubi sancta crux inventa est, constructam, per duos cæcitatis suæ menses visum recepit. Inde visitata apud Diospolim ecclesia sancti Georgii, [Inde pergit Diospolim &c.] per Joppen, oppidum Palæstinæ maritimum, ubi Petrus viduam Dorcadem suscitavit, per littus maris Adriatici o, adoratis apud Tyrum & Sydonem Domini vestigiis, transito Libano monte, [Venit Emaus &c.] peragrata Tripoli urbe maritima, visitata iterum Damasco, venit Emaus, vicum Palæstinæ, quem Romani post destructionem Hierosolymorum, ex eventu victoriæ, Nicopolim vocaverunt. Ubi postquam in domo Cleophæ, in ecclesiam mutata, eum, qui ex fractione panis in ea cognitus est, adoravit, viventis aquæ fontem desiderans, vidit & fontem, qui est in trivio, quo Christus eodem, quo resurrexit die, cum discipulis duobus, Luca p & Cleopha, quasi ad alium declinaturus vicum, ambulavit. Est enim ibi fons, ad quem Christus olim in terris conversatus, cum discipulis dicitur venisse, pedesque in eo, emenso aliquo itinere, lavisse, & hinc eamdem aquam diversorum efficacem medicaminum a Deo factam, ut potata quibuslibet languoribus, tam pecudum, quam hominum, salutis infundat præsentiam.

[15] Inde S. Willibaldus tertio Hierosolymam venit, [Hierosolymam tertio & quarto revisit,] ibique totam hyemem stetit. Nec minus peragrata Syria, quarta vice Hierosolymam repetiit. Inde per Sebastiam sepulcro Joannis Baptistæ, quamvis tempore Juliani apostatæ diruto q, ac reliquiis Prophetarum Abdiæ & Helisæi, puteoque, ubi Dominus potum a Samaritana petierat, claram, viso monte Garizim, [inde Sebasten,] in quo Samaritana patres Samaritanorum orationi indulsisse dixerat, ad caput Libani montis, Tyro vicinum, contiguum monti, sævos leonum impetus in via passi veniunt. Inde apud Tyrum diu exspectata navi, [Tyrum,] inchoato in natale S. Andreæ navigio, per totam navigantes hiemem, vix proxima ante Pascha septimana venerunt Constantinopolim, sanctorum Apostolorum Andreæ, [Constantinopolim,] Timothei, & Lucæ Euangelistæ & Joannis Chrysostomi reliquiis celebrem. Ibi biennium r moratus, transfretavit interim Nicæam Bityniæ urbem, [Nicæam &c.] ubi Constantinus ad ventilandam Arrii & Athanasii Alexandrini Præsulis controversiam, centum s decem & octo Episcopos collegit, ibique est ecclesia, in qua ad synodum consederunt, tecto carens, instar illius, quæ sita est in monte Oliveti. Constantinopolim regressus, remenso maris transitu, per Siciliæ urbes Capuam, Catanam, deveniunt Regium: hinc Neapolim, inde Syracusam.

ANNOTATA.

a Diximus etiam, non meminisse Sanctimonialem de accessu Beneventum, multo minus, quod inde nave Ægyptia solverit Sanctus noster.

b Notari obiter potest sepultura S. Mariæ Magdalenæ apud Ephesum, de qua hoc mense proprio die agendum erit.

c Montis Galanorum non meminit Sanctimonialis.

d In Hodœporico Sanctimonialis est Emessa.

e Alias Mirmumnum: vult Mabilio, legendum Murmunimum, quod non tam regis proprium sit, quam appellativum seu gentile principum Saracenorum, qui Mumnilini, Amiræ &c. nuncupentur a voce arabica Amur, quæ dominum significat:

f De ingressu & exitu Jordanis in mare Galilææ egimus supra. Hic rursus viam sic dirigit S. Wallibaldus, ut non satis intelligas, quomodo descripta loca transierit. De suo addit hic auctor, dum Magdala vocat vicum Lazari & sororum ejus. In Hodœporico simpliciter est, secus vicum Magdalenæ.

g Apud Canisium erat Phamo, sed monuit Mabilio, corrigendum Phacio. Alii scribunt Fanium, quo ex monte oritur fons Dan, Paucas etiam dictus, non procul a radicibus montis Libani.

h Parergum ab Anonymo insertum, de quo nihil in priori vita:

i Mabilionis observatio est, urbem Jericho quinto fere milliari distare ab ostio Jordanis, in mare mortuum influentis, tertio vero milliari ab ipso Jordane.

k Ita ferme Usuardum scripsisse, ostendimus ad ejus Martyrologium; poterat tamen Anonymus a Sanctimonialis sententia non recedere. Vide notationem Mabilionis.

l De primo testis est Paulinus Nolanus Episcopus epistola 11 ad Severum; de utroque Adamnanus, & ex eo Beda.

m Et hoc ab Anonymo superadditum est.

n De eo monuimus, videndum Canisium. Est spelunca duplex. Porro munitionem loco ecclesiæ cathedralis ibi a Saracenis conditam fuisse observavit post Breidenbachium Adrichomius; at munitionis seu castelli locum haud expressit, inquit Mabilio.

o De mari Adriatico & Diospoli abunde superius dictum est.

p Lucam addit auctor ex præfatione Gregorii M. in Job; nam Lucas ipse in Euangelio solius Cleophæ meminit.

q Vide Rufinum lib. 2 hist., cap. 28, Theodoretum & alios.

r Intellige transfretationem Nicænam accidisse tempore ipsius biennii, quo Sanctus Constantinopoli moratus est, ut ex Sanctimoniali certo constat.

s Rursus mendum est, ex Sanctimoniali cum pluribus aliis, quæ hinc inde inobservata reliquimus, corrigendum: his annumera Syracusam, loco non suo collocatam.

* al. Figilam.

* al. Sarracenos.

CAPUT III.
Mora Cassinensis, reditus Romam, inde in Germaniam, episcopatus Eystettensis & obitus.

Demum autumno se in hiemem contrahente, deposuit se sanctus Willibaldus in monte Cassini, [Per decennium Cassini monachus.] apud monasterium sancti Benedicti, sub Abbate Petronace. Et hic decimus a erat annus, ex quo exilium est adorsus, octavus vero, ex quo Romam est egressus. Postquam ergo sanctus ille vir se Monachis prædicti loci conjunxit, vitæ cœnobialis religiosissimæque conversationis normam in se plenissime monstravit. Igitur amore omnium in eum provocato, in primo postquam illuc venit anno, factus est cubicularius ecclesiæ: in secundo monasterii decanus. Postmodum octo annis in duobus positis ibi monasteriis portarius b; quatuor annis apud monesterium in vertice montis situm; quatuor rursus apud monasterium inferius juxta amnem Raphito c positum.

[17] Claruit & eodem tempore in Teutonicis partibus, [S. Bonifacio fama notus,] tam opere, quam nomine Bonifacius, Moguntinæ ecclesiæ Archiepiscopus, genere itidem Anglus, & sancto Willibaldo cognatus d, conversaque postmodum feroci Fresia, insignis Christi Martyr futurus. Hic cum de plantando Christianæ religionis nutrimento cogitaret, & huic operi habiles ac necessarios undecumque anhelaret aggregare; audierat famam S. Willibaldi apud castrum Cassinum divinæ deditissimum contemplationi. Veniens ergo Romam idem Archiepiscopus, post alia cum Præsule Apostolico de Catholicæ statu Ecclesiæ collata, subjunxit, quod se ferventissime excoquebat, commissum scilicet sibi Moguntinæ e sedis Archiepiscopatum, terræ & locorum spatio amplum, gentilitatis autem ritu esse squalidum & multum, messem ibi multam, operarios autem paucos, & cum necessitas irrecuperabilis cogat Pastorem commissorum sibi quorumlibet rationem reddere, subditorumque sanguis requiratur a præposito Præsule; unum pastorem tam numeroso ovili non posse sufficere; ideoque si Deus annuat, & si Apostolica auctoritas permittat, se eumdem episcopatum, statutis in eo duobus Episcopis, [in adjutorem expetitur] decrevisse partiri, ut minor procuratio, & gregem munire, & pastorem valeat absolvere; esseque apud castrum Cassinum monachum quemdam Willibaldum, qui postpositis divino amori patria & parentibus, post fractam longo viarum, & sancta permeandi loca labore ætatem, Deo ibi mancipatus serviat, cui unum ex statuendis episcopatibus velit committere, si ipse Dominus Papa eum monasterio subtractum, sibi curet transmittere. Præfuit tunc Sedi Apostolicæ Gregorius ejusdem nominis tertius, Papa vero nonagesimus primus. Hic audito tam laudabili Archipræsulis Bonifacii desiderio proposito, ejus intentionem probavit, sancti transmissionem Willibaldi promisit, & longis fotum amplexibus, plenum singultibus dimisit.

[18] Nec longum; postea S. Willibaldus, decennio jam apud Cassinum montem impleto, [& a Gregorio III in Germaniam missus.] Romam cum quodam confratre suo, genere Hispano f, ex licentia Abbatis sui Petronacis adiit. Cujus audito adventu, beatus Papa eum vocavit, & post multas inquisitiones & responsa, ei sancti petitionem Bonifacii innotuit. Id durum, & propositæ contrarium vitæ sanctus Willibaldus reputans, intulit, se, qui propria dimisit, qui mundum pedibus subegit, non posse rursus mundanis irretiri, nec quiete, quam in valle lacrymarum sibi paravit, velle privari, nec esse providi, & mente integri, ut post horrenda naufragia, portu occupato, se titubantibus adhuc vestigiis, sævam prætendenti mortem credat pelago. Ad quem Papa his vel hujusmodi utitur dictis: Dilectio Dei per dilectionem proximi probatur. Petro ergo postquam se amatum ter audivit, gregis sui curam & pastionem commisit. Hinc instructi divinitus sancti Patres, multis ex monasteriali quiete, compluribus ex solitaria contemplatione raptis, episcopatus commisere. Prædecessor & æquivocus meus Gregorius, mente & habitu monachus, sedi Apostolicæ præficitur. Moyses heremita, innumeris in eremo clarus signis, de solitaria, quam duxerat vita, impetrante apud Romanum Imperatorem Mauria g Regina, raptus, Sarracenorum genti Episcopus præponitur; nec longum, indutam agnina pelle ferocissimam gentem Christo lucratur. Quicumque igitur virtutibus pollens, præesse renuit, suamque quietem aliorum utilitati præposuerit, tot damnatorum pœnas dignus erit luere, quot peccantium mores ipse Prælatus potuit corrigere. His vel similibus animus sancti Willibaldi flectitur, & pedibus Papæ advolutus, quodcumque imponatur onus, devoto se subiturum humero profitetur. Multum ergo instructus, & Apostolica benedictione munitus, dirigitur sanctus sancto Willibaldus Bonifacio, quem sanctus Archipræsul quasi Angelum cælo dimissum recipiens, gratioso affectu amplectitur, dignissime veneratur.

[19] Notificata sibi dehinc vocationis suæ causa, rogavit sanctum Willibaldum, [Eystettensi ecclesiæ præficitur.] ut dignetur ire, & locum, cui Præsul præponendus sit, videre. Erat igitur eidem Archiepiscopo in finibus Bajoariæ locus, Eihstat dictus, sibi a quodam pio religioso, nomine Suigero, pro divinæ respectu remunerationis in usus divinos traditus. Hoc igitur loco, adhuc suæ parochiæ subjecto, decrevit S. Bonifacius episcopatum facere, eique sanctum Willibaldum præficere. Ivit, vidit, probavit, reversusque ad sanctum Bonifacium, eo comitante, denuo locum suum adiit, & presbyteratus ibi gradum, Archiepiscopo consecrante, perfecit. Nec mora, ecclesiæ fundamenta cœpit ponere, claustrum & officinas Cleri signare, & quælibet divinæ necessaria servituti sagaciter disponere. Revoluto abhinc anno, Archiepiscopum in Turingia adiens, tolerabile hospitium habuit in via, apud fratrem Wunebaldum, octavo h semis anno, postquam apud Romam discessere, non visum. Hinc ad Archiepiscopum suum apud urbem Saltzburge i venit, vbi confluente Antistitum collegio, consentiente cleri plebisque suffragio, episcopalem benedictionem, & Eihstatensis ecclesiæ cathedram suscepit, quadragesimum primum ætatis annum tunc agens.

