Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

8. Juli


OCTAVA DIES JULII.

SANCTI QUI OCTAVO IDUS JULII COLUNTUR.

S. Aquila forte in Asia minori.
S. Priscilla conjux, forte in Asia minori.
S. Auspicius Episcopus, Treviris.
S. Epictetus presbyter, Martyr, Almyride in Scythia.
S. Astion monachus, Martyr, Almyride in Scythia.
S. Procopius Lector, Martyr Cæsareæ Palæstinæ.
Forte alius Procopius Dux, Cæsareæ Palæstinæ.
S. Theodosia, Procopii mater, ibidem.
XII mulieres, ibidem.
Antiochus, ibidem.
Nicostratus, ibidem.
Alii socii Martyres, ibidem.
S. Procopius, Martyr, Cæsareæ Cappadociæ.
Quartus, Martyr, Cæsareæ Cappadociæ.
S. Abdas Martyr, apud Græcos.
S. Sabas Martyr, apud Græcos.
S. Ostratus vel Sostratus Martyr Sirmii.
S. Spirus Martyr Sirmii.
S. Eraclius Martyr Sirmii.
S. Eperentius Martyr Sirmii.
S. Cecilia Martyr Sirmii.
S. Pramanus Martyr in Sicilia.
S. Severus Martyr in Sicilia.
S. Cornilianus Martyr in Sicilia.
Alii LX. Martyres in Sicilia.
S. Eladius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Eminus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Senator Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Alethius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Severus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Honoratus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Encollus Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Eleutius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Fraton Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Artemius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Eudemen Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Helias Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Novasius Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Alopius Martyr cum aliis XVIII Nicææ in Bithynia.
Alii XVIII Martyres Nicææ in Bithynia.
S. Joannes Martyr Heracleæ.
S. Apriantus Martyr Heracleæ.
S. Theolocus Martyr Heracleæ.
S. Gliteria Martyr Heracleæ.
S. Parentius Martyr Heracleæ.
S. Straton Martyr Heracleæ.
S. Agrestius Martyr.
S. Primolus Martyr.
S. Apollonius Episcopus Confessor, Beneventi in Samnio.
S. Ampelius Episcopus Confessor, Mediolani in Insubria.
S. Disibodus Episcopus Confessor, in Dysenberg territorii Moguntini in Germania.
S. Kilianus Episcopus Martyr Herbipoli in Franconia
S. Colomannus Presbyter Martyr Herbipoli in Franconia
S. Totnanus Diac. Martyr Herbipoli in Franconia
S. Landrada Virgo, Belisiæ in territorio Leodiensi.
S. Itherius Episcopus Nivernensis, Noiennii seu Novigenti in Gallia.
S. Paulus Novus, Martyr Constantinopoli.
S. Hadrianus Papa I an III, in Nonantulæ coœnobio, ditionis Mutinensis.
S. Summiva Virgo Martyr, in Norvegia.
Socii vel sociae, in Norvegia.
S. Illuminatus eremita, apud Tifernum Tiberinum, in Umbria Italiæ.
S. Nomius seu Nummius Confessor, prope Villam-pirosam, inter Parisios & Houdanum in Gallia.
S. Grimbaldus abbas, Wintoniæ in Anglia.
SS. Monachi Abramitæ Martyres, Constantinopoli.
S. Edgarus Rex Angliæ, Glastoniæ in Anglia.
S. Albertus Confessor, monachus Ord. Cisterciensis, Sigestri prope Genuam in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Laurentia V. M. colitur in basilica Antoniana Viennensi, ut habemus ex archicœnobii istius Kalendario: sed de ea & reliquis omnibus Martyribus, in ea charta enumeratis, actum est XIII Martii
S. Gertrudis virginis sanctissimæ visio corporis reperitur hoc die Greveno adjecta in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis. Jam illustrata sunt ejus Acta XVII Martii
S. Witeburga in monasticis quibusdam hoc die signata est, uti & in Ferrarii Catalogo generali. Monuimus in auctariis ad Usuardum, de ea actum fuisse. XVII Martii
S. Cyrilli Diaconi martyris Heliopoli perperam hoc die memoriam agit Galesinius, colitur & Acta ejus exstant XIX Martii
S. Marthæ, matris S. Symeonis Stylitæ translatio corporis hodie inscribitur Kalendario Syriaco seu Chaldaico, Italice verso. De ea actum etiam alibi, sed remissa & remittenda est ad Acta Symeonis filii XXIV Maii
S. Norberti, ut Archiepifcopi & fundatoris Ordinis Præmonstratensis memoria inserta est Matriculæ Cartusiæ Ultrajectensis. Notavi illic inter auctuaria Usuardina, agi fortasse de aliqua translatione reliquiarum, qualis celebris est Antverpiæ XII Julii. At nescio, quid sibi velit Maurolycus, dum hoc die ita pronuntiat: Horberti (pro Norberti) Parthenopolitani episcopi, ex Lotharingia, fundatoris Præmonstratensis Ordinis. Acta ejus satis operose illustrata sunt ad diem VI Junii
S. Margaretæ Scotorum Reginæ Officium, ex decreto Congregationis Rituum anno 1679 translatum fuit ad hunc diem, sed postea in integrum restituta sunt omnia, coliturque modo eo die, quo de ipsa actum est X Junii
S. Agrippinæ V. M. Romanæ translatio Mænæi in Sicilia solennissime agitur, teste Octavio Cajetano: egimus de ea quando apud Græcos in Menæis totius diei Officio diffusius colitur XXIII Junii
S. Simplicii depositio Augustoduni male hoc die cum aliis relata est in Florario Sanctorum Ms. Nec Ferrarius verum natalem elegit, dum ei tribuit XIX Novembris. Spectat ad diem, quo de eo actum est XXIV Junii
S. Petri in Urbem ingressus in Florario locum habet. Vide XXIX Junii
S. Theobaldus eremita, de quo in aliquibus Breviariis hoc die celebratur Officium, spectat ad XXX Junii
S. Golwenne alicubi in Britannia Armorica hoc die colitur: dubium non videtur, quin sit idem Golvenus, Leonensis episcopus, cujus vitam dedimus I Julii
S. Elisabethæ viduæ, Lusitaniæ Reginæ memoria ad hunc diem translata est in Martyrologio Romano & Officiis ecclesiasticis: nos supra de ea egimus ad diem natalem IV Julii
SS. Totnanus & Colmanus in variis Usuardinis codicibus, & inde ab aliis seorsim positi; hoc die cum S. Ciliano referuntur.
SS. Joannes & Primus, alias Aper, hoc die signantur in Editione Lubeco-Col. apud Heracleam cum titulo Confessorum; Grevenus sola nomina descripsit; Maurolycus textum primum integrum habet; sed pro Primi substituit Apri: quo modo plane legitur in vetustissimo Usuardo Centulensi; verum absque titulo Confessorum. Ferrarius autem in Catalogo generali sic scripsit: Amigdalariæ in Calabria, sanctorum Confessorum Apri & Joannis. Observat porro, Amigdalariam oppidum esse non contemnendum in ora sinus Tarentini, inter Sibarim & Sirim flumina, vulgo Amendolara, quæ apud veteres Heracleopolis sive Heraclea dicta putatur: quæ palæstra esse potuerit sex Martyrum, quos infra ex Hieronymianis dabimus: eos vero inter in aliquibus codicibus Joannes & Aper diserte exprimuntur. Si hos intelligunt Amigdalarenses, veros Martyres colunt. Verum scriptores quos citat Ferrarius, volunt utrumque presbyterum fuisse, & Regius quidem sola nomina recitat: majori luce opus est ut ab Heracleensibus Martyribus distinguantur.
SS. Sostratus, Heraclius, Primolius, Quartus & Cillianus Nicææ in Bithynia a Galesinio adscripti sunt, ex mera variorum Sanctorum ad varia loca spectantium confusione. De Kiliano, Herbipolis patrono, hoc die agitur; quo alii spectent, videbis infra in distinctione classium ex codicibus Hieronymianis. De iisdem etiam meminit Ferrarii Catalogus generalis, in quo præterea
SS. Sperus & Cornelianus cum sexaginta aliis Taurominii in Sicilia. Videatur classis Siculorum Martyrum, ex jam dictis apographis Hieronymianis.
Claudium ex aliquo Kalendario notatum nobis reliquit Bollandus; at quis, qualis aut cujas sit, necdum potuimus deprehendere.
Eugenium III PP. inter Ordinis Beatos retulerunt Kalendarium Cisterciense, Henriquez & Chalemotus; tali titulo abstinuit Saussayus, hoc eum elogio exornans: Ipsomet die, sancto fine quievit, felicis recordationis Eugenius III Pontifex maximus, beatique Bernardi discipulus: ad quem idem divinus Doctor libros scripsit præclaros De Consideratione, aliaque eximia pietatis & doctrinæ suæ cælestis monumenta. Vir fuit admodum religiosus, justitiæ eximius cultor, pauperum amator, cujus merita etiam miraculis, Romæ, ubi sepultus est, in ecclesia S. Petri, magnifice patuerunt. Longum Catalogum auctorum, qui de Eugenio III scripserunt, invenies apud Henriquez; at cultum ecclesiasticum, aut Romæ aut alibi ei umquam delatum fuisse, nusquam me hactenus legere memini. Quæ de ipso manuscripta apud nos reperiebantur, impressa sunt in Catalogo Romanorum Pontificum.
S. Antonia, ut Carmelitana, & S. Euphrasiæ abbatissa aut magistra, refertur in Acie bene ordinata, nescio cur etiam hoc die, cum eadem notetur ibidem 2 Maii. Vide, quæ de ipsa eo die dicta sunt inter Prætermissos.
Giswaldus, comes S. Disibodi, ex Menologio Scotico Camerarii XXVI Junii huc remissus est; de eo aut de ejus cultu, id solum scitur, quod produnt Acta S. Disibodi, hoc die illustrata.
Adelinus Martyr, ut socius S. Kiliani indicatur in citato Menologio Scotico. Quid de eo censendum sit, intelliges ex Commentario ad Acta S. Kiliani prævio.
S. Dulcilini nomen Martyrologio suo Universali inscripsit Castellanus, ut patroni Alumnæ (Alonne) in territorio Andegavensi, de quo meminerit Bulla aliqua Joannis P P. XVIII. Atque hic sistit tota Sancti istius, alibi ignoti, memoria, de quo si monumenta aliqua suggerantur, alibi agi poterit.
S. Balderici opilionis, etiam a solo Castellano notati, eadem est ratio. Asserit, coli Magnimontii (Memont) prope Divionem; at de eo necessaria quoque est paulo major notitia, quæ forte postmodum aliunde acquiretur.
S. Alganus archiepiscopus Hiberniæ insulæ apud Umbranos est martyrizatus. Verba sunt jam sæpe dictarum additionum Mss. Cartusiæ Bruxellensis, quæ nescio unde accepta sint: talem Sanctum in Catalogis suis Hibernicis non protulit Fitzsimon, neque Dempsterus aut Camerarius in Scoticis.
Sixtum & Luciam Romæ cum XIII aliis, in aliquo confuso codice invenit Bollandus; fallor, ni eadem Lucia sit vel Luceia, de qua jam toties actum est I & XXV Junii, 1 & VI Julii, cum variis sociis, pro diversitate codicum
S. Julianus Martyr solo nomine notus est in Usuardo Bruxellensi & in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis. Tot inter Sanctos Julianos, jam in Actis relatos & porro referendos, quis hic sit, nemo facile dixerit
Savini vel Laurentii, episcopi atque abbatis in iisdem additionibus Mss.; nihil magis explicat.
Vigilantius apud civitatem Almerydensium, ibidem, æque ignotus est, nisi addatur Epicteto & Astioni, de quibus hoc die agitur.
Susannam & Mariam sorores, ibi etiam relatas, necdum alibi reperi.
Raynaldus Ordinis Prædicatorum in præfatis additionibus non magis distinguitur
Wazonem Leodiensem episcopum hoc die memorat multorum Sanctorum collector Ferrarius in Catalogo generali, his verbis: In Belgio, S. Vuasonis episcopi Leodiensis; notans in observationibus, se eum accepisse ex Martyrologio Canisii; nempe cum altius fodere non novisset. Subtimide id egisse videtur; addit enim; suspicor hic errorem subesse, cum Joan. Mol. qui memorias Sanctorum Belgii diligentissime scrutatus est, nullam illius, neque in Addit. neque in Indiculo, neque in Natalibus Sanctorum mentionem fecerit. Scivit nempe Molanus, Wazonem Leodii non coli ut Sanctum, unde licitum erat Ferrario eum præterire. Notat & ipse Grevenum (ex quo eum accepit Canisius) sic legentem: Item Wasonis episcopi Leodiensis & confessoris. At certus de non cultu, eum inter Sanctos Belgii recensere ausus non est. In Floribus locum habet, eumque insigni prorsus elogio exornat noster Bartholomæus Fisen, omni tamen aut Beati aut Sancti, imo & venerabilis titulo abstinens, ut nobis licitum non sit, virum tametsi dignissimum, inter Sanctos recensere.
Petrus Eremita ab eodem Fiseno venerabilis nuncupatur, uti & a Castellano hoc die, cujus elogium describere non gravabor ex Saussayo, ipsum inter Pios connumerante. De eo sic habet: Item eodem die ad supernam Hierusalem transiit beatæ memoriæ Petrus, cognomento Eremita, qui divinitus afflatus, recuperationem Terræ sanctæ procuravit, temporibus Urbani Papæ II, primus belli sacri non modo buccinator, sed & ductor mirificus copiarum militarium Christiani orbis in Syriam: profligatis impiis, regnum Hierosolymitanum ab iis pia sua instantia vindicavit, totumque Christo Servatori adorando restituit. Pius ille vir patria erat Gallus ex Ambianis, captaque Hierosolyma reversus in Belgium, apud Huyum, oppidum ditionis Leodicensis, Mosæ adsitum, substitit: ibique monasterium in suburbio construxit, subsidiis fretus munificis Cononis Comitis Montis acutii, & Lamberti Comitis Clari montis; collectoque religioso cœtu, piissime illic vitam transegit, dignaque addita demum sanctæ vitæ coronide, ad tantorum, quos Christi amore subierat, laborum præmium, ovans profectus est. Elegerat verus humilitatis cultor sepulturam in cœmeterio sub stillicidio, sed inde translatum est ejus corpus ad cryptam ecclesiæ ante altare sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi, ab Hamano abbate II, totoque conventu, cum multa honorificatione. In qua translatione, quæ centum & triginta circiter annis ab ejus obitu evolutis, peracta fuit, cum viri Beati corpus de tumulo levaretur; cilicium circa lumbos hærens, inventum est, caputque fere ejus integrum, tonsuram habens clericalem, atque crines omnes & crispos, circa coronam abundanter respersos. Facta est autem ipsa translatio anno salutis MCCXLII, XVI Kal. Novembris. Plura vide apud laudatum Fisenium.
Wasconis episcopi & consessoris apud Trevirim, anno salutis 808 scribit auctor Florarii Sanctorum, pro Wazzonis; sed unde ipsi constitit, hoc die mortuum esse aut Treviris coli? Equidem non majora cultus indicia apud Treviros reperi, pro hoc Wazzone, quam apud Leodienses pro Wasone ipsorum, quem etiam inter Sanctos recensuit idem Florarii compilator.
S. Paulinus Martyr Romanus, collegii nostri urbisque Mauriacensis patronus adscitus, ibidem colitur Dominica 2 Julii, ob corpus sacrum eo die, qui fuit VIII Julii 1655, translatum; cujus translationis causam ad Papebrochium perscripsit, Mauriaco in superiori Arvernia, XI Aprilis 1690, noster Petrus Maria d'Auzers, in hæc verba: Lymphatorum Calvinistarum vesania S. Marii, antiqui hujusce urbis patroni ossa combusserat. Tanti thesauri jacturam utcumque resarcire, felici successu, conata Societas; siquidem a S. D. N. Innocentio X, ope precibusque Eminentissimi Cardinalis Gineti, ejus Vicarii generalis, obtinuit, ut e cœmeterio S. Cyriacæ corpus integrum, Mauriacum transferendum erueretur. Narrat deinde inventionem integri corporis istius S. Paulini, cum veris martyrii signis, quæ omnia, publicis instrumentis authenticisque confirmata, Mauriacum transmissa fuerint, summa cura in proprio Collegii sacello asservata. Subdit, non defuisse miracula, quæ etiamnum hodie perstent. Adductas omnium probationes hic non prosequor. Nobis in more positum non est, hujusmodi sanctos Martyres in Acta nostra referre. Satis sit hæc cursim indicasse.
S. Benedictam, in nullis alicujus notæ Fastis sacris hactenus signatam, hoc elogio exornat Saussayus in Supplemento ad hanc diem: Burdegalæ, sanctæ Benedictæ matronæ; quæ a sancto Martiale, Aquitaniæ apostolo, Christi agnitione illustrata, sacrisque fontibus expiata, fidei zelo fervens, & charitate plena, religionis christianæ provectionem multis laboribus procuravit: demumque consummata pio excessu, ad gloriam migravit sempiternam. Cujus memoria, titulis sanctitatis insignis, ibidem in veneratione habetur, potissimum in ecclesia sancti Severini, ubi speciali cultu honoratur. Hæc quidem more suo Saussayus, satis liberaliter; sed cujus auctoritas tanta apud nos non est, ut ea continuo admittamus; non magis, quam ea, quæ tradit Ferrarius in Catalogo generali, ubi eamdem Benedictam, matronam & ducissam vocat, nempe ex Actis S. Martialis, de quorum fide videnda ea, quæ dicta sunt ad XXX Junii. Si non aliunde substet ea S. Benedicta, labili fundamento nititur. Cultum alicujus S. Benedictæ in ea S. Severini ecclesia non negaverim, sed cum ipsam non agnoverit Castellanus, nec locum habeat in Breviario Burdegalensi, doceri cupimus, quæ & qualis ea sit; de ea alibi acturi: cum non constet, ad hunc magis, quam ad alium diem pertinere.
S. Benedictam aliam suggessit Henriquez in suo Menologio, his verbis: In Polonia, passio B. Benedictæ virginis, quæ institutum Cisterciense in cœnobio Glascoviensi amplexa, tot virtutibus profecit, ut inter reliquas virgines Deo dicatas, singulari sanctitatis opinione fulgeret: quæ tandem pro fide immaniter occisa, per martyrii palmam Deo animam reddidit. Citatur relatio Francisci Bivarii, Ordinis Procuratoris generalis Romæ, sed quæ non probat, declaratum a Sancta Sede martyrium. Neque huic, neque præcedenti S. Benedictæ aliquid addit, quod utraque relata sit in Gynæceo Arturi.
Brocanum scribam exhibet hoc die compilatio Ms. Sirini; de quo Ængussius: Accipit Brocanus scriba claram cum laude victoriam. Tum citat verba Maguirii: Est Brocanus de Maothal-Brogain in Desia Momoniæ, vel Broganus scriba S. Patricii. His conformia sunt, quæ adduntur ex Kal. Castel., Gorman. M. Dungall. Erat S. Patricii nepos, individuus laborum & itinerum socius, & secretarius. Jocelinus in vita S. Patricii cap. 50: Episcoporum nomina Brochadius, Brochanus, Mogenocus & Lomanus fuerunt, qui cum S. Patricio avunculo suo &c. Videntur Martyrologi & festologi Hiberni studiose collegisse quotquot in vita S. Patricii repererunt aliqua laude dignos, quibus & cultum & certum ejus diem pro arbitrio tribuerent.
Diermetius de Gleann-Ussen ibi secundus est, qui apud Ængussium flamma micans & sol candidus vallis Hussenæ dicitur. Porro Sanctilogium genealogicum Dist. 7, cap. 1, ejus genus sic deducit: Sanctus Diermitius, filius Sibræi, filii Dallani, f. Erci, f. Bracani, f. Fiegi, filii Darii, cognomento Barrach, f. Catheri magni. Unde collegit Sirinus, antiquiorem fuisse S. Comgano, vallis Ussenæ abbate, paulo ante annum DLXIX defuncto, aut certe ejus ævo vixisse. Utcumque fuerit, certus est Comgani cultus, ut vide XXVII Februarii, non ita hujus Diermitii: nisi idem sit cum eo, qui in nostris Sanctorum Hibernorum catalogis refertur II & III Augusti.
Colmanus Jomramha, id est, Remex, seu de remigio, tertio loco ponitur. Jam de Colmano uno actum est XVIII Febr., de altero VII Junii: alius hoc die colitur S. Kiliani socius, nec desunt plures, cum quorum aliquo forte confundendus est.
Trea de Ard-Trea, quarta est, de qua ait Sirinus, videndum diem III Augusti: sed & hæc aliis Kalendariis præterita est.
Aidus abbas & martyr adjungitur; de quo annales Dungellenses ad an. DCCCXLIII: Dunmasca arx expugnata a Nortmannis, captusque ibidem ab iis Aidus fil. Dubhdachrichi, abbas Tirdaglassensis & Cluainegnecensis abductusque in Momoniam, ibique VIII Julii martyrio affectus est. Verum, fatente Sirino, vel ab ipsis Martyrologis, quos sequitur, pretermissus est.
B. Burgundæ nomen in Actis S. Kiliani inveniens Arturus, eam Sanctis mulieribus adscribere non dubitavit. Herbipoli, inquit, in Franconia, beatæ Burgundæ; nobilis matronæ, quæ vigiliis & orationibus vacans, sancto fine in cælum migravit. Idem pluribus verbis explicat in suis annotatis. Habes infra in Actis S. Kiliani, quidquid de hac Burgunda dici potest; haberi ipsam hodie, aut umquam pro Sancta habitam fuisse, nusquam legi hactenus.
Maria Spinosa, virgo clarissa, laudatur ab eodem Arturo cum titulo Beatæ, apud Alcaudetam, Ræticum oppidum in Hispania, in cujus felici transitu suavissimus angelorum concentus auditus sit. Factum non negaverim; ast in sanciendis ipsi Sanctorum honoribus, Sedis Apostolicæ oraculum prævenire nobis non licet. Hæc ex Gynæceo: postrema etiam ponitur in Martyrologio; ubi præterea.
Bartholomæus Siccardus, in Gallia Narbonensi.
Joannes ab Anglia, Stamni in Ragusio.
Jacobus a Cortona, Cortonii in Etruria.
Alphonsus Portalegrensis, in Lusitania.
Petrus Cendra seu Cineris cum titulo Beati notatus in Diario sacro Marchesii, mortuus anno 1244 Barcinone, majora non habet recepti aut stabiliti cultus vestigia, quamvis in citato illic epitaphio dicatur XIV cæcos illuminasse, IV surdis auditum restituisse, septem claudis gressum dedisse, quinque paralyticos curasse, & XXIV infirmos, qui vivendi spem amiserant, sanavisse. Ubi de canonizatione constiterit, plura dici poterunt.
S. Brictium episcopum alicubi reperit Bollandus, per anticipationem hoc die positum, spectat enim ad sequentem IX Julii
S. Zeno cum 1203 sociis Romæ, male additus est in additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De iis cum Romano-aliisque Martyrologiis agemus die IX Julii
SS. Quinquaginta milites Martyres in portu Romano hoc die annuntiantur, a Baronio primum signati. Horum Martyrum Acta, inquit, sunt juncta simul cum rebus gestis S. Bonosæ martyris, quas habemus apud nos manuscriptas. Necdum apparet ratio, cur eos milites avulserit Baronius ab aliorum classe, quibus in Actis jam dictis conjuncti sunt; nec cur hoc die, nullo classico Martyrologio præeunte referantur. Ne bis eadem repetenda sint, agemus de ea cohorte cum Eutropio & Bonosa ad diem ipsis omnibus proprium XV Julii
S. Milonis, ex Ordine Præmonstratensi, ad cathedram Morinensem evecti, nonnulla testimonia inter schedas nostras collecta invenio pro hac die VIII Julii, quasi eo die mortuus sit. Petrus de Waghenare in suo S. Norberto pag. 335 vult eum obiisse Idibus Julii; Miræus in Fastis, XIII Novembris: Saussayus non est ausus Beati titulum adscribere: at Chrysostomus vander Sterre, Rayssius, Castellanus & alii Beatum appellant & natalem ejus cum Saussayo referunt ad diem, quo rem omnem discussuri sumus XVI Julii
S. Erembertam virginem apud Sanvulmarenses primus adducit Castellanus, ut neptem S. Vulmari: sed hæc in nullis Fastis nota est, saltem sub eo nomine. Mabilio in Actis S. Vulmari nomen reperit Bertanam, notans Hermembertam vocari, colique XVII Kal. Novembris. Unde & quare ipsi diversa sentiant, ignoro hactenus, nec quidquam ad eam virginem pertinens reperio, præter pauca quæ S. Vulmari Legendæ inseruntur. Siquid de ea suggeratur distinctius, poterit ad XV Octobris examinari, vel potius cum S. Vulmaro locum inveniet XX Julii
S. Cornelii Papæ capitis translatio ad monasterium Indæ prope Aquisgranum signatur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis. De ea agetur, dum Sancti ipsius gesta illustrabuntur XIV Septembris
S. Exuperii, Vexilliferi Thebææ legionis corporis susceptio in monasterio Gemblacensi signatur a Saussayo: de eo agetur cum tota legione XXII Septembris
S. Erwaldus alias Arnwal, seu Arnualis ex- 19 Januarii & 15 Februarii remissus est ad hunc diem, tamquam S. Kiliani discipulus. Talem fuisse, ostendunt Acta sinceriora, quæ hic eduntur; at nusquam memorant, sanctum illum Arnualem in Franconiam cum S. Kiliano perrexisse aut martyrii socium fuisse, quidquid comminiscantur Wion, Dempsterus aut alii, qui ex mutatione nominis in Erwaldi, Arnualis & Anualis eumdem variis diebus referunt. Est is procul dubio unus, unicus & idem, qui in Hibernorum æque ac Scotorum Catalogis signatur II Octobris
S. Palatiatem hodie in Martyrologio Universali signavit Castellanus, nescio ob quam causam. Agit de ipsa Ferrarius VII Octobris; sed in Romano Martyrologio cum socia Laurentia refertur VIII Octobris
S. Euodium episcopum & confessorem Suessione nobis hoc die collocat Saussayus, nihil prorsus addens, unde dignosci possit. Nullum Episcopum sub Euodii nomine Suessione sedisse, constat ex tabulis apud Sammarthanos. Suspicor, Saussayum hic aliqua confudisse, quæ distinguere non potuit. Celebris est Euodius Rothomagensis, cujus translationem notavit hoc die Grevenus, sed dies natalis est VIII Octobris
S. Burchardus, primus Herbipolitanus episcopus, loco non suo positus est hoc die a Florario Ms.; spectat enim ad XIV Octobris
Kiliani Ducis & avunculi S. Ursulæ, patris vero sanctarum filiarum Brigidæ, Helenæ & Sapientiæ meminit hoc die Gelenius, tamquam qui Coloniæ cultum habeat, seorsim a S. Kiliano Herbipolitano, de quo hoc die agimus. De eo nihil alibi legimus, ut proinde distinctiori notitia opus sit, quæ forte invenietur pro die, quo S. Ursula & sociæ coluntur XXI Octobris
S. Dulcardi confessoris Bituricis meminit Saussayus, eum in indice faciens Episcopum Suessionensem; at neutrum subsistit; nos alium S. Dulcardum non novimus, præter eum, qui in Auctariis Usuardinis signatur XXIV & XXV Octobris: & quidem hoc posteriori die ipsum recte posuit præfatus Saussayus: Ipso die, sancti Dulcardi abbatis Ambiliacensis, in diœcesi Bituricensi &c. Igitur Acta ejus, quæ manuscripta habemus, illustrabuntur XXV Oct.
S. Quintini inventio hoc die refertur a Saussayo: colitur Sanctus XXXI Octobris
S. Saturnini basilicæ dedicatio, ab Urbano II peracta, hoc die memoratur a Saussayo. De ea locuti sumus in S. Raymundo Tolosano ad III Julii. Colitur S. Saturninus XXIX Novemb.
S. Barbaræ translatio prima, nescio unde a Greveno accepta sit, & ex hoc ab aliis: nec magis intelligo, quid velit Florarium per translationem secundam Romæ, & tertiam Placentiæ hoc eodem die. Natalis est IV Decembris
S. Theobaldus abbas Vallium Cernaii annuntiatur hoc die in Usuardo Parisiensi Munerati, atque item a Saussayo cum magno clogio: brevius ab Henriquez; sed melius refertur a Chalemoto die quo colitur & de ipso agemus VIII Dec.

DE SS. AQUILA ET PRISCILLA
CONJUGIBUS, FORTE IN ASIA MINORE.

CIRCA AN. LXV AUT LXIX.

SYLLOGE HISTORICA
Cultus; elogia; vitæ institutum; locus; tempus ac genus mortis.

Aquila forte in Asia minori (S.)
Priscilla conjux, forte in Asia minori (S.)

AUCTORE J. P.

Optandum foret, ut quam in tabulis sacris, Græcis pariter atque Latinis, horum sanctorum Conjugum, frequens consignatur memoria, tam monumenta alicubi exstarent certa, vitæ eorumdem seriem ac virtutes exprimentia; in quorum defectu congerenda sunt aliunde nonnulla, [SS. Aquilæ & Priscillæ cultus;] quæ ad ipsos spectant. Agunt de his, inquit Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum, Item hac die, Beda, Usuardus, Ado & alii Latinorum; Græci autem de Aquila in Menologio pridie Idus Julii. Martyrologium Romanum eos habet etiam hac die VIII: In Asia minori, SS. Aquilæ & Priscillæ, uxoris ejus, de quibus in Actis Apostolorum scribitur. Menæa Græca impressa illos referunt die XIII Februarii cum elogio, paullo post producendo; de quibus nos etiam in prætermissis ad eumdem diem. Ephemerides Græco-Moschæ ita accinunt sanctis hisce Conjugibus die XIV hujus.

Ἀκύλαν δεκάτῃ γε τετάρτῃ τύμβος ἔκρυψεν.

Ossa Aquilæ tumulo decima quartaque locantur.

[2] [an Romæ celebris?] Jam ab antiquissimis temporibus in urbe Romana solennis nostris Sanctis cultus fuit impensus, si credimus Actis S. Priscæ virginis & martyris, de qua tractatum die XVIII Januarii; quæ narrant, sanctissimum corpus B. Priscæ, virginis & martyris, deductum ad urbem Romam cum hymnis & canticis spiritualibus, juxta Arcum Romanum in ecclesia sanctorum Martyrum Aquilæ & Priscæ; ibique positum fuisse sanctissimum corpus ejus. Vide insuper, quæ dicta sunt ad eumdem diem de ecclesia S. Priscæ, § 2 Commentarii prævii, pag. 184; & Pancirolum num. 684. Prisca illa, nisi fallor, in errorem induxerit Castellanum, apposita ad hunc diem VIII Julii notula assignantem pro Aquila diem XIV hujus, & XVIII Januarii pro ejus uxore; quo tamen die coli diximus non Priscillam, Aquilæ uxorem, sed Priscam, virginem & martyrem. Longior est dictus auctor in notis ad diem XVIII Januarii, ubi multa habet de SS. Prisca & Priscilla; e quibus interim non videtur satis fundate concludi posse, hanc Priscam, coli solitam XVIII Januarii, coincidere cum Priscilla, Aquilæ uxore; id quod contendit Castellanus. Utramque jam pridem distinxit Bollandus in dicto comm. prævio, num. 8.

[3] Jam vero in Menæis occurrit S. Priscilla simul cum suo conjuge S. Aquila, [Elogium ex Menæis,] die XIII Februarii, post sequentes versiculos hoc elogio honorati:

Τμηθὲν γύναιον Ἀκύλας, φησί, βλέπων,
Οὐκ ἀνδριοῦμαι πρὸς τομὴν ἀνὴρ κάρας;

Aquila minutam feminam videns, ait:
Ad sectionem capitis haud virum induam?

S. Aquila, coriarius erat opificio; qui fama ad se delata Apostoli Pauli, una cum Priscilla, conjuge sua, ad illum profectus est: amboque ab illo abluti sacro fonte, deinceps ministrarunt ei, comitati Apostolum per oomnes urbes ac regiones, socii periculorum & tentationum. Tantopere autem illos magnus Apostolus dilexit propter virtutem ipsorum, & fidem in Christum, ut eorum etiam mentionem fecerit in suis epistolis. Sic vero placide ac gratiose cum Apostolo versati, multis patratis miraculis, tandem ab infidelibus comprehensi, capiteque truncati [cursum consummarunt] atque ita a rebus terrenis migrantes, cælos inhabitant, Præcesserat hæc de illis annuntiatio: Τῶν ἁγίων Ἀποστόλων καὶ μαρτύρων Ακύλα καὶ Πρισκίλλης. Sanctorum apostolorum ac martyrum Aquilæ & Priscillæ. Die XIV hujus S. Aquila solus, apostoli, sacerdotis ac martyris seu testis titulo donatus, tale habet elogium: Hujus laudes, præco divinus, Lucas in Actis celebravit. Nam cum S. Pauli esset discipulus & hospes, ab ipso divina mysteria edoctus fuit. Unde & fraudes Belial sprevit, nec non sacerdos ac martyr (seu testis) passionum Domini factus, coronam ab ipfo accepit. Quin & Officio ibidem celebratur, præmisso titulo Apostoli ἑνὸς τῶν ο᾽, unius e LXX. Coronidis loco sint versiculi, qui elogio ejus, de quo jam statim diximus, præponuntur.

Ἥπλωσεν ὡς δίκτυον Παῦλος λόγους,
Ἤγραυσε δὲ ὡς θήραμα θεῖον Ἀκύλαν.

Sermone Paulus usus pro reti fuit,
Aquilamque cepit spolia venando sacra.

[4] Quid? quod ipse Spiritus sanctus, per Doctoris gentium Pauli ac sacri Euangelici Præconis Lucæ ora locutus, [ac sacris litteris,] venire voluerit in partem eorum, qui sanctos Aquilam & Priscillam laudibus efferunt. Enimvero, si magnum est laudari a laudato viro; quantum erit laudari ab æterna veritate, & a Deo ipso, infinitis laudibus cumulatissimo? Referam testimonia illa eodem ordine, quo ea inserta lego apud Thomam Massutium nostrum in Vita S. Pauli Apostoli, lib. 7, cap. 1, a pag. 332; propterea quod ordinate & dilucide mihi videatur hanc materiem ibidem tractare. Paulus itaque Apostolus Corinthum profectus, non curavit, inquit, ampla divitum adire palatia. Intellexit, sive Deo inspirante, sive aliquo bonorum hominum suggerente, quemdam ibi esse Judæum, qui a S. Petro Romæ fuerat Ecclesiæ Christi adscriptus. Quod ipsum narrat ex Actis Apostolorum cap. 18, v. 2: Et inveniens Paulus quemdam Judæum, nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ex Italia; & Priscillam, uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes (Judæos a Roma) accessit ad eos. Deinde Massutius (injecta mentione occasionis, ob quam Judæi jussu Claudii Roma, proscripti fuerint) illo, ait, eodem tempore, nimirum anno Christi 51, Claudii Imperatoris 9, vir, nomine Aquila, Judæus genere, & a Ponti regione Ponticus cognominatus, cum Romæ a S. Petro fidem Euangelicam & Christiana sacra suscepisset, inde similiter compulsus est recedere cum uxore sua Priscilla, tum, quia ambo erant professione Christiani; tum quod nati essent ex Judæis, quos omnes edictum Cæsaris promiscue comprehendebat.

[5] [loco non ullo] Post hæc, idem vitæ Paulinæ scriptor, pauxillulum a proposita SS. Aquilæ & Priscillæ narratione digressus, observat, quod Paulus venerit Corinthum anno proximo post edictum Claudii, qui est Christi 52; adeoque ibidem loci tunc convenerit prædictos sanctos Conjuges: tum sic rursum pergit ad rem nostram: Porto Aquila cum uxore sua Priscilla, sive Prisca nominata, qui adeo longa itinera facienda, per tam remotas regiones suscipiebant, nempe Roma Corinthum, & post aliquot annos, iterum Corintho Romam; (ut patebit ex epistola ad Romanos, de qua paulo infra) profecto homines esse non poterant, quamvis opifices, fortunæ tenuioris, quorum variis in locis expertus hospitalitatem, sæpe illos in suis epistolis Apostolus commendat, uti ostendit ex priore ad Corinthios, ubi habetur: Salutant vos in Domino multum Aquila & Priscilla cum domestica sua ecclesia; apud quos & hospitor. Suspicionem movet post Tillemontium ex Estio & aliis, recentior Legendarius Gallus criticus, ne postrema clausula, hospitium designans, ab aliquot seculis sacro textui adjuncta fuerit. Idem Paulus ad Romanos 16, v. 3: Salutate, inquit, Priscam & Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt; quibus non solum ego gratias ago, sed & cunctæ ecclesiæ gentium) & domesticam ecclesiam eorum. Brevis quidem, sed illustris simul Sanctorum nostrorum laudatio, in postremis præsertim Apostoli verbis; super quibus S. Joannes Chrysostomus contexuit integram homiliam, positam tom. 4 post homilias ep. ad Rom. ubi, ut notat Massutius, quod verba indicant apostolica, ex tribus capitibus extollit horum Pauli hospitum virtutes & eximiam probitatem.

[6] [S. Joanne Chrysostomo,] Primum petitur ex ignobilitate generis, conjuncta cum summa in Christi servos munificentia & liberalitate. Priscilla, inquit Chrysostomus, & Aquila, opifices pelliones, pauperem & honestam agentes vitam, præ omnibus beati prædicantur: & cum alii dignitatibus & potentia inflati prætereantur, pellio ille una cum uxore, toto orbe decantatur. Expendit præterea sæpe citatus Auctor non de uno tantum Paulo sic eos bene meritos fuisse; sed de aliis multis, quos suis eleemosynis, adhortationibus & exemplis juvabant in ecclesia Christi, ut conficitur e superioribus Apostoli verbis: Quibus non ego solum gratias ago, sed & cunctæ ecclesiæ gentium: gloriosa ipsis prorsus nuncupatione eos commemorantis suos adjutores in Christo Jesu. Denique, ut ex Chrysostomo deducit Massutius, quia etiam cum periculo propriæ vitæ, Apostoli vitam & incolumitatem tutati sunt, subdente Apostolo: Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt. Quibus verbis idem Massutius indicari ait gravem contra Paulum Corinthi persecutionem, ex qua divina primum providentia liberatus est, deinde etiam auxilio bonorum virorum & fidelium Christianorum, quorum hi erant præcipui, nempe antiquiores, & in quorum domo Corinthi jam diu hospitabatur. Quanta vero laus vel ex hoc solo accesserit sanctis Conjugibus, intellige ex Chrysostomo.

[7] Si Aquila & Priscilla tantum id unum egissent, [honorificis laudibus eos prosequente;] ingenti laude digni erant. Qui enim ducem exercitus salvum fecit, & milites salvos fecit; qui medicum liberavit periculis, & laborantes morbis ad sanitatem reduxit; qui gubernatorem fluctibus eripuit, navem totam ex undis liberavit. Sic igitur, qui magistrum orbis salvarunt, & pro eo, illiusque salute sanguinem suum fuderunt, orbis quoque totius fuerunt benefactores. Atque hæc sunt, quæ partim ex sacris Paginis, partim ex S. Joanne Chrysostomo collegit Massutius in laudem SS. Aquilæ & Priscillæ

[8] Quibus accedunt alia nonnulla oracula divina, testantia, [ac rursum e Scriptura sacra.] suavissimam consuetudinem & quotidianum usum intercessisse Paulum inter & prædictos Sanctos, nec non singularem rerum gerendarum, itinerum, peregrinationum, studiorumque ac voluntatum communicationem. Paulus enim, ubi Corinthum venisset, non modo Aquilam & Priscillam convenit, ut dictum supra, & constat ex cap. 18 Actorum; sed indidem insuper constat, quod, quia ejusdem erat artis, manebat apud eos & operabatur: erant autem scenofactoriæ artis. Deinde aliquibus interjectis: Paulus cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (& cum eo Priscilla & Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. Devenitque Ephesum, & illos ibi reliquit. Ad quam autem tonsio, quæ hic narratur in Cenchris, al. Cenchreis, navali Corinthiaco, ex voto facta, ex tribus hisce personis referanda sit, disserit Massutius a pag. 384. De quo etiam Baronius tom. 1, pag. 422. Quid? quod apostolicos S. Pauli spiritus hauserint atque expresserint, fovendo Apostolicos Viros, eorumque labores sacros promovendo, uti argumento est id, quod in dicto capite, a versu 24 referuntur fecisse erga Apollo his verbis.

[9] Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, [Quam bene sint meriti de Apollo.] vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. Hic erat edoctus viam Domini, & fervens spiritu loquebatur, & docebat diligenter ea, quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla & Aquila, assumpserunt eum, & diligentius exposuerunt ei viam Domini. Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis, ut susciperent eum. Merito itaque Paulus loco supra citato illos dixit adjutores suos in Christo Jesu. Quid ni apprime eruditi fuerint, qui viro tam docto in scientia sacra præluxerint. Idem porro gentium Doctor, in epistola sua secunda ad charissimum sibi Timotheum, cap. 4, v. 19, abunde significavit, quanti faceret Sanctos hosce; & quam chara, quam intimis paterni pectoris medullis impressa eorum memoria foret, scribens sub finem epistolæ amicam illis salutem: Saluta, inquit, Priscam & Aquilam. Ubi observa, eamdem personam significari per Priscam & per Priscillam. Hæc quippe vox, illius diminutiva est, ut loquuntur Grammatici.

[10] [Vitæ eorum institutum.] Jam vero quodnam professi fuerint SS. Aquila & Priscilla vitæ institutum, habetur ex ante dictis. Callebant igitur & exercebant artem faciendi tabernacula; nam recte ex Græco σκηνοποιοὶ τὴν τέχνην, vertit interpres Latinus, quod fuerint scenofactoriæ artis, voce scenofactorius, partim derivata a Græco σκῆνος, tabernaculum, & a Latino facere. Quanam autem e materia tentoria illa constarent, non est hujus loci pluribus definire. Videri potest Massutius a pag. 333, erudite de hac re disserens, & ostendens e pellibus confecta fuisse: unde supra Aquila & Priscilla a Chrysostomo nominantur pelliones. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum observat, tradere Dorotheum in Synopsi, Aquilam fuisse præfectum ecclesiæ Heracleæ, recte addens, se unde id acceperit, non invenisse.

[11] [De loco,] Quæri hic potest, quo loco, tempore ac genere mortis Sancti nostri diem supremum obierint. De loco nihil certi determinaveris. Sunt, teste Motherio, qui dicant, martyrio affectos Romæ; sed sine ullo fundamento. Inde egressi sunt, sicut omnes alii Judæi, jussu Claudii Imperatoris, & secesserunt in Asiam minorem, ubi Martyrologium Romanum eos ponit, non expresso loco mortis eorum & sepulturæ: quia nihil certi de eo constat. Aliquod fortasse formari posset de obitu illorum Romæ præjudicium (dubito tamen, an sufficiens, quale vult esse recentior aliquis Legendarius Gallus) aliquod, inquam, præjudicium de obitu illorum Romæ formari posset, si plane certum foret, eorum venerationi templum Romæ constructum fuisse, ut factum innuebant Acta S. Priscæ, virginis & martyris, supra num 2.

[12] Nec certiora habeo, quæ respondeam quærenti, quo genere mortis sancti Conjuges e vita excesserint; [ac genere mortis, quo obierunt.] si excipias unum Chrysostomum, qui verbis supra citatis, quod SS. Aquila & Priscilla Paulum magistrum orbis salvarint, & pro eo, illiusque salute sanguinem suum fuderint, satis indicat, sentire se, martyrio ipsos perfunctos fuisse, vel aliquid saltem, martyrio æquivalens sustinuisse. Consonant Menæa Græca ad diem XIII Februarii; verba jam dedimus, num. 3. Ast id aliunde qui solide probabis? Recte igitur quis dixerit cum Massutio, pag. 333, aliud nobis non constare, nisi quod ambo sancte usque ad extremum, vitam suam traduxerunt, & inter Sanctos in Romano Martyrologio die VIII Julii sic positi leguntur, illo utique annuntiationis tenore (quem num. 1 dedimus) abstinentis ab urbe, quæ fuerit locus mortis, uti insuper a mortis genere ac tempore. Aliqua tamen tempori mortis lux accedet ex brevi vitæ Sanctorum chronotaxi, quam subjicio.

[13] [Chronotaxis] Quo præcise anno nati fuerint, non liquet. Pone natalem eorum concurrere cum natali Domini; conversionem a Judaismo ad Christum cum anno 44; quo commode intelligi possunt Romæ adjuncti esse Christianis sacris, divertente ad contribules Judæos Petro, priusquam gentilibus prædicaret; de qua re consule Baronium ad hunc annum, num. 61. Roma proscripti jussu Claudii Imperatoris cum Christianis ac Judæis, ibidem degentibus, anno Christi 51, Corinthum profecti sint, sicut memoravimus supra. Anno sequenti 52, S. Paulus Athenis Corinthum digressus, illos adierit, artem scenofactoriam cum illis exercens, prout jam dictum, Anno 54 Corintho digressi, petierint Ephesum cum S. Paulo; ibidem morati, dicto Apostolo Cæsaream Palestinæ profecto. Anno autem 57 Doctor gentium, duobus annis exactis, & tertio inchoato, Epheso scribit priorem ad Corinthios epistolam; & tunc temporis etiamnum ibidem loci moratos fuisse Sanctos nostros, patet ex verbis epistolæ, productis num. 5, Salutant vos in Domino multum Aquila & Priscilla, &c.; qui anno 58 Christi rursum petierunt Romam, Claudio utique cum suo edicto, vi cujus, ut diximus, inde exesse jubebantur, mortuo, & Nerone in ejus locum substituto. Nam Paulus, hoc anno ad Romanos Corintho scribens, plurimam salutem & primo quidem loco dicit amicissimis sibi hospitibus; Salutate, inquiens, Priscam (id est Priscillam, ut supra insinuavimus) & Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu, reliqua habentur num. 5.

[14] Denique Roma iterum commigraverunt in Asiam, [vitæ.] quando S. Paulus secundam epistolam scripsit ad Timotheum, sive ea scriptio copulanda sit cum anno 59, ut placet Massutio pag. 678, e variis accuratisque Auctoribus, rationum momentis & solutione objectionum oppositæ sententiæ sive anno 69; sicut visum est pluribus auctoribus antiquis ac recentioribus; atque adeo eum tum temporis in vivis fuisse, habemus e verbis Apostoli, prædictæ epistolæ insertis, quibus salvere Priscam seu Priscillam & Aquilam jubet. Verba relata sunt num. 9. Atque hi quidem sunt characteres, ordinandæ chronotaxi de Sanctis nostris accommodi; ultra quos, quo progrediar, non habeo; non magis, quam unde statuam, quot annis postea supervixerint. Creditum, quantum existimo, Sanctos ad usque finem vitæ in Asia mansisse: id quod ansam præbuerit Martyrologis Latinis, annuntiandi illos in Asia minori.

[15] Vigilantne, an somniant Flavius Dexter, ejusque commentator Bivarius, ac post utrumque Tamayus? Dum more suo monstris historiarum, nugis, [Refelluntur Dexiri, Bivariis & Tamayi errores.] quisquiliis & apertis falsitatibus operam putide insumentes, SS. Aquilam & Priscillam Hispaniæ vendicandos censent. Nolim gravius in eos hic quidquam dicere. Satis de hisce nugivendulis dictum in Responsionibus Paperochianis, parte 2, in resp. ad art. 18, a num. 37 ex Eminentissimo Cardinale de Aguirre; & ibid. ad art. 21, a. num. 4. Fragmenta quædam ex illorum scriptis protulisse, refutasse est. Dexter itaque postquam dixisset anno. 70, num. 2, pag. 154. Heracleæ in Hispania prædicat S. Aquila Ponticus, missus ab Apostolo Paulo in Hispanias prædicationis causa; anno 95, num. 4, pag. 187, sic fabulatur: In Arsa Mariana Hispaniæ patiuntur Aquila & Priscilla. In quæ verba insulse commentatur Bivarius: Irrepsit mendum in Ms. Martyrologio, ut pro Arsa scriberetur Asia; quo semel admisso, verbum Mariana cum non cohæreret cum Asia, facile versum est in Minori; & sic legunt impressa pene omnia, Romanum, Adonis & Usuardi. Tamayus in Martyrologio Hispanico, errones hosce duces secutus, sic tamquam ex tripode Sanctos annuntiat: Arsæ prope montes Marianos in Beturia Turdulorum Beticæ in Hispania, SS. Aquilæ & Priscillæ conjugum, qui S. Paulum Apostolum apud Hispaniam quærentes, Heracleam devenere; post Arsam convenere, ubi pro fidei Catholicæ prædicatione detenti, cruciatibusque expositi, demum, quos una conjugii fibula conligaverat, & una fidei religio conjunxerat, etiam una corona victoriæ indeficiens connexuit utrumque. Fastidium pariam, si pluribus prosequar ineptias, notis ejus inspersas; uti etiam Actis, versus finem, quæ ex variis compilata edidit. Pro merito dictos nugatores alibi vapulasse, sufficiat.

DE S. AUSPICIO EPISCOPO
TREVIRIS.

Sec. II.

Notitia ex recentioribus Martyrologiis.

Auspicius Episcopus, Treviris (S.)

AUCTORE J. B. S.

Baronius in Martyrologio Romano sic hoc die laterculum suum concludit: Treviris, sancti Auspicii episcopi & confessoris. In notationibus autem sic scriptum reliquit: Agit de eo etiam Molanus in Addit. ad Usuardum. Numeratur quartus ejus ecclesiæ Episcopus in tab. Democh. [In Romano Martyrologio] Fuit alius ejusdem nominis Tullensis episcopus, ordine quintus, sanctitate & doctrina conspicuus; cujus exstat insignis epistola metro scripta ad Arbogastum Comitem: vixitque temporibus Theodosii Imperatoris. Diversus ab his omnibus habendus est ille Auspicius, ad quem scribit Sidonius Apollinaris epist. 11, lib. 7. Multa hic paucis confusius asseruntur, quæ longiori discussione opus habent. Ad rem nostram hic spectat, quod solum Molanum præ oculis habuisse videatur Baronius, dum hunc S. Auspicium Romano adjunxit cum Confessoris titulo, cum apud Trevirenses pro Martyre habeatur, nescio an satis magna auctoritate: cum antiquioribus Kalendariis & Martyrologiis ejus urbis & S. Maximini, nulla usquam sancti istius Episcopi reperiatur memoria.

[2] [ex recentioribus confessor dictus,] Neque in iis igitur, neque in ullis aliis antiquis seu classicis Fastis consignatus est S. Auspicius Trevirensis, cujus prima mentio exstat hoc die in editione Lubeco-Col. anni 1490, his verbis: Treviris, S. Auspicii episcopi & confessoris, quam secuti sunt Grevenus, Molanus & Canisius, qui duo postremi eumdem Sanctum retulerunt ad diem VI Junii. Idem fecit Ferrarius in Catalogo generali, idem Saussayus in Supplemento, ita Scribens: Treviris, S. Auspicii episcopi confessoris, cujus gloriosa memoria annua veneratione signatur in sanctæ Romanæ Ecclesiæ tabulis, exequenda die VIII Julii. Quo die elogium ipsi vulgare aptat, alterum Tullensem Auspicium, de quo infra, ei subnectens. Recte apud Ghinium hoc die collocatur: Treviris, S. Auspicii episcopi & confessoris, qui sancto Valerio succedens, quartus ibidem adnumeratur episcopus. Successio immediata intelligi non potest, cum apud Trevirenses S. Maternus Auspicium præcesserit. Tali eum ordine etiam retulerunt Sammarthani, monentes, de eo consulendum Baronium & Molanum: nempe quod nulla alia de ipso monumenta alibi invenerint: qua in re feliciores ipsis non fuimus, cum præter nomen & cultum de S. Auspicio nihil memoriæ proditum sit. De Episcoporum Trevirensium serie videatur Bollandus in S. Celso, S. Auspicii successore, ad XXIII Februarii.

[3] Ex dictis patet, S. Auspicium Trevirensem, non ita pridem inter Martyres computatum fuisse, [a Trevirensibus ut Martyr colitur;] ut proinde recentior sit ea opinio, quæ ei martyrii lauream tam diserte asserit. Broweri, seu Masenii index chronologicus subtimide habet: S. Auspicius successit, Methodio teste, quem martyrio affectum sentiunt. Sed quo auctore, quo vade? Ad margines additur hinc annus CXXIX, inde VIII Julii. In ipso Annalium textu ad annum 128, sic legere est: Auspicius igitur, etiam Methodio teste, Materni successor, Trevirorum posthac & vicinarum ecclesiarum sacra curavit: eum martyrii palma coronatum, quorumdam, nec imbecillis opinio. Sed in fastos relatum, coli inter divos cælites confessorem, anniversario solenni ejus VIII Julii quotannis recurrente, compertissimum; quamquam confessoris titulus etiam a candidatis usurpari solet. Admitto lubens, Martyres omnes, confessores esse, sed non vice versa: id autem quæro potissimum, unde Trevirensibus innotuerit, post seculum XVI, Sanctum suum Martyribus annumerandum, cui in Lectionario suo anni 1645, ad VIII Julii titulum apposuere Episcopi & Martyris Trevirensis, quem etiam reperi in Catalogo Sanctorum Trevirensium recentiori Ms., ubi apponitur annus Christi 131.

[4] Fateamur ultro, obscura esse omnia, quæ de S. Auspicio narrantur, [rebus multis involutis] & nec initium episcopatus ejus, nec durationem, nec finem uspiam innotescere; sed neque id recte in Annalibus adstrui, Methodium, apud Marianum testem esse, quod Auspicius Materno successerit. Demus res prout sunt: sic habet Marianus ad annum 128: Anno VI Sixti sacerdotii, imperii autem Ælii Adriani Cæsaris VIII anno, S. Maternus Treviricæ sedis Archiepiscopus, 40 annis post Valerium sui pontificatus dignanter expletis, ad cælestia transivit, anno dominicæ Incarnationis 128. Hæc ille, quem per secula evolves, ut Auspicium vel alium Episcopum Trevirensem invenias; id solum notat ad annum 180; & in eodem tempore author totius probitatis Treverim rexit, ut ex Methodii sententia difficillimum sit, continuatam Episcoporum Trevirensium catenam texere. Non inficior, in hypothesi recte procedi; si enim certum sit, Maternum fuisse tertium Trevirensem Episcopum, Auspicium vero quartum, apposite sequitur, circa annum 128 hunc alteri succedere debuisse: at nihil substat, ubi pedem figas, in ea Episcoporum tam vetusta serie, quæ quoquo demum modo, cum S. Petri ætate absque intermissione connectenda fuit.

[5] [quæ majorem illustrationem requirunt.] Viderunt pridem eruditi, res istas involutas esse, at nemo falcem apposuit, qua superflua resecaret. Castellanus in suo primo bimestri Martyrologii cum notis editi, agens de Celso, Auspicii successore, confusionem indicat inter nomina Episcoporum Trevirensium & Tullensium, cui insistens in altero suo Martyrologio Universali, ad S. Auspicii annuntiationem, ex Romano supra citatam, non dubitavit hanc notulam adjicere; Auspicianus, non Trevirensis, sed Tullensis episcopus. Observo equidem latere hic aliquid, quod necdum hactenus satis evolutum sit, illustrandum fortasse ab iis, quorum interest, priusquam ad Auspicium Tullensem perveniamus, quem ibi coli audio ad diem XXVIII hujus mensis, quo res tota de integro poterit retractari. Nihil dicit Trevirensis Lectionarius dum Sancto suo ad VIII Julii tale aptat elogium: Auspicius, quem Romanæ Sanctorum tabulæ Confessorem indigitant, cum primis Trevirensis ecclesiæ Episcopis in confessione Christianæ religionis sanguinem profudit; gentilium ferocitate martyrii coronam consecutus. Inclarescebat nimirum splendidis incrementis Christiana res, & invidos impietatis oculos lucis suæ puritate perstringebat. Latet autem in tenebris apud mortales, quem tanta majorum gloria fortassis indignum Deus judicavit, nullo invictissimi herois detrimento. Illum ergo si hic oblivionis aliqua obtexit nebula, facile compensat retributionis gloria & æterna claritas, qua inter cælites illustratur. Cujus anniversarium diem octavo Idus Julii recurrentem, Ecclesia veneratur.

DE SS. EPICTETO PRESB. ET ASTIONE MONACHO,
MARTYRIBUS ALMIRIDENSIBUS IN SCHYTHIA.

sub Diocletian.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Rarissima horum sanctorum Martyrum memoria; Acta observationibus illustrata.

Epictetus presbyter, Martyr, Almyride in Scythia (S.)
Astion monachus, Martyr, Almyride in Scythia (S.)

AUCTORE J. P.

Nullam horum Martyrum notitiam vel in Fastis Græcis, vel in antiquis tabulis Ecclesiæ Latinæ, usquam reperire potui, &, postquam quæsivi, frustrata laboris pretio opera, expertus didici, nimis ex vero dixisse Heribertum Rosweydum in Notationibus ad illorum Acta, quæ inserta leguntur Vitis Patrum, [Vix ulla horum Martyrum memoria] se horum Sanctorum nullibi intabulis Ecclesiasticis mentionem invenisse, præterquam in Florario Sanctorum manuscripto, ubi sic legitur, die VIII Julii: In Oriente, sanctorum Martyrum Epictici & Astionis, pro Christo interfectorum sub Diocletiano Imperatore, Quorum miri actus & passiones leguntur. Passi sunt anno salutis CCXC. Post hæc mox subdit dictus Auctor. Idem dies assignatur in Martyrologio Usuardi, aucto a Carthusianis Coloniensibus anno MDXXI. Ex hac autem vita citat exemplum Speculum exemplorum distinct. VIII, quæ est ex vitis Sanctorum, exemp. XXI, quod in ejus editione habetur cap. XI, sed in hac nostra respondet numero 17.

[2] Inter auctaria Usuardino Martyrologio, non ita pridem edito & illustrato, [in sacris fastis,] adjecta, invenitur præter annuntiationem codicis Antverp. Max., altera Greveni, cum elogio in hæc verba: Epictici presbyteri & Astionis, monachi, Martyrum. Qui tempore Diocletiani ab Oriente in fines Scythiæ venientes, pro fide Christi tenti, in omnibus, quibus afficiebantur, tormentis, hæc creberrime verba dicebant: Christiani sumus, o tyranne, fiat voluntas Dei nostri in nobis. Post varios tandem cruciatus, capite truncati, martyrium consummaverunt. Atque hæc pauca, nequaquam ob antiquitatem commendanda, de nostris Martyribus invenire mihi licuit. Quibus adde Castellanum, qui omnium novissime illos adjecit Martyrologio suo Universali.

[3] Exemplarium Vitæ raritatem idem Rosweydus in prædictis notationibus testatam reliquit, [rarissima vitæ exemplaria.] quando scripsit, nullum exemplar manuscriptum habuisse se, præter unum ex ecclesia S. Salvatoris Ultrajecti, a recenti manu. Nullum quoque impressum, præter unum Coloniense in Vitis Patrum; addens reliquas editiones hac vita carere. Itaque iis subsidiis tam parce ac tenuiter, instructus Rosweydus, Acta nostrorum Martyrum inseruit Vitis Patrum, a se editis; atque hinc postea transierunt in editionem Surii. Non habet ergo aliquis, quod miretur nostram brevitatem in illustrandis horum Martyrum Actis, cum curta adeo, dixeram pene nulla veterum momonumentorum supellex, longiorem sermonem non patiatur, neque vix quidquam hoc loco dignum memoratu occurrat, præter excussionem Actorum de qua jam breviter differemus.

[4] Tillemontius tomo 5, pag. 153 agens obiter de Martyribus nostris, [Acta, quæ dantur, excutiuntur;] suspectos illos habet, urbe Almiridensium in Scythia, quæ fuerit eorum palestra, diffficulter admodum invenienda, & nullibi insuper nominibus eorum expressis in antiquo aliquo vel Latinorum vel Græcorum monumento, præterquam, inquit, in duobus novis Martyrologiis, illos VIII Julii consignantibus. Mox ad Historiam sive Acta digressus, carpit ea, tamquam continentia orationes prolixas & facta parum probabilia, præsertim in fine, ut non dicat, absolute esse fabulosa. Quæ si articulatim & enucleate perscrutari & explorare quis voluerit, vellicare fortasse poterit sequentia. Primo, quod Auctor incerti nominis, ætatis & forsan incertæ fidei illa ediderit, silente interea tota antiquitate. Secundo, quod scateant miraculis, precationibus, orationibus seu dialogismis satis prolixis & crebro repetitis; in quibus plurimus est Auctor, sed rarus in descriptione vitæ Martyrum. Tertio, Acta S. Epictetum affigunt temporibus Diocletiani, profanissimi Imperatoris; ab his quippe verbis incipiunt; & tamen num. 3, per dæmoniacum, a Martyre liberandum, diabolus indignabundus recenset mala, alibi a se facta, quorum aliqua, videlicet, quæ per Arium atque Donatum effecit, parachronismum continent; cum ipsi fuerint posteriores regno Diocletiani, qui illud deposuit anno 304; hujus inchoata hæresi versus annum 306; illius autem forte versus 319. Quarto, quod torqueat se Rosweydus, ut Almiridensium civitatis, palæstræ SS. Martyrum, situm inveniat, de quo sic edisserit in Onomastico ad Vitas Patrum, pag. 1013: Ex his, ait, colligitur Almiridensium civitatem in Scythia esse. Sed apud quem auctorem hujus urbis memoria? Existimo Almiridensium seu Halmiridensium civitatem dictam a lacu, qui Halmyris Plinio lib. 4, cap. 12 dicitur in hoc tractu; citatque ejus verba, & tum pergit: Lacum hunc Danubius facit, quem Penetus in suo Plinio vulgo vocari ait. Lac de nostro Dame de Danubi. Id est Lacus divæ Virginis Danubianæ. Forte Salmorudis Antonini.

[5] [quæ videntur] Nicephori in super locum lib. 22, cap. 29 adducit, qui Nicephorus, postquam dixisset, Eunomium jussu Theodosii Halmyridem deportatum, addit: Est autem Halmyris Mysiæ in Europa locus, ad Istrum situs. Unde concludit Rosweydus, haud dubie hinc Halmyridensium civitatem dictam, itaque scribendam; ex descriptione Plinii juxta Peucen collocandam esse, quæ est in Mysia inferiore. Mysia autem inferior etiam Scythiæ nomine venit. Unde in Mysia inferiore sunt Tomi, locus exilii Ovidii, quos in Scythia ponit ipse Ovidius. Ad extremum denique monet, in Notitia Imperii multa loca Mysiæ inferioris inveniri ad Scythicam præfecturam pertinere. Viden', quot ambagibus opus sit, ut inveniatur palæstra nostrorum Martyrum, civitas Almiridensium in Scythia; quam dictus Auctor invenisse quidem se autumat, sed fortasse necdum invenit post minime perfunctorium laborem. Sane, si Auctori Actorum credimus, narranti num. 15, Astionem ivisse hausturum aquas ad Danubium, inde colligitur, vicinum fuisse prædictum locum Danubio, convenienter ad ea, quæ supra notavit Rosweydus. Sed redeamus ad alia, quæ contra Acta Sanctorum Martyrum objici possent.

[6] Quinto, vellicarit præterea aliquis in dictis Actis, [ob defectus;] quod num. 16 Astion semimortuum ex lapsu sanaturus, invocet Jesum Christum, ut, qui Æneæ ab annis 80 in grabato jacenti, per S. Petrum stabilitatem tribuerit membrorum. Quod manifeste repugnat sacro Textui, in quo Act. 9, a versu 32 legitur: Factum est autem, ut Petrus, dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddæ. Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis OCTO jacentem in grabato, qui erat paralyticus. Sed sphalma fortasse scriptionis hoc est.

[7] Sexto, erit qui cum Rosweydo quærat, quis sit ille Dux vel præses Latronianus, [quibus laborant,] sub quo martyrii cursum consummasse commemorantur hi Athletæ in Actis num. 49. Enimvero adeo ille latuit Rosweydum, ut nihil habeat in notatione ad hæc Acta, quod de illo dicat, præter hoc unum, quo indicat, de eo inquirendum. Quid si etiam lector emunctæ criseos accuset scriptorem hujus martyrii? quod a num. 25 per decursum ponantur aliqua, partim non satis verosimilia, partim pergendo ad Actorum finem, alia insuper compositionem oratoriam redolentia, seu quemdam Metaphrastis characterismum, variis sacræ Scripturæ locis exornatum. Septimo denique, nescio, an ab omnibus admittenda sint tamquam vera, aut saltem verosimilia, quæ leguntur de apparitione Martyrum parentibus S. Astionis, deque amplexu illis dato; ac potissimum an non laboratura sit fide allocutio Astionis cum matre sua num. 45, qua rogat eam, ut portionem, inquit, mihi de tua substantia obtingentem pro MEA REQUIE ac tua salute pauperibus dividas ac distribuas. Cui enim non displiceant illa verba pro mea requie, prolata a Martyre glorioso? Novi, Rosweydum illa interpretari in benigniorem partem, nimirum pro majori gloria accidentali; proferens scitum illud Augustini de verbis Apostoli: Injuriam facit Martyri, qui orat pro Martyre.

[8] Atque hæc sunt, quibus Acta horum Martyrum vellicare quis poterit, [non esse sincera.] ea ad analysim & crisim revocando; propter quæ, si dixerit suspecta esse falsitatis, durus fortasse quibusdam, sed non falsus omnino criticus videbitur. Ego enimvero, ut libere, quod sentiam, eloquar, atque judicium de iis feram quam mitissimo modo, fateor ob rationes, numero præcedente allatas, suspicionem aliquam, neque, ut existimo, omni ratione destitutam, mihi suboriri, quod Acta illa non sint omnino sincera, pura ac genuina. Utinam de Sanctis ipsis certius constaret ex antiquis tabulis Latinis vel Græcis; quos tamen, non obstante summo veterum monumentorum de iis silentio, privandos non judicavi sua possessione, sed huc inserendos. At jam locus postulat, ut dentur eorum

ACTA
Edita in vitis Patrum apud Rosweydum lib. I, a pag. 211.
Auctore incerto.

Epictetus presbyter, Martyr, Almyride in Scythia (S.)
Astion monachus, Martyr, Almyride in Scythia (S.)

BHL Number: 2568

E vitis Patrum.

CAPUT I.
Pia S. Epicteti educatio; patratio miraculorum; conversio Astionis ad Christum.

Cap. I.

Temporibus Diocletiani, profanissimi imperatoris, erat quidam presbyter in partibus Orientis, nomine Epictetus, religiosam vitam agens, [S. Epictetus pie enutritus, ætate maturior miracula patrat.] & castus in omni sua conversatione existens. Hic namque a parva ætate in servitio Domini enutritus, exercebatur in omnibus justificationibus Jesu Christi. Cum autem ad maturam pervenisset ætatem, ut Samuel quondam, ephod sacerdotale promeruit portare, eo quod multa signa ac prodigia per eum divina gratia in omnibus operabatur. Denique cæcorum sæpe oculos orationibus illuminabat, sed & leprosos ad se venientes emundabat, paralyticos sanabat, ac de obsessis corporibus, dæmonia effugabat.

II

[2] Igitur una e diebus, dum solus sua in cella resideret, ac solitas orationes Christo exhiberet, [Paralyticam annorum 15 sanat;] quædam puella, Comitis cujusdam filia, omnibus membris præter linguam tota mortua, ad eum perducitur. Cumque pro foribus ejus pater filiam posuisset, ingressus ipse ad Sanctum, genibus ejus subito advolutus [est], taliter clamans & dicens: Miserere mei, o homo Dei excelsi, eo quod Deus tuus misericors & miserator a servis suis pronuntiatur. Ne velis me, quæso, projicere a facie tua, cum ille gratanter suscipiat omnes ad se confugientes. Ego enim unicam habeo filiam, annos fere XV ætatis agentem, sed hæc per triennium temporis a nimia paralysi dissoluta est. Itaque non dubito, quod ille, qui XII annorum fluxum sanguinis restrinxit, poterit, si voluerit, & filiæ meæ per te integram incolumitatem præstare, eo quod fidei ipsius nos vovimus, & filii sanctæ Ecclesiæ existimus, atque in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti sumus baptizati. Hoc audiens Sacerdos Domini, jussit puellam intro ad se perduci. Quam cum ante ipsius pedes pater posuisset, taliter pro ea homo Dei preces profudit ad Dominum Deum, dicens: Deus æterne, agitator Cherubim, qui de cælo descendisti, ut paradiso exulatum in antiquam reduceres possessionem, qui per humanitatis tuæ dispensationem, nostram infirmitatem suscepisti, ut te nos in nostris vasis fictilibus possidere promereamur: quæso, Domine, quæso, dignare respicere in fidem famuli tui: & sicut filiam archisynagogi de mortis januis revocasti ad vitam, ita & nunc hujus unicum pignus per tuam gratiam recuperare in priorem habitum dignare, ut agnoscat hæc generatio incredula & perversa, sanctum & terribile nomen tuum colere, & enarrare mirabilia tua in omni tempore. Et finita oratione, de sanctificato oleo puellæ membra universa perunxit. Quæ hanc sanitatem ac medelam consecuta, una cum parentibus suis Dominum benedicebat. Tunc sanctus Epictetus præcepit patri puellæ dicens: Si cupis, o charissime mi, ut nulla de reliquo infirmitas seu vexatio aliqua in domo tua prævaleat, per singulas septimanas cum omni tua familia dominica Sacramenta cum devotione intima & mundo corde percipere festina. Hæc cum dixisset, lætum eum & bono animo cum omnibus ad propria abire imperat.

III

IV.

[3] Item alio tempore dæmoniacus quidam ad eum deductus. [dæmoniacum liberat,] Quem cum secum degere Dei homo fecisset, cœpit triduum taliter diabolus ad eum vociferari & dicere: O crux, o tormenta! quæ sine causa patior. Quam bene mihi semper in Phrygiæ partibus erat! Quomodo quotidie hominibus meum sacrificium ritumque suadebam! In quantis itaque honoribus ego miser illic degebam, sed nunc usque non intellexi, eo quod levitate quadam inde recessi & huc perveni. Ego a namque sum ille, qui per Montanam plurima verba, & blasphemia plena protuli. Ego per Maximillam diversa perpetravi scelera. Ego totam illam regionem ad meam culturam sordesque detraxi. Ego per Arium Alexandrinam urbem invasi, atque ut Filium Dei vivi creaturam diceret, persuasi. Ego per Manem Manichæorum hæresim institui, atque ut mihi jejunia consecrarent, ostendi. Ego per Donatum totam Africam devastavi. Et ecce, nunc ab uno famulo tuo, ut mancipium fugitivum, ligatus teneor, o Christe. Hæc & plura horum, dæmone vociferante, a beato Viro increpatus, tertio die a suo domicilio recessit, purgataque persona Christo Domino gratias referebat.

Alio rursus tempore cæca mulier ad eum perducta est, & stans coram ipso, taliter deflebat, dicens: [& cæcam.] Qui sis, agnosco; sed & quantum apud Deum valeas, credo. Ne ergo velis despicere fletum meum, nec in vanum ducere obsecrationem meam. Totius namque provinciæ hujus medici suam in me prudentiam industriamque exercentes, in nullo prodesse potuerunt: sed & quantum in me suam artem demonstraverunt, in tantum ego misera doloribus dissolvebar. Unde obsecro sanctitatem tuam, ut digneris tantummodo dexteram tuam super oculos meos in nomine Christi tui imponere: & credo, quod mox meorum luminum visio per te mihi tribuatur. Tunc sanctus Epictetus, admirans hujus feminæ fidem, dexteram suam super oculos ejus posuit, glorificans Domini bonitatem, & dicens ad eam: Secundum quod credidisti, o filia, fiat tibi. Adhuc verba in ore Christi sacerdotis volvebantur, & repente patefactis oculis mulier lumen aspexit, clamans & dicens: Gloria tibi Deus Christianorum; qui non despicis peccatores in errore positos, sed propter magnam misericordiam tuam suscipis & salvas ad te convertentes se. Et cum hæc dixisset, statim cum universa domo sua credidit in Deum Salvatorem. Et quia satis longum est, si velimus universa mirabilia, quæ per eum Dominus operatus est, studioso lectori exponere: hæc interim pauca de multis in transcursu perstrinxisse sufficiat. Nunc vero ad propositum opus revertamur.

V.

[5] Una itaque e diebus dum quidam adolescens nimium decorus vultu, & pulcher aspectu, [Astionem adolescentem,] Astion nomine, visitationis gratia ad eum devenisset, atque juxta se eum sedere beatus Presbyter rogasset: ponens manum super caput ejus, cœpit eum blandis sermonibus taliter ad fidem Domini cohortari, dicens: Quis, inquit, es tu, o dulcissime fili, & unde venis, aut quo vadis? Aut cujus filius seu generis sis, indica mihi. At ille respondens, dixit ad eum: Originem vel genus meum, qualiter beatitudini tuæ exponam, o beatissime pater, ignoro. Hoc ergo quod scio, tantummodo breviter & in transcursu tibi indicabo. Pater meus primarius urbis hujus & nimium ditissimus habetur: mater vero de illustrium genere & Juliani senatoris extitit filia, qui me quotidie quasi unicum pignus ac pretiosissimam inspiciunt margaritam. Et sanctus ad hæc, Bene dixisti, mi nate, quia velut margaritam inspiciunt: non enim jam habent; sed inspiciunt tantummodo eo quod benedicta anima tua pretiosior omni margarita omnique metallo habetur Christo, quam sibi ipse Salvator noster jam in suum ministerium & ad serviendum elegit, ut video. Veni ergo, mi nate, & respue ea, quæ in mundo hoc habentur, ut cum Sanctis omnibus illa in futuro percipias, quæ hic non videntur. Ista enim omnia, quæ hic intuentur, transitoria sunt & peritura; illa autem, quæ Deus sibi servientibus præparavit, manent in æternum, quomodo & ipse manet in æternum. Nam aurum hoc, fili, quod videtur, non est verum, sed quædam vanitas est phantasiæ per quam in hoc mundo illuduntur animæ justorum.

[6] [proposit is divitiis cælestibus, & amore erga patrem cælestem] Similiter & argentum, quod istis oculis cernitur, falsum possidet nomen, quod ab omnibus fabricatur & limatur, tantummodo ut decipiat rapaces & suadeat insipientes. Veni ergo, & audi me, fili dulcissime, & ego tibi ostendo, quale aurum tibi est eligendum, vel quale argentum sit concupiscendum, illud scilicet, quod Dominus noster atque Salvator in se credentibus impartitur, dicens: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias; & vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ. Aurum ergo hoc ignitum probatum, Christus Dominus noster est. Et, fili, qui voluerit eum in sede sui pectoris habere, statim divitias cælestes promerebitur, & vestimentis albis induetur, id est, Fide, Spe, & Charitate, per quas de reliquo non hunc visibilem mundum tantum, sed & diabolum, quem vos ut Dominum colitis, cum universis angelis ejus poteris superare. Nam & pater tuus iste, qui videtur, fili, non est verus pater, sed omnipotens dicitur Deus, pater tuus, & ideo alius dicitur ille, & alius iste pronuntiatur. Ille namque invisibilis & inenarrabilis existit, hic vero visibilis & corruptibilis est. Ille incomprehensibilis permanet & immortalis; hic corruptibilis & mortalis in omnibus degit.

[7] [patre carnali longe præstantiorem;] Per illius igitur dispensationem constant universa, per istius vero ordinationem nihil permanet stabilitum. Ille jussit, & factus es; mandavit, & in utero matris formatus es; præcepit, & egressus es; imperavit, & ad hanc juvenilem ætatem perductus es. Et quidem iste visibilis pater honorandus est, fili, non tamen sicut ille; eo quod ille ad imaginem & similitudinem suam nos condidit & creavit, intellectum quoque ad prudentiam donavit, sensum pervigilem, & memoriam bonorum habere concessit, atque super omnia opera sua nos constituit dominatores, ex servis in filios & fratres atque amicos nos sibi per suam gratiam adoptavit: & ideo hunc verum patrem, qui nobis tanta præstitit bona, semper convenit, fili, agnoscere & adorare. Nam & isti visibili patri ad hoc tantum honor est deferendus, quod servi ministerium erga nos sæpe exercuit, in parva ætate constitutos, frequenter nos dum pavit, sæpius dum sollicitus fuit ad ea, quæ infantiæ nostræ erant necessaria, dum osculata est caro, quæ carnis sunt, dum solicitudinem habuit pro visceribus propriis. Ecce itaque pro talibus causis honor ei deferendus est.

[8] [& amabili matre Ecclesia Catholica,] Sed & mater nostra alia habetur, fili. Non hæc visibilis, sed immortalis permanet: & quæ digne Salvatori nostro est desponsata, atque per Angelos est adornata, per Prophetas exornata, per Apostolos glorificata, per martyres & confessores exaltata, atque in Christo, & per Christum in cælæsti thalamo est elevata: quæ & ab hominibus hæc sancta mater Ecclesia pronuntiatur. Cujus vox, ut turturis habetur, ad cujus labia distillant aromata: scilicet Apostolorum doctrina. Cujus oculi, duo sunt cæli luminaria: cujus dentes sunt candidi, & quasi de lavacro ascendentis. Quem mysticum sensum viginti quatuor b libti sacratissima habent in figura. De cujus manibus stillat myrrha, quod est justitia & fides vera. Cujus decem digiti, decalogi virtutem continent & sacramentum. Cujus ubera duo sunt Testamenta: Mosaica scilicet lex, & Euangelii gratia. Cujus pedes similes sunt aurichalco: cujus venter & interiora, sacratissimi fontem Baptismi, & omnium gentium declarant regenerationem. Veni ergo, dulcissime mi nate, & hujus verissimæ matris tuæ ubera suge: & acquiescens monitionibus, respue, quæ in hoc seculo videntur, ut illis frui merearis, quæ in futura vita suis filiis se Deus repromisit donare. Sed & verum patrem nostrum audi dicentem: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & veni in illam terram, quam demonstravero tibi; in terram scilicet viventium, & Regionem Sanctorum: in terram fluentem lacte & melle, id est, in doctrina Apostolorum & Prophetarum. Et cum universa, quæ tibi præceperat, expleveris, tunc tradet possessiones paradisi, pandet tibi Sacramenta cælestia, donabit regni cælorum gloriam, demonstrabit Apostolorum immensam lætitiam, martyrum choros, Angelorum atque Archangelorum frequentiam sæpius declarabit. Sed super hæc omnia, ut filium & fratrem te sibi per gratiam adoptabit. Hæc audiens juvenis sapientissimus, procidit ad Senis genua, & rogare eum cœpit, ut illi se potius offerret, cui ipse ab ineunte ætate deserviret, qui & tantæ potentiæ & magnitudinis solus haberetur. Et quia propter servos seu ministros, qui ad ejus erant obsequium, ne quispiam eorum hæc patri indicaret, amplius nihil Astion in die illa ad hominem Dei locutus est.

VI.

[9] Alia vero die surgens primo diluculo, ut apis prudentissima, ad eumdem locum, unde hesterna die cælestes flores fuerat depastus, [Christo lucratur.] properavit. Et ingressus in mansionem Sacerdotis Domini, taliter eum salutavit, dicens: Ave, o Apostole Christi, & novi Testamenti minister. Et sanctus ad hæc: Ave & tu juvenis, qui martyrii stolam & coronam variis gemmis contextam in capite gestas. Cumque juxta se eum sedere fecisset, taliter ad eum locutus est: Quid est, fili? Semen dominicum, quod hesterna die in terram cordis tui per divinam gratiam seminavimus, ascendit ad fructum, an adhuc infidelitatis vitio detinetur? Et Astion ait: Ut novit beatitudo tua, o sanctissime pater, unicus mei genitoris, nimiumque charus existo: & satis timeo, si Christianus effectus fuero, ille præ nimia desperatione, aut spiritu violenter careat, aut in profundum maris semetipsum præcipitet: & aut vere, quod absit, propter me amens efficiatur: atque unde mihi salutem spero devenire, illi mortem perpetuam, & gehennæ præparem ignes. Ergo si dignaris consilium meum accipere, facito interim, quæ dico: Jube me hodie fieri catechumenum, & impone mihi jejunium in quantos volueris dies, & post dies definitos mihi Sacramentum baptismatis tribue. Cumque omnia, quæ Christianæ pertinent religioni, explevero: tunc precor, ut pariter ab hac urbe ambo egrediamur, & in regionem longinquam, ubi nos Spiritus sanctus perduxerit, properemus, ne immaculatam conscientiam meam per suas lacrymas polluat pater. Cumque in prudentissimo juvene, quæ disposuerat ipfe, consummata fuissent, post dies paucos, oratione ad Christum præmissa, ambo ab urbe egrediuntur: & descendentes navim, in Scytharum fines ingressi sunt, atque in Almiridensium c civitatem devenerunt, ubi nullus erat, qui eos vel eorum patriam posset agnoscere.

VII.

[10] Igitur cum hanc sanctam fugam beatissimi Viri perpetrassent, [Patris] cœperunt parentes sancti Astionis per diversa loca eum requirere, & nomen ejus, huc illucque discurrentes, cum nimio mœrore inclamare. Siquidem pater ejus vociferabatur, dicens: Fili dulcissime, & unicum meum pignus, Astion charissime, quid tibi factum est, vel qualis fera te subito devoravit, ut nec parum aliquid reliquiarum tuarum potuerim reperire? O baculus senectutis meæ, & viscerum meorum lumen, ubi te jam ulterius requiram nescio, & in quam regionem propter te meos mittam famulos ignoro. Tu enim eras urbis hujus pretiosissima margarita; tu inter tuos cives ut columba pulcherrima incedebas; tu ut radius solis inter omnes fulgebas; tu ut splendissima luna inter populare vulgus coruscabas; tu inter sapientes sapientior existebas. Et quid. multa? Per tua melliflua verba, universos ad tui amoris desiderium provocabas. Hæc quidem pater.

[11] [matrisque erga illum absentem affectus.] Sed & mater, scindens vestimenta sua, ac feriens manibus pectus, tali modo deflebat, dicens: Quis te a me separavit, vel quis seduxit? Seu qualis avis demens de gremiis rapuit, o dulcissime fili Astion, ignoro. Sed, ut suspicor, forte ille Christianorum Deus, unum misit de suis, & pervertit cor tuum, & abalienavit te a nobis. Et nunc væ mihi miseræ soli, eo quod infinita tristitia, & intolerabilis dolor me apprehendit, & tantorum annorum labor inanis inventus est. Cecidit corona capitis mei. Aruit siquidem fructus ventris mei, & sedeo ut civitas desolata. Mater fui usque hodie per te, fili mi, ac regina, & nunc te amittens, nec reginæ gloriam, nec matris gaudium habeo. Sed & tu, nate dulcissime, arbor fuisti, & excisa es; margarita, & a Galilæis d furatus es; gemma pretiosa, & in obscuro collocatus es; ut lampas, & extincta es; columna eras, & dejectus es; regalis statua, & eversus es. Et quid multa? Homo fuisti, & in momenti hora, ut suspicor, subito mortuus es. Et nunc propter te, fili mi, amens effecta sum, ut nec vel vitam, vel nomen meum intelligam. Hæc & hujuscemodi verba pater ejus & mater dicentes, nullo modo se poterant a mœrore maximo relevare.

ANNOTATA.

a Observat Rosweydus in Notationibus ad hanc vitam, quæ sequuntur, usque ad ecce, defuisse in edito; addens, quasdam ex narratis historiis convenire quidem temporibus Diocletiani, & eo superioribus; quasdam tamen videri Diocletiano posteriores. Unde colligeretur, assumentum hic aliquod accessisse.

b Varie olim initus numerus sacrorum librorum; pro qua varietate locum hunc intellige.

c De hac urbe notavimus quædam in Comm. prævio.

d Ita quondam per contemptum vocati Christiani. Vide Onomasticum Rosweydi ad Vitas Patrum.

CAPUT II.
Sanctorum miracula; Astion gravi cogitatione affligitur; sed sua confessione liberatur.

VIII.

Igitur cum in memorata urbe, sancti Dei homines, mansiones sibi aptas invenissent, in ea gratiarum actiones soli Deo exhibebant. Et quia scriptum est, [S. Epictetus mutum, surdum & aridum,] non potest civitas abscondi super montem posita, neque divina gratia latere sub modio: cœpit iterum cælestis virtus per sanctum Epictetum plura signa & prodigia in regione Scytharum, quam ea, quæ in Orientis partibus fecerat, operari. Nam una dierum quædam mulier ad eum veniens, obtulit ei filium suum, annorum fere XV, mutum & surdum, & aridum existentem: projiciensque eum ad pedes sancti Epicteti, taliter ad illum loquebatur, dicens: Unde adveneris nescio, vel de qua regione existas ignoro. Hoc autem tantummodo credo, quia si vis, potes languentibus sanitatis medelam præstare: eo quod habitus tuus atque religio, Nazareni illius te esse discipulum declaret. Audivimus siquidem quanta signa & prodigia, alii de numero tuo in illius sunt nomine operati. Ergo quia unus ex illius discipulus haberis, subveni infirmitatibus nostris. Prædica nobis de mirabilibus illius, expone de natione ipsius, seu divinitatis Sacramentum, ut & nos servi ejus per te effici mereamur.

[13] Hæc audiens Sacerdos Domini, taliter mulieri locutus est, dicens: Si credere vis mulier in eum, [annorum 15, sibi oblatum sanat,] quem ego prædico, Deum, & nullum deinceps infidelitatis vitium in animo tuo resederit, sed credideris ex toto corde tuo, quod ipse sit conditor cæli & terræ, maris quoque & fontium aquarum, & omnium, quæ in eis sunt, erit quod petisti. Nec enim longe est ab unoquoque nostrum, eo quod in ipso sumus, vivimus & movemur. Hæc dicens, puerum dissolutum jubet elevari: & sublevatis oculis ad cælum, taliter pro eo Dominum deprecabatur, dicens: Omnipotens Deus, qui es immensus & invisibilis, inenarrabilis quoque & incomprehensibilis, salus Christianorum, infirmantium medicus, gubernator navigantium, periclitantium portus, lumen cæcorum, pes claudorum, via errantium: respice, quæso Domine, super hunc famulum tuum, & solve vinculum linguæ illius ad laudem nominis tui. Aperi quoque aures ipsius, ad audiendum tua cælestia Sacramenta.

[14] Sana universa membra ejus contrita, tam animam, quam etiam corpus, sicut illius paralytici, quem post trigina & acto annos, tuus venerabilis adventus integra donavit sanitate, ut agnoscant nomen tuum, [ter exspuent in eos ejus.] qui te non noverant, & credant, quia tu es solus & verus Deus, qui regnas & permanes una cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Expleta oratione, expuit ter in os infantis, atque interrogans eum, dixit, Fili, in quem Deum nos convenit credere, in idola, quæ ab hominibus fiunt, aut in Jesum Christum crucifixum, qui te hodie sanare dignatus est? At ille cum magna voce exclamavit, dicens: In Jesum Christum nos convenit credere, o beatissime, qui tanta beneficia semper & usque in præsentem diem in hominibus operatur. Cumque hoc miraculum cerneret Almiridensium multitudo, dedit gloriam Deo: & plus quam mille animæ in illa die crediderunt in Dominum Salvatorem.

IX

[15] Non solum igitur sanctus Epictetus, sed & beatissimus Astion plurima miracula in nomine Domini operabatur. [S. Astion curat dæmoniacum per signum Crusis] Denique collata est eis plurima gratia adversus omnes infirmitates: sed & contra dæmones maxima illis potestas tributa est. Una igitur e diebus, dum ad hauriendum aquam pergeret as Danubium, occurrit ei homo, qui a dæmonio vexabatur. Et appropians juxta illum, & orans pro eo sufficienter, salutare signum in fronte ejus fecit, & per universa membra ejus depinxit. Qui eadem hora egressus est ab eo. Fugiens autem diabolus, dicebat: Fides tua, o Astion, ac puritas mentis, magnam adversus genus nostrum a Salvatore accepit potestatem. Et hæc dicens, nusquam comparuit.

X

[16] Item alio tempore vidit hominem, qui de nimia altitude lapsus, [semimortuum ex lapsu sanat;] semimortuus a parentibus in domum propriam ducebatur. Cumque intueretur illos de repentino facto nimium lamentari, pia miseratione commotus, secessit in quemdam locum occultum: & stans, taliter Dominum nostrum pro eo precatus est, dicens: Christe Deus, qui per beatum Paulum Apostolum, Eutychum, de fenestra ruentem, a mortis januis revocasti ad vitam; & qui Æneæ ab annis LXXX a in grabato jacenti, per sanctum Petrum stabilitatem tribuisti membrorum, & claudo ex utero matris existenti integram sanitatem præstitisti: & nunc quæso, Domine, respice super istum hominem, qui per diaboli operationem a tanta cecidit altitudine: dona ei integram sanitatem, facitoque eum esse de numero gregum tuorum, quia tu es pastor noster, verus Dominus, qui in tuo sancto Euangelio locutus es, dicens: Ego sum pastor bonus, & cognosco meas oves, & cognoscunt me meæ. Sicut novit me Pater, & ego agnosco Patrem: & animam meam pono pro ovibus meis.

[17] [ipsumque cum parentibus ad fidem convertit.] Oratione finita, accedens juxa hominem, taliter ad eum locutus est, dicens: In nomine Jesu Christi surge, & ambula. Et apprehensa ejus manu dextra, elevavit eum: & protinus consolidatæ sunt bases ejus & plantæ, & exilivit & ambulavit. Et veniens una cum parentibus suis usque ad habitaculum Sanctorum, exclamavit magna voce, dicens: Unus Deus Epicteti & Astionis, vere unus Deus Christianorum: ideoque non recedo hinc, nisi hodie Christianus cum meis parentibus fuero effectus. Tunc Sacerdos Domini assumens hominem, cum universis, qui aderant, eadem hora catechumenos effecit, & post paucos dies Sacramentum eis baptismi tradidit.

XI.

[17] Alio quoque tempore, dum ad hauriendam aquam ex flumine ipse beatissimus Astion, [Astion egressus sine Senis imperio, turpi cogitatione affligitur,] sine jussione vel commendatione Senis perrexisset, turpis quædam cogitatio in via, eunte illo, mentem ejus subito invasit. Et cum per triduum hic talis ac tantus vir non potuisset de suo pectore eam extrudere, nimium tristis effectus est, & vultus ejus valde pro hoc permanebat confusus. Quem intuens venerabilis Senior, ait ad eum: Quid est hoc, fili, quod sic tristem te intueor, & insolito mœrore aspicio confectum? Hæc siquidem tristitia, quæ te nunc detinere videtur, non est illa, quam sancti solent habere in vultu, vel pœnitentes pro sua communi salute: sed puto hanc esse illam mortiferam tristitiam, quæ aut apostatam Judam, vel Achitopel consiliatorem Absalonis necavit. Tunc ille: Ante hoc triduum, quando tua venerabilitas cum hominibus illis de cælesti mysterio loquebatur, pudore vetante, ego, te nesciente, ad hauriendam aquam ad fluvium perrexi. Eunte me vero in via, turpis quædam & satis sordida cogitatio, &, ut puto, per diabolum in mentem mihi ascendit. Et nunc itaque, ecce jam per triduum, quantum valeo, cum lacrymis & oratione Scripturarum laboro ad expellendam eam, & nullo modo valeo superare. Tunc sanctus Epictetus terribilem ei suum vultum ostendens, & indignans quodammodo adversus dæmonem, taliter ad eum locutus est, dicens: Et quare absque mea sententia ostium cellulæ egressus es, vel sine oratione Christi sacerdotis perrexisti ad fluvium? An ignoras, quia commendatio Præpositi semper junioribus murus inexpugnabilis & lorica fidei, ad superandum diabolum existit?

