Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli II           Band Juli II           Anhang Juli II

9. Juli


NONA DIES JULII.

SANCTI QUI SEPTIMO IDUS JULII COLUNTUR.

S. Anatholia V. M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ.
S. Audax M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ.
S. Cyrillus Episc. Mart., forte Gortynæ in Creta.
S. Zeno M. Romæ ad Aquas Salvias.
Socii decem milia, ducenti tres MM. Romæ ad Aquas Salvias.
S. Mochus Martyr, Mediolani.
S. Zeno Martyr Tomitanus
S. Mimias Martyr Tomitanus
S. Vitalis Martyr Tomitanus
S. Rufinus Martyr Tomitanus
S. Euangelius Martyr Tomitanus
S. Vrisius Martyr Tomitanus
S. Agnitus Martyr Tomitanus
S. Felicianus Martyr, in Sicilia.
S. Floriana V. & M. Romæ.
S. Faustina V. & M. Romæ.
S. Pontianus Episc. Mart., Tuderti in Umbria.
S. Eusanius, apud Forconium in Vestinis.
Socii Martyres, apud Forconium in Vestinis.
S. Brictius Episc. Confess. Martulæ in Umbria.
S. Andreas Martyr apud Græcos.
S. Probus Martyr apud Græcos.
S. Patermuthius Martyr in Ægypto.
S. Copres Martyr in Ægypto.
S. Alexander Martyr in Ægypto.
S. Felix Episc. Genuæ in Liguria.
S. Paulus Episc. apud Senones in Gallia.
S. Theophanius Confess. Corneti in Tuscia.
S. Auremundus abbas Mariacensis, apud Pictones in Gallia.
S. Everildis Virgo, in Anglia.
S. Agilolfus Episc. Mart. Coloniæ Agrippinæ.
S. Herumbertus Episc. Confess. Mindæ in Westphalia.
B. Joanna virgo Carmelitana, apud Regium Lepidi, in ducatu Mutinensi.
S. Nicolaus Pichius Gorcomiensis, Guardianus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Hieronymus Werdanus, Vicarius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Theodoricus Emdenus Amersfortius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Nicazius Joannis Hezius, Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Willehadus Danus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Godefridus Mervellanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Antonius Werdanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Antonius Hornariensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Franciscus Rodius Bruxellensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Petrus Ascanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Cornelius Wicanus Ordinis S. Francisci de Observantia: Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Joannes, Ordinis Prædicatorum Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Adrianus Becanus, Ord. Præmonstr. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Jacobus Lacopius, Ord. Præmonst. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Joannes Osterwicanus, Can. Reg. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Leonardus Vecchelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Nicolaus Poppelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Godefridus Dunæus, Sacerd. sec. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.
S. Andreas Waltherus, Parochus. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Ephrem a Beda seu Floro hoc die sacris Fastis, post Anatholiam & Audacem adscriptus est, his verbis: Eodem die, depositio S. P. N. Ephrem: addidit Rabanus, viri doctissimi & religiosissimi, ut minime dubites, quin indicetur celeberrimus ejus nominis Diaconus Edessenus, vulgo Syrus, ad quem facile reducuntur annuntiationes variæ auctiorum Usuardorum Centulensis, Bruxellensis, Vaticani & aliorum, quos suo loco citatos habes. Solus ferme Rosweydi codex ab aliis omnibus differt, dum ita legit: In Ægypto, S. Ephrem monachi, qui, ut ibidem notavi, diversus esse deberet ab Edesseno Diacono. Ægyptum etiam signavit Grevenus; at frustra quæsivi, quis hic Ægyptius Ephrem dici possit, qui hoc die colatur. Quot Sancti istius nominis jam in hoc opere illustrati sint, colliges ex Indice, tomo 7 Junii edito. Fere suspicatus fueram, indicari Ephrem, qui Abrahami eremitæ collega vocatur in vita Mariæ meretricis, ejusdem Abrahami neptis, apud Rosweydum pag. 369. Sed neque hic Ægyptius fuit, aut in Ægypto monachum egit, ut est XVI Martii, pag. 435, num. 15. Id igitur reliquum est, ut Martyrologia omnia censeri debeant loqui voluisse de S. Ephrem Syro, quem hoc die e vita migrasse contendit Castellanus. Sed actum non agimus. Vide ejus Acta illustrata I Februarii
Elfredam virginem in Kalendario aliquo invenit Bollandus, sed quæ alibi nota non sit, saltem sub tali inflexione: verosimillimum est, indicari S. Elfledam abbatissam Streneashalensem, cujus gesta longo Commentario historico illustrata sunt VIII Februarii
S. Eleutherii translationis primæ meminit Balinghem; vide de ipsa & aliis Commentarium prævium ad Sancti Acta § 4 XX Februarii
S. Heriberti Coloniensis Archiepiscopi ordinatio facta anno Domini 999 memoratur in editione Lubeco-Col., Greveno & aliis. Sed de ea nihil dicendum superest, cum Sancti Acta illustrata sint XVI Martii
S. Gerulfi martyris & Wichburgis virginis annuntiatio est Florarii Ms., non insoliti disparata conjungere & nomina sæpius torquere. S. Gerulfus nullo modo huc pertinet; sed ad XXI Septembris: Wichburgis quam Wichburgam nominat & solus seorsim refert Grevenus, mihi hactenus ignota est. Quid si ex modica mutatione nominis omnia componantur, intelligaturque S. Witburga virgo Anglica, de qua actum est XVII Martii
S. Cyrillus diaconus, qui a Greveno, Molano & aliis hoc die sic describitur: Apud Heliopolim, quæ est circa Libanum, sancti Cyrilli diaconi & martyris. Qui, ut lib. 6 historiæ tripartitæ dicitur, cum sub Constantio multa idola contrivisset, sub Juliano a paganis peremptus est: tot characteres distinctivos adjunctos habet, ut dubitare nequeas, quin de eo agatur, cujus gesta illustrata sunt XXIX Martii
S. Pancratius episcopus & martyr Tauromenii in Sicilia cum elogio refertur in Menologio Sirleti in Menæis aliisque fastis Græcis: item in Ephemeridibus Græco-moscis & alibi. Sed de eo jam pridem actum est III Aprilis
De B. Landulfo Astensi episcopo, a schismaticis Henricianis sub initium sec. XII plurima passo, egit Galesinius ad diem I Junii, quem in Catalogo Sanctorum Italiæ non est ausus sequi Ferrarius, erroris Galesinium arguens, in nova sua Topographia ad Martyrologium Romanum; qui tamen postmodum in Catalogo generali Landulfum etiam posuit cum titulo Beati ad Kalendas Junii. Hoc die ipsum notavit Henschenius ex Ughelli Italia sacra tomo 4, a col. 513, ubi columna 515 expressissime dicitur, obiisse VII Idus Julii, quo ipsum referre parabam, nisi deprehendissem, Acta ejus ab eodem Henschenio illustrata fuisse ad VII Idus, seu ad VII Junii, quo signatur obitus in paulo longioribus Actis a Malabayla suggestis, facili mutatione litteræ N in L. Ceterum dubitare cogor utrum jam dictus Landulfus vero cultu ecclesiastico utrovis die Astæ honoretur, cum Mabilio in Ordinis sui Annalibus tomo 5, pag. 455 c, satis frigide scribat, Landulfum, cujus ibi elogium nitide contraxerat, beati titulo donatum apud Ughellum: Castellanus vero, diligens Sanctorum scrutator, in Martyrologio suo Universali ad VII Junii non alio eum nomine dignetur, quam Venerabilis. Habuit sua argumenta Henschenius, ob quæ Acta ejus illustraret eo die, quo videri possunt VII Junii
S. Valentini episcopi Tungrensis memoriam cum elogio hoc die agit Florarium Sanctorum Ms., sed quidquid ad Sanctum spectat, jam datum est VII Junii
S. Theraclius, pro Heraclius (in Florario Theradius) notatur in Usuardis Coloniensibus, quin & Hieronymiano Reg. Suec. seu Senonensi S. Columbæ, sub nomine Eracli, uti & in veteri Kalendario Corbeiensi. Eumdem hodie cum Paulo fratre episcopo Senonensi & Heraclii successore conjunxit Saussayus, & Trecis collocavit Ferrarius in Catalogo generali. Castellanus ipsum hoc quoque die signat, ea procul dubio causa, quod solenne ejus festum apud Senones agatur, quidquid Saussayus diserte asserat, obiisse VIII Junii, quo die de eo actum est VIII Junii
S. Cunera virgo ex historia Ursulana hoc die accepta est a Camerario, nempe ut fert vulgata Legenda; de qua vide Commentarium ad Sanctæ Acta XII Junii
S. Theobaldus eremita jam non semel repetitus est: nescio cur hoc die locum invenerit in Breviario Parisiensi anni 1584. De eo abunde actum est XXX Junii
S. Martialis Galliarum Apostolus jam non semel translatus & transpositus est: notissima est ejus festivitas, quando & Acta illustrata sunt XXX Jun.
B. M. V. Visitationis octava signatur in codice Usuardino Antverpiensi maximo, item in Ultrajectino, Leydensi, & in tot aliis, quos in auctariis Usuardinis notatos habes. Vide quæ dicta sunt II Julii
Germanus Confessor in Hibernia, in eo est Sanctorum numero, quos Grevenus indiscriminatim & undecumque collectos in auctaria suaad Usuardum intrusit. Ego Germanum istum pro hoc die alibi non invenio, nec scio, quo referri possit, nisi forte idem sit, de quo egimus supra III Julii
S. Ampelium Mediolanensem episcopum hoc die signat Ferrarii Catalogus Sanctorum Italiæ, remittens ad VIII Februarii; sed neutro die recte positus videtur. De eo egimus VIII Julii
Godscalchum Ducem & Hipponem presbyterum martyres Leontii in Wandalia accepisse se ait Ferrarius in Catalogo generali, ex Martyrologio Petri Canisii, quale ego non vidi hactenus, cum in utraque editione Germanica de his Martyribus nulla fiat mentio. Locum explicat in ducatu Mekelburgensi seu Magnopolitano, qui olim Wandalia dictus sit. Ait, Ducem a subditis idololatris inter divina mysteria cum Hippone presbytero cæsum, imperante Henrico III Cæsare, pro quo citat Crantzium, aliosque. Incipiendum erat a cultu ipsis exhibito, de quo doceri cupimus.
Zenonem abbatem non negamus laudari a Petro Equilino lib. 6, cap. 76: Novimus etiam, quæ de eo scripta sunt in Vitis Patrum, sed de eo etiam quærimus, quando & ubi Sanctorum honores nactus sit.
Thebaculus apud eumdem Ferrarium acceptus est ex Menologio Scotiæ, nempe ex Dempstero, ita hoc die scribente: In Scotia, Thebaculi, monachi Basiliani, S. Reguli Patrensis socii, quando reliquias S. Andreæ Apostoli in Scotiam advexit, inquit Ferrarius. De ea reliquiarum translatione agetur suo loco: alia, quam Dempsteri auctoritate opus est, ut Thebaculus Sanctis annumeretur; si ea accedat, alibi ei locus dabitur.
Molruani alicujus, tamquam sancti Archipræsulis & legati Hiberniæ vitam, seu potius oratoriam panegyrim ad Bollandum olim misit noster Henricus Fitzsimon, quam etiam in alio codice descriptam habemus. Mirum est encomium per locos communes deductum, quod sanctis ferme omnibus Episcopis aptari facillime possit, repletum varii generis virtutibus, accusationibus & persecutionibus impiorum, quæ Præsulem, ut se purgaret, ad Romanum Pontificem, nescio quem, proficisci compulerint, peregrinatione, si superis placet, suscepta in vinculis, quorum clavis in exenterato Tyberis pisce reperta sit Romæ. Hujusmodi prodigia vix fidem inveniunt, etiam dum a noto & plusquam mediocris auctoritatis scriptore traduntur; tantum abest, ut ea nobis persuadeat ignotus encomiastes. In patriam suam redux, plenus dierum & meritorum ad æterna præmia evolasse dicitur hac die IX Julii. Evolvi tabulas omnes Hibernicas & Scoticas, sicubi Molruani occurreret memoria; verum cum nihil repertum sit, non puto nobis integrum esse, talis encomii, ab otioso fortasse homine ex aliis conflati, auctoritate ipsum Sanctis adscribere, de cujus ætate nec vestigium in tota oratione invenias.
Quinquaginta monachorum Martyrum cum suo abbate certamen hoc die referunt Kalendarium Cisterciense, Henriquez & Chalemotus, in cœnobio B. Mariæ de Firmitate, in comitatu Burgundiæ. Dicuntur martyrio affecti omnes anno 1300, ab exercitu hæreticorum banditorum, qui monasterium & bibliothecam combusserunt. Eosdem etiam hoc die signavit Saussayus: verum Castellani silentium satis ostendit, nullum ipsis cultum deferri, qui aliunde probari non potest.
Petronilla, ut Deo dilecta virgo & venerabilis in cœnobio S. Annæ Abulæ in Hispania ponitur ab Henriquez & Chalemoto, qui recte a Beatæ aut Sanctæ titulo abstinent, quem Arturus in Gynæceo ei munifice adscribit.
Rodolpho monacho Cisterciensi, ut Catholicæ veritatis constantissimo assertori atque hæresum expugnatori acerrimo (puta Albigensium) Beati nomen adscribit Henriquez, a quo melius abstinet Saussayus.
Septem eremitarum classem hoc die nobis adstruit additio aliqua Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quorum sunt nomina, inquit, Petrus, Stephanus, Joannes, Georgius, Theodorus, Felix, Laurus. Florarii & Greveni stylum imitatus est harum additionum scriptor, ut multa vage & obscure congereret. Si vere Sanctis annumerandi sint septem isti anachoretæ, aliunde plus auctoritatis accedet, quæ rem certius & clarius explicet & definiat.
Salvia virgo absque ullo prorsus charactere distinctivo ponitur a solo Greveno, multorum, ut alias diximus, Sanctorum indigesto collectore, cujus ea in re exigua est auctoritas: forte postea recurrent, quæ de Sancta qualicumque & gestis ejus melius edoceant.
S. Brictium alterum Episcopum alicubi reperit Bollandus, qui alius esse non potest a Brictio illo geminato apud Scriptores Umbriæ, de quo videnda dissertatio Janningi ante tomum I Julii a pag. 21.
Angelum Casinensem monachum in Sanctorum Kalendario partis I, Seculi 6 collocavit Mabilio, sed omni titulo abstinens; In monte Casino, Angeli monachi. Tum inter vitas Abbatum & piorum Casinensium ejus elogium refert pag. 104, quod ex Petro Diacono paulo contractius hoc ipso die exhibet Bucelinus ultimo loco, Angelum appellans venerabilem, qui post extractam diutius inter seculi delicias vitam, pœnitentia ductus, & lugubrem monachorum habitum amplexus, gratiam in oculis Domini meruit, & consummatus in brevi, tempora multa explevit. Quo mortuo, ex energumeno cacodæmon clamando graviter quæstus est: Quid hac hora mihi Benedicte fecisti? Angeli mihi animam, ob exigui gesturam cuculli auferens, tuo in cælestibus gregi miscuisti. Quo dicto, signo dato mors Angeli fratribus nuntiata est. Si recte notavit Mabilio, videtur obiisse circa annum 1010,
Maternus, Galendinus, Gajus & Basilius, ut Mediolanenses Episcopi una signantur a Florario Ms. & forte hinc a Greveno, nihil distinctius proferente. Vaga sunt hæc & inepta, nescio unde accepta. In Catalogo Episcoporum Mediolanensium ante tomum VII Maii, invenies Gaium pro anno 61, Maternum pro anno 282, quorum illi assignatur natalis XXVI Septembris, huic XVIII Julii. Galendinum, seu Galendium non invenies, non magis quam Basilium. Sed collectoribus istis habendæ gratiæ pro diligentia, condonanda est imperitia.
Germanus, Kilianus, Ribianus, Totnanus, Brocardus hoc die sic conjunguntur in Kalendariis expansis nostri Henrici Fitzsimon; Bollandus alicubi legit pro Germano & Bibiano, Rimanus & Multonus: sed quomodocumque flectantur nomina, non videntur ad hunc diem pertinere. Jam dixi de Germano actum III Julii De Kiliano & Totnano, die ipsorum proprio VIII Julii. Quo spectant alii Ribianus, sive Rimanus, Brocardus & Multonus? Nullum eorum novit Camerarius, solum Ribianum de nomine salutavit Dempsterus, episcopum appellans: ego de omnibus majorem quæro notitiam, priusquam inter Sanctos eis locum assignem. Novi Brocadium in Colgani Patricio pag. 230, sed necdum inducor ut credam, omnes S. Patricio cognatos aut discipulos Sanctis accensendos esse: vide quæ diximus die præcedenti
SS. Hadriani & Jacobi, Canonicorum Ordinis Præmonstratensis, ecclesiæ B. Mariæ Middelburgensis in Zelandia, qui apud Brielam in Hollandia per varias ab hæreticis pro Catholicæ & Romanæ fidei professione irrogatas injurias … ad martyrii palmam gloriose agonizando pervenerunt, memoriam seorsim recolit Joannes Chrysostomus vander Sterre in natalibus Sanctorum Ordinis. De omnibus istis Martyribus, vulgo Gorcomiensibus, agitur hoc ipso die.
Plurimorum Martyrum memoriam agit Viola Sanctorum, quorum varia tormenta sigillatim describit, nullo addito nomine aut martyrii palæstra; ut quis facile novos sibi Martyres fingat, qui ignorat, eadem referri verba, quæ in editione Lubeco Col. Zenoni & sociis, de quibus hoc die agimus, ad verbum adscribuntur.
Henricus de Cosveldia cum titulo Beati hoc die memoratur ab Arnoldo Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii ex Catalogis illustrium virorum Joannis Trithemii; & orthodoxæ matris Ecclesiæ Doctorum Guilielmi Eysengreim, ut qui in domo Vallis gratiæ juxta Brugas, ipse Cartusiensis ordinis monachus, diem extremum clauserit. Is natione Germanus fuit, inquit, domusque beatæ Mariæ prope Gertrudis Bergam egit Priorem. Vir in Scripturis sanctis studiosus & eruditus, vita & conversatione devotus, & magnæ famæ; ingenio subtilis & clarus eloquio, declamator quoque sermonum celeberrimus: qui cum visitationis actui in præfata domo Vallis gratiæ salubriter intenderet, anno a Virgine pariente MCCCCX ad cælos abiit. Virum laude dignissimum, haud diffitemur; ast Brugis aut alibi pro Sancto aut Beato habitum, necdum comperimus.
Martyres duos anonymos Franciscanos sic post Gorcomienses hodie annuntiat Arturus: Ibidem (Brielæ) passio duorum fratrum anonymorum Martyrum: de quibus in notatione ait; Eodem die & anno, aliunde duo Fratres Franciscani Brielam a Geusiis fuere adducti, atque martyrio coronati, quorum mentionem egerunt. Surius supra, & Chapeauillus tomo 3, hist. Leodien. sub Gerardo Groesbecano cap. 18 Hæc describo, ut appareat, quam debili fundamento Sanctos hic multiplicet Arturus. Verba Chapeauilli sunt pag. 464: Hic primum Catholicorum sanguinem, propter fidem Catholicam Geusii ex professo effundere incipiunt… Gorcomii in publico foro, eo nomine suspensi duo cives: apud Brielam Nicolaus Popelius, pastor Gorcomiensis cum tribus presbyteris: duo item Franciscani, aliunde Brielam adducti, cum quodam Canonico regulari. Luxato nonnihil sensu, ipsos hic Gorcomienses Martyres indicare voluit Chapeauillus. Presbyteri tres sunt, Vechelius, Dunæus & pastor alius Walterus: pro duo lege undecim ex numeris male scriptis aut intellectis, adde Canonicum regularem Osterwicanum, ac deinde, qui hic desunt, Joannem Dominicanum & binos Præmonstratenses, habebis justum numerum novemdecim Gorcomiensium, de quibus hoc die agimus, exclusis Anonymis, Estio & scriptoribus omnibus ignotis.
Franciscus Ovarius, in territorio Ameriano, Victorinus diaconus, Tarnoviæ in Polonia, Illuminatus, Florentiæ, Catharina de Jesu, Beatiæ in Hispania, memorantur ab eodem Arturo, ultima etiam in Gynæceo.
Leonora virgo Cisterciensis Popleti in Catalonia etiam Beatæ titulo ab Arturo donatur.
S. Lithardus seu Lituardus urbi Corneti alias Cornueti, in Patrimonio S. Petri sitæ, patronus hac die signatus est a Castellano. Invenio schedulam, in qua dicitur coli die 9 aut 12 Julii, sed cum referatur a Ferrario in utroque Catalogo die posteriori; hoc vero die ibidem colatur S. Theophanius, de quo suo loco agimus, rejicienda sunt paucula, quæ de S. Lituardo dici poterunt, ad XII Julii
S. Justus Confessor unus e quatuor fratribus Polonis, eremitis Camaldulensibus Ordinis S. Romualdi, dicitur obiisse hac die anno Domini 1008. Alius est Barnabas Confessor reliquorum magister, qui claruit anno 1005, die 10 Maii: tertius Andreas Zoerardus confessor, qui vixit an. 1009, die 16 Julii: quartus Benedictus Zuirardus martyr, qui floruit anno 1011, die 6 Maii. Horum vitas, seu potius vitarum compendia, tamquam Sanctorum, quorum festa sancta mater ecclesia Catholica Romana celebret, edidit Martinus Baronius, Jaroslaviensis clericus, Cracoviæ anno 1609. De iisdem, tamquam Sanctis, etiam agitur ad calcem vitæ B. Bogumili, quæ illustrata est 10 Junii. Non agnovit Sanctos Silvanus Razzius, agens de aliis sui Ordinis; non agnovere Majores nostri ne quidem inter Prætermissos. Cupio ego dare singulis quod suum est; si solum probetur cultus in Polonia toleratus, de quatuor sociis simul agam ad 16 hujus mensis, quamquam fateatur Baronius, ignorari quo loco depositum sit Justi istius corpus. Submittant igitur Camaldulenses quæ desideramus pro XVI Julii
S. Bernardi abbatis translatio, nescio unde inserta sit additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis: ceterum vere an falso ibi referatur, videndum erit ad diem natalem XX Augusti
S. Firminus episcopus confessor signatus hoc die in Hagiologio Franco Galliæ, per Labbeum edito, non videtur alius esse a S. Firmino Ambianensi, cognomento Confessore, ut ab alio cognomine martyre contradistincto. Sed is colitur I Septembris
Thecla nobilis matrona Tornacensis, ut quæ omnium virtutum genere decorata, a S. Eleutherio ter monita, corporis ejus elevationem per Heydilonem episcopum procurarit, laudatur a Rayssio XX Februarii, quo die de S. Eleutherio, & de Thecla etiam, sed in Prætermissis actum est, cumque prædicta elevatio die XVIII Septembris facta fuerit, licet IX Julii festive recolatur, ut hic etiam diximus, remissa est rei disquisitio ad prædictam XVIII Septembris. Ceterum cum tali die Tornaci nec de elevatione, nec de translatione (quæ ibi solenniter recolitur XXV Augusti) quidquam fiat, hoc vero die in festo elevationis lectione V dicatur, Theclam, quæ reliquias S. Martyris veneratura solennitati aderat orans, percepto Dominici corporis Sacramento migrasse e vita, nec ulla alia de ipsa in Officiis propriis agatur memoria, non videtur de cultu ejus ultra inquirendum: siquid tamen forte occurrat, remittemus & nos ad XVIII Septembris
S. Fraternus episcopus in Hieronymianis codicibus Lucensi & Corbeiensi ad calcem laterculi hoc die adjectus est: Et Fraterni episcopi, quod esse augmentum antiquarii Gallici alibi cū Florentinio diximus. Hunc vero antiquarium frequentem esse in addendis Autissiodorensibus Beatis ibidem etiam observavit Hieronymianorum illustrator. Horum codicum, opinor, auctoritate, hoc die S. Fraternum retulit Castellanus in Martyrologio suo Universali, absque titulo Martyris, ad XXIX Septembris, eam vocem Martyris, uncis inserens, & ad Romani marginem addens, acceptum esse ex hoc die. Ita ille censuit; ceterum cum in Hagiologio Franco-Galliæ, a Labbeo edito, in Catalogis Sanctorum Autissiodorensium, & in ipso Romano, quod sequimur, citata Septembris die recolatur, & vitæ compendium tali die defunctum asserat, omnia ad ipsum spectantia, cum titulo martyris aut confessoris, discutienda erunt XXIX Sept.
Edilburga S. Inæ regis uxor, quæ a Menardo, Wilsono aliisque hoc die refertur, totam suam canonizationem debet Arnoldo Wion in Ligno vitæ, cujus verba exhibere, operæ pretium est. Sic legit, omnium primus, in textu suo hodierno: In Anglia, sanctæ Edilburgæ reginæ, quæ in cœnobio Berchingii Deo dicata, miraculorum gloria & sanctitate refulsit. Atque hæc sunt verba, quæ ex ipso Menardus descripsit. Audi porro Wionis notationem. Trithemius de alia Edilburga virgine, Anglorum regis filia, hac die agit, sed cum illa a Baronio & aliis reponatur die septima mensis præsentis, ex conjectura quadam, hodiernum diem huic alteræ Edilburgæ reginæ consecravimus. Ingenua quidem confessio, sed temeraria auctoritas, qua omnia sus deque verti possint, ut planissime hoc die fecit Ferrarius, res & tempora disparata mire confundens. Rectius Edilburga ista seu Ethelburga, Inæ regis uxor, & postmodum abbatissa Birchingensis a Majoribus nostris prætermissa est VI Februarii; quo die sanctus ejus conjux Ina colitur, & ibidem de ipsa habetur, quidquid fortasse dici potest, § 7, ubi de die obitus nihil statui potuit. Cavit etiam Mabilio, ne inter Sanctos Ordinis Benedictini recenseretur, ne quidem de ea agens, præterquam inter prætermissos, quæ ut virgo, & in prædicto cœnobio abbatissa, a Maihewio aliisque pluribus refertur eo die, quo accuratius res tota examinabitur & evolvetur XI Octobris
S. Odæ Viduæ translatio, cum longiori descriptione refertur in Florario Sanctorum Ms., brevius a Greveno, Canisio & aliis. Sed de iis hoc die agendum non est; omnia fusius examinanda & illustranda erunt ad diem natalem XXIII Octobris
S. Serapionis episcopi apud Ægyptum, meminit hoc die Ado, nullo duce, nullo præeunte; idque annuntiatione tam vaga, ut difficillimum sit assequi, quid velit, aut quem iis verbis designet. Notkerus, qui ipsum secutus est, scribit: Item in Ægypto, sancti Serapionis episcopi & confessoris. Sed neque hæc satis clara sunt. In auctariis Usuardinis codices aliquot, ut Vaticanus, Strozzianus, Editio Lubeco-Col. & Grevenus, eadem ex ipsis referentes, tantumdem explicationes adjiciunt. Dixi in Observationibus ad Usuardum hoc ipso die, agendum alibi de Serapionum distinctione, sed cum non videam de Sancto isto qualicumque hodie agi posse, cujus res gestæ penitus ignorantur, nisi cum Episcopo Thmuis, de quo XXI Martii, aut cum alio aliquo confundendus sit, remittenda ulterior disquisitio ad diem, quo illustrandus veniet Serapion Antiochenus XXX Oct.
S. Orestes, martyr sub Diocletiano, per XXIV milliaria ab equo raptatus, refertur hoc die in Ms. Synaxario P. Sirmondi, & de eo fit mentio in codice Taurinensi B. Nos eum differimus cum Menæis impressis ad X Novemb.
Odæ Virginis translatio notatur in Florario Sanctorum Ms., ut facta Rodum in Campinia anno salutis 1103. Colitur Sancta & res tota illustrabitur XXVII Novembris
S. Nicolai episcopi translatio adjecta est Bedæ nostro editionis Plantinianæ, nullo addito, unde cognosci possit, de qua translatione agatur. Celeberrima est, quæ Barium in Apuliam facta, signatur in Romano IX Maii, ut habes ibi in Prætermissis. De omnibus agetur ad diem natalem VI Decembris
S. Theobaldum abbatem Vallium Cernaii, inter Prætermissos diei præcedentis recte a Chalemoto aliisque signari diximus VIII Decembris, quo eum rejecimus. Ceterum prædictus Chalemotus hic festivitatem solennem agi memorat ab antiquo tempore, quod ea forte die elevata sint e terra primo sacra ossa ejus &c. Verum de his etiam agetur ad diem VIII Decembris

DE SS. ANATHOLIA VIRG. ET AUDACE MM.
APUD VETEREM THORAM, SEU TORANUM FLUVIUM, IN DIOECESI REATINA ITALIÆ.

Sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Anatholia V. M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)
Audax M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)

BHL Number: 0418, 0419

AUCTORE J. B. S.

§ I. Prisca & diversa in Martyrologiis S. Anatholiæ memoria unde processerit.

[1] De implexa S. Anatholiæ, aut cum aliis sociis, aut cum solo Audace conjunctæ, annuntiatione agere cœpimus in nostris ad Usuardum Observationibus huc remissa controversiarum circa nomina, palæstram & Acta solutione, [Martyrologiorum antiquorum discrepantiæ] quam dilucide expromere, hactenus non ita pervium fuit, quidquid scriptorum evolverim, qui ad eumdem lapidem offenderunt. In vetustissimis Kalendariis, nec de S. Anatholia sola, nec de socia, socio, sociis aut sociabus usquam fit mentio: Hieronymianorum varii textus, & hoc & sequenti die, rem prorsus involvunt, ut plane dubites, an illic agatur de S. Anatholia hodierna Martyrologii Romani cum S. Audace, an de alia aliqua virgine synonyma, quæ ab ista, conditione, palæstra, martyrii genere aliisque adjunctis diversa sit Præcipuorum nodorum solutio pendet a recta intelligentia Martyrologiorum, in quibus vetustissimæ ejus exstant commemorationes, diversis verbis & diebus expressæ, quas hic expendendas suscipimus, assignatis, quantum fieri poterit, fontibus, e quibus primitus emanarint, inde ad subnascentes difficultates processuri.

[2] Textus Lucensium codicum apud Florentinium hoc die, [sic appositæ explicandæ videntur,] saltem grammatice vitiosus est: Romæ, natalis virginum Floriani, Faustini, Anatholiæ, Felicitatis, cum presbyteris VI. Forte purius legit Richenoviense: Romæ, loriani, Faustini, Anatholii, Felicitatis. Ceterum Epternacense cum Lucensibus satis convenit, substituendo Florianæ & Faustinæ cum presbyteris septem: Corbeiensis codex, utut mutilus, ad eumdem sensum, saltem quod ad Anatholiam spectat, reducitur. Hic jam quæstio, utrum indicata in hoc laterculo S. Anatholia, eadem sit, quæ cum Audace recolitur a tota serie Romani parvi, & Bedæ, seu potius Flori? Audiamus Florentinium; Diversam hanc S. Virginem putarem ab Anatholia Thorensi, cujus sub hac die meminit Romanum Martyrologium & cum eo Usuardus, Ado, Notkerus aliique Latini, tum quod aliis sanctis virginibus sociatur, tum quod sequenti die in vetustiori nostro expressius recolitur. Nihil magnopere scrupuli video, quod tota jam dicta classis ad Thoram pertineat minime, utpote Romæ passa: si vero Anatholia hodierna, ipsissima illa, quæ die sequenti in Hieronymianis diserte in Sabinis collocatur, cum Victoria, ejus aut sorore, aut saltem fida socia, & in tuenda virginitate consorte, a Romano parvo & Floro posita XXIII Decembris.

[3] [quod ex diversis fontibus sua hauserint.] Utcumque varios textus conferas & expendas, non videtur res tota commodius explanari posse, quam si dicatur, Hieronymianorum collectorem, Actorum primam partem secutum, in conjunctione duarum istarum virginum Anatholiæ & Victoriæ, Romanum parvum vero & Florum ad partem posteriorem respexisse, dum Marsium, seu Marsinum, Audacem dictum, Anatholiæ martyrii socium fecerunt, servato die, illic expresso VII Idus Julii, elogio longiori inde accepto, quod ex Floro ab Adone sumptum, in totam progeniem transiit, aut integre aut contracte, sic saltem ut manifeste pateat, non ex alio fonte haustum, quam ex Actis, seu potius Actorum fragmento, quale edidit Surius, quodque in pluribus Mss. codicibus exstat, paulo purius, quamvis non multo melius. Admissa autem hac Anatholiarum distinctione, facile evanescunt variæ difficultates, quæ meo quidem judicio frustra excogitantur, ubi aliæ non desunt ex Actis ipsis explanandæ: quæ cum in nonnullis differant; id primo statuendum est, nec Romani parvi auctorem, nec Florum vidisse Acta majora, quæ celebris Aldelmus seculi septimi scriptor, compendio retulit in libro de Laude Virginum, & Petrus de Natalibus lib. 1, cap. 83; & lib. 6, cap. 73.

[4] [Aldelmus vetustiora Acta habuit,] Ut res clarius sese evolvat, describam hic Aldelmi versus ex editione Canisii tom. 5, pag. 861, quæ soluta oratione exstant tomo 2 Orthodoxographiæ pag. 1711. Sic canit poëta:

Tempore quo Decius triquadrum rexerat orbem,
Militibus Christi mortis discrimina patrans;
Exstitit in Roma binarum forte sororum
Fama, præcipuas pulsans rumoribus aures,
Quas nullus poterat tormentis vincere tortor.
Quamlibet insontes multaret cæde cruenta,
Ut vitæ auctorem reflexa mente negarent.
Altera de geminis felix Anatolia dicta;
Altera sed gestat verum Victoria nomen.
Has igitur sponsis claris natalibus ortis
Ad prolem generis satagunt adjungere nuptas.
Sed mens virgineis ambarum torrida flammis,
Stuppas luxuriæ combussit torre pudoris,
Spurcitias mundi contemnens corde caducas

[5]

Divitias spargunt, simul & patrimonia dantes, [dum sorores Anatholiam & Victoriam conjunxit,]
Aurea purpureis calcant crepundia gemmis;
Cunctaque pauperibus mox ornamenta misellis,
Nil sibi servantes, vendunt pro stipe superna.
Nuntius e cælo pinnatus labitur alto,
Flammeus aspectu, niveo candore coruscus,
Sceptrorum lumen dextra gestabat in alma,
Ambas alloquitur tali cum voce puellas:
Nunc procul a vestro pallorem pellite vultu,
Pectore nec pavido quatiens timor ilia pulset,
Dum vobis thalamus paradisi sede locatur,
In quo perpetui numquam consortia sponsi
Deficient penitus, sed gaudia longa manebunt,
Si vos virginitas comes indefensa tuetur.
Tunc ambæ servant castæ consortia vitæ,
Angelus ut dederat Sanctis præcepta pudoris,
Usque fugam vitæ cum mors in limine latrat,
Marcida depopulans vitali pectora flatu.
His igitur gestis ringuntur sæva procorum
Pectora, lethifero zeli maculata veneno,
Dum cernunt amplum sponsas expendere censum.

[6] Sequitur martyrium S. Victoriæ, quo decurso, sic ad S. Anatholiam redit: [utriusque martyrium describens.]

Sic quoque famosis felix Anatolia signis
Claruit, exilium sævi perpessa tyranni.
Consulis en sobolem constrictam nexibus arctis,
Expertem sensus cum bruta mente vagando
Hostibus explosis restaurat pectus anhelum,
Quorom ore rudi diversis pestibus ægros
Conglomerant pariter stipantes agmine Sanctam:
Ollis optatam reddebat Virgo salutem:
Nec non & morsum, qui torvam carmine gypsam
Irritat ut Sanctos crudelis belua lacertos,
Dentibus horrendis & rictu rodat aperto,
Extemplo curat, disrumpens vincla chelydri,
Qui prius in spira morsum glomeravit inertem.
Idcirco cursim festinat credere Christo,
Agnoscens propriam tanta virtute salutem.
Insuper & meritum cumulavit sanguinis ostro,
Præmia sumpturus cum cæli cœtibus almis.
Candida post sequitur cum binis martyra sertis
Integritas nitidam, necnon & passio rubram
Plumabant pariter macta virtute coronam.

[7] Hactenus Aldelmus in nonnulis obscurius locutus, sic tamen ut satis ostendat, [Plerique Martyrologi usi sunt fragmento Suriano,] se Acta majora præ oculis habuisse, ex quibus, præstigiatoris Marsi, seu Marsini nomen expressit in soluta sua oratione. Omnia facilius intelliges, ubi hæ contuleris cum Actis ipsis infra illustrandis, ex Ms. bibliothecæ Cæsareæ. Quæ ad S. Victoriam seorsim spectant, danda ad diem, quo eam coli diximus, XXIII Decembris. Id etiam facile observabitur, Acta a Surio edita, ipsa esse, quæ auctor Romani parvi & Florus secuti sunt, quæque recte acephala dixeris, solum exilium, prodigia & martyrium narrantia, iis truncatis, quæ exilii causam exponebant. De utriusque partis pretio aut fide hic non agitur, nec utrum Gelasio PP. II tribui possint, ut in annotationibus ad Romanum Martyrologium ex Petro Diancono memorat Baronius. Hæc ea solum causa præmittuntur, ut lectores intelligant, unde oriri potuerit diversitas annuntiationum inter Hieronymiana & aliam Martyrologorum classem,quorum verba subjungemus, ubi etiam Surianum fragmentum protulerimus, non ex ejus editione, sed ex Ms. codice S. Maximini Treviris, cum aliis collato, ex cujus solo exordio perspicies, deesse partem aliquam priorem, cujus hæc sequela sit. En igitur dictum fragmentum:

[8] Sancta autem Anatholia cum esset in jejuniis & orationibus attenuata, [in quo S. Anatholia energumenum liberat,] & die ac nocte in Scripturis sanctis intenta, & ita in suo exultaret exilio, ut putaret se de Paschæ festivitate gaudere, contigit, ut filius Diodori *, qui erat Consularis Piceni, nomine Annianus, a diabolo vexatus, clamaret dicens: Domina Anatholia incendis me. Interea Diodorus, homo paganissimus, dum mitteret eum [per] lucos & templa *, venit ubi erat lucus, in vicino sanctæ Anatholiæ, & dirumpens catenas, quibus erat astrictus, orantis Anatholiæ ante pedes apparuit, dicens: Tu es, qui flaminis me tuarum orationum exuris. Interea sancta Anatholia exsufflavit in eum, dicens: Exi diabole ab isto homine. Et statim exiit ab eo. Qui cum sanus ad suum patrem, in fascibus positum, advenisset, & agnovisset, quomodo salvatus esset a sancta Anatholia; veniens ad eam cum uxore sua, & cum filiis, adorabat eam, offerens infinitas pecunia. Ex quibis sancta Anatholia nihil penitus accipiens, dixit: Vade, & egenis Christianis atque egentibus eroga: tu autem Christo crede cum tuis, & liberaberis.

[9] [sanat infirmos; Decio defertur; terquetur;] Exiit autem opinio ejus per totam Piceni provinciam, & deferebantur ad eam infirmi, quos medici desperabant, & lunatici, & dæmoniis pleni: & omnes salvi redibant, credentes in Christo. Cum hæc autem agerentur, fecerunt suggestionem Decio Imperatori, templorum Pontifices; & misit qui eam ibi interficerent: si sacrificare noluisset. Itaque veniens Festianus ad eam: jussit eam inde ejici, & duci ad civitatem Turensem. Quam induci jussit in secretarium suum, & diverso genere plagarum vexari, deinde eculeo & lampadibus urgeri, & interrogabat, utrum thura incendere vellet diis, & ire libera, quo vellet. Respondit: Miser & infelix, si non recesseris a cultura dæmonum, cum ipsis in perpetuo arsurus es incendio. Tunc vocavit ad se Festianus Marsum, & dixit ei: Facito istam includi in uno cubiculo, & tu ei dimitte serpentes, qui illam comedant: & donabo tibi multa: & faciam te amicum meum.

[10] [a serpente illæsa, servat Audacem,] Cui Marsus, nomine Audax, respondit: Tu plures serpentes dicis: ego ei dimittam unum: & statim eam interficiet. Igitur cum esset in cubiculo angusto conclusa, & serpens ibi fuisset a Marso dimissus: tota nocte Virgo sancta in hymnis & psalmis orationibusque durans, illum serpentem acerrimum, in mansuetudinem convertit. Mane autem facto Mercurium & Minervam invocans Marsus, cubiculum aperuit; & ecce serpens cinxit collum ejus, volens eum a canna * comedere. Sancta vero Anatholia misit manum suam, & comprehendit eum, dicens: In nomine Domini mei Jesu Christi exi hinc, & vade ad locum tuum. Statim cum omni mansuetudine abscessit. Tunc Audax Marsus adoravit eam, dicens: Verus Christus Deus est.

[11] Audiens autem Festianus, Marsum Christum confitentem, vocavit eum ad se, [qui ad Christum conversus, fit Martyr:] & dixit ei: Illa si magicis artibus se a serpente eripuit, tu debuisti ad contumeliam deorum Christum credere Deum esse? Audax dixit: Ego Christum verum Deum credo, quem invocavit illa, & de guttere meo serpentem acerrimum manibus suis eripuit. Cui Festianus dixit: Miser dives es, & in auro & in argento & in familia, & in capsellulis tuis, & habes uxorem & filios, ut quid mori non times, ut ista omnia derelinquas? Audax dixit: Ego scio, & probavi virtutem Christi nominis: & ideo mori jam non timeo. Non vides, a quali fera me invocatio nominis ejus eripuit? Tunc Festianus dixit: Relatio de te data, faciet te inter Christianos subire sententiam. Missus itaque in custodiam, dum iret relatio & venirent responsa. In hoc spatio, agente sancta Anatholia, Audax Christianus effectus est. Deinde pro Christi nomine capitalem sententiam excepit.

[12] Sancta autem Anatholia, gladio transverberata, [ut] per dextrum latus gladius missus in sinistrum exiret: [Mors Anatholiæ, accorpis depositio.] atque hoc exitu triumphantem Christus excipiens & virginem sacratissimam sibi & martyrem consecravit. Cives autem Turenses rapuerunt corpus sanctæ Virginis, &, ubi eis revelatum est, posuerunt: ubi benedicitur Dominus, ex eo nunc & in secula seculorum. Amen. Percussa est autem virgo sacratissima Anatholia die septimo Iduum Juliarum: deposita autem sexto Idus ejusdem. Corpus vero Audacis Marsi martyris, quoniam de Oriente fuerat, uxor & filii tulerunt, & navigaverunt: ferentes sua omnia, & gesta, quæ in isto libello scripta sunt beatæ Anatholiæ virginis, & in finem Audacis martyris. Amen.

[Annotata]

* al. Theodori.

* al. per diversa loca.

* forte a capite.

§ II. Cultus SS. Anatholiæ & Audacis in Martyrologiis, palæstra martyrii, reliquiæ earumque veneratio.

[13] Jam eo devenimus, ut ex præmissis satis perspicuum sit, cur in Hieronymianis Anatholia & Victoria in Sabinis conjungantur; [Ex Bedæ seu Flori textu] cur vero in aliis Martyrologiis sola S. Anatholia cum S. Audace commemoretur; utpote cum auctori Romani parvi & Bedæ seu Floro non alia Acta innotuerint præter fragmentum jam descriptum. Demus verba ipsa Romani parvi: In civitate Tyria, Anatholiæ & Audacis, cui annuntiationi respondet Wandelberti metrum, Audax septeno pariterque Anatolia claret. Sed rem clarius expediet reliquorum Martyrologiorum fons, textus Bedæ seu Flori in nostra editione ante tomum 2 Martii: In civitate Tyræ, natale SS. Anatholiæ & Audacis sub Decio Impetatore: quorum Anatholia, cum multos in Piceno infirmos, lunaticos & dæmoniacos curasset, ducta est, jubente Festiniano, ad civitatem Tyræ, & diversis plagarum generibus vexata; deinde cum serpente tota nocte inclusa, nil læsa est: quin & ipsum ministrum *, qui serpentem immiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, & ad Christi martyrium convertit. Nam ipse post hoc ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora capitali sententia coronatus est. Ipsa quoque Virgo Christi gladio transverberata est, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus gladius missus, per sinistrum exiret. Quæ passa est VII Idus Julii, sepulta autem mane a civibus Tyrensibus. Audax vero, qui ab Oriente erat, ab uxore sua & filiis illo translatus est.

[14] Fallor vehementer, si hic non appareat verum prædicti fragmenti compendium, ex quo vel simili, non ex Hieronymianis accepta videntur, quæ codici Reg. Sueciæ, seu S. Columbæ Senonensis, inverso nonnihil ordine, [sumpsere Martyrologi reliqui,] attribuit Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum, & post eum Florentinius, ex ipso non satis recte consectaria deducens. En codicis, a nobis editi, verba, non ultimo sed primo loco: In civitate Tyre, natalis sanctorum Anatholiæ virginis & Audacis Marsi, qui uterque capitali sententia coronati sunt. Postrema hæc Actorum textui conformia non sunt; estque præterea nota bile discrimen inter verba ab Holstenio & Florentinio relata, & sensum codicis nostri, in quo nulla Imperatoris Decii mentio. Ad Bedam seu Florum vere referenda est annuntiatio codicis S. Cyriaci, a Baronio laudati, & Barberiniani acephali, de quibus alibi satis diximus. Textum Bedæ ferme ad apicem transumpsit Rabanus, (Tyræ mutato in Tyro) transumpsit item Ado, (omissis nec mora capitali sententia coronatus est) atque ex hoc tota ejus progenies: ubi advertes in nostra Bedæ editione legi ministrum pro Marsum; qui in Rabano, Adone, Notkero, imo & in aliis istis codicibus S. Cyriaci & Barberiniano constanter ponitur.

[15] [uti & Romanum hodiernum.] Ex Usuardo processit hodierna Romani Martyrologii commemoratio, ipso fonte nonnihil auctior, & mutata in aliquibus positione, quam non satis exacte distinxit Baronius. Audiamus utriusque textum. Sic habet Usuardus, Adonis contractor: In civitate Tyro, passio sanctorum Anatholiæ & Audacis sub Decio Imperatore: quorum Anatholia, Christi virgo, diversis plagarum generibus vexata, novissime gladio transverberata est in oratione. Audax quoque in custodiam datus, nec mora capitali sententia coronatur. Hic non repetam, quæ in Observationibus dixi de varia expressione palæstræ martyrii: confer modo annuntiationem Romani: In civitate Thora, apud lacum Velinum, passio sanctorum Anatholiæ & Audacis, sub Decio Imperatore: quorum Anatholia, Christi virgo, postquam plurimos per totam Piceni provinciam, variis languoribus affectos curasset, & in Christum credentes fecisset, jubente Faustiniano judice, diversis pœnarum generibus vexata, cum ab immisso serpente liberata, Audacem convertisset ad fidem, novissime extensis manibus orans, gladio transverberata est: Audax quoque in custodiam datus, sine mora capitali sententia coronatur. Satis patet, unde augmenti materiam desumpserit Baronius, cujus hæc est annotatio:

[16] [Palæstra martyrii a Baronio & aliis] Legebatur, inquit, in aliis Martyrologiis, Tyri ad lacum Vulsinum: sed pro Thyro seu Thurio vel Thyre, Thora; & pro lacu Vulsino, Velinus est positus. In Martyrum Actis, Thurensis pro Thorensis, seu Thorana mendose legitur: vetera enim monumenta ejus ecclesiæ, firmaque traditio populi, hos, de quibus hic agitur, Martyres ibi passos esse, absque aliqua ambiguitate testantur. Non ignoramus tamen, lacum Vulsinum, Tirensem esse appellatum, cujus memoria habetur in decreto Desiderii Regis Longobardorum, quod ex tabulis Viterbiensibus descripsit Aldus Manutius in libro de orthographia; sed nulla (ut accepimus) in ejus loci oppidis, de his Martyribus exstat memoria; quæ virens recensque in prædicta Thorana ecclesia perseverat, quæ est (ut accepi) in diœcesi Reatina. Hæc accepimus a R. D. Curtio Franco Canonico S. Petri in Vaticano, qui in his perquirendis plurimum laboravit. Porro Thora a Dionysio Halycarnassæo lib. 1 Tiora dicitur, quam a Reate Latinam viam versus, stadiis XL distare testatur. Corrupto vocabulo, i est mutata in h, ut loco Tioræ, Thora dicatur. Potuit Baronius alicubi reperisse lacum Vulsinum, ast ego me fateor, in nullo hactenus Martyrologio talem positionem offendisse.

[17] Neque vero palæstræ mutatio, a Baronio inducta satis subsistit, [non satis accurate explicata,] ut videre est in dissertatione nostri Janningi de Sanctis Umbriæ, tomo 1 Julii præfixa, pag. 7, num. 31, vbi evincit, non ad lacum Velinum sitam fuisse antequam Thoram seu Tioram, sed potius ad fluvium Velinum, stadiis XL, ex Halycarnassæo, supra Reate. Pro Velino fluvio stat etiam Augustinus Lubin, Martyrologii Romani illustrati tab. 5, pag. 162, vultque esse ad dextram ejus seu borealem ripam: sed malim dicere, Thoram sitam fuisse vicinum fluvium Toranum seu Turanum, paulo infra Velinum, ut recte notavit Castellanus, ad hodiernum Romani Martyroligii textum; ubi ad Baronii verba de lacu Velino; Potius, inquit, ad fluvium Toranum in Aprutio, ubi ad meridiem istius fluvii, ad ripam sinistram spectantur rudera veteris Thoræ, & ecclesiæ S. Anatoliæ, procul a lacubus, qui a Velino fluvio formantur, suntque in ducatu Spoletino prope Reate. Atque hæc plane congruunt cum animadversione Holstenii, mox subjicienda, a qua nonnihil abludit Ferrarius in sua Topographia, sic legens: Theora, quæ & Thora, civitas olim Sabinorum antiquissima, nunc oppidulum agri Reatini apud Velinum lacum, a Reate vix V mill. passuum, in via quæ Romam ducit, recedens: ubi non satis mirari possum Leandrum Albertum, qui Thoram, Todi interpretatur. Sed neque Ferrarius bonus hic topographus aut geographus dicendus est.

[18] Rem omnem dilucide exponet Holstenii observatio ad hunc diem, [ab Holstenio rectissime descripta est.] ex quo sua accepisse videtur Castellanus. Sic igitur habet: Tora vel Tiora, sive Torana civitas, in ea Sabinorum parte fuit, quæ Æquicolis Marsisque conjungitur & Torano fluvio rigatur. Nam etiam hoc tempore magna ejus vestigia visuntur ad lævam dicti fluminis ripam, in planitie amœna, cui ex adversa ripa Castel-vecchio & Antuni castella in ardius scopulis sita imminent. In ejus ruinis etiam nunc ecclesia S. Anatoliæ exstat, & magno vicinorum populorum concursu frequentatur. Campi circumcirca ruderibus oppleti, magnæ civitatis indicium præbent: & in ipsa ecclesia præter columnas, aliaque antiquitatis vestigia, vetus inscriptio marmorea exstat, M. Aurelio Antonino Caracallæ posita. Civitas hæc Torana sex passuum millibus distat a Trebula Metusca, ubi sancta Victoria, Anatoliæ soror, passa fuit, de qua infra ad XXIII Decembris notavi. Ceterum corpus S. Anatoliæ ex dicta ecclesia Torana ad Sublacense monasterium translatum fuit, ubi etiam nunc exstat. Non videtur Martyrum nostrorum palæstra accuratius & distinctius describi potuisse; ex ea vero Holstenii topographica delineatione planissime solutum est, quidquid difficultatis in meis ad Usuardum Observationibus huc discutiendum remiseram.

[19] Neque multis me hic morabitur Tamayus, in suo Martyrologio Hispanico grandibus buccis multa detonans in Baronium eosque omnes, [Tamayi ineptiæ refutatione digna non sunt.] qui jam a tot seculis Sanctos hosce Italiæ suæ vindicarunt, quos ipse in Hispaniam pervenisse ex solito suo pseudochronico Dextri Bivariano, Luitprando & hujusmodi gerris, sexcenties convulsis, operose nugando contendit. Jam toties contra solem locutus est, toties logi ejus retusi sunt, ut pigeat, eadem arenam denuo ingredi, aut lectores hujusmodi fabellis exagitandis, non sine tædio distinere. Tamayum per se cum hoc commentario conferant, quos id genus examina delectant, aut certe consulant laudatam Janningi dissertationem de Sanctis Umbriæ, iis locis, ubi S. Brictium, de quo etiam hoc die agimus, eodem jure a Tamayo in Hispanias deportatum, priscis suis & veris possessoribus restituit. Sola Tamayi annuntiatio tam manifestis ineptiis scatet, ut reliquis enarrandis supersedendum existimem. En elogium, auctore suo dignum: Apud Thyar, urbem Ilercaonum Tarraconensis Hispaniæ, S. Anatholiæ, clarissimæ feminæ, T. Aurelii Hispani sponsæ sororis S. Victoriæ, ad Turbulam in Bassetanis passae: quæ postquam sororis agonem agnovit, in fidei confessionem robusta, nec judicum minas, nec præsidum pœnas exhorruit, quin potius ob Christi nomen comprehensa, viriliter in ejus prædicatione persistens, ad palmam accessit, & gloriosum martyrii trophæum feliciter reportavit, converso Audace venefico.

[20] [Qua ratione dici possint reliquiæ] Hisce obiter, sed merito rejectis, ducunt nos postrema Holstenii verba ad translationem reliquiarum, quæ Actis nostris subjuncta est, & quam forte viderit ipse: nam ibi describitur sacri corporis refossio facta seculo X, ejusdemque ad Sublacense cœnobium translatio; de qua inferius agendum erit. Notat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, exstare oppidum in Piceno & Umbriæ confinio, in finibus Camertum, non negligendum, cui nomen S. Anatoliæ est. Ibi corpus hujus Virginis, quæ ab incolis maxime colitur, in propria ecclesia conditum est. Ab his non deflectit Observatio Antonii Gallonii in historia Italica sanctarum Virginum Romanarum: ibi de S. Anatholia pag. 137, sic scribens: S. Virginis corpus quiescit in loco agri Piceni (della Marca) qui a S. Anatholia nomen habet: digiti duo, mentum & reliquiæ aliæ, hic Romæ in ecclesia S. Mariæ Majoris. Vix mibi dubium fuit, quin aliquas etiam reperisset Masinius in sua Bononia perlustrata; atque eccum, ibi in templo S. Petri haberi dicitur S. Anatholiæ caput. De reliquiis, quas ab Abbate Sublacensi Thorenses obtinuerunt, quæque in superstite apud ipsos ecclesia procul dubio etiam hodic honorantur, plura brevi dicet translationis historia, de qua jam loqui cœpimus.

[21] [in agro Piceno & Sublaci asservari.] Per quem, quando & qua occasione prædietæ religuiæ Romam & Bonaniam pervenerint, equidem indagare non intendo; curiosior quæstio est, non minus difficulter, defectu notitiarum solvenda, quo tempore corpus, sue ejus pars notabilis, e monasterio Sublacensi in Picenum pervenerit, unde a S. Anatholia cognominatum fuerit oppidum seu locus, de quo Gallonius & Ferrarius; id asserentes ex monumentis, nescio quibus, que forte non continuo admittent Sublacenses, apud quos haud dubie, id testante Holstenio, perseverare debet traditio, de asservato ibidem sacro corpore. Acriores quandoque id genus controversiæ non aliter dirimuntur, quam pacifica transactione, qua pars utraque possidere sinitur, sicut possidet; quæ nos Jacobilli arbitrio dirimenda relinquemus, ut infra intelliges. Satis mira sunt, quæ iste narrat tomo 2, pag. 18, rotunde asserens, S. Anatholiæ corpus a sacerdotibus aliisque fidelibus sepultum quidem fuisse eodem loco, quo martyrium subierat, sed paulo post in Picenum translatum, ubi ipsa Sancta prius commorata fuerat, in id nempe oppidum, quod ab ea denominatum diximus. Æque transversum est, quod subdit, Leonem, abbatem Sublacensem, a Joanne PP. XI obtinuisse ambo sacra corpora, quæ in prædicto S. Anatholiæ oppido per annos 680 occultata fuerant. Hæ cum historia translationis haudquaquam conveniunt, ubi non ex Piceno, sed ex primo sepulturæ loco Thorensi Sublacum allata dicuntur.

[22] Majori, opinor, fide subnixa sunt, quæ tradit de altera inventione, Sublaci facta anno 1095, postquam annis 163 retectum non fuisset sacrum sanctæ Anatholiæ corpus, [De his plura Jacobillus,] dubitarentque adeo nonnulli, an ibidem vere adhuc quiesceret sub altari principe sacri Specus, quo tirones monasterii properare solebant, religiosam professionem emissuri, in cujus formula hæc diserte exprimebantur: Ad honorem Dei omnipotentis & beatæ Mariæ Virginis, & beatissimi Patris nostri Benedicti, & beatæ Anatholiæ virginis & martyris, cujus sacrum corpus in præsenti requiescit ecclesia Abbas igitur ejus temporis, nomine Joannes, sacrum corpus integrum jam dicto loco summa cum omnium lætitia invenit, pauculis ossibus exceptis, quæ seorsim Sublaci populi venerationi exponebantur, & quæ Romæ honorari aiebat Gallonius. Os brachii magnum concessum fuit oppidanis ad S. Anatholiæ in Piceno, quos in antidorum anno 1326, Abbati Sublacensi brachium S. Victoriæ obtulisse, narrat Jacobillus, cujus demum arbitrio jam diximus, omnem, si quæ superest, de sacris reliquiis controversiam diremptum iri. Testatur itaque, repositas esse sacras omnes exuvias in prædicta ecclesia sacri Specus, & corpus S. Audacis sub ara majori ecclesiæ S. Scholasticæ asservari, ui patuit in ultima recognitione facta mense Marito anni 1643. Hæc ex Jacobillo paucis contracta sunt, quæ si a Bononiensibus admittantur, non video prorsus, qua ratione sanctæ hujus Anatholiæ caput ad eos pervenerit.

[23] Ad utriusque Sancti cutius solemnitatem mirifice conferunt, quæ pluribus hinc inde collegit laudatus Jacobillus, [varia loca & templa S Anatholiæ nomine insignita adducens.] de variis locis, terris, seu pagis sanctæ Anatholiæ nomine in Umbria sua & Tuscia gloriantibus. Præcipua interim festivitas perseverat in monasteriis Sublacensibus S. Scholasticæ & sacri Specus, pretiosa pignora hodiedum custodientibus; in quibus sub illustriori ritu hoc die peraguntur omnia cum Octava. Accedit, quod & alia ecclesia, in eodem Sublacensi territorio S. Anatholiæ dicata sit, in qua ritu eodem, dicamus pia æmulatione, veneratio quotannis instituitur. Par est celebritas in sæpe dicto S. Anatholiæ oppido agri Piceni, quin & tota diœcesi Camerinensi. Adde pagum alium seu castrum diœcesis Spoletinæ, Anatholiæ nomine etiam nuncupatum, cum ecclesia parœciali, eidem Sanctæ sacra: unde in tota ea diœcesi sit Officium sub ritu semiduplici: quibus alia minoris momenti loca, S. Anatholiæ nomine insignita, adjungit Jacobillus, quæ apud ipsum videri possunt. An in horum singulis sacra Sanctorum lipsana honorentur, exploratum non habeo: ex his, opinor, patet, ad reliquiarum notitiam nihil desiderari. Jam reliqua, ad S. Anatholiæ ejusque socii passionem spectantia, expendenda sunt.

[Annotatum]

* lege Marsum.

§ III. Sanctorum ætas, eorumque passionis & translationis historia.

[24] [Tempore Decii coronatos testantur Acta,] Ætatis & martyrii epocham, non aliunde eduxere historici & Martyrologi, quam ex Actis, sive longioribus, ut nostra sunt, sive mutilis, ut ea Surius edidit, in quibus passim denotantur tempora Imperatoris Decii, notissimi Christianorum persecutoris. Baronius ad annum 253 num. 29, cum aliis non paucis scriptoribus sanctorum Anatholiæ & Audacis passionem non solum prædictis Decii temporibus innectit, sed determinate signat annum 253, quo ex probatissima & receptissima hodie chronologia superstes esse non poterat Decius, jam toto ante biennio, contra Gothos pugnans cum filio interemptus, post imperii menses XXX aut annos circiter tres; ut proinde, si tempore Decii Martyres coronati sunt, id ut summum differri possit ad annum Christi 251. Nota est Baronii discrepantia a veris Chronologicis calculis, qui ad tempora usque Decii, toto biennio deflectunt. Fatebor ingenue, non iis monumentis nos præditos esse, ut hæc accuratius expendamus, quandoquidem Acta id solum innuant, sub Decio Imperatore aut passas fuisse sanctas sorores Anatholiam & Victoriam, aut saltem ejus jussu, procorum seu sponsorum suorum artibus in exilium abactas; si tamen & hæc satis tuto admitti possint: nam Actorum historia in tali auctoritatis gradu posita non videtur, ut ex ejus fide occurrentes controversias certo liceat definire. Interim nihil magnopere obest, quo minus ad Decii tempora revocetur saltem sanctorum Anatholiæ & Audacis martyrium.

[25] Ceterum, ut jam dicebam, non minus ambigua est talis epocha, [non sincera nec interpolationibus vacua.] quam sint in pluribus Acta ipsa, veterum Actorum sinceritatem tam parum redolentia, ut nec de nomine Sanctos istos appellaverit Ruinartius. Id extra controversiam ponimus, vetusta esse, & seculo saltem septimo exstitisse, ut probant evidenter, quæ ex Aldelmo dedimus paragrapho I; verum nec ea ætas ab omni interpolationis & liberioris amplificationis nota eximit narrationem tot visionibus, prodigiis & miraculis refertam, ut mihi saltem nequaquam sit verosimile, eam Pelagio PP. II, qui anno 590 e vita migravit, adscribi posse, quod in annotationibus ex Petro Diacono insinuasse Baronium supra monuimus. Minus etiam credibile, quod eidem Petro Diacono tribuit Jacobillus, scripta fuisse Acta a Julio PP. I, vix toto seculo martyrio posteriori. Negandum interim non est, aut Pelagium ipsum, adhuc privatum, aut alium ejus temporis scriptorem Acta aliqua Sanctorum nostrorum colligere potuisse: ast ea ratione ab ipso exornata fuisse, credibile non est. Non unius Sanctorum Martyrum passionis ea sors fuit, ut primum candide, vere & simpliciter concinnata; oratores repererit, quibus nihil placuit, nisi quod mirum & stupendum videretur. Sed hic locos hujusmodi communes congerere, nil opus est; Acta ipsa, ut jacent, nemo facile admiserit, utpote quæ satis ostendunt, amplificationes plurimas primigeniæ simplicitati accessisse; ut rebus augendis facile supersedere potuerit laudatus supra non semel Jacobillus.

[26] Tillemontio in notis suis ad tomum 3, pag. 703 plura displicent, [Criticis plurima displicent,] ea præsertim quæ de Aniano & serpente memorantur; displicent visiones angelorum, & solita in apocryphis Actis clausula de depositione corporis per revelationem, ubi benedicitur Dominus ex eo nunc & in secula seculorum. Alter hypercriticus omnia ferme respuit, sed eos non moramur: medio ituri tutius. Actis fortasse primigeniis adscribi potest rerum gestarum substantia, ornatus hinc inde nimius interpolatoribus. Dixi superius, non nisi fragmentum a Surio vulgatum esse, a nobis supra exhibitum, cui deest tota pars prior, seu, ut nos divisimus, totum circiter caput primum, satis plenam cum eo fragmento historiam constituens, quam ex manuscripto bibliothecæ Cæsareæ descripsit noster Franciscus Baertius, cujus, non ita pridem defuncti, elogium huic tomo præmittitur. Notavit ipse, Cæsareum Ms. pluribus mendis depravatum esse, quorum duriora corrigi possent, uti pleraque a nobis primæ puritati restituta sunt. Frequentiores dialogi, ultra virginum captum quandoque dispositi, satis probant, decorum ubique ad amussim servatum non esse; ast singula ad rigidius examen revocare, operæ pretium non duximus. Jam satis patet, quæ nostra sit de prædictis Actis opinio.

[27] Non prætermiserim observare, quod ex fragmenti Suriani & Aldelmiani carminis, [quæ difficillime salvari possunt.] cum Actis nostris collatione, haud obscure colligitur, nempe Aldelmum paulo puriorem fontem præ oculis habuisse; & fragmentum ipsum, supra descriptum, aliquanto simplicius esse, quam sit exemplar Cæsareum, in quo pleraque verbosius adornata sunt. Suspicari igitur licet, Actorum nostrorum scriptorem ultimum, quem non immerito dixeris Sublacensem monachum fuisse, traslationis historiam composuisse seculo fortasse XII aut serius, qui antiquiorem Legendam præ oculis habens, eam, ut per ea secula frequens fuit, pro suo ingenio & libitu ampliaverit, clausulam adjungens, quam infra dicemus, eo adinventam, ut non solum S. Anatholiæ, sed etiam S. Audacis corpus repertum assereret, & utrumque ad Sublacenses translatum; contra quam disertissime in Actis memoratur, S. Audacis corpus, ab uxore & filiis alio deportatum esse. Ne in re obscura diutius frustra versemur, non male quis existimaverit, scriptori isti Acta, si non plane sincera & genuina, saltem minus extensa præluxisse, quorum fragmentum nobis superest, quæque utinam pro utraque parte paulo integriora ad nos pervenissent. Restat paucis expendenda translationis historia, quæ tertium hic caput constituit.

[28] Ut nusquam in ipsis Actis vestigium occurrit, unde cum aliqua saltem verosimilitudine conficias, [Videtur idem Acta interpolaße, qui descripsit inventionem,] a quo, & quo ferme tempore Acta prima collecta fuerint, sic etiam desunt indicia, per quæ in translationis & amplificationis auctorem certo deveniamus. Jam suspicionem insinuavi, quod monachus Sublacensis fuerit. Certe se talem ostendit, ut prodigia etiam in translationis suæ narratione mirum in modum placuerint: mallem ego, tanta ei cura fuisset, rem omnem characteribus suis chronologicis paulo accuratius distinguere. Seriem Abbatum Sublacensium non reperi hactenus; scriptor hic Leonem notat, sacrorum corporum refossorem; qui si vere cœnobium moderatus est tempore Benedicti VII PP., cum hic sedem Romanam tenuerit ab anno 975 ad 984, necesse est abbatem istum Leonem in ea tempora incidere, cum quibus etiam componendus est Anastasius Episcopus Reatinus, ut qui transactionem, inter Thorenses & Abbatem initam, suo calculo comprobarit. Invenit Ughellus Anastasium aliquem, Reatinum Episcopum, in appendice tomi 5, pro anno 948, cujus ætas non difficulter protraheretur ad annum 975, nisi ibidem successor Anastasio daretur Heldebaldus, cujus subscriptio habeatur in documento aliquo anni 975, ut proinde nonnullum in horum nominum combinatione errorem agnoscere oporteat, & consequenter colligere, auctorem non tam vicinum fuisse ipsi rei gestæ, quam satis mire decompsit.

[29] [in pluribus etiam censura dignam.] Venatio a Leone abbate Sublacensi ordinata ad alienum territorium Thorense, Sublaco triginta ut minimum milliaribus Italicis dissitum, quem prima fronte non offendat, saltem qui locorum distantias demetiri noverit, & rerum congruentias examinare? Quid? quod nihil prorsus juris habuisse supponatur Abbas, quo sacris illis pignoribus ita Thorences privaret, ut ipsi postmodum ad obtinendam eorum partem aliquam aliquantulum juris in suis regionibus tribuere compulsi fuerint, scriptis instrumentis, locum, ubi sancta quieverant corpora, cum omnibus suis pertinentiis monasterio Sublacensi donantes; in quibus, adeo crude expositis, quæ appareat æquitatis species, quæro, qui satis demonstrare possit. Somnus Abbatis & quæ cum subsecuta sunt, absque ulla necessitate inducta videntur: nec majori auctoritate nititur equus ille indomitus, qui portato sacro onere, non solum ferociam deposuerit, sed continuo extinctus sit. Neque convenit tota ea historia cum vulgatissimis Surii Actis, in quibus expressissime dicitur, quod corpus Audacis Marsi martyris, quoniam de Oriente fuerat, uxor & filii tulerint, & navigarint; ut id saltem certo conjicias, corpora sanctorum Anatholiæ & Audacis, eodem loco non fuisse sepulta, atque adeo clausulam vitæ ultimam, in Actis nostris addititiam esse, eo studiose inventam, ut viam sternat ad sæpe dictam translationis historiam. Habe modo Acta ipsa prout a Baertio descripta sunt.

ACTA
Ex dodice Ms. bibliothecæ Cæsareæ, signato num. 724 supra; infra 185.

Anatholia V. M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)
Audax M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)

BHL Number: 0417


EX MS.

CAPUT I.
S. Anatholia, nuptias aversata, virginitatem colens, exilio mulctatur.

[1] [Anatholiæ metu persecutionis, clam Christo servit;] Temporibus Decii Cæsaris erant Romæ sacratissimæ virgines Christi Victoria & Anatholia, quæ ab ipsis fuerant cunabulis Christianæ; sed muliebri metuentes infirmitate & se in suis domibus continentes, famulatum Christo clandestinum exhibebant, melius ducentes, occulte religioni & Dei præceptis insistere, prout posse suppeteret, quam fidem sanctam, palam se ostentando, relinquere, & Christi nomen si confiterentur palam, suppliciis coacte negare. Audierant namque a sacerdotibus Christi, ipsum, cum ab Herode quæreretur occidendus, in Ægyptum fugisse, suisque discipulis præcepisse, dicentem; Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Erant autem Eugenius & Aurelius Titus, clarissimi ac potentissimi viri, qui matronarum nobilium intercessu, illas sibi conjugali jure satagebant adjungere. Illæ vero nondum in Christi amore adeo perfectæ, ut martyrii se crederent posse per supplicia palmam accipere, ut fidei sanctæ maneret in eis intemerata religio, diuturnis interpellant precibus, hujusmodi rei pollicentur effectum a.

[2] Instante autem Aurelio, ut promissum rei citius compleretur, [ad nuptias petita. sed in visione virginitatis dotes edocta,] Anatholia promissionibus suis spem juvenis differebat. Orabat interim incessanter Christi Virgo Dominum suum, cui actualiter serviebat, ut se de manibus eriperet inimici, ne scilicet sponsum duceret gentilitatis erroribus irretitum & ne ipsam forsitan sanctum nomen Domini negare, sponso cogente, contingeret. Interea quæcumque rei familiaris habuit in auro & in argento seu lapidibus & vestibus pretiosis, clandestina distributione in Christi pauperes erogavit. Nocte autem insecuta, postquam rerum omnium, quas domi habuit, partem pauperibus erogaverat, dormienti ei angelus b apparuit, diadema clarissimum gestans in capite atque auratis vestibus adornatus, cujus vultus solis æmulabatur fulgorem, qui ad eam toto conversus lumine, denique eam intentis intuitus oculis, his virginitatem sermonibus laudare cœpit: O sancta, o beata virginitas! O nupta perennis sponsi, corruptionis & doloris prorsus ignari, expers mortis, propinqua Deo, qui perennis est vita! Hic est thesaurus auro plenus & gravis: hunc nemo furum attingit: hunc nulla tinea demolitur, nulla erugo consumit. Magna, o Anatholia, gloria polles, magnis abundans divitiis, has solicita mente custodi, pro his vigila, has conserva, ne frauderis gloria, quam tibi Dominus præparavit in cælis.

[3] Hac visione atque allocutione angelica Anatholia, [eas contrahere recusat;] virgo Christi, adeo confortata est & in Christi amore perfecta, ut pro virginitate mallet occidi, quam vinci. Omnibus igitur, ut prædiximus, rei familiaris opibus distributis, cum nuptiarum dies instaret, ægritudinem simulavit: instabat Aurelius, virginis animum nunc minis terrere, nunc demulcere blanditiis. Illa furenti viro languorem opponere; nec posse maritali jugo gravari, quam sola satis superque infirmitas redderet imbecillam. Cum autem sponsus, amoris impatiens, modis omnibus omnique nisu votum suum complere satageret, illa ægritudinis causa negaret, non posse onus maritale suscipere, quod christiana esset, sponso delata est. Nolens autem Titus sponsam, quod hujus esset fidei, prodere; ne, ut ceteri, gravibus pœnis, & mortis, se desiderii sui impote, demum exterminio plecteretur, blandimentis eam a proposito conatur avertere & eisdem modis, ut a fide discedat, se sperat efficere, quibus, ut sui matrimonii copulam promisisset, effecerat.

[4] Eugenium itaque amicum suum adiit, eumque, ut sibi subveniret, [adhibitis a proco Aurelio per Eugeniu amicum] precationibus exposcit. Qui Eugenius respondit; Mirari non sufficio, cur preceris, quem tibi paratum in omnibus obedire, mortem quoque, si expedit, subire, deorum iram, indignationem principum sustinere quibuscumque periculis, dum saluti modo tuæ consuleret, expertus es subjacere. Siquid igitur consilii, siquid auxilii in hac re perpendis a me tibi posse contribui, ut servo fidissimo atque obedientissimo imperato, amicum me in periculis experiere veracem. Tunc Titus: Age, inquit, oro, o amice, sponsam tuam Victoriam ad eam velociter destinato, ut minarum intentationibus & blanditiis persuadeat, quatenus matrimonio meo se jungere non recuset. Mox Eugenius sponsæ suæ Victoriæ causas indicat: rogat, ut Aurelii sponsam Anatholiam, videlicet collactaneam suam, quibus potest modis, ad Aurelii petitionem inflectat.

[5] [conatibus, ac precibus Victoriæ;] Ad sponsi preces, nihil morata Victoria, Anatholiam adiit; cui & dixit c: Caritatis tuæ, soror dulcissima, ut te adirem me compulit magnitudo. Cum enim omnia te consulte & prudenter, ut ingenuitatem tuam decebat, egisse meminerim; unum id, quo animo, quo consilio, ut sponsum respuas, machineris, ignoro. Audi ergo, Anatholia soror, consilium meum: crede suasionibus meis: noli in semel cœpta pertinacia permanere: noli quidquid mente conceperis, operibus consummare, ne tuis sis solis contenta consiliis: noli te ultro morti ingerere. Si Christus ipse præcepit ad tempus persequentibus cedere, cur persecutiones ipsa desideras, ipsa quæris? Considera obsecro, soror carissima, temporis hujus angustias, nostrorum ærumnas, fugas, latibula, supplicia, carceres & exilia, meisque consensum præbe sermonibus. Titum Aurelium, virum illustrem, regia ortum familia, regia fultum ope, cui rogata consensum ipsa conjugii promisisti, suadeo, ut nolis promisso matrimonio defraudare. Cumque loquendi finem Victoria fecisset, Anatholia respondit: Satis docte prudenterque, soror, & Christiane mihi, ut virum ducam, ut mei corruptores accipiam, persuadere conata es. Nunc itaque patienter verbis meis aures accommoda, ut quæ æque loquar in arcano, recondas mentis arcanis.

[6] Nomini tuo respondeo, de nominis tui vocabulo te exhortor: commendo, ut, [sed frustra.] quod diceris, esse festines, ut diabolum vincas, ut proberis vera Victoria. Deus, omnipotens pater, omnia per Verbum suum in principio faciens, hominem quoque, rationalem videlicet creaturam, ceteris animantibus jam creatis ex limo terræ formavit, eique, ut ceteris omnibus irrationabilibus creaturis præesset, mandavit. Quem cum suis in locis cuncta disposuisset, solum in paradiso constituit, eique Evam conjugem sociavit postmodum. Cumque super terram hi soli duo conviverent & omnem mundum, quem pro hominibus creaverat Deus, hominibus vellet impleri, præcepit eis, crescere & multiplicare, procreare filios & implere terram. Postquam autem Dominus omnipotens Jesus Christus, Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, de cælo dignatus est ad terras pro salute nostra descendere, & de immaculatæ Virginis Mariæ visceribus assumere carnem nostram, non Deus, quod erat desinens, sed, quod non erat, homo esse incipiens; & virgo ipse permansit & virgines permanentes ceteris plus amavit.

[7] Ideo enim legitur in Euangeliis, Joannem præ ceteris discipulis dilexisse, [Laus virginitatis ab Anatholia asserta;] quem suo etiam pectori in cœna permisit incumbere, & ut supra repetam, ante Euangelium Prophetas & Patriarchas cum omnes legantur placuisse Deo, solum Eliam, qui corpore virgo permansit, curru igneo rapuit, solius hujus orationibus cælum clausit & aperuit. Si igitur antequam Christus nasceretur ex Virgine, tantæ ante Deum gloriæ virginitas fuit, ut eum, qui virgo permanserat, igneo rapuerit curru, & matrem sibi virginem Christus elegerit; quantam nunc gloriam habere credenda est, cum ipsius cæli & Angelorum & hominum Virgo Maria consistit regina. In illa quidem virginalis gloria est super Angelos exaltata; in carne vero Christi ad Patris dexteram collocata. Cum hæc Anatholia dixisset; in hac Victoria voces erupit: Numquid ergo solæ locum in cælis virgines possidebitis. Nuptæ peribunt & viduæ? Nulla eis portio danda est cælestium gaudiorum? Anatholia respondit: Nuptis quidem & viduis suus est locus in cælo, sua est eis palma, lux, gaudium & corona; sed illis omnibus gloria præstantior concedetur, quæ, sequentes Christum, virgines permanserint. Virgines Verbo ipsius Patris fruuntur. Sponsæ virgines Patris vultum propinquius contemplantur.

[8] Hæc autem, quæ assero, mira tibi & fidem excellere videntur; [narrante visionem angeli;] sed hoc unde noverim, audies, si requiris. Illa se id summe velle, id dudum expectasse testatur. Tunc Anatholia, postquam quodcumque mihi in auro & argento in vestibus erat & ornamentis vendidi, eorumque pretium in pauperum subsidium expendi, nocte insecuta, dormienti mihi juvenis apparuit, aureo diademate coronatus, ut sol multum splendidus totum corpus auratis gemmatisque vestibus coopertus; qui ad me totus conversus lumine, meque diu intentis oculis contemplatus, virginitatem cœpit sponsam regis appellare, perpetui doloris penitus atque corruptionis ignaram. Lucem illam vocabat, cui nullæ tenebræ prævalerent; gloriam, quam nulla mutuaret confusio, nulla passio deturparet; exsortem mortis, consortem vitæ; quæ, inquit, veræ & æternæ vitæ, quæ Deus est, proxima est in cælis. His auditis, cum evigilassem, qui ad me loquebatur, evanuit; unde tristis effecta, & humi prostrata, continuo orabam Dominum, ut ablata visio mihi redderetur. Rursus juvenis mihi præsto adfuit & veris me cœpit vocibus alloqui, & virginitatem veri Regis purpuram atque coronæ regiæ dicere margaritam, æternum thesaurum, auro abundantem, & gemmis, quem furum fraus nulla subripiat, nulla vetustas, nulla ærugo consumat. Has mihi opes, hanc mihi gloriam adesse dicebat, quæ numquam nolenti possent auferri. Magnam mihi virginitatis a Deo paratam gloriam promittebat, ut hanc intentius & solicitius custodirem. Idem sæpius repetens, admonebat; Tantus igitur ex illo tempore virginitatis in me amor incanduit, ut malim morte qualibet interire, quam virginitatis commutare propositum.

[9] [qua iterum utrique exhibita,] Postquam Anatholia locutioni suæ finem dedit, Victoria ad pedes ejus precabatur, ut sibi ejusdem juvenis visio præstaretur. Tunc Anatholia, prosternens se, orabat Dominum, quatenus eamdem utrisque ostenderet visionem, & cum pariter orationem fudissent; ecce Angelus Domini in eodem habitu apparuit eis. Quem cum ambæ vidissent, nimio timore perterritæ, ceciderunt in facies suas, & obstupefactæ pavore nimio obmutuerunt. Angelus autem Domini confortavit eas, dicens: Nolite timere, dilectæ Domini: corona enim vobis a Deo parata est in cælis, si virgines permanseritis. Victoria igitur læta, timore deposito, Angelum percunctatur, quæ sit in cælis gloria virginum, quæ conjugatarum aut viduarum a virginibus differentia. Quæ omnia, ut quæsierat, seriatim ei Angelus explicavit. Mox Victoria in Christi amore verbis Angelicis roborata, domum rediit.

[10] [Victoria dat bona pauperibus, & sponsi cælestis amore exardescit.] Quidquid in auro & argento in pretiosis repositum vestibus, Anatholiam imitata, pauperibus dispertivit, ut pauperis illius sponsa mereretur effici, qui cum dives esset, secundum Apostolum pauper factus est, ut nos, qui pauperes eramus, divitiarum suarum faceret affluentes. Hoc Eugenius cum sensisset, rem cito omnem aperuit, & quid in his facto opus sit, nimio sermone pertractavit. Si eas proderent, sciebant profecto quoniam eis mortis sententia plexis, earum prædia fiscus occuparet; ipsi cum sponsis ipsarum quoque matrimoniis privarentur. Consilium itaque invenerunt, quo & illæ, ni ipsis consentirent, suppliciis affectæ, mortis demum exterminio plecterentur, & ipsi earum non amitterent facultates d. Ex condicto igitur Cæsarem adeunt; sponsas suas ad rura deducendi [veniam] flagitabant: quo concesso, alacres effecti, Eugenius sponsam suam Victoriam in Tribulanum territorium ad possessionem suam, Titus Aurelius in Thorensis urbis suburbana deducunt, easque in locis incultis & squalidis ac desertis præcipiunt morari, servis suis mandantes, ut eas fame diversisque injuriis cruciarent, donec ad suos libitus earum animos inclinarent. Igitur Anatholia virgo pro Christi amore in exilio constituta, parentum, amicorum omniumque hominum solatio carens, patriæ domus, prædiorum & omnium, quæ sibi materno seu paterno jure contigerant, extorris effecta, infelicitatem humanam divino amoris solatio & spe gaudiorum cælestium leniebat.

ANNOTATA.

a Non opinor, veram nuptiarum sponsionem intercessisse, sed spem aliquam factam, qua virgines deprecantium matronarum molestiis se liberarrant. In sequentibus tamen semper urgetur promissio, & sponsi ac sponsæ constanter appellantur. De familia, nihil observo; Jacobillum adeat, qui credere cupit, Anicias fuisse sanctas Virgines.

b Dictum est in Commentario, displicere criticis frequentes hujusmodi angelorum visiones, quales denuo recurrunt num. 8 & 9, quæ nihilominus eo solo titulo suspectæ esse non debent, modo accedat sufficiens veteris & probati scriptoris auctoritas.

c An colloquia illa satis recte concepta & disposita sint, aliorum censuræ relinquo.

d Neque hæc consilia placent; minus etiam, quod sequitur, in Martyrum Actis satis insolitum, ut virgines procorum seu sponsorum potestati concedantur, quod ipsa morte durius videri possit.

CAPUT II.
Sanctæ in exilio gesta; miracula; judicis in eam sententia; conversio Audacis & utriusque martyrium.

[11] Asponsi impii ministris fame attenuata, cælestis se verbi pabulo satiabat. Unus ei panis Christus a, [Exilio mulctata, Christo se consolatur;] cibus indeficiens esurienti, Christus fons vitæ, potus refrigerans sitienti; Christus ei patria, Christus parentes; virgini suæ Christus comes individuus adhærebat. Orationibus jugiter intenta, noctes vigiles transigebat: quæ ei ad miseriam & pœnam putabantur inferri, suæ illa & omnium pro Christo patientium gloriæ deputabat. Interea divina providente clementia, Anianum, Diodori b ejusdem provinciæ consularis filium, spiritus immundus arripuit & per ejus os immensis vocibus exclamabat: Anatholia incendis me tuis orationibus. Diodorus autem, homo paganissimus, thura cœpit offerre & victimas immolare dæmonibus, ac per diversa templa filium destinabat, qui dum per dæmonum delubra mitteretur, pervenit ad locum, in quo Anatholia virgo Domini morabatur, die ac nocte laudibus divinis insistens. Ut autem Dei virginem dæmon, qui puerum vexabat, aspexit, procidens ante pedes ejus, cœpit vocibus solito valentioribus ac dirioribus inclamare: Tu es, aiebat, Anatholia, quæ me orationum tuarum flammis exuris.

[12] Cui beata virgo ait: impero tibi in nomine Domini mei Jesu Christi, [spiritum immundum ejicit.] immunde spiritus, exi ab homine isto: & statim puer a dæmonio liberatus est. Reversus igitur ad patrem incolumis, quo ordine salvatus sit, enarravit. Et lætantur parentes pro filii sospitate, congratulantur cives omnes Diodoro consulari, virginis rumore provincia subito pervagatur. Venit Diodorus cum uxore & filiis omnique domo sua, virgini pro salute filii gratias redditurus & munera afferens infinita. Sancta autem Anatholia, aperiens os suum, docebat eos de regno Dei & salute animarum suarum: pecunias autem, quas sibi ob salutem filii oblaturus attulerat, præcepit pauperibus distribui Christianis, sibi dicens necessarium nihil esse, cui & in hoc mundo, quod satis esset, Christus Dominus largiretur & in futuro seculo regnum æternum vitamque perpetuam, quæ nullis miseriis, nullis ærumnis, nullis infestatur doloribus; cui semper lux, semper gaudium lætitiaque suppeteret, quæ numquam finienda est, numquam morti obnoxia, daturus esset in cælis.

[13] [Miraculis inclarescit;] Tu, inquit, omissis dæmonibus, huic vero Deo & omnipotenti crede, & salvus eris. Exiit itaque tanti miraculi fama in provinciam universam, & sanctæ Anatholiæ nomen passim & hominibus & dæmonibus divulgantibus: currebant ad eam variis languoribus laborantes, a medicis desperati, & qui habebant lunaticos, sive energumenos, deferebant ad eam. Quos illa omnes in Christi nomine orationibus suis curabat, & exhortans eos Christo credere, dimittebat a languoribus liberatos. In tantum itaque sanctitatis ac miraculorum ejus rumor excrevit, ut ad Decium usque fama pertingeret c. Quod ille audiens, & ut erat Christiani nominis avidus insectator, furore nimio arreptus, Festianum d quemdam nomine, virum impiissimum, Thoram destinavit, ut Anatholiam virginem sacrilegam, suppliciis cogeret ad immolandum, & si diis libamina offerre recusaret, gladio in eam animadvertendum edicit.

[14] Veniens ergo Festianus ad urbem Thoram, Anatholiam sibi, [sistitur Festiano, ab eoque interrogatur] missis officiis * imperat præsentari; quam torvis intuitus luminibus, Tune es, inquit, Anatholia, quæ hominibus suades, deorum pietate ac religione contempta, hominem nescio quem, a suis contribulibus occisum, divinis cultivus honorare? Anatholia respondit: Ego. Et Festianus dixit: Sacrifica diis, quos veros deos esse, manifesta divinitas comprobavit. Anatholia respondit: Ego non sacrifico manufactis idolis, quæ opera hominum cum sint, sensu penitus carent; & cum aures habeant, non audiunt; cum os habent, non loquuntur; cum nares habent, non odorant; cum pedes habent, non incedunt. Festianus dixit: Præcepta Augustorum, quorum famulatui omnis subjectus est orbis, noli superbiendo contemnere.

[15] [Martyris responsa,] Anatholia respondit; Augustis tuis & omnibus, qui eorum obtemperant jussioni, æternum incendium & pœna sine fine debetur, in qua in æternum pro suis sceleribus crucientur. Festianus dixit: Tormenta perpetua & ignem æternum diis augustis nobisque comminaris, voluntati eorum obsequentibus; sed nisi citius sacrificiis deos places, & Augustorum jussa perficias, ipsa prior in corpore tuo pœnas, &, licet non in æternum, experieris incendium. Anatholia respondit: Effac e, quod vis; quoniam ego numquam dæmoniis immolabo: nullis minis, nullis suppliciis a meo proposito dimovebor. Tunc Festianus jussit eam in eculeo suspendi & torqueri, & dum torqueretur, etiam ardentes lampades lateribus ejus apposuerunt, & illudentes clamabant: Sacrifica diis secundum præcepta Principum, & perge libere, quo volueris.

[16] [fortitudo in tormentis.] Illa autem dicebat eis: Miseri & infelices! Ego quidem momento temporis sentio dolorem corporis, & in æternum cum Deo meo gaudebo. Vos autem, nisi ad Dominum meum convertamini, cum numinibus vestris incendio ardebitis sempiterno f. Videns itaque tantam Virginis constantiam Festianus, fecit eam deponi de eculeo & vocans ad se Marsum g quemdam, Audacem nomine, dixit ei: Tolle veneficam hanc, quæ suis præstigiis homines fallit, & culeo eam clausam fac serpentium morsibus interire, & multam tibi pecuniam condonabo, meorumque amicorum te præcipuum faciam. Marsus Festiano respondit: si unum solummodo ei serpentem immisero, protinus interibit: solent namque Marsi in hujusmodi veneficiis peritissimi & potentissimi esse. Clauditur virgo sanctissima cum serpente in culeo: innocens parricidarum punitur exemplo; sed judex omnium justus non deserit innocentem.

[17] Noctem totam inclusa in [culeo] Virgo transegit, Dei laudibus & orationibus insistens, [Cum serpente in culeo inclusa, ab eodem non læditur;] psalmis & consuetis vigiliis vacans, creatorisque sui famulam anguis, mansuetus effectus, derelicta pie natura, non tetigit. Mane autem facto, cum Mercurium, cui in caduceo vitæ & mortis potentia a Jove concessa dicebatur, & Palladem, quæ Gorgonem sævissimam [præfert,] invocasset, culeum Marsus aperit, quem continuo serpens, a collo invadens, diris cœpit morsibus attrectare. At virgo Domini Anatholia manu extensa apprehendit eum, & ait: In nomine Domini Jesu Christi, pro cujus ego amore ista sustineo, exi hinc & vade in locum tuum. Quo serpens audito, sine mora continuo exiens a culeo, cum mansuetudine pia discessit. Tunc Marsus exclamavit voce magna dicens: Vere Deus Christus est & præter hunc non est alius.