[20] Cura igitur episcopali suscepta, non habuit requiem, [Ejus cura pastoralis & pius obitus.] verbum Dei die ac nocte prædicare, desides gentis illius animos, & parum de futuro sollicitos, ad spem cælestium erigere, sepositis inanium rerum curis, æterna quærere. Et ne parum fidei colonus proficeret, quod verbo plantabat, vita doctrinæ consona rigabat. Nec longum, rudis squalentium cordium campus ita Euangelici ligonis exercitium audierat, ut ignaro fructus agro, extirpato errorum frutice, seges rubicunda & vinea Dei Sabaoth videretur surrexisse. Postquam igitur episcopatum suum sanæ institutis vitæ per septem k annos dignissime informavit, dissolvi & esse cum Christo cupiens, Spiritum conditori reddidit, sepultus in ecclesia, cui præfuit. Quanti nunc apud Deum sit meriti, testatur corona justitiæ, quam miracula, apud sepulcrum ejus coruscantia, testantur eum recepisse.

ANNOTATA.

a Rectissime calculos connectit, ut alibi ostendimus.

b Habe hic notationem Mabilionis. Mirum videretur, inquit, quod ex Decano sit portarius, nisi S. Benedictus ad portam monasterii senem sapientem, maturum moribus exigeret in Reg. cap. 66. Annos in Sancto nostro compensavit morum maturitas.

c Etiam in prima vita sic legitur Raphito; an recte contendat Angelus de Nuce, scribendum Rapido, nolim contentiosius discutere.

d Non tam aperte dixit Sanctimonialis, Bonifacium Anglum fuisse & S. Willibaldo cognatum.

e Ut demus Mabilioni, Gregorio III Pontifice, S. Bonifacium necdum sedi Moguntinæ addictum fuisse, negari non potest, commissum ipsi eo tempore archiepiscopatum. Sic per prolepsim intellige, quod paulo superius absolute dicatur Maguntinæ ecclesiæ Archiepiscopus.

f Hunc comitem fuisse peregrinationis Willibaldinæ, nescio unde eruat Mabilio, nec qua ratione eum putet esse Diapertum. Vide Sanctimonialem num. 36, ubi hæc leges: Posthæc itaque unus presbyter, qui de Hispania veniens, ad S. Benedictum manebat: non ergo ex Syria venerat cum S. Willibaldo.

g Nota est Mauvia ex Rufino lib. 2, cap. 6, quæ aliis Mavia dicitur. Et hoc parergum est nostri; nescio an satis recte adductum.

h De hoc numero male posito supra egimus.

i Aliud mendum, pro Sallpurg Turingiæ. Vide plura apud Mabilionem.

k Sit finis errorum hujus auctoris, dum Sancti nostri episcopatum contrahit ad septem annos. Vide Commentarium prævium.

MIRACULA.

Willibaldus Episcopus, Eystadii in Germania (S.)

BHL Number: 8934


EX MS.

Facile mihi ignoscent, opinor, Eystettenses, quamquam non minimæ negligentiæ eos accusem in annotandis recensendisque sanctissimi sui Patroni miraculis, quæ cum innumera & propemodum infinita hinc inde prædicent tabulæ, nulla tamen seorsim enumerant, præter pauca illa quæ ex codice manuscripto de S. Willibaldi translatione retulit Philippus apud Gretserum a pag. 133 ad 147, quæque nos sola ab ipso consignata reperimus. Habe igitur toties supra nominati Philippi textum.

[Caudus curatur.] Primum signum ipso die translationis circa horam sextam factum est in contracto, existente de familia chori majoris Præpositi Domini Alberti, scilicet janitore noto & enutrito ab Eystettensibus a juventute. Qui cum relatu didicisset, reliquias S. Walpurgis ad Cathedralem ecclesiam deportari, sumptis podiis * more solito, firmiter claudicando chorum ascendit, prorumpens clamore valido in hæc verba: O gloriose Præsul Christi Willibalde, da mihi panem nuntii *, soror tua advenit, te benigne salutatura. Et appropians aræ intemeratæ Virginis Mariæ, qua locatum fuerat sacrosanctum corpus Willibaldi, trina postulatione peracta, sanitatem omnimodam est adeptus: ita videlicet, quod podiis & baculis abjectis, cœpit jubilare, saltare, & magnificare nomen Præsulis Christi Willibaldi.

[Energumena liberatur] II Signum. Mulier vexata dæmone multis annis, liberata est, ita quod dæmon visus est mitti in aëra in forma cornicis nigerrimæ.

[Judæa parturiens salutem animæ & corporis reperit.] III Signum. Quædam Judæa in partu laborabat plus quatuordecim diebus, & cum videret dolorem vitam velle finire, rogabat mulieres Christianas, quæ antea eidem familiares fuerant, ut ipsam e domo Judaica efferrent, quod cum factum esset, illico invocando nomen intemeratæ Virginis Mariæ, partum edidit omni dolore semoto, ante partum tamen recepto sacro fonte baptismatis. Quem puerum cum ob verecundiam mater non procuraverit baptizari, ipsa tamquam inops & mendica, intendebat Judæo, a quo conceperat, committere educandum. Quæ cum eumdem ad monasterium S. Willibaldi die quadam deferret, tacto beatissimi Confessoris Willibaldi sanctuario, clarissimo lumine oculorum suorum privata, nec non ambabus manibus est contracta. Ipsa vero, cum tamquam anxia, rogaret se duci de choro ad Crucifixum, quod est in sinistra parte chori adorandum; ejusque menti inciderit, hanc plagam sibi illatam, propter puerum non baptizatum, & indignam tangi tam sacrosanctis reliquiis Confessoris Christi Willibaldi; sine mora vovit Deo & B. Willibaldo baptismum puero velle procurare, quæ continuo visum recepit, & manus ejus contractæ sunt solutæ, & baptizatus est puer in parochia Eystettensi, cujus patroni sunt Dominus Hermanus de Tanhausen, Canonicus Eystettensis, & magister Hertingus, provisor scholarium.

IV Signum. Quædam domina cæca de Ungaria venit Ratisponam, [Mulier ter cæca, visum tertio recepit] cujus intentio fuit velle visitare limina S. Mariæ in Aquis *, ductore mediante, quæ cum audiret relatu, S. Willibaldum debere transportari, manibus & vultu erectis in cælum, suppliciter Deum flagitabat, ut per merita S. Willibaldi, sui Confessoris, visum mereretur recuperare. Quæ vix oratione completa, cum visum recepisset, venit in Eystett magnificando nomen Jesu Christi & S. Willibaldi. Deinde Aquis iter sine ductore arripuit, non contenta gratia a S. Willibaldo adepta. Cum igitur veniret quasi in medium nemus, quod vulgari nomine dicitur forst, visus eidem est ablatus. Quam cum solam contigerat aliquamdiu vagari, tandem venerunt mulierculæ poperantes ad limina S. Willibaldi. Quam cum audirent cum gemitu clamantem, adierunt, interrogantes, unde cæcitas evenisset eidem? At illa eisdem per singula exponens, rogabat, ut mediante ipsarum ducatu, civitatem Eystettensem attingeret, quod etiam, præstante Domino, ad effectum pervenit. Eadem etiam flens largiter ducta est in quamdam domum, de qua non poterat præ nimio dolore capitis egredi; invocando nomen Confessoris Christi Willibaldi secundo visum recepit. Et statim properans sine ductore ad monasterium Cathedralis ecclesiæ, S. Willibaldo perpetuam continentiam vovit. Deinde post brevis spatium temporis, cum tamquam juvencula elegantis formæ, huic voto contrairet, & diceret, se maritum velle ducere, visu tertio est orbata. Post hæc autem pure confessionem faciens, & perpetuam Deo vovens continentiam cum contritione maxima, visum tertio recepit.

V Signum. Apud Egram, dum cives de vestibus B. [Contractus sanatur.] Willibaldi particulam secum deferrent, ob B. Willibaldi reverentiam, occurrente utriusque sexus turba copiosa, cum processione prosternentes se devotissime terræ, offerunt cujusdam ditissimi filium, pedibus & manibus curvum & contractum, dicentes: O inclyte Præsul Willibalde, ostende nobis fidelibus tuis in hoc paralytico tuam gratiam salutarem. Illico tactu sanctuarii, adolescens pristinæ restitutus est sanitati. De hoc nobis fides facta fuit, ejusdem loci viginti civium juramento.

VI Signum. Apud Augustam puer duorum annorum submersus, [Puer mortuus reviviscit.] & flumine a civitate longe, quasi per dimidium milliare devectus, defunctus reportatur. Coram civibus multis circumstantibus, mortuum prædictum, ad invocationem egregii Confessoris Willibaldi, votum faciente matre, ut si vitam rehaberet, ipsum B. Willibaldo ministrum perpetuum consignaret. Mox puer manus ad cælum elevans, vitæ est pristinæ restitutus. De quo fides facta fuit per fide dignos, qui juraverunt, prædictum mortuum se vidisse. Idem etiam apud S. Willibaldum postmodum longo tempore conversabatur.

VII Signum. Quidam constrictus ferreis circulis, ante aram se prosternens, beatum Willibaldum suppliciter flagitabat, [Circulus ferreus rumpitur.] quod sibi præstaret certitudinem, & intersignum, si pro peccatis & delictis suis condignam in his circulis pœnitentiam egerit. Qui continuo liberatur, circulis ferreis omnimode confractis.

VIII Signum. Cum peregrini, volentes post visitationem S. Willibaldi, qui tam de Ratispona, quam de aliis civitatibus & villis confluxerant, [Naufragi in Danubio mirabiliter liberati.] ad propria remeare, in Ingolstat octoginta utriusque sexus tam senum, quam mulierum gravidarum & puerorum, navem intraverunt. Qui cum venissent in Vohburg, ubi transitus est petrosus & periculosus, nautæ navem incaute regentes, passi sunt naufragium universi peregrini. Gementes autem & nomen Confessoris Christi Willibaldi devotissime invocantes, visi sunt Danubio velut anete * supernatare, quamvis plurimi ex illis artem natandi numquam exercuerunt. Et pueri ac mulieres imprægnatæ illæsi ad portus exivere diversos. Dux vero Bavariæ Ludwicus & ministeriales ac alii hospites, ante portam castri stantes, velocissime, cum viderunt præfatos naufragari, ad Danubium cucurrerunt, omnibus naves habentibus sub interminatione rerum & personarum, districtissime præcipientes, ut naufragantibus subvenirent. At illi naufragi extentis manibus respondentes dixerunt, se nullius auxilio egere, nisi solius Confessoris S. Willibaldi. Et ita omnes salvi & in columes evaserunt, B. Willibaldo existente ductore.

IX Signum. Quidam volentes visitare limina B. Willibaldi, [In alio naufragio etiam adjutor Sanctus.] se conduxerunt in quodam ligno, quod dicitur * flaze, transeuntes venerunt ni oppidum, quod Hayn nuncupatur, ubi Lycus partem Danubii influit. Inibi ex impetu concurrentium aquarum remes * sunt confracti præ angustia corporis, quia floz fundum adiit; ortus est ingens clamor omnium in ligno confidentium; & una omnes invocantes nomen Confessoris Christi, clamabant: o B. Willibalde, trahe nos ad portum salutis tuæ gratia pietatis. Illico apparuit illis vir infulatus, tamquam Clericus, albis vestibus indutus, tenens vexillum album in dextera & Crucis signum per medium rubei coloris; cum sinistra gubernabat lignum, omnibus videntibus cum plenitudine gaudiorum; ita videlicet, ut sine difficultate pontem transirent, & omnes in eo consistentes ad portum salvi devenerunt.