[18] Et hæc dicens, jubet eum pariter secum in oratione ante Dominum prosternere. [& sua confessione liberatur,] Cumque diu multumque Salvatoris misericordiam precati fuissent, & finita oratione ex solo surrexissent, vidit beatus Astion puerum quemdam nigrum cum ignea facula de suo sinu egredientem, ac talia sibi dicentem: Confessio tua, Astion, magnas meas contrivit hodie vires, & una oratio vestra me inermem in omnibus reddidit, ac desolatum. Ideoque egressus hinc, intrabo in cor Latroniani b ducis, & excitabo eum adversum vos celeriter, & per varia suppliciorum genera vos expendet, eo quod ingressi estis, ut quidam latrones, sive malefici in provinciam ipsius, & multos homines a cultura deorum ipsius per veneficia vestra avertentes, Deo vestro sociatis. Et hæc dicens dæmon, ultra non comparuit.

ANNOTATA.

a Sacer textus, Act. cap. 9, v. 33. Refert Æneam ab annis octo jacentem in grabato; ut monuimus in commentario prævio, num. 6.

b De Latroniano nonnulla prævie diximus.

CAPUT III.
Sanctorum Martyrum comprehensio; fidei professio; cruciatus; conversio Vigilantii; martyrium.

XII.

[19] Igitur cum hujuscemodi spiritualibus exercitiis sancti Dei famuli conversarentur, [Sancti a Latroniano duce comprehensi,] & Salvatori nostro Jesu Christo in psalmis & orationibus unanimiter deservirent; ac multa mirabilia non solum in hominibus, verum etiam & in pecoribus divina gratia per eosdem operaretur, subito advenit Latronianus dux in Almiridensium civitatem. Et cum per triduum opera publica, & imperialia ministeria, quæ ibidem erant, pervidisset: quarta die nuntiaverunt ei quidam de officio de beatissimis Viris, dicentes ei, & quod malefici sunt & magi, multos per sua veneficia averterent jam a sacrificiis deorum. Hæc cum ille audisset, continuo imperat aliquos ex quæstionariis, ut post solis occasum pergerent ad habitaculum Sanctorum: & comprehensos eos, ferro vinctos, perducerent in custodiam carceris. Cum ergo comprehensi beatissimi Viri, in vinculatorium a ducerentur, psallebant dicentes: Deus noster refugium & virtus, adjutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Et iterum: Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob. Rursumque: Multæ tribulationes justorum, & non impiorum: sed tamen ex omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Cumque ingressi fuissent in carcerem, totam noctem more sibi solito, in psalmis & orationibus transegerunt. Post expletam autem vigiliarum solemnitatem, hoc modo sanctus Epictetus ad beatum Astionem locutus est, dicens: Si nos, o dulcissime fili, crastino die interrogaverit judex, dicens: quod genus, vel quæ nomina vestra, vel ex qua provincia estis, & unde huc venistis? Nos nihil illi penitus respondeamus: neque genus ei, vel nomina nostra indicemus: sed nec patriam, unde sumus oriundi, illi fateamur: nisi hoc tantum dicamus, quia Christiani sumus, & hoc nomen nobis, hoc genus, hæc patria: & nihil aliud sumus, quam veri Dei cultores. Et iterum: Si nobis post hanc confessionem supplicia jusserit adhiberi, nihil aliud in tormentis positi dicamus, nisi, Domine Jesu, tua voluntas semper fiat in nobis.

XIII.

[20] Igitur alia die, primo diluculo jubet Latronianus dux tribunal præparari in media civitate: & præconibus imperat, [comparent coram tribunali;] ut cum nimio clamore ad tam nefandum & horridum spectaculum multitudinem populi invitarent. Et facta jam hora diei tertia, quasi furibunda bestia Latronianus procedit. Et populo undique exspectante, sedens pro tribunali, jubet adduci Sanctos in conspectu suo. Cumque exhibiti, coram eo astarent, mox, ut vidit eos, a pavore nimio totus obriguit: non enim poterat intendere in Sanctos, eo quod instar solis, præ nimla gratia, quam gerebant, fulgebant facies eorum. Erat siquidem sanctus Epictetus annorum fere sexaginta, statura procerus, barba prolixa, & splendore canitiei decoratus. Similiter & beatissimus Astion monachus, statura & ipse procerus existebat: sed & nimium pulcher ac delicatus, & quasi triginta quinque annos ætatis agens. Cumque unius horæ spatium transisset, interrogavit eos Latronianus dux, dicens: Quæ sunt vocabula vestra, quod genus, seu de quali provincia vos estis oriundi, nobis in conspectu hujus multitudinis explanate.

[21] Respondentes Sancti, dixerunt: Nos Christiani sumus, [Interrogati, respondent se Christianos esse: cæduntur, & torquentar.] & de parentibus nati Christianis b, atque de Christianorum patria nos sumus oriundi. Latronianus dux dixit: Ego nomina vestra interim volui audire. Nam eo quod de illa maledicta perfidia estis, & ego novi, & universi circumstantes. Ad hæc sancti Martyres dixerunt: Nos Christiani sumus, & Jesum Christum Dominum nostrum, in cujus potestate cuncta habentur, agnoscimus & adoramus, universa idola tua abominamur, dicente Scriptura: Similes illis fiant, qui faciunt ea, sed & omnes qui confidunt in eis. Hæc audiens Dux, nimium iratus est: & imperat, ut exspoliatos fortiter verberarent. Cumque a ministris Christi Martyres cæderentur, oculorum suorum obtutum elevantes ad cælum, taliter dicebant: Domine Jesu, magister noster, tua voluntas fiat in nobis. Sed cum diu multumque cæderentur, & nihil ejus immanitas adversus Dei cultores prævaluisset, taliter iratus contra eos Latronianus locutus est, dicens: Ubi est mirabilis ille vester defensor, quem sine cessatione vobis in auxilium invocastis? Veniat itaque nunc, & si potest, de meis vos eripiat manibus. Sancti Martyres dixerunt: Christiani sumus, o tyranne: fiat voluntas Dei nostri in nobis. Hæc cum audisset Latronianus, jussit eos in eculeum levari, & fortiter ungulis ferreis radi. Cumque raderentur, iterum dicebant: Christiani sumus, o tyranne Latroniane: fiat voluntas Dei nostri in nobis. Tunc deinde jussit tyrannus, ut lampades ardentes, cum adhuc in eculeo penderent, ad latera eorum applicarent. Cumque & hoc tormenti genus magnanimiter tolerarent, dicebant: Christiani sumus, o tyranne: fiat voluntas Dei in nobis. Et cum jam hora septima facta fuisset, jussit eos Latronianus de eculeo deponi, & in custodiam carceris perduci.

XIV.

[22] Unus autem ex quæstionariis, nomine Vigilantius, audiens hunc versiculum sanctos Martyres in tormentis positos, frequenter & sæpius iterare, [Vigilantius, unus ex quæstionariis fit Christianus.] id est, Christiani sumus, o tyranne Latroniane: fiat voluntas Dei nostri in nobis: existimans, quod aliquam magnificæ præcantationis in se haberet virtutem: quia dicebant, nullo modo posse meditantibus eum dolorem sentire: cœpit hunc ipsum versiculum incessabili meditatione ruminare: infra domum & in plateis, dormiens atque exurgens, & in omni tempore decantare. Cumque per triduum jugiter non quiesceret decantando, quarta demum die cœpit voce publica proclamare, dicens: Ego Christianus sum, o tyranne Latroniane: fiat voluntas Dei nostri in nobis. Et perveniens ad beatissimos martyres in custodia carceris, signaculum vitæ ab eis promeruit percipere: & cum omni domo sua credens in Deum Salvatorem, Beatorum sancta corpora ipse postmodum cum honore maximo sepelivit.

XV.

[23] Igitur post quintam demum diem, sedens iterum Latronianus dux pro tribunali, [Martyres gravissime cruciati,] jussit sanctum Epictetum presbyterum, & Astionem monachum in conspectu suo perduci. Cumque a ministris dæmonum ducerentur, psallebant, dicentes: In te inimicos nostros ventilabimus Domine, & in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Non enim in arcu nostro speramus, & gladius humanus nequaquam salvare nos poterit: sed dextera tua, & brachium tuum, & illuminatio vultus tui: quoniam tu complacuisti in nobis. Cumque ante subsellium profanissimi ducis, Christi Martyres astitissent, ait ad eos Latronianus dux: Acquiescitis mihi, & sacrificatis diis, an adhuc in vestra insania perduratis? Sanctus Epictetus respondit: Sæpius nos interrogasti, frequenter nobis blanditus es, multotiesque dona plurima, & honores nobis maximos promisisti: & tamen penitus nihil aliud a nobis audire potuisti, nisi quia Christiani sumus: & ecce, nunc hoc ipsum iterare non quiescimus. Cum autem audisset Latronianus hæc omnia verba, dedit mugitum ut leo: & exclamans voce magna, taliter ad suos milites locutus est, dicens: Velociter, o ministri hujus splendidissimi culminis, sal & acetum huc afferte, & prioribus eorum lacerationibus confricate, simulque picem & adipem in cacabum æneum mittite, & cum cœperit fortiter ebullire, eos in eumdem mittite. Et Sancti hæc audientes, dicebant: Christiani sumus, o tyranne: fiat voluntas Dei in nobis.

[24] [manent illæsi, & per 30 dies jejuni.] Cumque hoc tormenti genus pro Christi nomine magnanimiter tolerassent, & in nullo penitus læsi fuissent, imperat sævissimus tyrannus, ut inde eos ejicerent, & in custodiam carceris denuo perducerent: Ne forte, inquit, & constantia eorum nobis ignominiam, & Christianis audaciam generare videatur. Et sic jussit, ut per XXX dies nullus ad eos introiret, neque ab aliquo cibus potusque deferretur. Sed athletæ Christi de plenitudine verbi divini, & de illo pane, qui de cælo descendit, quotidie reficiebantur, atque indesinenter psallebant, dicentes: Deus misereatur nostri, & benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, & misereatur nostri: ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

XVI

[25] Igitur cum in urbe Almiridensium sancti Martyres hæc tormenta pro Christi ne nomine tolerarent, [Astionis parentes martyrium filii rescientes,] quidam peregrinus c quodam die videns beatissimum Astionem ante tribunal judicis consistentem, & cognoscens, quis cujusque generis haberetur, festinanter navigans in partibus Orientis descendit: & veniens in civitatem, unde erat oriundus, nuntiavit patri ejus & matri hæc universa, quæ illi acciderant, dicens, eum cum sene quodam Christiano, Epicteto nomine, in martyrio consistere. Similiter nomen civitatis, in qua essent, diligentissime eos edocuit. At illi, hæc audientes, mox ad genua sibi ista referentis advolvuntur: & fortiter eum rogare cœperunt, ut ea, quæ vera essent, eis diceret. At ille jurejurando vera hæc esse affirmabat. Tunc cœpit dicere pater ejus: Si ego infelix meritus fuero, ut videam faciem filii mei, quidquid illud est quod mihi mandaverit & docuerit, hoc sine aliqua mora facturus sum.

[26] Similiter vero & mater dicebat: Ego miserabilis & humiliata per omnia, [proficiscuntur ad illum, cum proposito amplectendi Christianam fidem.] si illum adhuc in hoc corpore merita fuero intueri, & domum universamque meam substantiam derelinquam, & illi soli adhærebo, eo quod super hæc omnia ipse solus mihi charior & dulcior habeatur. Quod & si me imperaverit fieri Christianam, nec hoc recusabo facere, & cum ipso postmodum, si voluerit, parata sum tormenta sustinere, & mortem gratanter accipere. Et hæc dicentes, universam substantiam suam ac divitias sub actoribus & procuratoribus reliquerunt. Et egressi cum tribus pueris de domo sua, navim protinus conscenderunt, & navigare cœperunt, ut in Scytharum terram, atque in Almiridensium civitatem devenirent. Cujus provinciæ tunc Pontifex & præpositus sanctarum Dei ecclesiarum, beatissimus Euangelicus d habebatur.

XVII.

[27] Igitur expleto numero triginta dierum, jussit tyrannus, ut sancti Martyres coram se exhiberentur. [SS. Martyres denuo cruciati,] Qui cum hilari animo & vultu splendido coram illo constitissent, sic ad eos Latronianus dux locutus est, dicens: Sæpius vos de nominum vestrorum vocabulo interrogavi, vel genere, seu unde estis oriundi: & numquam mihi veritatem dixistis. Nunc itaque, cum nec patriam novi, nec genus agnosco, sed nec nomina vestra potui addiscere, hoc cogitavi apud memetipsum, dicens: Eo quod nihil aliud vos esse videmini, nisi corporei dæmones, qui sine nomine vel genere esse noscuntur: & ideo secundum quod digni estis, hoc vos vocabulo nuncupabo. Et adjecit dicere ad eos: Dicite mihi vos, o corporei dæmones: si non sacrificatis immortalibus diis, facio hodie, ut capita vestra abscindantur. Christi Martyres dixerunt: Nos Christiani sumus, & in nomine Christi dæmones, quos vos ut deos adoratis & colitis, nos de obsessis corporibus effugamus. Utinam in te dæmon pessimus non habitaret. Hoc audiens vesanus ille, & horrendus, nimium efferatus est: & jussit ministris suis, ut cum lapidibus ora Sanctorum contunderent. Deinde imperavit, ut virgas afferrent fraxineas, & sic ex eis tam diu eos verberarent, quamdiu spiritum exhalarent. Beatissimi vero Athletæ Christi, taliter patientes, nihil aliud dicebant, nisi; Domine Deus noster, tua voluntas fiat in nobis. Sed cum diu multumque cæderentur, & semper hilares magnanimesque in confessione Domini perdurarent: videns minister ille diaboli, eo quod nullo modo prævaluisset ejus insania contra ipsorum constantiam, jussit ministris scelerum duci eos foris civitatem, & capita eorum gladio amputari. Cumque ducerentur psallebant, dicentes: Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: quia facta est voluntas Dei nostri in nobis per omnia.

XVIII.

[28] Cum autem pervenissent ad locum, ubi feriendi essent, stantes contra partem Orientis, expansis manibus, & sublevatis oculis in cælum, taliter Dominum oraverunt, dicentes: [& ad gladium condemnati,] Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, & laudabilis, & superexaltatus in secula: eo quod non humana, sed tua voluntas per omnia facta est in nobis. Tu es enim, qui doces in te credentes, ut faciant voluntatem tuam, & ut annuntient mirabilia tua in omni tempore, eo quod Spiritus tuus sanctus gubernat unumquemque in bono secundum propositum cordis sui, & secundum propriam voluntatem. Tu es enim, qui Abraham secundum tuam voluntatem semper gubernasti, Isaac sanctificasti, & cum Jacob colluctatus es, imponens illi nomen novum Israël: qui Joseph a persuasionibus Ægyptiæ & blandimentis castum custodisti, & Susannam similiter a pollutione insidiatorum immaculatam conservasti: qui sanctorum prophetarum tuorum corda purificasti, & beatissimorum Apostolorum mentes, per donum sancti Spiritus illustrasti, dicens ad eos: Accipite Spiritum sanctum: qui athletas tuos per gratiam tuam coronasti, & pro nomine tuo dimicantibus semper victoriam condonasti: qui nos humillimos & peccatores famulos tuos ad hanc patriam perduxisti, ut annuntiemus in ea, ac prædicemus Euangelii tui doctrinam his, qui in ea habitant: qui noster gubernator ac magister, ac bonus provisor in omnibus extitisti: qui usque ad hanc horam secundum tuam voluntatem nos semper gubernasti:

[29] [Deum orant.] Quæsumus Domine, ut digneris nobis sanctos tuos Angelos transmittere, qui nos liberent & defendant ab adversariorum potestate: & victores nos ac triumphatores per tuam gratiam usque ad thronum tuæ majestatis perducant. Sed & viros hujus regionis seu civitatis conserva in timore tuo, protege in misericordia tua, custodi in bonitate tua, guberna secundum voluntatem tuam: benedic pusillis eorum cum magnis, atque pro honore, quem nobis propter nomen sanctum tuum exhibuerunt, repræsenta eis mercedem in beatitudine sempiterna. Tribue quoque nobis fiduciam, ut quotiescumque divinam tuam majestatem exoraverimus, adimpleas petitiones nostras in bono. Et nunc quæsumus Domine, suscipe nos in manibus tuis sempiternis, & introduc nos in in Jerusalem cælestem, quæ est mater omnium Sanctorum, cujus ipse es lumen, & sponsus: conditor quoque ac fabricator, ut una cum Angelis & Archangelis, Patribus, Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Confessoribus, jugiter collaudemus & glorificemus Patrem & Filium & Spiritum sanctum in secula seculorum.

XIX.

[30] Et cum respondissent circumstantes, Amen: rogare cœpit carnifices sanctus Epictetus, [Astion ab Epicteto in cautelam ad martyrium præmißus,] ut ante se prius beatum percuterent Astionem. Sed cum ille diceret: Quia te primum decet, o beatissime pater, hanc salutiferam propriamque propitiationem mereri, sanctus Epictetus respondit: Veterana, inquit, calliditas serpentis, satis subtilis & circumventosa est, fili: & ideo quod nunc jubeo fieri, pro tua salute ac mea requie habetur. Hodie namque decem & septem annos per divinam gratiam munus castum immaculatumque te servavi, & modo vis, ut in puncto unius horæ tantorum annorum laborem perdam? Non ita. Quod enim cupio facere, mi fili, per inspirationem Spiritus sancti facio. Sic enim Abraham in holocaustum Isaac filium obtulit; Jephte filiam Domino in sacrificium exhibuit; Petrus quoque Stephanum ante se in cælestibus præmisit. Et quamvis ego non possim esse incredulus de bonitate Dei, eo quod potest te & sine mea præsentia in omnibus conservare, sicut & usque in hodiernam diem custodivit immaculatum: tamen agnoscere debes, eo quod bonus pastor semper pro ovibus suis animam ponit. Ergo quod facio, pro me & te facio, fili.

[31] Noli igitur amodo de mea societate dubitare. Credo enim quod jam S. Michaël cum Angelis, [capite plectitur; deinde etiam Epictetus.] & Abel cum Prophetis, Petrus quoque cum Apostolis, Stephanus cum Martyribus, Daniël cum Confessoribus, in occursum tibi venerit, fili, qui te nunc in suis gremiis suscipiant, & usque ad thronum Christi Salvatoris nostri cum hymnis & canticis spiritualibus perducant. Hæc & horum ampliora audiens beatissimus Astion, respondit, dicens: Fiat voluntas Dei & tua, o sacerdos Dei, ac venerande pater. Et faciens signaculum crucis in fronte sua, taliter oravit ad Dominum, dicens: Quoniam tu es protector meus Domine, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, statim a spiculatore caput ejus amputatur. Hoc cum factum fuisset, cernens sanctus Epictetus, dedit gloriam Deo. Et projiciens se super corpusculum ejus, rogare cœpit a carnificibus, ut quomodo jaceret super cadaver sancti Martyris; sic & ipsum percuterent. Quod cum expletum fuisset, intuentes universi qui aderant, Christiani pariter ac gentiles, de bono magistro Epicteto, ac de perfecta discipuli obedientia, cum lacrymis Deo gratias retulerunt.

ANNOTATA.

a Per vinculatorium intellige carcerem. Sic Græci vocant δεσμωτήριον, puta, vel, quod ibi δεσμοῦνται, vinciuntur captivi; vel quod ibi δεσμῶν, id est, vinculorum copia.

b Non cohæret hoc cum iis, quæ narrantur num. 9 & 11. Vide etiam numerum 26 Pugnat etiam cum num. 33, 34, &c.

c Videntur narratio hujus peregrini, & quæ hanc consecuta, non satis probabilia, ut dictum in Comm. prævio.

d Huc spectat notatio Rosweydi; non mirum esse, imperante Diocletiano, Euangelicum fuisse Schytiæ episcopum; jam Scythas aliquos ad Christum conversos fuisse tempore Tertulliani; citatque librum ejus adversus Judæos cap. 7 & 8. Videri quoque possunt ea, quæ de lustrata a S. Philippo Apostolo Scythia, tradit Comm. prævius tom. 1 Maii, pag. 10, num 17.

CAPUT IV.
Gloria sanctorum corporum post mortem; sepultura; apparitio; parentum S. Astionis instructio in fide & conversio ad Christum.

XX.

Et dum illi darent Deo gloriam & honorem, ecce subito corpora sanctorum Martyrum in modum nivis visa sunt candida: [Splendor corporum, sanationes ex eorum tactu sepultura;] atque præ nimietate splendoris, quasi solis radii esse videbantur. Omnes, qui a quacumque infirmitate detenti esse videbantur statim ut cadavera ipsorum ex fide contingebant, seu cum veneratione deosculabantur, continuo universa anxietas seu dolor ab eis fugabatur. Circa solis vero occasum veniens Vigilantius cum omni domo sua & cum aliis Christianis, occulte tulit corpora sanctorum Martyrum: & perfundens ea myrrha & aromatibus pretiosissimis, in loco congruo & aptissimo cum hymnis & psalmis, & cum magna devotione sepelivit. In quo loco multa signa & prodigia ad laudem nominis Christi usque in præsentem diem celebrantur. Latronianus vero superveniente nocte invaditur a pessimo dæmone, [Præses vel Dux Latronianus punitus.] & surgens primo diluculo, venit in prætorium, atque ibi positus, cœpit plurima amentiæ inaniaque verba proferre: deinde arrepto gladio, priores quosque de officio suo insequi & vulnerare: super alios vero ut canis rabidus insilire, atque aliorum indumenta dilanians, huc illucque discurrere. Hoc illi intuentes & videntes, quia amens & insanus extiterit, despoliantes illum, pugnis ac verberibus mactare fortiter cœperunt: ac deinde, ligatis ejus manibus ac pedibus, in parvissimo domicilio projecerunt. Qui post biduum suffocatus a dæmone, violenter spiritum exhalavit.

XXI.

[33] Igitur cum dies tertia passionis sanctorum Martyrum illuxisset: [S. Astion apparens Vigilantio, prædicit suos parentes affore,] & Vigilantius ad sepulcrum eorum orationis gratia devenisset, subito apparuit ei beatus Astion, & dicit ad eum: Genitores mei ad quærendum me, de patria nostra hodie huc sunt venturi. Rogo igitur te, frater charissime, festina descendere ad portum, & suscipe eos in domum tuam, atque per omnia consolare eos, eo quod propter me valida sunt tristitia macerati: sed & in postremo de Salvatoris nostri fide, atque diversis magnalibus facias eos monere. Hæc & plura horum audiens Vigilantius, dedit gloriam Deo: & statim cum festinatione ad fluvium descendit. Et ecce, circa horam tertiam cernit naviculam parvam subito applicuisse ad portum. Cumque egressi de navi epibatæ a fuissent, cœperunt a circumstantibus ibidem viris solicite inquirere, si aliquis eorum aliquando audisset ibidem, aut vidisset juvenem, Astion nomen habentem.

[34] [quos excipit Vigilantius,] Cumque multi multa de eo dicerent, Vigilantius supervenit, & dixit: Ego vere vidi & novi eum. Sed interim venite in domum meam, & quiescite pusillum, eo quod valde fatigati estis in navi, & postmodum, si vultis, ego vos ad eum, cum opportunum fuerit, sine aliqua mora perducam. At illi procidentes ad genua ejus, cœperunt fortiter plantas ejus constringere, osculantes atque obsecrantes, ut, si possibile sibi esset, antequam cibum caperent, perduceret eos ad illum. Et Vigilantius ad hæc: Facite prius interim, quæ rogo, ut & ego vestram petitionem atque voluntatem impleam. Cumque domum ipsius ingressi fuissent, & ad mensam consedissent, cœpit mater sancti Astionis ad Vigilantium taliter dicere: Si mihi locum illum demonstraveris, o dulcissime frater, ubi nunc meus unicus demoratur Astion, hodie coronam auream capiti tuo imponam. Similiter quoque & pater ejus dicebat: Ego si illum per te, o juvenis, merear hodie videre, indumenta auro texta te adoperiam, atque dimidium bonorum meorum tibi condonabo. Ad hæc Vigilantius respondit: Ille ante triduum hinc egressus, in regionem ambulavit longinquam, atque dimidium substantiæ suæ una cum domo mihi cum quadam chartula commendavit, dicens: Si aliquis venerit, missus a patre meo ad quærendum me, introduc eum in hanc domunculam meam, & dicito ei: Hæc dicit Astion monachus: Sustine me hic, quoadusque redeam ad te cum salute. Quod & si volueris heres meæ substantiæ esse, festina universa illa, quæ in hoc libro scripta sunt, adimplere, & esto feliciter nihil dubitans.

[35] Et mater: Quæ dicitur, inquit, regio illa, [Vitæ cælestis] quo perrexit dulcissimus meus & unicus Astion? Vigilantius respondit: Regio robustorum, seu fortium virorum. Et mater: Sunt aliqui homines, ibidem commanentes? Vigilantius respondit: Plures & valde nobiles habentur, quorum possessio paradisus dicitur; quorum tabernacula ex lumine sunt constructa; quorum vita Deus est, & conversatio immortalis existit; quorum vestes sanguine sunt respersæ, & in capite coronæ ex auro purissimo, cum gemmis variis fabricatæ habentur. Sed & Rex nimium potentissimus ac metuendus est in eadem regione, cujus nomen Deus deorum, & Dominus dominantium appellatur: cujus nuntii Angeli dicuntur justitiæ; quorum vestis una est omnibus, & tactus eorum igni assimilatur urenti. Sed & senatus hujus Imperatoris valde clarus habetur: & media pars Prophetæ nuncupatur, alii vero Apostoli pronuntiantur. Sed & civitas istius Regis valde est præclara, nomenque ejus Christicolis pronuntiatur: cujus murus ex auro purissimo est constructus, habens portas duodecim & in ipsis singulæ dependent margaritæ, atque singuli ex senatoribus per singulas sedent indesinenter. Et prima quidem porta dicitur Petri, secunda Pauli, tertia Andreæ, quarta Joannis, quinta Jacobi, sexta Philippi, septima Bartholomæi, octava Thomæ, nona Matthæi., decima Thadæi, undecima Simonis, duodecima Matthiæ. Sed & templum mirificum est in ea, habens sancta sanctorum, & altare aureum; ante cujus conspectum vir quidam astat mirificus, tenens decem chordarum psalterium, ac jugiter ibidem degentes ad laudem Regis illius cohortatur, dicens: Laudate Dominum de cælis, laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes Virtutes ejus. Hujus itaque nomen, David, filius Jesse, pronuntiatur. Sed & plateæ hujus civitatis ex auro purissimo sunt stratæ: cujus fluvius vitam æternam emanat, cujus pomifera per singulos menses reddunt fructus suos, & folia eorum ad medicamentum procedunt animarum: cujus lumen inenarrabile est, & portæ numquam clauduntur, eo quod numquam ibi nox erit, nec ullæ tenebræ habentur: sed semper gaudium & perpetua lætitia ibidem jugiter commoratur.

[36] [notitia imbuit;] Et mulier ad hæc respondit: Et non intellexisti, charissime frater, a quo vocatus illic meus Astion perrexit, ne in aliqua culpa deprehensus sit, vel ne quispiam ex comitibus, aut e senatoribus, qui illic demorantur, eum convocavit, & sibi forsitan præ nimia pulchritudine ejus in filium eum adoptavit? Et Vigilantius: Ab ipso, inquit, principe regionis illius cum multo honore & comitatu ibidem vocatus perrexit. Ego siquidem tunc ministros ipsos videre non potui: attamen sicut ipse mihi referebat, valde pulcherrimo ac splendido vultu habebantur, gerentes aurea arma & hyacinthina indumenta. Et quia in hac nostra regione fideliter ex toto animo, quæ sibi ab illo injuncta fuerant, adimplevit, hac de causa eum illuc per suos ministros dicebat vocitatum fuisse, ut principatum ei, videlicet super decem civitates condonaret. Et mater: Putas igitur in tanta gloria nunc ibidem positus habet memoriam nostri? Et Vigilantius: Ille quidem memoriam vestri nimium habet in mente, & valde cupit vos juxta se habere semper, si tamen ea, quæ scripta sunt in libro illo, quem mihi reliquit, adimplere volueritis. Et mater ad hæc: Age ergo, & depositum nobis celeriter repræsenta. Et hæc dicentes, e mensa pariter consurgunt.

XXII.

[37] Tunc Vigilantius assumens eos, in cellam sanctorum Martyrum introduxit: [præcipua e sacris litteris] & ostendens eis dominicam Crucem & sacrosanctum Euangelium Christi, ait ad eos: Hæc sunt, quæ Astion filius vester mihi dereliquit. Si ergo mysterium hujus divinæ virtutis, & ea, quæ in hoc codice scripta sunt, feceritis; profecto videbitis eum, & cum ipso in perpetuum eritis in illa regione. Hæc audiens pater ejus, accepit Euangelium Christi præ manibus, & aperiens pervenit ad eum locum, ubi Dominus Jesus locutus est ad discipulos suos, dicens: Amen, amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis & vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Multi autem sunt primi novissimi, & novissimi primi. Et pater: Quis est, inquit, iste Dominus Jesus, & qui sunt qui secuti sunt eum? Sed & qui sunt illi, qui jubentur relinquere patrem aut matrem, uxorem & filios, propter nomen ejus: quos dicit percepturos esse in futura beatitudine vitam æternam? Quæsumus te, frater charissime, ut si aliquid in his, quæ vera sunt, nosti, nobis explanare non pigriteris.

[38] Aperiens autem Vigilantius os suum, & incipiens a Scriptura ista, [fidei Christianæ mysteria] euangelizavit illis Dominum Jesum Christum; qualiter ab origine mundi omnia per ipsum facta sunt, & qualiter hominem ad imaginem & similitudinem suam fecerit, & in paradisum deliciarum posuerit: & quomodo unam costam tulerit de latere ipsius, & finxit eam in mulierem: sed & quomodo propter serpentem Adam de paradiso deliciarum in hanc terram mortalium expulit; & qualiter Eva, quia ipsi serpenti magis obedire voluit, quam Domino Deo suo, anxietatibus & doloribus in parturitione est condemnata: sed & qualiter sancti prophetæ ante primum adventum Filii Dei venientes, prædicaverunt eum esse venturum, & non sunt recepti: vel quomodo Dominus Deus noster Jesus Christus, qui est unicus Patris, Verbum ac Sapientia, virtus scilicet ac splendor gloriæ, dignatus sit in novissimis diebus, de Spiritu sancto & Maria semper virgine in mundo nasci: & quomodo illos, qui secuti sunt eum, discipulos suos fecit esse, & mittens eos ad prædicandum verbum salutis gentibus, Apostolis imposuerit nomen: sed & quod regni sui participes eos effecerit, qui hujus seculi contempserint vanitatem, & ipsum solum super amorem propinquorum diligerent.

[39] Cumque hæc & horum ampliora sapienter eis Vigilantius disseruisset, [eos edocet.] iterum venerunt in locum illum, ubi scriptum est: Et dixit Jesus discipulis: Amen, amen dico vobis, quia omnis, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabo & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis. Nolite igitur arbitrari, quia veni pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, & filiam adversus matrem suam, & nurum adversus socrum suam: & inimici hominis domestici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. Et qui invenit animam suam, perdet eam. Et qui perdiderit animam suam propter me & Euangelium meum, inveniet eam. Et iterum: Cum autem tradiderint vos apud reges & præsides, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis Tradet autem frater fratrem in mortem, & pater filium: & surgent filii in parentes, & morte eos afficient: & eritis odio omnibus, propter nomen meum Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Rursumque perveniens in ultimam partem sancti Euangelii, cœpit secundum Joannem iterum legere, dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo, ut, ubi ego sum, & illic sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Et denuo: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te: ut & ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut & nos unum sumus. Ego in eis, & tu in me, ut sint consummati in unum: & cognoscat mundus, quia tu me misisti: dilexisti eos, sicut & me dilexisti.

XXIII.

[40] Hæc & ampliora horum dum legisset pater, ad Vigilantium ait: Precor, [Euangelium explanat;] frater charissime, iterum explana nobis diligentius ea, quæ modo legimus: eo quod nos penitus in his verbis nihil intelligimus. Vigilantius respondit: Illos, quos dicit Dominus Jesus noster: Quia qui me confessi fuerint coram hominibus, confitebor & ego eos coram Patre meo, qui est in cælis: qui autem denegaverint me coram hominibus, denegabo eos & ego coram Patre meo, qui est in cælis: nos sumus, qui in eum credimus, & in nomine sancto ejus speramus. Si ergo evenerit tempus persecutionis, & dixerint nobis principes hujus seculi: Abnegate Deum vestrum, & adorate nobiscum idola, qui sunt magni dii nostri, qui & universa fecerunt: si eis non consenserimus, vel quæ jusserint, non fecerimus; sed pro nomine ejus, tyrannorum minas tormentaque toleraverimus: continuo & ipse in illa sua felici regione, coram Patre, & coram sanctis suis Angelis confitebitur nos: id est, amicos, & nimium charos sibi constituet nos.

[41] [narrat Astionis martyriū] De quorum numero extitit nunc ille vester unicus & nimium sanctus Astion. Nam ante hos paucissimos dies, dux provinciæ istius Latronianus, dum compelleret eum, ut abnegaret Jesum Christum, verum illum, quem nos dicimus, Imperatorem cælestem, ut consentiret ejus voluntati, & dæmonibus famulatum exhiberet: ille nullo modo acquiescens jussibus ejus parere, fortis in fide sua, & nimium magnanimus adversus ea, quæ sibi ingerebantur, mala, cum alio quodam venerabili sene Christiano, Epicteto nomine, perstitit usque in finem immobilis in sua sancta confessione. Hoc intuens ejus Imperator ille cælestis, & valde admirans de benevolentia & sincera ipsius erga se dilectione, mittens suos ministros, hoc est, salutiferos Angelos, cum ingenti eum honore in illam civitatem, ubi ipse demoratur, assumpsit, ut illi præmia sempiterna pro eo quod viriliter contra ipsius adversarios decertatus sit, condonaret. Et ideo tam Astioni vestro, quam ejus similibus aptantur ea, quæ legisti, sacramenta: Ut omnes, inquit, unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te: & ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti: & ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis: ut sint unum, sicut & nos unum sumus. Ideo quicumque meruerint esse de numero Astionis vestri, o honorabilis pater, Martyres vocitantur.

XXIV.

[42] Et mater ad hæc: Ne, inquit, mortuus est, & non vis nobis facere manifestum? [ac super eo dißerens,] Vigilantius respondit: Mortui non sumus, qui in hac mortali carne degimus, & in hoc seculo vano, absque notitia nostri factoris existere videmur. Nam vera vita ibi est, & verus cibus potusque ibidem habetur, ac dignitas sine fine, his qui meruerunt eam accipere: ibi est, ubi semper immortalitas regnat, & perpetua gaudia commorantur. Tunc mater: Volebam, inquit, modo eum videre in illa gloria consistentem. Putasne agnoscere me habeat, eo quod genitrix ejus fuerim aliquando? Aut forte in tanto honore ibidem positus, ut dicis, modo inspicere contemnet, eo quod pulchritudinem mei vultus, ipsum lugendo amisi? Et Vigilantius: Si feceris itaque, quæ scripta sunt in hoc libro, quem mihi dereliquit sanctus Epictetus & Astion, & credideris ex toto corde in Jesum Christum, regem ipsius, in quem & iste credidit, poteris eum videre. Sin vero nolueris credere, impossibile est, ut tu illum videas, vel matrem suam nominet aliquando, eo quod incredula extitisti in mandatis Patris ipsius. Et mater: Ecce, inquit, pater ipsius iste est. Vigilantius respondit: Verum Pater ejus ille est, qui & Dominus, cum quo nunc demoratur, qui & tanta bona ei in futura beatitudine condonavit. Et iste vero mortalis est, & mortales filios habet: & dum putatur stare, subito cadit: dum dicit se vivere, repente moritur, eo quod nec iste illum Patrem verum agnoscit, quem ille agnovit: de quo scriptum est; Pater noster qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

XXV.

[43] Igitur cum per unam septimanam inter se disputarent, & Christi mirabilia dicerent ad invicem, & libenter audirent, Dominica die adveniente, [Parentes Astionis a Bonoso presbytero catechesi instrui curat.] ambo pariter crediderunt in Christum. Quos assumens Vigilantius, perduxit ad quemdam presbyterum sanctum, nomine Bonosum, qui persecutionis atrocitatem devitans, in quodam secreto loco occulte degebat. Qui orans pro eis sufficienter, & catechizans eos, eadem hora catechumenos fecit. Igitur cum inde egressi fuissent, cœperunt dicere ad Vigilantium: Ecce adimplevimus ea, quæ in libro illo, quem nobis dedisti, continentur: veni modo, & thesaurum illum ostende nobis, quem Astion noster, ut ipse affirmasti, tibi commendavit. Et Vigilantius: Sequimini me, ego eum vobis sine mora aliqua demonstrabo. Sed interim eum habeo absconditum, & nescio, si modo possum eum inde ejicere. Ergo, si vobis placet, de noctibus eamus ad locum, & usque ad lucem ibidem permaneamus operantes, forsitan poterimus eum invenire, eo quod satis illum in profundo abscondi. Et cum sol declinasset, assumens eos Vigilantius, foras civitatem cum illis egreditur.

[44] Et pervenientes ad sepulchrum Sanctorum, admonet eos, [Orantibus illis in loco Martyrum SS Astion & Epictetus apparent;] secum totam noctem in orationibus vigilare. Cumque jam aurora ascenderet, & lucere inciperet dies, ecce vident subito circa se lumen refulsisse immensum, ac nimium suavitatis odorem fragrare, sanctosque Martyres, qui jam dormierant, in corpore juxta se consistere, ac Dominum secum collaudare. Tunc sanctus Astion, irruens in amplexibus matris suæ, cœpit osculari eam, dicens: Bene advenisti ex Orientis partibus, o discipula Christi, & mea mater Marcellina. Similiter & beatissimus Epictetus, apprehenso capite viri ejus, exosculabatur eum, dicens: Lætare in Domino, o dulcissime frater Alexander, eo quod dignus habitus es in numero fidelium deputari, & perennem beatitudinem promereri. Sed & ad Vigilantium dixerunt: Gaude & tu in Domino, o dulcissime frater Vigilanti, eo quod dignus effectus es, ut impleatur in te, quod scriptum est: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, & operit multitudinem peccatorum.

XXVI.

[45] Tunc sanctus Astion hoc modo cœpit dicere ad matrem: [quorum ille bona sua distribui petit pauperibus;] O dulcissima ac benedicta domina mea mater, illa omnia, quæ in sacrosancto Euangelio Christi Domini nostri scripta sunt, vera sunt & firma. Festina ergo ea sine mora aliqua adimplere: ut ea, quæ illic scripta sunt, consequi promerearis. Igitur portionem mihi de tua substantia obtingentem, pro mea requie b ac tua salute pauperibus divide ac distribue: ut sic merearis cum justitiæ corona & bonis operibus decorata ad nos pervenire. Et mater: Bene, inquit, haberis a Rege tuo, seu a familiaribus ejus, dulcissime fili? Respondit Astion: In tantum dego bene, ut qualiter tibi exponam, nesciam: filium namque suum Dominus ac Deus noster, ex servo per suam gratiam me adoptavit: in civitate sua mansionem mihi tribuit: in palatio suo militare me fecit: inter senatores maximam dignitatem mihi condonavit: paradisi amœnitatem mihi ad delicias tradidit. Sed & ministri ejus tamquam de suis me habere dignati sunt, ac diligunt. Pergo namque cum eis per singulos dies ad visitandum infirmos, ad elevandum elisos, ad illuminandum cæcos, ad salvandum periclitantes in mari, ad expugnandum gentes barbaras præliantes in terra: ad consolandum mœstos, ad defendendum impotentes, atque effugandos dæmones de obsessis corporibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Sed & quotidie de vobis mihi præcipiunt, dicentes: Admone patrem tuum & matrem, ut ad hæc perveniant loca.

[46] [simul eis exposito statu Beatorum,] Et mater: Agnoscunt itaque nos, fili mi? Respondit sanctus Astion, & dixit: Nimium vos diligunt & agnoscunt, domina mater: tantum si vestra voluntas est agnoscere eos, ut ad illam beatitudinem sine aliqua dubitatione possitis pervenire. Et mater præ nimio gaudio feriens pectus suum, dicebat: Putas quandoque infelix & misera illuc perveniam? Et beatissimus Astion respondit: Si credideris perfecte in Jesum Christum, Dominum ac Deum nostrum, quemadmodum credidit Vigilantius, atque omnia bona tua distribueris indigentibus, sine dubio & vivere & exultare habes mecum in illa, in qua & ego dego, beatitudine sempiterna. Cumque his & hujuscemodi verbis athletæ Christi instructi essent, recesserunt ab eis.

XXVII.

[47] Igitur cum quadragesima dormitionis eorum dies illuxisset, [baptizantur;] & Christi pontifex Euangelicus in urbem Almiridensium devenisset, assumens eos Vigilantius una cum sancto presbytero Bonoso, ad eum perduxerunt, exponentesque illi per ordinem cuncta, quæ acta fuissent, rogabant, ut in numero fidelium eos Christo consecraret. At ille nimium gavisus in Domino, assumens eos & orans pro eis sufficienter, sacramentum Baptismi tradidit. Et exultans cum eis per dies octo, in aliam civitatem, quæ in proximo habetur, remeavit. Cumque sacerdos Domini inde remeasset, taliter ad Vigilantium Alexander & Marcellina dicere cœperunt: Multa beneficia tua erga nos habentur, o dilectissime & nimium nobis amabilis frater, eo quod per tuam salutiferam doctrinam jugum diaboli meruimus evadere, & ad Christi Salvatoris nostri notitiam pervenire.

[48] Siquidem nimis existis in sapientia gloriosus in sancta ecclesia, [actisque gratiis Vigilantio, bona dant pauperibus.] præclarus in doctrinæ gratia, perfectam habens dilectionem erga sancti Euangelii religionem, & nimium amorem in peregrinorum susceptione, inenarrabilem benevolentiam circa impotentium defensionem, seu infirmorum visitationem: fervens fidei calore erga idolorum destructionem, vel sanctorum Martyrum amorem; ac secundum tui nominis sacramentum, vigilans existis in cunctis bonis operibus propter Dei amorem. Igitur nihil aliud est de te pronuntiandum, nisi eo, quod unus ex intimis Dei amicis haberis. Et hæc dicentes, tam eum quam sanctum ac venerabilem presbyterum Bonosum ducentes secum ad propriam civitatem, hilares animo, & perfecti in Domino remearunt: atque universa bona sua egentibus distribuentes, glorificabant Deum Patrem omnipotentem, qui eos de tenebris ad cognitionis suæ lumen perducere dignatus est.

[49] [SS. Martyres Epictetus & Astion, ubi; quo die, sub quo imperatore passi.] Pertulerunt autem martyrium Sancti atque athletæ Christi, Epictetus presbyter & Astion monachus in Almiridensium civitate, octava die mensis Julii, temporibus Diocle tiani tyranni, sub duce Latroniano. Secundum nos vero, regnante in cælis Jesu Christo Salvatore nostro: quem decet gloria & imperium una cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Observat hic Rosweydus, ita Hirtio dici eos, qui navalibus operis æs merent; hoc loco nautas intelligi.

b Notata quædam in hunc locum suggerit Commentarius prævius numero septimo, quem tu consule.

DE S. PROCOPIO LECTOREM. ET FORTE ALIO PROCOPIO DUCEM.
CÆSAREÆ IN PALÆSTINA,

INITIO SECULI IV, SUB DIOCLETIAN.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Procopius Lector, Martyr Cæsareæ Palæstinæ (S.)
Alius Procopius Dux, ibidem


AUCTORE J. P.

§ I. Sacer Martyrum cultus; qua die S. Procopius Lector passus; duone sint hi Martyres, an unus tantum.

Celebratissima hodie tam apud Latinos, quam apud Græcos S. Procopii Martyris recolitur memoria. Longum foret, plures e Latinis Martyrologiis classicis hic coacervare annuntiationes, de quibus videri potest Usuardus illustratus, [Cultus Procopii Lectoris apud Latinos;] hac die VIII Julii. Unum tamen velim observari, videlicet annuntiationes Latinas convenire Procopio Lectori, qui ab Scythopoli ductus Cæsaream, ad primam responsionum ejus confidentiam, a judice Fabiano capite cæsus traditur ab eodem Usuardo, antiquiores Martyrologos secuto. Tandem etiam Procopium Lectorem designat annuntiatio Martyrologii Romani, non Ducem, qui Dux haud præpropera morte, ut Lector, ad primam responsionum ejus confidentiam, sed acerbissimis varii generis ac crebro repetitis tormentis, martyrii lauream consecutus fuerit. Credas, propter constans tam Martyrologorum Latinorum veterum, quam recentiorum pene omnium silentium, ignotum fuisse, quia adeo universaliter præteritum, Procopium Ducem.

[2] Contra vero, in pluribus Græcorum tabulis exprimitur Procopius, [Procopii Ducis apud Græcos] Μεγαλομάρτυρ, seu magnus Martyr, qui cum Duce coincidit, ut videre est in Menæis impressis; item in Menologio Ms., quod videtur fuisse ecclesiæ CPolitanæ, nec non in Menologio Basiliano, ac Slavo-Russico, in quo tamen postremo perperam additur passus a Licinio sub Constantino. Adde Menologium Sirleti, ac Maximum Cythærorum Episcopum. At vero Horologium Græcum legit Procopium sine addito; Index in Typicum S. Sabæ, Index in Menæa excusa, supplementum ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, Index in Menæa Græca Ms. bibliothecæ Ambrosianæ, Menæum denique Chiffletii referunt memoriam S. Procopii martyris; in quo Supplemento, jam designato, indicatur locus, sacro Martyris cultui dicatus, his verbis: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτου μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι πλησίον τῆς Χελώνης, καὶ ἐν τῷ Κονδυλίῳ. Celebratur autem memoria ipsius in sanctissimo ejus oratorio, quod est prope Testudinem, & in (loco, qui dicitur) κονδύλιον. De quibus locis consule num. sequentem.

[3] [veneratio & loca sacræ;] In Græcis Menologiis, quæ habemus, sive Mss. sive impressis, quantum quidem ea consulere mihi licuit, invenio semel S. Procopium, expresse signatum cum cognomento Exorcistæ, idque in Synaxario Sirmondi, ubi sic lego: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Προκοπίου, τοῦ Ἐφορκιστοῦ ἐν Καισαρείᾳ τῆς Παλαιστίνης. Passio S. Procopii, Exorcistæ in Cæsarea Palæstinæ. Porro festum S. Procopii, Μεγαλομάρτυρος, non parvo apud Græcos in honore fuisse, constat ex Novella Manuelis Comneni imperatoris, ubi dicitur, vacare tribunal VIII Julii ob festum Magni Martyris Procopii, sicut legere datur apud Baronium ad annum 1166, num. 42. Idem haud obscure liquet ex eo, quod duplex in S. Procopii honorem constructa quondam fuerit ædes sacra, de quibus Cangius in CPoli Christiana lib. 4, sect. 6, num. 83 & 84; dicens, unam quidem, τὴν Χελώνην, id est, Testudinem, de qua supra, constructam fuisse a Constantino Magno, citansque Codinum pag. 39; alteram vero, de qua item supra, τὸ Κονδύλιον dictam, memorat ex eodem Codino pag. 46, inde traxisse nomen, διὰ τὸ Κωνσταντῖνον τὸν πατέρα Ἰουστινιανοῦ τοῦ Ῥινοτμήτου κονδυλίσαι ἐκεῖ τὸν ἵππον αὐτοῦ καὶ ῥίψαι αὐτόν. Quod Constantinus, Justiniani Rhinotmeti pater, in eo loco pugnis instigans suum equum, ab eo dejectus fuerit. Indigitatur hic Constantinus Pogonatus, qui obiit anno 685. Ruinartius in admonitione prævia Passioni S. Procopii asserit, Cyrillum in vita S. Sabbæ meminisse ecclesiæ S. Martyris Procopii, apud Scythopolim constructæ.

[4] Menæa impressa, elogio S. Procopii Μεγάλομάρτυρος præmittunt tres sequentes versiculos: [versiculi;]

Ἔοικε Προκόπιος αὐχένα κλίνων,
Λέγειν, κοπείτω, τῇ πλάνῃ κᾂν οὐ θύω.
Ὀγδοάτῃ Προκοπίου ἀρηιθόου κράτα κέρσαν.

Daturus ensi colla Procopius; age;
Cur tardat, inquit, ictus? Errori haud lito.
Procopii octava egregii caput abstulit ensis.

Versiculis hisce subnectitur ibidem Martyris elogium, quod censeri possit referre in compendio ea, quæ pluribus narrantur in Actis, postea producendis; eaque de causa duximus illud hic supprimendum. Aliquanto brevius est elogium in Synaxario, e Menologio jussu Imperatoris Basilii collecto. Elogium hoc Procopii e tomo primo Julii nostri sic reddo Latine: Magnus Martyr Procopius in Æliensi civitate natus est, patre Christiano & matre gentili, imperante Diocletiano. Ætate maturior, post patris sui mortem, a matre deductus fuit ad Diocletianum, honoris consequendi gratia.

[5] Qui eum, Alexandriæ Ducem creatum, non hostibus dumtaxat, [elogium.] verum etiam Christianis opposuit. Cum autem rediret domum, vox de cælo auribus ejus insonuit, dicens: Neania, servos meos desine impugnare, ut non pereas. Signum vero Crucis ei spectabile apparuit. Nec mora, Scythopolim contendens, accersito auri fusore, signum Crucis fieri jussit conforme figuræ sibi ostensæ, atque illud gestavit. Post reportatam a Saracenis victoriam reversus, delatus est a matre ad Imperatorem, quod Christianus esset, & variis modis cruciatus ac prodigiis clarus, non modo multos alios induxit, ut in Christum crederent, sed ipsam quoque matrem, & aliquas mulieres. Quibuscum una capite truncatus, ad Deum migravit. Quid sibi velit Menologium Slavo-Russicum, dum post annuntiationem S. Procopii Megalomartyris, subnectit, aliam S. Procopii, propter Christum speciosi, Ustjugiensium Thaumaturgi, non equidem satis intelligo. Atque hæc de cultu.

[6] Jam vero, sanctum Procopium Lectorem, alio die martyrium subiisse, [Quo die S Procopius Lector sit passus.] alio sacris tabulis inscriptum, satis certo conficitur ex textu Eusebii, qui cap. 1 de Martyribus Palæstinæ, eorum Acta exorsus a martyrio S. Procopii Lectoris, memorat, τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνεται .. Δεσίου μηνὸς ὀγδόῃ, πρὸ ἑπτὰ εἰδῶν Ἰουνίων λέγοιτ᾽ ἂν παρὰ Ῥωμαίοις. Capite truncatur … Desii mensis octava, quod apud Romanos dici possit, septimo Idus Junias. Variant hic Latina Acta. Illa, quæ proxime daturi sumus, legunt Sanctum obiisse, Desii septima Julii mensis, quæ Nonas Julii dicitur apud Latinos. Henricus Valesius, in annotationibus in hunc locum Eusebii, refert, in duobus Mss. codicibus bibliothecæ S. Germani Parisiis scriptum fuisse: Dies erat septima Julii mensis, quæ VII Idus Julii dicitur apud Latinos. Verum exemplaria illa manifeste arguuntur fuisse corrupta ex citato textu Eusebii, e cujus verbis Δεσίου μηνὸς ὀγδόῃ numquam elicies hæc, dies erat septima. Corruptioni ex parte ansam præbuerit versio aliqua Latina, e cujus verbis Desii mensis, facile imperitus aliquis formaverit, dies erat. Utut est, observasse ista sufficiat, ut dignoscamus, diem Martyris cultui sacrum differre a die, quo ad Superos transiit. Atque hinc patet Actorum Latinorum apud Valesium corrigendam esse inscriptionem, ubi passus traditur quarto Nonas Augusti.

[7] [Verosimilius videtur, unum tantum Procopium Lectorem extitisse,] Nunc alia quæstio hic a nobis discutienda venit, utrum videlicet Procopius Lector & Exorcista sit unus & idem cum Procopio Duce, an diversus, atque adeo unusne hic tantum Procopius martyr, an duo sint. Quoniam in præsenti controversia censeo nihil solidi sperari posse ex antiquitate pro alterutrius partis decisione, videndum, an id aliunde haberi non queat. Baronius ad annum 308, alterum ab altero distinguit, nixus diversitate mortis, quæ uni quidem præ alio longior, acerbior ac violentior contigerit. Sequitur ipsum Valesius in memoratis notationibus in librum Eusebii de Martyribus Palæstinæ, coacervans plura adjuncta ad opinionem suam stabiliendam. Nimirum, quod alter Lector & Exorcista fuerit, alter vero Dux Ægypti. Prior Christianus a puero, alter a dæmonum cultu translatus ad Christum. Prior brevi ac facili martyrio perfunctus; alter autem sub duobus Palæstinæ Præsidibus Justo & Flaviano dire excarnificatus, ac tandem cæsus, atque a Græcis inter martyres illustriores seu Μεγαλομάρτυρας collocatus sit. Denique quod primus Scythopoli captus, atque inde Cæsaream Palæstinæ sit ductus, & ibidem capite plexus; alter vero in Ægypto comprehensus, in urbe Phœnices Cæsarea, quæ & Paneas dicta est, martyrium consummarit. Illustrissimus Franciscus Maria de Aste, Archiep. Hydruntinus, in Disceptationibus ad Martyrologium Romanum, anno 1716 in lucem editis, varia habet de loco martyrii; sed nihil, quod magnopere huc referri mereatur.

[8] [ex silentio Eusebii,] Nec obscure innuere videtur Valesius cui fundamento dictam Martyrum discriminationem si non ex toto, saltem ex parte, superædificet, dum adjungit hanc clausulam, si credimus Symeoni Metaphrastæ; cujus auctoritate an & quo usque hic sit standum, tractabimus paulo post, ubi instituemus sermonem de auctore, qualitate ac valore Actorum. Interim rationes, quæ afferuntur pro identitate Procopii Lectoris & Ducis, apparent mihi satis probabiles, eo usque saltem, ut dubium reddant Procopium Ducem. Dubius etiam fuit Papebrochio, quia, ut scribit in Responsionibus, ad prætensas Exhibitiones errorum, art. 4, § 10, Capere, inquit, certe non possum, quomodo Eusebius, annis vix triginta scribens post passionem cujuscumque Procopii, in sua urbe peractam, unius martyrii, non valde memorabilis, fecisset mentionem, præterito altero, tam variis, tamque mirabilibus eventibus & certaminibus, ad omnem posteritatem memorabili; si (quod plerique cum Baronio malunt) duo Procopii Martyres, in eadem civitate, sub eodem persecutore extiterint. Argumentum hoc, tametsi mere negativum, ut vocant, meretur mature expendi.

[9] [de Procopio Lectore non de Duce loquentis;] Quæro enim, an sit verosimile, nedum probabile vel credibile, Eusebium, ob fidem historicam æstimatissimum, ætate æqualem vel certe supparem iis duobus, quas scripto consignabat, illius urbis Episcopum, quæ fuerat paulo ante palæstra Martyrum, de quibus hic agimus; estne, inquam, verisimile, talem auctorem, in hisce temporum ac loci circumstantiis scribentem, litteris commisisse, & primo quidem loco, Acta Martyris, in cujus morte ejusve adjunctis, vix aliquid invenias memoratu dignum, præter mortem, momento, ut ita loquar, temporis pro Christo obitam; & prætermisisse alium tot titulis memorandum? Quis credat, diligentem & accuratum historicum tacere vel voluisse vel potuisse tanta copia rerum, numero multarum, genere illustrium, varietate diversarum, eventibus supra vulgus historiarum plane mirabilibus? Quæ omnia non dubitasset posteritati commendare, describendo mirabilem conversionem, apparitionem, heroicam & plus quam vulgarem constantiam in perferendis immanissismis cruciatibus, prodigia, aliorumque conversiones ad Christum tam singulares & spectabiles, si quidem vel tantilla fama ad ipsius aures pervenisset Eusebii; quæ, supposita rerum veritate, non pervenire ad aures ejus non poterat. Imo, fac, Procopium Ducem, gregalem seu communem dumtaxat Martyrem fuisse, quomodo aut cur silentio illum suppressisset laudatus Historicus, cetera tam in narrando diligens, tam in scribendo accuratus?

[10] Hanc autem de uno tantum admittendo martyre Procopio sententiam, [de quo ultimo altum silent Martyrologia antiqua.] dictus Papebrochius hac ratione ibidem confirmat. maxime, inquit, cum vetustissimum Martyrologium, quod Eusebio & Hieronymo adscribitur, non nisi unius in Cæsarea Procopii, faciat mentionem, idque ad VIII Idus Julii. Adde, quod alia Martyrologia Latina vetustiora non noverint nisi unum Procopium, in primo sacri agonis limine, ut ita dicam, interemptum, sicut retulimus supra, num. 1. Oppositæ igitur opinionis, duos statuentis Procopios, fundamentum unice videtur niti Actis Procopii Ducis, atque adeo non apparet, quod habere debeat dicta opinio majorem auctoritatem, firmitatem aut certitudinem, quam ipsa Acta habeant. Non est tamen meum, S. Procopium Ducem, a Lectore distinctum, ex antiqua, qua gavisus est hactenus, possessione deturbare, quæ sane foret certius stabilita, si certioribus niteretur antiquitatis monumentis. Nunc de Sancti utriusque Actis videbitur paragrapho proximo.

§ II. Acta Procopii Lectoris sincera; an, & quousque ab Eusebio conscripta. Acta Procopii Ducis fabulositatis suspecta; auctoris hallucinationes & parerga; varia eorum Mss.

Gemina S. Procopii Lectoris exstant Acta (nisi malis eadem dumtaxt una dicere, ob rationes mox dandas) quorum altera, [Acta brevissima S. Procopii Lectoris, ab Eusebio conscripta;] contextu brevissima, habentur in Eusebio, & exordium faciunt capitis primi de Martyribus Palæstinæ; altera sunt Latine edita, primo a Valesio in notationibus in librum Eusebii de Martyribus Palæstinæ, & post illum, a Ruinartio relata inter Acta Martyrum selecta & sincera. Prima ab auctore Eusebio Græce edita, sic habent Latine ex versione nostra: Igitur ex Palæstinæ Martyribus primus Procopius, antequam carcerem esset expertus, statim a primo ingressu, ad Præsidis tribunal adductus & sacrificare diis, qui vocantur, jussus, unum solum se nosse dixit: cui sacrificandum esset eo ritu, quo ipse vult … Cum vero quatuor etiam Imperatoribus libare juberetur, dictum quodam Homericum prolocutus, quod illis minime arridebat:

Haud bona res, Domini plures; herus unicus esto,
Rex unus:

Illico capite truncatur, die VIII mensis Desii, hoc est, quod a Romanis dici possit, VII Idus Junias, die quarta Sabbati. Hoc primum apud Cæsaream Palæstinæ martyrium consummatum est.

[12] [alia paulo longiora] Atque hæc est compendiosissima S. Procopii Lectoris martyrii descriptio, litteris mandata a gravissimo auctore, qui rebus gestis, quas hic exposuit, si non præsens interfuit, saltem auditu proximus extitit, in eodem quoque loco, ut dicebam supra, aliquot post annis episcopalem cathedram moderatus, quo tempore terra etiamnum, ut ita loquar, sacro martyrum sanguine purpurata rubescebat. Verum de Auctore & sinceritate horum actorum nemini potest incidere prudens dubium. Ne vero vel tantillum te moretur textus, die IV Sabbati, verbatim e Græco redditus; intellige feriam quartam hebdomadis. Vide Valesium in Notationibus ad hunc locum. An autem Acta, quæ exstant Latine, & paulo longiora sunt, Græce ab eodem Auctore sint composita primitus, non tam certo constat. Valesius loco supra citato refert passionem S. Procopii, de qua hic loquimur, quam librariorum incuria, ex Eusebii textu incaute detractam existimavit. Probat autem Latinam passionem e Graæca descriptam fuisse, ac translatam, ex iis verbis textus Græci; πρῶτος τοιγαροῦν τῶν ἐπὶ Παλαιστίνης Μαρτύρων Προκόπιος. Quæ in Actis Latinis sic leguntur: Primus Martyrum, qui sunt in Palæstina, apparuit Procopius. Sunt & quædam alia, quæ satis consonant Actis Græcis, & videntur redolere eumdem fontem.

[13] [videntur eidem Eusebio adsribenda,] Nam illa Eusebii, πρὶν φυλακῆς πεῖραν λαβεῖν, antequam carcerem esset expertus, ita referunt Acta Latina: Priusquam carceris vel vinculorum experiretur angustias. Græca sic pergunt: Εὐθὺς ἀπο πρώτης εἰσόδου τοῖς ἡγεμονικοῖς παραστὰς δικαστηρίοις, θύειντε τοῖς λεγομένοις προσταχθεὶς θεοῖς, statim a primo ingressu ad præsidis tribunal adductus, & sacrificare diis, qui dicuntur, jussus. Latina sic habent: In ipso ingressu suo, a Judice Flaviano ut diis sacrificaret, impellitur. Denique ad calcem, τοῦτο πρῶτον ἀπὸ Καισαρείας τῆς Παλαιστίνης ἀπετελέσθη σημεῖον: Hoc primum apud Cæsaream Palestinæ consummatum est martyrium (ad verbum est signum.) Sequitur passio Latina in hunc modum: Hoc primum in Cæsarea martyrium consummatum est. Nonne satis hic multa consonant, ut alia ex aliis dicantur descripta, & spirare eumdem auctorem? non obstante, quod Latina Paululum varient in designando die martyrii; sicut monuimus num. 6.

[14] [& quare?] Atque ut ad assertam dictorum Actorum consonantiam, & eadem opera ad auctorem Eusebium revertamur; recte observat Valesius, aliorum Martyrum, qui in libro de Martyribus Palæstinæ commemorantur, genus & patriam accurate referri ab Eusebio; ac si forte quis illorum aliquem gradum ecclesiastici honoris obtinuerit, ipsum solere, id distincte notare. Hoc si in aliis fecerit; an est verosimile, idem ipsum neglexisse in Procopio: omnium, qui in Palæstina claruerunt, martyrum principe & antesignano? Id quod revera respectu S. Procopii factum non sit, librariorum culpæ imputat idem Auctor. Itaque defectus iste poterit suppleri ex passione Latina, in qua distincte traditur patria ejus, habitatio, triplex officium, lectoris videlicet, exorcistæ atque interpretis; morum ab ineunte ætate innocentia, vitæque severitas. Adde, quod hæc verba, ibidem prope finem relata, primo anno, quo adversus nos. fuit persecutio, non videantur dubium relinquere, quin Acta ab auctore coævo conscripta fuerint. Quod, cuinam verosimilius, quam Eusebio tribui possit? Denique an abludam a vero, si dicam, eas relucere ibidem notas, quæ scriptoris Eusebii venam & ingenium videantur spirare, quasque in sinceris Actis desiderare quis possit?

[15] Deterioris notæ sunt Acta Procopii Ducis, de quibus nunc dicere aggredimur. [Acta S. Procopii Ducis, deterioris notæ;] Baronius ad annum 308, Procopium Lectorem a Procopio Duce diversum statuens, dicit hujus postremi Acta, perpaucis emendatis, legitima atque germana esse censeri, ab ipso auctore conscripta ante imperium Juliani. At, qua ratione Actorum sinceritatem probat? non aliunde, quam producendo brevem eorum synopsim ex Nicephoro, & fragmentum, ex iisdem avulsum, & recitatum in Concilio Nicæno secundo, de cruce, ab eo fabricari jussa, apparitionibus & inscriptionibus honorata, de qua vide in Actis, postea hic proferendis, a num. 13. At tanium abest, ut istorum Actorum veritatem approbare, nedum definire voluerit sacrosancta illa Synodus, aut pro ea sponsionem dare, ut nihil aliud hic fecerit, quam permittere, ut eadem Acta coram se legerentur. Itaque non est, quod hic aliquis scrupulum moveat, quasi vero commissa sit irreverentia adversus dictæ Synodi placita; quam abstergo tam facile, quam illam, a prætenso Exhibitore errorum valde frivole sibi objectam abstersit Papebrochius Responsionum part. 1, pag. 148; ubi plura huc spectantia videri possunt.

[16] Ad ea, quibus probat Baronius Acta ista ab auctore fuisse conscripta ante imperium Juliani videlicet, [an ante Julianum scripta?] quod a Juliano Salvatoris statua, ab Hæmorroissa erecta, fuerit penitus comminuta, & in aliam conflata, ut suo loco dicturum se ait: quodque ipse Auctor, cum ejus meminit, eam dicit esse superstitem. Sed auctorem illum loqui alienis verbis, non suis, colligi videtur posse ex eo, quod contextus, historiam referens mulieris, a profluvio sanguinis per Christum sanatæ, nimis consonet Eusebio lib. 7, Eccl. Hist., cap. 18, quam ut eam inde non desumpserit dictus Auctor, & actis Procopianis inseruerit, hac tamen clausula, saltem in nostro exemplari, prætermissa, quæ legitur apud Eusebium: Mansit porro (de dicta statua loquitur) ad nostra usque tempora, nosque adeo, urbem illam ingressi, ipsam conspeximus; quam clausulam haud dubte legerit Baronius in exemplari suo, cum in ea fundet suam opinionem de ætate scriptoris Actorum. Eadem quoque clausula iisdem pene verbis Latinis versa legitur apud Surium.

[17] Jam vero rationes aliquot coacervemus, e quibus veluti notis totidem characteristicis dignoscamus, Acta Procopii Ducis, [cur fabulositatis suspecta;] a genuina sinceritate plurimum aliena, sublestæ fidei habenda esse & pium potius referre drama, episodiis adornatum, quam veram historiam. Ac primo quidem non mediocriter fidem eorum infirmat silentium Eusebii in hujusmodi rerum ac temporum adjunctis; de qua re actum num. 8. Præterea non satis hæc Acta videntur consonare ejusdem Eusebii Eccl. Historiæ libro 8, cap. 12, ubi agens de cruciatibus, summa immanitate contra Martyres exercitis, de S. Procopio Duce, tormentorum prodigiosissimo victore, si Actis credimus, nullum verbum facit. Enimvero vel Metaphrasten, vel similis farinæ interpolatorem, videntur sapere parerga, apparationes adeo crebræ, allocutiones continuæ, prodigia, eventus rerum mirabiles, inexspectati exitus, apostrophæ, ingressus ac regressus in carcerem adeo faciles & multi; conversiones, Præsides morte puniti, (de quibus omnibus ibidem variis locis) Quid? numero præsertim 21, nonne invocatio deorum dearumque, theatrum sapit & poëticam redolet compositionem? Adde preces Martyris, ad calcem Actorum positas, in quibus Sanctus postulat a Deo infirmis sanitatem, viduis atque orphanis rerum, quibus indigent, suppeditationem; injuriam patientibus relaxationem, errantibus reditum; illis insuper, qui sui servarent memoriam, tranquillitatem vitæ, & doloris omnis exterminationem. Quæ clausula valde universalis est; & ni multum fallor, a genuinis sincerisque Martyrum Actis aliena. Consule ea, quæ de historia S. Flaminæ jam pridem dixit Papebrochius part. 1 Respons. pag. 271. Idem statue de versibus Sibillinis, Christum & Crucem vaticinantibus; idem de oraculo Apollinis, editioni Surianæ inspersis, quæ in nostro exemplari non leguntur; quodque eatenus eidem præferendum est.

[18] [hallucinationes auctoris;] Quid dicam de errore topographico & chronologico auctoris, confundentis Cæsaream Philippi in Phœnicia, cum Cæsarea Palæstinæ, olim Turris Stratonis dicta? Edicta Diocletiani, adversus Christianos, lata fuisse statuit ante Persarum atque Agypti bellum, nec non ante quam Constantius & Galerius in Cæsares essent evecti, qui lapsus arguunt, Auctorem diu post Juliani tempora scripsisse, atque adeo diu post martyrium S. Procopii. Quid? quod Acta S. Ephysii Martyris, quæ habes die XV Januarii, plane similia esse Actis S. Procopii, jam pridem ibidem fuerit observatum; adeo ut satis pateat, alia ex aliis magna saltem ex parte fuisse descripta. Cum vero Acta Ephysii non magni sint pretii; utpote a scriptore posterioris ævi interpolata, ut dicitur in annotatis ad cap. 3; cur majoris debeant censeri Acta Procopiana?

[19] [Acta eadem tribus diversis MM. applicata:] Quin imo Acta eadem tertio recurrunt, applicanturque S. Joanni martyri, Constantinopoli Venetias translato, de quo agitur die XIX Maii; ubi ostendit Papebrochius quam utraque perfecte inter se conveniant, si perquam paucula excipias. Quæro jam, an Acta eadem in substantia, tribus diversis sanctis Martyribus applicata, mereantur numerari inter sincera an inter suspecta, corrupta & fabulosa? Quid dicam de itinere Antiochia Apamæam, quod refertur in Actis cap. 2; unde digressus ad triginta stadia, visionem habuit Procopius, simillimam ei, quam habuit Doctor gentium, in sua famosa ad Christum conversione; & tamen, quod mireris, eadem ipsa nocte S. Procopius Scythopolim pervenit. Ad Baronium quod attinet, quem supra diximus pro distinctione Procopii Lectoris a Procopio Duce, & pro sinceritate Actorum stare; is sane in notis ad Martyrologium Romanum non loquitur tam affirmate, quam in Annalibus suis. Possent fortassis plura proferri argumenta adversus Acta S. Procopii Ducis; sed hæc sufficiant, ut ostendatur, eadem merito suspecta ac dubia esse; ipsum S. Procopium Μεγαλομάρτυρα, a Lectore Procopio diversum, sola potissimum eorumdem Actorum auctoritate subnixum, suspectū ferme & dubium reddi.

[20] Eamdem ob causam non omni suspicione videtur carere S. Theodosia, [Quid dicendum de S. Theodosia Procopii Ducis matre; quid de Sociis] Ducis Procopii mater, ab idolorum cultu ad Christum conversa, de qua in Actis Græco-Latinis loco non uno. Idem puta de sociis Martyribus S. Procopii Ducis; qui in perantiquo Ms. Synaxario Græco ecclesiæ CPolitanæ, servato Paristis in Collegio Claramontano, extat cum tali elogio; sed ex Actis haud dubie excerpto: S. Procopius ductus est in templum idolorum, & per orationem idola dejecit; quæ lapsu suo contrita, & in aquam dissoluta, per januas templi effusa sunt. Quod videntes milites ex ordine duplici, Numerorum dicto, cum duobus suis Tribunis Nicostrato & Antiocho, fidem Christianam amplexi sunt, & a Leontio Episcopo baptizati, & jussu Imperatoris capite plexi. Quæ eadem, phrasi aliquanto mutata, leguntur in Græcorum Menæis Mss. & excusis, item apud Maximum Cythærorum Episcopum ἐν βίοις τῶν Ἁγίων. Itaque non immerito a Majoribus nostris dictum fuit ad propositum præsens, partim quidem tomo 5 Maii, inter Prætermissos ad diem XXI, ubi de Nicostrato & Antiocho Tribunis, atque aliis militibus, ut Cæsareæ passis, refertur, eos, tametsi inscribantur hodierno Romano ex Actis S. Procopii, non ideo tamen omni suspicione vacare; quia Acta, licet a Synodo II Nicæna laudata, nobis tamen vehementer sunt de fictione suspecta propter Eusebium, Cæsareensem Episcopum lib. 8, cap. 12. Quare etiam Baronius cogitur duos agnoscere Procopios, eadem persecutione, eodemque loco passos. Difficile nobis est probare ejusmodi geminationem, adeoque fateri, Eusebio præteritum eum esse, qui (si vera hæc Acta sint) fuerit infinitis modis clarior altero; cum martyrii fides tota pendeat ex fide istorum Actorum. Itaque totius rei decisione ad præsentem diem dilata, vix videmur ex suspectis & dubiis Actis alios posse elicere Martyres, quam suspectos & dubios. Scio Theodosiam, matrem Procopii, legi in Supplemento ad Menæa excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii, item in Menologio Sirleti cum XII matronis ordinis senatorii; præterea in Menæo Chiffletii; & priore quidem loco adjungi hoc distichon:

Ἀθλητομήτωρ οὖσα Θεοδοσία,
Ἔσπευσεν εἶναι καὶ ξίφους ἀθληφόρος.

Theodosia, quæ mater Athletæ fuit,
Ex ense studuit ferre Athletarum decus.

[21] Scio præterea, ipsam cum duodecim sociabus relatam esse in Martyrologium Romanum die XXIX Maii, [ac sociabus Martyribus;] his verbis: Cæsareæ Philippi, sanctarum Martyrum Theodosiæ, matris S. Procopii Martyris, & aliarum duodecim nobilium matronatum, quæ in persecutione Diocletiani, capitis obtruncatione consummatæ sunt; verum considerato fonte, e quo illorum cultus manavit, fabulosis, inquam, Actis; rursum videtur posse absque piaculo repeti id, quod pridem dictum fuit in Prætermissis ad diem XXIX Maii; nimirum nos non audere illas hic adscribere numero sanctarum mulierum, quæ utrum revera fuerint in rerum natura, dubitamus. Quid si nomen Theodosiæ, ut ibidem scribitur, mutuo sumptum sit ab ea, quam supra diximus, hodie (XXIX Maii) coli a Græcis, virgine & Martyre Cæsariensi; æque ac nomen Procopii a certo ejusdem nominis ibidem Martyre, de quo Eusebius; & nos supra pluribus.

[22] [quid de reliquiis S. Procopii Ducis?] Dum præsens discutio argumentum, incidit in manus libellus de vita S. Procopii Ducis, Gallice editus anno 1617; in qua, cap. 17, libelli postremo, tractatur de variis cruciatibus, non sine miraculo a Sancto exantlatis, & de martyrio ejus; addita nota ad marginem, qua dicitur dextra ipsius esse in ecclesia collegii Tornacensis Societatis Jesu. An dextra, ibidem conservata & honorata, sit S. Procopii Ducis, dubium ut minus nobis est, cum dubia sint Acta, nec satis certus Martyr. Fuerit dextra fortasse alicujus alterius Martyris anonymi, sub dextræ Procopii Ducis nomine hactenus culta; cujus autem Sancti reliquiæ sint, non habeo, unde definiam, neque huc spectat inquirere. Rursum in eodem libello de prædicta dextra mentio præmittitur capiti primo, diciturque carne, nervis & unguibus tum temporis vestita fuisse, quemadmodum ibi hactenus asservatur.

[23] [Varia Mss.] De Mss., quæ in promptu habemus, sic accipe. Est inter illa unum; quod inscribitur Passio S. Procopii; estque passio non Ducis, at Lectoris, desumptum e Ms. S. Maximini Treviris, cum eoque collatum, & conforme exemplari, quod mox typis vulgatum producemus; in quo tamen legitur, dies erat septima Julii mensis, quæ septimo Idus Julii dicitur apud Latinos, ubi aliud Ms., hic dandum, legit, Desii septima Julii mensis, quæ Nonas Julias dicitur apud Latinos; de qua lectione pluribus supra. Est & aliud nobis Ms., ex tomo 147 Ms. bibliothecæ Casinensis, in litteris, ut ibidem apponitur, Longobardicis; sed nullius valoris; cum Acta Procopii Lectoris ac Ducis confundens, illa, quæ secundum Acta utriusque, non possunt non convenire nisi duobus Procopiis, uni eidemque, quem Lectorem atque Exorcistam nominant, applicuerint; qui tamen morte præmatura, & pene momentanea, adeoque diversissima martyrium consummavit, Procopio Duce, post magnam tormentorum multitudinem interempto. In hoc Ms. prætermittuntur episodia, quæ in Actis Græco Latinis passim occurrunt, quæ non puto operæ pretium, hic sigillatim recensere.

[24] [quorum hic ratio redditur.] Tertium Ms. misit P. Joannes Gamans noster anno 1641, prodiitque ex cœnobio Bodecensi, Ordinis Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbornensi; sed quam malæ notæ sit exemplar, præter alia indicia, vel ex hoc uno colligitur, quod S. Procopii martyrium affigat ætati Juliani Imperatoris. Porro alia olim extitisse Acta Græca S. Procopii Ducis, colligitur ex initio, ab Actorum Græcorum initio, quæ hic dabuntur, diverso, nimirum κατα τοὺς καιροὺς ἐκείνους ἐβασίλευσε Διοκλητιανὸς τύραννος, Per illa tempora regnavit Diocletianus tyrannus. Quorum meminit secunda Synodus Nicæna, act. 4, & Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 98, qui ibid. pag. 120 inter scripta, quæ abjudicat Metaphrastæ, commemorat exordium martyrii S. Procopii a nostro diversum. Quid plura? Duplex insuper habemus apographum Græcum, e Ms. Medicæo Regis Franciæ, ejusdem utrumque argumenti; utrumque non inutile ad collationem præviam editioni. An elogium, quod citatur ab Allatio, loco prædicto, pag. 108, tamquam Hesychii, presbyteri Hierosolymitani (quem Tillemontius tom. 5, pag. 40 refert vixisse seculo 5) conveniat Procopio Lectori, an potius alteri Martyri ejusdem nominis, non facile dixero: nam Martyres homonymi habentur in Menæis Græcis die XXII & XXIV Novembris, de quibus suo loco poterit tractari. Hæc de Actis & scriptis Procopianis. Nunc Acta utriusque subjicio; & Græca quidem nova interpretatione Latine a me reddita.

PASSIO
S. Procopii Lectoris,
Edita a Ruinartio inter Acta primorum Martyrum sincera & selecta.
Ex tribus codd. Mss. & Valesio in notis ad Eusebium.

Procopius Lector, Martyr Cæsareæ Palæstinæ (S.)
Alius Procopius Dux, ibidem

BHL Number: 6949

Primus Martyrum, qui sunt in Palæstina, apparuit Procopius, vir cælestis gratiæ, qui & ante martyrium sic suam vitam disposuit, [S. Procopii integritas vitæ, ansteritas, officia;] ut etiam a parva ætate castitati semper & morum virtutibus studeret. Corpus quidem suum sic confecit, ut pene mortuum putaretur; animam vero sic verbis confortabat divinis, ut etiam corpori virtutem ex hujus refectione ministraret. Cibus & potus ei panis & aqua fuit: solis his utebatur, cum post biduum triduumque diem, interdum etiam post septimanam, ad cibum rediret. Sacrorum quoque meditatio sermonum ita mentem ejus obstrinxerat, ut nocte ac die in hac infatigabilis permaneret. Clementiæ autem & mansuetudinis, tamquam ceteris inferior, documentum sui præbebat, verbi copiam. In verbis divinis ei tantum studium erat. Illa vero, quæ extrinsecus sunt, mediocriter attigerat. Igitur genere quidem Æliensis, conversatione autem vel habitatione Scythopolitanus erat. Ibi ecclesiæ tria ministeria præbebat: unum in legendi officio, alterum in Syri interpretatione sermonis, & tertium adversus dæmones manus impositione consummans.

[2] [martyrium statim consummatum.] Cumque ab Scythopoli una cum sociis in Cæsaream transmissus fuisset, ab ipsis portis ad præsidem ducitur, & priusquam carceris yel vinculorum experiretur angustias, in ipso ingressu suo a judice Flaviano, ut diis sacrificaret, impellitur. At ille magna voce, non esse deos multos, sed unum factorem omnium opificemque testarus est. Judex autem plaga sermonis ictus, & conscientia saucius, consentit ejus sermoni, atque ad alia se rursum argumenta constituit, ut vel regibus sacrificaret. Sanctus autem Dei Martyr, sermonem ejus despiciens, Homeri inquit versum, dicens: Non est bonum multos dominos esse. Unus Dominus est, unus Rex. Itaque hoc verbo ejus audito, quasi qui infausta regibus deprompsisset, jussu judicis ducitur ad mortem, & capite amputato ingressum vitæ cælestis, vel compendium beatus invenit, Desii septima Julii mensis, quæ Nonas Julias dicitur apud Latinos, primo anno, quo adversus nos fuit persecutio. Hoc primum in Cæsarea martyrium consummatum est, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui honor & gloria in secula seculorum. Amen a.

ANNOTATA.

a Relucet in parvis hisce Actis character scriptoris satis purus & sincerus. Ut vero appareat ad oculum, quam multum Acta S. Procopii Ducis in genuino sinceritatis candore deficiant, placuit ea prioribus subjungere.

ACTA GRÆCO-LATINA
S. Procopii Ducis, fabulositatis suspecta,
Ex Ms. Medicæo Regis Franciæ, Interprete J. P.

Procopius Lector, Martyr Cæsareæ Palæstinæ (S.)
Alius Procopius Dux, ibidem

EX MSS.

CAPUT I.
Dira sub Diocletiano ac Maximiano persecutio; S. Procopii natales; præfectura Alexandriæ.

Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τὴν βασιλείαν ἰθυνόντων ἀρχὴν, δεινός τις καὶ ἄγριος κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐκεκίνητο πόλεμος, ὁμίχλητε δυσσεβείας τοῦ κόσμου παντὸς κατεσκέδαστο, καὶ γνόφος ἀγνοίας ταῖς τῶν ἀνθρώπων ἐπεσκότει ψυχαῖς, σκοπὸν ἕνα ποιουμένων τῶν βασιλέων, τὸ εὐσεβὲς ἅπαν ἀπολέσαι, καὶ Χριστιανοὺς ἐκτρίψαι πανωλετρίᾳ. Πολλὴ μὲν οὖν πρὸς ταῦτα σπουδὴ καὶ παρ᾽ αὐτῶν δήπου τῶν ὑπηκόων τοῖς ἄρχουσι συνεισήγετο. Πολλὰ δὲ καὶ διὰ γραφῆς προστάγματα διὰ πάσης ἐφοίτα τῆς οἰκουμένης, ἀπροφάσιστον ἀπαιτοῦντα καὶ σύντονον πρὸς τὰ διατεταγμένα τὴν ὑπουργίαν. Ἓν, οὗν τῶν τοιούτων ἐγγράφων ἐπιταγμάτων, καὶ τὸ κατὰ τῆς Αἰλιέων πόλεως ἐκπεμφθὲν ἦν, ὅπερ καὶ τοῖς γαράμμασιν εἶχεν οὕτως· Βασιλεὺς μέγας αὐτοκράτωρ Διοκλητιανὸς, πᾶσι τοῖς εὐνοικῶς διακειμένοις περὶ τοῦς ἀηττήτους θεοὺς, χαίρειν. Προσῆκόν ἐστιν ἅπαντας περὶ τὴν τῶν μεγίστων θεῶν θεράπειαν πάσῃ σπουδῇ χρήσασθαι, ἀνεγείρειν τε τοῦς αὐτῶν ναοὺς καὶ βωμοὺς, καὶ ἑορτὰς αὐτοῖς καὶ θυσίας πανδήμους ἐπιτελεῖν. Ἐγνωρίσθη γὰρ ἡμῖν περί τινων, νεώτερα δοξαζόντων, καὶ τῆς ἑλληνικῆς καὶ πατροπαραδότου θρησκείας ἀλλότρια. Οὖ χάριν καὶ τὸ παρὸν ἐκτίθεμεν δόγμα, παρακελευόμενοι πᾶσι σέβειντε τοῦς θεοὺς καὶ αὐτοῖς προσανέχειν, ἀκριβῶς εἰδόσιν, ὅτι τοῦς μὴ οὕτω φρονεῖν βουλομένοις, τιμωρίαι χαλεπαὶ καὶ βίαιοι παραλήψονται θάνατοι· οἷα δὴ πάλιν τοῦς καταπειθεῖς γινομέννους, μυρίων ἀγαθῶν ἀμοιβαὶ θεραπεύσουσι, καὶ παρ᾽ ὅλην αὐτῶν τὴν ζωὴν εἶτε καὶ ὡς φίλον αὐτοῖς, ἕξουσι.

[2] Τοιούτου διατάγματος ἐκδοθέντος, ἐξ Ἰταλίας ἐχώρει Διοκλητιανὸς πρὸς Αἴγυπτον. Ἐκάλει γὰρ αὐτὸν, οὐ μέτριόν τε καὶ τὸ τυχὸν (ἄλλ᾽ κατὰ τὴν Ἀλεξάνδρειαν τότε κινηθεῖσα στάσις, Ἀχιλλέως τινὸς ὄνομα, θυραννίδος ἐπίθεσιν μεμελετηκότος) ἐπεὶ δὲ φροντὶς ἄγαν καιρία ἀγῶνα θέειν τὸν περὶ ψυχῆς ἠπείγετο. Μαξιμιανὸν μὲν εἰς τὰ ἐπέκεινα τῶν Ἀλπέων ἔθνη παραπέμπειν ἔγνω. Πρὸς δὲ καίσαρας ἐγχειρίζεται δύο, Μαξιμιανὸν, τὸν ἐπίκλην Γαλλέριον, καὶ Κωνστάντιον τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου πατέρα, ὃς ἀπὸ τῆς Κλαυδίου θυγατρὸς ἐτύγχανεν ὤν. Τούτους οὖν ὡς τὴν παρ᾽ αὐτῶν εὔνοιαν ἀξιοπιστοτέραν θέσθαι βουλόμενος, ἃς μὲν εἶχον ἤδη γυναῖκας, ἀποβαλεῖν ἀναγκάζει. Κατεγγυιᾶται δὲ Κωνσταντίῳ μὲν Θεοδώραν τῆς τοῦ Ἑρκουλέου Μαξιμιανοῦ γαμετῆς θυγατέρα. Μαξιμιανῷ δὲ τῷ Γαλλερίῳ Βαλλερίαν, ἧς αὐτὸς ἐτύγχανε πατὴρ ὤν.

[3] Καὶ ταῦτα δὴ τόνδε τὸν τρόπον διοικησάμενος, Μαξιμιανόν μὲν τὸν Γαλλέριον ἐκπέμπει κατὰ Περσῶν, αὐτὸς δὲ τὰς δυνάμεις συναγαγὼν, εὐθὺς ὡς εἶχε τάχους ἐπ᾽ Αἴγυπτον, ὥσπερ εἴρηται, πρὸς Ἀχιλλέα ἐχώρει. Οὐ δὲ γὰρ εἴα καθεύδειν αὐτὸν οὐ τὸ Μιλτιάδου τρόπαιον, ἀλλὰ φόβος τοῦ μὴ τῆς ἀρχῆς κακῶς ἐκπεσεῖν᾽ ᾧγε δὴ καὶ περὶ τὸ Πηλούσιον ἐμμίξας (ὑπήντα γὰρ) ὡς οὐδαμῶς εὐεπιχειρήτως προσβαλεῖν αὐτῷ Διοκλητιανὸν οἰόμενος· καὶ συμπεσὼν, δευτέρας οὐ μὲν οὐν ἐκεῖνος προσβολῆς ἐδεήθη· ἀλλ᾽ αὐτῇ τυραννίδι δι᾽ αὐτόν τε ἐκεῖνον, καὶ τοὺς περὶ αὐτὸν ἐξέτριψε. Τοῦτο δὴ τὸ ἔργον καὶ τὸ τῆς νίκης ἐπιφανὲς, εἰς ἀπόνοιαν ἐπῆρε Δικλητιανὸν, καὶ διὰ ταῦτα βαρύτατος τοῖς Αἰγυπτίοις ὤφθη, τὸν πρὸς Ἀχιλλέα συνθηκῶν αὐτοὺς τιμωρούμενος.

[4] Τάτε γὰρ τείχη αὐτῶν ἠρήμωσε, καὶ τῶν συνασπισάντων ἐκείνῳ συχνοὺς ἀπέκτεινε. Τὰ ἐπισημά τε τῶν ἀναθημάτων ἀφείλετο, προσῆλθε δὲ καὶ μέχρι Βουσίρεως, τὴν ἀντίπαλον χεῖρα κολάζων ἅπασαν. Οὐ μὲν, ἀλλὰ καὶ τὰς βίβλους, ὅσαι περὶ χειμείας ἀργύρου τε καὶ χρυσοῦ τοῖς παλαιοτέροις τῶν Αἰγυπτίων κατὰ σπουδὴν ἐγράφησαν, ἀνάλωμα πυρὸς αὐτὰς ἔθηκεν, εἵργων Αἰγυπτίους πορισμοῦ χρημάτων· ὥστε μὴ ἐκ τῆς δὲ τῆς τέχνης εὐκοπώτατα χρηματιζομένους, ῥᾳδίως πρὸς νεωτερισμοὺς ὑπάγεσθαι, εἰδὼς, ὅτι πλούτου γένημα ὕβρις (ὡς ἳππου τρυφῶντος ἀτεχνῶς σκίρτημα) καὶ λογισμοὶ σῶφρον οὐδὲν ἔχοντες, οὐδὲν μέτριον, ἀλλὰ κενῶν καὶ ἀλλοκότων ἐπιθυμίας πραγμάτων.

[5] Πλὴν συνεῖναι ταῦτα δυνάμενος, τοῦτο δὴ παντάπασιν ἀλόγιστον ὂν, τὸ παριδεῖν μὲν ἀληθῆ θεὸν, οὗ ἔργα χειρῶν ἐπιδήλως οἱ οὐρανοὶ, προσκυνεῖν δὲ θεοὺς, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων, οὐδαμῶς συνίει. Ἀλλὰ μὴν οὕτω τὰ ἐν Αἰγύπτῳ καταστησάμενος, καὶ εἰς Ἀντιόχειαν, τὴν πρὸς Ὀρόντῃ ποταμῷ παραγίνεται, καὶ τινα τῶν ἐκεῖ δημοσίων, ὡς ἐκείνῳ δοκοῦν, εὖ διαθέμενος, αὖθις ἐπὶ Δάφνην ἐξῄει, τῷ τοῦ ἐκεῖσε Ἀπόλλωνος βδέλυγματι θύσων· τὸ γὰρ ὅμοιον, ὡς λόγος, τῷ ὁμοίῳ χαίρει, τῷ ἀνοήτῳ, φημὶ, ἀνόητος.

[6] Μαθὼν δὲ ὡς πᾶσα Ἀντιόχεια ἐκ πολλοῦ ἤδη τὴν πλάνην ἀπομαθόντες, Χριστῷ συνετάγησαν, καὶ τῆς αὐτοῦ πἵστεως νεόφυτα γεγόνασιν ἱδρυμένα. Πρώτη γὰρ Ἀντιόχεια καρπὸς εὐσεβείας, καὶ ἁλιέων οὗτοι θήραμα πρῶτον· ἐν γὰρ τῇ πόλει ταύτῃ Θεὸς τὸ πρῶτον ὠνομάσθη Χριστὸς, καὶ οἵγε πιστεύσαντες αὐτῷ, Χριστιανοὶ πρῶτοι προσηγορεύθησαν, ὥσπερ οὖν καὶ Λουκὰς θεῖος ἐν τοῖς Πράξεσιν ἱστορεῖ. Τοῦτο Διοκλητιανὸς εἰς ὦτα λαβὼν, τότε μὲν ἀναβάλλεται τὴν ἐξέτασιν, τῆς θυσίας αὐτὸν ἐπειγούσης, ἣν ἔμελλεν, ὥσπερ ἔφημεν, προσενεγκεῖν τῷ Ἀπόλλωνι, ἅμα παντὶ στρατεύματι ἑορτάζων καὶ χιλιόμβας αὐτῷ θυόμενος. Ὡς δὲ τέλος ἐλάμβανεν θυσία, πρὸς τὴν πόλιν αὖθις ἐπανῄει. Εἰσιόντα τὴν περιφανῆ Ἀντιόχειαν, φωναῖς αὐτὸν καὶ τυμπάνοις οἱ τῆς πόλεως ὑπεδέχοντο, ὅπερ οὐκ εὐνοίας ἀληθοῦς ἦν, ἀλλὰ θεραπείας μᾶλλον ἐπιδεικτικῆς καὶ προσκαίρου.