[18] Audiens hoc Festianus, obstupuit, & vocans ad se Audacem, [quo miraculo Audax convertitur,] dixit: Quid hoc? Nonne ex ore tuo, o Audax, audivi, cum tibi illam idcirco tradidi, ut ad deorum converti numina renuentem, serpentum morsibus interficeres? Tu contra te quoque a deo cum pietate avertens, ejus effectus es consors insaniæ. Audax dixit: Novi ego, quanta sit in hujusmodi serpentibus feritas, quanta vis in veneno, quanta in morsibus: & ideo nomen Christi confiteor, & ipsius majestatem adoro; quoniam cum tanta sit in serpente vis mortis, in vi propria Christi famulam lædere nihil potuit, & qui solet tactu solo homines, vel quæquæ momorderit animalia, in momento extinguere, famulam Christi, cum ea tota nocte inclusus, in culeo tangere non præsumpsit. Insuper me, qui eum solitus sum carnibus & medicaminibus, quotiescumque voluerim, mitigare, morsibus suis, nisi illa succurreret, extinxisset. Ad hæc Festianus: Numquid si illa valentioribus veneficiis iram serpentis [compescuit] & eisdem actibus ab illius te morsibus liberavit, in clamorem hac de causa prorumpere debuisti, & nomen sceleste inclamare? Audax dixit: Dii, quos dicis, vere, ut Virgo sancta asserit, dæmones sunt: quoniam cum ego eos, culeum aperiens, invocassem, nihil mihi dii auxilii, quibus ab infantia famulatus sum, præstiterunt, sed potius propter illorum invocationem serpens me arripuit indignatus, &, ut jam dixi, nisi eum sancta Virgo cohibuisset, omnem in me maleficæ artis cum vita scientiam finisset.

[19] Verus Deus, verus Deus Christus est, cujus Anatholia sancta servitiis mancipata & lædi ipsa a serpente non potuit, [Christum confitetur,] & eum, ut alios læderet, non permisit. Festianus dixit: insanis, o Audax, & ideo ista prosequeris. Audax respondit: Vere ego hactenus insanivi, dum simulacra muta & surda colui; cum eos, qui non sunt, tamquam aliis esse præstarent, adoravi, & in meum auxilium invocavi. Nunc autem vere sapio, cum verum Deum agnosco, & credo atque confiteor. Festianus dixit: Respice miser & nega hoc nomen hominis scelerati, quod Principes insequuntur, & deos libaminibus placare festina, ut ignoscant tibi, quæ in eorum injuriam verba jactasti. Audax respondit: Fac, quod vis, quoniam idolis numquam sacrificabo. Festianus dixit: Vel filiis tuis & conjugi miserere, neque velis te ipsum ultronea mente damnare. Audax respondit: Jam mihi nulla de conjuge cura, nulla solicitudo incumbit. Deum verum, cui semel adhæsi, non derelinquam.

[20] [cum Anatholia carceri mancipatur; & ipse martyrio coronatur;] Tunc Festianus, videns quod nullis minis nullisque blanditiis avelli posset ab amore & confessione nominis Christi, præcepit eum carcerali custodia mancipari, & Anatholiam cum eo in eadem custodia fecit retineri. Cum itaque ambo in ergastulis tenerentur, die ac nocte non cessabat beata Virgo Audacem de regno Dei & patientia cohortari, & gaudentes, quod pro Christi nomine pati mererentur, in hymnis & laudibus Deo gratias vocibus continuis personabant. Quod audiens Festianus, capitalem in Audacem sententiam promulgavit, sicque in suo sanguine baptizatus, perrexit ad Dominum. Multi autem ex Thorensibus, videntes signa & mirabilia, quæ per beatam virginem Dominus operabatur, relictis idolis, crediderunt in Christum. Quod intelligens Festianus, metuens, ne per passionis ejus constantiam, & mirabilia, quæ in Christi nomine faciebat, major populi pars, relicto simulacrorum cultu, converterentur ad Christum, minis & blanditiis agens, ut thurificaret dæmoniis, cum ad id nullo pacto Virginis animum agere posse perspiceret, jussit, ut in loco, in quo stabat, gladio feriretur.

[21] [quem & Anatholia, minis & blanditiis frustra tētata, secuta est, & a Thoranis sepulta.] Veniens autem spiculator & stantem eam, ut orabat, manibus extensis inveniens, gladio eam dextro percussit in latere, ita ut sinistrum quoque latus gladii mucrone tantum perfoderetur. Hoc ordine Anatholia, virgo Christi & martyr, ærumnas hujus seculi laboresque consummans, ad æternæ vitæ gaudia, quæ nullo termino consummanda, pervenit, ubi martyrialibus infulis adornata, Martyrum & Virginum sanctis agminibus sociata, perennique sponso conjuncta in cælis, quem toto desiderio quæsierat, ad quem summo studio anhelaverat in terris, cum eo congloriatur in secula seculorum. Cives autem Thorenses, rapientes sanctæ Martyris corpus, posuerunt in loco, qui eis per revelationem fuerat ostensus, in quo loco multa beneficia servis suis per merita sanctissimæ Virginis petentibus se non desinit [concedere] Jesus, ad laudem & gloriam nominis sui. Passa est autem beata virgo & martyr Domini Jesu Christi Anatholia septimo Idus Julias, Imperante Decio, præsidente Festiano, & sepulta est apud Thoram a viris fidelibus, qui per eam crediderant.

[22] Evolutis autem a passione ejus multorum annorum curriculis, translatum est corpus ipsius simul & beati martyris Audicis h ad locum, [Corpus translatio.] qui Sublacus nominatur, ab urbe Roma quadraginta millibus distans, & positum est in locum, ubi & nunc requiescit, in Specu videlicet illo, in quo ex mundi naufragio nudus evadens vir Domini Benedictus, excepto Romano monacho, inagnitus homonibus, tribus latuit annis. Quorum nos merita & orationes commendant Deo Patri & Filio & Spiritui sancto, ut qui pro nostris actibus non meremur, ipsorum intercessionibus ad vitam pervenire mereamure æternam. Amen.

ANNOTATA.

a Satis patet, hinc incipire fragmentum Surianum, a Sublacensi scriptore, uti diximus, amplificatum & verbosius ornatum.

b Sic etiam vocator in fragmento: Theodorum substitue, si is magis placet.

c Vide hæc supra in fragmento verosimilius narrata.

d Ita passim appellatur, ab aliis Faustinianus dictus: utrovis modo scribas, nihil magnopere interest.

e Intelligitur, quid velit scriptor: quæ magis barbara erant, hinc inde lævigata sunt.

f Hæc & superiora non incongrue dicta sunt: an satis vere, frustra quæsieris.

g Sive Marsus sive Marsinus, patronymicum est. Noti sunt Marsi & Æquicoli in veteri Romana historia; ut mirum sit, dici in fine fragmenti, quod uxor & filii tulerint corpus & navigaverint. Certe navigandum non fuit, ut ex loco martyrii ad Marsorum terminos perveniretur, nisi forte adverso flumine provecti sint. Hoc fortasse non male correxit Actorum scriptor, sed non satis recte alia substituit, ut in Commentario observatum est.

h Jam dixi, hæc fragmento Actorum consona non esse, sed hic ita ab auctore disposita, ut viam quadammodo sternerent ad historiam inventionis utriusque sacri corporis.

* apparitoribus.

INVENTIO
Sacrorum corporum Audacis & Anatholiæ.

Anatholia V. M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)
Audax M. apud veterem Thoram in diœcesi Reatina Italiæ (S.)

BHL Number: 0421


EX MS.

[23] Humanæ inscientiæ utile est, accommodare doctrinam & mirabiliter laudare Dei mirabilia, [Corpora SS. Martyrum, diu sub terra defossa,] qui in rudibus temporibus prisca renovat opera, sese augmentando in suæ sponsæ sinu, quam emit pretioso sanguine suo. Quare varia piorum certatorum a acta ostendit insignia. Mirabilis quippe est in Sanctis suis, atque omnia eorum diuturnaliter custodit ossa, ut unum ex eis non conteratur. Dignum namque duximus adscribi, qualiter Anatholiæ virginis sanctique martyris Audacis corpora, quæ diu latuerunt, sunt inventa. Cum sæva fuisset orta tempestas Decii, atrocissimi Regis temporibus, & prædictos Martyres jussisset necari, ut in eorum legitur gestis, sancta corpora eorum sunt in campo dimissa, quo a fidelibus sunt humata. Per plures autem annos in eodem occulta pausavere loco, in idolatrico permanentibus errore ethnicis. Tandem vero, postquam restituta est pax & crucis opprobrium penitus est cunctis annotatum, pretiosa prædictorum corpora Sanctorum, quæ in obscuris latebant scrobibus, omnium rerum arbiter voluisset declarare, perfecta ossa quiesci perfectiori loco, alma jam incumbente fide.

[24] Eo quidem tempore primo monasterio beati patris Benedicti, [tempore Leonis Abbatis in Sublato,] quod dicitur Sublacus, Leo b præsidebat abbas, divina operante clementia, ut sancta invenisset corpora in Thorensi valle, ex suis curavit mittere venatum c, qui cum jussam exercuissent venationem, in prætextam perveniunt vallem. Ad venerabilem igitur dum appropiassent locum, quo sancta quiescebant corpora, divino nutu canes illuc gressum tendere non audebant, & si aliquis illuc se appropinquabat ex canibus, mox in illum se intromittebat rabies, canino carente sensu. Quod cum sæpius fuisset factum, stupentibus venatoribus, prædicto nuntiavit Abbati, enucleatim narrando hujus rei gesta. In promptu autem Abbas cum eisdem venatoribus ad venerabilem pervenit locum, præcipiens, ut sui secum deferrent fossoria. Venerabilis ergo locus Abbati ut est ostensus, Deum cœpit rogitare, quem nihil latet, quod sibi occultum dignaretur ostendere thesaurum. Paulatim namque interea cœperunt fodere ac laxatis brachiis fodiendo ad nimium devemunt laborem, alta crepidine defossa humo frustra laborantibus.

[25] [mirabiliter detecta] Tale autem opus Abbas cernens, ut omnino sine fructu esset, quasi demens se æstimavit & pœnituit, quod in tanto leviter se moveret itinere. Protinus, inquit suis comitibus; stulte huc foras venimus: sed sapienter ad propria remeamus loca, sine aliqua comperiendi ratione. His dictis subito equum subiit & per suum repedavit iter, sequentibus sociis. Non longe autem eo gradiente, ingens eum cepit somnium tam graviter, ut nullo modo in equo nequiret considere. Tunc fatus est suis: Sinite me aliquantum quiescere: quia valde me præoccupat somnus. At illi dixerunt, si vestræ, Domine, complacet magnitudini, utilis non est hic pausatio: quia, ut intueris, magnus hunc locum detinet lucus, hominum egens frequentia. Quibus respondit: Vestris non possum uti consiliis, sed vos estote excubantes; ego parva fruar pausatione. Statim ut in solo est collocatus, per somnium ei divinitus affatum est oraculum: Convertere, inquit Kurie *, & opus, quod cœpisti, satage adimplere Nam appetitum tuum ille perficiet, qui universo attulit salutem mundo. Revelante se, expergefactus surrexit. Abbas, &quod solus audivit, ceteris patefecit remeans ad cœptum opus.

[26] Confractis igitur terræ viribus *, pretiosum repererunt thesaurum, signatis tumulis. At ubi pretiosa intuiti sunt ossa, tonanti. Regi vastas retulerunt gratias, qui est memor verbi sancti sui, quod capilli de capite non peribunt justi Oppansis tumulis Sanctorum, abstulerunt pretiosa ossa & in cujusdam animantis corio ea condiderunt, indomitumque captarunt equum, quem honeste de prædictis onustarunt ossibus, qui solitam oblitus est indomitatem, pacifice & sine aliquo strepitu per totam cum sancto pervenit onere viam. Verum ubi ad prædestinatum devenerunt locum, videlicet Specum, quo almus pater Benedictus feliciter, ut plenius nosti, conversatus, deposito onere protinus expiravit equus, prævidente Deo. Non erat quippe conveniens, ut peccatricem amplius veheret carnem, qui sacrosancta semel vectatus est ossa.

[27] Honorifice vero sancti martyris Audacis reliquiæ d in proprio sacræ virginis Scholasticæ altari sunt intromissæ per manus summi Pontificis Benedicti septimi Papæ. [ubi condita;] Ossa vero Christi virginis Anatholiæ apud prætaxatum Specum sunt conditæ in suo proprio loco, per quæ multa largiuntur beneficia fidelibus, patrante Domino usque in hodiernum diem. Interea hoc passim diffamatum est miraculum & incolæ illius terræ, videlicet Thorensis, circumquaque degentes, quo ossa primitus fuerant humata, ad jam prædictum decernunt venire Abbatem, ut de sacris, quas abstulerat, reliquiis illis pro divina caritate vel parum concederet, quatenus ecclesiam in honorem virginis Anatholiæ, in loco, unde ablatæ fuerant, consecrarent. Quibus respondit: Res, quam postulatis, vobis videtur parva, sed nostro magnam præstat auditui gravedinem: ceterum si nostram obauditionem, quæ durior nostris insonuit auribus, [vultis] mollescere, divinis utimini scriptis: nam, inquiunt, Date, & dabitur vobis. Noster delectat animus, ut hoc monasterium aliquantulum nanciscatur juris in vestris regionibus e. Quod si meos animosos hac de re satiaveritis sensus, quamvis difficilis sit res quam flagitatis, tamen appetitum vestræ concedemus petitioni sanctum, qui alias a nobis immunes ibitis.

[28] Cui præfati inquiunt incolæ: Sine ceterorum incolarum consultu hoc statuere minime valemus. Et Abbas illis: Cohabitatores ergo consulite vestros: [qua conditione Thorensibus Anatholiæ reliquiæ concessæ.] qui si nostræ assensum dederint petitioni, vestram adimplemus voluntatem, & perpetualiter tam vos præsentes, quam futuros, qui ex vobis orientur, hic apud tonantem Regum obtinebitis orationem. Conversi itaque viri, universæ nuntiant plebi quæcumque ab Abbate didicerant. Tota autem plebs gratanter promisit, se esse acturam, quidquid animosus expostulaverat Abbas. Missus vero legatus ad Abbatem, ire festinavit, secum unam ex sanctæ Anatholiæ spatulis curavit deferri. Tandem scriptis instrumentis, locum, ubi sancta quieverunt corpora cum omnibus suis pertinentiis, quæ præsentes erant, quæque venturæ forent, Sublacianensi monasterio donatione in perpetuum curarunt, illis restituta spatula, quam Abbas attulerat. Hæc omnia facta sunt consentiente Episcopo, Anastasio nomine, qui tunc Reatinam gubernabat ecclesiam,

ANNOTATA.

a Intellige Martyrum, qui certarunt pro fide. Exordium hoc secuturæ narrationi satis apposite præmissum est.

b De hujus Abbatis cum Benedicto VII PP., & Anastasio Episcopo Reatino combinatione, dictum est in Commentario prævio.

c Item de hac venatione & id genus aliis.

d Jam patuit, secundum antiquius fragmentum, alio deportatum fuisse S. Audacis corpus, quod proinde reperiri non potuit apud S. Anatholiam, nec consequenter in S. Scholasticæ altari deponi. Errorem in alterutro agnoscere oportet.

e De his etiam in commentario. Obauditio supra, est ingrata auditio seu ingratus sermo.

* karissime.

* visceribus & effossa,

DE S. CYRILLO EPISC. ET MART.
FORTE GORTYNÆ IN CRETA.

Sub Decio vel Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cyrillus Episc. Mart., forte Gortynæ in Creta (S.)

Auctore J. P.

Priusquam pro majori rerum a S. Cyrillo gestarum elucidatione nonnula de more præmittam, jubeo lectorem ante omnia meminisse eorum, quæ jam pridem dicta sunt inter Prætermissos ad diem XIV Junii, quo cum illustri elogio memorari dicitur in Ms. Synaxario CPolitano, [S. Cyrillus a 14 Junii cur huc translatus?] aliisque adservatis Mediolani in bibliotheca Amrosiana, Thaurini in bibliotheca Ducis Sabaudiæ, Parisiis in bibliotheca Mazariniana, Divione in collegio Societatis. Quapropter parum abfuit, quin eo die fuerit datus; visum tamen ipsum transferre in hunc diem, quia idem fere elogium habetur in Menæis excusis, ejusque memoria inscripta est Martyrologio Romano ad diem præsentem, quo illum damus.

[2] Memoriam vero sancti hujus Martyris apud Hagiologos longe celebratissimam esse, liquet tam ex tabulis sacris Græcis, [Memoria ejus apud Græcos] quam Latinis, frequentissimam de ejus agone mentionem facientibus hac die, sicut patebit, ex iis, quæ sequuntur, ducto exordio a Menologio Basiliano, Græce edito ad calcem tomi I Julii, cujus contextum ad diem IX ejusdem mensis ita reddo Latine: Cyrillus Heiromartyr, magno in fide Christi & divinis virtutibus facto incremento, Archiepiscopus ecclesiæ Cretensis constitutus est. Hic, cum gregi recte præfuisset, populumque Domini doctrina & monitionibus auxisset, mota persecutione ab idololatris comprehensus vinctusque, Præsidi traditus est. In ignem injectus, cum illæsus ab eo egrederetur, vinculis, quibus ligatus erat, combustis, & lignis, quibus flamma nutriebatur, in cinerem redactis, a Præside dimissus est; qui mirabatur id, quod factum fuerat, atque edicta Imperatoris tamquam iniqua reprehendit. Atque hæc tunc quidem ita. Tandem vero Præses, ubi videbat multos amplecti fidem in Christum, iram Imperatoris veritus, Sanctum comprehendit, & vel invitus capite minuit, concilians ipsi vitam immortalem & æternam beatitudinem regni cælorum. His fere consonant Menæa impressa, Maximus Cytherorum Episcopus ac Menologium Sirleti. In Synaxario Sirmondi signatur V Septembris cum elogio, e quo nonnulla puncta delibabimus paulo post, notatu digna.

[3] Pervulgata pariter est S. Cyrilli notitia apud Latinos hoc etiam die. [& apud Latinos notissima.] Antiquissimum Martyrologium Hieronymianum sic ipsum annuntiat: Cyrilli Episcopi, igni traditi. Præcedunt ibidem Martyres Tomitani, quibus in dicto Martyrologio conjungi videtur sub eadem serie S. Cyrillus, quamvis disjungendum putet Florentinius in notis. Florus, prout a nobis editus est tomo 2 Martii, præter passionis palæstram Ægyptum, quam signat, insuper exprimit Decii Imperatoris nomen & Lucii præsidis, & post ignem, e quo illæsus exivit, capitalem sententiam. In eamdem sententiam loquitur Rabanus, omisso tamen nomine Decii Imperatoris. Do ejus verba: Eodem die (IX Julii) in Ægypto natale est Cyrilli Episcopi, qui cum a Lucio Duce sacrificare idolis cogeretur, & nollet hoc consentire, jussit eum Dux, succenso igne, in medio poni; & cum arsissent omnia ligna, & esset cinis, spectantibus religiosis viris, ut ossa ejus colligerent, invenitur super pavimentum sedens extensis manibus ad cælum. At vero videntes signum, quod Dominus in eum ostenderat, mirabantur, stupentes, quod sic intactus esset ab igne, & ob hoc multi crediderunt in Christum. Postea vero prædictus Dux jussit eum gladio percuti, & ille gaudens, percussus reddidit spiritum. Discrepat Ado, sic loquens: Natalis S. Cyrilli, Episcopi, qui flammis injectus, illæsus evasit, ac stupore tanti miraculi a judice dimissus, cum rursus verbum Dei alacriter prædicaret, ac plures efficacius ad fidem Christi converteret, Judex, pœnitentia ductus, capite plecti eum jussit, atque optatum martyrii finem consummavit. Ubi vides supprimi nomina Imperatoris, Præsidis & palæstræ martyrii. Idem fit apud Usuardum. Notkerus signat Ægyptum & Lycium Ducem. Singulare aliquid hic habet codex Usuardinus Hagenoyensis, inter auctaria Usuardina hoc die citatus, qui post annuntiationem cum brevi elogio, addit in fine: Astantes autem animam ejus in specie niveæ columbæ ad cælestia conscendere viderunt Nomen S. Cyrilli etiam exhibent hobie Hieronymiana contracta, Augustanum videlicet & Labbeanum. In Martyrologio Romano ita de Martyre nostro legitur: Gortyne in Creta S. Cyrilli episcopi, qui in persecutione Decii sub Lucio Præside flammis injectus, cum incensis vinculis evasisset illæsus, ac stupore tanti miraculi a Judice dimissus esset, rursus pro instanti & alacri fidei prædicatione facta de Christo, ab eodem capite plexus est.

[4] Atque ex jam dictis variæ sese offerunt difficultates, quo sub Imperatore, quo tempore, quo loco passus sit S. Cyrillus, [Expenduntur variæ difficultates circa tempus passionis,] cujus fuerit urbis episcopus; quas dissolvere, non est promptum, variantibus inter se antiquis documentis, quorum subsidio illæ tricæ deberent expediri. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum dicit quidem, se verius existimare, passum fuisse sub Decio: at quo fundamento nixus, verius illud existimavit? Acta Græca variant ab Actis Latinis in assignando Imperatore. Utris plus credas? Quid, quod ne quidem conveniant ista Acta in assignando Præside, sub quo cursum conssummavit sanctus Pugil noster? Nam si Græcis credimus, fuit is Agrianus; si Latinis, Lucius. Quis autem cui sit præferendus, incompertum arbitror. Id unum videtur ut certum admitti posse, Cyrillum, pro quo Baronius ad an. 822 citat Annales Græcorum, Gortynæ Episcopum, a Saracenis, ex Hispania in Cretam delapsis, quod fidem Christianam negare nollet, occisum, a Cyrillo, de quo hic agimus, sive sub Decio, sive sub Maximiano passo, prorsus diversum esse, admissa ejus existentia, in dictis Annalibus asserta; maxime, quia Cyrillus noster habetur in Hieronymiano Martyrologio, seculo nono antiquiori, & quia Acta designant tempus persecutionis gentilium. Accedit eo, quod Florus, Ado & Usuardus non dicant Cyrillum, quem annuntiant, suo tempore passum fuisse. Itaque cum non satis constet sub quo imperatore martyr obierit; dubium etiam est martyrii tempus. Dixi, admissa ejus existentia; quæ videtur admitti debere, nixa testimoniis trium auctorum, numero 6, in fine proferendis.

[5] [loco martyrii] Neque certiora speres de loco martyrii, Martyrologis de eo inter se discrepantibus. Etenim Hieronymiana videntur sanctum Martyrem conjungere cum Martyribus Tomitanis, ibidem relatis, ut supra diximus, notante Florentinio, Thomum, ut in iisdem scribitur, esse Antonino urbem in Ægypto circa Chenobasciam; sicque quoad locum conciliari forte posset cum iis, qui palæstram martyrii Ægyptum ponunt. Hosce tamen Martyres Tomitanos idem Florentinius tribuendos videri ait Tomis, celebri Mysiæ civitati. Romanum parvum, Ado, Usuardus & Notkerus de loco martyrii tacent. Martyrologio Romano, Gortynæ in Creta S. Cyrillum annuntianti, atque adeo quasi tacite insinuanti, hanc ei fuisse martyrii palæstram, præluxerant Menologium Sirleti, Menæa impressa, Maximus, Cythærorum Episcopus; & Synaxarium Sirmondi die V Septembris. Petrus de Natalibus refert Romæ passum; qua fide, quo auctore, quo teste? Illustrissimus Franciscus Maria de Aste, episcopus Hydruntinus, in disceptationibus ad Martyrologium Romanum, tricas, de quibus hic, satis vidit, sed non dissolvit: nam dum sat multis versatus esset in inquirendo loco, tandem desperata ejusdem determinatione, concludit pag 315: In tanta codicum varietate sanius fore, si saniores annuerint, ut palæstra non indicetur.

[6] De urbe episcopatus occurrunt sequentia. Acta nostra Latina asserunt fuisse Episcopum, [& de urbe episcopatus.] sed cujus loci, non exprimunt. Græca vero hunc titulum præferunt: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Κυρίλλου ἀρχιεπισκοπου Κρήτης μητροπόλεως Γορτύνης. Martyrium S. Cyrilli, archiepiscopi Gortynæ, metropoleos Cretæ. Eumdum titulum habet elogium apud Sirletum. Basilianum autem Menologium indicat fuisse Episcopum Cretensem. Timorem non abs re movet Tillemontius tom. 3, pag. 715, ne character episcopi Gortynæ pertineat ad aliquem Cyrillum, qui vixerit seculo nono, & reliqua spectent ad aliū, qui seculo tertio, vel initio seculi quarti martyrii palmam sit consecutus: qui in tali casu potuerit fuisse Episcopus in Ægypto. Baronius per Annales, quos loco supra allato citat pro Cyrillo seculi noni, fortasse intelligit, nisi Annales Joannis Zonaræ, qui lib. 15, num. 14, regiæ impressionis Parisinæ, asserunt, tempore Michaelis Balbi Cyrillum Gortynium Episcopum pro Christi defensione martyrii coronam accepisse. Nisi forte etiam respexerit Eminentissimus Annalista ad Curopalatem & ad Cedrenum, quorum ille pag. 13 in fine, dicit: Tunc (tempore videlicet irruptionis Saracenorum in Cretam, quam affigit Labbe anno 823) etiam Cyrillus, Gortynæ Præses, martyrii corona donatur, quod Christum negare noluisset. Hic vero, impressionis regiæ pag. 510, Tum temporis etiam Cyrillum, Gortynæ Episcopum, martyrii coronam supplicio esse consecutum memorat ob eamdem causam. Quorum trium Auctorum testimoniis vides stabiliri junioris alicujus Cyrilli, Episcopi Gortynæ, seculo nono florentis existentiam; quem valde suspicor confusum esse perperam cum seniore.

[7] De Actis S. Cyrilli hæc habe. Duplex eorum dabimus exemplar, [Examinantur] alterum Latinum, alterum Græcum, utrumque inter se diversum. Hoc prodiit e bibliotheca Vaticana; quod in Latinum converti, & ad duo Ms. collatum emendavi. Illud est desumptum e litteraria supellectile Sanmaximiana Treviris, & congruit quoad substantiam cum editis apud Surium, qui tamen more suo dictionem elimavit. Mss. Vaticanum cum Trevirensi contuli, & cum eo conforme deprehendi, laborante tamen defectibus scriptoriis. In fine habet Martyrem tradidisse spiritum VII Kal. Julii; quod in Ms. Trevirensi, prout apud nos est, non lego. Baronius ad annum 254, num. 26, Acta S. Cyrilli sincera esse dicit. Tillemontius, non obstantibus difficultatibus,quas objicit, ea utcumque suspicit. Non placet ipsi conservatio sancti in igne, tamquam res valde extraordinaria seu inusitata, Martyrologiis Hieronymianis in ignem injectum memorantibus, absque aliis adjunctis additamentis, huc facientibus; unde videatur colligi, martyrium sancti Cyrilli consummatum fuisse in igne. Verum non video quod hæc res debeat obstare sinceritati Actorum, quia est extraordinaria. Quorsum enim mirabilis Deus in Sanctis suis, nisi quia extraordinaria, inusitata & mirabilia per eos operatur? Plus aliquid urget silentium Hieronymianorum.

[8] [sancti Martyris Acta.] Aliqua improbabilitatis specie videtur laborare factum Ducis Lucii, qui, audita tam mirabili Martyris conservatione & evasione, dicitur laudasse Deum Christianorum. De conservatione & evasione adeo prodigiosa, & de facto Lucii, verbum nullum faciunt Acta Græca, in quibus solummodo legitur, quod lictores jussa perfecerint, celato genere mortis. Duo in iisdem Actis Græcis; nimirum visio Martyri exhibita, martyrii consummandi prænuntia, num. 3, & vox e cælo audita, bobus, qui hunc sanctum Senem vehebant, ulterius progredi non valentibus, nonne videntur aliquid Metaphrastæi sapere? Quibus videtur addi posse prologus, pro tam brevibus Actis nimis longus.

[9] [Puncta quædam singularia ex Synaxario Sirmondi;] Iis, quæ hactenus de Actis ejus diximus, coronidis loco attexo paucula puncta e Synaxario P. Sirmondi, in tabulis Græcis, num. 2 citatis, haud expressa, in quo dicitur sanctus Præsul & Martyr noster ἑξηκονταετὴς γενόμενος, ἐπίσκοπος κατίσταται ἐν Γορτύνῃ; cum esset sexagenarius, episcopus Gortynæ constitutus, eamque ecclesiam rexisse ἔτη εἴκοσι πέντε, annis viginti quinque; ob Christi confessionem ἐν κήμῳ τὸ στόμα δεθεὶς, in camo os constrictus, & in senectute πέντε καὶ ἐννενήκοντα ἐτῶν, annorum quinque & nonaginta, τῷ ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη, gladio caput amputatus, nulla facta mentione de igne; quem eædem tabulæ Græcæ amputationi capitis præmittunt, ut videsis supra num. 2.

[10] [versiculi ex Menæis.] Ad extremum, fert animus, Martyris triumpho accinere versiculis, quos habent Menæa Græca impressa, & quos post ejus annuntiationem elogio præmittunt:

Εἰ καὶ γέρων ἦν Κύριλλος Γορτύνης
Ἡβῶσαν εἶχε πρὸς ξίφος τὴν καρδίαν.

Cyrille Gortyn, pondere annorum gravis,
Ensis furorem mente juvenili subis.

ACTA GRÆCA
Auctore incerto
Ex Bibliotheca Vaticana, codice signato 1667, vel 1669, f. 71, Interprete J. P.
Cum duobus Mss. collata.

Cyrillus Episc. Mart., forte Gortynæ in Creta (S.)

EX MS.

[1] Ως ἂν μὴ τὸν λόγον ἀνέργαστον πρὸς τὴν διήγησιν ἐσόμενον, τὰ τῆς σοφίας μυστήρια ἀνεξετάστοις ἀκροαταῖς τύχωσιν· ἔσπευσα καὶ αὐτὸς, προελθεῖν εἰς τὸ προκείμενον στάδιον τοῦ γενναίου ἀθλοφόρου καὶ μάρτυρος Κυρίλλου, ἐπικαλεσάμενος τὸ θεῖον τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἅγιον πνεῦμα, τὸ ἐρευνὸν τὰ κρύφια τῆς σοφίας· ὅπως τοῦ ἰσχυρωτάτου ἀθλητοῦ, καὶ γενναίου στρατιώτου τὰ ἆθλα τοῦ ἀγῶνος Κυρίλλου τοῦ ἁγίου μάρτυρος, ἀρχιεπισκόπου ἡμῶν γενομένου, διασαφῆσαι δυνηθῶ τοῖς ἀπείρως ἔχουσι, τὴν ἄθλησιν τῆς νίκης, καὶ τὰ πρόσφορα αὐτοῦ τῆς ἀρετῆς εὐδοξήματα, ἵνα ἐνεργεστέρας τῆς ἀποδείξεως γενομένης, τὰ τῆς ἑορτῆς ἡμῶν καὶ τῆς παρούσης ἡμέρας, καὶ τῆς πανηγύρεως μυστήρια, μὴ ἀνεξέταστα τοῖς εἰς τὴν κοινὴν εὐφροσύνην παροῦσιν τύχωσιν. Ἀλλὰ σπεύσω μετὰ προθυμίας, τὸ σημεῖον τῆς σφραγίδος φορῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἥκειν ἐπὶ τὴν διήγησιν τοῦ ἐπάθλου, καὶ τῆς νίκης τοῦ μάρτυρος Κυρίλλου, καὶ διεξελθεῖν δυνηθῶ ἐν τοῖς ἑξῆς τὰ πεπραγμένα αὐτῷ εὐδοξίας χάριν.

[2] διάβολος σκεῦος ἄξιον ἑαυτοῦ, ἐκλεξάμενος Μαξιμιανὸν, τὸν τηνικαῦτα βασιλεύοντα, ἐποίησεν δόγμα ἐξενεγκεῖν, ὥστε τοὺς Χριστιανοὺς μετατίθεσθαι ἀπὸ τῶν θεσπεσίων γραφῶν καὶ ταῖς τοῦ Χριστοῦ ἐντολαῖς μὴ ἐμπολιτεύεσθαι, ἀλλ᾽ ἐπανελέσθαι τὰς ἀσελγείας καὶ ζοφώδεις πράξεις, ἀπατᾶσθαι καὶ μεταφέρεσθαι ἀπὸ τῆς νομοθεσίας τῆς θείας εἰς δαιμόνων θρησκείας ἐπὶ βλάβῃ τῆς ψυχῆς, καὶ ταῖς τῶν ἐθνῶν λατρείαις συναγελάζεσθαι, μιαροφαγεῖν τε καὶ εἰδώλοις ἐπιθύειν, καὶ μηδένα Χριστιανὸν ὀνομάζεσθαι.

[3] Τοιαύτης δὲ τοῦ δράκοντος ἀναφυήσης πλάνης ἐπὶ λύμῃ τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως, καὶ κόσμου κινουμένου πρὸς ἀσέβειαν καὶ σύγχυσιν σκοτοφόρον, ἐπὶ τῆς ἡγεμονίας Ἀγρειανοῦ, παμμιαρώτατος διωγμὸς ἐγένετο τῶν Χριστιανῶν, καὶ πάντες ἠναγκάζοντο εἰς τοὺς τῶν εἰδώλων ναοὺς μιαροφαγεῖν, καὶ ἐπιθύειν. Τοσαύτης τοίνυν δυσσεβείας ἐπιπολασάσης τῷ ἀνθρωπίνῳ γένει, καὶ τοῦ ἐναντίου ἔχοντος χώραν, ταράττειν τοὺς τοῦ Θεοῦ δούλους, καὶ τῶν μὲν φευγόντων, τῶν δὲ βίᾳ κατεχομένων καὶ ἀγομένων παρὰ πρόθεσιν εἰς τὰ τῶν εἰδώλων τεμένη, ἅγιος Κύριλλος, ἀρχιεπίσκοπος ὢν, ἐπὶ τῆς οἰκίας, καὶ ἐκτρεπόμενος τὴν τοιαύτην μοχθηρίαν, θεωρεῖ ἐν ὁράματι ὄρνεόν τι, ἀπὸ τῆς τούτου κεφαλῆς μέρος τι λαβὸν, καὶ ἀποθέμενον ἐν ὀρινῷ τόπῳ. Ὡς δὲ τὴν οὕτω φανεράν τε καὶ εὐσεβῆ ὀπτασίαν ἐθεώρησεν Πρέσβυς, συνεὶς τῇ θεοπνεύστῳ διανοίᾳ, ὅτι περ μαρτυρίῳ δεῖ αὐτὸν τὸ χρέος ἀποπληρῶσαι, καὶ ἐν ὄρει τὸ σῶμα αὐτοῦ ἀποτεθῆναι, τὸν σώφρονα λογισμὸν ἀναλαβὼν καὶ τῷ πνεύματι ζέων, καὶ τῇ πολιᾷ νεάζων. Ἀνὴρ γὰρ ἦν κεκοσμημένος πάσῃ ἀρετῇ, ἡλικίᾳ τε προβεβηκὼς, τὴν Ἀβρααμίτιδα πολιὰν κεκτημέννος, [τῆς φιλοσοφίας πλήρης, τῶν θείων γραφῶν μύστης, τῶν τοῦ Χριστοῦ μυστηρίων κεκοσμημένος] Ἤγετο ἐπὶ τὸν ἐμπαιγμὸν τῆς σατανικῆς ἀπάτης Πρέσβυς, γήρᾳ κεκμηκὼς τὸ σῶμα.

[4] Προκαθεζομένου δὲ Ἀγρειανοῦ δημοσίᾳ, τῇ πρὸ ζ᾽ εἰδῶν Ἰουλίων ἐν ἡμέρᾳ κυριακῇ προαχθεὶς ὑπὸ τῶν κρατούντων αὐτὸν, δεινοτάταις ἀπειλαῖς ἐσχηματοποιεῖτο ὑπ᾽ αὐτῶν, καὶ τοσαῦτα αὐτῷ ἐπηγγείλαντο βασανιστήρια, ὡς ὅτι πᾶν τὸ σῶμα αὐτοῦ κατὰ πᾶν μέρος τμηθήσεται, καὶ πυρὸς ἀπειλὴν ἀποστήσεται, καὶ καυστηριακῶν σιδήρων μεθέξει, εἰ μὴ ὑπακούσοι τῷ τοῦ βασιλέως προστάγματι, μιαροφαγεῖν τε και ἐπιθῦσαι πεισθείη, καὶ μεταβαίνοι τὴν ἐνάρετον σοφίαν, καὶ τὰς τοῦ Χριστοῦ διδαχάς. δὲ γενναῖος στρατιώτης καὶ πλα βαστάζων κατὰ τῆς ἀντιπάλου νίκης, ἄπτωτος ἀθλητὴς, τὸν ἐν οὐρανοῖς ἀγωνοθέτην ὁρῶν, τὴν ἐν κόσμῳ ἀπάτην μισήσας, τὸν ἀμαράντινον στέφανον ἀπολαβεῖν σπεύδων, σοφίας πλήρης, καὶ ἅγιον πνεῦμα ἐνστερνισάμενος, σκυλεύσας τὸν τύραννον, καὶ τὸν διάβολον ἐξουδενώσας, οὐκ ἔπτηξεν ἄρχοντος κοσμικοῦ τὴν απειλὴν, οὐκ ἐθροήθη, οὐκ ἐδειλίασεν· ἀλλ᾽ ἔστηκεν ἄτρωτος, καὶ τεῖχος ἄπτωτον πρὸς τὰ ἐπαγγελλόμενα αὐτῷ, καταγελῶν τοῦ ἀπειλοῦντος.

[5] Ἔσπευδεν γὰρ εἰς τὸ προκείμενον στάδιον τοῦ ἀγῶνος, καὶ πρέσβυς τὸ σῶμα, γήρᾳ κεκμηκὼς, ἐνεδυναμοῦτο τῇ προθυμίᾳ καὶ τὸν σώφρονα λογισμὸν ἔνδον κατέχων, ἐνέαζεν πρὸς τὴν παράταξιν, παρεσκευασμένος καθώπλιστο πρὸς τὸ ἀντιστῆναι τῷ ἀντιπαραταξαμένῳ τῷ θώρακι τῆς πίστεως, καὶ τὰ ὅπλα τῆς παντευχίας τοῦ Χριστοῦ τρόπαιον ἰσχυρὸν τῆς κατ᾽ αὐτοῦ νίκης ἀνειληφὼς, τοὺς πόνους εἰς οὐδὲν ἐλογίζετο, καὶ τῇ ῥομφαίᾳ ετίτρωσκεν τὸν ἀντίδικον, ὃς σκοτωθεὶς, καὶ πάρεργος γενόμενος τῆς αὐτοῦ δεξιᾶς, ἠνιᾶτο νενικημένος, καὶ ἐν πολλῇ ἀμηχανίᾳ ἐγένετο. Καὶ προσκαλεσάμενος ἄρχων τῆς ἀνομίας τινὰς τῶν εἰς τὴν ζοφώδη θέαν συνεταζομένων αὐτῷ, καὶ εἰς συνέδριον δεινῶν συμφορῶν συνεληλυθότων αὐτῷ, παρεκελεύετο γενέσθαι συμβούλους πρὸς ἀτοπίαν τῷ Πρεσβύτῃ, διεξιῶν, ὅτι οὐ μόνον ξιφει τελευτήσει, ἀλλὰ πολλῶν κακῶν τῷ γένει αὐτοῦ παραίτιος γενήσεται, εἰ καταφρονήσειν τοῦ δόγματος τοῦ βασιλέως, καὶ εὐκλεῶς τὸν βίον παρελθεῖν μὴ βουληθείη, παισίν τε καὶ γένει πολλὰς μοχθηρίας ἐμποιήσει, καὶ κοινωνὸς γενόμενος τῆς τοῦ Μάρτυρος θυσίας, τὰ ὀφελόμενα τῷ Μάρτυρι πρὸς τιμὴν ἐκτελεῖν.

[6] Τοιαύτης δὲ ἐξενεχθείσης ἀποφάσεως, καὶ τῶν δημίων κημωσάντων Κύριλλον τὸν ἁγιώτατον ἐπίσκοπον, καὶ μετὰ πολλῆς ἐπήξεως καὶ θυμοῦ ζέοντος, ἐκ τοῦ αὐδητορίου τοῦτον συλλαμβανομένων, καὶ ἀπαγαγόντων ἔξω τῆς πόλεως, καὶ βράδιον τούτου βαδίζοντος (τὴν γὰρ προθυμίαν ἀνέκοπτεν τὸ γῆρας, ὠκυτέραν τὴν ὁδοιπορίαν ποιεῖσθαι μὴ συγχωροῦν πρὸς τὸ ἀποτέλεσμα τῆς θυσίας) ἀμάξῃ τοῦτον ἐπιθέντες οἱ ὑπηρέται τοῦ διαβόλου, καὶ ζεῦγος ἀροτήρων βοῶν ἐπιθέντες, ἀπήγαγον εἰς τόπον ὀρεινὸν, ἔνθα ἐκέκλειτο τελειωθῆναι Ἅγιος, τὸν τοῦ μαρτυρίου λαβεῖν στέφανον καταξιωθείς.

[7] Οἱ δὲ βόες ὑποθέντες τὸν αὐχένα, καὶ τὸν εὔκαρπον καρπὸν τῷ γεωργῷ πρὸς ἀθανασίαν φέροντες, ἀνεμποδίστως τελέσαι τὸν δρόμον, οὐ δὲ εἰς ἀριστερὰ, οὔτε εἰς δεξιὰ ἐκκλίνοντες, ἀλλ᾽ εὐθείας τὰς ὁδοὺς πρὸς τὴν ὁδοιπορίαν ποιούμενοι. δὲ γενναῖος Ἀθλητὴς, πεπληρωμένος καρπῶν δικαιοσύνης, ἄπτωτος στρατιώτης, ὑπὸ χορείας ἀγγέλων φρουρούμενος, εἰς ἄφθαρτον ἀθανασίαν παραδείσου σπεύδων, ἀπίει ἐπισπέρχων, ἀνίκητος ἡνίοχος παρεγκελευόμενος τῶν σώματι, καὶ, παρὰ δύναμιν φέρειν, καὶ εἰς οὐδὲν τίθεσθαι τὰ παλαίσματα τοῦ ἀντικειμένου. Ἐθεώρει γὰρ ἡτοιμασμένην τὴν κλίμακα, δι᾽ ἧς ἐπορεύετο εἰς τοὺς οὐρανοὺς, καὶ τοὺς ἀγγέλους χεῖρα αὐτῷ ὀρέγοντας, καὶ οὐρανοὺς σχιζομένους, καὶ τὸν μέγαν ἀγωνοθέτην ἔνδον καθεζόμενον, καὶ βραβεύοντα τὸν ἀθάνατον στέφανον, καὶ παρὰ τοῦ Πατρὸς τοῦτον κομιζόμενον, καὶ ἐντιθέντα τῇ αὐτοῦ κεφαλῇ. Αὐτῷ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[8] Ἐλθόντες δὲ εἰς τόπον ὀχυρὸν καὶ τραχύτατον, οὕτω καλούμενον Ῥάξον, ἵνα πληρωθῇ ὀπτασία, προγεγραμμένη τῷ Ἁγίῳ, οἱ μὲν βόες, τὸ πρότερον μετὰ προθυμίας ἕλκοντες, περαιτέρω προβῆναι οὐκ ἠδυνήσαντο. Ἦχος δέ τις καὶ φωνὴ οὐρανόθεν ἐφέρετο, ἕως ᾧδε. Οὓς αἰσθόμενοι οἱ τοῦ διαβόλου ὑπηρέται, ὁμοῦ τε δείσαντες περαιθέρω ἀγαγεῖν τὸν Ἅγιον, ἐτέλουν τὸ προσταχθέν. δὲ τελειωθεὶς καθαρᾷ τῇ ψυχῇ, καὶ τὸν οὐράνιον διαπτὰς δρόμον· οὐρανίοις δὲ σηκοῖς ἐμβατεύσας, ὑπὸ τοῦ μεγάλου ἀγωνοθέτου τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τὸν τῆς ἀφθαρσίας στέφανον ἀνεδήσατο.

[9] Τινὲς δὲ τῶν εὐλαβῶν ἀδελφῶν, οὓς Κύριος ἀπὸ τῆς τοῦ δράκοντος ὁρμῆς σῶσαι κατηξίωσεν, εὐλαβείᾳ φερόμενοι, τὸ λείψανον τοῦ Ἁγίου λαβόντες, ἐν αὐτῷ τῷ τόπῳ ἔθηκαν εἰς μνημόσυνον καὶ ταῖς μετέπειτα γενεαῖς. Οὖ τὴν ἑορτὴν ἐπιτελοῦντες ἄχρι σήμερον, πάντες πανταχόθεν Χριστοῦ βουλήσει ἐπισυναγόμενοι τελοῦμεν. Θαῦμα μὲν τοῦ Ἁγίου ἔχοντες, ψαλμοῖς τε καὶ εὐαγγελίοις μυσταγαγούμενοι τὰς ψυχὰς, δοξάσωμεν τὸν Πατέρα τοῦ Κυρίου ἡμῶν, Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾦ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοῦς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[1] Ne sapientiæ arcana imperitos inveniant auditores, si minus ad narrationem sit accommodata oratio; [Prologus auctoris.] equidem ad propositum generosi victoris ac martyris Cyrilli stadium progredi maturavi, implorato prius divino servatoris nostri Jesu Christi Spiritu sancto, qui profunda sapientiæ scrutatur; ut fortissimi Athletæ ac generosi bellatoris Cyrilli, S. martyris, archiepiscopi nostri, præmiata certamina, & convenientem virtuti ipsius gloriam explanare possim iis, qui in tantæ rei ignoratione versantur; ut narrationis serie accuratius exposita, & festæ hujus nostræ lucis, & præsentis diei & solemnitatis mysteria illis obscura non sint, qui ad communem hilaritatem confluxere: sed enim formato crucis Domini nostri Jesu Christi signo, ad Cyrilli martyris certamen ac victoriam narrandam alacer properabo, ut recensere per orationis decursum res ab eo præclare gestas possim.

[2] [Diabolo homines ad flagina concitante,] Postquam diabolus elegisset Maximianum, dignum se instrumentum, tum temporis Imperatorem, edictum fecit vulgari, ut Christiani a divinis Scripturis removerentur, præceptisque Christi vitam non conformarent, sed ut flagitiis operam darent, rebusque sordidis decepti, a divinæ legis observatione ad dæmonum superstitionem traducerentur cum animarum damno; gentium sacra frequentarent, immundis cibis vescerentur, idolis immolarent, & nemo Christiani nomine compellaretur.

[3] [& persecutione adversus Christianos flagrante, monetur in visione de martyrio S. Cyrillus;] Cum autem talis a dracone ad naturæ humanæ perniciem exortus esset error, & orbis ad impietatem & obscuram confusionem raperetur, præfecturam gerente Agriano, longe scelestissima in Christianos conflata est persecutio, omnesque cogebantur in idolorum templis edere pollutos cibos & sacrificare. Quo tempore ergo tanta humanum genus impietas infestabat, adversarius liberum habebat campum, turbandi Dei famulos; cum alii fugerent, alii vi detinerentur, &, reluctante voluntate, reperentur ad idolorum delubra, S. Cyrillus archiepiscopus, cum domi esset, talemque improbitatem aversaretur, avem quamdam in visione contemplatur, quæ a suo capite partem aliquam auferebat atque in loco montano deponebat. At vero senex, ubi spectasset hanc tam manifestam & piam apparitionem, ac mente divinitus afflata intellexisset, naturæ debitum martyrio sibi persolvendum, & in monte corpus suum reponendum, sana consideratione rem æstimavit, spiritu fervens, & affectæ ætati juveniles animos jungens. Etenim vir erat omni virtutum genere ornatus, ætate provectus, caniciem Abrahami gerens [divinarum Scripturarum sapientia plenus, præclarus arcanorum Christi interpres a.] Senex itaque fessum devexa ætate corpus trahens, ad illudendam satanæ fallaciam ducebatur.

[4] [Præsidi Agriano sistitur, minisque frustra tentatus,] Cum vero publice præsideret Agrianus, die ante septimum Idus Julii, die dominico, productus in medium ab illis, qui se comprehenderant, truculentissimis minis ab ipsis exagitatus est: qui tormenta hujusmodi ei denuntiabant; videlicet, totum ipsius corpus membratim esse concidendum, tolerandam ignis acerbitatem, candentium laminarum incurrendam pœnam; nisi Imperatoris edicto morem gereret, atque ad pollutorum ciborum esum & victimas induceretur, sapientiæque cum virtute conjunctæ nec non Christi doctrinæ nuntium remitteret. Sed generosus miles, arma gestans contra hostis victoriam, athleta supplantari nescius, cælestem præmiatorem intuens, mundanas fraudes aversatus est, & immarcescibilem coronam reportare festinans, sapientiæ plenus, sanctoque Spiritu afflatus; ille, inquam, qui tyranno spolia detraxit, & diabolum delevit, mundani judicis minas non exhorruit, non trepidavit, non timuit; ast muri instar minime ruinosi adversus ea, quæ sibi nuntiabantur, stetit intrepidus, minas deridens.

[5] [fortiter dimicat pro Christo] Nam ad propositum certaminis stadium festinabat, &, senex corpore, senectute confectus, animo erat forti atque erecto, prudentemque cogitationem mente agitans, juvenili animo in aciem prodiit; eoque accinctus, ac fidei thorace armatus, ut adversario resisteret, omnisque generis armatura, ac potenti Christi tropæo ad victoriam de illo reportandam assumptis, labores nihili fecit & gladio hostem vulneravit; qui tenebris involutus, & ex acie cedere coactus viri illius dextera, victus perdoluit & ad magnam agendi impotentiam redactus est. Præses vero iniquus, aliquos, ad spectaculum tenebrarum sibi delectos, atque ad consessum longe infortunatissimum secum congressos, jussit importunitati Senis consilium dare, edicens, non gladio dumtaxat obtruncandum, sed generi quoque suo multorum malorum causam fore, si Imperatoris edictum sperneret, & vitam gloriose traducere recusaret, puerisque & stirpi multas calamitates allaturum; sin vero cum sacrificio Martyris communicaret, nihil se prætermissurum eorum, quæ ad Martyris honorem pertinerent.

[6] Hujusmodi itaque lata sententia, lictores sanctissimum Cyrillum Episcopum comprimunt, & multa cum festinatione, [atque ad supplicium ducitur:] mentisque fervore e tribunali abreptum, extra civitatem abducunt. Qui cum tardius incederet (nam alacritatem animi retardabat senectus, celeriorem gressum non præbens ad perficiendum martyrii sacrificium) currui imponentes, adjuncto boum aratorum jugo, diaboli ministri in montanum locum abduxerunt, quo vocatus erat Sanctus, ut mortem obiret, martyrii laureæ dignitatem consecutus.

[7] Boves autem supposito collo fructum valde feracem deferentes agricolæ ad immortalitatem, ut sine impedimento martyrii cursum consummaret, [animoque plenus] neque ad sinistram, neque ad dexteram declinarunt, sed recto tramite iter confecerunt. At vero generosus Pugil, justitiæ fructibus plenus, miles invictus; ille, qui choreæ angelicæ tutela munitus erat; ille, qui ad immortalitatem incorruptam paradisi properabat, alacri animo discedit; ille, inquam, insuperabilis auriga stimulos subjiciebat corpori, ut ferret viribus majora, & luctam cum inimico habendam pro nihilo duceret. Et sane scalam spectabat paratam, per quam cælos scanderet, nec non manum sibi porrigentes angelos, scissos cælos, magnumque certaminum præmiatorem intus considentem, & coronæ immortalis bravium afferentem a Patre, & suo imponentem capiti. Ipsi gloria in secula. Amen.

[8] Cum itaque devenissent ad munitum & asperrimum locum, [migrat ad clum,] cognomento Raxum, ut impleretur visio, Sancto præsignata, boves quidem, qui prius cum alacritate traxerant, progredi ulterius non valuerunt; sonus autem & vox quædam e cælo ferebatur: Usque huc. Qua audita, diaboli ministri, ulterius Sanctum ducere veriti, jussa perfecerunt. Is vero pura cum anima e vivis sublatus, curfu ad cælos volavit. In cælestia atria ingressus, a magno certaminum remuneratore Domino nostro Jesu Christo, corona incorruptibili redimitus est.

[9] Quidam vero e piis fratribus, quos ab ira draconis servare dignatus fuit Dominus, religionis studio adducti, [& a fidelibus honoratur.] Sancti corpus ceperunt, & eodem hoc loco posuerunt, in secuturæ posteritatis memoriam; cujus usque hodie, omnes undequaque, Christo bene propitio, confluentes, festum diem celebramus. Sanctum prodigiis clarum possidentes, psalmisque & Euangeliis mystice animas imbuti, laudibus cumulemus Patrem Domini nostri Jesu Christi, cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Uncis inclusa ex alio apographo Græco desumpta sunt atque huc trænslata.

ACTA LATINA
Auctore incerto.
Ex Ms. S. Maximini Treviris
Collato cum Ms. Vaticano, signato 1771.

Cyrillus Episc. Mart., forte Gortynæ in Creta (S.)

BHL Number: 2069


EX MS.

[1] Sanctus Cyrillus Episcopus, non incognitus. Ægyptiis: cujus fides apud Deum & homines probata est. [S. Cyrillus a Lucio Duce] Apprehensus ergo a Lucio Duce, sacrificare cogebatur. Hic namque puer cum esset, crescebat in actis bonis, & ubi audiebat famulos Dei, relictis parentibus, ipse se sociabat: ut audito verbo Dei corroboraretur in fide. Cumque venisset ad legitimam ætatem, factus Episcopus, crescebat in verbo & opere, perseverans in fide Domini nostri Jesu Christi in episcopatus sui ordine annorum circiter quinquaginta. Et cum esset annorum octoginta duorum & bene docuisset populum sibi creditum, multos ab errore convertit ad veram & religiosam fidem. Apprehensus ergo a Duce compellebatur sacrificare.

[2] Ut vero beatissimus Cyrillus Episcopus de dominicis præceptis resistens dicebat, Sacrificans diis & non Deo, [idolis sacrificare coactus, sed frustra,] eradicabitur; Dux dixit: Sacrifica senex; præsta ætati tuæ. Cyrillus respondit: Non sum senex, nec persuades mihi hoc. Dux dixit: Audio te prudentem virum & doctum. Convertere ergo & sacrifica, ut salveris. Respondit: Sic sum prudens & doctus, ut non aliis prædicans ipse reprobus inveniar. Dux dixit: Consule senectuti tuæ & sacrifica. Cyrillus respondit: Tunc mihi consules, si in conspectu omnium horum impendar. Et cum multum certarent & de divinis Scripturis opprimeret Ducem, ut nec responderet ei, & videns omnem, populum ad ejus doctrinam conversum, repletus ira, dedit in eum sententiam, dicens: Cyrillum, delirum senem & vicinum morti, vivum incendi jussi.

[3] [ad ignes damnatur; at non læditur.] Et sanctus Dei gaudens Cyrillus & psallens ibat. Succenso autem igne, in medio ponitur. Et cum arsissent omnia ligna & essent cinis, precantibus religiosis viris, ut ossa ejus colligerentur, invenitur super pavimentum sedens extensis manibus ad cælum. At vero videntes signum, quod Dominus in eum ostenderat, mirabantur stupentes, quod sic intactus esset ab igne. Hæc autem omnia unus Dominus operabatur, qui sciebat iterum per eum multos ab errore converti ad eum. Nunciantur hæc Duci, salvatum esse ab igne sanctum Cyrillum episcopum.

[4] [Tādem a Disce, rei novitate attonito, primū dimissus, pluresque calo lucratus;] Et admirans, venire eum jussit, & videns sanum, laudans Deum Christianorum, ad sua eum redire mandavit. Post hæc vero non cessabat famulus Dei prædicans verbum Domini & regnum ejus promittens. Quosdam de errore gentilitatis ad viam veram revocabat; quosdam de vana vita ad sobrietatem mentis. Audiens vero turba, concurrebat ad eum unanimiter credentes & dicentes: Credimus per te, Sancte, in Deum tuum, quia magnus est, qui de igne te liberavit. Et ille gaudens omnes suscipiebat, faciens Christianos, & baptizans eos, docebat, dicens: Confortamini & fideliter agite filii in eum, cui credidistis; & ipse erit vester adjutor in omnibus, & majora, quam speratis, vobis præstabit.

[5] [ejusdem jussis capite plectitur.] Hæc eo agente, nuntiatur Duci, & repletus ira dicebat: Ut quid humane egi cum eo, & non interfeci eum? Non ei, inquit, parcam. Et dedit in eum sententiam. Cyrillum, quem de igne liberatum justitia vivere non permittit, gladio percuti jussi. Et ille gaudens, percussus tradidit spiritum a. Amen.

ANNOTATA.

a In editis apud Surium additur VI Idus Julii, apposita in margine nota, fort. septimo, quo die superius in sylloge bistorica eum a Martyrologis signari diximus.

DE S. ZENONE MARTYRE ET SOCIIS X̄CCIII
ROMÆ AD AQUAS SALVIAS.

CIRCA AN. CCXCVIII.

Notitia ex Martyrologiis.

Zeno M. Romæ ad Aquas Salvias (S.)
Socii decem milia, ducenti tres MM. Romæ ad Aquas Salvias


AUCTORE J. B. S.

[1] Inter synonymos Zenones, tum Martyres tum Confessores, qui jam plures numero in Actis nostris recensentur, & porro locis suis recensendi sunt, ea nota characteristica distinguitur is, qui sub eodem nomine hodie colitur, [Ab aliis synonymis distinctus hodiernus Zeno,] ut de confusione nihil periculi subesse possit:etenim socii decem mille ducenti & tres soli huic ita conveniunt, ut non facile alio transferri queant. Locus item martyrii ad Guttam jugiter manantem, seu ad Aquas Salvias, Apostoli Pauli martyrio toto orbe celeberrimas, consignatus, ad solam hanc Martyrum classem abunde restringitur. Atque hæc quidem satis plana sunt ex Romano parvo, & tota ejus per Adonem & Usuardum progenie. Audi primum omnium fontem: Romæ, ad Guttam jugiter manantem, Zenonis & aliorum decem millium ducentorum & trium, qui ibi per numeros Romanos expressi, ab Adone & aliis explicatius significantur. De palæstra nihil disputationis superest, quæ in Usuardum Molani irrepserant ex Baronio in nostris Observationibus restituta sunt. De cetero Romano parvo nihil superaddidit Ado præter solum Sancti titulam, Usuardus legit, Natalis sancti Zenonis Martyris.

[2] Notkerus Adonis vestigia, de more, presse secutus est, [ex Martyrologiis acceptus est.] Beda citari non potuit nisi ex editione Plantiniana, nam in genuina nostra, sive ea Bedæ sive Flori sit, in Rabano aut Wandelberto nota non est hodierna, qua de agimus, annuntiatio, quam ex pluribus aliis Martyrologiis describere, plane supervacaneum est. Petrus de Natalibus Adoni perperam adscribit, quod per diversa supplicia trucidati, Christum Dominum in suis corporibus glorificantes, coronas triumphi cælestis obtinere de manu Domini meruerint, quæ alterius interpolatio est, cum simplicissimus sit Adonis æque ac Romani parvi textus. Ansam præbuerit Petrus augmentatori alicui Usuardi, qualis editus est Lubecæ & Coloniæ, ut longiorem suppliciorum analysim texeret. Quorum alii, inquit, securi, alii gladiis, alii mucronibus cæsi, alii cruribus fracti, alii manibus pedibusque abscissis mutilati, alii suspensis brachiis, amarissimo fumo subter accenso, magnis cruciatibus vexabantur. Alios vero lento igne prope adhibito, tormentis longioribus consumebant, & c. quæ cum apocrypha sint, pluribus referri non merentur; nobis satis erit, si supra citati textus veritas in tuto collocetur.

[3] Arrodit eam Tillemontius tomo 5, pag. 124, Baronium vellicans, [Baronii de eo & sociis narratio] quod ea, quæ refert, nulla auctoritate nitantur. Citaverat hic, nescio quam appendicem ad Acta S. Marcelli, sed quæ hactenus lucem non vidit, neque in Actis nostris exstat eo loci, quo produci debuit ad XVI mensi Januarii. Aliis auctoritatibus opus esset, inquit Tillemontius, ad credendum cum Baronio, quod Diocletianus, nonnulla animi moderatione & prudentia præditus, uno impetu plusquam decem suorum militum millia mactari voluerit. Ferit, ut candide dicam, tam horrenda carnificina uno die perpetrata, si ita intelligendus est Martyrologiorum sensus, quem nihil vetat paulo accommodatiori explicatione donare, quam fecisse videatur Baronius ad annum 298, num. 17, his verbis: Sed describamus summatim hic ad recensita Acta (S. Marcelli) superius appendicem. Eodem tempore contigit, ut Diocletiani & Maximiani consilio, omnes ubique positæ legiones lustrarentur; & qui in eisdem reperti Christiani milites essent, exuti militia ac penitus exarmati, vincti Romam perducti, tamquam servi adscriptitii thermarum operibus fuerint mancipati.

[4] Hactenus nihil in ea Baronii narratione, quod magnopere offendat; sic pergit: [non ita offendit,] Thermis vero absolutis, qui constantes in confessione nominis Christi, nullis fracti laboribus perstitissent; ne laborum opere alleviati (quod ingens esset illorum numerus) aliquid in imperium molirentur; omnes pariter capitis sententia condemnantur. Repertus est omnium numerus decem millium ducentorum trium, qui omnes una cum Zenone tribuno, qui inter eos dignitate excellere videbatur, extra Urbem porta Trigemina ducti sunt, & in concavo vallis, in loco, dicto Gutta jugiter manans, ad Aquas Salvias, ad unum omnes necati sunt septimo Idus Julii, quo celebri memoria annuatim eorumdem triumphi dies natalis recolitur. Hæc, referente Baronio, in allegata Actorum S. Marcelli appendice contineri baudquaquam negaverim. At quærent homines minus creduli, an tantam fidem ea appendix mereatur, ut rem tam crudam & inauditam, ut certam cogamur admittere, quæ re vera antiquiorum scriptorum testimoniis fulcienda videbatur. Utcumque res fuerit, nostrum hic est saltem Martyrologiorum integritatem tueri.

[5] [si accommode explicetur.] Pace itaque Eminentissimi viri dictum sit; non exigit omnino textus Romani parvi aut ejus sequacium, ut milites isti seu operarii una omnes & uno die trucidati fuerint, quod sane factum adeo execrabile, ab illius temporis scriptoribus non videtur silentio involvi potuisse. Dicamus paulo benignius, famosas Diocletiani thermas, quæ septem annis Christianorum labore, sudore & sanguine exstructæ memorantur, palæstram fuisse, ex qua tot pugilum millia ad supplicium rapi potuerint, quorum numerum annotaverint Christiani, manseritque Romæ constantissima traditio, decem mille ducentos & tres aut quatuor eo pacto periisse, Zenone nominatim expresso, ut eorum tribuno aut saltem antesignano præcipuo. Memoria autem perstiterit ad Guttam jugiter manantem, quod eo loci extra Urbem minori cum tumultu obtruncati fuerint. Hoc pacto, nisi vehementer fallor, tollitur quidquid adynati offendit in narratione Baronii, servaturque interim textus veritas de Zenone & sociis 10203, si non eodem die, certe eodem circiter loco coronatis, quorum memoriam Romani parvi auctor hoc potissimum die consignaverit, solitus nempe, ut alibi ostendimus, plurimorum Martyrum natales dies, pro mero suo arbitrio seligere. Hæc equidem ita conciliari posse existimavi, haud ægre laturus, si quis securiorem & clariorem viam invenerit.

[6] [Dextri & Bivarii commēta.] Miror sane, Tamayum hac die tam insignem Martyrum classem Hispaniæ suæ non vindicasse, ubi tamen solitos duces habet Flavium suum Dextrum & commentatorem ejus Bivarium. Utrum alio fortasse die retulerit, fugio quærere; Dextri & Bivarii verba retulisse, est rebus seriis jocos, quantumvis inficetos inspergere. Prioris textus est ad annum 290, pag. 308, num. 4: Romæ, sanctorum Martyrum Zenonis & mille ducentorum duorum martyrum Hispanorum, ex Celtiberia gloriose passorum. Operæ pretium est videre, quot modis se torqueat bonus Bivarius, ut Dextri sui textum cum Romano conciliet; sed ne operam ludamus, habe postrema ejus verba: Nonnullis visum est, deesse in Dextri codice verbum DECEM, ut non quidem solum mille, sed DECEM MILLE legendum sit. Quod vero dicantur rursus ducenti duo vel ducenti tres, parum interesse, cum ea variatio pendeat ex modo, quo Zeno ipse numerum cum ceteris faciat, vel extra ceterorum numerum referatur. Probabilius autem mihi est, sanctum quidem Zenonem socios habuisse XMCCII; hos autem non omnes Hispanos milites fuisse, sed MCCII; cetera novem millia fuisse ex aliis regionibus. Satis scite, si satis vere; sed nugas istas missas facimus.

[7] [De Sanctorum MM. reliquiis.] Postremum notemus, satis mirum videri ex tot millibus Martyrum nullas Romæ reliquias honorari, saltem quas repererint Pancirolus, Martinellus aut Piazza, apud quos nulla eorum memoria. In Masinii Bononia perlustrata reperit Henschenius ad XXII Martii, atque inter Prætermissos retulit festum expositionis duorum capitum ex decem millibus Martyrum, quod celebretur Bononiæ in ecclesia S. Jacobi Majoris, ubi suspicatur laudatus Henschenius, esse Martyres, qui cum Zenone coluntur IX Julii. An Masinius satis noverit, quos ibi appellaret Martyres, an porro substet Henschenii suspicio, non est adeo promptum divinare: clarius sese explicat Perlustrator Bononiensis hac die, dum asserit, in templo S. Gabrielis di porta Revegnana exstare reliquias S. Zenonis, socii decem millium ducentorum & trium Martyrum: Item apud Sanctimoniales sanctæ Mariæ Angelorum in platea della Nosadella esse ossa aliqua prædictorum Sanctorum, obtenta a summo Pontifice Gregorio XIII anno MDLXXV. Quænam ossa alia alibi asserventur, aut populi venerationi exposita sint, hactenus me latet.

DE S. MOCHO MARTYRE
MEDIOLANI.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Mochus Martyr, Mediolani (S.)

J. B. S.

De Mocho martyre aliquo in Africa egerunt Majores nostri VII Junii, de duobus Mociis XXII Aprilis & XI Maii:hodiernus S. Mochus vix ullibi notus est præterquam in Hieronymianis, tum majoribus tum contractis, deformato hinc inde nomine. In vetustissimo Epternacensi vocatur Mecus, in media serie Tomitanorum transpositus. Rhinoviense & Richenoviense scribunt Mocci, Corbeiense parvum, ut novissime tomo tertio Analectorum vulgatum est, Mocchi: turpius Marbacense ibidem, Moclii, Augustanum nostrum Inochi. Ceterum in Corbeiensibus majoribus & Lucensibus diserte exprimitur Mochus; nec de positione seu palæstra dubium esse potest, cum codices passim omnes notent in Mediolano, pauci in Mediolanio. Ex depravato aliquo exemplari sua accepit Notkerus: Mediolani, nativitas sancti Mochimi, neque felicius ipsum correxit Canisius, dum substituit Monæ: satis indubitatum videtur, legendum esse Mochi. Quod si codicum Hieronymianorum notitia ad Galesinium aliosque Mediolanenses pervenisset, tali Sancto tabulas suas augere non neglexissent; solo tamen nomine, nam de Actis & gestis ejus altum ubique silentium. Placuit Castellano Mochum hoc die referre absque positione seu loco palæstræ; quod cur fecerit, in eo codicum consensu, prorsus non video; poterat ex Florentinio rem integram desumere.

DE SANCTIS MARTYRIBUS TOMITANIS
ZENONE, MIMIA, VITALE, RUFINO, EUANGELIO, VRISIO ET AGNITO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Zeno Martyr Tomitanus (S.)
Mimias Martyr Tomitanus (S.)
Vitalis Martyr Tomitanus (S.)
Rufinus Martyr Tomitanus. (S.)
Euangelius Martyr Tomitanus (S.)
Vrisius Martyr Tomitanus (S.)
Agnitus Martyr Tomitanus (S.)

J. B. S.

Variant codices in aliquot horum septem Martyrum nominibus, & in numero quidem dissert textus Lucensis Florentinii, omisso nimirum Vrisio, qui ex vetustissimo Epternacensi & Corbeiensibus certo addendus est. Alterum in prædicto sphalma observo, quod Fenoni scribat pro Zenoni seu Zenonis, quod nomen, a ceteris sociis avulsum, in Hieronymiana parva transiit. Utut nonnihil transpositus sit textus Epternacensis, tota classis ex ipso eruitur, cum hoc ab aliis discrimine, quod melius legere vedeatur Mimiæ pro Minæ; ex aliis vero præferendus sit Vrisii pro Uris, & Agniti pro Annitis, qui in Blumiano est Agnitis, in Corbeiensi, Agnetis, in quo etiam Rufinæ pro Rufini. Sive Euangelium legas, sive Euangelum, parum admodum interest. Atque ex his satis cognoscitur sanctorum Martyrum, alibi ignotorum, manipulus.Nescio, quid Castellanum induxerit, ut ex septem hisce Martyribus solos duos Zenonem & Mimiam, præteritis aliis, consignaret.

DE S. FELICIANO MARTYRE
IN SICILIA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Felicianus Martyr, in Sicilia (S.)

J. B. S.

Quemadmodum S. Mochus martyr superius relatus, Mediolanensibus, sic S. Felicianus hodiernus Siculis omnibus incognitus fuit, horum tamen Martyrologiorum auctoritate omnimoda subsistens, in quibus mira concordia annuntiatur: In Sicilia, Feliciani, quo modo etiam eumdem exprimunt Hieronymiana contracta Rhinoviense & Richenoviense. Frustra se torquebit, qui de eo plura alibi investigare voluerit. Cajetanus in Martyrologio Siculo a Græcis S. Pancratium accepit, de quo in hac tabula etiam agimus, quemque sufficiebat retulisse eo die, ad quem ipsum remisimus.

DE SANCTIS VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS ROMANIS
FLORIANA ET FAUSTINA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Floriana V. & M. Romæ (S.)
Faustina V. & M. Romæ (S.)

J. B. S.

Fateri omnino cogimur, corruptos esse & transpositos hoc die Hieronymianorum laterculos, dum nobis Sanctos evidenter obtrudunt, qui ad diem sequentem pertinent, ibique adeo repetuntur. Solos eorum textus referre sufficiet, ut maniseste appareant & nominum confusio & characteres perperam additi. Accipe singulorum verba. Vetustissimum Epternacense sic annuntiat: Romæ, natalis Virginum Florianæ, Faustinæ, Anatholiæ, Felicitatis, cum presbyteris VII, Felicis, Philippi, Martialis, Alexandri & aliorum trium. Aut ego vehementer fallor, aut pro presbyteris, legendum est Filiis, ut demonstrant expressa nomina Felicis, Philippi, Martialis, Alexandri & aliorum trium innominatorum, qui plane constituunt numerum filiorum sanctæ Felicitatis, quæ hic ex mera confusione virginibus associatur. Cum autem de S. Anantholia seorsim egerimus, non supersunt ex tota illa annuntiatione nisi solæ duæ Virgines, in titulo positæ, quas ante me solas superstites agnovit laudatus supra Castellanus.

[2] Non minus implexus est laterculus codicis Lucensis Florentinii, præter solœcismum, alibi observatum, sic res commiscens, ut quinque omnino filii sanctæ Felicitatis referantur, additis sociis sex pro filiis duobus. En verba: Romæ, natalis virginum Floriani, Faustinæ, Anatholiæ, Felicitatis cum presbyteris sex, Felicis, Philippi, Martialis, Vitalis, Alexandri cum aliis VI; & Fraterni Episcopi; qui ut alibi dicimus, merum est assumentum antiquarii Gallici. Ad clariorem explicationem nil confert textus mutilus Corbeiensis: Romæ, natalis Virginum Florianæ, Faustinæ, Anatholiæ & Fraterni episcopi; nisi bona fide supponere velimus, hujus codicis scriptorem confusionem observasse & resecuisse. Id certe ex hoc, uti etiam ex Blumiano & Epternacensi evincitur, non Florianæ & Faustini, ut perperam Lucensis, sed Florianæ & Faustinæ omnino legendum. Aliud exemplar, æque aut magis truncatum consuluit Notkerus, ex quo eruit Florianum & Faustum. Nec multo accuratiora sunt, quæ traduntur in Florario Ms., in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxell. & in hujusmodi non magni momenti codicibus, de sanctis Floriana, Faustina, Felicitate & VII presbyteris. Puto ea præstare, quæ hic damus, ad tollendam, vel saltem ad minuendam codicum confusionem.

DE S. PONTIANO EP. ET MART.
TUDERTI IN UMBRIA.

Sub Diocletiano

Notitia ex Ferrario.

Pontianus Episc. Mart., Tuderti in Umbria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Tuder, seu Tudertum episcopalem Umbriæ urbem satis descripsit Bollandus ad XXIX Januarii, agens de S. Seustio & aliis LXXX Martyribus, ad quorum societatem proxime spectare S. Pontianum episcopum, intelliges ex Officiis ecclesiæ Tudertinæ, [A Ferrario primum notatus est] quæ in compendio suo citat Ferrarius, solus, ni fallor, & primus, qui Martyres illos omnes, ceteris Martyrologis ignotos, in suo Catalogo suggessit, a Jacobillo verbis paulo pluribus ornatos, a quo id saltem discimus, lectiones proprias a sacra Congregatione approbatas fuisse, quas, procul dubio, plane continent Ferrarii narratio, cui nihil magnopere addidit Joannes Baptista Possevinus in sua Sanctorum Tudertinorum historia, S. Cassiani longiora Acta proferens, ad XIII Augusti examinanda. Ex eodem Ferrarii fonte hausit Ughellus, in Episcopis Tudertinis num. 2, ut proinde nobis sufficiat unus Ferrarius, cujus annotationem etiam describimus, qua difficultatem aliquam, quousque fieri potuit, explicare conatur: cetera in jam dictis S. Cassiani, Tudertini item episcopi, Actis de integro discuti & illustrari poterunt. Sic habet in suo Catalogo laudatus Ferrarius:

[2] Pontianus episcopus Tudertinam regens ecclesiam in fævissima Diocletiani, [cum elogio ex tabulis Tudertinis,] & Maximiani Imperatorum persecutione in Christianos, in cisterna cujusdam piæ matronæ Tudertinæ (cujus filium Seustium, Ablavii Proconsulis nepotem, una cum matre in Christiana religione erudivit) latitabat: quando Ablavius, in concives sæviens, octuaginta una cum Seustio necem intulit, & ad domum illius venit, ut bona illius publicaret. Ubi inventum sanctum Episcopum ex illa cisterna extraxit, illique antequam ad interrogationes & quæstiones deveniret, quod Seustium nepotem, paulo ante a se jugulatum, ad Christum convertisset, partem pellis instar zonæ a capite ad talos crudeliter detrahi jussit. Cum Pontianus interrogatus, se Christianum libera voce respondisset, seque pro Christo, ut passionis illius & resurrectionis consors fieret, mori paratum, Romam vinctus abducitur, ubi jussu Imperatoris, ferreis vinculis constrictus, in carcerem conjicitur, Cassianique Ablavii filii custodiæ committitur; qui a Pontiano ad Christum conversus, Christianæque fidei præceptis instructus, postea illi in episcopatu successit, illustreque martyrium pro Christo consummavit. Pontianus cum aliquot annos ecclesiæ Tudertinæ præfuisset, multosque Christo sua prædicatione peperisset, post carceres, catenas & alia tormenta, gloriosus tandem martyr migravit ad Christum VII Idus Julii.

[3] Plura in his occurrunt observatione digna, quæ jam diximus ad XIII Augusti examinanda esse. [de quibus Ferrarii scrupulus.] Unum est quod Ferrario injecit scrupulum. De Ablavio, inquit, dubitari potest: quem sub Constantino magno Consulem, & Prætorio off. functum, postquam Constantinus Christianæ fidei colla submisit, ac demum a Constantio, filio Constantini, cum imperare cœpisset, obtruncatum fuisse, Baronius in Analibus ecclesiasticis refert. Nisi quis velit, hunc ab illo diversum esse, vel eumdem sub Diocletiano & Constantino floruisse, vita in multos annos producta: quod minus tamen probabile videtur, cum nihil apud Scriptores de hac re legatur. Sed nos de hoc & aliis suo loco.

DE SS. EUSANIO ET SOCIIS MARTT.
APUD FORCONIUM IN VESTINIS.

SUB Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Sanctorum cultus & Acta.

Eusanius, apud Forconium in Vestinis (S.)
Socii Martyres, apud Forconium in Vestinis.


AUCTORE J. P.

Forconium, Furconium seu Furconia, quasi forum Conæ, inquit Ferrarius, urbs Samnitum in Vestinis, quondam episcopalis, at nunc excisa, cujus rudera Furconio dicta, visuntur in Aprutio ulteriori prope Aquilam urbem, [Sancti Martyrologis ignoti,] hinc ad tria millia distantem; Forconium, inquam, notatur in Ms., quod hic damus, tamquam præcipua virtutum spectatrix atque agonis palæstra, seu pars saltem vicina territorii, in quo Sancti, de quibus hic agimus, gloriosius claruere. Frustra eos quæsivi, nusquam reperi apud Martyrologos, si solum Ferrarium excipias; qui eos refert in Catalogo Sanctorum Italiæ diversis duobus diebus ac diversimode, nimirum die VII hujus S. Eusanium presbyterum, prætermissis sociis ac titulo Martyris; tametsi sociorum meminerit in Actis, quæ ibidem producit; die autem IX exhibet sanctum Eusanium sociosque Martyres. At contra agit in Catalogo generali, die IX mentionem faciens solius Eusanii presbyteri; die vero VII sanctorum Martyrum Eusanii presbyteri & sociorum sub Maximiano, apposito semper eodem ubique annuntiationis loco Forconio vel Furconio. Vide, quæ de hisce Sanctis, diversis diebus ac diversimode relatis a Ferrario, dicta sunt inter Prætermissos die VII hujus, a quo illos in hunc transtulimus.

[2] Diversam hanc scribendi rationem aliquousque dictus Auctor elucidat, [non parem habent certitudinem cultus.] ita scribens in Notis ad Catalogum generalem: Ex tabulis ecclesiæ Aquilanæ, quæ S. Eusanii natalem hac die (IX Julii) celebrat & confessorem vocat; licet illius Acta Mss potius martyrem eum demonstrent: nam etsi in pace quievit; plurima tamen passus est sub Maximiano tormenta una cum aliis, de quibus tamen nihil Aquilæ agitur. Corpus in pago sui nominis, ab Aquila quinque M. P. distante, quiescit. Ita ille, vix quidquam allegans, quo cultum S Eusanii stabiliat, præter tabulas Aquilanas; & quo locum depositionis probet, nihil amplius, quam vulgi fortasse opinionem, corpus requiescere volentis in pago ipsi cognomine. Utut est, de sacri cultus honoribus, Sancto nostro jam a priscis temporibus impensis certissime liquet ex charta donationis, apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ a columna 417, qua Otto Imperator anno 956 totum Furconiensem comitatum in honorem S. Maximi, Episcopo & ecclesiæ Furconiensi dono dedit, tradiditque alia bona & jura concessit, in quo instrumento inter alia sic habetur: Similiter concedo eidem episcopatui tria millia mediola terræ, quæ incipiunt in illo loco, ubi corpus S. Eusanii requiescit. Hinc, ut patet, duo discimus, cultum videlicet antiquum, & locum, in quo jam a tot seculis corpus Sancti requieverit, fuisse situm in diœcesi Forconiensi. Præter hæc duo nil quidquam ex monumento vere antiquo & solide historito asserueris, quod fidem certam facere possit; ut pluribus dicetur in discussione Actorum, jam instituenda.

[3] [Quid sentiendum sit] Actorum, quæ impressit Ferrarius, fons ab eodem assignatur quoddam antiquam Ms. ecclesiæ Aquilanæ; suntque compendium illorum, quæ ex impresso exemplari, a nobis haud viso, transcripta atque huc missa sunt a P. Petro Possino, anno 1674, ex impresso, sicut adscribitur, tunc raro. Notantur hoc titulo: Vita sanctorum Martyrum Eusanii & sociorum Martyrum, Marcellus de Auria U. I. D. Protonotarius Apostolicus, Canonicus & Vicarius Generalis Aquilanus Clero & civibus Sipontinis. Quid senserit Ferrarius de Actis, quæ edidit, non obscare expressit dicens, nonnulla egere censura, seque aliqua quasi inverisimilia omisisse. Certe Acta nostra multo auctiora, habent plurima, cur displiceant, & suspicionem ingerant, esse ea in numero illorum Actorum, quæ videntur potius excogitata ad exercendum stylum scriptoris, quam ad informandum animum lectoris; adornata ex episodiis, pium aliquod drama repræsentantibus, non autem ex sinceris collecta monumentis. Cognosce ex paucis, quæ subjicio, eorum valorem, tamquam ex ungue leonem.

[4] [de Actis] Ab ipso principio, perpaucis narratis de Sancti vita ac virtutibus, mox fit digressio ad miracula, identidem recurrentia, si non supra fidem multiplicata; adeo ut tota narrationis series vix aliud censeri queat, quam consarcinata miraculorum congeries. Quid dicam de colloquiis, precibus, sententiis sacris, itineribus, apparitionibus, nimis crebro repetitis, quam ut verosimiliter contigerint. Quid de sanctimonialibus feminis, tempore Maximiani Imperatoris ac Maximi, filii ejus, de quibus ibidem agitur num. 12? Quid de pœna Prisci Reguli, a quatuor diabolis, qui in similitudinem avium alas habentes, & coram omni populo elevaverunt Priscum in aëra & portaverunt eum in montem excelsum, & ibi præcipitaverunt eum, prout narratur num. 16? Quid de hac clausula, a Sancto, morti proximo, prolata? Rogo te, Domine, ut post obitum meum, quicumque ad corpus meum venerandum venerit & meam ecclesiam ædificaverit ac vota in ecclesiam meam obtulerit, misericordiam illi concedas. Ægri si venerint, liberentur; dæmoniaci curentur, & surdis auditum præstare digneris, & qui ex toto corde pro quacumque petitione ad te clamaverint, exaudias illos Domine Deus, qui cum Patre tuo & Spiritu sancto vivis & regnas in secula seculorum. Amen. Quam orationem mox subsequitur nova Angeli apparitio ad totius pii dramatis complementum, qui dixit: Omnia, quæcumque petiisti, donata tibi sunt a Domino, & scito die tertia migraturum de hoc seculo. Quæ omnia, atque his similia solent a sinceris ac genuinis Sanctorum Actis procul abesse. Quid plura? Hoc universe videor salva veritate de iis affirmare posse, quod pluribus locis in illis partes suas agat si non vena Metaphrastis, saltem stylus & compositio alicujus scriptoris, qui non multum ab ea abhorruit.

[5] Citat quidem Ferrarius pro suis Actis antiquum quoddam Ms. ecclesiæ Aquilanæ, [quæ hic dantur.] quæ eorum, ut diximus, quæ hic damus, sunt compendium; verum non mediocriter extenuat eorum auctoritatem, sinceritatemque & fidem infirmat, quando notat censuræ indiga esse, & aliqua quasi inverisimilia se omisisse, affirmat; quæ duo non magnam sapiunt antiquitatem. Et sane quilibet in hujusmodi rebus vel mediocriter versatus, experientia magistra discere poterit, usuvenire non raro, ut Mss. dicantur esse antiqua, atque ut talia ab Auctoribus venditentur, tametsi nullos antiquitatis characteres præferant. Pauca hæc visum fuit de Actis præsentibus præfari, quæ nunc exhibeo.

ACTA SUSPECTA.

Eusanius, apud Forconium in Vestinis (S.)
Socii Martyres, apud Forconium in Vestinis.

BHL Number: 2734


EX MS.

CAPUT I.
S. Eusanii virtutes miraculis illustratæ

In Provincia Apuliæ in civitate Sipontina gloriosus Confessor Christi S. Eusanius ex Christianis parentibus ortus, [Sancti Eusanii ortus; virtutes exercitæ, ad miracula patranda evectæ.] in fide ipsius educatus ac litteris eruditus, cum bonis moribus pollere cœpisset, sacerdotii quoque gradum, Deo protegente, meruit adipisci; cum omnibus acceptus esset & carus, a cunctis quoque nimis diligeretur summo honore & reverentia. Ipse vero, sæpius animo illud Euangelii meditabatur; qui non renunciat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Itaque pro Dei amore mundi gloriam pro nihilo ducens, relicta prædicta urbe, in qua nobiliter degebat, parentibus quoque, & omnibus, quæ possidere videbatur, eremum petiit in Garganum atque in hymnis & laudibus divinis jugiter insistebat. Jejuniis quoque & vigiliis semetipsum afficiens, per septem continue annos in quodam antro inclusus permansit: sed pius Dominus, volens hanc lucernam, sancto ipsius igne succensam, populorum conspectibus jam amplius detegere, cœpit illum ibidem magnis miraculis declarare.

[2] [Mulier in somno monita ab Angelo,] Erat namque in prædicta civitate quædam mulier nobili genere, ac timens Deum, valde plena operibus bonis & eleemosynis, & limina sanctæ Matris Ecclesiæ sæpe frequentans, cujus unicus filius, cum quadam die gravi infirmitate tactus fuisset, defunctusque cum esset, mulier, ut diximus, nobilis, magna civium multitudine circumdata, lugubres exequias exhibebat; cumque viro destituta, unicam sobolem amisisset & nusquam aliam se habituram speraret, nimiis doloribus, ac inremediabilibus fletibus affligebatur. Adveniente autem nocte, cum præ nimio dolore fatigata, paulum obdormisset, astitit ei in somnis Domini Angelus, dicens; O Mulier, tolle exanime corpusculum filii tui, & vade ad virum Dei S. Eusanium Presbyterum, & roga eum, ut suscitet illum. Expergefacta mulier a somno, diluculo surgens, tulit corpusculum filii sui, & nimium credula de visione Angeli, festina perrexit ad illum, magna populorum comitante caterva. Quæ cum pervenisset ad illum, projecit extinctum corpusculum filii sui ante pedes ejus & cum lacrymis clamare cœpit: O Eusani, sacerdos Dei altissimi, adjuro te per virtutem Jesu Christi, quem tu prædicas, ut resuscites filium meum. Beatus Eusanius respondit cum lacrymis, & dixit; Noli, o mulier, talia loqui; non enim tanti meriti ego sum, quod tantum audeam operari miraculum. Et respondens mulier dixit: Angelus Dei misit me ad te, ut eum resuscites. Audiens autem hæc beatus Eusanius, prosternit se pronus in terram, ubi puer mortuus jacebat, & oravit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui unicum filium viduæ, jam extra portam civitatis delatum, pietate motus, intuentibus populorum turbis, suscitare dignatus es, te humili prece deposco, ut hujus quoque viduæ mulieris fidem propitius respicere digneris, & ei unicum filium viventem restituas, quem mihi, te jubente, extinctum attulit, ut cognoscant omnes, quia potens es Deus in secula seculorum.

[3] [puerum mortuum defert ad Sanctum, qui eum resuscitat.] Cumque a circumstantibus fuisset dictum, Amen, eadem hora surrexit puer, nomine Diocletianus, glorificans & laudans Deum, & provolutus ad pedes beati Eusanii, deosculabatur eos, dicens; Sanctissime Pater, amodo tecum ero, ut sim famulus & discipulus tuus usque in diem exitus mei. Illi autem omnes, qui videbant beatum Eusanium tale fecisse miraculum, glorificaverunt Deum valde, & venientes ad civitatem Sipontinam, narraverunt omnibus, quæ viderant. Audiens autem hæc omnia omnis populus prædictæ civitatis, venere universi, & procidentes ad genua ejus, rogabant eum, dicentes: Beatissime Eusani, sacerdos Dei, revertere in civitatem nostram, ut sis dominus & pontifex, & pater noster. Beatus autem Eusanius cœpit flere, & dicere omnibus; Filioli, ego non sum dignus, ut tali honore fruar; quia sum peccator, & insipiens & stultus nimis. Audiens autem hæc populus, levavere eum invitum, & portavere in civitatem, ut Episcopum ordinarent; eo enim tempore Episcopus prædictæ civitatis ad Dominum transierat. Tunc B. Eusanius dixit eis; Obsecro vos, dilectissimi fratres, date mihi inducias diebus octo, & tunc faciam voluntates vestras. His ergo auditis, populus acquievit. Interea venit Eusanius ad parentes suos, & locutus est eis dicens; Audite me domini & fratres , & quæ vobis dixero, de mandatis D. N. Jesu Christi, in quantum poteritis, adimplete & observate: audivimus enim Deum dicentem in Euangelio; Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Et iterum: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Et alibi: Si quis venit ad me, & non odit patrem suum, & matrem, & uxorem & filios, & fratres, & sorores, adhuc autem & animam suam, non potest meus esse discipulus. Audivimus enim & vidimus quod isti patres nostri Justinus presbyter & Florentius & Felix, & Justa, Filia Florentii, despexerunt omnia: & nos fratres, hoc ipsum facientes, sequamur vestigia eorum, & Domino annuente, visitemus corpora sanctorum Apostolorum, ut ipsis pro nobis intercedentibus, vitam percipere mereamur æternam.

[4] His auditis Theodorus, frater ejus, & soror ejus Gratia & discipulus ejus, [Abiens cum fratre & sorore in Agrum Reatinum, cæcam illuminat.] quem a mortuis resuscitaverat, simul cum eo dereliquerunt omnia sua, & exeuntes de civitate Sipontina, peregre profecti sunt, psallentes hunc psalmum: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Cumque pervenissent in agrum Reatinum, in locum, ubi * Monticulus dicitur, ubi nunc est ecclesia in honorem B. Eusanii dedicata, ibidem pausavere. Erat autem ibi mulier quædam, nomine Theodorica quæ jam duodecim abhinc annis lumen amiserat; hæc cum audivisset Sanctorum famam, qui eodem nuper venerant, manu se ad eos fecit adduci, & venit ad servos Dei, & exclamavit, dicens: Sanctissimi patres, adjuro vos per nomen Dei nostri Jesu Christi, ut ponatis manus vestras super oculos meos: confido enim in Domino, quod per vestras preces videbo lumen. Tunc Sancti, unanimiter orantes, dixerunt; Domine Jesu Christe, qui oculos duorum cæcorum, ad te clamantium, illuminasti; illumina, quæsumus, & hanc ancillam tuam; & facto signo Crucis Christi super oculos ejus, dixerunt: Theodorica, illuminet te Deus noster Jesus Christus. In ipsa hora aperti sunt oculi ejus, & vidit lumen: at illa mox procidens ad pedes Sanctorum, cum magno gaudio gratias agebat Domino Jesu Christo, & omnes qui astabant, erant laudantes, & benedicentes Dominum.