X Signum. [Surdus auditum recuperas] Quidam presbyter de Ulma privatus auditu, limina diversorum Sanctorum pro recuperatione auditus adiit. Cum nil proficeret, tandem commemorans gratiam, quam Dominus propter dilectionem S. Willibaldi, omnibus ad se venientibus impertiretur; sub tali conditione, se limina aditurum prædicti Confessoris vovit, si sibi per interventionem ejusdem Confessoris auditus intra triduum restitueretur. Tertio die circa vesperas cum staret orans, quam diem sibi pro termino statuerat, auditum recepit. Qui votum suum implens, venit Eystet, & juramento sibi hoc accidisse affirmabat. Præterea idem sacerdos tam debilem visum habebat, quod terras sine ductore transire non poterat, & liniens se cottidie vino, quo B. Willibaldi ossa lota fuerant, sine ductore abscessit.

XI Signum. [Puer aquis exstinctus resuscitatur.] Quidam puer in Rugeshoven fuit submersus, amicis & cognatis ipsum deferentibus cum maximo ejulatu & clamore ad chorum Cathedralis Ecclesiæ, ipsum aræ superposuerunt, S. Willibaldi brachio circumlinientes, multis adstantibus & videntibus magnalia Christi & sui Præsulis, est resuscitatus. Unde versus:

Extant sanati per Præsulis acta beati,
      Sex homines chiragra, sex alii podagra. [Alia miracula.]
Visum restituit Willibaldus peregrinis,
      Uni seu quinis, ut sua spes valuit.
Signaque sunt factu per juramenta probata,
      Plura licet varia præfuerint alia.
Et tot adhuc certe nova clam profert & aperte;
       Signa quod hæc verum non capiunt numerum.
Hæc sunt tredecies signa peracta dies.

XII. Supradictis pauca ex innumeris adjicientes, quæ tempore nostro peracta novimus, ad finem Legendæ properemus.

XIII. Erat quædam mulier in civitate Eystettensi, honestæ vitæ ac bonæ conversationis, [Mulier liberata a gravi vertigine.] quæ vertiginem capitis patiebatur, & acutissimarum sagittarum ac reverbe rationum ictus intolerabiles ea vehementia sentiebat, quod quasi omni hora videretur periculum excerebrationis vel dementationis ipsi imminere: & cum hujusmodi ictus reverberationum ad oculos descendebant, lumine privabatur, & sanguineæ guttæ de oculis ejus stillabant. Hæc ad tumbam beatissimi Confessoris Christi Willibaldi veniens, ac ipsam manu tangens, salutifero contactu sperans curari caput suum, in virtute sacri contactus circum tangebat, frontem & oculos attrectando; quo facto, in ipsa hora curata est.

XIV. Item nos ipsi more solito in studio lectionis existentes, quædam passio viscerum adeo vehemens & dolore plena nos subito apprehendit, [Auctor ipse ab ingenti viscerum passione solutus.] quod si continuata fuisset usque in vesperam, omnino, ut certissime credimus & experimento doloris didicimus, ab luce hujus seculi migrassemus. Surgentes igitur cum magna attritione corporis, & multa contritione mentis, difficultate inenarrabili, ad chorum B. Willibaldi pervenimus, & cupientes ascendere per paucos gradus, qui inibi in ascensu ejusdem chori habentur, non poteramus; sed ante januam stantes, imaginem Virginis ac Matris Dei, ex opposito in sine chori locatam, quæ verso vultu ingredientes respicit, lamentabiliter aspeximus, orantes in hæc verba: Beata Mater Dei, ob reverentiam & honorem B. Willibaldi, cappellani tui, qui semper te singulariter honorando venerabatur, me indignum successorem suum curare digneris, præsertim cum hæc passio in compositione sui operis ac Legendæ me invaserit. Et illico ipsa hora curati sumus, nullum dolorem vel aliquod vestigium doloris, ex ipso momento curationis sentientes. Hæc autem in verbo Domini dicimus, testimonio bonæ conscientiæ non mentientes.

XV. Priusquam finem lecturæ imponamus, cuidam quæstioni respondere concupiscimus. [Quæstio curiosorum.] Solent namque plerique insultando quærere: Cum B. Willibaldus a Deo innumeris præferatur miraculis, cur Ecclesiam suam ab injuste eam turbantibus interdum permittat tribulari, & non ad lineam omnia ulciscatur, nihil impunitum derelinquens.

XVI. Ad quæ respondemus: Quod B. Willibaldus, exemplo Salvatoris nostri, [Pœna in eos qui S. Willibaldi res invadunt;] multa ad tempus dissimulat, ut se virtute patientiæ eminentem ostendat. Quædam vero nequaquam dissimulat, ut se compatientem capellanis suis patefaciat. Hoc tamen examinatione multi temporis compertum est, & ipsi experti sumus, quod Barones, terrarum principes, vel cujuscumque condition is nobiles, ecclesiam Eystettensem in rebus vel personis, suæ salutis immemores, contra Deum & justitiam venientes, ausu temerario molestantes, vel quoquo modo indebite perturbantes, absque solatio liberorum defuncti inveniuntur. Sane autem absque solatio liberorum dicimus, qui vel omnino sine liberis moriuntur, vel si liberos habeant, nullam materiam lætitiæ, vel honoris, sed materiam tristitiæ & doloris in eis inveniunt.

[liberis & succeßoribus carere.] XVII. Sic igitur opinantes nomen Eystettensis ecclesiæ suis invasionibus extinguere; se ipsos perimunt; & nomen, quod posteritati suæ servandum esset, ac celeberrime continuandum, miserabiliter amittunt; & in quibus Ecclesiam offendere conantur, mirabili dispensatione divina, nimirum interdum exaltant. Nam feuda, quæ numquam fideliter deservierunt, ultione ingratitudinis ac pejerationis * cum sine posteritate liberorum moriuntur, ad præfatam ecclesiam utiliter, gloriose & Deo laudabiliter revertuntur. Quid plura? Benedictio & claritas & sapientia, & gratiarum actio, honor, virtus & fortitudo Deo nostro in secula seculorum. Amen. Qui nobis talem præfecit pacis principem, cui sacerdotii nomen manet in æternum.

[Peroratio.] XVIII. Ad sancti ac beatissimi Patris nostri, beati Præsulis Willibaldi laudes addidisse aliquid, decerpsisse est. Cum siquidem virtutum ejus gratia non solum sermonibus sit exponenda, sed operibus comprobanda: hinc ergo psalmi resonent, concrepent Lectiones. Hinc populorum turbæ lætentur, hinc pauperes Christi subleventur. Surrexit enim Sacerdos magnus in nobis, per quem Dominus visitavit plebem suam, de quo famosa lectione pariter & prædicatione dicere possumus: Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, & inventus est justus. Ecce per demonstrationis præsentiam. Ecce per sanctitatis evidentiam. Sacerdos magnus non solum propter gratiarum exuberantiam & virtutum magnificentiam; sed etiam sacerdos magnus propter pontificalis officii dignitatem. Hic in diebus suis placuit Deo, propter divini amoris familiaritatem, & inventus est justus, propter finalis justitiæ æquitatem, quam semper gratiose tenuit in exercitio viæ, quoad usque feliciter attingeret in patria repositam sibi coronam justitiæ: ad quam meritis B. Willibaldi nos perducat Jesus Christus, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto, vivit & regnat Deus in omnia secula seculorum. Amen. Atque hic miraculorum finis.

[Annotata]

* anates.

* ratis.

* remi.

* pejorationis.

* fulcris.

* q. d. munus pro bono nuntio.

* Aquisgrani.

DE S. ANGELELMO EPISCOPO
AUTISSIODORI IN GALLIA.

Sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti cultu, ætate & Actis.

Angelelmus Episcopus, Autissiodori in Gallia (S.)

J. B. S.

In nostris Martyrologiorum & Kalendariorum Mss. collectaneis, tomo 4, bina invenio ad celebrem Autissiodorensem ecclesiam spectantia; alterum Gallicum in forma Martyrologii, quod a nostro Chiffletio accepimus, in quo numerantur Sancti centum & quindecim. [Pro Sancto habitum,] Alterum est Latinum Kalendarium ecclesiæ & diœcesis Autissiodorensis, ad Majores nostros directum VII Augusti 1662 per Ludovicum Natalem d' Amy, presbyterum seniorem canonicum Autissiodorensem, quo solum continentur Sancti aut Beati Autissiodorenses septuaginta & unus, grandi certe & patenti discrimine. In hoc Kalendario ignotus est S. Angelelmus, in priori Chiffletiano, proprio hoc suo die ponitur, cum brevi elogio, desumpto ex aliquali vira, quam nobis demum suggessit nupera compiliatio Ms. a Clar. p. m. Claudio Castellano officiose procurata anno 1709, qua continentur gesta Pontificum Autissiodorensium, aliorumque eo spectantium collecta a domno Georgio Viole, monacho Benedictino, cum novo Kalendario Sanctorum Autissiodorensium, per D. Bargede Archidiaconum, atque item alio Sanctorum, ad eamdem diœcesim aliquo modo attinentium, eodem Bargedæo auctore.

[2] In Pontificum serie, ordine XXXV ponitur S. Angelelmus, [ostendunt Catalogi SS. Litaniæ &c.] cum expresso Sancti titulo, quem ei tribui asserit auctor, in omnibus catalogis Sanctorum Autissiodorensium, atque in ipsis ejusdem ecclesiæ Litaniis, tametsi cultu proprio, ejus natalis, neque hoc neque alio die celebretur. Porro Kalendaria Bargedæana non uniusmodi sunt. In primo de S. Angelelmo non meminit, alios Sanctos referens, supra citatis nostris Kalendariis prorsus ignotos. In altero diversa sunt pleraque a priori, atque in hoc proprio die S. Angelelmus consignatus est. Laudatus Castellanus Martyrologio suo Universali Sanctum inseruit, & ante eum Saussayus, cum tam prolixo elogio, ut ferme ceterorum omnium vices supplere possit: Autissiodori, depositio S. Angelelmi episcopi & confessoris. Hic ecclesiam illam post B. Aaronem regens, ad cujus solium, duce spectabili virtute & doctrina provectus fuerat, admirabili pietatis & sapientiæ fulgore, ejus in administratione præfulsit. Summæ autem vir fuit charitatis, in eleemosynis præcipuus, ac pene suo tempore, ut produnt vetera monumenta, singularis. Adeo ut interdum amore largitatis ægritudinem simularit, ut absque contradictione, quæ habere poterat, in usus pauperum erogaret. At nihilominus decoris domus Dei studiosus, ecclesiam S. Stephani, cui præerat, variis pretiosisque ditavit ornamentis, ceterisque basilicis suæ diœcesis dona plurima contulit. Ceterum ad extremum progressus hujus mortalitatis terminum, immaculato tramite cursum peregit, inque S. Germani ecclesia, quam multis beneficiis amplificaverat, prout moriens concupierat, sepultus est.