[7] Γυνὴ δέ τις [ἦν] κατ᾽ ἐκεῖνο τοὔνομα Θεοδοσία, συγκλητικὴ μὲν καὶ πρωτεύουσα δηλαδὴ τῆς πόλεως. γε πόλις Ἱεροσόλυμα μὲν τὸ πρῶτον καὶ Σιὼν ἐκαλεῖτο, μετὰ μέντοι τὴν ἅλωσιν, ἣν διὰ τὴν εἰς Χριστὸν τόλμαν ὑπέστη, Ἀδριανοῦ δὲ ἤδη τῶν βασιλικῶν σκήπτρων ἐπειλημμένου, Αἰλία ἀφ᾽ ἑαυτοῦ ἐκέκλητο. Ἐκ ταύτης Θεοδοσία τὸ γένος ἕλκουσα, συγκλητικὴ μὲν, ὥσπερ εἴρηται, καὶ περίβλεπτος ἦν. Χηρεύουσα δὲ οὐκ ἀνδρὸς μόνον, ἀλλὰ καὶ τῆς κατὰ τὸν ἄνδρα Θεοσεβείας· Χριστιανὸς μὲν γὰρ ὢν Χριστοφόρος, οὕτω γὰρ ἐκαλεῖτο, καὶ τὸ σέβας ἔχων ὑποδηλούμενον τῷ ὀνόματι, δὲ τὰ ἑλλήνων σέβουσα μέχρι τινός. Οὗτος οὖν Χριστοφόρος υἱὸν τῇ γαμετῇ καταλείπει, τοὔνομα Νεανίαν, πλοῦτον μὲν καὶ χρημάτων ἴσως πολλῶν, τῆς ἰδίας δὲ δόξας καὶ πίστεως ἥκιστα κληρονόμου. Τῇ μητρικῇ γὰρ καὶ οὗτος συνείπετο δυσσεβείᾳ, οὐ γάλακτος μόνον αὐτῆς, ἀλλὰ καὶ σεβάσματος ἐκπιὼν, ἕως ὁμοίαν Παύλῳ καὶ οὗτος τὴν ἄνωθεν κλῆσιν ἐδέξατο, καὶ τὴν μεταβολὴν ἐπεδείξατο. Δηλώσει δὲ ταῦτα μετ᾽ ὀλίγον λόγος.

[8] Τοῦτον μήτηρ ἐπὶ σύχνοις χρήμασι πρὸς Διοκλητιανὸν ἦγεν εἰς Ἀντιόχειαν, δόξης τε καὶ ζώνης; τῆς παρ᾽ ἐκείνου, τευξόμενον. Προσελθοῦσα τοιγαροῦν ἐδεῖτο· καὶ ὃς πρότερον, ἥτις ἐστὶ πυθόμενος, καὶ μαθὼν, ἀλλὰ καὶ περὶ τῆς θρησκείας ὅτιπερ ἐν τούτῳ κοινωνὸς οὐκ ὤφθη τῷ γημαμένῳ οὐ δὲ τᾦ παντὶ σύζυγος ἦν ἀλλὰ θεούς τε ὀνομάζουσα καὶ ὁμοίως αὐτῷ δὴ τούτῳ συνευφαίνουσα τῷ κρατοῦντι. Ταῦτα ἐπεὶ μάθοι Διοκλητιανὸς, ἤσθη τε διαφερόντως· καὶ τὰ μὲν χρήματα προσήκατο, εἰς πέρας δὲ ἀγαγεῖν καὶ τὴν αἴτησιν ἐπηγγείλατο, οὐ μὴν, ἀλλὰ καὶ τὸν υἱὸν αὐτῆς ὀφθαλμῶν ἀξιώσας ἰδίων, ἡδέως τε κοινολογησάμενος καὶ μαθὼν, ὅτι πρὸς ἀλήθειαν τῆς μητρός ἐστιν, ὡς λόγος φησὶ, τὸ παιδίον, ἔπειτα δ᾽ ὅτι καὶ παιδείας ἑλληνικῆς οὐκ ἄκρῳ δακτύλῳ γευσάμενος, ἀλλ᾽ εἰς κόρον αὐτῆς μετασχών.

[9] Τοῦτο Διοκλητιανὸς ἐπεὶ ἔγνω, ἔτι μᾶλλον τῷ Νεανίᾳ προστίθεται. Οὐ ταῦτα δὲ μόνον, ἀλλὰ καὶ τῆς γνώμης τὸ στάσιμον καὶ τὴν τῶν ἠθῶν εὐκοσμίαν, ὅπως ἔχοι κατανοήσας, καὶ ὅπως νεαρῷ σώματι φρόνημα κέκρυπται πολιόν. Τούτων ἐκεῖνος ἀκριβῶς καταστοχασάμενος, καὶ οἱονεὶ ὡς ῥινηλατήσας, τὸν Νεανίαν Ἀλεξανδρείας δοῦκα θαῤῥῶν προχειρίζεται· Ἐκεῖσε τοίνυν πέμπων αὐτὸν, ἐπισκηπτει, ὅσους ἂν εὗροι, Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς ὀνομάζοντας τῶν μὲν ὄντων αὐτοὺς παραχρῆμα ψιλοῦν, ὅσων εἰσὶ κύριοι, καὶ τῷ δημοσίῳ αὐτὰ κοινοῦσθαι, ἐκείνους δὲ κατὰ τὸ πολλαῖς ὑποκαλεῖν τιμωρίαις, εἰ τοῖς αὐτοῖς ἐπιμένοιεν, ἔτι πρὸς τοῖς οὖσιν ἀφαιρεῖσθαι καὶ τὴν ζωήν. Οὕτω παραγγείλας ἐκεῖνος, καὶ δύο νούμερα στρατιωτῶν, ἀρκοῦσαν χεῖρα κατὰ τῶν, ὡς εἰκὸς, ἀπειθεστέρων ὀφθησομένων, αὐτῷ παρασχόμενος ἀποστίλλει· ἔξεισι τοίνυν Νεανίας, κεφαλὴν κινῶν, τὸ τῆς θείας φάναι γραφῆς, καὶ βαρὺ κατὰ Χριστιανῶν πνέων, μέγα Χριστιανοῖς κλέος μετ᾽ ὀλίγον ἐσόμενος.

Diocletiano & Maximiano imperium administrantibus, atrox quoddam & truculentum bellum in Christianos eruperat, [Diocletianus in Christianos sæviens,] impietatisque procella per orbem universum grassabatur, & ignorantiæ caligo hominum mentes tenebris involvebat, imperatoribus unicum sibi scopum præfigentibus, omnem veri Dei cultum perdere & Christianos funditus delere. Ad hæc vero multum operæ navatum fuit etiam ab iis, qui Principum jussis obtemperabant. Plurima autem edicta, scripto exarata, per orbem universum vulgabantur, efficax & promptum ad exsequenda jussa, subsidium requirentia. Unum itaque illorum edictorum exemplar, Æliopolim a transmissum, ita habuit: Magnus imperator Diocletianus, omnibus erga invictos deos bene affectis, salutem. Convenit omnes, omni studio in maximorum deorum cultum incumbere, ædificare eorum templa & aras, festosque dies & publica sacrificia illis perficere. Innotuit enim nobis, aliquos esse, qui nova sapiant, gentilique & a majoribus traditæ religioni contraria. Quocirca præsens decretum edimus, omnibus imperantes, ut deos venerentur, eisque adhæreant, apprime gnaris, eos, qui sic sentire detrectaverint, suplicia atrocia & mortes violentas mansura; sicut e contrario eos, qui morem gesserint, beabunt innumerabilium bonorum præmia, & in omni vita illis prospere atque ex animo erit.

[2] [ex Italia in Ægyptum proficiscitur,] Tali itaque edito edicto, Diocletianus ex Italia in Ægyptum profectus est (neque enim res modica & fortuita ipsum evocabat, sed coorta tum temporis Alexandriæ seditio, ubi quidam, nomine Achilles b, tyrannicam invasionem meditabatur) quia vero illum præsens oppido coquebat cura, decretoria pugna tempestive dimicare maturavit. Maximianum autem ad gentes Transalpinas iturum novit. Cæsares insuper duos constituit, Maximianum cognomento Galerium, & Constantium, Magni Constantini patrem, a Claudii filia oriundum c. Hos igitur volens benevolentiæ suæ reddere certiores, ad uxorum, quas jam habebant, repudium coëgit; & Constantio quidem despondit Theodoram, Herculii Maximiani privignam; Maximiano autem Galerio Valeriam, cujus ipse existebat pater.

[3] [ubi invasorem Achillem fundit] His ita constitutis, Maximianum Galerium adversus Persas mittit; ipse vero, collectis viribus, mox quanta potuit festinatione, in Ægyptum, ut dictum fuit, ad Achillem contendit. (Neque enim somnum ei adimebat tam triumphus Miltiadis, quam metus, ne infeliciter regno excideret:) Quocum congressus fuit apud Pelusium (ibi enim veniebat obviam) rato, non æque expedito marte restiturum sibi Diocletianum. Et vero secundo occursu opus non fuit ad cladem; sed eadem tam per se ipsum, quam per suos victor tyrannidem delevit. At opus tantum & victoriæ splendor furore implevit Diocletianum, propter hæc infensissimum sese Ægyptiis exhibentem, & ob pacta cum Achille conventa ipsos punientem.

[4] [atque Ægyptios plectit.] Nam muros eorum diruit, & armis secum congressos, magno numero interemit: splendida donaria abstulit, & ad Busiridis usque immanitatem processit, omnem puniens manum adverfam. Neque hic stetit ejus furor; sed quotquot ab antiquioribus Ægyptiis de modo fundendi argentum & aurum, exstabant libri, studiose conscripti, igne consumpsit, premens Ægyptios opum penuria, ne hujus artis subsidio expeditissime rem facientes, facile ad novitates redirent; gnarus, divitiarum progeniem esse injuriam (non secus as equi est luxuriantes incomposita saltatio) & cogitationes, nihil temperantiæ, nihil moderationis habentes, sed inanium atque absurdarum opum cupiditatem.

[5] [Venit Antiochiam,] Verum ille, qui intelligere hæc poterat; id quod omnino rationi erat contrarium, nimirum contemnere verum Deum (cujus opera manuum manifeste sunt cæli) ac deos, opera manuum hominum, adorare, neutiquam intellexit. Rebus ergo in Ægypto ita compositis, venit Antiochiam, sitam ad fluvium Orontem, & nonnullis illic, negotia publica spectantibus, ex sententia recte ordinatis, iterum in Daphnem egressus est, ibidem Apollinis idolo sacrificaturus: simile enim, ut est in proverbio, simili gaudet, demens, inquam, demente.

[6] Antiochiam vero totam jam pridem, errore deposito, [Christiana religione florentissimam.] ad Christum conversam, & quasi novum fidei Christianæ germen fundatam esse didicit. Primus quippe pietatis fructus Antiochia: prima illius incolæ Piscatorum captura, eademque in civitate Christus primum Deus nuncupatus est, & ipsius amplectentes fidem, Christiani primum cognominati sunt, quemadmodum divinus Lucas in Actibus narrat. Id cum Diocletianus auribus accepisset, tunc quidem inquisitionem distulit, sacrificio ipsum urgente, quod, ut diximus, Apollini litaturus erat. Simul ipse, simul omnis exercitus festum agitabat diem, chiliombas d ei offerens. Finito sacrificio, rursum rediit ad civitatem. Illustrem Antiochiam ingressum acclamationibus & tympanis cives excepere, non tam ex vera benevolentia, quam potius ex obsequii, tempori servientis, significatione.

[7] Erat per id tempus quædam mulier, nomine Theodosia, [S. Martyris mater, nomine Theodosia,] e senatoria stirpe, principem in civitate locum tenens. Civitas vero, primum quidem Hierosolymaæ ac Sionis nomen habuit: post captivitatem autem, quam subiit propter nefarium facinus in Christum, Adriano tum gestante imperatoria sceptra, Ælia ab ipso dicta est e. Ex hac civitate Theodosia genus trahens, senatoria, ut dictum est, stirpe clarescebat. Erat autem vidua, non viro tantum, sed etiam Dei, quem ejus vir habuerat, cultu. Christophorus enim (sic namque vocabatur) Christianus erat, & religionem habebat nomini consonam; ast illa sectabatur hactenus gentilium sacra. Itaque Christophorus iste uxori suæ relinquit filium, nomine Neaniam, opum quidem & facultatum certe multarum, sed suæ gloriæ & fidei minime heredem: nam & hic maternam impietatem sectabatur, non tantum lacte ejus, sed religione quoque imbibita; donec vacationem, Paulinæ similem, e cælo accepit, & mutationem ostendit. Sed ista declarabit oratio paulo post.

[8] Illum itaque mater multis cum opibus Antiochiam duxit ad Diocletianum, [filium sistit Diocletiano,] ut gloriam & balteum ab ipso consequeretur. In primo itaque ingressu id rogabat. Atque is, percontatus primo, quænam ipsa esset, & hoc edoctus, & insuper cujus religionis: quia in hac re non apparebat communicare nec omnino conjunx esse conjugi; sed deos invocans, æque eisdem afficiebatur, atque Imperator ipse. Hæc ubi intellexisset Diocletianus, varie fuit affectus, & opes admisit; promisitque petitionem ad finem se perducturum: neque hoc tantum; sed etiam suo conspectu dignatus filium ejus, suaves & familiares sermones habuit, comperitque, quod vere, ut dicitur, filius esset matris; deinde, quod non primoribus tantum digitis Græcas scientias delibasset; sed quod apprime in iis esset versatus.

[9] Id postquam Diocletianus rescivit, magis erga Neaniam afficitur. [a quo creatur Dux Alexandriæ.] Quin imo observavit, qua ingenii maturitate, qua morum elegantia esset præditus; & quomodo in juvenili corpore senilis prudentia lateret. His diligenter inspectis & solerter quodammodo indagatis, Neaniam Alexandriæ ducem fidenter præfecit. Huc igitur illum mittens, mandat, ut quotquot inveniret, qui seipsos Christianos dicerent, facultates eorum, quas possidebant, statim attenuaret, & fisco addiceret; & postquam ipsos subjecisset multis cruciatibus, si permanerent in eadem sententia, præter facultates, vitam quoque auferret. Sic fatus, duabus cohortibus militum concessis, sufficienti cum multitudine, contra illos, ut conveniebat, qui minus obtemperarent, ipsum dimittit. Exit ergo Neanias, movens caput, ut divinæ Scripturæ verbis utar; & grave aliquid contra Christianos spirans; qui paulo post magnum Christianorum decus erat futurus.

ANNOTATA.

a Ita dicta Hierosolyma, ab Ælio Adriano restaurata, post eversionem Titi. Ferrarias scribit Æliam apud nullum auctorem reperiri. At reperiri apud Eusebium, Dionem & alios, dictum jam pridem fuit in annot. ad vitam S. Ephysii Martyris die 15 Januarii pag. 999.

b A Baronio scribitur Achilleas. Seditio illa ponitur apud Labbeum anno 287.

c Parachronismos, ab auctore commissos, notavimus in Comm. prævio, num. 18. Hæc enim; de quibus hic sermo, bellum Ægyptiacum & Persicum; nec non creatio Cæsarum, gesta sunt ante famosam persecutionem Diocletianeam anni 302 aut 303; de qua videtur loqui Auctor in initio horum Actorum.

d Solennius sacrificium, χιλίων βοῦν, mille boum, seu totidem nummorum argenteorum, bovis figura insignitorum.

e Consule notam superiorem littera a.

CAPUT II.
Mirabilis Procopii conversio.

Ὡς δὲ τὴν πρὸς Ἀλεξάνδρειαν φέρουσαν ἀπῄει, ἐπεὶ τόπος κομιδῇ καυσώδης καὶ πυρὸς ἴσην τὴν ἀλέαν καταδεχόμενος, συνέβαινέ τε μήτε αὐτοὺς ὁδιπορεῖν δύνασθαι· καὶ τοὺς ἵππους δι᾽ ὀλίγου καματηροὺς γένεσθαι, νυκτοπορεῖν ἔγνω μᾶλλον, καὶ οὕτως ελάττονι τῷ πόνῳ κεχρῆσθαι. Ἐπεὶ δὲ καὶ τὴν τῆς Συρίας Ἀπάμειαν κατελάμβανε, πᾶσα μὲν πόλις, ἄρτι τῆς ἡμέρας ὑπολαμπούσης, ὑπήντων αὐτὸν πρὸ τοῦ ἄστεος, καθάπερ ἔθος καιροῖς χαρίζεσθαι καὶ τοῖς τὰς ἀρχὰς ἐπιτετραμμένοις. Εἰθ᾽ οὕτως ἐκεῖθεν ἐξελθόντος, καὶ αὖθις ὁδεύσαντος, οὐ πλείους τριάκοντα σταδίους, τρίτη μὲν ἦν ἤδη τῆς νυκτὸς ὥρα, σεισμοῦ δὲ κλόνος ἰσχυρὸς γίνεται, καὶ κεραυνὸς οἷος φοβερὸς ἐξάλλεται, δέος τε τὰς αὐτῶν ψυχὰς μᾶλλον, κλόνος τὴν γῆν κατασείει.

[11] Φωνὴ τε ἄνωθεν ἐξηχεῖται, Νεανία, λέγουσα, ποῦ πορεύῃ; Κατὰ τίνος καὶ ὁρμὴ φέρεται; Καὶ ὃς, γνώμης ὢν ἐλευθέρας, ὡς εἶχε πάντα, διασαφεῖ κατὰ μέρος. βασιλεὺς, εἰπὼν, δοῦκά με Ἀλεξανδρείας χειροτονήσας, ἐκέλευσε παρ᾽ αὐτὴν ἀφικέσθαι, καὶ τῶν Γαλιλαίων, ὅσους ἂν εὕροιμι, Χριστιανοὺ ὀνομάζοντας ἑαυτοὺς, καὶ τῷ Ἔσταυρωμένῳ πιστεύοντας, πρῶτα μὲν τιμωρίαις ἐπιτρίβειν χαλεπωτάταις, ἔπειτα μη πειθομένους, μετὰ τῶν ὄντων ἀποστερεῖν αὐτοὺς καὶ τοῦ ζῆν. Αὖθις δὲ ἤκουε. Τί δὲ, Νεανία, κατ᾽ ἐμοῦ λοιπὸν καὶ αὐτὸς ἥκεις; Καὶ ὃς· Σὺ δὲ, Κύριε, τίς ποτε εἶ; οὐκ ἔχω γὰρ συμβαλεῖν.

[12] Οὕτως εἰπόντι σταυρὸς αὐτῷ παραχρῆμα κρυστάλλῳ ἐμφερὴς ἐπιδείκνυται, φωνή τε τοῦ σταυροῦ προῄει· Ἐγώ εἰμι, λέγουσα, Ἰησοῦς ἐσταυρωμένος, τοῦ Θεοῦ υἱός. Πρὸς ταῦτα πάλιν Νεανίας. Καὶ εἰ ταῖς ἀληθείαις τοῦ Θεοῦ υἱὸς ἦς, ὅτου χάριν τῶν Ἰουδαίων ἀρχιερεῖς θανάτῳ σε κατακρίνουσι; πῶς δὲ καὶ αὐτὸς ἠνέσχου ξύλῳ τε προσπαγῆναι, καὶ ὄξος προσέσθαι χολῇ μεμιγμένον; Καὶ φωνὴ αὖθις· Νεανία, ἐπεὶ μέλλεις καὶ αὐτὸς ἐκλογῆς ἔσεσθαί μοι σκεῦος, δεῖ πάντως καὶ τὰ τῆς οἰκονομίας τῆς ἐμῆς, ὅπως ἔχει, δῆλά σοι γενέσθαι. Ἴσθιτοίνυν, ὡς οὐδὲν ἕτερον τῆς τῶν ἀνθρώπων ἕνεκα σωτηρίας ἐκὼν ἠνεσχόμην, καὶ εἰ μὴ αὐτὸς οὕτως ταπεινοῦσθαι, οὐκ ἂν ἐκεῖνοι τοῦ κακῶς πάσχειν ἀπηλάττοντο.

[13] Τοιαῦτα δὴ φανεὶς εἴρηκε, καὶ χαρᾶς θείας τὴν τοῦ Νεανίου πληρώσας ψυχὴν, εἰς οὐρανοὺς αὖθις ἀνῄει, ἐν τούτῳ εἰρηκὼς τῷ ὀφθέντι σοι τύπῳ νικῶν ἔσο τοὺς πολεμίους, εἰρήνη τε ἀεὶ ἐμὴ μετά σου ἔσται. δὲ χαρᾶς, ὥσπερ εἴρηται, ἀλλὰ μὴν καὶ θάρσους ὑποπλησθεὶς, αὐτῆς ὥρας αὐτοῖς ἅμα τοῖς στρατιώταις εὐθὺ Σκυθοπόλεως ἐπανῄει. Εἶτα κατὰ τὸ λανθάνον Νεανίας τῶν χρυσοχόων τε καὶ ἀργυροτύπων, ὅσοι παρὰ τῇ πόλει διατρίβοντες ἦσαν, πάντας εὐθὺς μετακαλεσάμενος, Ἀλλ᾽ ὑμεῖς, ἔφη, δύνασθέ μοι, ἂν ὑμῖν αὐτὸς ὑπόθωμαι, ἐργάσασθαι σκεῦος; Οἱ δὲ τὸν μὲν οὕτω κρυφίαν τοῦ ἀνδρὸς πρόσκλησιν ἐλευθέραν ὑπονοίας οὐκ εἶχον· πλὴν ἀλλὰ τὸ ἀπόβλεπτον αὐτου καὶ περιφανὲς ὑποδείσαντες, ἔπειτα κοινολογησάμενοι πρὸς ἀλλήλους, ἕνα τὸν διαφορώτατον ἐν αὐτοῖς, ὄνομα Μάρκον, παραγαγόντες, Οὗτος, ἔφησαν, Κύριε, ὑπουργὸς ἔσται σοι παρέχων χεῖρας, εὖ πάντα κατὰ τὸ δοκοῦν διοικούμενος.

[14] Ἀφεὶς οὖν τοὺς ἄλλους καὶ τὸν Μάρκον εὐθέως ἀπολαβὼν, εἰς τὸν κοιτῶνα τὸν ἑαυτοῦ εἰσάγει, μόνῳ τε ἐντυχὼν μόνος. Εἰ ποιήσεις, μοι, ἔφη, ὅπως ἂν ἐγὼ ἐπιτάξω σοι, ἔση τε κεχαρισμένος ἐμοὶ καὶ μισθῶν ἀπολαύσεις ἅμα παρ᾽ οὐδὲν ὅλως τοὺς πόνους σοι τιθεμένων. Τοῦ δὲ συνθεμένου, χρυσοῦ τε καὶ ἀργύρου ὕλην, ὅση ἄρα ἦν ἀποχρῶσα, εἰς ἐργασίαν αὐτῷ παρετίθει. Ἔπειτα δὲ καὶ τύπον τοῦ ὀφθέντος αὐτοῦ σταυροῦ· Νεανίας μὲν τῷ δακτύλῳ ἔσημαινε. Τὸν δὲ Μάρκον δέος τε ἰδόντα εὐθὺς εἰσῄει, καὶ, κύριε, οὐ δυνήσομαι ἐγὼ, ἔφη, τούτῳ ἐπιχειρῆσαι· ἐπεὶ καὶ ἐπίσταμαι τουτὶ ἄρα καὶ τὸ σημεῖον ἀτεχνῶς εἶναι τῶν Γαλιλαίων, καὶ εἰ δῆλον ὅλως τῷ βασιλεῖ γένοιτο, κακῶς ἐγὼ ἀπολοῦμαι. Καὶ Νεανίας ὅρκοις αὐτὸν εὐθέως καὶ πίστεσιν, ὡς οἷόν τε ἦν, κατελάμβανεν, ὡς οὐκ ἄν ποτε τοῦτο οὐδενὶ λέγων πρὸς ὦτα ἔλθοι· ἀλλὰ καρδίας αὐτὸ μυχοῖς ἄριστα κατακρύψω καὶ ἀπόῤῥητον ἄχρι βίου μου, φησὶ, καὶ ἄδηλον τῷ παντὶ ἔσται.

[15] Οὕτω γοῦν Μάρκος μόλυς πεισθεὶς, ἐργάζεται αὐτῷ τὸν σταυρὸν, ἐγκλεισάμενος καὶ τὴν τοῦ ᾅδου κυνῆν, τὸ τοῦ λόγου εὖ περιθέμενος. Ἐπεὶ δὲ καὶ εἰς τέλος ἰέναι ἔμελλεν, ἐξανατέλλουσί πως ἐν αὐτῷ τρεῖς εἰκόνες, γραφαῖς ὀνομάτων ὑποσημαίνουσαι τὰς μορφάς. Αἱ δὲ γραφαὶ τῆς Ἐβραΐδος γλώττης ἐτύγχανον οὖσαι. Πρὸς μὲν τῇ ἀρχῇ ἄνω Ἐμμανουὴλ, ἐν δὲ ταῖς ἐκατέρωθεν αὖθις ἀρχαῖς Μιχαήλ τε οὕτω καὶ Γαβριὴλ ἔχουσαι. Βουληθέντι οὖν ἐξαλείφειν τῷ Μάρκῳ ἀδύνατα ἦν, τῆς χειρὸς αὐτοῦ ἀπράκτου μενούσης· Ἐπεὶ δὲ νυκτὸς εἰς τὸν τοῦ Μάρκου οἶκον εἰσῄει Νεανίας, ὥστε τὸν σταυρὸν ἤδη εἰς πήρας εἰργασμένον λαβεῖν, ἰδὼν εὐθὺς προσεκύνει, πρὸς δὲ καὶ περὶ τῶν ἐπιφαινομένων αὐτῷ εἰκόνων καὶ τῶν ἐπιγραφῶν ἤρετο. δὲ πηνίκα ἔφη· Κύριε, τοῦ ἔργου ἤδη ἐν πέρατι ἤμην, αἱ τρεῖς αὐταί μοι εἰκόνες εὐθὺς ἐξανέτειλαν· οὐκ ἔχω δὲ εἰδέναι, τινὸς ἄρα εἰσὶν, καὶ τίποτε δηλοῦσι ταυτὶ τὰ ὀνόματα.

[16] μέντοι Νεανίας οὐκέτι ἀμαθὴς ἦν, οὐ δὲ ἀσύνετα αὐτῷ τὰ θεῖα δι᾽ ὅλου, ἀλλὰ δύναμίν τινα εἶναι θειοτέραν ἐν τῷ σταυρῷ ἡγησάμενος, αὖθίς τε σὺν αἰδοῖ προσεκύνει, καὶ τὸ ἑξῆς πολυτίμῳ τινὶ πορφύρᾳ περιειλήσας, ἀλλὰ καὶ τοὺς μισθοὺς φιλοτίμως τῷ Μάρκῳ ἀριθμησάμενος, θερμοτέρῳ πνεύματι καὶ ψυχῇ ἄγαν ἡδομένῃ, τῆς ὁδοῦ τε εἴχετο καὶ σὺν ἅμα τοῖν δυοῖν νουμέροιν τὴν πόλιν αὐτοῦ κατελάμβανεν. Ἐπήρεια δέ τις κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ, τῇ πόλει συνήθως ἐπικρατοῦσα ἦν, μάλα μὲν ἀπηνὴς, μάλα δὲ θρασεῖα, καὶ τὴν βίαν ἥκιστα φορητή. Τὰς γὰρ τῶν ἐπισήμων ἀνδρῶν θυγατέρας Ἀγαρήνων παῖδες ἐπιόντες, εἰς γυναῖκας νόμῳ χειρῶν ἐλάμβανον. Τὸ δὲ μιαρόν τε ἦν ἅμα καὶ ὀδύνης ὑπόπλεω, πατρικῶν τε σπλάγχνων ἁπτόμενον ἰσχυρῶς.

[17] Ὡς οὖν τότε συνελθόντες ἦσαν, ἔνθα δὲ καὶ Νεανίας ἐτύγχανεν ὢν, τὴν ἁρπαγὴν ἤδη ποιησόμενοι, ἀθροίζονται πανδημεὶ πάντες, ὅσοι τὴν πόλιν ταύτην ἦσαν οἰκοῦντες. Καὶ τῷ Νεανίᾳ κοινωσάμενοι, περὶ τοῦ δὲ δέονται μάλα θερμῶς, εἰς ἔλεον τὴν συμφορὰν αὐτῶν θέμενον, συνέρχεσθαι κατὰ τῶν ἐχθρῶν, μὴ δὲ περἳιδεῖν οὕτως ὑπ᾽ ἐκείνων τὰ χαλεπώτατα πάσχοντας. δὲ καὶ (τίς γὰρ ἐκείνου πρὸς ἔλεον ἐτοιμότερος;) ξυρὸς εἰς ἀκόνην, λέγεται, καὶ δαλὸς εἰς πῦρ, πείθεται παραχρῆμα, καὶ ἀμφοτέραις αὐτίκα χερσὶ συλλαβέσθαι αὐτοῖς ἐπαγγέλλεται· αὐτίκα γοῦν ἔξεισιν ἐπαγόμενος ἅμα καὶ τὸν σταυρὸν, ὅπλον ἄμαχον, ὅπλον καὶ ὁρωμένοις ἐχθροῖς καὶ ἀοράτοις ἀπρόσιτον, ᾧ πεποιθὼς ἦν μᾶλλον Πηλεὺς ἐπὶ τῇ μαχαίρᾳ· καὶ ἅμα εἴσομαι, ἔφη, εἰ σὺ, ὀφθείς μοι, υἱὸς εἶ τοῦ ζῶντος Θεοῦ, καὶ παραχρῆμα φωνῆς ἤκουσεν οὐρανόθεν, Θάρσει λεγούσης, ἐγὼ γάρ εἰμι κύριος Θεός σου, καὶ ἐγώ εἰμι μετά σου.

[18] Τοῦτο ἀκούσας, θάρσους τε ἅμα ὑποπίμπλᾶται, καὶ τοῖς ἐχθροῖς ἐπιτίθεται, λέοντι τὴν ῥώμην ἐοικώς. Ἐπαγόμενος μὲν καὶ τοὺς στρατιῶτας, τοῦτο δὲ μόνον αὐτοῖς ἐπειπὼν, Θαρσεῖτε, τοὺς γὰρ ἐχθροὺς ἀπολοῦμεν, συμμαχοῦντος ἡμῖν τοῦ Ἐσταυρωμένου. Οὕτως εἶπε, καὶ λόγος εὐθὺς ἔργον ἦν· καὶ οἱ ἐχθροὶ ῥᾳδίως, ὡσεὶ χόρτος, ἐξεκόπτοντο, καὶ εἰς γῆν προεῤῥίπτοντο· θνήσκουσί τε τῶν Ἀγαρηνῶν οὐκ ἐλάττους χιλιάδες ἓξ, οὐδενὸς τῶν ἐκείνου οὐχ ὅπως ἀπολωλότος, ἀλλ᾽ οὐδὲ πληγὴν ἥντινα οὖν εἰληφότος οὐδὲ μικρὰν, ἀλλὰ τὸν ἄδακρυν, λέγεται, πόλεμον ἀκριβῶς ἀγωνισαμένων. Τούτου δὴ τοῦ μεγάλου τροπαίου ῥωμῃ τοῦ θείου σταυροῦ ἐμφανέστατα γενομένου, αὐτίκα Νεανίας εἰς τὴν μητέρα πέμπει, μηνύων τὰ εὐαγγέλια· ᾧ ὑπήντα φιλοφρόνως ἐκείνη· καὶ περὶ τῶν συμπεσόντων ἕκαστα διῆρτα, μαθοῦσα δὲ χαρᾶς ἐπληροῦτο. Βραχὺ τὸ ἐν μέσῳ, καὶ αὐτὸς ἥκει Νεανίας αὐτὸς, τῇ μητρὶ φίλτατος, ὃν καὶ περιλαβοῦσα ὡς ἥδιστα, καὶ οἷα μήτηρ φιλοστόργως ἀσπαζομένη, Τοῖς θεοῖς ἔλεγε, τέκνον, προσῆκον ὁμολογεῖν χάριτας· πολλὰ γὰρ κατὰ τῶν ἐχθρῶν ἐπιόντός σου, ἐδεήθην αὐτῶν.

[19] δὲ, Καλῶν μὲν, μῆτερ, ἔφη, αὐτὴ ἐποίεις, παιδὸς ὑπεραλγοῦσα καὶ κηδομένη· ἐγὼ δὲ θερμῆς ἀπέλαυσα τῆς παρὰ τοῦ Θεοῦ βοηθείας. Κᾀκείνη· Μὴ λέγε οὕτως, τέκνον, φησὶ, μηδὲ Θεῷ ἑνὶ τὴν χάριν ἀνομολόγει, μὴ καὶ χαλεπήναντες οἱ ἄλλοι, διάθωνταί σε κακῶς. Καὶ Νεανίας οἷα παρανοίγων μητρὶ τὴν εὐσέβειαν, καὶ τοῦτο δὴ τὸ καινότατον, γονέων υἱὸν χάριτας ὑπερβῆναι φιλονεικῶν· τὸ γὰρ εὖ εἶναι τῇ ἁπλῶς τὸ εἶναι δωρησαμένῃ ἀντιδοῦναι προήρητο. Ἐπιγνῶναι χρή, φησι, τίς τῆς ἀληθείας ὁδὸς, καὶ ταύτην ἀμελλητὶ πορευθῆναι, ὡς νῦν γε ἀπάτη σε ἰσχυρὰ κατέχει, παχεῖαν ἀχλὺν τῶν ὀφθαλμῶν καταχέασα. Καὶ ὅπως αὐτό, φησι, δείξω.

[20] Οὕτως ἔφη, καὶ παραλαβὼν τὴν μητέρα εἰς τὸν κοιτῶνα εἰσήει τὸν ἑαυτῆς, προσχών τε τοῖς εἰδώλοις, ἐκεῖσε ὄντα ὑπ᾽ αὐτῆς ἐλατρεύετο, Ὑμῖν λέγω τοῖς θεοῖς, ἔφη. Τίς ἄρα ἐστὶν, ἐν τῷ πολέμῳ μοι βεβοηθηκώς; Οὕτως μὲν ἤρετο· Οἱ δὲ τὸ ἑαυτῶν ἐποίουν, καὶ λίθοι ὄντες, ἐκώφευον, ἔργῳ δὲ μᾶλλον τὴν τῶν σεβομένων ἐβόων ἡλιθιότηθα. Ἐπίστραφεὶς οὖν αὐτίκα πρὸς τὴν μητέρα, τὸ λεχθὲν, Οἱ θεοὶ, ἔφη, τἀληθὲς εἰπεῖν οὐ δύνανται. Κᾀκείνη Οὐκοῦν, φησὶν, ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ὡς ἀναγελῶν προσῆλθες, ἀνόητον ἡγήσαντο καὶ περιττὴν τὴν ἀπόκρισιν. Καὶ ὃς· Ἀλλ᾽ αὐτὴ προσελθοῦσα καὶ ἐρωμενη, ἕξεις παντῶς οὐ τοὺς κατὰ ῥῆμά σοι ἀποκρινομένους· κᾀκείνη παραχρῆμα προσχοῦσα μεθ᾽ οἷας οὐκ ἄν τις εἴποι τῆς εὐλαβείας· Δέομαι ὑμῶν, εἶπε, θεοὶ οὐράνιοι, Ζεῦ ὕπατε παντοκράτορ, Ἥρα βασίλεια, καὶ αὐτὸς θαλάσσης δεσπόζων Πόσειδον, καὶ μαντικὲ Ἥλιε καὶ πολιοῦχε Παλλὰς, καὶ ὅσοι ἄλλοι θεοὶ, οὐχ᾽ ὑμεῖς ἐστε διαδήλως, οἵγε τῷ ἐμῷ μὲν υἱῷ, ὑμῶν δὲ οἱκέτῃ βεβοηθήκατε;

[21] Καὶ ἐπίσης ἄφωνα ἦν τὰ ἄφωνα, μᾶλλον δὲ, τὸ τῆς θείας φάναι γραφῆς, καὶ οὐκ ἦν φωνὴ καὶ οὐκ ἦν ἀκρόασις. Παραυτίκα τοίνυν Νεανίας ἐν χερσὶν ἔχων τὸ τοῦ θείου σταυροῦ ὕπλον, ἐκδύεται μὲν τὴν χλαμύδα, τὴν δὲ λεοντὴν ἧκε, τοῦ Θεοῦ ζῆλος ἦν. Τοῦτον ἐκεῖνος ἐνδὺς, ἠρέμα μὲν διωθεῖ τὴν μητέρα, ἐφάλλεται δὲ στεῤῥῶς τοῖς εἰδώλοις, καὶ λὰξ αὐτοῖς νεανικώτερον ἐμβαλὼν, εἰς ἔδαφος εὐθὺς κατασπᾷ, εἶτα καὶ εἰς λεπτὰ διελὼν, καὶ γὰρ ἦσαν οὐκ ὀλίγα, χρυσοῦ καὶ ἀργυροῦ πεποιημένα, πένησι διανέμει, ὠφέλημα οὕτω θέμενος, τὰ πρὸς οὐδὲν χρήσιμα. Τῇ μητρί τε, θαρροῦντος ἐμοῦ παρὰ τοῦ Ἐσταυρωμένου, φησὶν, βοήθεια. Τὰ δὲ οἰμωζέτω, κακὰ κακῶς ἀπολλύμενα.

[Mirabilis conversio] Viam ingressus, quæ ducit Alexandriam, contigit, ut, quia locus admodum æstuosus esset, & planitiem præberet instar ignis, nec possent iter promovere; equique post modicum laboris fatigarentur, nocte iter facere constituerit, atque ita minore labore perfungi. Postquam itaque pervenit Apameam Syriæ, civitas tota; orto jam sole, obviam ipsi processit ante urbem, sicut in more positum erat indulgere amicis, & prima imperii dignitate conspicuis. Postquam inde erat digressus & rursum iter instituisset non plus quam triginta stadiorum, jamque tertia esset noctis hora, vehementi terræ motu & fragore exortis, perquam formidabile fulmen erupit, ac metus magis illorum animos, quam fragor terram concussit.

[11] [Neania ad Christum;] Voxque e cælo emissa est, dicens: Quo pergis Neania? Contra quem tanto impetu concitaris? Ille autem libero existens animo, & omnem rem, sicut se habebat, exponens singillatim, Imperator, inquit, postquam me Alexandriæ ducem constituit, eo pergere jussit, ut quoscumque Galilæorum, aut eorum, qui Christianos se nominant, & in Crucifixum credunt, invenire potuero, primum quidem atrocissimis tormentis cruciem, deinde vero ut refractarios vita simul ac facultatibus privem. Iterum audivit: Quid vero, o Neania; & tu tandem contra me venis? Ille iterum: Et tu, domine, quis es? Conjicere enim hoc nequeo.

[12] [qui ei apparens,] Sic locuto crux illico apparuit, crystallo æmula, & vox e cruce insonuit: Ego dicor Jesus crucifixus, Dei filius. Ad quæ rursum Neanias: Si vere filius Dei eras; cur Judæorum pontifices morte te condemnarunt? Quomodo sustinuisti, ligno te affigi, quomodo acetum tibi præberi felle mixtum? Et iterum vox: Neania, quia tu vas mihi futurus es electionis, ea quæ assumptæ carnis œconomiam spectant, cognita tibi fieri, omnino necesse est. Sic habeto igitur: non alterius rei, quam humanæ salutis gratia, & quidem mea sponte hæc sustinuisse me; & nisi ego ipse ita fuissem passus, non utique homines a malorum perpessione liberari potuissent.

[13] Talia is, qui apparuerat, fatus, divino gaudio animum Neaniæ explevit, & rursum cælos conscendit, [animum spe victoriæ erigit.] dixitque: In hoc, quod tibi apparuit, signo a, hostium victor esto. Et vero mea pax semper erit tecum. Ille, ut dictum est, gaudio quidem, sed magis fiducia plenus, hoc ipso tempore simul cum militibus Scythopolim contendit b. Deinde fusores auri & cælatores argenti, quotquot in urbe degebant, clam mox accitos, sic affatur: An potestis mihi vas fabricare, quod vobis commisero? Illi autem, tam occultam viri compellationem, a suspicione immunem non habuere: sed illustrem ejus splendorem reveriti, collatis inter se sermonibus, unum omnium præstantissimum, nomine Marcum, adduxerunt, dixeruntque: Ille, o domine, operam tibi navabit, omnia ex animi tui sententia effecturus.

[14] Aliis ergo dimissis, Marcum mox prehendit, & in cubiculum suum introducit. [Cruce a Neania fabricari jussa,] Dumque jam solus cum solo esset, Si feceris, inquit, quodcumque tibi jussero, magnam a me inibis gratiam, & mercede donaberis, quali ante hoc tempus pro labore tuo numquam. Id ubi ad se recepisset; auri & argenti materiem, quanta opus erat, ad laborandum suppeditabat, & postea crucis, quæ sibi apparuerat, figuram digito Neanias delineabat. At vero Marcum hanc conspicatum subitus invasit timor, dixitque: Non equidem id efficere potero; scio enim hoc esse genuinum signum Christianorum, & si Imperatori hoc innotescat, male ego perii. At Neanias jurejurando, quantum potuit, suam illi adstrinxit fidem, numquam se, illud revelando, alicujus auribus commissurum; sed cordis latebris quam diligentissime occultaturum; inquiens, secretum & abstrusum omnibus futurum.

[15] Sic itaque Marcus, vix tandem persuasus, crucem ipsi efformat, [tres repente apparent imagines:] includens armaturam contra tartarum, ea, quæ ad Verbum spectant, bene repræsentando. Quando autem ad operis finem erat perventurus, tres subito exsurgunt imagines, nominum scripturis per figuras distinctæ; erant autem scripturæ hebraica lingua exaratæ: superne quidem in principio erat Emmanuel, in principiis autem utrimque, Michaël pariter ac Gabriël. Quæ Marcus, impense conatus, expungere non potuit, manum ejus frustrante opera. Neanias Marci domum noctu ingressus, ut crucem jam absolutam acciperet, eam intuitus, mox adoravit. Ad hæc de imaginibus & scripturis, quæ apparuerant, interroganti, respondit alter: Domine, jam opere ad finem perducto, mox exortæ sunt hæ tres imagines. Nec promptum habeo nosse, cujus sint, & quid item nomina sibi velint.

[16] Neanias vero non jam prorsus imperitus aut ignarus earum rerum, [Agarenorum,] quæ ad Deum spectant; sed divinam quamdam virtutem cruci inesse ratus, iterum venerabundus adoravit; & mox ea pretiosæ purpuræ involuta, Marco benigne numerata mercede, ferventiori spiritu animoque admodum hilari, viæ se dedit, unaque cum duabus legionibus ad suam civitatem pervenit. Tum temporis consuetudo quædam in urbe invaluit perquam nefaria & audax, & ob violentiam minime tolerabilis. Nam virorum insignium filias Agareni invadentes, in uxores per violentiam assumebant. Id quod flagitiosum juxta ac luctuosum erat, paternaque viscera vehementer commovebat.

[17] [violente filias] Itaque simul atque venissent illuc, ubi Neanias quoque aderat, ut raptionem exercerent; omnes publice conveniunt, qui hanc incolebant civitatem, & cum Neania re communicata, obnixe eum rogant, ut calamitates eorum miseratus, contra hostes contenderet, neu despiceret gravissimis injuriis ab ipsis affectos, Sed ille (ecquis enim eo ad misericordiam promptior?) novacula ad cotem, quod dicitur, & titio ad ignem, statim obtemperat, & utraque manu eorum illico suscepturum sese patrocinium pollicetur. Nec mora, egreditur una secum ferens crucem, arma invicta, arma visibilibus simul atque invisibilibus hostibus impenetrabilia, in quibus plus ponebat fiduciæ, quam Peleus in suo gladio. Et vero Videbo, inquit, si tu, qui apparuisti, filius Dei viventis es. Et statim audivit vocem e cælo dicentem: Macte animis: Ego enim sum Dominus Deus tuus, & ego tecum sum.

[18] His auditis, animi plenus irruit in hostes, robore leoni similis. Et militibus, [in uxores rapientium, audaciam reprimit virtute Crucis:] quos secum duxerat, unicum hoc dixit: Confidite, perdemus hostes, dimicante nobiscum Crucifixo. Sic dixit, dictumque mox factum reddidit: nam hostes facile, quasi fœnum, deleti sunt, & solo prostrati. Nec pauciores ex Agarenis quam sex mille desiderati sunt, nemine prorsus eorum, qui a Neania stabant, vel levissima plaga vulnerato, nedum desiderato, sed bello illacrymabili, ut dicitur, ad unum usque omnes perfuncti sunt. Magno hoc divinæ crucis virtute luculentissime parto triumpho; sine mora Neanias fausto nuntio matrem impertit. Cui illa obviam processit lubens, & de iis, quæ acciderant, singillatim sciscitata & edocta, gaudio repleta est. Post temporis pauxillum, adest & ipse Neanias matri carissimus; quem, quantum potuit, suavissime complexa, & tamquam mater tenerrimo affectu osculata; Diis, ait, fili, convenit gratias agere: nam multum eos oravi, quando tu hostes invaderes.

[19] [matri suæ ostendens,] Tunc ille: Bene, ait, factum, o mater, quod vices filii dolueris, meique curam gesseris. Ego sane præsenti Dei auxilio usus sum. Et illa, Ne, ait, ita loquere, fili, neu uni Deo id acceptum refer; ne alii, id ægre ferentes, male tibi faciant. Ast Neanias matri pietatis aditum aperuit. Et hoc novum est, quam quod maxime, filium contendere, ut, quas accepit a parentibus, gratias transcendat. Nam illi, quæ tantum dederat esse, bene esse rependere constituit. Cognoscere, inquit, necesse est, quænam sit via veritatis, eamque contento nisu decurrere; quam potens nunc te dolus teneat, crassam oculis offundens caliginem; atque hoc ipsum ostendam.

[20] [quam nihil] Sic fatus, matrem prehendit, & cubiculum ejus ingressus est: atque ad idola, quæ aderant, & ab ipsa colebantur, conversus; Vobis, ait, deis dico: Ecquis vestrum in bello mihi opem tulit? His dictis obmutuerunt, officium suum facientes, ut qui lapides existerent. Imo vero cultum sibi impendere, dementiam esse maximam re potius ipsa exclamarunt. Mox ergo conversus ad matrem, dicit id, quod jam erat dictum; Dii, vere dicere nil possunt. Cui illa: Non utique: nam postquam derisum advenisti, stultum ac supervacaneum duxerunt, responsum dare. Ille rursum: Quin accede tu ipsa, eis amica, nullosque habebis qui vel verbo tibi respondeant. Nec mora, accessit illa cum pietate, quam non facile quis exposuerit: Obsecro vos, ait, dii cælestes, supreme Jupiter omnipotens, regina Juno, & tu dominator maris Neptune, & sol fatidice, Pallas urbis præses, & quotquot dii sunt alii c; Nonne vos estis qui filio meo, ac vestro famulo opem tulistis?

[21] Nec minus ea, quæ sine voce fuerant, sine voce manserunt; [possent idola.] atque ut potius cum divina Scriptura loquar: Non fuit vox, & non fuit auditio. Statim ergo Neanias, divinæ crucis arma manibus gestans, chlamydem exuit, & pellem leoninam, zelum, inquam, Dei assumpsit. Eo indutus, matrem sedate repressit, magno impetu in idola insiliit, & calcibus ea impetens vehementius, pavimento mox allisit, deinde in frusta comminuit: & quoniam non pauca erant ex auro & argento, pauperibus distribuit, sic utilia reddens, quæ omni prorsus usu carebant. Tum matri dicit: Confidente me, auxilium a Crucifixo. Hæc autem dispereant, & quæ mala sunt, male perdita intereant.

ANNOTATA.

a Quæ hic tractantur de Cruce, & citantur in Concilio Nicæno 2, tanguntur in Commentario prævio, num. 15.

b De itineribus Antiochia Apameam, & eadem ipsa nocte Scythopolim, egimus in Commentario prævio, num. 19.

c Nonne invocatio hæc sapit quidquam theatrale? ut observavimus in Comm. prævio, num. 17.

CAPUT III.
Procopii in fide constantia.

Τοῦτο ἐκείνη θεασαμένη, παραχρῆμα τὰ μέλη λύεται, κλόνῳ βάλλεται, θυμοῦ πληροῦται, παντοία γίνεται, μικροῦ καὶ ἀποπήγνυται τῷ θεάματι· ἔπειτα καὶ ὁδοῦ μῆκος, καὶ φύσιν ἅμα καὶ σπλάγχνα δήπου τὰ μητρικὰ δι᾽ ἐλάττονος τῆς πρὸς τὰ εἴδωλα θεμένη λατρείας, πρὸς Διοκλητιανὸν ἄπεισι. Καὶ βασιλεῦ, [ἔφη,] μεγάλῃ, φεῦ, ἐμὸς περιπέσοι μανίᾳ, πεπίστευκε γὰρ τῷ Ἐσταυρωμένῳ, καὶ τῶν ἡμετέρων κατεξανέστη θεῶν καὶ γὰρ οὓς ἐν τῷ ἐμῷ κοιτῶνι εἶχον, κατέσπασεν εἰσελθὼν, καὶ κατέῤῥαξε λίαν ὑβριστικῶς καὶ θρασέως, καὶ εἰς λεπτὰ πάντας διῇλε, καὶ τὸ μηδὲν εἶναι πεποίηκεν.

[23] δὲ ἐκ τοῦ σάλου τῶν ὀφθαλμῶν καὶ τοῦ λίαν διασπασμένου πνεύματός τε καὶ φθέγματος τὴν εἴσω διακαιομένην τοῖς σπλάγχνοις κατανοήσας ἀνθρακιὰν, καὶ ἅμα μὲν οἰκτείρων τοῦ πάθους, ἅμα δὲ καὶ τῆς δεισιδαιμονίας ἀποδεχόμενος, Ἄλυπά σοι ἔστω, φησὶν, γύναι, καὶ ἄδικα τὰ παρόντα, πρῶτα μὲν γὰρ οὐδὲ ἀνέλπιστος τὸ λοιπὸν τοῦ σου παιδὸς μεταμέλεια, ἔπειτα δὲ κᾂν ἀνίατος ὀφθῇ τὸ παράπαν. Ἀλλὰ σύγε διὰ πάσης ἀκριβῶς τῆς συγκλήτου τὴν βάσανον ἄγουσα καὶ φιλοκρίνουσα, ὃν ἂν ἴδοις καλὸν τὴν ὅρασιν καὶ μᾶλλον κατὰ γνώμην τὴν σὴν, εἰς υἱὸν ἑλοῦ, καὶ ὡς παιδὶ γνησίῳ τὸ μετὰ ταῦτα κέχρησο. Αὐτὸν δὲ, εἰ οὕτως ἔχων ἐμμείνοι, οἷα δὴ κακὸν ὀφθέντα οὐ πρός σε μόνον, ἀλλὰ καὶ πρὸς ἡμᾶς γε καὶ τοὺς θεοὺς, πολλαῖς βασάνοις ἀπολέσθαι κακῶς ἔασον.

[24] Κατ᾽ ἐκείνου δὲ καιροῦ τὴν τῆς Παλαιστίνης ἀρχὴν Οὐλκίων τὸ ὄνομα πιστευθεὶς ἦν, γένος Ἰταλὸς, φρόνημα σκολιὸς, τὴν γνώμην ἀπηνέστατός τε καὶ ἀγριώτατος, καὶ συνελόντα φάναι, ὑπηρετεῖν ἄξιος τῷ πιστεύσαντι τὴν ἀρχήν. Τούτῳ γράφει Διοκλητιανὸς οὕτως· Τῶν πέριξ πόλεὠν τοὺς ἐπισημοτέρους λαβὼν, πρὸς Νεανίαν ἐπείχθητι δοῦκα, τὸν τῆς Θεωδοσίας υἱόν· ἀκηκόαμεν γὰρ παρ᾽ ἀυτῆς, ὡς ἀνηκέστῳ περιπέσοι πλάνῃ, τῷ θνητῷ γε καὶ ἀνεσκωλοπισμένῳ πεπιστευκώς. Ὃν εἰ μὲν πείσεις ἀπώμοθον θέσθαι τὴν νενεουργημένην αὐτοῦ θρησκείαν, ἀυτῷ τε καλῶς ἔσται, καί σοι οὐ μετρία τοῦ δὲ κείσεται χάρις· εἰ δὲ καὶ ἐθελοκακῶν ὀφθείη καὶ βελτιωθῆναι, μήδ᾽ ὁτιοῦν ἀνεχόμενος, ἀλλὰ τὴν ζώνην ἀφαιρεθεὶς βασάνοις ὑποβληθήτω τοσαύταις τὸ πλῆθος, καὶ τοιαύταις τὴν χαλεπότητα, ὥστε κᾂν αὐτὸς ἀνίατος ὢν ἀποβήσῃ, ἀλλ᾽ οὖν ἑτέρους ὠφελήσῃ, μὴ καὶ τοῖς ὁμοίοις περιπεσεῖν.

[25] Ἐπεὶ οὖν τὴν ἐπιστολὴν ταύτην Οὐλκίων εἰς χεῖρας εἴληφε καὶ ἀνέγνω, παραλαβὼν εὐθὺς τοὺς τῆς συγκλήτου, καὶ τοῦτο κατὰ τὸ τοῦ Διοκλητιανοῦ πρόσταγμα, εἰς τὸν οἶκον τοῦ Δουκὸς ἀφικνεῖται, καὶ εἰσελθὼν, πρῶτα μὲν ἀσπασμὸν, ἔπειτα δὲ καὶ τὴν ἐπιστολὴν αὐτῷ δίδωσι, τὸ περιφανὲς τοῦ ἀνδρὸς δυσωπούμενος, καὶ ὀκνῶν ἀπὸ στόματος αὐστηροτέραν ἐξενεγκεῖν ἀγγελίαν. δὲ ἀναγνοὺς, καὶ ἦν ἐκεῖ βλάσφημα κατὰ Χριστοῦ διελθὼν, καὶ ἀλγήσας, οὐκ ἤνεγκεν ἡσυχῆ τὸ πάθος, ἀλλ᾽ ἦν ἐκείνην ἄξιον παθεῖν, αὐτὸς ἐποίει, διαῤῥήξας καὶ εἰς πολλὰ μέρη κατατεμὼν, αὔραις ἐδίδου, ἔργῳ πρότερον ἐξαγγείλας τὸ φρόνημα, εἶτα καὶ ἐπειπών· Ἐγὼ Χριστιανός εἰμι, ποίει αὐτὸς τὸ κεκελευσμέννον. Τοίνυν Οὐλκίων τὴν ἀποτομίαν τοῦ ἐγχειρήματος, καὶ τὸ δεινὸς εὔτολμον, καὶ πεπαῤῥησιασμένον, οὐ ζήλου περιουσίαν, ἀλλὰ φρονήματος μᾶλλον ἀλαζονείαν ὑπολαβὼν, ἐμβλέψας ἐμφαντικώτερόν τι τῷ Νεανίᾳ, Βασιλικῷ δέει, ἔφη, καὶ τῇ σῇ αἰδοῖ μεριζόμενος, τί ἂν καὶ διαπράξομαι, ἀπορῶ πλήν.

[26] Ἀλλὰ πεισθεὶς ἐμοί τε καὶ τῇ συγκλήτῳ τῇδε, φάνηθι βασιλικῷ κελεύσματι εἴκων, καὶ ἐπ᾽ ὄψεσιν ἡμετέραις θῦσαι θέλησον, ὡς ἂν καὶ ἡμεῖς τοῦτο μόνον, ὅτι πέπεισαι, βασιλεῖ δῆλον θέμενοι, δέους καὶ φροντίδων ἀπαλλαγῶμεν· ἐπεί τι ἄλλο, ἀνάγκη πάντως καὶ ἄκοντας τὰ προστεταγμένα ποιεῖν. Καὶ Νεανίας, Καλῶς ἐμὲ θύειν ἐκέλευσας, ἔφη, θύσω γὰρ, ἀλλ᾽ ἐμ᾽ αὐτὸν τῷ Χριστῷ, ὃν διαφερόντως ἠγάπησα, καὶ οὐ δέδοικα τὰς κολάσεις μᾶλλον, τὰς παρ᾽ ὑμῶν ἐπινοουμένας, ἅτε δὴ πρόσκαιρον ἐχούσας τὴν ἀλγηδόνα· ἰδοὺ οὖν, πρόκειμμαί σοι, ὅλως παραχωρῶ σοι, καὶ ὥρας εὐμαράντου καὶ σαρκῶν φθειρομένων, κόλαζε Οὔλκιον, μηδὲν ἡμῶν φροντίζων, μηδὲ περιαλγῶν τὸ βραχύτατον. Καὶ Δικαστὴς τὸ τοῦ φρωνήματος εὐγενὲς καὶ ἀκάθεκτον καὶ τὸ πρὸς βασάνους ἀτρεπὲς καὶ οὐδὲν ἀπέχον ἐθελουσίου δυσωπηθεὶς· Μὴ οὕτως, ἔφη, ἐπεὶ καὶ περιφανὴς σὺ καὶ τῷ βασιλεῖ προσφιλὴς, καὶ παρ᾽ αὐτῷ μάλιστα τιμῆς ἀξιούμενος.

[27] Εἶτα Νεανίας ὑποπτεύσας τὸ ὑφειμένον τοῦτο καὶ θεραπευτικὸν τοῦ Ἄρχοντος, μὴ καί τις ἔνδοσις εἴη τῆς πρὸς τὸ κολάζειν ὁρμῆς, καὶ αὐτὸς τὸ μὴ διὰ Χριστὸν παθεῖν κινδυνεύσειε, παραυτίκα λόγοις, ὑπὸ παῤῥησίας εὖ τεθηγμένοις, ἐξοργίζειν αὐτὸν ἤρξατο, καὶ εἰς θυμὸν ἀνάπτειν ἐπίτηδες. Εἶπόν σοι, λέγων, ὅτι τοῦ Ἐσταυρωμένου δοῦλός εἰμι, καὶ αὐτῷ μόνῳ πιστεύω. Τοῦτο πεποιθότως εἰπὼν, εἶτα καὶ τὴν ζώνην λῦσαι ἐπαφῆκεν αὐτοῦ παραχρῆμα, χαλεπεῖν ἐπιτηδὲς χρῆμα, χαλεπῆναι ποιεῖ τὸν Οὐλκίονα καὶ τῇ συγκλήτῳ ἅμα συνεξαναστάντα κελεῦσαι συλληφθῆναι τὸν Ἅγιον καὶ τὴν ἐπὶ Καισάρειαν εὐθὺς ἄγεσθαι, ἔνθα δή τινος καὶ οἰκονομίας ναοῦ ἐπισκεπτόμενος ἦν. Καισάρειαν δὲ ταύτην φαμὲν, ἣν καὶ Φιλίππου καλεῖν εἰώθαμεν, αὕτη δὲ καὶ Στράτωνος μὲν πύργος τὸ πρότερον ἐκαλεῖτο. Φοίνικες δὲ Πανεάδα κατονομάζουσιν, ἀπὸ τοῦ γείτονος αὐτῇ ὄρους Πανέου τὴν ἐπωνυμίαν θέμενοι.

[28] Ἀλλ᾽ ἐπεὶ τῆς δὲ τῆς πόλεως ἅπαξ ἐν μνήμῃ ἤλθομεν, ῥάθυμον ἴσως τὸ διήγησιν παριδεῖν ἀστείαν ἐπιεικῶς, καὶ σιωπῆς οὐδαμῶς ἀξίαν. Τὴν γὰρ Αἱμοῤῥοῦσαν, ἣν ἰαθῆναι παρὰ Χριστοῦ μεμαθήκαμεν, ἔνθεν ὁρμᾶσθαί φασιν, μαρτύριον ἀψευδὲς, ὅτε οἶκος αὐτῆς ἐπὶ τῆς πόλεως ἱδρυμένος, καὶ ἄλλα περιφανῆ σύμβολα τῆς ἐπ᾽ αὐτῇ τοῦ Δεσπότου θεοσημείας. Πρὸς γὰρ ταῖς πύλαις τοῦ δὲ τοῦ οἴκου γυναικὸς ἐκτύπωμα λέγουσιν ἐφ᾽ ὑψηλοῦ ἱστάναι τοῦ λίθου, χαλκοῦ μὲν πεποιημένον, ἐπὶ γόνυ δὲ κλίνεσθαι, καὶ τεταμέναις ἐπὶ τὰ ἔμπροσθεν ταῖς χερσὶ τῇ δεομένῃ σαφῶς ἐοικέναι. Τούτου δὲ ἀντικρὺ, ἀνδριάντα πάλιν ἱστάναι, τῆς μὲν αὐτῆς ὕλης εἰργασμένον, τὸ σχῆμα δὲ ὄρθιον, διπλοΐδα δὲ ἐκεῖνος ἀναβέβληται μάλα κοσμίως, τὴν χεῖρά τε προτείνει φιλανθρώπως τῇ γυναικὶ ἐπικλώμενος.

[29] Οὗ παρὰ πόδας ξενόντι βοτάνης εἶδος τὸ πέδον ἀνίησι, μέχρι γοῦν τοῦ κρασπέδου τῆς διπλοΐδος ἀνιὸν, μένει ἐφ᾽ ἑαυτὸ, μὴ προβαῖνον ἐπίπροσθεν. Ταύτης δὲ τῆς βοτάνης οὐδὲν νόσημα ὅλως πήρωμα κρεῖττον ἱρᾶσθαι, ἀλλὰ πάντα εἴκειν αὐτῇ, καὶ κομιδῇ λύεσθαι. Τοῦτον ἄρα τὸν ἀνδριάντα τὸν Χριστὸν αὐτόχρημα εἶναι, πάντες ὁμολογοῦσι, καὶ τὴν αὐτοῦ φερέσβιον εἰκόνα πρὸς τὸ ὁμοιότατον ἀκριβῶς ἐξεικασμένην. Ἀλλὰ περὶ μὲν τούτων ἅλις. Ἐχέσθω δὲ λόγος τῶν ἀκολούθων παρ᾽ αὐτῇ τῇ Καισαρείᾳ.

Hæc conspicata matter, artus solvitur, perturbatione dejicitur, ira accenditur, in omnem formam mutatur, [Theodosia, ob fracta idola,] & spectaculo pene obrigescit. Deinde viæ longitudinem, naturæque vim, ac materna viscera flocci faciens præ idolorum cultu, Diocletianum accedit, dicens: O imperator; vah! filius meus in magnam dementiam inciderit oportet; credidit enim Crucifixo, & in nostros deos invectus, quos in cubiculo habui, intrans confregit, ac deturbavit summa cum injuria & audacia; in frusta omnes contrivit & in nihilum redegit.

[23] Ille ex oculorum agitatione, spiritu ac loquela admodum perturbatis, [filium accusat apud Diocletianum;] magno æstu intus viscera ejus accendi intelligens; atque simul quidem dolorem ejus misertus, simul deorum venerationem comprobans; Noli dolere, inquit, ea flagitia, quæ jam facta sunt. Primo enim non est desperata in posterum filii tui resipiscentia, utcumque prorsus insanibilis videri prossit. Sed tu ex universo senatu delectum ini, & discerne; & quem videris conspectu pulcrum, & animo tuo placentem, in filium elige, & quasi genuinum filium habe posthac. Neaniam vero, siquidem idem perstiterit, non tibi tantum, sed etiam nobis, atque ipsis adeo diis invisum, multis tormentis male perire sine.

[24] Erat per id tempus administrationi Palæstinæ præfectus nomine Ulcion a, genere Italus , ingenio versutus, animo immitissimus & crudelissimus, atque, ut verbo absolyam, dignus Diocletiano, qui id ei provinciæ commiserat, [qui Ulcionem, Palæstinæ præfectum] minister. Isti ergo Diocletianus sic scribit: Præstantioribus eorum assumptis, qui circumcirca civitates tenent, ad Neaniam Ducem contende, Theodosiæ filium. Etenim ex ipsa accepimus, eum in immedicabilem errorem incidisse, mortali & e cruce suspenso credentem. Huic persuadere si poteris, ut recentem suam religionem abjuret: & bene ipsi erit, & non modica inde te manebit gratia; sin pergere in malitia visus fuerit, nec melioris frugis spem faciat; nihil parce, sed cingulo exauctoratus, suppliciis subjiciatur, ita numero multis, ita gravitate horrendis, ut quamvis nullo melioris frugi pretio ista sustinuerit, nihilo tamen minus prosit aliis, ne in similia incidant tormenta.

[25] [datis litteris contra eum commovet:] Ulcion, accepta hac epistola & lecta, ex Diocletiani præscripto convocans mox senatores, in Ducis ædes devenit, & ingressus; salute quidem primum, dein epistola ipsum impertiit (Nam severiora nuntiare verbis cunctabatur, Viri splendorem reveritus.) Quam postquam Neanias legisset, & quidquid in Christum evomebat blasphemi, percurrisset, suum mœrorem haud tacitus decoxit; sed quod in eam fieri dignum erat, effectum reddidit. Nam postquam illam dilacerasset, & in multa frusta scidisset, ventis dedit, ipsa re potius, quam dictis enuntians, quid sentiret. Postea addidit: Ego Christianus sum; imperata perfice. Tunc Ulcion novum hoc & audax inceptum, animi arrogantia, non abundantia zeli metiendum ratus, & defixiore obtutu Neaniam pererrans; Hinc metu, inquit, Imperatoris, hinc tui veneratione distractus, quid agam nescio, consilii incertus.

[26] [sed frustra;] Ast mihi & huic concilio morem gere, & Imperatoris edicto obtempera; inspectantibus nobis sacrifica, ut vel hoc solum declarantes Imperatori, te obedivisse, timore & curis eum liberemus. Sin minus, omnino necesse nobis est imperata exsequi vel invitis. Et Neanias, Recte, ait, enimvero sacrificare me jussisti: sacrificabo sane ac lubens, sed sacrificabo me ipsum Christo, quem singulari amore dilexi. Neque pœnas extimesco, a vobis excogitatas; quoniam tantum affligunt ad tempus. Ecce præsto sum, & permitto me tibi; præterit tempus, & corpus corrumpitur. Pœnas sume, Ulcion; nihil nos respice, neu cura vel tantillum. At Judex promptum & immobilem, & ad tormenta expeditum animum miratus; Non ita, inquit: nam tu illustris es, & Imperatori peramicus, & summis ab ipso honoribus affectus.

[27] [Neania ipsi insultante;] Dein Neanias, contemnens submissum hoc Præfecti obsequium, ac veritus, ne obesset cupiditati pœnarum, qua flagrabat, & ne periculum incurreret non patiendi propter Christum, mox verbis, libertate plenis, ad iram concitare eum cœpit, animumque vehementer accendere. Dixi tibi, ait, Crucifixi servum esse me; eique soli me credere. Hæc confidenter locutus, postea cingulum solvi suum statim permisit, id quod satis erat, ad molestiam ei creandam. Nec mora: bilem movit Ulcioni; qui una cum concilio consurgens, Sanctum comprehendi jussit, & statim Cæsaream deduci; ibidem enim cuidam templo ædificando præerat. Cæsaream vero hanc dicimus, quam & Philippi vocitare solemus, & quæ turris Stratonis prius cognomentum habuit. Phœnices autem Paneada compellant, indita denominatione a vicino ei monte Paneo b.

[28] Sed quoniam hujus in civitatis mentionem semel incidimus, [qui comprehenditur & Cæsaream Philippi deducitur,] animi foret inertis, prorsus elegantem, & silentio minime dignam, non pertexere narrationem. Mulierem enim sanguinis profluvio laborantem, quam a Christo sanitati pristinæ redditam accepimus, hinc ducere originem, memoriæ proditum est. Genuino testimonio rem comprobant & domus ejus, in civitate exstructa, & alia minime obscura, a Domino, Deum se demonstrante, in eam collata beneficentiæ argumenta. Ad fores domus mulieris imaginem super altum lapidem stare fama est, ex ære factam, sed incurvato genu, & protensis antrorsum manibus, supplicantis speciem referre. Ex adverso autem illius, statuam viri consistere, ex eadem materia conflatam, figura recti, sed diploide perquam eleganter amicti, ac manum benigne protendentis mulieri, ad quam se inclinat.

[29] Cujus ante pedes nova quædam herbæ species erumpit solo, [patriam mulieris Hæmorrhoissæ euangelicæ.] ad diploidis usque fimbriam assurgens, atque ibidem subsistens, neque tendens ulterius. Morbus autem prorsus est nullus, nullum vulnus, quæ hanc herbam superent; sed illi cedunt omnia, & perfecte sanantur. Jam autem hanc statuam referre re ipsa Christum, fatentur omnes, & salutiferam ejus imaginem ibidem ad vivum esse expressam c. Sed de his quidem satis. Nunc, quæ in eadem urbe Cæsarea exin gesta sunt, prosequatur oratio.

ANNOTATA.

a Apud Surium scribitur Justus.

b Ultramque Cæsaream hic ab Auctore confusam, monuimus in comm. prævio, num. 18.

c Ex parergo hoc historico minime sequi, auctorem scripsisse ante imperium Juliani, habes in Commentario prævio, num. 16.

CAPUT IV.
Tormentis cruciatus, a Christo & Angelis visitur; baptizatur; multos Christum convertit; sternit idola signo crucis.

Προκαθίσας Οὐλκίων τοῦ βήματος, μετακαλεῖται τὸν Ἅγιον· ὃν τὸ πλῆθος τῆς πόλεως θεασάμενοι, καὶ τῇ περὶ τὰ εἴδωλα πλάνῃ περιττῶς ἐκμεμεθυσμένοι, γεγωνότεροι ἐξεβόων, οὐκ αὐτοὶ δὲ μᾶλλον, ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἐκείνων τῆς κακίας πατὴρ καὶ διδάσκαλος. Οὗτός ἐστι, λέγοντες, τὰς μὲν θυσίας τῶν θεῶν ἀναίρων, ἐκείνους τε καθαίρων, καταφρονοῦν δὲ προδήλων τῶν βασιλέων. Ὧν ἀκούσας, καὶ Οὐλκίων, καὶ οἷα δὴ προφάσεως εὐπορήσας, καὶ τὸν καιρὸν μᾶλλον τὴν ἑαυτοῦ ἀγριότητα θεραπεύων, λύκος ἦν προβάτῳ περιτυχών· καὶ παραχρῆμα τὸν Ἅγιον ἀναρτᾶσθαι κελεύει καὶ ἰσχυρῶς ξέεσθαι. Οὗ γενομένου, ἔνιοι τῶν παρόντων ἐλεοῦντες ὥσπερ τῆς ἡλικίας τὸν Μάρτυρα, περιστάντες αὐτὸν ἔκλαιον.

[31] Σόφισμα καὶ τοῦτο σὸν πονηρέ· οὐ γὰρ ἐκείνους ἐχθροὺς ὄντας σύμβολόν τι φιλανθρωπίας ἐπιδείκνυσθαι ἥδει, ἀλλ᾽ ἵνα σὺ μᾶλλον ὑποθηλύνῃς τὸν Ἀθλητὴν, καὶ μαλακόν τι βλέψαι, καὶ φιλοσώματον πρὸς τὸν ἀγῶνα παρασκευάσῃς. Οὓς θεασάμενος Γενναῖος καὶ μήτε πάθει ψυχῆς, μήτε βασάνοις ὅλως καμφθεὶς, Πατέρες ἔφη, καὶ ἀδελφοὶ, τὸ ἐπ᾽ ἐμοὶ κλαίειν ἀφέντες, ἐπὶ τῇ ἀπολείᾳ μᾶλλον τῶν ὑμετέρων ψυχῶν κλαύσατε· τοῦτο γὰρ δακρύων ἀληθῶς ἄξιον, ὡς τόγε ἐμὸν πλῆρές ἐστιν εὐφροσύνης· εἴγε δὴ καὶ τῷ σπείροντι γλυκεῖς εἶναι τοῦς πόνους διὰ τὴν τῶν καρπῶν ἐλπίδα, πάντες γιγνώσκουσι. Καὶ αἱ κολάσεις, αἱ νῦν αὗταί μοι ἐπαγόμεναι, προσκαίρους ἔχουσαι τοὺς πόνους, αἰωνίαν ἐμοὶ τὴν ἀγαλλίασιν γεωργήσουσι.

[32] Τοῦτο εἰπὼν, ἀπεῖδεν εὐθὲς ἐπὶ τὸν δυνάμενον σώζειν, εἰς τὰ ὄρη τοὺς ἐφθαλμοὺς ἐπῇρεν, ὅθεν ἥξειν ἤλπισε τὴν βοήθειαν. Θεός τε, ἔφη, βοηθὸς τῶν ἐν θλίψεσιν, αὐτός με ἐνίσχυσον τῷ βραχίονί σου, τὰ βέλη συντρίψαι τοῦ πονηροῦ εἰς δόξαν τοῦ ὀνόματός σου καὶ τῆς ἀποῤῥήτου μεγαλειότητος. Ὡς δὲ οἱ ξεόντες μὲν ἀπειρήκασιν, αἱ σάρκες δὲ ὡς μάταιόν τι καὶ περιττὸν αὐτῷ κατὰ γῆς ἔῤῥεον, πᾶσά τε τῶν μελῶν διάπλασις μικροῦ ἐδεδαπάνητο, τῶν ὀστέων ἤδη γυμνῶν ὑποφαινομένων. Καὶ γὰρ ἐπίσης ἐκπλήττουσα ἦν ἥτε τοῦ ἄρχοντος πρὸς τὸ κολάζειν ἀπανθρωπία, καὶ τοῦ Μάρτυρος, πρὸς τὸ γενναίως φέρειν, εὐψυχία μόλις καταχθῆναι συνεχωρεῖτο· καὶ μάλιστα ἤδη καὶ τοῦ καιροῦ ἐπείθοντο, ἑσπέρα γὰρ ἦν, καὶ εἰς τὴν φυλακὴν ἀπήγετο.

[33] μέντοι δεσμοφύλαξ Τερέντιος (τοῦτο γὰρ αὐτῷ ὄνομα) συνήθης ὢν τῷ Ἁγίῳ, καὶ πολλῶν ἀγαθῶν αὐτῷ διαμνημονεύων, εἰς τὴν ἐσωτέραν μὲν αὐτὸν φυλακὴν ἐγκλεῖ δέει τοῦ ἄρχοντος, χόρτον δὲ μαλακὸν ὑποστρὼς σινδόνα τε ἐπιθεὶς, οὕτω τὸν Ἅγιον τίθησιν. Ἥδη δὲ περὶ μέσας νύκτας σείει μὲν Θεὸς ἐν τῇ πόλει μέγα. Αὐτὸς δὲ Κύριος ὑπὸ φρικτῶν κάτεισι τοῖς ἀγγέλοις ἐπισκψάμενος καὶ παρακαλέσων τὸν ἀθλητήν. Καὶ πῶς γὰρ ἦν ἐκείνου παριδεῖν αὐτὸν, οὕτως ὑπὲρ αὐτοῦ πάσχοντα; Εὐθὺς οὖν αὐτομάτη μὲν φυλακὴ διανοίγεται, αἱ ἁλύσεις δὲ τῶν συνκαταδίκων ἀνίενται, εἶτα τὴν ἐσωτέραν φυλακὴν εἰσελθόντες, ἔνθα δὴ καὶ Μάρτυς ἐκέκλειστο, πρὸς ὄνομα καλοῦσιν αὐτὸν ἐν προσχήματι ἀνθρώπων οἱ ἄγγελοι. Νεανία, λέγοντες, ἀνάβλεψον. Καὶ ὃς ἀνέβλεψέ τε, καὶ εἶδε, Καὶ οἱ παρόντες, τίνες ἐστὲ, πρᾴως ἤρετο. Οἱ δὲ, Ἄγγελοι Θεοῦ, ἡμεῖς, εἶπον, ἀπεσταλμένοι πρός σε.

[34] Καὶ Νεανίας, δοκίμιον προτείνων αὐτοῖς, καὶ εἰ τοῦ Χριστοῦ, εἶπέν, ἐστε, ἀλλ᾽ ὑμεῖς γε τότε γόνυ αὐτῷ κλίνατε καὶ τοῦ σταυροῦ τύπος ταῖς ὑμῶν ὄψεσιν ἐπισημανθήτω· κᾀκεῖνοι οὕτως ἐποίουν, καὶ προσθέντες, Τί δ᾽ οὖν ἐπιδοιάζεις, εἶπον, εἰ παρὰ Χριστοῦ ἡμεῖς ἀπεστάλμεθα; δὲ ὥσπερ ἐπιλαθόμενος οἵων ἔναχος ὑπέστη βασάνων τῶν μειζόνων ἴσως διὰ Χριστὸν ἐφίεσθαι. [Πρὸς] τοὺς τρεῖς, ἔφη, παῖδας Κύριος πρὸς καμίνου φλόγα διαπαλαίοντας (ταῦτα δὲ εἰκὸς ἦν παρὰ τῶν εὐσεβῶν ἀκοῦσαι τὸν Ἅγιον, ὅς καὶ παρ᾽ ἀυτοῦ τοῦ καλέσαντος εἰκότως τε τῆς ἰδίας ἐπισκοπῆς ἡξίου) καὶ ἄγγελον ἠφίει δρωσοβόλον, τὴν φλόγα λύοντα· ἐμοὶ δὲ τί τοιοῦτον εἴργασται, πρὸς ποῖον πῦρ αὐτὸς διηγώνισμαι, ἴσα τῆς δι᾽ ἀγγέλων ἄξιος ὀφθῶ παρακλήσεως; Καὶ τοιαῦτα μὲν Μάρτυς. Χριστὸς δὲ ἦν ἄρα, τὸ πολὺ τοῦτο τῆς μετριοφροσύνης αὐτῷ ἐνεὶς, ὃς καὶ δῆλος γενόμενος τῷ γενναίῳ μορφῇ δηλονότι τῇ ἀνθρωπείᾳ, φῶς τε ἀφῆκεν οἷον λαμπρότατον, καὶ ὕδατι ῥαντίσας αὐτὸν καὶ ἁψάμενος, ἀνέστησε λέγων·

[35] Οὐκ ἔτι σὺ Νεανίας, ἀλλὰ Προκότιος ἔση φερωνύμως καλούμενος. Ἴσχυε τοιγαροῦν καὶ ἀνδρίζου, προκόπτων γὰρ προκόψεις, καὶ τῷ περὶ τῷ ἐμῷ ποιήσεις ποίμνιον. Τὸν δὲ τρόμος τε εἴληφε καὶ εἰς γόνυ κλιθεὶς, Δέσποτα εἴρηκεν, ἴκετεύω τὸ ἀνεικάστως φιλάνθρωπον ἐνδυναμῶσαί μου τὸ ἀσθενὲς τῆς ψυχῆς· δέδοικα γὰρ, μήποτε δειλιάσας πρὸς τὰς τῶν βασάνων ἐπαγωγὰς κινδυνεύσω περὶ τὴν ὁμολογίαν τῆς εἰς σὲ πίστεως. Πρὸς ταῦτα, Μὴ φοβοῦ φάναι τὸν Κύριον· ἐγὼ γάρ εἰμι μετά σου. Οὕτως εἰπὼν, θάρσους τε ἅμα καὶ χαρᾶς ἐμπλήσας τὴν ἐκείνου ψυχὴν καὶ πρὸς οὐρανοὺς εὐθὺς ἀνελθών.

[36] Οὐδὲ τὰ τοῦ σώματος ἄμοιρα τῆς αὐτοῦ λιπόντα θεοσημείας· εὑρέθη γὰρ ὅλον καὶ αὐτο καθαρὸν, ὅλον ἄψαυστον, οὐ δὲ τὸ τυσχὸν λειψανον ἀποσῶζον πληγῆς· πληγῆς εἶπον, οὐδὲ κέπου τις ἦν ὑπόμνησις νωθρείας δήλωσις ἐνσκήπτουσα τῷ Ἁγίῳ, ἄλλ᾽ ἦν ὅλως ψυχὴν μὲν εὐτυμώτατος, σῶμα δὲ ὑγιεινότατός τε καὶ ἀκμαιότατος· ἐπὶ Θεῷ γὰρ ἤλπισε, καὶ ἐβοηθήτη, ἀνέταλέ τε σὰρξ αὐτῷ, κατὰ τὸν θεῖον φάναι Δαβιδ, καὶ τῆς τοῦ Ὑψίστου δεξίας ἐδέξατο τὴν ἀλλοίωσιν· ταῦτα δὲ ἀσεβῶν ἀκοαῖς ἀχώρητά τε καὶ ἀπαράδεκτα· μέγα γὰρ εὐσέβεια, καὶ μεγάλων δεομένη ψυχῶν. Οἱ δὲ ταπεινοὶ καὶ μικρόφρονες, καὶ τὴν διάνοιαν τὸ παράπαν χαμαιπετεῖς· καὶ τοῦτο δηλώσων λόγος ἔρχεται.

[37] Τὴν γὰρ ἐπιοῦσαν, ἕνα δὴ τῶν τῆς τάξεως Οὐλκίων ἐκπέμπει πευσόμενον, εἰ τέθνηκεν Νεανίας. Τούτῳ δὲ Τερέντιος, δεσμοφύλαξ, πάντα ὅσα ἐν τῇ φυλακῇ πέπρακτο, δῆλα ποιεῖ καὶ ὃς ἀκούσας, ἔρωτα ἔσχε τὸν Ἅγιον ἐν αὐτῇ γοῦν θεάσασθαι τῇ εἱρκτῇ, καὶ προσελθὼν ἐκάλει, καὶ αὐτὸς ὑπήκουσεν. δὲ ἐοίκει τυφλῷ καὶ τὴν πήρωσιν αὐτίκα διωμολόγει, Οὐ μοι δύναμις, λέγων, θεάσασθαί σε. Πρὸς ὃν θεῖος Προκόπιος· Πᾶς τοῦ φωτὸς ἀποστὰς καὶ διακονῶν δαίμοσιν, ἐν σκότει τέ ἐστι, καὶ ὅποι δὴ καὶ πορεύεται ἀγνοεῖ. Ἀπαγγέλλει ταῦτα Οὐλκίωνι τῆς τάξεως καὶ ἄλλοις συγνοῖς. Οὐλκίων δὲ παραχρῆμα μετακαλεῖται τὸν Ἅγιον.

[38] Τοῦ δὲ πρὸς ἐκεῖνον ἀπαγομένου παραπλησίως μὲν ἡλίῳ τὸ πρόσωπον εἶχε, τὸ δὲ σωμα ὅλον καθαρώτατόν τε καὶ ἀπαθέστατον ἦν, ὥσπερ ἄρα καὶ προλαβὼν λόγος ἐδήλωσε. Τοῦτο πολλοῖς τῶν θεασαμένων ἔκπληξιν ἐνῆκε, καὶ ὥσπερ τινὰ θεοσεβείας αὐγὴν ἐμβαλὸν, ἐποίει σὺν ἅμα τοῖς στρατιώταις κατὰ τὸ λεληθὸς ὑποφθέγγεσθαι· Θεὸς τοῦ Ἁγίου τούτου βοήθησον ἡμῖν. Καὶ τὰ μὲν ἐκείνων τοιαῦτα. Οὐχ οὕτως ἀσεβής Οὐλκίων, οὐχ οὕτως· κομιδῆ γὰρ ἐκείνου ψυχὴ ἀγαθαῖς ἐννοίαις ἀτύπωτός τε καὶ ἀκοινώνητος. Οὐδὲ γὰρ μόνον αὐτὸς οὐ συνίει, ἀλλὰ καὶ τοὺς μικρόν τε συνιέντας ἔργον αὐτῷ διαστρέφειν. Ἀμέλει καὶ ἀναστὰς τοῦ θρόνου, καὶ τὴν δεξιὰν τῷ πλήθει προτείνας, Ἀδελφοὶ, ἔφη, τι μέγα θεασαμένοις ὑμῖν ἐπῆλθε θαυμάζειν, ὅτι περ οἱ θεοὶ φιλανθρωπότερον τῷ ἀλιτηρίῳ τῷδε χρησάμενοι, ἃς διὰ φρενοβλάβειαν αὐτὸς ὑπέστη πληγὰς, ἰάσαντο καὶ παραδόξως αὐτὸν ἀνεπλάσαντο.

[39] Καὶ πρὸς ὃν Ἅγιος· Ὄτι μὲν ἀναπέπλασμαι, εἶπεν, αὐτὰ μαρτυρεῖ τὰ πράγματα· οὐκ οἶδα δὲ, εἰ τοῖς θεοῖς τὴν ἀνάπλασιν ἐπιγράφειν δεῖ· πλὴν ἰτέον ἡμῖν ἐπὶ τὸν ναόν. Εἰσόμεθα γὰρ, τίς ἄρα τούτων ἐμμενεστέροις ἡμᾶς ἰδὼν ὀφθαλμοῖς, οὕτω θαυμασίως ἀνέπλασε. δὲ (καὶ γὰρ ἄγνοια πεισθῆναι ῥᾳδία, ἄλλως τε δὲ τῷ βούλεσθαι τοῦ πιστεύειν οὐχ ἥκιστα συνεφαπτομένου) τοῦτο ἀκούσας, πληροῦται χαρᾶς παραχρῆμα, μεταπεισθῆναι τὸν Νεανίαν ἐκ παντὸς ἐλπίσας, ὅπερ οὐδὲν ἧττον ἀμήχανον ἦν, τὸν ἥλιον εἰς σκότος μεταβαλεῖν. Κελεύει τοιγαροῦν εὐκοσμηθῆναι τὴν ἀγορὰν ὅσον ἀπὸ τοῦ πραιτωρίου πρὸς τὸν ναὸν ἀπάγει, σινδόσι τε καταστρωθῆναι τὸ ἔδαφος, κήρυκάς τε τὸ τεῖχος ἐπαναβάντας κρατικώτερον ἐκβοᾶν, ὅτι Νεανίας, τῆς συγκλητικῆς Θεοδοσίας υἱὸς, ἐπιδήλως γνωσιμαχεῖ καὶ τῆς Χριστιανῶν δόξης μεταμελῆσαι αὐτῷ εἰς τὸν ναὸν ἄπεισι, νῦν θυσίας προσοίσων τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς.

[40] Τοῦτο διαδοθὲν εἰς τὴν πόλιν πανδημεὶ, πάντες ἐκεῖ συνέῤῥεον. μέντοι Ἅγιος μόνος εἰσελθεῖν ἀξιώσας, Ἐπεὶ, λέγων, οὐκ ὀλίγα ἐξύβρισα εἰς αὐτοὺς, δεῖ πάντως ἰδικώτερον προσελθεῖν καὶ θερμωτέραν οὕτω προσενεγκεῖν τὴν ἀπολογίαν· εἰσελθὼν καὶ ἐπικλεισάμενος, ἱστατο μὲν πρὸς ἀνατολὰς, σφραγίζει δὲ ἅπαν τὸ σῶμα τὸ ἑαυτοῦ, εἶτα καὶ ὄμματα αἰσθητά τε ἅμα καὶ νοητὰ ἐπάρας εἰς οὐρανοὺς, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, παῖ μονογενὲς ἀοράτου Πατρὸς, ἔφη, πάντα λόγῳ παραγαγὼν, καὶ θελήματί σου συνέχων, παγεὶς ἐπὶ ξύλου καὶ δήσας τὸν ἰσχυρόν· καὶ τοῖς ὑπ᾽ ἐκείνου δεδεσμημένοις αἰωνίαν ἄνεσιν παρασχόμενος, αὐτὸς, Κύριε, καὶ τὰ νῦν ἐκτείνων σου τὴν χεῖρα, τὴν παντουργὸν, καὶ τὰ μιαρὰ ταῦτα τῶν ψευδωνύμων θεῶν ἀγάλματα ἐπὶ πλάνῃ τοῦ πλάσματός σου δεδημιουργημένα ἐν τῷ μηδενὶ σύντριψον, ὥστε καὶ τὴν αὐτῶν ἀσθένειαν ἐλεγχθῆναι, καὶ τὸν παράνομον βασιλέα σὺν τῷ ἡγεμόνι κατάσχυνθῆναι, καὶ πάντας ἀκριβῶς γνῶναι, ὅτι σὺ ἀληθὴς Θεὸς μόνος, καὶ βασιλεὺς μόνος αἰώνιος καὶ ἀθάνατος.

[41] Τοιαῦτά τινα εἰρηκὼς, καὶ τοῦ ζωηφόρου σταυροῦ σημεῖον τῷ ἀέρι κατὰ τῶν ξοάνων ἐπιβαλὼν, Ὑμῖν, ἔφη, τοῖς ἀκαθάρτοις βδελύγμασι λέγω, τὸ τὴν ἐμοῦ Θεοῦ καταπτήξαντα ὄνομα, εἰς ὕδωρ εύθὺς διαλυθῆτε καὶ τοῦ ναοῦ τούτου κατασκεδάσθῆτε. Εἶτα τῆς τοῦ Ἀπόλλωνος ἐπισπασάμενος δεξιᾶς, κατασπᾶν εὐθὺς ἤρξατο, καὶ παραχρῆμα οὐκ ἔλαττον τριάκοντα ξόανα καταβέβλητό τε καὶ εἰς ὕδωρ ἐλύετο, καὶ τοῦ ναοῦ θύραθεν διεχεῖτο, ὡς καί τινας τῶν ἐκεῖ παρόντων στρατιωτῶν, θεατὰς τοῦ θαύματος γενομένους, ἐκπλαγῆναί τε τὰς ψυχὰς, καὶ Θεὸς τῶν Χριστιανῶν ἐκβοῆσαι, βωήθησον ἡμῖν. Ταύτῃ καὶ Οὐλκίωνι πολλῇ καταληφθέντι ἀμηχανίᾳ, οὐκ ἐπὶ τῇ τῶν εἰδώλων συντριβῇ μόνον, ἀλλὰ καὶ τῇ τῶν στρατιωτῶν ἀθρόᾳ μεταβολῇ, τοῖς ἀγαθοῖς ἀεὶ βασκαίνων διάβολος, τὸν μὲν ἁγίον τῶν Χριστοῦ Μάρτυρα εἰς τὴν εἱρκτὴν ἐμβαλεῖν ὑποβάλλει, τοὺς δε στρατιώτας ποικίλως κολάσαι, καὶ οὕτω παραμύθιόν τι τῷ ἑαυτοῦ θυμῷ δοῦναι.

[42] Ἀλλ᾽ ἐκεῖνος δείσας, μήπως ὑπὸ τοῦ πλήθους τῶν δύο καταστασιασθεὶς νουμέρων, εὐχερῶς παραπόλοιτο, χειρὶ στρατιωτῶν ἔγνω πλείονι αὐτοῖς ἐπελθεῖν, κλέψας τὴν αἴσθησιν, καὶ οὕτω κυκλωσάμενος ἀνελεῖν. Οἱ δὲ ὡς ἤδη καὶ νὺξ προσῆγεν, ἅμα δὲ καὶ τοῦς δύο τριβούνους ἔχοντες, τὰ ἴσα φρονοῦτας, εἰς τὸ δεσμωτήρίον τε ἀπίασιν οὐδενὶ θορύβῳ, καὶ τὸν Ἅγιον ἐπιμελῶς ἠξίουν, τῷ καταλόγῳ τῶν Χριστιανῶν καὶ αὐτοὺς ἐνταγῆναι. Πρὸς οὓς Ἅγιος· Επ᾽ ἀληθείας, ἀδελφοὶ, ἕφη, βουλομένοις ὑμῖν ἐστι τῷ ἐμῷ στρατεύεσθαι βασιλεῖ. Οἱ δὲ καὶ ῥήματι, καὶ σχήματι καὶ ὀφθαλμῶν βλέμματι κατετίθεντο καὶ ζωῆς· αὐτῆς ἔλεγον τὸ πρᾶγμα ἡμεῖς ἀλαττόμεθα. Ἥσθη ἐπὶ τούτοις Μάρτυς, καὶ δεηθεὶς τοῦ δεσμοφύλακος (καὶ γὰρ ἦν, ὡς προείρηται, φιλίως πρὸς αὐτὸν ἔχων) μεθίεται τῆς φυλακῆς ἐξελθεῖν ἅμα τοῖς τριβούνοις καὶ στρατιώταις. Ἐπεὶ δὲ καὶ ἐξελθὼν πρὸς τὸν τῆς πόλεως ἐπίσκοπον, Λεόντιος οὗτος ἐκαλεῖτο, νυκτὸς ἀφικνεῖται.