[5] Profecti autem inde Sancti Dei, venerunt in rerram Valvensem a, [A Valvensibus repulsi sunt, tempestate punitis,] in locum, qui Superactione vocatur, in campum, ubi sita nunc est ecclesia in honorem S. Eusanii, & ibidem pausaverunt, & quæsiverunt hospitium ab hominibus ibidem habitantibus. Illi autem iniqui homines non receperunt eos apud se. Tunc beatus Eusanius & Theodorus dixerunt; Domine Jesu Christe, Deus de Deo, subveni nobis, servis tuis, quia noluerunt isti homines nos excipere in domos suas. Eadem vero nocte venit tempestas magna, & ventus validus, & dispersit maximam partem messium, quas in areis invenit, & etiam acervos tritici, a paleis purgatos. Mane autem facto, exeuntes homines illi de domibus suis, cum comperissent, quod ventus fecerat, & vidissent servos Dei jacentes in terra, cœperunt cum nimio mœrore & gemitu ad invicem dicere; Væ miseris nobis, propter istos servos Dei venit ira Dei super nos, quia noluimus recipere illos in domos nostras. Et congregati viri pariter & feminæ, atque pueri, ceciderunt omnes ad pedes servorum Dei, & levavere vocem, dicentes; Peccavimus in Dominum, & in vos: indulgentiam petimus.

[6] Tunc B. Eusanius dixit sociis; Fratres & commilitones mei, [reducta tranquillitas ad preces Sanctorum;] reddamus laudes Deo cæli, & rogemus Dominum pro ipsis; & dixere: Domine Jesu Christe, Fili Dei omnipotentis, qui discipulis tuis in navicula apparuisti, quando eis contrarius venit ventus, & mare tumidum placasti & ventum silere fecisti. Tu Domine, libera istos homines ab hac tempestate valida, quæ super eos venit. Continuo exaudivit Deus preces eorum & subito facta est tranquillitas magna, & cessavit ventus. Viri autem illi hæc videntes, sese prostraverunt iterum ad pedes Sanctorum, & glorificabant Dominum, dicentes: Benedictus Deus, qui tales sibi elegit famulos, & deprecabantur illos, dicentes; Rogamus vos suppliciter, o sanctissimi patres, ut per aliquot dies nobiscum maneatis, quatenus vestris sacris monitionibus roborati, & orationibus eruditi, æternam possimus invenire salutem. Sancti vero nimis rogati ab illis, manserunt ibidem dies tres.

[7] [ovis a lupo rapta, rusticæ reddita,] Dum autem esset in eodem loco rusticus quidam juxta ecclesiam, qui pascebat oviculas suas, venit lupus & rapuit unam ex illis. Cœpit autem rusticus ille dicere: S. Eusani, rogo te, ut depreceris Deum contra eamdem de feram. Elevans autem oculos B. Eusanius, cum vidisset lupum, oviculam ferentem, dixit: Ego tibi impero in nomine Domini nostri Jesu Christi, lupe, ut non habeas licentiam, eam movere: statimque relicta ove, stetit lupus quasi petra durissima. Canes vero neque homines ullam læsionem potuerunt ei inferre. Tunc dixit B. Eusanius, lupe, ego tibi impero in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut huc amplius non venias, sed vadas, quo possis vivere. Videntibus autem cunctis, qui astabant, nocte recessit inde lupus, & recepta ovicula sua rusticus lætus & exultans, ibat glorificans & laudans Deum.

[8] Post hæc autem venit eo quædam mulier sterilis, una cum viro suo, [mulier sterilis fœcundata;] quæ numquam filium genuerat. Cœpere omnes res suas in ecclesia vovere; & dixit mulier illa ad B. Eusanium: Domine obsecro te, ut ores Dominum pro me, ut tribuat mihi sobolem; & hoc voveo, quod, si ex utero meo genuero filium masculum, de hac domo numquam recedet, sed serviet ibi cunctis diebus vitæ suæ. Orantibus autem Sanctis, exaudivit voces illorum, & reversi domum, concepit in utero suo mulier illa, & congruo tempore adveniente, peperit filium, & imposuit illi nomen Adeodatum, & postquam adultus est infans, obtulit eum cum oblationibus ad ecclesiam, sicut voverat, & cum sacerdotibus servivit in eadem ecclesia omnibus diebus vitæ suæ. His ita peractis, Sancti abierunt inde psallentes psalmum hunc: Ecce quam bonum, & quam jucundum, habitare fratres in unum. Et venerunt in agrum Furconiensem, in locum, qui vocatur campus Familiarius, ubi erant duæ sanctimoniales feminæ, quarum una dicebatur Gratula, altera vero Theodosia, quæ habebant ambæ cellulam juxta ecclesiam B. M. Virginis, in loco, qui quinque Villulæ dicitur, qui etiam vulgo Grati vocatur, & habebant operarios in agro suo.

[9] Contigit autem, ut transirent illac servi Dei, [Operarii, qui Sanctos irridebant, puniti ac curati.] & salutarent illos: illi autem insipientes & maligna referti pravitate, non solum non resalutaverunt eos, verum & nimium irridentes, despexerunt illos. Quæ omnia, Domino permittente, versa sunt illis in malum; nam ea nocte facti sunt muti ac rigidi, & messores & manipulos ligantes, præter unum, qui sanctimonialibus feminis, quid sibi evenerat, nunciavit his verbis: Percussi sumus a Deo propter peccata nostra: quia cum transirent juxta nos servi Dei, salutaverunt & benedixerunt nos: nos autem irrisimus eos; propterea venit ira Dei super nos. Audientes autem hæc ancillæ Dei, cœperunt flere ac dicere: Væ miseris, væ nobis; propter peccata enim nostra super nos ista tribulatio. Et interrogaverunt eum, dicentes; Quonam jam possunt iter habere? Ait, nescio. Servi Dei autem, ut viderunt operarios sic affectos, pausaverunt, ut viderent, quod Dominus de illis facturus esset. At sanctimoniales, currentes post eos, consecutæ sunt illos, ad quorum se pedes prostravere cum lacrymis, dicentes: O sanctissimi patres, quoniam operarii nostri vos irriserunt, grandis tribulatio super illos venit; sed vos, amici Dei, nolite attendere eorum pravitatem, sed caritate ac misericordia moti, ad ipsos, quæso, revertamini, ac pro eis Deum rogate, ut a peccatis solvantur. Surgentes autem Sancti invenerunt illos, & orantes dixerunt; Deus, qui pius es, funde benedictionem tuam super illos servos tuos, & per tuam sanctam pietatem, ac misericordiam, eos in pristinam dignare incolumitatem restituere, ut videntes glorificent nomen tuum sanctum, quod est benedictum in secula seculorum. Cumque omnes, qui aderant, respondissent, Amen. Statim salvi facti sunt, & prosternentes se ad pedes Sanctorum, reddiderunt laudes Deo, & omnes dexirunt, qui aderant: Gloria tibi Domine Deus, qui non dereliquisti preces justorum. Sanctimoniales autem feminæ prostraverunt se ad pedes Sanctorum, dicentes: B, Eusani, Dominus per vos tale miraculum facere dignatus est, [quod] nos indignas videre permisit. Inde surgentes, dixerunt ad Sanctos, venite ad ecclesiam B. M. V., valde obsecramus vos maneatis hic hodie. Itaque venientes Sancti Dei, suppliciter postulaverunt, atque die eodem ibi manserunt. Sequenti vero die iter suum Sancti acceleraverunt: cupientes dixerunt ad illos sanctimoniales; Rogamus vos sanctissimi patres, & valde obsecramus, ut cum hac vobis remeare contigerit, ad nos venire dignemini. Hinc sancti Viri discedentes, pervenerunt ad ecclesiam B. Justæ Virg. & Felicis, & Florentii. Eo tempore namque fabricabatur illa ecclesia. Septem vero abhinc annis illi sancti in hac provincia venerant.

[10] [Filius unicus, mutus ac surdus sanatus;] Pertranseuntes autem sancti Dei venerunt in terram, quæ Amiterni b nominatur, ubi multa corpora sanctorum requiescunt apud ecclesiam B. Mariæ Virginis. Erat autem ibi quædam mulier foris stans ac plorans, quæ habebat unicum filium, jam septem annorum, mutum pariter ac surdum. Audiens autem hoc B. Eusanius, pietate commotus, dixit discipulo suo, tolle infantem illum a matre sua, & adduc eum ad nos, & ita fecit. Tollens autem B. Eusanius puerum in manibus suis, & trahens longa suspiria, signavit eum, & dixit: Deus, qui te plasmavit, ipse te reducat incolumem, fili; & sanatus est infans illa hora, & cœpit loqui, &. vocavit matrem suam. Et deposuit eum in terra B. Eusanius, & appropinquans reddit eum matri suæ, dicens ei; Accipe filium tuum sanum, & vade in pace, & Dominus sit vobiscum. At illa accipiens filium suum, ibat glorificans Deum.

ANNOTATA.

a Territorium Valvense situm est in provinciæ Aprutii Citerioris.

b Antiqua fuit Vestinorum urbs, nunc eversa.

* qui

CAPUT II.
Alia miracula, a S. Eusanio patrata; visio SS. Petri & Pauli; separatio a suo fratre; multorum conversio; obitus.

[Mulier liberata a dæmone;] Abeuntes inde venerunt in civitatem Reatinam, & intrëuntes ecclesiam B. M. V., invenerunt mulierem, quam habebat spiritus immundus, & pedes ejus ac manus ferreis nectebantur catenis: adeoque ore spumante vociferabatur, ut audientes omnes metu afficerentur: diu enim illam diabolus vexaverat, nec ab aliquo sanari umquam valuerat. At ubi B. Eusanius & Theodorus viderunt illam tam crudeliter a dæmone fatigari, apprehendentes illam, dixerunt ei: Curet te Deus noster Jesus Christus, qui te plasmavit: & continuo signantes frontem illius signo Crucis, dixerunt; Deus, qui per lignum Crucis mundum restaurasti, & satanam in inferno religasti, & omnes sanctos, qui ibidem retenti erant, dissolvisti, & ad superos revocasti, tu Domine dissolve istam mulierem, quam malignus spiritus invasit. Dæmon illico exclamavit voce magna, dicens; Heu me! heu me! tot annos habitavi apud istam mulierem, & nemo potuit me ejicere, & isti tam violenter me ejiciunt. Et dixerunt Sancti: Nos non te ejicimus, sed Christus Dominus noster, cujus servi sumus. Dæmon respondit; Quomodo ab ea exire possum aut removeri? Sancti dixerunt; Immunde spiritus, increpet te Deus noster Jesus Christus. Dæmon clamabat; Non possum exire ab ea; quid me persequeris: si hinc exiero, quo ibo? Sancti dixerunt: In tenebras exteriores, & in æternam pœnam, quæ te exspectat, & patrem tuum diabolum, & omnes, qui fecerint voluntates vestras. Ipse vero dæmon exire nolebat. Tunc Sancti oraverunt ad Dominum, & dixerunt: Domine Jesu Christe exaudi nos in hac hora, ut nos non vincat diabolus. Statim autem dæmon spumans, & stridens dentibus, cum magna voce exclamavit, exiens ab ea, & sanata est mulier ex illa hora. Conveniens vero omnis populus, cum magna voce glorificabat Dominum, qui tale miraculum per servos suos operari dignatus est.

[12] Prætereuntes autem Sancti Dei de civitate Reatina, [Petrus & Paulus ei apparentes, jubent eum separari a suo fratre.] abierunt in urbem Romam. Ibique multa mirabilia fecit Deus propter eos. Infirmos enim ibidem sanaverunt, paralyticos curaverunt, cæcos illuminaverunt; & per eorum prædicationem multi paganorum conversi sunt ad Dominum. Et, ut quid agerent sancti Viri, scirent, eadem nocte SS. Apostoli Petrus & Paulus per visum dixerunt illis: Separamini ab invicem, ac sacerdos Dei Eusanius cum discipulo suo revertatur Furconium Theodorus vero Presbyter eat Gaëtam. Mane igitur surgentes Sancti, ingressi sunt Tiburtinam urbem, ubi dies octo manserunt. Quibus peractis B. Eusanius dixit fratri suo Theodoro: Frater dilectissime, dividamus corpora nostra: quia Domini præceptum est. Ego enim revartar Furconium, ut ibi annunciem verbum Domini. Tu autem vade Gaëtam ad Maximianum Imperatorem & filium ejus Maximum, ut moneas illos, qui ibi sunt, de lege Dei. Deus autem omnipotens, ut nobiscum in itinere fuit sic sit tecum. Et osculantes mutuo atque inter amplexus lacrymas fundentes, separati sunt ab invicem. & abiit S. Theodorus in oppidum Gaëtanum: beatus autem Eusanius cum Discipulo suo reversus est Furconium. Cumque venisset ad ecclesiam B. Mariæ Virginis, ubi erant sanctimoniales feminæ, & invenisset ibi Gratulam suam, indicavit illi omnia, quæ sibi acciderant. Die autem tertia infirmata est Gratia soror ejus: & circa octavam diem emigravit de hoc seculo ad sanctam requiem & sepelivit eam ibidem.

[13] Quædam autem femina, nomine Agia, e regione Furconensi, [Cæca sanatur] dives valde, quæ fuerat cæca annis duobus & mensibus tribus, B. Eusanio votum fecit, dicens: Sancte Eusani, si precibus tuis & sanctæ sororis tuæ Gratiæ, lumen mihi Dominus, quod amisi, restituere fuerit dignatus, omnia bona mea ecclesiæ tribuam, & numquam a servitio ejus recedam. Cui B. Eusanius: Accede, quæsumus, ad sepulcrum ejus & ora Dominum atque crede: quia dabit tibi, quod fideliter petis. Accessit itaque mulier & oravit, & tetigit sepulcrum, ac deinde oculos suos: & protinus recepto lumine surrexit, laudans & benedicens Deum: & sicuti voverat, continuo omnia bona sua largita est ecclesia S. Mariæ, ubi, quoad vixit, Domino servivit. Beatus autem Eusanius jugiter ibidem perseverans serviebat Domino & multos ex paganis convertebat ad Dominum Jesum Christum.

[14] [Sanctus Martyr cæditur, & ab Angelo liberatur e carcere.] Eodem vero tempore quidam regulus pessimus, nomine Priscus, qui habitabat in civitate Habiensi a, audiens, quod [agebat] B. Eusanius, misit ad eum præfectum suum, nomine Sisinnium, præcipiens, ut vinctum eum ad se perduceret. Qui cum venisset, dixit ei: Eusani Rex noster Priscus misit me, ut te ad eum vinctum producam. Respondit B. Eusanius, & dixit ei; Eamus, quia mihi & tibi gloria parata est. Discipulus autem B. Eusanii dixit ad eum. O Pater mi, cur me derelinquis? B. Eusanius dixit; Noli flere, sed magis gaude, quia vado ad gloriam. Et ductus est ante conspectum Prisci Regis, quem non interrogatum, fustibus cædi jussit. Ille autem cum cæderetur, gaudens dicebat Regi. O miser! Torqueri jubes in insania tua & in furore tuo. Tunc indignatus Priscus, jussit eum recludi in cærcerem, & diligenter a custodibus custodiri. Cumque introivisset B. Eusanius in carcerem, apparuit ei Angelus Domini, & dixit ad eum: O Eusani, famule Dei, pax sit tecum, noli timere, ego enim sum custos tuus, unde scias, quia misit me Christus, ut te ejiciam de hoc carcere. Et statim misit eum foras. B. Eusanius reversus est ad habitaculum B. Mariæ Virginis; & ad cellulam oratorii sui. Mane autem facto, surgens clavicularius, introivit in carcerem & beatum Eusanium non invenit: portæ enim carceris ferreæ erant disruptæ & catenæ, quas in collo & pedibus suis habuerat, liquefactæ erant. Et currens citius, nunciavit hæc impiissimo Prisco, qui statim fecit eum omni diligentia inquiri, & venientes satellites, invenerunt eum populo prædicantem, & nullam maculam in se habentem, & celerius regredientes, nunciaverunt ea, quæ viderant impiissimo Prisco. Tunc indignatus Priscus dixit: Heu me! victus sum ab Eusanio. Tunc Regis Præfectus Sisinnius cum ducentis hominibus ad B. Eusanium venit, & non interrogantes, comprehenderunt illum & catenis ferreis alligatum produxerunt ad civitatem Habiensem ante indignissimum Priscum.

[15] [Denuo captus & idolum adorare jussus illud confringit,] Tunc Priscus jussit eum tamdiu pugnis & calcibus tundi, quoadusque adoraret idolum Jovis; & statim jussit afferri illud coram omnibus. Cumque allatum fuisset ante conspectum omnium, dixit Rex ad B. Eusanium: Ecce Deus, modo adora illum, & salvus eris, & accipies dona multa, & revertere ad oratorium tuum, & noster amicus eris. B. Eusanius respondit: Ego amicitias tuas non concupio, neque sacrifico dæmoniis vestris; quia nec mihi nec tibi prodesse possunt. Tunc iratus Priscus, ut os ejus lapidibus tunderetur, mandavit. Cum vero cæderetur, gaudens confortabatur, & dicebat: Gratias tibi ago Domine Jesu Christe, qui me ad istam coronam justitiæ perducere dignatus es. Et cum staret idolum Jovis in medio, dixit beatus Eusanius ad Priscum. Iste est Deus vester? Priscus dixit: Iste est. S. Eusanius dixit: Sine me facere de eo, quod volo, & modo videbis virtutem ejus. Priscus respondit, & dixit; Si audes facere, fac. Tunc S. Eusanius armavit se signo sanctæ Crucis, & dixit: Domine Jesu Christe, qui per signum sanctæ Crucis tuæ mundum restaurasti, & genus humanum de potestate diaboli liberasti & omnes electos tuos de inferno abstraxisti, tu Deus meus dignare exaudire me, ut confringere possim idolum hoc nefandissimum Jovis, quod impiissimus Rex colit, & populus iste iniquus. Et elevans B. Eusanius idolum in manibus suis, projecit in pavimentum, & continuo confractum est. Hæc autem cum vidisset Priscus, faciem suam tutudit, & statim jussit eum in carcerem trudi.

[16] Cum autem introisset B. Eusanius in carcerem, [Iterum carceri inclusus, visitur ab Angelo; punitur Priscus regulus.] lætus cœpit laudare, & obsecrare Deum, dicens: Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, Deus, qui misisti Angelum tuum ad Apostolum tuum Petrum, quando ab Herode Rege erat clausus in carcere, qui eripuit eum de manu Herodis, tu transmitte mihi Angelum tuum, qui ostendat mihi, quid facere debeam. Tunc venit Angelus Domini, & dixit illi. Eusani, dilecte Dei, pax sit tecum: noli timere. Et continuo omnia vincula ejus destructa sunt, & claritas Dei circumfulsit eum, & iterum dixit illi Angelus: Constans esto, sciens quia crastina die impiissimus Priscus a diabolo percutietur, & liber & sospes exibis de hoc carcere. Mane autem facto, venerunt quatuor diaboli, in similitudinem avium alas habentes, & coram omni populo elevaverunt Priscum in aëra, & portaverunt eum in montem excelsum, & ibi præcipitaverunt eum, & non est ab ullo homine inventus. Unde factus est luctus magnus in civitate. Tunc Præfectus Sisinnius, & uxor Regis, nomine Trifonia, & filius ejus Quirillus, & filia ejus, nomine Eleuteria, jusserunt abstrahi de carcere B. Eusanium, & omnes pariter venientes prostraverunt se ad pedes ejus, rogantes, ut se baptizaret, & intra tres dies baptizavit eos in nomine sanctæ Trinitatis cum omni familia: fuerunt enim numero centum & tres. Post hæc autem intra annum & sex menses baptizavit omnem populum civitatis Habiensis, & mundavit eam ab omni spurcitia idolorum.

[18] Cum itaque B. Eusanius de hoc seculo esset vocandus, [Rursum visitur ab Angelo, & in cælum migrat.] venit Angelus Domini ad eum, & dixit: Beatissime Eusani, veni ad regna cælestia, ut epuleris cum sociis tuis in Sanctorum requie, & B. Eusanius respondit: Gratias tibi ago Domine Jesu Christe, qui me ad tuas epulas invitasti. Ego enim ex toto corde desidero ad te venire, & nunc rogo te Domine, ut post obitum meum, quicumque ad corpus meum venerandum venerit, & meam ecclesiam ædificarit, ac vota in ecclesiam meam obtulerit, misericordiam illi concedas. Ægri si venerint, liberentur; dæmoniaci curentur, & surdis auditum præstare digneris, & qui ex toto corde pro quacumque petitione ad te clamaverint, exaudias illos Domine Deus, qui cum Patre tuo, & Spiritu sancto vivis & regnas in secula seculorum. Amen. Et dixit ei Angelus Domini, omnia quæcumque petiisti, donata tibi sunt a Domino, & scito, die tertia migraturum de hoc seculo, & his dictis, Angelus Domini rediit ad cælum. Die autem tertia vidit B. Eusanius cælos apertos, & choros Angelorum, stantes ante conspectum Dei, & canentes: Gloria in altissimis, Deo, & parentes suos ac sororem ibidem in gloria stantes, & hymnum Deo canentes in medio Sanctorum. Itaque eadem hora Deo gratias agens, animamque suam commendans, obdormivit in pace VII Idus Julii. Deinde venerunt presbyteri & populi, qui eo magistro crediderunt in Deum, & discipuli ejus, sanctimoniales feminæ, & canentes ploraverunt usque ad vesperum, & obtulerunt sacerdotes sacrificium laudis Domino: deinde sepelierunt eum in ecclesia B. M. V., quæ sita est in prædio sanctimonialium feminarum in pace, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, gloria, & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Haviensem scribit Ferrarius, dicens in annotatis post Acta, quæ producit die VII bujus: Haviam, Forconium & Amiternum, antiquas Vestinorum urbes fuisse.

TRANSLATIO CORPORIS.

Eusanius, apud Forconium in Vestinis (S.)
Socii Martyres, apud Forconium in Vestinis.

BHL Number: 2735


EX MS.

[Apparens S. Eusanius indicat:] Post transitum vero S. Eusanii accidit, ut illud propheticum potius in eo augmentaret miraculis, Deus Israël ipse dabit virtutem & fortitudinem plebis suæ: benedictus Deus; Deus enim dedit virtutem B. Eusanio in vita sua, dedit etiam post mortem: nam ad sepulcrum ejus multi infirmi, invocato Domino, sanati sunt, & multæ & variæ infirmitates curatæ sunt. Post menses vero undecim, & dies quindecim exiit populus de civitate Sipontina & Valvensi, & de aliis civitatibus & castellis, & cives, qui viderant & audierant beatum Eusanium, mirabilia facientem, & venientes simul cum Episcopis, Presbyteris, & Diaconibus, adduxerunt aurum & argentum, & vestimenta plurima, ut redimerent corpus S. Eusanii, & venerunt ad ecclesiam B. M. V., ubi corpus ejus humatum erat. Facta est autem grandis alteratio inter illos & Furconienses populos. Illi dicebant, quia nobis Dominus donavit eum, erant autem simul Episcopi, [ac] Presbyteri cum clericis & laicis, & feminis. Illi discooperiebant, & isti replebant: sicque factum est per dies tres: tertia autem nocte apparuit B. Eusanius per visionem Episcopis, qui ibidem erant, & dixit illis: Fratres heredes mei, & participes regni Dei. Dominus noster Jesus Christus misit me ad istam terram Furconiensem, ut prædicarem populo impio, & incredulo: proinde sciatis, quia non est placitum illi, ut corpus meum reducatis ad terram vestram, sed videte locum, quem vobis ostendo, & levate corpus meum simul cum istis, & ibi recludite illud, & date aurum & argentum, & omnia bona vestra, quæ huc adduxistis ad redimendum corpus meum & initiantes ecclesiam meam, dicate illam, & revertimini cum gaudio ad patriam vestram. Mane autem facto narraverunt Episcopi universis populis, qui ibidem erant, cuncta, quæ eis B. Eusanius per visionem dixerat.

[2] His ergo revelationibus conterriti omnes pariter venerunt ad sepulcrum, [quo corpus suum velit transferri;] ubi corpus ejus jacebat & tunc protinus lapis, quo erat coopertum, a semetipso elevatus est, & apertum est sepulcrum ipsius. Tunc omnes magno odore repleti, procidentes in terram, collaudaverunt Dominum, & accedentes Episcopi, & Presbyteri cum omni populo, cum gaudio magno & exultatione transtulerunt corpus ejus in illum locum, ubi B. Eusanius imperaverat, & illic sepelierunt eum cum pace & gloria magna, ubi & multa mirabilia fecit Dominus & facere non desinit usque in præsentem diem. Tantum autem spatium est ab eo loco, ubi corpus B. Eusanii primitus jacuit, usque ad eum, ubi isto die est reconditum, quantum petra jactari manu potest. Facta est autem translatio ista & actio constructionis ecclesiæ B. Eusanii VII Idus Julii. Populus autem omnia, quæ ibi habebant, dederunt in ecclesiam illam, & steterunt ibi, laudantes Deum, per dies quindecim, & reversi sunt unusquisque cum gaudio in domum suam.

[3] [exstructa ac postea destructu ibidem basilica.] Postea vero sanctimoniales feminæ, & discipulus S. Eusanii, & populus multus, qui per eum ad Dominum conversi fuerant, fecerunt magnam basilicam super eum. Sanctimoniales vero feminæ dederunt omnes res suas ipsi ecclesiæ, & alii multi de populo similiter fecerunt, & ditaverunt illam. Decimo autem anno adimpleta est basilica. Post annos vero decem, quidam impius & crudelissimus, nomine Cerson, qui fuerat amicus * regis Prisci, & habitabat in castro, quod Cerre vocabatur, cui dicebant amiei ejus: Eusanius iste interfecit, & destruxit amicum tuum Priscum. Audiens autem hæc ille impiissimus, venit ad ecclesiam beati Eusanii, & destruxit eam, & apprehendi jussit sanctimoniales feminas, & discipulum B. Eusanii; & portari eos fecit in castrum, jam prædictum, & præcepit, ut saxo ligato ad colla eorum ex rupibus præcipitarent illos. Et veniens populus crudelis jussa impii Cersonis impleverunt. Post non multum tempus, destructo adversario, populi Christi, ecclesiam S. Eusanii pretiosiori opere reædificaverunt, & collegerunt corpora Sanctorum, & diligenter infra ipsam præfatam ipsius ecclesiam sepeliere cum ingenti lætitia, & exultatione, dantes gloriam Deo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

* al. servus

DE S. BRICTIO EPISC. ET CONFESS.
MARTULÆ IN UMBRIA.

COMMENTARIOLUS.

Brictius Episc. Confess. Martulæ in Umbria (S.)

AUCTORE J. P.

Actum agerem, si in rebus, quæ ad S. Brictium spectant, illustrandis multum operæ ponerem, suffecerit, lectorem mittere ad Tractatum præliminarem ad tomum 1 Julii de Sanctis XII Sociis, quorum unus numeratur S. Brictius, [Recapitulatio ex tractatu præliminari ad tom. 1 Julii] e Syria advenis in Umbria, Italiæ provincia, in quo tractatu ea, quæ hic de isto Sancto tractanda forent; discussa sunt. Non abs re tamen fuerit, brevem præcipuorum punctorum anacephalæosim contexere, qua præsentis argumenti summa sub uno veluti aspectu lectoris oculis repræsentetur.

[2] Ex annuntiatione Martyrologorum antiquorum (recentiores non moramur) nimirum auctoris Romani parvi, [de cultu S. Brictii,] Adonis, Usuardi, Notkeri Adonem plenius describentis; quibus adde Romanum hodiernum, satis constat de cultu Sancti, ut videre est loco citato, cap. 3, pag. 21 Et vero præter cultum, vix aliud suppetit, quod certo asseras, deficientibus primævis Actis, quæ haud dubie, sive sincera sive interpolata, Adoni, Martyrologium suum concinnanti, præluxerint, ac postea lapsu temporis interciderint. Cum itaque nulla in istis annuntiationibus mentio fiat patriæ, nulla ætatis, qua vixit, nulla loci vitæ aut mortis, præter Martulam aut Maralanam civitatem, unde Sanctus audit Episcopus Martulanus, quamvis ibi ut talis non signanter expressus, haud mirum, nihil de hisce adjunctis definiri posse, quod antiquis documentis nixum, historicam fidem mereatur. Vide, quæ ibidem dicuntur pag. 22, num. 3.

[3] [ac de ejusdem Actis.] Quam commentitia, male cohærentia ac monstrosa sunt Acta, sive ea, quæ simul agunt de XII dictis sociis, quæ illic discutiuntur a pag. 16; sive gesta S. Brictii seorsim, quæ examinantur a pag. 21, tam pomum discordiæ extitere, quod Auctores recentiores in varias antilogias induxit, quibus pugnantia eos loqui manifestum est. Hinc a nonnullis Umbriæ Scriptoribus socii XII, atque adeo Brictius noster, ad seculum primum; ab aliis ad tertium; ab aliis ad sextum referuntur advenisse in Italiam, sicut habes pag 22, num. 4. Hinc duorum Brictiorum conduplicatio sine ulla veri specie aut apti auctoris fide a Jacobillo adhibita, diversisque seculis adaptata, eo fine, ut tot temporum ac personarum male connexæ combinationes intelligi possent cohærere; quæ vide ibidem a num. 5. Hinc tot ab eodem Auctore infartæ narrationes, adjunctis nimium distinctis ac particularibus circumscriptæ, quam ut lectori, præjudiciis vacuo, credibiles apparere possint, ut videsis num. 8 & 9. Mitto alia; quid enim ex Actis apocryphis speres nisi apocrypha? In scenam quoque prodeunt pag. 24, num. 18 Auctores Hispani, contendentes, S. Brictium ad suam patriam pertinere, ibidemque vixisse & obiisse; at cap. 6, § 2, part. 2 refelluntur eorum somnia.

[4] Juvat hisce, quæ superius de cultu Sancti protulimus, corollarii loco bic ex Masinio in Bononia perlustrata adjungere, reliquias ipsius conservari in ecclesia S. Luciæ Societatis Jesu in platea Castilionensi, sicut ibidem refert pag. 375. [Reliquiæ ipsius Bononiæ corpus in pago ei cognomine aßervari dicitur.] Nec silentio prætereundum arbitror, id quod notavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, pag. 418, ubi recensito Sancti elogio, hæc addit in rem nostram, citans monumenta ecclesiæ Spoletinæ; Exstat pagus cum ecclesia de S. Britii nomine dictus in Spoletinorum finibus, quem Martulam urbem fuisse autumant; ubi corpus illius asservari ferunt.

DE SS. ANDREA ET PROBO MARTT.

Notitia ex tabulis Græcis.

Andreas Martyr apud Græcos (S.)
Probus Martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Istorum duorum Martyrum par eruo ex supplemento ad Menæa Græca excusa ex Synaxario Ms. Sirmondi & Ms. Chiffletii, in quo illos signatos lego in hæc verba: Οἱ ἅγιοι Μάρτυρες Ἀνδρέας καὶ Πρόβος πυρὶ τελειοῦνται. [SS. Andreas & Probus igne sublati.] Sancti Martyres Andreas & Probus igne e medio tolluntur. Hisce ibidem versiculis celebrantur:

Ἐστῶτες εἰς τὸ σκάμμα τοῦ πυρὸς, Λόγε,
Ἀὔραις ἀνεψύχοντο σαῖς ἄνδρες δύο.

Dum, Christe, perstant ignis in voragine,
Refrigerantur duo viri ex aura tua.

Eodē modo referuntur in Menæo Mazariniano & cum eisdem versiculis; sed pro participio στάντες, quod ibi lego, majorem rationem metri habens dictum supplementum ponit ἑστῶτες. Nec σκάμμα legit idem Mazarinianum, sed καῦμα. Duos etiam hosce Martyres recenset Menæum Chiffletii, at sine versiculis. Æqui bonique consulat lector hæc de iis pauca.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ÆGYPTIIS
PATERMUTHIO, COPRETE ET ALEXANDRO.

Sub Juliano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Patermuthius Martyr in Ægypto (S.)
Copres Martyr in Ægypto (S.)
Alexander Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Distinctior Sanctorum notitia; cultus apud Græcos antiquus; recentior apud Latinos.

[1] Illustre est Patermuthii nomen inter Palæstinos Martyres apud Eusebium cap. 13, ubi gloriosum ejus certamen cum Peleo & Nilo Episcopis ac sacerdote anonymo, qui alibi Helias dicitur, commemorat, [Celebris Patermuthius apud Eusebium,] eumque appellat virum, ob prolixam erga omnes benevolentiam, cunctis notissimum. Atque hic est, qui cum prædictis sociis colitur a Græcis XVII Septembris, omissus apud Latinos XIX ejusdem mensis, quando tres alii referuntur. Idem ipse est, quem laudat Photius in Bibliotheca, editionis Schotti col. 299, ubi princeps dicitur inter eos, qui ad metalla damnati exercebantur; quique post Pamphili per martyrium migrationem, brevi interjecto tempore, flammis & ipse cum aliis vita pulsus est. In Vitis Patrum celebratur & alius Patermuthius seu Pater Mutius apud Ruffinum lib. 2, cap. 9, ut qui ex latronum maximo, sepulcrorum violatore, atque in omnibus flagitiis notissimo, in actu latrocinandi conversus, mira & stupenda patraverit, ibidem satis fuse narrata a sene presbytero, nomine Coprete, qui apud Palladium cap. 54 solus laudatur, uti & apud Sozomenum lib. 6, cap. 28, inter sanctos viros, qui in Ægypto floruerint sub Imperatoribus Valentiniano & Valente. Ex Sozomeno accepit Nicephorus Callistus, quæ de ipso memorat lib. XI, cap. 34. Alium invenies in notis apud Rosweydum pag. 488.

[2] Atque hi quidem synonymi ferme sunt duobus primis & præcipuis hodiernis Martyribus; verum aut Acta nostra a capite ad calcem commentitia sunt, [& alius in Vitis. Patrum ab hodierno distinguendi sunt,] aut Martyres Ægyptii a priori Martyre Palæstino, & duobus Ruffinianis confessoribus diversi sunt, utpote tot ante annis sub Juliano coronam adepti. Non diffitebor, Græcam historiam, quam nova interpretatione donatam exhibebo, variis titulis suspectam esse, & eo modo exornatam, ut non difficulter quis opinetur, accepta esse ex Vitis Patrum nomina, iisque affictam narrationem, quæ si ad justæ criseos rationem exigatur, ferme in omnibus tota vacillet, ut post suo loco insinuabimus. Hic tantisper ex Græcorum tabulis supponendum, aliam prorsus Martyrum classem hoc die designari, quæ cum Patermuthio & Coprete Ruffini nihil commune habeat, distinctæ etiam per socium tertium, Alexandrum militem, qui eorum fortitudine & exemplo ad fidem conversus, eamdem martyrii gloriam consecutus sit, ut tradunt passim Menæa impressa, Maximus Cythærorum Episcopus, Menologium a Sirleto versum, Menologium Basilii, a nobis editum, Mazariniana, Chiffletiana & alia, uti etiam Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio latinitate donatum.

[3] [qui cum sociis in Menologio Basiliano,] In istis omnibus eodem ipso hoc die annuntiantur sigillatim Martyres, aut ponitur certamen Patermuthii & sociorum, ut dubium esse non possit, quin iidem ubique consignentur: quod etiam magis patet dum aliquorum elogia expenduntur, quæ Actis nostris plane consormia sunt ut ex uno aut altero de ceteris conjecturam facere poteris. Mensem Julium Menologii Græci Basiliani habes primo tomo Julii, ubi elogium Græcum cum invenies, hic latine redditum: Patermuthius & socii ejus sub tyrannide Juliani Apostatæ in eremo Ægypti solitariam vitam agebant. Abeunti autem Apostatæ ad bellum contra Persas proditi sunt ab idololatris, & cum apprehensi fuissent, adducti sunt coram ipso. Erat autem Patermuthius annorum septuaginta quinque, Copres vero annorum quadraginta quinque; & separati cogebantur abnegare Christum. Persuasus igitur Copres blanditiis Apostatæ, abnegavit. Cum hoc intellexisset Patermuthius, plorans orabat Deum pro ipso. Introductus ergo ipse & videns Copretem splendidis vestibus indutum, flevit: & sciens Copres, quod propter se ploraret, exclamans dixit: Non amplius sum Julianites, sed Christi servus. Cum igitur præcisa fuisset lingua, projectus est in ignem cum Patermuthio; & Alexander quidam videns illos nullo modo læsos, credens Christo, cum ipsis capite minutus est.

[4] Hæc cum Actis nostris tam manifeste conveniunt, ut non potuerit nitidius contrahi tota passionis historia; [in Sirletiano,] nisi quis suspicari velit, elogium istud Actis ipsis antiquius esse, atque adeo oratorem aliquem, Metaphrastis imitatorem, ex illo materiam sumpsisse, quam longis parergis & locis communibus exornaret. Nec magnopere differunt, quæ in Menologio Sirleti habentur, his verbis: Eodem die certamen sanctorum Patrum Patermuthii, Copri & Alexandri, qui Juliano Imperatore Apostata, in Ægypti solitudine quietam vitam agentes, delati sunt, quod essent Christiani. Cum subdolis Apostatæ adulationibus Coprus deceptus, Christum negasset, Patermuthius liberius Julianum Imperatorem redarguit, & Coprum a lapsu ad fidem revocat, ita ut, qui paulo ante Christum abnegarat, confessor effectus sit. Accensa igitur fornace, uterque in eam conjectus est, in qua cum permansissent incolumes, Alexandrum militem ad Christi fidem converterunt, qui cum ipsis etiam fornacem subiit, ex qua egresii, obtruncati sunt. Atque hæc bina specimina sufficient, ne sæpius eadem aut consimilia repetenda sint, quæ unum eumdemque fontem ubique designant. Qui in supplemento ad Menæa excusa, exstat versiculus, nescio an huc satis proprie spectet:

Ἀγῶνος Ἀλέξανδρε διπλοῦ
Ἀσκήσεως τομῆς τε τὰ διπλᾶ στέφη.

Agone functus, asceta & martyr, duplo,
Duplices coronas, merito Alexander capis.

[5] Ceterum constans est Græcorum de sanctis Patermuthio, Coprete & Alexandro sententia, in omnibus eorum Fastis hoc die consignata, [& aliis Fastis græcis laudatur:] tametsi in ipsis Actis disertissime legatur, mensis Decembris decima gladio obtruncatos fuisse, & recepisse coronam a Domino, quod mirum est non annotasse Joannem Baptistam Marium, Romanum Actorum interpretem, de quo pluribus infra. In Menæis excusis altera eorum festivitas agitur XVII Decembris; sed neque hujus secundæ, tali die, commemorationis rationem satis intelligo. In nullis Latinis Martyrologiis recurrit nomen Patermuthii, ubi tamen potiori jure sociis tribus adjunctus fuisset XIX Septembris gloriosus ille Palæstinus Martyr, ab Eusebio celebratus, quam hæc nova annuntiatio, ex Sirleti Menologio desumpta, Romano Martyrologio adscripta sit, his verbis: Alexandriæ, sanctorum Martyrum Patermuthii, Copretis & Alexandri, qui sub Juliano Apostata cæsi sunt. Neque vero tabulis istis Græcis presse inhæsit Baronius: etenim apud ipsos nulla certa martyrii palæstra, nequidem in ipsa passionis historia consignatur, neque ex illis aliud omnino eruitur, quam quod Martyres in Ægypto passi sint, sed non magis Alexandriæ, quam quolibet alio loco.

[6] [unde Martyres isti in Romanum traducti sunt.] Quanta fuerit Cardinalis Sirleti auctoritas in revisione & reformatione tum Martyrologii Romani, tum Officiorum ecclesiasticorum, recordor me Romæ ex authenticis monumentis didicisse; at sæpe fassus sum, id quod Majores nostri variis etiam locis indicarunt, Græcis illis accessionibus Fastos nostros Latinos non magnopere ditatos fuisse. Poterant sane cum aliquo delectu, nonnulli celebriores Sancti ex isto Menologio accipi, ob occurrentes quandoque rationes, quales hic esse potuerunt, quod SS. Patermuthii, Copretis & Alexandri sacra corpora, aut eorum pars magna Romam delata fuissent, ubi in ipsa orbis Catholici metropoli ab immemorabili culti fuissent, & quidem in ecclesia aliqua parœciali, ipsorum nominibus dicata, de qua pluribus agit laudatus supra Joannes Baptista Marius, ad sancti Angeli in soro piscium Canonicus, in præfatione ad Acta Sanctorum horum Martyrum, a se Latine reddita & Romæ vulgata anno 1645; ex quo aliisque Romanis scriptoribus, qui templa Urbis & depositas ibi Sanctorum reliquias recensuerunt, nonnulla sequenti paragrapho examinanda sunt.

§ II. Romanus Sanctorum cultus in ecclesia parœciali, eorumdem nominibus dicata.

[Testimonium J. B. Marii] Amario ducendum est exordium, qui lucubratiunculæ suæ rationem reddens, inter alia sic præfatur: Quæ vero causa, inquit, nos impulerit ad hanc historiam inter tot alias singillatim scribendam, paucis accipe. Prima fuit eademque præcipua, quod cum in ecclesia sancti Angeli in foro piscium canonici munere fungamur, ad nostræ ecclesiæ honorem spectare visum est, ut translatas solenniter ex veteri ecclesia horum Sanctorum sacras reliquias, eorumque imagines, in memoriam antiqui cultus revocaremus. Translationis historiam his accipe. Cum multis abhinc annis, laxatis Hebræorum sectæ & nationi Urbis spatiis, diruenda essent quædam Christianorum templa, inter hæc fuit sancti Patermuthii & sociorum perantiqua ecclesia parœcialis, cujus singula sacra cimelia, ac prædictæ Sanctorum imagines, una cum eorumdem Sanctorum reliquiis, ut diximus, quæ ad altare majus patebant, simul cum omnibus juribus parœcialibus, solenni pompa, singulari beneficio nostræ obvenere ecclesiæ, in qua deinde spatio longi temporis, in memoriam prædictæ veteris ecclesiæ, dicatum in honorem sancti Patermuthii viguit altare, prædictis tamen sacris reliquiis antiquisque imaginibus adornatum.

[8] Deinde vero cum fel. recor. Clementi PP. VIII placuisset, [non ex omni parte convenit] loci redditus & emolumenta RR. Patribus Congregationis Oratorii, sancti Philippi Nerii fundatoris sanctissimi vestigiis, celeberrimis exemplis insistentibus, benigne applicare, obliterata fere prioris ecclesiæ memoria, splendidius coli cœpit horum Sanctorum festivitas apud dictos RR. Patres, prout hodieque colitur, quibus ultro etiam antiquæ imagines dictorum Martyrum, memoriæ ergo, superioribus annis nostri capituli dono cesserunt, in loco illustriori collocandæ; relictis nihilominus paucis eorumdem Sanctorum reliquiis ad servandam antiquam memoriam. Hæc Marius nec satis clare nec satis distincte, quæ me impulere, ut apud alios scriptores Romanos, de eodem argumento tractantes, rem ulterius indagarem: atque eccum occurrit Floravantes Martinellus, in Roma sacra, ibidem edita 1653, ubi pag. 377 ita habet. Muti & Cupi; scilicet Patermuthii & Copretis, de quibus in Martyrologio IX Julii, in regione S. Angeli, meminit taxa Leonis X. Erat intra septum Hebræorum, & solo æquato seu profanato [templo] fuerunt translata jura ad S. Angelum fori piscarii, erecta inibi cappella, quæ taxatur a dicto Leone in scutis decem. Erat parochiale, ut in libro anniversario sanctissimi Salvatoris. Neque hæc temporibus suis satis clare divisa videntur.

[9] Octavius, seu potius noster Hyppolitus Pancirolus, Mario & Martinello vetustior, [cum opinionibus aliorū scriptorum,] cujus Thesauri absconditi vulgati sunt 1625, nec in templo Vallicellano, nec in S. Angeli in foro piscium quidquam reperit reliquiarum, quod ad Mutum & Cupum aut SS. Patermuthium & Copretem referri posset. Verum omnibus posterior abbas Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro sic ad IX Julii Italice scriptum reliquit: Sancti Patermuthius & Copres Martyres Alexandrini, quibus in loco, ubi Hebræi modo degunt, erat dedicata ecclesia; cujus jura partem translata sunt ad S. Angeli in foro piscario, ubi exstat altare sub eorum invocatione, partem ad S. Mariæ in Vallicella, ubi de istis Sanctis fit officium ritu semiduplici & in superiori fornice seu abside altaris Ascensionis eorum imagines depictæ sunt. Numquamne impetrare licebit, ut apertius & accuratius res suas explicent? De Vallicella nihil novit Martinellus; Piazza vero divisa supponit veteris ecclesiæ jura, quæ tamen constat ad Patres Oratorii universim transiisse, ut infra clarius patebit.

[10] Ceterum audis hic passim Sanctos duos, & quidem Martyres Alexandrinos, [qui rem non explicant.] absque ulla dubitatione cum Sanctis hodierni Martyrologii Romani confusos, quamvis nusquam appareat tertius Alexander, nusquam exprimantur vetusta indicia, ex quibus manifestius constet, aut Mutum & Cupum, aut Parermuthium & Copretem potius Ægyptios Martyres fuisse, quam mere monachos confessores, quod certe probato aliquo documento demonstrari debuisset, ne alioquin urgeat aliquis & non infundate contendat, Ruffinianos istic solitarios æque intelligi potuisse ac Martyres hodiernos, quorum nulla prorsus certa memoria in Latinis Sanctorum tabulis aut Officiis ecclesiasticis reperta fuit, antequam ipsorum nomina, ex Menologio Sirletiano accepta, in Romanum Martyrologium insererentur. Non est mihi animus, jam a tot annis recepta in dubium revocare; quod satis aperte facit Castellanus in Martyrologio suo Universali pag. 830, & rursus pag. 967; id solum in scriptoribus illis desidero, quod quasi data opera res involvant, quas nobis difficillimum est, documentorum defectu, explanatiora reddere, aut satis apposite, uti vellemus, illustrare, tametsi id operis nostri institutum & ratio potissimum exigat.

[11] [Ad propositas difficultates] Torsit me præterea in his rebus difficultas haud exigua, quod templum parœciale sanctorum Patermuthii & Copretis dicatur exstitisse eo loci, ubi nunc sunt Hebræorum septa, atque horum, seu primum erigendorum seu laxandorum causa, eversum fuisse. Sic ego mecum arguebam: Primus Judæos, per Urbem antea dispersos, & liberius vagantes, a Christianis nota aliqua distingui, & in unam regionem collectos, septis concludi voluit Paulus PP. IV anno 1555, ut est apud Ciacconium aliosque Romanos scriptores, & novissime ex numismatibus refert Bonannius tomo I, pag. 268: unde consequens videtur, Pauli IV tempore, parœciale istud sanctorum Patermuthii & Copretis templum exstare adhucdum debuisse, si umquam dicto loco exstiterit. Atqui superius aiebat Floravantes, jam sub Leone X taxatam fuisse in scutis decem cappellam in S. Angeli erectam, in qua cappella reliquiæ jam tum asservabantur, ex destructo pridem templo illuc translatæ. Dicendum est igitur, aut Judæos diu ante annum 1555 septis fuisse conclusos, quod Romanæ istius temporis historiæ repugnant; aut fatendum est, subesse hic aliquid, quod scriptores isti operosius explicare aut neglexerint, aut non potuerint.

[12] [nuperum responsum] Hisce nodis cuneum quærens, Romam pridem recurreram, ut inde variis hisce tenebris lucis aliquid affunderetur, quod tamen, uti maxime optaveram, impetrare non potui. Consultus itaque laudatus jam supra noster Philippus Bonannius, eruditis operibus notissimus, & rerum Romanarum non imperitus, ea solum reposuit, quæ hic ex litteris ejus Italicis Latina facio: Conatus sum eruere quidquid hic sciri posset de sanctis Muto & Cupo. Ad S. Mariæ in Vallicella nulla id genus nominum memoria; neque illic asservantur reliquiæ sanctorum Patermuthii & Copretis. Verum quidem est, in superiori fornice seu testudine altaris Ascensionis depictas esse tres Martyrum imagines: at quorum eæ sint, ignoratur. Fit istic officium de sanctis Patermuthio, Coprete & Alexandro, quia beneficium fundatum olim in ecclesia sanctorum Patermuthii & Copretis, in septis Hebræorum sita, datum fuit Antonio Gallonio presbytero Oratorii S. Philippi, post cujus mortem unitum fuit templo Oratorii, quod ipso hodiedum gaudet, quæ causa est cur ibidem officium celebretur. Hæc habui a RR. Patribus Oratorii & ab Eminentissimo Cardinale Colloredo. Ad S. Angeli nil quidquam scitur; ne id quidem, utrum iidem Sancti sint cum Muto & Cupo, de quibus Martinellus; unde convenit, suspendere judicium, idque solum credere, fuisse sanctos Patermuthium, Copretem & Alexandrum.

[13] [quod lucem adfert cum Ciampini scripto,] Hæc quamvis varias a me propositas objectiones non omnino dissolverent, id saltem explicationis suggessere, ut clarius modo perspiciamus, qua occasione ad Patres Oratorii pervenerint & præbenda, & obligatio recitandi officium de SS. Patermuthio, Coprete & Alexandro. Jam ex alio instrumento alia etiam plusculum elucidabuntur. Forte fortuna incidi in manuscriptum aliquod a Clarissimo & illustrissimo Joanne Ciampino ad Papebrochium missum XIV Kal. Julii 1690, continens bullam Urbani PP. III, in qua LXVI filiales ecclesiæ matricis ecclesiæ S. Laurentii enumerantur, quasque Ciampinus in ea charta describit. Porro sic habet ad ecclesiam ordine XXXIII, quæ in bulla corrupte vocatur S. Patermunerii: Potius, inquit Ciampinus, Patermutius; nam ecclesiam S. Patermutii reperio, in notis, quæ asservantur in archivo S. Laurentii, fuisse prope portam regionis Hebræorum, vergentem ad plateam eorumdem Hebræorum, ac suppressam jussu Pii V, ni fallor, unitamque ecclesiæ S. Angeli in foro piscium. Redditus ipsius conversi fuerunt in beneficium simplex, quod postea a Clemente VIII unitum fuit Congregationi Oratorii, ac propterea ipsa congregatio possidet nonnullas domos ædificatas, ubi olim erat ecclesia.

[14] Atque hic demum sistendum fuit, cum frustra alibi me quæsiturum perspicerem. [ad quod cetera revocanda sunt.] Habes hic paulo distinctiorem veteris ecclesiæ situm, si non in regione Hebræorum, certe prope ipsorum septa: ipsa vero destructa aut suppressa non videtur ante tempora Pauli IV, vel, ut Ciampinus, Pii V. Ad taxam qualemcumque Leonis X quod attinet, potuit ea esse, nescio qua de causa in S. Angeli, ipso templo parœciali, adhucdum existente. Suppone itaque jura omnia prædictæ ecclesiæ, ad S. Angeli translata fuisse auctoritate S. Pii V, atque illic mansisse ad tempora Clementis VIII, ab ipso in beneficium simplex reducta in Gallonii favorem, qui deinde apud socios, Oratorii Patres, perpetuus manserit, cum onere recitandi officium de Sanctis veteris templi patronis. Eosdem porro esse, qui in fornice altaris Ascensionis depicti sunt, equidem non dubito; tales ferme in opusculo suo repræsentavit Marius, nempe monachos duos & militem, palmam martyrii manu præferentes. Ceterum non adeo mirum videri debet, si tam recens hodie apud Patres Oratorii Sanctorum memoria non sit, quam fuerit Marii & Martinelli tempore. Non displicebunt, opinor, quæ hic operosius a nobis investigata sunt.

[15] At vero restabant & alia, quæ explicatiora voluissem. Et primo quidem scitu dignissimum erat, [Sanctorum translatio,] quando & quomodo sanctorum istorum Ægyptiorum Martyrum cultus Romam pervenerit. Deinde cur unus dumtaxat aut duo nominatim ecclesiæ jam dictæ patroni appellati fuerint. Demum qui factum, ut Patermuthii & Copretis nomina in Muti & Cupi transformata sint. Ast hæc nobis solvenda incumbunt, non quidem ex certis notitiis, at saltem ex probabili conjectura, qua non verebimur opinari, Sanctorum hodiernorum reliquias eodem ferme tempore Romam allatas, quo illuc ex Ægypto perductæ sunt exuviæ SS. Cyri & Joannis, Saracenis eas regiones occupantibus, ut vide XXXI Januarii in Commentario num. 16. Templum deinde ipsis erectum fuerit, quod seculo XII exstitisse Ciampinus ostendit, nempe tempore Urbani PP. III, licet nomen in bulla nonnihil corruptum sit. Forte conjecturæ nostræ curiosum aliquem & eruditum Romanum excitabunt, ut plura disquirat, quæ rem omnem paulo dilucidius explicent. Quod autem Patermuthius quandoque solus, sæpius cum Coprete ponatur, excluso plerumque Alexandro, id plane acciderit abbreviandæ appellationis causa, ut passim fit in nominibus templorum, quæ pluribus Sanctis dedicata sunt, ut docet experientia & exemplis ostendit Castellanus in primo suo Bimestri notarum in Martyrologium Romanum a pag. 469.

[16] Neque ex alio capite solvendum est dubium tertium de transformatione nominum Patermuthii & Copretis in Muti & Cupi. [& nominis Patermuthii explicatio.] Observat ibidem Castellanus, templum Romæ SS. Cyro & Joanni dedicatum, solo sensim Abbacyri nomine indigitari cœpisse, quod paulatim deflexerit in Appacyro, Appacaro, tum Appassaro, hinc in sancta Apassaro unde sancta Passaro, & demum sancta Passara, uti hodiedum appellatur; quæ tanta est metamorphosis, ut viri sancti nomen in femineum transierit. Si eo usque rem deduxit vulgaris sermonis corruptela, quam facile fieri potuerit, ut insolita apud Romanos nomina Patermuthii & Copretis, pronuntiatione asperiora, ita sensim limata & abbreviata sint, ut tandem nihil remanserit præter Muti & Cupi, quæ tamen vere pro aliis duobus accipienda sint. Hic ex eodem Castellano obiter notabis, nomen Patermuthii non inverisimiliter compositum esse ex Pa Ægyptio pro Patre, & Termuthis, quemadmodum ex Pa & Chomis Pachomius, ex Pa & Phnutis Paphnutius, quasi dicas Pater, Termuthis, Pater Chomius, & Pater Phnutius, quod Syri explicant per suum Abba, in Euangelio notissimum, uti & superius in Abbacyro. Hæc pro cultu Sanctorum sufficiant, quorum Acta non magis sincera esse, merito deploramus: ex iis, quæ modo discutiemus, de exiguo eorum pretio difficile non erit statuere.

§ III. Acta suspecta, nulla censura aut emendatione satis corrigenda.

[Versionis suæ rationem reddens Marius] Erant ea olim in Occidente seu in Ecclesia Latina prorsus incognita, donec ipsa primus Latine vertit & in lucem protulit citatus supra non semel Joannes Baptista Mari, ecclesiæ S. Angeli in foro piscium Canonicus, anno 1645, qui præfatione pag. 5 & 6, ita lectorem alloquitur: Historia vero passionis eorum exstat in antiquo Ms. Lectionario, quod vocant Basilicæ Vaticanæ, cujus mentionem facit Baronius in notis mensis Julii die IX ad Martyrologium. Et Rosweydus in notis ad vitas Patrum auctore Ruffino lib. 2, cap. 9 refert, alios ejusdem nominis reperiri, sed diversos esse ab his, quorum historiam hic scribere intendimus, cum illi vulgato more confessores, isti martyrio laureati designentur; ut aperte eorum gesta indicare videntur in Menæis & Menologio, ut diximus. Horum itaque res gestas tradituri, præmittimus, nos non verbum ex verbo, sed sensum totius historiæ reddituros: quatenus enim in dicto Lectionario sancti Petri memoratur, cum vix aliquid nisi confuse & interrupte eruere queas; ut idcirco prudenter notarit Baronius, eam historiam emendatione & castigatione egere, non quoad veritatis argumentum, sed quoad narrationis impeditæ, nec perfecto sensu editæ stylum, quem idcirco imitatione doctissimorum virorum, quos inter censeri potest Laurentius Surius, formare placuit, nullibi mutato veri sensu, imo quam fieri potuit, retentis iisdem verbis, sed tantum ex variis historiarum lectionibus illustrato, magisque clare reddito; sublatis tamen iis, quæ historiæ seriem turbabant, circa temporum Chronologiam, ob quam non erat repudianda historia martyrii.

[18] Hæc Marius, solitis sibi scribendi formulis, ubi nonnulla implexa recurrunt, [multa adducit] quibus ad amussim expediendis, certiori notitia opus esset. Verba ejus expendam, adjunctis hinc inde, quæ occurrunt, difficultatibus. Ac primo quidem ait, Passionis historiam exstare in antiquo Lectionario, quod vocant Basilicæ Vaticanæ, cujus mentionem facit Baronius. Quis hæc audiens, non continuo sibi ideam formet celeberrimi cujusdam Lectionarii, quod per antonomasiam passim veniat sub nomine Lectionarii Basilicæ Vaticanæ. Nobis hujusmodi Lectionarium ignotum est hactenus, nec Lectionarii meminit Baronius, cujus hæc sunt verba: Legi horum Acta in veteri codice Basilicæ S. Petri in Vaticano, sed quæ censura & emendatione indigeant. Porro an codex ille totus Græcus sit, an cum Latinis mixtus, ambiguum relinquitur: non dubitat tamen Marius, sed aperte supponit, idem sibi apographum in manus venisse, quod se legisse testatur Baronius; quasi unum unicum Actorum istorum exemplar Romæ exstitisset, quorum fortasse plura reperiuntur, eaque haud dubie non modicum discrepantia, saltem ab eo, quod Marius interpretatus est, ut mox dicam.

[19] Monet deinde interpres noster, se non verbum ex verbo, [quæ difficulter intelligas,] sed sensum totius historiæ reddidisse, quoniam, ut ait, vix aliquid nisi confuse & interrupte eruere queas. Habeo præ manibus & latine reddidi manuscriptum Græcum martyrii prædictorum Sanctorum, quod Majorum nostrorum cura descriptum est ab abbate Porcio ex codice Vaticano 866 fol. 340, quod Marium non vidisse, persuasissimum habeo, cum ut minimum tertia parte brevius sit eo, quo ipse usus est, nisi pro libitu suo multa inseruerit, quæ in Græco non habebantur. Neque in eo nostrum exemplar convenit cum Mariano, quod vix aliquid nisi confuse & interrupte erui queat; nam hic plana sunt pleraque, stylo quidem satis communi, sed non adeo confuso aut interrupto, quin erui possit & latine explicari, quod græca phrasi dicitur. Fatetur præterea Marius, se imitatione doctissimorum virorum stylum formasse. Habuit certe in ea re duces non paucos, quos imitari potuit; sed exemplo pessimo & genuinis etiam Sanctorum Actis pernicioso: unde nimirum nata illa Actorum confusio, ut rebus sæpe per se satis ambiguis, tenebræ affundantur plusquam Cimmeriæ.

[20] Quid autem sibi velit Marius per varias historiarum lectiones, [non satis fidus interpres.] quibus Actorum sensum illustraverit, magisque clare reddiderit, fallor, si quis satis intelligat. Illustrari utique poterant Acta, sed seorsim per notas & observationes, servato fideliter primigenio textu, nullisque omnino sublatis, tametsi ea historiæ seriem aliunde turbent circa temporum chronologiam, vel circa alia quæcumque. Hæ sunt veræ partes sinceri interpretis, cui nec addere quidquam prototypo, nec demere plane licitum est. Nimia ea libertate usus Marius, talem concinnavit historiam, ut rebus per se satis suspectis nova eaque palpabilia fabulositatis momenta adjecerit, ut facile perspiciet, qui Acta ab eo edita contulerit cum nostris, quæ exigua quidem fide digna sunt, sed Marius sic sua deformavit, aut deformata invenit, ut nullam prorsus mereantur, magnis miraculis & angelorum Michaëlis & Gabrielis apparitionibus prodigia cumulans, adscitaque demum mirabili clausula, qua sanctos Martyres ait, sine gladio victoriam gloriosam obtinuisse, eamque in annotatis tueri audet contra expressissimam tabularum Græcarum sententiam, in quibus obtruncati dicuntur, & sic gloriosam martyrii coronam consecuti.

[21] [Acta emendanda esse agnovit Baronius,] Neque vero tot pigmentis opus erat, ut Acta falsitatis suspecta redderentur: nam quantavis etiam integritate translata, tot suppositionis notas præ se ferunt, ut vix aut ne vix quidem a fabulositate vindicari possint. 1, A principio ad finem non nisi dialogorum perpetua series, & mere pro libitu intrusæ sacrarum Scripturarum explicationes. 2, Julianus tamquam immanissimus tyrannus depingitur, qui non nisi ferro & flammis in Christianos passim sævierit. 3, Scena fingitur coram Apostata in Ægypto, quo constat Julianum, saltem dum imperavit, numquam profectum esse. 4, Frequentes isti eventus prodigiosi & subitanei, dramati magis quadrant, quam sinceræ martyrii enarrationi, præsertim dum apud probatos eorum temporum Scriptores nil quidquam reperitur, quo id genus portenta vel eminus confirmentur. 5, Auctor tam miræ scriptionis, ejusque ætas, & adjuncta cetera prorsus ignota, rem neutiquam commendant. Acta ipsa diversimode aucta & amplificata sunt, sic ut plura contineantur falsitatis indicia in versione Mariana, ut jam dicebam, quam in Actis a Porcio descriptis ex codice Vaticano, supra a nobis citato, quæ utrobique frustra emendare tentaveris.

[22] Alteram versionis suæ & editionis causam allegat Marius, [sed qui id fieri possit, non videmus.] in hujusmodi rebus versandis necdum magnopere exercitatus, quod res ipsa scitu digna, neque hactenus publici juris facta esset, quæ proinde movit animum, ut huic quoque lucubrationi, inter alias occupationes aliquid temporis impenderet, quod maxime existimaret, jucundum fore lectori, tam insignis historiæ & vix cognitæ narratione animum oblectare. Non diffitebor, satis jucunde exornatam esse apud Marium narrationem, pluribus prodigiis, non temere admittendis, turgentum; sed in tota ea jucunditate desideratur veritas, quæ præcipuum, imo unicum historiæ pretium addit, quamque hic agnoscere difficillimum sit, Græco auctore prorsus incognito, cujus compositio, ut apud Marium exstat, vix Metaphraste digna sit. Rectissime igitur in notis ad Martyrologium observavit Baronius, talia esse Sanctorum istorum Acta, quæ censura & emendatione indigeant: imo tali censura, ut tota prior pars pro scriptoris inginio adinventa dici possit, aut ex nescio quibus istiusmodi dramaticis fictionibus accepta. Altera porro, quæ ad martyrium pertinet, id solum dici possit satis probabiliter commemorare, quod sancti Patermuthius, Copres & Alexander tempore Juliani, insolescentibus Alexandriæ & tota fere Ægypto idololatris, ibidem, aut jubente, aut connivente Apostata, interfecti fuerint; idque ex supradictis utcumque admitti posse videtur, siquid demum satis tuto admittendum est.

[23] De his paganorum per id tempus gravissimis in Ægypto seditionibus, [Qua ratione salvari possit martyrium.] deque eorum in Artemium Ducem, & in Georgium Alexandrinum intrusum, & in ceteros Christianos rabie, legendi Sozomenus, Theodoretus & alii. Nobis sufficient pauca ex Nazianzeni oratione tertia, unde de ceteris judicium ferri poterit. Sancti verba sunt: Eccui tandem Alexandrinorum crudelitas ignota est, qui præter multa alia, quæ adversus nos designarunt, temporis licentia immoderate abutentes, plebs etiam alioqui seditiosa & furiosa, hunc quoque impietatibus suis cumulum addidisse referuntur, ut sacrosanctum templum nostrum duplici cruore, hoc est victimarum & hominum implerent. Parem crudelitatem etiam in monachos & anachoretas Ægypti exercitam, minime dubium est (præter vexationes a militibus, de quibus Baronius ad annum 362 ex Euagrio & Palladio) ut proinde non incongrue existimemus, Sanctos, de quibus agimus, simili aliquo grassantium idololatrarum turbine consumptos fuisse, ornatos deinde ab aliquo metaphraste ea legenda, quæ ita emendari nequeat, ut undecumque tolerabilis reddatur. Nobis certe talis visa non est, ut annotatis aut observationibus, præter jam dicta, illustrari mereretur, cui, nescio qua de causa, inserta sunt nomina SS. Eugenii & Macarii, qui apud Marium ejusdem martyrii socii inepte compellantur. Hujusmodi parerga non moramur, satis erit passionis interpretationem subjungere.

MARTYRIUM
Ex veteri codice Græco Ms. Bibliothecæ Vaticanæ sub num. 866 fol. 340, Interprete J. B. S.

Patermuthius Martyr in Ægypto (S.)
Copres Martyr in Ægypto (S.)
Alexander Martyr in Ægypto (S.)

EX MS.

CAPUT I.
S. Patermuthii ad varias S. Copretis discipuli quæstiones responsa.

Ἐν ταῖς ἡμέραις Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάντος τὸν Κύριον, καὶ κατὰ συγχώρησιν αὐτοῦ βασιεύοντος, ἐξορμήσας ἐπὶ τὸν τῶν Περσῶν πόλεμον, καὶ διοδεύων ἐπὶ τὴν ἀνατολὴν, πολλῶν ἁγίων αἷμα ἐξέχεεν. Ἅμα δὲ κατασχὼν Εὐγένιον καὶ Μακάριον, τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ, ἐπισκόπους ὄντας καὶ μάρτυρας, μετὰ πολλὰς μάστιγας καὶ τιμωρίας παρέπεμψεν τῇ Μαυριτανίᾳ, καὶ ἄλλους πολλοὺς ἐν ἄλλαις ἐξορίαις. Ἐν δὲ ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ὑπῆρχον δύο ἄνδρες ἐρημίται, ὁρμώμενοι ἐκ τῆς τῶν Αἰγυπτίων χώρας, πάνυ καλῶς καὶ θεοσεβῶς ἀνατρεφόμενοι, ὧν τὰ ὀνόματα Πατερμούθιος καὶ Κοπρῆς. δὲ Κοπρῆς ἐπιποθίαν ἔχων εἰς τοὺς λόγους τοῦ Χριστοῦ, λέγει τῷ Πατερμουθίῳ, πάτερ, ἐπιποθῶ τοὺς λόγους τοῦ Χριστοῦ, καὶ θέλω τὴν ἑρμενείαν αὐτῶν μαθεῖν. Παταρμούθιος εἶπεν, τέκνον πρόσεχε σεαυτῷ· οἱ γὰρ τὰ βάθη ζητοῦντες, εἰς βάθος ἐμπίπτουσιν πειρασμῶν. Κοπρῆς εἶπεν, οὐκ ἔστιν κακὸν τὸ μαθεῖν, ἀλλ᾽ ἀγαθὸν τὸ διδάσκεσθαι· γὰρ Εὐνοῦχος ἐκεῖνος ἐρωτήτας τὸν Φίλιππον, καὶ διδαχθεὶς παρ᾽ αὐτοῦ τὰ σωτήρια ῥήματα, ἀνεύρατο τὸν Χριστὸν, καταξιωθεὶς καὶ τοῦ βαπτίσματος. Ἀγαθὸν οὖν καὶ τὸ διδάσκεσθαι, καὶ τὸ ἑρμηνεύειν γραφάς. Πατερμούθιος εἶπεν, ἀκούων ἑρμηνείαν, τήρει ἑαυτὸν, μή πως τὴν ἑρμηνείαν μαθὼν, τὴν ἀλήθειαν παραδράμεις. Κοπρῆς εἶπεν, τῆς ἑρμηνείας ἐπερχομένης, τρέφεται ἀλήθεια. Πατερμούθιος εἶπεν, παρά τισι τρέφεται, παρὰ δέ τισιν στρέφεται. Κοπρῆς εἶπεν, τὸ τρεπτικὸν οὐ τραφήσεται.

[2] Καὶ προσθεὶς εἶπεν. Ἐν πρώτοις τοῦ ἀποστόλου ἐρωτῶ λόγον, φησὶν γὰρ· Ἐγὼ ἔζων χωρὶς νόμου ποτὲ, ἐλθούσης δὲ τῆς ἐντολῆς, ἁμαρτία ἀνέζησεν, ἐγὼ δὲ ἀπέθανον, καὶ εὑρέθη μοι ἐντολὴ, εἰς ζωὴν, αὕτη εἰς θάνατον, περὶ τίνος οὖν ἕνεκεν, δέομαί σου, περὶ ἑαυτοῦ, περὶ τινὸς ἑτέρου; Πατερμούθιος εἶπεν, ταῦτα εἰπὼν, λέγει, ἐγώ εἰμι Ἑβραίος ἐξ Ἑβραίων, κατὰ νόμον φαρισαῖος. Εἰ οὖν Ἑβραίος ἐξ Ἑβραίων, ποτὲ ἔζησεν χωρὶς νόμου μέγας ἐκεῖνος Παῦλος; Τοῦτο οὖν ἐκ προσώπου τοῦ Ἀδὰμ εἴρηται τὸ λόγιον, καθώς ἐστιν, ἐγὼ δὲ ἔζων χωρὶς νόμου ποτέ· πλάσας γὰρ Θεὸς τὸν Ἀδὰμ, ἔθετο αὐτὸν ἐν τῷ παραδείσῳ, δοὺς αὐτῷ ἐντολὴν καλοῦ τε καὶ κακοῦ, διὸ λέγει, ἔζων χωρὶς νόμου ποτὲ, τὸ δὲ ποτε, πρὸ τοῦ ἐλθεῖν τὴν ἐντολὴν, διὸ λέγει, ἐλθούσης δὲ τῆς ἐντολῆς, ἁμαρτία ἀνέζησεν, ἐγὼ δὲ ἀπέθανον, καὶ εὑρέθη μοι ἐντολὴ εἰς ζωὴν, αὕτη εἰς θάνατον. Παρακούσας γὰρ Ἀδὰμ, ἐγεύσατο τοῦ ξύλου, καὶ ἐξεβλήθη ἐκ τοῦ παραδείσου. Ἦλθεν οὖν ἐντολὴ λέγουσα ἀμαρτία ἀνέζησεν, αὐτὸς δὲ ἀπέθανεν. Ταῦτα οὖν Παῦλος περὶ τοῦ Ἀμὰμ ἐλάλησεν.

[3] Κοπρῆς εἶπεν, ἀναπέπαυμαι ἐν τούτῳ, οὕτως γὰρ ἔχει. Ἔτι δὲ προσθήσω τοῦ ἐπερωτᾷν. Εἵρηται ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ, ὅτι γυνή τις, ἔχουσα δέξα δραγμὰς, καὶ ἀπολέσας μίαν ἐξ αὐτῶν, οὐχὶ ἅπτει λύχνον, καὶ ζητεῖ τὴν ἀπολομένην, ἕως οὗ εὕρῃ, καὶ εὑροῦσα συγκαλεῖ τὰς φίλας καὶ τοὺς γείτονας, λέγουσα, Συγχάρητέ μοι, ὅτι εὗρον τὴν δραγμὴν, ἣν ἀπόλεσα. Διασάφησόν μοι τὸν λόγον τοῦτον, ὅτι βραδέως ἔχω τοῦ νοῆσαι. Πατερμούθιος εἶπεν, διασάφησις τοῦ λόγου αὕτη ἐστίν. Αἱ δέκα δραγμαί εἰσιν αὕται, ἄγγελοι, ἀρχάγγελοι, θρόνοι, κυριότητες, δυνάμεις, ἀρχαὶ, ἐξουσίαι, Σεραφὴμ, Χερουβὴμ καὶ Ἀδὰμ πρωτόπλαστος· δὲ γυνὴ νοεῖται οὕτως, ἐπειδὴ γὰρ γέγραπται ἐν τῷ ἀποστόλῳ, Χριστὸς Θεοῦ δύναμις, καὶ Θεοῦ σοφία. ἀληθὴ σοφία Χριστὸς καταλιπὼν τὰς ἐξουσίας, ἦλθεν ἐπὶ τὴν δεκάτην δραγμὴν ἐπὶ τὴν ἔκπτωσιν τοῦ Ἀδὰμ, καὶ ἅψας τὴν ἑαυτοῦ σάρκα ἐπὶ τὴν λυχνίαν, τοῦτ᾽ ἔστιν ἐπὶ τὸν σταυρὸν, ἀνεύρατο τὸ ἀπολόμενον διὰ τοῦ σωτηρίου αὐτοῦ πάθους.

[4] Κοπρῆς εἶπεν· Πεπληρωφόρημαι καὶ ἐν τούτῳ· οὕτως γὰρ ἔχει, ἀλλ᾽ ἔτι προσθήσω τοῦ ἐπερωτᾷν, δέομαί σου. Ἔρηται ἐν τῷ ἑβδομηκοστῷ δευτέρῳ ψαλμῷ, Ὡς ἀγαθὸς τῷ Ἰσραὴλ Θεὸς τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ, ἐμοῦ δὲ παρὰ μικρὸν ἐσαλεύθησαν οἱ πόδες, παρ᾽ ὀλίγον ἐξεχύθη τὰ διαβήματά μου, ὅτι ἐζήλωσα ἐπὶ τοῖς ἀνόμοις, εἰρήνην ἁμαρτωλῶν θεωρῶν, καὶ τὰ ἑξῆς. Διασάφησόν μοι, πάτερ, περὶ τίνος εἴρηται; Πατερμούθιος εἶπεν, τοῦτον τὸν ψαλμὸν ἐν πρώτοις ἔψαλλεν Ἀσὰφ, οὗτος γὰρ προφήτης καταμένων ἐν ὄρει ὑψηλῷ καὶ κατακρύφῳ, διετήρει ἑαυτὸν ἐν πάσῃ ἀναστροφῇ ἀγαθῇ, καὶ πληγεὶς μεγάλην ἀῤῥωστίαν ἐν τῷ σώματι, καὶ καθήμενος ἐν τῷ ὄρει, ἐσκόπει κατώτερον τοῦ ὄρους πόλιν κειμένην, καὶ κώμας, καὶ ἐξ αὐτῶν ἐκπορευομένους ἀνθρώπους, τοὺς μὲν ἐφ᾽ ἵππων, τοὺς δὲ ἐπὶ ἁμαξῶν, ἄλλους διατρέχοντας, ἄλλους εὐφραινομένους καὶ πέζοντας, καὶ τούτους ζηλώσας, ἡθέλησεν κατελθεῖν ἐκ τοῦ ὄρους, καὶ οἰκῆσαι μετ᾽ αὐτῶν.

[5] Κατερχομένου δὲ αὐτοῦ, ἄγγελος Κυρίου, ὡς ἄνθρωπος φανεὶς, λέγει αὐτῷ, Ποῦ πορεύεις; δὲ εἶπεν, Κατέμενον ἐν τῷ ὄρει τούτῳ χρόνους πολλοὺς, καὶ ἐτάκη τὸ σῶμά μου πολλῇ ἀῤῥωστίᾳ. Σκοπήσας οὖν τοὺς κατέναντί μου ἄνδρας, ἐκπορευομένους μετὰ συμφωνίας καὶ χορῶν, ἐζήλωσα οἰκεῖν μετ᾽ αὐτῶν, ὅτι ἐθνηκοὶ μέν εἰσιν, εὔρωστοι δέ. Καὶ λέγει αὐτῷ ἄγγελος, ἀποστράφητι εἰς τὸν τόπον σου, ἕως ἂν ἔλθῃ σοι σύνεσις παρὰ Κυρίου. Ὑποστρέψας δὲ προφήτης ὅπου ἦν αὐτοῦ τὸ κατάλυμα, ἀρύεται χάριν παρὰ Κυρίου, καὶ λαβὼν ἔννοιαν εἰς τὴν ματαιότητα τῶν ἀνθρώπων, εὐθὺς μετὰ συνοχῆς καρδίας ἔψαλλεν, λέγων, Ὡς ἀγαθὸς τῷ Ἰσραὴλ Θεὸς τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ· ἐμοῦ δὲ παρὰ μικρὸν ἐσαλεύτησαν οἱ πόδες, παρ᾽ ὀλίγον ἐξεχύθη τὰ διαβήματά μου, ὃτι ἐζήλωσα ἐπὶ τοῖς ἀνόμοις, εἰρήνην ἁμαρτωλῶν θεωρῶν. Εἶτα ἐξουθενῶν αὐτοὺς, ἐπιφέρει, οὐκ ἔστιν ἀνάνευσις ἐν τῷ θανάτῳ αὐτῶν, καὶ στερέωμα ἐν τῇ μάστιγι αὐτῶν, καὶ τὰ ἑξῆς· αὕτη ἐστὶν διασάφησις τοῦ λόγου.

[6] Κοπρῆς εἶπεν, ἐν πᾶσιν εὔφρανάς με, δι᾽ ὅτι ἀνέθαλέν μου καρδία. Καὶ ἔτι ἐρωτῶν, οὐ παύομαι. Ἐν ἑτέρῳ ψαλμῷ γέγραπται· φησὶν παράνομος τοῦ ἁμαρτάνειν ἐν ἑαυτῷ, οὐκ ἔστιν φόβος Θεοῦ ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ, ἀνομίαν διελογίσατο ἐπὶ τῆς κοίτης αὐτοῦ, κακίαν δὲ οὐ προσώχθισεν. Πατερμούθιος εἶπεν, ἑρμηνεία τοῦ λόγου αὕτη ἐστίν. Αὐτὸς Δαυῒδ εἶχεν υἱοὺς καὶ θυγατέρας, οὖν πρῶτος υἱὸς αὐτοῦ Ἀμμὼν, ἰδὼν Θάμαρ, τὴν ἀδελφὴν αὐτοῦ, ἐσκανδαλίζετο εἰς αὐτὴν, καὶ προφασίζεται ἀῤῥωστίαν ἐρωτιῶν. Καὶ ἐπισκέπτεται αὐτὸν Δαυῒδ παραμυθούμενος, καὶ Ἀμμών φησιν, μή τις εἰσίτω ἐν τῷ οἴκῳ, εἰ μὴ Θάμαρ ἀδελφὴ μου, καὶ αὕτη διακονοῦσα ἰάσεταί μου τὴν μαλακίαν. Ἐπιτρέψαντος δὲ τοῦ Δαυῒδ, εἰσέρχεται Θάμαρ τοῦ διακονῆσαι αὐτῷ, μὴ εἰδυῖα τὸν δόλον. Προσεγγισάσης δὲ τῇ κλίνῃ, ἐπισπᾶται Ἀμμὼν τῶν ἱματίων αὐτης, λέγων, κοιμήτητι μετ᾽ ἐμοῦ. δὲ εἶπεν, Μὴ ἔστω τοῦτο, μὴ ποιήσῃς τὴν ἁμαρτίαν τὴν μεγάλυν ταύτην, παροργίσαι κύριον τὸν Θεὸν, καὶ ἔσται ἡμῖν θάνατος. δὲ ἰσχυροποιησάμενος, ἐταπείνωσεν αὐτὴν καὶ ποιήσας τὴν ἁμαρτίαν, εὐθὺς ἐμίσησεν αὐτὴν, καὶ ἐξέβαλεν αὐτὴν ἔξω τοῦ κοιτῶνος. Διὰ τοῦτο εἴρηται τοῦ εὑρεῖν τὴν ἀνομίαν [ἐπὶ τῆς κοίτης] αὐτοῦ, καὶ [οὐ] μισῆσαι· περὶ τούτου οὖν λέλεκται ψαλμός.

[7] Κοπρῆς εἶπεν, πάνυ ἐμπείρως διησαφήνησας πάτερ. Ἔτι ἐρωτῶν δέομαί σου· εἴρηται ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ, Οὐδεὶς βάλλει οἶνον νέον εἰς ἀσκοὺς παλαιοὺς, εἰ δὲ μήγε ῥήγνυνται οἱ ἀσκοὶ, καὶ οἶνος ἐκχεῖται ἀλλ᾽ οἶνον νέον εἰς ἀσκοὺς καινοὺς συλλυθέον, καὶ ἀμφότεροι συντηροῦνται. Πατερμούθιος εἶπεν, Οἶνος νέος τὸ καινὸς τῆς παρουσίας τοῦ Χριστοῦ κήρυγμα· ἀσκοὶ παλαιοὶ οἱ Ἑβραῖοι, ἀσκοὶ νέοι ἡμεῖς, οἱ ἐξ ἐθνῶν συμπίνοντες τὸ νέον χάρισμα τῆς παρουσίας τοῦ Χριστοῦ, καθὼς εἴρηται· Οἶνον νέον οὐδεὶς βάλλει, φησὶν, εἰς ἀσκοὺς παλαιοὺς, εἰ δὲ μήγε ῥήγνυνται οἱ ἀσκοὶ, ὡς Καἳάφας ἐπερωτῶν ἔλεγεν τῷ Κυρίῳ· Εἰπέ ἡμῖν, εἰ σὺ εἶ υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος. Καὶ κύριός φησιν. Συ εἶπας. Καἳάφας μὴ δεξάμενος τὸ νέον τῆς παρουσίας τοῦ Χριστοῦ γλεῦκος, διέῤῥηξεν τὰ ἱμάτια αὐτοῦ, οὗτός ἐστιν, περὶ οὗ εἴρηται, ἀσκὸς παλαιὸς, οὕτως οἱ Ἑβραῖοι μὴ δεξάμενοι τὸν Χριστὸν, διεῤῥάγησαν. Ἡμεῖς δὲ δεξάμενοι τὸ νέον τῆς παρουσίας κήρυγμα τοῦ Χριστοῦ, διετηρήσαμεν, καὶ διετηρήθημεν. Αὕτη ἐστὶν ἑρμηνεία τοῦ λόγου.

[8] Κοπρῆς εἶπεν, Μεγάλως καὶ ἐν τούτῳ ὠφέλησάς με, πάτερ τίμιε. Πατερμούθιος εἶπεν, παῦσαι λοιπὸν τοῦ ἐπερωτᾷν, μή πως πολλὰ ἐρωτῶν, πολὺ πλανηθῇς. Κοπρῆς εἶπεν, ἔτι ἅπαξ ἐρωτῶ σε, πάτερ, καὶ παύομαι. Ἐν τῷ Ἀμβακοὺμ τῷ προφήτῃ εἴρηται, ἐπεβίβασας εἰς θάλασσαν τοὺς ἵππους σου ταράσσοντας ὕδατα πολλὰ, τίνες οἱ ἵπποι; τίνα τὰ ὕδατα; Πατερμούθιος εἶπεν, τὸ ἐπεβίβασας εἰς θάλασσαν τοὺς ἵππους σου ταράσσοντας ὕδατα πολλὰ, ὅτε ἀπέστειλεν τοὺς ἀποστόλους Κύριος ἐν τῇ οἰκουμένῃ κηρῦξαι τὴν πίστιν, ἐταράχθησαν ἔθνη, ἐσαλεύτησαν ἄρχοντες, ἐκινήτησαν εἰς ὀργὴν βασιλεῖς. Αὕτη ἐστὶν ἑρμηνεία τοῦ λόγου. Κοπρῆς εἶπεν, ἐχαρωποίησάς μου τὴν ψυχὴν, δέομαί σου πλὴν μετὰ συνοχῆς καρδίας φθεγγόμενος λέγω σοι· ἴδον ἐν ὁράματι τῆς νυκτὸς ἀνεῳγμένους τοὺς οὐρανοὺς, καὶ ἔφθασεν ἕως ἐμοῦ ἄνθρωπος λευχημωνῶν, κατέχων ῥάβδον λαμπρὰν ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ· καὶ ἔτι ἐθεώρουν., καὶ ἰδοῦ ἄνθρωπος μέλας, ἔχων καὶ αὐτὸς βακτηρίαν καὶ ἀπέναντι αὐτοῦ ἐκέκαυτο πῦρ καὶ καπνοῦ πλησμονὴ ἐπεπόλαζεν αὐτῷ.

[9] Καὶ ἐκτείνας τὴν χεῖρα μέλας ἐκεῖνος, περιεπτύξατό με, καὶ ἤμην ἐν μέσῳ τοῦ καπνοῦ, καὶ ἐκυλίευσάν με πάντα τὰ κακά μου, καὶ ἀπέστη ἀπ᾽ ἐμοῦ ἐκεῖνος λαμπρὸς ἄνθρωπος, καὶ φωνὴ ἐδόθη ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, λέγουσα, ἐκταλήσεται καρπὸς τοῦ ἀνθρώπου, καὶ πάλιν ἐπανθήσει μεταποιούμενος. Ταῦτα ἰδὼν, ἀναστὰς ἐταράχθην. Τί ἄρα ἔσται; ἀπάγγειλόν μοι. Πατερμούθιος εἶπεν, παρατροπῇ παρατραπήσῃ καὶ χορτομανήσει σου καρδία, καὶ ἀποστήσεις σὺ ἀπὸ τοῦ Θεοῦ ζῶντος, ὅρα, φοβοῦ τὸν Κύριον, ἵνα μὴ τὸ ὄναρ καταλήψεταί σε, ἰδοὺ γὰρ εἰς τοὺς χρόνους κατηντήσαμεν· γὰρ βασιλεὺς οὗτος παραβὰς τὴν ἐντολὴν τοῦ Θεοῦ, διωγμὸν ἄσπονδον ἤγειρεν ἐν τῇ ἀνατολῇ κατὰ τῶν Χριστιανῶν· ἥξει δὲ καιρὸς τοῦ ζητηθῆναι ἡμᾶς, ἀλλ᾽ ὅρα, ἀνδρίζου, μὴ ἐν τῷ καιρῷ τοῦ ἀγῶνος ἐπιλάθῃ κυρίου τοῦ Θεοῦ σου, καὶ γένῃ τοῦ Βελίαλ γέλως, καὶ παίγνιον τῶν εἰδώλων.

Dum imperaret Julianus Apostata, per ejus indulgentiam, cujus legem impie violaverat, [Copres a magistro institui cupiens,] accidit, ut impetu latus in bellum Persicum, in Orientem proficiscens, multorum Sanctorum sanguinem effuderit. Hos inter varia tormenta ac supplicia passi Eugenius & Macarius, Dei famuli, Episcopi & Martyres, in Mauritaniam amandati sunt; & multi alii in alia exilia deportati. Hoc ipso tempore exstitere viri duo, professione eremitæ, natione Ægypti, pietate & virtutibus præstantes, quorum nomina, Patermuthius & Copres. Hic autem, doctrinæ Christianæ perdiscendæ avidus, dixit Patermuthio; Pater, vehementer desidero de Christi sermonibus te disserentem audire, eorumque interpretationem intelligere. Cui Patermuthius; Adverte animum, fili: nam qui profunda scrutantur, in profundum tentationum incidunt. At Copres: Non est malum, inquit, discere, & optimum est doceri; etenim Eunuchus ille, Philippum interrogans, & ab eo verba salutis edoctus, Christum agnovit, dignus deinde habitus, qui baptismum susciperet. Bonum igitur est & doceri Scripturas, & earum explicationem inquirere. Tum Patermuthius: Attende, obsecro , ne forte cum interpretationibus te occupas, veritatem minus perspicias. Nequaquam, mi Pater; nam, superveniente interpretatione, nutritur veritas. Imo, inquit ille, alios nutrit, alios pervertit. Reposuit junior. Quod natum est prodesse, nocere non potest.

[2] [quærit sensū Apostoli Rom. 7, 9.] Tum pergens; Sine te rogem sensum Apostoli, dum scribit: Ego aliquando vivebam sine lege; sed cum venit mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, & inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse ad mortem. Scire velim, utrum de se ipso hæc scribat an de alio quopiam? Ad quæ Patermuthius: Qui hæc profert, idem ipse ait; Ego sum Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus. An magnus ille Paulus, Hebræus ex Hebræis, aliquando vixit sine lege? Non ergo de se loquitur, sed hoc oraculum ex persona Adami dictum est, cui quadrat: Ego aliquando vivebam sine lege. Formans enim Deus Adam, posuit illum in paradiso, dans ipsi præceptum boni & mali, propter quod dicit; Vivebam sine lege aliquando: nempe, antequam veniret mandatum; unde subdit: Sed cum venit mandatum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum: & inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Etenim Adam, audire negligens, gustavit de ligno, & ejectus est ex paradiso. Venit itaque mandatum præcipiens; peccatum revixit, ipse vero mortuus est. Hæc igitur de Adamo pronuntiavit Paulus.

[3] His acquiescens discipulus ita ulterius magistrum interrogare perrexit. [Item quid indicetur Lucæ 15, 8.] Dictum est in Euangelio, quod mulier quædam, habens decem drachmas, & perdens unam ex illis, nonne accendit lucernam, & quærit perditam, donec inveniat. Et cum invenerit, convocat amicas & vicinas, dicens; Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Ne graveris hujus sententiæ vim exponere: nam ego, ingenio tardior, eam non satis intelligo. Nihil moratus senex: Declaratio sermonis est hæc: Decem drachmæ sunt; Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Potestates, Principatus, Virtutes, Seraphim & Cherubim, atque Adam protoplastus, Mulierem ad Christum refer, quem scilicet Apostolus vocat Dei potentiam & Dei sapientiam. Vera utique sapientia Christus, relinquens choros angelicos, decimam drachmam, per lapsum Adæ deperditam, quæsiturus descendit; & accendens lucernam; id est, carnem suam in holocaustum crucis offerens, invenit redemitque genus humanum per sacrosanctam passionem suam.

[4] Rem dixisti planissime, inquit Copres, sed patere aliam etiam quæstionem subjungam. [tum Ps. 72,] Habetur in Psalmo septuagesimo secundo. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns: & quæ deinceps. Declara mihi, Pater, de quo hic sermo est? Tum Patermuthius: Imprimis hunc Psalmum cecinit Asaph. Commorabatur Propheta in alto monte, sejunctus ab hominum consortio, conservans seipsum in omni sancta conversatione. Cum autem toto corpore plagis variis afflictaretur, & monti insidens, consideraret civitatem inferius & pagos circumquaque jacentes, atque ex ipsis progredientes homines, hos quidem in equis, alios vero in curribus; alios discurrentes, alios genio indulgentes & pedites; sensit prioris vitæ tædium, voluitque descendere ex monte & habitare cum ipsis.