[3] [Elogium ex hist. Epp Autissiodoren.] Nulla S. Angelelmi Acta novimus, seorsim edita aut Mss. præter ea, quæ in citata Viole Pontificum Autissiodorensium historia, ex Biblioth. Ms. Labbei tomo 1, pag. 452 desumpta, traduntur: ea vero merum potius encomium dici debent, quam rerum gestarum ordinata series; unde facile colligitur, nullam Sancti vitam antiquitus scriptam fuisse, sed varia hinc inde, aut ex certis monumentis aut ex traditione accepta, a posteris in unum compilata, ubi circa Sancti ætatem, nil magis definitum est. Imperante Carolo Magno, ab omnibus electus & episcopus ordinatus dicitur, ejus autem tempore, Ludovicus Imperator, facto generali conventu, canonicis regularem vitam imposuisse: quo procul dubio insinuatur Concilium I Aquisgranense anni 816. Ut annos XVII regiminis invenias, dic cathedram tenuisse ab anno 810 ad 827 præter propter. Sunt qui S. Angelelmo versus aliquos Latinos tribuant, in laudem S. Paschasii Radberti compositos, quorum breve fragmentum retulit Menardus XXVI Aprilis, in observationibus ad Martyrologium suum lib. 2, pag. 557. Ast ipse, non S. Angelelmo sed Engelmodo, versiculos istos, numero quatuordecim adscribit. Verum de his satis: reliquum est ut elogium ipsum, non ex Ms., sed ut a Labbeo editum est, hic subnectamus.

ELOGIUM
Ex historia Epp. Autissiodorensium, Bibl. Ms. Labbei tom. I, pag. 452.

Angelelmus Episcopus, Autissiodori in Gallia (S.)

BHL Number: 0458


EX MSS.

[Summa ejus in largiendis eleemosynis] Angelelmus episcopus, natione Bajoarius, ex patre Obtelmo & matre Hogarde, sedit annos XVII. Hic cum esset vir summæ simplicitatis & charitatis, presbyter ordinatus & basilicæ sanctorum Gervasii & Protasii abbas præstitutus est: sane decedente Aaron Pontifice, Jeremias Senonensis Archiepiscopus, jussu Caroli Imperatoris, Autissiodorum veniens, in ecclesia S. Germani cleri & populi collegit cœtum; ibi generali consensu accedente, hic idem Angelelmus ab omnibus electus est Episcopus & ordinatus. Suscepto igitur pontificali ministerio, totum se in divinum transfudit servitium, in orationibus assiduus, in lachrymis frequens, in eleemosynis præcipuus, ac pene suo tempore singularis: fertur enim interdum amore largitatis ægritudinem simulasse, ut absque ullius contradictione, quæ habere poterat, in usus pauperum erogaret. Ecclesiam S. Stephani, non simplici largitate ditavit, altare senioris ecclesiæ tabulis argenteis ubique compegit; altare quoque sanctæ Mariæ nihilominus tabula argentea decoravit; sancti quoque Baptistae Joannis altare simili ornamento decoravit; ante altare S. Stephani tres coronas argenteas præcipui ponderis præparavit, in circuitu altaris decem candelabra maxima & argentea constituit, calicem argenteum optimum cum patena condonavit, ac suo nomine præsignavit; sed & crucem permaximam inibi collocavit, quam auro argentoque, vultu Salvatoris decentissime decoravit, altare argentea tabula ornatum ante eam statuens.

[2] Eamdem ecclesiam signis quatuor maximis & sonoris decoravit; [atque inornandis ecclesiis munificentia;] fecit & capsam præcipui operis, auro argentoque elegantissime comptam, ubi capsam beatissimi Amatoris, cum multis Sanctorum pignoribus condidit. Tapetia etiam optima ad sedilia basilicæ exornandæ plurima contulit. Hujus tempore Ludovicus Imperator, facto generali conventu, Canonicis regularem vitam imposuit, atque ob tutelam religionis, claustri custodiam instituit, ac diversas competentesque officinas eorum usibus ordinavit; qua auctoritate idem Pontifex delectatus, villam, cui Pulverenus nomen est, fratrum Canonicorum scilicet stipendiis deputavit. Et quia quædam beneficiata erant, quæ protinus auferri non poterant, decretum est, ut illis decedentibus, continuo Canonici in suos usus reflecterent. Res etiam, quæ ex jure proprio ei cesserant, tam in Biliaco, quam in Amau, eorumdem usibus delegavit. Qui etiam vasa argentea plurima & præcipua in thesauris ejusdem ecclesiæ collocavit; sancto Germano calicem argenteum cum patena dedit, ejusdem schematis cujus & superiorem fecerat, hujusmodi largitatem sui nominis inscriptione designans. Sancto quoque Amatori calicem argenteum cum patena tribuit ejusdem operis, quamquam ponderis minoris; sancto Petro similiter.

[3] Altare sancti Eusebii tabula argentea exornavit, [quæ ad totam diœcesim extenditur.] calicem argenteum cum patena dedit, euangelium quoque argenteum cum candelabris argenteis, ac thuribulo nihilominus argenteo præparavit; cortinas etiam altaris, ac nonnulla pallia condonavit. In cœnobio sancti Salvatoris, tabulam argenteam cum signo sonorissimo dedit. Per totam denique suæ potestatis diœcesim, ecclesiis quidem vicanis ad præparandum calicem & patenam tres libras argenti distribuit. Minoribus vero capellis suis dumtaxat, ad opus simile solidos XV destinavit; in vicis quoque præfatis congruam argenti quantitatem largitus est, ad cruces in ecclesiis exornandas. His & hujusmodi bonorum operum frugibus plenus decessit, sub die Non. Juliar. atque in basilica sancti Germani honeste tumulatus est.

DE S. ODONE EPISCOPO
URGELLÆ IN HISPANIA TARRACONENSI.

MCXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, prosapia, ætate, Actis & miraculis.

Odo Episcopus, Urgellæ in Hispania Tarraconensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

Urgellam seu Urgellum, alias Orgellum paucis olim descripsit Henschenius ad XXVIII Maii, agens de Justo, ejusdem urbis Episcopo, quem hic alius Antistes sanctus in eadem sede subsequitur, nomine Odo; [Fastis omnibus ignotus in Martyrol Romano notatus est:] qui quotus ordine fuerit, nec Acta produnt, nec aliunde eruere hactenus potui. Sanctum in patria illustrem fuisse, & paucis post obitum annis, aris impositum, probat Domeneccus ex diplomate anni 1133, quo Petrus, S. Odonis successor, undecimo a felici exitu anno, solennitatem ejus annuam celebrandam decrevit, ut mox ostendam. Hic prius notandum est, S. Odonis memoriam in nullis prorsus Fastis nostris repertam, ne quidem in prima, quæ apud nos exstat, Romani Martyrologii editione anni 1586; insertam primum editioni alteri anni 1608 his verbis: Urgellæ in Hispania Tarraconensi, sancti Odonis Episcopi: idque, ut in annotationibus fatetur Baronius, non ex aliquo antiquo aut recentiori Martyrologio, sed ex Flore Sanctorum Hispaniæ, ut satis certum videatur, S. Odonis cultum, non nisi seculo XVII Pirenæos montes transiisse, tunc primum cum reliqua Catholica Ecclesia communicatum.

[2] Ceterum de exhibita ei pridem Sanctorum veneratione, sufficientem fidem facit jam dictum diploma, quod hic transcribo: [cultu pridem donatus in propria ecclesia.] Anno ab Incarnatione Domini MCXXXIII, XI Kal. Julii. Ego D. Petrus, Urgellensis ecclesiæ Episcopus, & universus Canonicorum cœtus, magnam atque plæclaram beatæ memoriæ Pontificis Odonis celebrantes venerandam solennitatem, natalis ejus diem annuatim canonizari ac canonice ab omnibus institui atque laudabiliter confirmari, uno ore omnes convocamus: quatenus semper deinceps, inter ceteras præcipuas hujus anni festivitates, hæc procul dubio digne & laudabiliter, uti vel Domini, seu tanti Patroni nostri Pontificis Ermengaudi, divinis veneranda mysteriis observetur: atque in sumendis quoque canonicalibus cibis, prædictarum moribus solennitatum, tam in maximis quam in pueris, firmiter teneatur & habeatur, & venerabiliter honorificetur. Dispensator dono atque confirmo unam vaccam de meo censu. Quod siquis sane successor mei, vel ullus hoc inquietare voluerit, sive hoc ad disrumpendum venerit, ex parte Dei omnipotentis & B. Petri, Apostolorum Principis, excommunicetur & anathematizetur, & in infernum demergatur. Et propterea hæc charta firma & inconvulsa permaneat omni tempore. Si autem in die Veneris festum illius evenerit, magnis piscibus honorifice clerici reficiantur. ✠ Signum D. Petri Urgell. E. Ep. ✠ Sign. Benedicti, S. Saturn. Abb. ✠ Sign. Geralli Archidiaconi. ✠ Signum Berengarii Archidiac. ✠ Sign. Gemballi Sacristæ. ✠ Sign. Petri Guillelmi Archidiaconi. ✠ Sign. Pontii Archidiaconi. ✠ Sign. Bernardi Prioris Præpositi. Arnaldus vel rogatus scripsit, & suo ✠ Signo firmavit. Amen.

[3] Hanc canonizandi rationem prorsus solennem, absque corporis Sancti e terra elevatione, [Ætas ex Actis colligenda], quæ hic saltem non exprimitur, propriam Hispanis, certe Catalaunis fuisse oportet, cum ritus hujusmodi vestigia apud alios necdum repererim. Instrumentum in dubium revocare, temerarium videatur; at de eo pluribus quærere non instituo, neque sane, rem in propatulo positam, discutere operæ pretium est: nam vel si aliquid in decreto carpendum foret, non ab eo pendet Sancti festivitas, sola antiqua immemorabili possessione & officio ecclesiastico satis firmata. S. Odonis ætatem, de qua nec verbum habent lectiones prædicti Officii Urgellitani, paulo clarius definiunt Acta apud Tamayum, infra exhibenda, quæ tamen manifeste errant in notando Innocentio II. Ita ibi legitur: Denique postquam per viginti & octo annorum excursum sedem rexisset, a Domino, cui servierat, evocatus, sanctissimam animam, e corporis ergastulo liberam, eidem tradidit coronandam Nonis Julii, anno Domini MCXXI, Sedem Apostolicam tenente Innocentio II Pont. Max., & Barcinonensium comitatum Raymundo Berengario hujus nominis III. Sedem Apostolicam non tenebat Innocentius II anno prædicto 1122, sed Calixtus II, creatus 1119, mortuus 1124; ut vel Legendæ auctorem ipsum, vel saltem amanuensem turpiter errasse necesse sit. Epocha Raymundi Berengarii satis convenit, neque alia occurrunt, quæ censuram magnopere mereantur.

[4] Inquirit Tamayus in Sancti progeniem, quæ ex Actis ipsis satis cognoscitur: [uti & prosapia quam explicat Tamayus.] non gravabor tamen ea hic annotare, quæ ipse non indiligenter suggessit. Observat primum, Sancti parentem Artal, Comitem Pallariensem, filium fuisse Comitum ipsius urbis, ex nobilissima Comitum Barcinonensium & Urgellensium prosapia; & Lucianam matrem (quam Luciam vocitant alii) fuisse sororem Almoydis, uxoris Raymundi Berengarii, hujus nominis II Barcinonensium Comitis, & Carcassonensis urbis Comitissæ, quæ amita fuerit Guillelmi Comitis Tolosæ, necnon & Raymundi Berengarii, Comitis Barcinonensis hujus nominis III, ut probat P. Diago, Hist. Com. Barcinonensium lib. 2, cap. 40, fol. 103 & 104, & cap. 73 fol. 137. Quærit deinde Tamayus nomen prædecessoris S. Odonis in episcopatu, colligitque, fuisse Bernardum, ex laudato Diago ostendens, Bernardum istum, Urgellensem Episcopum, in vivis fuisse anno 1090, quando auxilia obtulit Ermengaudio, Comiti Urgellensi, in recuperatione urbis Balaguer. Debuit vero Bernardus e vivis excessisse ante annum 1094; cum enim Acta affirment, S. Odonem annis octo supra viginti Urgellensem ecclesiam rexisse, obiisse autem anno 1122, demptis viginti octo præsulatus annis, constare videtur, ecclesiæ istius regimen suscepisse Sanctum nostrum an. 1094. Hæc de prosapia S. Odonis & episcopatus ejus initio dicta sint.