[43] Καὶ προσελθὼν παραδίδωσι τοὺς στρατιώτας αὐτῷ ἅμα τοῖς τριβούνοις παραγγείλας ἐπιμελῶς, τὰ περὶ τοῦ βαπτίσματος αὐτῶν θέσθαι. δὲ παραλαβὼν, εἶτα κατηχίσας βαπτίζει, καὶ τοῦ ζωοποιοῦ αὐτοῖς σώματός τε καὶ αἵματος Χριστοῦ μεταδίδωσιν· οὓς μετὰ τὸ βάπτισμα πάλιν θεῖος Προκόπιος, εἰς τὸ δεσμοτήριον ὑποστρέψας, τὰ τῆς εὐσεβείας ἐδίδασκεν, ὑπὸ τῆς θείας χάριτος αὐτὸς διδασκόμενος, καὶ τοῦτο γινόμενος τοῖς πεπιστευκόσιν, ὅπερ ἐκείνῳ τὸ θεῖον πνεῦμα διαφερόντως ἐγίνετο. Ὁποῖα δὲ καὶ τὰ παρ᾽ αὐτοῦ διδασκόμενα·

[44] Ἀδελφοὶ οἴδατε πάντως ποίῳ ἄρα καὶ ἐστρατεύθητε βασιλεῖ, καὶ πρὸς ὃν τὰς ὁμολογίας ἔθεσθε. Λείπεται οὖν βεβαίας αὐτῷ ταύτας φυλάξαι, καὶ μηδενὸς ὅλως τῶν εἴτε λυπεῖν, εἴ τε εὐφραίνειν φοβεῖν δυναμένων ἡττηθῆναι, καὶ τῆς πρὸς αὐτὸν ἀποστῆναι φιλίας. Τοῦτο δὲ ῥᾷον ἂν φυλαχθείη, εἰ τὰ παρόντα τοῖς μέλλουσιν ὑμῖν εὐλογίστως ἀντιτέθη. Τί γὰρ ἂν οὕτω φοβερον εἴη τῶν παρόντων ὡς γέεννα πυρὸς αἰωνίου, μήτε τοῦ φλέγοντος αὐτοῦ ποτε σβευννυμένου, μήτε τοῦ κολάζοντος ὃλως λήγοντος. Ποῦ δ᾽ ἂν πάλιν τῶν τοῦ κόσμου καλῶν οὕτως ἂν εὐφράνοι, ὡς Θεὸς οἶδε θέλγειν τὰς ἐρώσας αὐτοῦ ψυχάς; οὗ κάλλος μὲν ἄφατον, ῥώμη δὲ ἄμαχος, δόξα δὲ ἀδιήγητος, καὶ ὃς τὰ αὐτοῦ πάντα κοινὰ τοῖς ἠγαπηκόσι ποιεῖ. Οὐχ ὅπως ἂν εἴποις γῆς ἁπάσης καὶ θαλάσσης ὅρια, οὐρανοῦ τε καὶ ἡλίου καὶ ἄστρων κάλλη, θαυμαστὰ καὶ μεγέθη. Τί γὰρ ταῦτα πρὸς τὴν τῶν ὂντως ἀγαθῶν περιφάνειαν, τῶν τοῖς Θεοῦ φίλοις ἀποκειμένων, μή τε ὀφθαλμὸς εἶδε, μήτε οὖς ἤκουσε, μήτε ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου ὅλως ἀνέβη.

Cum itaque Ulcion sederet pro tribunali, Sanctum advocat. Quem multitudo civitatis conspicata, [Sanctus Martyr] & errore idolorum temulenta, inconditis vocibus exclamarunt, sive potius non tam ipsi, quam per eos impietatis parens ac magister. Eccum, inquiebant, qui sacrificia deorum abolet, ipsos evertit, & palam Imperatores comtemnit. Quibus auditis, Ulcion, occasionem captans, & tempori, seu crudelitati suæ obsecundans potius, lupi adinstar in ovem insiliit. Illico Sanctum suspendi jussit, & crudeliter radi. Quibus peractis, nonnulli ex præsentibus & adstantibus, Martyris utique ætatem miserti, ipsum flebant.

[31] Sed tua hæc, o maligne spiritus, fraus est: neque enim illis, [tormentis cruciatus.] Martyris hostibus, benevolentiæ signum ei exhibere, dulce erat; alt quo facilius pugilem effeminares, molle aliquid ad corporis amorem spectans, certamini spectaculum produxisti. Quos ubi generosus pugil, & neque animi commiseratione, neque tormentis vel tantillum inflexus, adspexit, Patres, dixit, fratresque, nolite flere super me, sed super animarum vestrarum exitio flete: vester etenim status lacrymis dignior; meus vero hilaritate plenus. Ecquis enim nescit, labores seminanti dulces esse propter spem fructuum? Et sane ipsa tormenta, quæ jam mihi obveniunt, & male me torquent ad tempus, exultationem æternam operabuntur.

[32] [ad Deum confugit;] Hæc fatus, respexit ad eum, qui potest salvare; & levavit oculos suos in montes, unde venturum sperabat auxilium. O Deus, ait, o rebus in afflictis adjutor! tu brachio tuo me confirma, ut maligni hostis jacula confringam, ad gloriam nominis tui, & ineffabilis magnitudinis. Jamque fessi erant tortores, & carnes, ut inane quid ac superfluum, in terram defluebant; tota pene membrorum compage dissoluta, nuda ossa sine carne apparebant. Enimvero tardior nunc, utpote attonita, præsidis immanitas ad puniendum, animusque Martyris ad generose tolerandum erectior erat. Et quoniam maxime serviebant tempori, vesper enim erat, ad custodiam reducebatur.

[33] [invisitur ab angelis,] Erat carceris custodi Terentio (id enim viro nomen) magna cum Sancto consuetudo; bona namque plurima, ab eo accepta, memoria tenebat, nihilo tamen secus, metu Præsidis, in carcerem interiorem eum abdidit, molli fœno pavimentum insternens, & sindonem imponens. Atque ita Sanctum excepit. Jamque intempesta nocte magnum Deus in civitate motum concitavit, & ipse Dominus cum terrore, comitatus angelis, visurus & consolaturus Athletam venit. Et vero qui despicere poterat eum, tam dura sui ergo passum? Statim itaque sponte sua carceris fores aperiuntur, & captivorum compedes laxantur: postea interiorem carcerem ingressi, in quo conclusus erat Martyr, nominatim ipsum compellant humanam speciem induti angeli, dicuntque: Neania, oculos attolle. Is oculos sustulit, & vidit. Dein placide rogavit: Quinam vos, qui adestis? illi autem: Angeli Dei, inquiunt, nos missi sumus ad te.

[34] [quorum præsentia se indignum ducit;] Tum Neanias, probare eos volens, Si, ait, Christi estis, nunc illi genu inclinate, ac crucis figuram in vultibus vestris exprimite. Obtemperarunt dictis, & addiderunt: Unde dubitas, an a Christo missi simus? Is veluti omnium, quæ paulo ante sustinuerat, tormentorum oblitus (fortasse quod majora propter Christum anhelaret) Ad tres, inquit, pueros, cum camini flammis decertantes (ista quippe inter pios audire Sanctum par erat, quem merito is, qui eum vocabat, sua visitatione dignabatur) Dominus angelum misit roriferum, qui flammam exstingueret. A me autem quid factum est hujusmodi? Qualive cum igne conflictatus sum, ut angelica consolatione dignus videar? Hæc Martyr. Et vero hanc magnam animi modestiam inspirabat ei Christus, qui etiam humana in specie generoso Martyri manifestus apparuit, lucemque emisit quam clarissimam, & aqua eum conspergens & tangens, hisce erexit dictis:

[35] [a Christo, ex Neania vocatur Procopius:] Non tu amplius Neaniæ, sed Procopii nomine compellabere (tu tantum pectore fac forti & masculo sis) proficiens a quippe proficies, ac Patris mei gregem augebis. Ast illum invasit tremor, flexoque poplite; Supplico, inquit, Domine incomparabili benignitati tuæ, ut imbecillitatem animæ meæ consolides. Vereor enim, ne tormentorum approximatione territus, periculum adeam, urgente confessione; meæ in te fidei. Ad hæc Christus: Noli timere Dominum prædicare: Ego enim tecum sum. Sic fatus, fiducia pariter ac gaudio animum ejus explevit, cælumque e vestigio conscendit.

[36] Ad corpus quod attinet; non istud divinæ apparitionis fructu caruit: [ac corpore sanatur;] sed purum omnino totum, totum intactum, nullas plagarum, quibus notatum fuerat, reliquias conservabat. Plagarum dixi? Imo vero nulla laboris memoria, aut desidiæ indicium Sancto incumbebat. Verum animo quidem erat erectissimo, corpore autem valentissimo ac maxime vegeto. Nam in Deo speravit, & adjutus est, refloruit caro ejus, ut divini Davidis verbis utar, & mutationem accepit dexteræ Altissimi. Hæc vero impiorum auribus erant incredibilia, & captum omnem superabant. Magna enim res est pietas, magnosque animos requirit. Isti autem erant abjecti, rebusque terrenis prorsus affixi, serpebant humi, id quod demonstratura est oratio.

[37] Die postero militem misit Ulcion, sciscitaturum, si Neanias jam mortuus esset. [vultus radiat] Cui custos carceris Terentius, quidquid evenerat in carcere, exposuit. Quibus auditis, desiderio flagravit contemplandi Sanctum vel in ipsa custodia, & accedens compellavit; atque ille exaudiit. Hic autem cæco erat similis, suamque cæcitatem mox confitebatur, dicens: Non possum te intueri. Cui divinus Procopius: Quicumque recedit a luce, ac servit dæmonibus, est in tenebris, & nescit, quo vadat. Hæc Ulcioni renuntiat miles; aliisque pluribus. Qui confestim arcessit Sanctum.

[38] Is ad Præsidem ductus, solis instar radiante vultu, [cælesti luce;] totum corpus purissimum simul & vulneri nulli obnoxium habuit, uti jam dictum est. Illa res non paucis spectantium stuporem incussit, & quasi aliquam divini cultus lucem emittens, una cum militibus occulta vi exclamare compulit: O Deus Sancti hujus, fer nobis opem. Atque ita quidem illi. Sed non sic impius Ulcion, non sic. Ejus animus nulla bonarum cogitationum lineamenta, nihilque cum eis commune admittebat: neque tantum quidquam ille intelligebat, sed eos etiam, qui intelligerent vel tantillum, pervertere satagebat. Tandem solio assurgens, & dexteram turbæ protendens, Fratres, inquit, magnum aliquid conspicantibus vobis mirari subiit, quod dii, cum nefario hoc indulgentius agentes, quas ob dementiam sustinuit plagas sanarint, & inopinato redintegrarint.

[39] Ad quem Sanctus: Quod redintegratus sim, [deorum simulacra,] res ipsa testatur. Sed cui deorum redintegrationem meam acceptam referre debeam, nescio. Sed adeundum nobis templum est. Videbimus ecquis nos, benignioribus oculis intuens, tam mirabiliter reformarit. Hisce auditis, subito Præses impleri gaudio (ignorantia enim facile credula est, tum maxime, cum voluntas non parum credulitatem promovet) omnino sperans, fore ut Neanias resipisceret. Hoc autem nihilo minoris erat moliminis, quam solem convertere in tenebras. Forum itaque, qua a Prætorio ad templum itur, adornari jubet, linteo substerni pavimentum, præcones scandere muros, & elata voce clamare, Neaniam, Theodosiæ, mulieris senatoriæ filium, palam resipiscere, Christianam religionem odisse, jamque subire templum, immortalibus diis sacrificaturum.

[40] Ea per urbem fama didita, certatim omnes eo confluxere. [præmissa oratione,] Sanctus, petita facultate, ut soli sibi pateret ingressus, hæc subjecit: Non parva deos injuria affeci: oportet, ut remotis aliis introëam, ut sic magis obnixe me purgem. Ingressus, clausit fores, & stans ad orientem, totum sibi corpus signat; deinde oculos corporis pariter ac mentis ad cælum attollens; Domine Jesu, inquit, fili unigenite invisibilis Patris, qui verbo produxisti tuo, & voluntate contines universa; qui extensus es supra lignum, & alligasti fortem, & eos, qui sub ipsius catenis gemebant, in æternam asseruisti libertatem; Tu idem ipse, Domine, manum tuam, rerum omnium effectricem, nunc extende, & execrandas falsorum deorum statuas, in fraudem tui figmenti fabricatas, in frusta comminue, ut eorum arguatur imbecillitas, & iniquus. Imperator cum Præfecto, pudore afficiatur, & probe cognoscant omnes, esse te Deum solum, solum Regem æternum & immortalem.

[41] [& facto signo Crucis destructa;] Sic fatus, vivificæ crucis signum in aëre efformat adversus statuas; Et vobis, inquit, immundis simulacris dico, Dei mei nomen formidantia, in aquam dissolvimini illico, & per templum hoc dispergimini, Post hæc Apollinis dextram apprehendens, statim cœpit convellere. Et mox non minus quam triginta dejectæ statuæ, & in aquam resolutæ, e foribus templi diffusæ sunt; ita ut aliqui e militibus, qui ibi aderant, miraculi spectatores, animis perculsi exclamarint: O Deus Christianorum adjuva nos. Ulcioni ancipiti mentis cura distracto, non propter idolorum confractionem dumtaxat, sed propter frequentem militum conversionem, bonorum osor diabolus auctor fuit, ur sanctus Christi Martyr in carcerem concluderetur, milites autem variis modis cruciarentur, atque ita aliquod iracundiæ ipsius solatium afferretur.

[42] [milites] Sed is, veritus, ne a multitudine duarum legionum, coorta seditione, facile interiret; cum magna militum manu eos invadere decrevit clam, ne cui id suboleret, & hoc pacto interclusos e medio tollere. Jam noctis appetebat tempus; quando illi una cum duobus tribunis, ejusdem propositi sociis, sine ullo strepitu ad carcerem discesserunt, Sanctumque enixe rogarunt, ut sibi quoque Christianorum numero accenseri liceret. Quibus respondit Sanctus; Vere, fratres, vobis, si vultis, dabitur sub Rege meo militare. Illi verbo, corporis conformatione, & oculorum obtutu annuebant, & ipsum, aiebant, vitæ institutum mutare nobis fixum est. Propterea Martyr gavisus, apud carceris custodem (magna enim inter eos, uti prædictum est, necessitudo intercedebat) precibus exitum impetrat sibi cum tribunis simul ac militibus. Dum egressus esset, ad civitatis episcopum, cognomento Leontium, noctu discedit.

[43] [baptismo abluti] Quo ubi pervenit, milites una ac tribunos tradit, quam diligentissime hortatus, ut baptismum eorum accuraret. Ille ad se recepit; deinde primis fidei institutionibus imbutos, baptismo abluit, & vivifica Christi corporis ac sanguinis communione impertiit. A baptismo rursum divinus Procopius ad carcerem regressus, quam ipse a divina doctus fuerat gratia, pietatem eos docebat; talem se præbens erga eos, qui crediderant, qualem erga se egregie spiritum divinum fuerat expertus. Ejus doctrina erat hujusmodi:

[44] [& in fide confirmati.] Sub quo Rege militetis, fratres, pernostis; & quas confessiones institueritis; reliquum est, ut datam ei fidem præstetis; & re prorsus nulla superati, sive earum, quæ molestiam, sive earum, quæ gaudium afferre possint aut metum, ab ejus amicitia desistatis. Et vero id obsevari potest facilius, si præsentia cum futuris æqua rationis lance conferre volueritis. Ecquid enim adeo terribile e rebus præsentibus esse queat, atque gehenna ignis æterni; cum id, quod in eo ardet, numquan exstinguatur, & quod torquet, numquam desistat. Ad hæc, quomodo speciosa hujus mundi bona sic oblectare possint aliquem, uti Deus novit amantes sui animas demulcere? Cujus pulcritudo exponi verbis, robur expugnari, gloria finiri nequeunt; qui etiam diligentes se in rerum suarum communionem admittit. Nec porro memoret aliquis universi terrarum orbis atque Oceani terminos; neu cæli, solisque & astrorum mirabilem ornatum & magnitudinem. Quid enim hæc omnia, ad splendorem verorum bonorum, quæ amicos Dei manent? quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis omnino ascenderunt.

ANNOTATA.

a A Græco προκόπτω, proficio.

CAPUT V.
Militum ad Christum conversorum mors; mulierum constantia & martyrium; Theodosia S. Procopii mater conversa; Procopius tormentis cruciatus.

Ταῦτα διεξιὼν Μάρτυς, οὐκ ἀέρι καὶ αὔραις ἁπλῶς διεξῆ, ἀλλὰ πρὸς ὦτα δὴ καὶ ψυχὰς εὖ τὰ λεγόμενα δεχομένας, ἦν γὰρ καὶ τὸν λόγον ἡδὺς, καὶ τὴν γνώμην ἐπιεικὴς, καὶ τὴν ὄψιν ἐπιτερπὴς, καὶ τὴν διδαχὴν πιθανώτατος· πλὴν ἄλλῃ τὸν λόγον ἔτι παρατείνειν ἐθέλοντος, ἡγεμὼν, οὐδὲ γὰρ ἀμελῶς εἶχεν, οὐτ᾽ αὐτὸς οὔτε μὴν ὑφηγητὴς αὐτοῦ διάβολος, τῶν τῆς τάξεως ἐκπέμπει τινὰ, τόν τε Ἅγιον καὶ τοὺς στρατιώτας μετακαλούμενος. Καὶ οἱ παρίσταντο. Ἀπιδὼν οὖν πρὸς τοὺς στρατιώτας, Πάντως ἤδη μετάνοιά τις ὑμᾶς εἰσῆλθέ, φησι, τῆς προλαβούσης ἀπάτης, ἣν κατάρατος οὗτος, τὸν μάρτυρα ὑποφαίνων, ταῖς ὑμετέραις ἀθλίως ψυχαῖς ἐμβέβληκεν. Εἰ οὖν ταῦτα, ὥσπερ ἔφημεν, ἔχει, προσελθόντες ὑμεῖς τοῖς θεοῖς θύσατε· εἴσεσθε γὰρ ἐπὶ τῶν ἔργων, οἵων ἀγαθῶν τε καὶ δωρεῶν τεύξεσθαι.

[46] Τούτων οἱ στρατιῶται ὡς ἤκουσαν, οἱονεὶ δεῖξαι βουληθέντες, ὡς τοῦ Μάρτυρος λόγος οὐκ ἐν πέτραις, οὐδ᾽ ἐν ἀκάνθαις, ἀλλ᾽ εἰς τὴν γῆν ὄντως τὴν ἀγαθὴν πέπτωκε, καὶ πολύχουν ἤνεγκε τὸν καρπόν. Ποίοις θεοῖς θύσομεν, εἶπον, ποίαν δὲ παρ᾽ αὐτῶν ἕξειν ἐλπίζοντες τὴν ὠφέλειαν, οἱ μηδὲ ἑαυτοῖς ἐπαμῦναι δυνατοὶ ὤφθησαν; ἀλλ᾽ ἑνὸς ἀνδρὸς ἆθλον γεγόνασι, καὶ ταῦτα δεσμίου. Τίς οὖν ἀνθρώπων δὲ μετρίως φρενῶν κοινωνήσας, ὑπολιπεῖν μὲν ἀνέξεται τὸν δι᾽ οὗ τὰ πάντα προήχθη, Θεὸν, λατρεῦσαι δὲ [ἔργα] χειρῶν δήλην οὕτω περικείμενα τὴν ἀσθένειαν, ἵνα δὴ καὶ οἰκείως κωφῶν καὶ ἀνοήτων θεῶν λατρευταὶ ἦμεν ἀνόητοι. Θυμοῦ πληροῦσι ταῦτα τὸν ἄφρονα δικαστήν. Κελεύει γοῦν ἐξ αὐτῆς ἀρχὰς γενέσθαι σπεκουλατόρων ἐννέα, συνεπομένης αὐτοῖς πάσης τῆς ὑπ᾽ ἐκείνῳ χειρὸς, εἶτα περιλαβόντας τοὺς στρατιώτας οὐδενὶ οἴκτῳ σφαγίαζεν αὐτοὺς, τὸν Μάρτυρα δὲ θεατὴν παρεῖναι, σιδήροις οὐ ῥᾷον φορητοῖς βαρυνόμενον, οἷα δὴ μορμολύττεσθαι τοῦτον ἐκ τῆς θέας ὑπολαβών.

[47] δὲ τοῦτον ἀπέσχετο δεῖλόν τι καὶ ἀγενὲς ὑποστῆναι, ὥστε καὶ ἐζήλου μᾶλλον τοῦς στρατιώτας τῆς θελευτῆς, καὶ ἀξιωθῆναι τοῦ καταλόγου τῶν μαρτύρων αὐτοῦς ηὔχετο· διὸ καὶ ἐπακούοντος ἐτύγχανε τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦτο δηλούσης [φωνῆς] οὐρανόθεν ἤκουεν, ἧν γὰρ ὁρῶν τοῦς εὐκλεεῖς ἄνδρας ἐκείνους ὁρμὴν τοιαύτην ποιοῦντας πρὸς τὴν σφαγὴν ὥσπερ οὐ πρὸς τὸ ἐκκοπῆναι τὰς κεφαλὰς, ἀλλὰ πρὸς τὸ στεφανωθῆναι μᾶλλον ἐπειγομένους καὶ πρὸς τοῦς δημίους ἀπηνεῖς ὁρῶντας, εὐμενὲς βλέποντας καὶ ἀγαθῶν αἰτίους λογιζομένους.

[48] Οὕτων οὖν ἅπαντες σὺν ἅμα τοῖς δυσὶ τριβούνοις, Νικοστράτῳ καὶ Ἀντιόχῳ, τὰς ἱερὰς ἐκτέμνονται κεφαλὰς, εἰκάδα πρώτην τοῦ Μαΐου μηνὸς ἄγοντος. Εὐλάλιος δέ τις τῶν ἐπιφανῶν, ὃς μετὰ τοῦ θεοσεβὴς εἶναι καὶ ἀρετῆς ἦν μεταποιούμενος, νυκτὸς ἐκεῖσε γενόμενος τῶν τιμίων ἕνεκα λειψάνων, καὶ ἀνελόμενος αὐτὰ καὶ μυρίσας, ἐν ἐπιτηδείῳ κατατίθησι τόπῳ, Χριστιανοῖς εὕρεμα τιμιώτατον. δὲ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Προκόπιος, τῷ βάρει τῶν σιδήρων, ὥσπερ εἴρηται, πιεξόμενος, ἔτι καὶ τὴν φυλακὴν κατακρίνεται, τῶν οὐρανίων ὄντως μονῶν ἄξιος καὶ ἦν οὕτως τῶν μὲν δεσμῶν ὀλίγα φροντίζων, προσευχῇ δὲ καὶ τῷ Θεῷ διαπαντὸς προσέχειν καὶ λίαν ἐπιμελόμενος..

[49] Προσίασιν οὖν αὐτῷ γυναῖκες συγκλητικαὶ τὸν ἀριθμὸν δώδεκα, τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ὁμολογοῦσαι, δὴ καὶ αὐτὸ τὰς ἀκοὰς τοῦ Δικάζοντος οὐ διαφυγὸν, συλλαμβάνονται παραχρῆμα καὶ αὐταὶ, καὶ τῷ Ἁγίω ἅμα συγκλείονται· ἐπεὶ οὖν ἑώρα σκυθρωπαζούσας αὐτὰς τοῖς παραινετικοῖς ἀνελάμβανε· Μητέρες λέγων καὶ ἀδελφαὶ, οὐ σκυθρωπάζειν δέον, οὐ δὲ μικροψυχεῖν ὅλως, ἀλλὰ δεήσεις μᾶλλον τῷ ἀγαθῷ δεσπότῃ προσάγειν, τὸ ἀσθενὲς ἡμῶν τῆς σαρκὸς ἐπιῤῥῶσαι καὶ τῇ ψυχῇ θάρσους ἐμπνεῦσαι· ὅπου γὰρ κᾂν τοῖς ἄλλοις τῶν ἀγαθῶν ἀδύνατος ἡμῶν ἕκαστος ἀνῦσαί τι τῶν σπουδαζομέννων, μὴ καὶ τῆς αὐτοῦ χειρὸς ἡμῖν συνεφαττομένης, σχολῇ γἂν ἐν τούτῳ μεγάλῳ τοῦ μαρτυρίου πράγματι δυνηθῆναί τι δράσαι μὴ καὶ Θεοῦ τυχόντας συναιρομένου· τὸ μὲν γὰρ πνεῦμα πρόθυμον, δὲ σὰρξ ἀσθενὴς, καλῶς ὑπ᾽ αὐτοῦ διδασκόμεθα.

[50] Τοιαῦτα τοῦ Μάρτυρος ταῖς γυναιξὶ παραινοῦντος, ἀποστείλας Ἡγεμὼν, παραστῆναι ταύτας κελεύει τῷ κριτηρίῳ. Ἐπεὶ δὲ περὶ τούτων καὶ συγκλητικὴ μάθοι Θεοδοσία (μητέρα δὲ ταύτην εἶναι τοῦ Μάρτυρος, λόγος ἤδη δεδήλωκε) παραγίνεται καὶ αὐτὴ, τίποτε ἄρα ἔσται, ταῖς γυναιξὶν ἀποβήσεται, μαθεῖν βουλομένη. Ταύταις οὖν παραστάσαις ἐπὶ τοῦ βήματος Ἡγεμὼν, Πείθεσθε, λέγει, καὶ τοῖς θεοῖς θύετε ἵνα καὶ τιμῆς ἀπολαύσητε. τῆς ματαίας ὑμῶν καὶ ἔτι θρησκείας ἔχησθε. Αἱ δὲ πρὸς Θεὸν ἄρασαι τὴν διάνοιαν, καὶτῇ αὐτοῦ χάριτι νευρωθεῖσαι, τιμή σου, εἶπον, παρά σου ἔστω· καὶ ταύτης ἀπόλαυε σὺ· ἡμῖν δὲ τιμὴ μία πρὸς Χριστὸν τὸν ἐσταυρωμένον οἰκείωσις. Πρὸς ταῦτα οὐκ ἐνεγκὼν κολάζων, κελεύει ῥάβδοις λεπταῖς καὶ τοῦς δύο περιστάντας παίειν αὐτὰ, εἶτα ξύλῳ ἀναρτηθείσας, πλευράς τε καὶ μασχάλας πυρὶ καταφλέγεσθαι. Ὡς δὲ τὸ πῦρ ἤδη τὰς σάρκας αὐτῶν κατενέμετο, προσευχῇ τὰς ὀδύνας παρακαλεῖν ἔγνωσαν.

[51] Οὐκ ἤρεσε ταῦτα τῷ ἀπηνεῖ Δικαστῇ, ἀλλὰ καὶ θηλὰς αὐτῶν ἐκκοπῆναι κελεύει, κατειρωνευσάμενος οὕτω πως κατάπτυστος. Μὴ γὰρ Ἐσταυρωμένος οὐχ ἥξει βοηθήσων αὐταῖς; Αἱ δὲ, Καὶ ἠβοήθησε καὶ τοῖς ἔχουσι νοῦν· οὐκ ἀφανὴς ὑπόδειξις· πῶς γὰρ ἂν ἄλλως ἡμῖν γυναιξὶν οὔσαις, γένος ἀσθενὲς, καὶ εὐχείρωτον, καταγελᾷν ἐξεγένετο τῶν βασάνων τῶν σῶν, εἰ μὴ τοιούτου ἄρα τοῦ βοηθοῦντος ἐτύχομεν. Πρὸς πλείονα ταῦτα τὸν δικαστὴν ἀνῆπτε μανίαν, καὶ ὕλη τῷ ἐκείνου θυμῷ καθίστατο. Δια τοῦτο γοῦν σφαῖραί τε χαλκαὶ ἐπυροῦντο πάλιν καὶ ταῖς μασχάλοις αὐτῶν ἐπετίθεντο· αὖθις τοίνυν Ἡγεμὼν ὥσπερ ἐπιχλευάζων, Ἤσθεσθε τοῦ πυρὸς, ἔφη; Αἱ δὲ Σὺ μᾶλλον, εἶπον, αἰσθήσῃ τοῦ ὕλου πυρὸς καὶ μηδέποτε σβεννυμένου, ἡμῖν δὲ βραχεῖα ταῦτα φροντὶς, τοῦ ἀγαθοῦ Θεοῦ ἄνωθέν ἐπιβοηθοῦντος, ὃς οὐδὲ ὁρατός σοι γίνεται, οὐ μᾶλλον καὶ τυφλῷ ἥλιος.

[52] Ταῦτα περισταμένη, ὥσπερ εἴρηται, μεγάλη Θεοδοσία καὶ ὀφθαλμοῖς ἰδίοις παραλαμβάνουσα, ἐγκύμων εὐθὺς θείων ἐννοιῶν γίνεται, εἰσέδυ γὰρ αὐτὴν τοῦ Θεοῦ λόγος, ὃς καὶ διστόμου μαχαίρας [ὥς] φησιν θεῖος ἀπόστολος, τομώτερος ὤν· καὶ ὥσπερ ἐπιτηδείαν εὐρὼν κατὰ τὴν ὕελον φύσιν, ὥστε καὶ αὐγὰς εἰσδέξασθαι θεοσεβείας, ἐφώτισέ τε ὅλην αὐτὴν καὶ πυρώδη πρὸς εὐσέβειαν μετεσκεύσασε. Αὕτη τοιγαροῦν πλοῦτον, εὐγένειαν, δόξαν, τιμὰς, μικρὰ πάντα λογισαμένη, καὶ μικρὰ τῷ ὄντι, ψυχῶν ἔρωτας ταῖς ἠτιλωμέναις γυναιξὶ μᾶλλον καὶ βασάνοις ὀδυνομέναις διὰ τῶν ὑπὲρ ἡμῶν ὀδυνηθέντα Χριστὸν, ἑαυτὴν συγκατέταξε, καὶ τὴν μακαρίαν λέγει σὺν ἐκείναις φωνήν· Δούλη κᾀγώ εἰμι τοῦ Ἐσταυρωμένου.

[53] Ταύτην Ἡγεμὼν θεασάμενος, καὶ τὴν ἀθρόαν αὐτῆς μεταβολὴν ἐκπλαγεὶς, Κυρία, λέγει, Θεοδοσία, πῶς οὕτως ἠλλοίωσαι; πῶς ἠπάτησαι παραδόξως, ὥστε τῶν μὲν πατρόων κατολιγωρῆσαι θεῶν, καινὸν δὲ τοιοῦτον ἀνατελέσθαι σέβας. δὲ, Οὐ νῦν ἠπάτημαι ἔφη· μᾶλλον οὖν ἠπατόμην τὸ πρότερον, Θεοῦ μὲν ὑπεριδοῦσα, οὐρανοῦ καὶ γῆς καὶ τῶν ἐν μέσῳ δημιουργοῦ, ἔργα δὲ ἀνθρωπίνων χειρῶν σέβουσα, τὰ θεοὺς καλεῖσθαι κατεψευμένη. Πολλῶν οὖν ἐν τῷ μέσῳ λόγων λεχθέντων, ἐπεὶ εὕρισκε ταύτην Ἡγεμὼν οὐ δὲ βραχὺ πειθομένην, τὴν φυλακὴν αὐτῆς κατακρίνει, καὶ ταῖς ἄλλαις συγκατακλείει μάρτυσιν.

[54] δὲ τί οὐκ ἐποίησε τὰς ἱερὰς ἐκείνας περιοῦσα γυναῖκας καὶ θεραπεύειν ὅλως προῃρημένῃ; Ἐπῄνει τῆς καρτερίας, ἐμακάριζε τῶν βασάνων, ἐφίλει τὰς πληγὰς, όθόναις ἀπέματτε ταύτας, ἀλεξίκακα φάρμακα ἐπετίθει, ἐπεὶ καὶ τέχνης ἦν ἰατρικῆς οὐκ ἀπαίδευτος. Ταύτην ἐπεὶ εἶδεν θεῖος αὐτῆς υἱὸς ἔνδον τῆς φυλακῆς οὖσαν, καὶ ὡς πιστὴν ὑπόδικον γενομένην, σκιρτῶσαν εὐθὺς εἶχε τὴν καρδίαν τῷ παριόντι τῆς ἡδονῆς καὶ τὴν αἰτίαν τῆς μεταβολῆς ἐζήτει μαθεῖν. δὲ, Τέκνον ἐμὸν, τὸ ἐξαίσιον, εἶπε, τῆς καρτερίας τῶν ἐπίσης ἀσθενῶν ἐμοὶ γυναικῶν συνεῖναί με παρεσκεύασεν, ὅτι ἀμήχανον, φύσιν οὕτω σαθρὰν βασάνους ὑπομένειν τοιαύτας, εἰ μήτις δύναμις ἀῤῥήτως ἐπεβοηθῇ, τοῦτο κᾀμὲ παρεσκεύσαε δούλην τοῦ Ἐσταυρωμένου καὶ εἶναι καὶ ὀνομάζεσθαι.

[55] Ταῦτα ἐκείνη μὲν ἔφη. δὲ τῇ μητρὶ τὸ σύβολον ἐοικὼς, καὶ ῥίζης καρπὸς ὢν τῆς ἀγαθῆς ἀγαθός, Μακαρία εἶ τῆς συνέσεως, μῆτερ, εἶπε, καὶ τῶν ὑψιλῶν τούτων σου λογισμῶν μᾶλλον τῆς ἀγιαστικῆς χάριτος, ἥτις ἀοράτως ἁψαμένη σου τῆς καρδίας, τοιαῦτα λογίζεσθαι παρεσκεύασεν. Οὕτως εἰπὼν τῷ ἐπισκόπῳ καὶ αὐτὴν ἐγχειρίζει καὶ δι᾽ ἐκείνου καλῶς αὐτὴν τῷ θείῳ τελειοῖ βαπτίσματι· εἶτα τῆς φυλακῆς πάσας ἐχούσης, παρῄνει αὐταῖς Ἅγιος καὶ πρὸς τοὺς ὑπὲρ Χριστοῦ ἤλειφεν ἀγῶνας. Ἐῴκει δὲ τὰ ἐκείνου ῥήματα οἷά τις δρόσος πρὸ τὰς αὐτῶν εἰσπίπτων ψυχάς. Εἶθ᾽ οὕτως Ἡγεμὼν πέμψας, παρέστησε μὲν ἐπὶ τοῦ ἑαυτοῦ βήματι πάσας, πρὸς μέντοι τὴν Θεοδοσίαν πρώτην ἀποβλέψας, Ὁρᾶς, ὅπως σου κήδομαι, ἔφη, καὶ ὅτι ἀβούλητον ὅλως ἐμοὶ, τιμωρίας σε παραδοῦναι; ἐπιστράφηθι τοιγαροῦν καὶ τοὺς θεοὺς ἐξιλέωσαι, καὶ τεύξῃ τούτων εὐμενῶν, τὸ πρότερον. δὲ, Ἀλλ᾽ οὐκ αἰσχύνῃ, ἔφη, σαφῶς τὰ χειροποίητα δὴ ταῦτα καὶ κωφὰ, θεοὺς ὀνομάζειν; Οἶδα τὸ ὁμοιωθῆναι θεῷ κατὰ δύναμιν, μακάριον ἐν ἀνθρώποις. Εἴπερ ἄρα σοί τις τὴν πρὸς αὐτὰ ὁμοίωσιν ὅλως εὔξαιτο, οὐκ ἐπήρασμαι ἂν εἴη μᾶλλον, ἤπερ εὐχόμενος.

[56] Οὐκ ἤνεγκε τοῦς λόγους πρᾴως Δικαστὴς, ἀλλὰ τὸ λαλῆσαν στόμα κελεύει τύπτεσθαι, ἔπειτα δὲ καὶ διαταθεῖσαν ἐκ τεσσάρων ῥαβδίζέσθαι ταύτην. Ἐπὶ τοιούτοις κακῶς φιλότιμος ὢν ἐκεῖνος καὶ πρὸς χορηγίαν ἄφθονος, προστάττει καὶ χερσὶ σιδηραῖς τὰς Ἁγίας αὐτῆς πλευρὰς ξέεσθαι. Αἱ μέντοι ἄλλαι γυναῖκες οὕτω πάσχουσαι, ὁρῶσαι καὶ τὸ αἷμα τοῦ πλευρῶν αὐτῆς ἀποῤῥέον, δάκρυσιν ἐκεῖναι τὰς παρειὰς κατέβρεχον, εὐχήν τε· τὴν προσηκουσαν τῷ καιρῷ ἐποιοῦντο. Θεὸς ἡμῶν, λέγουσαι, καταφυγὴ καὶ δύναμις, βοηθὸς ἐν θλίψεσι ταῖς εὑρούσαις ἡμᾶς σφόδρα, πρόφθασον, Κύριε, καὶ ἐξελοῦ ἡμᾶς ἐκ χειρὸς υἱῶν ἀλλοτρίων. Οὕτως εὐχομένων ἀκούσας Ἡγεμὼν, μολιβδίσι καὶ αὖθις τὰς σιαγόνας αὐτῶν κελεύει παίεσθαι, ὡς δὲ πάντα μὲν ἀψύχως ἔφερον αἱ γυναῖκες. δὲ Ἡγεμὼν ἔπασχεν αὐτὸς μᾶλλον, ἀδυνάτοις ἐπιχειρῶν, αὐτὰς πάσχειν ἐποίει.

[57] Καὶ συνεὶς, ὡς ἐναντία μᾶλλον, ὧν βούλεται, δρᾷ, προσθήκην τῶν πιστευόντων διὰ τῆς ὑπομονῆς αὐτῶν ἐργαζόμενος, φίλανθρωπεύεται καὶ ἄκων βιαιότατος καὶ πλείους εἰς νοῦν βάλλεται μὴ προσθῆναι βασάνους, ἀλλὰ ἀποφαίνεται μιᾷ ταύτας ἀλύσει δεθείσας εἰς τὸν ἀποτεταγμένον εὐτὺς ἀπαχθῆναι τόπον, καὶ ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀποτμηθῆναι. Ἐπεὶ δὲ τῆς ἀποφάσεως ἤκουον, ἄλλαι γένους γυναῖκες ἐν καιρῷ τοιούτῳ τὰ καθήκοντα γυναιξὶν ἐποίουν, ἐσκυθρώπαζον ἂν, δακρύων ἀγεννῶν ἀθλίως ὑπεμιμνήσκοντο, καὶ τῶν πρὸς τὰς συνήθεις ἐσχάτων περιπλοκῶν. Ταῖς δὲ οὐδὲν τοιοῦτο, ἀλλ᾽ ὥσπερ εἰδυῖαι καλῶς εἰς οἵαν ἀπάγονται τὴν μακαριότητα, καὶ ὅτι ἄληκτος ἄνεσις ἀντὶ κόπων, ὧν εἶδον, αὐτὰς ὑποδέξεται, ἠγάλλοντο μᾶλλον καὶ θαλερὸν εἶχον τὸ πρόσωπον, ἀψευδῆ ἄγγελον τῆς κατὰ ψυχὴν ἡδονῆς Ὡς δὲ καὶ εἰς τὸν τόπον ἀπήχθησαν, κλίνασαι τοῦς αὐχένας ἡδέως ὁμοῦ καὶ γενναίως τὴν ἐκτομὴν καταδέχονται, ἑνάτην ἐπὶ εἰκάδι τοῦ Μαΐου μηνὸς ἄγοντος.

[58] Οὕπω πολλαὶ παρῆλθον ἡμέραι, καὶ Ἡγεμὼν τοῦ βήματος προκαθίσας, δεινόν τι πνέων καὶ ἄγριον, μετακαλεῖται τὸν Ἀθλητήν· ᾧ παραστάντι, Τί δὲ οὕπω σοι κόρος, ἔφη, τοσαύτας ἀπολωλεκότι ψυχάς; Οὐκ ἀπώλεσα, θεῖος ἔφη Προκόπιος, ἀλλὰ τῆς ἀπολείας ἀνεῤῥυσάμην. Οὕτως ταῖςπε, καὶ παραχρῆμα τὸ τίμιον ἐκείνου πρόσωπον ὄνυξι σιδηραῖς κατεξαίνετο, καὶ ἦν ἰδεῖν θαῦμα φρίκης μεστὸν, τοῦς μὲν κολάζοντας, οἷα θῆρας ἀγρίους, ἐπιόντας τῷ Μάρτυρι, τὸν δὲ ὡς ἀνδριάντα μᾶλλον ἄνδρα, καὶ σαρκῶν κρείττονα, φέροντα τὰς πληγάς. Τὸ μὲν οὖν αἷμα δαψιλῶς κατέῤῥει, καὶ γῆ δεινῶς ἐφοινίσσετο· στεναγμὸς δὲ οὐδεὶς ἐξηκούετο, οὔτε ἄλλό τι σύμβολον ἀλγούσης ψυχῆς ἐδείκνυτο, ἀλλ᾽ οὐδὲ πάλιν ἔλεός τις, καὶ μικρὸς οἰκτὸς τῆς τοῦ Ἡγεμόνος ψυχῆς ἥπτετο, ἀλλ᾽ ἀπὸ δρυὸς ἐκεῖνος πέτρης ἀτεχνῶς, τὸ ᾀδόμενον· ὥστε οὐκ εἶχέ τις πλέον, τὸν Ἅγιον θαυμάσαι τῆς καρτερίας, τὸν Δικαστὴν μισῆσαι τῆς ἀγριότητος.

[59] δὲ καὶ προσετίθει μᾶλλον ἐπὶ τῷ ἄλγει τῶν τραυμάτων αὐτοῦ, καὶ κελεύει πάλιν ταῖς μολιβδίσι τὸν αὐχένα συντρίβεσθαι. Ὃς δὲ καὶ τοῦτο πάσχων, οὐδὲν ἧττον αὐτὸς ἦν, φυλακὴ καὶ αὖθις αὐτὸν ἐξεδέχετο, οὐχ ὥστε καὶ μικρὸν ἀνεθῆναι (ποῦ γὰρ ἂν ἀπάνθρωπος ψυχὴ τοιοῦτον ἐννοηθείη φιλάνθρωπον;) ἀλλ᾽ ὥστε σκοπῆσαι μᾶλλον αὐτὸν, ποίαν ἄρα τιμωρίαν ἐπενεγκὼν, τῆς γενναίας ἐκείνου ψυχῆς καθίκοιτο. Πλὴν ἀλλ᾽ θεῖος Προκότιος τὴν φυλακὴν εἰσελθὼν, εὐχῇ προσεῖχεν ἐκτενεστέρᾳ. δὲ εὐχὴ, κρατυνθῆναι μὲν τὰ τῆς εὐσεβείας, καὶ αὐτὸν εἰς τέλος τὴν ὁμολογίαν διενεγκεῖν, καταισχυνθῆναι δὲ τὴν ἀσέβειαν, καὶ τὰς κατὰ Χριστιανῶν Οὐλκίονος μηχανὰς ἀσθενεῖς ἐλεχθῆναι.

[45] Talia cum diceret Martyr, non aëri, non auræ incassum verba faciebat, sed auribus & mentibus, [Militum] dicta cupide excipientibus. Nam sermone erat dulcis, ingenio benignus, conspectu jucundus, doctrinæ suada potens. Inter hæc, dum sermonem diutius protrahere volebat; Præfectus (neque enim tum is, tum ejus ductor diabolus locum dabant negligentiæ) quemdam e legione misit, qui sanctum Martyrem una cum militibus arcesseret. Atque hi adstabant. Milites ergo intuens, Sine dubio, inquit, aliqua vos pœnitentia incessit præcedentis erroris, quem sceleratus ille (Martyrem designabat) mentibus vestris misere injecit. Si vero hæc, uti diximus, se habeant, accedite & diis sacrificate. Nam re ipsa perspicietis, quot bonorum & donorum futuri sitis compotes.

[46] His auditis, milites, ostendere volentes, sermonem Martyris non in petram, [pro fide Christi] neque in spinas, sed in terram prorsus bonam cecidisse, fructumque multiplicem proferre; Quibus, aiunt, diis sacrificabimus? Ecquid ab ipsis sperabimus commodi? Quos sibi ipsis non posse auxiliari conspeximus, sed uni viro, & vincto quidem, cessisse palmam? Quis igitur mortalium, vel mediocris intelligentiæ particeps, nuntium remittere illi Deo sustineat, per quem omnia producta sunt? Quis venerari opera manuum, quæ manifestam adeo præ se ferunt imbecillitatem, ut deorum mutorum & amentium cultores simul amentes simus. Hæc judicem dementem furore implevere. Nec mora, novem ordines spiculatorum fieri jubet, quos omnis, quæ ei suberat, multitudo sequeretur; dein milites comprehenderent, atque immisericorditer trucidarent; Martyrem sisterent spectatorem, gravissimis ferreis catenis vinctum. Hoc nimirum spectaculo terrendum eum suspicabatur.

[47] Sed tantum abfuit, ut ipse timidum quid atque imbelle præ se ferret, [inspectante Procopio;] ut mortem militibus invideret, precareturque, ut sanctorum Martyrum catalogo adscriberentur. Atque idcirco Deum nactus est propitium, & vocem cælitus audivit, hujus rei nuntiam. Gloriosos enim hosce viros videbat tanta cupiditate flagrare ad cædem, ut non ad capitum abscissionem, sed ad triumphales potius coronas deproperarent, atque immites lictores benigno vultu adspicerent, & bonorum auctores deputarent.

[48] [martyrium.] Sic universi simul cum duobus tribunis, Nicostrato & Antiocho, capitibus sacris truncati sunt, mensis Maii prima die & vigesima a. Aliquis vero, Eulalius nomine, vir illustris, & non religione minus, quam virtutum aliarum splendore conspicuus, corpora venerandi causa, noctu istic affuit, ea collegit, unxit, loco conveniente deposuit, pretiosissimum sane Christianis thesaurum. Sanctus Christi martyr Procopius ferri, ut dictum est, pondere oneratus, carceri rursum mancipatur; vir cælesti habitatione vere dignus; & vel ideo quidem vincula parum curabat, Deo & orationi vacare obnixe satagens.

[49] [Mulieres 12] Conveniunt ergo ipsum mulieres ex senatoria stirpe, numero duodecim, Christi fidem profitentes. Quæ res cum Judicis aures non fugisset, comprehenduntur etiam ipsæ, & cum Sancto simul concluduntur. Eas vultu tristes conspicatus, hortatibus erexit Sanctus. Matres, ait, & sorores, non debetis tristitiæ, non pusillanimitati indulgere, sed bono Domino preces offerre, ut carnis vestræ imbecillitatem consirmet, & animæ audaciam inspiret. Ubi, si uspiam in aliis bonis, nemo nostrum id, quod intendit, perficere sufficit, nisi manum ipse suam nobis porrigat; multo minus in martyrio, tam præstanti re, efficere vel tantillum poterit, nisi Deo adjutore. Nam spiritum quidem promptum, carnem autem esse infirmam, recte ab ipso edocti sumus.

[50] [dire cruciatæ,] Martyre ita mulieres cohortante, mittit Præfectus, qui eas in judicio sistat. Interea ipsa quoque totam rem edocta Theodosia (matrem hanc esse Martyris, dictum est) accessit, discere volens, qualis mulieres maneret eventus. Eis itaque ad tribunal adstantibus, Præfectus, Obtemperate, inquit, & diis sacrificium offerte, ut gloriam consequamini potius, quam stultæ vestræ religioni usque indulgeatis. Illæ vero erecta ad Deum mente, & gratia ejus corroboratæ; Gloria, inquiunt, tua tecum sit: tu ea fruere: unus nobis est honor, habitare cum Christo crucifixo. Hæc non ferens Judex, per duos ex adstantibus, tenuibus virgis cædi eas imperat, dein e ligno suspendi, lateraque & axillas igne comburi. Dum ignis earum corpora penetraret, orationis præsidio dolorem leniverunt.

[51] [sed a proposito non avocatæ.] Nec porro crudeli Judici ista fuerunt satis. Quin & mammillas earum abscindi jubet execrandus, & amara hac ironia eas increpat: Nonne Crucifixus veniet, laturus eis opem? Cui illæ: Tulit opem jam nunc: nec probatio obscura est iis, qui intelligentia præditi sunt. Quomodo namque alioquin nobis, quæ mulieres sumus, imbecillum genus & captu facile, venisset in mentem, explodere tuos cruciatus, si talem non habuissemus adjutorem? Hæc & plura alia furorem accederunt Judicis, & iræ ejus materiem subministrarunt. Idcirco globi ænei candentes denuo axillis earum admovebantur. Tum rursus Præfectus subsannantis in morem dixit: Sensistisne ignem, an nondum etiam? Respondent: Imo vero tu ignis senties materiam numquam porro extinguendi. Nos sane istæc parum solicitant, cælitus nobis bono Deo opitulante: qui tibi non magis spectabilis fit, quam cæco sol.

[52] Hæc adstans, ut dictum est, ac videns magna Theodosia, [Quarum exemplo] divinarum notionum fit particeps. Sermo quippe Dei, gladio ancipiti, uti apud divinum Apostolum legitur, acutior, ipsam penetrabat; & veluti opportunitatem nactus, ut ipsa splendentis instar vitri pietatis radios admitteret, totam illustravit, & ignita pietatis flamma succendit. Divitias igitur, opes, gloriam, honores, in minimis ponens, parvique animi reculas deputans, sicut reipsa sunt, in tenerarum potius mulierum, quæ tormentis afficiebantur propter Christum, nostra causa dolores passum, lubens se societatem adjunxit; fortunatam hanc cum illis vocem proferens: Ego quoque Crucifixi ancilla sum.

[53] Præfectus, eam intuitus, & subita mutatione perculsus, [Theodosia, Procopii mater] Domina, ait, Theodosia, qui sic mutata; qui decepta es inopinato, ut patriis deis neglectis, novum hunc cultum secteris? Cui illa: Non jam deceptæ sumus, inquit; at potius decepta fui ante, quando Deum cæli & terræ, & omnium, quæ in eis continentur, creatorem contemnens, opera manuum hominum venerata sum, hæc deos compellari subdole persuasa. Multis itaque sermonibus ultro citroque habitis; Præfectus, videns eam ne vel tantillum a proposito dimoveri, carceri illam addicit, & simul cum aliis Martyribus arcte occludit.

[54] Illa autem sanctas circumiens mulieres, & prorsus volens ipsis servire, [ad Christum conversa,] quid non egit? Laudabat patientiam, beatas prædicabat propter vincula, osculabatur plagas, linteis tergebat, &, quoniam artis medicæ non ignara erat, medicamina applicabat. Simul atque sanctus Filius eam in carcere existentem conspexit, & fidei causa in crimen vocatam; statim cor ipsi exsiliit tam præsenti gaudio, & mutationis causam intelligere voluit. Cui illa, Fili mi, inquit, mirifica mulierum, ejusdem mecum imbecillitatis, constantia, intellectum meum illustravit. Neque enim fieri omnino potest, ut sexus adeo fragilis tormenta patiatur istiusmodi, nisi occulta quædam vis animos suggerat. Id ipsum me impulit, ut Crucifixi ancilla & sim & dicar.

[55] Sic illa. At Procopius, matri plane consimilis, ac radicis bonæ fructus bonus, [spernit tyrannum] Ter & sæpius, ait, beatam prædico perspicaciam tuam, o mater. Beatam te ob tam sublimes cogitationes, seu potius ob sanctificantem gratiam, quæ invisibiliter cor tuum accendit, & ad meditandum talia comparavit. Hæc fatus, ipsam quoque Episcopo committit, ejusque opera baptizari ipsam curat. Post hæc omnes carcere occlusas commonebat Sanctus, & ad sustinendum pro Christo agonem ungebat: nam verba ejus instar roris in earum animas incidere solebant. Deinde misit Præfectus, & ad tribunal suum sisti jussit omnes. Et primum quidem Theodosiam conspicatus, Viden', ait, quam tu mihi curæ sis, & quam invitus tormentis te tradam? Convertere igitur, & deos placa; & benignis eis utere, sicut antea. Contra Theodosia: Non te pudet, inquit, hæc manufacta & muta simulacra deos nominare? Novi equidem, diis posse assimilari, beatum apud homines haberi. Jam vero si quis oraret, ut tu prorsus illis similis fores; nonne diris potius te devoveret, quam oraret?

[56] [cujus jussu cæditur, ac torquetur;] Non placide tulit Præfectus hæc dicta, sed os, quod ea protulerat, cædi; ipsamque postea extensam a quatuor hominibus verberati flagris jubet. Ad hæc, cum esset male honoris cupidus, & non parcus ad suppeditandos sumptus; latera ejus ferreis manibus radi imperat. Aliæ mulieres eadem opera patiebantur, spectantesque stillantem ex lateribus ipsius cruorem, copioso genarum fletu ubertim genas irrigabant, & preces, tempori convenientes, instituebant in hunc modum: O Deus noster, refugium & virtus: adjutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Festina, Domine, & eripe nos e manu filiorum alienorum. Auditis hisce precibus, Præfectus maxillas earum denuo laminis plumbeis percuti mandat; quæ omnia mulieres tolerabant, tamquam sensus expertes. Imo vero Præfectus magis se ipse, quam illas cruciabat, laborans & nil proficiens.

[57] [demum cum mulieribus martyrium subit.] Demum gnarus, contraria potius agere se iis, quæ volebat, promovens nimirum credentium incrementum per ipsorum patientiam, mansuetior fit vel invitus, tametsi esset maxime violentus, & plura non adhibere tormenta proposuit, sententiamque tulit, ut uno ligatæ vinculo, ad destinatum locum statim adducerentur, & capite plecterentur. Intellecta sententia, aliæ mulieres, sicut isto tempore feminis convenit, demisso vultu, lacrymis imbellibus misere indulsissent; & supremos amicis dedissent complexus. Nullum harum simile factum. Sed probe consciæ, ad quantam properarent felicitatem; & requiem numquam cessaturam, pro molestiis, quas videbant sese manere, exultabant potius, & hilarem frontem exporrigebant, sincerum nuntium internæ voluptatis. Ad locum deductæ, inclinato collo lubenter ac generose ictum excepere die vigesima nona mensis Maii b.

[58] [Rursum Sanctus] Nec multi præterierant dies, quando Præses, pro tribunali sedens, torvique aliquid & truculenti spirans, Pugilem advocat. Cui adstanti; Quid? Nondum etiam, inquit, satietas te tenet, postquam tot animas perdidisti? Haud equidem perdidi, ait divinus Procopius, sed ab interitu liberavi. Sic dixit. Cum sine mora venerabilem ejus vultum unguibus ferreis dilaceravit. Et, plenum horroris miraculum, cernere erat tortores, tamquam immanes feras, in Martyrem irruentes; ipsum vero, statuam viri potius, quam virum, carne fortiorem, plagas ferentem. Sanguis ergo ubertim effluebat, & purpurata horrifice rubescebat tellus. Nullus tamen audiebatur gemitus: nullum dolentis animi signum apparebat. Nec ulla misericordia, aut parva commiseratio tyranni cor tangebat; sed a quercu ipse aut petra vere ortus, ut a poëtis cantatum. Adeo ut quis non habuerit, quid potius ageret, an miraretur Martyris constantiam, an detestaretur Judicis crudelitatem.

[59] [novis tormentis cruciatur.] Quin & vulnera vulneribus addidit, & collum Martyris laminis plumbeis conteri jussit. Hæc passum, at nihil debiliorem, denuo carcer illum excepit; non ut aliquantulum quiesceret (quomodo enim cogitatio illa cadat in hominem, ab omni humanitate alienum?) sed potius ut dispiceret, quo cruciatu inferendo generosam illius animam commoveret. Verum divinus Procopius carcerem ingressus, prolixiori orationi vacavit, ut pietatem confirmaret, confessionem suam ad finem perduceret, impietas confunderetur, omnesque Ulcionis adversus Christianos machinas infirmaret.

ANNOTATA.

a Nostram de Sociis S. Procopii Ducis opinionem refert Comm. prævius num. 20.

b Habes de his in Commentario prævio num. 21.

CAPUT VI.
Dæmonibus imperat sanctus Martyr; novis tormentis probatur; idola impugnat; cælesti voce recreatur; varios perfert cruciatus.

Αὐτὸν μέντοι τὸν Οὐλκίονα καὶ πολλή τις ἔκπληξις καὶ ἀπορία συνεῖχεν οὐ μετρία, τὴν θαυμαστὴν ἔνστασιν τοῦ Μάρτυρος καθορῶντα. Οὗ χάριν οὐδὲ προῆλθε τῆς οἰκίας, οὐδὲ λόγου μετέδωκεν οὐδενὶ παρ᾽ ὅλην ἡμέραν, πυρετῷ δὲ πίονι μᾶλλον κατασχεθεὶς, καὶ μηδὲ τοῦτο συνεὶς, ὄθεν μάστιξ, ὅτι παιδεία ἦν παρὰ Κυρίου, καλοῦντος αὐτὸν εἰς μετάνοιαν, τὴν αἰωνίων ὄντως πληγῶν άξίαν ἀφῆκε ψυχήν. εὐχὴ δὲ τῷ Μάρτυρι πέρας εἶχε, καὶ τῆς εὐσεβείας λόγος ηὔξανε καὶ ἐκραταιοῦτο, πολλῶν ἑκάστης οὐκ ἀνδρῶν μόνον, ἀλλὰ καὶ γυναικῶν τῇ πίστει προστιθεμέννων, οἷα δὴ καὶ τοῦ Μάρτυρος χειρὶ μεγίστῃ πρὸς ταῦτα συναιρομένου, καὶ πολλοὺς ἰωμένου τῶν δαιμονώντων οὐ τριβῇ χρόνου καὶ παρατάσει πολυημέρῳ, ἀλλὰ σφραγίδι μόνῃ τοῦ θείου σταυροῦ καὶ τῷ πρὸς τὰ πονηρὰ πνεύματα ἐπιτάγματι, τοσοῦτον ἀπεῖχε τὸ κελευσθὲν μὴ ποιεῖν, ὡς μικροῦ τῇ φυγῇ φθάνειν αὐτὰ τὸ ἐπίταγμα.

[61] Ἐπεὶ δὲ Οὐλκίων ἐξ ἀνθρώπων ἦν, τὴν τῆς Παλαίστίνης ἀρχὴν Φλαβιανὸς ἐγχειρίζεται, Ἰταλὸς μὲν καὶ αὐτὸς καὶ τῶν εὖ γεγονότων. οὐδὲν δὲ Οὐλκίονος εἰς κακίαν ἐνδοτικώτερος, ὅτι μὴ καὶ μᾶλλον κακοηθείᾳ καὶ σκολιότητι καὶ ψυχῆς ἀγριότητι τὸν φθάσαντα παρελαύνων. Ὃς οὖν τῇ Καισαρείᾳ προσέβαλεν ἤδη τῶν πολιτῶν αὐτῷ τινες ἐντυχόντες, τὰ τοῦ Μάρτυρος εἰσηγοῦντο, ἅμα μὲν φθονούντων, ἅμα δὲ καὶ θωπευόντων ἔργον πληροῦντες. Καὶ ὃς οὐ δευτέρων ὅλως φροντίδων τὸ ἀκουσθὲν ἀξιῶν, παρίστησι τὸν Ἅγιον παραχρῆμα, καὶ πρῶτον περὶ τοῦ ὀνόματος ἐπυνθάνετο. δὲ, τὸ μὲν ἀναγκαῖον, εἶπε, καὶ κύριον, καὶ μάλιστα καὶ αὐτὸς ἐκθύμως ἐπιζητεῖς, Χριστιανὸς ἀψευδής εἰμί τε καὶ ὀνομάζομαι, καλοῦμαι δὲ καὶ Προκόπιος, οὐδὲ τοῦτο ἐξ ἀνθρώπων ἔχων, ἀλλ᾽ ἐκ τῆς τοῦ κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ χάριτος.

[62] Καὶ Φλαβιανός· Σοὶ μόνῳ ἠγνόηται, ἔφη, τίποτε ἄρα τὸ βασιλικὸν βούλεται πρᾶγμα; βούλεται γὰρ τοὺς μὴ πειθομένους θύειν τοῖς θεοῖς, πρῶτα μὲν χαλεπαῖς βασάνοις, ἔπειτα δὲ καὶ θανάτῳ πικρῷ δίδοσθαι. Ἐμοὶ δὲ καὶ θαυμάζειν ἔπεισι, πῶς εἰς τοῦτο ἡλικίας ἥκων, ἔτι παιδαριώδη φρονεῖν οὐκ αἰδεῖται· τὸ γὰρ Θεὸν ἐκ γυναικὸς γεγενῆσθαι λέγειν, ἔπειτα καὶ παρὰ ἀνθρώπων, οἷα καὶ ἄνθρωπον, ἐσταυρῶσθαι, καὶ αὐτὸν δὴ τοῦτον (ὦ ἥλιε) προσκυνεῖν ὡς Θεὸν, πῶς οὐκ ἀνοίας μᾶλλον, ἀλλὰ καὶ μανίας ἐχόμενον; Πεισθεὶς οὖν μοι, τῆς θρησκείας ἀπόστηθι ταύτης, καὶ οὐδὲν ἴσως μεταμελήσει σοι τῆς εὐπειθείας.

[63] Πρὸς ταῦτα τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς, ὥσπερ πλείονα τὴν σύνεσιν ἐπιδείξασθαι θέλων, πρὸς τὸν πλείονι δήπου καὶ τῇ δεινότητι χρώμενον, Ἐχρῆν μέν σε, Ἡγεμὸν, ἐφη, τὸν δημιουργὸν, ὅστις εἴη οὐρανοῦ τε καὶ γῆς εἰδέναι, καὶ τοῦτον ἕνα καὶ μόνον ἀληθῆ Θεὸν ἐν ἀτρέπτῳ φύσει καὶ ἀπαθεῖ εἶναι πιστεύειν. Ἐπεὶ δὲ ἀπὸ τῆς τοῦ κόσμου σοφίας ὁρμώμενος, πολλοὺς εἶναι δοξάζεις θεοὺς, καὶ τοῦτο δὴ τὸ σέβας ὑγιῶς ἔχειν δοκεῖς, εἰ βούλει, δείξω σοι καὶ ἀπὸ τῶν παρ᾽ ὑμῖν σοφῶν οἵων, Ἑρμοῦ φημι καὶ Πλάτωνος καὶ Ἀριστοτέλους καὶ ἄλλων δή τινων οὐκ ὀλίγων, ἕνα Θεὸν πρεσβευόμενον καὶ οὐ πολλοὺς, τοῦς δὲ ἐξ ἀνθρώπων εἰς θεοὺς μεταβαλεῖν λεγομένους, παιζομένους μᾶλλον ὑπ᾽ αὐτῶν οὐ μὴ νῦν τιμωμένους· Σωκράτει δὲ καὶ Ἡρακλείτῳ ἐκκηρυκτόστε καὶ ἀπαράδεκτος τῶν ἀγαλμάτων ὅλως προσκύνησις, δι᾽ ἣν αἰτίαν καὶ μὲν τῆς Ἐφέσεως ἐξωθεῖται, δὲ τὸ κώνειον προσέσθαι πρὸς τῶν Ἀθηναίων καταψηφίζεται.

[64] Ἐπὶ δὲ καὶ τὸ τὸν Χριστὸν ἐκ γυναικὸς γεγεννῆσθαί τε καὶ ἐσταυρῶσθαι εἰς ὄνειδος ἡμῖν προτείνεις, εἰ βούλει περὶ τοῦ μεγάλου τούτου διακοῦσαι μυστηρίου, καιρὸς διδόσθω καὶ ἀκούσῃ σαφῶς. Τούτων οὕτως ὑπὸ τοῦ Μάρτυρος λεγομένων, Φλαβιανὸς ὅνος ἦν, τὸ ᾀδόμενον, λύρας ἀκούων ἀμέλει, καὶ τῶν λεχθέντων οἷα δὴ κατορχούμενος, Καλὸς ἡμῖν ὤφθης, φησὶ, τῶν περὶ θεοῦ τε καὶ ἄλλων θείων ἐξηγητὴς, ἅτε δὴ ἄνωθεν ἥκων καὶ τὰς οὐρανίους κλεῖς αὐτῷ ἐκεχειρισμένος, πλὴν ἀλλὰ συμβουλεύω σοι πεισθῆναι πρότερον τῶν ἐμῶν, ὦν προσοίσω σοι, πειραθῆναι βασάνων. Εἰ δ᾽ οὖν, ἴσθι τοῦτο μόνον, ἀπολαύσων τῆς ἀπειλείας, τὸ κολάσεις ὅτι πλείστας οὐδὲν δέον ὑπενεγκεῖν· εἶτα καὶ μὴ βουλόμενος εἶξαι καὶ εἰς ἔργον ἀγαγεῖν τὸ κεκελευσμένον.

[65] δὲ Ἅγιος· Ἐπειδὴ, εἶπε, τὸν ἀληθῆ Θεὸν εἰδέναι μὴ βούλει, πήρωσιν ἑλόμενος ἑκούσιον καὶ πρὸς τὸ βλάπτειν μόνον καὶ κολάζειν ἐμπαράσκευος εἶ, σὺ με σφάττε, καὶ κρεούργει καὶ μαγείρευε σάρκας ἀνθρώπων· ἐγὼ δὲ οὐ λίθοις οὐδὲ χειροποιήτοις ἄλλοις, ἀλλὰ τῷ Θεῷ μου [θύσω] θυσίαν αἰνέσεως διὰ τῆς εἰς αὐτὸν ὁμολογίας ἐκ θελήματός μου, κατὰ τὸ γεγραμμένον. Εἰ γὰρ τίμιον λίθος, ὃν προσκυνεῖς καὶ Θεὸς εἶναι παρά σοι πεπίστευται, ὅτου χάριν αὐτὸν τέμνεις καὶ εἰς πολλὰ διαιρεῖς; καὶ τῷ μὲν ὡς θεῷ πρεσβεύεις καὶ λιβανωτὸν αὐτῷ καὶ θυσίας ἄλλας προσάγει, τὰ δὲ πρὸς οἰκοδομὰς καὶ πεδίων καταστρώσεις λαμβάνεις Ἔτι δὲ οἷς καὶ πρὸς ἐκκρίσεις καί τινας ἄλλας χρείας ἀτιμοτέρας. Τὰ ὅμοια δέ σοι καὶ εἰς χρυσὸν καὶ χαλκὸν καὶ ξύλα καὶ τὰς ἄλλας τῶν ὑλῶν διαπέπρακται. Ποίας οὖν σοφίας τοῦτο τί τῆς ἡμετέρας δόξης τὸ σεσιωπημένον τοῦτο καὶ ἀπόῤῥητον;.

[66] Ὅτι ᾧ προσφέρεις θυσίαν, τοῦτο πάλιν τῷ πυρὶ δίδως, καὶ ὅπερ αὖθις δίδως πυρὶ, παρὰ τούτου, φεῦ, οὐδ᾽ ὁτιοῦν ὑπολογιζόμενος σωθηρίαν αἰτεῖς, ὡς τοιαῦτα πάντως δυναμένου ποιεῖν, τὸ μηδὲν μετὰ τὸ εἰς θεοὺς ὑμῖν ἐγγραφῆναι ἄμεινον ἔχοντος ἰσχύοντος. Ὥστε κᾂν τῷ σιδήρῳ θύειν βούλησθαι, ἀλλὰ καὶ αὐτὸς ἰῷ βλάπτεται, καὶ πυρὶ δοθεὶς μαλακώτερος γίνεται. Κᾂν τὸ πῦρ εἴπῃς, ἀλλὰ καὶ αὐτὸ ὕλης ἀπορῆσαν, ὑφ᾽ ἧς ἄρα καὶ διατρέφεται, σβέννυται. Ἔστι δὲ ὅτε καὶ τὸ ὕδωρ ἐπικρατέστερον αὐτοῦ γίνεται. Δεῖ οὖν ὑμᾶς ἀνωτέρους τῶν ὑλῶν γενομένους, αἳ καὶ εἰς φθορὰν πολλάκις ἀλλήλων καθίστανται, καθαρῷ νῷ καθαροῖς χείλεσι τὴν δι᾽ αἰνέσεως προσφέρειν θυσίαν. Εἰ μὲν οὖν δοκεῖ σοι πεισθῆναι τοῖς ὑφ᾽ ἡμῶν λεγομένοις, εἰδ᾽ οὐ, ὥρά σοι τὰς καθ᾽ ἡμῶν ἐπάγειν βασάνους. Οὐ γὰρ πλειόνων ἐρᾶς ἔτι ῥημάτων, ἀλλὰ πληγῶν.

[67] Ταῦτα τοῦ Μάρτυρος λαμπρᾷ τῇ φωνῇ πρόστε τὸν Ἄρχοντα, πρόστε τοὺς περιεστῶτας εἰπόντος, ἐκεῖνος τὸ εὔτολμον τοῦτο καὶ πεπαῤῥησιασμένον οὐκ ἐνεγκὼν, ἀλλ᾽ ἥττων θυμοῦ γενόμενος, Ἀρχελάῳ τινὶ προστάττει τὸ ξίφος σπασάμενον διαχειρίσασθαι τὸν Γεννάδα. Καθάπερ ἐκείνου πρότερον ἴσα δὴ καὶ ξίφει τῷ λόγῳ κατατρωθέντος, ᾧ μὲν οὖν εὐθὺς ὥρμα, δέει τοῦ Δικαστοῦ εἴκων Μάρτυς δὲ αὖθις πόθῳ τῷ περὶ τὸν Χριστὸν, ὁξύτερον ἐχώρει πρὸς τὴν σφαγήν. δίκη δὲ Ἀρχέλαον θᾶττον ἀμείβεται· χεὶρ γὰρ αὐτῷ παραχρῆμα παρεῖτο, αὐτός τε εὐθέως εἰς γῆν ἐβάλλετο καὶ τοῦ ζῆν ἀπηλλάττετο· Ἐξέπληξε ταῦτα Φλαβιανὸν, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ πλέον ἐξέμῃνε, καὶ θυμὸς αὐτῷ κατὰ τὴν ὁμοίωσιν τοῦ ὄφεως ἀκριβῶς ἀνήπτετο. Κελεύει τοιγαροῦν χεῖράς τε καὶ πόδας τὸν Ἅγιον πεδηθέντα σιδήροις, οὕτως οἰκῆσαι τὴν φυλακήν. Ἀλλ᾽ αὐτὸς, καίτοι πεπεδημένος, καὶ εἰς γῆν κείμενος, οὐκ ἠμέλει τοῦ πρὸς Θεὸν ἀνάγειν τὸν νοῦν.

[68] Καὶ πρῶτα μὲν κοινὴν ἀναφέρει αὐτῷ τὴν εὐχαριστίαν τῆς πρὸς ἀνθρώπους χρηστότητος, ὃς καὶ πεσόντας ἡμᾶς ἀνώρθωσε καὶ δούλους γεγονότας διὰ δεσποτικοῦ αἵματος ἠλευθέρωσεν. Ἔπειτα δὲ καὶ ἰδικωτέραν ὑπὲρ ἑαυτοῦ προσῆγε τὴν δέησιν, ὥστε καὶ βοηθείας ἔτι τῆς πρὸς τὸν προκείμενον ἀγῶνα τυχεῖν, καὶ, ὃν τρέχει δρόμον, εἰς πέρας ἀγαγεῖν. Οὕτω τε ηὔχετο καὶ φωνὴν ἤκουεν αὖθις ἀνακτωμένης αὐτόν. Ἕκτης δὲ διαγενομένης ἡμέρας, Φλαβιανὸς πάλιν αὐτὸν μετακαλεσάμενος, καὶ ὥσπερ τρόπον τινὰ οἰόμενος μεταμελήσειν αὐτῷ τῶν προτέρων, ἐκ τοῦ βούλεσθαι τάχα λαβὼν τὸ οἴεσθαι, Πρὸ τοῦ τὰς σάρκας σου, ἔφη, ἀναλῶσαί με, τοῖς ἐμοῖς πείσθητι λόγοις· καὶ Μάρτυς, Πρόκειταί σοι τὸ σῶμα τοὐμὸν, ἀμελλητὶ αἴκιζε, τοὺς ὁμοίους σου δαίμονας θεραπεύων. Καὶ Ἡγεμὼν, οὐκ ἐξοργιεῖς με ταῖς δὲ ταῖς ὕβρεσιν, οὐ παροξυνεῖς, οὐ κινήσει ἐπίτομόν σοι τὸ πέρας ἐπαγαγεῖν. Εἰ γὰρ καὶ γοητείαις ἄπρακτόν τε τὸ ξίφος ἔδειξας, καὶ τὸν σπεκουλάτορα ὤλεσας, καὶ τῶν φρενῶν ὥσπερ εἴ τινα σκοτοδινίαν κατέχεας, ἀλλ᾽ οὐ παύσομαί σε κατὰ μέρος ἄρα καὶ μέλος ἀνηλεῶς αἰκιζόμενος, ἕως ἐπιπειθῆ ποιῆσθαι καὶ τὸ κελευσόμενόν σοι πράττειν παραοκευάσαι. Τεινέσθω τοιγαροῦν [ἔφη] φλύαρος ἱάσι λεπτοῖς ἐκ τεσσάρων ὑπὲρ τὴν γῆν αἰρόμενος, καὶ νεύροις ὠμῶς τὰς σάρκας ξαινέσθ, εἰθ᾽ οὕτως ἀνθράκων ζεόντων τὰ νῶτα πληροῦσθαι. Ὄνησις γὰρ ἄφρονι τιμωρίας ἐπίτασις.

Atque Ulcionem ipsum corripuit multus stupor, & non mediocris consilii inopia, quando mirabilem Martyris constantiam videbat. [Præfecto Ulcione e vivis sublato,] Ideo ne vel pedem domo extulit; neu sermones cum aliquo habuit per integrum diem, sed febri vehementi fuit correptus; neque dum flagelli causam intelligens, quod nempe castigatio esset Domini, ad pœnitentiam illum vocantis, æternis cruciatibus dignam animam exhalavit. Jamque Martyris oratio habebat finem; & pietas crescebat ac confortabatur, multis in dies non viris modo, sed etiam mulieribus ad fidem accedentibus; cum ipse etiam Martyr a maxima Dei manu ad illa elevaretur, multosque dæmoniacos sanaret, non mora temporis & multorum dierum intervallo, sed solo divinæ crucis signaculo, & imperio contra malignos spiritus; qui tantum aberant, ut imperata non facerent, ut fugiendo, tantum non jussa ejus prævenirent.

[61] Ulcione e vivis sublato, Palæstinæ præficitur Flavianus, [citatur sanctus Martyr ad Flavianum,] & ipse Italus, præclaris ortus natalibus; neque malitia Ulcioni cedebat, si morum perversitate, vafritie & animi crudelitate præcedentem potius non superarit. Ubi ergo Cæsaream venit, convenerunt eum nonnulli e civibus, gesta Martyris recensentes, ac simul ipsius osorum, simul adulatorum munere fungentes. Ille, quod audierat, secundis curis non discutiendum ratus, mox Sanctum sistit, ac primo nomen sciscitatur. Respondet ille: Quod necessarium est potissimum, & quod cupidissime inquiris; Christianus sum enimvero & talis compellor. Nomen mihi Procopius: neque illud ab hominibus accepi, sed a Jesu Christi Domini mei gratia.

[62] Tum Flavianus: Tene, inquit, solum latet, quidnam sibi velit edictum Imperatoris? [a quo interrogatus,] Vult enim, ut illi, qui nolunt sacrificare diis, primum quidem gravibus tormentis, dein acerba morte mulctentur. Mihi autem mirari subit, quod te, qui id ætatis es, necdum etiam pudeat puerilia sectari. Nam dicere, Deum ex muliere natum esse; ac deinde ab hominibus, hominem utique, cruci affixum; atque illum ipsum (si Soli placet) adorare, tamquam Deum, quomodo non insanum; imo furiosum est? Itaque mihi morem gerens, cultum hunc mitte; & obedientiæ te tuæ non pœnitebit.

[63] Ad hæc Martyr Christi, sagacitate ingenii potius refellere volens eum, [intrepide rerespondet] qui multa in dicendo vehementia usus fuerat; Oportebat te, inquit, o præfecte, quis cæli terræque sit conditor, nosse, & credere unum hunc & solum Deum existere in natura, mutari & pati nescia. Sed quia tu mundi sapientia oriundus, plures existere deos opinaris, atque hunc cultum recte se habere arbitraris; tibi, si vis, vel ex iis, qui qui sapientum apud vos laude florent, Hermete a, Platone, Aristotele, & aliis certe non paucis, ostendam unum Deum cultum esse, non plures; eos autem, qui ex hominibus in Deos adscripti feruntur, delusos vere ab illis esse, non honoratos. Et ideo Socrates & Heraclitus statuarum adorationem non admittendam, sed eliminandam, plane censuerunt. Et hic quidem Epheso exactus: ille autem ad haustum cicutæ ab Atheniensibus condemnatus est.

[64] [atque objecta refutat,] Sed quia ex muliere natum & cruci affixum esse Christum, opprobrio nobis das; si de magno hoc arcano audire lubet, tempus detur, & audies clare. His ita a Martyre enuntiatis, Flavianus erat asinus, ut canit proverbium, lyram audiens, & ea, quae dicta sunt, transiliens, Recte, ait, de Deo & rebus divinis disserere nobis visus es (utpote ab alto veniens, & clavium cælestium administrationem tenens;) consulo tamen tibi, ut obtemperes prius, quam te quæstioni admoveam, tormentis meis excruciandum. Sin minus, hoc unum scito, pœnas te mansuras, unicum inobedientiæ tuæ fructum; nec opus esse pluribus, ut tandem velis cedere, & jussa executioni mandare.

[65] [ostendens] Sanctus contra; Quoniam, inquit, verum Deum cognoscere non vis, voluntaria correptus cæcitate; atque ad nocendum & puniendum dumtaxat vales; agedum macta, dilania, disseca hominum carnes. Ego autem non lapidibus, non aliis manu factis, sed Deo meo sacrificabo hostiam laudis, per voluntariam in ipsum confessionem, sicut scriptum est. Si res cultu digna, & numen abs te creditur, lapis, quem adoras; eccur eum scindis, & plures in partes dividis? Hunc quidem tamquam Deum honoras, & thus ipsi, atque alia sacrificia offers; illas vero ad ædificandum & solum sternendum dumtaxat adhibes; quin etiam nonnullis uteris ad excrementa, & alios quosdam usus viliores. Similia facta sunt abs te in auro, ære, ligno, aliaque materia. Cujus ergo sapientiæ & gloriæ nobis sit illud silentio pressum & arcanum?

[66] [idola non esse deos,] Nam cui victimam offers, id ipsum igni tradis; & ab eo, quod igni traditum est (vah!) nullam injuriæ rationem habens, salutem poscis, tamquam ab eo, quod talia prorsus præstare possit; cum tamen nihil, ut a vobis inter deos adscribatur boni habeat aut valeat. Sic, tametsi ferro sacrificare volueritis; tamen hoc ipsum rubigine consumitur, & igni datum, fit mollius. Quod si ignem Deum dixeris; is defectu materiæ, a qua nutritur, extinguitur. Contingit etiam, ut aqua eo fiat fortior. Oportet itaque vos, rebus, materia constantibus, altiores, quæ in mutuam sæpe corruptionem conspirant, mente pura, puris labris offerre hostiam laudis; si dictis meis parendum cenfes; sin minus, tempus est, ut tormentis me aggrediaris: neque enim magni facis verba, sed plagas.

[67] [magna cum libertate.] Talia quando clara voce tam Præsidi, quam circumstantibus dixisset Martyr; idem Præses audaciam & sermonis libertatem non tulit; sed ira victus, Archelao cuidam imperat, ut stricto ense Pugilem generosum e medio tollat. Cum autem sermone ipsius, tamquam gladio vulneratus esset, sine mora in eum irruit, obsecundans timori Judicis. At vero Martyr, desiderio Christi flagrans, ad mortem ocius prosiliit. Archelaus autem pœnas statim dedit. Quippe emarcuit subito manus ejus, & statim in terram dejectus, vivere desiit. Hæc Flaviano stuporem incussere. Nihilominus tamen furiis arsit, & ira ejus instar serpentis admodum accensa fuit. Martyrem igitur, manus & pedes vinculis ferreis ligatum, carceri mancipari jubet. Verum hic, quantumlibet vinctus & humi prostratus, neutiquam tamen neglexit mentem ad Deum attollere.

[68] Ac primo quidem communes de impensa hominibus benignitate grates agit, [Nova tormenta ipsi annuntiantur.] qui lapsos nos erexit, & in servitutem redactos, sanguine Domini nos asseruit in libertatem. Deinde orationem peculiarum pro se ipso instituit, ut auxilium ad instans certamen consequeretur, & cursum agonis, quem currebat, consummaret. Sic precatus, iterum vocem audiit se confirmantem. Jam sex exactis diebus, denuo ipsum sisti jussit Flavianus, ratus nimirum, fore, ut aliquo modo præteritorum pœnitudinem injiceret; quod volebat, id facile credens: Verbis meis, ait, prius obtempera, quam carnes tuas consumam. Tum Martyr: Corpus meum præsto est; torque ocius, dæmonibus, tui similibus, serviens. Rursum Præfectus: Non contumeliis tuis bilem mini movebis, non accendes, non commotum reddes, ut tibi quasi compendiarium inferam exitum vitæ. Nam quamvis maleficus gladium elusisti, spiculatorem perdidisti, & tenebrosam quamdam caliginem mentibus offudisti; te tamen articulatim & membratim immisericorditer cruciare non desinam, donec obsequentem te reddidero & jussis obtemperantem. Extendatur ergo, inquit, nugator ille, loris tenuissimis e quatuor partibus supra terram attollatur, & crudis nervis ei carnes lanientur; postea carbonibus candentibus illi terga impleantur. Nam tormentorum vehementia utilis est insanienti.

ANNOTATA.

a Intellige Hermetem Trismegistum, Philosophum Ægyptium, qui Deum unum opinatus, omnium conditorem, fatetur errorem parentum suorum, qui superstitiones idolorum invenerint. Fertur legisse libros Moysis, appulsus in Ægyptum ut Gymnosophistas audiret.

CAPUT VII.
Atrocissimis tormentis cruciatus S. Procopius, tandem capite plectitur.

Τούτων ἀκούσαντι τῷ Ἀθλητῇ καὶ ἤδη πρὸς τὴν βάσανον ἑλκομένῳ, οὐ μόνον οὐδὲν δέος ἐπῆν τὸ τῆς κολάσεως δῆθεν ἐφορομένῳ μέγεθος, ἀλλ᾽ ὥσπερ καὶ φανερὸς εἶναι βουλόμενος, ὅτι πρὸς ταῖς βασάνοις καὶ αὐτοῦ δὴ τοῦ τὰς βασάνους ψηφιζομένου καταφρονεῖ, ἐλοιδορεῖτο φιλοτίμως αὐτὸν ὑπὸ μάρτυσι τοῖς παροῦσιν ἄρδην τὰς ὕβρεις ἐκχέων· Ἀνομίας υἱὲ, λέγων, ὕλη τοῦ αἰωνίου πυρὸς, σὺ λέγεις ἐμοὶ τὰς κολάσεις, ὡς ἄφρονι λυσιτελῶς ἐπάγεσθαι· εἶτα ἐπάγεις σὺ τὰς οἱονεὶ τιμωρούμενος, ἀγνοῶν ὅτι τὸ πάντων ἥδιον ἐμοὶ προξενεῖς. Τί γὰρ εὐγνώμονι δούλῳ ποθεινὸν οὕτως, ὡς τὸ πάσχειν ὑπὲρ δεσπότου, ὥστε καὶ δέδοικα, μήποτε γνοὺς, ὅπως ἀντὶ τοῦ λυπεῖν μᾶλλον τὰ πρὸς ἡδονὴν προσάγεις ἡμῖν, ἀποστῇς τοῦ κολάζειν καὶ τῷ ἐχθρῷ τοιαῦτα χαρίζεσθαι.

[70] Καὶ τοῦτο μὲν Ἅγιος. φρενοβλαβὴς μέντοι Φλαβιανὸς, ἔτι μᾶλλον τοῦ Γενναίῳ τῆς παῤῥησίας ἐπιμαινόμενος, νιφάδας αὐτῷ βασάνων ἐπάγει καὶ πῦρ ἐπὶ πῦρ, κακὸν, ὡς λόγος, ἐπὶ κακοῖς. Ὀβελίσκοι γοῦν ἐξηνθρακωμένοι, πρῶτα μὲν τοῖς προλαβοῦσι τραύμασιν ἐπιτίθενται. Ἔπειτα δὲ καὶ ἄλλαις ταῖς πληγαῖς ἐπιβάλλονται, πρὸς δὲ καὶ ὀβελίσκοις αὖθις κατακενσεῖται, ἵνα κᾂν οὕτως, εἰπόντος τοῦ Ἡγεμόνος, αἴσθηται τῶν βασάνων, καὶ παύσηται τοὺς θεοὺς κακῶς λέγειν, οἷς οἱ βασιλεῖς τῆς κοινῆς ἕνεκα σωτηρίας τιμὰς προσφέρουσιν. Οὕτω πάσχων Μάρτυς, αὐτὸς μὲν οὐδὲν πάσχειν ὅλως ἐῴκει· πλήττειν δὲ μᾶλλον τὸν Δικαστὴν, καὶ πλήττειν διπλῆ, τῷ τε φέρειν εὐψύχως τὰ ἐπαγόμενα, καὶ τῷ περὶ τὰς ἀποκρίσεις εὐσυνέτως κομιδῆ διατίθησθαι. Οἷα δὴ καὶ τότε πρὸς τὸν Ἡγεμόνα Σωτηριαν, ἔφη, τὴν λύμην ἀποκαλεῖς; ἣν οἱ πάντολμοι βασιλεῖς ἐπεισήγαγον τοῖς ἀθρώποις, τὰς τῶς δαιμόνων ἐπαυξήσαντες θεραπείας, οὓς ἀληθὴς Θεὸς οὐκ εἰς ἀναβολὰς ἔτι τὴν ὀργὴν ἐπέχων; ἀλλ᾽ ὅσον οὕτω τὴν δικαίαν εἰσπράξεται τιμωρίαν, τῆς ἡμῶν ἀψεύστως κηδόμενος σωτηρίας.

[71] Καὶ Ἡγεμὼν πρὸς τοῦτο χαλεπήνας ἔτι καινὴν ἐπινοεῖ τῷ Μάρτυρι τιμωρίαν. δὲ ἦν, βωμὸς ὑπτίθεται βδελυρὸς, τὴν δεξιὰν Μάρτυς κελεύεται, ἀνθράκων ἤδη πληρωθείσαν πεπυρωμένων, ἐπανωδὴ τοῦ βωμοῦ προτεῖναι, λιβάνου τοῖς ἄνθραξιν αὖθις ἐπιτεθέντος (τί βούλεται τοῖς πονηροῖς τὸ ἐνθύμημα;) ὡς εἴπερ ἀλγήσας Μάρθυς ἐπαφῇ τῷ βωμῷ τοῦς ἄνθρακας, μηκέτι πλείοσιν ἄλλοις ἐπιχειρεῖν, ἀλλ᾽ αὐτός τε ὡς θύσας λογίζεσθαι, κᾀκείνους ἀπηλλάχθαι πραγμάτων. μὲν οὖν βωμὸς ὑπέκειτο, δὲ τοῦ Μάρτυρος χεὶς ἐφήπλωτο, λίβανος ὑπ᾽ αὐτῆς ἅμα καὶ τὸ πῦρ ἐβαστάζετο, καὶ τὸ μὲν πῦρ ἐνήργει τὸ ἑαυτοῦ, δὲ φύσις ἠρνεῖτο τὸ ἴδιον, χεὶρ δεδαπάνηται, καὶ νοῦς, ἐμπεδώσας αὐτὴν, ἀκίνητος εἶχε. Πᾶς παρὼν ἐξεπλήττετο, καὶ τὰ τῆς πλάνης διεσαλεύετο. Ἵστατο δὲ Μάρτυς ἡδὺ πρὸς οὐρανὸν ἀφορῶν, στεναγμόν τε καὶ δάκρυον ἐπαφιεὶς οὐ μικροψυχίας, ἀλλ᾽ εὐχαριστίας, ἧς ἐποιεῖτο πρὸς τὸν Θεόν. Ἐκράτησας, λέγων, τῆς χειρὸς τῆς δεξιᾶς μου, καὶ ἔθου τόξον χαλκοῦν τοὺς βραχίονάς μου, ἔδωκάς μοὶ ὑπερασπισμὸν σωτηρίας καὶ δεξιά σου ἀντελάβετό μου.

[72] Ὑπὸ πολλῆς οὖν ἀπορίας Δικαστὴς ἐχόμενος ἐπὶ τῇ τῆς χειρὸς εὐσταθείᾳ, Επεὶ λέγεις, ἔφη, κρείττων εἶναι βασάνων, πόθεν οἱ στεναγμοὶ; καὶ [ὁ Μάρτυς] τὸ δάκρυον μή σοι γένοιτο φάναι, δακρύων ἀληθῶς ἄξιε, πόνων ἡμᾶς σωματικῶν ἡττωμένους ἰδεῖν, καὶ ἀβούλητον ἀφίεντας δάκρυον, οὐχ οὕτως ἀγεννὴς ἐγὼ, οὐδὲ Θεοῦ ἄγευστος βοηθείας, ἀλλ᾽ ἐπεὶ τοῦτο τὸ σῶμα πηλὸς ἄντικρυς, δὲ πηλὸς θέρμῃ περιτυχὼν, ὕδωρ πέφυκεν ἀποῤῥεῖν. Ἔχει τι κᾀντεῦθεν τῶν δακρύων ἐπιῤῥοή. Τὸ δὲ πλέον, ὅτι τὴν σὴν δακρύω ψυχὴν ἀνθ᾽ ὧν ὑποστὰς ἀληθινοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος, δαίμονας ὡς θεοὺς θεραπεύεις, καὶ βασιλεῖς ἐκείνων θεραπευτάς. Ὑπὲρ ὧν αἰώνιόν σε πῦρ ὑποδέξεται, καὶ κολάσεις πέρας οὐδαμῶς ἔχουσαι. Φρουρὰ δὲ μετὰ ταῦτα λαμβάνει τὸν Ἅγιον. Εἶτα Δικαστὴς, ὡς ἂν οὔπω διακορὴς ὢν τῶν ἐκείνου τιμωριῶν, ἔτι καὶ ἑτέραν ἐπινοεῖ, πολλῷ τῶν ἄλλων χαλεπωτέραν. Κελεύει γὰρ ἐξαρτηθῆναι μὲν αὐτὸν τῶν χειρῶν, δύο δὲ λίθους, οὐδαμῶς φέρειν ῥᾳδίους, ἐκκρεμασθῆναι τῶν τούτου ποδῶν, ὥστε τῇ βαρύτητι τῶν λίθων κατασπασθῆναι πάσας αὐτῷ καὶ λυθῆναι τὰς ἁρμονίας.

[73] Πάλιν οὖν Μάρτυς καὶ ταύτης κρείττων ἐδείκνυτο τῆς κολάσεως, καὶ πάλιν Δικαστὴς ἑτέραν ἐπινοεῖ· οὕτε γὰρ τὸν Ἀθλητὴν ἐπέλιπεν ἐξ ἁγίου βοήθεια, οὕτε τὸν Δικαστὴν ἐκ δαιμόνων πρὸς τὸ τιμωρεῖσθαι κακοτεχνία. Κελεύει τοιγαροῦν κλίβανον ἐξαφθῆναι πυρὸς· οὗ δεινῶς ἐκκαυθέντος, εἴσω τὸν Ἅγιον ἐκβληθῆναι. Ἐπεὶ δὲ καὶ εἰσήγετο, πρῶτον μὲν θεῖος σταυρὸς ἐν ἑαυτῷ ἐτύπετο, ἔπειτα δὲ καὶ προσευχὴ εἵπετο. Ἔτι δὲ τῶν χελέων αὐτῷ κινουμενων, φλὸξ ἐσκεδαννυτο, καὶ τοὺς ὑπουργοὺς κύκλῳ περιλαβοῦσα, τὸ ἑαυτῆς ἐπεδείκνυτο. Τοῦτο τοὺς θεωμένους ἐξέπληττε μὲν, ἀλλὰ καὶ δέος εἰς τὰς ἐκείνων ἐνίει ψυχὰς, ὥστε καὶ βοᾷν· Ἀρθήτω, λέγοντας, ἀφ᾽ ἡμῶν, ἀρθήτω ἐκ ποδῶν, τάχος γενέσθω, κινδυνεύει γὰρ πόλις ἅπασα ταῖς αὐτοῦ γοητείαις διαστραφῆναι. Πλὴν ἀλλὰ τότε μὲν Ἡγεμὼν φόβου καὶ θαύματος καὶ αὐτὸς πλήρης ὢν, εἰς τὸ πραιτώριον καὶ αὖθις ἐμπέμπει τὸν Ἀθλητήν.