[5] At ubi descendisset, Angelus Domini humana specie apparens, ipsum interrogat. Quo pergis? Qui dixit; [quæ Patermuthius explicat.] Postquam jam diu sum commoratus in hujus montis vertice, & contabuit corpus meum multa ægritudine; prospiciens ex adverso viros egredientes cum symphoniis & choris, volui habitare cum ipsis; quia licet ethnici sint, sunt tamen robusti. Quæ cum audisset Angelus, Revertere, inquit, in locum tuum, dum veniat tibi intelligentia coram Domino. Regressus vero Propheta ad prius hospitium, hausit gratiam coram Domino, perspectaque attentius hominum vanitate, statim cum anxietate cordis cecinit; dicens: Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Eos deinde aspernatus, sic prosequitur: Quia non est respectus morti eorum, nec firmamentum in plaga eorum, &c. Hæc est interpretario, quam postulasti.

[6] Rursus Copres: Exhilaratus sum verbis tuis, mi Pater, & refloruit cor meum; sed denuo te interrogare non desinam. [Quærit rursus de Ps. 35,] In altero Psalmo scriptum est: Dixit injustus, ut delinquat in semetipso; non est timor Dei ante oculos ejus, iniquitatem meditatus est in cubili suo, malitiam autem non odivit. Respondit Patermuthius; Hæc ita intelligenda sunt. Habuit David filios & filias. Horum natu maximus Ammon, videns Thamar sororem suam, impuro amore in ipsam exarsit, cujus causa morbum simulavit. Cumque eum parens consolaturus invisisset, rogavit Ammon, ne servorum quisquam domum ingrederetur; Sed veniat; inquit, Thamar, soror mea, & ipsa ministrans, sanabit corporis languorem. Filii postulatis annuit David, unde paulo post ingressa est Thamar doli nescia, ut fratri serviret. Vix lecto appropinquarat, cum Ammon, apprehensis ejus vestibus, ad flagitium sollicitavit. Cui illa: Absit hoc, frater mi, non facias hoc peccatum magnum: provocabimus ad iracundiam Dominum Deum, & erit nobis mors. At ipse vim faciens, incestum commisit; & perpetrato scelere, concepto statim in ipsam odio, e cubiculo ipsam ejecit. Atque idcirco dicitur iniquitatem meditatus in cubili, malitiam autem non odisse.

[7] [de Matthæi 9. 17] Perite admodum exposuisti omnia, mi Pater, sed sine tibi iterum molestus sim. Dictum est in Euangelio: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, & vinum effunditur … sed vinum novum in utres novos mittendum, & ambo conservantur. Tum senior: Audi, fili: Vinum novum est nova prædicatio adventus Christi. Utres veteres sunt Hebræi. Utres novi, nos, ex gentibus combibentes novum donum præsentiæ Christi: sicut dicitur, Vinum novum nemo mittit in utres veteres, alioquin rumpuntur utres. Ad hunc modum Caiphas, Dominum interrogans petebat; Dic nobis, si tu es filius Dei vivi; cui cum Dominus reposuisset: Tu dixisti: Caiphas non suscipiens novum adventus Christi mustum, scidit vestimenta sua, & hoc est propter quod dicitur uter vetus. Sic & Hebræi alii, non suscipientes Christum, instar veterum utrium scissi sunt. Nos vero amplectentes prædicationem adventus Christi, eam custodivimus, & custoditi sumus, tamquam utres novi. Habes sensum Euangelii.

[8] [de Habacuc cap. 3.] Honorande Pater, ait Copres, magnopere juvas & accendis me tuis instructionibus. Jam igitur cesses, inquit Patermuthius, & quæstionibus tuis desine de cetero me interpellare, ne cum multa interrogas, multum fortasse decipiaris. Cui Copres: Audi quæsitum hoc ultimum, cessabo imposterum. Legitur in Habacuc Propheta: Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas. Quinam equi illi, obsecro, quænam aquæ? Respondit senex: Intellige equos in mare missos, aquas multas turbantes, quando Dominus misit in universum Apostolos, fidem prædicaturos; tunc nimirum, turbatæ Gentes, concussi Principes, moti ad iram Reges. Hæc loci illius explanatio. Ad hæc Copres: Magno me gaudio afficis, Pater optime: sed aliud superest, quod anxie tibi exponam. Vidi in somnis cælos apertos & descendentem ad me virum, candidis vestibus indutum, & splendidum baculum manu præferentem. Et dum hæc contemplabar; ecce vir alius niger sese obtulit, habens & ipse in manu baculum; sed eum præcedebat ignis accensus, & ingens fumi copia circumvolvebatur.

[9] Et manus extendens niger ille, medium me complexus est; eramque medio in fumo; [Explicatur somnium Copretis] & mala mea & peccata omnia me circum gyrabant. Abiit autem a me vir ille splendidus, & vox de cælo data est, dicens: Marcescet hominis fructus; sed immutatus rursum reflorescet. His visis, exurgens, turbatus sum; dic; quid hoc erit? Patermuthius dixit: Depravatione depravaberis & insaniet cor tuum:& recedes a Deo vivo. Videsis, Dominum time, ne somnium te comprehendat. Ecce enim in quæ tempora pervenerimus. Imperator quippe, legem Dei prævaricatus, implacabilem persecutionem in Oriente excitavit contra Christianos. Veniet tempus, quo & nos quæramur. Sed vide, ut agas viriliter; ne in tempore certaminis, obliviscaris Domini Dei tui, & fias in dirisum Belial, & ludibrium idolorum.

CAPUT II.
Ex eremo abducti, Juliano sistuntur; lapsus Copretis & resipiscentia; utriusque cum milite Alexandro martyrium.

Ἔτι αὐτῶν ὄντων ἐν τῇ ἐρήμῳ, ἐν ᾗ ᾤκουν τινὲς τν ἑλλήνων, διέβαλον αὐτοὺς τῷ Ἰουλιανῷ, ὅτι εἰσὶν δύο Γαλιλαῖοι, καὶ πολλοὺς ἀνατρέπουσιν τοῦ μὴ θύειν τοῖς θεοῖς. Φθάσαντος δὲ τοῦ Ἰουλιανοῦ εἰς τὰ μέρη τῆς Αἰγύπτου, ἀποστείλας στρατιώτας, μετεστείλατο αὐτούς. Ἐρχομένων δὲ αὐτῶν, παρῄνει γέρων τῷ Κοπρῇ λέγων, Ἰδοὺ καιρὸς ἀγῶνος, στῶμεν γενναίως ἐν τῇ πίστει. Ἐλθόντες δὲ οἱ πεμφθέντες στρατιῶται, παρέστησαν τῷ βασιλεῖ τοὺς ἁγίους. δὲ κελεύσας αὐτοὺς εἰσαχθῆναι, καὶ λέγει τῷ Πατερμουθίῳ· Πόσα ἔτη τῆς ζωῆς σου πρεσβύτα; δὲ εἶπεν, ἑβδομήκοντα πέντε ἔτη εἰσὶν, ἀφ᾽ οὗ γινώσκω καλὸν καὶ πονηρόν. Καὶ ἀποβλέψας πρὸς τὸν Κοπρῆν, λέγει· καὶ σὺ νεανίσκε εἰπὲ πόσα ἔτη τῆς ζωῆς σου. δὲ εἶπεν, μέ εἰσίν, ἀφ᾽ οὗ πατοῦσιν αἱ πτέρναι μου γῆν. Λέγει βασιλεὺς, ἐκβληθήτω πρεσβύτης, καὶ ἐκπερωτάσθω * νεανίας. Ἐκβληθέντος * f. ἐπερωθήτω δὲ τοῦ γέροντος, ἤρξατο βασιλεὺς ἐπερωτᾷν τὸν Κοπρῆν, λέγων, Θῦσον τοῖς θεοῖς νεανίσκε, γινώσκων, ὅτι προάγω σου ἐν ἡμέραις, κᾀγὼ γάρ ποτε τοῦ Γαλιλαίου ὑπῆρχον, καὶ ἐν ταπεινώσει διῆγον, νῦν δὲ ἐπεγνωκὼς τοὺς μεγάλους θεοὺς, ὁρᾶς τὰς δωρεὰς, ἃς παρεῖχόν μοι, πλοῦτον καὶ δόξαν μεγάλην.

[11] Συμβουλεύω οὖν σοι συμβουλίαν καλὴν, ἵνα θύσας τοῖς θεοῖς, ἔσῃ ἔνδοξος ἐν τῷ ἐμῷ παλατίῳ. Τότε πληγεὶς ἐκ διαβολικῆς ἐνεργείας Κοπρῆς, μεταβληθεὶς εἰς πικρίαν, καὶ ἀποδυσάμενος πᾶσαν σύνεσιν, ἐκήδετο τοῦ βασιλέως χαίρων καὶ λέγων, Καλή μου συμβουλία σου, βασιλεῦ, ἀγαθὸν μοι, ὅτι ἐγενήθην σήμερον, καὶ ηὕρηκά σε λαμπρὸν ὁδηγόν· Ἰουλιανίτης εἰμὶ τοῦ λοιποῦ καὶ οὐκ εἰμὶ Χριστιανὸς, ὅσα ἐσφάλην τὸ πρότερον, νῦν διορθώσομαι, θύσας τοῖς θεοῖς. Ἐχάρη δὲ βασιλεὺς καὶ εἶπεν, Μακάριος εἶ σὺ παρὰ πάντας ἀνθρώπους, διότι ἔγνως τοὺς θεοὺς, τοὺς τὴν αἰώνιον ζωήν σοι παρεχομένους. Καὶ μετὰ ταῦτα προσθεὶς τάλας Κοπρῆς, ἔθυσεν τῷ Ἀπόλλωνι, καὶ ἀπέστη ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, καὶ περιεπτύξατο τὸν διάβολον, ἄγγελοι ἀπέστησαν ἀπ᾽ αὐτοῦ, καὶ δαίμονες ἐχόρευον ἐν αὐτῷ. Γνοὺς δὲ μακάριος Πατερμούθιος, ὅτι παρῆλθεν τὴν ἐντολὴν τοῦ Θεοῦ Κοπρῆς, κλίνας τὰ γόνατα, προσηύξατο πρὸς Κύριον, λέγων. Κύριε Θεὸς μηδαμῶς ἀπολέσῃς τὸν παραβάντα τὴν ἐντολὴν σου, μνήσθητι ἔργων νεότητος αὐτοῦ, καὶ μὴ ἀποποιήσῃ, ὃν ἐσάλευσαν ῥήματα παρανόμου, ὅτι ἔργον σόν ἐστὶν, τὸ ἐλεεῖν καὶ σώζειν τὰ ἔργα τῶν χειρῶν σου.

[12] Τῇ δὲ ἐπαύριον προκαθίσας βασιλεὺς ἐπὶ τοῦ βήματος παρεστῶτος τοῦ Κοπρῆ λαμπρῷ προσώπῳ ἐν λευκοῖς ἱματίοις, προσέταξεν εἰσελθεῖν τὸν Πατερμούθιον. Εἰσερχομένου δὲ ἁγίου γέροντος, ὑποβλέπεται αὐτὸν Κοπρῆς λέγων, ἔρχεται γέρων ἐκεῖνος, ἐξ ἀρχῆς παρεμποδήσας με εἰς τὴν σωτηρίαν ταύτην. Καὶ ὡς ἤγγισεν ἅγιος γέρων πρὸς τὸ βῆμα, λέγει Κοπρῆς, τί ἐστιν Πατερμούθιε, ὁρᾷς με ἀγαλλιόμενον, καὶ σὺ πενθεῖς; ἐγὼ τοῦ λοιποῦ Ἰουλιανίτης εἰμὶ, καὶ οὐκ εἰμὶ Χριστιανός. Πατερμούθιος εἶπεν, ὁρῶ σε γελοιάζοντα, καὶ διὰ τοῦτο πενθῶ. Λέγει αὐτῷ βασιλεὺς, μὴ πένθει, ἀλλὰ θῦσον καὶ αὐτὸς τοῖς θεοῖς, καὶ χάρηθι ἅμα Κοπρῇ. ἅγιος γέρων εἶπεν, χαρὰ αὐτοῦ πρόσκαιρος, κτῆμα ἐπίγειόν ἐστιν· αὐτὸς χαίρει νῦν, εἰς δὲ τὸ μέλλον πενθήσει. Ἐγὼ δὲ κλαίω νῦν, καὶ εἰς τὸ μέλλον ἀγαλλιάσομαι· αὐτὸς νῦν αὔχει ἐν λαμπροῖς ἱματίοις, καὶ εἰς τὸ μέλλον αἰσχυνθήσεται, γυμνὸς ὑπάρχων. Ἐγὼ γυμνητεύω νῦν σώματι, καὶ εἰς τὸ μέλλον ἐνδύσομαι Πνεῦμα ἅγιον. Νῦν οὗτος χορτάζεται; καὶ εἰς τὸ μέλλον πεινάσει. Ἐγὼ δὲ νῦν λιμόττω, καὶ εἰς τὸ μέλλον χορτασθήσομαι. Νῦν οὗτος βασιλεῖ ἀνόμῳ παρίσταται, καὶ εἰς τὸ μέλλον ὑπὸ τοῦ μεγάλου βασιλέως ἐννόμως κριθήσεται. Νῦν οὗτος βασιλεῖ φθαρτῷ χοροστατεῖ, εἰς τὸ μέλλον δὲ χορεύσει ἐν γεέννῃ. Νῦν οὗτος ἐπαίνοις ἀνθρωπίνοις ἐπερείδεται, καὶ εἰς τὸ μέλλον ὁργὴν Θεοῦ ὑποστήσεται.

[13] Ταῦτα εἰπὼν, ἐμβλέπει εἰς τὸ πρόσωπον τοῦ Κοπρῆ, λέγων, οὐαί σοι, ἄθλιε Κοπρῆ, ὅτι οἱ δαίμονες χορεύουσιν ἔν σοι. Ἰδοὺ γὰρ ἀγγέλους ἀπέστησας, καὶ δαίμονας ἀπεσπάσω, Θεοῦ ἐγυμνώθης, ἐνδυσάμενος τὸν διάβολον, ἀλήθειαν ἐψεύσω, καὶ ψευδῆ πολιτείαν διὰ κενῆς ἔδραμες. Μνήσθητι, ἄθλιε, ἔργων νεότητός σου, καὶ παῦσαι παραβαίνων τὴν ἐντολὴν τοῦ Θεοῦ. Δεῦρο πρός με, τέκνον, ἀγάπησον τὸν Θεὸν, ἵνα σε περιπτύξηται· εἰς ὃν ἠσέβησας, εὐσέβησον, ἵνα μετανοῶν τὸ τῆς εὐσεβείας ἔνδυμα λάβῃς. Ταῦτα καὶ πλείονα τούτων εἰρηκότος τοῦ Ἁγίου μετὰ δακρύων, στενάξας Κοπρῆς λέγει, οἴμοι οἴμοι, πάτερ, καὶ ἀναζωπυρίσας τῷ πνεύματι, ἀνέβλεψεν εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ εἶπεν. Κύριε σὐκ εἰμὶ Ἰουλιανίτης, ἀλλά Χριστιανὸς, ἥμαρτον Κύριε, παρέβην τὴν ἐντολήν σου, ἠσέβησα, ἠνόμισα, καὶ τὸ πονηρὸν ἐνώπιόν σου ἐποίησα, ἐν τούτῳ γνωσθήτω σὴ ἀγαθωσύνη, ὅτ᾽ ἂν ἐλεήσῃς με τὸν παραβάντα, καὶ γενόμενον ξύλον ξηρὸν, οὗ καρπὸς ἐξέπεσεν, καὶ τὰ φύλλα ἐμαράνθη.

[14] Ἐλέησόν με Κύριε τὸν ξένον γενόμενον τῶν σῶν ἐντολῶν, ὂτι ῥήματα ἀνόμων ἔκαμψάν με καὶ καταγὶς διαβόλου κατεπόντησέ με, ἐσύρισεν ἐπ᾽ ἐμὲ δόλιος ὄφις, καὶ ἠγαλλιάσαντο ἐπ᾽ ἐμὲ χοροὶ δαιμόνων, ἀστέρες οὐρανοῦ ἐδονήθησαν, καὶ ἥλιος ἐξέστη ἐν τῇ ἐμῇ παραβάσει, ἐσαλεύθησαν οὐρανὸς καὶ γῆ, ὅταν ἠρνησάμην τὸν ποιητὴν Κύριον, καὶ σχεδὸν πάντα τὰ στοιχεῖα ἐξεπλάγησαν ἐπὶ τῇ ἐμῇ παραβάσει τῆς ἀρνήσεως. Νῦν αἱ δυνάμεις τῶν οὐρανῶν συνδράμετέ μοι τῇ μετανοίᾳ, εἴπως ἐλεήσῃ με Κύριος. Κλαύσατε ἐπ᾽ ἐμὲ πάντες ἄνθρωποι τὸν ἐκπεσὀντα τοῦ Θεοῦ, καὶ γενόμενον γέλως δαιμόνων. Στενάξατε ἐπ᾽ ἐμὲ πάντες δίκαιοι, ὅτι παρέβλεψέν με ἥλιος, καὶ ἐσβέσθη ἀπ᾽ ἐμοῦ τὸ κάλλος τῆς πίστεως. Τίς ἄρα, οἶδεν, εἰ ἐλέησέν με Κύριος Θεός μου μετανοοῦντα; θρηνοῦντος δὲ αὐτοῦ, συνεθρήνει καὶ μέγας Πατερμούθιος, Πάντες δὲ οἱ παρόντες Χριστιανοὶ ἐδάκρυον ἐπὶ τῷ στεναγμῷ τοῦ Κοπρῆ· δὲ Κοπρῆς ἐπιστραφεὶς, εἶπεν, δι᾽ ἣν αἰτίαν ἡπάτησάς με διάβολε; διατί οὕτως ἐσύρισας κατ᾽ ἐμοῦ παρανόμως, ἀπολάμβανέ σου τὴν γηΐνην δόξαν, ἣν ἔδωκάς μοι. Ἐγὼ γὰρ ἐλπίζω ἀπολαβεῖν τὴν χάριν, ἣν ἀπώλεσα. Θεὸν γὰρ ὢν ἀγαθὸς, πιστεύω, ὅτι ποιήσει με ὡς ἕνα τῶν μισθίων αὐτοῦ, καὶ σώσει με.

[15] Ταῦτα ἀκούσας Ἰουλιανὸς ἐταράχθη, καὶ εἶπεν, γενηθήτω ἐσχάρα, καὶ ὑποκαιέσθω ἱκανῶς, ὅπως ἐν αὐτῇ καυθῶσιν οἱ παράνομοι οὗτοι. Κοπρῆς εἶπεν, καλῶς βασιλεῦ, ἔκκαιέ μου τὴν γλώσσαν, δι᾽ ἧς τὰ φαῦλα ἐμελέτησα. Τέμνε σάρκας, καὶ κόπτε νεῦρα, σύνθλασόν μου τὰ ὀστᾶ, ὅπως διὰ πλειόνων βασάνων τὴν παράβασίν μου διορθώσημαι. Τότε ἐκέλευσεν ὀξυλαβὴν πεπυρωμένην προσφέρεσθαι τῇ γλώσσῃ αὐτοῦ. δὲ Κοπρῆς ἐν τοιαύτῃ βασάνῳ ἐξεταζόμενος, ἔλεγεν τῷ ἁγίῳ γέροντι, πρόσευξαί μοι, πάτερ, ὅτι κάμνω ἐν τῇ βασάνῳ· δὲ μακαριος Πατερμούθιος ἔλεγεν, ὑπόμεινον, τέκνον, Χριστός σοι βοηθήσει, καὶ ἅμα τῷ λόγῳ ὀξυλαβὴ ἐψυχράνθη. Καὶ βασιλεὺς ἐκέλευσεν ἐπιβῆαι τοὺς Ἁγίους ἐπὶ τῆς ἐσχάρας. Ἀπιόντων δὲ αὐτῶν ἐπιβῆναι, ἐδειλίασεν Κοπρῆς, ἰδὼν τὴν ἐσχάραν φλογώδη οὖσαν, καὶ ὑπόφρικος γέγονεν, καὶ λέγει τῷ Πατερμουθίῳ, διδάσκαλε εὐξαί μοι, ὅτι ἐδειλίασα σφόδρα.

[16] Λέγει αὐτῷ γέρων, Μὴ δειλαίνου, τέκνον, μνήσθητι τῆς ἐκπαιδόθεν πολιτείας σου, μνημόνευσον, ὅτι ἀπὸ ὅλης τῆς ἰσχύος σου ἐπεκαλοῦ τὸν Κύριον, πάντως παρίστατο, καὶ ἐβοήθει σοι, καὶ νῦν ἐπικαλεώμεθα τὸν Κύριον ἡμῶν τὸν Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ ῥύσεται ἡμᾶς ἐκ πάσης ἀνάγκης, καὶ προσηύξαντο ἀμφότεροι ἅμα λέγοντες, Κύριε Θεὸς δεῖξον καὶ εἰς ἡμᾶς τοὺς ἁμαρτωοὺς τὴν δύναμίν σου, ὡς ἐπὶ τῶν ἁγίων σου τριῶν παίδων, καὶ ῥῦσαι ἡμᾶς ἐκ τῆς ἀπειλῆς τοῦ πυρὸς, καὶ δεῖξον τούτῳ τῷ ἕλληνι τυράννῳ, ὅτι σὺ εἶ μόνος Θεὸς ἐν οὐρανῷ καὶ ἐπὶ γῆς, καὶ βασιλεὺς εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Καὶ εὐξάμενοι, ἐσέβησαν τῇ ἐσχάρᾳ· καὶ Κύριος ἀπέστειλεν ἄγγελον, καὶ ἐχαλίνωσεν τὴν φλόγα, καὶ οὐχ ἥψατο αὐτῶν. Καὶ οἱ δύο ἐδόξαζον τὸν Θεὸν ἀδιαλήπτως· γνοὺς δὲ αἱμοβόρος Ἰουλιανὸς, ὅτι ἐψυχράνθη ἐσχάρα, καὶ οὐκ ἐκυρίευσεν αὐτῶν, ἐκέλευσεν κατενεχθῆναι αὐτοὺς ἀπὸ τῆς ἐσχάρας, καὶ προστάσσει καῆναι κάμινον, κᾷκεῖ ἐμβληθῆναι τοὺς Ἁγίους.

[17] Τότε προσέρχεται εἷς τῶν στρατιωτῶν, ὀνόματι Ἀλέξανδρος, καὶ λέγει τῷ Κοπρῇ, ταλαίπωρε πρῶτον τέθυκας τοῖς θεοῖς, καὶ νῦν ὑπείκειν αὐτοῖς οὐ θέλεις· θῦσον ἵνα σωθῇς. Κοπρῆς εἶπεν, τὸ πρότερόν μου ἁμάρτημα λήθῃ ὑπερεβλήθη. Εἰ γὰρ συναχθείη τὸ νάμα τῆς θαλάσσης, καὶ πάντες οἱ ποταμοὶ, καὶ αἱ βρύσει τῶν πηγῶν ἀποπλῦναι τὸν ῥύπον τῆς ἁμαρτίας μου οὐχ ἱκανοῦσιν, ἀλλ᾽ βασιλεύς μου Κύριος τῶν ἁπάντων συνεχώρησέν μοί τῇ αὐτοῦ ἀγαθότητι. Λέγει Ἀλέξανδρος, ἤθελον κᾀγὼ τῷ βασελεῖ ἐκείνῳ στρατευθῆναι. Κοπρῆς εἶπεν, εἰ θέλεις, οὐδέν ἐστιν τὸ ἐμποδίζον, γὰρ στρατολογῶν ἄφθονος, ἐπίστρεφε ἐξ ἀσεβείας τὴν ψυχήν σου εἰς εὐσέβειαν, ἐξ ἀδικίας εἰς δικαιοσύνην, ἔξελθε ἐκ παρανόμων, εἴσελθε εἰς παραδόξους, ἵνα ἀσεβὴς ἀσεβῆ ἐπιστρέφῃ, ἵνα κοινῇ τὴν σωτηρίαν κομισώμεθα, καθὼς γέγραπται, Διδάξω ἀνόμους τὰς ὁδούς σου, καὶ ἀσεβεῖς ἐπὶ σε ἐπιστρέψουσιν. Πιστεύσας οὖν καὶ Ἀλέξανδρος, ἔχαιρε σὺν αὐτοῖς. Γνοὺς δὲ ταῦτα τύραννος, ἐκέλευσεν βληθῆναι αὐτοὺς εἰς τὴν κάμινον τοῦ πυρός. Ἀπαγομένων δὲ αὐτῶν, συνηκολούθη καὶ Ἀλέξανδρος λέγων, πορεύσομαι κᾀγὼ σὺν ὑμῖν μακάριοι. Λέγει αὐτῷ Κοπρῆς, κατάσχε τῇ εὐωνύμῳ χειρὶ τὴν χεῖρα τοῦ ἁγίου γέροντος.

[18] Καὶ κατασχὼν τὰς χεῖρας τῶν δύο, λέγει κατέχουσίν με δύο πατέρες, κᾀγώ εἰμι μέσον αὐτῶν, καὶ θάῤῥων ταῖς εὐχαῖς αὐτῶν, οὐ φοβηθήσομαι εἰσελθεῖν εἰς τὴν κάμινον τοῦ πυρός· καὶ προσθεὶς, εἶπεν τοῖς Ἁγίοις, Δέομαι ὑμῶν, ἐὰν πορευθῶ μεθ᾽ ὑμῶν εἰς τὴν κάμινον, δι᾽ ὑμᾶς κοπάσει τὸ πῦρ, καὶ ἐμοὶ τί τὸ ὄφελος; ἐὰν γὰρ δι᾽ ὑμᾶς μὴ ἅψηταί μου τὸ πῦρ, ἄρχομαι λέγειν, ὅτι οὐδέν εἰμι· ἀλλὰ στῆτε ἐνταῦθα, καὶ πορεύσομαι μόνος εἰς τὴν κάμινον, καὶ ἐὰν διασωθῶ, τότε γνώσομαι, ὅτι προσκέκληταί με Θεός. γέρων λέγει, πιστῶς ἐλογίσω, πορεύου, Κύριος ἔσται μετά σου. Ἐγγίσας Ἀλέξανδρος, καὶ ἰδὼν φοβερὰν τὴν φλόγα τῆς καμίνου, ἐδέετο τοῦ Κυρίου, λέγων, Κύριε Θεὸς καὶ ἁμαρτωλοὺς καλῶν πρὸς μετάνοιαν, γινώσκω ἑμαυτὸν ἁμαρτωλὸν, ἀλλὰ θαῤῥῶν εἰς τὴν σὴν δυναστείαν, εἰσέρχομαι εἰς μέσον τῆς καμίνου, καὶ περιεπάτει, πάντων ὁρώντων. Οἱ δὲ Ἅγιοι εὔχοντο περὶ αὐτοῦ ἐκτενῶς· καὶ μακάριος Ἀλέξανδρος εὔξατο, λέγων, εὐχαριστῶ σοι, κύριέ μου Ἰησοῦ Χριστὲ, ὅτι ἠξίωσάς με διὰ τῶν Ἁγίων σου τῆς ὁμολογίας ταύτης, γινώσκω γὰρ, ὅτι οὐχ ὡς δικαίου οὐχ ἥψατό μου τὸ πῦρ, ἀλλ᾽ ὡς ἁμαρτωλοῦ ἐφείσατό μου, πλὴν ὅτι προαιρέσεων ὑπάρχεις ἐξεταστὴς, καταξίωσόν με ἐν τῇ πίστει σου τελειωθῆναι. Καὶ ἔτι εὐχομένου αὐτοῦ, ἀπέδωκεν ἐν εἰρήνῃ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ μέσον τῆς καμίνου.

[19] Εἰσελθόντων δὲ τῶν Ἁγίων εἰς τὴν κάμινον τοῦ πυρὸς, βλέπουσιν τὸν μακάριον Ἀλέξανδρον τελειωθέντα, κείμενον ἐν τῇ καμίνῳ ἀβλαβῆ, ἐν μηδενὶ φλογισθέντα, εὐωδίαν δὲ ἐκπέμποντα, ὥστε καὶ εἰς τοὺς ἔξωθεν περιεστῶτας ἐκπέμπεσθαι, ὡς μύρου ἐκκενωσθέντος πολλοῦ. Ὡς δὲ οὐχ ἥψατο τῶν Ἁγίων τὸ πῦρ, ἐκέλευσεν βασιλεὺς ἑλκυσθῆναι ἔξω τοὺς Ἁγίους, ἅμα δὲ καὶ τὸ σῶμα τοῦ μακαρίου Ἀλεξάνδρου. Ὀσφρανθεὶς δὲ τῆς εὐωδίας, καὶ θεασάμενος ὅτι οὐκ ἐκυρίευσεν αὐτῶν τὸ πῦρ, εἶπεν, ὄντως μέγας ὑπάρχει Χριστός. Καὶ κατὰ πέντε ἡμέρας προσκαλεσάμενος τοὺς Ἁγίους, ἤρξατο ἀναγκάζειν αὐτοὺς, λέγων, θύσατε τοῖς θεοῖς, καὶ ἀπαλλάγητε τῶν μενουσῶν ὑμᾶς τιμωριῶν. δὲ μακάριος Πατερμούθιος εἶπεν τῷ βασιλεῖ, ἀνθ᾽ ὧν οὐκ ἐδόξασας τὸν Θεὸν, ἀπελεύσῃ εἰς πόλεμον, καὶ συνάψας καὶ συμπλακεὶς ἡττηθήσῃ, κᾀκεῖ ἀποθανῇ, καὶ οὐ μὴ ἴδῃ ἔτι τὴν Ῥωμαίων γῆν.

[20] Τότε ἀγανακτήσας Ἰουλιανὸς ἐκέλευσεν αὐτοὺς τὴν διὰ τοῦ ξίφους τιμωρίαν ὑποβληθῆναι. Ἐκβληθέντων δὲ τῶν Ἁγίων ἐκ τῆς πόλεως, ἐπὶ τῷ τελειωθῆναι, φωνὴ ἠκούσθη λέγουσα, δεῦρο Πατερμούθιε ἐξ ἀρχῆς εὐαριστήσας ἐνώπιόν μου, ἀπολάμβανε τοὺς κόπους σου, ἀφήσω δὲ καὶ Κοπρῇ διά σε τὸ ἁμάρτημα· δεῦτε λοιπὸν καὶ ἀναπαύεσθε· καὶ εὐχαριστήσαντες τῷ Κυρίῳ, ἐτελειώθησαν διὰ τοῦ ξίφους μηνὶ Δεκεμβρίῳ δέκα, καὶ ἀπέλαβον τὸν στέφανον παρὰ Κυρίου. Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ ἅγιοι μάρτυρες Πατερμούθιος καὶ Κοπρῆς καὶ Ἀλέξανδρος βασιλεύοντος Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου τὴν ἐπὶ γῆς βασιλείαν, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾽ οὗ τῷ Πατρὶ ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι δόξα, τιμὴ, κράτος, προσκύνησις, μεγαλωσύνη, καὶ μεγαλοπρέπεια, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν

Hactenus Sancti in eremo degebant; sed gentiles aliqui illic habitantes, eos ad Julianum detulerunt, quod essent duo Galilæi, & multos averterent a deorum sacrificiis. [Ducūtur ambo ad Julianum,] His itaque in Ægyptum progressus, missis continuo militibus,illos accersivit. Ubi adventantium militum rumor ad Patermuthium pervenit, discipulum paucis monuit: Ecce, fili, tempus certaminis, perstemus generose in fide. Venientes autem missi milites, Sanctos stiterunt. Imperator ad se introductos intuitus, Patermuthium interrogat; Quot sunt anni vitæ tuæ senex? Quo respondente, septuaginta quinque anni sunt, ex quo boni & mali notitiam habeo: conversus ad Copretem; Et tu, inquit, junior, dic quot sint anni vitæ tuæ? Respondit ille: Anni sunt quinque & quadraginta, ex quo pedes mei terram calcant. His auditis, senem abduci jubet, servato Coprete, quem blanditiis ad deorum sacrificia invitavit; Agnosce, inquiens, quod te ætate præcedam & consilio sim maturior. Scito & me olim Galilæi partes secutum, in humiliatione fuisse. At postquam deorum immortalium cultui me addixi, vides, quibus me donis cumulaverint, divitiis, gloria, & dignitate suprema.

[11] Suggero itaque tibi bonum consilium, ut sacrifices diis, [qui Copretem blanditiis seducit:] eo pacto illustris futurus in meo palatio. Tunc captus diabolica fraude Copres, subito in pravum commutatus, quasi mente captus, Imperatori assensus est, ac gaudio plenus; Bonum mihi, inquit, o Imperator, consilium tuum; bonum mihi, quod natus sim hodie, cum te reperi insignem viæ ducem. Julianista sum imposterum, non Christianus. Nunc ea corrigam, in quibus ante erravi, diis immortalibus sacrificia offerens. His Julianus vehementer delectatus, mortalium beatissimum Copretem pronuntiat, quod deos immortales agnoverit, vitam æternam ei daturos. Pergens deinde miser Copres, atque a Christo deficiens, sacrificavit Apollini, diaboli cultum amplexus; unde & Angeli ab eo recesserunt, & dæmonibus præda factus est. At postquam beatus Patermuthius cognovit discipuli perfidiam, flexis genibus ita Dominum deprecatus est: Domine Deus meus, ne permittas perire transgressorem mandatorum tuorum. Recordare operum juventutis ejus; & ne repudies, quem perverterunt blanditiæ Apostatæ: quia opus tuum est misereri, & servare opera manuum tuarum.

[12] Postera ab hinc die palam sedens pro tribunali Julianus, [Sed hic Patermuthii monitis] adstante Coprete, serena facie, & candidis vestibus amicto, jussit adduci & Patermuthium. Quem cum ingressum, submissis quasi oculis, Copres esset intuitus, ad Julianum conversus: En adest senex ille dux meus, qui impedivit me, ne hanc viam salutis ingrederer. Illi autem jam ad tribunal appropinquanti, dixit Copres: Quid est, Patermuthi, vides me exultantem, & tu luges? Jam ego Julianista sum, & non Christianus. Cui Patermuthius: Video te ridentem, & idcirco lugeo. Tum Julianus; Ne lugeas, inquit, sed sacrifica & tu diis, & gaude cum Coprete. Reposuit sanctus senex: Gaudium ipsius temporarium, terrena possessio est. Ipse lætatur nunc, in futurum tristaturus: ego autem ploro nunc, in futurum gavisurus. Ipse jam gloriatur, splendidis ornatus vestibus: sed postmodum pudore suffundetur, ad nuditatem redactus; ego vero jam corpore nudus sum, sed tunc fiet, ut induar Spiritu sancto. Nunc hic saturatur, & postea esuriet: ego nunc famem patior, in æternum saturandus. Hic modo Regi impio assistit, & postea a magno Rege legitime judicabitur: nunc ille Regi corruptibili chorum instituit, deinde in inferno tripudium acturus: nunc is laudibus humanis, tamquam irritamentis fulcitur, subjiciendus postea divinæ vindictæ.

[13] [facti pœnitens] Interea Copretem aspiciens; Væ tibi, miser, quod dæmones de te chorum ducant. Ecce enim Angelos deserens, & dæmones attraxisti, & orbatus Dei gratia, diabolum induisti. Veritatem fefellisti, frustra adhærens mendacio. Memento, miser, operum juventutis tuæ, & desine transgredi mandatum Dei. Huc adesdum ad me, o fili; ama Deum, ut te complectatur: in quem fuisti impius, jam sis pius, ut resipiscens, pietatis indumentum recipias. Hæc & id genus plura dicente Sancto cum lacrymis, ingemuit Copres: Hei mihi, hei mihi, Pater! Et novo spiritu excitatus, suspexit in cælum, dicens: Domine non sum Julianista, sed Christianus, Peccavi, Domine, violavi mandatum tuum; impius fui, iniquus fui, & malum in conspectu tuo egi. In hoc, precor, pateat bonitas tua, quod miserearis mei transgressoris, tamquam aridi ligni, unde fructus nullus decerpitur, sed flaccida folia decidunt.

[14] Miserere mei Domine perfidi prævaricatoris, quia verba impiorum inflexerunt me, [ab apostasia resipiscit,] & astutia diaboli demersit me. Sibilavit super me dolosus serpens, & gavisi sunt super me dæmonum chori. Stellæ cæli commotæ sunt, & obstupuit sol, apostasiæ meæ testis. Concussa sunt cælum & terra, cum abnegavi creatorem Dominum; & propter lapsum meum, perculsa sunt propemodum elementa omnia. Nunc potestates cælorum, resipiscenti mihi succurrite, si quando misereatur mei Dominus. Flete super me homines omnes, quoniam a Deo excidi & factus sum ludibrium dæmonum. Ingemiscite super me justi, quod me torve aspexerit sol, & deturpata sit a me pulchritudo fidei. Quis scit, si misereatur mei pœnitentis Dominus Deus meus? Illo vero lamentante, planxit & magnus Patermuthius: omnes autem Christiani præsentes lacrymabantur propter gemitum Copretis. Hic ergo conversus, dixit: Quam ob causam me decepisti diabole? Quare sic sibilasti post me impie? Recipe terrenam tuam gloriam, quam dedisti mihi. Ego jam spero recipere gratiam, quam perdidi; Deus enim bonus est; confido fore, ut me faciat sicut unum de mercenariis suis, & salvet me.

[15] Hæc audiens Julianus turbatus est, & ignem exstrui præcepit & sufficienter accendi, [& cum Patermuthio in ignem conjicitur;] ut comburerentur impii illi. Ad quem Copres intrepidus; Optime, inquit, o Imperator, exure mihi linguam, per quam nefanda prolocutus sum. Scinde carnes, seca nervos, confringe mihi ossa, ut per plures cruciatus apostasia mea eluatur. Tunc jussit ignitam forcipem linguæ ejus admoveri. Quo tormento prope exanimatus Copres, sanctum Senem invocans, ora pro me, Pater, inquit, quia deficio in hoc cruciatu. Beatus vero Patermuthius eum confortans, Sustine ait, o fili, Christus tibi auxiliabitur. Vix ea protulerat, cum statim forceps frigefacta est. At Julianus ambos actutum focum jussit conscendere. Quo dum pergerent, succesum ignem videns Copres, exterritus horrere cœpit & multum angustiari; dixitque Patermuthio; Magister, Deum pro me deprecare, quia vehementer formido.

[16] Contra Senex: Ne paveas, fili; memento a puero conversationis tuæ. [sed illæsi permanent.] Memoria repete, quod ex tota mente tua invocabas Dominum, cujus auxilia toties expertus es. Nunc etiam invocemus Dominum nostrum Jesum Christum, & servabit nos ex omni afflictione. Oraverunt itaque ambo simul, dicentes: Domine Deus, ostende & in nos peccatores potentiam tuam, sicut erga tres sanctos tuos pueros; & libera nos ex flammarum minis, ostendens tyranno illi idololatræ, quod tu sis solus Deus in cælo & in terra, qui regnas in secula seculorum. Sic orantes benedixerunt foco: & continuo misit Dominus Angelum, qui flammam cohibuit, adeo ut illos non tetigerit: quapropter Deum indesinenter glorificaverunt. Advertens autem sanguivorus Julianus, quod ignis quodammodo frigescens Sanctis non nocuisset; eos inde extrahi, fornacem accendi, atque in illam Martyres conjici præcepit.

[17] Interea militum unus, nomine Alexander, ad Copretem accedens, [His visis conversus Alexander,] sic eum affatur: Miser, prius sacrificasti diis, & nunc ipsis obedire renuis. Sacrifica ut serveris. Cui Copres: Tam grande est peccatum meum; ut oblivione deleri nequeat. Si enim congregaretur aqua maris, & omnes fluvii, & scaturigines fontium, ad lavandas sordes peccati mei non sufficerent. Verum Rex meus Dominus remittet mihi pro sua bonitate. Dixit Alexander: Vellem & ego Regi illi militare. Si vis, inquit Copres, nihil est quod impediat: nam exercitum colligit absque invidia. Converte ex impietate animam tuam ad pietatem, ex injustitia ad justitiam: egredere, ex iniquitate ad æquitatem, ut impius impium convertat, & ita simul salutem reportemus: sicut scriptum est, Docebo iniquos vias tuas, & impii ad te convertentur. Credens igitur & Alexander, lætabatur cum ipsis. Quibus magis irritatus Julianus, jussit Sanctos projici in caminum ignis. Quos cum abduci cerneret Alexander, secutus est, dicens: Ibo & ego vobiscum Beati. Dicit ipsi Copres, apprehende sinistra manu manum sancti Senis.

[18] Itaque inter Sanctos medius, amborum manus tenens, [in camino ignis placide extinguitur:] exclamavit: Continent me dou Patres, & ego sum in medio ipsorum; confidensque eorum precibus, non verebor ingredi caminum ignis. Atque iterum Sanctos compellans, rogavit, ut subsisterent; Nam si vadam vobiscum in fornacem, inquit, propter vos ignis vi sua privabitur, & quæ mihi inde utilitas? Si enim propter vos me ignis non tetigerit, dicam quod nihil sum. Sed state hic & progrediar ego solus in caminum: & si servatus fuero, tunc cognoscam, quod vocavit me Deus. Ad quæ Senex: Fideliter cogitasti; perge: Dominus erit tecum. Appropinquans Alexander, vidensque terribilem fornacis flammam, sic Dominum deprecatus est: Domine Deus, qui etiam peccatores vocas ad pœnitentiam, me peccatorem scio, sed potentia tua fretus, fornacem subeo; statimque medio in igne ambulavit, omnibus inspectantibus, Sanctisque interim pro ipso instantissime orantibus. Ipse vero beatus Alexander orabat, dicens: Gratias ago tibi, Domine mi Jesu Christe, quia dignum me censuisti per Sanctos tuos hac confessione; agnosco enim, quod, cum justus non sim, ignis me non tetigerit, sed velut peccatori mihi pepercerit: ceterum quia propositorum æstimator es, fac me dignum in tua fide consummari. Inter hujusmodi precationes, in pace animam reddidit in medio camino.

[19] Ingressi etiam Sancti, vident beatum Alexandrum jacentem in camino innoxium, [illi vero] a flammis intactum, suavi odore fragrantem, adeo ut in foris circumstantes emitteretur, velut effusum unguentum. Julianus vero, animadvertens Sanctos ab igne non lædi, eos jussit extrahi simul cum corpore beati Alexandri. Deinde suaveolentiam olfaciens, & ignis in Sanctos impotentiam perspiciens, Christi virtutem profiteri coactus est. Elapsis interim diebus quinque, Imperator vocatos denuo ad se Martyres, cœpit de novo ad apostasiam cogere, dicens: Sacrificate diis, & liberos vos dimittam a reliquis suppliciis, quæ vos manent. Respondit ei Patermuthius: Et quare tu Deum non glorificasti? Ad bellum properabis, in quo cum hoste confligens & manus conserens, superaberis; illic morieris, & non videbis amplius terram Romanam.

[20] Tunc indignatus Julianus, jussit ipsos per gladium ultimo supplicio affici. [gladio obtruncati sunt.] Ejectis autem Sanctis ex civitate ad consummandum martyrium, vox audita est, dicens: Huc ades, Patermuthi, a principio placens in conspectu meo; accipe præmium laborum tuorum. Remittam autem & propter te Copreti peccatum suum. Adeste & æternis gaudiis cumulamini. Interim gratias agentes, gladio obtruncati sunt, mensis Decembris decima, & receperunt coronam a Domino. Itaque glorioso fine occubuere sancti Martyres Patermuthius, Copres & Alexander, imperante Juliano Apostata super terram, in cælis vero regnante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre & Spiritu sancto, gloria, honor, potestas, adoratio, majestas, magnificentia, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

* f. ἐπερωθήτω

DE S. FELICE EPISC. ET CONFESS.
GENUÆ IN LIGURIA.

Sec. IV.

Notitia ex Ferrario.

Felix Episc. Genuæ in Liguria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Augustinus Justinianus episcopus Nebiensis in Annalibus Genuensibus, Italice editis an. 1537, pauca de primis istius urbis Episcopis & valde confuse tradit fol. 25, solos octo nominatim exprimens qui ante Theodulsum, [In confusa Epp. Genuensium serie,] seu ante seculum X eam ecclesiam administraverint. Hos inter quatuor Sanctis adscriptos memorat, nempe Valentinum Felicem, Syrum & Romulum; at neque borum, neque aliorum quatuor ætates definiri posse, aperte fatetur; ut non videam quo fundamento dicere potuerit Jacobus de Voragine apud Ferrarium in annotatione, S. Felicem vixisse circa annum Domini CXL. Addit Ferrarius, indubitatum esse, S. Syrum ante Gregorii Magni tempora vixisse, quandoquidem is lib. 4 Dialog., cap. 53, ecclesiæ S. Syri Genuæ meminerit, unde consequens est, etiam S. Felicem, alterius institutorem, S. Gregorio Magno seniorem fuisse, quod Justinianus falsum esse ait, cum Gregorius sanctum illum Syrum, non Episcopum sed Martyrem appellet, dum Valentinum aliquem, sacro loco indignum, Genuæ sepultum asserit in ecclesia beati martyris Syri, quisquis demum Syrus ille fuerit. Sed de ea difficultate a Papebrochio pridem actum est ad XXIX Junii, tomo 5, num. 11, pag. 480, ubi etiam num. 9, ex S. Syri ætate colliges, S. Felicem spectare ad Sec. IV.

[2] Cetera ad primos istos Episcopos Genuenses spectantia ibidem utcumque explicata invenies. [datur hujus elogium ex Ferrario,] Episcopatus duratio, si epitaphio infra exhibendo credimus, ad annos XX extendenda est; dicendumque, S. Felicem, dum e vita migraret, septuagenarium fuisse. Ex paucissimis, quæ Genuæ supersunt, monumentis breve elogium concinnavit Ferrarius: Felix Genuæ natus, in sacrisque litteris & moribus eruditus, ac a S. Valentino episcopo sacris initiatus, illi vita functo, ob ejus præclaras animi dotes, in episcopali sede subrogatur. Ejus sanctitas miraculis comprobata creditur; nam inter alia, cum is sacra Missæ mysteria celebraret, flamma de cælo super caput illius rutilans descendit, in qua Christi Domini manus, super hostiam jam sacratam radians, a S. Syro visa perhibetur. S. Syrum, qui sibi in episcopatu successit, erudivit, qui se discipulum tanto magistro dignum exhibuit. Felix denique piis laboribus senioque confectus, cum annum LXX ætatis ageret, ad præmium in cælos evolavit VII Idus Julii.

[3] [cui ex aliis vix quidquam addi potest.] Non diffitebor, paulo plura, saltem multo pluribus verbis de S. Felice memorari in Sanctuario Genuensi Mariani de Grimaldis, Genuæ edito anno 1613, tum Italice amplificata pag. 142, tum Latine magis contracta in lectionibus Officii ecclesiastici, quo ejus memoria hoc die celebratur sub ritu duplicis majoris, pag. 22; verum ea omnia, quantum quidem ad veram rerum substantiam pertinent, jam dictis nihil superaddunt, quod hic abunde propositum non sit. Sextum ordine numerari posse S. Felicem in Episcoporum serie, admittit Papebrochius, loco supra citato. Sepultus est, inquit Ughellus, in ecclesia duodecim Apostolorum, quam postea de nomine, ut dictum est, S. Syri placuit appellare, ubi anno MCCLXXXIII ejus sacras reliquias repererunt cum hac inscriptione, seu epitaphio: Hic requiescit sanctus Felix, episcopus Januensis, qui vixit annis LXX, rexit episcopatum XX, recessit VII Idus Julii. De S. Syro ejusque ecclesia, jam dixi, videndum Papebrochium. De cetero S. Felix vetustioribus omnibus Martyrologiis ante Ferrarii Catalogum ignotus fuit, cur Romano, æque ac S. Syrus adscriptus non fuerit, habes sub principium ejus commentarii.

DE S. PAULO EPISCOPO
APUD SENONES IN GALLIA.

CIRCA AN. DXXX.

Notitia ex Martyrologiis & Breviario Senonensi.

Paulus Episc. Apud Senones In Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De hujus S. Pauli illustri fratre & in eadem sede decessore, S. Heraclio, actum est ad VIII Junii, quamquam in Breviario Senonensi memoria ejus festive recolatur hoc die, ut in Prætermissis supra annotavimus. Secutus ibi est Henschenius Martyrologia, [Colitur apud Senones 5 Julii,] eo die S. Heraclium signantia, quemadmodum hic modo referimus S. Paulum, in ecclesia Senonensi Officio duplici celebrari solitum V hujus, quo die ipsum ex Galesinio, Ferrario, Ghinio & aliis huc remisimus, de utroque acturi, quatenus unius Acta gestis alterius inserta sunt, cum de S. Paulo nihil sciatur, quod in prædictis S. Heraclii Actis non contineatur, quodque elogio suo ferme complexus non sit Saussayus, V Julii sic annuntians: Senonis, depositio S. Pauli, ejusdem civitatis episcopi & confessoris, qui fratri suo Eraclio, sedis hujus metropolitæ suffectus, vicem non modo ejus eadem dignitate replevit, sed pari etiam sanctimonia exornavit, brevique, at glorioso exacto pontificatu, & tumuli socius, & fraternæ beatitudinis particeps effectus est. Ita ad prædictum diem, quibus hodierna aliorum Martyrologiorum verba, hinc inde aberrantia, adjungere, operæ pretium non est.

[2] Hoc autem die sic habet in Supplemento pag. 1143 ad VII Idus: [notus ex Actis S. Heraclii fratris,] Apud Senonas, tumulatio sancti Pauli, episcopi hujus metropolis & confessoris: qui frater S. Eraclii, ejusdem successor in hac ecclesia fuit: quam ubi eadem vigilantia & pietate administrasset, in pace æterna obdormivit. Eodem die Trecis, festivitas S. Eraclii, fratris ipsius B. Pauli, qui VIII Junii defunctus, germanum suum, quem sacri muneris reliquit heredem, suo tumulo post felicem mortem illatum, apud cœnobiticam ædem S. Joannis Euangelistæ sic excepit sepulcri jure consortem, ut ejusdem in cælis gloriæ præmio muneratum, beatum complexus sit socium. De S. Pauli gestis quod addas, nihil superest, subjungam infra quæ de utriusque translatione in Lectionibus Breviarii Senonensis, anno 1625 editi, memorantur. Observabis autem, die V Julii fieri Officium sub ritu duplici de S. Paulo, sed totum desumi ex communi confessoris pontificis. Annum obitus notavit Castellanus 535; at paulo citius migrasse, conficies ex iis, quæ in commentario ad S. Heraclium disputata sunt; maluimus nos indeterminate scribere circa annum 530: Sammarthanis ab omni calculo abstinentibus. En modo quæ de translatione in Actis S. Heraclii atque in prædicto Breviario Senonensi habentur, octava & nona lectione:

[3] [quocum translatum est sacrum ejus corpus.] Labente denique curriculo multorum temporum, & crescente numero Christianum nomen persequentium, timentes cuncti hujus civitatis incolæ, ne pagani venientes, corpora Sanctorum tractarent irreverenter, qui per idem tempus totam regionem vastabant: congregati undique communi consensu, amborum tollentes reliquias, cantantibus clericis, cum honore maximo, detulerunt in principalem ecclesiam beati Stephani protomartyris. Ibi etiam, sicut adhuc videri potest, in uno eodemque loco positi in Domini pace quiescunt, auro & argento magnifice religioseque tumulati. Credimus autem, nec alicui debet esse dubium, quia quisquis, iisdem patrocinantibus, divinum postulat auxilium, si bene vixerit, consequitur veniam per eorum merita a Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia &c. Non notavi, quod apud Ghinium dicatur Episcopus ordine fuisse sextus decimus & senio confectus migrasse ad Dominum anno salutis DLXIX: ex jam dicto commentario ad S. Heraclium VIII Junii melius doceberis.

DE S. THEOPHANIO CONFESSORE
CORNETI IN TUSCIA.

Sec. VI.

Notitia ex S. Gregorio Magno.

Theophanius Confess. Corneti in Tuscia (S.)

J. B. S.

[Prologus]

De hoc Sancto apud antiquos Martyrologos nulla prorsus memoria; eum in Galesinio reperit Bollandus, his verbis signatum XXVI Januarii: Apud Centum cellas, sancti Theophanii confessoris, cujus vitam & virtutes beatus Gregorius Pontifex litteris mandavit. [Cornetanorum patronus] Est eodem die breve ejus elogium apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, sed cum hoc die in Catalogo generali asserat, Cornetanos, seu Cornuetanos S. Theophanium ut protectorem suum hac die venerari, recte a Bollando huc remissus est. Res auget Galesinius, dum ait, S. Gregorium vitam S. Theophanii litteris mandasse, paucula de Sancti obitu & miraculis habet, quæ mox ex eo describemus. De reliquiis urbis Cornuetanæ videri potest Ferrarius, de quibus iterum agendum erit XII Julii: hic nobis satis erit, ætatem Sancti ex ipso desumpsisse. Quo tempore S. Theophanius vixerit, inquit, ex iis, quæ a S. Gregorio loco citato narrantur, conjicere possumus. Cum enim S. Gregorius, se de odoris fragrantia ab illis, qui marmor ad ostium sepulturæ S. Theophanii elaboraverant, audivisse affirmet, dubio procul S. Gregorii tempestate vixit. Addit porro, Sanctum hoc die a Cornuetanis coli, quod corpus ejus tali die inventum translatumve fuerit. Nihil præterea traditum reperi. Accipe modo

ELOGIUM
Ex S. Gregorio Lib. 4. Dialogorum cap. 27.

[a S. Gregorio landatur.] Ut autem de egredientibus animabus, quæ multa prænoscunt, ea, quæ cœpimus, exequamur; neque hoc silendum est, quod de Theophanio Centerelensis * urbis comite, in eadem urbe positus, multis attestantibus agnovi. Fuit namque vir misericordiæ actibus deditus, bonis operibus intentus, hospitalitati præcipue studens. Exercendis quidem comitatus curis occupatus, agebat rerrena & temporalia, sed ut post in fine claruit, magis ex debito quam ex intentione. Nam dum appropinquante mortis ejus tempore gravissima aëris tempestas obsisteret, ne ad sepeliendum duci potuisset, cumque uxor sua cum fletu vehementissimo inquireret, dicens: Quid faciam? Quomodo te ad sepeliendum ejicio, quæ ostium domus hujus egredi præ nimia tempestate non possum? Tunc ille respondit: Noli mulier flere: quia mox, ut ego defunctus fuero, aëris serenitas redibit. Cujus protinus vocem mors & mortem serenitas secuta est. Quod signum etiam alia signa sunt comitata. Nam manus ejus & pedes, podagræ humore tumescentes, versi in vulneribus fuerant: & profluente sanie putebant. Sed dum corpus ejus, ex more ad lavandum fuisset nudatum, ita manus pedesque ejus sani inventi sunt, ac si umquam vulneris nihil habuissent. Ductus itaque ac sepultus est, ejusque conjugi visum est, ut quarto die in sepulcro illius marmor, quod superpositum fuerat, mutari debuisset. Quod videlicet marmor, corpori ejus superpositum, dum fuisset ablatum, tanta ex corpore ipsius fragrantia odoris emanavit, ac si ex putrescente carne illius pro vermibus aromata ferbuissent. Quod factum dum narrante me in homiliis, infirmis quibusdam venisset in dubium; die quadam sedente me in conventu nobilium, ipsi artifices, qui in sepulcro marmor mutaverant affuerunt, aliquid me de propria causa rogaturi. Quos ego de eodem miraculo coram clero, nobilibus ac plebe requisivi, qui & eadem odoris fragrantia miro modo se repletos fuisse testati sunt. Et quædam alia in augmento miraculi, quæ nunc narrare longum æstimo, de sepulcro ejus addiderunt.

[Annotatum]

* Centumcellensis.

DE S. AUREMUNDO ABB. MARIAC.
APUD PICTONES IN GALLIA.

CIRCA AN. DC.

Notitia ex Actis SS. Ord. Bened.

Auremundus abbas Mariacensis, apud Pictones in Gallia (S.)

J. B. S.

Ignotum alibi Sanctum nobis suggessit seculum 1 Actorum Ord. S. Benedicti, ubi de eo sic legitur in præfixo Sanctorum Kalendario: In monasterio Mariacensi apud Pictones, S. Auremundei abbatis, S. Juniani, [Signatus est in Martyrologio Castellani.] abbatis Mariacensis discipuli; ut non videatur dubitari posse, quin ibidem pro Sancto habeatur, colaturque hoc die seorsim a magistro suo S. Juniano, uti confirmat Castellanus in Martyrologio Universali, inter Sanctos Franciæ secundo loco annuntians: A Maire-l'Evecau (quod explicat Mariacum-Episcopale) prope Pictavium, S. Auremundi abbatis, discipuli & successoris S. Juniani. Ad XIII Augusti illustranda venient hujus Sancti Acta, ex quibus solis paucula codnoscuntur, quæ ad S. Auremundum spectant, quæ hic ex citato tomo 1 describimus, ubi pag. 313 dicitur, S. Juniani spirialis filius fuisse, individuus comes, minister & discipulus, qui post ejus obitum, ad multorum notitiam perduxit, quæ magister spiritu prophetiæ repletus absentia & futura prædixerat. Tum narrata fame valida, quæ per totam regionem invaluerat, num. 13 S. Auremundi brevis historia subjungitur:

[2] Ea igitur, tempestate quædam mulier, compellente inopia, [Mater ejus prægnans & inedia laborans] & famis valetudine cogente, ante oratorium, ubi vir venerabilis Junianus prostratus Domino preces fundebat, cœpit magno ejulatu flere, & quibus poterat clamoribus vociferabatur, dicens: Vir Dei adjuva me. Quibus verbis vir Dei permotus, intentius cum lacrymis Deo preces fundebat Surgens expleta oratione, ministrum suum vocat, dicens ei: Vade fili, sciscitare quid sibi paupercula illa velit, & si quid vales, adjuva illam. Cum autem eam audieris, renuntia mihi, quid velit clamor ejus & ejulatus. Cumque puer velociter jussa explesset renuntiavit Patri, dicens: Mulier paupercula est, cui & panis deficit, nec unde emat, habet. Quo audito, jussit eam in conspectu suo adstare, hilari vultu & paterno affectu interrogans, cur tanto ejulatu fleret, & clamoribus eum inquietaret. At illa respondit: Vere Dei famule & sacerdos, scias me fame periclitari. Panis deest, emptio nulla, fames quotidie invalescit, & ecce prægnans morior. Quam ob rem tuam adii clementiam, ut si me de periculo famis eripueris, sim tibi perpetuo ancilla, & filius, quem utero gesto, servus sempiternus. Quem cum enutriero, tuis manibus [offeram] & jugiter servire instituam: tantum adjuva me, ne peream.

[3] [a S. Juniano liberaliter juvatur,] Audiens hæc beatissimus Junianus, subridens ait: Sciebam etenim, antequam puer te vocaret, te & fame laborare, & in utero filium gestare, quem scio meum futurum successorem. Accipe de manu nostra auri munuscula, & sicut libet, eme tibi cibos, ne pereas fame, & cum puer natus fuerit, cum omni vigilantia custodi. Cave ne aliquid incantationis aut diabolicæ suasionis pollutiones in eum exerceas: sed cum adoleverit, mihi eum affer; quia ego eum de sacro baptismatis fonte suscipiam, & litteris erudiam & mihi successorem constituam; prænuntians tibi, quod superveniente anno frugum abundantia in hac regione exuberabit, & nequaquam fame ex hac quis peribit. Accipiens autem mulier illa aurum de manu sancti viri, regressa in domo sua gaudens tam de pretio, quam etiam de supervenientis anni abundantia, emit escas, & famis inediam temperavit, filiumque cum omni studio secundum monita viri Dei enutrivit. At ubi eum ad ætatem puerilem perduxit conspectibus sancti viri obtulit, qui secundum Salvatoris nostri præceptum, sacris fontibus eum propriis manibus initiavit. Ipse enim de sacrosancto baptismate suscepit, & filium spiritalem adeptus est.

[4] Aurum mundum vocavit, ea videlicet ex causa, quasi auro emptum, [cui filium offert futurum postea successorem.] quia aurum matri dederat, unde ipsum filium enutriret, peculiarem quemadmodum sibi vernaculum instruxit, litteris erudivit. Qui divina tribuente clementia, perfecte Scripturarum scientiam adeptus est, & secundum viri Dei prophetiam sacerdotalem adeptus est honorem. Multo tempore cum ipso inculpabiliter spiritali patre vixit, & ei in omnibus obtemperavit. Post cujus vero obitum successor illius extitit magnæ virtutis homo & sanctitatis, utpote qui a tali & tanto viro instructus fuerat, quem omni intentione, & doctrinis, & exemplis sequebatur. Testatur deinde vitæ S. Juniani scriptor Vulsinus Boëtius, Pictavensium episcopus, S. Auremundo narrante, plura innotuisse S. Juniani miracula. quia, inquit, multo tempore post ejus obitum vixit, & gregem sibi commissum irreprehensibiliter custodivit. Quæ sigillatim ab eo gesta sint, quo anno meritorum præmium consecutus, litteris consignatum hactenus non reperi.

DE. S. EVERILDE VIRGINE
IN ANGLIA.
Ex Martyrologio Altempsiano.

FORTE SEC. VII.

[Commentarius]

Everildis Virgo, in Anglia (S.)

BHL Number: 2793


J. B. S.

Non sine scrupulo hanc Sanctam, nullis fastis Anglicis, Scoticis aut Hibernicis notam, hoc die collocamus, ex fide solius codicis Usuardini, quem ex bibliotheca, unde acceptus est, Altempsianum diximus quem in præfatione ad nostram editionem pag. LXIII, [Ex codice Altempsiano accepta,] num. 253 in Anglia auctum ostendimus, cuicumque demum ecclesiæ illic olim servierit. Annuntiatio simplex est: Eodem die, S. Everildis virginis. Longe nobis feliciorem esse oportebit, qui distinctam de ea notitiam alicubi invenerit. Misit olim ad Bollandum noster Michaël Alfordus breve aliquod vitæ compendium, quod in lectiones quodammodo distributum, alicubi in Officio ecclesiastico usitatum fuisse videtur; sed qua in ecclesia, nemo facile devinaverit: neque id scivisse Alfordum, neque missum a se compendium probasse, inde colligas, quod in Annalibus ejus editis Everildis nomen repertum non sit. Sub proposita igitur Altempsiani codicis cautione schedam Alfordianam, nescio ex quibus laciniis collectam, hic subjiciemus & expendemus.

[2] Nescio quid ad rem faciat narratiunculæ principium hujusmodi: [brevi narratione ornatur;] In diebus illis regnante Domino nostro Jesu Christo, S. Berinus episcopus, a Romanæ Sedis summo Pontifice transmissus est Occidentalibus Anglicis, ut prædicaret verbum Dei, & multis miraculis signorum coruscaret. Convertit autem Kinegilsum, Regem eorum, cum omni familia sua, & S. Oswaldus, Northumbrorum Rex eum de sacro fonte suscepit. Hæc præfatio a veritate historica non recedit; S. Birini apostolatus in Annalibus Anglicis notissimus est, spectans ad annum 635 sub Honorio PP. I. In eadem tempora apprime congruunt conversio Kinegilsi, Occidentalium Saxonum regis, ejusdemque per S. Oswaldum de sacro fonte susceptio, ut pluribus ad dictum annum explicat laudatus Alfordus. Non adeo plana sunt, quæ sequuntur, deficiente prorsus chronologiæ lumine, cum difficillime combinari possint S. Oswaldi & S. Wilfridi, etiam primi Eboracensis episcopi tempora, quæ tamen hic connecti videntur. Dicamus candide, cetera omnia pro scriptoris ingenio ordinata esse, non magna fide nec pretio. Sic prosequitur:

[3] Præcedente vero tempore, exstitit quædam virgo, [in tres lectiones distributa,] Everildis nomine, nobilibus orta natalibus, quæ velut stella matutina totam provinciam suæ lucis radiis perlustravit. Hujus igitur beatæ Everildis annuam festivitatem devotis laudibus recolentes, tanto devotiones studio ejus laudibus insistamus, quanto devotior in Dei omnipotentis famulatu permansit. Cum igitur fama bonitatis ejus crebresceret, & laus illius ubique resonaret; sacrum velamen clam, parentibus ignorantibus, suscepit, & habitum monachalem, sanctimonialisque est effecta. Relictis itaque parentibus, a domo paterna clam discessit, Jesu Christi se commisit manibus, dicens; Dirige me Domine in viam tuam per semitam justitiæ propter inimicos meos, & psallens canticum Zachariæ, iter ingressa [est:] Deus autem, qui ubique est præsens, misertus est illius; videns intentionem bonam, noluit eam solam iter suum facere: [itaque] misit ei duas virgines habitu sanctimoniali indutas, quarum una Bega vocabatur & altera Wuldreda. Quas cum videret a longe venientes, flexis genibus cravit Dominum, dicens: Benedictus Dominus Deus meus, qui consolaris nos omni tribulatione nostra: concede mihi socias tibi acceptas, ut simul laudare possimus nomen sanctum tuum, quod est benedictum in secula seculorum.

[4] Hactenus prima, ut quidem videtur, lectio; ex qua nec patriam, nec genus, [quas difficile sit] nec ætatem Sanctæ clare uspiam elicias: ut proinde aptari ea possint virgini cuilibet, e domo paterna ad cœnobium confugienti. Sacri textus sententiæ tenellæ virginis captum superare videntur: duæ autem istæ miraculosæ sociæ non possunt lectorem, etiam mediocriter in his versatum, offendere. Nec magis placet lectio altera: Cum autem hæc orasset B. Everildis, affuerunt beatæ virgines præfatæ, Bega & Wuldreda, & dixerunt: Vere verum est quod veritas dicit, Dominus noster Jesus Christus: Quidquid orantes petitis, credite & accipietis. En adest quod petivimus, en habemus quod optavimus. De tali conventu lætantes, Deum, qui sibi prosperum faceret iter, laudaverunt, dicentes: Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur. Et hymno dicto, mirum dictu, eam, quam numquam ante viderant, & nomen illius, Spiritu sancto revelante, cognoverunt Fuerit ista bonorum hominum credulitas, in aliqua forte populari traditione fundata; notiori & distinctiori auctoritate opus est, ut similia tamquam historice certa admittantur. Audi lectionem tertiam.

[5] Statim autem ut pervenit ad locum, ubi permansura erat, [ad rectam historiæ rationē revocare.] Deo disponente & Archiepiscopo Wilfrido confirmante, in loco, qui prius prædium Episcopi vocabatur, postea mansio Everildis, Anglice vero Everidisham, tantæ sanctitatis fuit, ut solum divinæ contemplationi vacaret. Cum igitur, Dei gratia adjuvante, ipsius exemplo & doctrina multas virginales animas Deo reddidisset, (nam ad em veniebant multæ divitum filiæ, & sacrum velamen acceperunt, ita ut in conventu suo aliquando octoginta haberet, aliquando plures) vocavit eam Dominus Jesus tandem, dicens: Veni dilecta mea, accipe coronam tibi præparatam: & correpta vi febriculæ, inter manus virginum VII Idus Julii migravit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum Amen. Credideram, accessurum luminis aliquid ex Everidisham, Everildis mansione; at frustra locum istum investigavi: juvet, qui poterit, inveniatque, S. Wilfridum locum talem S. Everildi concessisse, quo fiet, ut si non in gestorum ejus, saltem in certam ætatis cognitionem deveniamus: non lubet ultra palpando procedure.

DE S. AGILOLFO EPISC. ET MART.
COLONIÆ AGRIPPINÆ.

CIRCA ANNUM DCCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Agilolfus Episc. Mart. Coloniæ Agrippinæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus, elogia, lectiones propriæ, varia nominis efformatio.

Colonia Agrippina, inter plurima alia sacrarum exuviarum deposita, quibus cumulatissime abundat, corpus etiam possidet S. Agilolfi. De eo Ægidius Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, [Sanctus Agilolfus, alio ab aliis Martyrologis die annuntiatus;] syntagm. 7, occasione ecclesiæ beatæ Mariæ Virginis ad Gradus collegiata, § 4, ita docet: Excellit S. Agilolfi, Arch. Colon. corpus., argenteo sarcophago inclusum, a beatissimo fundatore Annone translatum e Malmundariensi monasterio. Sanctus autem iste non eodem apud Martyrologos annuntiatur die; nam, sicut dictum fuit in Prætermissus ad XXXI Martii, memoratur in variis Martyrologiis Mss., sub nomine Usuardi auctis, ut puta in codd. Antverpiensi Maximo, Bruxellensi, Ultrajectino, Leydensi, Lovaniensi, Albergensi, Danico, Hagenoyensi, & apud Grevenum, Canisium, Ferrarium & Molanum primæ editionis, dicto die XXXI Martii. Verum ecclesia Coloniensis in antiquis etiam Breviariis & Martyrologiis suis celebrat ejus festum IX Julii. Codex Usuardinus Bruxellensis post Sancti annuntiationem adjungit, quem Karolus Martellus, avus Karoli Magni misit causa pacis tractandæ, ubi crudeliter peremptus & martyrio coronatus, multis claruit miraculis. Eodem quoque die sic ipsum commemorat Saussayus cum elogio: Amblavæ in Arduenna passio S. Agilolphi, Episcopi Coloniensis & Martyris, qui S. Bonifacii fidus ac strenuus cooperarius, ibi, dum Christi fidem prædicaret, ab impiis interemptus est Malmundavi * autem cum fuisset sepultus, inde micantibus signis translatus est Coloniam. Bucelinus hac die IX elogium ipsi adaptat; XXXI Martii eum annuntiat Castellanus. Diebus ipsum referendi tam diversis, ansam præbuerint dies martyrii ac translationis diversi; quorum hic sit IX Julii, ille XXXI Martii.

[2] In litteris, anno incerto ad Papebrochium datis, [instauratus ejus cultus;] quibus rogat earum scriptor instrui de loco martyrii S. Agilolfi, lego, quod occasionem hujus petitionis dederit cultus ejusdem Sancti, qui excitata cappella in dictis locis (præcesserat mentio ecclesiæ Amblaviensis) indies augetur; sic ut pastor Amblaviensis vehementer desideraret vitam hujus Sancti idiomate Germanico transcribi. Unde discimus, primævum beati Martyris cultum, lapsu fortasse temporis, ut in rebus humanis usuvenire non raro solet, in illis locis vel tepide perseverantem, vel omnino intermissum, non sine parva religionis accessione ad pristinum aut meliorem saltem splendorem rediisse. Enimvero virum apostolicum fuisse S. Agilolfum, & de adjacentibus aut finitimis Austrasiæ populis præclarissime meritum, memoriæ proditum legimus ab auctore Passionis num. 2, quamvis non satis chronologice, ut postea dicemus; ubi tractans de adventu S. Bonifacii, narrat, quod Sanctus noster cum illo post Rheni transmeans littora, Germanorum gentem, sedentem in tenebris euangelica luce perlustraverit. Et num. 3, habemus sequentia: Cæcitatem vero gentilium repellens gemma præsulum Agilolfus, in Germania peragebat opus euangelistæ, illic cælestem faciens flavescere messem; ut non sit mirum, virum adeo insignem meritis elogiis extolli ab iis, qui de ipso meminerunt in suis scriptis, uti jam videbimus.

[3] [elogium] Elogium perquam antiquum eruo ex apographo, quod habemus, desumpto ex Ms. Patronorum Malmundariensium, cui iste præsigitur titulus: Liber de miraculis S. Quirini Martyris, quod Ms. ab eodem auctore exaratum primitus fuisse, a quo exarata fuit S. Agilolsi passio, hic danda, demonstrabitur postea suo loco. Ibi ergo, postquam narrasset auctor, auditas fuisse in monasterio Malmundariensi a duobus ejusdem monasterii monachis voces Angelorum, ita prosequitur ad nostrum propositum: Aliquot dein transierunt horarum curricula; cum inde progredientes eadem Beatorum agmina, ecclesiam subiere, monasterio quam proximam, beati Laurentii sanctorumque multorum nominibus consecratam, martyrisque Agilulfi, eatenus inibi quiescentis, ambientes tumbam, hanc imposuere antiphonam: Qui posuit animam tuam ad vitam; ibique Matutinis pro Fidelium animabus decantatis, visio illa cælestis a conspectibus evanuit humanis. De præscripto beatæ memoriæ viro multa suppeterent, quæ dici laudabiliter possent; sed quia nobis ablatus, alias est translatus, reticere exinde melius putavimus: tamen ne reputetur ignaviæ, Deum in Sanctis suis mirabilem glorificare, ne arguamur invidentiæ, Sanctos per Deum gloriosos, non magni facere, quis quantusque vir iste fuerit, perpaucis libuit explicare.

[4] [antiquum;] Nobili stirpe editus, Anglino, loci hujus Abbati, a parentibus est traditus sub institutione monachi regulariter informandus. Qui patris spiritualis mores & vitam spiritualiter imitatus, ejusdem ex voluntate Dei successor est factus; dein sedi Coloniensium antistes datus, abbatis etiam non deposuit onus, donec utrumque strenuissime gubernando, propter fidem regni apud Amblavam coronatus est martyrio, atque apud nos, ubi abbatis nomine præfuerat & opere, usque dum Deus voluit, locum habuit sepulturæ. Ita ille, parcus quidem hoc loco, at verax laudator; qui hasce partes cumulatius implevit, quando ex instituto de ipso egit, litteris committens ejus passionem, ut videre erit ad finem hujus Commentarii prævii.

[5] Cratepolius in Annalibus Archiepiscoporum Coloniensium pag. 23, sequens contexuit elogium: [elogium Cratepolii,] S. Agilolphus fuit ex illo sacro collegio, quod S. Bonifacius ex Anglia in Germaniam, ut eam ad Christi religionem converteret, adduxit; qui fere omnes, ut fuerunt viri sanctitate & eruditione insignes, ita ejus quoque consanquinei & amicitiæ vinculo conjuncti. Hic Agilolphus in novello monasterio Malmodariensi monasticam vitam est professus, inde ob egregiam pietatem eidem monasterio præfectus in abbatem, & cum a Rege Francorum plurimum diligeretur, ecclesiæ Coloniensi datus est Archiepiscopus anno salutis nostræ DCCXXVIII. Fuit autem vir pius, mitis ac pacificus & bonus gubernator ecclesiæ. Olim Germaniam ad fidem Christi ac ejus religionem monachi converterunt: nunc apostatæ, exititii, votifragi monachi, qualis Lutherus ac ejus asseclæ, eam evertunt. Fuit & hic Agilolphus justitiæ observantissimus & adulterorum infectator acerrimus; qui ob summam probitatem (ut fieri solet) impiis valde fuit invisus.

[6] Hi tandem, nacta occasione, Virum innocentissimum interemerunt. [in landem Sancti editum.] Orto enim intestino Francorum bello, Regis partes, cum illi a consiliis esset, secutus est. Cum autem res ad arma venisset, Rex eum ad proceres, ut de pacificatione tractaret, misit. Exercitus autem in Ardennia prope Malmodarium monasterium consistebat. Beatus autem hic Pontifex, nonnullis conniventribus, a satellitibus interficitur. Delatus est Malmodarium cœnobium, ibique honorifice sepultus. Locus ille, ubi ab impiis fuerat occisus, multo tempore viridis permansit, & nocte lumen ibidem visum est. S. Anno inde eum transtulit Coloniam & ad Gradus Mariæ reposuit, qui multis miraculis claruit. Malmodarium Sigebertus Rex inter alia cœnobia fundavit, & sic illud S. Remaclus appellavit, quod a malorum spirituum infestatione locum illum emundaverat. Hactenus Cratepolius; in cujus elogio ea, quæ correctione indigent, sicut etiam in elogio Molani, quod pariter referemus, emendari poterunt ex iis, quæ dicentur per decursum hujus Commentarii nostri.

[7] Molanus in elogio S. Agilolfi, quod exhibet in Natalibus sanctorum Belgii ad diem IX Julii, [Quid de eo Molanus] e variis adornatum, varia, huc spectantia commemorat: Coloniæ, inquit, natalis & translatio S. Agilolfi, ejusdem urbis Archiepiscopi. Hic Joppiliam venisse scribitur ad ægrotantem Pipinum principem, multumque adlaborasse, ne heredem scriberet Carolum Martellum, ex Alpaide pellice genitum. Quod tamen impetrare non potuit. Deinde passus est martyrium in pago Arduennensi Amblavæ, qui locus a præterfluentis fluminis nomine sic vocatur & in ecclesia S. Laurentii, Malmundariensi monasterio contigua, sepultus est, & variis claruit miraculis. De ipso scriptum est in libro miraculorum S. Quirini Martyris. Nobili stirpe editus, &c. quæ jam dedimus num. 4; quibus prætermissis, pergamus cum Molano: Chronicon vero vulgatum Coloniense habet, occisum esse ab hostibus, dum causa pacis a Martello ad Saxones mitteretur, quodque a Brunone, qui frater erat Othonis Imperatoris, Coloniam ad Gradus sit delatus. Sed ego cædem Episcopi ad tempora filii, aut nepotum, qui etiam contra Saxones bellaverunt, referre non dubito; eo quod litteræ Zachariæ, qui mortuo Martello factus est Pontifex, de legato Bonifacio recipiendo, ad eum etiam dirigantur.

[8] [in Natalibus Sanctorum Belgii.] Deinde historia S. Annonis, cui multum est tribuendum, testatur, sancti Agilolphi corpus ex Malmundario avectum esse Coloniam per S. Annonem, ubi id reposuit in monasterio suo ad Gradus. Est autem Malmundarium secunda S. Remacli abbatia, a Stabulensi dependens, olim diœcesis Coloniensis; sed nunc, nisi fallor, Leodiensis territorii, quoad utramque jurisdictionem. Dum enim beatus Poppo his præesset, stabilivit perpetua lege, ut Malmundarienses professiones suæ sponsionem apud Stabulenses facerent. Natalis incidit in ultimum diem Martii; sed a Coloniensibus simul cum translatione recolitur die IX Julii, eo quod in fine Martii ecclesia semper occupetur. Officio Quadragesimæ aut passionis vel resurrectionis Domini. Addi his posset elogium a Bartholomæo Fisen compositum in Floribus eccl. Leod. pag. 321, ubi varia de ipso collegit e vita S. Swiberti, Molano, Officio Colon. & ex iis, quæ misit R. D. Franciscus Laurentii, Prior Malmundariensis. Consuli insuper possunt, quæ habet idem auctor in Hist. Leod. ad an. 711, pag. 163; & anno 1061, pag 306.

[9] [Lectiones propriæ;] Lectiones Sancti proprias Colonia huc misit P. Joannes Grothaus, alias pluries in Actis nostris laudatus, ex pervetusto Breviario Coloniensi desumptas. Collecta iis præmittitur, quæ sic habet: Magnifici Præsulis tui Agilolphi nobis, quæsumus Domine, natalis votivus resplendeat, & quem pro Ecclesia tua gladiis impiorum hodie veneramur innocenter occisum, eumdem apud tuam clementiam interventorem sentiamus propitium. Per, &c.

Lectio I. Beatus Agilolphus transierat nemora; jamque appropinquas hostium cuneis, ibat per prata virentia. Illi deputaverunt custodes ac speculatores, quos de suis validiores noverant & callidiores. Qui cum conspicerent sacerdotem Christi venientem, crudeliter, ut leo, frendent, sibique venire prædam, tamquam lupus, gaudent.

Lectio II. Ecce venit, inquiunt, Coloniensis Pontifex, prudens Caroli provisor & opifex. Hic est ille famosus insignis & venerabilis in omni Gallia, cujus sapientia regni disponuntur negotia.

Lectio III. Conspiremus ergo ad arma, irruamusque in eum manu dura. Eat in ferri discrimina; de terra tollatur ejus memoria. Post caput regni facile corpus superabimus omne. Erumpunt itaque iræ, nec frena sciunt cohibere.

Lectio IV. Magno fragore ruunt protinus, infestisque armis cominus occurrunt; (pro dolor!) ense petunt, Patremque telo lacessunt. Undique ferro cæditur, innocens ejus sanguis effunditur: prosternitur terræ corpus impulsu armorum; mens devota permanet ad Regem cælorum. Illi parcere non stant, sed fortiter ictibus instant.

Lectio V. Sic postremo spiritu palpitans, suppliciter Deum postulat, ut in pace spiritum suum suscipiat. Nec mora præstandi, quia non censura magistri, spernit pulsantem pro justitia patientem. O Martyr felix! ex illus ore, velut candida processit & ad astra columba volavit.

Lectio VI. Jacebat prostratum Martyris corpus exanime, herbaque pullulabat ejus roseo sanguine. Spiritus migraverat ad Christum, cum quo gaudet & vivit in æternum.

[10] De varia nominis efformatione sic accipe. Agilolfus, [varia nominis efformatio.] Agilolphus, Agillolphus, seu Agylolfus, Agiolfus & Agilulphus, & si quæ reperiantur scribendi formæ, a jam productis diversæ, eumdem sanctum Martyrem designant; quarum hic judicavimus habendam esse rationem, ne cui varietas scriptionis moram injiceret. Nos in efformando illo nomine secuti sumus in titulo superiore, & sequemur porro deinceps, modum scribendi, in apographo nostro Passionis expressum.

[Annotatum]

* Malmundarii.

§ II. Episcopatus; tempus martyrii; dies obitus; translatio corporis.

Gelenius lib. 1, syntagm. 6, pag 41 scribit, inolevisse opinionem, quod S. Agilolfus fuerit primus Archiepiscopus Coloniensis. [S. Agilolfus non fuit primus Archiep. Coloniensis.] Claudius Castellanus asserit absolute, ipsum extitisse primum Episcopum Coloniensem, ut videri apud eumdem auctorem potest in Additionibus ad Martyrologium Romanum, die XXXI Martii. Hanc vero opinionem refutat Cointius tom. 5, pag. 200, his verbis: Ecclesia Coloniensi post Raginfredi Episcopi mortem Pastore viduata, Franci quidem a Zacharia, Romano Pontifice, postularunt, ut Colonæ, quæ metropolis olim Germaniæ secundæ, deinde utriusque Germaniæ, fuerat, dignitas metropolitana restitueretur, ibique Bonifacii, Archiepiscopi ante regionarii, successorumque sedes fixa permaneret. At Moguntia paulo post Episcopo quoque destituta, cum Gervilius Episcopus in synodo depositus fuisset, assensumque suæ præbuisset exauctorationi, Moguntiam Germaniæ primæ, deinde utriusque Germaniæ quondam metropolim, prætulerunt statim Coloniæ, mutatoque priore consilio petierunt, ut Bonifacius ejusque sucessores, Archiepiscopi fierent Moguntini. Ne vero Coloniesis ecclesia diu vacaret, datus ei mox Episcopus Agilulphus. Non fuisse autem primum Episcopum Coloniensem, manifestius est, quam ut debeat pluribus probari; idque vel ex eo satis constat, quod in concilio Agrippino, Euphratas, ejusdem civitatis Episcopus, quia Christum Deum negaret, hæresis damnatus atque exauctoratus est anno Christi 346. Plura dabit tomus 2 Conciliorum apud Labbe a col. 615.

[12] Difficilior sese offert quæstio de tempore vitæ ac martyrii S. Agilolfi, [Propositis variis] in cujus determinatione quot sunt capita, tot sententiæ. Molanus, ut supra vidimus, cædem illam referre non dubitat ad tempora filii aut nepotum Caroli Martelli, nixus litteris Zachariæ PP., ad eum datis, adeoque respicit medium circiter seculum octavum aut etiam ulterius. Cratepolius,ut patet ex elogio superiore, initium episcopatus affigit anno 728; Ferrarius in Catalogo generali obitum anno circiter 700. Bucelinus autem claruisse refert sub annum 740. Castellanus annuntiationi Martyris apponit versus annum DCCLXV. Cointius in Annal. Francorum, locis variis de S. Agilolfo agens, asserit eum abbati Anglino suffectum, cujus monasticis institutionibus antea imbutus fuerat, anno 744. Infulas Colonienses innectit anno 746; litteras autem a Zacharia PP. ad varios Episcopos, inter quos & Agilolfi nomen invenitur, scriptas, & quidem cum titulo Episcopi Coloniensis, affigendas opinatur anno 748, cum Baronio contra Sirmondum, qui vult datas anno 744. At non est, quod tantilla temporis differentia multum nos solicitet. Hinc digressus idem Auctor ad annum 750, hoc circiter anno, inquit, Agilulphus, Episcopus Coloniensis & abbas Stabulensis & Malmundariensis abdicavit episcopatum, mansitque Abbas Stabuleti & Malmundarii ad annum usque Christi DCCLXX, quo vitam finivit, teste Fiseno in Abbatum Stabulensium Catalogo, quem ordinavit in Floribus eccl. Leod., a pag. 400. Ibidem præterea pag. 321 tacite suffragatur ordini chronologico, quem texuerunt Molanus, Cointius & Castellanus, dum vitam Sancti extendunt ultra medium seculum octavum, sic scribens:

[13] Illam tamen, inquit, ad Pipinum legationem, de qua ex professo tractabitur paragrapho sequente, [auctorum] ad trutinam non immerito quispiam revocaverit. Adolescens enim Agilolphus in disciplinam Anglino Stabulensium abbati traditus fuit, & post eum Abbas designatus; qui tamen vita nequaquam decessit ante annum DCCXLVI, quandoquidem illo anno concessum Anglino Abbati a Childerico Rege diploma in hunc diem servetur. Agrippinensis autem Præsul paulo post factus est. Erat certe anno XLVIII, quando illi Bonifacium, Apostolicæ Sedis legatum summus Pontifex commendavit. Quomodo igitur Agrippinensis Episcopus erat anno XIV? Relinquitur nimirum, ut dicamus, imperiti cujusdam librarii factum errote, ut Agilolfus legatur Episcopus, qui Giso vel fortassis Anno scribi debuerat. In hanc sententiam non gravate mecum, ut opinor, veniet, qui mature excusserit, quæ alias de scriptore vitæ S. Suuitberti annotata produxi.

[14] Laudatus Cointius ad an. 770, martyrium, ait, passus est Agilolfus, [de epochæ] Bertholino Coloniensem episcopatum, ut Gelenius ex Chronico Coloniensi notat, tunc gerente. Citatque Gelenii librum I, syntagm. 6, num. 25, qui in Gelenio designat 25 Episcopum Coloniensem: ubi tamen, quod dici vult Cointius, minime gentium dicitur. Nam de Bertholino agens Gelenius, dicit, ipsum claruisse sub Carolo Magno, anno DCCLXXII; obiisse Non. Feb.; addens, Chronicon Coloniense fol. III dicere, S. Agilolfum a Bertholino elevatum. Enimvero aliud est ac toto cælo diversum pati alicujus tempore, aliud ab ipso elevari. illud arguit eos contemporaneos vixisse, hoc vero nihil simile significat. Quid enim prohibet sanctum Agilolfum dudum ante tempora Bertholini obiisse, & postea tamen ab ipso fuisse elevatum? Et vero ut de Gelenii sententia in ratione temporis, de qua hic quærimus, aliquid etiam subjiciamus; non semper sibi ille constat: nam loco citato pag. 41 dicit, sanctum Episcopum nostrum sub Pipino Heristallo & Carolo Martello sedisse annos citciter VI, martyrizatum anno DCCXVII. Et lib. 3, syntagm. 7, pag. 308, eamdem plane epocham statuit, sic loquens: Hic ille Agilolphus est, qui cum beato Swiberto olim ad convertendum Pipinum illicitis Alpaide amoribus implicitum, legatus, atque etiam Frisonum Apostolus, dum pastorali officio & pietati diu noctuque incumbit, a Christianarum virtutum osoribus in pago Amblaviensi occisus, martyrii lauream meruit VII Idus Julii sub anum DCCXVII, citans pro illo anno antiquos Mss. codices S. Andreæ Coloniensis & aliarum ecclesiarum.

[15] Prædictus vero auctor in libello, cui titulum fecit, [vitæ ac mortis sancti Agilolfi] Colonia supplex, diversam rationem temporis statuerat, dum memorat S. Agilolfum Archiepiscopum declaratum a S. Zacharia, Pontifice Maximo, tandemque circa annum 748 interemptum fuisse. Hinc conficitur, nec sibi semper constitisse Gelenium, nec pariter convenire inter auctores in figenda epocha chronologica vitæ ac mortis, de qua in præsentia sermonem instituimus. Atque Gelenius denuo postremam hanc sententiam evertit, sic pergens ratiocinari: Deinde sexennio ante obitum Caroli Martelli, nempe anno DCCXXXV Raginfredum, S. Agilolphi in Coloniensi cathedra successorem, cum S. Wilibrordo commutasse quædam mancipia, ex archivis refert R. P. Christophorus Browerus. Quæ igitur hactenus communiter credita sunt & plerique auctores commemorant, nempe S. Agilolfum creatum primum archiepiscopum a Zacharia Pontifice, & hunc anno DCCXLVIII scripsisse S. Agilolpho, necessario corruunt; fundamentum enim habent in mendo epistolæ Zachariæ Pontificis ex qua pontificia epistola errorem licet deprehendere, cum ex ordine episcoporum, tum ex observationibus R. P. Nicolai Serarii in Histor. Moguntina, ubi ex aliis exemplaribus epistolarum Zachariæ, quatuor asterisco notatis Præsulibus, inter quos Agilolphus est, alios quatuor melioris lectionis subtituit. Hæc de varius recentiorum in calculo Agilolfiano figendo sententiis; dicendum superest de epocha auctoris antiquioris.

[16] Auctor Passionis S. Agilolsi, quam hic damus, [sententiis,] eas exhibet notas chronologicas, ut, si iis insistamus, dicere necesse sit, sanctum Præsulem inter vivos degere desiisse circa annum 717. Hanc epocham suadent omnes notæ characteristicæ, loco plus uno ibidem expressæ; quales sunt, Pippinus, qui non potest esse alius, quam Herstallus; Carolus Martellus, qui consilio sapienti sanctissimi Archipræsulis utebatur Agilolfi; bellum gerens adversus Chilpericum, qui & Daniel Clericus, & Raginfredum; Leo Imperator, videlicet Isauricus; Gregorius Pontifex, hujus utique nominis secundus; vastatio Arduennæ & obsidio urbis Coloniensis a dictis Raginfredo & Chilperico, quas Browerus affigit anno 716; Beatus Bonifacius .. a paganis gladio peremptus … longe post passionem beatissimi Patris nostri Agilolphi, ut narrat idem scriptor Passionis num. 15. Denique, ne longior sim, famosum stratagema bellicum, quo Carolus Martellus, hostibus longe numero impar, suorum paucitatem supplens, Chilpericum cum suis devicit atque in fugam egit; quod novus Francicæ Historiæ auctor innectit anno 716, citans annales Metenses, quamvis id diverso modo commemoret, quam scriptor prædictus Passionis, sicut pluribus alias videbitur; qui etiam aperte asserit S. Agilolfum interemptum fuisse jam tum temporis, quando illud stratagema, executioni mandatum, Carolo Martello victoriam, hostibus cladem attulit. Res gesta narratur in Passione a. num. 23.