[5] Potissima nostra quæstio versari debet circa ipsius Acta, quæ cum in solis compendiis Hispanicis exstarent, omnem diligentiam adhibuere Majores nostri, [Acta cum Lectionibus officii collata.] ut saltem ex propria ecclesia Urgellensi necessaria monumenta obtinerentur, quæ anno demum 1680 impetrata sunt ope nostri P. Hieronymi Suitman, qui ea ad Papebrochium misit; nempe Lectiones pro S. Odone, Episcopo Urgellensi, desumptas ex Breviario antiquo illius sanctæ ecclesiæ. Novem eæ sunt, sed brevissimæ, quas quidem edere paraveram; ast ubi ipsas postmodum contuli cum Actis, quæ Tamayus desumpta asserit, ex Ms. Legendario illius sanctæ ecclesiæ, observavi, Acta hæc ab Officio non differre in ulla re substantiali, imo seriem aliqualem historicam paulo melius in illis deductam, sic ut præferenda censuerim; ea etiam de causa, quod Officium, responsoriis suis & versibus interruptum, historiam turbet, nec digni quidquam referat, quod non in vita aut in Sancti epitaphio nitidius & convenientius exprimatur. Quid enim significant; Luce solenni, gratulemur luce perenni; quia sacri Præsulis celebratur transitus omnis? Quid illud; Pallaris oris Odonem clamat omnibus horis? Quid demum & id genus alia; Extrema mensis die, dum sol finem sitit adire: superno throno Sanctorum colitur Odo? Facilis est similium jactura. Porro in his omnibus ea fide procedo, ut supponam, Acta genuina & sincera reddidisse Tamayum, non magnopere suspectum, ubi a Dextro, Luitprando, Marco Maximo & hujusmodi mercibus manus abstinet.

[6] [Miracula ex eodem Tamayo accepta.] Ejusdem Tamayi sunt S. Odonis nonnulla miracula, de quibus ita præfatur: Plurima in vita & post transitum Deus, sancti Pontificis interventione, dignatus est operari miracula, quorum historiæ, temporum antiquitate & nostrorum incuria fere omnes periere, exceptis aliquibus, quas e faucibus oblivionis diligentia servavit, hujusmodi. Eamdem ego diligentiam hic adstrui confido in servandis miraculis, quæ fuit in custodienda Legenda, de qua jam diximus, ut proinde tuto hic etiam recenseri possint. Primo itaque Acta ipsa dabimus, tum vero miracula, ex Tamayi fide, ordine subnectemus.

VITA
Ex Ms. Legendario ecclesiæ Urgellensis.
Apud Joan. Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico.

Odo Episcopus, Urgellæ in Hispania Tarraconensi (S.)

BHL Number: 6301


EX MS.

[Sancti natales, studia & militia.] Odo sive Otho, ecclesiæ Urgellensis beatissimus Episcopus, ex nobilissima Comitum Barcinonensium ortus linea, & ex illustrissima Vasconiæ in Aquitania, & Urgellæ in Cathalonia Principum prosapia progenitus, patrem habuit Artalem Pallariensem Comitem, & Lucianam matrem, clarissimam feminam. Hanc equidem stirpem, & gentem sanctissimus vir illustravit præclarissimis vitæ facinoribus, & mirabilium operatione virtutum, quas in Dei obsequio feliciter exegit. Cum ergo Odo ad ætatem adolescentiæ pervenisset, & ingenii felicitatem demonstrasset, pater Comes, magistris doctrina claris puerum tradidit, a quibus scientias edisceret, quas sic est perenniter adeptus, ut doctissimus inter sui seculi doctores evaderet, ita ut quid in posterum fuisset profuturus, facile demonstraret: nam ejus vitæ candor, & virtutum excellentia inter ceteros condiscipulos eminebat, velut inter ignes luna minores. Hinc virili toga præcinctus, militiæ agmina (ut illa ferebant tempora) insequi disposuit, & ut injustitiæ vires deprimeret, & æquitatis jura, quæ in dominio patris, bellorum confusione, & temporum abominatione conspiciebantur eversa, defenderet, & virilibus protegeret ausis. Hæc utique violentior fuit causa, qua sanctus Vir arma consultus arripuit, maxime cognita malitia procerum, qui non solum ecclesias in parentis comitatu persequi studebant, ita ut ecclesiasticas diriperent possessiones; sed etiam earum filios, nempe pauperes, quos fœda incursione pertinaciter comprimebant.

[2] Post hæc evenit, quod Episcopus, qui tunc temporis Urgellensem moderabatur ecclesiam, [Ad cathedram Urgellensem promo tus,] gravissima infirmitate depressus, vitæ periculum contuens, Clerum & populum ad ejus conspectum convocare præcipiens, & illis præsentibus, qualiter se ecclesiam illam & episcopatum, contra juris ordinem, & sacrorum canonum regulas obtinuisse, detexit; tunc ministerium sacerdotale, episcopatus infulas, nomen & honorem pontificalem demittens, omnia sua ecclesiæ, vera pœnitentiæ contritione reliquit, & vitam implevit. Quo defuncto, Comites Pallarienses & Urgellenses cum clero & populo, ad novi Præsulis electionem congregati, talem virum, totis viribus eligere cupiebant, qualem temporum angustia, ecclesiarum necessitas, & pauperum indigentia deposcebat. Qui postquam de aliquorum sacerdotum vita & moribus rigidum peregissent scrutinium, Odonis celebrem indolem meditantes, ejusque insignia facta recensentes, necnon humanitatem, mansuetudine plenam, & nobilem spiritum, una cum doctrinaæ cumulis & laudabilium piorumque morum strue, demirantes, & denique, quod relicto baltheo secularis militiæ, cælestis habitum induisset, & ecclesiæ Urgellensis Archidiaconum ageret, omnium suffragiis beatissimus Odo illius Sedis Episcopus est electus.

[3] Eo igitur præsulatus hujusmodi habenas moderante, [diœcesi suæ reformandæ, incumbit.] continuo ecclesiastica jura, secundum sacrorum canonum sanctiones, toto pectoris conatu restituit. Sceleratorum hominum possessiones ecclesiarum, vi captas, retinentium insolentias frenavit, & ad restitutionem illarum mucrone excommunicationis ecclesiastico compulit. Pauperum deinde injurias a potentioribus injectas, flagranti solicitudine redemit. Populi pravos mores, bellorum ulcere contractos, & militum licentia inductos, rigorosa animadversione correxit. Cleri vitia, prædecessoris indulgentia turpius emanata, face correctionis extinxit, & austeritatis falce resecuit. Sic plebem hactenus scelerum multitudine fœdam, criminum multitudine maculatam, & peccatorum onere oppressam, ad veri Dei cultum, & insignium facinorum operationem reduxit; ira ut, eo vivente, tota diœcesis vera Christi soboles putaretur.

[4] Nec sibi in hisce sanctissimis exercitiis Vir beatus defuit; [Virtutes in præsulatu exercitæ; mors & sepultura.] nam adeo animæ & corporis componebat actiones, ut non videretur sibi in opere deficere, quod in aliis verbo reprehendere decernebat. Orationi continuus, & mortificationi erat obnoxius: famelicis pascua salubria pane & sermone præbebat: Omnibus quæ sua erant, continuo justitiæ lance condonabat; ita ut nec aliena appeteret, nec sua avarus retineret: sed manu largus, propria, discretione modestissima dispensabat, non vero prodiga dispersione fundebat. Denique postquam per viginti & octo annorum excursum sedem rexisset, a Domino, cui servierat, evocatus; sanctissimam animam, e corporis ergastulo liberam, eidem tradidit coronandam, Nonis Julii anno Domini MCXXII, Sedem Apostolicam tenente Innocentio II, Pont. Max. & Barcinonensium comitatum Raymundo Berengario, hujus nominis III. Ejus mors procul dubio adeo totius regionis hominum corda commovit, ut de amisso Pastore universi sine solamine dolerent. Tandem corpus in basilica Urgellensi tumulatum, sarcophago hocce appendit decastichon devotio:

Hac theca jacet almi sanctum corpus Odonis; [Epitaphium.]
      Qui fuit Urgellæ Præsul; & urbis honor.
Sanguine conspicuus; clara de stirpe Baronum,
      Quorum progeniem condecoravit ovans.
Illum Ecclesia protectorem prorsus ubique
      Advocat intrepidum, quod sua jura fovet.
Ingenio sed clarus erat, quin moribus item
      Insignis, cultor religionis erat.
Pupillis pater, & viduis quoque sæpe maritus,
      Ægrotisque salus, pauperibusque tibus.

MIRACULA.

Odo Episcopus, Urgellæ in Hispania Tarraconensi (S.)

BHL Number: 6302


EX MS.

[Mutus linguam & loquelam actipit.] Quidam juvenis mutus, ex Pallariensi oppido oriundus, qui a nativitate absque lingua natus erat, cum per noctem ad sepulcrum S. Præsulis orasset, linguam prorsus, sed sine usu adeptus est. Patriam reversus cum amici & consanguinei demirarentur, qualiter linguam, qua carebat, viti Dei interventu percepisset, absque loquela: iterum juvenem compellunt, ut ad sepulcrum accedat, & fide oret, donec loquelam percipiat; asserentes, quod Deus, qui linguam creaverat ex nihilo, etiam vocem impartiretur misericors. Prosectus iterum Urgellam juvenis, ad lacum Aquilinum accedens, S. Odonem facie splendidum, pontificali insula indutum invenit, quem ut juvenis invisit, stupefactus in terram cecidit. Sed sanctus Vir juvenem salutavit benigne, qui signis communibus significavit, qualiter mutus esset. Cui S. Præsul dixit; loquere. Ille locutus est; tunc Odo disparuit, juvenis sanus Urgellam pervenit, ad sepulcrum accessit, gratias egit, historiam retulit, & ad propria reversus est.

[2] [Alius mutus vocem consequitur.] Sardus quidam eques, S. Odoni familiarissimus amicus, dum viveret, humiliato corde post Sancti mortem cum servo muto ad sepulcrum ejus accessit; qui flexis genibus dixit: Pater mi, & sanctissime Odo, toties quoties ad vestram curiam accessi, de manu vestra liberaliter singularia dona percepi; nunc a te humiliter oro, si cæli, ut credo, culmina tenes, quod huic servo meo loquelam restituas, ad Dei honorem, tui gloriam & Sanctorum omnium laudem. Eamdem mutus servus repetebat orationem, donec fessus in profundum incidit somnum, quo sibi visus est videre duos homines honestissimos, facie decoros, qui virginem quamdam, pulchritudine splendidam, & splendore formosam, ad S. Odonis sepulcrum accedentem insequebantur. Quæ coram sarcophago posita, & amanter mutum intuita, uni ex sociis dixit: Fili, juvenis iste remedio indiget: cui venerabilis socius respondit: Domina, jube fratri nostro & servo tuo Odoni Episcopo, ut illud impartiatur. Tunc virgo speciosa, intuens Odonem, dixit: Fili, mutus iste, qui ad tuum sepulcrum dormit; tuum auxilium implorat, ut quid non illi medelam adhibes? Tunc S. Præsul obediens, ad dormientem mutum accedens, dextræ manus pollice linguam tetigit, & illi loquelam restituit. Tum juvenis a somno excitatus, visionem expressit, & universi Deum collaudantes, sancti Præsulis gloriam fatebantur.

[3] Paralyticus quidam, audita S. Odonis miraculorum fama, [Paralyticus curatur.] patrem rogavit, ut eum ad S. Præsulis sepulcrum deferret, qui delatus, cum plurimos ibidem exegisset dies, nec medelam acciperet, toto cordis conatu supplices ad Deum, sancti Viri interventione, preces fundebat. Pater diuturnitate medicinæ confectus, filium paralyticum dereliquit, & ad propria concessit. O miraculum! Vix pater ab ecclesia discessit, cum filius salutem accepit, & Deo, Odonique gratiis actis, primus in propriam domum intravit.