[74] Ἐπεὶ δέ τινες ἡμέραι παρῆλθον, οὐδὲν πλέον ἐπινοεῖν ἔχων, ἀλλὰ τοῖς ὅλοις ἀπορηθεὶς, τὸν διὰ ξίφους αὐτοῦ θάνατον κατακρίνει. Εἰς τὸν τόπον οὖν Ἅγιος τὸν ἀποτεταγμένον ἐληλυθὼς, αἰτεῖται χάριν παρὰ τοῦ ἀνελεῖν ἐπιτετραμμένου μικράν τε καὶ τελευταίαν, καὶ οἵαν ἂν οὐδ᾽ ἐχθρὸς ἀνὴρ ἀναβάλοιτο παρασχεῖν, βραχυτάτην καιροῦ ἔνδοσιν, ὥστε προσευξάμενον οὕτως ἀποθανεῖν· καὶ μὲν ἐδίδου. Αὐτὸς δὲ στὰς πρὸς ἀνατολὰς καὶ εἰς οὐρανὸν ὀφθαλμοὺς ἐπάρας, εὐθὺς προσηύχετο σωτηρίαν μὲν τῇ πόλει πάση, καὶ φυλακὴν τῆς τοῦ ἀντικειμένου ἐπιβουλῆς αἰτούμενος, μνήμην δὲ Θεοῦ τὴν ἐν ἐλέει παντὸς τοῦ ἰδίου λαοῦ, ἴασιν τοῖς νόσῳ πιεζομένοις, χήραις καὶ ὀρφανοῖς, ὧς ἐπιδεεῖς εἰσι, πρόνοιαν, ἐπηρεαζομένοις ἄνεσιν, πεπλανημένοις ἐπιστροφήν. Πρὸς δὲ καὶ τοῖς μνήμην αὐτοῦ ποιουμένοις ἀσφάλειαν βίου καὶ παντὸς λυποῦντος ἀποφυγήν.

[75] Ταῦτα ηὔξατο, καὶ φωνῆς ἤκουεν οὐρανόθεν ἅμα μὲν πίστιν αὐτῷ παρεχούσης, ὡς πέρας τὰ αἰτηθέντα λήψεται, ἅμα δὲ καὶ ὡς κληρονόμος αὐτὸς τῶν οὐρανίων γενήσηται. Τοῦτον ἀκούσας, τὸν αὐχένα προτείνει, ξίφει τε τὴν κεφαλὴν τέμνεται, καὶ στέφει οὐρανίῳ αὐτὴν κασαστέφεται ὀγδόην τότε τοῦ Ἰουλίου μηνὸς ἄγοντος. Τινὲς δὲ τῶν φιλευσεβῶν ἐπιστάντες, τὸ ἱερὸν αὐτοῦ ὑφαιροῦνται σῶμα, μύροις τε καὶ ἀρώμασι τὸ παντὸς ἀρώματος εὐωδέστερον ἐκεῖνοι μυρίσαντες, ἐν τόπῳ ἐπιτηδείῳ φιλοθέως κατατιθέασιν εἰς δόξαν Πατρὸς, Υἱοῦ καὶ ἁγίου Πνεύματος, τῆς μιᾶς καὶ ἀληθοῦς θεότητος, ᾗ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσηύνησις νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰώνων. Ἀμήν.

Hæc audientem Pugilem, & jam ad supplicia tractum, non solum metus nullus invasit, tametsi tormentorum magnitudinem eminus spectaret, [Tyranno insultat S. Procopius;] sed volens palam ostendere, quod tormenta & ipsum tormentorum auctorem contemneret, acriter in eum invehi cœpit coram aliis, qui aderant, affatim injuriarum evomens. Fili, ait, iniquitatis, æterni ignis pabulum! cruciatus mihi tamquam insanienti, utiliter inferri tu prædicas: veniet nimirum tempus, quo tu iisdem torqueberis, ignarus, rem te mihi longe gratissimam præstitisse. Ecquid enim servo grato tam est optabile, quam pro Domino suo pati? Adeo ut verear, ne conscius, quo pacto ea, quæ tristia sunt, mihi facias jucunda, a puniendo desistas, & id beneficii inimico conferas.

[70] Dixerat hæc Sanctus; cum Flavianus, inops animi, & ob sermonis libertatem magis furens, [ideo nova tormenta] tormentorum imbres adversus eum congerebat, ignem igni, ut est in proverbio, malum malo superaddens. Itaque candentes obeliscos primum superimponunt præcedentibus vulneribus. Postea novis plagis afficiunt: obeliscis insuper denuo transfoditur, ut tormenta, sicut dicebat Præfectus, sentire posset, & diis desineret maledicere, quibus vel Imperatores ipsi communis salutis gratia honores deferunt. Sic patiens Martyr, nihil prorsus pati videbatur. Judex magis percelli, & percelli duplicem ob causam: tum quia Martyr, ea, quæ acciderant, magno animo pertulerat, tum quia in responsis valde prudenter se gerebat. Talibus ergo etiam tunc Judicem increpuit: Salutis nomine tu perniciem compellas, quam Imperatores nefarii intulerunt, dæmonum cultum augentes? quos verus Deus dudum non cunctabitur punire, sed pœnas sumet justas jamjam, sinceram salutis nostræ curam gerens.

[71] [adversus eum parantur:] Præfectus ob hæc dicta iratus, novum supplicii genus Sacra instruitur ara: dextramque, prunis candentibus plenam, Martyr supra aram protendere jubetur: deinde prunis thus imponitur (quid sibi vult impiorum, machinatio?) ut, si dolore victus Martyr, prunas in aram immiserit, nil tentetur ultra, sed sacrificasse videatur, atque ipsi curis expediantur. Et jam ara in promptu erat, manusque explicata Martyris; thus una cum igne in ipsa portabatur; ignis quidem operabatur id, quod suum erat; at natura negabat id, quod proprium habet. Consumebatur manus, & confirmans illam animus manebat immotus. Omnes, qui aderant, stupebant; & dolus evanuit. Stabat Martyr, cælum blande intuens, gemitusque & lacrymas emittens non infracti animi, sed gratiarum actionis, quam Deo reddebat. Tenuisti, aiebat, manum dexteram meam, & posuisti, ut arcum æreum, brachia mea: dedisti mihi protectionem salutis, & dextera tua suscepit me.

[72] [ejus ad Præsidem responsa.] Judex itaque valde incertus animi ob immobilem manus retentionem, ita infit: Quoniam dicis te tormentis superiorem, unde ergo gemitus & lacrymæ? [Cui martyr:] Ne tibi, o lacrymis merito deplorande, in mentem veniat dicere, doloribus corporeis nos superatos videri, tum etiam, quando vel inviti lacrymam profundimus; non usque adeo imbellis ego, & divini auxilii inexpertus. Sed propterea quod corpus istud fere e cœno constat; & vero cœnum calore circumfusum, distillare aquam solet; hinc lacrymarum effusio. At, quod est amplius, animam tuam defleo, quatenus a vero Deo & servatore deficiens, deorum loco dæmonas habes, & Imperatores, eorum cultores, veneraris. Ideo ignis te manet perpetuus, & nullum habituri finem cruciatus. Post hæc custodia excipit Sanctum. Postea Judex, pœnis ipsius necdum satur, aliam meditatur, ceteris immanitate longe acerbiorem. Nam manibus ipsum attolli sursum jubet, & duos lapides, latu neutiquam faciles, pedibus appendi, ita ut lapidum gravitate tota convelleretur ac solveretur corporis compages.

[73] [Post nova] Sed Martyr illo quoque cruciatu rursum fortior apparuit; rursum Judex excogitavit novum. Nam sicuti Martyri nequaquam defuit auxilium de sancto, sic neque Judici ingeniosa ac diabolica in pœnas malitia. Ergo clibanum igne accendi mandat, ut in eum, vehementer ardentem, conjiciatur Sanctus. Illuc immissus, primum divina sese ibidem signavit cruce, cui comes succedebat oratio. Eo autem adhuc movente labia, dissipata fuit flamma, & circumcirca lictores comprehendens, vim quoque suam manifestabat. Hæc non perculerunt tantum spectatores, sed terrorem mentibus eorum incussere, adeo ut clamarent: Tollatur e conspectu nostro; tollatur e medio, quanto citius; periclitatur enim quanta quanta est civitas, ne præstigiis ejus pervertatur. Tunc præfectus, metu & admiratione etiam ipse plenus, iterum Pugilem demisit ad prætorium.

[74] Paucis post diebus, nihil, quod excogitaret, habebant reliquum Præfectus, [denuo tolerata tormenta,] sed omnibus destitutus, eum condemnat, ut capite plectatur. Sanctus, ad præstitutum locum progressus, hanc gratiam parvam & supremam, qualem vel ipse inimicus homo recusare haud possit, a lictore sibi indulgeri postulat, nimirum brevissimam temporis moram, ut orare possit; sic se moriturum. Ille annuit. Tum Martyr stans versus orientem, sublatis ad cælum oculis, statim oravit pro salute totius urbis, & pro liberatione ab insidiis inimici, & ut Deus memor esset populi sui in misericordia. Rogavit infirmis sanitatem, viduis atque orphanis rerum, quibus indigent, suppeditationem, injuriam patientibus relaxationem, errantibus reditum: illis insuper, qui sui servarent memoriam, tranquillitatem vitæ, & doloris omnis exterminationem a.

[75] Hæc precatus, vocem audivit e cælo, quæ fiduciam ipsi dabat, [tandem capite plectitur.] fore, ut eorum, quæ petierat, compos fieret, & cælestium bonorum heres. His auditis, collum extendit, & gladio amputatur caput; quod corona cælesti coronatur die octava mensis Julii. Nonnulli, qui adstabant, pietatis laude conspicui, sacrum ejus corpus auferunt, unguentisque & aromatibus, etsi his erat fragrantius, condiunt; tandemque in loco convenienti religiose deponunt ad honorem Patris, Filii, & Spiritus sancti, unius & veræ deitatis, quam decet omnis gloria, honor & adoratio, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Observavimus in Comm. prævio, num. 17 hanc precationem non redolere Acta sincera.

DE S. THEODOSIA, PROCOPII MATRE, ET XII MULIERIBUS MM. ITEM DE SS. ANTIOCHO ET NICOSTRATO, MM.

[Commentarius]

Theodosia, Procopii mater, Cæsareæ Palæstinæ (S.)
XII mulieres MM., ibidem
Antiochus M., ibidem (S.)
Nicostratus M., ibidem (S.)
Alii socii Martyres, ibidem


J. P.

De hisce Martyribus, erutis e suspectis S. Procopii Ducis Actis, quid sentiam, non obscure indicavi in Comm. eisdem Actis prævio, a num. 20. Nec plura superaddere necesse est præter sequentes versiculos, quos huc spectare judico. Duodecim sanctæ Mulieres leguntur in Menæo Chiffletii. [De 12 Mulieribus;] In Supplemento ad Menæa Græca excusa ex Synaxario Sirmondi & Ms. Chiffletii dicuntur, αἱ συνκλητικαὶ ξίφει τελ., senatoria nobilitate præditæ, gladio martyrium consummasse, cum sequenti disticho: quod sic interpretor Latino sermone:

Δὶς ἓξ ἀνεῖλε εὐκλεεῖς κόρας ξίφος,
Ἡγουμένας σκύβαλα τῆς γῆς τὰ κλέα.

Bis sex puellas nobiles ferrum abstulit,
Stercora putantes esse terrenum decus.

[2] Dictum Supplementum etiam habet SS. Antiochum & Nicostratum, gladio item occisos, [ac SS. Antiocho & Nicostrato.] sacrum ipsorum triumphum honorans hoc disticho:

Νικόστρατος τὴν τομὴν οἴσω, λέγει,
Ὡς Ἀντίοχος, μὴ γὰρ οὐ κᾀμοὶ κάρα.

Ictum feram, Nicostratus dixit, velut
Antiochus alter: nam neque est caput mihi.

Eorum memoria etiam recurrit in Menæo Chiffletii; quam alibi expressam nusquam reperire contigit.

DE SS. PROCOPIO ET QUARTO MART.
CÆSAREÆ CAPPADOCIÆ.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Procopius, Martyr, Cæsareæ Cappadociæ (S.)
Quartus, Martyr, Cæsareæ Cappadociæ (S.)

J. B. S.

De S. Procopio Lectore, martyre celeberrimo, cursim egimus in Observationibus nostris ad Martyrologium Usuardi hoc die, quæstionem de uno an gemino vero Procopio martyre, altero Cæsariensi Cappadociæ, [Præter S. Procopium Lectorem,] altero Palæstino, huc remittentes. De primo isto in Cæsarea Palestinæ Martyre, ab Eusebio laudato, quem classici omnes Martyrologi, post Romanum parvum, hoc die cum elogio consignarunt, tametsi Eusebii textus ipsum coronatum velit VII Idus Junii, pro quo eum retulit Castellanus VII Junii (aliis Actis apud Valesium septimam Julii notantibus) de hoc, inquam, fusius hoc ipso die jam actum est: hic unice quærimus, utrum admittendi non sint bini saltem Procopii, martyres, qui forte ad diversos dies spectantes, ex nescio qua convenientia, in eumdem modo concurrunt; superaddito, si Græcis credimus, alio quodam synonymo, Duce Ægypti, longa illa oratione, superius relata & discussa, exornato. Solum itaque investigamus, sitne ponenda distinctio inter Procopium Cappadocem, & Procopium Palæstinum, ex fide & auctoritate Martyrologiorum, quæ Hieronymiana appellare pergimus, ea causa; quam in præfatione ad Usuardum pridem exposuimus.

[2] Procopium Romani parvi ab omnibus eum secutis Martyrologis classicis, [alius synonymus etiam Martyr] pro Palæstino certissime acceptum fuisse, probat expressa positio, probat elogium a Beda vel potius Floro ei aptatum, probat Eusebii textus, probant denique Acta paulo longiora, a Valesio producta & jam recensita; quæ sane Cappadoci convenire prorsus non possunt, cui nimirum Hieronymiana, tum majora tum minora, socium addunt Quartum; Corbeiense Acherianum etiam Felicem, præfixa ubique disertissima positione, seu loco martyrii, Cæsarea Cappadociæ. Inter primaria exemplaria solus codex Lucensis, seu Florentinianus voce Cappadociæ caret; at vero clarissime ponitur in vetustissimo Epternacensi: Cæsarea Cappadociæ, Procopi, Quarti: quæ iisdem verbis leguntur in Corbeiensi apud Florentinium, Rhinoviensi & Richenoviensi, vetustissimis & optimæ notæ codicibus. Blumianum apographum in positione & in reliquis plane convenit; Corbeiensis Acherianus legit: In Cæfaria Cappadociæ, Procopii, Quarti, Felicis.

[3] [eum Quarto Cæsarea Cappadociæ adscribitur.] Felicem istum in titulo exclusimus, quod aliunde ab amanuensi adjectum putemus; verum de Quarto dubitari omnino non potest, cum is in omnibus constanter Procopio jungatur. Ceterum patet, ni fallor, ex dictis consequens esse, fide & auctoritate vetustissimorum istorum codicum plane confici, alium Procopium dici oportere, qui Cæsareæ Cappadociæ cum Quarto triumphavit; alium Scythopolitanum Lectorem, qui ductus Cæsaream, ad primam responsionum ejus confidentiam, a judice Fabiano, capite cæsus est: vel ut loquitur Eusebius, de Martyribus Palæstinæ cap. 1, antequam carceris periculum fecisset, statim a primo, ut aiunt, limine, ad præsidis tribunal adductus … illico capite truncatus est. De nullo Procopio Duce Ægypti ullam in Fastis antiquioribus Latinis memoriam reperimus: quanti pretii sint ejus Acta jam pridem a decessoribus nostris declaratum est, & porro explicatum hac die, quo a Græcis colitur, a quibus prædicta Acta ornata sunt, quæ ex Græco sub nomine Metaphrastis, verti curavit Aloysius tomo VI, atque ex hoc Surius vulgavit; hic autem nova interpretatione illustrata dedimus, quamquam id minime mereri videantur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ABDA ET SABA

Notitia ex tabulis Græcis.

Abdas Martyr, apud Græcos (S.)
Sabas Martyr, apud Græcos (S.)

J. P.

Sancti Martyres Abdas & Sabas signantur die VII hujus in fragmento, dies ac menses aliquot complexo, seu Codice Taurinensi α; in Menæo autem Chiffletii solus notatur Abdas, sed die hac VIII; qua etiam ponitur in Supplemento, plus semel memorato, accinente ipsi hisce duobus versiculis.

Ἅπαξ ἑμαυτὸν πρὸς τὸ πάσχειν θαρσύνας,
Χαρὰν τὸ πάσχειν ἐκ ξίφους Ἀβδὰς ἔχω.

Postquam semel animos mihi, ut paterer, dedi,
Ex ense patiens, recreor Abdas gaudio.

DE SS. MARTYRIBUS SIRMIENSIBUS
OSTRATO VEL SOSTRATO, SPIRO, ERACLIO EPERENTIO ET CECILIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Ostratus vel Sostratus Martyr Sirmii (S.)
Spirus Martyr Sirmii (S.)
Eraclius Martyr Sirmii (S.)
Eperentius Martyr Sirmii (S.)
Cecilia Martyr Sirmii (S.)

J. B. S.

Non modica occurrit diversitas inter apographa Hieronymiana circa Martyres in titulo propositos, quos accepimus ex vetustissimo Epternacensi & Corbeiensi Florentinii, concorditer signantibus: VIII Idus Julii. In Sirmio, natalis Ostrati, Spiri, Eracli, & Eperenti, Cæciliæ, quam putamus esse veram annuntiationem, ut diffiteri non audet Florentinius, satis advertens, aliquam esse in hujus diei laterculo suo Lucensi confusionem, dum ita legit: In Nicea, Sustrati, Speri, Eracli. In Austria, passio S. Kyliani. In Sirminia, sanctorum Perenti, Ceciriæ. Neque his lucem afferre potest Notkerus, neque Hieronymiana minora, in nonnullorum Martyrum nominibus nimis confusa. Corbeiense Acherianum de Kyliano non agit; attamen & in principio Nicænam classem cum Lucensi collocat, quam non videmus recte ibi signari, cum postmodum sequatur major manipulus Nicænorum, quibus tres isti Sustratus, Sperus & Eraclius conjungi poterant, si vere ad Nicæam pertinebant. Rem prorsus decidere aut definire, non ita promptum est; at duorum nostrorum codicum, præsertim vetustissimi Epternacensis auctoritas ceteris imperfectioribus præferenda videtur.

DE SS. MARTYRIBUS SICULIS
PRAMANO, SEVERO, CORNILIANO ET ALIIS LX.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Pramanus Martyr in Sicilia (S.)
Severus Martyr in Sicilia (S.)
Cornilianus Martyr in Sicilia (S.)
Alii LX. Martyres in Sicilia


J. B. S.

Duas hic Hieronymianorum annuntiationes in unam contraho, cum ad eamdem regionem utraque spectet, de ambabus autem pauca dicenda sint. Majores codices omnes legunt seorsim. In Sicilia, Pramani seu Pramiati: tum vero: Tauromini, Severi seu Seperi, Corniliani & alii XL seu LX. In numero Anonymorum, inquit Florentinius, discrepat, quod Vetustissimum XL tantum enumeret, dum alii ad LX extendunt, decumanæ numeralis notæ manifesta prælatione vel transpositione. Penes quos codices error sit, non facile dixeris; cur posteriorem numerum prætulerim, fecit Notkerus, qui olim in Hieronymiano aliquo reperit socios sexaginta anonymos. Non est visum operæ, Taurominienses a Pramano sejungere; certe in titulo vere notavimus, Martyres istos omnes Siculos esse. Cajetanus, qui Hieronymiana non viderat, ex Notkero solos Taurominienses adduxit, nulla de iis notitia alibi reperta. Quæ de Pramano in Pancratium transformando conjecturat Florentinius, hic referre supervacaneum esset; utrique Sancto proprius & diversus natalis est.

DE SS. MARTYRIBUS NICÆNIS IN BITHYNIA
ELADIO, EMINO, SENATORE, ALETHIO, SEVERO, HONORATO, ENCOLLO, ELEUTIO, FRATONO, ARTEMIO, EUDEMINE, HELIA, NOVASIO, ALOPIO CUM ALIIS XVIII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Eladius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Eminus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Senator Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Alethius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Severus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Honoratus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Encollus Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Eleutius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Fraton Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Artemius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Eudemen Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Helias Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Novasius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Alopius Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Alii XVIII Martyres Nicææ in Bithynia


J. B. S.

De his ita Florentinius: Quatuordecim Nicæni Martyres, tam exprimuntur in codicibus nostris quam in Antverpiensi (nos Epternacensem appellamus) & Corbeiensi (etiam Acheriano) & octodecim anonymi. Aliqua nominum differentia unicuique obvia comparet, sed quæ sine multorum codicum consonantia emendari nequeat. Discrepantia inter optimos duos codices Epternacensem & Corbeiensem minima est. Secutus sum Epternacensem, in quo solum ex Corbeiensi mutandum putavi nomen Arteni in Artemii: in reliquis conveniunt, nisi quod in posteriori Scribatur Eucelli, pro Eucolli seu Encolli. Plusculum discrepat codex Lucensis, ubi diversa sunt hæc nomina Emmii, pro Emini; Alphi pro Alethi; Eucoli, Eleti, Straton, Eudemon & Apolupius. Variantes Acherianas non enumero, quod a genuina lectione magis recedant; nostram aut veram credo, aut saltem, quod in his solum dici potest, ad veram proxime accedere.

DE SS. MARTYRIBUS HERACLEENSIBUS
JOANNE, APRIANTO, THEOLOCO, GLITERIA, PARENTIO ET STRATONE. ET ALIBI AGRESTIO ET PRIMOLO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Joannes Martyr Heracleæ (S.)
Apriantus Martyr Heracleæ (S.)
Theolocus Martyr Heracleæ (S.)
Gliteria Martyr Heracleæ (S.)
Parentius Martyr Heracleæ (S.)
Straton Martyr Heracleæ (S.)
Agrestius Martyr (S.)
Primolus Martyr (S.)

J. B. S.

Sequimur iterum codices binos, supra laudatos, Epternacensem & Corbeiensem in expressione nominum, quæ paulo aliter efferuntur in Lucensi hoc modo; Johanis, Apri, Antheologi, Glitherii, Parenthi, Stratonis, quæ ferme etiam est lectio codicis Acheriani. Post istam cohortem in citato utroque habetur: Alibi Agresti. In Lucensi: Et alibi, Agreti, Primoli. In Acheriano: Et Alibi Agresti, Primoli. Dubius hæsi, expungendusne esset Primolus, verum cum in nonnullis Hieronymianis minoribus, ut in Gellonensi atque Augustano, aliis Martyribus nomen istud immixtum, adeoque ex majoribus codicibus acceptum sit, omittendum non putavi.

DE S. APOLLONIO EPISC. ET CONF.
BENEVENTI IN SAMNIO.

Sec. IV.

Notitia ex Ferrario & Mario Vipera.

Apollonius Episcopus Confessor, Beneventi in Samnio (S.)

J. B. S.

Hujus Apollonii nulla prorsus reperitur in sacris Fastis paulo antiquioribus memoria: primus ipsum inter Sanctos Italiæ connumerasse videtur Ferrarius in priori suo Catalogo anni 1613 Nescio cujus præcise ætatis sint additiones manuscriptæ Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; [Sanctorum Catalogis recentius inscriptus,] ceterum ibi simpliciter legitur: Beneventi, Apollonii Episcopi. Ferrarium itaque secutus est Ghinius, hoc suo brevi elogio: Beneventi, S. Apollonii episcopi, qui sancto Doro successit, & decimus sextus ibidem resedit antistes, ac clarus virtutibus obdormivit in Domino. Citat tabulas ecclesiæ Beneventanæ, easdem nimirum, quas appellavit Ferrarius, de sancto rursus agens in altero Catalogo generali anni 1625, jam dictas tabulas seu monumenta recitans, repetensque quod ante dixerat, de S. Apollonio agi in, nescio qua, synodo provinciali; ac in antiquo, inquit hic, codice, charactere Longobardico conscripto, illo, haud dubie, quem citat Marius Vipera in suo Catalogo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ, vocatque manuscriptum antiquum de gestis Sanctorum, parte 2, signata num. 168, pag. 26, in quo perpauca sunt, quæ de S. Apollonio tradi possunt.

[2] In antiquiorum monumentorum penuria, danda sunt, [apud antiquos fastos ignotus est.] quæ vulgavit Ferrarius, his verbis: Apollonius episcopus Beneventi, tertio loco post S. Januarium Beneventanæ præfuit ecclesiæ multaque passus fuit ab hostibus fidei: quorum cedens improbitati, extra urbem aliquamdiu, exstructa sibi ædicula, habitavit, ibique munus, ut poterat, episcopale obibat, donec per confessionis viam, VIII Idus Julii migravit ad Dominum. Corpus asservari in ecclesia Beneventana perhibetur. Videtur per confessionis viam, aliquam martyrii speciem subindicare, unde sibi in annotatione objicit, forte miraturum quempiam, qui potuerit S. Apollonius persecutionis tempore vixisse, si post Diocletianum Ecclesia pace fruebatur. Si enim tertius fuit Episcopus a S. Januario, hic sub Diocletiano passus est circa finem, inquit, hoc est anno CCCV. Tum ut difficultatem solvat, ait, licet Imperator, qui persecutionem moverat, desiisset, non defuisse præsides & præfectos, fidei hostes, qui alicubi, sub alio Imperatore Christianos exagitarent. Valea solutio, quantum valere potest.

[3] [Quid de eo referat Vipera.] At quidquid sit de hujusmodi traditionis veritate, pro cultu hodierno Beneventano certum fert testimonium laudatus Vipera, dum S. Apollonio ad hunc diem assignat Officium duplex, Ferrarianum encomium nonnihil amplificans. Et ipsum audiamus: Apollonius episcopus Beneventanus XVI, sancto Doro ad cælestia evolato, electus est; multa deinde passus ab hostibus fidei, eorum cedens improbitati, extra urbem aliquamdiu, exstructa sibi ædicula habitavit; ibique munus, ut poterat, episcopale obibat, donec per confessionis viam migravit ad Dominum VIII Idus Julii, sancto Cassiano ei subrogato. Floruit anno ab orbe redempto CCCXXXII circiter. Ejus cineres sub altari majore cathedralis Beneventanæ asservantur, ut in marmore inscriptio monet. Acta hujus sancti Episcopi fusius haud haberi potuerunt, & ex multiplicibus Beneventanæ urbis vastationibus disperiisse, creditur: & ideo nec miretur [quis] si tempus, quo in episcopatu vixit, omissum est, quod in plerisque hujus urbis Episcopis desideratur. Intellige de antiquioribus.

DE S. AMPELIO EPISC. ET CONF.
MEDIOLANI IN INSUBRIA.
Ex tabulis Mediolanensibus.

Anno DCLXXII.

[Commentarius]

Ampelius Episcopus Confessor, Mediolani in Insubria (S.)

J. B. S.

Antiquis Martyrologiis, etiam auctioribus Usuardinis, ignotus S. Ampelius, a Galesinio primum, quod sciam, hoc die signatus est his verbis: Mediolani, sancti Ampelii episcopi; cujus eluxit sanctitas, [Refertur in viteribus Kalendariis,] tum in religiose factis, cum in miraculis, ad ejus sepulcrum divine editis. Notat vero, de eo pluribus agi in libro perveteri, manu exarato, ecclesiæ Mediolanensis. Codicem istum Ms. non vidi, nec in eo plura contineri crediderim, quam in aliis monumentis Mediolanensibus, de solo nomine, miraculis & sanctitate testantibus. Mox patebit, codicem postea typis fuisse excusum. In Kalendario, quod præfixum est Ambrosiano Breviario, Venetiis edito anno 1539, diserte legitur; Sanctus Ampelius Archiepisc. Mediolanensis, tametsi in ipso Breviario nihil de eo referatur. Editio posterior (Mediolani 1635) ejusdem Breviarii, non solum in Kalendario exprimit Sancti nomen, sed suo loco pag. 834, hæc habentur: Die VIII Julii, S. Ampelii episcopi Mediolani, solemne. De communi Pont. & Confessoris. Lectio III. Ampelius, præter singulares eximiasque virtutes, claruit etiam magnis crebrisque miraculis, tum in vita, tum postquam in cælum migravit. Ideo ad sepulcrum ejus assidui concursus fiebant, ob vim salutiferam, quæ inde manabat. Mortuus est sub Aghatone Pontifice maximo, magnumque sui desiderium omnibus reliquit. In basilica S. Simpliciani religiose illius corpus asservatur.

[2] In libello, cui titulus, Successores divi Barnabæ Apostoli in ecclesia Mediolanensi, [& in Catalogis Episcoporum,] edito an. 1584, refertur ordine XLI, in hunc modum: Ampelius, eodem Domino Pontifice, Archiepiscopus factus: cujus eluxit sanctitas, tum in religiose factis, tum in miraculis, ad ejus sepulcrum divine editis: quæ verba superius a Galesinio descripta sunt. Pergit libellus: Tandem in Sanctorum numerum relatus est a Joanne V Pontifice: (qui sedit a XXII Julii 685 ad II Augusti 686.) Ejus festum VIII Idus Julii ecclesia Mediolanensis celebrat. Ejus corpus positum in basilica S. Simpliciani, & eadem translatione solenni facta MDLXXXII veneratum. In qua translatione sequentia carmina edita sunt:

Terræ vitis eras liquore dulci:
In cælo quid eris? Tuus liquor jam
Non est Ampelius; magis vocandus
Est nunc Ambrosius; duo manent vos
Cives Ambrosii: Patronus ille,
Et qui Ampelius fuit superstes.
Hem nos respicite optimi parentes,
Liquorem date filiis supernum.

[3] Seriem Episcoporum a citato libello ordinatam tuetur Papebrochius in Exegesi de Episcopis Medialensibus ante tomum VII Maii, [in quibus tempora] S. Ampelium statuens ordine XLI, ejusque obitum innectens anno, a nobis superius jam posito, 672, post quinquennium circiter regiminis. Ibi pag. LXVII sic habet: Colitur hic (S. Ampelius) VIII Julii, & sic inscribitur Kalendariis, etiam antiquioribus. Interim Ferrarius & Ughellus, ex Actis ecclesiæ, sub S. Carolo confectis, asserunt obiisse VI Idus Februarii, quod videtur anno DCLXXII contigisse: adeoque septem annis citius, quam pontificatum Romanum auspicaretur Agatho, primum an. DCLXXIX ordinatus, cujus tamen regimini adscribitur in Tabula synodali. Qui eum a Joanne V, unius tantum anni Pontifice, ordinato sub annum DCLXXXVI, fuisse canonizatum asserunt, haud facile probabunt, jam tum usu receptum fuisse, ut hujusmodi causæ ad Romanum Pontificem deferrentur. Sed de hac re sæpius alibi disceptatum est. Ceterum paucis hic habes, quæ circa Sancti natalem diem & episcopatus tempus controverti possunt.

[4] Laudati a Papebrochio Ferrarius & Ughellus nihil magnopere novi in medium adducunt; [non satis distincte] neque vero est, unde S. Ampelii Acta eruantur, cum sola supersit episcopatus & miraculorum nonnullorum satis confusa memoria, de qua etiam Besutius, Morigia & alii, eadem, quæ jam dedimus, describentes. Rationem temporum a Mediolanensibus non bene digestam, etiam observavit Ferrarius in Catalog o Sanctorum Italiæ ad VIII Februarii, ubi Besutium in historia pontificali & ceteras ferme Mediolanensium tabulas arguit, quod velint S. Ampelium sub Domno seu Dono Papa cathedram conscendisse, & sub Agathone e vita migrasse, cum tamen episcopatus principia illigent anno 668, finem anno 672 vel 673, vbi certo constat, Donum non ante an. 676 Romæ sedisse Pontificem, Agathonem porro ei successisse anno 678. Fatendum est, in alterutro errorem irrepsisse; nimirum, aut male signata Pontificum nomina, aut in Episcoporum Mediolanensium Catalogis annorum calculos non bene computatos, ut jam supra ostendebat Papebrochius.

[5] [notata sunt.] Aliam Chronologiam sequitur Ughellus, S. Ampelium cum Besutio Episcopum faciens ordine XLII. Sic iste loquitur tomo IV Italiæ sacræ col. 93: S. Ampelium Mauricillus excepit; voluit dicere plane oppositum; S. Mauricillum S. Ampelius excepit anno DCLXXIII, qui brevi mora sibi creditam administravit ecclesiam, cum in ea sede ad quartum tantum annum pervenisset: Decessit enim VI Idus Februarii anno DCLXXVII. Quo teste aut vade hæc tradat Ughellus, non satis perspicio, neque hic locus est ea pluribus discutiendi, quæ apud laudatum Papebrochium videri possunt. Ferrarius in Catalogo generali, & VI Idus Februarii, & rursus hoc die Sanctum consignavit; nobis præplacet Kalendariorum auctoritas. De prætensa canonizatione per Joannem PP. V facta, satis dictum est. Atque hæc sunt quæ de S. Ampelio ex citatis scriptoribus colligere potuimus. Hinc vero corrigas, quæ in notis suis ad primum bimestre, quod solum editum est, VIII Februarii non recte digessit Castellanus.

DE S. DISIBODO EPISC. ET CONFESS.
IN DYSENBERG, TERRITORII MOGUNTINI, IN GERMANIA.

Anno DCLXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Disibodus Episcopus Confessor, in Dysenberg territorii Moguntini in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Cœnobium Montis S. Disibodi, ejusque vicissitudines.

Dysenberg, seu S. Disibodi, alias Dysibodi Mons celebris olim fuit insigni cœnobio, ab ipso Sancto ibidem condito, sub regula S. Benedicti; quod variis casibus jactatum, seculo X eversum & destructum; post reædificari cœptum, [Cœnobium a Sancto conditum,] datumque paucis sacerdotibus, deinde canonicis duodecim; quibus sub initium seculi XII alio amandatis, ad Benedictinos monachos denuo rediit, traditum inde Cisterciensibus. tandemque ad seculares canonicos postliminio devolutum, qui in hunc usque diem ejus possessione fruuntur. Situm loci describit auctor Vitæ num. 16 & notanter num 21, terminos ejus definiens ultra decurrentes fluvios, scilicet Nan & Glan. Trithemii verba lib. 1 Compendii Annalium, sub Clodoveo Francorum Rege, Dagoberti filio, paucioribus rem conficiunt; Sanctus quoque Disibotus, monachus & presbyter, in diœcesi Moguntina, in comitatu Spanheimensi, duobus a Cruciniaco * & uno a monasterio quondam meo Spanheim milliaribus, eremiticam ducens vitam, in eo loco prope Sobernheim, ubi Nahus & Glanus confluunt, monasterium construxit monachorum, quod ejus nomine hodie constat. Glanus sese a dextra exonerat in Nahum, qui deinde influit in sinistram Rheni ripam ad oppidum Bingam, unde non procul, quæ Legendam scripsit, S. Hildegardis potissimam sanctæ vitæ partem exegit.

[2] Habes cursim delibata quæ in S. Disibodi Vita locis variis, præsertim cap. 4 fusius deducuntur, hic non omnino negligenda. [variis calamitatibus subinde oppreßum,] Notabiles casus memorantur num. 42 & 43, dum magna pressura bellorum provinciam, in qua situm erat cœnobium, intellige comitatum Spanheimensem & finitimas Rheno regiones ita occupavit, ut perterriti principes & populi, præfatum montem altum & inexpugnabilem scientes, cum multa festinatione, antequam ab hostibus occuparetur, nolentibus fratribus ibidem Deo famulantibus, super eum fugerunt, ac firmis eum muris munientes, habitacula in eo fecerunt, confidentes, quod tam per merita beati Disibodi, quam per munimenta ejusdem montis, a prædicta crudeli tyrannide eruerentur. Cum autem inter tumultuantium hominum turbas congregatio fratrum, inibi Deo famulantium, in quiete manere, & Deo in rectitudine servire non valeret, ideo consilio & rogatu eorumdem principum & hominum, in longinquas regiones, iidem fratres se diviserunt: spondentibus illis, fore ut post tribulationes & labores istos, honorifice reducerentur. Id vero summa fide præstitum est, ut citato loco narratur, collatis etiam majoribus facultatibus amplioribusque allodiis, quam Disibodiani illi monachi prius habuissent.

[3] [tandem eversum & distructum] Videtur ea calamitas ad tempora Caroli Martelli reducenda, cui, regnante Pippino, tanta tranquillitas successerit, ut mox per S. Bonifacium sacrum sui Patroni corpus reduces monachielevari curaverint, ut habes num. 45. Liceat supponere, factam eam elevationem anno circiter 740, a quo tempore quiete & pacifice in suo cœnobio commorati sint sub Carolo Magno, monachorum protectore, & tota ejus progenie, usque ad ingentes in Gallia & imperio turbas seculi X, quando sic res connectit Actorum scriptor: Defuncto Imperatore (Carolo Magno) aliisque quamplurimis temporibus sibi succedentibus nova tyrannis crudelium bellorum exorta est; videlicet dum infensi proceres cum Moguntino Præsule, monachorum possessionibus inhiantes, Cæsarem, qui tunc erat, ita circumvenerunt, ut re ex composito subornata, per multa falsa testimonia monachos crudelissima invasione & abstractione deturbarint, qui montem suum & in eo conditum cœnobium planctu magno ejulantes reliquerint, ad aliena loca se recipere compulsi; habitaculis eorum ad solum dirutis, excepto solum sanctificato loco, in quo ossa prædicti Sancti, post translationem humata fuerant, unico sacerdote ibi relicto, qui victum & vestitum vix sufficientem, de beneficiis, ad eumdem locum pertinentibus, designaverunt monasterii eversores & distructores: quod est argumentum numeri 50.

[4] [ab Hattono Moguntino episcopo,] Funestissimæ cladis & deplorandi excidii epocham nemo hactenus quærere ausus est, nedum determinare, Vitæ auctore hæc omnia confusissime narrante. Diu quærendo id me investigasse existimo, quo lux aliqua affulgeat. Plurima tempora sibi succedentia post Carolum Magnum, facile nos ducunt ad seculum X, quo certe progredi necesse est, ut inveniamus Episcopum illum Moguntinum, quem ut præcipuum invasionis hujus auctorem, atris coloribus depingit Hildegardis. Eum opportune demum suggessit Marianus Scotus, in Willigoso ad annun 976 ita scribens: Restauravit quoque divinum Officium in Monte S. Disibodi cum Canonicis, quod Hatto præcessor ejus, vel hujus Rupetti Archiepiscopi, destruxit, expulsis inde monachis. Congruunt hæc apprime cum Hildegardiana historia, isque Episcopus expressissime designatur, qui frustra alibi quæsitus est. Cum itaque Hatto iste, immediatus Ruperti decessor, teste eodem Mariano Scoto, obierit anno 970, non diu possessa sede, ut probat Serarius, eum ab infami morte per mures illata vindicans; haud dubium videtur, quin Disibodiani cœnobii destructio innectenda sit anno circiter 968, Ottone I Romanum imperium moderante ab anno 961, quem haud dubie fictis delationibus & criminationibus circūvenerint & Moguntinus Episcopus, & alii monachorū persecutores.

[5] Liuthardi Comitis, citato superius numero 50 memorati, pietas, qui propter gloriam sanctæ Trinitatis, [Willigisus Canonicis secularibus tradidit.] & ob memoriam S. Disibodi, tres sacerdotes ibidem Deo servire disponens, sufficientiam necessariorum præsentis vitæ, ipsis de facultatibus suis instituit, spectare potest ad annum circiter 970, sic ut sacerdotes illi rem divinam eo loci administraverint, donec aliis quibusdam annis revolutis, quidam Moguntinæ sedis Archiepiscopus pius, humilis, contritusque corde, eumdem montem ascendens, genuaque sua ad tumbam beati Disibodi suppliciter inclinans, de possessionibus, eidem Sancto injuste ablatis, se magnum divitemque factum, vehementer indoluit, votumque Deo faciens, ad numerum duodecim Apostolorum, Canonicos, ut ibidem Deo præfatoque Patrono die noctuque servirent, disposuit. Annorum quorumdam revolutio, ab Hildegarde asserta, ad paucos contrahenda erit, si recte nos docuit Marianus, anno 976 a Willigiso Archiepiscopo restauratum ibidem divinum Officium cum Canonicis; id quod paulo clarius indicat Vitæ auctor, per verba jam a nobis allegata, tacito tamen Antistitis nomine.

[6] Ad horum normam concilianda erunt, quæ Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1108 nonnihil confudisse videtur, [Sed ab ejus successoribus,] dum de prædicti monasterii restauratione agens, sic loquitur: His etiam temporibus Ruthardus, venerabilis Archiepiscopus Moguntinus, desolationem antiquissimi monasterii, quod S. Disibodus, ex Hibernia quondam Episcopus, & pro Christo peregrinus, in comitatu Spanheimensi, tempore S. Gregorii Papæ primi, juxta oppidum Sobernheim construxerat, in confluentia duorum fluviolorum, quorum alter Nahus, alter vero Glanus nominatur, cupiens restaurare, impensas simul & animum sancto negotio adaptavit. Fuit enim cœnobium illud quondam ditissimum & multis possessionibus dotatum, quod Archiepiscopus quidam Moguntinus ab Imperatore sui temporis obtinuit, & misere dissipavit: prædia namque & possessiones monachorum suis militibus contulit in beneficium, & omnia, quæ reperit, in usum convertit alienum, donec paulatim coœnobium in toto pene fuit desolatum. Monachis tandem deficientibus præ inopia, clericos seculares paucos imposuit, sub quorum occupatione locus per multos annos miserabiliter collapsus mansit. Hæc inquam, ad seriem jam supra ordinatam distribuenda sunt, & per clericos istos seculares, intelligendi Canonici Willigisiani, qui totis centum & triginta duobus annis in loci occupatione & desolatione permanserint.

[7] Per longum istud a cœnobio monachorum exsilium, manifeste patuit S. Disibodi vaticinii veritas, [monachis restitutum est,] qua filiis num. 32, tremendo, in spiritu prædixerat, magnas pressuras & tribulationes passuros. Etenim post expulsionem anni 968, ad annum usque 1108 duravit tribulatio, donec purgatio divina, paulatim, flagella sua aliquantum retraxit. Nempe cum Spiritui sancto, in secreto suo placuisset alteri Moguntinæ sedis Episcopo inspirare, quatenus locus sæpe prænominatus, fulgorem, quem in primo ortu susceperat, reciperet, ut fusius deducit Hildegardis sub finem jam dicti numeri 51. Implexam temporum rationem evolvit hic Dodechinus, ex quo ipsam accepisse existimo citatum supra Trithemium, & mox infra denuo referendum. Hæc sunt Dodechini verba ad præfatum annum 1108: Hoc etiam anno cœptum est novum monasterium construi in Monte S. Disibodi. Piæ namque memoriæ Burchardus abbas divi Jacobi Moguntiæ, quem Dominus Archiepiscopus Ruthardus ecclesiæ beati Disibodi primum abbatem præfecerat, secundo Kalendas Julii primum fundamenti lapidem, jussu præfati Præsulis posuit.

[8] [& a fundamentis de novo exstructum.] His plane consonant quæ tradit Trithemius in laudato Chronico ad eumdem annum 1108 Fuit iisdem temporibus Burchardus abbas cœnobii S. Jacobi prope Moguntiam, ex plantatione Hirsaugiana cum Erckenbaldo quondam per S. Wilhelmum illo missus, vir prudens, & singulari devotione religiosissimus. Huic Ruthardus Archiepiscopus restaurandum præfatum S. Præsulis Disibodi monasterium commisit, impensas contulit, & omnia necessaria providit. Qui Burchardus anno prænotato, ultima die mensis Junii, primum fundamenti lapidem in monte, pro ecclesia, quaæ hodie cernitur, posuit, & monasterium de pede montis, ubi prius fuerat, in montem, ubi nunc est, transferens, brevi tempore construens, magnifice consummavit: Positis autem illic monachis de S. Jacobo, utriusque monasterii curam habuit, & boni pastoris officium utrobique adimplevit. Sumpta & inchoata est ab hoc Burchardo abbatum Montis S. Disibodi series & successio, quos inter Fulchardus tertius abbas S. Disibodi obiisse a Dodechino notatur V Idus Novembris 1136, suffecto ei quarto, nomine Conone, cujus tempore vivere desiit Juda, seu Jutta, quæ annis quatuor supra viginti in eo monte inclusa fuerat, magistra ibidem & institutrix sanctæ Hildegardis, a qua Sancti nostri vitam conscriptam diximus.

[9] [Variæ sacri corporis translationes.] Huc spectant quæ proximis annis accurate commemorat laudatus Dodechinus, & primo quidem ad annum 1138, sic scribit: Hoc eodem anno, die Parasceves Paschæ, Kalendis Aprilis, post celebratas Matutinas, mox a fratribus apertum est sepulcrum sanctissimi Patris nostri Disibodi, præsentibus venerabilibus personis, Domino scilicet Conone, ipsius loci quarto abbate, Domino Gerardo abbate S. Maximini carissimo, & Domino Bernhelmo primo abbate in Spanheim, cum omni congregatione ejusdem ecclesiæ, ab uno fratre sigillatim allatæ sunt foras ejusdem Patris reliquiæ. Repertæ sunt autem in veteri monasterio, ubi reconditæ fuerant a Domino Willegiso Archiepiscopo. Sequenti anno 1139, sic rursus habet: Reliquiæ sancti Disibodi translatæ sunt Kalendis Novembris, a veteri ecclesia in novum monasterium, migrante una omnium consecratione, sub præfato Domino Conone abbate. Denique ad annum 1143: Hoc anno, Indictione VI, dedicatum est novum monasterium in Monte S. Disibodi, & principale altare a Domino Henrico Moguntinensi Archiepiscopo, in honorem Domini nostri Jesu Christi, & gloriosæ ejus Matris, & beati Joannis Euangelistæ, ac beatissimi Patris nostri Disibodi confessoris atque pontificis. Eodem anno & eadem die dedicatum est in vestibulo monasterii altare a præfato Archiepiscopo, in honorem victoriosissimæ Crucis & sancti Joannis Baptistæ. Ipso nihilominus anno vel die reconditæ sunt reliquiæ S. Disibodi Patris nostri a supradicto Præsule, III Kal. Octobris, in tumulo lapideo retro principale altare, positæ in locellis duobus plumbeis; altero eorum, scilicet minore, ossa continente, altero majore cineres. De his etiam pauca Trithemius; sed quæ referre, operæ pretium non est.

[10] Postremum, quod huc conferre possit, notavit Dodechinus ad annum 1155, [Ad Cistercienses transiit abbatia,] nempe, Dominum Cononem, abbatem in Monte S. Disibodi, obiisse VI Non. Julii, cui Dominus Helingerus successerit. Id observare volui, quoniam hujus Helingeri jussu, vitam S. Disibodi sese anno 1170 scripsisse testatur Hildegardis, quo tempore in pacifica recuperatorum bonorum possessione perseverabant monachi Benedictini. Ut ultimæ transmigrationis ratio aliqua chronologica habeatur, quæro quamdiu in ea relicti sint? Verum cum eam disquirere neglexerit Mabilio, aut quæstionis solutionem invenire desperaverit, vix video, ex quibus documentis id ego discere possim. Satis habuit ipse verbo indicare, quod nunc monasterium S. Disibodi secularibus Canonicis subjectum sit, neque satis expeditum est, plura ad elucidationem subjicere. Scintillam aliquam subministrat Trithemius, infra plenius citandus, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 288, his verbis: Qui locus hodie dicitur Mons S. Disibodi, & a Cisterciensibus inhabitatur, postquam nostri, plusquam trecentis annis illum a tempore sancti Patris Disibodi incoluerunt.

[11] Interprete opus est, ut Trithemii sensus recte intelligatur, [a secularibus Canonicis hodie occupata.] nam si trecenti isti anni a tempore S. Disibodi numerandi sint, jam quadringenti anni ferme effluxerant, dum vitam scriberet sancta Hildegardis. Opinor, aliud quid indicare voluisse Trithemium, annosque computare cœpisse a restitutione abbatum & totius cœnobii anno 1108, sic ut Benedictinorum incolatus duraverit usque ad seculi XV principium, quando Cistercienses, nescio qua causa aut occasione, in eorum locum successerint. Sic equidem conjicio, avide amplexurus quidquid solidius in medium proferri poterit. Ceterum utcumque ea acciderint, certum est, Cistercienses possessione sua etiam deturbatos fuisse, sed post mortem Trithemii, qui vixit usque ad exortam Lutheri hæresim, ut plane colligas, monachos istos, non ante grassantes per Germaniam hæreticorum furias, aut ultro e S. Disibodi Monte recessisse, aut inde expulsos fuisse, sic ut nunc monasterium secularibus Canonicis subjectum sit. Sed de loco ejusque multiplici sorte satis dictum est, ad Sanctum ipsum propius accedamus.

[Annotatum]

* Creutznach.

§ II. Sancti Acta, ætas, patria & professio.

[12] Jam dicere cœpimus, S. Disibodi vitam a S. Hildegarde virgine compositam fuisse anno 1170, jussu Helingeri, Montis a Sancto denominati, abbatis quinti, [Vitam scripsit S. Hildegardis] De ipsa etiam monuimus, in eodem S. Disibodi cœnobio, magistram & institutricem habuisse B. Juttam, sub quarto abbate, nomine Conone; Inde vero propius ad Rhenum translata, illic in monte S. Ruperti virginum parthenonem construxit, cui cum summa laude & sanctitatis fama præsuit, celeberrimis suis revelationibus ætate S. Bernardi & postmodum toti fere Catholico orbi notissima, uti pluribus dicendum erit ad ejus diem natalem XVII Septembis. Vita illa S. Disibodi sola & unica est, quæ a Surio edita, citari passim solet, eo auctoramento donata, ut divinitus revelata censeatur. Sic certe testatur ipsæ num. 1, post prolatas visiones libri vitæ meritorum … ex divinæ pietate sapientiæ vocem de cælo sic dicentem audivi. Et rursus num. 52. Hæc, quæ prolata sunt, per Spiritum sanctum, ad gloriam nominis ipsius ad memoriamque præfati patroni, atque ad castigationem audientium hominum, veraci revelatione manifestata sunt. Mira sane Hildedegardis assertio, de narratione confusa & intricata, nec ullis veris historicis characteribus prædita, quamque adeo dignam non censuit Mabilio, quæ inter Sanctorum Ordinis sui Acta locum occuparet. Disibodi res gestas, inquit, locis fere communibus amplificavit S. Hildegardis.

[13] [ex mystica visione, ut ipsa asserit,] Lucubrationem bene longam sæpius & attente evolvi, tum in Ms. nostro, ex S. Maximini Treviris per Rosweydum accepto, tum in ipsa Surii editione licentius expolita, vel ut alii loquuntur, corrupta: at nusquam mihi apparuere vel levia quidem indicia, unde tali scriptioni revelationis prærogativa adscribi possit, non magis quam quibuslibet aliis id genus Sanctorum Legendis; nisi revelatas dixeris sacrarum Litterarum nonnullas sententias, quas Sancta auctor singulari interpretatione exposuit, tota in explicandis moralibus doctrinis, quas si a reliquo opere avulseris, historia ista qualiscumque paucissimis verbis circumscribi queat, saltem qua parte Sancti ipsius gesta enarrantur. Excute, obsecro, diligenter longam istam & satis tetricam orationem; expende capita singula, etiam moralia; fallor si usquam invenias aliquid, cui conveniat revelationis appellatio. Etenim quæ ipsa scire potuit & debuit de Montis S. Disibodi, in quo prius habitaverat, existentia, deque variis ejus casibus & vicissitudinibus, per revelationem discenda non fuerunt, cum S. Hildegardis ævo satis nota ea omnia monachis & pervulgata essent.

[14] [at in quo ea consteterit, non satis liquet.] Vellem equidem, in ea qualicumque visione, exhibita ipsi fuissent distinctiora singularum persecutionum & calamitatum tempora; item quæ S. Disibodi incunabula, parentes, cathedram episcopalem, tum vero ordinatam totius ejus ætatis & gestorum seriem nobis expandissent; de quibus minime solicita fuisse videtur, ut tota demum revelatio ad ea solum redeat, quæ ipsa ex sæpius auditis præconceperat, quæque locis fere communibus amplificavit. Ne hic actum agam, aut pridem agitatas controversias denuo suscitem, videat lector quæ de hujusmodi visionibus & revelationibus pridem disputavit Papebrochius, in Responsionibus ad articulum XX Exhibitionis errorum, ipsi perperam impactorum: nisi quis compendiosiori via rem totam expediendam censeat, & merito dubitet, utrum ea rerum congeries, saltem sicuti ad nos pervenit, Hildegardis propria & genuina sit, & non potius ab aliquo interpolatore aucta postmodum & amplificata atque inter alias Sanctæ istius revelationes, aliunde notas & utcumque approbatas, computata, de quibus plura disquirere hoc loco non lubet, neque vero operæ pretium videtur.

[15] [Alia Legenda, ab Anonymo scripta] Præter hanc vulgatissimam vitam a S. Hildegarde scriptam, aliam inter schedas nostras reperi, cujus nemo est qui hactenus umquam meminerit: nam ut notavit laudatus Mabilio, sec. 3 Benedict. parte 2, pag. 498: Præter Hildegardem … nemo veterum, quos legerim, Disibodi mentionem facit præter Rabanum Maurum & Marianum Scotum. Et certe tanti non est vita ista altera, ex Passionali membraneo cœnobii Bodecensis a nostro P. Joanne Gamans transumpta, ut memorari aut multum prædicari mereatur. Centonem appello, ab aliquo forte Montis S. Disibodi monacho exornatum: dicamus potius, ex aliis Sanctorum Actis putide compilatum, exordio ex Actis S. Kiliani ferme desumpto, aliisque aliunde corrasis. Narrationis totius pars potissima hæret in describenda venatione Regis Dagoberti, qui cum suis cervam toto triduo mire insequens, montem, quem vir Dei incolebat, ascenderit, eumdemque ibidem in tugurio suo latitantem invenerit, ab eoque frugali prandio exceptus sit, cujus tempore fera, a venatoribus pressa & fatigata, ad Sanctum se receperit. Narrat deinde, quomodo cervam cicuraverit Disibodus, eamque Regi dono dederit, quæ ipsum canis instar domestici quaquaversum sequeretur.

[16] Contra vero, prodigium admirans Rex non ingratus, [referri non meretur.] postulanti Sancto tantum terræ spatium, ad suam posterorumque utilitatem indulsisse dicitur, quantum ab illucescente aurora, quoad vespertinalis advenisset hora, sub vectore asino gyrare posset: Quæ omnia perpetuali manu scripta Rex confirmaverit; imo quæ ex aliis Legendis, quas hic enumerare nil opus est, suffurari voluit scriptor plagiarius. Mitto cetera æque puerilia, adeo pueriliter & verbose coagmentata, ut seria lectione digna non judicem. Si recte conjecturam facio, collecta hæc fuerunt seculo fortasse XIII aut XIV, ab aliquo, vetustiorem S. Hildegardis vitam ignorante, utpote qui diversissima memoret, & ab hujus auctoris sensu prorsus aliena. Id etiam colligi posse videtur ex paucis miraculis, a recentiori isto Legendæ suæ subnexis, quæ cum sanctæ Hildegardi, alia longe antiquiora recensenti, ignota fuerint, & facta & scripta oportet post ejus obitum; is autem in annum 1180 incidit; unde, ni fallor, manifestum est, & Legendam & miracula ad secula nobis viciniora referri oportere Sola igitur jam dicta miracula inde desumenda censuimus, quorum testem se asserit scriptor, longis parergis & ambagibus enarrans, quæ commodissime ad pauculas lineas contrahi poterant,

[17] Itaque ad unam Hildegardem revocanda est tota Actorum S. Disibodi qualiscumque substantia, [Circa Sancti ætatem variæ sententiæ,] cujus ætatem nullo signavit indicio, nisi eo solo, quod si sequimur, annis totis centum senior dicendus erit, quam scripserit Marianus Scotus & alii passim eum secuti, qui seculo VII antiquiorem declarare non audent. Christophorus Browerus, in Annalibus Trevirensibus, ad annum Christi 639, ita scribit: Addunt his (Sanctis, quos nominaverat) Disibodum, qui, si is nimirum est, quem Trithemius narrat, ex Hibernia, pontificatus infulis insignem, peregrinandi cupidine in Spanheimensem venisse comitatum; ibidemque non multo post D. Benedicti decessum construxisse monasterium, haud ambigas, rectius ad tempora illum superiora remitti. Nec magna in his, nec constans est Trithemii auctoritas, qui alibi, ad annum 700 removet S. Disibodi obitum. Tota difficultas oritur ex S. Hildegardis periodo, num. 13, ubi Sanctum in Germaniam deducens, ait, eum bonam & dulcem famam, de religione beati Benedicti audivisse, qui nuperrime migraverat, religionisque suæ quamplurimos amatores reliquerat. Cum igitur S. Benedictus anjo 543 ad Superos evolaverit, si τὸ nuperrime strictius accipiatur, non poterit S. Disibodus seculum VI excessisse.

[18] [aliis pro sec. VI, aliis pro sec. VII stantibus.] Faverent huic opinioni Annales Trevirenses Mss., in quibus invenisse se ait Mabilio, Ingobertum, Disigothum, Wandelinum, Karilefum cum aliis super montem Colenam, seu S. Pauli claruisse pontificatu Magnerici; faverent, inquam, si Annalium istorum magna esset auctoritas, aut si constaret per Disigothum, nostrum S. Disibodum designari; etenim cum Magnericus ab anno circiter 573 ad 595 sedem istam tenuisse dicatur, haud dubium relinqueretur, quin eo seculo floruisse censendus esset S. Disibodus. Sirinus in Mss. commentariis suis, a RR. PP. Minoritis Hibernis Lovaniensibus mecum perofficiose communicatis, in eamdem sententiam adducit Menardum, libello de Orig. & incremento Ord. S. Benedicti pag. 860, ubi ait, S. Disibodus Hibernus, qui paulo post obitum S. Benedicti in Germaniam venit, suum monasterium sub regula S. Benedicti condidit. Id testatur S. Hildegardis in ejus vita, quam secutus videtur Trithemius dum Chronicum Hirsaugiense componeret, in quo ad annum 1138, agens de translatione, quam ex Dodechino supra retulimus, asserit, Sanctum monasterium sui Ordinis, non multo post obitum S. Patris Benedicti, in vertice montis fundasse. Sed de Trithemio pluribus infra. Taceo scriptores alios idem sentientes, ex sola S. Hildegardis auctoritate, quæ Colgano Mabilioni, Cointio & pluribus aliis eruditissimis viris tanti visa non est, ut Mariano Scoto vel ejus continuatori & interpolatori Dodechino anteferretur.

[19] [Præplacet epocha a nobis signata,] Sic autem loquitur Marianum Chronicon ad annum 674: Hibernia insula Sanctis viris plena habetur, de qua beatus Pater noster Dysibodus, episcopatu abdicato, cum plerisque sociis egressus, hunc locum inhabitavit, & divinis laudibus hic se a fidelibus venerari apud Deum promeruit. Non possunt hæc omnia verba ad Marianum referri, sed ad Dodechinum; hunc enim tam constat monachum vixisse in Monte S. Disibodi, quam certum sit, eo loci numquam reclusum fuisse Marianum; ut vana sint Sirini & aliorum effugia ad elevandam, quæ sola in re præsenti peremptoria videtur, chronici auctoritatem, quemadmodum in opere inedito, de apostolatu Hiberniæ inter exteros agnovit Colganus, aperte sentiens, mortem S. Disibodi, & absolute & ex mente Mariani, qui illam nec ante nec post in suo Chronico memorat, referendam ad annum 674, adeoque ejus ex Hibernia migrationem, ad annum 633 aut sequentem; quem annum, inquit, non ita pridem præcessit mors S. Benedicti, si benigne verba veterum interpretemur: ut facile explicari posse videtur vita Hildegardina num. 22. Si tantam latitudinem verba illa pati posse negaveris, certe prædicto Mariani Chronico, magis quam vagæ Hildegardis, phrasi fidendum mihi semper videbitur. Hildegardis, Bingensis abbatissa, inquit Cointius ad annum 674, num. 29, tantæ non est apud nos auctoritatis, quantæ Dodechinus, qui monasterium S. Disibodi cum abbatis titulo gubernavit.

[20] [ad quam reducendus Trithemius,] Quidquid aliter locutus sit alibi Trithemius, cum Dodechino sensit, dum lib. 1 Compendii Annalium, ut supra etiam retulimus, sub Clodoveo Francorum Rege, Dagoberti filio sic disserit: Sanctus quoque Disibodus, monachus & presbyter, in diœcesi Moguntina in comitatu Spanheimensi, doubus a Cruciniaco *, & uno a monasterio quondam meo Spanheim, milliaribus, eremiticam ducens vitam, in eo loco prope Sobernheim, ubi Nahus & Glanus confluunt, monasterium construxit monachorum, quod ejus nomine hodie constat. Hæc alio fine supra citata, iterum hic repetimus, ut pateat, Trithemium non ubique eadem censuisse. Obiit Clodovæus II juxta Labbeum anno 662, vel, ut alii, paulo citius, certe ultra medium seculum septimum. Disibodus, teste Hildegarde, in monte suo fideliter Deo servivit annis triginta. Nihil igitur repugnat, inquit Cointius, quo minus Disibodus in diœcesim Moguntinensem venerit regnante Clodovæo, ibique superstes vixerit anno Christi DCLXXIV. Observat deinde laudatus scriptor, quemadmodum annus ignoratur, quo Disibodus in prædicto monte stationem elegerit, sic nec annum determinate statui posse, quo desierit vivere. Quidquid autem sit de utroque, sic pergit Cointius, floruit Disibodus septimo seculo, nec ejus peregrinatio mansionesque extra Hiberniam, ad sextum seculum referri possunt.

[21] Anno illo 674 in Mariani Chronico annum obitus S. Disibodi notari, [qui diversis locis diversa sensit.] satis verosimile est, & ita censet Cointius, cum supra citato Colgano & aliis; nolim tamen acrius contendere, Sanctum eo præcise anno vitam finiisse, cum id ibi diserte non experimatur, ut siquis cum Trithemio de Viris illustribus Ord. S. Benedict. Sancti nostri vitam ad annum usque 700 producere voluerit, facile ipsi assensurus sim. Audi Trithemii ipsius verba ex lib. 3, cap. 288: Disibodus episcopus in Hibernia, vir sanctissimæ conversationis; cum cerneret populum suum duræ cervicis & prorsus incorrigibilem, abdicato episcopatu, cum quibusdam sociis venit Germaniam, & in diœcesi Moguntina, in comitatu Spanheimensi aptum suo desiderio locum reperit, in quo constructo cœnobio, multorum monachorum Pater fuit. Qui locus hodie dicitur Mons S. Disibodi, & a Cisterciensibus inhabitatur, postquam nostri plusquam trecentis annis illum a tempore S. P. Disibodi incoluerunt. Ejus vitam descripsit B. Hildegardis, abbatissa Bingensis cœnobii, cujus festum agitur VIII Junii. Claruit circa annos Domini septingentos. Jam satis perspicis, in ætate S. Disibodi Trithemium vacillasse.

[22] Arnoldus Wion in notis ad Martyrologium suum monasticum VIII Junii, [Corrigitur Arnoldus Wion,] Trithemium vadem facit nonnullorum, quæ is minime asseruit. Primum est, quod ei tribuat, migrasse sanctum Disibodum a seculo hac item die (VIII Junii.) Trithemius enim in proxime citatis verbis solum ait, festum ejus agi VIII Junii, quod varias ob causas tempore Trithemii fieri potuit & postmodum mutari. In eo rursus hallucinatur Wion, quod sub Trithemii nomine scribat, sanctum Disibodum monachum & abbatem fuisse, ubi manifestum est, præfatum Trithemium non asseruisse aliud, quam quod fuerit Pater multorum monachorum, quod verissimum est, tametsi ex fide Hildegardis, nec abbas dici possit, nec proprie monachus, sed verus anachoreta & solitarius; qui habitum monasticæ religionis, quo congregatio ejus utebatur, non susceperat, ut disertissime ipsa pronuntiat num. 30. In eo non aberravit Wion, quod ex recitato Trithemii loco affirmaverit, S. Disibodum floruisse circa annum septingentesimum. Eamdem sententiam sequuntur & tuentur Ferrarius, Wilsonus, Mabilio, Castellanus & alii, quæ tantopere a nostra non differt, ut propterea litem movere operæ pretium sit.

[23] [& tota vita series utcumque ordinatur.] Ex fixa mortis epocha, prægressam ætatem convenienter ordinabis, si memineris anno tricesimo creatum Episcopum, decennio ecclesiam sibi commissam administrasse, aliis decem annis peregrinatum, ac tandem per annos triginta in monte suo consedisse, ut plane terminum vitæ præsentis acceperit octogesimo primo ætatis suæ anno, ut est num. 35. Sancti patriam tam expresse distinxere auctor vitæ S. Hildegardis & Dodechinus, ut frustra hic laborent Scoti, quo ipsum Hibernis eripiant. Ad dignitatem quod attinet, solo Confessoris titulo S. Disibodum donavit Rabanus, ut ex ejus verbis patebit paragrapho sequenti; unde oritur suspicio, inquit Mabillonius, num ei (quod pluribus aliis accidit) affictum fuerit Episcopi vocabulum. Verum alibi ostendimus, tam rarum non fuisse per id tempus in Hibernia Episcopi vocabulum, ut ex Rabani silentio mox inferri possit, id ipsi fuisse affictum. Poterit hic fidere vir eruditus Hildegardi & Dodechino expressissime asserentibus, Episcopum fuisse, priusquam ex Hibernia in Germaniam sese reciperet. Abbatem perperam & monachum nuncupari, jam satis diximus: sic vitam instituit Sanctus, ut rigidissima asperitate veteres eremitas, Antonium & Macarium ac eis similes, qui herbis & duris cibariis vixerant, sibi imitandos proponeret; exemplo magis quam imperio congregatis fratribus, ad virtutum exercitationes, viam commonstrans; unde sanctitatis suæ radios sic quaquaversum diffudit, ut etiam vivens pro Sancto honoraretur, certe statim a pio obitu, cælestium venerationem consecutus sit; quod hic sequenti paragrapho paulo distinctius ostendendum superest,

[Annotatum]

* Creutznach.

§ III. De Sancti cultu ex Martyrologiis aliisque monumentis.

[24] [Inter classicos Martyrologos] Jam sparsim in ante dictis nonnulla collegimus, quæ ad S. Disibodi cultum & antiquam venerationem referenda sunt, eaque imprimis quæ de variis elevationibus & translationibus, post Dodechinum & Trithemium commemoravimus, ex quibus manifeste constat vetustus religiosus cultus in dicto sæpius Monte ipsi exhibitus, quem magis confirmat auctor vitæ sancta Hildegardis, dum viventis adhuc famam & sanctitatis gloriam, late per totam circumvicinam regionem dispersam & vulgatam narrat, etiam miracula recensens, quæ magno numero patrata fuerint: sic ut de publica veneratione, statim a felici morte, Sancto demonstrata, dubitari non posse videatur. Eamdem porro longius mox diffusam, satis quoque testatur præfata Legenda, quæ subinde recepta & communis fuerit, saltem postquam a S. Bonifacio sacrum corpus,e primo sepulcro levatum, decentiori loco collocatum est, circa annum, ut ferme licet subponere, 740. Id interim plane mirandum est, tantum sanctitatis splendorem in aliis regionibus sub modio sic latuisse, ut in classicorum Martyrologorum notitiam numquam pervenerit. Et Bedæ quidem, Floro, Adoni, Usuardo & Notkero id facile condonaverim; at Wandelbertum , Prumiensem monachum, adeoque viciniorem, S. Disibodum ignorasse, creditu difficilius est.

[25] Itaque veteres inter solus Rabanus Maurus S. Disibodi meminit, non hoc die VIII Julii, sed ad VI Idus seu diem VIII Septembris, sub hac formula: [solus Rabanus de S. Disibodo meminit, & quidem 8 Sept.] Et in suburbanis Moguntiacensis ecclesiæ, natale sancti Disibothi confessoris. Dignitatem episcopi a Rabano præteritam, jam supra cum Mabilione observavimus, non putantes tamen, Sanctum eo charactere privandum, quem ignorasse credimus Rabanum, cui ut anachoreta dumtaxat cognitus fuerit; a solitudine montis, quam totis triginta annis incoluerat, neglecta prorsus dignitate, qua vere præditum fuisse, Chronicon Marianum tam diserte affirmat. Porro per suburbana Moguntiacensis ecclesiæ, ut hic obiter dicam, non ipsa Moguntina suburbia designantur, sed tractus seu territorium, aut diœcesis prædictæ ecclesiæ quod alibi etiam usuvenit. Utrum vero istic diem obitus proprie appellet Rabanus, dum scribit natale, an forte translationis indicetur solennitas, quæ ejus tempore festivius recoleretur, non facile destinxeris; auctor vitæ S. Hildegardis natalem ipsum clarissime retulit ad hunc diem VIII Idus Julii, quo in additamentis ad Usuardum, ipsum reposuit Editio Lubeco-Col. Ipso die beati Disibodi, episcopi & confessoris: unde in Grevenum & Molanum transiit, licet hic de eo rursum meminerit VIII Septembris, quo Rabani verba descripsit.

[26] Monastici Wion, Dorganius & Menardus non eadem omnes sentiunt; a primo ponitur VIII Junii: In Monte S. Disibodi, [Variant recentiores in assignando natali.] depositio ejusdem Disibodi episcopi, qui, episcopatu relicto, Pater multorum factus est monachorum, in monasterio diœcesis Moguntinæ, comitatus Spanheimensis, qui locus postea a suo nomine, Mons S. Disibodi dictus est, & miraculis clarus in pace quievit: quæ ferme a Bucelino, plura alibi pollicente descripta sunt. Hoc autem die præfatus Wion, non satis consequenter annuntiat: In pago Trevirico, S. Disibodi episcopi & confessoris; monens, se de eodem agere, quem ante multo rectius in diœcesi Moguntina collocaverat. Dorganius VIII Junii scripsit: S. Disibodi episcopi translatio. Hoc die simpliciter: S. Disibodi episcopi & confessoris, ut intelligas, natalem hic indicari. Menardus neque hoc die neque, VIII Septembris de S. Disibodo meminit, sed VIII Junii sic habet: In Monte S. Disibodi, depositio ejusdem Disibodi episcopi, qui relicto episcopatu, factus est monachorum Pater in diœcesi Moguntina. Qui pro VIII Septembris certant, ut Mabilio & Castellanus, Rabani auctoritate, hic certe non minima, nituntur: Trithemius iis præluxit, qui VIII Junii ipsum consignarunt, cum Saussayo, Anglico Wilsoni, & Scotico Dempsteri, qui Belgio Sanctum adscribit, hoc die agens de ejus translatione in Treverico, & pluribus aliis diebus alias translationes innectens. Nobis visum est, cum auctore vitæ hunc Julii VIII præferre, quo a Canisio etiam, Ferrario & Kalendariis Hibernicis notatus est; a solo Camerario VII Julii consignatus.

[27] Trithemii verba ex lib. 3 de Viris illustr. Ordinis S. Benedicti cap. 288 superius relata sunt num. 21. Miror sane, [Expenditur & emendatur] testari Trithemium, festum ejus agi VIII Junii; nisi forte translatio aliqua, eo die solennius facta commemoretur, de quibus etiam paragrapho primo abunde diximus. Varia S. Disibodi elogia, ex Ghinio aliisque huc congerere, opere pretium non existimo, longam satis panegyrim dabunt Acta ipsa, nimium quantum amplificata & exornata. Nec Dodechini verba iterum recitare opus est. Audiri meretur Saussayus in Supplemento ad VIII Junii, saltem ut ea refutentur in quibus a recto deviavit. Hoc ejus encomium est: Apud Moguntiam, S. Disibodi, episcopi Hiberni, qui abdicato præsulatu, & relicta patria, ut humilitatis perfectus cultor fieret, monachum in suburbio Moguntiæ, Christi amore professus, ita divinæ gratiæ splendoribus inclaruit, ut demortuo abbati, ex sodalium voto, quamvis renitens, suffectus fuerit. Quos in omni disciplina religionis dirigens, & magis factis quam dictis eosdem ad omnem virtutem incitans, in ideas perfectionis Euangelicæ, Christo aspirante, transformavit. In his paucis plura peccat Saussayus, neque enim in suburbio Moguntino habitavit S. Disibodus, neque ibi umquam monachum professus, neque demortuo abbati suffectus est; quæ omnia Actis ejus ex diametro repugnant. Reliqua encomii pars vitio non caret; sequelam subjungamus.

[28] [longius Saussayi elogium,] Deinde multa sobole spirituali feliciter progenita, multorum pater filiorum, multorum patrator prodigiorum, ad civitatis supernæ (ad quam semper anhelaverat) amœna domicilia migravit. Cujus angelicæ conversationis seriem beata Hildegardis virgo & abbatissa Bingensis, pura mente candidaque manu descripsit; memoriam Rex gloriæ magnis clarificationibus honoravit, & Moguntina ecclesia eumdem suos inter Tutelares adscribens, cultu perpetuo abhinc prosecuta, ipsius nomine ecclesiam & cœnobium, quod rexit dudum fidelis dispensator, gratulabunda insignivit. Hactenus Gallicanus Martyrologus, qui, utut S. Hildegardem, tamquam dictorum suorum vadem appellare hic videatur, Legendam ab ea scriptam certo non consuluit, a cujus mente tam diversa & aliena de S. Disibodo congessit. Neque verum est, ecclesiam Moguntinam eumdem suos inter Tutelares adscripsisse (sunt ii Moguntæ SS. Martinus & Bonifacius:) neque ecclesia ista proprium ullum, quod sciam, de S. Disibodo officium usurpat, certe usurpare solita non est, ut ex pluribus vetustis Breviariis & Kalendariis, quæ in Museo nostro exstant, manifestum est. Tuto igitur asserere possumus, in ornatiori sua panegyri multa pie supposuisse Saussayum, quæ fieri quidem potuissent, at quæ facta aut usitata fuisse, nullo modo constat.

[29] [uti & id, quod commentus est Wilsonus.] Minus digesta & magis inepta sunt, quæ in lucem protrusit Joannes Wilsonus, cujus in Martyrologio Anglicano ad VIII Junii hic est textus: Eodem die in diœcesi Moguntina, in superiori Germania, depositio S. Disibodi, episcopi & confessoris, qui in Hibernia natus, & ordinis S. Benedicti monachus, ordinatus est Dubliniensis in eodem regno Episcopus; qua dignitate resignata, prædicatum Christianam fidem concessit in Germaniam, & factus abbas cujusdam monasterii præfatæ Moguntinæ diœcesis quod in hunc diem S. Disibodi dicitur, ibidem in magna vitæ sanctimonia & miraculis, beatos dies suos consummavit, circa annum Christi DCC. Frustra quæsivi, unde talia haurire potuerit Wilsonus, indigna certe quæ Commentariis suis illustraret laudatus supra Sirinus, dum nobis episcopum Dublinii fingit etiam ante tempora S. Rumoldi, quem ad diem I Julii ostendimus, urbis istius antistitem dici non posse, utpote tribus ferme seculis seniorem cathedræ ipsius institutione. Non minus absona episcopatus resignatio; ubi monumenta omnia clamant, ejectum potius e sede sua & pulsum fuisse S. Disibodum. Monachum autem Ordinis S. Benedicti, vel in ipsa Hibernia professum, æque somnium est; uti & abbatialis dignitas in monasterio aliquo, quod ante Sancti in Germaniam adventum exstitisse supponitur.

[30] Verum quidquid recentiores isti vera falsis mixta confuderint, [Curiosus & vetustus limbus] nihil ea officere possunt perpetuo S. Disibodi cultui, a tot seculis stabilito, saltem in eo, ubi prætiosæ ejus exuviæ depositæ sunt, cœnobio, hactenus, ni fallor, superstite, tametsi ad seculares canonicos Mons S. Disibodi devolutus sit. Curiosus, diligens & eruditus Majorum nostrorum adjutor P. Alexander Wilthemius ad Papebrochium scripsit sub principium anni 1676, reperisse se pulcrum antiquitatis monumentum de S. Disibodo, qui colitur VIII Julii, atque idem ipsum delineatum submisit Luxemburgo XXX Maii ejusdem anni. Laminæ sunt quatuor æneæ, inquit quæ junctæ conficiunt limbum quadratum, quales sunt speculorum. Opus & figuræ constant encausto & ære inaurato. In superna lamina est Christus in rotundo circulo, addito hinc inde Α & Ω: A sinistris (voluit dicere a dextris, nisi primus delineator latera mutaverit.) stat S. Disibodus, cultu Episcopi, adscripto nomine. Pone eum est S. Clemens cum nomine. A dextris (in altero latere) SS. Gislialdus & Salustius cum nominibus, qui tres fuere S. Disibodi socii. Ante Christum, extra circulum, flectit genua & se inclinat Hildegardis, tenens librum, nempe quem scripsit de vita S. Disibodi. In altera laminæ summitate sedet in cathedra S. Disibodus, adscripto nomine. Infra eum sunt duo monachi rasi, cum cucullo hærente ad tunicam, supplices & geniculantes.

[31] Supplices agnosco, quod elata facies in adjecto schemate satis ostendit, [a Wilthemio delineari curatus,] at quo pacto geniculantes observaverit Wilthemius, non tam facile perspicio. At quocumque situ, gestu & habitu eos contempleris, id certum est, delineationem nostram, apographum ad nos missum, quod autographo perfectissime respondere, testatus est laudatus Wilthemius, etiam perfectissime repræsentare. Reliquum epistolæ prosequamur. Ab infimo exsurgit schedion usque ad S. Disibodum, cum his litters: O Pater! QUID ERIT, CUM TE PASTOREM PERDEMUS? Contra a S. Disibodo descendit aliud schedion: In HUMILI LOCO ORATORII, UBI Deo SOLITARIUS SERVIVI, SEPELITE ME. Credibile, utramque sententiam, ex vita primigenia, quam scripsit Hildegardis & Surius corrupit, esse sumptam. In dextra lamina (nobis sinistra) stat ter S. Disibodus, vestitus pontificaliter, cum nomine ter etiam addito; & supremo quidem loco ante eum mutus, proxime inferiore loco, ante eumdem hydropicus, in infimo leprosus. In infima lamina sepelitur S. Disibodus a sacerdote cum cappa & pedo, & utrimque adstant monachi cucullati, sed prolixe barbati. Characteres & figuræ redolent seculum XII. In quatuor angulis sunt in circulis animalia Euangelica, quæ scalptor, æque ac cetera, diligenter & accurate imitatus est. Jam ea explicemus quæ a Wilthemio præterita sunt.

[32] In exemplari Wilthemiano, ad normam prototypi, distincta sunt singula suis coloribus, qui hic tam perfecte reddi non potuere, quamquam ab heraldicæ rei peritis dignoscantur. Notabis igitur, in autographo tres potissimum colores exhiberi, [hic in æs incisus exhibetur] flavum nempe, viridem & cæruleum. Flavus; quo omnes humanæ effigies depictæ sunt, æs inauratum designat, cetera encaustica lineis & transversis parallelis ita efformantur, ut hæ colorem viridem, illæ cæruleum exprimant, & hoc quidem vel ipsa Salusti seu Salustii barba figurata est. Epigraphe superior, inscripta circulo, qui Christi imaginem circumdat, haud dubium, quin hunc sensum faciat: Memor esto Ecclesiæ tuæ. Si quæras, cui umquam usui limbus iste servierit; id supponam, quod alicubi scriptum reliquit Papebrochius; nempe iis laminis exornatum fuisse librum vitæ S. Disibodi, a S. Hildegarde conscriptum sub annum 1170. Certe haudquaquam dubitaverim, quin partes istæ, sive seorsim sive simul junctæ, ad usus sacros deputatæ olim fuerint; satis verosimiliter, ut piæ alicui imagini aptarentur. Quo autem loco hodie, vel a quo serventur, mihi compertum non est; huc ea dumtaxat gratia relatæ & exhibitæ sunt, ut vetustus S. Disibodi cultus demonstretur, cum recte Wilthemium censuisse existimem, characteres & figuras seculum XII, redolere. Alia observabunt curiosi cimeliorum hujusmodi exploratores, uti pridem observavit Papebrochius.

[33] [& explicatur, agiturque de tribus sociis.] Recte etiam conjecit Wilthemius, credibile esse, utramque sententiam, in icone descriptam, ex vita primigenia esse sumptam, non quidem secundum singulos verborum apices, sed juxta sinceram rei substantiam, quam invenies num. 34. At quid de tribus istis aliis S. Disibodi sociis Gislialdo seu Gillilaldo, Clemente & Salusto sive Salustio? Palam est, hic apertissime Sanctos declarari, acceptos ex Legenda Hildegardina num. 16, ubi nominatim exprimuntur hoc modo: Qui tres erant, quorum primus scilicet senior Gillilaldus, secundus Clemens, tertius Salustus vocabatur, qui cum eo de Hibernia venerant. Omni venerationis titulo abstinet S. Hildegardis, nomine tenus eos hoc solo loco indigitans, adeo ut de ipsis unum hoc memoriæ proditum sit, quod S. Disibodum in Germaniam comitati fuerint. Utrum vero ad mortem usque S. Disibodo adhæserint, utrum singulare ejus vitæ genus eremiticum, an potius monachorum duxerint; quid gesserint, ante an post S. præceptorem e vita excesserint, adeo non memoravit S. Hildegardis, ut in toto reliquo narrationis decursu, nec verbo de ipsis, ut dixi, meminerit. Non exigua est fateor monumenti tam vetusti auctoritas, ut & ipsi inter Sanctos recenseantur; at cum nullam hactenus eorum in probatis fastis memoriam repererim, tantisper ab iis S. Disibodo jungendis abstineo, donec alibi occurrant, quæ cælestium honores ipsis tribuendos clarius evincant. Si Camerarium objicias, ad XVIII Augusti annuntiantem; S. Salustius S. Dysibodium e Scotia secutus est: & XXVI Junii: Sanctus Gisualdus confessor, comes sancti Dysibodi; facile respondero, verum quidem esse, binos illos cum Clemente (quem a Camerario neglectum miror) ex S. Hildegardis fide, sanctum Disibodum in Germaniam secutos fuisse, at vero tantæ auctoritatis non esse scriptorem istum, ut Sanctos nobis procudat, eo solo titulo, quod Sanctum aliquem comitati sint; quemadmodum alias monui, nimis liberales esse Hibernos in canonizandis iis omnibus, qui S. Patricio aut societate aut sanguine conjuncti fuisse memorantur; nisi aliunde constet de cultu legitime exhibito. Jam tempus est ut Sancti nostri Vitam subjungamus.

VITA
Auctore S. Hildegarde moniali.
Ex Ms. S. Maximini Trevirensis.

Disibodus Episcopus Confessor, in Dysenberg territorii Moguntini in Germania (S.)

BHL Number: 2204


EX MS.

CAPUT I.
Sancti genus, parentes a tyrannis expulsi, profectus in litteris, electio in Episcopum, abdicatio & recessus e patria.

In mystica visione a, ut Deus voluit, propter petitionem & jussionem Prælatorum meorum, scilicet Hebigeri * abbatis, cunctorumque fratrum, [Præmissa præfatiuncula de visione,] in Monte beati Disibodi Deo famulantium, de vita & meritis ejusdem beati Patris aspiciebam, & post prolatas visiones libri vitæ meritorum, anno Dominicæ Incarnationis, millesimo centesimo septuagesimo, regnante Frederico Romanorum Imperatore, sub pressura Apostolicæ Sedis, fere per triennium in lecto ægritudinis jacens, ex divinæ pietate sapientiæ, vocem de cælo, vigilans corpore & animo, sic dicentem audivi: Electus Dei Disibodus ab infantia sua Spiritu sancto, ut beatus Nicolaus, & beatus Benedictus eorumque consimiles inspiratus, ad omne bonum, quod vidit & audivit, sitibundo corde anhelabat. Quapropter de ipso dici potest; Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum & ultorem.

[2] Quod sic intelligendum est b. In bono affectu infantium, [explicantur mirabilia Dei etiam in parvulis;] loquelam nondum habentium, & illorum, qui magis lac sugere, quam mirabilia facere deberent, tu, qui Dominus omnium es, ad perfectam duxisti nominis tui laudem; cum mirabilia tua in eis sæpe operatus es: scilicet cum eos, nondum plenam medullam habentes, ita inspirasti, quod multa in loquendo & operando nescienter proferebant; & cum alios, contra carnis jura, tanta fortitudine roborasti, quod toto desiderio ad cælestia tendentes, officia carnis peccando non exercebant. In his autem nullus dubietatem apprehendat, quia serpentinus dolus, in Beatis illis, bona & sancta hæc facere non valebat; nam hæc fecisti propter inimicos tuos, videlicet perditos angelos, quatenus ad confusionem suam, virtutem tuam in puerili ignorantia viderent; & ut destruas inimicum, quippe illum, qui in omnibus bonis te abneget. Et ultorem: videlicet hunc, qui lapides & jacula impietatis suæ contra verba & miracula tua, reprehendendo ea, projicit.

[3] Hæc mala in supradictis Beatis hominibus nihil prævalebant, [quæ Sancto applicantur.] quoniam ea, quæ recta sunt, loquebantur: Deus enim in beato Disibodo ab infantia ejus usque ad decrepitam ætatem ipsius, in donis suis operatus est; ita quod pueritia illius in nequitia non ludebat, & quod juventus ejus in lascivia non ardebat, & quod maturitas senectutis ipsius ad sinistram non respiciebat. Ipse namque omnem pompam seculi hujus ita corde & corpore reliquit, quod quidam illum stultum, quidam vanum, quidam errantem, quidam vero mirabilem in operibus suis per hoc esse affirmabant, dicentes: Quid est hoc quod iste facit?

[4] [Parentes e natali solo expulsi.] Parentes igitur beati Disibodi., in libertate seculi pollentes, de excellenti genere Hibernensium originem duxerant, sed tamen pompam & gloriam mundi superfluitate non habebant. Unde quidam tyrannorum, in superbia tumentes, cum in eadem regione quam plurimos per tyrannidem sibi subjugassent etiam parentes Beati hujus viri, qui eo tempore puer erat, opprimere & ditioni suæ subjugare nitebantur. Ipsi autem libertatis generis sui non immemores, duram injustamque subjectionem recusantes, ab illis declinabant, & ad remotiora loca ejusdem regionis se longe contulerunt, & juxta quoddam flumen, quod de mari funditur c, una cum filio suo beato Disibodo, omnique facultate sua, in quodam oppido mansionem acceperunt, ubi & eum litteris, ceterisque liberalibus artibus imbuendum, religiosis viris commendaberunt.

[5] [Sanctum puerum institui curant,] At ipse per gratiam sancti Spiritus ea, quæ a doctoribus suis bona audiebat, capaci ingenio bonæ memoriæ commendabat, & ex hoc parentibus suis, in afflictione exilii laborantibus, non parvum gaudium faciebat. Sic puer iste de die in diem proficiens, corporeque & sanctitate crescens, de studio in studium bonorum operum, orando, & eleemosynas dando ascendebat, ita quod ad omne, quod de Deo audire vel discere potuit, toto desiderio properabat, & sic per gradus virtutum & per incrementa ætatis suæ, singulis sacris ordinibus susceptis, ad gradum presbyteratus, cum triginta esset annorum, pertingebat. Quod cum timore Domini suscepto, fecit ut bonus pigmentarius, qui in horto suo quæque pigmenta & aromata plantat, semper studens, ut hortus suus viridis & non aridus sit.

[6] [qui sacerdos factus, tantis virtutibus elucet,] In his namque studiis, idem Sanctus memor fuit verborum Sapientiæ ubi dicit: Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Quod sic intelligendum est d. Ego qui justis operibus insudare debeo, bona intentione mortificationem carnis meæ præbeo Deo, cum propter amorem ipsius vitiis peregrinus fieri, & communem immunditiam illorum fugere, nullamque societatem cum illis habere desidero; quoniam in aromatibus virtutum, ipsum verum Deum amare, & venerari festino; cum amor cælestis desiderii de corde meo, ipso adjuvante, non deficiet. In hac recta & sancta voluntate Sanctus iste, quasi mortuus seculo fuit, ita quod multi hæc videntes, fecerunt quasi eum non cognoscerent: & quod cum eo manere abhorrerent; quia ipse se totum spiritui, & non carni servire cogebat.

[7] [ut in Episcopum electus sit;] Cumque in hujusmodi virtutibus Deo laudabiliter serviret, & ob hoc illis, qui Deum diligebant, irreprehensibilis placeret; accidit, ut quidam Antistes, in ejusdem regionis partibus, de præsenti vita, ad vitam futuræ emigraret: & cum populus tam minorum quam majorum, secundum consuetudinem, convenisset, ut alium sibi in Præsulem eligeret, quidam illorum, qui mores honestatis, & vitam sanctitatis beati Disibodi cognoverunt, eum sibi in Antistitem unanimiter elegerunt e. Quidam autem; quorum vita & conversatio reprehensibilis erat, hoc fieri prohibebant, dicentes: Quid prodest, hominem tacitum & non loquentem, & populum non cognoscentem, magistrum fieri?

[8] Sed Deus super Beatum hunc respexit, ut scriptum est: [eamque dignitatem, nequidquam reluctans,] Humilem & pauperem justificare. Quod sic intelligendum est: Justum, qui se propter Deum ad terram humiliat, & qui se egenum & pauperem toto corde confitetur, in operibus sanctificare; quia justitia, aperto oculo pietatis, in eum respicit. Hic etenim humilis, paupertatem semper desiderabat, & in columbino oculo simplicitatis, in Deum semper aspexit, quatenus æternas divitias sibi compararet: unde & Deus ipsum dilexit. Mortem quoque pro morte habuit, & omnia deficientia pro nihilo computavit, omniaque opera sua in Deum posuit, & ideo Deus eum elegit. Supernus namque judex virum istum communi populo occultaverat, sed eum se diligentibus manifestaverat; unde, quamvis quibusdam obstupescentibus, ipsum magistrum & Antistitem esse voluit.

[9] Cumque Beatus iste a prudentioribus, præfatum onus suscipere cogeretur, ipse se indignum tantæ dignitatis reclamans, [admittere cogatur.] vi, qua potuit, manus & pedes retraxit; sed tamen, illis impellentibus & prævalentibus, qui Deum timebant, etiam nolens, divina autem ordinatione, in sedem episcopatus positus est: In quo Episcopus ipse felix justitiam Dei clamare & docere cœpit, & omnes, quos potuit, subjectos esse Deo monuit, & quod ab infantia sua per Spiritum sanctum imbutus esset, nunc erudiendo manifestavit, bonaque exempla sanctitatum & virtutum paterno affectu eis in se præbuit. Quidam autem ob merita virtutum, quales in ipso videbant, eum amabant ac intenta cordis aure doctrinam ejus cupiebant; quidam vero, qui Deum post tergum projecerant, super hunc Sanctum furendo clamabant: Iste vivit quasi homo non sit: unde & nos inhumane vivere cogit. Et quis poterit eum audire? Et multis injuriis eum afficiebant.