[17] Si tale esset meritum hujus auctoris anonymi, qui scripto complexus est Passionem sancti Antistitis Agilolfi, [recedimus a calculo, quem habet auctor Passionis & nostram stabilimus,] ut genuinis fidelis historici characteribus præditus, majorem, quam vulgus scriptorum solet, fidem faceret; rem fortasse præstarem, rationi consonam atque eruditis non ingratam, si, relictis aliorum in figendo vitæ ac mortis S. Agilolfi tempore placitis, ea ad solius dicti auctoris calculos exigerem. Jam vero quoniam non pauca occurrunt in Passione, quam scripsit, censuram potius, quam laudem merita, ut pluribus in notis criticis, super hac Passione paragrapho proximo faciendis, video aliam viam mihi ineundam esse. Quid enim habet sententia auctorum, superius productorum, vitam nostri Præsulis ultra medium seculum octavum extendentium, cur tantopere displiceat, tamquam improbabitis, fundamento carens, & ultra justas chronologiæ metas vagata? Sane pro hac stat Zachariæ PP. epistola, anno 744 vel 748 scripta, in cujus inscriptione exprimitur nomen Agilolfi, Episcopi Coloniensis. Pro hac facit Catalogus Abbatum Stabulensium, apud laudatum Fisenum in Floribus eccl. Leod. a pag. 400 ordinatus, in quo, serie continuata, ducto principio a primo Stabulensium ae Malmundariensium Abbante S. Remaclo, pergitur ad Abbatem decimum S. Agilolfum, e vita ereptum, ut ibidem traditur, anno 770. Hanc denique videtur satis stabilire duplex diploma, ad S. Agilolfi decessorem a Rege Childerico datum, de quo, quid referat Fisenus in Paralipomenis Florum eccl. Leod., parte 2, pag. 605, operæpretium est intelligere.

[18] [ut putamus, veriorem.] Decimus Abbas Stabulensis fuit S. Anglinus, cui Childericus Rex anno DCCXLII varias prærogativas concessit; at Carolomannus anno XLVI villas sedecim donavit. Bina hæc diplomata, quando vixerit Anglinus ostendunt. Huic Carolomanni Principis munificentiæ non diu superfuit: quandoquidem anno XLVII dicatur creatus Coloniensis episcopus S. Agilolfus, jam ante Stabulensis Abbas. Ita ille in elogiis quinque sanctorum Abbatum Stabulensium, quæ ex veteribus monumentis Stabul. collegit adm. R. D. Franciscus Laurentii, Prior Malmundar., ut ibidem præmittitur. Tres itaque istas rationes, e litteris PP. Zachariæ, e Catalogo Abbatum Stabulensium, atque e duobus insuper diplomatibus petitas, tamquam, spurias ac falsas arguere in gratiam auctoris, qui Passionem scripsit, insulsi atque inepti, bolus mihi videtur durioris digestionis, quam ut adeo facile deglutiatur. Ad rationes, supra ex Gelenio productas num. 15, sic respondeo. Argumentum, quod petitur de commutatis a Raginfredo mancipiis cum S. Willibrordo ante obitum Caroli Martelli, anno 735, qui Raginfredus fuerit S. Agilolfi in Cathedra Caloniensi successor, paralogismus videtur, si Cointio credimus, nitens falso supposito, videlicet, quod Raginfredus fuerit sancti Agilolfi successor, qui potius fuit ejus decessor. Eum sic nobis exhibet idem Cointius ad an. 724, num. 31. Successor quoque Faramundi controvertitur; is tamen procul dubio fuit Ranginfredus, cui postea successit Agilolphus, licet hic in vulgatis Catalogis eidem Ranginfredo præponatur. Ibidem statuitur Hildegarius, proximus Agilolfi successor. Hac epocha episcopatus Raginfredi admissa, ea, quæ a Gelenio de permutatis mancipiis referuntur, & de quibus etiam agit Cointius ad an. 735, num. 3, dissicultatem non habent, Jam vero varia quidem in epistola Zachariæ PP. quatuor episcoporum, inter quos Agilolfus, est lectio; proque nomine Agilolfi aliud ad marginem subtituitur: sed utra lectio sit verior, melior ac magis genuina, quis satis solide decidat? Nihil intaque satis video firmi, quod cogat nos discedere ab opinione, statuente sanctum Episcopum supervixisse ultra medium seculi octavi, & forte etiam usque ad annum 770; tametsi fateamur, omnia hic adeo esse intricata & involuta, ut vix certi aliquid tuto definias.

[19] Ex diebus, quo Martyr obiit, & quo translatus est, [Dies translationis quænam sit;] inter se diversis, ortam videri diversam annuntiationem, retulimus supra num. 1. Certe si auctori Passionis habenda est fides, diem extremum obiit Sanctus XXXI Martii; de qua re ille cap. 1, num. 10, Martius, inquit, die claudebatur ultima, ferebat Aprilem dies crastina: transierat Sanctus nemora, &c. Et mox truculentam ei illatam mortem describit. Et in fine cap. 1, passio dicitur celebrari pridie Kal. Aprilis. Dissonat illi Gelenius, quando diem obitualem statuit esse VII Idus Fulli, quem diem translationis non mortis, potius dixerimus, juxta superius num. 1 dicta.

[20] Sacras Agilolfi exuvias e Malmundariensi monasterio Coloniam translatas fuisse ab Annone Episcopo Coloniensi, [a quo facta translatio;] constat e vita ejusdem Annonis die IV Decembris, ad anonymo conscripta, & apud Surium edita, in qua narratur in hæc verba, num. 37: Sed, ut ad priora redeamus, Anno beatissimus, in terris excolens, quibus in cælis associari totis nisibus festinabat, Coloniensem urbem, diu fraudatam corpore Martyris & Episcopi sui Agilolfi, membrorum ejus restitutione lætificavit; quæ Malmundariensibus præripiens, in monasterium suum, quod est ad Gradus, cum magna civitatis exultantis ambitione transtulit. Jam vero, quoniam prædictus Anno ad lucis tansivit auctorem anno præsulatus sui vegesimo primo, anno Incarnationis Domini MLXXV, sicut refert ejus vita, a Gamansio Colonia huc missa & accepta ex Ms. pergameno antiquo ecclesiæ collegiatæ S. Georgii Coloniæ, a posteris nostris suo tempore edenda, liquet, istam translationem post annum 1075 differri non posse. Fisenus in Historia Leod. lib. 8, num. 30, pag: 306, eam innectit anno 1061, simul significans, qua ratione contigerit: Erupit, inquit, his temporibus malum aperto ancipitique marte, an Malmundariense monasterium deberet pergere subesse Abbati Stabulensi, & graviter Stabulenses turbavit. Forte Kalendis Augusti nobilem Germanorum Principum conventum Stabuleti habebat Agnes Augusta, vice filioli regnum administrans. Aderat Anno, Coloniensis Archiepiscopus, quem clandestinis artibus sibi conciliandum proposuerunt Malmundarienses. Rogant, ut sacram familiam, curæ suæ creditam, in proximo visere dignetur. Ubi venissent, pretiosum depositum ostentant, sacrum corpus beati Agilolfi, Stabulensis olim & Agrippinensis simul Præsulis, Martyrisque. Tum paucis injecta mentione legationis ad Pippinum, quæ examinabitur paragrapho proximo, item de loco martyrii, sepultura ac miraculis ex Molano, sic prosequitur ad rem nostram: Exarsit Anno sancta cupiditate, pretiosi pignoris Coloniam reducendi. Ultro obtulere Malmundarienses, rati demerendum tanto munere Antistitis animum; qui magna sua voluptate Agrippinam avexit opulentam isthanc gazam, & in monasterio suo ad Gradus collocavit. E Malmundariensium voto res fluxit.

[21] Nullam itaque partem in ista translatione, habuit S. Bruno, imperatoris Ottonis frater, [an a S. Brunone, Ottonis Imperatoris fratre?] id quod supra, num. 7 retulit Molanus, citans Chronicon Coloniense; verum, idem auctor, non obstante isto Chronico, factam tradidit ab Annone, plus nobiscum deferens Vitæ hujus Præsulis, sæpe dictam translationem disertis verbis, num. 20 datis exprimenti, quam Chronico incertæ fidei & auctoritatis, saltem de quibus non satis videtur constare. Adde, quod per sphalma scriptionis Anno & Bruno facile confundi potuerint ab imperito exscriptore, qui fortasse per ideam adjectitiam, ratus se hac re de isto Chronico bene mereri, adjecerit Brunoni, qui frater erat Othonis Imperatoris; sic consequenter in semel cœpto errore pergens. Utut est, translatio ista credi non potest a Brunone facta, cui Vita Annonis tam clare reclamat. Huc etiam spectant, quæ occasione cultus S. Agilolfi initio hujus Commentarii attulimus ex Gelenio de sacri corporis translatione.

§ III. An functus sit S. Agilolfus legatione ad Pippinum Herstallum seu Crassum; analysis critica in Passionem Sancti, quæ hic datur; ejus auctor; stylus; ætas; apographum.

[Legatio S. Agilolfi ad Pippinum Herstallum] Ad Pippinum Herstallum seu Crassum, Jupiliæ cum fatali morbo conflictantem, legatos discessisse sanctos Swibertum & Agilolfum, ipsum inducturos, ne Carolus Martellus, ex Alpaide pellice genitus, ipsius heres scriberetur, volunt recentiores auctores non pauci, Molanus in Natal. Sanctorum Belgii pag. 141, Fisenus in Historia Leod. pag. 163, Gelenius lib. 3, de Coloniæ Agripp. magnitudine, pag. 308; quibus adjunge Miræum in Fastis Belgicis, qui die 1 Martii & IX Julii hujus profectionis meminit, eam affigens anno 714, sed, ejus causam non exprimens. Hæc demum legatio infarta est lectionibus Officii proprii S. Agilolfi, quæ habentur die VII hujus inter Officia propria Sanctorum ecclesiæ & diœcesis Osnabrugensis, anno 1652 edita; sed in duobus antiquioribus Breviariis anni 1516, quæ habemus, isto die præterita omnis de S. Agilolfo mentio. At legatio illa plane corruit ex dictis de tempore vitæ ac mortis S. Agilolfi, paragrapho secundo stabilito. Atque etiamsi inde ista legatio non plane corrueret; ob alias rationes commentitia censeri deberet, non aliunde, ut opinor, hausta, quam ex vita apocrypha S. Swiberti, sub Pseudomarcellini nomine vulgata, & apertis hallucinationibus, falsitatibus ac mendaciis inepte ac turpiter consarcinata, meritoque releganda ad monstra historica, qualia in impostorum cerebellis coalescunt. Vide, quæ Bollandus in eo auctore corrigenda observavit die 1 Martii, a pag. 78. Locus de quo hic quæritur, sic ibidem sonat.

[23] Anno DCCXIV Pippinum, ait inficetus fabulator, [tamquam fabula, a Pseudomarcellino conficta,] dolentem super innocente morte S. Lamberti Episcopi, ad mortem ægrotasse. Tunc vero accersitum per nobiles Swibertum, ut eum visitaret, perexisse prius Coloniam ad illustrem Ducissam Lotharingiæ sive Austrasiorum. consilium ab ea expetentem, quidnam facere deberet. Quæ eum & Agilolfum, Coloniensem Archiepiscopum cum plerisque aliis prælatis misit ad Pippinum Principem, conjugem ejus; ad informandum eum, si obiret, ne illustres legitimos suos filios Drogonem, Ducem Campaniæ, [&] Grimoaldum Majorem domus Childeberti, Regis Franciæ, exheredaret, heredem scribendo Carolum Martellum, illegitimum ex Alpaide pellice genitum, &c. Pippinus vero, eodem anno moriens, eumdem Carolum Martellum suorum principatuum reliquit heredem. Quod cernentes præfati Pontifices, inglorii & tristes Coliniam redierunt, enarrantes Plectrudi omnia, quæ gesta erant in Joppilia a Pippino, consolantes eam, & ad tolerantiam patientiæ animantes.

[24] Aniles hasce nænias convellit Bollandus, ostendens, [reficitur.] Plectrudem conjugem non fuisse divortio separatam a Pippino, ut liquet e donationibus, utriusque nomine factis, ab anno 705 ad 714; futilemque adornari cansam legationes ex metu exheredationis filiorum Drogonis & Grimoaldi, qui jam e vivis excesserant. Addit, sed quod proprie non est hujus nostri instituti, Pippinum multis virtutibus peccata expiasse contra inique obstrepentem Pseudomarcellinum. Fisenus in Historia Eccl. Leodiensis, anno 1642 typis edita, pag. 163, commentiam ex dicto fabulatore legationem mutuatur, ejusque præterea mentionem facit ibidem pag. 306; verum in Floribus eccl. Leodiensis, anno 1647 in lucem datis, abunde errorem suum correxit, quando rursum in illo opere recensita hac legatione, ita subjungit; Illam tamen ad Pipinum legationem ad trutinam non immerito quispiam revocaverit, &c., quæ habes num. 13. Atque de fabella spurii Marcellini plus quam satis. Nunc ad auctorem Passionis progrediamur, eam exigendo ad analysim criticam, ut pateat, quam merito ab ejus epocha chronologica recesserimus.

[25] In ipso Passionis exordio per Pippinum, ibi nominatum, [Passio Sancti] non alium intelligi posse, Quam Pippinum Herstallum sive Crassum, patet manifeste ex toto contextu. Hic fuit Major domus Austrasiæ & Neustriæ; quare ergo vocat eum auctor Regem, sic loquens? Igitur apud Francorum gentem Pippino Rege, vita exempto, an forte quia avum Pippinum confudit cum Pippino Rege, suo ex filio nepote? Num. 2 hallucinatur, dum scribit: Hic Gregorius, Bonifacium, fidei dogmatibus imbutum, genere Britannum, ordinavit episcopum, quem aggredi jussit partes Galliarum & expetere sacrum Antistitem Agilolfum … qui, comitante S. Bonifacio, post Rheni transmeans littora, Germanorum gentem, sedentem in tenebris, euangelica luce perlustravit. S. Bonifacius anno demum 723 a. S. Gregorio PP. consecratus est Episcopus, quocum in expeditione Apostolica Germaniæ partem habuisse S. Agilolfum, memorat auctor Passionis; quomodo id combinari potest cum morte ejusdem S. Agilolfi, quæ juxta ejus systema contingere debuit circiter anno 716, ut fusius deductum habes num. 16? Rursum ineptit, dum num. 6 Carolum Martellum, Pippini Herstalli filium, clarissimum Regem vocat. Jam vero legatio ad Chilpericum & Raginfredum, a Carolo Martello commissa sancto nostre Antistiti, ipsi nuntiaturo, quod nisi regni fines egrediantur, confliget adversus eos potentia regalis; & quod subjungitur, Parens dictis regalibus sacerdos fidelissimus, ut valedixit fratribus, pacemque dedit omnibus, ibat in Christi nomine, Martyr futurus sanguine, seclusa etiam ratione temporis, superius a nobis ordinata, quacum non possunt combinari, non multum habere videntur etiam aliunde, quo undequaque placere & tamquam vera continuo admitti possint.

[26] Numero autem 24 rursum facit Carolum Martellum Regem: Fama, inquit, [ad analysim criticam revocata.] certa rei nuntia, provecta non pigro volatu, pervenit ad regales aures. Adjuncta stratagematis, a muliere Carolo Martello suggesti ac relati a num. 25, videntur fabulose ab auctore conficta. Cui enim non displiceat æquivocatio plaustri, de quo num. 26; Rex arboreus cum arboreis militibus, num. 27; ac terror hosticum, sylva eos persequente? Vellico adjuncta dicti stratagematis, non vero ipsum stratagema, quod, alio modo narratum, videri potest apud novum scriptorem Historiæ Francicæ nostrum Gabrielem Daniel, qui illud refert ad annum 716, citans, ut diximus, Annales Metenses ad hunc eumdem annum. Hæc , quæ ad crisim revocanda hic censuimus, arguunt, ut mea fert opinio, auctorem manuscripti, quod damus, in historicis rebus, quas vel legit vel audivit, nonnulla imperite confudisse, quædam de suo addidisse, ut mirum videri nemini debeat, nos in epocha vitæ ac mortis Agilolfianæ figenda ab eo recessisse.

[27] [Ejus auctor fuit monachus Malmundariensis:] Ceterum, sicut auctoris nomen mihi est incompertum, ita non dubitandum videtur, quin fuerit monachus Malmundariensis. Idque colligitur ex sequentibus. Joannes Gamansius, quo anno huc misit Passionem S. Agilolfi, eodem simul misit Ms, hoc titulo notatum: Incipit liber de miraculis S. Quirini Martyris, desumptus, uti adscribitur, ex Ms. Patronorum Malmundariensium. Librum istum, sive Ms., compositum esse a monacho Malmundariensi, evincunt illa fragmenta, quæ inde excerpo. In nitio sic habet. In eorum, sanctorum patronorum Malmundariensium, ex vico Candetensi translatione FRATRIBUS NOSTRIS ingens fuit exultatio. Postea, relato miraculo pueri contracti, se manifestum facit: Fratres nostri flere præ gaudio. Et rursum alibi: Dæmonis pessima infestatione mulier torquebatur, Widrada nomine, sed spe curandi ad nostrum ducta monasterium, velox a Deo per beatos Martyres consecuta est remedium. Et clarissime id indicat in elogio S. Agilolfi, indidem delibato, quod retulimus num. 3: Apud nos, ubi Abbatis nomine præfuerat & opere, usque dum Deus voluit, locum habuit sepulturæ. Atqui istud Ms., unde hæc fragmenta excerpta sunt, ab eodem fuit auctore exaratum, a quo exarata fuit prædicta passio; consequens ergo est, ut Passionis auctor sit Monachus Malmundariensis. Quod autem idem utriusque extiterit auctor, jam pridem observarunt Bollandus & Gamansius: quorum ultimus ita notatum reliquit: Idem Malmundariensis monachus est auctor & hujus historiæ tum Passionis, tum miraculorum S. Agilolfi, tum translationis & miraculorum S. Quirini. Conjicio illud ex styli omnimoda similitudine. Nec vanam fuisse ipsius conjecturam, patebit ex sequentibus, ubi de auctoris stylo.

[28] Redolet ille æstrum poëticum, auctore identidem affectante orationem numerosam & ligatam. [Stylus scriptoris] Diceres poëtastrum agere potius, quam historicum. Pauca multis exprimit. In verbosis digressionibus est frequens ad nauseam usque. In agglomerandis versibus hexametris minime sibi temperat. Habe specimen. Injustas acies, atque impia castra moventes .. Non aliter varii, quam turbant aëra venti .. Haud secus agnorum quam turmam turba luporum dissipat, & prædam prædo rapit ore cruento, num. 3. Illic cælestem faciens flavescere messem … Ingemuit, strinxitque animum pietatis imago, num. 4. Et ibidem: Illorum tristes pulsabant aëra voces. Talis clamor erat, quem turba gemendo ferebat. Quid multis moror? Plura hujusmodi ibidem occurrunt, quam ut ea vacet hic otiose transcribere. Vide nunc quam Ms. de miraculis S. Quirini eumdem stylum & auctorem spiret. Puer, qui vocem non ore dabat, non aure trahebat, quin ex contractione deformi deformia membra gerebat. Et post pauca: Excitus a somno lætatur munere sumpto … Cum sol occiduis radios immergeret undis. Et aliquibus interjectis: Erectusque suis lætatur vadere plantis. Et postea: Grata superveniet, qua non sperabitis, hora .. tenebrisque remotis, implevit vacuas ignoto sole fenestras. Jam cæli medias Phœbus conscenderat arces. Quid plura? Abunde ex his paucis patet, non tam ovum esse ovo simile, quam stylum stylo.

[29] Ex eodem styli charactere, facile datur intelligi, cladem & fugam Chilperici & Raginfredi, [qualis sit;] a num. 23 expositam, ejusdem monachi partum esse; qui his denuo expressionibus non obscure se prodit: Candidus auratis aperiebat cornibus annum taurus, & adverso sedens canis occidebat austro. Hora erat occiduis cum sol se immerserat undis. Lunaris lampas perpulchra nocte nitebat.. O stulti, stulti! quæ vos dementia cepit. Tam hic igitur, quam alibi auctor poetastrum se esse non dissimulat.

Vixit autem post S. Agilolfi ad Colonienses translatione, ab Annone facta, de qua superius diximus, sicut ipse insinuat in libro de miraculis S. Quirini; ubi injecta sancti Præsulis nostri mentione; De præscripto, inquit, beatæ memoriæ viro, Agilolfo, multa suppeterent, quæ dici laudabiliter possent; sed quia nobis ablatus, alias est translatus, reticere exinde melius putavimus. Ne tamen nihil dicat, ignaviæ vel invidentiæ vitio culpandus, subnectit parvum elogium, quod num. 3 produximus. Id quod indicio est, Passionem & miracula S. Agilolfi, post miracula S. Quirini fuisse conscripta; nam cum illic tam parvo elogio uteretur, sine dubio indicasset, se plura alias de hoc Sancto litteris mandasse. Hoc igitur postea præstiterit, & duo miracula, in libro de miraculis S. Quirini narrata, ad S. Agilolfum inde transtulerit: Miraculum quippe, quod ibi refertur de cæca & curva muliere sospitata, num. 20, & quod incipit: Natalis S. Joannis Baptistæ a fidelibus fideli excolitur devotione, eodem modo narrantur in libro de miraculis S. Quirini; uti insuper miraculum de muliere, recurvis digitis laborante, num. 16 nimis consonat Ms. de S. Quirino, quam ut inde non sit excerptum.

[30] Si quæras ulterius, quo circiter anno floruerit pluries memoratus scriptor; [ejus ætas.] hoc responsi accipe ex ipso, in libro sæpe dicto de miraculis. S. Quirini ita nos de tempore, quo vixit, instruente: Per id tempestatis, qua sicut præmiserat, exigentibus hominum insolentiis, terrores Dominus incutiebat superventuræ gentilitatis, pontificales administrabat infulas in Coloniensium urbe Hermannus, qui triduanam abstinentiam ad placandum divinum numen suis injunxerat. Quia ergo, inquit scriptor, abbatia nostra ad ejus diœcesim pertinet, studuimus & nos idem agere, quantum valuimus, Deo largiente. Et paulo post mortuæ puellæ, ad tumbam Malmundariensium Patronorum relictæ atque ad vitam revocatæ adfuisse se testatur his verbis: Post tempus jejunii, sumpto cibo pastisque visceribus, reversi, puellam vitali luce donatam reperimus. Itaque cum viderimus auctorem vixisse post S. Annonem, Episcopum Coloniensem, sequitur hic intelligi Hermannum, hujus nominis tertium, qui signatur in Catalogis Episcoporum Coloniensium præesse cœpisse anno 1089, desiisse autem 1099; atque adeo scriptorem, quo de agimus, vixisse versus exitum seculi undecimi. Observa obiter, Gulielmum Eysengrenium Spirensem, teste Molano in Annotationibus ad Martyrologium Usuardi, a se additionibus auctum, ad diem IX Julii, dicere, inter alias vitas a Brunone, Coloniensi Archiepiscopo scriptas, quales ibidem numerantur Euergisli, Proculi Susatensis, Eliphii, Gregorii Spoletani, etiam esse vitam S. Agilolfi. Quod, inquit, Molanus, unde habeat, ignoro. Idem ignoramus etiam nos, & fugimus quærere. Fallor, an hoc ansam dederit Ferrario enuntiandi, vitam sancti Præsulis tradi scriptam a S. Brunone Episcopo.

[31] [Passionis apographum.] Finem imponam huic Commentario, dum pauca addidero de nostro manuscripto. Misit illud P. Joannes Gamansius Colonia anno 1638, adscripto ad marginem, quo ex fonte prodierit, videlicet ex Ms. lectionario pergameno S. Mariæ ad Gradus Coloniæ & Ms. Patronorum Malmundariensium, quod habet Passionem multo fusiorem & authenticam: unde utroque Ms. fideliter collato, quæ in primo Ms. ad Gradus omissa erant, ex secundo Ms. Malmundariensi ad marginem & alibi annotata scribuntur; & in Mariano Ms. ad singula loca, ubi illa omissa erant, notabatur crux, signi loco. Ea nos exemplari Mariano, quod hic damus, intexuimus, uncis inclusa [ ], ut textus alter ab altero commode distingui possit; pauculis in annotata rejectis. Sed jam Passionem ipsam subjicimus.

PASSIO
Ex Ms. Lectionario pergameno S. Mariæ ad Gradus Coloniæ & Ms. Patronorum Malmundariensium,
A Monacho Malmundariensi conscripta, forte numquam hactenus edita.

Agilolfus Episc. Mart. Coloniæ Agrippinæ (S.)

BHL Number: 0145


EX MSS.

CAPUT I.
Qua occasione S. Agilolfus sit occisus.

I.

Igitur apud Francorum gentem, Pipino a rege vita exempto, Carolus b, filius ejus, decorus ac robustus successit in regno. Qui licet puerili teneretur ævo, gloriosus tamen habebatur in triumpho. Hic consilio sapienti sanctissimi Archipræsulis c utebatur Agilolfi, [Carolo Martello cum Chilperico & Ragenfredo bellante,] sapere ea, quæ sunt Dei, diligere & operari; ecclesiastica & secularia negotia armis tueri, moribus ornare, legibus emendare. In hunc, regalia sceptra jure tenentem, Francia malignis odiis exarsit, Danielemque quondam clericum, mutato nomine, Helpricum vocans, in regno sublimavit, quem cum tyranno Raginfrido contra pium Principem direxit, & ut eum vita simul & regno privarent, invidia stimulante suggessit.

II.

[2] Eo tempore Leo præerat Imperator Romanis arcibus d, summus & universalis habebatur Papa Gregorius e. [mittitur S. Bonifacius ad S. Agilolfum.] Hic Bonifacium f, catholicæ fidei dogmatibus imbutum, genere Britannum, ordinavit Episcopum, quem aggredi jussit partes Galliarum & expetere sacrum Antistitem Agilolfum: pervenerat enim ad aures ipsius fama virtutum, ut, adjuvante prudentia illius & consilio, spargens in Germania divini verbi semina, facilius a suis pravitatibus refrenaret rebellium corda. Ejus adventu pius Archos g Antistes, tactus inopinabili gaudio, suscepit eum cum omni honorificentia. Cum quo post Rheni transmeans littora, Germanorum gentem, sedentem in tenebris, Euangelica luce perlustravit.

III.

[3] Interea præfati tyranni injustas acies atque impia castra moventes, & longe lateque sævitiam suæ tyrannidis exercentes, [Tyrannis omnia vastantibus,] Arduennam pervenerunt. Deinde mœnia Coloniensis urbis, in manu gravi septi, tristibus armis petierunt. Normam spernunt justitiæ pacem turbant Ecclesiæ. Non aliter, varii quam turbant aëra venti, irrumpunt ovilia sacra lupi; multi corruunt in ore gladii. Haud secus agnorum quam turmam turba luporum dissipat, & prædam prædo rapit ore cruento. Itaque peracta cæpe nefanda, spoliata crudeliter urbe, sublatis etiam secum ecclesiasticis & regiis thesauris, reddunt se Arduennis h montibus arduis. Veniunt ad locum densis accinctum nemoribus, excelsum, munitum collibus, Amblavam vocatum a præterfluentis nomine fluminis i, cui plurimum commodi & amœnitatis confert copia graminis. Placuit illis loci facies: ideoque manentes ibi, distribuebant ea, quæ rapuerant, inter iniquos quos diversæ nationis satellites, Francos k, Aquitanios, diversi etiam cultus malos Christianos & gentiles pessimos.

[4] Cæcitatem vero gentilium repellens gemma Præsulum Agilolsus, [Coloniam intrat S. Agilolfus] in Germania peragebat opus Euangelistæ, illic cælestem faciens flavescere messem; cum relatum est & de suæ sedis exspoliatione, de civium dispendio, de thesauris, ab ecclesia sublatis. Qui protinus ingemuit, strinxitque animum pietatis imago, & quamquam cœpti stimularet cura laboris, diem non distulit, sed ad urbem velociter rediit: nam via rectior putabatur, qua desolati consolarentur, & turbati confortarentur.

IV.

Ingreditur Coloniam dulcis consolatio piaque dulcedo, occurritque ei civium dolentium lacrymisque manantium multitudo. Illorum tristes pulsabant aëra voces. Talis clamor erat, quem turba gemendo ferebat. Te præsidente l pio pastore sacroque magistro, læta fuit nobis rebus fortuna secundis; sed ut recedens a tuis ovibus, Apostolum te dedisti gentilibus, protinus illa suum mutavit nubila vultum. Ecce circumdedit nos luctus & miseria, tempestas gravis inundavit super capita nostra. Acies oculorum nostrorum lacrymis mersæ, pene caligarunt pro nece cariorum & perditione bonorum, & pro vulneribus, quæ tot per corpus habemus.

[5] [suosque consolatus ad patientiam hortatur.] Consolans illos, his verbis ammonet heros. Tergite fratres oculos lacrymis inundantes. Discedant de corde vestro tanti dolores. Quid vos in mœstitiam luctumque dejecit? An apud improbos mores justitiam nunc primum periculis esse lacessitam censetis? Nihil est, quod admiremini, si in hoc vitæ salo circumflantibus agitemur procellis. Ipse Dominus probra & illusiones toleravit, subiitque tormenta crucis. Ferte crucem Christi, feret hæc vos trans mare mundi navis, quæ cunctas scindit superatque procellas. Fundamentum domus vestræ maneat solidum, ne vi ventorum moveatur, aut inundatione fluctuum. Nolite timere, divino nutu fiunt omnia. Si sitis stabiles vestrique juris, hæc corporis vulnera fient animæ medicina. [Persecutionis fervore fideles examinantur, aurum velut igne probatur. Si simus aurum, cælestis aulæ erimus ornamentum. Si plumbum fuerimus, regiæ domus ornatus non erimus. Fluminis impetu piscis crescit, non læditur; sic justus crescit dum procellosa perturbatione quassatur Dominoque firmante manum ejus non conturbatur; granum transfertur ad horrea, cum tritum mille modis caruerit palea. Simus læta messis, non palea, quæ vento flante dispergitur per aëra, si cælestia transferri volumus ad horrea.] Itaque ad Dominum, fratres, vestras convertite mentes, ut præsens gemitus det veri gaudia risus. Absit dolor a cordibus vestris, attendite verba Salomonis: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Inserantur menti vestræ verba dominica: In patientia vestra possidebitis animas vestras.

[6] [Spargo vestris in cordibus divini verbi semina, quæ si non … nec spinæ præfocaverint, [A Rege Carolo legatus mittitur ad Chilpericum & Raginfredum;] nec æstus exusserit, accedente pluvia hortationum mearum & cogitationibus vestris bonis, quibus hoc agitur in corde, quod in agro rastris, & glebæ frangantur, & semen operiatur, germinabitis & afferetis fructum justitiæ, ad quem gaudeat & lætetur agricola. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete.] Haud aliter tristitiæ dissolvens nebulas, eorum in vires collegit animos.

V.

Inter agendum clarissimus Rex Carolus, elegans, industrius & armis strenuus, cognita regni depopulatione, facta barbarorum præsumptione, collectis copiis, Coloniæ mœnibus intulit sui præsentiam, ut prælia committeret adversus hostilem turmam, quod negotium posuit in sui provisoris, beati videlicet Agilolfi judicio, uti volens in omnibus ejus consilio. Barbara rabies, inquit, Domine præsul, ad pugnam nos concitat. Quid agendum sit, vestra industria censeat. Helpricum & Raginfridum contra me direxit Francia, quibis ministrat vires Aquitania, auget tyrannidem Germania, carere suæ perfidiæ caligine nolens, dominique jugum ferre renuens. Quorum sævitiani licet omnis Gallia sit experta, vestra tamen diœcesis crudelius est ab illis depopulata. Me petunt, insidiis privare volentes honoribus regiis. Nunc etiam episcopatus vestri fines occupant, populique facultates capiunt & devorant. Hos bello cum quantis potero, aggrediens, superare conabor. Nam vel nobiliter moriar, vel libera jura tuebor. Ad illos volo legationem meam feratis: quia nisi regni fines egrediantur, confliget adversus illos potentia regalis. Hæc in Deo dixit, non in homine: cum non multo stiparetur milite.

VI.

[7] Parens dictis regalibus sacerdos fidelissimus, ut valedixit fratribus, pacemque dedit omnibus, [a Malmundariensibus benigne excipitur;] ibat in Christi nomine, martyr futurus sanguine. [Fuerat jam dudum ejus cordi pius affectus & ardens desiderium, suum monasterium visendi, fratresque de sua tristes absentia lætificandi] cum multis itaque sui comitibus itineris, ut transiit pagum Reburiensem m, gaudens habebat iter, auspice Deo, per Arduennensem. Exultat omnis provincia tanti sacerdotis præsentia, pervolavitque fama ad notitiam cœtus Malmundariensis n, advenire suum patrem, suum decus, suum præsulem, suam gloriam. Gaudere senes cum junioribus, exultare pusilli cum majoribus. Videas populos undique confluere, ut interessent tantæ. Omnia fervebant, instabant omnia votis. Hunc divites, hunc pauperes venturum resono passim clamore ferebant. Tantus amor Sancto, tanta est devotio vulgo [O patrem dignum, ter sanctum, ter venerandum! qui viscera tot pietatis, gaudia tot mentis, se redeunte, refert; quem grex suus advenientem decenter suscipiens, laudis modulamina confert.] Ingreditur monasterium, principis Apostolorum patrocinio dicatum, cum fratribus psallentibus & populis gaudentibus. Sed latet ejus imminere lamentabile funus, triste, minax, querulum, lacrymabile, prodigiosum. Pro lacrymis cantus, pro luctu personat hymnus. [Verum, quem non lætificaret tanti patris adventus, tam teneri & industrii, tam dulcis & amabilis, tam humilis & affabilis? Unus etenim idemque semper manens, cælestem quodammodo præferens vultu lætitiam, extra naturam videbatur humanam, numquam mœrens, numquam ridens. O virum mirabilem, divina gratia coruscantem! quem nec adversa mutaverunt, nec prospera. Martyrium cui vita fuit, multas perferenti passiones; fame, vigiliis, frigore, jejuniis, opprobriis invidorum, insectationibus improborum, cura pro infirmantibus, solicitudine pro periclitantibus. Quo enim dolente, non doluit? Quo scandalizante, non ustus est? Quo pereunte, non gemuit? Tantæ virtutes ejus erant quod suave redolentes ibant in immensum, & multipliciter per eas accenderetur devotio populorum. Tanta ejus erat conversatio, quam non possit explicare nostra narratio.]

[8] Itaque post orationem, flens præ gaudio, ruit in oscula fratrum, atque ab eo sic est peroratum. [quos dulci oratione affatus & ad virtutē hortatus,] [Scio vos, fratres, de mea contristatos absentia, postquam me Dei gratia pontificali decoravit infula. Legimus filiis Israel adversus Amalech pugnantibus, in monte stetisse Moysen, expansis ad Deum manibus atque devotis incumbendo precibus, absentem pugnasse cum hostibus. Oratio namque devota cæli conscendit altiora, orantemque præsentat in sublime divinæ Majestatis, licet habeatur in terris præsentia corporali. Si ergo corpore vobis abfui, tamen orando me Deo proximum pro vobis exhibui. Exhibendo me proximum Deo, vobis non defui, & si non defui, certe non abfui. Præsens ergo fui vobis, quos habui semper in orationibus meis, Deum rogans, ut vos virtutibus muniat contra spiritualis insidias Amalech, & introducat in æternam hereditatem filiorum Israel. Eja fratres, & mihi vos adestote pura cordis dilectione, atque præcone veritatis admonente, corda vestra cum manibus ad Deum levate.]

VII.

Moneo vos caritatis igne fervere, orationi frequenter incumbere, obedientiæ bonum majoribus exhibere, patientiam, quæ miseriarum portus est, amplecti, prælatos vobis venerari, lumbos vestros præcingere, castitatem diligere, pacem præ omnibus & unanimitatis concordiam tenere, invidiæ flammas vestris a cordibus fugare, ut mereamini grati divinis conspectibus apparere.

[9] [exposito legationi ad regni invasores officio,] Ante nostros oculos habemus diem migrationis ab hoc seculo; quia non est hic nobis manens habitatio. Labuntur enim anni fugaces, & die, velut unda procellis, truditur dies. Omnis homo quasi flos, transit velociter ut ros. Nec simus infœcundæ arbores, igni comburendæ; sed simus in domo Domino plantatio fertilis & ornata floribus sine fine. Regalis emanavit auctoritas, ut regalem feram legationem barbaris, regni sævis invasoribus, in loco satis huic vicino monasterio commanentibus. Ibo, reversurus, vosque visurus, si dederit Deus. Dixit; seque pontificalibus infulis exornavit, ad recolendam dominicæ passionis memoriam, iturus ad suæ passionis victoriam.

VIII.

[10] Celebratis ergo Missarum solenniis, it pius ad sævos noster hierarcha tyrannos, [dum ad hostes pergit,] ut decreta ferat, quæ regia jussio mandat. [Verum tempus erat, gelidus canis cum montibus humor liquitur, & Zephyro putris se gleba resolvit: frondebant silvæ, ridebant floribus herbæ, Martius die claudebatur ultima, ferebat Aprilem dies crastina.] Transierat Sanctus nemora, jamque appropinquans hostium cuneis, ibat per prata virentia. Illi deputaverunt custodes & speculatores, quos de suis validiores crudelioresque noverant, & callidiores. Qui dum conspicerent sacerdotem Christi venientem, crudeliter, ut leo, frendent, sibique venire prædam, tamquam lupus, gaudent. Perfundunt totas animo furoris habenas, accenduntque cordibus invidiæ flammas. Sitiunt ejus sanguinem fundere, eumque cæde perimere. Ecce venit, inquiunt, Coloniensis pontifex, prudens Caroli provisor & opifex. Hic est ille famosus, insignis & venerabilis in omni Gallia: cujus sapientia regni disponuntur negotia, conspiremus ergo ad arma, irruamus in eum manu dura, eat in ferri discrimina; de terra tollatur ejus memoria. Post regni facile corpus superabimus omne. [O rabies crudelissima, o furor novus & dementia! Sic hostis humani generis gaudebat totum mundum sibi subdendum Christi morte, cum suam ruinam nesciret imminere, sicut hi profani per hujus necem Sancti sperabant omne regnum suæ subjugandum ditioni. Nam qualis tunc spes erat capiti reproborum de capite electorum; talis est nunc membris reproborum de membris capitis electorum. Sed sicut post passionem Dominicam tartarea potestas triumphata ruit, sic horum sævitiam temerariamque manum virtus Christi post effusum sanguinem servi sui superavit, quod postea, divina gratia largiente, notabimus, postquam triumphum passionis ejus peroraverimus.]

IX.

[11] Erumpunt itaque iræ, nec frena sciunt cohibere. Magno fragore ruunt protinus, infestisque cominus armis occurunt. [dire ab illis occiditur,] Proh dolor! ense petunt Patrem, teloque lacessunt. Undique ferro cæditur, innocensque sanguis ejus effunditur. Prosternitur terræ corpus impulsu armorum, mens devota permanet, ad regem cælorum. Illi parcere non stant, sed fortiter ictibus instant. Hic extremo spiritu palpitans, suppliciter Deum postulat, ut in pace suum spiritum suscipiat. Nec mora præstandi; quia non censura magistri spernit pulsantem pro justitia patientem. O Martyr felix! Ex illius ore, velut nix, candida columba processit & ad astra volavit. [At sævi satellites, videntes eum exspirasse, non morantur ad castra recurrere, sed velociter euntes, gaudia nuntiant, virtutem & victoriam dominis suis prædicant; qui non erant ab eodem loco recessuri, donec gladio cæderent hostili.] Jacebat terræ prostratum Martyris corpus exanime, herbaque pullulabat ejus roseo sanguine. Spiritus migraverat ad Christum, cum quo gaudet & vivit in æternum.

X.

[12] Gaudebat adhuc longe non abesse pontificem Malmundariensis cœtus: quippe, qui promiserat se reversurum, [magno sui Malmundariensibus] si daret Deus, sed subito gaudium in mœrorem commutatur, cum ab iniquis peremptus esse nuntiatur, nec minor inest cordibus gravitas gemitus & doloris, quam paulo ante fuerat exultationis. Turbantur & tristantur fideles populi, omniumque lacrymis exundant oculi. Pulsant aëra magnis querendo clamoribus, &, quid agant, ignorant penitus. Patris exangues artus cernere desiderant, sed hostium sævitiam trepidant; tum ire cogit amor, tum stare coërcet timor. Sed vicit tandem constantia dilectionis formidinem, devotio repulit omnem timorem. Tanta multos roboraverat charitas, tanta constantes effecerat pietas, ut, quia pium pastorem noverant occubuisse, non formidarent manibus reproborum necem subire. Concurrit turba monachorum, convolat ex agris & vicis multitudo populorum. Veniunt ad Amblavam, cernunt humo jacentem corporis sacri glebam. Videntur gramina Martyris illita cruore, nimioque notantur ora pallore. Cogit illos dolor cordis semivivos ruere, altaque suspiria de profundis profundere, tantoque mæroris afficiuntur vulnere, ut in oculis exsiccatæ deficerent lacrymæ.

[13] Omnes unanimiter conquerentes, prorumpunt in has voces: Heu miseri! quid agemus? qui tantum patrem nos amisisse dolemus. [relicto desiderio.] Quis nobis medebitur ultra, cum ipse solus omnium fuerit medicina? [Quæ nobis jam erit consolatio, quos consolatore privatos, tanta perturbavit desolatio.] Quæ tutela restat ovibus, cum pastor peremptus sit a lupis rapacibus? Heu, viduata tanto pastore Colonia, cujus sanguine rubet tellus Arduennica. [Eheu! nautam amisimus, periclitabitur navis in maximis fluctibus; flabit ventorum vis violenta; nulla reperiet opposita sibi vela. Heu pater charissime! heu pater dulcissime! gaudens ad nos venisti, tuoque nos adventu lætificasti: gaudens salutari verbo nos monuisti, gaudens a nobis recessisti; venisti gaudens ad hostes, arma tristia gerentes, innocentemque sanguinem fundere sitientes. Heu gaudium rapuerunt, atque omnia mœsta dederunt!] Ecce quid actum sit, pater, cur lacrymas fundat oculus, vides. Cerneris extinctus, laceratus mille per ictus. Taliter animis mœrentibus clamatur, sæpiusque clamor ingeminatur. Hæc audientes tyranni Reginfridus & Helpricus, qui & Daniel, cum suis satellitibus turbati sunt nimis & conterriti, existimantesque, se magnum de suis ferre dispendium, non erubuere fugam, & sic o fidelium non læserunt agmina patrem piissimum, innocentem suo peremptum gladio deflentia.

[14] Hinc perpendere possumus beati Viri merita, qui sinu receptus Abrahæ, suos amatores, [Corpus sepelitur;] sua curantes funera, ab hostilis ensis incursione sua protexit interventione. Animis itaque mœrentibus, ut diximus, a parte fidelium clamatur, sæpiusque clamor ingeminatur. A majoribus natu tamen & sapientioribus tandem vix impetratur silentium, ut dicerent, quid esset agendum. Nostræ, inquiunt, ingemiscendum est desolationi, ejus congaudendum est glorificationi. [Vere enim est gloriosus, vere beatus, cujus vita sancta fuit & innocua, fide integra, spe robusta, charitate diffusa, & bonitate conspicua. Hic est fidelis servus & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut daret illi in tempore tritici mensuram. Hic gregi, sibi commisso, perennis vitæ dedit alimenta, reserans illis sapientiæ cælestis documenta. Nescimus virum majoris fidei & prudentiæ sub cælo, qui præcipuus illi fuerit in timore & amore divino, in fraterna charitate & in omni pietate. Quem si Neronianis Decianisque temporibus in illa, quæ tunc extitit, congregatione divinare * licuisset, vere fateri possumus, quod equuleum conscendere &, ignibus se tradere, capitalemque sententiam subire non timuisset. In animi virtute fuit tam nobilis, ut pro fide regni & justitia certaverit usque ad effusionem sanguinis. En jacet occisus multis vulneribus, qui caussa mali vel materies mortis cuiquam non fuit ullatenus.] In martyrum consortio fulget ejus anima, gaudens in cælesti regno per secula. Accipiamus ergo sacrum corpus ejus sepulturæque mandemus honorifice cum tanta veneratione, quanta venerandæ sunt Martyris exuviæ. Dixerunt, quid esset in affectu, compleverunt illud protinus effectu.

XI.

Athletæ Domini corpus linteaminibus involutum feretro levaverunt, & cum laudibus Malmundario intulerunt, ejusque devote celebratis exequiis, in ecclesia beati Laurentii multorumque Sanctorum honore consecrata, monasterio quam proxima, sepelierunt.

[15] [Beatus vero Bonifacius p, quem supra memoravimus, [sepulturam secuta veneratio publica] cum multorum colla Dominico jugo subjugasset in Frisia, a paganis gladio peremptus, regnante Pipino q, filio Caroli, Martyr occubuit longe post passionem r beatissimi Patris nostri Agilolphi, quæ celebratur pridie Kalendas Aprilis ad laudem & honorem Domini nostri Jesu Christi, cujus regnum permanet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Pippinum fuisse Majorem domus Francorum, non Regem, prævie monuimus num. 25.

b Designatur hic Carolus Martellus; quem non successisse in regno, sat notum est.

c Non fuisse eum primum episcopum Coloniensem, ostendimus in Comm. prævio, a num. 10.

d Intelligit Auctor Leonem Isauricum; uti innuimus in Commentario prævio.

e Vixit tunc Gregorius, hujus nominis secundus.

f Male hic ista combinari cum Bonifacio, prævie observavimus, num. 25, ubi etiam secuti sumus chronologiam, a præcedentibus notis chronologicis diversam.

g Vult haud dubie his vocibus archos Antistes auctor significare Archiepiscopum.

h Melius Ms. Malmundariense Arduennæ.

i Vulgo Amblef, fluvius in ducatu Luxemburgensi.

k Ms. Malmundariense addit Frisones &

l Ms. Malmundariense legit præsente. Et sane videtur ea lectio suaderi ex stylo auctoris, affectantis passim numeros ac metrum. Consule dicta in Comm. prævio, num. 27 & 28.

m Pagus est Coloniam inter & Arduennam.

n Vulgo vocatur Malmedy. Mabilio in notis ad Vitam S Remacli, Act. Bened., sec. 2, pag. 492, loci etymon profert ex Harigero, cap. 55; nimirum quia ille locus a superstitionum emundatus pollutione, Malmundarium, quasi a malo mundatum, dictus est De ejus ædificatione, diplomatibus ac situ instrui poteris ex Analectis S. Sigeberti Regis, die 1 Februarii, a pag. 24.

o Loco istorum verborum: Existimantesque, se magnum de suis ferre dispendium, non erubuere fugam, & sic, in Ms. Malmund. habentur sequentia: Nimiaque confusione mentis habetati, tantaque dementia capti, ut una voce dicerent omnes corde paventi; At, at quid est? Taliter dementati corruerunt, auribus apponentes obstacula, ne pulsaret illas lacrymabilis querimonia, quam non sperabant humana voce fieri, sed novo genere periculosi tonitrui. Sic omnis virtus eorum emarcuit, quam formido mentis elusæ rapuit. Sic eorum tyrannidem compescuit dementia, a quorum cordibus erat omnis remota clementia. Sic cunctis viribus privati, fidelium, &c.

p Obiit anno 755.

q Signatur Pippinus Brevis, Caroli Martelli filius.

r Obiisse S. Agilolfum post S. Bonifacium statuimus in Comm. prævio num. 17 & 18.

* Pro Deo certare.

CAPUT II.
Miracula Sancti ope patrata; victoria Caroli Martelli.

Eo potissimum tempore a ferebatur in sublime nostri Patris gloria, fama volante per vicos, urbes, oppida. Certatim namque variis doloribus afflicti confluebant ad ejus patrocinia, [Digiti recurvi,] nec negabantur eis optatæ salutis munera. Libet quiddam paucis enotare, quia sanctum Martyrem juvat magnificare. Mulier quædam, cujus dexteræ manus digiti, nervis marcentibus, in palmam recurvi sævum miseræ addebant dolotem, crescentesque nimis nimiis progressibus ungues, teneram intrinsecus laniabant carnem: jam quoque perfossam laniabant ulcera palmam; quot enim in manu recurvi erant digiti, tot palmam ungularum perforabant aculei. Adstans quadam die juxta Martyris tumbam inter Missarum solempnia, Domino supplex fundebat precum vota. Cum subito, amminiculantibus meritis beati Martyris, ab immani erepta discrimine, amissæ recepit officium dexteræ, quæ in flexibilem usum miro fuerat revocata ordine. Ergo late patuit hoc miraculum, quod ad nostri hierarchæ scimus contigisse tumulum. Quin etiam quam pluribus aliis signis mirificavit Dominus Sanctum suum, adhuc quiescentibus ejus membris, ubi fuerat tumulata primum. Verum his prætermissis, fert animus ex his aliqua dicere, quibus transvecto de loco primæ repositionis ejus corpore, reconditoque venerabiliter in monasterio prope sancti Salvatoris altare, dignatus est mirabilis Deus in Sanctis suis athletam suum glorificare b.

[17] [febris,] Quidam, Bruningus nomine, in laicorum numero dignitatis pollens culmine, satis fidelis & utilis Malmundariensium fratrum incumbebat officiis. Huic accessit ægrotatio tam valida, ut omnia pene membra redderet velut exanguia. Cerneres ora pallore notari, cerneres juvenem sine spe vitæ magnis angoribus artari. Non erat ægritudinis modus, quæ persistebat velut insolubilis nodus Ingentem namque & calor & frigus faciebant juxta dolorem. Febris erat, febris regnum per corpus habebat, animamque labi de sua sede cogebat. Hic, cujus dubii pendens in funeris arcto saucia, sub gelidis ardebat vita periclis, monitus in somnis confugit ad suffragia nostri Patris. Nam sustentante baculo binoque ducente famulo, venit ad Martyris tumulum, recepitque optatæ salutis cumulum. Etenim super acervum, sacri corporis glebam continentem, sumens, vino lavante, pulverem, propinavit sibi potum salutarem in magnarum febrium propulsionem. Ergo claruit omnibus, quod magnus sit hic Sanctus; ad tumulum cujus febris languore gravatus, venerit & oraverit gaudens sospesque recesserit.

[18] Alium quemdam Genronem, coquinam fratrum exercentem fideliter, [& odontalgia sanantur.] dolor dentium stimulis urgebat amaris irremediabiliter, eaque vis adeo domuerat virile robur, ut nec esca, nec potus, nec somnus caperetur ab eo. Et mihi clamabat assidue, afflictionem suam non cessans exprimere. Unde ciborum terebatur refectio, inde mei corporis detrimentum fit & defectio. Teror unde terebam, premor unde premebam; voror unde vorabam. Et quid faciam? Date sapientes consilium, quo tantum possit pelli supplicium. Confugiendum est, tibi, inquam c, ad heredem Dei ad coheredem Christi, ad sacerdotem magnum. ad Martyrem summum, ad pium protectorem, ad benignum rectorem, ad hierarcham sanctissimum, ad athletam fortissimum. I, fer ei munera, tui capitis orbem circumducta dimensione signantia, cereum pulcrum fer ad ejus sepulcrum, venerandus pontifex tibi sit opifex, egregius præsul tibi sit consul. Nec mora, dictis paretur, effectus effectui præbetur. Itur & fertur? reditur & refertur. Itur comitante fide, reditur comitante salute. O gaudium hominis, o virtutem Martyris!

[19] Interea præteriens is, qui famulabatur infirmis fratribus, [Alius odontalgia ob furtum punitus, ac liberatus.] ante Martyris sepulcrum vidit & concupivit superjacentem cereum pulcrum. Rapuit ergo latenter, quod reddidit patenter. Uti namque dator muneris redierat comitante salute, sic raptor ejusdem prodiit inde comitante dolore. Itaque raptum, ut suis intulit loculis, amaris cœpit artari stimulis. Torquetur dente, turbatur mente; exclamat; o mirabiliter annectit eheu lamentabiliter; fit conventus plurimorum, comperitur causa dolorum. Redditur & refertur allatum; vident hominem sanatum. Sospitas redit mox, querula silet vox. Sublata redduntur, alia conferuntur, preces funduntur, vulnera pelluntur. Eja ridete dentes, dolore carentes, sospitate ditati, merito nostri coronati.

[20] Natalis sancti Joannis Baptistæ a fidelibus fideli excolitur devotione, [Cæca & curva mulier] & secundum promissum divinitatis per Angelum multi in ejus gaudent nativitate. Unde fit, ut singulorum annorum revolutione ad ipsius curratur memoriam, ut quia ille clamaverat: Agite pœnitentiam, peccatorum obtineatur indulgentia per bonæ operationis instantiam. Hujusmodi consuetudinis benevolentia ad Malmundariense monasterium promiscuæ multitudinis confluxerat numerositas, in tantum, ut præter populum nil aliud videas per compita, perque plateas. Intererat huic tripudio mulier, suorum advecta studio, quæ toto membrorum deformis curvamine, utroque etiam oculorum carebat lumine. Fratrum quidam, Hugo nomine; sancto de more recolens mysteria vitæ, sancto adstabat altari, cui non minima inest portio dominici ligni, sacros Martyris cineres propter habenti. Mulier a suis projecta, præ ipsis gradibus sacerdoti adstabat propius. Jam secreta dicebantur secretius, & plebs circumstans Domino mactabat se in precibus, cum tanto Martyris sepulcro *, oculis lumine carentibus, repente illa claris exclamat vocibus: En video, video, sit laus & gloria Christo.

[21] Fit multiplex murmur in adstantibus ex lætitia tanti proventus, [sospitatur.] tam diu permanens, suppressa voce, dum terminarentur officia Missæ. Tunc vero omnes prorumpunt ad divinas laudes, super facto husmodi obstupescentes, divinitatem in commune communi exorant precamine, ut virtus ostensa in restauratione luminis, ostendatur in reparatione reliqui corporis. Nec defuit humilium supplicamini, qui se timentium semper adest voluntati. Nam sub oculis omnium, qui aderant, compages refluum subito rapit arida succum; officia & rigidi remeant in pristina nervi, atque interdictum repetunt vestigia flexum. Mulier surrexit incolumis, argenteumque monile, collo dependens, altari pro munere imposuit gaudens. Credo, si tot auri affuissent pondera, quot arboribus insunt folia, Deo sanctoque martyri libens contulisset universa. Ea res tantum processit in admiratione, quanta multa populi multiplicitas in ejus rei affuit operatione.

[22] [Locus martyrii semper viridis.] Aliud quidam, relatu dignum, quod erat superius dicendum, sed fuit a memoria lapsum; quia hodieque videtur fide plenum, paucis absolvere, videtur congruum. Locus, in quo completum est trophæum fortis. Athletæ, viriditatem sui perpetuo conservat germine, ut nec æstivo exuratur fervore, nec hiemali adimatur frigore, sed & inarabilis manet usque hodie, &, ut testantur incolæ, crebro per noctem micat lumine. Perpendat quisque fidelium, quanti valeat apud Deum in cælis, cui tantum gratiæ collatum est in terris ad laudem & gloriam Salvatoris, qui est, quod non est ei, principium & finis.

[23] [Chilpericus & Raginfredus] Aspiret igitur nostris cordibus sancti Spiritus gratia, ut officio styli signemus, qualiter hostium sævitiam temerariamque manum, quæ fuit ausa beatum Agilolfum pontificem perimere, divina contriverit potentia. Amblava locus est in Arduennensi pago, duobus milliaribus distans a Malmundariensi monasterio, silvarum circumdensatus opacitatibus, habens montes congruos ædificandis castellorum munitionibus. Hujus rei gratia Daniel & Reginfridus, quorum ministri memoratum Antistitem neci dederunt, ibi sua castra fixerunt, ut in montanis, erectis firmis ædibus, tuerentur, venationumque jocis, quando vellent, exercitarentur, meditantes, quomodo possent in Carolum, suum mergere gladium, ignari se passuros magnum de suis in eodem loco dispendium. His auxilium dabat Eudo dux Aquitaniorum & Rabodus Dux Fresonum.

[24] Placitum tempus advenerat; in flores & folia se silvarum densitas induerat: [a Carolo Rege, implorante opem S. Agilolfi,] candidus auratis aperiebat cornibus annum taurus, & adverso sedens canis occidebat austro. Omnis patria patris mortem deflebat, qui felicius, ut vere fateamur, jam vivebat. Fama, certa rei nuntia, provecta non pigro volatu pervenit ad regales aures, infuditque cordi dolorem, cogentem fundere totas modo vires. Non ultra Caroli se continere potest indignatio, quem tanta perversorum provocabat præsumptio; ira, mœrore, dolore nimis urgetur, & quid agere possit, meditatur. Quid plura? Erexit in arma viros, animi virtute paratos, ingreditur Arduennensem pagum non in sono buccinæ, sed in silentio, divisa multas in partes acie. Post aditus nemorum, quæ circumdant Amblavam, & per omnes circumquaque vicos, jubet insidias latere & arma semper in manibus habere, ut si progrederetur aliquo, aliqua pars hostium incauta incideret in manus latentium. Hora erat occiduis cum sol se immerserat horis *. Veniens Rex Malmundarium, ingreditur ecclesiam, quæ continebat prædicti martyris Agilolfi tumulum, manavit lacrymis in tristitia magna, citiusque volens inde progredi, paucis orans, intulit ista. O sapientissime Pontifex Agilolfe, cujus sanctitatis modum nulla lingua potest explicare, impetres apud Deum tua, precor, intercessione, ut merear de meis hostibus, tuis interfectoribus victoriam obtinere.

[25] Dixit, & ingressus monasterium Principis Apostolorum, [& adhibente, quod mulier suggesserat] adesse sibi suffragia supliciter exoravit. Inde maturans iter, venit cum paucis ad locum, quem Romam vocant incolæ, ubi manebat quædam, quæ venerat ab Amblava, magnæ mater familias industriæ Hæc sciens adesse Carolum, miransque paucitatem militum, causam quærit, cognitaque; non bene sic, aliter agendum dicit. Accedens itaque constans ad Regem, in medio protulit: hunc sermonem: Ancillæ tuæ consilio, Domine Rex, utere, poterisque tuos hostes percutere, & ab istis sinibus expellere; gloriosusque victor existere. Noli tot insidias ponere, sed sac exercitum tuum convenire. Conveniant omnes ad exitum silvæ, faciantque quod suggeram serenitati tuæ. Accipiant singuli ramum foliis floribusque densatum de nemore vicino, tantum, qui possit omnino tegere virum cum armis & equo. Omnes hæc inusitata arma tecum cum solitis armis sumant, catervatimque cum silentio lentis gressibus incedentes, illucescente diluculo, ad locum, ubi manent hostes, te duce tendant. Si dictis meis assensum præbueritis, triumpho vere gaudebitis. Placuit omnibus, sermo, nec mora, totus militum colligitur ordo. Abscinduntur rami foliis floribusque densati, quibus teguntur cum armis & equis viri; mira construitur acies, in qua mira videri poterat facies: novis armis munitæ catervæ, catervatim non diviso cuneo cœperunt incedere, & idcirco nomen illius loci dicitur ad catervas usque hodie.

[26] Lunaris lampas perpulcra nocte nitebat: Danielem & Reginsridum horrida somnia terrebant, [stratagema,] horamque noctis peracturi, sidera volentes cognoscere, ministris suis dicebant: Egredimini, &, ubi sit plaustrum, intuemini. Illi procedentes velociter eunt ad locum, ubi viderant in initio noctis plaustrum, quo junctis bobus segetes & ligna feruntur idque vident postea penitus loco non fuisse motum. Redeuntes ad dominos; Ubi, inquiunt, erat carrum, cum perreximus dormitum, ibidem manet adhuc fixum. Tyranni, sperantes eos respondere suis intentionibus, quod scilicet dicerent de Arcturi syderibus, dicunt adhuc multum noctis restare, cum jam inciperet aurora micare, cœperuntque somno sua securi membra dare. Taliter illudebantur divino judicio, ut vindicaretur innocentis sanguinis effusio.

[27] Interea veniebat Rex arboreus d, cum militibus, [devicti & in fugam acti.] quem dum cernerent accelerantem custodes pervigiles, attoniti nimis stabant, silvamque venire sperabant; iisque territi, currunt aliis nuntiare, magnoque clamore; Papæ! aiunt, fugiamus, silva nos persequente. Ecce nos obruunt nemora, celeriter ad nos venientia. Talia dicentes irrident, atque sic eis respondent: O stulti, stulti, quæ vos dementia cœpit? Aciem oculorum vestrorum nocturna vigilia confudit. Nisi Threicii vatis, pro funere conjugis gementis, Orphei musa sonuerit, silva mobilis ire non poterit. Jam silviferæ propinquabant acies, in quibus nil præter silvam cerneres. Clamant iterum speculatores, audire se fragorem silvæ venientis, taleque responsum redditur illis: Silete temulenti, silete stulti, Bacchicis nimis referti muneribus, oculos & aures amisistis. Date sopori fessos & ebrios artus, ut sanum sapere possitis. Tandem impetus venientium omnium pulsat aures, territique tyranni cum satellibus procedunt inermes. Quos cum cernerent regales turmæ, quæ silvam ferentes, sperabantur silvæ, parumper hærent, & inter se & illos vix unum mediari stadium vident; arborum ramos deponunt, armaque bellica sumunt. Pervolant & irruunt in hostes, nulla spe, nullo robore sibi resistere valentes. Corda quatit horror barbaris, dextrisque labascunt & armis. Tum sæva mors, tum vulnera, tum nulli clypei tutantur viscera. Nusquam virtus, nusquam audacia, tantaque metu turbatas mentes invasit vecordia, ut nec primos congressus, nec prima ferrent prælia. Non frenos non arma regunt, sed omne corpus ad ictus patere sinunt. Quid plura? Crudeliter cæduntur, & in necem rapiuntur. Reginfridus & Hilpericus, qui & Daniel, videntes se magnum de suis ferre dispendium, non erubuere fugam. Vicit formido pudorem.

ANNOTATA.

a In margine manuscripti notatur, sequentia miracula usque ad finem numeri 22 inferius relata, e solo Ms. Mariano ad Gradus, de quo loco in Cmm. prævio, desumpta esse. Præterea adscribitur: In octava Agilolfi, sine dubio, quod vel ibi, vel alibi in Octava sancti Martyris recitari ista consueverint. In solo autem Ms. Malmundariensi post Passionis historiam subdebatur immediate historia de cæde & fuga interfectorum S. Agilolfi, cum hoc exordio: Aspiret igitur nostris cordibus, &c., quæ hic damus a num. 23, eodem ordine; quo accepimus.

b Miraculum hoc e libro de Miraculis S. Quirini excerptum diximus prævie num. 29; sicut etiam illud, quod sequitur: Natalis S. Joannis Baptistæ, &c.

c Patet inde, Auctorem vixisse, dum ista contingebant.

d In Comm. prævio, num. 26, adjuncta hujus historiæ ad trutinam revocavimus.

* forte ante Martyris sepulcrum

* lege undis?

DE S. HERUMBERTO EPISC.ET CONF.
MINDÆ IN WESTPHALIA.
Ex Officio Osnabrugensi

CIRCA AN. DCCC.

[Commentarius]

Herumbertus Episc. Confess. Mindæ in Westphalia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Minda Westphaliæ ad lævam Visurgis ripam non incelebris civitas, Episcopo olim, qui Coloniensis suffraganeus erat, subjecta, nunc Prussicæ potestati subdita, quamquam Imperialis & Hanseatica, prima fidei Christianæ principia B Carolo Magno, [Fundatio ep. Mindensis a Carolo M.] famosorum id temporis Saxonum domitori, accepta resert, adeoque & quæ ad eam firmandam potissimum conduxere, præcipue episcopatum, ab eodem Impenatore ibidem institutum, anno, ut ferunt Chronica, 780, probante Adriano I Pontifice. De hujus aliarumque per Saxoniam ecclesiarum fundatione expressius agit Chronicon Mindense apud Meibomium tomo 1 Rerum Germanicarum a pag. 554, de qua non semel in Actis nostris disserendum fuit. Aliorum Chronicorum Mindensium rationem reddit V. Cl. Leibnitius in sua ad Scriptores Brunswicenses Introductione tomo 2, pag. 19, loquens de Hermanno Lerbeke, auctore Chronici Episcoporum Mindensium, ubi, præter jam dicta, tertium assignat, quod etiam penes nos est in collectione Pistorii tom. 3, a pag. 723, in quo nonnulla recurrunt, quæ paulo exactius ractata desideres.

[2] Præter ceteros Chronicorum istorum collectores accurate scripsisse videtur Lerbekius, [ex Chronico Hermanni Lerbeke,] Ordinis Prædicatorum, cujus ætas designatur per Ottonem a Monte, Mindensium episcopum, ut in fronte codicis scriptum reperii laudatus Leibnitius: Hermannus de Lerbeke, frater Ordinis Prædicatorum domus Mindensis, edidit hanc Coronicam, utque ad tempus suæ vitæ, tempore Ottonis episcopi Mindensis de Monte. Fuit is Otto istius nominis tertius, in ordine Episcoporum XLV, cui ab Urbano VI anno MCCCLXXXIV, XVII mensis Februarii, apud Neapolim de episcopatu Mindensi provisum est. Gesta ejus narrantur a pag. 194, demumque sedisse dicitur episcopus Otto XIV annos, sex septimanas & quinque dies, adeoque obitus ejus referendus ad annum 1398, quod more istius ætatis rudi versiculo sic exprimitur: M. ter centenis, L & X quatuor octoque punctis, quæ eo solum dicta sunt, ut ostendatur, non seculo XIII vixisse aut floruisse Lerbekium, sed sub finem sec. XIV, & verosimillime sub initium XV: atque ex hoc desumenda erunt paucula, quæ de S. Herumberto memoriæ prodita sunt.

[3] In Chronico Pistoriano aliud nobis nomen objicitur, ut pro Herumberto, primo Mindensium episcopo, [potius quam aliis Mindensibus sumitur.] sit Erkanbertus, qui alibi Hercumbertus & Hercubertus nominatur: nec in aliis satis diligens est ejus auctor, ut ex uno ad rem nostram etiam spectante, colligi potest; dum ait: Prædictus autem Carolus fundavit ecclesiam pulcram & ornatam, quæ jam major est ecclesia Mindensis, quam S. Leo Papa consecravit, & ordinavit eis quemdam virum sanctum in pastorem & primum Episcopum Mindensem, nomine Erkanbertum: hic erat vir devotus, & ratione vitæ incedens in omnibus mandatis Dei; fecit enim Deus per eum multa miracula, quæ inscripta sunt libro vitæ. Prædictus autem Erkanbertus, mul, tis clarus virtutibus, quievit in pace in vigilia S. Medardi episcopi. Non cohærent ista cum recepta opinione, quod S. Herumbertus datus sit Mindensibus Episcopus anno 780; nec dies obitus recte desinitus videtur: nam Chronicon Lerbekianum diserte notat, Sancti istius transitum seu anniversarium in profesto Primi & Feliciani peragi consuevisse; quod esset VIII Junii, S. Medardo sacra; ubi interim modo colitur hac die IX Julii, saltem in Officio Osnabrugensi, infra recitando.

[4] [De S. Herumberto panca supersunt,] Necesse est fateri, non minus Sancti obitum, quam gestorum seriem ignorari, Lerbekio meritissime conquerente, quod in hoc, sicut in plerisque aliis, Clerus illius temporis & eorum successores culpabiles non mediocriter heu reperiantur. At non solius Cleri Mindensis ea culpa fuit, sed multis aliis ecclesiis nimium communis, quarum jacturam Monachi & Religiosi resarcire conatisunt. Jam dedimus, quæ in Pistorii Chronico observatu digna & corrigenda sunt: Meibomianum in principio etiam plane confusum est, id unum recte, ni fallor, cum recepta opinione adstruens pag. 555, quod Carolus Mindensem fundaverit ecclesiam anno Christi DCCLXXX …, cui præfecit venerabilem virum Dominum Hercumbertum, primum illius ecclesiæ Pastorem & Episcopum, de cujus fundatione, inquit, tales exstant versus:

En septingentis octoginta simul annis
Ecclesiæ Mindæ locus aptus conditur inde,
Deliciis plenus sit, pace fruens & amœnus.

[5] [in rhythmis aliquot,] Chronicon Pistorianum rhythmum quoque refert de prædictæ ecclesiæ fundatione, sed torto semper Sancti nostri nomine: correctiora quidem videntur, quæ habet Lerbekius, at quomodo Leo Papa intrudatur, haud equidem intelligo. En operis præfatiunculam:

Annis Christi octingentis,
Sed bis decem ex his demptis,
      Templum primum conditur
Petri Cephæ ad honorem:
Error gentis in decorem
      Fidei convertitur.
Locum Minden nominatum,
Per gentilem incastratum,
      Wedekindum nomine.
Hic per Karlum captivatus,
Per Leonem baptizatus
      Sacro fontis flumine.
Karlus fundans hunc effecit
Contra gentes, quas ejecit,
      Nominatos Saxones.
Leo sacrans tutum fecit,
Herenbertum & præfecit
      Contra nequam dæmones.
Fac, o Deus, ut salventur
Gens & locus, nec * timentur
      Hostium insidiæ:
Permansurus in æternum,
Nec trahatur in infernum
      Dæmonum malitia,

[6] Sequitur Larbekiani Chronici initium hujusmodi: Prædictis ergo omnibus bene ordinatis, [non satis accuratis.] sive per sanctum Carolum, sive per Wedekindum, vir venerandus Hercumbertus Mindensi ecclesiæ primus pastor & præsul idoneus præficitur & designatur. Hic quantum temporis dictam ecclesiam rexerit, vel ubi sepultus sit, scriptum non inveni. Tum eam querelam subdit, quam supra retulimus; demum sequentes versiculos:

Hic doctor prudens ad opus sublime vocatus
De requie mentis, ut plurima corda lucretur,
Auctorique Deo messis fœcunda paretur.
      Nam hic Præsul honoratur,
      Minidensis qui vocatur,
            Dignitate palli,
      Quod bene rationale
      Vocatur & non male:
             Nam trini Episcopi.
      Tantum isto decorantur
      Per quem recte venerantur
            Locus, gens & Clerici.

[7] Reliquum est, ut cum Lerbekio ævi istius clerum incusemus, quod in rebus suis litteris mandandis plane incurius fuerit, cum de primo suo eoque sancto Episcopo tam pauca supersint. [Colitur in ecclesia Osnabrugensi.] Mirari etiam liceat, vel posterioribus ipsis seculis de viro tam insigni nullam in ecclesia Mindensi commemorationem ecclesiasticam in Officio factam fuisse. Habemus Mindense Breviarium impressum & completum anno Domini MDXVI in nobili famosaque urbe Maguntina, per Joannem Scheffer, in quo nec verbum est de S. Herumberto, ut nobis satis integrum non putassemus, eum hoc loco referre, nisi de ejus cultu & quidem sub ritu semiduplici testimonium daret ecclesia Osnabrugensis, ea lectione, quæ inter ejus propria Officia, Coloniæ anno 1652 excusa legitur: Herumbertus vir miræ sanctitatis ac zeli fuit in convertendis Saxonibus, non ita pridem a Carolo Magno armis devictis; cujus virtutum meritis ac doctrina multi ad Christianam religionem deducti sunt. Qua re permotus Carolus, ipsum novæ episcopali cathedræ Mindensi, nuper a se fundatæ, consentiente Adriano Papa, antistitem primum præposuit. Qui in munere suo sedulum pastorem & doctorem eximium, per multos annos se exhibuit, & tandem sancte in Domino quievit. Cetera cum oratione sumuntur ex communi. Notabis, ejusdem ecclesiæ Martyrologio proprio annuntiari S. Herumbertum primo loco hoc die, eodem, quo hic, sensu, sed paulo contractiori.

[Annotatum]

* al. Parentur.

DE B. JOANNA VIRG. CARMELITANA
REGII LEPIDI IN DUCATU MUTINENSI.

ANNO MCDXCI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Cultus; scriptor vitæ Italicæ; Latinæ interpres.

Joanna virgo Carmelitana, apud Regium Lepidi, in ducatu Mutinensi (B.)


J. P.

Regium Lepidi, civitas in Ducatu Mutinensi, de cujus primæva origine, aliisque ad ipsam spectantibus, agit Ughellus Italiæ sacræ tom. 2, a col. 297, præcipuo religionis studio celebrat B. Joannam virginem, [B. Joanna Regii in Ducatu Mutinensi apud Ferrarium celeberrima;] Ordinis Carmelitani alumnam; de qua Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ita annuntiat hac die: Rhegii in Æmilia B. Joannæ virginis, Ordinis Carmelitarum. De cujus cultu observat sequentia in annotationibus, indicans unde eam acceperit, nimirum ex Kalendario ecclesiæ Rhegiensis & monumentis cœnobii Ordinis Carmelitarum, cujus ipsa B. Joanna fundatrix fuit. Obiit anno salutis MCDXCI, ætatis vero LXIII, clara miraculis, in eodem monasterio, quod sancta Maria de Populo dicitur, condita, maximo totius populi concursu colitur. De ea in ejus ecclesia Officium & Missa die prædicto ex antiqua potius devotione, quam ex Romani Pontificis concessione recitantur. Vita illius typis excusa est Mediolani anno MDCXVII. Non itaque die IX Junii, sed hac die eam coli, recte jam pridem notatum fuit inter Prætermissos ad diem nonam Junii, his verbis: In Vinea Carmeli & Acie bene ordinata coli dicitur hoc die, nono Junii; sed per errorem unius literæ, ut apparet ex novo Ordinis istius Speculo, ubi vita ejus refertur ad diem IX Julii; qui fuit dies, quo ad meliorem vitam trans iit, uti constat ex auctore Vitæ ejus. Nihil itaque dubii relinquitur de stabili & antiquo ipsius cultu, quem jam a tot annis apud Regienses ex propensa erga Beatam affectione inchoatum; deinde auctum, amplificatum & continuatum ex pia consuetudine fuisse, non ignoramus.

[2] [ejusdem elogia ex Speculo Carmelitano,] Speculum Carmelitanum tom. 2, part. 1, pag 541 a probatione cultus hujus Beatæ ad ejus elogia progrediens, refert Benedictum Gononum Cælestinum in Chronico SS. Deiparæ sub annum MCCCXXVIII, ex benedicto Mutto, auctore Vitæ ipsius, eximias erga Virginem Mariam & plane singulares propensissimæ & piissimæ voluntatis affectiones commemorare, quodque in recitatione unius Ave Maria, subinde per totam noctem in raptu & extasi permansisset. Tum in eodem Speculo Virginis natales prædicantur ex tomo 4 Annalium Carmelitanorum, relati ad annum 1428: Nata est sub eodem anno Rhegii in Æmilia Joanna virgo, postea Ordinis nostri monialis, sanctitate & miraculis clara. Parentes habuit pios & modestos, Simonem & Catharinam Scopelli. Fundatrix hæc Virgo fuit monasterii virginum Carmelitarum ejusdem Rhegii civitatis, quod S. Maria de Populo dicitur, sub obedientia nostrorum Patrum Congregationis Mantuanæ. Jam vero ibidem ex eodem fonte ad annum 1491, his verbis sanctus Joannæ obitus describitur: Cælitum numerum adauxit sub hoc anno, die nona mensis Julii B. Joanna Scopelli de Rhegio, Ordinis nostri sanctimonialis, de qua in superioribus egimus, carnis molem terræ & spiritum cælo mittens. Præcedente enim Jesu sponsi visione, sub pulcherrimi juvenis, candidissimis vestibus ornati specie, qui ex rosis & floribus paradisi fertum ipsi offerebat, & ad cælestes nuptias invitabat, gravissimo pressa morbo, Ecclesiæ armis munita, sororibus ad se vocatis, sanctisque exhortationibus ad pietatem, devotionem &. observantiam religionis præmissis, sanctam animam exhalavit.

[3] Porro solidas Beatæ virtutes, cælestes delicias, sublimem contemplationem, [Plura apud scriptores vitæ, de quibus hic agitur.] patientiam, duris dæmonis insultibus probatam; apparitiones, diem obitus prænuntiatum & sancte adimpletum; apparitiones denique post mortem, inventionem corporis incorrupti & suavem odorem exhalantis, & primo quidem a monialibus honorifice reconditi, ac miraculis frequentati; dein miro modo ab Episcopo Regiensi post revelationem acceptam visitati, recogniti ac solenni cultu honorati, & quæ hac spectant, dabit Vita, hic recusa. Primus eam; quod sciamus, vulgavit Italice Benedictus Mutti Regiensis, e multis, ut ipse indicat in epistola sua dedicatoria, scriptis collectam. Variis locis traditur in Speculi prædicti annonatis, Vitæ Latinæ præviis, excusa fuisse. Exemplar habemus anno 1611, Venetiis impressum. Ejusdem anni exemplar præluxit P. Segero Pauli, Carmelitæ Coloniensi, qui Latinam Vitam, abs se conscriptam, accepit ex Italica, omissis quibusdam , quæ verbose adornarat prædictus Mutti: pauculis etiam de suo additis, ut comperi ex utriusque Vitæ collatione, habiturus rationem eorum in annotatis. Auctor Latinus non male latinitati consuluisset, si solœcismos hosce declinasset; num. 8, asserens Joannam propter nummorum inopiam inito pretio numquam fore satisfaciendam; & num. 20 cumulandas iri pro cumulatum iri. Alibi occurrit Modena pro Mutina. Præmiserat num. 6; Deus vero, qui in se sperantium curam non deserit, ex præfati versipellis argutiis eruere eam placuit. En tibi jam ipsa

VITA
Auctore Benedicto Mutti Regiano.
Ex Italico, Venetiis excuso, anno Christi 1611, edita parte I Speculi Carmelitani a pag. 542, cum Italico collata.

Joanna virgo Carmelitana, apud Regium Lepidi, in ducatu Mutinensi (B.)

CAPUT I.
B. Joannæ parentes; virtutes; vitæ austeritas; Carmelitici habitus susceptio; monasterii novi fundatio; Manichæi per eam conversio.

EX MS.

Anno Christi MCCCCXXVIII beata Joanna virgo, patre Simone, matre Catharina, tum genere tum pietate præclaris, nata est in civitate nobili de Regio. [B. Joannæ natales, vitæque austeritas virtutibus sociata;] Sane summus in Deum amor, qui Virginis sanctissimæ cor sauciaverat, & veluti spiculis quibusdam transfixerat, innatus videbatur, & in ea, tamquam ignis sub cineribus delitescens, nutrimenta suscepit. Quoniam infantia vix excesserat, cum deliberatura de solvendis seculi involucris, & monastico induendo habitu (quæ jam induerat virtutem) secum ageret, si ætas tenera permisisset, degustans, quam suave sit jugum & onus leve, susceptum pro Christi amore. Ætate igitur pariter, & largissimis gratiarum undis ac stillicidiis cælestium charismatum ita provehebatur, ut mens ipsius divinis fixa splendoribus, & incentivis effrenæ carnis cohibendis (quæ fragile corpusculum impulsu aggredi solent) numquam cessaverit, tum dura corpus inedia macerando, tum disciplinis coarctando, tum jejuniis attenuando, tum orationis studio incumbendo, aliisque piis operibus jugiter intendendo.

[2] [Oratio exaudita; crescit cum ætate virtus & constantia in adversis.] Cum sponso suo Jesu Christo pro germanis duabus sororibus matrimonio jungendis quadam die preces alacri animo, corde sincero obtulisset, Deo ipso oblationi annuente, effectum sortiri meruerent. Ecce enim divino inspirante numine, duo juvenes forenses, ambo nobiles, in eas amore feruntur, in sponsas solicitant, tametsi sibi antea non visas, nec cognitas. Interea ambigui manent parentes, propter juvenum generis imparitatem: nihilominus tot inter dubia flectuntur, sponsalia contrahuntur ad instantiam Joannæ virginis, Dei voluntatem non deesse asserentis, cui in omnibus promptissime obsequendum. In hoc primo illuxit admiranda ejus sanctitas. Cum ad grandiusculæ jam ætatis adolevisset incrementum, cœpit etiam per quotidiani profectus cumulum ad se verioris disciplinæ pervenire augmentum, ut quæ proficeret in numero annorum, cresceret etiam in ostensione mortificationum; ita ut virueret amor in ea, nimirum vanitatis deserendæ, & excluserit ab ea timorem religionis ingrediendæ. Virgo namque inter ipsa lactantis infantiæ rudimenta, totam intentionem suam, totum amorem in sponsum ad hoc direxit, ut corpus & animam suam illi consecraret voto suæ virginitatis. Effloruit in hoc sancto proposito omnipotens miserentis Domini benedictio: nam nec parentum blanditiis, lacrymis aut minis mentem mutavit. Sciebat quippe incontaminatas immarcescibiles palmas conservatas in cælis esse solis legitime certantibus contra carnis illecebras, fraudis diabolicæ tentamenta, & seculi lenocinia; & ideo, ut soli Deo fieret veraciter tota, omnium alacriter excipit tela, & ut perenniter jure frueretur hereditatis cælestis, lætanter temporibus ærumnæ atteritur flagellis.

[3] Optimis ditata desideriis, sanctæ Mariæ sacrum habitum in religione B. Virginis Mariæ de monte Carmelo suscipiendum deliberavit. [Assumit habitum Carmelitanum cum cilicio ac catena ferrea, mundū exosa.] Cilicium sub ipso induit: quo semel amicta, ad vitæ finem retinuit. Et ut spiritum carnis ac elationis magis subjiceret imperio rationis, nudum catenula ferrea cinxit corpus. Ecce novum martyrii genus, novum præbet in virgine spectaculum: illi namque oppidum, est claustrum; indumentum, internum, cilicium asperum; catenæ pressura, corporis zona; blandimenta seculi, tormenta animi; & corporalis mors parentum est illi spiritualis vitæ principium. Nam utroque privata parente, totaliter deliberat se privare mundi vanitate, sponte deserens, libens abjiciens, voluntarie derelinquens proprii juris domum, proprietatis peculium, hereditates, adhuc & parentes a nobilis generis a postponens amori Christi, ejusque sequens inopiam, contemnit amplissimas principalis opulentiæ facultates, de præsenti minime solicita, secura de futuro, nimirum de promissa centupli a sponso suo benedictione recipienda.

[4] Postmodum vero unico munita Crucifixo, in quo gloriabatur cum Apostolo, [Meditatur fundare novum monasterium, & voti fit compos;] totam fiduciam in ipso ponens, paternam domum deserit, & ad feminam quamdam fortuna tenuissimam, pietate tamen & Dei timore opulentam, divertit. Cui percunctanti, quænam media pro extruendo, quod prætendebat, monasterio attulisset? Joanna virgo sapientissime respondit: Habeo, inquit, thesaurum, crucifixum videlicet Deum, in quo uno omnium dives sum. Interea nequaquam segnis, a loco, ad monasterium apto, perquirendo quievit, bono suo exemplo ad Deo famulandum alias succendens, monasticisque castris sociare sibi alienæ professionis milites satagens. Quæ mente conceperat generosi animi virgo, implere vehementer optabat, congruum scilicet reperire locum monasterii construendi, & ecce divinitus inspirata mulier vidua ejusdem civitatis, se, duas filias, domumque propriam in vicinia S. Petri, alias castelli, nunc de Mutti dicti, situatam, obtulit, firmiter statuens sub castris Joannæ virginis viriliter militare, ut ad curiæ cælestis triumphum posset feliciter pervenire. Ingenti perfusa gaudio, prudens Dei ancilla, ex vocatione tam divina, suis eas castris aggregauit, non minori repleta solatio. Unde super hoc plurimum ædificatæ ad domum divertunt, una, in unitate spiritus, commorandi gratia; ibique quatuor annorum spatio virtutum exercitio solerter incubuerunt, monasterio construendo sedulo necessaria præparando cum incredibili omnium civitatis incolarum applausu & lætitia; quos suis continuis precibus singulari condecorarunt favore; cum Joannæ virginis opinio & fama sanctitatis jam late diffusa esset apud omnes.

[5] Quamdam suam compatriotam tunc temporis immanis mœroris amaritudine quidam filius, [Manichæum ab hæresi ad Christum convertit.] nomine Augustinus, afficiebat, Manichæi erroris caligine oppressus; qui nec ad Sacramentum pœnitentiæ adduci, nec a perverso & diabolico suo errore amoveri maternis precibus, nec amicorum persuasionibus potuit. Quis interim matris luctus? Qui planctus desolatæ? Quæ solicitudo afflictæ de filii salute? tandem divini solis radio quodam die perfunditur, & confisa in Beata, eam interpellat, obsecrat, obtestatur, ut suo præsertim auxilio animum ferreum filii sui, Manichææ superstitionis insidiis detentum, expugnaret. Quem ad se Ancilla Dei vere misericors advocat, sui in primis erroris, in quo versabatur, benignè arguens, dicit toties hominem debere resurgere; quoties cadit ex fragilitate, jamjamque divinæ ultionis accelerata severitate dæmonum faucibus devorandum tradi, nisi erroris caliginem ad mentis oculos assidue revocans, depelleret, & commissi reatus tenebras plangeret. Verum mifer, velut scopulus, assilientes maris fluctus rejiciens, ita non commovetur importunis Virginis efflagitationibus, ferrea ligatus voluntate. Sed festinat ex adverso Beata diras Omnipotentis & furorem Altissimi vertere, orationibus tamquam lapillis gemmisque pretiosis ornat se, vestit se palla abstinentiæ, & vigiliarum unguentis exoticis delibuta pergit, ut obsidionem hanc admirabilem solvat, ut vim avertat numinis inimici. Et ecce, subito Deum mifero placat, miserum Deo reconciliat; abjurat hæresim infelix feliciter; ad pedes confessoris procumbit humiliter; transit in affectum cordis prævaricator, & redit ad cor, atque gravitatem sceleris pænitentiæ lacrymis eluit; & pariter salus in virtute Joannæ, sed Joannæ lamentantis ærumnas infelicis; sed Joannæ orantis, Joannæ mœrentis, Joannæ cæli fores continuo pulsantis.

ANNOTATA.

a In Italica vita est li parenti, id est parentes sine addito.

CAPUT II.
Dæmonis impetus adversus Beatam; cælestis consolatio ac virtutes ejus.

ex. spec. Carmel.

[A dæmone imperita, divina visione recreatur,] Versipellis insidiator indigne ferens optimam sibi præreptam a virgine prædam, ubique & omnimodas suæ calliditatis assumit argutias, eam in profundum desperationis adducere satagens, nimirum ei persuadendo, regnum cælorum amisisse, ad quod recuperandum frustra laboraret. Deus a vero, qui in se sperantium curam non deserit, ex præfatis versipellis argutiis eruere eam placuit; cui sequenti nocte apparuit mirabili coruscans splendore, & infinitis Angelorum cuneis stipatus, introrsum eam in cordis penetralibus alloqui suavissime orsus est, dicens: Noli perhorrescere, filia, dæmonum imposturas & illusiones, nec umquam a cœpta bonorum operum via deflecte. Simul etiam excrescentium suorum securam reddens meritorum; in cujus rei testimonium caput ejus diademate pretioso condecoravit, & simul gaudio cor ejus replevit infinito.

[7] Ancilla Christi, tacta zelo ædificandi, tandem adjecit oculum ad quamdam sancti Bernardi ecclesiam cum hortulo & domo, a sancti Petri porta modicum semota, a fratribus Humilibus tunc temporis occupata. Hæc igitur ita Beatæ aspectibus placuit, ut eam pro monasterio extruendo solicite petierit a Deo. Et quadam vice inter orandum ei apparuit D. Bernardus, quam mira mentis dulcedine consolatus est, & consolatæ mox promisit; idque postea in se agnovit Beata impletum, quod per visionem sibi fuerat ante promissum: nam anno a Christo incanato MCDLXXXIV, Romanæ Ecclesiæ Innocentio octavo sedem tenente, antehac Carmelitarum protectore, civitatem de Regio Humilium fratrum Generalis pertransivit, Romam petiturus; qui ad Philippi Zoboli Regiani, Episcopi Comachiensis * instantiam, præfatam habitationem concessit. At cum priscus ille humani generis hostis continuum a Joanna morili contra se bellum conspexisset, eo furoris vinciebatur affectu, quo factam promissionem revocari studeret, non cessans cruenta bestia totis malitiæ suæ viribus circa Christi ancillam insanire; non cessans virus suæ nequitiæ visibiliter diffundere. Sæpe namque nonnihil certam quamdam feminam, eumdem locum habere prætendentem, commovebat, satagens ad hoc eam inducere, ut præfati acquirendi loci gratia sese favorum subsidio opponeret: & tanto se vigilantiorem nequam reddebat, quanto feminæ noverat possessionis non aquirendæ periculum imminere.

[8] Hæc itaque ad S. Bernardi præfectum (qui paulo ante sui Generalis consensu Joannæ locum promiserat) diabolica persuasione femina se conferens, [ecclesiam & domum a Deo obtinens precibus, interveniente S. Bernardo, qui ei apparet.] eum cohortata est, quatenus dignaretur illius loci promissionem revocare, cujus seipsam noverat emptionem postulasse, asserens, Joannam propter nummorum inopiam inito pretio numquam fore satisfaciendam, multis etiam ad id ipsi persuadendum productis rationibus. Quibus motus præfectus, contractum censuit rescindendum. Cumque igitur Joanna, fidelis Christi ancilla, in mente inde non modicum molestiæ pateretur; cui clausa videbatur humani auxilii janua, & totius spes interclusa possessionis, nihilominus eximia cum reverentia, & magna animi submissione Altissimum de necessariis ad solvendum præfecto asserit provisurum. At vero Joanna per varia solicitationum genera non valens obtinere resolutionum verba, præfectus zelo immoderati furoris accensus, iter arripuit, atque ad domum furibundus properare gressibus cœpit, eas expulsurus. Sed loquela Joannæ virginis per effusam mellis dulcedinem, mentis cæcatæ præfecti ita pellit furorem, ut qui prius fuerat tamquam leo frendens, inter claustra monialium jam factus mitis agniculus, inter lenitatem verborum, reverteretur domum. Et post crebro repetita a Joanna ejusmodi tentamenta, eam præfectus cessavit molestare, non nisi a Patre luminum & magni consilii Angelo ea omnia provenire sibi plane persuadens; unde postmodum pacifice loci possessionem inivit.