[4] Alius juvenis, natione Gallus, simili paralysi laborans, ad sepulcrum S. Odonis pervenit, prodigiorum ibidem patratorum fama compulsus, [Item alius;] qui licet per plures continuos dies & noctes: sanitatem consecuturus, sarcophago S. Præsulis adhæreret, numquam salutem adeptus est. Ergo asello impositus, ecclesiam mœrens reliquit. Sed cum ad fontem Plovinensem sitibundus accessisset, de asello descendit, ut aquam hauriret, & biberet; ast asellus ponderis sarcina vacuus, continuo per agrum fugere cœpit. Paralyticus suam intuens miseriam; iterum ad Deum, S. Odonis interventione, preces effudit, & protinus sanus evasit, ita ut asellum apprehenderet, & pro gratiarum actione ad sedem Urgellensem lacrymarum imbre perfusus reverteretur.

[5] [& tertius.] Alter etiam juvenis, ex oppido Castri-Pontis incola, cum in nocte S. Joannis Baptistæ ludibrii causa paralyticum fingeret, Dei permissione, luxatus remansit, absque ullo medicinæ confugio. Sed ad sepulcrum S. Odonis protractus, quamvis per multa ibidem tempora pernoctasset, in sua membrorum debilitate remansit. Hoc videntes, qui juvenem illuc attulerant, ad propria deducere decreverunt. Sed interim homo ille vidit S. Odonem cum duobus sociis, albissimis chlamydibus indutis, quorum unus, jubente sancto Viro, juvenem in terra projecit. Quem cum supinum & clamantem vidissent, qui aderant, clamabant, ut se erigeret, & causam lapsus interrogabant. Quibus omnia quæ viderat & evenerant, propalavit; & addidit, qualiter salutem se recepturum credebat, nempe si clericorum orationes adessent; qui protinus Psalmorum recitatione juvenem adjuvantes, cum ad versum; Non est sanitas in carne mea, nec est pax ossibus meis, devenerunt, continuo paralyticus liber evasit, & actis gratiis, ad propria recessit.

DE B. DAVANZATO CONFESSORE
BARBERINI IN ETRURIA.

Anno MCCXCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De obscura Beati notitia, cultu, Actis, ætate, sepultura, miraculis & poëmatiis, in ejus honorem compositis.

Davanzatus confessor, Barberini in Etruria (B.)

BHL Number: 2105


AUCTORE J. B. S.

Paulo ignobiliorem fuisse oportet B. Davanzatum, Avanzatum seu Neavanzatum, obscuramque ejus, etiam in Italia, sub seculi XVII initium, memoriam; utpote quam neglexerit Ferrarius, Sanctorum popularium prædicator non indiligens. [Ignoti Ferrario & Arturo Beati,] Causam fuisse suspicabar, quod de Beato illo, Ferrarii tempore nil forte typis editum fuisset: at cum abbas Silvanus Razzius, inter suos Etruriæ Sanctos ac Beatos, jam ab anno 1601 B. Davanzatum tomo 2 collocare non prætermiserit, mirum prorsus a Ferrario præteritum Beatum istum, ubi tam solicite singulos Italiæ angulos scrutatus est. Nec minus mirandum, effugisse Beatum eumdem diligentiam Arturi a Monasterio, magni illius Sanctorum ac Beatorum Ordinis S. Francisci collectoris, cum tamen certum videatur, tertiam regulam eum professum fuisse, sub B. Luchesii, itidem Tertiarii, de quo XXVIII Aprilis actum est, institutione ac disciplina. Sic sane tradunt, qui de Beato scripsere, Dominicus Pratensis, Silvanus Razzius, Vincentius Rufignanus, & recentissime Antonius de Terrinca, Minorita Etruscus, in longa epistola ad Papebrochium data anno 1683, quidquid interim nec in B. Luchesii Actis, nec in Minorum Annalibus, vel solum B. Davanzati nomen uspiam innotescat.

[2] [ab immemorabili probatur cultus.] De cultu dubitasse Majores nostros, colligo ex litteris ad ipsos de ea re datis, præsertim ex longiori illa Terrinciana, in qua ipse ad tollendum omnem scrupulum sic diserte testatur: Ab immemorabili, die VII Julii in honorem B. Davanzati Barberini festum agitur, magnoque populorum concursu solenniter celebratur. Sacrum ejus caput, in aliud æneum antiquissimum, reliqua vero ossa, in arca lignea, decenter ornata, asservantur, & in proprio altari statutis temporibus publicæ venerationi exponuntur. Hymnus, Iste Confessor, cum oratione de Communi Confessorum &c. Per annos trecentos & ultra in ecclesia parochiali S. Luciæ jacuerunt, sed cum intra mœnia Barberini oratorium sub titulo S. Luciæ, atque eidem ecclesiæ unicum erexissent, in eo a multis annis translata sunt; in quo die XV Februarii MDCLXXXIII, hisce oculis vidi ego F. Antonius Terrinca, Minorita Etruscus: Inde hanc ei propriam annuntiationem adaptat: B. Davanzati, Confessoris presbyteri, tertii Ordinis S. Francisci, miræ innocentiæ viri, ac miraculis ante & post mortem illustris. Terrincæ testimonium irrefragabile est, in prædicta epistola, vitæ epitomen referente, variis modis confirmatum, uti & in Actis Mss. & excusis, statim referendis, in quibus sic probatus est cultus, ut de eo dubium nullum relinquatur.

[3] Hæc itaque rem conficiunt, ostenduntque a bulla Urbani VIII exceptum fuisse B. Davanzatum, [Vita a Pratensi scripta a Razzio contracta,] de quo hic nil magnopere discutiendum video præter Acta ipsa, Latine primum scripta, a jam dicto Dominico Pratensi, rudi & contorto stylo, solœcismis non satis vacuo, idque ex mera seniorum illius loci (Barberini) relatione, a quibus se audivisse ait, quæ de Beato compendiose præscribit, cum antea ipsius vitæ penes illos, ad quos opus suum dirigit, scriptura aliqua minime adesset Ex Pratensi sua se accepisse, candide fatetur Razzius, eaque in compendium aliquod redegisse, nullis usquam appositis temporum notis, quas utique in autographo suo non repererat. Rem de integro illustrandam suscepit Vincentius Rufignanus presbyter, qui Latinam Pratensis narrationem fluidius & extensius Italice reddendam censuit, vita nova Florentiæ typis edita anno 1659, & Eminentissimo Cardinali Antonio Barberino dedicata, quam ad nos Florentia missam reperio, mense Septembri anni 1670, per aliquem e Societate coadjutorem Belgam, cui e missionariis nostris aliquis eam huc destinandam commiserat.

[4] Verbosiorem hanc Legendam cum Latino autographo contuli, [a Rufignano verbosius amplificata.] nihil in ea, præter incertas conjecturas, amplificationes & parerga inveniens, quod a Pratensi traditum non sit, exceptis duobus miraculis, de quibus infra. Nusquam insinuat Pratensis, quo tempore vitam suam concinnaverit; sola vero obscuri thematis lectio, facile persuasit, opus esse seculi XVI; in eaque opinione magis confirmor ex relatis supra Terrincæ verbis Si enim sacra B. Davanzati ossa, in ecclesia sua parochiali S. Luciæ per annos trecentos jacuerunt, Beatus autem obierit anno 1295, non potuerunt ante finem seculi XVI Barberinum, ad prædictum S. Luciæ oratorium transferri Jam vero, sub ipsum narrationis suæ principium indicat Pratensis, se B. Davanzati historiam dirigere Barberinensibus vallis Elsæ, apud quos corpus, dum scriberet, requiescebat. Est igitur manifestum, auctorem istum, non nisi sub finem seculi XVI scriptionem suam adornasse, quæ mox ad Razzium devenerit, ab eo Italice contracta. Quam porro fidem mereatur, erit lectoris judicium, tantum actoritatis Pratensi daturi, quantum merito exigere potest, qui tribus post Sancti alicujus obitum seculis, ejus gesta ex seniorum relatione, qua potest methodo, digerere conatur.

[5] Beati Davanzati ætatem circumscribere non potuit Pratensis, neque nativitatis, neque obitus annum assignans, [Ætas aliquousque eruitur] nec de ortu aut progenie quidquam disserens. Semifontanum fuisse procul dubio ferebat traditio, cum autem Semifontanum munitissimum oppidum a vicinis hostibus Florentinis proditorie captum, & subinde excisum narrent anno 1202, hinc Rufignano & Terrincæ data occasio alludendi ad eam stragem, e qua Beatus, adhuc infans vix bimulus, adeoque 1200 natus, feliciter salvus evaserit. Vixisse cum B. Luchesio; celebri Ordinis S. Francisci Tertiario, juxta jontem Bonitium (Poggi Bonzi) eoque instructore usum, haud difficulter admisero, atque huic, anno 1260 vita functo, totis XXXV annis superstitem fuisse, utpote cum ex instrumentis, quæ Pratensis non viderat, infra producendis, omnino constet, vitam produxisse ad annum 1295. Minus verosimilia sunt, quæ in laudatis litteris memorat Terrinca; de B. Davanzati cum ipso S. Francisco nonnulla familiaritate, & sub hoc discipulatu: nam hæc & id genus alia pie potius finguntur quam ullo satis idoneo argumento demonstrari possint. At enim de hujusmodi conjecturis contendere non lubet: vixerit, per me licet B. Davanzatus seculo ferme integro, fueritque discipulus ipsius S. Francisci, nihil est quod contradictionem involvat; id solum miror, scriptores illos, monumentis antiquis plane destitutos, tam libere & facile ad incerta evagari.

[6] De anno obitus & sepultura authenticum instrumentum reperit Henschenius, [ex monumentis Strozzianis,] dum Florentiæ bibliothecas lustraret anno 1662, quod manu sua descripsit ex Protocollo D. Bartholi di Ser Benincasa da Barberino, existente in archivio Florentino, in Collectaneis illustrissimi Senatoris Caroli Strozzi TT fol. 99. die VII Julii MCCXCV. En instrumentum: Item anno eodem Indictione & die. Cunctis manifeste appareat, quod Guccius Procellotti & Tali Ser Mechliorati & Tali Manetti, renuntiaverunt omni juri vel consuetudini, quod vel quam ipsi vel aliquis eorum habuerunt in quodam sepulcro, quod est ad ecclesiam S. Luciæ de Cassiano, quod sepulcrum fuit & est Sacerdotis dictæ ecclesiæ, quod sepulcrum est, juxta reggiuolus *, vel ostium dictæ ecclesiæ ex parte inferiori, in quo debet sepeliri presbyter Davanzatus, Rector olim ecclesiæ prædictæ: corpus cujus sepultum fuit in dicto sepulcro suo annis Domini MCCXCV Indictione VIII, die VII mensis Julii: cui Dominus noster Jesus Christus multa miracula & signa coram populo facere ostendit, &c… & promiserunt nil contra fecisse nec facere in futurum sub obligatione omnium bonorum eorum… Actum in ecclesia S. Mariæ Magdalenæ coram presbytero Curzo & presbytero Joanne & presbytero Gualterio, testibus ad hoc rogatis.