[10] Ipse autem paucos & fideles homines ad se colligebat, qui ei & consolationem, & adjutorium præbebant. [Boni Pastoris officio fungens,] Et cor suum quotidie propter Deum afflixit, dicens: O! Domine Deus, ego servus tuus, ante pietatem tuam posternor, faciens quæ jussisti; Tu enim, scis quod te solum desidero; quapropter confido, quod desiderium meum quandoque implebis: quemadmodum scriptum est: Delectare in Domino & dabit tibi petitiones cordis tui. Quod sic intelligendum est. O! homo, qui in peccatis conceptus & natus es, carnis contra affectum delectare in præceptis illius, qui te creavit; ad memoriam quoque reducens, quis ille sit, qui te liberavit. Quod cum feceris, dabit tibi quæ petis, quoniam ea, quæ petenda sunt, non petis, sed cordis tui afflictionem, humiliato spiritu, illi ostendens, & clamando & dolendo, te ipsum ut pecus, ea quæ recta sunt ad laborandum constringes. Itaque qui pœnitere, & mala sua hoc modo emendare studuerint, prudentiores filiis lucis sunt: Quia ipsi hoc nec voluerint nec fecerint. Deo namque placet ut homo durum bellum contra se ipsum, & contra draconem habeat, ut qui hoc habuerit, hujus & preces & desideria Deus festinanter implevit, quemadmodum & in beato Disibodo fecit, qui dura bella habuit, quamdiu in corpore vixit, sed tamen ea bono fine feliciter consummavit.

[11] [Variis impiorum iujuriis affectus,] Interim autem, dum Sanctus iste populo suo verbis & exemplis in fide præfatæ dignitatis præesset, magna irrisio, magnum schisma tota illa regione ebullivit, aliis quidem veteri & novo Testamento resistentibus, Christumque abnegantibus, aliis hæreses hæreticorum appetentibus; aliis sectam Judæorum apprehendentibus, aliis sectam paganorum diligentibus f. Aliis non humane, sed in confusione pecudum, turpi studio vivere ardentibus, aliis autem disciplinam propter humanitatem quidem habentibus, nulla tamen bona facere studentibus. His maximis erroribus & confusionibus beatus Disibodus se viriliter & intrepide opponens, multa opprobria, multasque injurias patienter sustinuit, optans præsentem vitam magis perdere, quam tantis & tam inconvenientibus malis consentire.

[12] [& sedem & patriam deserit.] Cumque ista per aliquos annos sine eradicatione eorumdem malorum, cum periculo etiam corporis sui, sustinuisset, tædio tandem affectus, ad Deum in orationibus suis cum magno planctu dixit: O! Deus & o! Judex omnium Sanctorum hominum, quid prodest mihi cum populo isto laborare, qui justitiam tuam rabidis morsibus transfigit. Denique fautores præfatorum errorum, cum populo, eisdem erroribus implicato, videntes quod Beatus iste erroribus & pravitati eorum non consentiret, sed quod eos ubique constanter, absque timore mortis argueret; plurimas insidias ei posuerunt & tandem coadunato agmine incredulorum, de sede sua multis contumeliis affectum expulerunt. Ipse autem malens Deo in quiete servire, quam sine fructu utilitatis diutius tardare, paucis & religiosis viris ad se collectis sedem dignitatis suæ quam per decem annos strenue & religiose rexerat; patriam & omnia quæ habebat, pro Christi nomine reliquit, dicens; nec sibi, nec aliis prodesse ut ibi maneret: Ubi tam magna incredulitas cum duritia iniquitatis excreverat, & peregrinationem, quam diu optaverat, pro æterna vita læto animo arripuit g.

ANNOTATA.

a De hac Legenda, ex mystica visione seu revelatione scripta actum est in Commentario prævio a num. 12. Mentem suam non satis clare explicat auctor, sed nihil mutare voluimus: videri potest editio Surii, magis expolita.

b Diximus etiam supra, loco citato, nonnullas sacræ Scripturæ sententias, singulari commentatione a S. Hildegarde expositas, quas scrupulosius expendere, fori nostri non est: An vero istiusmodi interpretationes ad veras revelationes pertineant, aliorum esto judicium.

c Obscura omnia sunt, quæ hic de Sancti genere, parentum fuga, &c. memorantur: hoc vero plane mirum; eos ad flumen consedisse, quod de mari funderetur, nisi sinum aliquem, aut fluvii ostium indicet, in quod maris æstus, statis temporibus undas repelleret. Cetera, ut semel dicam, & hic & in sequentibus, ad locos communes reducenda sunt.

d De his & aliis omnibus sacrarum Litterarum moralibus interpretationibus plura non addam.

e Divinarunt aliqui, per istius regionis partes, designari Dublinium, ubi nempe per ea tempora Episcopus fuerit S. Disibodus, idque Wilsonus & Sirinus adoptari posse censuerunt. Sed hujusmodi anachronismos supra rejecimus.

f Quid hic intelligas in tanta rerum confusione? Ansam inde accepit Sirinus disquirendi, utrum Pelagiana hæresis eo tempore in Hibernia repullulasset: at si id indicare voluisset auctor, paulo distinctius locuta fuisset.

g Vides, totum hoc caput, tot verbis amplificatum, ad hæc paucula historica contrahi posse. S. Disibodus, in Hibernia nobili genere ortus, pie educatus & in litteris eruditus, anno ætatis trigesimo sacerdos consecratur; inde ad episcopatum, nescio quem, evectus, post multas insidias & persecutiones ab impiis toleratas, ab iisdem demum expulsus est.

* Helingeri.

CAPUT II.
Peregrinatio in Germaniam, populi ad Rhenum institutio, vita solitaria & austera in monte, initia monasterii & miracula.

[13] Cumque Hiberniam exisset, multis regionibus peragratis a, multisque locis diligenter perspectis, [In partes Germaniæ profectus,] animæ suæ requiem quærens in Alamanniam tandem venit, ubi quidem durum immitemque populum invenit, ibique fessus, gressum per aliquod tempus figens, cum eidem populo verba salutis & exempla sanctitatis daret, multi eum audientes, amabant, multi autem eum nec audire nec amare curabant. Cumque in eadem provincia moras faceret, secum deliberando, quo declinare posset, bonam & dulcem famam de religione beati Benedicti audivit, qui nuperrime migraverat b, religionisque suæ quam plurimos amatores reliquerat, & ita, per admonitionem Spiritus sancti, desiderium suum nondum impletum esse cognovit, quo diu desideraverat, quod populo olim sibi commisso, aliquos veræ perfectæ religionis viros sibi consociaret: ob hanc namque causam, iterum de locis ad loca processit, nec in locis, nec moribus populorum illorum quid animæ suæ placeret, inveniebat.

[14] Tunc flere & orare cœpit, dicens: Inclina, Domine, [postquam varia loca peragrasset,] aurem tuam & exaudi me: quoniam inops & pauper sum ego; quod sic intelligendum est. Tribulationibus meis condescendens, inclina, tu Domine, qui rector cunctorum es, aurem misericordiæ, & exaudi verba orationis meæ, quoniam inops in anima, per pusillanimitatem mentis, & pauper in corpore, per contritionem afflictionum sum ego, qui te sequi, te diligere super omnia debui. Recordare itaque, quod ab infantia mea tibi servire studui, & quod propter amorem tuum, paupertatem & contemptum mundi semper dilexi. Tunc Deus propter viriditatem boni desiderii ipsius, preces has suscipiens, suavem consolationem quietis menti ejus immisit, velut ros super gramen cadit, & etiam in visu noctis, quadam ostensione ipsi manifestavit, quod quandoque locus voto suo aptus, ab eo esset inveniendus: nam huic Beato viro Deus, ut ceteris dilectis suis fecit, qui eum tota dilectione desiderabant, cum ipsis ob magnam & bonam intentionem, qua fiducialiter in eum omni corde suo intendebant, præsens esse videndo, loquendo, & audiendo videbatur.

[15] [soli Deo servire cupiens;] Omnem quoque fabulosam famam vanæ gloriæ Spiritus sanctus illi abstraxit, quæ in multis hominibus est, qui secundum voluntatem suam in simulatione orant & jejunant; cum aliquid a Deo injuste quærunt, ubi, ut siquid eis, ut volunt, acciderit, quasi pro ostensione a Deo habent. Siqui tales sunt, velut stipula a vento dispergentur. Sed cum homo a vanitatibus se mortificat, in ipsis quasi somnum capit, & tunc superbia vanaque gloria, ac acquisitio honoris a populis, ceteraque vitia per virtutem Dei constringuntur, ne homo ille ab amore complexionis creatoris sui ullo modo per suggestiones eorum avertatur.

[16] [tandem in monte, non procul a Rheno] Beatus autem Disibodus pro spe boni desiderii sui gaudens, quia illud per adjutorium Dei quandoque impleri sciebat, cum bonam famam, de populo in partibus Galliæ citra Rhenum manentes, audisset, ita scilicet, quod populus ille quidem durus esset, sed tamen ecclesiasticam religionem devotus vivendo teneret; tædebat eum irrisionis illudentis populi, & vix expectans, festine ad finem Rheni iter suum direxit: & inde divertens, ac per avia quæque incedens, ad fluvium Glan pervenit, illoque transito, montem excelsum & nemerosum vidit, quem post decem annos peregrinationis suæ ascendit, & ibi fessus residens & quiescens, ad comites suos (qui tres erant, quorum primus scilicet senior Gillilaldus, secundus Clemens, tertius Salustus vocabatur) qui cum eo de Hibernia venerant, Spiritu Sancto tactus, dicebat: Hic requies mea erit.

[17] [cum sociis habitare statuit;] Nam cum deinde eumdem montem, circumquaque peragrasset, & quæque latera ejus diligenter considerasset; amœnitas illius, animæ suæ magis ac magis ad inhabitandum complacuit, quia & celsitudo illius difficilem accessum advenientibus præberet, & rivuli ex utraque parte fluentes c, inibi manentibus refocillationem corporis darent: & orabat, dicens: Domine, qui super cælos resides, & abyssum regis, precor ut amœnitas loci hujus in amœnitatem vertatur animarum: quia decet, ut in loco isto a fideli populo tibi fideliter serviatur. Et hæc dicens, sibi habitationem in descensu ejusdem montis, versus Orientem, propter compendium aquæ designavit, & conversationem, quam diu desideraverat, strenue incipiens, orando, vigilando, & jejunando dure & aspere solitariam vitam duxit.

[18] Socii autem ejus, qui cum eo aderant, ne invicem aliquod gaudium haberent, singillatim habitacula sua, [variis cellulis seorsim ædificatis.] remotius ab eo construebent. Et sciendum est, quod radicibus herbarum aliquamdiu inibi sustentabantur, cum alios cibos non haberent. Mons autem ille in circuitu, cum adjacentibus sibi silvis, locis quoque perviis & inviis (non unius hominis, sed comprovincialium, tam minorum quam majorum) plusquam milliare unum eo tempore erat. Unde accidit, quod cum homines eamdem silvam, seu pro captione ferarum, seu pro piscatione adjacentium fluminum, seu pro incidendis lignis, seu pro aliis necessitatibus suis interdum intrarent: Beatum hunc virum, aut radices effodientem, aut alia sibi necessaria circumquaque colligentem, multoties viderent, & ita post aliquod tempus manifestatus est.

[19] Rumor enim in populum exibat, quod quidam Sanctus, [Aspera & solitaria vita inclarescens,] cum quibusdam aliis, in locum illum a Deo missus venisset; quod plurimi admirantes, bono desiderio ad eum veniebant & sibi quæque utilia cum eo conferebant, quibus ipse verba sulutis & vitæ reddebat: quoniam a tempore exilii sui usque ad id tempus in lingua eorumdem hominum [perdiscenda] præcipue laboraverat; unde & eam pro modo suo & intelligebat & proferebat. Ex quo factum est, ut hi, quibus ipse verba vitæ & monita idesicientis vitæ dabat, ei & cum ipso manentibus quæque necessaria corporis sæpius afferent. Servus autem Dei, cum sibi associatis viris, pauperes & egenos ad se colligebat: & quidquid præter quotidianum victum sibi remansit, per hoc illos pascebat. Nam semper memor fuit, quod Adam cibo periit; quapropter Antonium & Macharium ac eis similes, qui herbis & duris cibariis vixerant, in corde suo frequenter habebat, quatenus illorum exemplo corpus suum a mollibus & delicatis cibis constringeret, ne ab antiquo serpente deciperetur. Et quanto plus Beatus iste carnem suam affligebat, tanto amplius gratiam suam Deus cum illo multiplicavit; unde infirmi plurimi & debiles ipsi allati sunt, quos Spiritus sanctus per merita ejus repente sanavit: quod tamen ipse humiliter expavescens, laudem hominum, quantum potuit, fugiebat.

[20] Cumque fama sanctitatis ejus per totam hanc provinciam, [exemplo & verbis populum instruit;] populo prodente, volaret, quidam Deum timentes ad eum venerunt, & parvum oratorium, in descensu præfati montis ad orientem, ei ædificaverunt, in quo divina cum suis officia celebraret, quatenus & ipsi & ceteri pro Deo supervenientes, verba & pascua vitæ ab eo inibi perciperent. Alii autem versus Occidentem, in planitie pedis ejusdem montis vepres & fruteta succiderunt, beatoque Viro hortos & pascua parvaque tuguria ibi paraverunt: unde & propter fruteta, quæ ibi excisa sunt, quæ vulgari locutione studim d dicuntur, locus ipse Studenheim primitus apellatus est. Multi quoque ex longinquis regionibus ad Beatum hunc veniebant, animasque suas ei bona fide & spe commendabant: quod populi in eadem provincia habitantes, divino instinctu extimuerunt, ac se in hoc facto negligentes esse dixerunt, quoniam Deus, ad gloriam, & ad honorem nominis sui, locum illum per Sanctum suum visitasset, quem ipsi juxta se habentes visitare & facultatibus suis frequentius honorare negligerent.

[21] [a quo etiam commodior habitatio paratur,] Unde factum est, quod Principes coterique nobiles & divites, una cum reliquo populo easdem terras inhabitantes, montem ipsum cum omnibus terminis suis, ultra decurrentes fluvios, scilicet Nan * & Glan, in longum & latum, ut prædictum est, directis, eidem Beato viro ac posteris ejus offerunt, quia mirabilia Dei in eo viderunt, quatenus etiam sanctæ conversationis inibi bonis hominibus congregatis, necessaria praæsentis vitæ & sine indigentia sufficerent; & communi voce & clamore dicebant: Laus tibi, Domine Deus, quia hunc Sanctum tuum nobis mittere dignatus es. Qua oblatione suscepta, Beatus ille multum extimuit, recordatus, quod in episcopali onere plurima adversa prius sustinuerat a gentibus, genibus ad Deum flexis, orabat, ut eadem oblatio ad fructum & ad vegetationem animarum, Spiritu donante, exurgeret.

[22] [in qua juxta regulam S. Benedicti] Deinde die ac nocte in corde suo æstuando, cogitabat, quemadmodum in desiderio mentis suæ per plurimos annos ante transactos habuerat, quomodo & ubi religiosos, & asperæ vitæ viros colligeret, quoniam in spiritu intellexit, quod Deum deceret, ut spiritalis congregatio in loco illo creatori suo serviret. Et Spiritu sancto inspirante, omnem devotionem cordis sui ad conversionem & ad doctrinam beati Benedicti posuit, qui jam ad Deum transierat, & quosdam Beatos viros, sanctæ institutionis suæ fideles ministros, eisdem temporibus adhuc viventes & superstites reliquerat, atque ad longinquas regiones, ubi eadem conversatio religiose & sancte vigebat, nuntios humili supplicatione pro illis misit, qui vineam Domini sabaoth, secundum doctrinam prædicti Patris plantarent, qui regulam spiritali populo convenientem, ex omni vita Sanctorum, Spiritu sancto docente, constituerat.

[23] [plures ad se fratres attrahit,] Et sic quamplurimos ejusdem conversationis viros religiosos sibi attraxit, quibus & oratorium & habitacula convenientia, in supercilio ejusdem montis, propter difficilem accessum, versus orientem ædificare jussit, videlicet ne amodo a populo infestarentur, & ne forte rigor ac religio eorum, quotidiana frequentatione supervenientium, in molitiem & in segnitiem verteretur. Ipse vero, ut ad omnia occursantia paratus esset, & ut supervenientibus in reddendis responsis, secundum qualitatem eorum omnibus satisfaceret; in descensu montis ipsius ad orientem, in habitaculo & in oratorio, quod sibi paraverat, ut supradictum est, solitarius permansit. Congregatio autem eorumdem fratrum, tam secundum Deum quam secundum hominem augmentabatur: & quidquid facere vel habere debebant, jussione vel permissione hujus Sancti viri fiebat, ac communem vitam, secundum institutionem beati Benedicti, exercebant.

[24] Studebat etenim pius pater Disibodus, quod congregatio ipsius, per consuetudinem sibi institutæ legis ita composita & firma esset, [quos & diligenter instituit] quod diabolus foveam vitiorum in ea parare non posset, & quod jaculis suis eam transfigere & ab invicem separare non valeret; & quod ipsa terribilis per continentiam vitiorum, ac velut acies ordinata, in concordia virtutum diabolo & hominibus appareret. Sapienter quippe eam contra hostiles turmas aëriorum spirituum in humilitate pugnare & vanitatem superbiæ ac arrogantiam mentis, in delectatione seculi hujus vitare docebat, laudemque ac gloriam victoris, qui legitime certaverit, & se deinde in cautela rectæ circumspectionis bene conservaverit, diligenter proponebat. Vallo etiam rigoris & districtionis totius spiritalis disciplinæ eam circumfodit & munivit, ne diabolus latenter, repente super eam irrueret, sciens quod ille maximum studium habet, quatenus super spiritalem populum irruat: & quod multo plus gaudet, si spiritualem hominem secundum voluntatem pravitatis suæ superaverit, quam si multos seculares vicisset: quoniam illum similem sibi fecisse videt, cum a cælesti desiderio cadit, quemadmodum & ipse per superbiam de cælo corruit.

[25] Hoc modo Sanctus iste filios suos coadunare & corroborare cœpit. Quod ut seculares homines viderunt, [monasterium paulatim perficiens.] ex tota provincia illa accurrerunt, & quidquid ipse in necessitatibus suis operari & facere inchoabat, hoc ipsi bono animo studiose perfecerunt. Unde factum est, quod beata congregatio illa ad quinquagenarium numerum perfectorum fratrum, per duodecim annos multiplicata est. Ipsis namque temporibus pauci conversationis hujus homines inveniebantur, & nullus viam hanc, nisi probatus aggrdiebatur. Sed Spiritus sanctus, qui congregationem istam plantaverat, eam & rigavit: quemadmodum ros cum super pinguem agrum cadit, ita quod in ea sub disciplina inventus, de virtute in virtutem ascendebat, nec ab antiquo insidiatore impedimentum habebat; quia ubi ipse Spiritus sanctus in miraculis suis est, ibi idem antiquus hostis pavidus erit, nec audebit illuc intrare; sed siquid ibi latenter seminaverit, hoc Spiritus sanctus iterum, ad confusionem illius, conculcat. Merita autem & sanctitatem beati Disibodi signa & miracula Dei sequebantur, quæ etiam sine tædio sæpius renovabantur, quoniam Deus semper nova faciet.

[26] Quidam enim vir cujus lingua præ nimia invalitudine corporis sui ita debilitata fuerat, [Muto loquelam,] quod humana verba proferre non poterat, ad ipsum ex longinquis partibus veniens, nutibus & manuum indiciis, prout potuit, flebiliter exoravit, ut sibi incommodo isto apud Deum subveniret. At pius Pater, super illum oratione facta, gratiam sibi Dei adesse sentiens, exemplique Domini recordatus, ubi mutum loqui fecit: in os istius hominis sufflavit, dicens: In nomine illius, qui muto dixit, Effeta, & ille loqui cœpit; tibi, vinculum infirmitatis, quod linguam hominis hujus debilitasti, præcipio, ut solvaris, & hinc recedas; nec amodo linguam ejus ad loquendum impedias. Statimque vinculum linguæ ejus solutum est, & humana verba ad rectum protulit, gratiasque Deo & huic Sancto egit e.

[27] [hydropico sanitatem restituit,] Quo facto: etiam quidam hydropicus, miro tumore inflatus, amicorum suorum manibus eidem Sancto oblatus est, qui multis lacrymis effusis, sanitatem corporis ab eo quæsivit. Sed cum ipse aliquantulum hæsitasset, & se indignum tanti facti affirmaret, tandem victus prece supplicantium, omnipotentem Dominum pro illo exoravit, eumque manibus suis tangens benedixit, sicque morbus per gratiam Dei ab illo paulatim disparuit.

[28] [& leprosum mundat.] Sed & leprosus quidam, horrenda cute distortus, ad eum veniebat, precibusque primum pro infirmitate sua effusis, etiam verbis comminabatur, se ab eo numquam discessurum, quin sospitati restitueretur. Hominis importunitate Beatus iste tandem commotus eum in habitaculum suum duxit, secumque per aliquot tempus retinuit, precesque pro illo sæpius fundens, eum sanam pulcramque carnem corporis sui habentem, ad sua redire fecit. Ipsa autem veritas, quæ tunc hæc vidit, & fecit ea, hic per semetipsam, nescientibus in apertum produxit.

ANNOTATA.

a En alterum decennium regionibus peragrandis impensum; ast quo terrarum perrexerit, ubi moram aliquam fecerit, nusquam declarat vitæ auctor.

b Si tot regiones peragraverit Sanctus, haud dubium, quin & alibi S. Benedicti famam audire potuerit. Istud autem τὸ nuperrime migraverat, quo sensu accipiendum & explicandum sit, habes in Commentario prævio, a num. 17.

c De situ montis, de sæpius condito & destructo monasterio, satis dictum est sub initium Commentarii; de tribus autem sociis, sub finem.

d Norunt Germani Stauden, pro frutetis, unde formari debuisset Staudernheim; forte melius nomen loci expressit Trithemius, citatus in Commentario num. 20, ubi scribit Sobernheim: verum in appendice miraculorum, rursus leges Studernheim.

e Hoc miraculum & bina proxime sequentia exhibentur in tabula superius repræsentata.

* al Nahe.

CAPUT III.
Subditorum erga Sanctum veneratio, cœnobii incrementa, vaticinium de secutura ejus destructione, obitus, odoris fragrantia, sepultura, & post eam curationes variæ.

[Pergit ipsa in rigido vitæ genere,] Plura quoque signa & miracula per eum facta sunt in cæcis & claudis & in debilibus, ac in possessis a diabolo, & etiam in illis, qui de tempestate malorum humorum, sensus suos amiserant, qui & de longinquis, ac vicinis partibus ad ipsum deferebantur: Qui & omnes per eum sanabantur; quoniam virtus Dei in ipso erat. Nam idem servus Dei, inter suos ut eremita vixit, quæ vita radix vitæ monachorum est, quia homines conversationis illius, a seculo per omnia abstracti, cum laude Angelorum in solitudine vivunt, & vita eorum tam laboriosa est, quod etiam plurimi præ fragilitate, tam corporis quam animi, eam sustinere non possent: si ipsam improvide ac repente aggrederentur. In hac autem districtione beatus ipse Pater vivens, subditos suos ad omne opus bonum, doctrina & exemplo confortavit, ut homo qui ignem ardentem, valde ardere facit, fecit hoc; [&] ipsi alium magistrum eo vivente, nec quærebant nec volebant, præsertim cum ipsos ex præcepto ejus inter se haberent, qui eos ad rectitudinem conversationis suæ, absque offensione & murmuratione dirigerent.

[30] Habitum autem monasticæ religionis, quo congregatio ejus utebatur, [& licet Benedictinum habitum non induisset,] non susceperat a; quoniam leniorem conversationem secundum regulam beati Benedicti, quam ipse haberet, subditis suis indulserat, & hoc ideo fecit, ne, si illis in habitu similis foret, cum tamen duritiam rigoris sui in vigiliis, in jejuniis atque in aliis carnis suæ contrarietatibus deponere nollet, religioni eorum detrahere & vitam communem eorum destruere videretur: Sed miserrimo victu, quo corpus suum vix sustentabat, & aspero ac duro vestitu, sicut de terra sua peregrinando exierat, quoad vixit, frequenter usus est, imitans beatum Paulum, primum eremitam, eique consimiles, qui magis in silvis, quam in villis esse volebant. Divina quoque in officio altaris ex eo tempore, quo de sede sua expulsus est, usque ad finem vitæ suæ, non secundum ordinem Antistitum, sed secundum consuetudinem pauperum presbyterorum celebrabat b, nec in hoc ullam oppressionem mentis, sed lætitiam cordis habebat, passionem Christi imitando.

[31] Spiritalem etiam Patrem, & defensorem, ut justum est, congregationi suæ multoties præponere laborabat, [nolunt Fratres alteri, quam ipsi subesse] sed omnes, qui sub ipso erant, hoc fieri recusabant; quia non alium, præter ipsum, patrem & doctorem habere volebant, dicentes, inspectores conversationis suæ se quidem habere, ipsum autem, ut eis in Domino sublimius luceret, quamdiu viveret, numquam immutarent. Quapropter de bono voto, quod in cordibus suis habebant, per plurimas provincias divulgati sunt, multique ad eos venientes, & consilia & auxilia de animabus suis ab eis quærebant. Sed & plurimi, qui in provincia hac manebant, & qui in vicinitate præfati montis, cujus circulus longus & latus est, positi erant, propter suavissimum odorem & rumorem conversationis eorum, quidquid de prædiis & de facultatibus habere poterant, vel sibi superesse sperabant, sancto & beato Disibodo absque omni retractione offerebant, atque villulas in præfata silva, hac & illac ad utilitatem illorum ædificabant.

[32] Sanctus autem Dei, cum jam ibidem diu laborasset, [Prædicit secuturas tribulationes,] & cum jam viribus corporis præ nimiis laboribus fere defecisset, filiis suis tremendo, in spiritu prædixit, quod in hujusmodi prosperitate & securitate, ut ad tempus sine offensione pervenerant, semper durare non possent; sed multas, & magnas pressuras & tabulationes passuri essent c, quia diabolus, quem in plurimam confusionem bene vivendo sæpius derisissent, in magna irrisione, quam in populo se facere contendebat, eos quoque & posteros ipsorum perturbare maximo studio laboraret. Attamen eos pie & abundanter consolabatur, dicens: Ego in suspiriis & dolore cordis mei, cum magno desiderio hactenus laboravi, ne tribulationem vestram, quamdiu vivo in hoc seculo, videam, quod etiam sic fieri in Domino confido. Vos autem scitote, quod post obitum meum, qui citius instabit, (quoniam vires corporis mei jam in defectu sunt) & post tribulationes, quas passuri estis, novissima tempora vestra prioribus meliora & prosperiora erunt; ita quod in omnibus necessariis animæ & corporis, tunc amplius, quam me vivente, vos & posteri vestri abundabitis

[33] [& instantem e vita exitum.] Quæ verba cum illi audissent, in magno dolore cum lacrymis plangebant, quoniam finem illius imminere intelligebant. Et rumor iste in populum exivit, multosque ad videndum eum excitavit, unde & ipsum audierunt, & se orationibus & sanctitati ejus commendaverunt; quibus ipse monita salutis & verba benedictionis dans, etiam filios suos & locum sibi datum, eis commendabat, & ut hæc attentius cordibus suis infigerent, finem etiam suum adesse, eos non celabat. Tunc illi terminum vitæ ejus adesse audientes, lugubri voce plurimos gemitus dederunt, & quoad vixit, eum solito frequentius visitabant. Unde autem finem suum sciret, nemini aperuit, exceptis quibusdam paucis & religiosis viris, qui fere omnia secreta ipsius noverant, quibus & dixerat, quod & angelica ostensione ei manifestatus sit, & hoc ceteros celavit, qui cuncta opera sua, ne laude perirent, quantum potuit abscondit.

[34] [Præfecto Fratribus superiore,] Cumque per triginta annos in prædicto monte Deo fideliter servisset, & fratribus suis quæque necessaria præsentis vitæ ad plenum subministrasset, plus labore quam senio jam fessus, ægrotare cœpit, quia vires corporis ejus omnino defecerant, & mox, convocatis omnibus fratribus, Parrem eis prænominavit, quem etiam, dum adhuc viveret, tunc primum ipsis petentibus, præfecit, cui & omnia, quæ ad eumdem locum pertinebant, commisit; quoniam in ante transactis temporibus, Patrem se præponi recusaverat, quia eumdem Sanctum in omnibus ut Patrem semper secuti fuerant. Sed & locum sepulturæ suæ eis ostendit, & ne in excellenti loco, sed in humili umbraculo oratorii sui, in quo Deo solitarius servierat, ipsum sepelirent d, effusis gemitibus & lacrymis rogabat: Quod illi se ita implere flendo in magnis doloribus promittebant: Dolentes quoque, omnia bona opera & doctrinam ejus, singillatim dinumerabant: Ac amare plangendo, clamabant: Heu heu! quid erit de nobis, cum te defensorem ac consolatorem corporum & animarum nostrarum perdemus e. Et quemadmodum sitiens cervus fontes aquarum desiderat, sic & ipsi eum diutius habere desiderabant, quod prius præ gaudio, quod cum eo frequenter habebant, cordibus suis infigere non peterant.

[35] Denique ingravescente dolore, iterum convocatis fratribus, [grandævus moritur, relicto suavissimo odore.] suum finem instare, ut potuit, eis innotuit; & post multos labores, post multasque tribulationes, octogesimo primo ætatis suæ anno, octavo Idus Julii, terminum vitæ præsentis accepit, Dominoque, cui fideliter servierat, spiritum illis astantibus reddidit. Quo migrante, suavissimus odor balsami, & velut odor myrrhæ & thuris ac omnium aromatum, statim subsecutus est, ac plurima signa ibi facta sunt. Per totam autem provinciam illam fama citissime volabat, beatum Disibodum de hac vita migrasse, unde maxima multitudo hominum, ad exequias ejus properans, cupiebat & sepulturæ ejus interesse æ signa, quæ Deus ibi faciebat, videre. Suavissimus autem odor, qui eo migrante apparuerat, usque ad tricesimum migrationis ejus diem, circa sepulcrum ipsius durabat, in quibus etiam diebus homines septem, a malignis spiritibus obsessi, triginta quoque claudi multique cæci & surdi, atque alii quamplurimi, variis languoribus fatigati, sepulcrum ejus tangentes, per gratiam Dei veraciter sanati sunt.

[36] Et quoniam hæc signa multa erant, & quia homines temporis illius signa pro consuetudine habebant, [Cessant miracula, ne vilescant.] cordibus suis insolentius infigebant f. At populus illa cernens, dicebat; Deus majora signa & plura miracula post mortem Beati hujus, quam eo vivente, nobis ostendit; Quapropter etiam confidimus, quod per merita ipsius ab omnibus periculis nostris eruamur. Sed quia de his signis quæ tunc ibi facta sunt, & quæ postmodum ibi per gratiam Dei in omnibus fiebant, multi plus & negligentius, quam debebant, gaudebant; idcirco Deus ea ad castigationem eorum subtrahebat. Spiritus enim sanctus non vult ut homo, in miraculis, quæ ab ipso fiunt, glorietur: sed ut tremenda laude, illi soli, qui potestatem ea faciendi habet, gloria attribuatur. Deus quippe opera Sanctorum suorum ita distinguit, ut etiam creaturas constituit; sic videlicet, quod quibusdam bona opera & sanctitatem absque signis concedit, quibusdam autem bona opera, & etiam magna miracula attribuit, & aliis per gratiam suam dat, ut per bona exempla eorum, multi ad eum convertantur: Quemadmodum etiam solem [in diem] & lunam ac sidera, in noctem in tempora discernit.

[37] Totum quoque circulum orbis cum volatilibus & reptilibus, [Quid supra reliquas creaturas] ceterisque animalibus crescentibus replevit, ita quod ille nullo modo in ulla necessitate vacuus est; unde & quælibet ad officia sua monet in monasterio illo, quod ad hominem pertinet: Una enim quæque creatura in genere suo multiplicatur, sicut Deus illi in prima constitutione præcepit: sed quæ irrationabilis est, homini ministrando succurrit, quoniam paterfamilias qui homo est, domum suam sine adjutorio & ministerio regere non potest: Deus autem solum hominem, ex rationabili & vivente anima vivere fecit; quapropter spiramen ipsius non deficit, sicut nec rami arboris deficiunt quia Deus illi scientiam infudit, ita quod cogitando, quæ vult dictat, & quod in mente habet, quod postea clamanti voce, & rationabili verbo multiplicat, ut etiam folia in arbore multiplicantur.

[38] [scientia homini conferat,] Irrationabilis vero creatura scientiam rationabilitatis non habet, & ideo ventosa est, & præterit: homo autem rationabilis existens per scientiam utilitatem cognoscit, & illam diligit, ac eam ad se trahit, atque in eadem scientia quid malum, & quid nocivum sit, videt & illud timet & fugit, ac se ab illo custodit, & in his duobus, timore scilicet & amore, quos in scientia boni & mali habet, se ubique regit, velut etiam avis cum duabus alis volat. Ipse namque solus ad imaginem & similitudinem Dei formatus est, quoniam Deus eum, ut secundum ipsum operaretur, creavit: unde ubi conscientia sua ad bonum se erigit, ibi per gratiam sancti [Spiritus] adjutorium sibi occurrit. In hac etenim distinctione, ut prædictum est, Deus omnes creaturas posuit, & quia hominem ad imaginem & similitudinem suam fecit, ideo plenam scientiam illi præ omni mortali creatura dedit.

[39] [& quæ eum merces maneat.] Et quoniam caro ipsius finem ac defectum habet, idcirco anima ejus bonum perficere non nisi ab illo, qui sine fine est, habere potest. Qui autem perseveraverint in bono usque in finem, hi in cælum ad Deum ascendunt, ibique cherubin omnia bona opera eorum ante thronum Dei dinumerat, & tunc etiam facies Dei illa, velut purissimum aurum, & velut pretiosissimos ac nobilissimos lapides, inspicit. Quapropter omnis cælestis harmonia canticum novum super illa decantat, & sic Spiritus sanctus in operibus Sanctorum nova semper facit. Sed qui in malo perseveraverint, hi perditos angelos imitantur, qui ob nequitiam suam a gloria cæli ceciderunt; & sic per squalidas vanitates mercedem æternæ amittunt.

[40] [Quam stulta malorum nequitia,] Deus etenim homini plenam scientiam rationabilitatis, ut prædictum est, immisit, quoniam prævidit, & quod homo per illam diabolom superare posset, quia homo per bonam scientiam, malum; & per malam, bonum scit; & ideo victoriosissimo bello, adversus eumdem antiquum hostem præliatur, quatenus eum vincat, & ut locum, quem ille perdidit, possideat; quod nullatenus, nisi plenam scientiam haberet, facere posset; quoniam quod homo cognoscendo scit, ab hoc se vix continere potest, quin per electionem se ad illud interdum vertat. Quod si obscuræ tenebræ in cor hominis ascenderint, ita quod homo in carne sua sapit, quod peccare potest; & si tunc peccatum elegerit, & in illo impœnitens perseveraverit, illi assimilabitur, qui a claritate luminis recessit, quatenus desideria tenebrosæ proprietatis suæ impleret; propter quod & gehennales pœnæ exortæ sunt.

[41] [quæ contra bonorum studia.] Beatus autem facere desiderat, quod in carne sua non sapit, & adjutorium a Spiritu sancto postulat, ut in speculum sanctitatis aspiciat. Et ut homo faciem suam in speculo, in quo tamen non est, considerat, & quod indignum ibi viderit, quantum potest emendat, sic Beatus per fidem bona opera operari hoc modo, ad confusionem diaboli, contra carnem suam desiderat; & quod caro ei non addicit, operatur; ac ita per durissima & fortissima bella seipsum cum voluntatibus suis exsuperans, caritatem, quam perditi angeli habuerant, possidebit. Deus namque creaturas ita constituit, quod homo opera sua cum illis compleat; unde etiam quosdam homines hoc modo imbuit, quod sancta ædificia construant, & quod ad serviendum Deo alios colligunt, quos tamen plurimas & varias vicissitudines ipse Deus multoties, secundum voluptates suas, permittit; quæ omnia tolerat: nec tamen statim illis ultionem suam immittit. Ubi autem Spiritus sanctus in ædificiis & in hominibus ædificat, etiamsi illi negligenter in peccatis vixerint, siquis ibi per contumaciam perversitatis suæ destructionem fecerit, ignis Spiritus sancti illum festinanter in zelo, & in judicio suo exurit g.

ANNOTATA.

a Ex his patet, nec monachum Ord. S. Benedicti, nec abbatem fuisse S. Disibodum, quod supra etiam non semel monuimus.

b Hinc mirum videri non debet, si Rabanus ignoraverit, Episcopum fuisse.

c De his vide quæ dicta sunt in Commentario, § 1.

d Horum verborum sensum sic retulit jam dicta tabella æri incisa: In humili loco oratorii, ubi Deo solitarius servivi, sepelite me.

e Ista autem sic reddita sunt: O Pater! quid erit, cum te pastorem perdemus?

f Vult dicere, opinor, tam frequentia fuisse miracula, ut iis insolentius exultarent homines, eaque sensim vilipenderent, ut ex sequentibus satis colligitur.

g Quo vergat, aut quo huc adductum fuerit longum istud parergum, fallor, siquis satis perspiciat.

CAPUT IV.
Monachorum dispersio, reditus: sacri corporis per S. Bonifacium translatio; ruina monasterii, ejusque casus & vicissitudines.

Hoc modo Spiritus sanctus in præfato loco etiam operatus est, [Fratres Montis S. Disibodi,] ubi beatus Disibodus in bonis operibus Deo servierat; & ubi ipse, ex hac vita migrans, felicem spiritum Domino reddiderat. Nam post transitum ejus, quibusdam annis transactis, magna pressura bellorum omnem prædictam provinciam occupavit: ita quod quidam, tyrannica rabie supervenientes, partes & terras Rheno circumquaque contiguas, cum eadem provincia devastabant; quo horrore & timore habitantes in eis perterriti, quocumque poterant, fugerunt. Principes autem supradictæ provinciæ cum reliquo populo, præfatum Montem altum & inexpugnabilem scientes, cum multa festinatione, antequam ab hostibus occuparetur, nolentibus fratribus ibidem Deo famulantibus, super eum fugerunt, ac firmis eum muris munientes, habitacula in eo fecerunt, confidentes, quod tam per merita beati Disibodi, quam per munimenta ejusdem montis, a praædicta crudeli tyrannide eruerentur.

[43] [ob exorta bella alio migrare coacti,] Præ multitudine autem, & inquietudine hominum illorum, qui ipsum montem occupaverant, congregatio Fratrum, inibi Deo famulantium, in quiete manere, & Deo in rectitudine servire non valebant, & ideo consilio & rogatu eorumdem Principum & hominum in longinquas regiones iidem fratres se diviserunt (quia promittebant eis, quod post tribulationes & labores istos, honorifice eos reducerent) exceptis quibusdam paucis & perfectis viris, qui ad tumbam beati Viri, videlicet Patroni sui, ut eam in honore servarent, se contulerunt, qui etiam perfectionis erant tantæ, quod nec de seculo, nec de vita sua quidquam curabant. Supradicta vero afflictio a, non per multa tempora annorum durabat, sed provincia hæc a tyrannide incursantium inimicorum per adjutorium Dei liberabatur. Quo facto, ii qui eumdem montem occupaverant, pollicitationis suæ recordantes, timorem quoque Dei intuentes, Fratres supradictæ congregationis, ubicumque poterant, investigabant, & eos cum magno honore reducebant, atque omnia, quæ ibi congesserant, & quæ ibi ædificaverant, cum majoribus facultatibus, amplioribusque allodiis, quam prius illi habuissent eis contulerunt.

[44] [sed postea honorifice reducti,] Unde factum est, quod secundum verba beati Disibodi, quæ vivens prædixerat, novissima tempora eorum prioribus meliora & prosperiora post obitum ipsius, ac post tribulationes eorum fierent, quam prius fuissent; ita quod etiam ex longinquis regionibus quam plurimi, tam spirituales quam seculares, illo venirent, & consilia ac auxilia, tam animarum quam corporum, ab eis peterent & acciperent. Sed Deus beatos homines istos, propter negligentias suas toties purgavit, quoties delinquebant; quemadmodum & tunc fecit, quando de signis & miraculis, quæ per merita prædicti Patris Sancti facta sunt, plus & negligentius, quam deberent, gaudebant, unde & amodo tanta frequentatione non apparebant, ut prius apparere solebant. Ubi autem opera Spiritus sancti videntur & cognoscuntur, sed tamen in ostensionem ducuntur, illic idem Spiritus sanctus usque ad novissimum quadrantem judiciali pœna eamdem offensionem examinavit.

[45] [Patris sui corpus per S. Bonifacium elevari curant.] Cumque ad sepulcrum beati hujus Patris signa & miracula fieri cessassent, cum tamen posteri ejus multis annis transitum ipsius ad Deum religiose conservarent, tandem illi cum suspiriis intra se gementes, divino nutu recordati sunt, quod peccatis suis exigentibus, Deus manum suam in prodigiis miraculorum ibi subtraxisset, & quod ea non nisi interdum, ob memoriam ejusdem Sancti, ostenderet: seque accusantes, ad invicem dixerunt: Quid facimus in negligentia torpentes, quod hunc Sanctum Dei non veneramur, cum plurima miracula & bona propter merita ipsius fecerit nobis Deus? Itaque majores natu ejusdem provinciæ & sapientes quosque adeuntes, consiliumque ab eis accipientes, cum consensu & auctoritate Bonifacii, Moguntinæ sedis Antistitis, tempus & diem præfixerunt, quo ossa beati Disibodi elevarent, diemque hunc per omnem populum ejusdem terræ divulgarent. Et cum dies præfixus advenisset, multitudoque populi accurrisset, præsente præfato Antistite, sepulcrum sancti Viri adeuntes, cum magna veneratione ossa cineresque ejus sustulerunt, eaque de umbraculo oratorii, in quo tumulata fuerant, in monasterium, pene versus occidentem ejusdem montis constructum, cum hymnorum laudibus magnisque populorum vocibus, post plurimos migrationis ejus ad Dominum annos, transferebant, & in loco ad hoc præparato honorifice condebant.

[46] Sed Deus, qui occulta novit, iterum merita Sancti sui inibi manifestavit, [Fiunt nova signa, & cœnobium locupletatur.] ita quod in eodem die, interim dum hæc fiebant, quidam hydropicus aliique infirmi, diversa infirmitate gravati, curati sunt: & quod gravius, suavissimus odor, qui in transitu ejus apparuerat, tota die illa iterum mira fragrantia appareret: unde factum est, quod populus ejusdem provinciæ, diem annualem, quo hæc facta sunt, diemque migrationis ejus ad Dominum ad sepulcrum ejus venientes, cum magna veneratione precum & oblationum, deinceps frequentarent b. Fratres itaque supradictæ congregationis per plurimos annos in pace vivebant, & Deo beatoque Disibodo sine offensione in quiete serviebant: ita quod populus eos valde amabat, & beatificabat, & quod eis cum adjutorio & rebus suis ubique aderat; & propterea locupletes as divites in multis facultatibus facti sunt.

[47] Denique, plurimis curriculis plurimorum annorum & Regum transactis, [Vana contra monachos apud Carolum M. tentamina,] maxima prælia cum provincialibus præfatæ regionis iterum exorta sunt. Quapropter majores natu cum Principibus ejusdem terræ Imperatorem, scilicet Carolum Magnum, qui eo tempore Romanum imperium susceperat, adeuntes, dixerunt; non decere, quod ii, qui spiritui & non carni, Deo & non mundo servire deberent, divitias & pompas seculi in superfluitate possiderent, velut illi facerent, qui in Monte sancti Disibodi essent, cum ipsi præliis & angustiis oppressi, divitias & facultates non haberent, unde regno servire, & sibi prodesse valerent. Quorum verba Imperator sapienter suscipiebat, sapienterque dissimulabat, dicens; quod ipse Fratribus illis, nec allodia, nec alias facultates, quas ipsis fideles contulissent, ulla ratione abstraheret. Quo responso accepto, illi ab incepta intentione se continebant.

[48] Hoc itaque Imperatore defuncto, aliisque quamplurimis temporibus sibi succedentibus, [que sub alio Imperatore eum successum habent,] item tyrannis crudelium bellorum exorta est, quæ tanta crudelitate invalescebat, quod etiam quædam civitates Rheno adjacentes, per easdem oppressiones dirutæ sunt. Quapropter nobiliores supradictæ provinciæ, qui erant de progenie prædictorum Principum Moguntinæ sedis Præsule sibi conjuncto, Imperatorem, qui eo tempore imperium tenebat, & ipsi adierunt, & supradictam querelam, acrius clamando, faciebant, dicentes; se nullam copiam facultatum habere, unde & imperio servire, & vitam suam defendere possent: Quoniam illi, qui in Monte sancti Disibodi habitarent, allodia sua & parentum suorum possiderent; & se ignorare, unde hoc esset. Quibus idem Imperator auditis, assensum præbuit, ceterisque Principibus ac judicibus convocatis, quasi sub judicio, volens inquisivit, qua traditione & confirmatione tam longe & tam late possessiones allodiorum Fratribus collatæ fuissent.

[49] Sed illi Imperatorem intelligentes, & invidia malitiaque excæcati, [ut bonis suis spoliati, e monte abigantur,] multa falsa & injuste composita testimonia protulerunt, & prædictos Fratres, possessiones illas, quas plurimis temporibus sine querela possederant, injuste & absque imperiali sententia & concessione habere dicebant. Quapropter judicio judicum, injuste judicantium, imperiali sententia data, acceptaque ab eodem Imperatore licentia, supradictæ querelæ proclamatores, una cum præfato Pontifice, qui præcipuus invasionis hujus auctor erat, possessiones & allodia, quæ ad Montem beati Disibodi spectabant, ejusdemque montis terminum, divina ultione annuente, crudelissima invasione & abstractione disturbant. Qua persecutione & incommoditate Fratres inibi habitantes perturbati & consternati, ac omnino denudati, bellorumque instantium horrore perterriti, eumdem montem, planctu magno ejulantes, reliquerunt, atque ad aliena loca, quocumque poterant, se contulerunt.

[50] Quibus abeuntibus, ne spem redeundi haberent, [eversis etiam ædificiis,] per præfatos invasores habitacula eorum etiam ad solum diruta sunt, excepto sanctificato loco, in quo ossa prædicti Sancti post translationem ipsius humata fuerant. Sed tamen ne idem locus divino officio penitus desolatus remaneret, qui auctores destructionis hujus fuerant, sacerdotem unum, qui populum in vicino habitantem regeret, ipsi præfecerunt, cui & victum & vestitum vix sufficienter, de beneficiis ad eumdem locum pertinentibus, designabant; sicque locus iste in hujusmodi desolatione diu permansit. Denique post multa curricula annorum, quidam pius & nobilis vir comesque præfatæ provinciæ, Liuthardus nomine, seculo quidem deditus, plurimis divitiis circumdatus, prædictum montem altum & pulchrum desolatumque videns, per divinam gratiam compunctus suspiravit, & propter gloriam sanctæ Trinitatis, & ob memoriam sancti Disibodi, tres sacerdotes ibidem Deo servire disponens, sufficientiam necessariorum præsentis vitæ ipsis de facultatibus suis instituit.

[51] Sed & postea, aliis quibusdam annis revolutis, quidam Moguntinæ sedis Archiepiscopus, [quæ sensim restituta, canonicis cedunt;] pius, humilis, contritusque corde, eumdem montem ascendens, genuaque sua, ad tumbam beati Disibodi suppliciter inclinans, de possessionibus, eidem Sancto injuste ablatis, se magnum divitemque factum, vehementer indoluit, votumque Deo faciens, ad numerum duodecim Apostolorum Canonicos, ut ibidem Deo, Præfatoque Patrono die noctuque servirent, disposuit; quibus etiam de alodiis, ad eumdem locum pertinentibus, quantum potuit resignari fecit. Sicque purgatio divina paulatim flagella sua aliquantum rettaxit; sed tamen hoc nondum ad plenum perfecerat. Itaque cum Spiritui sancto in secreto suo deinde placuisset, quemdam ad seculum prudentem virum, qui etiam Moguntinæ sedi præerat, inspirauit, eumque sitire fecit, quatenus locus, sæpe prænominatus, fulgorem, quem in primo ortu suo susceperat, reciperet. Hic namque ut prudens pater familias fecit, qui filiis suis cum caritate substantiam suam divisit; canonicos in supradicto monte manentes, ad alia loca sibi convenientia benigne posuit, atque religiosos viros, qui in magna disciplina, secundum regulam beati Benedicti viverent, & in quibus omne bonum, sancte vivendo, perficeretur, ibidem restituit.

[52] Quo facto, eos in amplexione cordis sui inspexit, [sed ad monachos demum redeunt.] ut & in largitate beatus vir, eleemosynas de substantia & de facultate, quas possidebat, secundum quod potuit, eis ministravit. Congregatio itaque hæc plurima flagella, tunc & postmodum, illic divina permissione patiebatur; sicut & illi, qui prius ibidem erant, multoties passi sunt, quemadmodum & nunc ibi in flagellis Dei multoties fit, & ut postmodum erit, cum eadem inibi habitantes promeruerint. Plurimæ autem stultæ fabulationes de omnibus prædictis causis per varietates multarum vicissitudinum in populo discurrunt & narrantur, quæ Spiritus sanctus non colligit; & ideo velut stipula dissipantur: sed hæc, quæ prolata sunt, per Spiritum sanctum, ad gloriam nominis ipsius ad memoriamque præfati Patroni, atque ad castigationem audientium hominum, veraci revelatione manifestata sunt: unde nec eis de prioribus opinionibus quidquam addendum est; ne verba illius, qui Est, in subsannationem ducantur.

[53] Quapropter etiam considerandum est, quid Deus a primo homine hucusque in hominibus operatus sit. [Quam varie Deus] Cum enim Adam primum lapsus sit, de paradiso peregrinatus est; & quoniam ipse per vilem creaturam cecidit, ideo etiam Deus creaturas sibi offerre * volebat, quemadmodum infans primum lacte nutritur. Postquam autem filius Dei humanitatem induit, seipsum Patri sacrificium obtulit, & os hominis ad cibum justitiæ aperuit; sicut etiam puer pascitur. Sed cum idem filius Dei cælos ascendit, igne Spiritus sancti homines replevit, eosque cum vitiis & concupiscentiis pugnare, & sic seipsos Deo sacrificium facere docuit: ita quod etiam secundum cælestem harmoniam vivere elegerunt, velut spiritales homines faciunt, qui se ipsos & mundum propter amorem Dei reliquerunt; & ut etiam alii boni homines facere student, qui in ardenti desiderio secundum donum Spiritus sancti, fortem continentiam aggrediuntur; quemadmodum homo in perfecta ætate per se ipsum escam capit.

[54] Sic Deus & hic fecit, quoniam vacillantem opinionem abstulit, [in hominibus operetur.] & veritatem fiducialiter incedentem prodire jussit. Idem itaque Deus istos, qui in prædicto loco manebant & manent, ut prædictum est, sæpius purgavit, sicut & alios quamplurimos sæpius castigavit, ita tamen quod ex toto non deseruit, quemadmodum filiis Israël fecit, qui cum bonum incepissent, propter multas vanitates, quas deinde perpetrabant, plurimas persecutiones passi sunt, & qui etiam in malitioso tempore requirentur, & sic per omnia non peribunt. Nunc autem laus Deo sit, qui contra antiquum serpentem semper præliatur, ita quod omnem rugam peccati, usque ad consummationem seculi purgavit, ubi & omnis constitutio fidelium suorum pleniter apparebit, ut eam primum ordinavit: & tunc antiquus hostis ad plenum confundetur, quia nec sibi, nec aliis prodesse, nec gloriam ulli dare poterit. Verba itaque hæc vera sapientia protulit: ego autem paupercula, in lecto ægritudinis meæ jacendo, hæc omnia vidi & audivi, & scribere cœpi & finivi; sed Deus potestatem habet, me a lecto erigere, si sibi placuerit. Amen.

ANNOTATA.

a De hac prima monachorum e monte suo migratione hic confuse descripta, atque item de secutis aliis casibus, in primo Commentarii paragrapho satis dictum est. Item de elevatione sacri corporis per S. Bonifacium, aliisque translationibus, ut hic frustra sit plures annotationes congerere.

b Expresse hic notat S. Hildegardis duplicem festivitatem; at quod mirere, ne quidem diem signat, quo prima ista elevatio facta, ejusque memoria celebrata fuerit.

* An non offerri?

MIRACULA
Ex Passionali membraneo cœnobii Bodecensis, Ord. Canonic. Regul. S. Augustini, diœcesis Paderbornensis.

Disibodus Episcopus Confessor, in Dysenberg territorii Moguntini in Germania (S.)

BHL Number: 2205


EX MS.

[Sanatur contracta ex podagra doloribus,] In viculo Studernhensi erat quædam mulier, rebus admodum pauper, quæ unicam filiam delitiose nutriverat, non opulentia rerum, sed solito more matrum, quæ misere amando, unicæ proli totum infigunt animum. Quæ cum hanc ascenderet metam, uti subesse quivisset copulæ matrimonii, repentina clade perculsa est infortunii, tantaque calamitosæ podagræ afflicta est molestia, quatenus non solum pede claudicante, sed natibus adhærente, nullatenus gradiendi usu fungeretur, nisi baculi supposita furca sustentaretur. Hoc ergo malum filiæ matrem nimio angebat dolore, tantaque amaritudinis angustata est miseria, ut vix interdignosceretur, quæ graviori pœna plecteretur. Nam hæc vulnera funestæ passionis toleranter perpetitur; illa mucrone doloris interne sævientis immoderanter exulceratur: sed cum per aliquantum temporis hac quateretur procella mœroris, tandem inito sanæ mentis consilio, ad beatissimi confessoris Christi Disibodi tendunt asylum; ibique uberrima fletus effusione madefacientes pavimenta Sanctorum, præcipue expetunt ipsius meritis patrocinari, ut in portu optatæ salutis mererentur collocari. Consummato vero precum libamine, sub ipso soporiferæ noctis accessu, domum redeunt remenso tramite. Dein paupercula cœnula refocillatæ, solito more membra locavere quieti. Mox ubi sopor irruit, quem subitanea vel desidiæ vel amaritudinis mater calamitas pepererat: ecce Dei servus, candidissima stola laureatus, puellæ visus est adstitisse, ac primo locum doloris attrectare, & ad ultimum vincula inflictæ passionis enodare. Qua visione expergefacta, matrem clanculo accersivit, eamque deleneficis verbis alloquens, quid viderit, vel quemadmodum sana facta sit, diligenter exposuit. Quis ergo excogitare poterit, quanta vel qualis lætitia exorta fuerit, cum filiam omni ægritudinis fasce mater vidisset relevatam? Nempe æstimo, per gaudium & exultationem menti incidisse, acsi emortui corporis partes omnes spiritus denuo vivificans suppeditasset animandi. Igitur inter spem metumque desudans, insipidæ menti stolida irrepsit occasio; utrumne factum detegeret, an silentio taciturnitatis obumbraret: Nam ex uno timuit, mendacii argui, ex altero supplicium promereri. Qua solicitudine suspensa, quid ageret, parum pensi habebat; nec enim reticendi viam ulla certa ratio demonstrabat. Mane itaque facto, fama excussit silentium; nec solum per contiguas domos hic rumor personabat, verum etiam quaquaversum per circuitum forenses conventus multiplici gaudio repleverat, & quotquot audierant, Salvatoris clementiam in beati Confessoris & eximii Antistitis meritis laudabant.

[2] Quædam puella paralysis ita miserabiliter erat contracta morbo, [& alia ex paralysi:] ut pene nullo membrorum fungeretur officio; sed tandem remanserat rara facultas loquendi, nec non oculis tenuis scintilla videndi, ceteris nervis penitus enervatis, & humano usui imparatis, ideoque quidquid naturalis usus exigebat hoc solers cura parentum suppeditare solebat: hinc parentes gravi solicitudine & tristitia exulcerati, ignorabant, quid essent acturi. Tandem bonum, ut visum est, incidit consilium, expetenda esse suffragia Sanctorum quorum patrociniis sperabant, natam ab infirmitate posse relevari, & pristinæ sospitati restitui. Nec mora; asylum beati Disibodi humillima devotione expetunt, filiam secum deferunt, juxta ejus sepulcrum ponunt, minime dubitantes, speratam salutem, beati viri opitulantibus meritis, mox adfuturam, secundum Dei mesericordiam. Jam aliquantulum temporis processit, & subito puella clamans, parentes vocavit, expandensque manus in cælum, conatur assurgere, receptisque viribus in pedes constitit, & nutantibus gressibus, velut alienis plantis incedere tentavit. Parentes autem, viso miraculo, perfusi sunt imbre lacrymarum præ gaudio, magis ac magis exhilarati, quia natam firmatis gressibus, sospitate recepta, incedere viderant, quam membratim dissolutam attulerant, inexplebiles omnipotenti Deo laudes personabant, in beati Disibodi gloriosissimis meritis, cujus patrociniis concessum est, eos reportare manipulos exultationis. Quam postea inclusam usque ad triginta annos vidimus, & insolitam in ea abstinentiam perspeximus: Nam non solum a carne se abstinuit, sed nec micas panis sciens in cibum assumere curavit. Si quis autem in cibos ejus, quibus alebatur, paululum farinulæ, causa probationis immiscuit, non sine gravi dolore digerere potuit.

[3] [item poralytica alia;] Inter insignia miraculorum, quæ ob beati Disibodi merita operatus est Deus virtutum, occurrit & aliud huic miraculo, quod prælibavimus [simile,] avidissimæ nostræ & omnium fidelium commendandum memoriæ. In villa prope montem sita, cui nomen est Berwitere, puella quædam dira paralysis ægritudine tenebatur, ita omni membrorum compage dissoluta, ut inutile cadaver esse putaretur: & quia omni ex parte præmortua, solo spiritu palpitabat, sola diligentia amicorum necessaria providebat vitæ, cuique parentes longo labore fatigati, quæque necessaria studiose administrando, ad ultimum cœperunt languescere præ tædio; & malebant naturæ eam jam cessisse, quam tam miserabiliter vitam duxisse, ne ipsi diutius fatigarentur hujusmodi labore. Cumque diu contristarentur, quod eam nec vivere posse, integra sanitate, nec mori certo fine cernebant, ad suffragia beati Disibodi una cum filia properabant, ibique mittentes cum fletibus semina precum, non ambigebant, se messuros exoptabile gaudium: illis vero ibidem parvo tempore commorantibus, ecce affuit optata salus, quæ puellam, longo dolore excruciatam, ab omni infirmitate relevavit, & nebulam tristitiæ de cordibus parentum abstraxit. Nimirum lingua diu constricta panditur; caliginosi oculi clara luce serenantur, obduratæ aures recluduntur; enervatæ manus sospitati restituuntur, pedes naturali gressu solidantur, sicque tota inofficiositas membrorum, divinitus procurata, ad integram rediit sanitatem per gloriosa sancti Patris merita. Cognati vero puellæ & astans turba, videntes cadaver, quod attulerant imbecille, in naturalem massam mirabiliter reformatum, magnificas laudes resonabant Regi cælorum, sine intermissione beati Viri merita venerantes, qui fecit eos redire lætiores.

[4] [tum membris captus,] Vir quidam in præfata villa nutritus, & eidem puellæ notus, duplici causa afflictus esse asseritur, penuria scilicet necessariarum rerum sine quibus nec justi aluntur, & invalitudine membrorum, quæ sæpe fert tolerantibus præmium, quia quem Dominus paterno affectu diligit, corripit, & castigat omnem filium, quem recipit. Hic audita fama virtutum beati Viri, non protelavit spatium morandi, sed festinanter locum adiit, ingressusque in templum, lacrymosas preces profudit ad Dominum, & quod in voto & spe habuit, per patrocinia servi Dei impetravit. Eodem die, quoniam Parasceve erat, non minima multitudo e vicinis agris convenerat, quæ solito more desiderabat expiari sordibus vitiorum per confessionem & pœnitententiam, ut in die sancto Paschæ mundior posset Eucharistiam accipere. Is vero ut vidit populum ad salutandam Crucem humili devotione accedere, mox humi prosternitur, flexisque genibus pro posse advolvitur, postulataque venia, regredi semipes disponens, mox lignum popliti alligatum, causa facilius incedendi, decidit, &, inspectante populo, sospes apparuit.

[5] [& hydropica.] Inter reliquas beati Viri virtutes, quas operata est per ejus merita manus Domini, redit ad memoriam res egregia, cunctis retro seculis admiranda; & quia ipsi vidimus, colore taciturnitatis obducere, nefas esse existimavimus, & ob hoc maxime, quia videtur satius fore gesta Sanctorum crebro ruminare, quam prægustata cognitione, oblivione fastidire. Redeunte natalis beati Patris nostri Disibodi celebri solennitate, confluxit ad diem festum, more solito, promiscui sexus maxima multitudo, ex remotis adjacentium provinciarum partibus, alii causa orationis, alii gratia recipiendæ sanitatis vel cujuslibet negotiationis. Inter hæc agmina adducta est puella paupercula, quam hydropis morbus tam gravi afflixerat dolore, ut vix posset incedere. Sole autem ad occasum vergente, incerta erat, quo diverteret, vel quem potissimum gratia humilitatis locum accederet, quia incolæ loci incogniti erant, & viciniores villæ longe distabant, ut si sederet in animo eas expetere, forsitan obstaret ardua via, & imbecillitas corporis, ac caligo opacæ noctis. Quid tamen ageret, ignorabat; accepto tamen animi consilio juxta tumbam sancti Patris accubitans, lacrymosis precibus ejus patrocinia invitabat, talique intentione pernox manens in oratione, expectavit divinæ gratiam misericordiæ. Mane itaque facto, convenit copiosa multitudo, quæ videns illam deformitate turgidi ventris depravatam, condoluit, & preces pro ea fundere non cessavit. Igitur non erat Deo despectibilis populi supplicatio, quam bene prosperavit servi Dei salutaris intercessio: Nam inter sacra Missarum solennia, intercutanea pestis, velut fumus evanuit absque immunditia, & multis admirantibus sospes exstitit muliercula, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, cui est gloria in secula. Amen Hactenus manuscriptum Bodecense, cui quod superaddamus, nihil repertum est.

DE S. KILIANO EPISC. ET MARTYRE, COLOMANO SEU COLONATO ET TOTNANO EJUS SOCIIS.
HERBIPOLI IN FRANCONIA.

Anno DCLXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Kilianus Episcopus Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Colomannus Presbyter Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Totnanus Diac. Martyr Herbipoli in Franconia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Herbipolis Patronus S. Kilianus, ejus nomen, patria, professio, & martyrii socii.

De S. Kiliano rebusque ad ejus vitam, gesta & martyrium spectantibus, præclare meritus est noster Nicolaus Serarius, vir eruditissimus, inquit Canisius, qui notis optimis S. Kilianum illustravit, iis nempe historicis & dogmaticis, [Herbipolis vario nomine appellatæ,] quas Vitæ Surianæ, a se anno 1598 recusæ, prolixe subjunxit. Ibi articulo 7 de Herbipolitana urbe fuse disputat, in ejus primordia, nomen & causam nominis diligentissime inquirens; sic tamen ut alias originationes præterierit, apud Mabilionem, seculo 3 Benedictino parte 1, pag. 719 notatas, ubi Mustopoli præfertur Praxipolis &c. quæ pluribus discutere, nec nostrum, nec hujus loci est; quidquid enim de his statuant etymologiarum scrutatores, Wirtziburgum, seu Wirziburgum, aut Wirceburgum, quo modo & variis aliis antiquitus scriptum reperitur, vernacule Wurtzburg, hodie Herbipolis est, Franciæ orientalis, seu Franconiæ civitas primaria, ad Mænum fluvium, in perampla valle, seu potius planitie ad montium radices sita, sub metropoli Moguntiacensi: urbs sane elegans, ut mihi quidem visa est, quæ splendidius indies accrescere videtur, cuique ad latus sinistrum arx, puta magnificum palatium imminet, Episcoporum S. R. J. Principum & Franciæ orientalis Ducum sedes. Quæ omnia veritatem probant vaticinii S. Bonifacii apud Mabilionem, citato seculo pag. 702, ita prænuntiantis, Felix eris Wirzpurch, & inter Germaniæ non ignobilis urbes; & quamvis his temporibus quarumdam civitatum postrema habearis, tamen exornata corporibus Martyrum, inferior non haberis, haud dubie pro habeberis.

[2] [Patronus & conditor S. Kilianus,] Hinc duo satis manifeste patere videntur. Alterum, quod non solum S. Kiliani, sed etiam Burchardi tempore, ignobile adhucdum oppidum fuerit Herbipolis, at corporibus Martyrum postmodum exornata, mirum in modum accreverit; ut non immerito quis possit asserere, S. Kilianum non uno titulo ibi venerandum; videlicet & ut Herbipolensem apostolum, & ut patronum, imo & quodammodo etiam ut urbis ipsius conditorem; quemadmodum alibi de tot Germaniæ & Belgii civitatibus, ad Sanctorum tumulos accrescentibus, & recentissime de S. Willibaldo Eystettensi die præcedenti diximus. Gloriatur itaque sancto suo apostolo, conditore, patrono & tutelari protectore S. Kiliano Herbipolis, eadem gratia, qua S. Willibaldo Eystadium, ut qui ambo civitatibus illis sanctissimam Jesu Christi fidem annuntiantes, e densissima idololatriæ caligine, ad salutarem veritatis lucem adductis illis gentilibus, ad sacrorum corporum suorum sepulturas, signis suis & miraculis æterna monumenta erigi curaverint. Et ea quidem Christianæ religionis fundamenta Herbipoli jecit S. Kilianus, suoque sanguine sigillata constabilivit, quæ postmodum in totam Franconiam se dilataverint, quæque in hodiernum usque diem, hæreticis circumquaque frustra obstrepentibus, felicissime succrescunt, ut recte demonstrat Serarius. Hæc paucula, occasione Sancti hic nobis delibanda fuerunt; plura curiosorum oculis subjiciet Topographia Meriani.

[3] S. Kiliani nomen molliori & receptiori modo efformavimus, tametsi non ignoremus varias ejusdem expressiones Kyllena, Killena, Killinus, Killenus, [cujus nominis varia efformatio & etymologia.] Quillianus, Chillianus, Chilianus, Cilianus, Cælianus & alias apud Serarium & alibi. At eorum omnium etymon repetendum a Calice, ut habent Acta interpolata apud Surium & Serarium, hic a nobis ex Canisio integre edita; ubi Geilana dixisse fertur, a calice Kiliane diceris, sed valde amara pocula infundis: & id genus alia, ad interpolatoris Egilwardi (de quo pluribus infra) cogitationem omnino amandanda sunt: neque ea, quæ erudite adducit Serarius, de vocibus Græcis in Germanam linguam translatis, umquam satis suadebunt, mulierem ea intellexisse aut pronuntiasse, quæ in majori ista Legenda et affinguntur. Veram plane autumo sancti Hieronymi sententiam, apud laudatum Serarium, quod nemo in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumat ex alia. Anglicum Kyl & lex frustra ex Anglia accersivit Serarius: rem promptius expedit curiosa observatio nostri Henrici Fitzsimon in suo expanso Sanctorum Hiberniæ Catalogo ad S. Kiliani nomen. Kil, inquit, locorum in Hibernia prænomen, cellam significans, quoties occurrit, toties Sancti nomen adjunctum habet. Nunc proclive est unicuique in patria locis suos dare patronos, & huic catalogo plurimos Sanctos. Sitne hæc vera nominis radix, nescio: alius est Chilianus seu Kilianus Albiniaci in Artesia ad XIII Novembris: est Kellenus XXVI Martii: sunt Kellum, Kellac & alia hujusmodi nomina, sorte ad eamdem radicem spectantia. Similibus expendendis oleum & operam perdimus.

[4] Nec majoris momenti mihi visa est quæstio altera, [Gente Scotus an Hibernus fuerit,] a laudato Serario, notatione 3 operosius discussa; nimirum, Hibernusne an Scotus fuerit S. Kilianus; cum de ea, toties recurrente controversia, mentem meam satis aperte declaraverim ad Acta S. Rumoldi & S. Guthagoni I & III Julii, in tomo præcedenti & alibi. Vita antiquior & sincerior, quam hic illustramus, diserte de S. Kiliano pronuntiat, quem Scottica tellus edidit, nullum verbum faciens, unde ad insulam magis, quam ad continentem Angliæ spectare, satis tuto colligas; nec me certe movebit Kil Hibernorum, ut eorum catalogo Sanctum adjiciam, quamdiu certiora monumenta non producuntur, quæ ipsum insulæ paulo clarius vendicent. Scio, Egilwardum Surianum, & ipsum quem nos ex Canisio integrum recudimus, ita veteris Anonymi textui Hiberniam assuere, ut inde ortus intelligatur S. Kilianus. Audi interpolationum principium: Scotia, quæ & Hibernia dicitur, insula est maris Oceani, fœcunda quidem glebis, sed sanctissimis clarior viris; ex quibus Columbano gaudet Italia, Gallo ditatur Alemannia, Kiliano Teutonica nobilitatur Francia. Diceres, non absimilem orationem præ oculis habuisse Theodoricum, abbatem Trudonopolitanum, auctorem purioris Legendæ S. Rumoldi, dum in prologo suo in eamdem prope sententiam locutus est.

[5] At enim difficile est, interpolatores sibi constare: expende sodes, [non est promptum definire:] quæ Egilwardus, horum Actorum exornator, apud nos num. 4 subjungit; fallor, ni contradictionem, saltem inconsequentiam observes. Hæc ejus verba sunt: In vicinam Scotiæ Britanniam pervenit, inquit, quam non longa navigatione præteriens, Gallias attigit. Si per Scotiam ibi intelligatur Hibernia, scribere omnino debuit in vicinam Britanniam trajecit, transfretavit vel navigavit, æque ac immediate post, non longa navigatione Gallias attigit. Cur igitur de navigatione non meminit? Cur simpliciter scribit, in vicinam Scotiæ Britanniam pervenit? Vere dicitur vicinam esse Britanniæ Scotiam, non tam proprie Hiberniam, pervenire autem ad navigationem non refertur. Verum & his diutius immoror, videantur apud Serarium scriptores ultro citroque citati; videantur Fasti Hibernici & Scotici: apud illos non satis exacta sunt Kalendaria; Colomannus majusculis scribitur Kilianus nonnumquam omittitur: apud hos, in Breviario Aberdonensi inter Scotos disertissime reponitur, uti & apud Dempsterum, Camerarium & in B. Mariani Actis IX Februarii num. 21, pag. 370: nubem hi testium pro se afferunt, nec suis illi carent. Dixi & iterum repeto, me inter Scotos & Hibernos arbitrum sedere prorsus non velle; lites ipsi suas dirimant, Tros Rutilusve fuat S. Kilianus, nullo discrimine habebo. En modo aliam disceptationem.

[6] [neque veresimile credimus, monachum fuisse.] Ordini suo Benedictino S. Kilianum, post Trithemium monastici certatim adscripserunt, adscripsit & Mabilio, tametsi in Observationibus præviis candide fateatur, dubium relinqui, an S. P. Benedicti instituta sectatus sit. Mihi non minus dubium est, an umquam monachus fuerit, fatente denuo Mabilione, ea omnia, quæ de monastica professione afferuntur, mera esse interpolatoris additamenta, ubi primæ & sinceræ Vitæ auctor nec rimam aperit, unde colligas, aut monasterium ingressum S. Kilianum, aut ei præjectum fuisse. Audi rursus Mabilionem: Kilianum fuisse monachum & abbatem (quod non diserte auctor noster) affirmat interpolator, & quidem Hliensem, si Trithemio credimus. Neutrum credo Trithemio, nec interpolatori; neque id ex sinceri auctoris verbis uspiam elicitur. Congregatis inquit, in unum suis sociis atque discipulis … aliis septem illis adjunctis, cœpit eis persuadere, propria contemnere, petriamque & parentes … relinquere & nudos sequi Christum … Illi vero obtemperantes, firmiter coadunati, relictis omnibus, de propria perrexerunt patria. Ego hic nec monachos nec abbatem olfacio, neque verba illa usquam insinuant, aut S. Kilianum aut socios tunc monasticam cœpisse, quod relictis omnibus Christum nudi secuti sint, dum ad missiones apostolicas sese accingerent; ut magis verisimile appareat, clericos omnes fuisse, quorum aliqui in Gallia aut in Belgio hæserint, alii Sanctum in Franconiam sint comitati, præsertim Colamanus & Totnanus, alii in alias fortasse partes, ad Euangelium proseminandum ab ipso S. Kiliano destinati.

[7] [Quot socios habuerit,] Porro de S. Kiliani sociis clara est Legendæ nostræ sententia, quatuor nominatim, sed pro diversis antigraphis diversimode exprimentis, cum septem anonymis. Acta paulo nitidiora ex codice nostro Valcellensi seu Moretiano, signant Colmanum, Gallonem ( non Gallum, ut inde fortasse finxit interpolator Egilwardus ) Arnuualem & Totnanum, aliis Donanum. Sigebertus, Rhegino aliique a Serario citati, plures addunt, vel ad pauciores contrahunt, & variis modis nomina inflectunt: ast eorum nemo satis certo asserere potuit, omnes illos S. Kilianum in Franciam orientalem comitatos, quod ex Actis ipsis eruere oportuit, in quibus noti certe non sunt Adananus, Adelinus & Wilfridus, qui forte S. Kiliani discipuli esse potuerint, sed alibi ministerio suo functi & defuncti. Acta restringuntur ad binos dumtaxat & peregrinationis & martyrii socios, non ad tres, ut perperam legunt Wion, Dempsterus & alii. Wandelberto & Usuardo solus Cilianus notus est. Rabanus, ut infra dicam pluribus duorum sociorum ejus meminit, sed anonymorum; Notkerus duorum discipulorum ejus, Colonati scilicet presbyteri & Totnani diaconi, quæ ferme phrasis est Usuardorum auctiorum, quos nostra editio figillatim enumerat, ut ea demum conclusio a nobis elicienda sit, veros S. Kiliani, & in apostolatu Franconico & in ipso martyrio socios fuisse solos SS. Colomanum & Totnanum: de aliis nihil certo sciri, præterquam quod in nonnullis Martyrologiis hoc die referatur Arnuualis, Arnwal, Erwaldus, seu Anualis; procul dubio quia S. Kiliano socius in Actis additur, ea causa ad hunc diem remissus ex XIX Januarii & XV Februarii, cum tamen in Sanctorum Hibernorum æque ac Scotorum Catalogis & Kalendariis referatur II Octobris, ut vide supra in indice Prætermissorum hujus diei.

[8] Sociorum istorum duorum nomina, quemadmodum & ipsius S. Kiliani varie formant & torquent codices Usuardini & Martyrologi recentiores. [& cum quibus martyrium sit passus.] Minime fortasse a vero abludit Rosweydinus, in Anglia auctus, dum legit, Colmanni & Totmanni; alii habent Calani & Totmanni, alii Colonati & Tothnani, Colonani & Tornanani &c. In aliqua Sigeberti editione invenit Serarius Dolomanni & Tholmanni; in nostra Miræi est Colomanni & Tholmanni. Verum quocumque modo nomina ista verteris, etiam in Colonat & Tothnat, iidem erunt bini illi & soli S. Kiliani socii, quos ei in titulo conjunximus, ut vere cum ipso, in Franconiam primum deinde Romam peregrinati, inde Herbipolim reduces, individui S. Kiliani in prædicando Euangelio comites, demum cum ipso martyrio coronati, exclusis sociis aliis quibuscumque. Atque hæc Actis plane conformia sunt, hæc firma & constans Herbipolensium traditio; sic ut in elevatione sacrorum corporum, in translationibus & perpetuo cultu Herbipoli Sanctis exhibito, tres semper dumtaxat, neque plures usque hodie memorentur. Forte non male observavit Sigebertus ad annum 694: Kiliani Vuirziburgensis episcopi discipulus Arnual in Gallia, Adamanus (opinor Adamnanus) abbas, Adhelmus & Wilfrid episcopi clarent in Anglia. Synchronos S. Kiliano fuisse constat Sanctos istos, saltem dum accipitur Wilfridus senior; an discipuli fuerint, non disputo. De episcopatu & quidem Wirziburgensi, deque temporum aliquali ordine modo disquirendum.

§ II. S. Kiliani dignitas episcopalis; ratio temporum in apostolatu Franconico & martyrio.

In eo genere est Legenda nostra sincerior, ut characteres chronologicos non nisi difficillime ex ea educas; [Non primus Herbipolensium,] neque vero id etiam satis indicat, ubi & quomodo S. Kilianus dignitatem episcopalem consecutus sit. Ceterum ut certum suppono, Antistitem fuisse, non Herbipolensem, ut post Sigebertum & alios multi perperam asseruere; cum ex mutuis Bonifacii, Præsulis Moguntini, & Zachariæ, Romani Pontificis epistolis constet, Burchardum primum fuisse urbis Wirtziburgensis episcopum. Quippe Bonifacius, inquit Mabilio, accepta facultate erigendi in Germania sedes episcopales, unam instituit in castro Wirtziburgo, quod Zachariæ significat ep. 132 his verbis: Necesse quoque habemus, indicare Paternitati vestræ, quia per Dei gratiam, Germaniæ populis aliquantulum percursis vel correctis, tres ordinavimus Episcopos, & provinciam in tres parochias discrevimus: & illa tria oppida sive urbes, in quibus constituti & ordinati sunt, scriptis auctoritatis vestræ confirmari & stabiliri precantes desideramus. Unam esse sedem episcopatus decrevimus in castello quod dicitur Wirziburg. Id confirmat Zacharias epistola sua relata apud Othlonum lib. 2, cap. 2, & brevius in Actis nostris tom. V Junii num. 46, pag. 469, ubi patet, Burchardum eidem ecclesiæ per Bonifacium præfectum fuisse. Ejus rei testem habes Zachariam ipsum in epistola sua, quæ inter Bonifacianas est 133: Dilectissimo nobis Burchardo, S. Ecclesiæ Wirtziburgensis (supple electo) Zacharias Papa, in qua confirmat atque solidas permanere sancit sedes episcopales. Plura ibidem adducit Mabilio, quæ rem hanc indubitatam reddunt, & si recte perpendas, quæ in contrarium adducere videtur Serarius not. 22, idem probat, nec quidquam amplius; primus Wirziburgensis apostolus est S. Kilianus, primus ejus urbis proprius episcopus S. Burchardus.

[10] [sed vere Episcopus apostolicus fuit.] Perstat interim asserta a nobis veritas, ex Actis sincerioribus & perpetua Wirtzburgensi traditione stabilita; ad pontificiam dignitatem evectum S. Kilianum, presbyterum fuisse S. Colomanum, socium vero alterum Totnanum diaconum; cum hac solum differentia, quod Egilwardus Romæ ordinatum velit S. Kilianum, nos gradus omnes consecutos existimemus, priusquam e patria proficiscerentur. Frustra quæsieris, quo loco, quo tempore ordinatus, & cujus loci Episcopus fuerit; Acta ipsa utcumque explicant id quod præcipue hic controverti potest. Ita ibi sub ipsum principium legimus: In eis (nempe litteris) tam perfecte profecit, ut exinde pontificale didicisset regere culmen. Aut ego vehementer fallor, aut hic insinuat auctor, ostendisse reipsa Sanctum, cum Episcopus esset, se tali munere recte fungi novisse, ut non aliter verba intelligi posse videantur, quam de adepto jam tum pontificali munere. Mitto commenta Egilwardi, ubi S. Kiliani monachatum & monachorum præfecturam adstruit: Ego in Actis nusquam vestigium reperio, ex quo colligas, extra patriam eum Episcopum consecratum fuisse; & quidem num. 3, Romam primum appulsus, disertissime appellatur Pontifex, priusquam Papam Romanum Cononem convenisset. Apposite se cogitare putavit interpolator, si in Hibernia ex monacho abbatem faciens, gradatim eum in monasterio promoveret; tum vero Romam profectum, num. 6 ait, consensu totius Urbis, beatissimum Virum, in præsulatus officio constitutum, quo & Chrisma conficere, & ecclesias dedicare, & sacros Ordines conferre irreprehensibiliter valeret.

[11] Equidem non dubito, quin Egilwardus, hæc ita exornans, ad ea respexerit, [in ipsa sua patria, non Romæ ordinatus.] quæ antea facta fuerant, aut certe facta ipse existimavit, Burchardum ipsum erronee tradens Romæ ordinatum fuisse. Pridem fassus sum & in Commentario ad S. Rumoldum ostendi, satis receptum fuisse Anglis, Scotis & Hibernis ad Limina proficisci, ut si minus episcopali dignitate, saltem benedictione Apostolica donati, in varias orbis partes, Euangelium prædicaturi destinarentur, quod de Winfrido Bonifacio, Willibrordo Clemente & aliis Egilwardi ætate tam notum erat, ut non tantopere mirandum sit, si id ipsum de S. Kiliano bona fide supposuerit. At enim si, ut oportet, presse insistimus vetustioribus & sincerioribus Actis, alia prorsus via ineunda est, qualem stravimus in jam dicto Commentario ad Acta S. Rumoldi paragrapho 7 num. 80, ubi satis clare demonstratum est, moris olim fuisse in Britannicis partibus, multos ordinare Episcopos, tum qui in patria laboribus Euangelicis insudarent, tum qui relicto solo paterno, in Galliam, Belgium & Germaniam verbum Dei dispensaturi procederent, ut habes citato § num. 79, pro solo Belgio Episcopos plures, quorum fortasse nullus Romæ consecratus est. Eorum numero accensere liceat S. Kilianum, vere Episcopum, sed regionarium & nulli sedi addictum, seu Episcopum apostolicum, atque totius Franconiæ, saltem Herbipolensium primum fidei doctorem & apostolum. Ita equidem rem componendam existimo, rejectis & expunctis iis, quæ primis & sincerioribus Actis pro interpolatoris ingenio & arbitrio assuta sunt.

[12] S. Kiliani anni natalis epocha, reliquæ ætatis cursus & rerum ab eo gestarum series, [Sancti ætas ex Cononis PP. temporibus colligitur,] non nisi conjecturaliter ordinari potest. Franconiæ Dux, vel, ut alii, Judex Gozbertus, solis hisce Actus cognitus, ad illustrandam chronologiam nihil penitus confert; solus & unicus apparet character in temporibus Romanorum Pontificum Joannis & Cononis; nam de Benedicto, utriusque decessore, Acta nec genuina nec interpolata meminerunt, ut eorum, qui ita scripserunt, errorem merito redarguat Serarius notatione 8, ostendens, eum Sigeberto perperam adscriptum fuisse. Actorum nostrorum verba sunt num. 2: Eamus Romam & visitemus limina Principis sanctorum Apostolorum, & præsentemus nos obtutibus beati Papæ Joannis. Erat hic Joannes V, qui pontificatum tenuit a XXII Julii anni 685 ad diem II Augusti 686, qua temporis intercapedine omnino statuendum est, S. Kilianum & socios e Franconia Romam profectos sub finem æstatis prædicti anni 686; quo pervenerint, cum consecratus esset Joannis, jam defuncti, successor Conon, a quo prædictus pontifex Kilianus amabiliter & honorabiliter susceptus est: accepta autem licentia & potestate prædicandi & docendi, inde ad missionem suam, eodem anno 686 promptus & alacer redierit, atque annis circiter tribus apostolicis laboribus perfunctus, martyrio coronatus fuerit hac die VIII Julii anno 689, ut notant Serarius, Mabilio, Castellanus & alii, nulla tamen adducta calculi sui certa probatione, quæ ferme in sola Herbipolensium sententia & in epitaphio, infra allegando, fundatur.

[13] Et vero alia ejus rei argumenta proferre, haud ita pervium est: [annus martyrii ex brevitate apostolatus;] ex Actis colligitur, non longam fuisse S. Kiliani apud Herbipolenses prædicationem, ut merito rejiciatur epocha Werneri apud Serarium, citata notatione 8, signantis annum 694, & multo magis Sigeberti, martyrium Sanctorum nostrorum innectentis anno 697, quo fieret, ut annis ferme undecim convertendis Franconibus insudassent, ubi paucissimis memorant Acta, converso & baptizato Gozberto, populum omnem, qui sub potestate ejus erat, in eadem mox fide confirmatum: misso autem per Gozbertum uxori suæ Geilanæ repudio, hæc die noctuque cogitabat, quomodo Sanctos disperdere potuisset. Nec sane mora longa interposita videtur; invenit ferox mulier impium consilii sui administrum, qui præcepta ejus complevit, Sanctosque in Dei laudibus unanimiter consistentes … ense acuto jugularet, prout omnes pariter capitibus truncati sunt. Porro hæc omnia in sæpe dictis Actis ita narrantur, ut duorum annorum spatio facillime agi & perpetrari potuerint; ut proinde præfatæ virorum eruditorum opinioni libenter accedam, quod S. Kilianus anno illo 689 cum duobus suis sociis martyrio coronatus sit. Atque hæc est, ut jam dicebam, Herbipolensium constans traditio, in epitaphio apud Serarium pag. 61 consignata:

Annis sexcentis octogenisque novenis
Istic Kyllenam scimus fontis prope venam,
Et Colonatum necnon Tothnanque beatum
Ob Salvatorem proprium fudisse cruorem.
Hinc fuit, est & erit salus illi, qui pie quærit;
Est cæcus, mutus, claudus, surdusque solutus.

[14] Ast enim, quod bona Herbipolensium venia dictum sit, non magna est hujus epitaphii nec fides, [non item ex epitaphio Herbipolensi.] nec auctoritas: cum enim in duabus sequentibus epochis, ex Egilwardi opinione acceptis, patenter exerret, ut demonstravit Mabilio, nil mirum esset, si & hæc falleret. Sic habent sequentes totius epitaphii versus:

Septingentesimo quinquagesimoque secundo,
A Bonifacio, Burckardo consociato,
Hi sunt sublati, rite quoque canonizati:
Hos pete devote, qui sint oramine pro te.
Septingentesimo nonagesimo quoque primo
Burckardus moritur, corpusque suum sepelitur,
Juxta Sanctorum tumulum, seu scribitur, horum,
Per Megengaudum successorem reverendum.

Ibi elevatio sacrorum corporum ad annum 752, & consequenter S. Burchardi ordinatio ad an. 751 dilata, obitus vero ejus ad 791 protractus, errores sunt ex Egilwardi penu deducti; nam Burchardus æque ac Willibaldus, ut die præcedenti ostendimus, Episcopi erant ante synodum Germanicam, habitam anno 742. Et id quidem vidit hoc loco Serarius, scrupum vocans, quem non satis aperte ausus est solvere. Vidit & alium scrupum in annis episcopatus Burchardi, qui annis ut minimum 50 sedem tenere debuerit, si ad annum 791 superstes fuit: quæ omnia recte refellit Mabilio, & nos pluribus loco suo prosequemur ad XIV Octobris. Hæc cum ex mendosis Egilwardi calculis profecta sint, potuit etiam male consignari annus martyrii S. Kiliani; verum cum ostenderimus, epocham illam anni 689 cum sinceris Actis recte & apte congruere, puto, cum citatis auctoribus convenientissime teneri posse.

[15] [Vitæ series probabiliter ordinata,] Quibus ita positis, retrocedendo verosimiliter ordinanda est reliqua S. Kiliani ætas, quam non longævam fuisse, ex apostolatus brevitate, non improbabiliter conficitur. Jam annis maturum supponere oportet, dum e patria egrederetur, utpote qui & Episcopus erat, & discipulos habebat, apostolicæ vitæ sectatores. Non male igitur quis conjecerit, annum quadragesimum aut attigisse aut forte superasse, quando brevi navigatione ex Britannia in Galliam transfretavit anno 684 vel 685, Non constat, recta continuo via in Franconiam progressum, potuit enim ad aliquot menses, quidni & annum hærere in Gallia aut in finitimis partibus, antequam desideratam missionem attingeret, ad quam pervenerit exeunte anno 685 aut sub anni sequentis principium: cumque abundantem ibi messem cerneret, locum elegantem hominesque jocundos, sed errore deceptos, antequam eorum conversionem serio aggressus sit, Apostolica auctoritate & benedictione, licentia & potestate, ut missionariis Apostolicis receptissimum semper fuisse, sæpe ostendimus, & nuperrime in S. Ottone Bambergensi, priusquam ad Pomeraniam convertendam se accingeret; Apostolica, inquam, auctoritate, licentia & potestate muniri voluerit. Ex omnibus jam dictis verosimillime colliges, vixisse Sanctum annis circiter quinque & quadraginta, natumque circa annum 644. Qui ætate grandiorem dicere voluerint, aliam ipsi seriem pro suo libitu ordinent, me refragatorem non habebunt.

[16] Obiter notaverim, nugatum esse Egilwardum interpolatorem, [rejecto Egilwardi commento.] dum hic importune memoriam refricat Pelagiani erroris, fingitque S. Kilianum Romam perrexisse, quatenus apud Romanam Sedem, & integrum Christianæ religionis dogma, & licentiam prædicandi acciperet. Hibernia siquidem olim Pelagiana fœdata fuerat hæresi, Apostolicaque censura damnata, quæ nisi Romano judicio solvi non poterat. Idcirco Vir sanctissimus &c. ut vide num. 4. Hanc Romanæ profectionis causam fuisse, bona fide admisit Serarius, ei explicandæ longum articulum insumens. Equidem non existimo, majori Pelagiana fuligine respersum fuisse S. Kilianum quam tot alios ejus temporis populares Episcopos Apostolicos, qui per Galliam & Belgium verbum Dei fructuose annuntiarunt, de tali censura tam parum soliciti, ut ad ejus absolutionem a Papa accipiendam, Romam non accesserint. Ut verbo dicam, hæc & plura alia satis inepte Actis sinceris intrusa sunt, in quibus nec eorum umbra apparet. Sed hic de sola Sancti dignitate & aliquali temporum ratione agendum fuit.

§ III. S. Kiliani & sociorum elevatio & translationes.

De prima S. Kiliani & sociorum elevatione sic ultimis lineis loquuntur Acta nostra; Illustrante autem Domino merita eorum, [Primæ elevationis circumstantiæ] cum consilio & præcepto Zachariæ Papæ, mediante Bonifacio Archiepiscopo, a Burchardo, primo Wurziburnensium episcopo, de tumulo honorifice sublevati sunt, regnante Pippino, primo Orientalium Francorum Rege feliciter. Occasionem autem hujus elevationis describit sæpedictus interpolator Canisianus apud nos a num. 19. Ait siquidem, uti rem contraxit Mabilio, Gertrudem Pippini Regis Francorum filiam, nuptias detrectantem, venisse in partes Orientalis Franciæ, in locum, qui nunc corrupte Carleburg vocitatur, ibique de facultatibus suis, in honorem beatissimæ Virginis Mariæ, monasterium construxisse, ubi Atalongum presbyterum, & Bernardum diaconum, quos secum adduxerat, ordinaverit. Cum ipsa inde in Franciam reversa esset, Atalongus pueros in studio litterarum erudiens, ibidem permansit. Cœperunt vero hi, qui juniores erant, divino impulsi spiritu, vociferari: Kilianus signa facit, de loco, in quo indigne jacet, tolli debet. Id cum Atalongus minis prohiberet, ne a pueris frequentaretur, cæcitate percussus dicitur, postea vero ad Sanctorum tumulum sanatus, quod levandorum corporum occasio fuerit S. Burchardo, qui episcopalem sedem Wirziburg primus promeruit.