[9] Et cum seculi hujus annus ageretur MCDLXXXV, [Novo monasterio præfecta, agregie erga Deiparam afficitur,] monasterii primordia constituit sub titulo Deiparæ de Populo: in quo una cum aliis monialibus commorantes, veluti in acie consistentes, gratiæ cælestis oleo delibutæ, adversus mundanos adversantium hostium cuneos, tumultuantium strepitus inimicorum viriliter dimicabant, civium subsidio & maxime Christophori Zoboli Regiani semper subnixæ, cui eximia cum charitate & omni, quo poterat, studio enitenti monasterii promovendi antiquissima cura erat; ita ut brevi temporis spatio spiritualium quarumdam personarum concursu, religione & pio cultu celebre efficererur. Cujus regimini Joanna præficitur, quæ tamquam sol filiabus suis per exempla bonæ operationis non mediocriter præluxit. Præter duras corporis jejunio macerationes, uberrimis plerumque lacrymarum compunctionibus affluebat; orationibus quinque ad minus jugiter horis vacabat. Et cum supernæ gratiæ munus aliquod suscipere prætendebat, quindecies mille Ave Maria recitabat, & unumquodque centesimum recitatione Salve Regina coronabat. Quibus dictis, septies quoque Ave maris stella, totidemque, o gloriosa Domina, dicebat. Quam devotionem gloriosæ virginis Mariæ tunicam cognominabat.

[10] [dotata spiritu prophetiæ.] Prophetico fuit etiam donata spiritu, quo futura prædicebat. Quadam enim vice domina Juliana Suessi b, detenta infirmitate b gravi, Joannam invisura, cum ad monasterium contendisset, per merita ejus pristinam sanitatem recepit: simul & ingentem consolationem, quod sibi nimirum prædixerat, anni curriculo incipiente, masculum pareret. Idque impletum fuisse postmodum cognovit actu, quod summopere habebat in affectu. Cum Quadragesimali tempore Majoris hebdomadæ pro sui conventus rei familiaris, & maxime librorum necessitate, in oratione versaretur, a filiabus (quibus similiter ut pro eadem immensam Dei clementiam obsecrarent, injunxerat) mente in excessum rapta trium horarum spatio conspicitur. Et præfati temporis termino appropinquante, ecce miro supernæ inspirationis motu perculsus quidam sanctæ conversationis Chrysanthus Susente c de Corregio nomine, munifica liberalitate succurrit necessitati.

[11] [Oratio ab illa recitari solita.] Solebat Mater venerabilis, orans pro se & suis, sequentem frequenter orationem dicere: Exaudi, sancte Pater, omnipotens æternæ Deus, per unicum filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, exaudi, quæso, me miseram famulam N, tuam misericordiam deprecantem, & in te confidentem. Da in ore meo verbum bonum, & in corde meo consilium certum d, corrobora mentem meam, ut in sanctificatione permaneat, ne vis antiqui hostis, libidinosaque contagio corporis ullum in me excitet bellum, nulla mentis vagatio sensus meos alienet, non turpiloquium, aut mordax, seu mendax: sed verbum sanctum resonet in ore meo, ut clarificetur nomen tuum, quod est benedictum in secula seculorum. Esto, Domine, memor congregationis tuæ, quam prævidisti ab initio, & ne claudas ora canentium te; sed da sermonem justum & benesonantem in os nostrum, ut nostræ deprecationes sint acceptæ in conspectu tuo. Qui vivis & regnas Deus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Solœcismus hic notatur in fine Comm. prævii.

b Italice Giulia Sessi.

c Italice scribitur Lusente.

d Rectum lego in vita Italica.

* al. Coma clensis.

CAPUT III.
Singularis Deiparæ cultus; dæmonis fraudes; sublimis contemplatio.

Gloriosissimæ Dei Genitricis Mariæ (cujus illa perstudiosa cliens erat) quotannis tanta solemnitate festa celebrabat, [Deiparæ festa prævenit jejunio, & colit salutatione Angelica;] ut in vigiliis ejusdem festivitatum millies salutationem angelicam recitaret: die vero ipsa septem ejus Officia legendo persolveret: & continuo ad pulsum salutationis Angelicæ, ipsummet profunditatis mysterium meditando, nonnihil inhæreret. Abstinentiæ vero tantæ erat, ut Sabbatum, pane & aqua contenta, transiret; & similiter totum illud spatium, a festo nimirum Exaltationis sanctæ Crucis usque ad diem dominicæ Resurrectionis, sine intermissione jejunando transcurreret, [quamvis a certis quibusdam diebus, secundum mitigationem Eugenii Quarti Pontificis Maximi eximeretur a.] Cum tanta igitur ipsius vitæ austeritas, quæ latere vix poterat, Confessario suo innotuit, mox sub sanctæ obedientiæ præcepit imperio, ut, sole ad occasum vergente, in vigilia Annuntiationis almæ Dei Genitricis unicum Ave Maria recitaret. Cui promptissime morem gerens, solitarum numerum precum & rigorem acquievit relaxare, sed affectum & fervorem non cessavit augmentare. Nam cum tanta devotionis magnitudine & contemplationis profunditate recitavit unicum illud Ave Maria, ut divini amoris igne succensa, & cælesti lumine irradiata, in extasim rapta visa fuerit; & mente in cælum penitus defixa, totam noctem sic comsumpserit. Unde valet liquido deprehendi, pieque credi, altum dominicæ incarnationis mysterium tunc temporis meditando percurrisse, ut tali die universo manifestatum generi humano.

[13] Ægre ferens humanæ salutis inimicus Ancillam Dei tanta cælestium charismatum abundantia cumulari, [exstasim sequuntur dæmonis technæ; precibus suarum necessitati Beata succurrit.] omni, qua potuit, machina, desuper infusa solatia attentavit impedire; nam paulo ante quam mens ancillæ Dei intra se recollecta, & ad usum sensuum reducta fuisset, terrorem incussurus, in speciem oviculæ adstitisse visus est malignus. Sed videns eam minime turbari, subito quasi pertransiens, ab oculis Virginis, se aspicientis, confusus evasit. Alio quoque tempore ab omni sensuum exteriorum operatione octo horis abstracta, visa fuit a suis filiabus: quas blandis solata est verbis, restituta sensibus, exhortans, ut solita pietatis in Deum exercitia numquam intermitterent, & dæmonum astutias minime perhorrescerent; Quia, inquit, in cælo intercessores & advocatos habemus sanctum Joannem Baptistam, & sanctum Hieronymum. Tantæ virtutis & efficaciæ erant ipsius preces, ut refectionis tempore aliquando contigerit panem deficere. Cumque hac in penuria anxiæ valde essent, illico B. Joanna ad solita orationis armamenta recurrens, precesque sub silentio ad Deum fundens, vix modicum post, & ecce, ultra omnium spem panis in summa multiplicatur copia, quæ cunctis illic degentibus abunde sufficeret. Alias tres horrendæ voces in ipsius cella audiuntur: mox Beata ex magno cordis affectu arcana ista & mysterii plena verba pronunciat: Et verbum caro factum est, & habitavit in nobis. Esto mihi Christus Jesus & Salvator in protectionem. Et solicite inquirenti cuidam ex monialibus, quidnam sibi vellent hi clamores? Respondit Joanna, tres animas, purgatorii carcere detentas, importuna admodum supplicatione opem postulasse, ut de tantis eriperentur pœnis. Unde & postmodum ei præcepit, ne id ulli umquam, quamdiu viveret, declarare præsumeret.

[14] [Iterati insultus dæmonis;] Sæpissime orantem malignus spiritus diris divexabat modis, & semel super eam immaniter irruit, gravissimis verberibus attrivit, & projectam de scala pene semimortuam, moniales, quæ audito strepitu illuc venerant, invenerunt; tametsi eis seriem a se perlati casus minime exposuerit. Nihilominus duabus ex ipsis Modenam * iter habentibus, illic inhabitandi & monasterio inserviendi causa tunc temporis innotuit, cum obviam haberent miserrimam quamdam feminam, miserabiliter a dæmonio vexatam: cui malignus spiritus (ut est revera teterrimus, hispidus, horribilis) dixit; Has Monachas de monasterio Joannæ de Regio esse, quam paulo ante de scala projecerat, postquam verberibus attriverat. Alias cum magna cogitationum ingruentium varietate occuparetur, & de monasterii solvenda emptione contrectaret mente, versipellis contortor, qui in thalamo mentis universa solet convolvere, & in diversa præteritorum rememoratione puritatem intellectus involvere, videns eam monasterii empti solutionem mente contrectare, iterum eam tentare aggreditur, assignans ei certum locum ubi, pecunias invenire possit. Quod minime acquievit facere, antequam se orationi dedisset: qua finita, diabolicum commentum fuisse novit.

[15] [in natali Christi mystico ipsius aspectu recreatur Beata,] Ipso Domini nostri Jesu Christi natali die in mentis excessum rapta, internis animi oculis infantulum Jesum conspexit, eodem plane modo, quo in Bethlehem natus apparuit, nimirum inter brachia Virginis Matris pannis involutus, fasciis cinctus, in virginali gremio cubans; cui Virgo, pietate matris incitata, purissimis manibus suis, Spiritu sancto plenis, de sacro pectore suo lactis guttas ministrabat: deinde in humili ac duro præsepio super fœnum reclinabat, cum Joseph sponso castissimo adorans, grates referens Patri æterno, quod cor suum dederit in reconciliationem generis humani. Insuper, quod maximum est, B. Joanna conspiciebat irrationabilia animalia, veluti rationabilia, halitu suo tenerrima & trementia sui creatoris membra foventia: & pastores proprium munus obeuntes, una cum tribus Magis glorificantes, qui, stella duce, in regionibus Orientis apparente, adoraturi & pretiosa munera sua oblaturi venerant. Tunc autem Joanna tot inter mysteria flumine lætitiæ & spiritus jubilis adimpleta, conservabat omnia hæc, conferens in corde suo. Et inter conferendum, his omni reverentia Parvulum est allocuta verbis.

[16] Mi Domine, candor lucis æternæ, tam abjectum, [parvulum alloquens. Item festo Paschæ contemplatur mysterium Resurrectionis.] tam pauperem, tam patientem, amore mei te videndo, quas rependam grates? Quid muneris offeram pro tam immensa liberalitate? Quandoquidem minima sim ipsa in censu, & nihilum valeam, nisi in verborum & cordis affectu. Et ideo, quia in facultate mea inveniri non potest pretium meæ redemptionis, in sermone celebro præconia munificæ liberalitatis, & in corde posui tabernaculum tuæ majestatis. Totam me, mi Parvule, trahit affectio, sed deficit possessio, & dives cogitatio, vocis paupertate confunditur. Insuper ipso dominicæ Resurrectionis die, tam sublimis mysterii, & gloriosi de morte triumphi contemplatione inebriata, illam jubilationis Antiphonam, Alleluia nempe, ab universis creaturis decantari, sibi videbatur audire. Et derepente ipsi ineffabili jubilatione ferventi, se Redemptor noster Jesus Christus, immortalitate velatus, undique gloriæ suæ radios vibrans, spectandum dedit; verbis illam quam suavissimis consolans, quod omnem seculi pompam penitus damnaverat, unico munita Crucifixo.

ANNOTATA.

a Uncis inclusa absunt ab Italica Vita.

* Mutinam.

CAPUT IV.
Christus Sanctæ apparet, diem obitus prænuntians; spiritualia documenta; sancta mors.

Cum acerrima valetudinis incommoditate urgeretur, divinum generis humani medicum sibi adstantem, [Intellectam ex Christo mortem] in specie cujusdam juvenculi, albis induti, conspicit, e cælesti horto vernantes rosas, & alios flores odoriferos afferentis, manibusque suis coronam texentis, qua dilectissimam sponsam suam decoravit. Nec hic adhuc ejus desideria & affectus terminantur: nam sponsus Jesus Christus sponsam suam condecorare volens nuptiali thalamo, illi in cælis præparato, de novo invisere advenit, eam invitaturus ad possidendam coronam immortalitatis, in præmium & retributionem certaminis corporalis, ei revelans diem suæ mortis, quo transire debebat ad requiem æternæ mansionis. Hic humano vix exprimi potest eloquio, qua lætitia, quo tripudio mens ejus repleta erat, videns præfixi temporis appropinquare terminum, quo disruptis vinculis corporis, anima evolaret ad sponsum. Et ideo tanto perfusa gaudio, ultra non valet dissimulare, quo fruitur. Convocat charissimas suas filias, ultimo eas amplexura, omnem eis seriem a se conspectæ visionis, & eorum, quæ contigerant, exponere volens.

[18] Quibus auditis, vehementer tristari cœpere, [&] claustrum omnium inhabitantium gemitu, lamentationum ululatu circumsonari auditum est. Et earum singulæ voces in excelsum tollentes, [suis ipsa pandit, de suo discessu mœrentibus:] cum debita reverentia & affectu filiali vestem, qua induta erat, deosculantes, summis ab ea precibus supplicantes, postularunt, ut, quatenus suarum filiarum necessitatem in terris conspiceret, jugiter pro ea miserata in cælis, divinam clementiam, exoraret. Mox beata Joanna, pia mater, his ita se sensit interius compungi, ut a lacrymis, filiali tacta amore, non valuerit se diutius cohibere, exoptans ad Deum omnes efferre, perenni bravio donandas. Mense Julii a, anno dominicæ Incarnationis MCDXCI gravissima laboravit infirmitate; quam mortiferam esse cognoscens, salutiferis Ecclesiæ Sacramentis muniri poposcit; simul etiam ad se vocari omnes moniales curavit, plurima enitens salutaria; quasi quædam signacula, earum mentibus solerter imprimere monita. His itaque insignis monitorum dispensatrix loqui cœpit terminis:

[19] [quibus pia dat monita,] Meæ charissimæ filiæ & plus quam intima cordis mei viscera, quandoquidem, Domino nostro Jesu Christo disponente, hoc ab exilio & lacrymarum valle cogar recedere, congruum duco, ut in hac extremæ valedictionis (quam toties expetivi) hora, aliqua vobis depromam monita: I. Ideo igitur, dilectissimæ quæ temporalis hereditatis jura sponte & penitus reliquistis, ut perpetuæ felicitatis possessionem secure adiretis, arcte mentibus vestris infigite, vos teneri omni cura adimplere officia vestra, Sacramenta frequentando, & humili ex corde obediendo. II. Uberes quoque bonorum operum segetes excolere non cessate: sarculum protinus salutiferæ mortificationis arripite ac propriæ voluntatis virosum germen de agro cordis vestri radicitus exstirpate. III. Lingua vestra ac labia a divinis laudibus numquam sint otiosa; sed semper orationes, velut aromata terendo, revolvite, ut in conspectu Dei non immerito possitis odorem suavitatis offerre. IV. Terribilem mortis diem sedulo etiam in conspectus vestri præsentia ponite. V. Repentinum justi judicis adventum, occulti videlicet inspectoris, post parietem nostrum stantis, & per fenestram respicientis, tremefactis visceribus retractate; cui districtam minimorum rationem reddere debetis; qui nec falli occultatione criminum, nec ad impunitatem promerendam alicujus oblatione corrumpi, nec minarum acerbitate terreri, nec precum instantia placari potest; verum reddet unicuique, prout gessit in corpore, sive bonum sive malum. Ideoque, filiæ dilectissimæ, solicitos mentis & corporis oculos in vos dirigendo, consolari me quidem valeo, at satiari non obtineo. VI. Transitoria blandientis seculi lenocinia, mirandi fervoris instantia reprimite; ut omnium deliciarum cælestium copiis mereamini affluere. VII. Temporalis ærumnæ flagella generose in via perferte, ut perpetuæ hereditatis jura perenniter possideatis in patria. VIII. Tunc cognoscetis perexigui laboris vestri rigorem alacriter pro Christi amore perpessum, jugis gaudii fore fruitionem; cognoscetis varia genera tribulationum fore vobis serta gemmarum. IX. Et quanto quis vestrum fuerit in afflictione alacrior, tanto erit in remuneratione eminentior: quanto in officio persolvendo diligentior, tanto in præmio recipiendo felicior. Et si me in matrem assumatis, assumam & vos in filias. Interea firmæ spei gradibus propero vobis parare viam ad meliorem vitam.

[20] Hujusmodi quippe admonitionibus factis, testamentum condidit, [condito ante mortem testamento.] quo inter cetera præcipua, unum, charitatem nimirum, serie commendavit. Ad quam communiter exercendam, filiarum devotas mentes accendit, & tamquam tramitem amplectendum proposuit. Quoniam tota fidei & fiduciæ nostræ machina duabus in charitatis se basibus erigit, Dei nimirum & proximi, eis quoque ostendit fatuas Virgines a cælestis Sponsi thalamo omni cum confusione seclusas fuisse, quia in vasis suis oleum charitatis non sunt inventa habuisse. Tum earum singulas osculans osculo pacis, simul & benedictionis, anno salutis MCDXCI, ætatis suæ circiter LXIII, nona Julii beatum Deo spiritum reddidit.

ANNOTATA.

a In Italico est Giugno, id est Junio. Vide Comm. prævium num. 1, circa finem.

CAPUT V.
Variæ post mortem apparitiones; miracula; facta revelatio Episcopo Regiensi; incorrupti corporis elevatio; cultus.

Frequenter post mortem charissimis suis apparuit filiabus, [Apparens pluribus, eas hortatur ad frequentem recitationem salutationis Angelicæ.] in diversis eas confortans ærumnis, & pressuris: & inter alias sorori Hieronymæ Lanzi, olim sodali familiarissimæ, & imitatrici suæ sedulissimæ. Quæ ut sancto Dei servitio commodius vacaret, ab omni monasterii cura & officio declinare decreverat: sed B. Joanna voluntatem propriam ei præcepit frangere, & superiorum mandata in omnibus promptissime adimplere. Modicum post tempus iterum tota pulchra, serena aspectu ac solenni quodam nitore conspicua, eidem apparuit, nomineque proprio Virgo beata eam appellavit. Ad cujus vocem attonita exclamavit: O Mater venerabilis, eas, quas valeo, gratias tibi refero, quod filiæ tuæ per temetipsam digneris adesse, & tui præsentia aliquando consolationem exhibere. Tunc insignis venustatis præfulgida radiis beata mater ei sese manifestavit, & simul eam ad coronam frequenter recitandam, aliisque persuadendam, incitavit; quia omni holocausto acceptabilior, & omni sacrificio gratior est Deiparæ virgini; insuper addens, miranda cælestis sponsi consolatione cumulandas iri, si centies quotidiana eamdem decorarent recitatione Ave Maria, in eaque devotione constantes persisterent.

[21] Hæc soror Hieronyma, per præfata visitationum & favorum miracula, sentiebat in se quotidie majoris desiderii, corporis B. Joannæ effodiendi, succrescere incrementa. [Corpore effoßo & ablato ejus brachio, revelat statum duorum de functorum;] Et quamvis prudentia patris sui spiritualis negaret desiderio consensum, instantia tamen importunitatis obtinuit omnino effectum. Nam intimi quodam fervoris instinctu animata, sepulcrum discooperuit, discooperto abstulit dextrum e corpore brachium, intactum relinquens reliquum, & tamquam gemmam pretiosam detulit ad cellam, dignæ devotionis reverentiam ei exhibens. Rursum sequenti nocte visibilis ejus oculis Beata apparuit, aiens? Adsum, filia charissima, quid rei a me petis? Ubinam absconditum latet brachium, quo super te benedictionis signum, & alias sorores multoties impressi? Eja, inquit, soror Hieronyma, mater beata, cuncta tibi sunt aperta. Insuper ab ea solerter inquisivit, quid circa patrem suum, jam dudum defunctum, & sororem dispositionis esset, utrum scilicet eos pæna constringeret, an eos quævis prosperitas arrideret. Joannæ revelatione cognovit, patris animam pœna purgatorii constringi; pro cujus refrigerio deberet Deum orationis sacrificio placare; sororis vero prosperitate perenni in cælo secum perfrui.

[22] [rursum apparens, jubet corpus educi terra: quod incorruptum in arca reconditur:] Contigit postmodum, præfatam sororem Hieronymam, una cum alia, a Ducissa petendæ eleëmosynæ gratia pro Conventus rei familiaris necessitate, jussu superiorum Ferrariam proficisci. Interea nocturno noctis silentio, cum apud monasterium sancti Gabriëlis recepta esset hospitio, & vario cogitationum involucro oppressa perpenderet anxia, quonam modo tantam Dominam alloqui deberet, rursum Joannem adstare sibi conspexit, ineffabilis solatii alimento se reficientem; valdeque gratam adventu suo, exaudiendam, & omni favore prætensionis suæ donandam fore sibi dicentem, atque hilarem & lætam Regium reversuram: quo, cum Domino opitulante, prospero pervenisset itinere, ei corpus suum totaliter ex humo educendum jussit. Expeditione igitur piæ prætensionis suæ feliciter (ut sibi prædictum fuerat) peracta, in patriam suam rediit: tunc temporis currente anno MCDXCII; & prima Decembris incorruptum illibatumque educunt moniales e sepulcro corpusculum, velut tunc fuerat, cum sepulturæ illud primitus traditum esset, cum undique odorem exhalans suavissimum; & in quadam arca honorifice recondunt.

[23] [innumerisque prodigiis honoratur: quibus accessit revelatio Episcopo Regiensi,] Aliquo tempore sic permansit, donec Prior Carmelitarum, & Confessarius monialium statuerent, quid in hoc eventu agendum. Mox videntes innumerabilia ex corpore divina virtute quotidie fieri prodigia, tandem deliberato pergunt animo ad Antistitem de Regio, qui tunc erat Bonus a Franciscus Arlotti, Regianus, ei nunciaturi eventum rei. Eumque reperiunt cuidam libro studentem, cujus auctor hunc Canticorum citabat locum: Tempus putationis advenit. At loco putationis, scriptum reperiebat, publicationis. Super quo Antistes non parum attonitus, varietatem textus ad mentis cubiculum reducens, & diligenter revolvens, cum eodem Canticorum loco contulit, & concordare pariter reperit. In hac ambiguitate versantis, cellam intrarunt Antistitis Patres duo præfati, totumque beati corporis eventum per ordinem fideles relatores ei exposuerunt, mirabiliora videlicet, quæ Deus ad gloriam sui nominis per eam, dum adhuc viveret, operatus fuerat, post mortem quoque ejus operari dignatus est, qualiter etiam gloriosum corpus e terra eductum esset. Quapropter humiliter deposcebant consilium, opem & licentiam, id solemniter publicandi. His auditis, Antistes admirabundus cœpit exclamare: Vere opus Dei est, & mihi cælitus tunc revelatum est, cum legerem: Tempus putationis: & continuo ob oculos mihi versabatur, Tempus publicationis; idemque legere cogebar. Quandoquidem ergo hucusque sanctum latuit corpusculum, & modo jacet effossum, tempus est, innuentibus vobis, & id fieri cupientibus, publicæ denuntiationis titulo manifestare universo mundo.

[24] Quapropter Antistes, nonnullis canonicorum, doctorum, [corpus solenniter visitantis, & juxta altare recondentis.] diversorumque civitatis stipatus turmis, ad monasterium pergit, & præmissa oratione factaque diligenti informatione, corporis & mentis oculos in sanctum corpus, expers corruptionis, & habitum, quo cooperiebatur integrum, sedulo fixit: ac stupore plenus, in has erupit voces, reginæ videlicet Sabæ ad Salomonem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis, & non credebam narrantibus mihi; donec ipse veni, & vidi oculis meis, & probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerat. Postea tam incolarum civitatis, quam externorum facto concursu, ordinata ab ipso celebratur solemnis processio: in quorum præsentia pontificalibus infulis exornatus, Sacrum decantavit in præfati monasterii ecclesia, continuo ante sanctum corpus cereis accensis (ut congruum erat) quamplurimis. Peracto Missæ sacrificio, sanctum Corpus reverenter sublatum, & in loco sancto, ad hoc, disposito, collocatum fuit, in sinistro nempe altaris cornu; ubi integrum illibatumque adhuc quiescit, subtilissimo coopertum velo, & hoc ejus est Epitaphium.

[25]

Hic decus, & famæ pars maxima Carmelitarum, [Ejus epitaphium ac celebritas.]
      Corpore felici virgo Joanna jacet.
Cælesti gaudens ut spiritus integer aula,
      Sic non consumptis ossibus alma caro est.
Gaudeat exultans his concio tota sororum,
      Lætetur propria Scupea prole domus.
Lætitiæ voces populus sub sidera jactet
      Regius, hæc diva virgine lætus agat.
Sis bona, sis felix cunctis, sanctissima virgo,
      Sisque memor nostri vocibus ante Deum.

Ibique inauditis populorum turmis undique confluentibus, atque pie orantibus, præclara corporis sancti fama crebrescit, multorumque cultu insignitur, & mira reverentia ostenditur. Et præter solemniora totius anni festa, in quibus videndum exhibetur, ipsius etiam festi die, qui in nonam Julii incidit, exhibetur, & maxima fidelium multitudine celebratur; qui de immensa ejus gloria; qua jam cum Christo regnat, summopere lætantur: ubi se regnare in perpetuum sperant, ejus apud Deum patrocinio suffulti.

ANNOTATA.

a Apud Ughellum tom. 2, col. 309, vocatur Bonifacius Arlottus. Tomo autem 5 in Appendice ad tomum 2 prædictum, ex Regiensibus Scriptoribus traditur vocatus fuisse Bonfranciscus; de cujus electione vide, quæ ibidem referuntur. Sufficiat hic eam eminus indicasse.

DE SS. MARTYRIBUS GORCOMIENSIBUS
NICOLAO PICHIO GORCOMIENSI GUARDIANO, HIERONYMO WERDANO VICARIO, THEODORICO EMDENO AMERSFORTIO, NICASIO JOANNIS HEZIO, WILLEHADO DANO, GODEFRIDO MERVELLANO, ANTONIO WERDANO, ANTONIO HORNARIENSI, FRANCISCO RODIO BRUXELLENSI, SACERDOTIBUS, ET PETRO ASCANO AC CORNELIO WICANO, LAICIS ORDINIS S. FRANCISCI DE OBSERVANTIA; ET ALIIS OCTO, NEMPE JOANNE SACERDOTE ORDINIS PRÆDICATORUM, ADRIANO BECANO AC JACOBO LACOPIO ALDENARDENSI ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS, ET JOANNE OSTERWICANO CANONICO REGULARI ORDINIS S. AUGUSTINI, NECNON LEONARDO VECCHELIO BUSCODUCENSI, NICOLAO POPPELIO WELDANO, GODEFRIDO DUNÆO GORCOMIENSI, ET ANDREA WALTHERO, SACERDOTIBUS ET PAROCHIS SECULARIBUS
BRILÆ IN HOLLANDIA.

Anno MDLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Nicolaus Pichius Gorcomiensis, Guardianus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Hieronymus Werdanus, Vicarius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Theodoricus Emdenus Amersfortius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Nicazius Joannis Hezius, Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Willehadus Danus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Godefridus Mervellanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Antonius Werdanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Antonius Hornariensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Franciscus Rodius Bruxellensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Petrus Ascanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Cornelius Wicanus Ordinis S. Francisci de Observantia: Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Joannes, Ordinis Prædicatorum Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Adrianus Becanus, Ord. Præmonstr. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Jacobus Lacopius, Ord. Præmonst. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Joannes Osterwicanus, Can. Reg. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Leonardus Vecchelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Nicolaus Poppelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Godefridus Dunæus, Sacerd. sec. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Andreas Waltherus, Parochus. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Belgii calamitatum sec. XVI, breve schema præmittitur.

Plena sunt Acta nostra fortissimorum Martyrum victoriis, quas de ethnicis & barbaris tyrannis, aut de hæreticorum, Ecclesiam infestantium furore, per totum terarum orbem gloriose reportarunt. Ast ea certamina, [Belgarum hæreticorum furor] saltem inter minus feroces Europæ populos, ad remotiores ferme ætates pertinere, nemo est qui ignoret. Scenam novam, vetustis illis haud minus tragicam aperuit duorum hominum infamis apostasia, quæ Germaniam primum & Galliam fœdis horrendisque spectaculis deformavit: tum vero in Belgium nostrum adunata impiorum colluvies, priscorum persecutorum crudelitatem superare visa est. Quos tumultus, quas strages ibi dederint Lutheri & Calvini asseclæ quam furibunde in templa & sancta omnia sacrilegi homines debacchati sint, quam immani feritate sacerdotes potissimum & religiosos excarnificarint, tam recenti patrum nostrorum memoria pervulgatum est, ut tot crudelissimorum facinorum schema præmittere, necessarium non existimem. Innumeri prope sunt, quos annales Belgici sectariorum istorum rabie necatos memorant, necdum Sanctorum honoribus legitime donati, præter undeviginti sacros Pugiles, quorum Acta hic illustranda suscepimus. Miserandam afflicti per id tempus Belgii faciem paucis adumbravit Actorum scriptor Guilielmus Estius, historiæ suæ cap. 1, quam tantillum elucidare aggredimur.

[2] Eo res Belgicas adduxerat Dux Albanus, pro Philippo Rege provinciarum moderator, ut sublatis e medio multis perduellibus, fractisque, [a Duce Albano nonnihil incensus,] solerti rei militaris peritia, primis famosi Orangii an. 1568 conatibus, pacata a se omnia & tranquilla existimaret. Hinc Bruxellis triumphans, galero & gladio a S. Pio V Pontisice donatus, ea moliri adorsus est, quæ Belgarum animos, nimium pridem exacerbatos, novis invidiæ & odii fomitibus incenderunt. Et primum quidem eos vehementer pupugit erectum in arce Antverpiensi ignominiosum de subacta nobilitate & populo Belgico tropæum; tum autem infixus unguis in ulcere, inauditum tributum Decimæ, Vigesimæ & Centesimæ etiam vi adhibita extorquendum. Atque hæc speciosæ fuit apertæ defectionis causa, ab hæreticis avidissime arepta, ut eleganter describit noster Famianus Strada Dec. 1 lib.7, his verbis: Ubi molesta tributorum quæstione civitates Hispanæ fidæ pariter ac dubiæ urgeri cœtæ sunt, gliscente omnium odio metumque superante, aucta præsertim ex Albani discessu populorum audacia; tunc enimvero intellexit Orangius maturandæ rebellionis fundandique, quod diu moliebatur, imperii tempestatem adesse. Itaque dum totus in eam curam Albanus enixius incumbit, imminens occasioni Orangius populos ab Regis obsequio retrahendi, firmatus occultis complurium civitatum consiliis ad defectionem jam spectantium, lecto per otium milite, eas belli faces intulit Belgio, quæ tot annorum spatio nullis urbium concidentium ruinis opprimi, nullisque cruoris extingui fluminibus potuere.

[3] Cœptum est, sic pergit Strada, a Batavico mari bellum: [primum patuit in Brilæ oppido,] quasi tum vires suas præsenserint, & qua parte dominaturi aliquando essent, principio intellexerint. Et sane intenderint attentaverintque sæpenumero Guesii, tum qui in urbe degentes, urbanique dicti; tum qui saltus obsedere, ac silvestres nominati; soli demum aquatiles sic enim, & maritimi quoque anseres vulgo appellati sunt) felici rem audacia confecere. Horum Dux aquatilium Geusiorum comes a Marca, Lumæi Dominus, odium in Albanum professus, depictis in vexillo decem monetis, ad decimi nummi memoriam invidiamque militibus inserendam. Tetram eam beluam & sanctorum Martyrum nostrorum verum carnificem sic paulo ante depinxerat Belli Belgici historiographus, ut qui Catholico nomini sæve infensus, barbaro se voto obstrinxisset (ut olim Cl. Civilis, Batavorum & ipse ductor adversus Romanos) non positurum se ante capillum, quam Egmontii atque Hornani mortem ultus esset. Egregia sane laude & opimis spoliis, dum in inermes plerosque sacerdotes ac monachos enormia ultionis exempla posteritati reliquit. Sed de Rictio Varo illo ejusque condigno sceleribus exitu, plura in Actis laudatus Estius lib. 2, cap. 2 & lib. 4, cap. 2 & 4.

[4] Ceterum Lumæus & æque facinorosi commilitones complures Orangio obsecuti, [ab aquatilibus Geusiis capto;] instructa in Anglia prædatoriarum navium quadraginta classe oram Hollandiæ Frisiæque infestam habebant. Illi, inquit Strada, Hispanorum odio ac prædarum cupidine, quarum quintam Orangio partem pendebant, quantum ab Amisiæ fluminis ostio ad fretum usque Britannicum patet, piraticis excurrebant navigiis: habebantque, si quando aut ab occursu plurium, aut a tempestate declinandum erat, in Britanniæ portubus plerumque perfugium. Qua demum statione, ceu communes hostes prohibiti, Reginæ jussu ab Duce Albano rogatæ, dum Cantabricam invadunt navim atque diripiunt, adversa ventorum vi in Vornam Hollandiæ insulam deferuntur. Ibi pro mercatoribus habiti, tempestate illuc ejectis, discrimine in audaciam verso, Brilam insulæ portum adoriuntur, & priusquam oppidani bellum advehi non merces intelligerent; inseparabili successu, nemine obsistente, capiunt Dominico Palmarum die; ac Lumæo præeunte, fractis divum imaginibus, nullaque omissa in res sacras sacrumque ordinem irreverentia, portum ita communiverunt, ut Albano integrum non fuerit, anseribus istis marinis firmam stationem eripere.

[5] Atque hæc funesta epocha positi anno 1572 rebellionis fundamenti & sedis, [unde multarum persecutionum] eo ipso temporis articulo, quo Bruxellensibus tributum pendere recusantibus, clausisque institorum officinis, ex iis aliquot Albanus suspendi imperaverat præforibus tabernarum. Jamque miles in armis, lictor cum laqueo præsto erant, utor iterum Stradæ verbis, cum nuntius de Brila a Geusiis capta, tamquam Deus e machina, implexæ funestæque tragœdiæ nodum ac laqueum repente solvit. Nam perculsus inopinata clade Albanus, omittit tandem odiosam quæstionem, duos ipsos annos non alio fructu agitatam, quam ut aucta in Hispanos invidia, defectionis agitandæ consilium maturaret, ad captæ insulæ famam, tamquam ad elatum provinciis signum, incredibili per Belgium mutatione consecuta: sic ut Lumæus pleraque Hollandiæ & Zelandiæ oppida, non minus religioni Catholicæ quam Albano infensa, in partes suas mox traxerit, Mosa flumine Dordracum usque extensis copiis. Atque in hunc denique modum nova hæc exstitit, ab aquis respublica, parente ambitione, obstetrice hæresi, terrore ceu tonitru ante tempus emissa.

[6] [& calamitatum principiū.] Calamitatum nostrarum imaginem hic cum Strada absolvo. Et profecto, inquit, miserum, si umquam, hac tempestate Belgium fuit, quatuor exercitibus hostium a mari, a terra pariter appetitum. Cum provinciarum maritima Lumæus, Gallis finitima Nassavius, Germanis contermina Bergensis, media vaxaret Orangius. Neque tantummodo subigerent urbes, repugnantesque trucidarent, ac domos militari licentia avaritiaque diriperent: sed barbara immanitate, nullius ætati pudorive parcerent, in sepulcra & requietem mortuorum desævirent, omnes æque noxios haberent, in sacra præsertim sacerdotesque fanatici furerent, eosque (nec ullum vitæ pretium erat) quæsitis ad ignominiam cruciatibus mactarent. Quam sacri Ordinis carnificinam a Geusiis, & a Lumæo Geusiorum immanissimo, plerisque in urbibus peractam, fuere qui non minore istorum convitio, quam illorum præconio litteris consignarunt. Et quamquam alicubi Regii milites, si sacrorum injuriam excipias, inclementer & ipsi victoriis postmodum usi sunt; quia tamen id a Geusiis ad Brilam est cœptum, direpta etiam, contra fidem jurejurando obstrictam, Amersfortia; Hispanorum ferocia, quasi ab exemplo veniam mereri aliquam videri potuit. Certe hoc nomine Orangii militia, ex hæreticorum Annalium confessione, infamis fuit.

§ II. Sanctorum passio apud populares celeberrima, eorum privatus cultus & elogia.

[Martyres Brilæ suspensi] In eo rerum articulo scena Gorcomiensis exordium sumpsit, dum sub finem Junii, anno jam dicto 1572, Dordraco egressi rebelles, ductore Marino Brantio, Gorcomium aggressi, a civibus, pro majori parte hæresi & Hispanorum odio infectis, facile admissi sunt, clericis omnibus & religiosis, quorum maxime sanguinem sitiebant Geusii (appellationis originem notam supponimus; in arcem se recipientibus. Qua etiam paulo post capta, contra juratam fidem, ea omnia probra, ludibria & carnificinam exercuere temulenti milites, quæ accuratissime & fidelissime in Actis describuntur. Abducti inde noctu sancti Martyres, Brilæ traditi sunt in furiosas Lumæi manus, professi sacerdotum & monachorum jugulatoris, a quo novis injuriis, calumniis & ludibriis affecti, ludicram supplicationem circum patibulum instituere coacti, inde in teterrimum ergastulum detrusi; tum ad disceptationes cum nonnullis apostatis vocati, ubi eos egregie confudissent, iniquissima demum sententia condemnati heroës fortissimi, in furcam acti, gloriosum agonem pro fidei Catholicæ veritate consummaverunt hac die nona Julii. In Martyrum ordine recensendo, monitos velim lectores, me nulli prærogativam aut meritorum præcellentiam adscribere, secutum nimirum seriem nominum, pro ut ea refertur in decretis Romanis, super eorum canonizatione pridem evulgatis.

[8] Ubi per reliquum Belgium Catholicum diffusa est perpetratæ cædis fama, [a Belgis pro Sanctis habiti] vix ulli dubium fuit, quin pretiosissima esset in conspectu Domini mors Sanctorum ejus, possentque adeo ut veri Martyres & apud eum intercessores invocari, quod privata multorum pietas mox præstare haud destitit. Testabitur Molanus, quæ de ejus temporis Martyribus fuerit Belgarum sententia, sic scribens in Indiculo pag. 78: Ceterum nobis hæc scribentibus, anno potissimum LXXII, tanta est Geusiorum in pastores & ecclesiasticos, atque Catholici nominis viros persecutio, ut putem plures elapso anno LXXII, occubuisse martyrio apud Belgas, quam spatio omnium annorum præcedentium, usque ad natalem Christi. Quæ autem sit gloria Martyrum istius temporis, quamque horrenda perferant ob fidei integritatem supplicia, a me in præsentiarum scribi non potest, tum quod res ipsa integrum librum postularet, tum quod multa nondum sufficienter cognoscantur, vigente adhuc persecutione. Verum quando Dei dignatione, horum furor & persecutio finem habebit, prodibunt peculiares tractatus, qui nunc a diversis conscribuntur, quibus sanctorum Martyrum pretiosa mors & nobis & omni posteritati commendabitur. Quod ut citissime fiat, rogandus est Deus, per eosdem provinciales nostros Martyres, quos ipse coronavit. Neque enim dubitamus, quin tam gloriosi Martyres, Belgii sui, jam in cælesti gloria constituti, curam & solicitudinem gerant, pro cujus salute in hac mortali vita & laborabant & suspirabant.

[9] Itaque eorum patrocinio commendamus Belgii nostri afflictiones, [& privato saltem cultu] ut ab eis precibus eorum cito liberemur. Neque vero dubitandum prorsus videtur, quin mox aris admotæ fuissent sacræ saltem Gorcomiensium nostrorum reliquiæ, nisi succedentes continuæ bellorum turbæ, & metus a Geusiis, earum refossionem impedivissent: sic enim per eam temporum calamitatem accidit, ut de promovendo ulterius publico & generaliori sanctorum Martyrum cultu cogitatum non sit; certe executioni mandari non potuerint, quæ eorum gloriæ cupidi dudum meditati fuerant. Interim per id tempus (hoc est ab ipso martyrii anniversario die) inquit Estius lib. 4, num. 332, multi Catholici Gorcomienses, qui partim in sua adhuc civitate degebant, partim inde profugi, in exteris civitatibus versabantur, appetente anniversario passionis sanctorum Martyrum die, religiosa pietate vigiliam ejus diei spontaneo jejunio sanctificabant, atque ipsum natalem, festum ac solennem agebant; utrumque vero diem piis precibus transigebant, Deum suppliciter orantes, ut improbos hæreticorum conatus evertere, consilia dissipare, vires dissolvere, fastum dejicere, denique toti patriæ salutem & Catholicam religionem restituere dignaretur.

[10] Atque hæc omnia per intercessionem & merita novellorum Martyrum poscere non dubitabant, [a multio invocati,] scilicet persuasum habentes, eos qui propter fidei Catholiciæ confessionem, manibus hæreticorum occubuissent, & vere Christi Martyres esse, & ut Dei amicos ac nostræ salutis apud Deum suffragatores, invocari rectissime posse. Ceterum quam religiosum hoc & pium Catholicorum precandi studium, nequaquam frustra fuerit, exitus docuit. Ipsum ibi fusius describit Estius in insigni victoria, dicto anniversario sanctorum Martyrum die, apud Harlemum a Catholico milite parta aliisque eodem spectantibus, ut jam satis demonstratum sit, quod nuperrime dicebamus, sanctos Martyres Gorcomienses, ab ipso glorioso agone, privata popularium primum, deinde & aliorum veneratione jam tum honorari cœpisse, exspectata occasione, qua solenniori cultu ab Universa Ecclesia legitime invocari permitterentur. Longior mora fuit quam devotorum clientium zelus pateretur, at tandem desideratam opportunitatem ad cultus extensionem contulere pactæ sub initium seculi XVII cum Batavis induciæ, qua usi PP. Minoritæ, e quorum sacra familia undecim omnino Martyres numerabantur, ea feliciter executi sunt, quæ sequenti proxime paragrapho fusius deducemus.

[11] [De iis meminere Locrius & Miræus,] Belgarum omnium de Sanctis una fuit sententia, quam paucis complexus est Ferreolus Locrius in Chronico ad annum jam dictum 1572. Nona Julii, inquit, Franciscani sodales undecim atque alii aliquot sacerdotes, & religiosi viri, Gorcomio oriundi, Brilæ in Hollandia, religionis Catholicæ causa, plurima perpessi, tandem ad laqueum relati, gloriosum martyrii triumphum reportarunt. Deerant in Belgio Catholico sanctorum Martyrum exuviæ, quibus demum refossis anno 1615 & sequentibus, tum ab Archiepiscopo Mechliniensi recognitis & 1618 solemniter exaltatis, publicus reddi cœpit & Bruxellis & in variis aliis civitatibus cultus, ut ex oculato teste Auberto Miræo in Fastis suis intelliges, ubi descripto prius Gorcomiensi oppido, sic subdit: In hoc fuit insigne Franciscanorum monasterium, ex quo undecim sodales, cum aliis aliquot sacerdotibus, Brilam Hollandiæ oppidum a Calvinistis (quos Geusios Belgæ vocant) abducti, ibidem laqueis suspensi anno MDLXXII, die IX Julii pro fide Catholica mortem fortiter obierunt… Horum Martyrum ossa clanculum effossa, & per fidos homines Bruxellam allata, ibidem pro magna parte adservantur in templo Franciscanorum, in auratis arculis inclusa. Partes aliæ varia per oppida sunt distributæ, & cum honore adservantur Lovanii, Athi, Cameraci, Valentianis, Antverpiæ, Thenis, Trudonopoli & alibi.

[12] Longiori elogio rem prosequitur Arnoldus Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, [Raissius ex Estio,] dum ex Guilielmo Estio aliisque totam martyrii historiam describit fusius infra ex ipsomet fonte a nobis exhibendam, ut diffusiores istæ orationes hic inserendæ non sint. Singulos deinde Martyres ordine recensens, singulisque breve suum encomium concinnans, de sacris reliquiis, mox post refossionem per Belgium venerationi expositis, hoc addit testimonium: Eorum sacræ exuviæ abdite effossæ, & per fidos homines Bruxellam allatæ, ibidem pro magna parte adservantur in templo Franciscanorum, inauratis capsulis inclusæ. Partes variæ pluribus per Belgium locis dispersæ venerationi ab omnibus habentur: uti Montibus Hannoniæ, Binchii, Cameraci, Valentianis, Antverpiæ, Athi, Lovanii, Trudonopoli, Tillæ-monte & alibi; eoque solenni pompa transvectæ sunt. Quæ ibidem habet Raissius de mirabili planta, in lignea pixide reclusa, quæ cum tempore collectionis non nisi tribus aut quatuor floribus ornaretur, post biennium undeviginti produxisse comperta sit, spectant ad paragraphum sequentem.

[13] Multo fusius de sanctis Martyribus Gorcomiensibus agunt Petrus Opmerus ab Henrico Sedulio in Historia Seraphica anno 1613 editus & notis illustratus, [Opmerus & Saussayus:] quemadmodum & tot alii scriptores in Actis Canonizationis longo ordine recitati. Verum cum pleraque omnia sive historice sive panegyrice relata, ex sæpe laudato Estii opere decerpta sint, aut certe cum præclarissimis Actis, ab ipso editis & a nobis recudendis conveniant, pluribus hic describendis supersedendum censuimus; sufficiat Saussayi annuntiatio, in hunc modum concepta: Brilæ apud Batavos in Gallia Belgica, martyrium sanctorum Christi novemdecim athletarum, pro fide orthodoxa ab hæreticis necatorum: qui vulgo Gorcomienses dicti Martyres, ut Ecclesiæ Christi Catholicæ sacra dogmata, glorioso agone egregie inito ac peracto tutantes, obfirmarunt; sic & cultum debitum, præter cæleste præmium, quod a Domino feliciter sunt adepti, apud Belgas potissimum receperunt. Nam sacratissima eorum ossa, clanculum effossa, & per pios homines Bruxellam allata, ibidem pro magna parte asservantur in Franciscanorum Patrum templo, inauratis arculis inclusa. Partes vero nonnullæ in varia per Belgium loca distributæ, ab ejusdem instituti ascetis (ex quorum Ordine undecim ex his divinis pugilibus prodiere) asservantur Lovanii, Athi, Cameraci, Valencianis, Antverpiæ, Thenis, Trudonopoli, & alibi digna cum veneratione.

[14] Vera esse, quæ de singulari, Belgarum præcipue, in sanctos Martyres veneratione, [atque item Processus Hollandici.] & hic Saussayus & alii passim scriptores asserunt, plurimis argumentis demonstrari potest; idque non solum post reliquias in Brabantiam aliasque provincias deportatas, verum etiam priusquam de iis refodiendis cogitaretur. Id manifeste ostendunt Processus Harlemii, Ultrajecti, Gorcomii & alibi per Hollandiam, auctoritate Nuntii Apostolici Bruxellensis Lucii Sanseverini, anno 1619 confecti; in quibus identidem referuntur eorum testimonia, qui in angustiis & morbis suis ad SS. Martyrum sepulcra recurrerint, eorum meritis & intercessione promptam medelam consecuti, uti ostendet miracuculorum elenchus, Actis ipsis infra subnectendus. Nec defuere, qui longas peregrinationes ad prædictum martyrii locum susceperint, ibi Sanctos veneraturi, tametsi id sine gravi a Geusiis periculo fieri non posset. Sunt item, qui affirmant, se bis terve & quater in anno eumdem locum visitare solitos, ex devotione orationes fundere &c. Quin imo deponunt testes, horreum ipsum tanto in honore fuisse, ut in eo, ex reverentia, non paterentur Catholici quemquam ludere, aut animi gratia discurrere. Ut verbo dicam, adeo pervulgata fuit cultus, jam ab ipso passionis tempore, a pluribus exhibiti fama, ut Roma ipsa eum toleraverit, quamquam postea, interveniente Urbani VIII decreto, Processus alii ad Canonizationem institui debuerint, de quibus agemus paragapho 4. Intellige igitur, quod supra dicebamus, reliquiarum distributionem, non tam ad cultum quam ad ejus extensionem plurimum contulisse: de ejusdem celebritate post canonizationem, dicetur paragrapho 5.

§ III. Miracula sanctorum Martyrum passionem secuta.

[Inter miracula postmodum recensenda,] Signa varia mox a martyrio coruscantia, quibus sanctorum Martyrum gloriam patefacere voluit Altissimus, tum per visiones tum per varia beneficia, ipsi etiam Actorum scriptori aliisque præstita, recenset fidelis historicus libro suo 4, quibus nos plura alia ad Passionis calcem subjungemus. Hic ea potissimum describenda suscipimus, quæ de mirabili flore, seu florum surculo, ad Sanctorum sepulcrum, ut fertur, exorso & prodigiose multiplicato memorantur. Estium de ea re non meminisse, mirum fortasse videbitur; at quam facile accidere potuit, ut ejus ætate non adeo percrebuerit; certe necdum tam constans fuerit fama, quæ, ut ex proxime dicendis patebit, non nisi post Estii obitum latissime per Belgium diffusa est. Ad Opmerum ultimæ editionis Belgicæ anni 1700, tomo 2, pag. 51, notatio sub nomine Sedulii apponitur, quod post martyrium incognitus ille surculus excreverit, in quo cum primum soli tres aut quatuor flores apparuissent, occlusus iste in arcula, repertus sit anno 1574 flores omnino novemdecim produxisse, tot nempe, quot eo loci gloriosi agonis coronam fuerant consecuti. Et hæc quidem in dicta editione, sed quæ apud Sedulium ipsum in Historia Seraphica, ubi ad sexdecim Opmeri capita commentarium adjungit, non exstant, ut non temere existimem, ab alio postmodum adjuncta, & per prolepsim seu anticipationem anno passionis adscripta.

[16] [hic solum refertur flosculorum surculus;] Certum & definitum tempus quo flosculi isti excreverint, aut primum observati sint, traditum non reperio, at sub seculi XVII principium constantissimam miraculi famam receptam fuisse, diserte testatur supra laudatus Raissius his verbis: Nostro etiam seculo juxta Brilam, ubi hi generosi athlethæ martyrii coronam consequi meruerunt, collecta est inusitatæ naturæ planta, quæ in pixide quadam anno millesimo sexentesimo decimo quinto inclusa, biennio post undeviginti flores, pari nempe cum Martyribus numero, haud absque evidenti miraculo protulit: cum tamen tempore collectionis non nisi tribus, ad summum quatuor floribus ornaretur. Rem pluribus describit & expendit R. P. Benignus Fremaut in sua Legenda Belgica Sanctorum Ordinis ad hunc diem. Verum huc faciet potissimum authentica depositio viri integerrimi, ut ibi appellatur, & venerabilis senis R. D. Adrani Antonii ab Oorschot, ad sanctæ Gertrudis Ultrajecti Pastoris, qui a tumultuum Belgicorum principio ad annum usque 1619, in laudatis supra Hollandicis Processibus, fideliter in ecclesia pro animarum salute in partibus diœcesis Ultrajectensis laborasse dicitur.

[17] [quem oculatus testis asserit,] Is annos tum LXXV aut LXXVI natus, a deputatis legitime rogatus de surculo quodam florum, ipsi ante quinquennium a quodam donato, mirabiliter in floribus multiplicato (cujus fama jam apud multos percrebuerat) respondit; circa annum MDCXIV, si recte meminit, dictum surculum, habentem tres aut quinque incirca flores candidos, accepisse, sublatum e loco sepulcri Martyrum Gorcomiensium, juxta Brielam, ubi istiusmodi flores solum inveniuntur in loco illo ubi Martyres fuerunt sepulti, aut circa, & non alibi: unde etiam in civitate Brielensi ab ipsis hæreticis illi ipsi flores vocantur flores Ruggenses, a monasterio Ruggensi, Ordinis Canonicorum Regularium, in cujus monasterii horreo dicti Martyres sunt suspensi: qui etiam flores in Martyrum dictorum venerationem inde eruti, ad alia loca transportantur & plantantur, qui etiam ipsis apothecariis & medicis incogniti sunt. Hunc ergo surculum cum dictus deponens accepisset, in parva capsula lignea, primo parvi existimans, seposuit in suo cubiculo; aliquando tamen cum veneratione aliqua inspexit, invenitque eum in eadem forma prout acceperat.

[18] Postea tamen, cum ab octo aut novem incirca mensibus non inspexisset, [in lignea pyxide asservatum] cum a quodam theologo de floribus istis mentio fieret, quod non exarescerent, sed in suo vigore perpetuo manerent, mane consurgens, ex ista narratione surculum istum curiosius inspexit, invenitque cum magno stupore, pene biennio postquam a radice evulsum accepisset, in tantum auctum & floribus multiplicatum, ut illa ipsa capsula, in qua eousque fuerat, eum non caperet, videbaturque dictus surculus major futurus, nisi angustia capsulæ, in qua inclusus erat, prohibuisset. Quapropter totus admirabundus tulit ipsum surculum cum sua capsula ad suum oratorium, & in decentiori loco exposuit. Quo ipso tempore cum duæ piæ domicellæ, sacrum audituræ, oratorium ipsum accederent, illis dictus deponens miraculum cum admiratione narravit, & surculum floribus multiplicatum ostendit; quarum una statim respondit, ibi inveniri numerum Martyrum Gorcomiensium; & numerati dicti flores, inventi sunt totidem flores, quot Martyres uno tempore in dicto loco Ruggensi fuerant suspensi, scilicet novemdecim.

[19] Qui flores a pluribus postmodum per totam diœcesim Ultrajectensem & per Hollandiam sunt visi & in veneratione habiti, [ex tribus aut quatuor in 19 excrevisse,] & postea jussu Reverendissimi D. Vicarii Apostolici sculpti & in imaginem repræsentati sunt, ut ad plures, cum gloria Martyrum, miraculi notitia perveniret. Ipse tandem surculus, miraculose floribus auctus, Serenissimis Principibus Brabantiæ donatus fuit, qui eumdem cum veneratione & pro insigni munere acceperunt. Hactenus authentica depositio, cui & alias liceret adjungere, nisi res aliunde satis probata supponeretur. Neque enim in unico surculo prodigium stetit: nam plures hujusmodi plantulæ, ex loco martyrii acceptæ & alio translatæ, adeo celebre reddidere miraculum, ut non solum per fœderatas provincias, sed per universum Belgium aliasque finitimas regiones, flores Martyrum Gorcomiensium in hunc usque diem appellentur, quamvis non omnes uniusmodi sint, sed aliquibus, ob similitudinem aliquam, adscititium nomen impositum observem; nam surculi quidam tenues, ad me delati, in sex ramulos distribuuntur, quorum singulis adhærent terni flosculi gradatim ascendentes, qui cum altero, in medio protuberante numerum decennovennalem plerumque, sed non constanter repræsentant.

[20] At mihi testati sunt viri prudentiores Catholici Batavi, non eum esse flosculorum Gorcomiensium surculum, de quo hic agitur; utpote qui a genuino multum diversus, sola flosculorum numeri, [ut ostendit excusa imago.] semper æqualis, similitudine tale nomen nactus sit. Hinc ego in ancipiti hærens, omnem conatum adhibui, ut alicunde germanæ ipsius plantulæ veram ideam, quam a centum & amplius annis in æs incisam noveram, ubi ubi conquirerem. Cum vero a Religiosis hic Ordinibus, quorum intererat, eam impetrare non possem, opportuna subsidia suggessit Adm. Reverendus & prænobilis Dominus Petrus Henricus Goos, ecclesiæ nostræ Cathedralis ad B. Mariæ Canonicus, cujus ope obtentam demum fateor, quam frustra alibi quæsieram, veri surculi, supra descripti, delineationem in libello Flandrico, excuso Silvæducis anno 1623, cum brevi compendio historiæ quindecim e numero Gorcomiensium Martyrum, quorum ibi ad vivum exhibentur effigies, hic etiam in æs incidendæ, si ceteræ quatuor adfuissent, ut infra pluribus indicabo. Lectori æque ac mihi jucundum erit mirandi prodigii formam, quousque in lamina plana reddi potuit, oculis contemplari. Apposita inscriptio, quæ in ipsa imagine, ut hic expressa est, repræsentabatur, relatæ depositionis compendium est.

Flores apparuerunt in terra nostra Cant, 2 Surculus iste in loco martyrij SS. Martyrum Gorcomien̄ prope Brielam in Hollandia decerptus, pyxidiq; inclusus, habens 3 vel 4 flosculos, binnio post, Ao 1617 inventus est, nö sine miraculo, in totidē excrevisse, quot SS. Martyres fuere, id est, novemdecim.

§ IV. Procurata sacrorum corporum refossio.

[Cultum auxit refossio sacrorum corporum,] Stupendæ narrationis, jam ex Processibus desumptæ adjuncta tam accurate enumerata, & tota patria per id tempus devulgata, ad Sanctorum cultus per Belgium Catholicum propagationem mirifice contulisse, haud dubium est. Accessit is cumulus, ut supra dicere cœperam, quod effossis sanctorum Martyrum ossibus, alia plurima signa continuo manifestata sint, quæ venerationem & fidelium in Sanctos fiduciam incredibiliter auxerunt confirmaruntque. Refossionis unius aut plurium scriptam olim fuisse Brevem & veram narrationem, invenio inter ea, quæ ad sanctos Martyres spectantia, ex verbis D. Capellani de Outheusden, paucis annotavit Papebrochius XVI Junii 1690; at ipsammet narrationem, adhibita quantavis diligentia, repetitis vicibus & coram & scriptis apud RR. PP. Minores, eruere hactenus non potui; nisi ea sit, quam ex archivis archiepiscopatus Mechliniensis, & episcopatus Antverpiensis postmodum consecutus sum. Id igitur reliquum fuit, ut supplerent jam sæpe dicti Processus Hollandici, ex quibus, tum loci tum sacrorum corporum identitatem cursim conabor describere, proposita mappa topographica, in ipsis delineata, hic autem in æs incisa, situm veterem & modernum distinctissime exhibente, sicque loca singula prisci monasterii Ruggensis, nempe cœnobii templum a parœciali; hujus cœmeterium ab horreo, in quo sancti Martyres in trabem acti sunt, determinante, ut ad oculum pateat, nullam prorsus fieri potuisse ex uno in alterum confusionem.

1619

Delineatio Loci in quo olim fuit Monasterium Ruggense, Ord. Canonic. Regularium S. Augustini, prout nunc jacet

Porta Civitatis Brielensis A
Domus duorum testium B
Locus Ecclesiæ parochialis C
Locus Cœmeterii parochialis D
Locus Martyrii et sepulturæ MM. E
Locus culinæ Monasterii F
Locus Refectorii Monasterii G
Locus Stagni piscium, adhuc aqua plenus H
Locus Ecclesiæ I
Locus horti K
Locus portæ curruum L
Fossa 11 pedum, Cœmeterium Commune a loco monasterii separans M

1572

Delineatio Situs Monasterii quōdam Ruggensis Ord. Canonic. Regularium S. Augustini, pro ut Olim fuit

Porta Civitatis Brielensis A
Domus duorum testium B
Ecclesia parochialis C
Cœmeterium parochiale D
Locus Martyrii Martyrum E
Culina Monasterii F
Refectorium Monasterii G
Stagnum ubi asservabantur pisces H
Ecclesia Monasterii I
Hortus florum K
Porta Curruum L
Fossa 25 pedum, parochiale Cœmeterium a monasterio separans M

[22] Ejus rei scrupulosam, si umquam, inquisitionem Processibus, [quorum identitas] a se factis, inseruerunt viri Amplissimi Nicolaus Nomius, sacræ Theologiæ Licentiatus & ecclesiæ Cathedralis Harlemiensis Decanus, ac Judocus Catius, sacræ. Theologiæ & ipse Licentiatus, atque ejusdem ecclesiæ Canonicus, ad id legitime deputati; qui locum ipsum accuratissime visitarunt, auditisque variis testibus, quorum aliqui martyrio præsentes adesse potuerant, rem omnem solertissime discusserunt. Præcipua severi examinis ratio in eo versabatur, ut demonstraretur sacrorum corporum, non ita pridem refossorum, identitas, talisque ab aliorum hominum ossibus distinctio, ut de commixtione nec minima suspicio cuiquam suboriretur. Non potuit, me quidem judice, rigidius examen institui: ex plurimorum depositionibus confectæ sunt, ut jam dicebam, eæ delineationes, quas hic oculis exhibeo, litteris suis, pro locorum diversitate, exactissime discretas; quarum inspectio tantum non ad evidentiam demonstrat, nullam (seposita enormi fraude & malitia) potuisse intervenire comixtionem ossium ex veteri cœmeterio, cum sacris Martyrum corporibus, sepultis in horreo cespitum, quod tanto terræ intervallo a prædicto cœmeterio divisum est, interjecta olim fossa ad pedes 25 extensa, quæ modo adhuc superest, sed ex majori parte imminuta. Res tota explicatione minime indiget, cum apertissime pateat ex utraque tabula hic expressa.

[23] Sic loquuntur Amplissimi Viri supra nominati in Processu Ms. pag. 13: [ex mappa topographica demonstratur.] Porro locum ipsum, prout nobis descriptus fuit olim jacuisse, & deinde prout a nobis inventus fuit jacere, depingi ac delineari curavimus, ut veritas magis exinde pateat atque innotescat; maxime si advertantur duæ distantiæ; una a fossa, aqua plena, cœmeterio parochiali contigua, usque ad locum horrei, in quo sepulti sunt Martyres jam dicti, quam metientes, invenimus esse nonaginta sex pedum; altera ex alia parte, a dicti horrei loco usque ad locum, ubi ecclesia monasterii Ruggensis stetit; quam metientes, invenimus esse ultra trecentorum pedum: quæ distantiæ, nostro judicio, omne tollunt dubium permixtionis ossium, de quibus est quæstio, cum ossibus in vicinis locis jam dictis sepultorum. Datum Harlemi sub nostro chirographo & Capituli Harlemensis sigillo, die XX mensis Novembris, anno a Christo nato MDCXIX, eratque signatum &c. Atque hæc nos ducunt ad id, quod erat propositum, nempe ad sacrorum ossium refossiones, de quibus agunt laudati viri Nomius & Catius a pag. 17, quæ tametsi testium potius quam temporum ordine recenseantur, rem gestam ipsasque refossiones, sæpius & a diversis hominibus repetitas, satis dilucide explicant.

[24] Harum præcipui designatores & auctores fuisse videntur Lendert Dirckse, seu Leonardus Theodori filius, [Resossores Leonardus Theodori,] & Petrus Geritse (filius Gerardi) van Dueren typographus Ultrajectensis, qui pag. 25 testatur, quod circa octo vices ibidem foderit, opinor cum præfato Leonardo, adstantibus nonnumquam PP. Minoritis ad hoc deputatis, ut repertæ reliquiæ in partes Catholicas deportarentur. Descripsit Papebrochius modicum instrumentum, quod toti rei lucem adfert. Est copia apochæ jam dicti Leonardi, in qua sic loquitur: Ego Lendert Dirckse, Brilæ commorans, confiteor, accepisse de manibus Petri Geritse van Dueren, typographi Ultrajectensis, summam quinque librarum Flandricarum, ad sex libras & 40 grossos singulas, mihi competentes & promissas pro refossione quorumdam ossium, quæ erant defunctorum Martyrum, ex conventu Regularium, Rugge dicto, quod olim stabat extra portam meridionalem Brilensem. Promitto insuper meliori, quam nancisci potero, commoditate, aliis duobus locis fodere, si forte istic adhuc aliquid dictorum ossium possim reperire, idque pro eadem jam dicta summa hoc ipsum positive pactus. Actum noctu inter XII & XIII Novembris anno MDCXVII, coram præfato Petro Geritse, stylo novo. Signatum erat: Per me Lendert Dirckse Couwenburch. Ad Processum redimus.

[25] [PP. Arnoldus de Witte & Joannes Tyras;] Ibi pag. 17 quintus ordine testis comparet Venerandus P. Arnoldus de Witte, Ordinis Minorum sacerdos, prædicator & confessarius, qui septies vel octies se locum martyrii visitasse testatur, factam delineationem rectissimam censens, ex trium testium incolarum, a se non semel examinatorum consensu, Hic rogatus, verba sunt Processus, an præfatorum Martyrum ossa effoderit, & quibis præsentibus? Respondit, se duabus distinctis vicibus eadem quæsivisse & invenisse, propriisque manibus extraxisse satis notabiles partes, idque se fecisse ex suorum Superiorum (ossa ista honestiori loco collocare desiderantium) mandato, quodque eadem ossa & partes notabiles quæsiverit & invenerit in loco, a tribus præfatis personis demonstrato, ac in delineatione præfata designato per litteram E, & non alibi: quodque prima vice adfuerint Ven. P. F. Joannes Tyras, & Leonardus Theodori, Annæ Vincentii filius; secunda vero vice solus iste Leonardus Theodori; seque invenisse terram adeo solidam, ossaque ipsi adeo cohærentia, ut dubium non sit, quin eadem multis annorum curriculis ibidem jacuerint. Rogatus, quid de ipsis ossibus sic inventis fecerit? Affirmavit, eadem, simul collecta, in propria persona comitatum, Ven. adm. P. F. Jacobo Nesseo, Bruxellas in Brabantiam detulisse, ac Reverendiss. P. F. Andreæ a Soto, Ordinis sui super provincias Belgicas, Coloniæ, Hiberniæ atque Angliæ Commissario generali, ac Serenissimæ Hispaniarum Infantis Confessario, fideliter tradidisse.

[26] [sed actor præcipuus Petrus Gerardi,] De aliis ossibus, a se etiam effossis, testatus ibidem est Ven. P. F. Joannes Tyras; at nemo certius testimonium ferre potuit, quam dictus supra, & legitime interrogatus pag. 25, Petrus Gerardi a Dueren Ultrajectensis, qui natus tum annos plus minus quinquaginta, asseruit, se duodecim vicibus ad minus fuisse in loco ubi Martyres Gorcomienses martyrio sunt affecti & sepulti: proinde exhibita sibi loci delineatione, affirmavit, videri sibi eam bene factam, digito suo demonstrans locum, in ipsa delineatione designatum per litteram E, tamquam locum martyrii & sepulturæ eorumdem: addens, se loci situm optime nosse, ex eo quod circa octo vices ibidem fodisset, ossa & reliquias prædictorum Martyrum quærendo, quæ etiam ibidem invenit & extraxit, & non ex alio loco. Rogatus, unde sciret eo loci Martyrum horum reliquias quiescere? Respondit, se, antequam priori vice in dicto loco foderet, intellexisse, Brielæ quemdam esse virum, dictum Vincentium Cornelii, urbis scabinum, a quo de loco sepulturæ eorumdem certior fieri posset; unde prædictum Vincentium Cornelii conveniens, ab eodem edoctus est, locum horrei (in quo suspensi erant Martyres & sepulti) situm esse inter stagnum, in quo solent pisces monasterii quondam Ruggensis asservari, & fossam monasterii prædicti, locum ab ecclesia & cœmeterio parochiali dividentem.

[27] Qua loci designatione sive demonstratione necdum contentus, [rem omnem] civitatem egrediens, mulierem quamdam offendit, in domo quadam, loco sibi designato vicina, habitantem, quæ domus in delineatione jam dicta signata est littera B, eratque nomen mulieri Anna Vincentii, a qua serio de loco, in quo olim sacerdotes & monachi, Gorcomio Brielam adducti, suspensi & sepulti essent, inquisivit: illa autem eumdem sibi locum ostendit & designavit, quem dictus Vincentius Cornelii antea, ut jam dictum est, ei demonstraverat; & majoris certitudinis ergo, asserebat, dictam mulierem affirmasse, se eumdem locum certitudinaliter didicisse a quadam vetula nonagenaria, jam defuncta, quæ dum viveret, oculis suis Martyres prædictos in eodem loco viderat suspendi, & serio ipsam Annam Vincentii admonuerat, dictum locum observaret, cujus monitioni acquiescens parvulam fossam, ad latitudinem unius pedis in circuitu, in loco sibi a vetula demonstrato fecerat, & semper consignaverat; quam eamdem sibi deponenti ostendit, dicens, ibi fodias, & reliquias Martyrum ibi invenies, & non alio loco. Affirmavit itaque dictus deponens, hunc eumdem locum esse, qui in dilineatione sive descriptione totius monasterii & locorum vicinorum, designatus est per litteram E, quodque nocte sequenti, propter metum & pericula, quæ ab hæreticis sibi imminebant, si scitum fuisset, eodem loco fodit & reliquias invenit ac effodit; quodque quoties postea ibidem fodit, ossa Martyrum prædictorum quærendo, nusquam alibi, quam in dicto loco, designato per litteram E, eadem invenit. Itemque quod fodiendo ibidem aliquot particulas & fragmenta cespitum sub terra invenit, certum indicium, ibidem olim horreum fuisse, in quo cespites monasterii reponi solerent.

[28] Rogatus, quibus præsentibus ossa sive reliquias prædictas quæsierit & effoderit? [& reliquiarum distributionem describens;] Respondit, semper sibi adfuisse & secum fodiendo quæsivisse quemdam Leonardum Theodori, habitantem in vicinia, in domo designata, in prædicta delineatione, per litteram B, & non alium excepta ultima vice, dum foderet, qua R. D. Joannes Cauchius, sacerdos & vicarius ecclesiæ metropolitanæ Ultrajectensis, & nobilis Dominus Jacobus van Hoof van Zyll adfuerunt. Ulterius rogatus, quid fecerit de reliquiis a se effossis, seu quibus eas dederit? Respondit, se eas quas prima, secunda & tertia vice effodit, dedisse Everardo Bottero; quas vero duabus sequentibus vicibus effodit, se eas dedisse generoso Domino in Roon, & Domino de Heuter; reliquias denique, quas aliis sequentibus vicibus invenit & effodit, se ex ordinatione Reverendissimi D. Philippi Rovenii, Vicarii Apostolici, tradidisse R. D. Joanni Cauchio supra nominato. Hic vero etiam ordine suo a deputatis juridice interrogatus, prædicta, quatenus ad se spectarent, pag. 29 confirmavit, addens, se notabiles illas reliquiarum partes omnes, ex mandato Rev. D. Vicarii Apostolici supra dicti (quod in scriptis, ejus signatura & sigillo munitum, nobis ostendit) penes se in sua æde conservare, unde procul dubio in varia per Hollandiam oratoria distributa fuerint.

[29] [de qua etiam testatur P. Andreas a Soto.] Demum pag. 79 adducuntur verba ipsius Reverendiss. P. F. Andreæ a Soto, coram Deo & Christo Jesu testantis XX Januarii 1620, omnia ossa, sive reliquias, quas multis ac diversis personis, potissimum sui Ordinis Patribus diversorum conventuum, in diversis provinciis sibi subditis dederat, publicæ venerationi, prævia ordinariorum Episcoporum approbatione, exponendas, tamquam reliquias sanctorum Martyrum Gorcomiensium; easdem numero esse, quas post earumdem approbationem per Reverendissimum ac Illustrissimum Archiepiscopum Mechliniensem, recepimus ex manibus generosi Domini Everardi Botteri, Ven. Patris Jacobi Nessei & Arnoldi de Witte, nostri Ordinis sacerdotum, in Hollandia inter Catholicos laborantium, quorum industria & laboribus eadem (ex loco, in quo primum dictorum sanctorum Martyrum corpora sepulta fuere) eruta fuisse & effossa, ex eorumdem depositionibus constat. Adhæc, quod singulis eorum, una cum dictis reliquiis, copiam authenticam dictæ approbationis Illustrissimi Mechliniensis, addito suo testimonio tradiderit. Ex dictis ad seriem historiæ satis patet, urgente potissimum Reverendiss. P. Andrea, susceptam esse sacrarum reliquiarum refossionem, procurante Everardo Bottero, cujus instrumenta fuerint Petrus Gerardi a Dueren, & Leonardus Theodori a Couwenburch: ad majorem totius rei elucidationem faciet sequens paragraphus, de prædictarum reliquiarum legitima recognitione, approbatione & solennissima exaltatione.

§ V. Prædictarum reliquiarum recognitio, approbatio, exaltatio & in varias partes distributio.

[SS. Reliquiarū recognitio,] Primæ recognitionis & approbationis instrumentum mutilum retulit laudatus supra Miræus in Fastis pag. 387, quod integrum, a me diu quæsitum, ex archivo episcopatus Antverpiensis opportune suggessit Adm. R. D. Urbanus Albertus Bechemont, ecclesiæ Cathedralis Antverp. Canonicus, Sigillifer & illustrissimo Episcopo a secretis; dum hæc imprimerentur e vivis ereptus; postmodum vero etiam Mechlinia submissum est a R. D. Benedicto de Ruddere Eminentissimi Cardinalis ab Alsatia, Archiepiscopi secretario, ex quo non parum illustrabitur proposita superius historica refossionum narratio: Mathias Dei & Apostolicæ Sedis gratia, Archiepiscopus Mechliniensis, omnibus Christi fidelibus, has visuris seu legi audituris, notum facimus, quod die XVIII Junii anni præsentis MDCXVI Reverendiss. in Christo Pater Andreas a Soto, Serenissimæ Isabellæ Claræ Eugeniæ, Hispaniarum Infanti, Principi nostræ, a sacris Confessionibus, & Fratrum Ord. Minorum per Belgium & alias provincias generalis Commissarius, ad nos destinavit probos duos viros, venerabilem videlicet Patrem Jacobum Nesseum, Ord. Minorum de Observantia religiosum, & alterum generosum Dominum Everardum Botterum, natione Geldrum, deferentes ad nos certa ossa, caput scilicet unum, cum frustulis aliorum capitum, aliaque satis grandia & oblonga ossa, ut, & tamquam reliquias Martyrum Gorcomiensium, sub Comite Lumensi, ad oppidum Brilense ob religionem Christianam interfectorum, ut easdem reliquias visitare, & narrationem istius dicti Everardi Botteri examinare & censere vellemus, eaque officia præstare, quæ ab Antistite Ordinario circa hujusmodi rem facienda viderentur: ipsa vero narratio, quam nobis exhibebat dictus Dominus Everardus Botterus, erat tenoris sequentis.

[31] Haud infundata suspicio mihi suboritur, hanc ipsam esse Brevem & veram narrationem de qua ante meminimus, [cui inseritur narratio Everardi Botteri,] quamque in annotatis suis indicaverat Papebrochius. Utcumque sit, dignissima certe videtur, quæ ex Illustrissimi Hovii instrumento authentico hic tota subjiciatur. Sic habet: Ego Everardus Botterus, natione Geldrus, anno MDCXV Septembri Ultrajecto discessi, comitatus viris religiosis tribus, & post varia tempestatum pericula, quarta ejusdem mensis, circa horam matutinam veni adlocum sepulturæ Martyrum Gorcomiensium, situm circa muros Brilenses, aliquando horreum, monasterii Ruggen, Ordinis Regularium, in quo ex trabe suspensi, morte sub Comite Lumensi affecti fuerunt; ac effodi curavi, nobis præsentibus, rudera permista cespitum reliquiis, ad spatium duodecim pedum in quadro, & inveni caput integrum cum frustulis aliorum capitum, & ossibus pluribus. Accessi deinde ad ædes vicinas mulieris Annæ Centens septuagenariæ, quæ mihi prima indicaverat locum sepulturæ Martyrum dictorum, alioquin pluribus Catholicis, qui devotionis vel voti causa eum visitarunt, notissimum. Unde mirifice confirmantur, quæ paragrapho 1 diximus de cultu, a piis fidelibus ibi inchoato, antequam corpora refoderentur. Pergit narratio in depositione mulieris.

[32] Hæc, confessione præmissa, affirmavit, se quadraginta annis ibidem habitasse; [primi refossionum procuratoris,] & dum juvenis esset circiter XXVI annorum, & minus reverenter per trabem horrei dicti discurreret, fuisse ab alia vicina, Helena Jacobi nomine, quæ martyrio & sepulturæ borum Martyrum interfuerat, monitam, non decere per trabem talem ita discurrere, ex qua ob Catholican fidem viri pii fuerant suspensi; cui monitioni occasionem etiam dabat frater mariti hujus mulieris XXIV annorum, de illa dicens: Eccum petulantem juvenculam in trabe, ex qua monachi pependere & sepulti sunt. Et non procul inde (monstrato loco sepulturæ) addebat, & dictam Helenam consuetam fuisse Catholicis locum demonstrare; &, defuncta Helena, se petentibus idem præstitisse: atque omnia & singula hæc juramento confirmavit. Hinc itaque discedens, sacras Martyrum reliquias repertas mecum asportavi, & in præsentia bonorum & piorum virorum, imo sacerdotum (quorum nomina consulto hic non adscribo) in duabus capcis inclusas, bona fide Reverendiss. P. Andreæ a Soto, serenissimæ Isabellæ Claræ Eugeniæ, Hispaniarum Infanti, a sacris Confessionibus, & Fratrum Ordinis Minorum per Belgium & per alias provincias generali Commissario tradidi. Ita actum & testimoniis, quorum supra fit mentio, approbatum, sigilloque sæpe dicti D. Everardi appendente munitum, Ultrajecti anno MDCXVI, XXVI Februarii.

[33] [Approbatio per Archiepiscopum Hovium,] Hactenus narratio Illustrissimi Hovii instrumento inserta, quam ibidem sequitur prædictarum reliquiarum approbatio in hunc modum: Nos itaque nostro nolentes officio deesse, ossa hæc diligenter inspeximus, narrationis prædictæ serie examinata, ejusque auctoris qualitatibus expensis, testium etiam diversorum, fide dignorum, gravitate perpensa, censuimus, & præsentium tenore nos censere declaramus, vera hæc esse Martyrum Gorcomiensium ossa; veram item narrationem generosi ac zelosi Domini Everardi denominati, & proinde sancta hæc ossa, tamquam veras Martyrum reliquias, publicæ venerationi fidelium exponendas decernimus, auctoritate nostra archiepiscopali & ordinaria. In quorum fidem hæc manu & sigillo nostris signavimus Mechliniæ XXII Junii anno MDCXVI. Quæ omnia plane conformia sunt iis quæ ex Processibus supra retulimus. Porro repetitas sæpius a Petro Gerardi & Leonardo Theodori sacrorum corporum refossiones, novo ipsi instrumento Belgico, quod penes me est, coram notario & testibus confirmarunt VII Julii anno 1618, quo secuta est solennis reliquiarum exaltatio Bruxellis habita XVIII Octobris, cujus accuratiorem descriptionem cum aliunde nancisci non potuerim, eam paucis decerpam ex jam dicta Legenda Belgica Sanctorum Ordinis, auctore R. P. Benigno Fremaut, cujus non verba sed sensum Latine reddam.

[34] Testatur ipse cum aliis, prædictas reliquias duabus lipsanothecis affabre factis & inauratis religiose impositas fuisse. [& solennissima eatum exaltatio] Solenne sacrum ipso die in templo PP. Minorum decantavit Illustrissimus Archiepiscopus, assistentibus Amplissimis Abbate Parcensi & præposito Frigidi montis. Missæ & supplicationi interfuere serenissimæ Celsitudines Albertus & Isabella Belgii Principes, Capitulum S. Gudulæ, Pastores omnes cum universo Clero, & præter Ordines Mendicantes, etiam Canonici Regulares S. Augustini, Bogardi, Cappucini, Minimi, & monachi Frigida montis, sub sua singuli Cruce. In ipsa supplicatione post Crucem deferebatur imago S. Francisci, pretiosissimis gemmis & unionibus exornata, eamque pone sequebantur effigies sanctorum Martyrum, ad vivum expressæ, quas hastis præfixas gestabant pueri, angelos decoro habitu repr&sentantes. Inde conspicua eminebat prima lipsanotheca, cum imagine Reginæ Martyrum immaculate conceptæ: tum Concilia, Finantiarum ut vocant, Cancellariæ Brabantiæ, Cameræ Rationum, uterque scabinorum ordo, opificia, sodalitia, prælata a singulis tæda, quæ ultra quinquies mille eo die arsisse dicuntur.

[35] Ordinatam eam seriem excipiebat lipsanotheca altera, [Bruxellis anno 1618.] a Minoritis quatuor, ut prior, deportata inter suavissimos musicorum aulæ concentus, agmen claudente Rege & æterno Martyrum remuneratore in venerabili Sacramento, a confertissima populi multitudine adorato. Pergit describere quæ in S. Gudulæ gesta sunt, unde ad PP. Minorum ecclesiam reducta supplicatione, altari, ad id destinato impositæ sunt reliquiæ, cantato hymno eucharistico Te Deum laudamus, ubi jam ad horam secundam pomeridianan protracta fuerat solennitatis cæremonia. Miraculo adscriptum est, quod continua prope pluvia, inchoato sacro cessaverit, usque dum peracta supplicatione imbres denuo deciderint. Tenuit solennitas tot diebeus, quot ex Ordine Minorum Martyres fuere, confluente undique populo, præ animi teneritudine in lacrymas effuso, Id potissimum in sanctorum Martyrum beneficiis numeratum est, quod gravissima lues epidemica, quæ Bruxellenses diu affixerat, ab eo exaltationis reliquiarum die grassari desierit. Reliquiæ aliæ per Brabatiam, Flandriam, Artesiam, Hannoniam, quin & in Germaniam atque Hispaniam, distributæ, pari ubique veneratione exceptæ sunt, sic ut brevi tempore miracula viginti quatuor, Montibus, Valencenis, Cameraci, Binchii, Papalmæ, Hesdinii, Tornaci, Slusis & Athi patrata recenseatur; sed his alibi.

[36] Singularum istarum urbium celebriores elevationes describere supersedeo, [Approbatio Malderi Ep. Antverpiensis] magis ex re erit, ipsarum recognitiones, approbationes & visitationes paucis adducere, quæ in Processibus Romæ exhibitæ sunt, ut patet ex Positione suder dubio, an constet de validitate novissimi Processus Namurcensis, tam Remissorialis quam Compulsorialis; necnon testes in eo examinati & compulsati respective, sint rite & recte examinati, & an jura in eodem examinata, fuerint legitime compulsata. Istic a pag. 22 enumerantur diploma & testimonia variorum Episcoporum, qui in suis respective diœcesibus prædictas reliquias examinaverint & approbaverint. Primo loco ponitur diploma Reverendissimi D. Joannis Malderi Episcopi Antverpiensis, super identitate reliquiarum dictorum Servorum Dei in ecclesia FF. Minorum Reg. Observ. in civitate Antverpiensi expositarum, subscriptum per Adrianum Spirinck secretarium & sigillo præfati Reverendissimi D. Episcopi munitum. Porro idem testimonium recognition fuit in alia reliquiarum visitatione, instituta XXVII Julii 1629, per viros Amplissimos DD. Franciscum vander Zypen Archidiaconum, & Godefridum a Diepenbeeck Archipresbyterum ecclesiæ Antiverpiensis, ad istarum aliarumque reliquiarum recognitunem legitime deputatos, cujus instrumentum præ oculis habeo. Sic ibi testantur laudati Amplissimi:

[37] Exhibuit præterea idem R. P. Cornelius a Borre, [a deputatis recognita.] Procurator ut supra, alias litteras Reverendissimi D. Joannis Malderi Episcopi Antverpiensis, datas XV Julii MDCXXIX, manu ejusdem Reverendissimi subscriptas, nec non de mandato ejusdem A. Spirinx Secret., nec non sigillo ejusdem Reverendissimi firmatas, quibus fidem facit prædicto die & anno, coram Reverendissima Dom. sua comparuisse R. P. Sedulium, Exprovincialem Minorum, adducentem Petrum Geeraerts van Dueren, civem Ultrajectensem, testantem, se certam partem ossis (quam dictus Pater exhibebat, Petro illam recognoscente, eamdemque genuinam esse asserente) effodisse e loco sepulcri, sibi bene noti in Briela, Martyrum Gorcomiensium, & tradidisse Domino Alexandro Axelio, sacerdoti Trajectensi, qui Axelius istud dicto P. Sedulio miserat, uti per litteras ejusdem datas die VI Januarii MDCXIX, stylo veteri, eidem Reverendissimo exhibitas, patuisse testatur &c. Auditi sunt deinde testes varii, post quorum depositiones inclusæ sunt reliquiæ duabus ligneis capsulis deauratis, una cum litteris Reverendissimi Malderi & Patris a Soto Commissarit generalis, easdemque capsulas Amplissimi deputati sigillis suis obserarunt &c.

[38] [Item Archiepiscopi Cameracensis,] Ne in similibus describendis nimius aut tetricus sim, sufficiat ea paucis proponere, quæ in memorata Positione breviter sed authentice enarrantur. Ibi a num. 8 exhibita dicuntur duo diplomata seu testimonia originalia bon. mem. Francisci vander Burch Archiepiscopi Cameracensis, super identitate reliquiarum prædictorum Servorum Dei, ad publicam fidelium venerationem in oppidis Valencenensi & Condatensi. Item aliud diploma præfati Archiepiscopi Cameracensis, impressum & subscriptum pariter, super indentitate & permissa expositione reliquiarum præfatorum Servorum Dei in ecclesia FF. Minorum recollectorum. Præterea sumptum authenticum alterius diplomatis præfati Archiepiscopi Cameracensis, super identitate ac permissa expositione reliquiarum dictorum Servorum Dei, in ecclesia eorumdem FF. Minorum oppidi Athensis. Memoratur in eadem Positione pag. 32, num 21 extractum visitationis reliquiarum dictorum Servorum Dei ex Processu Remissoriali Athensi, auctoritate Apostolica confecto anno MDCXXXII, super eadem identitate & publica expositione reliquiarum, in prædicto oppido, coram R. D. Philippo le Grand, Decano Cerviensi, & R. D. Petro de Namur, Regente Collegii Athensis.

[39] [Episcopi Namurcensis,] Num. 11 sic habetur: Duo diplomata Reverendissimi D. Joannis Dauvin, Episcopi Namurcensis, super identitate ac permissa expositione reliquirum dictorum Servorum Dei in ecclesia FF. Minorum in oppido Nivellensi & in capella castrali pagi de Rixensart, diœcesis Namurcensis respective quiescentium. Quæ immediate confirmantur per instrumenta originalia Reverendiss. P. F. Andreæ a Soto, quibus se easdem reliquias dedisse testatur. Tum vero num. 24 allegatur instrumentum publicum super processione solenni introductionis reliquiarum in oppidum Nivellense, de data XXVI Aprilis MDCXIX. Num 18 citatur extractum visitationis reliquiarum dictorum Servorum Dei ex processu Remissoriali, Apostolica auctoritate peracto Mechliniæ anno MDCXXIX coram RR. A. DD. Petro vander Wielen, Vicario generali, & Joanne le Roy, Officiali Mechliniensibus, judicibus delegatis, super identitate reliquiarum dictorum novemdecim Servorum Dei, respective expositarum in ecclesia FF. Minorum Reg. Observ., & apud moniales Clarissas dictæ civitatis. Numero proxime sequenti agitur de extracto visitationis reliquiarum factæ Antverpiæ eodem anno 1629, de qua superius abunde diximus.

[40] Num. 20 adducitur Processus Remissorialis Insulensis, [& deputatorum Insulensium.] auctoritate Apostolica fabricatus anno MDCXXXII, coram R. D. Roberto Imbert, ecclesiæ collegiatæ S. Petri Scholastico, & R. D. Bernardo Verviano, dictæ ecclesiæ collegiatæ canonico, legalizatus a R. A. Decano & capitulo præfatæ ecclesiæ & oppidi Insulensis, super identitate ac publica respective expositione reliquiarum dictorum Servorum Dei in ecclesiis FF. Minorum Recollectorum & monialium Clarissarum dicti oppidi Insulensis, necnon in oppidis Duacensi, Cominiensi & Bapalmæ. Ut reliqua compendio prosequar, notasse suffecerit, indicari num. 22 extractum visitationis reliquiarum Montibus Hannoniæ, super identitate & publica respective expositione in ecclesiis FF. Minorum Recollectorum, & divæ Waldetrudis & monialium Clarissarum dicti oppidi. Denique num. 23 extractum aliud visitationis reliquiarum Valencenis factæ super earum identitate, & publica respective expositione, tam in ecclesia FF. Minorum Recollectorum, & in abbatia S. Joannis dicti oppidi, quam in oppidis Condati & Querceti. Ex quibus omnibus manifeste patet, quam late per Belgium distributæ fuerint prædictæ Sanctorum reliquiæ. Ne longius excurram, audi Gelenium ad hunc diem: Item Coloniæ in ecclesia PP. Observantium Ordinis S. Francisci, festiva commemoratio Martyrum Gorcomiensium, quorum reliquiæ conservantur apud dictos Patres.

[41] Hactenus de sacrarum reliquiarum dispersione, facta præcipue per sæpe dictum Commissarium generalem, [Reliquiæ ad S. Michaëlis & in Domo professa S. J. Antverpiæ.] cui certe plurimum in hac parte debet universum Belgium Catholicum. De aliis, haud dubie pluribus & notabilibus, quæ per fœderatum Belgium variis locis coluntur, nulla mihi satis distincta notitia, quamvis ex fide probatorum virorum constet, Gorcomii, Ultrajecti aliisque in urbibus pretiosa pignora asservari & honorari eo cultu, quo apud acatholicas potestates ritus nostri exerceri possunt. Non excidat id quod Echo S. Norberti triumphantis annotavit pag. 63, nempe Matthæum abbatem ad S. Michaëlis Antverpiæ os grande obtinuisse a Reverendiss. P. Andrea Soto, Serenissimæ Isabellæ Infantis a sacris olim Confessionibus, ex societate Martyrum Brilanorum, inter quos Præmonstratus Ordo, ac specialiter S. Michaël Antverpiensis duos ex Middelburgo filios Hadrianum & Jacobillum Martyres egregios habuit. Neque etiam prætermittenda sacri thesauri pars non exigua in restaurato ibidem templo nostræ Domus professæ; ubi arculis duabus ligneis inauratis imposita sunt bina grandiora ossa, quæ auctoritate Illustrissimi bonæ mem. Joannis Ferdinandi Episcopi Antverpiensis legitime approbata, hoc ipso die populi venerationi ex poni, & sanctorū ipsorum Martyrum Gorcomiensiū annua festivitas celebriter pridem recoli consuevere.

§ VI. Varii processus ad canonizationem sanctorum Martyrum Gorcomiensium instituti ab anno 1619.

Sacris reliquis, ut modo narravimus, ab anno 1616 recognitis & approbatis, atque anno 1618 & sequentibus solennius exaltatis, agi serio cœpit de Martyribus Gorcomiensibus in numerum Sanctorum, juxta receptum Ecclesiæ morem referendis, [Primus processus Romam missus an. 1620,] atque idcirco prima inquirendi oura commissa fuit illustrissimo D. Lucio Sanseverino Archiepiscopo Salernitano, cum potestate Legati a latere apud Serenissimos Belgii Principes Nuntio Apostolico, cujus auctoritate per litteras datas XIV Octobris anno 1619 & Processui insertas, rem suscepit Illustrissimus Dominus Philippus Rovenius, per fœderatas Belgii provincias Vicarius Apostolicus, a quo deputati & subdelegati sunt XVI Decembris ejusdem anni, jam supra nominati Amplissimi Nicolaus Nomius & Judocus Catius, cum Rev. adm. & eximio D. Jacobo Boolio, ecclesiæ metropolitanæ Ultrajectensis Canonico, qui primum processum, sæpe nobis a superius citatum, per Hollandiam & ditionem Ultrajectinam formarunt anno prædicto 1619, cujus titulum hicappono: Processus martyrii & identitatis reliquiarum sanctorum Martyrum Gorcomiensium, cujus originalia acta missa sunt Roman VIII die Februarii MDCXX.