[7] Ex eodem Protocollo transumpsit etiam laudatus Henschenius bina jurata miracula, [unde & bina miracula] quæ vitæ Latinæ auctor Pratensis ignoravit, Rufignanus autem Legendæ Italicæ anni 1659, ex iisdem Strozzianis chartis accepta, inseruit a pag. 70, quæ ferme sola sunt Pratensi ab ipso superaddita. Sic habet Henschenii ecgraphum: Item eodem anno Indictione &c. die XXV Julii Nerus, qui Sercosta vocatur, filius olim Baronis de populo S. Michaëlis de Pozzano, dixit & asseruit in verbo veritatis sacramento suo, libro corporaliter manu tacto, quod cum Contrinus filius suus esset æger corpore, taliter quod non posset loqui, nec se ullo modo sentiebat, & panni ipsius Contrini facti erant ad sepeliendum, quoniam pro mortuo habebatur ab omnibus hominibus & mulieribus ibidem existentibus; dictus Nerus rogans Deum, quod pro meritis B. Avanzati, olim Rectoris ecclesiæ S. Luciæ de Casciano, liberaret dictum suum filium, statim & incontinenti dictus puer Contrinus, & filius dicti Neri [medelam sensit.] Dominus noster Jesus Christus sanavit dictum Contrinum, & statim liberatus est & surrexit: ita quod a die prædicta usque ad tertium diem venientem, dictus Contrinus venit ad visitandum corpus B. Avanzati, ubi sepultus fuit ad ecclesiam S. Luciæ prædictæ die VII Julii sub annis prædictis. Actum fuit coram presbytero Donzello, Priore ecclesiæ S. Philippi & Ser Danza Diacono & Jouannino fil… de Petrognano testibus ad hoc rogatis.

[8] Item eodem anno [&] Indictione, XVII Augusti. [descripsit Henschenius.] Pateat omnibus hanc paginam legentibus, quod Vivi filius olim Michaëlis de Monte Pulciano æger corpore taliter, quod gradere non poterat, dictus Vivus rogans Deum & B. Davanzatum, olim Rectorem ecclesiæ S. Luciæ de Casciano, districtu Barberini, ut liberaret eum Vivi a dicta ægritudine. Veniens dictus Vivi super quamdam asinam, per stratam prope fontem Tedaldi, quia pedes ire non poterat, quoniam hydropicus erat, ibidem incontinenti dictus Vivi descendit de asina, super quam erat, & cœpit ire, & pedibus suis venit ad sepulcrum B. Avanzati, quod est in ecclesia S. Luciæ prædictæ, & ibi mannam unam fieri fecit librarum trium ceræ, & die prædicto, coram me notario & testibus infrascriptis, dictus Vivi [a] dicto sepulcro sanus & liberatus suis pedibus secessit, & ipse se ægrum juravit multis temporibus fuisse, &c. Actum fuit & rogatum hoc instrumentum in dicta ecclesia coram Ser Benevenuto presbytero, dictæ ecclesiæ & Rectore, & Nerio Rannucci & Villano Bonaccursii & aliis pluribus testibus.

[9] Concludit hæc & una Legendam suam Rufignanus supradicta epigraphe, [Epigraphe & versus in honorem Beati.] in monumentis Strozzianis etiam reperta, quæ olim in tabella appensa fuerit apud Beati sepulcrum in ecclesia parœciali S. Luciæ de Casciano, ubi & Rector, & post obitum tumulatus fuerat B. Davanzatus, eratque hujus tenoris: Cui Dominus noster Jesus Christus multa miracula & signa coram populo facere ostendit. Ornatum est Rufignani opusculum variis poëmatiis, plerisque Italicis, inter quæ unum delibo Latine compositum cum Beati epitaphio, ibidem relato, quibus nec additum quidquam nec demptum volui. Subjungetur his vita, quam a Dominico Pratensi, qualicumque stylo descriptam diximus. Primum carmen cecinit Angelus Antonius Ciucci, in hunc modum:

Barbari nomen retinens honestum
      Oppidum Vallis fugientis Elsæ,
      Luce Pastoris decoratur inter
            Pascua læta.
Hic Davanzatus Patriæ ruina
      Ditior factus, meritis opimis
      Viribus quantis rapiatur altum
            Monstrat olympum.
Nam gregis custos, medici, patrisque
      Suscipit partes, fragilesque vires
      Reddit inferni, sapido veneno
            Decipientis
Jura naturæ superat, saluti
      Reddit ægrotos subito vocatus;
      Fontis & defert latices minister,
            Vinaque fundit.
Horror en turbat socios fideles
      Vina gustantes oriunda lymphis,
      Et genuflexo venerantur omnes
            Cunctipotentem.
Quis pio tentet celebrare plectro,
      Hostibus victis, celebres triumphos,
      Ducis invicti? ut pia turba cæli
            Limina carpat.
Fama christianum volitans per orbem
      Mira gestorum resonare fecit,
      Tuque Vincenti calamo secundas
            Adjicis alas.
      Angelus Antonius Ciucci.

[10] Sequitur epitaphium: [Item epitaphium.]


En pie Lector
Coronæ sacerdotalis gemmam
Tam lucide supernis fulgoribus radiantem,
Quam obscure literulis adumbratam.
B. Davanzatus hic est.
Quid plura? Cælites cetera norunt.
Quibuscum, corpore dum exularet in terris,
Animo exultabat in Cælis.
Quapropter
Curio, nihil magis curabat,
Quam ut traditum suæ curæ popellum
Cælestis curiæ civitate donaret.
Pastor
Divino gregem pabulo saginabat;
Ut montium æternorum incolis aggregaret.
Villicus fidelis & prudens,
Qui eradicatis zizaniis,
Triticum congregaret in horreum Domini:
Proprium vero sæpius egestati vacuatum,
Novo interdum replebat miraculo;
Ut iterum vacuaret egenis.
Sed beatius dare, quam accipere ratus,
Quid est, quod impia mente cæcutientibus
Et lumen abstulit oculorum?
Ut mentem, & oculos postmodum restitueret.
Ejus facta præclara
Quo ignotiora mortalibus,
Eo notiora cælestibus:
Quippe cum recta tenderet ad patriam
Deprædari nolens,
Sanctitatis thesaurum haud publice gestabat in via:
At in cordis penetralibus celans,
Thesaurizavit in cælo
Quo postquam sublimis spiritus advolavit,
Interni candoris indicia
Ex ore soluti psalmatis lilia produnt.
Sic
Pascitur dilectus inter lilia;
Et labia ejus lilia distillantia myrrham primam
O quam bonus odor Christo fuerit,
Cui vel arida membra florent;
Cui vel ipsum cadaver ambrosium spirat odorem.
Vides ergo lilia quomodo crescunt,
In cujus corde radix charitatis adhæreat,
In cujus ore Dei laus, ut virgula fumi feli-
citer germinans,
Sicut incensum in conspectu Altissimi
Dirigatur.

[Annotatum]

* q d repagulum.

VITA
Per Dominicum Pratensem. Ex Ms.

Davanzatus confessor, Barberini in Etruria (B.)

EX MS.

B. Davanzati confessoris historia, ad laudem ipsiusque Sancti commemorationem edita, [Auctoris præfatiuncula.] atque Barberinensibus vallis Elsæ directa per Dominicum Pratensem, incipit feliciter.

[2] Nota quidem mihi vestra, fratres carissimi, devotio videtur esse, quam commemorandæ venerabilis religiosi Davanzati, sive Neavanzati sanctitati, ac beatitudini fertis. Cujus quidem anima viget in cælis, corpus autem apud vos in S. Luciæ ecclesia (quæ sub illorum patronatu, quorum prosapia dicitur D' Aiali, est condita) requiescit.

[3] Nil quidem miror, si a populo vestro Barberinensi tanti dies Sancti festivitatis excellentissimæ celebretur; [Nihil antiquitus de Beato scriptum.] sed præsertim miror (uti esse deberet a) quod ipsius vitæ penes vos scriptura aliqua minime adsit. Ut itaque ne fides vestra deficiat, verum potius augeatur in ipso, quamquam ceteri me doctiores sint; tamen caritate vestræ fraternitatis motus, pariter & rogatus, quæ de illo jam a senioribus illius loci audivi, favente Deo, compendiose præscribam.

[4] Hujus viri sanctissimi nomen duobus mihi modis relatum fuit, [Explicatio nominis.] uno quidem Davanzatus, altero vero Neavanzatus; sed quod sit horum utriusque nominum verius, scire vel ignorare non curo. Quoniam nomina hæc sancta istas habent interpretationes, sic scilicet: Davanzatus quippe nostrum juxta idioma, seu b & porticus unum est idem, porticus autem ex domus parvitate conficitur, ut habitatio illa amplificetur. Itaque recte dicitur Davanzatus, nostræ videlicet coram Deo habitationis amplificatio. Si vero Neavanzatus: vulgari etiam vocabulorum corruptione, substantiam intentionis sumendo, illud adverbium ne, hic necessitatem includit, & sic intelligitur, ne superfluus quidem sive ejectus sit; sed potius inter Dei Sanctos connumeratus, utilis quoque nobis, idoneus & necessarius. Hæc autem de hujusmodi nominibus substantialiter sentio. Sed ad sancti Davanzati historiam Spiritus sancti gratia pergamus.

[5] Hic Sanctus quidem, & vere D. N. Jesu Christi famulus, [Adolescentia sub B. Luchesio transacta.] ex Semifontis oppido, bona quoque necessitudine ortus; ab ejus c adolescentia, animam quippe suam, bonis Deo omnipotenti operationibus consecravit. Fuit namque B. Lucesii *, de Ordine fratrum Minorum discipulus, ex cujus quidem devotissimo habitu, de tertio B. Francisci Ordine: indeque congruo tempore presbyter efficitur; & vere presbyter & sacerdos vocabitur, quoniam in diebus suis placuit Deo, sumpsitque crucem suam in corde suo, & secutus est Jesum.

[6] Fuit ergo adeptus d in rectorem illius ecclesiæ S. Luciæ (ut supra dixi.) Idoneum porro extitit oraculum oratori, [Rector ecclesiæ S. Luciæ,] orator quoque oraculo; quoniam omni prætermissa vacatione, dieque noctuque orabat. Itaque locum illum solitarium, & frequentatas hujus veri anachoritæ orationes & pœnitentias, angelorum cæli hierarchiæ comitabantur. Erant autem ipsius adolescentiæ mores in cunctis honesti, sancta humilitate perfectaque proximi caritate fundati; singulis quidem horis horas dicebat; vigiliis jejuniisque atque orationibus vitæ suæ cursum consumebat.

[7] [in pauperes valde misericors,] Convicinorum ægrotos sæpe rurium visitabat; peregrinos pauperes libentissime sua ædicula hospitabatur, quibus grabatum suum tradebat, sibique ad requiescendum terræ solum serviebat. Mendicantibus autem & egenis frumentum & vinum, omniaque, quæ recolligebat, placabiliter dispensabat. Multifarie vero advenit, quod solemnibus diebus, horaque prandii, sibi Dei pauperes accesserint, quibus carnes illas modicas, quas coquebat pro se, totas largitus est; ipse autem pane solummodo se pascebat.

[8] [fabas sæpius] Jam senescente quidem B. Davanzato, quemdam bonæ indolis puerum, ab ejusdem parentibus sibi traditum, in ejus clericum cepit, quem solicite continue per divina instruebat officia, ita & taliter, quod per biennium cum eo eumdem commorantem puerum, suis Davanzatus vestigiis animique sinceritate direxit. Hic Sanctus Dei quamvis raro vino uteretur, tamen semel quamdam vegestiunculam e imbuit vino, ut cum pauperes ibi venirent, pulmentum & vinum reperirent. Similiter in quodam scrinio sive arca fabas non multas immisit; de quibus autem vino & fabis, ceteris quoque rebus indigenti cuipiam ac petenti, jussit clerico utique daret. Agebat igitur clericus, sicut & magister ejus sibi commiserat. Verum ut de fabis plus dabat, magis in arca illarum inveniebat. Mirabatur clericus, & sæpe retulit hæc Davanzato; cui autem Davanzatus aiebat: Nescis Domini verba, dicentis: Date & dabitur vobis. Et alibi: Vos, qui reliquistis omnia, & secuti estis me, centuplum accipietis & vitam æternam possidebitis.