[18] [tam diversa afferuntur,] Gertrudis istius qualiscumque historia pridem a Majoribus nostris non uno loco operosissime discussa est, præsertim die secunda Februarii in Commentario prævio ad sanctam Hadalogam pag. 306, tum vero XVII Martii in dissertatione, Actis sanctæ Gertrudis Nivellensis subjuncta, a pag. 601. Rem eamdem recentius versavit & explanare conatus est Mabilio, seculo 3 Benedictino, parte 1, pag. 718. Ceterum quæcumque fuerit ea Gertrudis, huc non spectat, nisi qua parte Atalongum in Franciam orientalem adduxisse dicitur, ut qui occasio fuerit sacrorum corporum S. Kiliani & sociorum e terra levandi, ut etiam tradit Sigebertus ad annum 746, his plane verbis: Athalongus presbyter, per illatam sibi cæcitatem, admonitus quærere corpora sanctorum Chiliani sociorumque ejus, inventis Sanctorum corporibus, visum recepit; eaque re sanctus Bonifacius, Moguntiæ episcopus, ab Athalongo ad se relata, castrum Wirziburch, ad honorem Chiliani martyris, qui ad prædicandum ibi a Papa Conone Episcopus ordinatus fuerat, ibique mortis & quietis locum a Deo acceperat; episcopalis sedis privilegio insigniri decrevit, primumque ibi Episcopum S. Burchardum ordinavit.

[19] [ut difficile sit eas conciliare.] Satis patet, interpolata ab Egilwardo Acta præ oculis habuisse Sigebertum, ex quibus nonnulla decerpsit, fortasse non melius affixa anno 746, quam superius S. Kiliani martyrium retulerit ad annum 697. Nec placet allegata causa erectionis episcopatus aut ordinationis S. Burchardi, qui sedem Herbipolensem prius occupavit quam de elevatione sacrorum corporum cogitatum fuerit. Interim hic observo, alium in Actis S. Burchardi apud Surium XIV Octobris, lib. 1 cap. 9, nominari sacerdotem, qui, quæ gesta fuerant, S. Bonifacio innotescere voluerit. Sic ibi loquitur sanctus ipse Bonifacius: Primus fundator vestræ fidei Kilianus, ab Apostolica vobis pastoralitate transmissus, fidem, quam verbis docuit, hoc ipso in loco martyrii testimonio complevit. Ecce idipsum præsentis tumuli loquitur confessio, ubi ad ejus sociorumque ejus corpora, per sanitates & miracula, credulitatis vestræ exercetur die noctuque confirmatio. Hæc mihi primum gratia Christi, per quemdam fratrem nostrum innotescere voluit, Adelhelmum scilicet presbyterum, qui lumen oculorum, Dei judicio sibi ablatum, hic juxta glebas martyrii, meritis eorumdem recepit. Deinde numerosis tanta sanctitudo signis in nostra diœcesi manifestata, visa est tam mihi, quam cunctis circumquaque fratribus nostris non esse negligenda.

[20] [Breviora S. Burchardi Acta] Diceres, Egilwardum sui immemorem fuisse, dum in diversis Vitis diversa inventoris presbyteri nomina protulit; verum utcumque ista se habeant aut gesta sint; indubitatum videtur, sacra S. Kiliani & sociorum corpora, a S. Burchardo elevata, & non semel translata; honorifice recondita, & publicæ populi venerationi exposita, absque ulla prævia Zachariæ Pontificis canonizatione, a Luca Castellino, pro eo seculo præmature excogitata, ut pridem docuit Papebrochius. Nunc ad S Burchardi Legendas recurrendum est, ut primæ elevationis & secutarum translationum narratio inde desumpta, quantum fieri poterit, ad rectum calculum chronologicum revocetur. Ex Actis antiquioribus rem prius describo; ab Egilwardo accepturus, quæ ad posteriores translationes pertinent. Sic scribit Anonymus apud Canisium & Mabilionem num. 7. Dehinc meditari cœpit ut corpora beatorum martyrum Kiliani & sociorum de loco, in quo ab infidelibus temere posita fuerant, levarentur. Pro certo namque noverat, non diligenter fuisse reconditos, quos clam audiverat interfectos. Collecto denique clero & populo, indixit jejunium, ut digni possent reperiri, a quibus sancti Martyres permitterent sua corpora moveri.

[21] Constituta autem die elevationis Martyrum, maxima rusticorum multitudo confluxit Wirzpurch; [rem non male describunt] alii religionis studio, alii convenerant illecti miraculorum indicio, alii recuperandæ sanitatis desiderio. Tunc venerabilis pontifex Burchardus ad locum sepulturæ accessit, acceptoque sarculo, primus fodere cœpit, subvenientibus sibi ministris, quos ad hoc opus delegerat. Sed postquam tellus egesta est; non alta scrobe inventa sunt corpora Martyrum, ita fragrantia, ut omnium circumstantium nares suavitate odoris tanti replerentur. Elevatis denique corporibus, ingens factus est populorum concursus, multitudinisque stipata congestio. Elaborabat nempe popularis ille conventus, si quis posset feretrum tangere, aut transitu succumbere; alii elevatis manibus, gratias Deo referre; eratque vox omnium una: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Tanta vero miraculorum insignia operatus est Dominus per Sanctos suos, ut siqui forte aderant, qui fide titubarent, visis tot signis, solido robore credulitatis firmarentur. Miraculis igitur comitantibus, hymnis perventum est ad locum, ubi Sanctorum corpora condenda erant; quæ diligenter condita, usque in præsentem diem hymnis & orationibus frequentantur.

[22] Hæc Egilwardus in majori S. Burchardi Vita lib 2, [sed quæ Egilwardus scripsit,] cap. 2, apud Surium & Mabilionem, variis suis interpolationibus non parum auxit & amplificavit, nihil tamen adjiciens, quod ab Anonymo dictum non sit, aut porro in Actis nostris suo loco dicendum. Auctor idem proximo capite memorat prædia, quæ gloriosus Antistes Burchardus Christi Martyribus dono dedit, imo sponsæ ecclesiæ Wirceburgensi in dotem contulit, tum de propriis suis jam acquisitis fundis, tum de iis, quæ subinde a Rege Pippino, tum ab abbatissa Immina, tum aliunde impetrare potuit Capite 6, ad superiora reflectens Egilwardus, narrare occipit, quomodo Burchardus, convocatis certo die tam clero quam populo, Martyrum corpora, nuper de terræ pulvere levata, cum veneratione maxima super montem, a prædicta Immina sibi traditum, comitantibus populorum turbis transportari fecerit: quæ prima dici potest sacrorum corporum translatio, cum ipsa elevatione facile confundenda. Porro in jam dicto monte per continuum triennium, in basilica sanctæ Dei Genitricis, easdem sacratissimas reliquias, indeficienti totius religionis officio, tam per seipsum quam universum sibi adhærentem clerum, reverenter excubans, custodivit… proponens principale illic suæ sedis instituere monasterium, seu cathedralem ecclesiam.

[23] [multis adjunctis interpolata sunt.] Absterruere postmodum asperitas montis, arduus ascensus, aquæ penuria aliæque difficultates ibidem occurrentes, ob quas ad preces confugiens, cælesti indicio trium ardentium candelarum, e monte ad sepulturam Martyrum delatarum, intellexit per Spiritum sanctum Vir Dei, monasterium, quod in monte constituere disponebat, circa sepulturam Martyrum esse fabricandum: quod & primum de lignea materia initiatum, posthæc accuratiori lapidum structura, per sanctum Dei Pontificem ad unguem est perductum, ubi & denuo Sanctorum corpora relata, & in operoso sarcophago gloriose sunt recondita. In quo loco, tam illorum, quam beati Burchardi meritis, novi novæ sedis Episcopi, numquam beneficia Salvatoris nostri desunt iis, quicumque credulo corde ea perquirere non desistunt. Denique Veritas, quæ dilectoribus suis pollicetur; Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi; quod alibi, tam factis quam verbis implevit, hic idem ad tumbas vel confessiones Martyrum, tam corporaliter quam spiritualiter operari non desinit. Cæci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, &c. Atque hæc postrema, siquidem vehementer non fallor, hæc, inquam, celeberrima & nominatissima censeri debet sacrorum corporum translatio & depositio.

[24] Quis nobis modo OEdipus aderit, qui & primam elevationem & secutas translationes, [Si ratio temporum recte exigatur,] ad rectos temporum calculos revocet? Primam & solennem exaltationem ad annum secundum episcopatus S. Burchardi, satis aperte referre videtur Egilwardus, dum ait, anno secundo ordinationis suæ tractare cœpit cum comprovincialibus Episcopis … sed maxime cum glorioso magistro suo metropolitano Episcopo Bonifacio … uti corpora beatorum Martyrum Kiliani &c. Difficultatis solutio penderet a vero principio ordinationis S. Burchardi, quem Mabilio ostendit, ante annum 742, æque ac S. Willibaldum, consecratum fuisse, utpote qui Synodo Germaniæ, isto anno habitæ, jam Episcopus interfuerit. Hinc, inquam, penderet solutio, si satis tuto credi posset Egilwardo, vere secundo ordinationis S. Burchardi anno rem contigisse, quod mihi quidem adhuc dubium est, cum primæ Vitæ, a Canisio editæ, scriptor Anonymus, eam translationem potius ad finem vitæ S. Burchardi, quam ad principium referre videatur. Suspecti plane sunt. Egilwardi calculi, cum & in anno ordinationis S. Burchardi & in episcopatus duratione turpiter lapsus sit, ut non uno loco evincit Mabilio. Res utcumque componeretur, si, ut veram supponendo translationis epocham, pro anno 752, diceretur, Egilwardum consequenter errasse, nempe qui ordinationem reducit ad 751; sicque epitaphio sua staret veritas, & verum item esset, quod notavit Bollandus, legisse se in Ms. Reginæ Sueciæ in folio, quod Chronicon continet, præcipue rerum Coloniensium & aliarum Germanicarum, ad annum istum 752: Translatio S. Kiliani facta est.

[25] Signatur eadem epocha a Serario & aliis passim, [evertenda est Herbipolensiū opinio,] estque receptissima & prope indubitata apud Herbipolenses sententia. Verum contra est Mabilionis opinio, satis certis monumentis firmata, quod S. Burchardus verosimillime ad eum annum 752 non supervixerit, ut vide in ejus notatione ad Egilwardi librum 2, cap. 11, pag. 713. Unum hic pro omnibus sit testimonium B. Liudgeri in vita S. Gregorii abbatis, in Observationibus præviis num. 6, pag. 700, tomo nostro I Junii pag. 486. Duo autem ex illis, Bonifacii discipulis, Wigbertus & Burghardus, ante magistrum migrarunt a seculo. Sed non illi absque palma electionis suæ, dum ad regna cælestia magistrum præcedere meruerunt. Si ante magistrum, anno 753 die V Junii in Frisia martyrio affectum, a seculo migravit Burchardus II Februarii (quamvis colatur XIV Octobris) ad eum annum verosimiliter non pervenit. Jam cum non XL episcopatus anni ei adscribi possint, ut fallit Egilwardus, sed novem dumtaxat, ut ex Mariano & Trithemio ostenditur, eorum initium affigendo anno 741, consequens erit, ut ante annum 752 e vita migraverit S. Burchardus, nempe 751, anno ante Bonifacii necem tertio, inquit Mabilio; eritque adeo falsum, tali anno sanctorum Kiliani & sociorum corpora ab eo e terra levari & transferri potuisse: unde epitaphii epocham, & receptam inde Herbipolensium traditionem ruere necesse est, ut non obscure agnoscunt in novis suis lectionibus de S. Burchardo, dum fatentur, in Episcopum Herbipolensem fuisse electum, & a S. Zacharia PP. anno DCCXLI specialiter confirmatum.

[26] Durior forte eis videbitur ea opinatio, & talis mihi primum visa est; [quæ aliquo usque explicari poterit,] sed veritatem frustra quis convellere nitatur. Nihil præmature decerno, cum res tota de integro discutienda sit ad dictam diem, qua S. Burchardus colitur, XIV Octobris. Hic tantisper supponere meditabar, Mariani & Trithemii auctoritatem, de novennio episcopatus S. Burchardi, necdum adeo certam esse, ut ei contradici non posset, & ad decennium atque ultra protrahi regiminis durationem: qua semel admissa, ad II Februarii anni 753 superstes esse potuisset S. Burchardus, & una verum manere, quod B. Liudgerus asseruit, ante magistrum e vita migrasse. In ea hypothesi, una saltem via aperta fuisset, ut cum communiori opinione aliquatenus conciliaretur Egilwardi sententia, eo, quo supra dicere cœperam, modo; si nempe meminissemus, ipsum S. Burchardi initia anno 751 collocasse; hoc autem primo errore supposito, ad alium facile dilapsum, ut cum aliunde persuasum haberet, translationem controversam anno 752 factam, consequenter dixerit, anno secundo ordinationis suæ S. Burchardum de prædicta elevatione tractare cœpisse &c. Ast eam ipsam hypothesim perturbat adducta ab Egilwardo primæ elevationis & subsecutarum translationum concatenatio, ad quam anni plures requirantur. Aliquamdiu manserunt reliquiæ in loco primæ elevationis; inde in montem delatæ, per continuum triennium ibi custoditæ sunt; e monte denuo ad sepulturam reportatæ, ubi demum monasterium, seu ecclesia nova fabricata est. Quis igitur satis concipiat, paucis ante S. Burchardi obitum mensibus, factam esse primam elevationem?

[27] En Rhodum, en saltum, cui superando OEdipum postulabam. Conatum hunc nostrum æqui bonique ii consulant, quorum interest: [si variæ translationes distinguantur.] omnibus rite expensis, ea quæ incomponibilia apparent, ita aliquatenus conciliari posse videntur. Demus Egilwardo, primam elevationem a S. Burchardo factam anno secundo suæ ordinationis, cum hæc certo præcesserit annum 742, vel eo ipso 742, vel certe sequenti anno eam innectemus. Rursus, cum Egilwardo statuemus, per continuum triennium sacra corpora in monte custodita fuisse, adeoque anno 746 inde ad primæ sepulturæ locum denuo relata; qua ratione salvabitur, quantumvis male exposita epocha Sigeberti, prædictum annum signantis. Sic reposita ad vetus sepulcrum corpora, in æde primum lignea asservata sunt, donec accuratiori lapidum structura, novum monasterium (etiam hodie Neumunster) ad unguem est perductum, cui exstruendo haud dubie anni aliquot impendendi fuerunt, ut ingens ea molitio facile totum sexennium tenere potuerit, anno primum 752 ad unguem perducta, quando tandem Sanctorum corpora, eo pridem relata, in operoso sarcophago gloriose sunt recondita. Quæ postrema illustrior translatio, seu reliquiarum tam magnifica depositio hominum memoriæ ita inhæserit, ut anterioribus quodammodo obsoletis, hæc sola in tabulis Herbipolensibus perseveraverit, dicto toties epitaphio diserte consignata Effugium dixeris, per me licet: aliud modo magis appositum reperiant earum tabularum vindices, quo easdem felicius tueantur.

[28] [De alio epitaphio ejusque auctore.] Huc denique spectant, quæ accurate notavit Serarius art. 23, de elegantiori Sanctorum nostrorum epitaphio, ab ipso diligenter discusso. Exstat, inquit, bellum quoddam & utile de Sanctis nostris hexastichon.

Hi sunt, Herbipolis, qui te docuere magistri,
      Qua verum coleres relligione Deum.
Impia quos tandem jussit Geilana necari,
      Celavitque sub hunc corpora cæsa locum.
Ne turpi, sine laude, situ defossa jacerent
      Corpora, Burckardus sub monumenta locat.

Sed triplex de iis error vagatur. Primus, quem diligentissimo doctissimoque Demochari Caspar Bruschius, aliis quibusdam Demochares obtrusit; esse versus hos, in ipsa sepulcrali crypta inscriptos, hactenusque ibidem legi. At vero ibi non sunt, sed in vestibulo capitularis loci, qui Novi monasterii templo quidem cohæret, in ædificiorum tamen parte superiore, ad septemtrionale cryptæ latus. Alter Henrici Pantaleonis, & qui eum imprudens secutus est, Arnoldi Wion; eorum versuum auctorem esse S. Burckardum. Fuit sane S. Bonifacius poëta non malus, ut ex ipsius versibus pluribus apparet: Burckardum vero doctissimum fuisse non inficior, poëtici tamen nihil in eo noto. Et vero versus isti, non priscum illum ecclesiasticum, & temporibus illis usitatum stylum referunt, sed nostri potius seculi elegantiam & venustatem. Auctorem vero tradit in suis Monasterii novi Antiquitatibus, Reverendus Novi ejusdem monasterii Decanus D. Joannes Gantzhornius, D. Engelhardum Funckium, Decretorum doctorem. Tertius error ex secundo isto nascitur; pervetustos esse versus, cum tamen eorum auctor Engelhardus, non nisi anno Domini MDXIII collegii ejusdem Decanus fuerit.

§ IV. Acta a quo interpolata, quæ sincera, ab aliis contracta; & quæ hic dentur.

Gloriosi Martyris & sociorum Acta primus, quod sciam, edidit talium monumentorum diligens collector Laurentius Surius, [Acta a Surio & Serario edita, incompleta sunt,] sed more suo stylum immutans & sæpius contrahens. Ea ipsa recudi curavit laudatus supra Serarius anno 1598, notas suas varias, tum dogmaticas tum historicas adjiciens, ut jam supra abunde indicavimus: atque ea sola Legenda fuit, quæ ante seculum XVII lucem aspexerit, saltem quæ ad nos pervenerit. Eamdem quinquennio post Serarium, nempe anno 1603, sed integre, & servata primigenia phrasi, ex membranis Mss. monasteriorum Windbergensis & Rebdorfensis reimpressit Henricus Canisius tomo 4 Antiquæ lectionis, a pag. 625: quæ vita in eo etiam a Suriano, ut vocat Canisius, fragmento differt, quod sub finem adjunctam habeat historiam Gertrudis & Atalongi, quam ad eumdem scriptorem omnino spectare, haud dubium est, cum ejus occasione narretur sacrorum corporum inventio & elevatio, per S. Burchardam, hortatore S. Bonifacio facta, de qua se pluribus acturum spondet, his verbis: Quomodo Martyrum corpora de loco, ubi indecenter posita fuerant, sustulerit, in vita ipsius (S. Burchardi) prout poterimus, manifestare curabimus. Quam id accurate, & ad normam historicam exacte præstiterit, non perfunctorie expendimus § præcedenti.

[30] Exstat etiam hæc ipsamet Legenda uberior in altis codicibus Mss., [integre a Canisio vulgata,] altero Treverensi S. Mathiæ, altero S. Maximini, ut ab Henschenio notatum reperio: id maxime laboravit Canisius, ut vitæ istius scriptorem, ex qualibuscumque indiciis erueret. Audi ipsum in prœfatione ad Lectorem: Quis auctor fuerit, hactenus incompertum est. Si autem divinare licet, conjectura est, fuisse Egilwardum, monachum cœnobii S. Burchardi prope Herbipolim, qui, teste Trithemio, scripsit vitam S. Burchardi, quæ exstat apud Surium tomo 5, XIV Octobris. Nam auctor noster vitæ S. Kiliani, in fine promittit vitam S. Burchardi, his verbis: In vita, ipsius Burchardi, prout poterimus, manifestare curabimus. Et hæc de auctoris nomine conjectura mihi certa esset, si nullus alius vitam S. Burchardi scripsisset. Sed quia aliam quoque, & quidem antiquiorem, ut videtur, (quam etiam hic edimus) vitam S. Burchardi in Mss. membranis invenimus, potuit fieri ut idem auctor utramque, hanc scilicet, quam damus, S. Burchardi, & istam Kiliani scripserit. Nos hic nihil asserimus, præterquam quod fide dignissimus sit hic auctor, qui ait: Nihil ejusmodi asseramus, quod incompertum habeamus. Ita Canisius.

[31] Qui si ex postremis his verbis auctoris fidem collegit, [qui in auctorem inquirens, fidem ejus nimis laudat.] nulla prorsus est ejus illatio, nam doctissimi viri venia, quisquis auctor is fuerit, sive Egilwardus sive alius, in tota vita nusquam profert adductam tam speciose sententiam, quæ solius Surii conclusio est, sive stylum mutantis, sive corruptum aliud exemplar describentis, in quo hæc vel hujusmodi verba repererit: Nihil ejusmodi asseramus, quod incompertum habemus; nam horum verborum loco, sic habet ipsissima Canisii editio, apud nos in fine numeri 18; dummodo nil talium pudeat nos ignorantia rerum. Et sane plurima asserit scriptor ille, quarto, ut minimum post S. Kiliani necem seculo, quæ ipsi comperta non fuisse, satis manifeste constat, tum ex iis, quæ observavit Mabilio, tum ex perpetuis interpolationibus & parergis, sæpius perperam digestis, quæin annotatis cursim indicare non prætermisimus. Neque Canisii scrupulus, de scripta duplici S. Burchardi Vita magnopere me terret, quo minus eumdem ipsum Egilwardum, ad S. Burchardi prope Herbipolim monachum, auctorem faciam, tum Vitarum longiorum SS. Kiliani & Burchardi, tum liberalem interpolatorem utriusque brevioris & sincerioris, ab ipso Canisio, citato tomo 4 Antiquæ lectionis, editæ.

[32] Id satis aperte collegisse videor ex collatione utriusque Legendæ minoris, [Non dubitavit Mabilio, quin is eßet Egilwardus] cum longioribus istis interpolatoris orationibus. Quin & sæpe laudatus Mabilio, qui in Observationibus præviis ad Vitam sinceriorem S. Kiliani, a se editam, Canisii conjecturam obiter retulerat, nullum de ea adhucdum judicium proferens, sequenti suo seculo ad Vitam sancti Burchardi, paulo disertius mentem suam explicans, postquam binas quoque S. Burchardi Legendas expendisset, sic num. I pronuntiat: Porro Egilwardus, cœnobii S. Burchardi prope Herbipolim monachus, Vitam S. Burchardi scripsisse dicitur apud Trithemium. Nec dubium, quin is ipse sit auctor prolixioris Vitæ S. Kiliani, ab Henrico Canisio editæ tomo 4; qui auctor pollicetur, se in Vita S. Burchardi, a se describenda, dicturum, qualiter Burchardus episcopalem sedem Wirziburg promeruerit, & quomodo Martyrum corpora de loco, ubi posita fuerant, sustulerit. Quod utrumque Egilwardus hic fuse exsequitur. Is in Vitæ hujus lib. 2, cap. 10, meminit antiquioris scriptionis, qua usus est. Hæc licet pauca, inquit, digesta sufficiant, quæ decerpta quidem ex nonnullis antiquorum relationibus, satis simpliciter exaratis, nostras in manus devenerant. Fuit is semper interpolatorum pruritus, ut quæ simplicia & vera repererant, multis fucis ascititiis, & sæpius fabellis exornarent.

[33] [breviorum etiam S. Burchardi Actorum interpolator.] Sit igitur Egilwardus monachus auctor Viæ istius Kilianææ prolixioris, nec hilum inde auctoritatis ei accedet, nam ut ostendit Mabilio, præter crassos errores chronologicos, sæpe lapsus est in amplificanda breviori S. Burchardi Vita; idcirco ex tribus libris, ab Egilwardo conditis, omittens primum, quod Anonymi lucubrationem superfluis verbis amplificaverit, novasque mendas adjecerit. Idem ipsum planissime præstitit in maculanda & superfluis verbis amplificanda Vita S. Kiliani, per antiquiorem Anonymum simplicius, sincerius & fidelius scripta. Viri peritiam observabis ex his ultimis numeri 6 verbis: Nam Romam pergens, Gallum in Alemannia febre gravatum dimisit, eum scilicet qui totis XL annis prius e vita migraverat, quam S. Kilianus Franconiam attigisset. Hæc de nomine & fide interpolatoris, cujus ætatem, apud Mabilionem rejiciunt aliqui ad seculum ferme XIV, saltem ad annum 1300; ipse vero conjecturam facit, vixisse illum sec. XI, de quo, quod distinctius statuam, non habeo. Vixerit seculo XI; satis remotus fuit a temporibus S. Kiliani, ut vere dicere non potuerit; nihil ejusmodi asseramus, quod incompertum habemus; cum verosimillime nihil certum & compertum habuerit, quod de S. Kiliani gestis & martyrio scriberet, præter ea, quæ reperit in narratione Anonymi senioris, quam a Canisio primum editam, ceteris prætulit Mabilio, & nos longe præhabendam indubitanter censemus.

[34] Est ea simplicior & sincerior narratio, ut ultro fatemur, [Primigenia S. Kiliani Acta damus ex Ms.,] scriptoris Anonymi & incogniti, cujus nec nomen, nec professionem, nec certam ætatem, vel hariolando quis assequi possit; scriptio paulo levior & scabrosior, præsertim ut apud Canisium, ex incorrectis codicibus desumpta exstat: apud Mabilionem, tantillum hinc inde limatior. A nostro prægrandi Valcellensi seu Moretiano codice absunt graviores solœcismi, pleræque locutiones barbaræ & contortæ constructiones; verbo, exactiora & intelligibiliora omnia; eamque idcirco & prædictis editionibus & pluribus apud nos manuscriptis anteponendam existimavimus, neglecta variantium lectionum longa & tetrica collatione, quæ lectoribus non nist summū tædium peperisset. Poterunt curiosiores harum rerum indagatores editionem nostram cum Canisiana & Mabilionæa per se conferre; fallor vehementer, ipsi nisi & in nostram sententiam pedibus eant. Emendatum ab aliquo suspicaberis & expolitum apographum nostrum; dicat id, per me licct, qui voluerit, ego ejus rei in nostro codice nullum vestigium deprehendi: nam si id in se suscepisset aliquis latini sermonis peritior, haud dubium, quin & multa, adhucdum crassius expressa, stylo, ad normam Surii, tersiori emollivisset. Utut est, persuasum habeo, non ingratam fore hanc tertiam editionem ejusdem Passionis, quæ incomparabiliter super at verbosius istud Egilwardi, seu cujuscumque alterius opus.

[35] Habemus eadem puriora Acta ex schedis Illustrissimi Episcopi Lindani, [a quo abest Gozberti interitus.] sed imperfecta, quæ aliunde & ab alia manu completa sunt, in quibus id haberi fateor, quod forte melius abest a nostro Valcellensi, de Gozberto Duce a servis suis occiso. Equidem non satis perspicio, qua ratione cum tota historia satis apposite cohæreat Gozberti istius interitus. Hetanum, fratris forte Gozberti ex Geilana filium, cum tota mulieris impiæ progenie interfici potuisse; id sane videtur consonum: verum quid promereri potuit a Christianis subditis Gozbertus, sanctorum Martyrum patronus, defensor & vindex? Iterum dico, magis placere exemplar nostrum, ex citato codice fideliter acceptum, quamvis apographa alia, & jam dictas editiones damnare prorsus non audeam Lectiones sex manuscriptæ ex Passionali membraneo ecclesiæ Fridlariensis, sunt & ipsæ Actorum sinceriorum compendium Ceterum ubi adest fons ipse purior, ad rivulos delabi oportere non arbitramur. Dabimus igitur Acta illa ex laudato nostro codice, brevibus, ubi opus est, annotationibus illustrata; quibus & majora Egilwardiana, abunde item explicata, subjungemus; utpote quæ aliis multo notiora & communiora sunt, multarumque traditionum origo, quæ ex Actis purioribus refelli possunt. Sed hic scriptoris Anonymi tempora, quantum per tenebras aliquo usque fieri poterit, explorare conabimur.

[36] In præfatione ad Usuardini Martyrologii nuperam editionem articulo 3, [Non videntur exstitisse tempore Rabani,] paragrapho 2, pag. XIX ostendimus, Rabanum seu Hrabanum scripsisse Martyrologium suum circa annum 845, dum dimissa cœnobii Fuldensis, Herbipoli non procul dissiti, præfectura, liberius sibi rebusque suis vocabat, antequam anno 847 ad cathedram episcopalem Moguntinam eveheretur. Eam epocham hic præmitto, ut lector intelligat, per id tempus verosimillime necdum scriptam fuisse eam, qua de agimus, sinceriorem Legendam, quam Rabanus, in vicinia Fuldensis monachus, procul dubio non ignorasset. Porro textus ejus Martyrologii infra expendendus, plane demonstrat, aliam suo tempore de S. Kiliani martyrio historiam, seu memoriam, seu traditionem fuisse, nempe cum aperte enuntiet, Sanctum cum sociis, a quodam judice iniquo, nomine Gozberto, trucidatum fuisse. Id vero quandoquidem Actis nostris repugnet, puto inde consequens esse, Rabanum Acta nostra numquam vidisse, ac proinde ejus ætate necdum in eam formam redacta fuisse; unde & illud consequeretur, ineunte seculo IX necdum exstitisse: ut facile non nisi circa id tempus vixerit & scripserit is, qui meliora illa & sinceriora Acta satis diligenter concinnavit, puta ex monumentis Herbipolensibus, tunc scriptis fortasse, tum fidelium memoriæ tunc adhuc inhærentibus.

[37] [sed sub finem sec. IX composita.] Certe ad ulteriora seu posteriora tempora removenda non sunt, cum eadem aut valde consimilia legerit Notkerus, Rabano ætate proximus, qui seculo nono potissimum floruit, mortuus anno 912; ut patebit ex ejus apud ipsum S. Kiliani elogio, jamjam producendo. Egilwardum etiam, quem seculo XI scripsisse existimat Mabilio, ipsa illa Acta præ oculis habuisse, indubitatum est. Utraque suo loco exponentur, ubi de Sancti cultu, ex sacris Fastis & ecclesiasticis Officiis egerimus. Ceterum non infundatam existimamus conjecturam nostram, quod circa medium seculi noni, S. Kiliani Acta primum collecta & descripta fuerint. De auctoris nomine non laboro: monachus præterea fuerit vel clericus Herbipolensis, parum interest; sane bona fide ipsa digessit, verisimilitudinis limites nusquam egressus, quod in Egilwardo interpolatore sæpe fuit reprehendendum. De eadem S. Kiliani & sociorum historia seculo XIV ab aliquo Joanne Erfordiensi, in S. Stephani cœnobio monacho versibus illigata, & a se visa meminit Serarius notatione 1, sed satis habuit modicum specimen exhibere, quod & nobis & lectori sufficiet:

Sanctorum merita norunt compungere mentes. Cura solicita studiove pio recolentes. Citat item vastum quoddam, in Moguntino Societatis nostræ collegio Ms. volumen lectionarium; verum hæc omnia ex Egilwardi opere compilata existimo. Ad posthumam Sancti gloriam procedamus.

§ V. S. Kiliani & sociorum cultus ex sacris Fastis & antiquis ecclesiasticis Officiis.

[In Martyrologiis antiquis, præsertim in Rabano notus,] Quinam primi Martyrologi S. Kilianum in Fastos nostros retulerint, pridem satis explicui in Observatione ad Usuardum hoc die. In codice Hieronymiano Lucensi manifestum additamentum est: In Austria, passio S. Kiliani, Romanum parvum, Beda, Florus aut Ado perperam citantur, cum de ipso non meminerint, nisi assutæ interpolationes ipsis adscribantur. De Wandelberto dubium non est; is enim duos dumtaxat Sanctos versibus suis illigavit; Octavo ante Idus Cilianum Procopiumque. Dixi superius, mirum videri non debere, si Kilianus Rabano, Fuldensi monacho, notus fuerit, in ea locorum vicinia; hinc a Notkero acceptus, auctiori elogio exornatus sit. Unde eum Usuardus desumpserit, non ita liquet; ast ab eo, sub Ciliani etiam nomine, sed absque sociis relatum constat, a quo in totam progeniem auctiorem, cum variis elogiis, quæ in postrema ejus editione satis expressa sunt, constanter transiit. In vetusto Martyrologio S. Martini Treviris sic legitur: In Vuirceburg, quæ & Ermipolis nuncupatur, Kyliani episcopi & martyris. Expendenda hic rursus verba Rabani, ita scribentis: In pago Austriæ, & castro, nomine Wirziburg, juxta Moin fluvium, sanctorum natale Chiliani martyris & duorum sociorum ejus, qui ab Hibernia Scottorum insula venientes, nomen Christi in prædictis locis prædicaverunt, ibique ob veritatis confessionem, a quodam judice iniquo, nomine Gozberto, trucidati sunt, & postea multis signis veri Christi Martyres esse claruerunt.

[39] [a Notkero] Pagum Austriæ, pro Orientalis Franciæ, ultro ipse explicat, & paulo clarius infra Notkerus. Socios S. Kiliani nominatim non exprimit: an quod ignoraverit, an quod prætereundos censuerit, non divino. De Hibernia Scottorum insula, jam satis diximus. Cetera Sanctorum nostrorum martyrium & miraculorum gloriam plane confirmant, tametsi errasse Rabanum censeamus in auctore martyrii Gozberto, quem ex Actis malumus favisse S. Kiliano; hunc vero & socios impulsu Geilanæ, ejus uxoris, interemptos fuisse. Proxime ad Actorum sensum accedit Notkerus, qui ea procul dubio vidit & consuluit, saltem omnino consimilia habuit, ut superiori paragrapho dixi, hicque ex ipsis ejus verbis magis patebit. Sic loquitur: In pago Austriæ, id est novæ Franciæ, castro, imo civitate, ut Teutonico nomine prodit, Wirzburg, juxta Moin fluvium sita, passio Sancti Chiliani, primi ejusdem civitatis episcopi, & duorum discipulorum ejus, Colonati scilicet presbyteri, & Totnani diaconi. Qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, & a Pontifice, Sedis Apostolicæ auctoritate accepta, nomen Christi in eodem loco & in circuitu prædicaverunt.

[40] Cumque multum populum idem vir Apostolicus, signis & verbo Domino adquireret, [longiori elogio laudatur;] a Duce locorum eorumdem, nomine Cozperto, pro eo, quod eum a conjugio uxoris fratris disjungere niteretur, factione ejusdem incestuosissimæ Geilæ, cum sociis, eodem zelo ferventibus, est interemptus. Ad quorum memorias cum plurima semper fiant miracula, his tamen indiciis pretiosa mors eorum primum mortalibus est commendata. Nam is qui eos, in oratione positos, nocturno tempore silentio peremit, huc & illuc amens discurrendo, ac se reum necis Sanctorum clamitando, seque ipsum dentibus suis laniando, quia igne invisibili a S. Chiliano sibi videbatur exuri, commissum suum ipse publicavit. Geilam quoque, etiam ipso nomine petulcam, spiritus malignus invasit, & indignam ejus vitam dignissima morte finivit. Cozbertum vero servi sui occiderunt gladio, filium autem ejus populi propulerunt de regno. Ad augmentum quoque sanctitatis Martyrum declarandum, cum post annos plurimos, transferendi gratia detegerentur, contra naturam ejusdem regionis, supra modum humidæ, libri eorum ac vestimenta omnia, pariter cum eis subterrata, ita sunt illæsa reperta, quasi in scrinio, super terram posito, essent inclusa.

[41] [sic ut recentiores consulendi non sint.] Alia Martyrologiorum recentiorum elogia huc congerere, operæ pretium non duco, una ferme est omnium sententia; nam pleraque omnia desumpta sunt ex secundis Actis ab Egilwardo interpolatis, ut ex Ghinio, Bucelino aut aliis facile intelliges. Wion inter Episcopos Herbipolenses primum ei cum Notkero locum tribuit, & Hiensem etiam monachum appellat, alibi martyrii socium adscribens S. Erunaldum seu Ernuualdum ex Trithemio, cujus verba, a Canisio recitata, Actis ipsis antiquis longe posthabenda existimo. Sanctorū istorū trium nomina plurimum deformarunt Martyrologi recentiores, præsertim Itali Maurolycus, Felicius & Galesinius; sed eorum erroribus expoliendis & restituendis, nova opera chartam implere, supervacaneum est, cum de iis jam supra ferme ad nauseam dictum sit. Breviores sunt annuntiationes Dorganii & Menardi, sufficiat, hic retulisse hodierni Romani verba: Herbipoli in Germania, S. Chiliani episcopi, qui a Romano Pontifice ad prædicandum Euangelium missus, cum multos ad Christum perduxisset, una cum sociis, Colomanno presbytero, & Totnano diacono trucidatus est. Hæc omnia vera existimo, iisque abunde probatur constans & perpetuus SS. Kiliani & sociorum, non solum particularis Herbipoli, aut in Franconia, sed in universa Ecclesia religiosus cultus.

[42] [Vigilia & festum Sancti] Qua potissimun solennitate, quo ecclesiastico ritu aut Officio Sanctos celebraverint prioribus seculis Herbipolenses, post enarratas supra elevationes & translationes, usque ad finem seculi XV aut initium XVI, nec ipsi hodie norunt, nec nobis promptum est explicare. Inter schedas nostras reperi folium, ex aliquo vetusto Missali extractum, quod forma litterarum Teutonicarum, seu Gothicarum, ut vulgus loquitur, antiquitatem non modicam redolet, pristini, ut opinor, cultus irrefragabile testimonium præbens, ubi & ipsi Sancti vigiliæ locus tribuitur. Sic habet; In vigilia S. Chiliani. Introitus est de communi plurimorum Martyrum. Intret in conspectu tuo Domine &c. Notandæ præcipue videntur Collecta, Secreta & Complenda. Prima est: Concede nobis, quæsumus omnipotens Deus, venturam beatorum martyrum tuorum Chiliani, Colonati atque Totnani solennitatem, congruo prævenire honore, & venientem digna celebrare devotione. Per Dominum. Secunda: Accepta sit tibi, Domine, nostræ devotionis oblatio, & ad sanctorum martyrum tuorum Chiliani & sociorum ejus puriores faciat nos venire festivitatem. Per Dominum. Tertia demum: Præsta nobis, æterne largitor, eorum ubique pia protegi oratione, quorum natalitia, per hæc sancta, quæ sumpsimus, votivo prævenimus obsequio. Per Dominum. Fit commemoratio Octavæ Visitationis B. M. V. & sancti Willibaldi.

[43] [proprio Officio olim celebrata.] In die S. Chiliani, Missa est, Multæ tribulationes justorum. In orationibus nihil peculiare; prima, Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut beatorum martyrum &c. Notanda est Sequentia, quam hic describo: Adoranda, veneranda Trinitatis est usia. Trinitatis sub figura, Sacramenta latent plura: quod jam dudum præsignavit, qui tres videns, adoravit monadem. In fornace tres intacti, Sacramenta sunt adepti eadem. O! quam mira virtus Dei, quæ nos certos reddit spei per tres viros ad quercum, quos tamen fertur, transmisisse: Hi ferebant tria dona, per quæ datur hinc corona, trinæ viæ recto pede, qui probatur institisse. Arbor dicta benedicta Salvatoris passione, Nostras quoque umbras fugæ dedit procul a regione; Nobis viros tres mittendo, Trinitatis qui docendo, veram fidem instaurarent; Ut erroris cæcitate victa lucis claritate, veritatem comprobarent. Servi Christi sunt tres isti, Colonatus & Totnanus, & beatus Chilianus. Salve vera spes sincera, Trinitatis sub figura, nostri tam expressa cura. Cura quidem bonitatis, & divinæ pietatis, in mittendis tribus viris ad nos exhibita: Odor quorum cum doctrina, tam remota quam vicina, replet loca & divina ope adhibita. Laude digna venerantut, & eorum celebrantur gensta, festa orientis in Franconia; Aucta quorum ex favore, est præcelfa & honore Herbipolis civitas nunc eximia. Sanguinis namque effusione, & hoc loco sepulturæ horum est famosa & decorata. Triumphantes ergo viros, sanctitate hos tres miros, hæ & tota recolat ecclesia. Isti enim in agone, spe mercedis & coronæ, servierunt Trinitati: Qui & nos serviendo, laudes, preces effundendo, ejus miræ bonitati, exoremus donis ejus, nos tam bonis his patronis combeari, & sociari in æterna requie.

[44] Exstat præterea diffusum per totam Octavam Officium, [Ex hodierno Officio Lambacensi] sub hoc titulo impressum: VIII Julii. In festo SS. Kyliani & sociorum martyrum, patronorum ecclesiæ Lambacensis, in superiore Austria, ad tria ferme integra folia in quarto seu ad XXIV paginas extensum, ex quo propria nonnulla excerpere, non erit prorsus abs re nostra. Officium solenne primo die in duodecim lectiones dividitur, quorum quæ in secundo Nocturno leguntur V, VI, VII & octava, Actorum compendium referunt satis germanum & nitidum, nisi earum concinnator nonnullas Egilwardi interpolationes superflue adoptasset. Dignæ mihi visæ sunt, quæ hic describerentur. Antiphonæ, versus, capitula & responsoria propria sunt, sed Vitæ ipsius fragmenta, ut non sit opus bis eadem repetere. Hymnus ad Vesperas, sic sonat: Mare, fons, ostium, aquæ terrarum: Deus tu omnium caput bonorum. A te bona fluunt, ad teque currunt. Longe ab insulis, pars bona maris; Ad fontem rediit, teque requirit, Jesu, viventium fontem aquarum. Maris fons est Deus, pars Kylianus: Quam procul patriis fitit ab oris; Cervi more suum tendit ad haustum. Scotorum infulæ felix alumne, Nos prece sedula dignos fac aqua, Quam quisquis biberit, sitim post nescit. Mundos baptismate fraudes iniqæ Semper inficiunt, male demergunt, Per stagnum criminis, in pœnam mortis. Sed tuis precibus omnes oramus, De fæva eripi noxæ charybdi, Tangentes lacrymis portum salutis. Laus tibi Trinitas, laus & potestas; Te laudent flumina, cælum & terra: A mari ad mare laus sit hac. die. Amen.

[45] Multa prætereo, ut ad jam dictas secundi Nocturni lectiones accedam. [probantur quæ antiqua sunt;] Quinta est: Beatus Kylianus, nobili genere ortus in Scotia, ordinatus in Episcopum terræ illius, & bene litteratus, dilectus erat Deo & populo. Quadam die fuit admonitus dominica voce, dicente: Qui vult venire post me, abneget semetipsum & tollat crucem suam & sequatur me. Prædictum igitur verbum tractans apud semetipsum, convocatis discipulis suis, persuasit eis propriam contemnere carnem, patriam & parentes relinquere pro Christo; quos facile obtemperantes invenit. Peregrinantes autem in Australem partem, ad castrum, quod vulgo Wiirzburg dicitur, pervenerunt, & ibi aliquantulum commorati sunt. Lectio VI. Videntes autem, habitatores loci illius idola colere, & Deum cæli ignorare, ad locum amœnissimum multos colligebant, & eorum cæcitatem corrigebant; consilioque inito, cum sociis accessit ad summum Pontisicem, & obtinuit auctoritatem prædicandi eis, & rediit. Dux igitur Gosbertus, Dominus ejusdem loci, vocato eo, & collatione cum eo facta, conversus est ab eo ad fidem Christianam, ac baptizatus cum tota plebe. Qui quidem Dux habuit uxorem in matrimonio fratris sui, juxta ritum paganorum. Kylianus autem non audebat eum de hoc arguere, antequam confirmatus esset in fide: ast eo confirmato, consuluit, eam dimittere. Quam cum, sancto Viro monente, nobilissimus Dux dimittere vellet, ea indignationis furore succensa, die noctuque sancti Viri necem pertractans, insidias præparare cœpit.

[46] [minus placent] Hactenus recte, vere & ad veterum Actorum fidem sua exegit lectionum scriptor, qua eadem norma usum vellem in duabus sequentibus, Egilwardiana fuligine nonnihil respersis. In Lectione VII displicet, quod Gozbertus ad militiam contra hostes tetendisse dicatur; displicet, quod lictor adstruatur cum socio; displicent stabula equorum super Sanctorum sepulcrum constituta. In octava consequenter dici debuit, duos carnifices a dæmonibus correptos: Kylianus autem a calice, alterum est interpolatoris commentum. Sed demus lectiones ipsas. Septima est: Unde Dux, de hoc quasi de gravi somno evigilans, ait: Graviora modo prædicas, quam ante, sed tamen pro amore Dei illam dimittam. Differens tamen hoc negotium, in militiam contra hostes tetendit. Abeunte autem illo, sanctus Kylianus sentiens insidias mulieris, cum sociis suis die noctuque orationibus & jejuniis vacabat, alacriter exspectans jam dudum optatam martyrii coronam. Quadam autem nocte, sancto Viro cum sociis suis laudes divinas celebrante, adest lictor una cum socio, a nefanda muliere destinatus, qui Dei Sanctos districtis gladiis impie trucidant. Quorum corpora eadem nocte, clam in eodem loco, cum sacris eorum vestibus & libris, ac reliquis omnibus quæ habebant, ita ut nec signum aliquod de iis appareret, sepulta sunt. Imo, ne umquam revelarentur, stabula equorum super illorum sepulcrum constituta fuere.

[47] [quæ ex Egilwardo adjiciuntur.] Lectio VIII. Mulier autem quædam, Burgunda nomine, Deo devota, prope cellam sancti Viri habens oratorium, qualiter res gesta esset cognoscens, tamen prodere timens, tandem ante finem vitæ suæ cuncta propalavit. Duce igitur reverso, visosque Sanctos inquirente, uxor ejus, eosdem, causa peregrinationis solitæ, jam dudum abiisse, mentita est. In brevi autem postea carnifices, qui Viros sanctos necaverant, a dæmonibus correpti, coram omnibus horribili voce clamabant, identidem repetentes: Heu Kyliane, Kyliane, quantum nos incendis! Sicque scelestissimo facto suo propalato, misere exspiraverunt. Nec longe postmodum, etiam ipsa cruenta mulier Ducissa, a dæmone arrepta, eumdem fere clamorem assiduo edidit, dicens: O Kyliane, Kyliane, quam graviter uris, quam acriter instas! A calice quidem, Kyliane, diceris, sed heu quam amarum calicem mihi infundis! His sæpius dictis, tandem cum magno cruciatu, ad cruciatus, a diabolo sibi paratos, migravit. Post multum vero temporis, Spiritu sancto favente, & sancto Kyliano miracula faciente, eorum corpora Christianis sunt revelata, & in decentiorem locum, maxima cum veneratione collocata. Sive hic studio, sive casu præterita fuerit mors violenta a servis Gozberto Duci illata; recte, me quidem judice, omissa videtur, quidquid eam memoret Notkerus. Cur ita sentiam, supra explicui. Nunc reliquum est, ut unicum, de novis lectionibus & hodierno Sanctorum cultu, paragraphum subjungamus.

§ VI. De novis in Officio ecclesiastico lectionibus, & solenni hodierno Sanctorum cultu.

Non ita pridem compositæ sunt novæ de S. Kiliano & sociis lectiones, a nostro P Leonardo Piertz ab annis quindecim huc transmissæ, [Ad quæstiones meas respondens Reverendissimus Suffraganeus,] de quibus hic etiam agere paraveram, sed cum prima fronte adverterim, ex Egilwardina Legenda, omnium manibus trita & hic denuo recusa, desumptas esse, nec verosimiliter excusas, aut usu admissas; non putavi operæ pretium eas transcribere: satis mihi fuit, per R. P. Wildericum Zinck, Collegii nostri Herbipolensis Rectorem, ea indicare, quæ mihi in ipsis non ita arriderent, quoque ex supra disputatis satis manifeste patere existimo. Major cura fuit, ut per eumdem Patrem ea nanciscerer documenta, ex quibus hodiernam Sanctorum solennitatem lectorum oculis liceret exponere, quam cultus partem, ab omnibus scriptoribus neglectam, satis mirari non poteram Varias itaque quæstiones proposui, ex quarum solutionibus res tota, quæ huc potissimum attinet, elucidaretur. Ad quos eæ primum pervenerint, perspectum non habeo: id certum est, responsa tam diu dilata fuisse, ut tantum non, urgentibus typis, hinc excludenda fuerint. Tandem a paucis diebus desideratas notitias submisit Reverendissimus ac Perillustris, nec minus eruditus Dominus Joannes Bernardus, Episcopus Chrysopolitanus, Herbipolensis Suffraganeus, cujus officiosissimæ benevolentiæ acceptæ referri debent, quæ toto hoc paragrapho subjicientur.

[49] Quæsieram primo loco; Num præter monumenta a me ex Surio præcipue & Serario discussa, [monet, vetera alia monumenta non reperiri:] nulla Herbipoli aut in vicinis monasteriis de S. Kiliano & sociis reperta essent,ex quibus sacra historia magis illustrari posset. Spem aliquam fecerant ea, quæ circumferri audieram de antiquitatum thesauro, sub tecto Cathedralis ecclesiæ, a V. C Georgio Conrado Sigler, non ita pridem invento. Verum ad hæc reposuit Reverendissimus, omnia monasteria &, siquæ sint, archiva olim perlustrasse diligentissimum hujusmodi cimeliorum investigatorem, nostrum P. Joannem Gamans ad requisitionem venerabilis P. Bollandi, ejusque præterea continuatores, codices omnes manuscriptos evolvisse: ut merito supponi debeat, præter vulgata nihil superesse, quod ad rem sacram magnopere conducat. Neque vero alia tradidisse Trithemium, in monasterio Scotorum Herbipoli vita functum anno 1519: neque Laurentium Frisium, qui natus anno MCCCCXCI trium Episcoporum & Principum Conradi III, Conradi IV & Melchioris consiliarius, secretarius & archivarius fuit; cum tamen hi duo res Herbipolensium minutissime descripsisse videantur: non alia interim usi notitia, inquit Reverendissimus, quam quæ fuit Surio & Serario, ut proinde supervacaneum sit, operosiorem disquisitionem de veteribus monumentis instituere. Felicius ea docere me potuit, quæ aliis quæstionibus proposueram.

[50] [hodiernam solennitatem] Secunda erat: Quænam sanctis Kiliano & sociis veneratio hodie exhiberi soleret? Utar hic ipsis Reverendissimi verbis, quæ sic habent: Magna inquit, & forsan major alteri Sancto, quem alia provincia Germaniæ pro fidei fundatore colit, non exhibebitur. Pridie post campanæ sonitum ad Ave Maria in meridie, per distinctarum campanarum quasi continuum pulsum clerus & populus ad primas convocatur Vesperas, quas ipse Episcopus Princeps cantat, præsentibus omnibus Cathedralis ecclesiæ canonicis, qui in hac & reliquis per totam Octavam diebus adesse debent, nisi notabilem reddituum portionem velint amittere. Comparent in iis reliquus in civitate Clerus secularis Collegiatarum ecclesiarum, Abbas cum conventu ex monasterio S. Stephani, Ordinis S. Benedicti, omnes tam in urbe quam extra illam viciniores parochi: qui in solenni processione introducunt Sanctorum reliquias, quas possident. Finitis primis Vesperis & Completorio, post unius horæ spatium, in Cathedrali & prope adjacente Collegiata Novi monasterii, ubi locus primæ sanctorum Patronorum sepulturæ est, incipit Matutinum cum Laudibus pro die sequenti, in quo celebrantem seu officiatorem agit major ecclesiæ Cathedralis Decanus.

[51] [distincte] Hæc in festivitatis pervigilio, solenni plane celebritate. Pergit Reverendissimus: Altero die, summo mane, in ipso festo, in Cathedrali persolvuntur de Horis minoribus Prima & Tertia. Postea ab ipsis ministrantibus ecclesiæ Cathedralis Canonicis capitularibus celebratur primum Sacrum solenne. Hoc finito, habetur hora septima usque ad octavam concio in Cathedrali ab ipso Episcopo Suffraganeo. Hora octava ab ipso Episcopo Principe Sanctissimum in processione, comitante toto Clero in cappis, defertur ad Collegiatam in Novo monasterio, ad tumbam vel locum primæ sepulturæ sanctorum Martyrum, uti supra dictum; ubi olim Ducis Gosberti palatium fuisse creditur, & inde per aliquem circuitum iterum ad Cathedralem, in qua in altari majore, coram expositis tribus Sanctorum capitibus in statuis argenteis, dictus. Episcopus Princeps celebrat summum Sacrum. Secundæ Vesperæ vel ab ipso Episcopo Suffraganeo, vel Decano majoris ecclesiæ cantantur, & illis finitis, deducuntur reliquiæ Sanctorum in processione iterum ad ecclesias proprias.

[52] Per totam Octavam qualibet die, coram expositis Sanctorum reliquiis Missa pontificalis ab Abbatibus & Præpositis infulatis hujus diœcesis celebratut, [& accurate explicans:] & in ipsa Octava processio solennis circa hanc civitatem ducitur, præsentibus omnibus Cathedralis ecclesiæ canonicis. Solenniore etiam cultu per totam Octavam in loco primæ sepulturæ, nunc seculari Collegiata, ad sanctum Joannem Euangelistam in Novo monasterio, de Sanctis fit memoria. Extra chorum ad diei solemnitatem spectat, quod circa primas Vesperas per triduum jus asyli vel immunitas publica voce præconis promulgetur, pro omnibus qui vel proscripti, vel metu pœnæ, ob delictum commissum sibi male conscii, a civitate discesserunt. Item quod civium notabilis portio & stipendiarius miles, ad sex millia quandoque ascendens, in civitate præsens, in processione hinc inde arma præsentans, Sanctis Patronis honorem augeant. Non videntur distinctius exponi potuisse, quæ de bodierna festivitate, & solennissima veneratione, Sanctis exhiberi solita, postulaveram. Pari nitore & diligentia ceteras quæstiones dissolvit Reverendissimus, ut ex sequentibus patebit.

[53] Tertio articulo interrogaveram, qua forma aut habitu Sancti repræsententur, [item quo habitu soleant depingi;] & quo in templo potissimum honorentur? Sua membro utrique aptatur responsio: Et primo quidem, sanctum Kilianum cum episcopali, sanctum Colonatum in sacerdotali, & sanctum Totnanum in diaconali habitu sculpi & pingi. Figuram sancti Kiliani hic adjungo ex sigillo, quo dicta Collegiata sancti Joannis in Novo monasterio de anno MCXIX utebatur, cum antiquius non invenerim monumentum. Sapit omnino seculi sui non magnam sculpendi peritiam, dignumque adeo visum est, quod hic in ære incisum exhiberetur, cum altero non dissimili Episcopi Embriconis, de quo in Actis S. Ottonis ad diem II Julii meminimus, quoque ipse usus sit anno, ut notavit Reverendissimus, 1135. Ex amborum forma rem omnem perspicies, colligesque, quod alibi in Actis nostris non semel observatum est, aliam seculis istis fuisse tum pedi, tum mitræ, tum aliorum paramentorum figuram; de qua hic pluribus disserendum non est. Facile apparet,characteres ad hodiernorum normam a sculptore expressas; quos vellem plane genuinos reddi potuisse.

Alteri membro reponitur: Quod potissimum honorentur in ecclesia Cathedrali & modo dicta Collegiata, loco nimirum primæ sepulturæ. Item in seminario ad S. Kilianum, & in celebri hospitalis Julianæi ecclesia.

[54] Quartum caput inquirebat, quo ritu ecclesiastico colerentur Sancti, [& quo ritu ecclesiastico] an cum Octava, an alio die, quam VIII Julii ? responsum: Ritu duplici primæ classis, & quidem cum Octava, die VIII Julii tantum celebrari, & sic in antiquissimo diurnali manuscripto, in quo annus deest, celebratum lego. Prædicti Diurnalis vetustatem probat Reverendissimus ex eo, quod in præfixo Kalendario, mense Januarii non habeatur festum Cathedræ S. Petri; nil de festo Corporis Christi, non festum Visitationis; nil de Commemoratione Fidelium defunctorum ad diem secundum Novembris: unde non male colligit, conscriptum fuisse sub finem seculi XII. Ex eo paucula decerpsit, quæ hic merentur inseri, cum jam alio loco commode referri non possint. Oratio in vigilia de S. Kiliano & sociis ejus Colonato & Totnano: Deus qui sanctorum Martyrum tuorum Kiliani & sociorum ejus mentes virtute constantiæ in passione roborasti, concede propitius, ut sicut illi, devicto persecutore, coronari a te meruerunt, ita nos eorum interventione defensari, & ad æternæ beatitudinis gaudia pervenire mereamur.

[55] [etiam antiquitus culti fuerint.] Sequitur in ipsa die festiva Capitulum: Justi tulerunt spolia impiorum & decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, & victricem manuum tuam laudaverunt pariter Domine Deus noster. Oratio multis abbreviationibus contracta, satis communis est: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beatorum martyrum tuorum Kyliani, Colonati, Totnati sollempnia colimus, meritis ipsorum protegamur & precibus. Magis propria est ea oratio quæ pro Octava signatur, sed cujus partem alteram perfectiorem desideres. In hunc modum concepta est. Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctis tuis Kyliano sociisque ejus, non solum credere in Filium tuum, sed etiam pro eodem pati posse donasti, nostræ quoque fragilitati divinum prætende subsidium, miam sempiternam, pro qua illi felices exhilarant, nos saltem sincera confessione consequi mereamur. Videtur hæc pars ultima sic posse restitui: ut vitam sempiternam, in qua illi, post certamen, felices exhilarantur, nos saltem &c., ut servetur aliqualis membrorum oppositio. Ad quæstiones regredimur.

[56] Quinta petebat: Ad quas alias urbes, intra vel extra diœcesim Herbipolensem is cultus extendatur? [Quo usque se hodie extendat,] Solutio: Olim ante Lutheri hæresim, quam civitates imperiales in Germania, paucis exceptis, nunc potissimum profitentur,, extendit se ad civitates imperiales in hac diœcesi sitas, & signanter ad illam Windsheim dictam, cujus prima & principalis ecclesia in honorem & titulum sancti Kiliani anno MCXC ædificari cœpit, in cujus altari majore historia ejusdem Sancti adhuc in hodiernum diem cernitur. 2. In Schweinfurth, ubi pons a S. Kiliano nomen habet, & anno MCCCLXXXIII artificiose elaboratus fuit. 3. In Hanbrunn Suevorum. 4. In Halis; in quibus duabus civitatibus imperialibus, in diœcesi Herbipolensi sitis, ecclesiæ in honorem S. Kiliani olim dedicatæ fuerunt, & in hodiernum diem monumenta non contemnendæ antiquitatis ibidem conspiciuntur. Extra hanc diœcesim in Westphalia prope monasterium Corbeiense, oppidum est Huxarum nuncupatum, in quo ante annum millesimum a Christo nato, templum in honorem & nomen S. Kiliani exstructum, testatur Christianus Franciscus Paulinus in Chronico Huxariensi, Francofurti MDCXCVIII edito, ubi fol. 6 & 7 memorat oblationes ad aram illis de anno MLXXXVIII a piis fundatoribus factas. Viennæ in Austria a patriotis Franconibus quotannis festum solennissime agitur. Videatur Gelenius hoc die; item Officia Osnabrugensia, Mindensia & alia.

[57] Legeram apud Bruschium, Adalberonem, Comitem a Laymbach & Scherdingen, ex Bavaris parentibus Arnoldo & Regilla, [& unde Lambacum pervenerit.] Lambacensis monasterii fundatoribus ortum esse, atque ecclesiam Herbipolensem annis quadraginta laudabiliter & utilissime rexisse, non sine multis insidiis & vexationibus ab Henrico Imperatore schismatico ipsi paratis, sic ut non semel a sede ejectus fuerit, ad monasterium Lambacense sese recipere compulsus, ubi tandem qutete vivere, & præsentibus uti maluit, quam alibi cum summis vitæ periculis, ea iterum admittere, quibus jam hostium suorum schismasticorum artibus excidisset. Hæc mihi satis præmonstrabant, sanctorum Kiliani & sociorum cultum, de quo supra egimus, ab Adalberone Lambacum translatum fuisse, verum suspicabar aliud quid intervenire debuisse, v. g. concessionem reliquiarum, unde tanta celebritas ibi hactenus perseverasset. Quæsivi itaque 6. Unde tanta solennitas in ecclesia Lambacensi superioris Austriæ, ut cum Octava istic colerentur S. Kilianus & socii? At nihil præterea reperit Reverendissimus, totam cultus causam referens in Adalberonem ipsum, aut in cœnobii istius monachos, qui illius, tamquam fundatoris, amore sanctos Herbipolenses Patronos venerari cœperint, & porro hactenus in eadem veneratione constantissime perseverent.

[58] Quæ supersunt quæsita, paucis percurram. Petieram: [De reliquiarum expositione & populi ad eas concursu.] Quo loco & in quo altari exposita sint Sanctorum corpora, aut quale eis erectum monumentum, qualis lipsanotheca? Respondetur: In festis solennioribus tria sanctorum Martyrum capita in statuis argenteis exponi in altari majore ecclesiæ Cathedralis, una cum codice Euangeliorum, quem eorum sanguine conspersum, traditio ostendit. In Collegiata Novi monasterii, in templo seminaru S. Kiliani, & in celebri hospitalis Judanæi ecclesia illorum reliquiæ exponuntur. Dubium remanet, quo loco aut in quo tumulo depositæ sint reliquæ Sanctorum exuviæ nisi intelligamus, relictas esse in veteri sepultura Novi monasterii, aut forte bellorum injuriis, hæreticorum incursionibus, ut in Belgio nostro & tota ferme Gallia factum deploramus, aut alia calamitate interiisse. Postrema dubia erant, de populi ad sacras reliquias concursu, & recentioribus miraculis Ingens fidelium confluxus asseritur in ipso festo & per Octavam, tam ex Franconia, quam ex adjacentibus provinciis; at miracula recenter descripta non inveniuntur. Majorum incuriam accusamus, nos ipsi sæpe in iis, quæ ante pedes fiunt, negligentiores.

[59] [Alia ad S. Burchardum remittuntur.] Quæstionibus meis postulatum attexueram, adderentur quælibet alia, ad Sanctorum posthum am gloriam quomodocumque spectantia. Monuit itaque Reverendissimus, Joannem Fredericum. Pfeffinger, V. C, & equestris academiæ Luneburgensis inspectorem, vulgasse recenter librum, sub titulo Vitriarius illustratus, in quo aescribit Vitas Imperatorum, episcopatus & principatus Germaniæ; & lib. I, Tit. 15 de Principibus imperii, multa beneficia memorat, ab Imperatoribus ecclesiæ Herbipolensi, ex veneratione erga S. Kilianum collata: unde describi & ad me transmitti curavit laudatus Reverindissimus solia nonnulla, quæ postulato nostro non incongrue aptari poterant, nisi obstitissent angustiæ temporis, ad similia paulo accuratius excutienda necessarii: & præterea opus esset, fontem ipsum consulere, ex quo ea extracta sunt, quod fieri prorsus non posse, manifestum est. Adde, quod opportunior locus superesse videatur: cum enim beneficia ista omnia, ad episcopatum Herbipolensem potius, quam ad S. Kiliani gesta aut culium reserantur, magis opportune expendi & illustrari poterunt ad XIV Octobris, quo colitur S. Burchardus, sine controversia verus primus istius civitatis Episcopus, ut ex supra dictis perspectum existimamus. Erit & tunc sua S. Kiliano gloria, hic nihil superest, nisi ut Acta ipsa, paragrapho 4 ex professo discussa, repræsententur.

ACTA
Ex codice nostro Ms prægrandi Valcellensi seu Moretiano
Collata cum aliis Mss. & cum editionibus Canisii & Mabilionis.

Kilianus Episcopus Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Colomannus Presbyter Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Totnanus Diac. Martyr Herbipoli in Franconia (S.)

BHL Number: 4660


EX MSS.

Fuit vir vitæ venerabilis, nomine Killinus a, [Ad episcopatum promotus, cum sociis in Franconiam pergit,] quem Scottica tellus de magno edidit genere, qui etiam a puerili ætate magnum habuit studium sacras discere litteras, & in eis tam perfecte profecit, ut exinde pontificale didicisset regere culmen b, & tunc jam alio vocabatur nomine Kilianus, habens gratiam ad clerum, & ad omnem populum, qui etiam in tantum, amore Christianæ religionis impletus erat, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognosceret, devota mente & pio operari studio non cessaret. Contigit autem, ut quadam die Euangelica simul & voce dominica admonitus esset, ubi dicitur: Qui vult post me venire abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Hæc secum beatissimus Vir toto cordis ac mentis affectu pertractans, congregatis in unum suis sociis atque discipulis, id est Lonato c, ac Gallone d, & Arnuvale presbyteris & Totnano diacono, aliis septem illis adjunctis, cœpit eis persuadere, propria contempnere, patriamque & parentes, secundum Domini Euangelium, relinquere, & nudos sequi Christum. Illi statim sacræ admonitioni beati Viri obtemperantes, firmiter coadunati, relictis omnibus, de propria perrexerunt patria, & venerunt in Australium partem, ad castellum, quod vocatur Wirziburch.

[2] Ibi per aliquod tempus commorantes, regnante ibi eodem tempore quodam Duce, [ubi priusquam fidem paganis annuntiet,] nomine Gozberto, filio Hetanis e senioris, qui fuit filius Hruodis; qui etiam ipse Gozbertus, & omnis populus sibi subjectus adhuc paganico vivebant more, idola dæmonum colentes, Deum vero cæli & terræ minime agnoscentes. Videns autem sanctissimus Vir, miræ amœnitatis locum, atque pulcherrimam multitudinem ibi nobilium virorum, ab antiquo hoste obsessam, ultra quam dici potest, dolebat illorum cæcitatem, iniitque consilium cum suis, dicens: Fratres, videtis locum elegantem hominesque jocundos, licet errore deceptos; si vobis videtur, faciamus sicut condiximus, usque dum in nostra fuimus patria: eamus Romam, & visitemus limina Principis sanctorum Apostolorum, & præsentemus nos obtutibus B. Papæ Joannis, & si Domini voluntas sit, ab Apostolica Sede accepta licentia, cum consultu illius, iterum revertamur, & prædicemus illis fiducialiter nomen Domini nostri Jesu Christi. Non mora; factis compleverunt dicta, veniendo ad limina sancti Petri Principis Apostolorum.

[3] Sed illuc venientes, & Apostolicum virum Joannem non invenientes, [Romam appulsus, pontificia auctoritate muntiur.] quoniam jam defunctus est; a sancto Papa Canone * prædictus Dei Pontifex Kilianus amabiliter & honorabiliter susceptus est. Cum autem B. Papa Canon audivit, unde venerat & ad quid venerat, & ad quem locum exinde prompta voluntate iturus fuerat; audita illius fide, pariter & doctrina, dedit illi a Deo & sancto Petro Principe Apostolorum , licentiam & potestatem prædicandi & docendi, & quoscumque sua convertere potuisset doctrina, libera atque firmissima hoc facere potestate f.

[4] Ipsi namque exinde pergentes itinere, sequestrati sunt, [Inde redux Ducem Franconiæ cum populo convertit;] tamen corporaliter, non spiritualiter, & adhærebant suo Episcopo Kiliano Colonatus presbyter, & Totnanus diaconus, & venerunt in partem Australium Francorum, ad castellum, quod dicitur Wirziburch g, ibi prædicantes primitus verbum Domini. Quibus auditis, Gozbertus Dux convocari eos fecit ad se. Cum autem praesentati adessent, confabulationem in invicem fecerunt Kylianus Episcopus & præclarus Dux Gozbertus. Non multo post tempore persuadebat illi devotus Domini Pontifex Kilianus, Christianum fieri. Qui etiam, Domino volente, illius sacris admonitionibus adquiescens, baptizatus est ab illo, & confirmatus est omnis populus, qui sub illius potestate erat.

[5] [& illum ab illicitis nuptiis avocat;] Ipse autem Gozbertus Dux in matrimonio h habuit uxorem fratris sui, sicut antiquitus fuit consuetudinis. Sed sanctus Dei Pontifex, sicut sapiens semper facit sapienter, noluit illi eam interdicere, antequam bene firmiterque confortatus esset in fide Christianitatis. Tunc talibus ad illum locutus est sermonibus; Fili dilecte, Gozberte, modo Christianus, & per omnia Deo amabilis factus es, si unam rem facis, quam maxime te oportet facere , ut dimittas conjugem tuam, quam injuste habes tibi copulatam; quoniam te non oportet habere uxorem fratris tui. Ad hæc dicta Dux Gozbertus, quasi de gravi somno evigilans, respondit & dixit: Graviora & difficiliora modo suades & prædicas, quam ante. Sed per Dei omnipotentis amorem, quem prædicasti & prædicas, dereliqui omnia, quæ dilecta & amabilia mihi fuerunt ad habenda: per eumdem amorem, & meam conjugem amantissimam, si non est licitum habere, dimittam; quoniam nihil mihi Dei amore charius, nihilque ambilius est.

[6] His auditis, conjunx Gozberti nobilissimi Ducis, ira & invidiæ formite accensa, [propterea uxoris fraude, cum sociis necatus.] die noctuque cogitabat, quomodo Sanctos disperdere potuisset. Cum autem appropinquasset tempus passionis & remunerationis eorum, præcedentibus meritis vacabant supradicti Martyres Christi die noctuque orationibus & jejuniis, læti sine tristitia, & devoti sine formidine, alacres expectantes diem jam optatam, ut martyrio coronarentur. Contigit autem, ut quadam nocte dum Dominus omnipotens suos finire voluisset milites temporale certamen, tempore nocturno, quando in Dei laudibus unanimiter consistebant, accessit lictor i ad eos, ense acuto quasi præparatus ad jugulandos Dei amicos, complens præcepta Geilanæ, uxoris Gozberti Ducis: quod videns Killena Pontifex Christi, dixit ad suos: O filii mei spirituales, jam adest dies diu optata; spirituale certamen mecum inite absque timore, sine trepidatione, secundum Domini vocem: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. His dictis, omnes pariter capitibus truncati sunt, & martyrio coronati. Eadem etenim nocte cum omni celeritate eodem in loco furtim sepulti sunt, sed & illorum capsæ, crux, & Euangelium, aliaque Pontificalia vestimenta simul cum illis in sepulcro posita sunt.

[7] Hoc videns quædam matrona, nomine Burgunda, verbis facta narravit. [In humido solo defossi libri & vestes sacræ non corrumpuntur.] Est enim loci illius consuetudinis in autumno vel hieme, nec non & verno, temporeque æstivo, quando pluit, non plus quam duorum pedum spatium potest fodi, nisi aqua contra erumpat. Sed divina miserante gratia, quando Deus omnipotens corpora eorum de loco sepulturæ ad majorem voluit sublevari honorem, carnibus, sicut mos est, consumptis, cetera sana & bene custodita inventa sunt, in tantum, ut nec unum folium de libris vel simbria de vestimentis ipsorum putredine consumptum sit. Veniente quoque Duce Gozberto, & ubi supradicti Dei servi essent, inquirente, infidelis uxor ejus respondit, se nescire quo pergerent, vel ubi forent. Sed miser ille, qui necis eorum reus tenebatur, non potuit celare pœnam, quæ ei de vindicta Martyrum evenit, sed currens huc illucque vagus & profugus, & velut phreneticus, se esse reum de morte eorum semper asserebat, & insuper aiebat tremens & lugens: Killena sanctus Dei igne me ferocissimo exurit.

[8] Hoc itaque audiens Gozbertus Dux, congregato omni populo, [Punitur divinitus, qui Sanctos interemerat.] qui cum illo simul erat sacro baptismatis fonte a sancto Pontifice ablutus, interrogavit eos, quid de misero facere debuisset. Erat autem ibi quidam homo eloquens k, paratusque ad respondendum, secundum suggestionem Geilanæ infelicis uxoris Gozberti, qui taliter dixit: Domine mi, Dux Gozberte, cogita de temetipso, & omnibus nobis, qui simul tecum baptisma suscepimus ab ipsis, & proba, utrum Deus eorum tam fortis, tam præpotens sit, & omnia sciens, retribuensque bonis bona, & in novissimis mala restituens malis, nisi se per pœnitentiam ante correxerint: & jube istum miserum resolvi a vinculis, & coram omni populo, suo derelinqui arbitrio. Si enim est talis Deus eorum, sicut dixerunt & illi, descendet super eum vindicta illius, & potenter suos vindicabit servos. Sin autem alias, ne irascatur Dominus meus, qui talia dico; tunc volumus servire magnæ Dianæ l, sicut & anteriores nostri fecerunt patres, & prosperati sunt in eo usque in præsens. Factum est quoque secundum dictum hominis tyranni, & dimissus est miser ille in medio populi. Cum vero dimissus esset, cœpit repente insanire & semetipsum suis laniare dentibus, quo usque vitam finivit præsentem. Quod cum viderent, qui sacro baptismatis fonte abluti erant; omnes pariter gloriantes, gaudebant se obedire illorum doctrinæ, quoniam videbant Deum illorum tam mirabiliter eos vindicare.

[9] Igitur his omnibus ita peractis, vindicta iræ Dei subsecura est carnifices sanctorum Martyrum. [Ultio de Geilana & ejus filio sumpta. SS miracula & elevatio.] Nam Geilanam spiritus invasit malignus, atque in tantum eam agitabat, usque dum vitam finiret. Hetanum m vero filium ejus populus Orientalium Francorum de regno ejecerunt. In tantum enim illius persecuti sunt progeniem, ut nec unus de illius stirpe remaneret. Post multum vero temporis, in loco, ubi illorum sepulta sunt corpora, divino nutu receperunt cæci visum, claudi quoque gressum, surdi auditum. Quotquot diversis infirmitatibus erant fatigati, & ibi venerunt, statim sanitatem receperunt. Illustrante autem Domino merita eorum, cum consilio & præcepto Zachariae Papæ, mediante Bonifacio Archiepiscopo, a Burchardo, primo Wirsiburnensium Episcopo, de tumulo honorifice sublevati sunt, regnante Pippino, primo Orientalium Francorum Rege feliciter.

ANNOTATA.

a Canisii editio & alii codices legunt Killena seu Kyllena: rectius opinor: nam & in decursu etiam hic Killena & Kyllena scribitur.

b Hinc in Commentario collegimus, S. Kilianum Episcopum fuisse, priusquam e patria egrederetur. Nihil habent hæc Acta, quo vel eminus suadeant, monachum aut abbatem appellari debere.

c Hunc Colonatum seu potius Colomannum esse, ex contextu facile colligitur.

d De hoc nihil usquam reperio, de sequenti Arnuuale, dicemus suo loco. Non omnes cum S. Kiliano in Franconiam perrexisse, satis constat: Trithemii & Wionis auctoritas oppositum non evincet.

e De hac progenie, non est quod quærendo te fatiges. De Gozberto & Hetano varia tradunt Legendæ, quæ nemo facile conciliet. Vide Serarii notationem 13.

f Hæc omnia recte & apposite ordinata sunt, multa & hic & alibi finxit interpolator, de quibus vide annotata ad Passionem alteram.

g De hac urbe locuti sumus in Comm. prævio.

h Legebatur in codice maherimonia, ut est etiam in edito Canisii.

i Unus hic indicatur lictor, in omnibus interpolatis carnifices duo sunt.

k Mirum sane, totam hanc historiam ab Egilwardo præteritam.

l De diis gentium, qui tunc temporis in Franconia colebantur, videnda Serrarii notatio 14.

m Canisii editio, quam sequitur Mabilio, vult Gozbertum etiam a suis occisum, cujus rei nulla assignari potest ratio: præferenda videtur lectio nostra.

Hactenus de Actis, quæ si non omnino genuinæ sint & a synchrono aut subæquali scripta, longe sane sinceriora existimo, quam sint majora illa, quæ a Canisio edita diximus, aut paulo breviora Surii & Serrarii. Ceterum ne quid a nobis prætermissum conqueri possint Herbipolenses, Passionem istam longiorem etiam subjiciendam censuimus; de qua præter jam dicta in Commentario & in Annotatis infra, nihil hic observandum superest.

* lege Conone.

ALTERA PASSIO
Ex Mss. codicibus eruta ab Henrico Canisio tomo 4 Antiquarum Lectionum.

Kilianus Episcopus Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Colomannus Presbyter Martyr Herbipoli in Franconia (S.)
Totnanus Diac. Martyr Herbipoli in Franconia (S.)

BHL Number: 4661


Ex Edit. H. Canis.

[Prologus]

[Prologus auctoris.] Sanctorum Martyrum certamina quoties ad memoriam redeunt, toties mentem ardore compunctionis tangunt, quo fit, ut fraternæ charitati multum videatur impendere, qui Martyrum historias stylo studet memoriæ commendare. Et quamvis culpis retardantibus, iter rectitudinis assequi non valeat, incedentibus tamen in patriam, veritatis tramitem monstrat. Alioquin miserrimum est, feliciter navigantibus, si invideat portum salutis, qui patitur damna periculosæ navigationis. Idcirco beatissimi Kiliani ac sociorum ejus gesta, prout possumus, litterarum notis assignare curamus, ut fraterna studia a ad amorem boni operis incitemus. Quia enim phialam dare fratribus non possumus, saltem cyathum propinemus.

[Annotatum]

a Monachum se esse insinuat compilator, ut qui fraterna studia ad amorem boni operis incitare conetur. Egilwardum autem fuisse non solum Vitæ S. Burchardi, sed etiam S. Kiliani & sociorum interpolatorem, in Commentario satis probatum existimamus.

INCIPIT PASSIO.

CAPUT I.
S. Kiliani pueritia, monachatus, præfectura, peregrinatio in Franconiam & Romam: ubi Episcopus ordinatus, ad missionem redux, Ducem cum populo convertit.

Beatus Kilianus, Scotorum genere nobilibus ortus parentibus, divinæ tamen gratiæ factus est nobilitate clarissimus. [Litteris probe instructus,] Scotia, quæ & Hybernia dicitur b, insula est maris Oceani, fœcunda quidem glebis, sed sanctissimis clarior viris; ex quibus Columbano gaudet Italia, Gallo ditatur Alemannia, Kiliano Teutonica nobilitatur Francia. Qui, ut diximus, nobili prosapia editus, a pueritia liberalibus studiis traditus, simul cum litterarum incrementis diligenter cœpit indagare viam veritatis. Tandem præveniente se gratia Dei, spretis humanarum litterarum studiis, omnibusque hujus mundi illecebris, monasterium petiit, abnegavit semetipsum sibi, tulitque crucem suam, & secutus est Christum.

[3] In monasterio igitur positus, quantæ obedientiæ, [fit monachus & abbas:] quantæque frugalitatis, quantæque fuerit vigiliarum & orationum instantiæ, vitæ præsentis terminus declaravit. Quamvis etenim martyrii palma per gratiam magis, quam per meritum constet, bonis tamen adimpletur operibus. Videntes itaque monasterii fratres in virtutum profectibus beati Viri perseverantiam, primo eum per ecclesiasticos gradus ad presbyteratus officium precibus ascendere, deinde ejusdem monasterii regiminis curam sumere coëgerunt. Ille autem sciens, perfectionem charitatis sine proximi dilectione perfecte constare non posse, passus est in propriis se aliquantulum minotari, ut fratrum prodesse posset utilitati, imitatus Apostolum, cupientem anathema fieri a Christo pro fratribus & cognatis secundum carnem.

[4] Verumtamen cum fama beati Viri longe lateque crebresceret, [sed gloriam fugiens, in Franconiam cum sociis pergit:] metuens ipse, ne popularis favor maculæ sibi rugam infigeret, cœpit meditari, qualiter notos & propinquos relinqueret, peteretque longe sepositas terras, ubi obscurus fama, & vilis genere posset haberi, quo liberius divinis cultibus vacare valeret. Deliberatione itaque recedendi facta, collectis sociis c, in quibus idem fervor dilectionis ardebat, ad vicinam Scotiæ Britanniam pervenit; quam non longa navigatione præteriens, Galliam attigit. Qua permetata * in provinciam Germaniæ devenit, quæ ab incolis terræ ipsius Orientalis Francia vocitatur; ibique in oppido, quod Wirzeburg eorum lingua dicitur, latina vero lingua, virorum d interpretari castellum potest, moram se facturum disposuit, non veritus incredulæ gentis feritatem, eo quod intrepidus coronam optaret martyrii. Sed tamen prædicationis interim abstinuit, donec Romano se Pontifici præsentaret, quatenus apud Romanam Sedem & integrum Christianæ religionis dogma, & licentiam prædicandi acciperet. Hibernia e siquidem olim Pelagiana fœdata fuerat hæresi, Apostolicaque censura damnata, quæ nisi Romano judicio solvi non poterat. Idcirco vir sanctissimus coram Primate Apostolicæ Sedis, ejusdemque ministris, ut sibi semina divini verbi gentilibus erogare liceret, studio divini amoris expetivit.

[5] [unde Roman profectus,] Tunc autem præerat Romanæ Ecclesiæ Konon Pontifex, humanis, divinisque litteris pollens, pontificali officio congruus, in ordinandis ecclesiasticis rebus discretor idoneus. Qui audita fide præfati Viri, charitatis nexibus illigata, Deo gratias retulit, eique sese charitatis amore impertivit, exultans, semina divini eloquii ab insulanis, ac longe positis Doctoribus augeri.

[6] [ibi Episcopus ordinatur;] Erat igitur apud egregium Pontificem non modica exultatio, quia cernebat paulatim evacuari fraudem antiqui hostis, crescentibus divinæ ministris operationis. Tunc ex consensu totius Urbis beatissimum Virum in præsulatus officium constituit, quo & chrisma conficere, & ecclesias dedicare, & sacros ordines consecrare irreprehensibiliter valeret. His ita peractis, dimisit eum, monens, ut cœpto operi insisteret, a Domino sibi parato præmio æternæ retributionis. Beatus itaque Kilianus urbem egressus, peracto itinere cum Kolomanno presbytero & Totmanno levita, ad locum sibi destinatum pervenit, Columbano in Italia relicto. Nam Romam pergens, Gallum f in Alemannia, febre gravatum dimisit.

[7] [indeque redux Herbipolensibus prædicat.] Veniens igitur ad prædictum oppidum Orientalis Franciæ Wirziburg, non eum, quem in eadem provincia Ducem reliquerat, invenit, sed alium g, nomine Gozbertum. Porro venerabilis Vir paulatim cœpit pabula divini verbi incredulis populis ministrare. Tantam enim Dominus ei gratiam contulerat, ut in brevi tempore gentis loquelam perdisceret, & eis proprio sermone semina veritatis erogaret. Mirabantur autem omnes, non solum novitatem doctrinæ, sed exuberantiam quoque eloquentiæ; facundiam etiam sermonis comitabatur efficacia virtutis. Impletum est in illo, quod Veritas Apostolis promisit: Ego, inquiens, dabo vobis os & sapientiam. Et iterum: Opera, quæ ego facio, & vos facietis. Sed cum jam divini semina succrescerent eloquii, & plebs gradatim minueretur errore gentilitatis, usque ad principes populi sancti Viri fama pervenit, ut Ducem quoque provinciæ non lateret. Qui eumdem sanctum Virum sibi præsentari jussit, experiri cupiens, quæ esset hæc doctrina, quam prædicabat, hactenus sibi incognita.

[8] [Post varios labores] Erat vero idem Princeps naturali ingenio præditus, licet gentilitatis errore fœdatus. Ad quem cum a beato Viro perventum esset, constanter veræ dogma religionis insinuare cœpit, docens, unum esse Deum visibilis & invisibilis creaturæ auctorem, in Trinitate personarum, & unitate divinitatis consistentem: Jesum Christum a Judæis crucifixum, in una persona verum Deum, verumque hominem, in natura divinitatis æqualem Patri, in natura humanitatis factum mortalem; tertiam tamen in Trinitate personam, per quam rationabilis mortalisque creatura, invidi hostis fraude decepta, sit misericorditer reparata. Præfatus autem Princeps adjuvans tanti viri constantiam, & sermonum insuperabilem veritatem, quia, ut diximus, naturali pollebat ingenio, veris se superatum sententiis videns, ad tempus ejus distulit auditonem, volens frequenti apud se tractare rimatu, utrum, quem Kilianus docebat, an Dianæ h cultus præponendus foret. Diana namque apud illum summa veneratione habebatur. Verumtamen egregius Vir jugi instantia laborabat, ut Deo redderet animas, quas diabolus perdere conabatur. Lucerna igitur supra candelabrum posita, omnibus resplendebat, & civitas in monte constituta ab omnibus videbatur.

[9] Porro prænominatus Dux cernens perseverantiam prædicationis egregii Viri, [Ducem cum omni populo convertit.] secreto venit ad eum, cupiens doctrinis ejus instrui, quatenus cognito tramite veritatis, abigere valeret anfractus erroris. Sed a beatissimo Viro Catholicæ fidei documentis diligenter instructus, proximo die Dominicæ Resurrectionis i cum multis aliis dato nomine, aqua lotus baptismatis, absolutionem pristini promeruit erroris. Sicque factum est, ut tota pene provincia Orientalis Franciæ, relicto dæmonum cultu, divinæ religioni operam daret. O beatissimum virum Apostolicæ dignitati comparandum! Ad judicium namque Domino veniente, Petrus Judæam, Andreas Achaiam, ceterique secum diversa regna trahent, inter quos beatus Kilianus Teutonicam Franciam ducet. Quanta tunc erit exultatio patris in prole, & prolis in patre, quando omnibus mundi consumptis periculis, neque memoria restabit tribulationis. Sed jam tempus est, ut ad beati Viri, sociorumque ejus martyrium succincte pergamus, ita tamen, ut moderata brevitas & studioso lectori satisfaciat, & desidioso fastidium tollat.

[10] Prædictus Dux Gozbertus, monitu assiduo beatissimi Præsulis, [& illum ab illicito matrimonio] ad meliora de die in diem proficiebat. Erat illi tamen conjunx secundum gentilitatis ritum, quæ quondam fratris ipsius conjugio fuerat copulata. Hæc Geilana nomine dicebatur. Præclarus autem Vir Dei idcirco in initio fidei noluit tale prohibere conjugium, ne in pœnitudinem credulitatis, gravitate monitus Princeps prælibatus duceretur. Et hoc est, quod Apostolus in fide nondum perfectis dicebat: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Perfectorum enim est solidus cibus. Ideoque egregius Martyr, quod gravius noverat, distulit in futurum, simulque divino revelante Spiritu, sciens in hac re sibi & sociis causam constare martyrii, ut multis interea prodesset, interim omisit tale damnare conjugium; licet cuperet dissolvi & cum Christo esse, imitatus Apostolum, qui in sporta per murum a fratribus dimissus est, non ut mortem timeret, sed ut multis ante mortem prodesset.

[11] Verumtamen cum quadam die venerabilis Præsul Ducem familiariter alloqueretur, [sensim retrahit.] dixisse fertur inter cetera: Fili mi, quem per Euangelium genui, gaudeo valde in profectu fidei tuæ, sed multum me movet, quia illicitis nuptiis k detineris, & vereor nimis, ne a recto itinere tali conjugio retarderis. Legitur enim, sapientissimo dicente viro: Qui in uno offendit, multa bona perdit; Jacobo Apostolo testante; Quia qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Propterea in baptisinate innovatur homo, & non ex parte, sed totus. Ut autem totus innovari possit, nihil pristini retinere deberet erroris. Audiens hæc Princeps, primo hæsit stupore, deinde alta suspiria trahens (valde enim diligebat eam, quam habebat uxorem) demum tale fertur dedisse responsum: Audivi Pater, te docente, quia Dominus Jesus monet, nihil præferendum suo amori, non patrem, non matrem, non filios, non uxorem, & idcirco quamvis unice diligam junctam mihi uxorem, præpono tamen divinum amorem l. Sed nunc non adest mihi otium inquirendi, qualiter eam dimittam, quia contra hostes nostræ reipublicæ festino, cum autem fuero reversus, inventa opportunitate dimittendi, separabor ab illa. Hæc vero cum ad aures Geilanæ pervenissent (quis enim fallere posset amantem?) gravi incanduit ira, ceu raptis catulis leæna, diuque secum bachata, ex eo cœpit quærere, quomodo sanctos Viros extingueret: neque enim absente marito, tanto cessaret cardine rerum.

ANNOTATA.

b De patria S. Kiliani egimus in Commentario. Omnia quæ hic dicuntur, usque ad principium num. 4, nimis quam liberaliter ab Egilwardo adjecta sunt.

c Mirum, quod sociorum nomina, in prototypo suo expressa, omiserit, qui cetera augere solitus est.

d Aliter interpretantur alii apud Serarium; sed de his satis dictum est.

e De hac intempestiva observatione dictum etiam in Commentario, uti & de iis, quæ Romæ gesta commemorat.

f Inepta rerum connexio: pridem sepulti erant SS. Columbanus & Gallus, antequam Sanctus noster e Britannia pedem extulerit, ut patebit ad 16 Octobris & 21 Nov.: Plures ejusdem Egilwardi anachronismos ad S. Burchardi Vitam ostendit Mabilio.

g Nugatur iterum scriptor, ut etiam observavit Mabilio; & quæ hic denuo verbosius commiscet, mera assumenta sunt.

h De diis istius temporis Francorum Orientalium pluribus disputat Serarius art. 14.

i Quærit art. sequenti Serarius, cur Resurrectionis Dominicæ tempore baptizatus sit Gozbertus; sed eum diem non signant Acta sincera. Reliqua hoc numero adjecta, ad historiam parerga sunt.

k Vide de his nuptiis Serarium operosius disputantem totis tribus articulis 16, 17 & 18.

l Hæc etiam ab interpolatore excogitata sunt, de quibus nihil vita vetustior.

* peragrata.

CAPUT II.
Sanctorum martyrium fraude uxoris Gozberti; in eam & carnifices divina ultio; Gozberti & filii interitus. Sacrorum corporum per Atalongum inventio & elevatio.

Felix Kiliane a, qui Heliæ & Joanni dignus es comparari. Helias namque Jezabelis insidias pertulit, [Hinc uxor in rabiem acta,] Herodiadis fraude Joannes martyrium accepit, tu Geilanæ zelo truncaris, tribus tamen una est causa laboris, testificatio videlicet veritatis. Helias non nuptias prohibuit, sed mulieris improbitatem damnavit; ideoque tamen evasit, quia Dominus eum abscondit. Joannes & Kilianus, quia nuptias vetuerunt illicitas, femineo veneno mortem pertulerunt. Nulla siquidem feritas bestiarum in hoc mundo similis mulieris malæ. Ad hujus rei exemplum sufficiunt duo omnibus aliis incomparabiles viri. Samson invicti roboris, dux Israëliticæ plebis, & Salomon inexhausta sapientia laudabilis, quorum uterque femineis fraudibus cessit; hic idola colendo, ille, quo privari fortitudine posset monstrando. Nulla igitur bestia in hoc mundo similis est mulieris malæ. Igitur ad propositum redeamus.

[13] Nefanda mulier, de qua nobis sermo est, [carnifices subornat,] callida meditatione perquirebat, qualiter sine populari strepitu & vulgi cognitione, sanctos Viros perderet. Armabatur namque impatientia iræ, & libidinis furore. Et quia diabolus iniqua cupientibus fomenta malitiæ subministrat, inventi sunt duo b ministri crudelitatis, qui promitterent, se satisfacturos Geilanæ desideriis, datis sibi muneribus miserrimæ executionis: atque ita factum est, ut accepto præmio nefandi operis, pervenerint ad votum femineæ crudelitatis. Solebat namque beatissimus Martyr Kilianus, post parvam dormitionem necessitatis, ad studium vigilare propensæ orationis. Quadam vero nocte cum leves somnos carperet S. Kilianus, ita ut nec dormiret integre, nec vigilaret aperte, apparuit ei vir habitu c formaque pulcherrimus, qui diceret, Amice Kiliane surge, nolo te diutius laborare, uno dumtaxat certamine tangeris, & sic jugiter victor mecum eris. His dictis abscessit. Evigilans autem egregius Vir, intelligens divinam sibi adesse visitationem, convocatis fratribus inquit: Fratres evigilemus, cito aderit Dominus, & pulsabit januam; cavendum ergo est, ne nos somno torpentes inveniat. Addamus oleum lampadibus, dum tempus est, ne si defecerit, tunc incipiamus quærere, quando non poterimus invenire.

[14] Illis itaque circa medium noctis orationibus vacantibus, [qui Sanctum cum sociis jugulent.] carnifices strictis gladiis locum, in quo orabant, penetrarunt. Quos cum sacer Vir intuitus esset, ait, Amici, ad quid venistis? implebitis præceptum, consummabitis cursum. His dictis interfecti sunt, ibique terræ mandati, ne quis scire posset, quid factum foret. Vestimenta quoque cum quibus divina Officia peragebant, sacrique libri d simul cum eis defossa sunt, ne quod indicium necis eorum deprehendi posset, sed clam discessisse putarentur causa solitæ peregrinationis. Erat tamen quædam nobilis mulier, Burgunda nomine, quæ a principio prædicationis eorum sanctis adhæserat Viris, habens cellulam juxta oratorium Sanctorum, quo facilius divinis laudibus interesse valeret. Hæc intenta vigiliis, quæ facta fuerint, diligenti studio investigavit, recedentibusque carnificibus, linteolo fusum sanguinem Sanctorum collegit e, ac terræ diligenter infodit, vigiliis & orationibus vacans, ubi Sanctorum corpora obruta noverat, excolebatque locum veneratione, qua poterat, licet silenter, ne sicut postea factum est, Geilanæ jussu removeretur.