[43] [ex quo obtenta cultus tolerantia,] Hinc plane liquet, jam tum ad sacram Rituum Congregationem recursum esse, a qua id primum obtentum, ut reliquiarum veneratio tolerari posset, quemadmodum docet epistola Cardinalis de Monte, data ad Archiepiscopum Mechliniensem XIII Novembris 1621, quarum partem hic subjicio. Ex litteris Illustrissimi Cardinalis S. Severinæ primum, mox etiam ab ipsomet coram accepta est, quæ desiderabatur relatio, circa duo illa, martyrium nempe & identitatem reliquiarum Martyrum Gorcomiensium. Cumque postea de mandato sanctissimi Domini nostri in Rituum Congregatione, pluribus desuper habitis sessionibus, negotium hoc mature perpensum, ac diligenter, prout rei qualitas & gravitas exigit, consideratum fuerit: tandem Domini mei, eidem Congregationi præpositi, in eam venerunt sententiam; probationes, huc transmissas, non esse adeo concludentes, ut ex illis moveri possint ad rem omnino definiendam, atque supremam manum illi imponendam: verum ex ejusdem Illustrissimi Cardinalis a sancta Severina informatione, necnon æstimatione, devotione ac veneratione, in qua a populis Belgicis dicti Martyres eorumque reliquiæ habentur, permoti iidem Illustrissimi Domini mei, prudentiæ Dominationis Tuæ Reverendissimæ remittunt, ut per modum conniventiæ, eadem populorum devotio ac veneratio erga prædictos Martyres eorumque reliquias continuari permittatur, quousque aliud ab hac sancta Sede decretum & determinatum fuerit.

[44] [quam Episcopi aliqui probaverant,] Paulo altius res tota repetitur in Registro aliquo Ms. Processuum Romanorum a VI Maii 1645 ad Martium 1648, in quo resumuntur ante acta, quæ hic ad dilucidiorem rerum explicationem opportune inserentur. Sic ibi causæ resumptæ actor a pag. 5 loquens de loco martyrii & sacrorum corporum refossione; Tunc temporis, inquit, publicata tregua inter Catholicum Regem ac confœderatas provincias Belgii, concessoque inter partes commercio, cum locus ille in maxima semper fuerit Catholicorum veneratione, & multi a diversis infirmitatibus eorum intercessionibus se liberatos profiterentur, ut reliquiæ illæ in majori haberentur devotione, a piis quibusdam de nocte, mense Septembri MDCXV, ex prædictis fossis defossæ fuerunt, & clanculum ad statum Catholicum asportatæ, diversisque Belgii Episcopis præsentatæ, quorum aliqui, nempe Archiepiscopus Mechliniensis ac Cameracensis & Episcopus Namurcensis publicam illis, uti Martyrum reliquiis, venerationem decreverunt, ut ex eorum decretis apparet. De his nos supra satis diximus. Sic pergit Registrum.

[45] Alii tamen episcopi, ut Iprensis (idem mihi de Antverpiensi, [aliis tamen dissentientibus.] Joanne Maldero, ex authenticis ejus litteris constat) in sensu fuerunt, quod sine Sedis Apostolicæ auctoritate, hæc publicatio fieri non poterat: & præterea super hoc a Nuntio Apostolico, in illis partibus degente, qui fuit postmodum Cardinalis S. Severinæ, Paulus V fuit requisitus; & quia rei gravitas maturam desiderabat consultationem, ideo ab ipso Pontifice negotium ad sacram Rituum Congregationem fuit remissum; quæ nihil tunc decernere voluit, sed duo ab ipso Nuntio requisivit. Primo quidem historiam martyrii, secundo vero identitatem reliquiarum; super quibus ut informaret, per Eminentissimum D. Cardinalem Burghensuim fuit rescriptum, sub die XXIV Augusti an. MDCXIX. Nuntius vero Apostolicus auctoritate sua ordinaria aliquot compilavit Processus, ut prædicta duo clare comprobaret, quos Romam transmisit, una cum propriis litteris missivis, & ipse etiam Romam reversus, coram super duobus prædictis sacram Congregationem informavit: & licet ex illa informatione sacra Congregatio non censuerit, Servos Dei posse declarari Beatos ac Martyres, censuit ninilominus venerationem & reliquiarum expositionem tolerari posse, usquequo aliud sancta Sedes Apostolica declararet, ut apparet ex litteris datis eidem Archiepiscopo Mechliniensi, quas dedimus supra.

[46] Exinde in sacra Congregatione, una cum instantiis, [Alii processus post an, 1625:] tam regularium quam secularium, & legitimo procuræ mandato, fuerunt producti, aperti & examinati Processus prædicti, qui dicuntur auctoritate ordinaria facti, proponente Eminentissimo Domino Cardinale Muto, decretum est, relevantes esse & sufficientes pro inquisitione in genere, ac esse locum, si Sanctissimo placuisset, relaxandi Remissoriam in Specie, prout facta relatione Sanctissimo, decretum sacræ Congregationis laudavit. Unde præcedente commissione generali, ejusdem Sanctissimi manu signata, & eidem sacræ Congregationi directa, servatis servandis, Remissoria in specie fuit relaxata sub die XXII Maii MDCXXV. Hæc Remissoria Nuntio Apostolico, in civitate Bruxellensi residenti, directa fuit, una cum duobus aliis in ecclesiastica dignitate constitutis, ab eodem Nuntio deputandis, cum facultate alios etiam in eorum locum subrogandi. Verum cum ad istarum litterarum normam in partibus hæreticorum Processus institui non possent, per aliam Remissoriam negotium totum commissum fuit prudentiæ Nuntii Apostolici. Hic vero pro loci ac temporis opportunitate, ad inquisitionem specialem processit, testes examinavit, scripturas compulsavit, reliquia visitavit, ut pariter in Hollandia, Mechliniæ, Venlonæ, Athi, Tungris, Antverpiæ & Nivellis subdelegati diversos Processus compilarunt. Qui omnes paulo post ad sacram Congregationem directi sunt, & anno 1636, aperti, non tamen, inquit Positio, ob supervenientiam novissimorum decretorum Urbani VIII, discussi.

[47] [alii item ab anno 1646 ad 1661;] Hinc ad decennium retardato negotio, instante Generali Ordinis, Minorum S. Francisci de Observantia, die VI Februarii MDCXLVI in Congregatione sacrorum Rituum reassumpta fuit causa canonizationis seu declarationis martyrii dictorum Servorum Dei in statu & terminis, in quibus reperiebatur. Anno deinde MDCXLVIII censuit Congregatio, constare, dictis Servis cultum ab immemorabili exhibitum fuisse, & ad præsens exhiberi, & comprehendi inter casus exceptos a decretis Urbani VIII, ac proinde illis nequaquam contraitum fuisse & esse; ideoque posse ad ulteriora procedi, cui decreto Sanctissimus annuit XIII Julii subsequentis anni MDCXLIX. Deinde VI Februarii MDCLII decretæ fuerunt & postmodum die VI Aprilis MDCLVIII concessæ litteræ Remissoriales & Compulsoriales pro sumenda inquisitione speciali super martyrio, causa martyrii, miraculis & identitate reliquiarum dictorum Servorum Dei. Litteræ expeditæ sunt XVII Maii ejusdem anni, & directæ Episcopo Namurcensi ejusque Vicario Generali, necnon Archidiacono Namurcensi, & alteri Archidiacono per Gallobrabantiam ac pariter Officiali per Gallobrabantiam. Atque hic postremus fuit in causa sanctorum Martyrum Processus, ferme ad quadriennium protractus, quem hic referre supervacaneum est.

[48] [quorum testes enumerantur:] Solam gestorum historiam prosequimu. In Processu Remissoriali confecto auctoritate Apostolica Ultrajecti, Gorcomii, Harlemii & Leydæ anno 1628, auditi fuerunt testes duo supra viginti; in altro, confecto Amstelodami, Harlemii & Delphis anno 1634, testes septem: in ultimo autem Namurcensi, a IV Julii anni 1658 ad XXI Octobris 1661, examinati sunt testes undeviginti, & sic demum Processibus in Belgio finis impositus est, postquam ad varios Episcopos recursum fuisset. Rem eo feliciter perduxit R. P. F. Petrus de Hullegarde, in causa Procurator specialiter constitutus a R. P. F. Jacobo de Riddere, Minorum Observantium nationis Germano-Belgicæ Commissario generali, necnon a R. P. F. Petro Manero, totius Ordinis Minorum S. Francisci Ministro generali, usque ad declarationem martyrii. His demum accessere variorum Ordinum & Principum, tum Ecclesiasticorum tum secularium litteræ ad Sanctissimum D. Alexandrum VII datæ, & in citata jam sæpius Positione a pag. 35 enumeratæ, pro impetranda canonizatione seu declaratione martyrii Sanctorum Gorcomiensium: quas inter eam decerpo epistolam, quæ primo loco refertur, data a tribus Ordinibus ducatus Brabantiæ v Kal. Februarii anno 1664 in hæc verba:

[49] Beatissime Pater.

Causam novemdecim Gorcomiensium Christi Martyrum, [Litteræ Ordinum Brabantiæ] quorum plerosque Brabanticæ ditioni acceptos debet Christianus orbis, ad tribunal Vicarii ejus deferri venerabundi accepimus, & jam mente præsentimus gaudium, quod ecclesia Belgica ex Sanctitatis Tuæ decisione exspectat; idem quippe nobis visum est, negotium ab eadem cognosci, quod approbari. Horret adhuc animus, cum prioris ævi annales volventibus occurrit species late populantis hæresis, quæ ut veræ fidei ac Sedis Apostolicæ auctoritati nuntium mitteret, etiam Regum nostrorum imperium excutiendum putavit; egregio pietatis eorum documento, quæ nec dominationis dispendio adduci potuit, ut nutaret. Sed & avulsa jam pars, quantumvis grassantum undique venenis infecta, non adeo sterilis virtutum fuit, ut non insignia exempla prodiderit; pluribus zelo Dei accensis, qui nec minis, nec terroribus, nec suppliciis cesserunt, imo inter hæc ipsa glorificaverunt Dominum. Cujus rei Gorcomium & Brilam, oppida Batavorum, præstantissima habemus theatra, in quibus heroës nostri infracta decertarunt constantia. Ac primum quidem, ingruentibus sectariis, bonis omnibus verbo & exemplo præiverunt, dubios, qua poterant, confirmarunt; malos vero, ut eorum temporum acta testantur, laboribus & vigiliis indefessis, ad meliorem frugem reducere conati sunt.

[50] Quod & ipsis maximam, imo unicam apud Divinæ & humanæ majestatis reos invidiam concitavit, [ad Alexandrum PP. VII] potissimum vero; quod ipsius Christi in Eucharistia præsentiam, & summorum Pontificum vicariam auctoritatem, quibus ex æquo se affectos astendebant, modis omnibus tuerentur. Quare cum arcano Dei judicio, eo usque serpsisset malum, ut jam remediis locus non esset, ipsique hæretici rerum potirentur; omnem suam rabiem in eosdem Martyres effuderunt, ac exquisitissimis opprobriis & tormentis affectos, in tantum non deterruerunt, ut etiam gauderent, quoniam digni habiti fuerant, hæc pro ejus nomine pati; quin imo, & inter repetitos cruciatus, & tam barbaras lanienas, ut pluries eos tantum non enecarent, fidei nostræ professionem, luculento illis & sectariis omnibus testimonio, vel deficiente spiritu ediderunt; usque dum perfecit in illis Deus opus bonum, quod cœperat, & ad cursus consummationem, per crudele & extremum supplicium, quo libentes suo litarunt sanguine, deductos, vocavit in gloriam, ut pro mortali vita, quam illi consecraverant, inter angelos & electos, æterna & numquam intermoritura donaret.

[51] Quod in ipso martyrii loco, magno Catholicorum assensu statim creditum, [quibus Sanctorum canonizationem] per totum, quaquaversum patet Belgium, percrebuit, editaque mox miracula testata fuerunt, quæ orthodoxis, hæreticorum jugo pressis, eam addiderunt constantiam, ut in vera religione duraverint, ac etiamnum durent; vicinas vero ditiones mirum in modum confirmarunt, augescente præsertim in dies singulos constanti & publica sanctitatis eorum voce & fama, una cum gratiis, quas Deus per eosdem fidelibus elargiri dignatur; quod & magnam totius cleri & populi devotionem provocavit, qui memoriam eorum in benedictione recolere gestiunt, & reliquias, Præsulum nostrorum auctoritate approbatas, summis honoribus afficiunt, ultimum Sanctitatis Tuæ decretum exspectantes, quo Beatorum & Sanctorum Catalogo ab eadem adscripti, publicum in ecclesiis cultum adipiscantur. Quod eorum desiderium, cum rei Christianæ utilitatem & firmamentum, imo incrementum in his regionibus spectare, persuasum omnino habeamus, id ipsum Sanctitati Tuæ exponendum duximus, per sacra omnia obtestantes, ut cum labores ejus non nisi Christo, cujus hic in terris locum implet, ac sponsæ suæ Ecclesiæ desudent, præfatæ Martyrum causæ ultimam manum apponere dignetur.

[52] [per deputatum suum demisse postulant.] Quamobrem ad eamdem Sanctitatem Tuam ablegavimus R. P. Petrum de Hullegarde, Ordinis Seraphici in hac provincia custodem, qui suscepta totius negotii precuratione, etiam vota nostra ad pedes ejus defert; eaque pollet judicii acrimonia, rerum præsertim sacrarum atque his affinium peritia, ac in cunctis observandis diligentia, ut illi potissimum mandata nostra committenda existimaverimus; in quibus proinde explicandis Sanctitatem Tuam eum benigne auditurum confidimus, Deum venerantes, ut eam reipublicæ Christianæ bono, quam diutissime sospitet, ac sero ab Ecclesiæ militantis regimine, ad triumphantem evocet. Paris argumenti sunt litteræ sequentes, quarum primæ datæ fuerant a gubernatore & deputatis, tam ecclesiasticorum quam nobilium civitatis & provinciæ Namurcensis die X Januarii an. 1663. Hispanice scriptæ sunt litteræ deputatorum cleri & quatuor membrorum provinciæ & comitatus Flandriæ, datæ Gandavi XXVIII Februarii 1664 ad Eminentissimum Cardinalem Chigium, uti & aliæ ad eumdem ab Ordinibus Brabantiæ XXVIII Januarii ejusdem anni.

[53] [Aliæ ab Imperatore Leopoldo, Principibus & Episcopis.] Sequuntur ordine litteræ aliæ ad summum Pontificem: & primum ex urbe imperiali Ratisbonensi, ab Augustiss. Imperatore Leopoldo, XXVIII Martii 1664; deinde a Serenissimo Electore Bavariæ Ferdinando Maria, XV Martii 1664; ab Electore Trevirensi Carolo Casparo, XXX Martii 1664; ab Archiepiscopo Salisburgensi Guidobaldo, X Februarii 1664. Marchio Caracena scribit ad Cardinalem Arragonium hispanice, XXI Januarii ejusdem anni. Tum vero rursus ad summum Pontificem Andreas Archiepiscopus Mechlinsensis, XVIII Decembris 1663; Ambrosius Episcopus Antverpiensis, XXXI ejusdem mensis & anni; Joannes Episcopus Namurcensis, XI Decembris 1662; Robertus Episcopus Brugensis, XIV Januarii 1664; Eugenius Albertus Episcopus Ruræmundensis, XX Decembris 1663. Junguntur demum libelli supplices Stephani de Gamarra y Contreras, Capituli eccl. Cathedralis Namurcensis & Capituli generalis Præmonstratensis. Atque his eo res promota est, ut die XXIII Martii MDCLXVI , in Congregatione generali habita coram fel. record. Alexandro VII, mature discussis martyrio & causa martyrii prædictorum novemdecim Servorum Dei, Sanctissimus, accedentibus omnium Consultorum, & Eminentissimorum Dominorum Cardinalium suffragiis, decreverit ad discussionem miraculorum deveniti. Verba sunt decreti sacræ Congregationis anno 1674 VI Octobris editi, quæ rem eatenus actam satis explicant, ut tempus sit ad ipsam Canonizationem procedendi.

§ VII. Romana Beatificatio, solenniter ibidem celebrata 1675.

[Probatis Romæ] Eo perducta sub Alexandro VII, quemadmodum præcedenti paragrapho exposuimus, Canonizationis causa, non usque adeo laborandum fuit, ut miracula comprobarentur, tanto numero variis locis patrata, quorum accuratum elenchum utinam nancisci licuisset: nam ea sola ad notitiam nostram pervenerunt, quæ in recitato superius primo Hollandico Processu anni 1619 enumerantur, ad calcem Estianæ historiæ producenda. Fateor equidem chartarum molem mihi in manus tradidisse R. P. Martinum Puteanum, conventus RR. PP. Minorum Antverpiæ dignissimum Guardianum, in qua Processus nonnulli & Processuum variæ formulæ reperiebantur: verum tot inter chartas id desideravi potissimum, quod ad illustrandam sanctorum Martyrum gloriam conduxisset, ut jam supra indicavi non semel. Justæ excusationi locus omnino dandus est, nam cum Bruxellis monumenta pleraque ad Sanctos spectantia asservata sint, ibi vero luctuoso anni 1695 incendio, scripta multa perierint, id nobis reliquum fuit, ut spicas quodammodo colligentes, ea conficeremus, quæ data sunt hactenus, & porro dabuntur de approbatione miraculorum, de subsecuta martyrii declaratione seu beatificatione, ejusque Romæ & alibi solennitate.

[55] Itaque post citatum nuperrime decretum anni 1666, interveniente obitu Alexandri PP. VII, & non diuturno Clementis IX pontificatu, [martyrio & miraculis,] res ad Clementem X devoluta est, quo demum annuente, optatissimum exitum sortita est causa toti Belgio disideratissima. Docet id supra memoratum decretum, anno 1674 emanatum die VI Octobris, cujus verba pergo describere: Tandem in simili Congregatione, coram Sanctissimo D. nostro Clemente, divina providentia Papa decimo, ex plerisque signis, prodigiis & miraculis duo, utpote clariora & evidentiora argumenta finalis eorumdem Martyrum perseverantiæ, ad relationem Eminentissimi D. Cardinalis Azzolini, de unanimi omnium Consultorum, ac Eminentissimorum DD. Cardinalium assensu, Sanctitas sua approbavit, videlicet, quartum Joannis Theodori Dinchii a nativitate, & quintum Ægidii Tilmanni Diaconi intestinalis herniæ pertinacibus ac deformibus, fracturis per plurimos annos laborantium, qui statim, emisso voto, integri sanique, acsi numquam simili morbo correpti fuissent, reperti sunt. Quare expletis omnibus, quæ injungunt novissima decreta fel. record. Urbani VIII, sacra Congregatio, auditis iterum Consultorum & Eminentiss. DD. Cardinalium sententiis, omnium suffragante consensu, declaravit, constare de martyrio & causa martyrii, & posse tuto quandocumque deveniri ad solennem prædictorum Martyrum canonizationem.

[57] Hæc omnia intelligenda sunt juxta ritum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & sacrorum Canonum dispositionem, [declarantur Beati,] attento (inquit decretum alterum, eodem anno IX Octobris editum) quod agitur de Martyribus, cum miraculis mature discussis & approbatis. Interim vero, donec ad actum solennis canonizationis deveniatur, posse Beatos declarari cum concessione Missæ & Officii de communi plurimorum Martyrum. Sanctissimus vero, rei gravitate ita exposcente, divinam explorare voluntatem decrevit precibus & sacrificiis prædicta die XXV Septembris MDCLXXIV. Quibus peractis, Sanctitas sua præfatum decretum expediri mandavit. Et interim, donec ad actum solennis canonizationis deveniatur, benigne concessit, ut prædicti Servi Dei Beatotum titulo & cultu decorentur; nempe ut eorum felicis transitus dies in tota Hollandia, ab utroque clero, & alibi in ecclesiis omnium Ordinum, quos suo martyrio illustrarunt, ab utriusque sexus religiosis, cum Officio & Missa de communi plurimorum Martyrum, juxta rubricas missalis & breviarii Romani quotannis recolatur, & super his litteras in forma Brevis expediri jussit; ita tamen, ut juxta decretum fel. record. Alexandri VII prædictæ litteræ prius in basilica Vaticana Congregationi sacrorum Rituum exhibeantur, & executioni debitæ demandentur.

[57] Locus hic postularet, ut prædictum Breve, vulgatum XIV Novembris 1675, [ut docet instrumentum,] jam dictis decretis subjungeretur; cum autem id ad manum non sit, aliunde vero ex dictis & dicendis res tota satis manifeste pateat, ea jactura utcumque resarcitur ex instrumento publico solennis ipsius beatificationis novemdecim Martyrum Gorcomiensium, Romæ edito anno MDCLXXV, & postmodum in Belgio recuso, quo tota rei gestæ series sic describitur, ut nihil magnopere desiderari posse videatur. Poterant nonnulla contrahi, aut jam dicta supponi, at satius visum est hujusmodi documentum integre & fideliter totum exhibire. Incipit: In nomine Domini. Amen. Præsenti publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, & sit notum, quod anno a Nativitate ejusdem Domini Nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo septuagesimo quinto Indictione XIII, die vero XXIV mensis Novembris, pontificatus autem Sanctissimi in Christo Patris, & D. N. Clementis divina providentia Papæ decimi anno ejus sexto.

[58] [Romæ anno 1675 editum,] Cum deligenter matureque discussis & perpensis per sacram Congregationem Eminentissimorum & Revetendissimorum DD. S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus Præpositorum processibus, authoritate S. Sedis Apostolicæ, & de ejus licentia valide & legitime confectis, super martyrio & causa martyrii novemdecim Venerabilium Servorum Dei Gorcomiensium nuncupatorum, undecim quidem Fratrum Minorum S. Francisci de Observantia, videlicet: Nicolai Pichi Gorcomiensis Guardiani, Hieronymi Werdani Vicarii, Theodorici Emidenii Amersfortii, Nicasii Joannis Hezii, Willehadi Dani, Godefridi Mervellani, Antonii Werdani Antonii Hornariensis, Francisci Rodii Bruxellensis, sacerdotum & Petri Ascani, ac Cornelii Wicani laïcorum; & aliorum octo, nempe Joannis sacerdotis Ordinis Prædicatorum, & Adriani Becani, ac Jacobi Lacopii Aldenardensis, amborum Ordinis Præmonstratensis, & Joannis Osterwicani Canonici Regularis Ordinis S. Augustini, nec non Leonardi Vecchelii Buscoducensis, Nicolai Poppelii Weldani, Godefridi Dunæi Gorcomiensis, & Andreæ Waltheri sacerdotum, & Parochorum secularium; necnon super signis, prodigiis, & miraculis, quibus divina clementia finalem eorum perseverantiam approbavisse pie credebatur: emanataque, & binis decretis roborata declaratione, quod ex plerisque signis, & miraculis hujusmodi, duo utpote clariora, & evidentiora argumenta finalis, & cælitus comprobatæ Catholicæ eorumdem Martyrum constantiæ; ad relationem Eminentissimi & Reverendissimi D. Card. Azzolini, concurrente ad id unanimi omnium Consultorum ac Eminentissimorum DD. suffragio approbanda venirent, & approbarentur.

[59] Factaque coram Sanctissimo D N. Clemente Papa decimo, [quo relatis ante actis,] omnium, quæ in hujusmodi causa gesta sunt, plena & distincta relatione; auditisque eorumdem Illustrissimorum Consultorum suffragiis, eadem sacra Congreg.sub die XXV mensis Septembris anni proxime præteriti censuerit posse quandocumque eidem Sanctissimo videretur, ad solennem eorumdem novemdecim Dei Servorum canonizationem tuto deveniri, interim vero indulgeri, ut in toto terrarum orbe Beati nuncupentur: Idemque Sanctissimus ad pias, enixas, humilesque supplicationes Majestatis Cæsareæ Leopoldi Romanorum Regis, in Imperatorem electi, aliorumque serenissimorum Principum, ac diversorum Illustrissimorum, præsertim Belgii Antistitum, necnon ducatus Brabantiæ, & comitatus Flandriæ secularium, ac Regularium, quos ipsi novemdecim Servi Dei martyrio suo decorarunt, respective Ordinum, de consilio unanimique assensu dictorum Eminentissimorum & Reverendissimorum DD. Cardinalium, sacris Ritibus hujusmodi præpositorum, eadem auctoritate Apostolica indulserit, ut prædicti novemdecim Servi Dei imposterum Beatorum nomine nuncupentur, eorumque corpora, & reliquiæ venerationi fidelium exponantur; imagines quoque radiis, seu splendoribus exornentur, ac de eis quotannis die felicis eorum transitus recitetur Officium, & Missa celebretur de communi plurimorum Martyrum, juxta rubricas breviarii, & missalis Romani: facultatemque benigne concesserit celebrandi solemnia Beatificationis eorumdem novendecim Servorum Dei, cum Officio, & Missa sub ritu duplici majore, intra certa tempora, & certis in locis, postquam tamen in basilica Principis Apostolorum de Urbe eadem solemnia (assignata ad hunc effectum præsenti die XXIV mensis Novembris) celebrata fuerint, uti latius, & diffusius in litteris Apostolicis, datis Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXIV mensis cadentis, ad quas condigna relatio habeatur.

[60] Cumque omnia, quæ ad solemnia dictæ Beatificationis in prædicta basilica necessaria visa sunt, [describitur solemnitas beatificationis] diligenti opera, & solicita cura admodum Rev. P. Ignatii de Broeyer, memorati Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci professoris, & secretarii generalis, ac Nationis Germano-Belgicæ in Romana Curia agentis etiam generalis, causæque Beatificationis & Canonizationis dictorum novemdecim Dei Servorum procuratoris, in promptu præparata fuerint, & signanter in exteriori amplissimæ & augustissimæ basilicæ facie apposita, & innixa martyrii eorumdem novemdecim Servorum Dei repræsentativa effigies, singulares atrocissimorum tormentorum actus ad vivum exprimens, Pontificiis, ac Catholici Regis utrimque, subtus vero Seraphicæ Religionis insigniis stipata, cum appensa etiam loci, temporis, & causæ ipsius martyrii accurata inscriptione, aurea coronide conspicua. Ipsa autem basilica sericis paramentis purpurei coloris, cum aureis periscelidibus ab infimo ad supremum usque immensæ suæ constructionis fornicem convestita, & solemnissimo apparatu decorata habebat in altari Cathedræ sancti Petri dicato, tabulam cum effigiebus depictis dictorum novemdecim Servorum Dei, illud quidem cruce, & candelabris aureis, aliisque pretiosis ornamentis illustre, multiplici cereorum lumine splendidissimum, sedilia vero ab utroque dicti altaris latere composita, a dextera scilicet pro Eminentissimis & Reverendissimis DD. Cardinalibus, sacrorum Rituum Congregationi præpositis, ac Illustriss. & Reverendiss. DD. ejusdem sac. Congreg. Prælatis, & Consultoribus; a sinistra vero pro Eminentiss. & Reverendiss. D. Card. Archipresbytero, Illustrissimis & Reverendissimis DD. ejus vicario, & canonicis dictæ basilicæ, pleraque alia demissiorum scamnorum subsellia, pro reliquo ejusdem basilicæ, ac undique confluente clero, nobilibusque viris concurrentibus, & Ordinum prædictorum religiosis.

[61] [in S. Petri Romæ habita:] Insuper quamplurimi cerei, tam in eo, sub quo sanctorum Apostolorum Petri & Pauli reliquiæ asservantur, super argenteis ac aureatis, quam in singulis aliis dictæ basilicæ altaribus candelabris impositi, & quatuor odæa pro totidem musicorum choris cum organis non longe a prædictis sedilibus erecta, ac etiam accersita ex Pontificio præsidio militum Helvetorum cohorte, ad coërcendum impetum popularis multitudinis, ad hæc solemnia insolito concursu, & eo majori devotionis fervore confluentis, quo sibi apertos fuisse dignoscebat cælestium gratiarum thesauros, per Indulgentiæ plenariæ & remissionis generalis peccatorum per eumdem Sanctissimum D. N., etiam non obstante quarumcumque Indulgentiarum toto anno sanctissimi Jubilæi revocatione & suspensione factam concessionem omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, confessis & sacra communione refectis, dictæque Beatificationes solemnibus interessentibus, seu prædictam basilicam ea die devote visitantibus. Cujus quidem concessiones edicta publica in solitis locis, & compitis affixa fuerant, & etiamnum prostabant: Ego ejusdem sacræ Rituum Congreg. notarius, cancellarius, & archivista infrascriptus, vocatus ad notandum ejusdem Beatificationis solemnia, præmissis omnibus observatis, alia quoque infra dicenda fideliter adverti, videlicet, accensis, & collucentibus cereis, ut præfertur dispositis, quamplurimisque nobilibus viris, speciatim ultramontanis intra dictorum militum coronam consistentibus, maximaque & insolita utriusque sexus & populi multitudine extra eorumdem militum circuitum existente.

[62] [ubi etiam refertur] Advenerunt primo Eminentissimi & Reverendissimi DD. Sfortia, Albizius, Alterius, de Carpineo, Azzolinus, & alii Cardinales dictæ sac. Rituum Congregationi præpositi, ac Illustrissimi & Reverendissimi DD. Prælati, & Consultores ejusdem sacræ Congregationis; hisque omnibus in sedibus sibi respective destinatis sedentibus, e Sacrario dictæ basilicæ processionaliter progressi sunt, præcedente Cruce, & præeuntibus acolytis, totus clerus ejusdem basilicæ, Illustrissimi & Reverendissimi DD. Canonici, rochetto & superpelliceo induti, Illustrissimus & Reverendissimus D. Suarez, olim episcopus Vasionensis, Eminentissimi & Reverendissimi D. Archipresbyteri vicarius, ac Illustrissimus & Reverendissimus D. Franciscus Marinus Archiepiscopus Amasiæ, pluviali rubeo indutus, cum mitra solemnia celebraturus, inter alios duos Canonicos ejusdem basilicæ cum dalmaticis, subsequente Eminentissimo & Reverendissimo D. Carolo Card. Barberino Archipresbytero & facta adoratione ad altare Papale SS. Apostolorum, sese contulerunt ante dictum altare Cathedræ S. Petri, locum, ut supra, paratum, & pro dicta solemnitate destinatum; prædictisque omnibus loca sua tenentibus, cum uno ex basilicæ prædictæ cæremoniarum magistris, illustrissimus & Reverendissimus D. Bernardinus Casalius, prædictæ sacræ Congregat. Secretarius, e loco suo se movens, accessit ad latus dicti Eminentissimi & Reverendissimi D. Card. Sfortiæ, & eodem tempore coram Eminentia sua, aliisque Eminentissimis & Reverendissimis DD. Cardinalibus constitutus, & ab uno ex eisdem cæremoniarum magistris conductus prænominatus admodum R. P. Ignatius de Broeyer, qui habens præ manibus litteras Apostolicas prædictas in forma Brevis, ut supra, expeditas, illasque dictæ sacræ Congregationi debita cum reverentia præsentans, ac perorans institit, ut sequitur.

[63] Eminentissime & Reverendissime Domine. Cum hæc sacra Rituum Congregatio declaraverit, [postulatum Procuratoris in causa,] constare de martyrio, & causa martyrii novemdecim Martyrum Gorcomiensium, undecim videlicet Seraphici nostri instituti, utpote Nicolai Pichi Guardiani cum decem e suis provinciæ Germaniæ inferioris, Joannis sacri Ordinis Prædicatorum, Adriani & Jacobi amborum Canonicorum Præmonstratensium Ordinis S. Norberti, Joannis canonici regularis sancti Augustini, necnon Nicolai Popelii, & aliorum trium parochorum respective secularium: qui omnes simul per constantem orthodoxæ fidei confessionem, & realis præsentiæ Corporis Christi in sanctissima Eucharistia, Romanique Pontificis primatus assertionem; post immanissima ac dirissima tormentorum genera, Brilæ in Hollandia anno MDLXXII de Catholicæ Ecclesiæ hostibus gloriose triumpharunt; & insuper nonnulla approbaverit miracula, quibus Deus optimus maximus pretiosam in conspectu suo testatam voluit tam invictorum pugilum mortem, sufficientia ad solemnem ipsis tribuendum cultum in consueta Beatificationis forma ineundum: Sanctissimus D. N. Clemens PP. X, ex innata clementia, ac pro sua in augenda Dei, & Sanctorum ejus gloria vigilantia, & pastorali pietate, jussit expediri hoc Breve, quo solemnis ejusdem declarationis. & Beatificationis dies assignatur hæc XXIV Novembris, prout in ipso Brevi de die XIV ejusdem mensis cadentis anni fusius. Eapropter Ego Fr. Ignatius de Broeyer, tamquam causæ dictorum Martyrum procurator, & provinciarum, Germano-Belgicarum agens generalis, tam Ordinis nostri dictarumque provinciarum, quam meo, & aliorum, quos concernit, nomine, Eminentiam vestram, ceterosque Eminentissimos & Reverendissimos Patres Dominos meos humillime deprecor, ut memoratum Breve publicari, & executioni demandari, juxta piissiman Sanctitatis suæ mentem, jubere dignentur; quo majori Dei gloriæ, S. Sedis exaltationi, fidei orthodoxæ augumento, & maximo nostræ Religionis, & prædictorum, necnon totius ecclesiastici Ordinis honori consulatur; & fidelium omnium, signanter inter heterodoxos commorantium devotioni prospiciatur: habeantque in fortissimis hisce Christi athletis inviolatæ fidei, & probatæ constantiæ rediviva priscorum Martyrum exempla; ut & ipsos (si oportuerit) imitari non pigeat quos celebrare maximopere delectabit.

[64] [& responsum.] Hujusmodi autem otatione ac instantia adimpleta, dicti Eminentissimi Domini sacræ Gongregationis prædictæ Cardinales, receptis pro ea per dictum Eminentissimum D. Cardinalem Sfortiam litteris Apostolicis prædictis, eisque repertis illæsis, nulloque modo suspectis, illas admiserunt, ac publicari, dictaque solemnia celebrari, & alia desuper necessaria, & opportuna ad earumdem litterarum formam fieri mandarunt, dictoque admodum Reverendo P. Ignatio, redditis prius majori, qua potuit, veneratione debitis gratiis inde recedente, & inter Canonicos ipsius basilicæ considente; prædictus Eminentissimus D. Card. Sfortia, aliis annuentibus, consignavit dicto Illustrissimo D. Casalio Secretario prædictas litteras Apostolicas, ad effectum illas deferendi cum relatione præcedentis instantiæ dicti admod. R. P. Ignatii, omniumque ab Eminentia sua, & aliis Eminentissimis DD. Cardinalibus dictæ sacræ Congreg, ut supra, mandatorum, ad prædictum Eminentissimum D. Archipresbyterum ex opposito sedentem; prout illæ per dictum Illustrissimum D. Casalium illico delatæ fuerunt, quas idem Eminentissimus D. Archipresbyter debita cum reverentia acceptans, & intuens, uni ex cæremoniarum magistris consignavit, & mandavit per mansionarium archivistam ejusdem basilicæ palam, & publice alta voce perlegi, prout ipse archivista easdem litteras suis præ manibus receptas, porrecto mihi notario ibidem assistenti per dictum admod. R. P. Ignatium causæ prædictæ procuratorem, similiter ibidem præsentem & assistentem, illarum transumpto impresso legitimo & authentico, meque illud præ manibus tenente, & ausculante; idem mansionarius archivista, parendo mandatis prædictis, conscensoque suggestu, ad hunc effectum parato, de verbo ad verbum, alta, & intelligibili voce perlegit, & publicavit, ac e suggestu descendens, retento pariter penes se simili transumpto, restituit, tenoris sequentis, videlicet: Clemens Papa X, &c.

[65] [Expositio imaginum,] Deinde lectione absoluta amotis velis sericis, quibus prædictæ imagines dictorum novemdecim Servorum Dei, ut supra respective existentes contectæ fuerant, in intimo quidem prædictæ basilicæ prospectu gloriæ cælestis triumphus, in exteriori vero insignis martyrii spectaculum, anhelanti Christi fidelium desiderio & oculis exposita fuerunt. Dum interim Illustrissimus & Reverendissimus D. Marinus Archiepiscopus prædictus celebrans inchoavit hymnum Te Deum laudamus, quem quaterni musicorum chori, exquisitissimis vocum, & instrumentorum omnigenorum harmoniis, multiplicique tubarum clangore, & tympanorum resonantia exceperunt; universo interea Cardinalium, Prælatorum, Canonicorum, totiusque Cleri augustissimo cœtu, ac ceterorum nobilium virorum agmine, populique copiosissima multitudine in genua prostratis, & novos e Belgio ad cælum evectos Christi Martyres devotissime venerantibus. Datoque in similibus consueto a pontificii præsidii incendiariis tormentorum bellicorum signo, pari fragore responderunt, & strepituosos bombos triplicarunt in initio, medio & fine Missæ, disposita ex ordine & mandato dicti Admod. R. P. Ignatii procuratoris plurima ejusmodi tormenta ænea. Finito autem hymno, prolatoque per diaconum versiculo, Orate pro nobis beati Martyres, habitaque chori responsione; Ut digni efficiamur promissionibus Christi, nec non per Illustrissimum D. celebrantem recitata oratione propria de dictis beatis Martyribus, thureque coram illorum iconibus adoleto, idem Illustrisimus D. celebrans cum dictis assistentibus pontificalibus ad divina peragenda indutus, Missam de Martyribus solemniter celebravit, organorum, & musicorum concentibus intermixtam.

[66] Quo tempore RR. PP. Franciscus Raguseus provinciæ Ragusinæ custos, [earumque distributio,] & Joannes Antonius Panormitanus, ambo sacræ Theologiæ lectores generales, assistente R. P. Josepho a Cirolo sacræ theologiæ lectore etiam generali, provinciæ Marchiæ custode, cui idem Admodum R. P. Procurator quatuor prægrandes arcas rebus ad hunc effectum necessariis congestas, illucque delatas consignarat, & concomitantibus duobus aliis ejusdem seraphici instituti Patribus ex bina paropside argentea distribuebant imagines, alteras triumphum in cælis, alteras martyrium in terris experimentes dictorum beatorum Martyrum, quarum materies pretiosa (utpote ex auro, argento, & serico totaliter conflata) & extraordinaria amplitudo æmulabatur artificiosissimum, & industriæ plenum ornamentum, quibus addebantur transumpta dictarum litterarum. Apostolicarum, cum libro compendii passionis gloriosæ dictorum beatorum Martyrum, quæ singula non solum Eminentissimis & Reverendissimis DD. Cardinalibus, ac Illustrissimis Prælatis, Canonicis, Consultoribus, ceterisque cleri personis, unicuique secundum gradum, verum etiam assistentium nobilium, & innumerabili utriusque sexus Christi fidelium omnium ordinum, & conditionum multitudini, ad hæc solemnia inusitato concursu & eximia pietate confluenti, fuerunt dispensata, correspondente ubique liberali, & profusa hujusmodi imaginum transumptorum, & librorum distributione, & ita repetitis continuo tormentorum boatibus, & tubarum clangoribus, solemnia Beatificationis dictorum Servorum Dei in hac basilica Principis Apostolorum mane diei prædictæ celebrata sunt omni &c. Super quibis &c.

[67] Actum in basilica præsentibus, videntibus, & intelligentibus, Eximio P. Magistro Martino Harney, [Testes ex variis Ordinibus.] Ordinis Prædicatorum, sacræ theologiæ doctore Universitatis Lovaniensis, Admodum Reverend. D. Valerio Mundelaers, Canonico Ordinis Præmonstratensis, beatæ Mariæ de Tungerlo, præside collegii S. Norberti de Urbe ejusdem Ordinis vice-procuratore Generali, Perillustri ac Reverendissimo D. Balduino Luesmans Protonotario Apostolico, & Commissionum Signaturæ justitiæ Revisore, ac Perillustri D. Michaële Caron, Boloniensis diœc., a parte Regni Illustrissimorum & Reverendissimorum DD. Archiepiscoporum Cameracensis, & Mechliniensis in Curia Romana agente, Testibus ad prædicta omnia, & singula vocatis, habitus specialiter atque rogatis. Sequitur clausula: Ego Jacobus Safsus Sabinus, publicus Apostolica auctoritate notarius, in archivio Rom. Curiæ descriptus, ac sacrorum Rituum Congregationis notarius, cancellarius, & archivista de prædicta solemnitate rogatus, præsens instrumentum subscripsi, & publicavi, meoque solito signo signavi, &c.

§ VIII. Eadem solennitas alibi celebrata, Officii extensio, & passionis historia a Guilielmo Estio fidelissime conscripta.

[Solemnitas Romæ apud PP. Minores in Ara cali;] Peractam in basilica Vaticana Beatificationis solemnitatem secutæ sunt aliæ ab ipsis potissimum religiosis familiis, quas Sancti ipsi glorioso suo martyrio exornaverant, ut cursim testatur R. D. Henricus Brewerus, S. Augustini Regularis Canonicus, in brevi scriptiuncula Coloniensi De vita, passione miraculis, elevatione & beatificatione SS. Martyrum Gorcomiensium, ubi pag. 30, sic habet: Solemnia beatificationis inter omnes egere, anno sequente (MDCLXXVI) in orbe & Urbe durante Capitulo generali, omnium splendidissime Fratres Minores; reliqui Ordines modestius ac brevius pro hac vice, differentes alia ad actum canonizationis. Pergit deinde narrare, litteris ex Italia acceptis, se intellexisse, quid Canonici Lateranenses in Capitulo generali Bononiæ egerint, ubi contestaturi aliquod religiosum Beato confratri suo (Joanni Oosterwicano) obsequium, sacram ejus imaginem, duos inter Præmonstratenses, proprio sub habitu depictos, tamquam ex Ordine canonico assumptos, agonisque socios, publico Bononiensium cultui ac venerationi exposuerint, ac postea diem eorum festum, sub ritu solenni primæ classis cum Octava & Officio plurimorum Martyrum, magno populorum concursu celebraverint. Hæc ille de rebus procul a se gestis, de Coloniensibus vix quidquam memorans.

[69] [& facta potestas eam alibi celebrandi;] Ad festivas eas celebritates potestatem fecerat jam sæpe laudatus Clemens PP. X, novo Brevi expedito XXIV Martii 1676, concesso prius anni unius spatio, quod tunc ad supplicationem supra etiam memorati P, Ignatii de Broeyer, agentis & procuratoris in causa, ad alterum medium annum extendit ac ad augendum fidelium religionem & animarum salutem, cælestibus Ecclesiæ thesauris pia charitate intentus, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, ac sacra Communione refectis, qui ecclesias præfatas, die, quo solennia Beatificationis memoratorum Servorum Dei, Martyrum Gorcomiensium nuncupatorum, juxta præscriptum supradictarum & præsentium litterarum, ibidem respective celebrabantur, aut alio aliquo die intra illius Octavam devote visitaverint, & ibi pro Christianorum Principum concordia, hæresum extripatione, ac sanctæ matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem, semel dumtaxat per unumquemque lucrifaciendam, quam etiam animabus Christi fidelium, quæ Deo in caritate conjunctæ ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare valeant, misericorditer in Domino concedit.

[70] Quanta lætitia & exultatione omnia in Belgio personuerint, [unde secuta festivitas Antverpiensis.] cogitari facilius potest, quam a me sigillatim explicari. Rogati sunt Ordines singuli, aliqualem saltem institutarum per id tempus a se celebritatum narrationem suggerere non gravarentur, quam cum, repetitis conatibus, diu frustra expectassem, nihil antiquius habui, quam ut ad Annales Antverpienses manuscriptos magistri olim nostri Papebrochii recurrerem, in quibus ad annum 1676 hæc ab eo paucis annotata reperi: Die V Julii a Patribus Minoritis celebrata est canonizatio Martyrum vulgo Gorcomiensium, plerorumque ex eorum Ordine, qui Gorcomii capti, Brilamque deducti, ibi fuerunt suspendio necati. Erat inter eos etiam aliquis Prædicatorii Ordinis, cujus causa hic quoque festum egit die IX ejusdem mensis. Item Præmonstratenses duo Jacobus & Adrianus, quorum licet cum aliis confusæ reliquiæ, aliquas tamen ex eorum corporibus, jam pridem per Catholicos refossis & diu reverenter habitis, nacti Michaëlitæ nostri, abbatia vacante, elevationem earum distulerunt in tempus novi Prælati, qui eam splendidissime peregit anno sequenti Dominica prima Quadragesimæ. Hæc de triumphis Antverpiensibus, quibus haud dubie non cessere, qui per reliquum Belgium celebrati sunt.

[71] Sanctorum Martyrum cultui is biennio post, nempe XII Martii 1678, [Concessio Officii & ejusdem extensio.] cumulus accessit, quod sacra Rituum Congregatio benigne indulserit, ut de beatis decem & novem Martyribus Gorcomiensibus, quotannis die IX Julii eorum transitus, recitari possit Officium & Missa celebrari de communi plurimorum Martyrum, juxta rubricas breviarii & missalis Romani, & ad formam Brevis beatificationis prædictorum beatorum Martyrum a fel. rec. Clemente X emanati die XXIV Novembris MDCLXXV, etiam in omnibus Belgii ecclesiis secularibus, tam Cathedralibus & collegiatis quam parochialibus, ab illis omnibus, qui dictis ecclesiis sunt adscripti, seu sub illis resident & domicilium habent. Quid deinde actum sit, intellige ex decreto sequenti, dato Romæ diæ III Februarii 1714: Ad demissas suplicesque preces Episcopi Antverpiensis, sacræ Rituum Congregationi enixe supplicantis, pro extensione ad universum clerum secularem civitatis totiusque suæ diœcesis, orationis & lectionum propriarum BB. decem & novem Martyrum Gorcomiensium, alias sub die XII Martii MDCLXXVIII, a sac. Congregatione ad usum tantum Fratrum & monialium Ordinis Minorum S. Fracisci, in quacumque mundi parte existentium, approbatarum, & successive eadem die ad omnes Belgii ecclesias secularium, tam Cathedralium, [&] collegiatarum [quam] parochialium extensarum: sacra eadem Rituum Congregatio, referente Eminentissimo & Reverendissimo D. Cardinale de Abdua, gratiam, ut supra, petitam singulis annis in festo dictorum BB. Martyrum, cum eorumdem Officio & Missa, prædicto clero civitatis & diœcesis Antverpiensis, servatis tamen rubricis breviarii & missalis Romani, posse concedi censuit.

[72] [Historiæ Martyrii] Si satis recte utriusque decreti sensum percipio, non eodem die XII Martii anni 1678 extensæ fuerunt oratio & lectiones propriæ ad universum clerum secularem Belgicum: nam ei tunc solum concessum videtur Officium de communi Martyrum, propriis istis Ordini Minorum aliisque, & subinde Hollandcæ ecclesiæ prius indultis, quæ anno primum 1714 Illustrissimus noster Petrus Josephus Antverpiensibus impetravit. Ceterum prædictas lectiones describendas non censui, quod merum compendium sint Actorum, a laudato Estio tam prælare concinnatorum, de quibus solis jam nobis agendum superest. Sunt ea, ut candidissime dicam, consummatum opus Viri de Sanctis nostris Martyribus immortaliter meriti, utpote quod ad eorum canonizationem plurimum conduxisse, ex Processibus manifestissime constat, in quibus etsi longa serie citentur scriptores varii, etiam acatholici (quos referre nauseam pareret) potissima ratio Eximii Estii habita est, qui omnium instar referendus hic est, tot elogiis ornatus, ut de eo testari non dubitaverit Illustrissimus Gaspar Nemius, Cameracensis Archiepiscopus, Estianam hanc historiam habendam esse pro indubitata, & cui fides tribui debeat, qualis probatissimis, doctissimis, & optimis historiarum scriptoribus adhiberi solet & debet.

[73] Neque vero dissimulavit Estius ipse, ex quam certis monumentis historiam suam collegerit, [ab Estio fideliter scriptæ,] locis variis id explicans tanto candore & sinceritate, ut quemvis, etiam minime credulum, ad veritatis, tam nude præpositæ, agnitionem compellat. Nihil fuci, ornatus omnino nihil; simplex est & accurata narratio, cui utinam tot Acta, a nobis in hoc opere illustrata, comparari possent! Ego me fateor ejus operis lectione ita raptum, ut rerum gestarum viritatem manu, si ita loqui licet, tangere viderer, id quod mecum statuent, quicumque eamdem historiam, sive ii Catholici sive heterodoxi fuerint, Christiano animo evolvere dignabuntur: & sperare ausim, devios fratres nostros ex tali lectione non minimum fructum reportaturos. Edita primum fuit Duaci anno 1603, Namurci postmodum recusa 1655. Priorem cum non repererim, alteram Namurcensem, a R. P. Puteano mihi benevole traditam, secutus sum, eamque ad normam nostram in capita sua divisi, servata tamen ad marginem veteri auctoris ipsius distinctione- Ad orthographiam quod attinet, cum ea in pluribus a nostra scribendi ratione dissideret, ad uniformitatem reducenda fuit, lillæsa semper tota narrationis puritate & veritate.

[74] Historiæipsius titulum, & quæ præterea operi præfiguntur, paucis percurram, [præmittitur titulus & dedicatio:] de singulis rationem redditurus, eaque descripturus quæ ad rem facere videbuntur. En primam integram faciem: Historiæ Martyrum Gorcomiensium, majori numero Fratrum Minorum, qui pro fide Catholica a perduellibus interfecti sunt anno Domini MDLXXII, libri quatuor, auctore Guilielmo Estio Hesselio, S. Theol. Doctore, & in Acad. Duacensi professore. Quibus pro coronide subjuncta est, eodem auctore, appendix de martyrio Guilielmi Gaudani, item Minoritæ, quod contigit anno MDLXXIII. Habes & aliorum quorumdam martyria, opportunis locis commemorata: nominatim Cornelii Musii Delfii, theologi & poëtæ. Namurci MDCLV. Huc usque titulus, quem excipit nitida epistola dedicatoria inscripta Serenissimo Archiduci austriæ, Domino Alberto, optimo clementissimoque Belgarum Principi, data Duaci e bonorum Pastorum Seminario, anno Domini MDCIII Martii die VII, S. Thomæ Aquinati sacra. Sequitur protestatio Commissarii generalis Ordinis S. Francisci super provincias Germaniæ, Belgii &c. R. P. F. Jacobi de Riddere, qua servata cupit decreta Urbani VIII, iterum postea repetita in Admonitione ad lectorem.

[75] Ad Estium spectant potissimum subjuncta testimonia, [item elogia Estii] in Processibus etiam producta, de viri fide & integritate, ex quorum primo, dato ab Illustrissimo & Reverendissimo Archiepiscopo & Duce Cameracensi, Gaspare Nemio, paucula jam decerpsimus. Eadem confirmat Universitas Duacensis; tum Amplissimi & Reverendi adm. DD. Præpositus, Decanus & Capitulum S. Petri; atque item Eximius D. Bartholomæus Petrus, qui cum Georgio Colvenerio opus approbavit: sufficiet nobis Valerii Andreæ elogium: Gulielmus Estius, Gorcomii natus, non ignoto Hollandiæ oppido, patre Hesselio, viro admodum Catholico & orthodoxæ religionis studiosissimo, de vetusta nobilium olim arcis Estensis, haud procul Tila in Batavis, toparcharum stirpe, unde cognomentum & insignia apud posteros manserunt. Puer Ultrajecti litteris politioribus linguisque sub Georgio Macropedio eruditus est. Lovanii in studiis tum philosophicis tum theologicis feliciter institutus, illa etiam decennio toto in Falconis gymnasio tradidit; ac demum S. T. Doctor anno MDLXXX creatus, mox Duacum accersitur, regioque ibidem Seminario præficitur, ad D. Petrum Præpositus, & Universitatis eo nomine Cancellarius salutatur. Vir sane multis pietatis, doctrinæ, modestiæ Christianæ atque in pauperes beneficentiæ nominibus suspiciendus. Mortuus est ibidem XII Kal. Octobris anno Domini MDCXIII, ætatis LXXII.

[76] Jam Estium ipsum in præfatione sua loquentem audiamus: [& ipsiusmet præfatio,] Inter gravissimas, inquit, ecclesiæ Belgicæ calamitates, quibus, justo Dei judicio, jam annis pene XL continuis atteritur, haud mediocriter effulsit nobis divina bonitas, dum sua quadam perpetua lege, malis bene utens, atque e malis bona sapienter eliciens, non solum electos suos afflictionibus purgare ac probare voluit, sed etiam ex iis aliquos (quam felicitatem nostro seculo divinitus concessam gratulamur) illustris martyrii coronis exornare dignatus est. Quo quidem in genere, seu constantiam seu numerum spectes, nequaquam postremi fuere Martyres illi, quos in Hollandia nostra primum Gorcomii communi captivitate detentos, ac deinde Brilam, ad ostium Mosæ fluminis avectos, utrobique vero pro confessione Catholicæ fidei plurima passos, una nocte furor Geusiorum, qui dicebantur, ultimo supplicio affecit. Horum ergo passionem cum eo ipso anno, quo sacro certamine defuncti sunt, ad amicum quemdam Coloniæ morantem, obiter ac brevissime scripsissem, visum ei fuit, crudum illud atque extemporaneum scriptum meum, me inscio, typis evulgare.

[77] Quod cum non modo dignitati ac multitudini rerum gestarum minime responderet, [totius operis] verum etiam ab exacta veritate (scilicet actis Martyrum nondum satis exploratis) nonnihil aberratum in eo fuisset; sicut & aliis quibusdam libellis, qui postea variis locis impressi prodierunt: dilectus frater meus, piæ memoriæ, Rutgerus Estius, religioso studio,quo Martyres prosequebatur, incitatus, negotium sibi sumpsit, omnia eorum acta, quæ posset, undecumque perquirendi colligendique. Id vero quanta diligentia & fide præstitum ab eo sit, exponemus in ea parte historiæ, quæ peculiarem hujus rei mentionem postulabit. Ille collectam a se materiam mihi tradidit, ut a nobis apte digesta, nostroque sermone ac stylo formata, aliquando proferretur in publicum. Ego, quamquam res erat multi laboris, nec meæ professionis, suadente tamen eadem caritate, quæ fratrem impulerat, opus suscepi. in quo dum versor, non id tantum, quod rogatus fueram, egi, sed adhibito novo & acriori examine atque judicio, superflua quæque rejeci, incerta truncavi, multa etiam postmodum a fide dignis auctoribus accepta, aut alias mihi nota, suis locis intexui. Etenim in his omnibus prima veritatis ratio a nobis habita fuit, nec minor publicæ utilitatis. Sunt enim hæ duæ certissimæ leges, quas nulla ratione fas est prætergredi, ne quidem in profanis scribendis, quanto minus in sacris, qualis est hoc historiæ genus.

[78] [rationem reddens.] Editionem porro diu distuli, non sine certo consilio; cum interim undique crebis amicorum epistolis interpellor, efflagitantium, ut quod in usum publicum a me paratum noverant, aliquando publici juris esse sinerem, nec sanctos Martyres debito sibi in terris honore diutius paterer defraudari. Inter hæc superioribus annis a R. P. Servatio Myricano, ministro Provinciali FF. Minorum inferioris Germaniæ, communi nomine eorum, qui tunc ad comitia provincialia convenerant, instantissime sui rogatus, ut diuturnæ eorum exspectationi satisfacerem. Quod & me frater ejus R. P. Martinus Myricanus, itidem provincialis multo ante rogaverat. Indignus quidem ego rogari a tantis viris, atque eo magis ac justius proterviæ condemnandus, si non obsequerer: ut jam de dilecto fratre meo R. P. Arnoldo Estio, qui nunc eidem provinciæ Minister præest, nihil dicam: quo certe non alium sensi magis molestum exactorem. Tot igitur amicorum atque præstantium virorum auctoritati cedendum ratus, tandem in Dei nomine me ad editionem accinxi, passusque sum prodire, quod tantopere videbam expeti. Tui candoris erit, Christiane ac benevole lector, operam hanc nostram boni consulere: tuæ pietatis, fructum, si quem ex illa perceperis, auctori Deo, qui & in ipsis Martyribus sua dona coronavit, adscribere. Quod si etiam nostri in precibus tuis ad Deum meminisse dignaberis, præclarus hic mihi fructus operis erit ac laboris. Hæc de historiæ auctore, ejus consilio & executione satis dicta sunto.

[79] Postremum moneo, in votis mihi magnopere fuisse, [Cur omissæ fuerint SS. Martyrum effigies.] gloriosissimorum athletarum nostrorum effigies, ad vivum expressas, hic in æs incisas & in unam laminam collectas lectorum oculis repræsentare, si totius Martyrum cohortis imagines impetrare potuissem; quarum cum solæ quindecim ad manus meas pervenissent; nimirum undecim ex Ordine Minorum, Vecchelii & Poppelii Pastorum, Dunæ & Joannis Oosterwicani; alias requisivi ab Amplissimo Abbate ad S. Michaelis, & a RR. PP. Dominicanis: verum cum illi tantillum de suo conferre dignati non fuerint, neque mihi expedire visum sit, solos quindecim, exclusis aliis, seligere, ulterioribus conatibus atque excursionibus supersedendum putavi. Sufficere omnibus oportebit delineationes Estiasnas, quæ si non penicillo aut scalpro, stylo certe ita ad vivum descriptæ videntur, ut ipsas ea ratione contemplari, non injucundum futurum sit. En igitur Acta ipsa, ea fide ex Namurcensi editione hic transsumpta, & marginalibus additionibus illustrata, qua ab eodem Estio pridem edita sunt, tanta claritate perspicua, ut annotata iis subjungere, minime necessarium existimaverim.

HISTORIA MARTYRUM
Auctore Guilielmo Estio Hesselio, Sac. Theol. Doctore, & in Academia Duac. Professore; edita Duaci an. MDCIII, & Namurci MDCLV.

Nicolaus Pichius Gorcomiensis, Guardianus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Hieronymus Werdanus, Vicarius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Theodoricus Emdenus Amersfortius Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Nicazius Joannis Hezius, Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Willehadus Danus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Godefridus Mervellanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Antonius Werdanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Antonius Hornariensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Franciscus Rodius Bruxellensis Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Petrus Ascanus Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Cornelius Wicanus Ordinis S. Francisci de Observantia: Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Joannes, Ordinis Prædicatorum Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Adrianus Becanus, Ord. Præmonstr. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Jacobus Lacopius, Ord. Præmonst. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Joannes Osterwicanus, Can. Reg. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Leonardus Vecchelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Nicolaus Poppelius, Paroch. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Godefridus Dunæus, Sacerd. sec. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)
Andreas Waltherus, Parochus. Martyr dictus Gorcomiensis; sed Brilæ in Hollandia coronatus (S.)

A. Guil. Estio.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.
Rerum Batavicarum & oppidi Gorcomiensis status, invalescentibus Geusiis anno 1572: PP. Minoritarum ibidem cœnobium; ejus Guardiani inconcussa fortitudo & Fratrum cura, cum quorum plerisque ad castrum se recipit.

Anno post Christum natum septuagesimo secundo supra millesimum & quingentesimum, regnante Philippo secundo Hispaniarum Rege Catholico, [Cum feri eo tempore Geusii Gorcomio imminerent,] ejusque nomine totius Belgii gubernatore Ferdinando Alvarezio Duce Albano; cum per Hollandiæ & Zelandiæ loca factio seditiosorum hominum, Deo ac Regi adversantium (qui vulgo Geusii dicebantur) post priores illos iconomachicos tumultus anno MDLXVI excitatos, ac Dei ope & Margaritæ Ducissæ Parmensis (quæ per id tempus Belgii gubernacula pro Rege Catholico tenebat) aliorumque prudentia feliciter repressos, iterum tributi cujusdam occasione ad nequitiam suam abusa, paulatim & numero & viribus incresceret; jamque Brilam, Flissingam, Enchusiam, oppida maritima, rebellium conatibus admodum opportuna, cum aliis nonnullis, atque in his Alcmaria, suam in potestatem redegisset, Dordracum quoque, insignem Hollandiæ civitatem, per defectionem concitatæ multitudinis non multo post ab illo hominum genere contigit occupari. Ab ea civitate itinere fere sex horarum abest Gorcomium (Gorincheim originale ei vocabulum est) primarium territorii Arkelensis, sive, ut nonnulli vocant, Herculensis, oppidum, non illud quidem valde amplum, sed tamen & civium numero frequens, & mercaturæ peropportunum, videlicet in ripa Mosæ, commodissimo ad navigationem loco situm.

[2] [magna ibidem catholicorum consternatio.] Eo cum nunciatum esset, Dordracum teneri a Geusiis; cum pios omnes, tum eos præcipue quorum in Ecclesia sacratius erat aut ministerium aut professio, rumor ille non parum perculit. Neque ignorabant, quis & qualis hostis immineret, ut cujus ingenium egregiis aliquot crudelitatis exemplis recenter editis, jam proditum satis ac declaratum esset. Miscebant Geusii callido & pravo consilio causam religionis cum negotio politici regiminis; ut quibus non tolerandam esse impositi tributi servitutem persuasissent, simul in odium Catholicæ religionis [eos] pertraxisse viderentur, propterea quod Hispani, a quibus istiusmodi oneribus in extremam servitutem se deprimi vociterabantur, eam religionem & præ ceteris colerent, & omni studio propagare contenderent, & hæreticos omnes capitaliter odissent. Quo cerre nomine veris & cordatis Catholicis omnibus omnibus, tam laïcis quam Ecclesiasticis, non immerito cara erat Hispanica natio. Igitur apud Geusios pro eodem habebantur, Papista sive Catholicus, & fautor Hispanicæ gubernationis. Unde odium omne, in Hispanos conceptum, in totum genus Catholicorum recidebat; sed maxime in ordinem Ecclesiasticum & Monachos, tamquam primo atque electissima Ecclesiæ Catholicæ membra. Quos proinde ex tam prospero rerum Geusianarum successu graviter consternatos, magna solicitudo, magnus ubique metus non abs ratione pervaserat, iis præsertim locis, quæ periculo jam proxima videbantur. Atque ita se res habebat Gorcomii post Dordracensium defectionem.

CAP. II.

[3] Erat in ea civitate cœnobium Fratrum sub Regula B. Francisci Christo militantium, [Religiosorum imprimis, in quos ipsi maxime sæviebant.] non tam vel amplitudine loci, vel elegantia structuræ, vel numero Fratrum, quam observantia severioris disciplinæ commendabile. Hujus loci Fratres in trepidatione non minima versabantur, hoste tam vicino, ut qui humanæ infirmitatis sibi conscii, Geusiorum sævitiam atque odium in se implacabile plane cognitum haberent. Præerat illis eo tempore Guardianus vir inculpatæ sanctæque vitæ Nicolaus Picus, in eadem urbe natus. Cujus virtus, atque imprimis ardens pro Catholica religione studium & zelus toto hoc persecutionis tempore singulariter eluxit, uti tota fere subsequens narratio declarabit. Ut autem de hoc viro altius aliquid repetam, ventitabat ad eum, tum alias, tum maxime sub id tempus, novis jam turbis enatis gliscentibus, quidam ipsius ex sorore nepos R. E. * juvenis pius & egregie Catholicus (quem & ille impense diligebat, & a quo vicissim impense diligebatur) ita pro avunculi vita & incolumitate solicitus, quomodo quondam adolescens ille, quem Lucas refert Apostolo Paulo, cujus ipse quoque sororis filius erat, structas a conjuratis insidias pia solicitudine præcavisse. Commemorabat hic apud avunculum, quæ passim ferebantur, recentia Geusiorum infandæ crudelitatis facinora in Catholicos; quorum alios, horrendis suppliciis excruciatos, occidissent, alios pessime mulctatos dimisissent, virgines etiam Deo consecratas sacrilega atque incesta libidine contemerassent.

[4] Inter alia de viro quodam Gorcomiensi (qui, [S. Nicolaus Picus PP. Minoritarum Guardianus,] quod in religionem & Regem graviter offendisset, exulare coactus, piraticam in mari contra Catholicos exercebat) quemadmodum is quemdam suum civem vicinum, atque in litteris olim condiscipulum, nomine Arnoldum Cnobbaut, virum Catholicum, eaque potissimum causa sibi vehementer exosum, in Waterlandiæ partibus, ubi villa ei erat haud procul a mari, per id tempus degentem, sociorum adjutus opera, hostiliter invasisset, ac domo ejus per vim occupata, rebusque omnibus exspoliata, ipsum in navim pertraxisset, inibique multis plagis & opprobriis affectum ac varie vexatum, atque inter hæc naribus & auribus fœde truncatum, ex antenna, quæ in mali summitate erat, sublimem suspendisset: ita vero pendentem tum ipse, tum socii ejus accenso larido, quod in particulas concisum sclopetis suis infarserant, certatim impetivissent, donec ille tandem inter horrendos cruciatus deficientem animam efflaret. Hæc si faciunt, inquiebat idem juvenis, homini laico, quid sacerdoti facturos censes? quid monacho? Quid autem Fratri Minori? Quo enim quisque melior, & sui status seu vitæ ratione Deo conjunctior, eo gravius apud diaboli ministros odium incurrit. Nec vero ullum acerbius odium, quam quod in veros Dei cultores falsa religio conflaverit.

[5] Istiusmodi sermonibus ille Nicolaum ad fugam mature capessendam hortabatur, [ad fugam a nepote non semel solicitatus,] ejusque rei persuadendæ gratia diebus fere XIV, antequam in hostium manus civitas veniret, frequenter eum adibat: & quidem eo frequentius, quo magis hostium conatus procedere videbat, obsecrans eum & obtestans, ut ad tempus certo se discrimini subduceret. Ad quæ Nicolaus identidem his atque hujusmodi verbis respondebat: Horrenda sunt, fateor, quæ narras. Quis enim humanus animus ad tantam illorum hominum crudelitatem non exhorrescat? Quis vero tali hoste propinquante non metuat? itaque metuere me, cum hæc audio, non equidem negaverim. Humanum namque est mortem & cruciatus extimescere. Verumtamen etsi mille mortes intentari mihi videam, Deo propitio, nec fidem meam prodam, nec fratres meos in periculo deseram. Illo rursus inter alia referente, quod Geusii dicerent (ita videlicet instructi a magistro suo Calvino) se, si sic cum ipsis ageretur, quomodo cum Catholicis, ore fidem negaturos, potius quam adeo dura pati cogerentur: perapposite respondit Nicolaus; Hæc si palam dicunt, dum adhuc prospere cum ipsis agitur, quid dicturos existimas, rebus adversis? Nos autem, absit ut aliquando fidem nostram negandam putemus, parati prius, adjuvante Deo, mortem & omnia extrema perpeti, quam ut tantum scelus admittamus.

[6] Cum aliquando ab eodem nepote ad capiendam fugam importunius urgeretur, [omnia ejus consilia fortiter & constanter respuit.] talibus eum verbis velut cum stomacho repressit: Hem, quid putas? Mene derelictis fratribus meis, meæ solius saluti consulturum? Id equidem non possum ullatenus facere, nec volo. Rursus eo suggerente, ut aut una secum fratres suos abduceret, aut prius omnes e monasterio dimitteret; uti quisque, quemadmodum uniquique id opportunum & commodum videretur, ad locum aliquem tutum se reciperet; idemque faciendum admonente de sacris virginibus, quæ in eadem civitate sub B. Francisci regula in monasterio S. Agnetis Deo famulabantur (harum enim cura similiter ad eum ut Guardianum pertinebat) respondit, nec illud sibi consilium ullo pacto consultum videri. Sic enim futurum, ut Geusii hac ipsorum seu fuga seu dispersione cognita, rati Catholicos jam rebus suis diffidere, ac spem tuendæ religionis omnem abjecisse, cristas etiam multo magis attollerent; contra vero qui adhuc in plebe Catholici essent, ob eamdem causam animos dimitterent, nec jam, ut facere soliti, conatibus hæreticorum amplius obniti auderent, itaque certo certius civitatem mox in Geusiorum potestate futuram. Atque hujus rei culpam penes se suique Ordinis homines fore, ut qui hac sua parum virili trepidatione ac præpropera fuga depressis bonorum civium animis, civitatem hosti prodidisse viderentur. His ille verbis pio ac solicito nepotis animo tunc quidem utcumque satisfecit; nulla interim in re sui officii negligens, dum consolando, docendo, exhortando, nunc privatim fratres suos, aliosque familiares, nunc publice pro concione plebem in fide Catholica confirmat, contestans, in ea persistendum esse, quidquid tandem accideret; ac mortem oppentendam potius, quam fidem quoquo pacto vel negandam vel deserendam.

CAP. III.

[7] Porro cum jam, ut initio dicebam, Dordracum, proxima Gorcomio civitas, [Prævalentibus Geusiis, rei sacræ prospicit,] in Geusiorum partes concessisset, ac plane futurum videretur, ita, uti tunc erant, passim affectis hominum animis, ut vicina quæque loca similis tempestas involveret; iterum suæ incolumitati uti consuleret, admonitus a nepote Nicolaus, nondum quidem sibi fugiendum statuit, sed tamen periculi magnitudine ac præsentia permotus, tradidit ei sui monasterii vascula aurea atque argentea, quæ ad sacrorum ministerium pertinebant, in ædibus patris ejus, suique sororii, cui Hesselio Estio nomen erat, abscondenda. Quod & ab illo tunc factum est. Erat is dies XXIV Junii, Baptistæ natalitius. Sed postero die rursum considerans Nicolaus, eo loco tuta neutiquam fore sacra vasa, quod vir ille & præcipuus inter Catholicos, & Fratrum Minorum familiæ singulariter affectus, ut erat, ita apud omnes passim haberetur, ideoque Geusios, si rerum potirentur, haud dubie domum ejus scrutaturos esse: mutato consilio, jussit inde ea repeti, atque in arcem asportari. Hæc enim mœnibus civitatis adhærens, & ad ripam fluminis præterlabentis posita ac probe munita, tutum satis receptaculum, tam rebus quam hominibus, tunc quidem a plerisque Catholicis judicabatur, præsertim cum & subsidium aliunde in tempore adfuturum multi non dubitarent, quod hujus rei gratia jam nuntii cum litteris ad regios aliorum locorum Præfectos missi pro certo dicerentur.

[8] Verum interim dum hoc vel agitur vel agi putatur, [facta Fratribus libera fugiendi potestate.] cives quidam Geusii nihilo segnius, ac non paulo etiam quam Catholici, cautius alacriusque suum agebant negotium. Militum cohortem unam & alteram Dordraco confestim ad se mitti petunt, qui suppetias a Catholicis exspectatas anteverterent. Quæ res summa celeritate perfecta est. Nam tredecim naves Dordraco missæ cum militibus fere CL, die Junii XXV sub horam octavam ante meridiem in flumine velificantes, e regione civitatis & arcis apparuerunt. Tunc igitur civibus intra muros aliis perturbatis, aliis tumultuantibus, non parum auctus est metus iis, qui vel ordinis vel professionis ratione graviorem apud hæreticos invidiam sustinere solent. Quare tunc quoque Nicolaus, ne vel Deum tentare, vel officio suo deesse videretur, convocatis subitarie Fratribus, post necessariam pro tempore cohortationem, fecit omnibus liberam potestatem fugiendi, quo quisque vellet, aut ubi maxime speraret ab hostium injuriis se tutum fore. Ipse vero cum nonnullis, quibus idem placebat consilium, in monasterio permanere constituerat. Sed & virginibus sacris, quarum ad ipsum cura spectabat, permisit, ut quando præsens ita poscebat necessitas, e monasterii septis egressæ, ad notos ac necessarios suos Catholicos diverterent, quo sic earum & saluti & pudicitiæ consuleretur. Nam eas, quæ in alias civitates Catholicas abire sibi tutius existimabant, jam pridie dimiserat.

CAP. IV.

[9] Inter hæc mendacissimus rumor Geusiis auctoribus tota civitate spargitur, Dordraci, Alcmariæ, [Sparsis Geusiorum ad fallendum rumoribus,] inque aliis oppidis, quæ Geusiorum potestati cessissent, omnia, quæ ad religionem Catholicam pertinerent, inviolata & salva relinqui, monachorum & Ecclesiasticorum lædi neminem, nedum aliorum quemquam civium Catholicorum, denique libertatem suæ cuique religionis omni securitate permitti atque concedi. Et ut plebis animos tributi cujusdam, ut diximus, occasione dudum a regiis gubernatoribus alienatos, ac non parum erga se inclinatos, potentius etiam in suarum partium favorem pertraherent, asseverant, fore ut annonæ pretia, simulatque Geusii rerum summam tenerent, remitterentur; quemadmodum factum jam in locis illorum potestati subjectis, simili prorsus vanitate jactabant. Quamquam commentum illud non ex nihilo natum erat. Nam Geusii plurimum frumenti quibusdam eorum locorum agricolis per vim abstulerant; idemque frumentum vili pretio distractum ab iis in plebem postea fuit, uti plerumque solent res furto vel rapina quæsitæ. Ex eo facto sparsus est annonæ laxatæ rumor. Ut autem etiam opinionem aliquam sanctitatis inde venarentur, ejus frumenti partem in egenos distribuerunt; tale nimirum hac sua largitione Deo sacrificium offerentes, quale juxta Sapientem, qui filium macta in conspectu patris.

[10] [qui ipsorum crudeliter gestis plane refellebantur,] Ceterum istiusmodi rumoribus cordatiores quam minimum movebantur, haud nescii, non ob aliud, quam ad fallendam plebeculam talia ab illis vel fieri vel excogitari. Nam & fama veracior certiorque multum ab his diversa jam ante nuntiaverat; & quidam Franciscanus, Alcmaria profugus, recentissime Gorcomium advenerat, oculatus testis eorum, quæ a Geusiis illic gerebantur. Referebat is inter alia, quemadmodum Geusii monasterium ejus loci Fratrum Minorum invasissent, Fratres ipsos comprehendissent, comprehensos ac vinctos atque innumeris injuriis affectos tamquam patriæ proditores abduxissent; uni e Fratribus, ex morbo graviter decumbenti, lectulum, in quo jacebat, subtraxissent, ipsumque velut canem humi projectum reliquissent. Nec dudum quidem, sed ante biduum, id est, pridie S. Joannis Baptistæ facta hæc affirmabat. Auxit ea res metum (nec immerito) Fratribus Gorcomianis, apud quos hæc referebantur. Porro sub vesperam ejus diei rursum interpellatus a suo nepote Nicolaus, ut sibi caveret; nullis obsecrationibus adduci potuit, ut eam solam noctem extra monasterium ageret, affirmans, numquam se commissurum, ut vel tantillum Fratres suos deserat. Postero die, qui erat Junii XXVI, aucto periculo, quod Geusii jam ex proximo cum navibus urbi imminerent, occupata videlicet tam superiori, quam inferiori parte fluminis; iterum a Fratribus ad Guardianum concurritur. Neque enim adhuc, etsi pridie facta ejus rei potestate, e monasterio discesserant. Ille, tametsi magno animi dolore pressus, quod non videret, qua ratione suos extra periculum collocaret, iterum eos in commune, quantum potest, consolatur, & sorti ac fidenti animo esse jubet, iterumque discedendi, quo vellent, potestatem omnibus facit.

[11] [nil fisus S. Nicolaus suos ad castrum deducit.] Mox universam librorum supellectilem, quæ non exigua erat, & vestes sacras, aliaque divini cultus ornamenta quam occissime in arcem deportari mandat. Hanc enim vir nobilis Gaspar Turcus, qui regio nomine eam tenebat, & toti territorio Gorcomiensi præfectus erat (vulgo Drossardum vocant) constituerat adversus vim hostium tueri, donec speratæ suppetiæ adventarent. Nam filium suum Guilielmum Turcum cum copiis a Comite Bussutano, Trajectensium ad Rhenum Regio tunc gubernatore, in horas exspectare se affirmabat; & ostensis litteris Comitis, quibus id promittebatur, hac spe Catholicos, qui ad se in arcem confugerant, animabat. Porro cum e Fratribus quidam (inter quod Viceguardianus) urbem volentes egredi, portas clausas invenissent, impetrare nullo pacto potuerunt ab iis, penes quos erat clavium custodia, ut dimitterentur. Quare tum illi, tum alii Fratres in manifestum discrimen propter negatum a civibus discessum vocari se videntes, una cum Patre Guardiano sese in arcem recipiunt, tribus tantum exceptis, quibus propositum erat in monasterio remanere: cum quibus & Guardianus ipse manere maluisset, hostium exspectaturus inclementiam, nisi magis officii sui esse putavisset Fratrum conventui, quem major numerus repræsentabat, adhærere; præsertim cum tres illi, quibus visum erat remanere, nulla necessitate id facerent, sed facile possent, si voluissent, ceteros Fratres in arcem comitari.

[Annotatum]

* Rutgerus Estius. auct. frater.

CAPUT II.
Insignes duo Parochi Gorcomienses incassum cives exhortantur ad tuendam religionem & fidem Regi debitam: deditur Geusiis Gorcomium, & post non longam oppugnationem etiam arx, pactis conditionibus mox violatis.

CAP. V.

Erant in ea civitate Parochi duo, Leonardus Vechelius & Nicolaus Poppelius, ambo viri præstantes, utpote sacrarum Literarum egregie periti, [Frustranei Pastorum conatus] & vitæ integritate conspicui, quique gregi suo salubriter pascendo vigilantissime præerant. Sed Leonardus, præterquam quod diutius præfuerat, ætate, doctrina, eloquentia potior, majorem erat auctoritatem apud populum consecutus. Hi, quamdiu spes adhuc aliqua servandæ civitatis superesse videbatur, nihil prætermittebant, quod ad excitandos & confirmandos civium animos pro civitatis ac religionis defensione præstari a se posse existimabant. Primum mœnia obeunt, & majores ac minores quosque civium, quibus custodia portarum & murorum defensio demandata erat, hortantur ad virilem constantiam. Inde in forum progressi, quo jurati sclopetarii cives reipublicæ causa convenerant, eos gravi oratione monent, orant, obtestantur, ut hoc jam rerum discrimine viros se probent, strenue pro sacra religione certent, fidem Regi & civitati solenniter sancteque juratam liberent. Verum etsi non deerant, quorum in animis efficax esset Pastorum admonitio; plerique tamen diversis affectibus jam dudum præpediti, neque aures neque animum satis advertere visi sunt ad ea, quæ ab illis dicebantur: nonnulli etiam risu salutaria illorum monita excipiebant.

[13] Posteaquam igitur apud cives omnia Parochi frustra tentassent, [ad confirmandos in fide cives,] & multitudinem sic animatam viderent, ut a Geusiis, una cum libertate religionis omnia prospera promittentibus, in urbem recipiendis nequaquam abhorrerent; in arcem, quo jam ante confugerant, & noctibus aliquot superioribus securitatis suæ causa manserant, revertuntur, summopere dolentes, quod contemptis sanis Pastorum consiliis, oves male sanæ luporum dentibus dilaniandas ultro sese ingerere vellent. Sub idem tempus in arcem se contulerunt ex civibus Catholicis insigniores nonnulli, quibus impiorum hostium adventum exspectare minus tutum videbatur; inter quos erant Nicolai Pici sororius & ex sorore nepos, quorum supra meminimus. Alii quidam Catholi, dum necessariis quibusdam rebus in arcem adferendis occupati, ultio citroque discurrunt, arce excluduntur quod jam constaret, hostem intra mœnia receptum esse. Quod ut quam ocissime fieret, erant inter cives, qui studiose confingerent, Hispanum militem, qui Roterodami per id tempus in præsidio erat, urbem illam totam incendisse. Metuendum, ne similiter ab iis tractaretur Gorcomium: proinde Geusio militi quamprimum portas aperiendas, qui Hispanum, statim alioqui superventurum, ab eo tam atroci facinore prohiberet.

[14] [qui falsis rumoribus seducti] Spargebant & alios istiusmodi rumores in vulgus, ad id, quod volebant, exsequendum opportunos. His artibus cum Geusianæ factionis studia vehementius accenderentur, res eo tandem processit, ut frustra renitentibus Catholicis, sub horam secundam ejus diei pomeridianam Geusiis, qui foris exitum internæ dissensionis operiebantur, reseratæ fuerint civitatis portæ; nec id quidem ullis dictis conditionibus, quod eam paciscendi moram furor & violentia seditiosorum civium non permitteret. Ducebat Geusium militem Marinus Brantius, Flander, dudum abjectæ atque infimæ conditionis homo, nempe qui muniendis ac reficiendis adversus inundationes aggeribus fodiendo, & interdum rem nauticam exercendo vitam tolerasset. Sed audacia & ingenii quædam promptitudo præstiterant ei, ut apud perduelles aliquo esset loco. Quamquam se dignum erat agmen nactus, videlicet ex fece terræ marisque collectos aliquot nebulones, indignos qui militum nomine censerentur. Fuerant enim plerique eorum in piratica exercitati jam diu sub Guilielmo Lumnio (ut vocabatur) Comite a Marca, nulla alia stipendia merentes, quam prædationes liberas. Unde & nomen apud nostrates receperunt. Cum his igitur ingressus in urbem Marinus, mox forum occupat: eo statim cives omnes pulsu campanæ convocat. Tum jusjurandum omnibus proponit in hæc fere verba: Jurarent fidem servaturos se Regi, regioque provinciarum Belgicarum præfecto, Guilielmo Nassavio, Orangiæ Principi. Ceterum Duci Albano, ut tyranno, omnibusque, qui partium ejus essent, pro virili restituros: Defensuros item sacrosanctum Euangelium (hoc enim specioso titulo profanam suam novitatem vulgo commendare studebant) ejusque hostibus hostes futuros. Hæc qui probarent, jubentur manu sublatis in altum pileis assensum significare.

[15] [turpem deditionem faciunt.] Tunc igitur, pene omnes, qui præsentes aderant (aderant autem plurimi) pileos in altum sustulerunt, ad eum modum sacrilego se sacramento miseri perduellibus atque hæreticis obstringentes. Nec id satis. Jubentur etiam novis dominis acclamare: Vivant Geusii. Nec mora, magnis vocibus acclamatum est. Post hæc tam optata initia, satisque ex iis, uti videbatur, perspectos civium animos, Marinus, coacto senatu, consilium capit de arce expugnanda: in quam, præter illos, quos ante commemoravi, se receperant & alii aliquot Ecclesiastici viri, & civium Catholicorum non pauci cum uxoribus & liberis, ea quidem spe, quod putarent, arcem firmam ac munitam haudquaquam facile hostium violentiæ cessuram; aut, ut maxime tandem cessura videretur, subsidium a filio Præfecti in tempore adfuturum, quod eos obsidione pariter & discrimine liberaret. Erant autem omnes illi fere ejusmodi, quibus & Catholica religio & debita erga legitimum Principem observantia cordi esset, adeo ut improbi quidam, post receptos in urbem Geusios, horum periculo nequiter insultantes, inter se talia jactarent: non potuisse quemquam præcipuos omnes Papistas melius seligere ac segregare, quam quomodo nunc semetipsi segregassent; eaque re vehementer gaudere se significabant, quod deleri eos omnes perfacile esset, quando soli atque a promiscua multitudine separati, uno in loco conclusi jam tenerentur.

CAP. VI.

[16] Porro qui in arce erant, cum animadverterent, rerum ad seriam arcis defensionem necessariarum pertenuem esse apparatum, [Arcem sibi dedi postulantes Geusii,] & nec fabros nec chirurgum quidem ullum adesse, qui saucios curare posset; nec aggeres adversus hostium aggressionem objectos: rebus suis jam tum diffidere atque animum remittere plerique cœperunt, in solo fere subsidio, quod exspectabatur, spem omnem reliquam habentes. Quamquam interim sibi gratulabantur pii Catholici, quod illo execrabili jurejurando non essent constricti; satius esse ducentes, cum viris Deo sacratis, sacerdotibus, inquam, & monachis mortem perpeti, quam cum hæreticis nefario fœdere colligatos vivere. Præfectus arcis in forum, quod a Geusio milite tenebatur, æneum tormentum explosit semel & iterum, hostem se illis eo pacto declarare volens. Hi contra, dedi sibi arcem continuo postulant. Qua re incunctanter negata, parare aggrediuntur ea, quibus ad oppugnationem opus erat. Verumtamen Marinus, ita suadentibus quibusdam e civium numero cordatioribus, non ante vi tentandam putavit arcem, quam litteris ad arcis Præfectum missis, ejus animum certius exploraret, atque etiam ad faciendam deditionem solicitaret. Eas litteras perferendas dederunt Franciscano cuidam laico ex iis, qui in civitate remanserant, quod ei & facilius creditum iri ab his, qui in arce erant, & propius ad arcem accedenti minus fore periculum existimaretur. Quo cum ille cum litteris accessisset, & a quibus & quam ob causam missus esset, ad eos, qui in arce erant, inclamasset; Turcus præfectus renuntiari jussit, se litteras nullas accepturum ab iis, qui regiæ Majestati per rebellionem arma inferrent.

[17] Hoc accepto responso, Frater laicus, ut quoquo modo sua legatione perfungeretur (quod illi pro tempore faciendum occurrebat) litteras, [Præfecti responso irritati,] quas manu tenebat, utpote non obsignatas aperuit, & elata voce legit ad eos, qui in arce stabant ad portam proximi. Pollicebantur litteræ Præfecto dignitatem suam atque officium salvum, si in arcem reciperet præsidium Principis Orangii. Ceteris item ad unum omnibus, qui in arce erant, vitam incolumem, bonaque omnia salva, & liberum ex arce discessum, si eam Orangianis dederent. Ex quo certius atque securius ea res transigi posset, petebatur iisdem litteris, ut Præfectus in curiam, ubi eum senatus cum duce militis Orangii præstolaretur, ad colloquium descenderet. Ad ea responsum fuit in hunc fere modum: De arce dedenda ne quid sperarent; sibi ad defesionem nec animum nec vires defuturas. Quod si cum Præfecto colloquium expeterent, ad eum in arcem venirent. Id enim multo justius esse, propterea quod ipse regio nomine præfecturam in eos gereret. Eo responso, seu quod ab internuntiis ferocius dictum, seu quod a simplici fraterculo parum commode relatum esset, irritati qui in senatum convenerant, illico parari atque expediri quam diligentissime jubent, quæcumque ad expugnandam arcem videbantur opportuna. Quibus quam celerrime comparatis, & machinis æneis ad ea loca, unde facilior ad invadendam arcem via fieri posset, adductis, appetente jam vespera, magnis viribus animisque cœpta est a Geusiis oppugnatio.

[18] [eam totis viribus oppugnant,] Nec minus fortiter resistunt obessi, crebra & terrifica in adversum hostem tela mittentes. Verum quia paucitate laborabant (neque enim milites stipendiarios supra viginti eo tempore Præfectus habebat; ceterorum autem manus armis tractandis mnimum assueverant) prohibere non potuerunt, quo minus hostis usque ad portam arcis extimam pervaderet, eamque flammis injectis incenderet. Quamobrem necessitate compulsi, totam eam planitiem, quæ extremo muro claudebatur, & civitatem proxime respiciebat, atque ab arce reliqua aliquanto interjecto spatio divisa erat, hosti permittentes, retro abierunt in secundam arcis regionem. Sed cum hostis eo successu erectus & loci commoditate adjutus, atque insuper multorum ex plebe, quibus res novæ cordi erant, accessione auctus, obsessos jam & arctius premeret & acrius oppugnaret, nec subsidiarius miles diu exspectatus usquam appareret, ea quoque regione ante mediam noctem derelicta, in præcipuam ac firmissimam totius castri partem, cui a lapidis colore cæruleæ turris nomen erat, se recipere coacti sunt.

[19] [Præsecto non minus acriter resistente,] Ea namque totius loci dispositio erat, ut ex urbe in hanc turrim, nisi tribus fossis latis & aqua plenis prius transmissis, perveniri non posset, quæ justo inter se spatio distantes, duas, quas dixi, regiones comprehendebant; hanc turri, illam civitati, ambas autem sibi invicem ponte conjunctas, & utramque a fronte portis & muris protectam. Ipsa porro cærulea turris orbiculari figura justam complectebatur amplitudinem, & ab imo usque ad fastigium ex secto marmore exædificata, pulcrum atque augustum præbebat intuentibus spectaculum. Hanc Præfectus non omnino desperabat se tueri ac retinere tantisper posse, dum filius cum exspectato subsidio adventaret. Verum illo tardante, atque hoste jam de proximo summa vi ad expugnationem arcis connitente; præsidiarii milites, spe retinendæ arcis adjecta, Præfectum deserunt, arma projiciunt, palam fatentur, pugnare se nolle; nonnulli quoque eorum clanculum ad hostem se recipiunt. Contra Præfectus, qua erat animi magnitudine, vel solum se pugnaturum, atque hosti restiturum ad extremum usque vitæ spiritum affirmabat, si a ceteris omnibus desereretur; addens nihil fidei, neque clementiæ sperandum ab hoste rapinis, cædibus & sacrilegiis assueto.

CAP. VII.

[20] At vero alia parte feminæ, quæ in arcem confugerant, suis altis ac luctuosis clamoribus, quos ex periculi magnitudine timor exprimebat, [qui demum suorum clamoribus fractus,] Præfectum haud mediocriter obtundebant. Sed & uxor ac filia collum amplexibus stringentes, enixissime eum obtestabantur, deditionem uti faceret, ac ne suam suorumque salutem pertinaci animositate in certissimum discrimen adduceret. Quas ille iratus abs se repulit. Cum autem ex viris etiam præcipui quidam, iidemque neutiquam ignavi, suaderent Præfecto (quem desperare de arce retinenda jam ex quibusdam ejus verbis animadverterant) ut pactis cum hoste conditionibus arcem dederet; Guardiano tamen minime placuit eam dedi fidei hæreticorum. Neque fidem eis habendam censuit, quantumvis dejerantibus; certo persuasus, eos, qui datam Deo fidem violassent, nec hominibus inviolatam servaturos. Quamobrem nihilo segnius & ipse munitionis atque instaurationis operi insistebat, & socios ad idem opus cohortabatur, urgebatque etiam tunc cum miles stipendiarius animo fractus officium defensionis detrectaret. Sed cum hostis de studio oppugnationis nihil remitteret, ideoque obsessis periculum in singula pene momenta cresceret, cumque insuper inexpertorum animos vehementer perterrefacerent ingentia bombardarum tonitrua & fulmina, adeo crebra & continua, ut arx ipsa & a fundamentis concuti, & velut in mediis flammis posita, tota ardere videretur; non potuit paucorum virtus efficere, quo minus deditionis consilium obtineret, prævalescentibus nimirum aliorum utriusque sexus hominum continuis clamoribus, flagitantium, ut quomodocumque per deditionem saluti omnium in commune consuleretur.