[9] [& vinum multiplicat;] Beatus ille confessor, cum quidam mendicans, vini parum pro amore Dei peteret, præcepit clerico suo, quatenus ei præberet, cui respondit puer? Mi pater, jam quatuor mensibus & ultra elapsis, vinum non habuimus & veges vacua existit. Ait illi Davanzatus: Vade & exhauri de vino, & da huic pauperi. Scio, inquit clericus, Domine, quia fatue vadam; non tantum vacua veges est, sed jam diu & sicca. Ivit igitur, & haurit, & invenit eam optimum vinum ejicientem. Qui attonitus totus ad beatum Davanzatum & mendicantem illum: Ecce vinum ex arida vegete, clamans reversus est. Mirati sunt autem omnes ibi existentes, & laudantes & benedicentes Deum, qui ex famuli sui Davenzati meritis magnalia fecit.

[10] [aqua etiam in vinum mutata.] His autem ac hujusmodi quampluribus gestis, aliquanto post tempore facta quorumdam sacerdotum congregatione, ut aliquod officium solemniter in ejus fieret ecclesia, uti sæpe illius provinciæ [presbyteris] est assuetum; divinoque officio celebrato, & presbyteris jam discumbentibus, præcepit ille clerico ejus, ut hydriam aqua plenam illic afferret. Tetendit igitur clericus ad fontem prope surgentem in loco, qui dicitur Aialis, ex quo nempe patronum f loco dictæ ecclesiæ, D'Aiali familia nuncupatur; namque ab eo illud sumpserunt cognomen. Reversus autem clericus, hydriam portans ab illo fonte, dum eam coram discumbentibus illis evacuabat in cetera vasa & cyathos, in vinum optimum aqua conversa est. Dixit autem ei vir sanctus & justus: Fili, cur non tulisti de aqua fontis Aialis, prout tibi præcepi? Respondit illi clericus: Pater, [nihil] nisi ut præcepisti, feci. Revertere, inquit, clerice, & porta nobis de aqua. Sciebat autem Davanzatus petitionem Deo factam, cum in eo speraret, dum vino illorum prandium deficiebat, sic ut eo gratia Dei abundaret; & iterum reversus, hydria clericus plena, etiam aqua illa in vinum efficitur. Mirati valde omnes igitur discumbentes, ad pedes B. Davanzati humiliter se projecerunt, magnificantes Dominum & omnia opera ejus, beatumque Davanzatum rogantes, ut Deum exoraret pro eis.

[11] Erat autem jam hic Dei servus ad decrepitudinis ætatem perventus g, sed præsertim sanctitate & constantia roboratus, [Cantu angelico ante obitum sæpe recreatus,] & exitus sui extremum magna hilaritate diem commorabatur. Cum autem quotidie hora aliquando tertiarum, quandoque vesperis, idem simul & clericus ejus in præfata existebant ecclesia, psalmosque horasque dicentes, elevatis ad cælum oculis, menteque fixa tacebat; cui tamen dicebat famulus: Pater quid agis, non loqueris? Ipse autem famulo respondit, dicens: Audi fili mi, audi. Nihil audio, respondit clericus ille. Qui Davanzatus manu famulum capiebat, pedemque suum pedi clerici præponebat, ei dicens: Ausculta fili mi, si quidquam audis. Stupore statim maximo repletus famulus, totam perspiciebat ecclesiam; audio nempe pater, inquit, supernum angelorum canticum, totumque cælestis curiæ sonitum, ac divinæ modulationis dulcedinem; sed nihil video. Quid hoc? Quibus dictis & auditis, Davanzatus, dimisso clerico, pedeque suo levato, nihil amplius audiebat clericus; & hoc, ut prædixi, quotidie eveniebat; itaque quod famulus ille festinanter patrem & confessorem præfatum excitabat, ut melodem illam audiret. Perduravit hoc enim, donec ipsius vitæ finis occœpit. Pius quidem & misericors Dominus, qui meritorum ejus numquam sanctorumque est oblitus, beato Davanzato suæ migrationis ostendit adventum. Qui servus fidelis & bonus sine temporis intermissione dicebat: Domine Jesu Christe cupio dissolvi, & tecum esse.

[12] Propinquante se porro ad extremum, famulum suum ceterosque convocavit vicinos, [pientissime moritur,] quibus humiliter dixit: Nos quidem omnes in hac miserabili vita peregrini viatoresque vocamur, & sumus; & semper ad hospitatoris libitum esse parati debemus; quia nescimus tempus, neque horam, ne extra reserati æternæ vitæ simus hospitium; & ego miser peccator, quem summus & justus judex ad judicium excitat & requirit, rogo caritatem vestram, quatenus pietate divina, uno & ore exorare dignemini Dominum nostrum Jesum Christum pro me. Hoc dicto, benedictisque circumstantibus, atque oculis elevatis in cælum: Domine, inquit, in manus tuas commendo spiritum meum. Silentio autem facto, relictaque hujus ærumna mundi, ad æternæ beatitudinis gloriam transmeavit.

[13] [exorto in ejus ore lilio.] Itaque die septimo mensis Julii in Domino requievit. Hora quidem suæ migrationis angelicus ibi mirabiliter cantus fuit auditus, & omnes circumstantes subito fulgore repleti obstupuerunt, nocteque præventa, in S. Luciæ ecclesia corpus S. Davanzati solemniter sepelierunt. Mane autem facto, lilium affabiliter ex ore viri hujus benedicti ortum invenerunt, castitatem mentis ejus & corporis, puritatemque animi, atque cordis sui significans fidem. Quibus visis & gestis, fama [per] totius vallis Elsæ regionem prolata est, & ex omni parte accedentes hæc audientes personæ, quampluribus diebus ad hujus Sancti maxima sepulturam cucurrerunt devotione.

[14] [Varia miracula.] Hæc autem & alia miracula, quæ hic non apponuntur, tempore vitæ suæ acta, per ipsum audivi, sed nonnulla etiam signa post ejus obitum audita silere non possum: Dicam enim de quibusdam prodigiis vestræ caritati forsitan, ut puto, notis, mihi quoque prolatis; nec virtus Dei, quæ in ejus Sanctorum vita panditur, ex ipsorum quidem desistit obitu, imo nempe postea tetris refulget nostris illustrior itineribus h.

[15] [Lusor in desperationni actus convertitur.] Jam enim dudum corpus B. Davanzati sepultum, ut prædixi, extiterat, cum quidam lusor, nummis & rebus suis taxillorum amissis ludo, spiritu diabolico ductus & exhortatus, ad hujus sancti sepulturam accederet, maxime Dei nomen ac majestatem spernendo, indeque istius Sancti nomen blasphemando & vitam suam, injuriose confodit ossa; volens autem ea, desperatione coactus suæ amissionis factæ, in quoddam projicere flumen, Dei immemorans timoris atque justitiæ; verum potius obcæcatus pessima incredulitatis perfidia, conceptione peccati super innocentis reliquias sumere præsumebat vindictam. Itaque dum ossa cepit, & cum illis voluit ex S. Luciæ ecclesia, ubi sepultum fuerat, egredi, amisso prius mentis lumine, confestim etiam tunc ejus oculorum lumen amisit, neque retrocedere, neque anteire sciebat, imo neque valebat. Ex quo quidem miraculo, suaque cognita iniquitate, ad veram autem conversus contritionem, lacrymis affluit, se prosternens magna voce clamavit, dicens: Miserere mei Domine secundum magnam misericordiam tuam, & secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea, & a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum contra me est semper. Domine Jesu Christe miserere mei. A te vero, S. Davanzate, veniam & peccati mei remissionem, atque peto indulgentiam pietate tua, quia tibi soli peccavi, & malum coram Deo & te feci. Dignare tu pro me Dominum nostrum Jesum Christum rogare, sicut & menti meæ reddidit lucem, ita oculis meis lumen attribuat. Multi quippe commeantes per viam, & maxime illius presbyter ecclesiæ, atque populari ejusdem audita voce currentes, ecclesiam ingressi sunt, invenientes illum flentem, cæcum & orantem valde mirati sunt. Misericors vero Deus, exoratione sancti sui Davanzati, illiusque visa peccatoris contritione, retribuit illi oculorum lumen & intellectus. Qui coram populo ibi prostratus ad presbyteri pedes, illico se genuflexit, peccataque ejus confessus est; Deinde quoque itinere sumpto, quoddam cœnobium ingressus est.

[16] Ad beata hæc autem ossa quotidie, propter miracula producentia *, accedebant ac ducebantur ægroti, qui statim suis curabantur, illis ossibus tactis, [Mulier obsessa] infirmitatibus, & sanati sunt. Similiter & qui spiritibus erant immundis vexati, liberabantur, interque ceteros oppressos quædam mulier adhuc vivens, nomine domina Bartola Lapuccii, crudeliter oppressa diabolico spiritu, ductaque ad Beati ossa præfata, insaniens mirabiliter reluctabat. Tenens autem sacerdos ecclesiæ prædictæ super caput illius mulieris immanis ossa prælibata, orationes dicebat & psalmos, quibus dictis, spiritumque malignum loqui cogendo, ait sacerdos: Spiritus, inquit, nequam egredere per B. Davanzati merita, ex hujus corporis sive dorso mulieris, ipsamque de tuis solve nexibus; [&] absolutam relinque. Respondit autem spiritus; Magna quidem tua, Davanzate, est virtus, nos coactos tuis oportet parere mandatis, dimittam igitur hanc feminam, sicut ex tui parte mihi præceptum extitit, & perpetuo baratro me recludam.

[17] Tum, inquit, presbyter; Quod erit nobis, [a malo dæmone liberatur.] maligne spiritus, signum tuæ recessionis? Videbitis namque, respondit illi, hanc mulierem, ceu dormientem manere. Hoc autem dicto, mulier fremens, dentibusque rabescens, & tamquam aper rugiens, & maximo mœrore spumans ore suo, clausis oculis semimortua cecidit in terram prostrata; spatio autem dimidiæ horæ, apertis oculis, libera a somno surrexit: ipsa autem ad invicem, & ceteri, qui aderant, Davanzati merita venerantes, magnificaverunt Deum & omnia opera ejus.

[18] Quid plura? Nonne vidistis cujusdam morbi discursione, [Sanat morbum frigidum.] cujus tempore omnia corpora impresso frigore patiebantur, ossium Davanzati mirabilia magna? Siquis quippe frigore erat oppressus, & pocula aquæ, in qua ossa illa lavata fuerant, potissabat *, illico sanabatur. Hoc vere experimentum nonnullis in hominibus & personis terræ extitit comprobatum.

[19] [Epilogus.] Idcirco, fratres carissimi, hujus devotissimi Sancti bene meritis confirmetur devotio vestra, & præsenti futuroque tempore, noster throno coram divino sit intercessor & advocatus, continueque protector ad Dominum nostrum Jesum Christum, cujus quidem nomen est benedictum in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Incipiunt scriptoris torsiones: & hanc quidem supplere debui aliquatenus, cum in antigrapho nullus esset sensus.

b Incompleta etiam locutio, quamvis utcumque intelligatur, quid velit.

c Videtur passim affectare hunc solœcismum; ut ejus substituat pro suus, quod sæpius infra recurrit.

d Et hæc phrasis cum aliis condonanda, uti & sequente ferme linea, oratori oraculum, & infra, angelorum cæli hierarchiæ comitantes.

e Vult dicere exiguum vas vinarium seu doliolum, Italis veggia & veggiola, inferius veges.

f Tortus iterum sensus, qui vix intelligi possit.

g Phrasis Italica.

h Facile divinatur, quid velit scriptor, obscuris etiam & implexis terminis sequens miraculum aliaque, more sibi quasi proprio, enarrans, quæ pluribus explanare, operæ pretium non duximus.

* al. Luchesii.

* lege succedentia.

* lege bibebat.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli II: 8. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 7. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 7. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.