[15] [Miraculum, & Burgundæ mulieris pro Sanctis cura.] Eadem sceleratissima mulier, stratis quoque plancis *, stabulum equorum, in loco, ubi sancti Martyres humati erant, fieri jussit, ne quo indicio sacra corpora proderentur. Ferunt tamen ab his, qui tunc fuere, posteris relatum, quod animalia ibi stabulata super sepulcra Martyrum, nec stercora, nec urinam jacerent f, honorem Martyribus exhibentia, ut quod de Capite Propheta vaticinatus est, hoc in eis membris reperiretur. Cognovit, inquiens, bos possessorem suum, & asinus præsepe Domini sui; Israël non cognovit. Talique modo, ut dictum est, Sanctorum corpora hominibus pene ignota forent, nisi præfata Burgunda in extremo vitæ posita, quibusdam fidelibus, ubi posita essent, revelaverit g. Contigit autem, ut Dux, peracta militia, reverteretur ad locum, ubi sanctos Viros dimiserat. Quos cum non invenisset, studiose cœpit perquirere, quando & qua causa recesserint, quove abierint; ejus enim uxor, veneno malitiæ fœdata, aliquando rubore perfusa, aliquando pallore depressa, aliquando confidentia roborata, diversos anfractus nequitiæ suæ fraudibus prætendebat, dicens; Non se eos custodisse, neque custodes adhibuisse; quando voluerant, venisse; quando sibi placuit, recessisse, quo peregrinationis suæ servarent propositum. Quem feminea verba non emolliunt, quem a statu rectitudinis non retrahunt? Credulus itaque verbis conjugis Princeps, aliquantulum cœpta ab inquisitione quievit. Sed enim juxta dominicam vocem, nihil opertum, quod non reveletur & occultum, quod non sciatur.

[16] [Carnificum] Cum ea, quæ facta fuerant, paulatim oblivioni traderentur, unus eorum, qui sanctos Viros gladio invaserant, subito a dæmone arreptus, ingenti voce clamare cœpit; Kiliane acriter me persequeris, siquidem igne consumor: quod feci, celare non possum: video mihi imminere gladium, sanguine tuo respersum h. Talia diu vociferans, & propriis se dentibus lanians, a præsenti migravit in æternam pœnam. De talibus quippe scriptum est: Duplici contritione contere eos Domine. Alter vero mortis Sanctorum conscius, in rabiem versus, gladio semet appetiit, effusisque visceribus per tormenta præsentis temporis, ad æterna pervenit. Quis, Geilana, tibi cernenti talia sensus tunc erat? Infelix cruciatibus acta furebas.

[17] Non multo post & ipsa bellua, de qua loquimur, [& ipsius Geilanæ stupenda punitio.] dæmonibus arrepta, quanta poterat voce clamabat; Juste torqueor, quæ sanctis Viris tortores adhibui; recte crucior, quæ cruciatus paravi. Acriter instas Kiliane, ignem accendis Kolomanne, fomenta ministras Totmanne. Sufficiat vobis vicisse, nimis vestras ulciscimini injurias. A calice, Kiliane i diceris, sed valde amara pocula mihi infundis. His dictis, miserabiliter vexabatur, ita ut a multis vix teneri posset. Tandem cum magno cruciatu ad cruciatum diabolo paratum, pervenit. Cernimus impletum, quod Veritas in Euangelio inquit; Dominus non faciet vindictam electorum suorum, clamantium ad se die & nocte, & patientiam habebit in illis? Amen dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum.

[18] His ita gestis, aiunt Gozbertum a propriis servis interemptum k, [Gozbertus & filius etiam interempti dicuntur.] filiumque ejus principatu dejectum, cognatos affinesque eorum a contribulibus talia perpessos, ut vix aliqua eis reipublicæ dignitas in eadem provincia manserit. Cur autem hæc provenerint, utrum quia fidem rectam servabant, ab his, qui ab ea deviarant, talia passi sint; an quia ipsi post obitum sanctorum Martyrum a tramite veritatis recesserant, vindictam hanc a Deo illatam sibi pertulerint, viderit ipse, quem nullum latet secretum; dummodo nil talium pudeat nos ignorantia rerum l.

[19] Enimvero, quia ad finem operis tendimus, operæ pretium arbitramur, [Historia Gertrudis & Atalongi:] si virtutum beati Martyris saltem unum miraculum fateamur. Venerabilis virgo Gertrudis, Pipini Regis Francorum filia, cum virum accipere nollet, cui eam pater sociare volebat, auxilio matris, quamdiu potuit, paternis in regis latuit. Sed cum diutius latere non posset, venit in partes supradictæ Orientalis Franciæ, in locum, qui nunc corrupte Carleburg vocitatur, ibique de facultatibus suis, in honorem beatissimæ Virginis Mariæ, monasterium construxit, quod usque in præsentem diem permanet, ubi Atalongum presbyterum & Bernardum diaconum, quos secum adduxerat, odinavit. Ipsa dehinc ad propriam terram rediit, quia procum sui conjugii obiisse cognovit: quæ usque ad vitæ terminum in virginitate permanens, virginitatis simul, & morum probitate Deo complacuit. Prædictus autem Atalongus ignorabat Kilianum, forsitan ut vix ejus audiverit famam, quæ paulatim ignorantia obsoleverat.

[20] Erat tamen sacerdos divinis eruditus litteris, divinisque deditus mandatis; sed, ut diximus, meritum beati Martyris ignorabat. [hic a pueris, pressus,] Verumtamen cum quadam die puerorum classes, quas ad studium litterarum erudiebat, ante se, ut materiem dicendi ab eis perquireret, astare juberet; cœperunt hi, qui junioris ætatis erant, divino impulsi spiritu, vociferari dicentes: Kilianus signa facit, de loco, in quo indigne jacet, tolli debet. Quod cum venerabilis presbyter audisset, stupore repletus est; præsertim, quia puerilis timiditas nullatenus magistralem austeritatem verebatur. Minas tamen eis intulit, ut si umquam tale fari auderent, quod utilitate careret, graviter verberibus premerentur. Factum est autem inter hæc, ut solis cursus noctis tenebris interpolaretur, præfatusque Presbyter post cibi potusque necessitatem, resolveretur in somnum. Qui tam gravi somno pressus est, ut phantastico videretur premi vestigio.

[21] [& in somnis monitus,] Instante aurora, cum gravitas illa dormitionis deficeret, vidit per somnia venerabilem ante se astare virum, lumine terribilem, qui diceret; Nisi credideris, non videbis. Quod & Dominus Judæis prophetico affamine comminatus [est], dicens: Nisi credideritis, non intelligetis. Orto autem die, cum jam sol secundam tangeret lineam, interrogavit ministrum; utrum Phœbus adhuc emerserit marinis undis: attamen cum cognovisset, quod jam diei produceret horas, defigens in phœbeos radios obtutus luminis, apertis oculis nil vidit. Intelligens tamen, quod sibi somnium prætulerit vaticinium cæcitatis, ac temeritatem suam ad mentis oculos revocans, puerorum præconia, præsagium intellexit divinæ operationis. Tunc flens & ejulans cœpit dolere, non tantum cæcitatem corporis, quam præsumptionem mentis. Hinc ab incolis loci illius, in quo morabatur, sciscitari cœpit, quis fuerit Kilianus, cujus laudes etiam puerilis lingua fatebatur.

[22] [corpus S. Kiliani & sociorum reperit,] Interea adfuit quidam rusticus, qui quamvis dignitatem historiæ prosequi non posset, materiam tamen facti verbis, quibus valuit, patefecit, dicens: Ex longinquis Kilianum partibus advenisse, fidemque Christianæ religionis habitatoribus ipsius provinciæ ostendisse, muliebrique fraude extinctum, ignorantia simul vulgi, temporisque interstitio aliquantulum oblivione interlitum. Quod cum venerabilis sacerdos audisset, inquisita Martyrum sepultura, se illuc deducendum poposcit, ibique orationibus atque vigiliis instanter poscebat, ut intercessione venerabilis Martyris sociorumque ejus, sibi Dominus amissum redderet lumen; damnans in se ignorantiam discretionis, temeritatemque sermonis. Tandem beneficiis Sanctorum recepto lumine, non cessabat publice pandere, quibus poterat, facta in se miracula divinæ operationis; adeo, ut venerabilem Archipræsulem Bonifacium, qui tunc Moguntinæ præerat ecclesiæ, adiens, quanta sibi fecerit Deus, meritis B. Kiliani sociorumque ejus, diligenti narratione prosequeretur.

[23] [& elevari curat.] Erat autem idem Atalongus m fama & moribus non ignobilis, ideoque non solum sancto viro Bonifacio, verum etiam omnibus recta fateri videbatur. Ex eo itaque tempore investigabat Archipræsul venerabilissimus, qualiter oppidum, ubi Sanctorum corpora posita erant, episcopali dignitate sublimaret. Et quia ad finem hujus operis tendimus, hic terminum narrationis ponamus. Qualiter autem venerabilis Pontifex publicitus episcopalem sedem Wirziburg primus promeruit, & quomodo Martyrum corpora de loco, ubi indecenter posita fuerant, sustulerit; in vita ipsius, prout poterimus, manifestare curabimus, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum Amen.

ANNOTATA.

a Totus hic numerus, novum Egilwardi parergum est.

b In præcedenti Vita sinceriore, unicus adducitur crudelitatis Geilanæ minister, nec plures reperit Notkerus.

c De ea apparitione non meminit prædicta vita. Rem haud dubie exornare voluit interpolator.

d Quærit Serarius art. 19, quinam libri sacri cum Sanctis defossi fuerint.

e Hic iterum plus dicit Egilwardus, quam in antiquiori Passione invenerit.

f Neque de hoc miraculo quidquam habent Acta vetustiora; pluribus tamen illud explicare conatur Serarius.

g Non satis sibi constat scriptor; si enim Burgunda revelaverit, ubi posita essent Sanctorum corpora, cur dicitur num. 19, famam Sancti obsolevisse, cur adducitur postea Atalongus, a pueris coactus, & in somnis monitus, ut ea quæreret? &c.

h Sunt hæc & sequentia, interpolatoris amplificationes, jam dixi, unicum percussorem in prioribus Actis memorari.

i Non hæc dixit mulier, sed doctioris Egilwardi cogitatio est.

k Non video cur Gozbertum subditi interemerint; de Hetano loquuntur Acta nostra, qui forte Geilanæ filius, matris perfidiam secutus fuerit: idem tamen legit Notkerus in Actis, quæ suo tempore exstabant.

l Huc usque tantum Surius, inquit editor Canisius; cetera enim vel in suo Ms. non habuit, vel non addidit, cui propositum fuit epitomen dare, & quidem stylo mutato. Nos hic omnia integre ex duobus Mss. damus: & nos cum illo, licet ex parte extranea sit adjuncta historia, ut alibi diximus. Id solum notabis, pro ultimis hujus numeri verbis, dummodo nil talium pudeat nos ignorantia rerum, in Surii & Serarii editionibus hæc substitui; modo nos nihil ejusmodi asseramus, quod incompertum habemus; quæ an Surius ita mutaverit, non ausim asserere. Dixi in Commentario, male a laudato Canisio hæc adferri, ut Egilwardi fidem probet.

* tabulis.

DE S. LANDRADA VIRG. ET ABBAT.
BELISIÆ IN TERRITORIO LEODIENSI.

CIRCA ANNUM DCLXXX AUT DCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Landrada Virgo, Belisiæ in territorio Leodiensi (S.)

BHL Number: 4711


AUCTORE J. P.

§ I. Belisiæ notitia; natales S. Landradæ; annus mortis; elevationes ac translationes corporis; cultus; Officium proprium.

Belisia, aliis Belsena, antiquissimum ducatus Lossensis in Hasbania inferiore oppidum, locus est, in Taxandriæ ingressu ad fluvium Demeram, duobus Trajecto, duobus Tungris, pari utrimque distantia, milliaribus dissitus, vulgo Bilsen dictus, a civitate Leodiensi facile duplo remotior. [Belisiæ descriptio.] Ædificatum fuisse jussu Colongi, decimi noni Reguli Tungrorum anno Christi XLVIII, traditur in Topographia Lossensi, edita anno 1717, a C. V. Laurentio Robyns, juris utriusque Doctore & curiæ Leodiensis Causidico, ubi pag. 156 citat Ms. fol. 6. Belisiæ etymon tradit Auctor Vitæ S. Landradæ, num. 8, his verbis: Hac tali virginum militia, his gymnasiis, in brevi locus adolevit, & in omnis humanitatis crescens annositatem, non, ut prius, a beluis Belua, sed Belisia, hoc est bene Elysia vocari cœpit. Auctior hic est editio apud Surium, in qua superadditur: sive enim nemorosam jucunditatem, sive fluminum aut fontium irriguam spectes ubertatem, apum quoque & mellis ceream suavitatem, addita incolarum christiana religione; parum est, quod dubites de elysia beatitudine. Ibidem loci visitur cœnobium, jam a Canonicarum regularium congregatione habitatum, quod vocatur Monster vel Munster Bilsen, id est monasterium Bilsen seu Belisiæ, cujus primordia, ad S. Landradam referenda sunt, constructa illic ejusdem auspiciis ecclesia in honorem Deiparæ Virginis; sicut indicatur in Vita; & adscitis sibi sociabus. perfectioris instituti studiosis & sequacibus. Vide Vitam a num. 7. Hanc ecclesiam a S. Lamberto sub initium sui pontificatus apud Trajectenses ad Mosam, quem figit Cointius anno 668, consecratam fuisse, idem tradit tom. 3. Annal. Eccl. Francorum, pag. 620, numero 6.

[2] Clarissimis ortam fuisse natalibus Sanctam nostram, memorat scriptor Vitæ, num. 1 sic loquens: [Illustres Landradæ natales;] Clotharius (non Lotharius, sicut mendose in Ms. nostro) quartus a Ludovico, B. Remigii baptizatore (id est baptizato) trium regnorum monarchiam eo regebat tempore, Burgundiæ, Neustriæ & Austriæ, Pippinus Carolomanni (non Caroli magni, ut iterum vitiose nostrum Ms.) filius, cum viro Dei Arnulpho, postea Metensi Episcopo, Majores erant domus, gloriosiores super hac nuper natæ neptis suæ sanctitate, quam super ejus, cui principabantur, regni cura & moderamine. Per Pippinum hic intellige, vulgo Landensem, Beati titulo insignem, de cujus patria, genere ac dignitate, pluribus jam pridem tractavit Bollandus ad diem XXI Februarii; ubi præterea inquirit, an ille extiterit primus in Austrasia Major domus; intermiscetque insuper nonnulla, ad S. Arnulfum spectantia, quæ ibidem videri possunt.

[3] [quando nata;] Quo anno prodierit in lucem S. Landrada, non determinat Auctor vitæ. Colligi nihilominus utcumque id potest, si vera sunt, quæ ibidem referuntur; ex eo, quod ponatur primam lucem haurire cœpisse sub Clotario Rege, & Pippino atque Arnulfo, ejusdem Regis præcipuis in aula ministris, sicut mox diximus; adeoque, sive Pippinus, regnante Clotario, Majorem domus agere cœperit anno Christii 614, quando Austrasios induxit, ut Clotario sese submitterent; sive vero primum anno 621 aut 622; (de qua re pluribus agitur ad dictum diem XXI Februarii) non videtur aptius tempus designari posse ejus nativitati, quam illud, quod inter annum 618 & 624 utrimque interponitur; cum Arnulfus, quo Majoris domus sub Clotario munus administrante, nata dicitur Landrada, ad idem ossicium assumptus sit anno 618, juxta tabulam Chronologicam Illustrissimi Meurisse, de Episcopis Metensibus ordinatam; in qua anno 624 figitur initium episcopatus Metensis, prædicti Arnulfi. Annectamus itaque natalem virginis Landradæ anno circiter 620; e qua epocha tota vitæ ejus series ordinari congrue potest.

[4] Quo consanguinitatis gradu S. Landrada attigerit Pippinum & Arnulfum, [quo consanguinitatis gradu] difficile est determinatu. Lahierius noster in vita ejus, part. 2 Menologii, pag. 8, fatetur candide, inanem se operam posuisse, ut nodum hunc dissolveret, lectis ac relectis, sed conatu irrito, variis, huc pertinentibus. Præmiserat, non posse eam nuncupari neptem Pippini & Arnulfi, quasi fuerit nata ex Ansigiso & Begga, quorum hæc & iste erant liberi. Nam certo constat, Pippinum cognomento Herstallum, ex illis natum fuisse; si itaque ex hisce parentibus nata sit S. Landrada, jam ipsa non erit proles unica, qualis ab Auctore Vitæ diserte scribitur extitisse. Quid si nomen neptis hic accipias in latiore significatione, ut non proximam, sed paulo remotiorem consanguineam denotet Arnulfi & Pippini, ut nomen illud intellexit neotericus quidam Legendarius Gallus.

[5] Aliter scriptoris Vitæ mentem interpretandam putans Cointius tomo citato, [attigerit Pippinum Land. & Arnulfum;] pag. 367, dicit, Auctorem illum, dum Landradam Arnulfi & Pippini neptem vocat, eam innuere natam egregiis parentibus Ansigiso, Arnulphi filio, & Begga, Pippini filia; præter nuptias, quas Begga cum Ansigiso contraxit, illis temporibus inter utramque Arnulfi & Pippini familiam, nulla prorsus intercedente necessitudine. Cui prætensæ nativitati, præter argumentum, supra a nobis e Lahierio delibatum, opponit duo alia; primum, inquit, petitur ab ætate Beggæ, quæ nubiles annos ante Arnulfi pontificatum non attigit. Alterum sumitur ab auctoritate veterum scriptorum, qui Ansigisum constituunt patrem Pippini Heristallii, nusquam vero Landradæ. Ex dictis habes, unde corrigas eos, qui Landradam, Caroli Martelli filiam, S. Godegrandi, Ep. Metensis, matrem, confundunt cum nostra, sine dubio decepti vocum homonymia, & quod nostra dicatur fuisse neptis Pippini; quæ jam pridem tacta sunt in Commentario prævio S. Godegrandi, tom. 1 Martii, pag. 453. Ubi insuper consignatur annus mortis S. Landradæ circiter DCLXXX vel DCXC, de quo nonnulla jam elucidanda veniunt,

[6] Epocham nobis exhibet Vita numero 10, cujus adminiculo de S. Landradæ obitu chronologice statuere possumus. [quo anno mortua.] Nam ibidem narratur, quod S. Lambertus sub finem Vitæ S. Landradæ, supremo morbo laborantis, accersi jussus, ad ipsam se contulerit, cum & ipse non procul abesset a morte, si credimus Auctori Vitæ, scribenti, quod, accepto tristi nuntio, afflictæ ejus valetudinis, sanctus Senex omnibus se expediverit, viamque ad Christi Virginem maturaverit. Jam vero, quandoquidem diem supremum clauserit S. Lambertus exeunte seculo VII, vel ineunte VIII, consequens est, ut anno circiter DCXC sancto fine quieverit Landrada, anno seculi non expresso ab Auctore Vitæ. Lahierius dictum obitum affigit anno 694 vel 695, Lamberto martyrii laurea coronato juxta ipsum anno 696 vel 698; quod Labbe differt ad an. 707; Cointius vero ad sequentem 708. Id quod postea discuti poterit loco suo, ad diem XVII Septembris; quando ex instituto de rebus gestis S. Lamberti tractabitur; quo præsentem controversiam remittimus.

[7] [Translatio tertio Nonas Maii.] Jam SS. Landoaldi ac sociorum ejus corpora translata erant a S. Floreberto; & postea a Bonone Archidiacono elevata, uti narratur ad diem XIX Martii, tomo 3, a pag. 37; quando mulier quædam, nomine Sigeburgis, hydropica, a S. Landrada in visu nocturno admonita de suo elevando corpore, curavit illud elevari una cum duobus aliis, ibidem loci, nomine Wintershovii, sepultis, & subito sanata est. Rem totam recenset Collector miraculorum; de quo postea; satis sit, hic adscribere, quod facta sit hæc translatio, sive elevatio tertio Nonas Martii. Vide, quæ dicuntur in Commentario prævio SS. Landoaldi & sociorum, tom. 3 Martii, pag. 34, num. 2.

[8] [Alia translatio Gandavum, insigni in feretro Sanctæ miraculo condecorata,] Translatio longe celebrior signatur in Vita SS. Landoaldi & sociorum; in qua narrantur monachi Gandenses cœnobii S. Bavonis, miraculis Sanctorum excitati, recepto ab Ottone II Wintershovio, & facultate transferendi reliquias; in qua, inquam, narrantur consuluisse Sarabertum presbyterum, atque intellecto situ reliquiarum, easdem solenni pompa exportasse ex eo loco, unde a grassatoribus non poterant olim exportari; easque variis per viam donariis honoratas, prodigiis claruisse. Inter quæ illud non infimum, quod feretrum, in quo S. Landrada continebatur, saltum, cunctis cernentibus, daret, ac se a S. Landoaldo removeret, præbens mirabiliter tanto sacerdoti reverentiam & competentem honorem.

[9] [quo anno contigerit:] Porro sacra illa deposita, ut ibidem notatur, in ipso sacratissimo Dominicæ Annuntiationis atque Incarnationis die pervenerunt, Deo volente, ad S. Bavonis monasterium, quod rectissime vocatur Gandense cœnobium; cujus Fratres devotissimi merito in adventum Sanctorum gaudio magno præ ceteris sunt repleti, ac proinde solenni more vestiti, cum universo ecclesiastico ornatu & infinito agmine undique confluentium populorum, obviam de longe psallendo venientes, easdem sanctissimas reliquias ovantes in humeros suos susceperunt, & in basilicam cum exultatione magna introduxerunt, anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXX. Anno memoratæ translationis consonat vetus Chronicon Grandense Ms., quod citat Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, pag. 377.

[10] [quo item anno elevatio valde solennis.] Alia corporis S. Landradæ, atque aliorum Sanctorum, de quibus supra, nec solennitate prioribus inferior elevatio, tertio anno post illorum apud monachos Gandenses depositionem consecuta, legitur in eodem tomo Martii pag. 45 & 46, auctore, ut illic dicitur, monacho Gandensi coævo; ubi exponitur, reliquias, in crypta positas, multis miraculis claruisse; atque his visis, ab Abbate monasterii post actas Deo gratias, ablegatos fuisse ad Episcopum Leodiensem, inquisitionem habituros super miraculis antiquioribus, ad Sanctorum reliquias factis; quæ ab eodem Episcopo in Synodo collecta, atque una cum aliis Actis ab Archiepiscopo Remensi confirmata referuntur, indulta reliquiarum elevatione; ad quam Lindulphus Episcopus Noviomensis & Tornacensis invitatus, pretiosis capsis, in eum finem factis, illas imposuit; ortoque sole, rejectis obstaculis malevolorum solenni pompa sacra lipsana elevavit, supra altare reposuit, plaudentibus universis, Missamque celebravit, annuntiatis miraculis, festoque in perpetuum indicto, XIII Junii, anno 982. Hæc in compendio; quæ pluribus discripta habes in Actis, loco citato.

[11] Aliam sacri pignoris translationem eruo ex Bartholomæo Fisen nostro, [Alia translatio.] in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 307, dicente, mansisse Wintershovii sacrum corpus ad annum usque DCCCCLXVI, quo insignis ejus portio cum ipso capite non sine miraculo translata est a quodam Lantzone, loci Domino, sed postea Belisiam relatam, ibidem in hoc tempus egregia religione servari; avectum esse reliquum corpus Gandavum anno DCCCCLXXXIV (imo DCCCCLXXX, ut supra diximus) & ad nostram ætatem in S. Bavonis venerationi esse. Vita S. Landoaldi & sociorum ejus cap. 3 commemorat, Lantzonem cum facultate Episcopi voluisse auferre partes reliquiarum; sed servis immotis factis, sæpius impeditum, ac tandem, addicta ecclesiæ parte hereditatis, voto potitum. Credibiliora mihi essent, quæ hic de Lantzone superaddit Fisenus, si antiquo aliquo instrumento niti scirem. Quæ autem asserit de insigni portione cum ipso capite translata, & postea Belisiam relata, quam ait ad hoc tempus egregia religione ibidem servari, reliquo corpore Gandavum avecto, convincuntur non subsistere ex sequenti instrumento authentico, quod annitente P. Jacobo de Pauw, Societatis nostræ sacerdote, perofficiose nobiscum communicavit ac descripsit Amplissimus Dominus Goethals, exempti Capituli ecclesiæ Cathedralis S. Bavonis Gandavi Canonicus Graduatus, & dicti Capituli Secretarius; de quo proximo paragrapho; ubi primum egerimus de alia translatione.

§ II. Alia Reliquiarum S. Landradæ translatio; præsens reliquiarum status apud Gandenses, authentico documento comprobatus; Sanctæ elogia.

Præter commemoratas Virginis nostræ translationes, aliam insuper lego apud Surium, qui postquam dedisset Vitam & miracula S. Landradæ e Ms. exemplari, [Rursum alia translatio.] quod unicum tantum se dicit habuisse, asserit in Ms. codice sequentia ad marginem adscripta fuisse aliena manu: Anno Domini MCCLXXVII, die Dominica post festum Apostolorum Petri & Pauli celebravit venerabilis Philippus, Tornacensis Episcopus, translationem corporis beatæ Landradæ Virginis in Haeltere. Cui translationi interfuerunt venerabiles Archidiaconi, magister Henricus de Muda, & Dominus Nicolaus, dictus Miso: Dominus Ægidius, tunc Abbas S. Martini Tornacensis, & quam plures alii viri religiosi & etiam seculares, videlicet Dominus Radulphus de Nivella, Dominus Joannes de Haxpoele, & Dominus Philippus, frater ejus, milites, & permulti alii, immo innumeri, tam nobiles, quam ignobiles. Hanc ipsissimam translationem Annalibus suis inseruit Meyerus lib. 9, pag. 94, ad annum 1278.

[13] Per translationem hanc corporis beatæ Landradæ, non aliam intelligi posse, quam partis, e corpore avulsæ, quæ fortasse notabilis fuerit, phrasi alibi sæpius in translationibus reliquiarum, vel earum catalogis usitata, suadent præter monumenta superius allata, [Corpus Sanctæ requiescit Gādavi in S Bavonis.] de transvectione Sanctæ ad monasterium S. Bavonis Gandavi, Auctores, translatione in Haeltere posteriores, atque imprimis Raissius, diligens sacrorum pignorum Belgii indagator, qui affirmat in suo Hierogazophylacio Belgico pag. 86, S. Bavonis Cathedralem ecclesiam civitatis Gandavensis habere corpora S. Landradæ Virginis … S. Macharii Patriarchæ, Antiochenæ sedis Archiep., &c. Ceterum, ne quem hic moretur nomen Haeltere, seu Altere, in quo facta dicitur translatio, observa, hoc nomine designari pagum, olim Tornacensis, nunc vero Illustrissimi Gandavensis jurisdictioni subjectum, media via Brugas inter & Gandavum, canali Gandavo-Brugensi vicinum. Reverendus admodum Dominus P. A. de Roo, prædicti pagi Pastor, consultus a me quoad varia, quæ huc spectant, litteris ad me datis die VII Augusti hujus labentis anni 1720, ad quæsita mea respondit in hæc verba: Primo, non colitur in ecclesia nostra S. Landrada. Secundo, nullæ extant reliquiæ præfatæ Sanctæ. Tertio, diploma nullum habemus translationis reliquiarum. Quarto, non constat etiam, aliqua miracula patrocinio ejusdem in dicto pago fuisse obtenta. Viguisse autem priscis temporibus ibidem cultum aliquem S. Landradæ, non obscure liquet e relictis obsoletæ venerationis vestigiis, testante laudato Domino Pastore in iisdem litteris; in computu ecclesiæ suæ, reddito anno MDCXXXIII, haberi mentionem pensionis annuæ persolvendæ pro conductione horti fructuum, pertinentis ad S. Landradam, 477 virgarum geometricarum magnitudinem complectentis, &c. additque, hos terminos in subsequentibus computibus huc usque continuari. De his hactenus. Nunc operæ pretium fuerit; præsentem reliquiarum apud Gandavenses statum conspicere, authentico testimonio comprobatum, præmissis aliquibus, quæ huc pertinent.

[14] [Secretarius Capituli S. Bavonis Gandavi] Anno Domini millesimo septingentesimo vigesimo, die Julii vigesima nona, Reverendus Dominus Thesaurarius exemptæ Cathedralis Ecclesiæ S. Bavonis Gandavensis, ad requisitionem Reverendorum Patrum Societatis Jesu, Actis Sanctorum illustrandis sedulam operam impendentium, curavit in mei infrascripti præsentia, Canonici & Secretarii ejusdem Ecclesiæ, aperiri quamdam capsulam ligneam, tribus fere pedibus longam, ibidem asservatam cum hac inscriptione; S. Landrada: qua aperta, in ea reperimus imprimis duo diplomata, simul confixa, quorum unum erat hujus tenoris:

[15] [mittit duo diplomata:] [Carolus Masius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Gandavensis, universis præsentes litteras visuris, salutem in Domino. Cum in visitatione hujus ecclesiæ nostræ Cathedralis invenissemus undecim capsas sacrarum Reliquiarum, quas intelleximus olim iisdem capsis inclusas fuisse a Reverendissimo D. Jansenio (piæ memoriæ,) primo hujus Sedis Episcopo; veriti tamen, ne post tot annos, tumultus bellicos, seditiones & rebelliones, quæ maxime in hac civitate & Catholicæ Religionis causa intercesserunt, aliquid damni vel irreverentiæ iis illatum esset; de communi Confratrum nostrorum Reverendorum, D. Præpositi, Decani, ceterorumque Canonicorum consensu, capsas omnes ad locum Capitularem deferri, easque ibi in nostra Dominorumque omnium præsentia aperiri curavimus decima octava mensis Februarii, anni millesimi sexcentesimi undecimi.

[16] Sed quia, juxta litteras præfati Reverendissimi D. Jansenii, in hac capsa inventas, & quibus præsentes transfiguntur, [alterum recognitionis reliquiarum ecclesiæ S. Bavonis per Illust. Masium;] sacras etiam has reliquias, in iisdem specificatas & descriptas, sanas, illæsas, integras & debito ordine & modo collocatas & involutas invenimus: ita eas cum ea, qua decuit, reverentia, honore & ceremoniis reliquimus & reposuimus. In quorum omnium fidem & testimonium, præsentes manu nostra subscriptas; sigillo etiam nostro fecimus communiri, anno, mense, die, quibus supra. Erat signatum, Carolus Masius, Episcopus Gandavensis]: & appendebat præfatum sigillum. Alterum diploma seu litteræ in præcedentibus memoratæ sunt tenoris sequentis.

[17] [Anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quarto, [alterum recognitionis, per Illustrissimum Jansenium Gandensem factæ.] die Septembris decima, Reverendissimus Dominus, D. Cornelius Jansenius, primus Episcopus Gandavensis, præsentibus Venerabilibus Dominis, Marco Stercke Decano, Clemente Crabbeels Archidiacono, Petro Gillis Thesaurario, Petro Simonis archipresbytero, aliisque multis Canonicis Ecclesiæ Cathedralis S. Bavonis (reverendo Domino, D. Viglio Zwichemo, Præposito Ecclesiæ, Bruxellæ in negotiis regiis existente, suoque id suffragio comprobante) feretrum sanctæ virginis Landradæ aperuit, quum totum multo situ obductum ac pene dissolutum esset, ac lintea, quibus sacræ reliquiæ involutæ erant, immunda omnino, corrupta & putrefacta: ex eo quod totos fere duos annos in locis secretis & subterraneis, propter metum Guesiorum, hostium fidei & religionis, qui crudeliter ubique locorum cædibus atque incendiis grassabantur, una cum aliis fere omnibus ecclesiæ reliquiis collocatum fuerat. Aperto autem feretro, invenit caput sanctæ Virginis, licet nonnihil confractum, una cum aliis fere omnibus corporis ossibus.

[18] Quæ omnia diligenter repurgata, in nova ac munda lintea, inque novas ligneas capsulas religiose transposuit; [S. Landradæ reliquiarum, speciatim, a S. Floreberto elevatarum.] una etiam cum duobus albis sigillis, altero Floriberti Episcopi Trajectensis, cui adjuncta erat membrana quædam oblonga cum sequenti inscriptione: “Jacet in hoc scrinio sancta Dei virgo Landrada, quæ Belisiæ facta est Abbatissa, ubi etiam hominem deponens, spiritum Deo reddens, a sanctimonialibus terræ commendata, divinitus est Wintreshovum inde translata, juxtaque sepulcrum sancti sacerdotis Landoaldi tumulata; cujus depositionis dies octavo Idus Julii celebratur annua; & ipsius sancti corporis elevatio a sancto Trajectensi Episcopo Florberto Kalendis Decembris dignoscitur acta.” Alterum autem sigillum erat Lindulfi, Noviomensis Episcopi, adjunctam habens quadratam quamdam membranam cum sequentibus verbis:

[19] “Anno DCCCCLXXX Incarnationis Dominicæ Idibus Junii, [& a Lindulfo Noviomensi Episc. translatio.] facta est in Gandensi cœnobio translatio corporis sanctæ virginis Landradæ a venerabili Noviomensi Lindulfo pontifice. In hujus rei & translationis prædictarum reliquiarum testimonium, Reverendissimus. Dominus prædictus præsentes litteras fecit sigilli sui appensione communiri.” Et appendebat jam dictum sigillum ceræ rubræ impressum, cum hac circumscriptione: sigillum Cornelii Jansenii, Dei gratia Episcopi Gandavensis; & inclusum in pixide ex albo ferro.

[20] [Notæ Chronologicæ diplomati additæ.] Observat laudatus Amplissimus Dominus Secretarius in margine istarum litterarum, ad illa verba; Florberti Episcopi Trajectensis, hanc haberi annotationem: Præfuit Ecclesiæ Trajectensi ab anno Domini DCCXXXI, usque ad DCCLVIII. Porro ad hæc verba, ipsius sancti corporis Elevatio a sancto Trajectensi Episcopo Florberto Kalendis Decembris dignoscitur acta, in margine haberi: Anno Domini DCCXXXVIII. Denique ad illa verba, a venerabili Noviomensi Lindulfo pontifice, scriptum in margine esse: Præfuit Ecclesiæ Noviomensi ab anno Domini CMLXXV usque ad CMLXXXVII. Fidem facit idem Dominus Secretarius, invenisse se etiam in præfata capsa duas memoratas membranas, continentes supra dictas inscriptiones, quas distincte, inquit, legimus, conscriptas litteris & abbreviationibus, magnam admodum vetustatem referentibus. Adjacebant sigilla, superius quoque memorata, ex alba, ut apparebat, cera, crassitudinis fere unius digiti, & figuræ alioquin ovalis: quibus respective impressæ erant imagines dictorum Episcoporum cum circumscriptis eorum nominibus; nisi quod inscriptio sigilli, superius secundo loco memorati, non esset amplius legibilis.

[21] [Quo in statu nunc sint reliquiæ S. Landradæ, exponitur a Domino Secretario, teste oculato.] Quo autem in statu nunc temporis sint reliquiæ S. Landradæ apud Canonicos ecclesiæ Cathedralis Gandavensis, ita edisserit idem, qui supra, Amplissimus Secretarius; qui, aperta capsa, accurate eas detexit & inspexit. Habe ejus verba: Nunc autem quod attinet reliquias S. Landradæ; invenimus eas, prout superius describuntur, duplici linteo albo & mundo involutas, & leviter colligatas lineo ligamine albo, cum superposito velamine serico: quibus reverenter retectis, conspeximus positum in una extremitate caput seu cranium, nonnihil confractum; cui consequenter adjacebant alia corporis ossa facile omnia vel fere omnia, dissoluta tamen & non nihil confusa: a quibus curiosius attrectandis vel numerandis abstinuimus. Quum autem sacrum istum thesaurum aliquamdiu reverenter fueramus intuiti, eumdem eisdem linteis, eodemque velamine, eo, quo antea fuerant, modo, involvimus, colligavimus, conteximus. In quorum omnium fidem hasce litteras propria manu scripsi & signavi die XXXI Julii MDCCXX. Goethals Cath. Ecclesiæ Canonicus Graduatus & Capituli Secretarius.

[22] [Annuntiationes, in Martyrologiis,] Nolim hic pluribus recensendis de nostra Sancta annuntiationibus lectorem morari. Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui desiderantur in Martyrologio Romano, Molanus in Additionibus, Lahierius, Sanderus in Hagiologio Flandriæ, Miræus in Fastis Belgicis, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Menardus, Gazetus, Dorganius & Castellanus illam referunt hac die. Codex Usuardinus Bruxellensis annuntiat eam cum elogio: Apud Belisiacense monasterium, S. Landradæ virginis & abbatissæ; quæ fuit eorum, quos Franci Majores domus appellant, inclyta proles & B. Gudilæ, nostræ patronæ, consanguinea. Et cum obisset, statim B. Lamberto Episcopo apparens, locum ei suæ sepulturæ designat. Et cum populus ad id explendum non consentiret, apud Belisiam tumulatur; sed post triduum inventa est, cum sarcophago divinitus transportata, ubi prædixerat. Compendium Vitæ sive elogium ejus contexuit Fisenus in Floribus eccl. Leodiensis, a pag. 305. Præter hoc elogium parvum, quod suggerunt Auctaria Usuardi, non ita pridem illustrati, aliud dant Fasti Belgici Miræi, quibus Molanum, in Indiculo Sanctorum Belgii. Quando autem ea omnia tacitus prætereo, profero illud, quod Saussayus concinnavit loco supra allegato, ubi sic legitur:

[23] Hæc (Landrada) inclyta Francorum stirpe, ex regiæ domus Majoribus progenita, parentibus unica, [& elogium ex Saussayo.] tanto illis charior fuit, quanto in illa ab inde a pueritia majora prudentiæ & virtutis indicia lucebant. Postquam vero exactis pueritiæ annis, parentes eam nuptui tradere vellent, illa tanta apud eos gravitate peroravit, ut ipsos pene genitores, de continentia & libello repudii admonuerit. Ab hinc spretis omnibus, & unius cellulæ clausa angustiis, sed quasi paradisi latitudine fruens, eodem solo orans & recubans, sicco pane & aqua cruda corpusculum sustentabat; quando B. Lamberto, Episcopo Leodiensi & subinde Martyri, ob tanta sanctitatis specimina in notitiam venit. Sed & S. Willibrordo Antistiti Trajecti inferioris, propter eximias pietatis dotes chara, ejus hortatu cœnobium sacrarum virginum propriis ex patrimonio sumptibus in saltu Beyla construxit.

[24] Ibi confluentium ad se virginum nobili sodalitio aggregato, magistra totius religionis egregia (in cujus ore pallor ex jejuniis, in lingua sermo sale conditus, in oculis nitens pudicitia, eleemosyna profluens in pauperes, constantia pollens in adversis, modestia in prosperis, juge obsequium in omnes impendens) Christi ancillas ad omnem Christianæ virtutis perfectionem provexit. In quibus S. Amalbergam, præclaræ nobilitatis virginem, ad suæ sanctitatis imitationem plene efformavit. Ac demum post longam carnis & spiritus luctam, in lectum ægritudinis incidens, cum nihil de assiduo precandi studio remitteret, e corporis vinculis soluta, ad Agni cælestis desideratas nuptias cum magno meritorum ornatu, virgo prudens & pura, feliciter profecta est; atque ab ipso S. Lamberto dignis exequiis honorata, præclaris etiam adeptæ cælestis glorificationis testimoniis in tumulo emicuit, ex quo ab Angelis elata atque decentiori loco reposita, majoribus adhuc refulsit divinæ virtutis indiciis. Hæc ille, quæ quoad substantiam e Vita desumpsit.

[25] Quam stabilis ac perpetuus Gandavi S. Landradæ cultus perseverarit, [Officium proprium.] facile perspicitur ex eo, quod anniversario Officio honoretur hoc die, appositis propriis antiphonis in utrisque Vesperis ad Magnificat, & in Laudibus ad Benedictus. In Lectionibus propriis secundi Nocturni, corrige ex supradictis, quod illic legitur de Sancta; ubi, ut historiæ quædam tradunt, gloriosissimi illius Caroli Martelli, Brabantiæ Ducis filia, extitisse perhibetur.

§ III. Vita, quæ hic datur; ejus Auctor, Legendæ, unde fuit desumpta, compilator; miraculorum collector.

[Vita Ms., quæ hic datur, caret prologo,] Duplex in promptu est Vita Latina S. Landradæ, quarum una exstat apud Surium; altera nostra manuscripta est. Hanc cum illa collatam judicavi typis digniorem, tamquam sinceriorem, puriorem, antiquioremque; quantumvis eodem ambas e fonte profectas, satis appareat ex utriusque convenientia. Suriana hoc habet proprium, more ei consueto, ut modice auctior, atque infartas hinc inde babens sententias e sacris Litteris, non videatur retinuisse primigeniam scriptoris phrasim, neque pura prorsus & intacta ad posteros esse transmissa. In eo tamen illud exemplar præstat nostro, quod prologum habeat; siquidem is primi Auctoris sit fœtus; quod videtur verosimile; quia in prologis scribendis exercuisse stylum, colligitur ex Actis S. Rumoldi, S. Bavonis, & S. Trudonis, ejusdem Auctoris nomen præferentibus. Prologum itaque, in nostro Ms. exemplari desideratum, hic ex Surio restituo, collatum cum M. Corsendoncano Canonicorum Regularium juxta Turnhoutum.

[27] [qui restituitur hic talis,] Nemo, qui dubitet ad gloriam Omnipotentis spectare, gesta Sanctorum oblita aut abolita recolligere aut propagare. Quasi enim in quamdam speciem futuræ messis hujusmodi grana jaciuntur, & jacta uberiori segete luxuriant & recolliguntur; cum auditor studiosus aut extenditur in bonis, aut prohibetur a malis. Hoc studio accensa olim priorum licentia, non modo in propriis, sed etiam in peregrinis desudaverunt studiis; ut Cicero in OEcumenico Xenophontis: Virgilius in Iliade Homeri, Terentius in comœdia Menandri. Quæ omnia, etsi mulcent corda audientium, compertum est, quantum prosint bene intellecta, ad correptionem delinquentium. Ceteros ut taceam, quis non miretur ferventissimum illius Ptolemæi Regis studium? Cui cum non sufficerent omnia Græcorum gymnasia, auditum est, quo sudore, quo sumptu, quibus stipendiis comparaverit vel extorserit ingenia eorum, quos appellant Septuaginta. Hos omnes noster Hieronymus quodam volatu supergressus, litteras, velut fugientes toto orbe, persequitur, aususque ingredi densissimam Hebræorum vel Chaldæorum silvam, infinito labore usque ad dentium sectionem, cum Amos Propheta sycomoros vellicat; fractoque nucleo & peregrina captivata littera, pugnacem Herculi de manu extorquet clavam, multorumque annorum sudores Latinis importans ærariis, alienos labores, nostros in usus facit.

[28] [qualis extat] Innumerabiles præterea alii hoc studio arsere, qui, ut ait Daniel, ad justitiam erudiunt multos, & velut stellæ in perpetuas lucent æternitates. Sed quo hæc tam longo repetita principio? Videlicet, ut ostendam, non proterve aut mollibus delectatum rumusculis me ad scribendum provocari, sed sola caritatis intentione, quod nequeo, conari; neque enim nullius laboris est, prius dicta aliter dicere, & vetera in novum auditorium reportare, ubi mille hominum species, & rerum discolor usus. Aggrediar tamen una lucubratiuncula vitam beatæ Virginis Landradæ, vobis petentibus ut satisfaciam, & ceteras exemplo admirabilis feminæ ad virtutem ut accendam, ejusque meritis saltem aliquam debiti mei merear veniam. In ferculo enim nostri Salvatoris columnæ argenteæ, ascensus purpureus, media constrata caritate propter filias Hierusalem. Ea propter etsi nitorem eloquii, aut ardorem necdum attigimus martyrii, saltem ad medium suspiremus strati, ut qui nec columnæ alios portando, nec purpura sumus, pro veritate moriendo, medium tamen occupemus, vera recte credendo, & recta vere scribendo. Satius enim est per hujusmodi detegere ingenium, quam per Aonios montes & Heliconis vertices, ut Poëtæ canunt, spargere sive deterere.

[29] Post gloriosum igitur dominicæ Resurrectionis triumphum, accenso quaquaversum igne illo, [apud Surium.] quem Dominus Jesus venit in terram mittere, & voluit vehementer accendi, non modo viri, sed & feminæ, admirabili illo Omnipotentis amore usque ad contemptum mortis incaluere. Non ætas, non sexus aut quidquid potest illicere aut blandiri, currentem Dei equitatum retardabat. Ridebant aspera; calcabant prospera, & pleni spe immortalitatis, pascentem in meridie Dilectum toto conatu, dum adusque deprehenderent, persequebantur. Tormenti occasio si deesset, secum ipsi pugnabant, & aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis, gratia Dei per Jesum Christum quotidiano sui cruciatus martyrio expugnabant. Ex hac probatæ Christi monetæ massa, egregiæ virtutis imago, virgo fuit Landrada. Quæ postrema verba continent initium Vitæ pariter ac Ms. nostri exemplaris.

[30] Numero 11 vitæ, apud Surium editæ, dicuntur, quæ hoc loco sequuntur in exemplari Ms., [Fragmentum, quod hic sequitur,] de industria esse omissa. Cum certum sit, prout ibidem refertur & abunde patet ex dictis, Carolum Magnum non posse ad Landradæ tempora referri. Et vero, teste Bollando, haæc non habebantur in Ms. Corsendoncano, sicut ipse notavit ad marginem folii, e codice Suriano impresso avulsi, quod præ oculis habeo. Quid autem ineptum illud fragmentum sibi velit, paucis intellige. Postquam narrasset Vita num. 8, confluxisse socias ad S. Landradam qua Virginum militia & gymnasiis in brevi locus Belisiæ adolevit, & in omnis humanitatis crescens annositatem, non ut prius, a beluis Belua, sed Belisia, hoc est bene Elysia vocari cœpit, mox subnectitur parergon bene longum de S. Amelberga, Landradæ discipula, hoc argumento:

[31] Conveniebant ad hæc castrorum Dei spectacula multi nobilium. Inter quos etiam Carolus Rex, [chronologice vitiosum,] appellatus Magnus: nam post venationem cœnobium hoc intrans, pernoctaturus; inter vespertinas epulas subito e vicino saltu fœtosa eoque sævior ursa adesse nuntiatur, more solito in ipso portæ limine pauperes invasura. Diffugiunt omnes: sola Landrada, quadam animositate imperterrita, vectem, qua domus obserari solent, interim Principi offert, & crebro armatum Crucis signaculo in irruentem jam ursam destinat. Ille nihil motus, inclamans more militari, pedetentim contra graditur, & librata diligenter dextra, uno eodemque non difficili ictu ruptam illam molem facit victimam. Sic non Carolus, ut ab avo, sed Carolus Magnus vocatus est ab ingenti facto. Victor hic bestiarum & omnium certaminum molli vulneratur libidine. Erat illic virgo sacra, nomine Amelberga, genere nobilis, forma spectabilis. Hæc in sola concione illa sanctarum feminarum, sub beata Landrada nutriebatur, & contemptis omnibus, in unius æterni Regis amore accendebatur.

[32] [e vita extrusum;] De vitæ ejus perfectione nihil dubium: nam in gestis habetur, hanc in Officiis ecclesiæ laborantem, & virginea manu cementa attrectantem, juvenis Rex, dum frequentius intuetur, lascivis oculis molle bibit venenum. Pugnat tamen secum aliquamdiu, sperans, quod in re erat, & Amelbergam non posse humano amore corrumpi, & turpe esse, si Rex infamaretur nota repudii. Sed cum in dies amplius molli hoc æstu decoqueretur, depasto sensu, mente mutata, una dierum in Virginem impetum facit. Illa reluctans, & vicinæ ecclesiæ valvas arripiens, fracto tamen brachii osse, evadit, & ante altare Dei Genitricis prostrata, velut post naufragium, amatoris sui deprecabatur solatium. Fusa brevi & pura oratione misericordissime statim consolatur, & velut post fornacem tentationis, longe purior integræ sanitati restauratur, timensque post hujus naufragii emersionem, ne rursus relaberetur fluctuum illisionem, nocte reddita, cum germano suo Redingo fugam iniit, & Tempsecam, fundum suum, super fluvium Scaldum repetit. Post hoc perergon, reditur in Vitæ S. Landradæ verba: Cum instaret dies præmii B. Landradæ, quæ habes in Vita hic excusa num 9.

[33] Verum fabulosam esse illam digressionem, ut nihil dicam de veterum scriptorum testimoniis, [forte primo ab alio auctore fabuloso compositum.] quibus caret, satis superque liquet ex ratione temporis, quo vixit S. Landrada, annis circiter 100 Carolum Magnum prægressa. Quid si hæc fabula hic infarta sit ex Auctore incerti nominis & ætatis, qui librum conscripsit, Vitam complexum S. Amelbergæ, sed, ut dicit Mabilio sec. 3 Bened. part. 2, pag. 240, tot fabulis respersum, incertisque narrationibus, ut satius ipsi visum sit, quædam ex eo decerpere, quam librum integrum exhibere. Nihil itaque est, quod ad adoptandas aniles hasce nænias cogere quemquam possit; referente eodem Mabilione, loco citato, pag. 241, postquam fragmenta quædam, e dicta Vita delibata, excussisset, ea quæ, de Caroli cupitis cum Amelberga nuptiis relata sunt ex Vita ejus male composita, nullo scriptorum veterum testimonio niti. Nimium præterea Amelberga ista, quæ a biographo S. Landradæ primis virtutum lineamentis ad vitæ asceticæ perfectionem ab ipsa narratur informata, nimium, inquam, secundum calculum mortuarium S. Landradæ, superius a nobis fixum, Amelberga ætate præcedit Carolum Magnum, quam ut ejus nuptias ambire potuerit, ut consideranti planum fiet. Sed ne de Amelberga longiores simus loco non suo, lucem fortasse majorem ea, quæ ad præsentem quæstionem spectant, accipere poterunt ex dicendis die X hujus. Illud obiter insinuo, fortassis ortum duxisse hanc fabulam ex confusione duarum Amelbergarum in unam, vitæ instituto ac tempore distinctarum. Utut est, sufficiant jam dicta ad præsens argumentum.

[34] Superest, ut de Auctore Vitæ breviter agamus. Nomen ejus designatur in titulo, [De Auctore vitæ,] vitæ nostræ manuscriptæ præfixo, his verbis: Sequitur Legenda S. Landradæ virginis, quam scripsit Theodoricus Abbas; idem ille, qui monasterio Trudonopolitano præfuit, ac plures Vitas, ut superius insinuavimus, litteris mandavit. Ceterum de ejus ætate, merito & doctrina satis dictum in Commentario prævio S. Rumoldi, die prima hujus mensis, § 2. Nihil moror Legendarium Gallum recentiorem, qui eumdem Theodoricum Vitæ Landradianæ auctorem professus in tabula Critica ad hunc diem, scrupulum tamen injicit, quasi vero, præjudicium aliquod habeatur, ne opera illa supposititia sint, falsoque ipsi attributa, tali auctore haud sat digna.

[35] Compilator Legendæ, e quo Vita prodiit, monachus fuit certi nominis, [Legendæ compilatore] at prior monasterii incerti, prout indicat sequens clausula, exemplari nostro adscripta: Explicit Legenda Sanctorum hujus loci, sic breviter compilata per magistrum Oliverum Longi, Priorem ejusdem cœnobii. Nec plura ad instructionem lectoris ibidem reperi de hæc re; nec divinare promptum, qua ætate vixerit, quando scripserit, & cetera id genus, quæ huc pertinent.

[36] Locus præsens monet, ut de collectione miraculorum, vitæ subjungenda, paucis loquamur. [& collectore miraculorum.] Auctor latet. Excerpta collectio est e Ms. Corsendoncano, de quo superius, habebaturque post Vitam S. Landradæ, cum Surii, ut jam nunc præmonuimus, editione collatam. Miraculum, quod ibidem refertur a num. 6, usque ad 9 exclusive, de Sigeburge hydropica, de elevandis S. Landradæ nec non SS. Adriani & Juliani corporibus monita, eorumque elevationem curante, subito sanata; miraculum, inquam, illud accepit collector ex Actis S. Landoaldi tomo 3 Martii, pag. 38, num. 12; ubi adjunguntur istæ periodi, in Ms. nostro omissæ: Fert autem fama multorum & ante nos & in præsentiarum, hanc Beatam, dum sanctimonialibus Belisiæ positis præfecta, suavissimos supernæ contemplationis carperet fructus, sacratissimam virginem præclaræque nativitatis Amelbergam, sanctis instituisse moribus studiisque. Facta vero est hæc translatio tertio Nonas Martii Qua clausula maxime confirmatur institutio S. Amelbergæ sub Landrada, hic scripta diu ante Theodoricum, videlicet anno Domini 980, ut Harigerus Auctor dicit in prologo Vitæ S. Landoaldi, apud nos ibid., a pag. 35. Videri quoque possunt miracula ad sacras reliquias SS. Landoaldi & sociorum ejus facta, in quibus nostræ Sanctæ, simul cum illis Winter shovii sepultæ, simul inde translatæ atque elevatæ, partem gloriæ tribuere nihil adeo prohibet, ut id facere, æquitas postulet. Consule dicta Acta SS. Landoaldi & sociorum die XIX Martii. Nihil jam nos moratur, quin subjiciatur Sanctæ Vita, notis nostris illustrata.

VITA
Auctore Theodorico, Abbate Trudonopolitano.
Collata cum ea, quæ est apud Surium.

Landrada Virgo, Belisiæ in territorio Leodiensi (S.)

BHL Number: 4712


EX MS.

CAPUT I.
Illustres Sanctæ natales; virtutes; vita ascetica, adscitis sibi sociabus; ædificatio ecclesiæ; e priore tumulo in alium divinitus transfertur.

[Illustres S. Landradæ natales,] Egregiæ virtutis virgo Landrada, fuit contra superbiæ gigantem diabolum pugnacissima. Virginibus quidem imitabilis, ipsisque viris admirabilis. Francorum soboles, & eorum, quos Majores domus appellant, inclyta proles, totam priorum progeniem a stirpe suis meritis nobilitavit & ornavit. Taceo, quod in utero matris benedicta, antequam nata; prius electa, quam concepta, ab usque incunabulis statim Christum subintelligere, & quibus licebat, motibus infantiam detestari, & nescio quid divinius studebat sapere; unica parentibus, eoque magis affectuosior. Jam in ea erat videri ætate, quanta postmodum vas illud repleretur Spiritus sancti gratia & ubertate. Clotharius a, quartus a Ludovico, beati Remigii baptizatore b, trium regnorum monarchiam eo regebat tempore, Burgundiæ, Neustriæ & Austriæ. Pippinus, Caroli magni c filius cum viro Dei Arnulpho d, postea Metensi episcopo Majores erant domus, glorisiores super hac nuper natæ neptis suæ sanctitate, quam super ejus, cui principabantur, regni cura & moderamine.

[2] [educatio; studium virginitatis,] Decennium ejus nunc prætereo, quod totum tanta percucurrit pietate & gratia, ut nutritores suos quotidie videretur incitare ad religionis studia. Ad ea venio, quæ postea proprio sudore elegit, arripuit, tenuit & perimplevit. Instabant parentes unicam suam nuptui tradere, recuperaturi fœcunditatem. Illa statim nuptiarum contemptum cum incommodis, quæ sequuntur, tanta peroravit gravitate, ut ipsos pene parentes admonuerit de continentia & libello repudii. Ab hinc spretis omnibus & unius cellulæ clausa angustiis, paradisi perfruebatur latitudine, eodem solo orans & recubans, eademque angustia sicco pane & aqua magis provocans, quam restringens * esuriem. Inter hujusmodi virtutes & infirmi hujus corporis castigationem, castitatem si prædicem, superfluus reprehendar. Balneas ignoravit; mollia strata, etiam febre cum æstuaret, abhorruit; cilicio obvoluta, in nuda humo Christi miles exercitabatur. Quod peccasse quis poterat, velut si jam ipsa quoque peccasset, in se vindicans, & alieni delicti pœnas luens.

[3] Martinus e eo tempore Romæ, Remaclus f Trajecti, [cum asperitate vitæ] verbo & opere pervigilabant in cura sacerdotali: Trudo g in Hasbania in tyronem Christi coalescebat. Horum accensa virtutibus, per momenta aut patriam deserere aut eremum desiderabat involare. Interim numquam sine lacrymis, numquam dies aut noctes sine afflictionibus habebat continuis. Sola & incomitata pene invaserat solitudinem, si non aut ætas, aut, quos pascebat, pauperum cura pedem ejus tenuisset. Nullus enim clericorum, nullus inopum ejus evasit manum, quin aut cibo sustentaretur aut vestibus ejus obvolveretur. Quorum enim cellas non intravit? Quorum pedes ipsa non lavit? Mira intentio, & difficilis in hoc tali sexu fortitudo.

[4] [& animi demissione.] Et vili aliquo pallio totum corpus suum tegebat, ut, qui eam vidisset, non ipsam, sed ultimam crederet ancillarum. Otium labore castigabat. Pertractat rursus de eremo. Et quæ omnia jam pro Christo reliquerat, totum id frustra reputat, si non seipsam quoque abneget & relinquat. Invitis parentibus, reclamante familia, saltum, quem a feritate inhabitantium beluarum, Beluam vocant, invadit, erectoque propria manu brevi tugurio, ingreditur pugnatura cum diabolo. Puer officialis in pascendo pecore dum occupatur, irruentibus tenebris, dum medias noctis agebat excubias, elevatis oculis, arrectis auribus, more illorum euangelicorum pastorum illustratur super hunc locum lumen in primis cælicum: postea cum lumine cantum exaudit angelicum. Stupebat se ipsum. Ablata visione ac die reddita, recollecto pecore, miraculum ad Virginem reportat. Illa nihil mota, utpote quæ Angelorum soleret frequentibus uti colloquiis, futuræ tamen nocti cum jejuniorum & orationis purificatione se præparat. Accersit etiam presbyterum, nomine Sigemarum, & cum eo quibusdam secretis animæ lustrationibus celebratis, cum illo suo pastore locum adeunt.

[5] Ibi solo recubans, & nescio quæ mystica divinis auribus murmurans, [Vita ipsius solitaria,] terram lacrymis complebat. Aderat hiems solito algore horridior, nivibus densissimis. Illa nudis pedibus & lanea singulari induta, quo magis Spiritus sancti igne interius incanduit; eo facilius rerum incommoda exterius sustinuit. Tunc vero cæli aperti, tunc lux cælestis duplicius effusa resplenduit. Voces etiam angelicæ solita dulcedine præsentius insonuere & quædam divinitatis consilia de thesauris cælestibus ad desponsatam Deo Virginem reportavere. Ex hinc velut præmonita & de voluntate sui amatoris edocta, nullam prorsus prætereundam horam putavit, quin eumdem locum reinviseret, & debita illic orationum munia persolveret.

[6] Stabat in medio noctis silentio, incomitata & sine arbitris, [raris virtutum radiis refulgens; sicut & cælesti visione.] & ultra omnem hanc luteam infirmitatem elevata, libero mentis pede in odorem cælestium unguentorum currebat. Cum subito patefactis cælis, comitante lumine, mirifici operis crux delabitur, & Landradæ, quæ jam mundo crucifixa erat, velut pro munere super contiguum lapidem deponitur. Sicut enim mollis cera impressam sigilli imaginem recipit & repræsentat; ita & durissimus lapis, adhuc nobis ejusdem crucis totam impressionem integre demonstrat. Vox interim administratorii spiritus audita est; Accipe Landrada hoc ab immortali sponso charitatis pignus. Ipse tibi crucis mittit sponsalia, qui in cruce moriens, restaurat omnia. Amatoris tui hæc sunt munera. Tali munimine hoc in loco deinceps non nocebunt spiritus immundi, fames, mortalitas, rerum inæqualitas, morbi & pestilentia.

[7] [Condit Sancta ecclesiam, consecrante eam S. Lamberto;] Virgo Dei gavisa de munere; roborata de consolatione; oblita sexus & ætatis, in quamdam virilitatem accingitur; propriis manibus negotium, quod non potuerat, aggreditur. Vepres & spinas extirpare; humum sarrire; ecclesiam in honore & memoria Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ conari fundare: propriis manibus lapides effodere & comportare, lineam ducere, fundamenta jacere, & in loco sibi destinatæ crucis, non alius, quam ipsa collocavit ipsum, quod adhuc perdurat, altare. Adfuit indefeffæ laboratrici suæ manus Omnipotentis usque ad consummationem perfecti operis. Tunc vero Lambertum h Episcopum, postea Christi Martyrem futurum, evocat, & pia commonitum familiaritate, qua se ab initio sanctæ animæ obligaverant, novæ suæ & ecclesiæ consecrationem & reliquiarum impositionem ex voto impetrat.

[8] [adsciscit sibi socias.] Ex hinc jam crescente religione videbat diabolus & ingemiscebat ingentes animos in fragili sexu mirabatur. Aliæ patientia aliæ pugnabant obedientia; aliarum tepens calor moderatis jejuniis refrigerebatur; aliarum tepidius studium exemplis & consolationibus accendebatur. Tanti dux femina facti. In cujus ore pallor ex jejuniis, eleemosyna in pauperes, constantia in adversis, modestia in prosperis, in servos Dei juge obsequium, humilitas cordis & vestium; sermo etiam modestus, idemque sufficiente sale conditus, quem non frangerent, quem ad virtutem non accenderent? Hac tali virginum militia, his gymnasiis in brevi locus adolevit & in omnis humanitatis crescens annositatem, non ut prius, a beluis Belua, sed Belisia, hoc est, bene Elysia vocari cœpit.

[9] [Mortali morbo correpta,] Cum instaret dies præmii beatæ Landradæ, post longam carnis & spiritus luctam, qua semper vivens, semper moriebatur, incidit [in] lectum ægritudinis. Depascebantur medullæ, siccabatur caro, exhauriebatur sanguis, cum tamen nihil de jejuniis sibi remitteret, damnum suum reputans, si quidquam de solito penso imminueretur. Circumstabant morientem matrem sanctarum virginum dulcis cœtus, in seipsas jugi gemitu vindicantes, quidquid illa pateretur. Aliæ lectulo assidere, aliæ caput sustinere; aliæ mappulam apponere, & aquam calidam ministrare: aliæ psalmos dicere; aliæ cereos ducere: nulla prorsus otia esse.

[10] Illa interim velut præsagiens, consolata circumstantes, de exitus sui hora prædicit, [moritur, prædicta mortis hora; & accersito S. Lamberto] & sanctum Episcopum Lambertum accersiri præcipit, ut in morte quoque ejus foveretur colloquiis, cujus in vita jucundabatur semper consiliis. Accepto tristi nuntio, sanctus senex omnibus se expedit, viamque dum maturat, Landrada interim de hac corruptibili domo in æternitatem transmigrat. Pontifex in itinere, ingruentibus tenebris, dulci visione jucundatur. Semivigilanti & velut in extasim rapto, quadam gravi majestate venerabilis virgo apparuit, & senilem arguens tarditatem, solita & familiari allocutione, de mora reprehendit, cur scilicet abeunti mysteria ipse suis manibus non tradiderit.

[11] Ille negligentiam excusat, de illis, quæ supersunt, [calesti visione commonito,] utpote de sepulcri loco se paratum reddens. Et illa; Arrectis, inquit, oculis cælum suspice, & quo se extendat per medium lucis nimbum, crucis signum diligenter intende. Lambertus totum se in visionem extendens & velut quosdam fulguris tractus, quo poterat, conatu sequens, notat locum, crucis fulgore designatum cum admonitione Virginis. Hic, inquit, sepulturæ locus: hic cinerum meorum erit tumulus usque in diem, qua jusserit Dominus.

[12] Hac jucunda illius demonstratione, istius attentione Virgo cælis recipitur: [in locum, quem crux cælestis designarat,] Episcopus a summo erigitur, & relegens visionis suæ libellum, festinato & præter vires cursu delatus Belysiam, invenit eos jam agentes de sepulcro infra ecclesiam. Expleta oratione, episcopali facundia plebem suam alloquitur. Postremo de revelatione ad eum facta sermonem ingreditur. Submurmurant statim universi, & necdum perorantem clamore tumultuario impediunt, & velut impugnant. Hic, aiunt, fuit consecrata & prælata. Ejus operibus hæc crevit ecclesia. Hic per eam puellaris adolevit turba; hic cæcos illuminavit; hic claudos erexit; hic omnibus incommodis se opposuit. Tu ipse hic studiorum ejus adminiculator, tu virtutum attestator, ipsiusque hujus ecclesiæ consecrator. Non est Episcopi populum lædere: non est Pastoris, oves velle spoliare, ut quam vivam tenuimus, mortuam amittamus. Nullum hoc pietatis, nullum hoc officium humanitatis, Sanctam a nobis dimittere, virtutum operatricem aliis relinquere. Age tua pro officio, cetera nos curabimus pro tempore & negotio.

[13] Hac tumultuariæ plebis Lambertus permotus pertinacia, [e Belysiano tumulo,] Facile est, inquit, præesse civibus, sed difficile placere omnibus. Obedire quidem Deo oportuit, magis quam hominibus. Sed certus cum sim, nihil posse mutari de omnibus, quæcumque voluerit Dominus, sciens & prudens manum in flammam mitto & voluntati vestræ interim me præbeo. Sic ad votum populi Virgo sepelitur: sed Episcopo nihil de pristina solicitudine imminuitur. Sciebat enim facilius elementa posse mutari, quam Landradam mentiri. Jejunium sibi Episcopus indicit; orationes cum jejuniis continuat. Demumque exacto triduo, in concione pro re pauca declamat. Dei, inquit, voluntati nolle obedire, contra torrentem brachia est tendere. Ideoque tempus jam est, de nostro quoque ut pendeat judicio, quid illa nobis dudum exposita sibi velit nostra visio; ocularia fides adhibeatur; tumba Virginis aperiatur, ut omnis super hoc negotio scrupulus amoveatur.

[14] Acclamatur ab omnibus: pedibus eunt in sententiam, & aperta tumba, non modo corpus, sed neque ipse reperitur corporis loculus. Expallent tacito murmure ceteri: [in quo erat sepulta, ad alium locum] solus Episcopus Deo gratias agens, & ut filios paterne demulcens, Quia, inquit, jam quievit diffidentia, experiamur nunc , quid Dei possit magnificentia. Prædux ipse viam arripit: populus comes secum Wintreshovum i usque percurrit; in quo scilicet fundo idem Episcopus olim a venerabili genitore suo Apro, sancto archipresbytero Landoaldo commendatus, nutritus & adultus, in sanctitatis apicem excrevit. Ibi relegens suæ illius visionis indicia, & ostensæ crucis vestigia, effossa humo (o rem novam & nove semper stupendam!) Virginis glebam cum ipso sarcofago inveniunt transportatam, eo ordine, ea decenti reverentia locatam, ut nulli sit dubium, Angelorum id effecisse ministerium.

[15] [creditur ab Angelis translata.] Hoc tam admirabili spectaculo aliquamdiu jucundati, digna cum veneratione, devotis manibus terram reponunt, & deficientes in semetipsis, cetera omnipotenti Deo committunt. Post hujus angelicæ sepulturæ indicium, tanta se ubertate illuc diffudit cæleste beneficium, ut nusquam copiosius effluxerit divini muneris stillicidium. Quis enim cæcus, quis febre æstuans, quis hydropi sitibundus, quis quocumque incommodi genere anxius, statim, ut petierit, non accepit? Obiit autem sanctissima Landrada non minus martyr k quam virgo, octavo Idus Julii. Virginibus exemplar sufficientissimum, & omnibus bonis imitabile propositum, regnante Domino nostro Jesu Christo; cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vitiose hic ponebatur Lotharius, ut prævius indicat Commentarius, num. 2.

b Baptizatorem accipi debere in sensu passivo, ut designet baptizatum, prævie monuimus Melius legitur apud Surium: Clotarius, quartus a Ludovico, quem beatus Remigius baptizarat.

c Legendum Carolomanni, monuimus supra, num. 2. Ubi & alia spectantia ad Pippinum, de quo hic sermo.

d Colitur die XVI Augusti. Agit de illo Meurisse in Epp. Metensibus, a pag. 107. Vitam edidit Mabilio in Act. Bened. sec. 2, pag. 249

e S. Martinus I sedere cœpit 649, desiit 654. Obiit XVI Septembris.

f Colitur III Septembris. Vitam edidit Mabilio, Vide Sec. 2 Act. Bened. a pag. 488.

g Consecratus sacerdos, ponitur apud Labbe anno 659 accessisse S. Remaclum. Colitur die XXIII Novembris. Vita edita a Mabilione, Sec. 2 Bened.; observationes in eam prævias habes a pag. 1069

h Celebratur die XVII Septembris. Vitam dat Mabilio Sec. 3 Bened. a pag. 69. De obitu ejus dictum in Comm. prævio, num. 6.

i De hoc loco satis multa in annotatis ad Acta S. Landoaldi die XIX Martii pag. 37, littera s. Item in translatione pag. 45, lit. b. A monacho Gandensi, coævo historiæ translationis Gandavum, & elevationis, vocatur pag. 43, cap. 1, num. 1, Curtis hiemis,

k Id intellige in latiori significatione, in qua martyres dicuntur, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis suis.

* sorie restinguens.

MIRACULA
Ex Ms. Corsendoncano.

Landrada Virgo, Belisiæ in territorio Leodiensi (S.)

BHL Number: 4713, 4715, 4716, 4717


EX MS.

Solennem depositionis beatæ Virginis diem ancilla quædam Lantburgis, dominæ suæ Ingeldradæ servitio ausa est temerare: [Mulier solennem depositionis diem S. Landradæ temerare ausa,] sed digna factis suis remunerata est incommoditate. Nam in ipsa nocte [dum] molam pistoriam manu vertebat, subito baculus contractæ manui fixus inhærebat, & sic edocta celebrare festum Virginis, alios ammonebat. Partim præciditur ei de manu baculus, nec abciditur incommoditas manus: levigatur ei baculi pondus, nec mitigatur ei dolor & contritio manus. Non enim latere miraculum potuit, quod Christus ad honorem suæ Virginis operari disposuit. Punit ergo unius delictum, & cunctis innotuit, placitum sibi celebrare Virginis natalitium.

[2] Venit ergo illa mulier ad præsentiam sanctæ Virginis, [punitur;] ubi requiescit in loco Gandensi, ostendit populis contractam manum & præcisi particulam ligni: fatetur transgressionis culpam & incommoditatis causam omni congregationi sancti Bavonis, precibus quidem & lacrymis quærit placari sibi, quam offendit, Virginem, credens per ejus meritum invenire Deum misericordem. Quæsivit & non invenit; petiit & non accepit: quia miserendi ejus tempus & hora necdum advenit. Videns ergo Domina ejus, quia in petendo nihil profecit, offerens eam, ad honorem sanctæ Virginis, beato Bavoni, quasi Domino domus censualem constituit.

[3] Abbas autem eas de banno infractionis festi absolvit. [at denno redditur pristinæsospitati.] Exinde majori securitate ac securiori devotione dominum suum, sanctum Bavonem inclamabat, cujus meritis domesticam ejus sanctam Landradam sibi placabilem fieri confidebat. Nec defraudata est spe, quam habebat. Post modicum temporis, nimium fletu & labore fatigata, quietem capiebat soporis, & gratia Dei tota manus erigitur cum digitis, & super altare sancti Bavonis particulæ ligni ex repercussionis sonitu vehementi excutiuntnr. Stupefacti de lectulis æditui: & mulier expergefacta, sentiens se, recepta manu, reconciliatam sanctæ Landradæ Virgini, gratias egit Deo & sancto Bavoni, domino suo. Hæc tua sunt opera Christe; hæc tua magnalia Domine, qui Sanctos tuos ita semper dignatus es mirificare. Ad horam nonam laudes Deo dicturi consurgunt monachi: & quia erat septima Sabbati, multi ad vesperam confluentes ex confinio territorii, in commune laudaverunt nomen sanctum Domini.

[4] Circa annum Domini MCCCC Curatus de Denterghem a in diœcesi Tornacensi, [Reliquiæ S. Landradæ, a Curato sinistra parte locatæ,] quadam die Dominica, subadstantibus parochianis, de antiqua illius ecclesiæ cruce multas reliquias cum suis breviculis extraxit, magis famosas seu notas ad dexteram partem, minus vero cognitas ad sinistram ejusdem altaris collocans: ea tamen intentione, ut reliquiæ magis famosæ in nova cruce, tunc recenter empta, sed minus cognitæ in antiqua cruce iterato clauderentur. Cum vero idem Curatus inter ceteras reliquias in quodam breviculo inveniret scriptum ac publice recitaret: Hæ sunt reliquiæ sanctæ Landradæ Virginis, & nemo adstantium illius sanctæ Virginis nomen agnosceret, locatæ sunt eædem reliquiæ ad dicti altaris sinistram partem.

[5] [ad dextram altaris partem translate divinitus.] Quo facto, mox cunctis ibidem cernentibus, miraculose quodam pacifico volatu prædictæ reliquiæ se transtulerunt ad partem altatis dexteram: & juxta reliquias magis cognitas, prout quidam legum doctor & miles in armis, Dominus & magister Petrus de Ripa, temporalis possessor illius parochiæ, quia præsens erat, sub suo juramento postea retulit domino Abbati & quibusdam religiosis monasterii sancti Bavonis.

[6] [Sigeburgis hydropica,] Quodam b alio tempore contigit, quod quædam mulier, nomine Sigeburgis, uxor Lantzonis, morbo sic intercutaneo laborarabat, quod crura ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi cella gestatoria eveheretur, intraverit, nec thoro viri, nec convivio participata sit, eduliumque fastidiret, potumque, excepta aqua, universum execrata sit. Hæc intempesta cujusdam noctis visione subita semivigilans corripitur, atque in hæc verba monetur: Cum dominos dominasque nostras terra extuleris, cur & nos, fideles eorum, in luto delitescere sinis? Ego quippe sum Landrada, Adrianus martyr & Julianus. Ipsi quoque sunt de societate nostra. Hanc visionem illa viro intimavit: & ut aut Episcopus aut Episcopi auctoritas ad sublevationem eorum invitarentur, rogavit. Ille in præterito anno ita in elevatione ceterorum questus est obsonatum, ut ei per manus hæc inceptare, nimis videatur arduum.

[7] [de tribus Sanctorum corporibus elevandis monita,] Post dies aliquod, apparente iterum eadem visione, eadem, qua prius, sanctimonialis scilicet effigie de negligentia corripitur, de contemptu confunditur: Et quæ, inquit, tot & tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti; si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Cella, qua ad ecclesiam gestaris, inquit, tua, nostra irreverenter deprimit busta; arca autem, retro posita, nimium est nobis onerosa. Et si causaris, quia Episcopum aut ejus Vicarios non mereris: e vicino Sarabertum saltem presbyterum habes & alios ad id perficiendum viros fideles. Mane itaque facto, quid super iis facto opus esset, deliberanti, adest quædam ex gynæceo ejus puella, cum eadem visione referens, se monitam per hæc eadem signa. Ea nunc in villa Gnodenghove habitat.

[8] [curat ea elevari; & subito sanatur.] Sigeburgis autem, domina ejus, cui hæc demonstrabantur, a cujusque ore jurantis hæc & obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit inquam, & præsenti luce sana & incolumis vescitur nobilis persona; domus ampla, rem fideliter quærentes scire, non sinit latere. Quæ cum omni festinatione mittens presbyteros, qui hæc explerent, accepere; interim ipsa non passa quiescere, fecit se ferre ad ecclesiam, & interim a loco denominato paulatim egerere terram, & vix semipedem terræ eruerant, & ecce Sanctorum cisternæ in ipsa pene superficie apparebant: adveniunt & presbyteri, quicumque fuerant evocati, & retectis Sanctorum sepulcris, repererunt nomina eorum exprompta in breviculis, & dum quæque digna translationi adimplent pro posse, ipsa jam dicta matrona, quæ operi instabat attentius, subito conversa, rivos veneni & putredinis, saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi ex cruribus. Quæ admirata & de sospitate recepta hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium hospitibus & domesticis opulenter apparavit; ipsa intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini potionem vel alterius sorbitionis jam exhorrens.

[9] Præterea multa alia miracula contigerunt certo tempore anni, [Alia quædam miracula] quorum pauca subjecta sunt. Quarto Kalendas Junii quædam femina Trethewara cæca, Sanctorum limina gratia orationis, causa expetendæ salutis adibat, sed in ipsa via necdum illuc pervenerat; & ecce pristina sanitate recepta, incedens gaudebat. Sequenti demum die, id est festo Pentecostes, quod tunc erat tertio Junii, quidam Theodoricus nervis totius corporis per annos multos contractus, multis veridicis testibus coram adstantibus, omnino est sospitatem indeptus. Denique tertio Nonas Junii, feria quinta ejusdem hebdomadæ, mulier cæca ex pago Bracbatensi, cum Sanctos auxiliatum invocasset, & luminare deferendum eis pro posse præparasset, nec mora extitit, sed oculorum lumen recepit.

[10] [ope eorumdem Sanctorum patrata.] De eodem pago extitit & altera mulier, quæ nimio renum affecta dolore, per unius ferme anni spatium ad nullius, ut ipsa fatebatur, officii commoditatem valuit exurgere. Hæc ubi Sanctorum pignora delata didicit, & per ea illic mira operari cognovit, candelam pro adipiscenda salute devovit, & ut sui in tanto dolore misererentur, oravit. Continuo pristinæ sanitati reddit, candelam Sanctis devote offerens, cinctorium simul protulit; & pro indepta incolumitate gratias Deo per Sanctorum merita immensas pariter retulit.

ANNOTATA.

a Pagus est in Castellania Cortracena, fere medius Tiletum inter & Deinsam; olim suberat Episcopo Tornacensi, nunc Gandensi.

b Unde sequens miraculum fuerit desumptum, notavimus in Comm. prævio, num. 26.

DE S. ITHERIO EPISC. NIVERNENSI,
NOIENNII SEV NOVIGENTI IN GALLIA.

CIRCA AN. DCXCI.

Sylloge de cultu, patria, ætate, gestis & reliquiis.

Itherius Episcopus Nivernensis, Noiennii seu Novigenti in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Papebrochius ad XXV Junii, ex Saussayo duos sanctos Itherios distinguens, alterum Bituricensem, alterum Nivernensem, ita scriptum reliquit in elencho Prætermissorum: S. Itherius Episcopus Bituricis, [Ex 25 Junii huc remissus,] successor S. Sævitiani, conditus in basilica sanctæ Crucis, clarus suis indiciis memoratur a Saussayo, secuto Monachum San-Sulpitianum, Patriarchii Bituricensis scriptorem, qui asserit, sanctum corpus nunc, id est superiori seculo, in magna haberi veneratione. De hac interrogatus ecclesiæ istius Parochus, negat apud se ullam exstare memoriam tumuli, nedum cultus. Ita R. P. Petrus Carite Collegii nostri ibi Rector, anno MDCXCI omnia diligenter scrutatus; & pro comperto affirmans, eum qui hodie Biturigibus ritu semiduplici colitur, incertum qua de causa, esse Episcopum Nivernensem: nesciri tamen, hujus an illius sint ecclesiæ collegiatæ duæ Aiensis & Sancergiensis: qua de re plenius cupio edoceri, pro die quo alter Nivernis colitur VIII Julii. Cassa fuit Papebrochii postulatio, nemo docuit quidquam, ita ut post tot annos a quinti tomi Junii editione, Nivernum mihi recurrendum fuerit, ut vel modicas notitias de sancto Nivernensi Episcopo impetrarem.

[2] Est hodiedum penesnos citata nostri Caritæi epistola, [non pro Episc. Bituricensi,] cujus propria verba referre, operæ pretium fuerit, ut magis patescat, cultum omnem S. Itherio delatum, non ad alium spectare, quam ad ipsum, quo de hic agimus, Nivernensem Episcopum, ordine, ut ibi fertur, sextum decimum. En integram Caritæi responsionem aatam VI Septembris 1691: Illud a me Rev. V. requisivit, ut accurato studio facerem ipsam certiorem de cultu ac veneratione, quem habeat S. Ætherius in æde S. Crucis civitatis hujus Bituricensis. Faciam ego vero libenter & qua potero diligentia. Et illud quidem primum Rev. V. dicam, hujus sancti Præsulis nullam exstare memoriam in tabulis ipsius Breviarii Bituricensis. Nam qui XXV die Junii in ecclesia Bituricensi ritu semiduplici celebratur Itherius; is non Ætherius, seu Itherius est Bituricensis Antistes, sed alius Itherius Nivernensis Episcopus. Qua in re ecclesiæ Bituricensis usus est singularis, cum hujus Itherii memoria VIII Julii celebretur in Breviaraio Nivernensi, Aurelianensi ac Senonensi, hancque referat eodem die Martyrologium Gallicanum in Supplemento; a quo & refertur memoria ipsius Ætherii seu Itherii XXV Junii.

[3] [sed pro Nivernensi accipiendus est.] Neque etiam vidi, nec auditu accepi, in hac ipsa sanctæ Crucis æde ulla exstare adversus illum Sanctum peculiaris venerationis indicia; & fieri potest, ut ille cultus ac veneratio, quam P. Labbeus designat in Patriarchio Bituricensi, talis exstiterit ad tempora illius auctoris, ex quo rem ipse descripsit, non vero ad ipsius tempora qui scripsit. Præterea, ne quis in hac parte resideret animo scrupulus, ipsum adivi ecclesiæ sanctæ Crucis Parochum, a quo tria requisivi. Primum, num adhuc notaretur alicubi in illa æde B. Ætherii tumulus: & negavit ulla hujus superesse vestigia, succussis toties regestisque terris. Secundum, num saltem locus notaretur aliquis, ad quem testis sanctitatis populi devotio conflueret: & istud pariter negavit. Tertium, num aliquo die ejusdem Sancti coleretur memoria, & num hanc aliqua fundationum monumenta testarentur: & nulla subjunxit exstare ejusmodi retum indicia. Dicuntur quidem, non longe ab ipsa civitate Bituricensi ecclesiæ duæ collegiatæ Aiensis & Sancergiencis patronum colere S. Itherium; sed utrum Bituricensem, an ipsum Nivernensem, id nondum comperi … De Itherio porro Nivernensi nihil, opinor, a me exspectat Rev. V., cum ejus memoriam plurimi passim auctores celebrent.

[4] Fateor equidem a scriptoribus nonnullis celebrari S. Itherium Nivernensem, [Cultus ejus probatur ex Saussayo,] ast ab omnibus tam jejune atque confuse, ut difficile sit, ætatem aut gesta ejus satis tuto eruere; quod brevi fiet manifestius. Neque vero cultus ipse celebris ullo pacto dici potest, cum in nullus Martyrologiis Usuardinis, quantumvis auctis, neque in aliis recentioribus memoria ejus signata reperiatur, præterquam in Saussayi Supplemento & in recentissimo Universali Castellani, qui S. Itherium Nivernensem, XXV Junii memorat, alterum vero, non Itherium sed Ætherium Bituricensem, quem Saussayus eo die signaverat, e Sanctorum numero plane excludit. Audiamus utriusque verba. Sic loquitur Saussayus in Supplemento, hoc die: Noiennii apud Senones, S. Itherii Episcopi Nivernensis & Confessoris, qui ubi natus, ibi & sepultus, creditam patriam speciali patrocinio fovet & protegit. Nec solum in patria colitur Vir sanctitate celebris, sed diffucis longe lateque gloriæ suæ radiis, etiam Soliaci ad Ligerim, in dicata tutelæ suæ collegiali ecclesia, sacris honoribus observatur. Sederunt autem in Nivernensi cathedra alii sanctitatis exploratæ Præsules ante B. Itherium; quorum aliqui, fixos natales habentes, diebus propriis ad cultum consignati sunt; alii tametsi meritis æque spectabiles, in Fastis sacris minime certa die sunt adscripti, nimirum sancti Patricius, Eulalius, & Eoladius, quorum benedicta memoria, ne a Galliæ Sanctorum serie excidat, nomina eorudem, pium & consentaneum visum est, tabulis his sacris inscribere.

[5] In ea & nos hic Saussayo obsecuti sumus, quamvis postrema illa huc minime pertineant: [& castellano, qui locum accuratius distinguit.] Supplebit hæc memoria eam, quam inter Prætermissos agere debuissemus, nacturi forte aliquando documenta alia, quæ Sanctis illis, adhuc extra ordinem vagantibus, locum proprium in Actis vindicent. Ad S. Itherium Nivernensem redeamus, quem, haud dubie ex Breviario Aurelianensi, ita celebrat Castellanus XXV Junii. Verba ejus singula, ut ipse voluit, latina facimus, cum iis, quas subinde adjecit, correctionibus. Sic interprætanda ejus in textu annuntiatio: Novioduni, apud Montem Argisum in Vastinensibus, sancti Itherii Episcopi Nivernensis. Monet porro pag. 690, locum Noyen, ut ibi scripserat, mutandum in Neugent, idque Gallice vertendum Novigenti, non Novioduni, inquit, seu Noyen, ut fecit Catherinotus, delusus terribili voce Noiennii a Saussayo conficta. Hæc eo dicta sint, ut distinctior habeatur loci ipsius notitia, a nobis præmitti solita. Nam ab aliis pluribus vicis seu oppidis, Novigenti nomine insignitis, satis hoc nostrum distinguitur per vicinitatem ad Montem Argisum (vulgo Montargis), via quæ Parisiis Nivernum deducit.

[6] [Subsidia alia Niverno accersita sunt;] Probant igitur Saussayus & Castellanus cultum S. Itherio exhibitum, magis etiam confirmandum ex Lectionibus Breviarii Nivernensis, quas nuperrime misit nostri istic collegii Rector R. P. Desgres, a me rogatus, ut quidquid notitiarum de S. Itherio superesset, id benigne suggerere dignaretur. Præstitit ipse & officiose & diligenter, quæ postulaveram, Soliacum, seu Sulliacum (Sully) usque per amicos recurrens, quod solenniori istic cultu honorari S. Itherium didicisset, ut quam possent symbolam & ipsi conferrent. Acceptæ denuo sunt Lectiones ex vetusto Breviario Aurelianensi, in qua diœcesi situm est prædictum oppidum, recitari ibidem solitæ XXV Junii, Nivernensibus plane conformes, sed quas ex hodierno Aurelianensi Officio, ab annis undeviginti (1701) reformato, expungi jusserit, tunc ejusdem urbis Antistes, Eminentissimus Cardinalis de Coislin, in ejusmodi mutationibus paulo liberalior, relicta dumtaxat simplici commemoratione non ad diem, quo antea colebatur, sed ad IX Julii, pro mero suo arbitrio. Diei transpositionem acceptarunt Canonici Sulliacenses, verum pristina solemnitate festum ipsi celebrare pergunt, utentes perantiquo Officio proprio, in membranis descripto, ac festivissimo cantu.

[7] [unde accepta veteres lectiones,] Non notavit rei totius relator, in quo consistat Officii istius proprietas, verum ex iis, quæ subjunguntur, videtur posse colligi, easdem ipsas Lectiones recitari, quas hic describo. Lect IV. Iterius, Itherius seu Ytherius, ex Noëmio vico oriundus, omnium liberalium artium Scientia instructus, vitæ sanctitate & divinitus sibi collata gratia sanitatum conspicuus, adeo hominum gloriam declinavit, ut quoscumque sanaret, admoneret, ne cui dicerent: ipse vero loca quævis abditissima quæreret, ut ibi lateret incognitus. Lect. V. Illum igitur in quodam loco, qui Vastinum dicitur, inter vepres & spinas morantem, & inde Romam a legatis suis adductum, summus Pontifex, comperta viri sanctimonia; familiarissime complexus est, & illic miraculis coruscantem, apud se per octodecim menses retinuit. A clero demun populoque Nivernensi votis omnibus in Episcopum expetitus & impetratus Itherius, in ejus civitatis ingressu, quemdam artubus contractum sanitati restituit, demoniacum unum a dæmone liberavit. Lect. VI. Posteaquam vero ecclesiam Nivernensem multos annos rexisset, emeritus miles animam Deo reddidit. Ejus corpus in navigio super Ligerim positum, solo proprio restituit fluvius: & cum in ejus transitu infirmi multi sanitatem recepissent, tandem Noëmio appulsum, sacerdotes juxta altare ecclesiæ honorifice sepelierunt.

[8] Reliqua fiunt de Cmmuni Pontif. Notatur autem in Lectionibus Nivernensibus, [ex quibus tempora & gesta non satis distinguuntur.] quod acceptæ sint, ex gestis ejusdem & scriptis ecclesiæ Sulliacensis, ubi ejus memoria celebratur. Jam diximus, omnimodam conformitatem esse inter eas, quas Niverno & Sulliaco accepimus. Ceterum habes hic Sancti patriam & sepulturam, quæ Noëmium appellata, constanter hodie sumitur pro Novigento (Nogent, Noyen, Noian) ut distinctius expressit Castellanus. Ætas & gesta confusionem sapiunt, ne nominato quidem Pontifice Romano, a quo in Urbem accersitus sit, & postea ad Nivernensem ecclesiam destinatus. Lucem his afferre voluit Michael Cotignon, in suo Catalogo historiali Episcoporum Nivernensium, Parisiis gallice edito anno 1616, ubi sextum decimum ordine numerans, eum Rogo successorem statuit anno 691, sedente Romæ S. Sergio Papa, in Francia vero regnante Theodorico I, saltem Theodorico aliquo; epocha quidem non inverisimili, sed non continuo admittenda, si sola Cotignoni auctoritate nitatur, qua antiquiorem necdum reperi. Apud Sammarthanos in serie decimus ponitur, diciturque in ecclesia Noienni, vico natali diœcesis Senonensis, quiescere ab anno DCXCI. Sed hæc scrupolosius versanda non sunt.

[9] Quæ præterea nonnihil exornat Cotignonus, nihil plus substantiæ continent, [Quæ Cotignonus certa superaddidit,] quam in descriptis supra Lectionibus habeatur. Nec pluris faciendum est breve aliud Vitæ S. Itherii compendium editum anno 1657 per Canonicos Atensis (Des Ais) diœsis Bituricensis, a quibus ut Patronum etiam coli aliquem S. Itherium, uti & apud Sancergienses, laudatus supra Caritæus memorabat. Narrat compendium istud, Sanctum per revelationem impeditum fuisse, quo minus ex Francia in Liguriam se reciperet; legatos autem Sergii P P. negotiorum causa Suessionem venisse, a quibus Romam deductus sit S. Iherius; atque id genus alia, quæ pluribus referri non merentur. De recentioribus testimonium ferre potuit Laudatus Cotignonus: nempe Sancti corpus, intellige potiorem partem, in ecclesia parochiali Novigentina, ejus nomini dicata, hodiedum depositum censeri, pluresque incolas Itherii nomine insigniri; in arce porro Sulliacensi ad Ligerim, non procul Novigento sita, collegiatam olim fuisse, quæ a Regulo seu Domino acatholico destructa, in oppidum ipsum translata fuerit, ubi usque hodie Canonicorum collegium subsistit.

[10] His robur addit Commentariolus, a laudato R. P. Desgres recentissime huc directus, [ex scriptis recentioribus confirmantur.] ex quo jam nonnulla desumpsi Docent ibi Sulliacensis Capituli Cantor & Syndicus, furentes Hugonottos, sacrorum omnium violatores, XIV Januarii 1562 interceptum Sulliacum