[21] Quibus etsi diu non sine pertinaciæ specie resisteret Præfectus; [cum hostibus fœdifragis paciscitur.] ad extremum tamen passus est animum suum expugnari. Itaque placuit peti colloquium cum hoste. Cui primum oblata est arcis deditio, capitibus bonisque salvis. Quod cum Geusii abnuerent, postulantes tam vitam, quam fortunas obsessorum omnes suo arbitrio permitti; rursum obsessis animus crevit ex periculo. Qui manu pro salute decertandum sibi tutius simul & honestius rati, mox de integro tormenta ænea in hostem displodere aggrediuntur. Contigit ergo decurionis cujusdam, hominis strenui, cum in arcem invadere niteretur, frontem ictu globi ferrei diverberari. Quo ille vulnere accepto, statim mortuus concidit. Igitur cum viderent Geusii, siquidem vi expugnanda arx esset, eam victoriam sibi minime incruentam fore, subsidium quoque quod in horas exspectabatur, omnino antevertendum sibi esse statuerent; mitiore consilio usi, & capitis periculo obsessos liberantes, arcis deditionem cum iis pacti sunt, Marino ipsorum duce diserte & conceptis verbis jurante, omnibus, qui in arce essent, tam Ecclesiasticis, quam laicis (nemine prorsus excepto) vitam incolumem servatum iri, seque eos omnes liberos ex arce dimissurum. Ceterum bona quæcumque inibi reperirentur, victori in prædam cessura jam convenerat. Facta igitur est arcis deditio paulo post medium ejus noctis, quæ sextum diem Kalendas Julii proxime sequebatur.

CAP. VIII.

[22] Porro durante adhuc colloquio, cum videret Fratrum Minorum Guardianus arcem jamjam hostibus deditum iri, [BB. Minores resumptis quas deposuerant vestibus,] habitum professionis suæ rursum se induit. Fecerunt idem ejus hortatu & ceteri Fratres. Siquidem plerique eorum religiosum habitum deposuerant eo consilio, ut ne vestitu notabili, apud hæreticos odioso ac tantum non execrabili, periculum ultro sibi accersere viderentur, potissime vero ne, dum in arcis defensione varie occupantur, ab hostibus conspecti, de industria præ aliis bombardarum ictibus peterentur, sed indiscriminatim æquo periculo cum ceteris propugnatoribus versarentur. Neque vero lege ulla vel constitutione vetitum est vestem mutare, si quando justa necessitas id postulet. At neque illis facti sui deerant exempla, ne domestica quidem. Nam quinque Martyres Franciscani, quos anno MCCXX, vivente adhuc B. Francisco, Sarraceni occiderunt, cum in eorum partes Christi fidem prædicaturi proficiscerentur, quo facilius illuc usque penetrarent, secularibus assumptis vestibus, habitum suum religiosum ad tempus occultaverunt. Quorum paulo post audito martyrio, B. Franciscum cum gaudio dixisse ferunt: Nunc vere dicere possum, me quinque habere Fratres. Ceterum hoste jam arcem ingressuro, cui tamquam potentiori facile esset singulos tenere atque internoscere, non putarunt viri religiosi suæ religionis habitum ultra dissimulandum esse, quando etiam pro ipsa Catholica religione videbant sibi mox decertandum fore.

[23] [armis spiritualibus ad certamen se parant.] Suis ergo vestibus resumptis, alius alii peccata Christiano more confitentur, in hostium exspectatione positi, ut reconciliatione super delictis etiam levioribus accepta, purgatis & ob id paratioribus animis, sævos hæreticorum insultus sustinere possent. Factum hoc pie imitati sunt secularium quidam; quos etiam Nicolaus parochus participes fecit sacræ communionis Corporis Christi, quod ille pia solicitudine e templo civitatis in arcem detulerat, ne per ludibrium ab hæreticis, quæ iis impia consuetudo est, indignis modis tractaretur. In summa omnes fere quotquot in arce erant, quod hostium fidem merito suspectam haberent, ita se comparant velut statim morituri. Porro Geusii jamjam illuc ingressuri, iterum atque iterum sanctissime promittunt, pacta jurata se servaturos. Ipse eorum dux Marinus rursus ad introitum portæ dexteram uni eorum, qui intus ad portam stabant, Hesselio Estio porrigens, hæc verba prolocutus est: Nolite metuere; Quod promisi, promitto etiam nunc, fidemque meam cum jurejurando obstringo, me omnibus qui in arce sunt, minoribus atque majoribus, & tam Ecclesiasticis, quam laïcis pacta omnia servaturum. Tantum opus, ut paululum adhuc istic subsistatis.

[24] Quo dicto, cum suis introgressus, cogit omnes, quotquot in arce erant, in hypæthrium superius. [In eos potissimum irruunt Geusii.] Erat ea planities in arce media subdialis quadrata. Tunc illuc quoque mox impetu ingressi milites instar rapacium ferarum, in captivos irruunt, vestes singulorum & loculos scrutaturi, si forte quid nummorum illi apud se retinuissent, ut id totum auferrent. Inter hos milites erant non pauci, qui multo ante propter læsam divinam regiamque Majestatem in exilium vel pulsi fuerant, vel metu sponte discesserant. Hoc genus infestissimum jam inde ab initio captivitatis sensere viri Ecclesiastici, præcipue vero Fratres Minores, quos illi inclementer admodum atque indigne trahentes exagitantesque, curiosissime scrutabantur, pecuniam apud eos quæritantes, qui suo instituto ac professione, pecuniarum adeo sunt inopes, ut earum etiam contactu abstineant. Sed enim auferre ab eis, quod non habebant, nulla vi potuerunt. Præ ceteris autem Vice-Guardianum, nomine Hieronymum, gravem atque honorabilem senem (ob id forte, quod Guardianum eum esse suspicarentur) infestabant, prehenso pectore cum violentia tractantes & vexantes hominem, ut ab eo nummos, quos pauper Christi nullos habebat, extorquerent. Non multo post captivi in culinam omnes retruduntur. Inde rursum aliquanto post propelluntur in atrium quoddam amplum & spatiosum.

[25] Huc ingredienti Marino, & (quo se victorem ac terribilem captivis ostenderet) strictum ensem sublatum dextra tenenti, [Gorcomiensis civis magna impietas.] quidam Gorcomiensis civis, una cum militibus in arcem ingressus, accensum funalem cereum (quoniam adhuc nox erat) præferebat, his verbis usus: Eodem prorsus modo, ut nunc ante dominum Capitaneum, incessi nuperrime publica in supplicatione cum hac ipsa teda ante sanctum Sacramentum. Atque adeo quartus ego hanc arcem ingredi modo ausus sui. Hæc ille non minori impietate, quam impudentia palam apud captivos cives suos jactabat, manifeste prodens vel detestabilem hypocrisim suam, vel insignem animi levitatem, qui in re tam gravi & seria intra tam breve temporis spatium, quod a festo Corporis Christi fluxerat, tam se sui dissimilem sibique contrarium ostendisset. Quamquam quod ille verbis, id alii plurimi per idem tempus factis & reipsa declararunt, quando tanta facilitate, seu levitate potius, quantam nemo satis mirari queat, diversam ab ea, quam ante coluerant, religionem vel admiserunt, vel etiam obviis, quod ajunt, ulnis amplexati sunt.

CAPUT III.
BB. Minoritæ, resumptis Ordinis vestibus, ad certamen se præparant, cum aliis captivis, quos contra juratam fidem pessime habent hæretici, opprobriis & convitiis flagella Dei facti, & Religiosis potissimū infesti.

CAP. IX.

In atrio memorato captivorum omnium nomina calamo excipiuntur, [Duo cives bene Catholici,] traditurque descriptorum catalogus in eorum manus, qui inter cives seu depravatæ seu dubiæ religionis habebantur præcipui. Siquidem in vicinum conclave jam e civitate convenerant cum nonnullis aliis duo primarii senatores, tam novitiæ religioni, quam Geusiorum factioni non parum addicti. Quæ res etsi tum quidem captivos lateret, vehemens tamen iis erat suspicio, propterea postulari sua nomina, ut quoniam novis istis hospitibus erant ignoti, nominum descriptorum catalogus civibus exhiberetur, quorum indicio proderentur, si qui forte ex eis aliquando illius factionis homines dicto factove gravius læsissent. Eam suspicionem res ipsa confirmavit. Mox enim e captivorum grege nominatim evocatur una cum filio vir quidam egregie Catholicus, Theodorus Bommerus; cui, quod hæreticorum pernovisset ingenia, ideoque fidem eorum merito suspectam haberet, neutiquam placuerat deditionem fieri. Huic autem præ aliis erant infensi cives Geusii; vel quod eum sibi suisque conatibus adversantem sæpe experti fuissent, vel eo maxime, quod ipsum esse scirent, qui pridie Geusiis in flumine ante arcem & civitatem superbe velificantibus, compilatores illos templorum & sacrorum calicum surreptores alta voce inclamaverat.

[27] [contra juratam fidem in furcam aguntur.] Non id quidem immerito. Namque hujusmodi se salutationibus dignos esse reipsa illo ipso temporis momento declarabant, dum sacros calices impuris manibus in altum tollentes, propalam e navibus ostenderent, atque iis, ut olim sacratis Dei templo vasis Babylonii, Rege Balthasare, ad profanas compotationes detestabili sacrilegio in oculis omnium abuterentur, & sacrum vexillum, quod Ecclesiasticis supplicationibus præferri solet, in summitate mali pro ludibrio collocatum haberent. Verumtamen talia cum publice factitarent, audire hoc, quod erant, quodque esse se factis evidentissimis monstrabant, noluerunt: quin vero veris illis appellari se nominibus tulerunt acerbissime. Memoratum igitur Catholicum virum, peculiari carceri mancipatum, non multo post, contra datam & juratam non semel omnibus captivis fidem, in medio civitatis foro suspenderunt, adjuncto ei alio quodam cive Catholico. De quorum injusto supplicio dicemus infra plenius. Porro ad captivos in atrio positos multi cives hæretici ex eorum numero, qui dudum Catholicos acerbis odiis insectati fuerant, per intervalla accedunt, victis petulanter atque hostiliter insultantes, & cum exprobratione minas ingerentes, quorum aliis eo tam bello, ut ipsis videbatur, spectaculo abunde recreatis ac recedentibus, alii similiter se recreaturi mox succedebant. Ceterum in viros Deo sacratos præcipue, id est sacerdotes & monachos, illi maledicentiæ suæ virus exspuebant.

[28] Inter hæc Præfectus arcis, captivorum unus, [Præfecti arcis generosa responsa & incarceratio.] interrogatus a quibusdam, quare tanta animi obstinatione arcem defendere & servare voluisset; respondit id eo fecisse, quo fidem, qua Regi cum jurejurando obstrictus erat, inviolatam servaret. Iterum interrogatus, quare gregem sacerdotum ac monachorum ad se in arcem recepisset; respondit, illos sibi bonos amicos esse, eoque ad se confugisse, ut vitam salvam haberent. Bonis amicis periclitantibus portas occludi minime oportere. Tertio rogatus, cur fratres ipsorum Joannem Maseicanum, & Bernardum Sartorem extremo supplicio affecisset; respondit, per justitiam publicam id abs se factum, atque ita pro sui officii ratione facere se debuisse, quippe qui administrator justitiæ fuisset eo loco constitutus a Rege. Fuerat autem in hos duos, propterea quod in suis ædibus hæreticos concionatores fovissent, ex sententia regii senatus gladio animadversum. Illum igitur e vestigio compedibus dure constrictum oneratumque satellites in carcerem abducunt, ne uxori quidem permissa potestate virum suum accedendi, tametsi jam præ tot molestiis incommoda valetudine affectum, ut uxoris solatio ac refocillatione magnopere opus haberet. Erat autem revera vir ille & Catholicæ religionis imprimis observans, & hominum Ecclesiasticorum amator. Cui postea Geusiorum præfectus tale perhibuit testimonium, ut de eo diceret ad quemdam, esse eum adeo insigniter atque intime Papistam, ut si cor ei discinderetur, nil præter sacrificos & monachos inibi reperiretur. Neque hac in parte marito cessit uxor, pietatis admodum studiosa mulier, & sanctimonialium aliquot filiarum mater.

CAP. X.

[29] Jam vero dici non potest, quæ convitiorum tela, quamque sævas atque atroces minas homines illi improbi & ab omni humanitate vacui in miseros captivos, [Acerba Geusiorum in Catholicos convitia,] qui fide ipsorum freti se dediderant, ac potissimum in sacerdotes ac monachos, certatim cumulatimque contorserint. Si nos, inquiebant, in vestra essemus potestate; nullum profecto tormenti genus opinione vestra satis esset acerbum & crudele nobis excruciandis atque e medio tollendis. Certe vivos nos ignibus exurendos traderetis. Quo circa vicissim vos cogitate, quas nunc pœnas daturi sitis. Nam vestræ nunc vices aguntur. En videtis & experimini manifestam adversum vos Dei vindictam, qui si nobiscum non esset, & pro nobis non faceret, quonam pacto fieri queat, ut nos numero tam pauci arcem tam munitam caperemus? En quomodo unus nostrum superat & in fugam vertit mille vestros? Nempe quia recessistis a Domino Deo: Ideo ab eo nostras in manus traditi estis. An non octoni aut deni nostri totas civitates in suam redigunt potestatem? Nimirum ipsa nunc experientia satis vos docet, compleri in vobis iram Dei, & graves illas comminationes in Scripturis prædictas; eo quod in lege ejus nolueritis ambulare. Nunc ergo tempus est, ut meritas pœnas luatis. Sic illi barbare simul & impie miseris insultabant, non cogitantes se tamquam flagella Dei & virgas furoris Domini, quibus ille pro castigandis populi sui peccatis ad tempus uteretur, ad extremum projiciendos in ignem, diabolo & angelis ejus præparatum.

[30] [eos flagella Dei esse ostendunt,] Quid tamen illi aliud istiusmodi verbis, quam Catholicos esse populum Dei, cujus paternis flagellis emendati, velut olim Israëlitæ, tandem promissam capiant hereditatem; se vero ad eorum pertinere consortium ostendunt, quos a spe regni cælestis alienos atque paternæ hereditatis exortes, vel in hoc seculo divina justitia negligit, ut in futuro gravius puniat, vel hujus quoque vitæ malis oppressos sed incorrectos, ad gehennæ supplicium transmittit, numquam finiendum. Quales olim fuere, per quos subinde populum suum affligi voluit Deus, Ægyptii, Assyrii, Chaldæi: qualis Antiochus ille, cui post temporariam populi Judaici castigationem, quam per ejus immanem sævitiam misericorditer & juste Deus exercebat, severum atque intolerabile Dei judicium mox adfuturum, fortissimi Martyres, quos exquisitis excruciabat pœnarum modis, inter ipsa tormenta divino spiritu moti non tacuerunt. Quales item qui posterioribus seculis, post primos illos Christianæ fidei persecutores, Ecclesiam, permittente Deo, vastaverunt, Gotthi, Hunni, Vandali, Longobardi. Qualis denique ipse diabolus cum angelis suis, qui post consummatum opus multifariæ tentationis electorum Dei, in ignem æternum sibi suisque paratum mittetur.

[31] Quamquam quod de sua admirabili virtute & cælesti auxilio jactabant, [qui non sua virtute, sed aliorum perfidia vincunt.] plane ridiculum est. Non enim civitates vi expugnabant, ut hinc eorum appareret fortitudo: sed ab amicis fautoribusque suæ factionis, hæreticis, inquam, & Geusiis, quorum ingens ubique copia succreverat, apertis portis, resistente nemine, passim in urbes advocabantur. Hoc si urbes expugnare est & fortiter agere, ita quidem sane eos in fortium virorum classe reponemus. At vero dum ita, ut dixi, Geusiorum quidam captivorum miseriæ illudunt, alii nihilo mitiores per hypocrisim rogabant priores illos, ne tantopere victis infesti essent; futurum enim, ut in ipsorum sententiam partesque concederent. Tum rursus illusores illi, vultu ad lenitatem composito; O si id faciant, inquiunt, honoribus eos omnes ornabimus. Alium in hac civitate publicum ecclesiastem faciemus: alium atque alium aliis in locis eidem muneri præficiemus, aut certe ad alia officia dignitatesque provehemus. Inter hæc hæreticorum ludibria captivorum nemo verbum edidit, sed exemplo agni illius immaculati, qui cum ad crucem immolandus duceretur, non aperuit os suum, omnes silentium tenuerunt, velut & ipsi mox ad lanienam abducendi. Elucebat autem inter eos corona Fratrum Minorum una considentium, ante quos instar gallinæ pullos suos protegentis positus, ipsa tenebat principia præfectus eorum Nicolaus Picus; qui & primus omnium passionis certamen auspicatus est.

[32] Erat inter sacram supellectilem, quæ in arcem allata fuerat, [Eorum in sanctos senes petulantia.] tabella, qua porrigi solet osculum pacis. Eam miles quidam arreptam petulanter magnaque vi vultui atque ori reverendi Patris obtrusit illisitque. Sed ille nihil hac militari insolentia commotus, vultum serenum, & gaudenti magis quam dolenti similem tenuit, neque omnino prostratæ mentis indicium inter tam graves barbarorum minas, terrores & contumelias constitutus ullum dedit. Parem animi tranquillitatem servarunt Wilhadus & Nicasius Minoritæ. Quorum Wilhadus quondam Dania, quæ illi patria erat, ab hæreticis pulsus, in Belgium velut azylum se receperat, jamque extremam ac prope decrepitam agebat ætatem. Hi duo viri per totum id tempus, quo adversum captivos inconditæ terribilesque Geusiorum voces perstrepebant, perinde ut in jugi convivio aut suavi symphonia, quieti securique sedebant, tantum statis precibus legendis & piæ meditationi, quod alias sæpissime facere soliti, vacantes: ut in eis perspicue verum appareret illud Salomonis: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit.

CAPUT IV.
Ad sparsum imminentis mortis rumorem nihil prorsus terrentur SS. Guardianus & duo Parochi. Quam noxia rei Catholicæ fuerit politica in religione indifferentia: sero se delusos agnoscunt Gorcomienses.

CAP. IX.

Eo tempore Geusii quidam submisse modesteque a captivis admoniti sui jusjurandi, quo vitam ipsis incolumem tam sancte pacti fuerant, [Ad sparsum mortis rumorem Guardiani constantia,] responderunt: Si vitam solam pacti sumus, vestibus igitur spoliatos, ac velut Adamum penitus nudos hinc ejiciemus. Ita aliis alia loquentibus, dum eorum quisque velut ex auctoritate diceret, & cujusque sententia suffragii pondus habere videretur; in ancipiti res captivorum stabat, & spei quidem permodicum affulgebat, metus vero terrorisque plurimum miseris incutiebatur. Metum augebat rumusculus, tametsi falsus, ex ore Geusii cujusdam natus. Nam is uni captivorum, qui se nonnihil a sociis abjunxerat, vultuque mœstitudinem dissimularat, quasi de captivorum numero non esset, secreto ac serio affirmabat, jam decretum esse, ut monachi & sacrifici omnes quam primum necarentur. Ea enim gratia nuntium festinato missum esse Dordracum, qui carnificem inde accersat. Reliquos Brilam ad Comitem ablegandos esse, ut de iis ille pro sua voluntate statuat. Primum hoc Guardiano, deinde utrique Parocho ab eo, cui indicatum fuerat, nuntiatur. Guardianus hæc audiens ac vera ratus, nullum tamen neque verbum neque signum edidit hominis consternati; sed solitam vultus constantiam servans, tantum oculos hum defixos tenebat, videlicet obtutum avertens ab iis, qui circum se positi, frementes atque insultantes, inamœnum ac grave captivis spectaculum exhibebant. In hac vultus atque animi tranquillitate tantum cælestia contemplari, cum Deo colloqui, se suosque ejus providentiæ contradere, denique martyrium tacitus meditari videbatur.

[34] [virilis Vecchelii Pastoris animus,] Porro Leonardus parochus, & ipse vultu quam minimum mutato, solitum virilis animi robur & fortitudinem præferebat. Sed neque prorsus desperabat, se liberatum iri, propterea quod multa humanitate sæpe fuisset usus erga hæreticos, quos ab errore prius ad fidem Catholicam revocatos, interventu suo pius Pastor ab incommodis & mortis supplicio liberaverat. Inter quos Anabaptista quidam, cum ante annos quadraginta profano suæ sectæ lavacro retinctus fuisset, eamque ob causam in vinculis habitus, aliquando de capite periclitaretur, eo nimirum supplicio plectendus, quod illius sectæ hominibus Catholicorum Principum edictis constitutum erat; optimi sui Pastoris opera ac pia solicitatione periculo mortis exemptus, & venia criminis impetrata, liber fuerat dimissus. Hic, ut alii multi, arcem post deditionem ingressus, ad captivos, velut ad publicum spectaculum accurrit. Leonardum inter captivos ut vidit, adiit, quasi fortunam viri miseratus. Leonardus quoque, quantum locus & res sinebant, cum homine colloquens, mutuam officii vicem ad evadendum præsens periculum reposcere visus est. Quod ei sane vitio verti non debet, cum viri prudentis sit, nec temere se periculis objicere, nec humana subsidia, quibus ea possint evitari, negligere. Quod vel uno Pauli gentium Doctoris exemplo monstratur, qui, quo vim hostium evaderet, seque Ecclesiæ servaret, modo fugiens per murum in sporta dimittitur, modo se civem esse Romanum exclamat, modo se Pharisæum profitetur, modo Cæsarem appellat. Ceterum civis ille, quem dixi, sive quod ad pristinum errorem relapsus esset, ut proclive est illi hominum generi ad vomitum reverti, sive quod ad fidem Catholicam non ex animo fuisset conversus, sed tantum pro re & tempore ita simulasset, accepti beneficii gratiam parvi pendens, nihil omnino profuit, ac ne quidem, ut prodesset, operam dedit.

[35] Alter vero parochus Nicolaus Poppelius, palente depressoque vultu, [atque item Pastoris alterius Poppelii.] consternatum non mediocriter animum ostendere videbatur. Poteratque hoc tribui timori, cujus præ aliis causam habebat, quod multos malos male sibi velle nosset, propterea quod in concionibus publicis magna libertate cum pari acrimonia vitia hominum castigare, præcipue vero in sectas sectariosque invehere solitus esset. Quod etsi ita sit, minime quidem id ei vitio dari debet, quando timor ejusmodi ita naturalis est, ut eum a se prorsus excludere non sit in hominis situm potestate, etiamsi quam maxime rationis imperium in auxilium vocet. Ideo namque & Christus, omnium Martyrum caput & Dominus, tale aliquid volens assumpsit, ut eos, quibus ista nolentibus accidunt, suo solaretur atque firmaret exemplo. Quamquam ego de Poppelio magis existimo, id ei accidisse, quod viris fortibus solet, qui perpensa cum ratione periculi magnitudine, cunctanter ac trepide certamen ineunt. At in ipsa congressione & pugna viros se præbent; contra quam temerarii & stulte audaces facere solent. Itaque illa Poppelii trepidatio, vultus dejectione indicata (ut mea quidem fert sententia) non aliud, quam instantis pugnæ prudens quædam meditatio fuit; qua nimirum hinc suarum virium imbecillitatem considerando, inde vero divinæ virtutis opem sperando atque invocando, ad agonem martyrii caute provideque se præparabat. Ignavia porro mollitiesque animi quam ab hoc viro longe abfuerint, primum illud declaravit, quod paulo ante interrogatus a quodam, licitumne esset Orangio in præsenti negotio jurare, simpliciter respondit, id citra culpam mortalis peccati fieri non posse. Sed multo etiam magis postea robur animi ejus prodidit illa coram hostibus frementibus ac præsentem mortem intentantibus apertissima fidei Catholicæ confessio, de qua in progressu dicemus.

CAP. XII.

[36] Ceterum nihil mirum, si captivi, quibus suum ob oculos vertebatur periculum, timere & expallescere visi sunt, [Nihil magis religioni nocet,] quando & ex iis, qui istorum miseriæ spectatores astabant, nonnullos videre erat colore atque habitu vultus nihilo lætiori, scilicet animi dolore pressi manifestum indicium præferente: seu quod humano miserationis affectu præsentem casum civium suorum graviter ferrent, seu quod parem sibi quoque cum illis fortunam ab hostium perfidia metuerent, & certo metuendam esse viderent; seu forte quod facti sui conscientia torquerentur, ut qui barbaro milite in civitatem ita temere admisso, tot cives innoxios, imo viros optimos in extremum vitæ discrimen adduxissent. Neque nunc eos dico, qui factionis & sectæ studio Catholicos omnes oderant. Hi namque tunc, uti suarum rerum successu vehementer exultabant, ita (quod ante dixi) captivis perquam petulanter insultabant: sed de iis loquor, qui seu recte seu secus in animo de religione sentirent, eam tamen ita colebant, ut in primis sui status ac privatæ utilitatis & commodorum rationem haberent, interim externa specie magnam ad omnes homines humanitatem ostendentes. Erat inter hos senex quidam (cujus nomini parco, ne personam insectari videar) vir consularis & honoratus, sed cujus animi levitatem mutata religionis facies, atque immodicum omnibus placendi studium jam non semel coarguerant.

[37] Nam primo Geusiorum tumultu, qui inciderat in annum MDLXVI, cum quartis feriis sub vesperum auditor ordinarius & cum primis spectabilis interesset concionibus hæreticis, [quam affectata aliquorum hypocrisis,] quæ habebantur in domo quadam extra mœnia civitatis, in eum usum Orangii auctoritate adinstar horrei tumultuarie constructa (neque enim intra civitatem iis concionibus locus impetrari tunc potuit, Orangio licet pro Geusiis graviter instante; sed viriliter obsistentibus cum utroque Parocho civibus Catholicis) idem ipse tamen, quasi vel inter religiones nihil esset discriminis, vel in hominem alium repente fuisset mutatus, postridie, id est quinta quaque feria, primo diluculo in ecclesia Catholicorum, inter primos honoratiori sedendi loco occupato, conspiciebatur; Missæ sacrificio, quod solenniter ea feria pro veneratione sanctissimi Corporis Christi ex more Ecclesiæ celebratur, singulari quadam specie devotionis intererat, luminaria, quæ ibi de more copiose solent accendi, suis ipse manibus perquam officiose accendebat; denique quæcumque homo vere Catholicus faceret, faciebat. Cum autem & locuples inprimis haberetur, & sæpenumero primarii senatoris, quem Burgimagistrum vocant, officio functus fuisset (quæ duæ res auctoritatem ei apud vulgus præcipuam conciliaverant) facile omnium oculos animosque in se convertebat, sive in ecclesia Catholica sacris interesset mysteriis, sive profanis hæreticorum concionibus se misceret.

[38] [etiam in re tam seria] Videbatur hoc quibusdam ad summam prudentiæ laudem pertinere, si gliscentibus religionis causa dissidiis, neutram in partem ita discederent, ut pro ea, quam veram judicarent, devovere se, aut omnino molestiarum aliquid pati in animum inducerent; sed pro temporum atque hominum varietate subinde in aliam atque aliam formam, simulando ac dissimulando, se converterent, amicitiam cum omnibus colerent, aut certe colere se fingerent, comitatem apud omnes ostenderent, favorem denique suum atque obsequium omnibus promitterent; nimirum hoc pacto sese (ut quidem videri volebant) publicæ tranquillitati quam optime consulere, revera autem privatam vitæ commoditatem ac dignitatem, captatis omnium favoribus, quam prudentissime tueri se atque stabilire arbitrantes. Quamquam ejusmodi homines opinione ac spe sua frustrari non raro contingit: dum enim sincere nihil agunt, sed ad plausum & favorem multitudinis actiones suas omnes componunt, fit sæpenumero ut detracta larva, & detecta ea morum hypocrysi, quæ profecto nec diu latere, nec cordato cuiquam probari potest, tamquam vafri, subdoli, parum fidi, meri simulatores ac dissimulatores vulgo male audiant, eamque etiam ob causam omnibus exosi merito reddantur.

[39] Utcumque tamen interdum fucus fiat hominibus, ea, quæ foris apparent, [tempori sese aptantium;] tantum intuentibus; Deo certe, qui cognitor ac discretor est cogitationum cordis, fucata hæc seu prudentia, seu sapientia, quam specioso nomine politicam nonnulli vocant (nos cum Apostolo Jacobo terrenam, animalem, diabolicam rectius appellaverimus) placere nequaquam potest: quia juxta Psalmistam, Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quandoquidem & Paulus Apostolus, si adhuc hominibus placeret, Christi servus non esset. Et tamen ejusdem Apostoli testimonio pariter & exemplo sapientiam illam suam astruere non veretur politicum istud hominum genus, quod ille se Judæis Judæum, infirmis infirmum, denique omnibus omnia factum esse dicat, ut omnes faceret salvos: quasi factum hoc Pauli ad simulationem pertineat erroris, quæ semper est detestabilis, ac non potius ad condescensionem & commiserationem errantium atque infirmorum, quæ in magistro pietatis est imprimis commendanda; dum salva veritate nihil eorum prætermittit, quibus proximorum vel error corrigatur, vel infirmitas sublevetur.

[40] Alioqui, quomodo implebit quod ipse alibi docet, [qui merito redarguuntur.] ab omni specie mala abstinendum esse? Aut quomodo secum ipse consentiet, qui alias neque Titum propter Judæos circumcidi patitur, neque Petrum religionis in negotio quidquam simulantem sustinet, sed libera voce reprehendit. Ille igitur, de quo loqui cœperam, quasi consiliorum, quæ de captivis agitabantur, conscius, capitalem iis sententiam annuntiat, & specie condolentis atque consolantis monet, ut præsentem casum æquo ac forti ferant animo, quando spes non esset fore, ut decreta semel sententia revocaretur. Utrum autem revera decretum id jam tunc fuerit, an vero sic decretum fuisse aliquo errore putaverit, incertum habeo. Illud certum, neque hunc virum, tametsi auctoritate valere plurimum crederetur, neque aliorum civium quemquam, qui frequentes eodem adventabant, vel verbum pro liberatione captivorum eloqui ausos fuisse; quamvis ex iis nonnulli captivorum saluti consultum ex animo cupere viderentur. Quod illis sane præter opinionem evenit, ut quorum adventum plerique omnibus votis exoptarunt, eos in urbem receptos tam graves hospites, imo tam duros dominos experirentur, ut jam ne hiscere quidem pro iis auderent, quibus ex pactis adeo sancte juratis incolumitatem deberi sciebant.

[41] Itaque factum, ut talibus portentis admissis, omnis reipublicæ forma repente fuerit eversa, [Experiuntur miseri cives, quæ S. Pastor ante prædixerat.] civiumque auctoritas extincta, non Catholicorum modo, sed eorum etiam, qui sibi ab illis omnia diversa speraverant, libertatem, pacem, auctoritatem summam. Quamquam hæc illis eventura, si Geusiorum fidei sese crederent, satis superque publicis in concionibus prædictum fuerat a Leonardo parocho; frustra quidem, utpote verba faciente apud homines dudum affectu & opinione contraria præoccupatos. Catholici vero cives, quorum exiguus esse numerus videbatur (de iis loquor, qui non in arcem confugerant, sed in civitate remanserant) delitescebant plerique præ metu, quorum etsi forte unus & alter familiaritate quorumdam Geusiorum freti, in arcem, ac deinde in atrium captivorum irrepsissent, trepidi astabant, ne verbo quidem ausi innoxiorum causam adjuvare: non illi sane dissimiles Petro, qui in atrium Pontificis post Jesum introgressus, Dominum ac Magistrum suum se nosse præ metu dissimulavit. Leonardus tunc admonitus a quodam captivitatis socio, quam non vere gloriatus aliquando fuisset, Gorcomii in tantum Catholicos hæreticis numero prævalere, ut singulis hæreticis opponere posset denos Catholicos; Certe, inquit, fefellerunt me. Et verum hoc dixit. Fefellerat enim bonum virum multorum hypocrisis.

CAPUT V.
Segregatis in conclave Ecclesiasticis omnibus, oblatam libertatem renuit B. Guardianus, suos ad constantiam egregie exhortatus. Incusata perfidia Marini præfecti, qui tandem, pactis novis conditionibus, captivos cives laicos dimittit.

CAP. XIII.

Inter hæc porro sub octavam horam evocantur e numero captivorum cives duo cum suis uxoribus, alter Splinterus nomine, [Captivis reliquis libertatem sperantibus,] qui civitati erat a legationibus & negotiis publicis, pensionarium vulgo vocitant, alter ejus filius Joannes, utriusque juris licentiatus; pro quorum liberatione Splinteri nurus alteri cuidam ejus filio nupta (cujus in ædibus hospitio Marinus exceptus fuerat) magnis apud eum clamoribus ac muliebri ejulatu dum supplicaret, promissionem salutis eorum impetrarat, seu verius extorserat. His igitur abeuntibus suam causam alii captivi commendant, sed frustra. Mox enim iidem illi redire ad captivos jussi sunt, impediti aut certe dilati consilio quorumdam, quos seorsum in conclavi disceptasse inter se, quid de captivis ageretur, jam ante commemoravimus. Cœpit tamen exinde captivis nonnulla salutis spes affulgere, quod illo exemplo flecti posse præfecti animum intelligerent. Neque jam ob aliud se retineri arbitrabantur, quam ut, si quid adhuc pecuniæ reliquum apud se servassent, excuterentur, priusquam abire sinerentur; vel (ut quidam dicebant) lytron aliquod, æstimatione prius facta, solvere cogerentur.

[43] [Guardianus & alii segregantur:] Dum ad hunc modum captivorum pendent animi, evocatur Fratrum Minorum Guardianus cum omnibus suis, & præterea Canonicus quidam Regularis S. Augustini, idemque sacrarum virginum ejusdem Ordinis monasterii præfectus. Boni nuntii quibusdam ea res videbatur, existimantibus ob id primos evocari monachos, atque adeo liberos dimitti, quod nec pecuniam eos apud se habere amplius suspicio esset, & pretium ab iis pro capitum redemptione sperari non posset, ut quos ad mendicitatem usque pauperes esse constaret. Sed longe fefellit ea opinio. Abducebantur enim in conclave quoddam, in quo sejuncti ab aliis asservarentur. Quo cum intrarent, & scalas ibi forte positas conspicerent, non aliud tunc quidem suspicati sunt, quam se continuo suspendendos. Ita spem temere a nonnullis conceptam superveniens hic metus ex animis eorum repente profligavit. Dum in eo loco custodirentur, accessit ad Guardianum quidam Gorcomianus civis, ei sanguine conjunctus. Is ut moribus levis, ita religione instabilis, primum aliquando Regi Catholico militaverat, & in recuperanda arce Lovesteina, Gorcomio vicina, quam ante Geusii dolo ceperant, virilem ac strenuam navarat operam; sed postea Brilam, quando jam ea civitas a Geusiis tenebatur, nescio quo consilio profectus, in suspicionem venit, quod Geusiis ad militiam nomen dedisset.

[44] Quam ob causam paulo post cum forte Gorcomium reversus esset, [ipse oblatum ad liberationem obsequiū rennit;] a præfecto comprehensus & vinctus, Roterodamum missus fuerat ad Comitem Bossutanum (qui tum eam urbem Hispanico præsidio Catholici Regis nomine tenebat) ut is regia, qua per Hollandiam fungebatur auctoritate, de illo statueret. Ac sane certum erat capitis periculum, nisi Guardianus, tum propinquorum precibus incitatus, tum maxime pia hominis commiseratione ductus, quod eum ad meliorem frugem hac via reductum iri speraret, dante videlicet intellectum vexatione, Roterodamum profectus, liberationem ejus sua apud Comitem intercessione impetrasset. Quo nimirum facto probatum reliquit, quanto flagrarit studio subveniendi eis, quos adversitate pressos, ope atque opera sua adjuvari posse non diffideret. Ceterum vir ille eo periculo liberatus, vitæ quidem emendationem nullam ostendit, neque deinde religionem Catholicam ex animo sectari visus est: quin potius Geusiorum factioni, tamquam parti potentiori, non multo post sociatus, nonnullam inter eos auctoritatem erat jam consecutus. Sed tamen accepti tam insignis beneficii non penitus oblitus, ad Guardianum, uti dicere cœperam, accessit, eumque benigne allocutus, operam obsequiumque suum omne perquam officiose ad ejus procurandam liberationem obtulit.

[45] At ille, quamvis de religione nondum esset proposita tentatio, [& unius alteriusve dicteria] liberari se prorsus renuit, si non omnes sui Fratres una secum liberi dimitterentur. Erant autem inter Fratres unus & alter, atque ii fortassis, quibus ad capessendam martyrii palmam animus postea per ignaviam defecit, qui cum viderent Guardianum præ se ac ceteris omnibus tam facile, si vellet, liberari posse, dicebant ei: Siccine nos, Pater, deseres? Et erat qui diceret: Tu nos huc introduxisti; & nunc in discrimine positos derelinques? Durum hoc illi erat, & acerbum auditu. Neque vero quemquam jussu suo vel suasu in arcem introduxerat, sed, ut est a nobis initio commemoratum, pridie quam in urbem hostis reciperetur, Fratribus omnibus potestatem secerat, quo vellent, & ubi se salvos fore sperarent, discedendi. Cumque sua sponte & consilio major eorum pars in arcem se conferret, & tres modo laici in monasterio remanerent, cum quibus ipse quoque manere maluisset, ut qui patientiæ magis quam defensionis arma suam professionem decere non ignoraret; a conventu tamen Fratrum, qui in majori ac potiori numero consistebat, abesse noluit: eaque sola fuerat illi causa petendæ arcis.

[46] Iterum ergo sociis omnibus diserte promisit in hæc verba: [insigni exhortatione repellit.] Numquam futurum putate, Fratres, ut ego vos deseram. Neque enim aliquando patiar me solum liberari. Quin hac me sponsione vobis obstringo; vobiscum in omni tentatione permansurum me usque ad extremum hujus vitæ spiritum, nec liberationem mei ipsius ullam admissurum, donec vos omnes una mecum liberatum iri videam. Quod si vel unus ex numero, idemque minimus morte mulctandus erit, illi ego me in morte socium adjungam. Durate tantummodo Fratres mei, & viriliter agite; confortetur cor vestrum, & sperate in Domino. His atque hujusmodi verbis Fratres, imo filios suos solicitus pater non tunc solum, sed & deinde alias usque in finem sæpenumero perbenigne pieque consolabatur, & ut ærumnam præsentem pro Christo & Ecclesia ejus forti animo perferrent, hortabatur. Ceterum idem ille Geusius, qui Guardiano liberando suam operam nequidquam obtulerat, postea quemdam alium Franciscanum, sanguine item sibi conjunctum, qui rebus coquinariis in cœnobio præfuerat (dispensatorem vocant) intercessione sua e captivo liberum fecit. Sed hic, sive coactus sive spontaneus, apud Geusios in arce remansit, & cibariis coquendis præfectus est; infelix, qui ollas Ægyptiorum prætulerit improperio servorum Christi.

CAP. XIV.

[47] Non multo post quam atrio educti monachi in conclave abierant, [A captivorum aliquo incusatus præfectus,] evocantur etiam alii, quotquot in atrio captivi reliqui erant, tam laïci, quam ecclesiastici. Qui cum nescirent, quo ducerentur, & spem liberationis adhuc animo conceptam foverent, ductorem sequuntur non inviti. At paululum progressi, vident se non ad liberum egressum, uti speraverant, sed in carcerem duci. Intrant igitur quo jubebantur, ac præsentem casum patienter ferunt. Unus tantum inter eos, homo prædives ac delicatus, dum ad carcerem duci atque urgeri se videt, ibi miser ille animi sui, rerum adversarum insolentis, & ferendæ Christi crucis admodum insueti, molitiem ignaviamque prodens, manibus ac pedibus obluctatur; obluctantem vero trahunt, trudunt, verberant milites, donec in carcerem compellant. Sed non is fuit ex illis, quorum morte clarificandus erat Deus & illustranda Christi Ecclesia. Tunc alius quidam e numero captivorum, sumpta audacia, Marinum accedens & libera voce compellans, expostulare cum eo cœpit atque exponere, quod hæc, quæ fierent, pactis invicem confirmatis neutiquam responderent. Promissam quippe omnibus & juratam esse incolumitatem ac dimissionem. Nunc vero se in carcerem detrudi non absque manifesta injuria, ac fidei datæ & juratæ violatione. Hujusmodi facta virum bonum ac strenuum minime decere.

[48] Cui cum responderet Marinus, fateri se, ita promissum esse, [datam fidem non satis tuetur.] eademque promissa inviolata se servaturum. Atqui manifesto liquet, ait ille, te promissis non stare, qui in carcere includis, quos liberos dimissurum te dudum jurejurando confirmasti. Tum Marinus; Exspecto, inquit, Dordraco quemdam mox adfuturum: prout is retulerit, vobiscum agetur. Adeone vero? inquit alter: Quid si exspectatus ille nuntius referat, nos omnes agendos in crucem? At tecum inita pactio est. Tuæ fidei cum captivis arx dedita. Tu proinde fidem, quam toties tamque sancte nobis obstrinxisti, liberare debes. Pressus istiusmodi verbis, ita demum respondit; Scio fateorque, me fidem dedisse. Et si ex animi mei sententia rem gerere liceret, illico liberos vos omnes dimitterem. Ceterum quia agere, ut volo, non possum, expectandum vobis est, quidquid res feret. Hæc eo commemoranda duxi, ut quisque intelligat, quam vilis sit fidei ac jurisjurandi religio apud hoc genus hominum, qui fidei ac pietati in Deum semel nuntium remiserunt.

CAP. XV.

[49] Interea dum hæc aguntur, & captivorum causa in discrimine versatur, mulieres in atrio relictæ, [Sedato mulierum viris metuentium ejulatu,] quarum inde abducti erant vel mariti, vel filii, cum de iis nihil ad ipsas boni nuntii referretur, suspicatæ ad patibulum eos abstractos esse, clamoribus & lamentis atque ejulatu femineo domum universam complebant. Alia obsecrabat, ut marito suo adesse permitteretur; alia deplorabat, suo suasu filium in arcem venisse; quædam etiam nudato ac porrecto jugulo se pro marito ad necem offerebat. Quibus etsi serio affirmaret Marinus, viros earum salvos fore, non tamen illæ verbis ejus fidem habere, neque de lamentationibus & clamoribus quidquam remittere, donec tandem captivorum unus (quem modo dicebam) in atrium ingressus, cum certo retulisset, viros non ad patibulum, sed in carcerem ductos esse, dolorem earum aliquantum lenivit, atque atrocem de patibulo suspicionem exemit. Erat is Guardiani ex sorore nepos, idem, cujus supra feci mentionem.

[50] Hic porro cum a Marino saltem impetrasset, ut carcere non teneretur cum ceteris inclusus, [voto concepto, mire evadit Guardiani nepos:] sed priori in loco velut honestiore custodia manere interim juberetur, quibus poterat modis annitebatur, ut ex arce se subduceret. Quod etiam, adjuvante Deo, paulo post effecit. Cum enim frequentes militum custodiæ portas obsiderent, duos nactus comites ex iis, quos post arcem occupatam spectandi curiositas eo pertraxerat, altero eorum præeunte, altero subsequente, per medios armatos custodes, exactæ observationis causa hinc inde longo ordine dispositos, a nemine neque agnitus, neque interrogatus, recta via in urbem elapsus est, tametsi erant inter illos, qui & nossent eum, & paulo ante molestiam exhibuissent, in communem cum aliis carcerem propellere volentes. Voverat autem is pridie votum Deo, tunc cum gravissima esset arcis oppugnatio, & proximum ex oppugnatione periculum. Vovendi erat hæc occasio. Recitabat pro consuetudine preces canonicas: in quibus cum ad hanc pervenisset antiphonam: Joannes & Paulus dixeruut ad Gallicanum; Fac votum Deo cæli, & eris victor melius quam fuisti (erat enim natalis ille dies SS. Martyrum Joannis & Pauli) cogitans iis se verbis admonitum, quid in ea præsenti necessitate sibi faciendum esset, ad hunc modum intra se cum Deo locutus est: Si mihi dederis absque tui offensa hinc exire incolumem, voveo me lineis indutum sacram Eucharistiam in solenni ejus festi processione præiturum, cum primum in hac civitate Catholicam religionem colere publice licebit. Huic voto non temere acceptum tulit, quod & ante ceteros omnes captivitatis socios, & inopinabili prorsus modo, & quod præcipuum est, illæsa conscientia liber evaserit, Deo nimirum (ut credere par est) tali ratione pium ejus votum comprobante.

[51] [tandem omnes seculares liberi dimittuntur.] Porro reliqui captivi, solis presbyteris & monachis exceptis, ac præterea cive quodam egregie Catholico, dudum multis criminationibus a Geusiis impetito, cui nomen Gordiano Vossio (quamquam & ipse post aliquot dies diligenti solicitatione suæ conjugis, datis tamen prius fidejussoribus repetendi carceris, quandocumque juberetur, dimissus fuit) cum diem pene totum, spemque metumque inter dubii in custodia detenti fuissent, vix tandem sub vesperum, pacta pro redemptione certa pecuniæ summa, liberi domum dimittuntur, tametsi non plane liberi, quando non sine jurisjurandi cujusdam obligatione permissi sunt discedere. Qua in re bis ab hoste fides est violata; quod nec sine pretio, nec sine jurejurando dimiserit, quos una tantum exceptione bonorum, quæ in arce reperta essent, interposita, liberos & inviolatos se dimissurum, absolute sancteque pactus fuerat. Quamquam hæc perfidia, si cum ea conferatur, quam deinceps in sacerdotes & monachos (quibus utique cum aliis captivis erant pacta communia) sceleratissime declararunt, etiam humanitatis & clementiæ nomen mereri videbitur. Quod quidem ex historiæ progressu patebit.

[52] Non est autem hoc loco prætermittendum, quod cum memorati cives dimitterentur, [Cur Dunæus in carcerem retrusus sit.] dimissus fuit una cum eis sacerdos quidam, Godefridus Dunæus nomine, cui cerebrum læsum nonnihil erat ex causa, quam alio loco referemus; vir alioqui, vel adversariis, testibus, integerrimus. Verum is dum per medium atrium cum aliis ducitur, a militibus solus ipse retinetur, hujusmodi occasione. Gorcomianus quidam civis, Geusius, qui illic forte aderat, milites rogat, quid ita sacrificum illum dimitterent. Quibus respondentibus, quod fatuus esset, ait: Si satis sapit, ut Deum faciat, satis quoque sapit, qui suspendi debeat. O execrandam scelerati nebulonis in sacra mysteria blasphemiam! Quod tamen uti per quam facete dictum, ita jucunde sonuit in auribus militum, ut ejus gratia continuo Dei sacerdos in carcerem reduceretur, passionis simul & gloriæ cum iis, ad quos revertebatur, consortium habiturus. Ita videlicet apud impios illos una satis idonea causa capitalis supplicii visa est, sacerdotem esse ac divinorum mysteriorum administrum.

CAPUT VI.
Sancti Martyres cibos vetitos respuunt, varios cruciatus fortiter patiuntur, uti & gravissimas contumelias: primus in sacerdotes seculares furor, & omnium ab iis extorsio. Poppelii Parochi insignis confessio.

CAP. XVI.

Post dimissos cives laicos, Guardianus cum suis omnibus e conclavi, de quo supra diximus, educti, in tetrum ac fœtidum subterraneum carcerem detruduntur, [In carcere detenti Martyres, carnibus vesci recusant,] in quem jam ante duo parochi cum sacerdotibus aliis conjecti fuerant. Erat autem sexta feria, qua Christianis Ecclesiæ matris antiquissima lege, vetitum atque illicitum est carnes edere. Cum ergo cœnandi tempus adesset, & fames captivos urgeret adferuntur eis carnes edendæ. Sed eas nemo omnium gustare voluit, uno tantum excepto sacerdote, qui & obedientiæ Ecclesiasticæ & Catholicæ professionis oblitus, tum ipse ex iis comedit, tum alios, ut idem facerent, tametsi frustra, hortatus est; quamvis plerique eorum præ inedia pene jam deficerent, quod post nocturnos labores atque ærumnas, toto illo die nihil aut perparum cibi gustassent.

[54] Non ignorabant illi sane, ut erant inter eos viri sacrarum Litterarum peritissimi, omnem creaturam Dei Bonam esse, [ob varias graves causas:] & mundis omnia munda. Sciebant etiam necessitati legem Ecclesiasticam non præscribere. Sed tamen ob duas causas mihi videntur carnes oblatas consulto respuisse. Primum quod a desertoribus Ecclesiæ, atque in contemptum Ecclesiasticæ consuetudinis oblatæ essent (sicut olim piis divinæ legis zelatoribus ab impiis Antiochi ministris oblatam fuisse porcinam legimus) cum alioqui piscium & aliorum esculentorum haberi soleat eo loco abunde satis. Deinde quod apud plebem (sicut apud Judæos olim laudatissimus ille senex Eleazarus) illico se per calumniam traducendos scirent, velut qui defectionem a religione Papistica facere jam cœpissent, aut certe contra suam ipsorum doctrinam & professionem, metu inducti aliquid commisissent. Quæ res apud multos, religionis in negotio nutabundos, aliosque infirmiores, non leve offendiculum parere poterat, Itaque Martyres hac sua constanti recusatione, tum honori Dei, tum saluti multorum, pie simul & prudenter consuluerunt. Ceterum ille, quem de carnibus edisse diximus, etsi postmodum adhuc multa communiter cum sanctis Martyribus passus fuerit, non tamen ad metam usque martyrii cursum passionis perduxit.

[55] Jam autem captivi eo se loco positos videbant, ut de liberatione vix quidquam sperandum, [tum vero, utut humane trepidarent aliqui] at contra de morte, deque acerbis cruciatibus subeundis, serio sibi cogitandum intelligerent. Quamquam erant, qui & mortem vehementer extimescerent, & suppliciorum tormenta non minus quam mortem ipsam reformidarent. Quod certe mirum videri nemini debet; quandoquidem omnibus insitum est natura, mortem doloresque uti refugiant. Sed Christiani militis est, ita naturales hujusmodi passiones in se admittere, ut earum impetu ad illicita pertrahi se non sinat, & carnis infirmitate sic tentari, ut spiritus divinæ voluntati per omnia promptus acquiescat. Quo in certamine quam fuerit a nostris Martyribus viriliter ac strenue desudatum, ex quo tempore civibus, quos dixi, liberatis, soli retenti sunt, ea, quæ deinceps erunt a nobis commemoranda, perspicue monstrabunt; si tamen aliquatenus oratio nostra rei dicendæ magnitudinem assequetur. Nam profecto nequaquam facile mihi fuerit verbis exsequi, quanta mala cum alias, tum præcipue Gorcomiano illo in carcere, tot noctes ac dies perpessi sint sancti Viri, dum ad omnium injurias expositi, vilissimi cujusque e grege militum nebulonis sævos incursus assidue aut exspectant aut tolerant.

[56] [illatos cruciatus fortiter pertulerunt.] Etenim tenebriones illi ac satanæ ministri (Geusios dico milites, arcis præsidiarios) quoties improbe ac petulanter agendi libidine stimulabantur (quod quidem erat frequentissimum) toties eam, prohibente nemine, in captivis affatim explebant. Fere autem a cœna cibo saturi vinoque madidi, istiusmodi ludo se recreabant. Carcerem ingressi miseros verberibus excipere, pugnis obtundere, calcibus impetere, trahendo, pellendoque atque aliis, ut cuique libitum erat, modis exagitare. Inter hæc autem vibratis in eos linguæ jaculis, teterrima maledicta certatim congerere; denique nullum contumeliæ genus prætermittere, quo vel animos suos homines nequissimi pascerent, vel captivorum infelicitatem exaugerent. Impellebat eos ad hæc facienda primum vitæ suæ improbitas, jam longa consuetudine versa in naturam. Erant enim plerique eorum piratæ, sicarii, publice facinorosi: deinde odium acerrimum atque acerbissimum, quo genus hoc hominum in omnes Dei ministros, sed, potissimum in monachos deflagrat. Qui namque fieri queat, ut inquinatissimæ ac perditissimæ vitæ homines (si tamen homines eos dicere fas est) non infensissimos animos gererent adversus eos, quorum in vita & conversatione suum prorsus nihil agnoscebant, sed omnia suis cum factis & moribus e diametro pugnantia?

[57] [Odii Geusiorum in Catholicos causa.] Nam & Cain, ut testatur dilectus ille Christi discipulus, non ob aliud occidit fratrem suum, quam quia opera ipsius maligna erant, fratris autem ejus justa. Ut enim nulla major est contrarietas, quam earum, quæ in moribus hominum existunt bonitatis & malitiæ, itemque veræ religionis & falsæ; sic utique nullum inter homines odium infestius acriusque, quam quod morum ac religionis causa in bonos exercent mali. Porro his duobus, improbitati & odio, velut cumulus & complementum tertia jam accesserat impunitas designandi in captivos quæcumque vellent. Ea nimirum est illa effusa, effrenisque licentia, malis ac nequam hominibus semper nimium exoptata. Quam proinde Christus Dominus ad consimiles impietatis ministros loquens, & horam ipsorum vocat, & potestatem tenebrarum. Quæ quemadmodum divinæ dispensationis consilio fuit ad tempus permissa Judæis in Filium Dei, ita non dubitamus, & istis fuisse permissam divinitus in Servos Dei: quo scilicet hi Christo capiti suo, tamquam vera corporis ejus membra, per passionem consormati, futuræ quoque gloriæ cum eo consortium mererentur, Apostolo ejus attestante: Si compatimur, & conglorificabimur.

CAP. XVII.

[58] Sed ad institutam redeo narrationem, expositurus ea speciatim, [Gravissimæ in Sanctos contumeliæ] pauloque accuratius, quæ prima illa nocte lucisugae illi ac tenebrarum ministri in filios lucis perpetrarunt. Fuit enim impetus iste, ut primus, ita gravissimus; & tempus ipsum nocturnum cum operibus tenebrarum apprime congruebat. Cum igitur large lauteque cœnati essent, distentis cibo potuque visceribus, animum quoque suum voluptate se digna pascere & satiare festinant. Surgunt a cœna, & rapido cursu carcerem petunt, ad captivos irruunt, horrendis vocibus ac vultibus miseros percellunt, atque inter alia terribiliter exclamant: Abscindamus iis omnibus virilia, nares, aures; deinde in crucem subigamus idololatras istos ac deificos. Hoc nomine Christi sacerdotes appellabant homines impii propter mysticam consecrationem. Intulerant autem illuc scalas, quarum conspectu vehemens timor suspendii ac mortis captivis quibusdam incussus fuit. Etsi non hoc consilio scalas attulerant, ut suspenderent quemquam, sed ut iis alligatos Martyres nudos virgis cæderent, aliisque, quibus liberet, modis excarnificarent. Nam virgas jam in eum usum paratas habebant.

[59] Tum quidam inter eos, audacia & scelere facile primus, [quibus unus solus ignavior terretur.] cognomento Niger, homo Gorcomianus, porrigi sibi scalas jubet. Quas cum ad carnificinam apposite collocasset, divino nutu factum, ut eo quidam accurreret, cum clamore nuntians, Guilielmum Turcum (is erat arcis præfecti filius, pridie nequidquam a patre exspectatus) cum copiis adventasse, jamque urbem invadere. Illi, cum rem ita, ut nuntiabatur, habere putarent, metu pavidi ab incepto desistunt, & relicto carcere, cursim ad mœnia contendunt, hostem depulsuri. Captivi interea respirandi spatium nacti, peccatorum suorum confessione, ac mutuis exhortationibus ad mortem & martyrium fortiter obeundum se parant. Sed tamen (quod nec hoc loco prætermittendum est) unus eorum, mollis nimium ac delicatus Christi miles, de morte cogitationem in animum suum dimittere nullo modo poterat, sed consertis contortisque manibus, muliebri lamentatione carcerem complebat; frustra eum Leonardo Parocho adhortante, ut in Domino Deo confideret, virilem animum sumeret, mortem pro religione contemneret, æterna præmia cogitaret.

[60] Erat is, qui jam ante non semel inter viros fortes ignaviam mollitiemque animi sui vocibus & factis istiusmodi prodiderat. [Sacerdotes seculares primum aggressi Geusii,] Ceterum ut cognitum est, falsum esse quod fuerat nuntiatum, carcerem mox repetunt milites, conceptum & aliquantula mora suspensum crudelitatis opus securioribus jam animis exercituri. Primum igitur omnium, occupato quodam carceris angulo, jubent illuc ad se captivos sigillatim accedere. Qui suspicati, sese ibi omnes alium post alium jugulandos, cum nescirent quem primum vellent, manent suis locis, nec quisquam accedere properat. Tum milites: Ex atratis illis volumus. inquiunt; seculares sacerdotes eo vocabulo ex vestitu designantes: quemadmodum Franciscanos, leucophaætos (vulgo griseos) simili contemptu vocitabant. Ideo vero illos evocant primos, quod apud eos pecuniam reperturos se sperarent. Quod de istis sperare vix poterant, quos scirent pro sui Ordinis instituto pecunias neque contrectare, neque omnino possidere. Ceterum ad eam militum vocem Leonardus; præsto sum, inquit. Moxque ad eos alacriter atque impavide progrediens, collum pectusque suum ipse nudat, & ingenua procumbens, cervicem feriendam præbet.

[61] [ab iis omnia extorquere conaniur.] At illi crudelitatis affectum auri cupiditate paululum cohibentes, pecuniam omnem suam depromere eum jubent. Leonardus illico deprompta ac tradita, quam apud se habebat, pecunia dimittitur. Deinde Godefridum Dunæum aggredientes; Oportet, aiunt, ut tu nobis thesaurum indices. Quamquam istum quoque non diu vexatum a se dimiserunt; quod scirent hominibus semifatuis (qualem hunc æstimabant) non solere talia secreta committi. Post hunc igitur venire ad se jubent præfectum monasterii Virginum Regularium S. Augustini, virum senem & vitæ probitate spectabilem. Exquirunt de thesauro monasterii. Ille quantulum apud se pecuniæ habebat, proferens, nullius alterius thesauri conscium esse se dictitabat. Sed improbi illi, non modo non acceptis ablatisque, quæ apud eum invenissent, satiantur; verum etiam exinde majori cupiditate accensi, minis intentatis, extorquere conantur majoris alicujus thesauri confessionem. Et ut præsentaneæ mortis metu virum perterrefacerent, sclopetum admovent, velut jamjam in eum displosuri, ni prodat occultas opes. Verum ille neque dare potuit, quod non habebat, neque prodere, quod non sciebat; quando nec erat usquam omnino, quod proderet, pauperis familiæ pauper præfectus.

CAP. XVIII.

[62] Erat autem militibus, civium quorumdam malevolorum relatu persuasum, [In Poppelium Parochum infensiores,] immensam pecuniæ vim in arcem a Catholicis importatam fuisse. Hac illi persuasione imbuti, nihil intentatum relinquunt, quo reconditorum thesaurorum indicium a captivis extorqueant. Graviori igitur impetu Nicolaum Poppelium, juniorem civitatis parochum aggrediuntur: in quem ob id insensiori erant animo, quod in suis ad populum concionibus acrius in hæreticos invehi solitus esset. Primum minacibus verbis prodi sibi postulant thesauros Ecclesiæ. Sed cum viri constantia minis non moveretur, vim adhibere parant. Hominem ante se statuunt tenentque, ne quam in partem facile se movere ac deflectere posset. Tum ori ejus sclopetum (vulgo pistoletum vocant) sphærula ac pulvere sulphureo instructum opponunt, velut continuo explosuri. Neque modo thesaurum poscunt auti vel argenti, sed præterea fidei orthodoxæ & Catholicæ, quem potiorem sanctioremque gerebat sub pectore thesaurum, diripere moliuntur, gemina face in Dei servum armati diaboli satellites, avaritia, ut rapiant aurum, & impietate, ut auferant Christum, quidni dico Christum, quando extra Ecclesiam & fidem Catholicam Christus haberi non potest?

[63] Itaque cum acerba quadam exprobratione jubent, [diris eum modis exagitant,] ut quæ sæpenumero publicis in concionibus prolocutus fuisset, jam tunc, si ausit, profiteretur, hujuscemodi verbis eum compellantes: Hem sacrificule; Ubi nunc illud os tuum & gloriatio tua? Qui toties de suggesto jactabundus blaterasti, te pro fide tua mortem libenter oppetiturum. Age igitur, eloquere & responde, num magnifica illa dicta factis comprobare, tuamque doctrinam morte consignare nunc sis paratus. Ad hæc vir sanctus, præsenti periculo nihil territus nihilque cunctatus, libera voce respondit. Etiam, lubens mortem oppetam pro fide Catholica, eaque imprimis, qua credo, Corpus ipsum & Sanguinem Domini nostri Jesu Christi, in venerabili Sacramento sub symbolis panis & vini vere contineri. Post hanc confessionem, claris & distinctis verbis pronuntiatam, nihil aliud quam continuo moriturum se arbitratus, sublata voce, ita ut tota pene arce exaudiretur, exclamavit dicens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.

[64] Porro miles sclopetum, quod ori ejus adversum continuo tenebat, laxare non est ausus; [ferme ad mortem excruciatum.] Deo videlicet manum barbari hominis cohibente, quo veritatis suæ testem ad uberiorem patientiæ materiam, simul & ad ampliorem gloriæ mercedem reservaret. At vero milites, hac invicta viri fortitudine vehementius irritati, neque adhuc pecuniarum thesaurum, quem avaro versabant animo, desperantes, aliam extorquendæ ejus confessionis viam tentant. Igitur funem cinctorium cuidam ex Minoritis cum detraxissent, altera ejus parte collum Poppelio stringunt, alteram januæ carceris superimmittunt, quo sursum eum magna vi trahentes, iterumque demittentes, cum id identidem facerent, parum aberat, quin illi, pressius astricto fune, animam intercluderent. Qua mortis vicinia jam laborantem urgent atque instant, latentes uti prodat thesauros. Verum ne sic quidem a proposito discedentem, denique post multam vexationem viribus defectum, ac pene exanimem, vixque extremum trahentem spiritum, solvunt atque a se propellunt. Qui quidem paulatim ad se rediit, ac spiritum recepit. Ceterum vibicem ex fune quo tam immaniter tractus fuerat, in colli circuitu relictam, atque omnibus facile conspicuam ad mortem usque nobilis Christi confessor retinuit.

CAPUT VII.
Vexantur Minoritæ ad extorquendos ab iis thesauros: Guardiani lenis responsio & postea silentium: ferme ad mortem immaniter torquetur. Historiæ hujus veritas, & reversi ad se Guardiani egregia ad concaptivos oratio.

CAP. XIX.

Venitur deinde ad Fratres Minores, & a pauperibus Christi pecuniarum thesauri poscuntur. [Verso in PP. Minoritas furore,] Et quamvis eos pro ratione sui instituti pecuniatum usu atque etiam contactu abstinere nemo militum istorum ignoraret; attamen odium avaritiæ flammis accensum, in sinistram suspicionem eos impulit, ut existimarent, illos non hoc esse revera, quod foris profiterentur; sed falsa paupertatis specie fucum hominibus facere, & vel communes opes aliquas occulte possidere, vel singulos furtive sepositos habere nummos ad usum privatum. Certe quidem horum nemo (gratia Deo) talis deprehendi potuit. Quippe & disciplina, in qua a Patre Guardiano diligentissime continebantur, efficiebat, ut de pecuniis clanculum habendis cogitare non auderent, & ea tum in providendis necessariis adhibebatur cura, tum in distribuendis servabatur æqualitas, ut nec habere vellent. Milites autem quo citius occultorum confessionem extorqueant, ab junioribus quæstionis initium facere constituunt, quod eos sperarent ob ætatem & simplicius atque apertius ad interrogata responsuros, & facilius, cessuros tormentis, quibus ad indicanda, quæ nossent, cogerentur. Hos igitur aggressi, pugnis & alapis adeo dure & inclementer ceciderunt; ut eorum uni dens molaris excussus, locum in gingivis vacuum reliquerit, quem postea, cum evasisset (neque enim hic in numero Martyrum fuit) multis inspicere volentibus ostendit.

[66] [juniores primum torquēt, proditionis accusautes.] Alius quidam inter eos laïcus, nondum talibus pugnis assuetus, sublata voce ejulare cœpit cum lacrymis. Quem Guardianus, aliique Fratres ad patientiam interim cum increpatione hortabantur. Sed cum eum nihilo minus duris verberibus, ac minis etiam gravioribus perurgeret militum sævitia, ut thesaurum & res pretiosas Ecclesiæ commonstraret, cum fletu respondit, nullius omnium se conscium esse: ad Guardianum, ut præfectum, talium rerum noritiam & curam pertinere: Tum illi; Quis ex vobis est, inquiunt, horum proditorum præfectus? Proditores ideo vocabant, ne (quod Euangelicæ doctrinæ contrarium existimabatur) religionis causa supplicio, molestiave quemquam afficere viderentur. Itaque proditionis ac læsæ reipublicæ crimen assidue objectabant iis omnibus, quos religionis nomine exosos e vivis sublatos cuperent. Sciebant enim quam proditoris nomen apud omnes odiosum esset. Quare confictis de industria criminibus, in id studiose incumbebant, vulgo passim uti persuaderent, hosce captivos plerosque non aliud esse, quam patriæ proditores, & conjuratos publicæ salutis ac libertatis hostes. Porro mentione præfecti facta, junioribus dimissis, correptum illico Hieronymum Vicarium, Guardianum esse rati, minis & terroribus aggrediuntur. Pugionem pectori ejus admovent, adacturi in viscera, ni prodat postulata.

[67] Vicarius cum verbo posset a se periculum avertere, [Pulcrum Vicarii & Guardiani certamen;] si videlicet eum, se qui falso putabatur, negaret, ipse periclitari tacendo maluit, quam quod res erat, eloquendo, vitam alterius in discrimen vocare. Fuit hoc in eo magni erga præfectum suum amoris argumentum. Sed non minus istud laudabile, quod suo vicissim Vicario Guardianus præstitit; dum illo tacente, & violentas militum manus exspectante, pro salute ejus semet objiciens (neque enim ferre potuit optimus suorum Pastor & Pater, ut errore personæ quisquam alius pro se cruciatu vel omnino molestia afficeretur) se illorum esse Guardianum clara voce professus est. Eum ergo cognitum, Vicario dimisso, aggressi rabidi illi atque immanes cacodæmonum ministri, tractant hominem, non ut hominem, sed ut nocentem aliquam feram, imo verius ut sceleratissimum totius orbis sicarium. Sic enim ipse postmodum cuidam secreto retulit, a quo nos & illud & alia quædam habemus. Primum instant horrendis vocibus; mox verbera submittunt & congeminant in tantum, ut universum pene corpus illi contunderent. Adduntur ad augendum terrorem minæ gravissimæ.

[68] Hac via nitentibus ad extorquendam thesauri confessionem, placide Nicolaus respondit hujusmodi verbis: [hujus pacata responsio, post quam tacet.] Calices sacros & ornamenta templi nostri in arcem istam illata fuisse non ignoratis. Ubi ea quoque reperta a vobis esse nihil dubito. Alium porro thesaurum non habemus; sed pauperes cum simus, ex eleemosynis vitam sustentamus, quas nobis usque in præsens homines boni sunt elargiti. Ex iis autem si quid adhuc reliquum est, id ubi sit, nescio. Neque enim nostris, sed secularium hominum manibus pecuniam in nostras eleemosynas collatam, tractari ac dispensari satis probe novistis. Ad hæc milites; Mentiris monache: At vir sanctus post primum illud responsum, utpote verum, absolutum ac rationis plenum, nullis deinceps neque minis, neque verberibus, neque alia quacumque membrorum divexatione compelli potuit, ut verbum præterea loqueretur. Etenim semel id, quod res erat, aperte simpliciterque responderat. Revera namque thesaurum, quo Fratrum seu monasterii necessitatibus in longum aliquod tempus prospectum esset, neque collegerat aliquando, neque ut colligeret, umquam laborarat. Quod quidem ab eo sapienter imprimis, ac suæ professioni convenienter factum est: tum autem & ea tempestate admodum accidit opportune. Quippe tali compendio cautum provisumque fuit, ut ne hostes eorum hæretici thesaurum, quem auferrent ac nequiter consumerent, reperirent: simulque sublata occasio sinistræ existimationis, quam non sine gravi scandalo concipere plerique potuissent, si apud eos, qui paupertatem Euangelicam singulari quodam modo publice profiterentur, latentes pecuniarum thesauri reperti fuissent.

CAP. XX.

[69] Cum igitur milites verbum deinceps nullum ab eo super interrogatis extorquere possent, immaniter protrahunt suspendendum. [Hinc nebulonum in ipsum crudelitas] Qui cum inter hæc diceret: Nihil est necesse me ad hunc modum trahi; ipse lubens ac sponte progrediar: illi nihilo mitius agentes, etiam funem, quo pro sui instituti ratione cinctus erat, in collum ejus injiciunt, ipsum deinde sic ligatum ferociter admodum in diversa trahunt ac retrahunt, donec ad ostium carceris perventum esset, ubi eum sicut paulo ante Poppelium, suspendio torquere parant. Itaque supra ostium protenso fune, quo collum Martyris stringebatur, primum violento ejus tractu ipsum attollunt humo. Sed cum diutius funem manibus tenerent, quærentes retinaculum aliquod, seu clavum, seu stipitem, cui funem innecterent, interim pendentis corpus modo subsidit & pedibus ad terram vergit; modo a barbaris illis iterum attracto fune attollitur: atque in hac vicissitudine pœna sancto Martyri cum vita producitur; & mors, quam obire pro Dei Ecclesia vehementer optabat, differtur.

[70] [& acerbissima tormenta,] Porro milites, cum funem pondere corporis abscedentem identidem ad se retraherent, nec invenirent, ubi religarent; tandem quernum stipitem ostio inserunt, cui funem innectant. Accidit autem, ut illo crebro ad superiorem ostii partem attritu, funis rumperetur, simulque corpus pendentis gravi lapsu in terram decideret. Jacebat ergo vir sanctus humi provolutus, capite declini, nullo vitæ indicio, planeque mortuo similis. Accedunt milites, ut explorent, num vere sit mortuus; jacentem paululum erigunt, ac sedentis habitu componunt, dorso ad parietem applicato. Deinde sive per ludibrium, quod omnino jam mortuum crederent, sive mortis ejus certius explorandæ causa, quod per cruciatus fieri facillime posse putarent, admotis candelis ardentibus, amburunt ei frontem, verticem, os, genas, aures, mentum, nasum. Quin etiam (o immanitatem) flammam naribus insertam in cerebrum submittunt. Neque id satis. Os illi vi diducunt aperiuntque, & ardente candela immissa, linguam & palatum omne ita adurunt, ut ex eo tempore gustu vehementer hebetato ac pene extincto, vix ullum e cibo potuve saporem amplius perceperit.

[71] Nam & postera luce lingua totumque palatum vesiculis frequentibus obsita fœdeque affecta, sociis inspectantibus, [quibus adeo fœde deturpatur,] quam essent ab illis barbatis crudeliter tractata, satis monstrabant. Tum autem & facies tota flammis admodum deturpata, & frons ac genæ superciliis & palpebris orbatæ (nam & oculis clausis flammas exterius admoverant) triste spectaculum aspicientibus exhibebant, simulque carnificum illorum sævitiam loquebantur. Collum quoque ex fune quo diu fuerat astrictum, tumens ac lividum, & qua parte funis asperitate fuerat attritum, quasi rubra circumducta linea, pelle nudatum cernebatur. Cujus rei manifestum deinceps in collo vestigium una cum signis ustulationis earum partium, quas diximus, ad mortem usque vir sanctus gestavit. At vero milites, cum post tot cruciamenta nullum adhuc in eo vitæ indicium animadverterent, tum contemptibiliter, pedibus repulsum atque humi projectum pro mortuo demum reliquerunt, abieruntque dicentes: Monachus est, quis requiret?

[72] Nec aliud sane captivi ceteri, quibus spectantibus res tota gerebatur, [ut pro mortuo relictus sit.] quam dudum eum exspirasse arbitrabantur. Et utique gloriosam ibi mortem gloriosus Dei Martyr inter illorum carnificum manus oppetivisset (jam enim diu, & ultra morem humanum jacuerat sensuum usu destitutus) nisi Deo visum fuisset ad hoc eum aliquanto diutius in vita servare, ut tum publica fidei Catholicæ confessione, tum graviorum etiam cruciatuum atque opprobriorum tolerantia probatus & cognitus, majorem in modum inclaresceret: simul ut socii, quorum non omnium par fuit ad subeundum martyrium alacritas & fortitudo, virum haberent, cujus exemplo & assiduis usque in finem exhortationibus incitati, firmatique in suscepto tam gravi certamine non deficerent. Porro qui duces se tantæ crudelitatis præbuerunt, tres fuere Gorcomiani, quorum unus Niger cognomine, moribus certe nigerrimus, apud Geusios in piratica præfecturam aliquando gesserat; alii duo fratres erant, nonnulla etiam propinquitate contingentes eum, in quem talia designabant; ceterum filii pessimæ mulieris, quæ cum Gorcomii obstetricandi munus exerceret, cantilenas aliquot, partim hæreseos fermento respersas, partim amatorias & lascivas, a se compositas, in vulgus emiserat.

[73] Eam Leonardus parochus, velut pietatis ac pudicitiæ pestem, [Præfectorum indulgentia ferociores facti bæretici.] aliquando conatus civitate ejicere, primum magistros civicos suo proposito obsistentes habuit; tum ne in Præfecto quidem regio præsidium reperit satis firmum. Cujusmodi sane difficultatem pius Pastor non hac solum in re, sed & in aliis magno animi sui dolore sæpe fuerat expertus. Nam Præfectus, etsi Catholicus, principio tamen segnius, quam rei magnitudo poscebat, iis coërcendis ac puniendis incumbebat, qui in religionem peccassent. Unde postea factum, ut eorum incrementis in angustias redactus, cum eos coërcere vellet, non posset; sed & a quibusdam in senatum cooptatis id genus hominibus, quorum electionem ipse suo calculo confirmarat, delusus, spretus, supplantatus fuerit, eo usque, ut ab illis etiam vitæ suæ metueret. Quod & aliis quibusdam rerum publicarum præfectis eadem hac tempestate contigisse novimus. Justo namque Dei judicio fit, ut quos delinquentes seu corrigere, seu pro meritis punire neglexerimus, eosdem postmodum, ipsa jam impunitate roboratos, & tam numero, quam viribus auctos, denique potentiores nobis effectos, nostræ socordiæ gravissimos sentiamus ultores; ita nimirum disponente Dei justitia, ut quemadmodum scriptum est, per quæ quis peccat, per hæc & puniatur. Sed alius huic quærelæ sit locus.

CAP. XXI.

[74] Priusquam autem ad institutam narrationem revertar, interim monendus es mihi, Christiane lector (ut sinceram historiæ nostræ veritatem agnoscas) quædam vel falsa vel certe dubia, [De totius narrationis veritate] quorumdam relatu per id tempus de Martyrum nostrorum afflictione sparsa fuisse in vulgus, quæ nos huic commentario nostro inserenda minime putavimus. Neque enim aut falsis aut dubiis egent laudibus Martyres veritatis, quorum ea virtutis excellentia fuit, ut ne his quidem eorum gestis, quæ vera, certa atque comperta sunt, pro dignitate celebrandis satis idoneos nos sentiamus. Ferebatur, eos prima illa nocte, detractis vestibus, nudos toto corpore virgis lictoriis immaniter ac fœde dilaniatos fuisse. Quod quidem factum non esse, satis constat; quamquam ita facere Geusios statuisse credibile est, ut qui virgas cum scala tortoria paratas jam habebant. Nam pridie visi fuerant, qui virgarum fasces in arcem adferrent. Unde nata suspicio fuit, ut ita factum putaretur.

[75] [rationem reddit auctor sincerus,] Cur autem factum non sit, Deus novit, cujus in manu sunt volutates hominum. Creditum est etiam a nonnullis, Nicolao Pico inter alia cruciamenta, quibus eum varie vexatum supra narravimus, crucis figuram ad ignominiam in fronte cultro exaratam fuisse. Sed nec istud nos asseverare possumus, erroris causam putantes, quod frons ejus, sive ex lapsu, quando rupto fune in terram decidit, sive flammæ adustione sauciata, & postmodum linteolo velata, piis quibusdam occasionem ejuscemodi aliquid suspicandi dederit. Nihilo plus fidei meretur, quod alius quidam, haud scio quod ductus argumento, crucis characterem a fronte transtulit ad cervicem. Nobis autem propositum est, non incertas quorumlibet conjecturas historiæ nostræ admiscere; sed ea modo, quæ vel comperta vel ab idoneis testibus accepta habemus, integra fide referro. Siquidem Ecclesiæ Catholicæ negotium, quæ firmamentum est & columna veritatis, confictis incertisve narrationibus promovere velle, valde improbum, & ab officio Christiani scriptoris penitus alienum semper putavi.

[76] [rejectis iis quæ falso sparsa noverat.] Quamobrem mirari satis nequeo cujusdam hominis studium (uti videtur) haud sincerum, qui ante multos annos historiolam Martyrum nostrorum evulgans (quam & Neapoli in Italia postmodum recusam, maximisque viris, ut veram atque fidelem, oblatam fuisse intellexi, & Ingolstadii in Germania rursus excusam nuper ipse vidi) præter alia, quæ non ex vero ibi narrata deprehendi, præclaram illam Nicolai Poppelii confessionem, supra a nobis commemoratam, mutato nomine, ad aliam, quam voluit, personam transtulit. Quem errorem deinde secutus est is qui historiam ecclesiasticam Martyrum Ordinis S. Francisci Parisiis edidit anno MDLXXXII. Mihi quidem de fide rei gestæ, ne quis dubitet, certissime constat; non tantum ex germani mei fidelissima narratione, qui hoc ipsum accepit ex ore Leonardi parochi, quo tempore is, uti postea referemus, aliquantisper e carcere dimissus, libere colloquendi cum amicis habuit potestatem; sed & quorumdam aliorum, qui tunc illic præsentes aderant, & post evaserunt, concordi constantique relatu: quorum etiam unus, Pontus Heuterus nomine, Gorcomiensis Canonicus, vir doctus & libris editis postea nomen adeptus, qui non ita pridem vita functus est, rem gestam versibus Belgicis scripto mandavit. Sed ad institutum redeat oratio.

CAP. XXII.

[77] Postquam Geusii milites, uti dicebamus, carcerem reliquerunt, Nicolaus Picus, quem jam animam exhalasse tam socii, [Guardiani ad se reversi egregia ad socios oratio.] quam milites putabant, tandem ad se rediit, non sine magna sociorum omnium admiratione. A quibus deinde, quantum locus & tempus sinebant, refocillatus, usum loquelæ recepit. Tum vero Hieronymum Vicarium, aliosque fratres & concaptivos hunc in modum est allocutus: Ego, fratres mei, per animi deliquium adeo penitus extra me fui, ut eorum, quæ in me & circa me facta sunt, senserim omnino nihil. Atque utinam Domino Deo visum fuisset simul animam hanc vinculis corporis exsolvere, & ad se recipere. Verum quia non ita placuit, fiat quidquid ille de me statuit. Imterim hoc vobis affirmo, pœnam hanc suspendii neque gravem, neque acerbam esse toleratu, quemadmodum ego nunc reipsa sum expertus. Cruciatus ipse & modicus est & momentaneus; quem illico animi sensuumque defectio consequitur. Quo tam brevi, tamque facili passionis compendio ad æternam beatamque vitam, & coronam illam inamissibilem, in cælo nobis repositam evolabimus; ut sane liqueat, quam non sint condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Istiusmodi sermone socios consolabatur verus Christi confessor, imo jam Martyr, quantum in ipso erat: sed voluntate Dei prærer spem in vita reservatus, ut fratres suos ad finem usque certaminis, suo tam fortitudinis exemplo, quam exhortationis verbo continue firmaret animaretque.

[78] Transacta nocte illa tragica, qua tenebrarum ministri opera tam multa, se suoque principe digna, [Novi ab impiis terrores & dicteria.] in Dei servos perpetrarunt, primo rursus diluculo veniunt ex iis quidam ad carcerem, securim adferentes eo consilio, ut corpus Guardiani, quem pro mortuo reliquerant, & non aliud quam mortuum putabant, membratim dividerent, ipsasque partes portis urbis sublimes affiigerent. Quod publicæ ignominiæ genus urbium ac regnorum proditoribus, qualem hunc cum sociis haberi apud omnes volebant, post extremum supplicium inferri solitum est. Sed cum eum, secus quam arbitrabantur, spirantem adhuc & viventem reperirent, primum admirari, mox iterum indignis modis ægrum adhuc vexare cœperunt, pedibus humi sedentem impellere, in ventrem & latera calcibus impingere, atque inter hæc dicere; Vivitne Monachus? Vivitne adhuc? Aliisque tum dictis tum factis petulanter in eum insultare; tametsi a nece inferenda temperandum sibi tunc quidem putaverunt. Hæc igitur, quæ jam commemoravi, primæ noctis acta fuere.

CAPUT VIII.
Quam atrocia sequentibus noctibus passi fuerint SS. Martyres. Leonardi Parochi e carcere demissio, ut duobus Catholicis in crucem agendis assistat: ejus religio frustra tentata. Concessus chirurgus, cujus consilia fortiter respuit Guardianus.

CAP. XXIII.

Porro nocte altera, dum iterum milites temulenti, impetu ruunt in carcerem, [Frisii alicujus barbarum facinus] aderat una Frisius quidam, cohortis ductor, vino madidus. Hic post diras contumelias, quas una cum sociis in sacerdotes & monachos evomebat, barbarum facinus homo barbarus aggrediens, ait: Volo, ut omnes ordine mihi buccas vestras infletis. Tum initio facto a quodam Minorita, & inde ad alios progressus, binas aut ternas alapas singulis in utramque maxillam impegit tanta vi, ut plerisque cruor e faucibus ac dentibus, quibusdam e naribus, nonnullis etiam ex oculis erumperet: atque emanaret; ac prima luce malæ eorum tumidæ, velut hominum tubas inflantium apparerent. Ab hac sævitia vix unus & alter immunes fuere, qui, ne conspicerentur, in foramen quoddam bombardarium, quod in muro erat, sese immiserant, quo vel hac ratione vim improbissimorum militum paulisper effugerent. Alius vero quidam, ad omnem afflictionis incursum trepidus, ideoque & a martyrii gloria alienus, dum barbarum illum cognatum suum appellat, simulque porrigit ei quidquid pecuniæ reliquum apud se servaverat, osculo pollici ejus impresso, graviorem vexationem evasit. Reliqui omnes scythicam hominis insolentiam pati coacti sunt.

[80] [quod ceteri milites imitantur,] At idem ille tantopere sibi placuit eo facto, ut postero die, cum apud prætorem urbis (vulgo Scultetum vocant) pranderet, de eo tam egregio facinore ferio gloriaretur. Atque huic facto alia similia serme quotidie a militibus in captivos designabantur, sub noctem maxime. Tunc enim a cœna saturi, miserorum afflictatione, velut jucundissimo quodam exercitamenti ludique genere, animos suos oblectabant. Fiebatque interdum, ut cum una aliqua nebulonum turba istiusmodi ludo satiata, seu verius delassata (neque enim aliquando satiari posse videbantur) abscessisset, alia suas quoque tragœdiæ partes actura succederet. Sed & quoties in arcem novi hospites adventabant, primum hoc oblectamentum eis honoris causa milites præstabant, ut ad captivos introducerent, potestatem facientes, ut quantum vellent, eorum miseria, opprobriis, irrisionibus, oculos animumque pascerent, & si quo pacto se læsos aliquando ab iis arbitrarentur, ibi sese dictis, factis, ut libitum esset, ulciscerentur.

[81] Contigit inter alios Gallum quemdam militem in carcerem ingredi, [variis turpibus verbis & ludibriis.] captivis illusurum. Quem ut Gallum esse cognovit Gallus quidam Minorita (scilicet qui postea martyrii palmam turpiter e manibus amisit) communis seu patriæ, seu linguæ respectu, benevolentiam ab homine exspectans: Ego sum, inquit Gallice, tuus conterraneus. Cui miles: Itane vero? Simulque cultro postulato, minatur se ei virilia abscissurum, addens hæc verba: Quia mihi conterraneus es, suspendam te. Et ne nihil facto præstaret, accepto cultro faciem illi incidit. Edebatur autem & aliud non minus impium, quam inhumanum spectaculum. Nam feri illi & barbari homines ad monachos sacerdotes, quos senectus ceteris venerabiliores ostendebat, accedentes, per ludibrium ante eos flexo poplite sese demittebant, quasi juxta morem Ecclesiæ Catholicæ, peccatorum suorum exomologesin facturi; simulque in eorum aures verba nescio quæ insusurrabant. Qua irrisione mox in apertam sævitiam conversa, cœperunt alapas optimis illis senibus in facies inclementer incutere, colaphis capita contundere, nullam venerandæ canitiei rationem habere, juxta id quod a Threnographo scriptum est: Facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.

[82] Unus monachorum Wilhadus, ætate jam pene decrepitus, [Wilhadus ad singula verbera Deo gratias respondens,] ad singula verbera respondebat, Deo gratias: hoc videlicet reputans secum vir pius, nullum sibi præstari posse beneficium majus, ad consequendam æternæ felicitatis gloriam, quam quod per illos Deus præstabat, ut pro Christiana Catholica religione contumelias & verbera pateretur. Agnoverat olim hoc divinum beneficium gloriosus Christi martyr Ignatius, quando malitiam sævientium in se militum, suam esse dicebat instructionem. Agnoverat & beatissimus Cyprianus, quando, lata adversum se mortis sententia, idem illud verbum eodem spiritu semel pronuntiavit, quod neomartyr iste senex, quoties cædebatur, toties iteravit. Idem venerabilis Pater ab alio nebulone, mimicam illam confessionem in sinum ejus fundente interrogatus, quid ad ea, quæ ipse confessus esset, responderet: Ego, inquit, Dominum Deum pro te orabo. Sanctum omnino & sapiens responsum. Sciebat enim, non alio aptiori remedio sanari posse morbum, alioqui deploratum, quo ille laborabat, quam assidua justi hominis ad Deum precatione.

[83] At ea responsione accepta, Geusius velut furia percitus; [pugnis & alapis tantum non enecatur.] Tune pro me orabis? ait. Nec mora cœpit homo barbarus, instar efferatæ cujusdam belluæ diris modis in optimum senem grassari, pugnos & alapas ingerere, totum verberibus obtundere, tantumque non enecare. Nimirum viri sancti precationem execrabatur vir impius, & phrenetici more, medicum ut hostem impetebat; magnamque interpretabatur injuriam, oblatum adversus vim morbi remedium. Atque interim tamen lingua piissimi senis ad plagas singulas non aliud resonabat, quam Deo gratias. O vere beatum senem! virum ad flagella paratum, & adversus tot improborum injurias solo patientiæ clypeo munitum, qui perfectionis Euangelicæ, juxta professionem suam insignis æmulator, non modo vindictam non expeteret, sed & gratiam, inimicis indebitam, suppliciter posceret, gratiam Deo debitam fideliter referret. Sed de nocturnis illis ac primis Martyrum afflictionibus hæc satis.

CAP. XXIV.

[84] Postulat nunc ordo narrationis, ut de Leonardo seniore parocho referam, [Leonardus Pastor, ut duobus Catholicis suspendendis assistat,] quemadmodum & qua ratione e carcere dimissus, & qua deinde malevolorum fraude ac perfidia fuerit eo reductus. Pridie Kalendas Julii, qui dies erat tertius post primam illam noctem, acerba captivorum vexatione præ ceteris insignem, ducebantur ad patibulum, medio civitatis foro recens erectum, duo cives Catholici, Theodorus, cognomento Bommerus, & Arnoldus, vulgo Rex agnominatus: Ille, quod ex arce præternavigantes Geusios, sacrorum calicum suppilatores ac sacrilegos inclamasset, ut ante diximus: hic autem, quod regio nomine militem locis quibusdam vicinis collegisset; uterque Deo regique ex animo devotus. Rogavit tunc quidam Marinum, arcis præfectum, ut Leonardum carcere tantisper abesse sineret, donec damnatis, ut qui parochum eum habuissent, ad extremum supplicium adesset, salutaria monita demigrantibus daturus. Quod quidem non ita difficulter impetratum est, respondente Marino: Comitetur eos Papista Papistas.

[85] [e carcere dimissus, suos omnes hortari pergit,] Leonardum igitur, eos ad locum supplicii comitantem, multi sequebantur Catholici cives e collegiis, quæ duo Gorcomii erant sagittariorum, quorum sane nonnulli lacrymis pium erga suum pastorem affectum declarabant. Quos ille vicissim, quantum pro tempore licuit, consolabatur, gratesque agebat pro animo erga se tam benevolo atque propenso; vel solum illud eorum studium magni se beneficii loco ducere testatus, etiamsi liberari non contingeret, sed moriendum sibi esset. Porro Marinus, cui studium erat omnibus placere, ut omnium favore arcis præfecturam retinere posset, cives pastoris sui desiderio tristes ita alloquitur: Bono animo este. Pastor non morietur, mutabit enim sententiam, & aliam post hac concionandi rationem sequetur. Quod audiens Leonardus: Minime vero, inquit, numquam, Deo propitio, futurum est, ut aliud doceam, quam semper huc usque docui, sed purum sincerumque Dei verbum, sicut hactenus, ita deinceps, seu vivere detur, seu moriendum sit, docebo. Et ad cives sermone converso: Quin adeo, vos, inquit, enixe precor & obtestor, optimi cives, ut in iis, quæ ex me pastore vestro didicistis, ad extremum usque vitæ spiritum constantes atque immoti permaneatis, quidquid demum ea causa seu mihi seu vobis ferendum erit.

[86] [& duos istos plectendos egregie confortat.] Tum autem & duos illos, qui ad mortem ducebantur, cum eos videret ignominiam infamis illius atque apud homines detestabilis supplicii, nonnihil (ut humanus fert animus) exhorrescentes, ceteroquin promptos ad mortem pro fide, justitiaque subeundam (quæ quidem animi promptitudo in Theodori vultu & verbis potissimum elucebat) ita suo exemplo consolatus simul & cohortatus est: Forti animo estote, vestræ nunc patiendi vices sunt; cras meæ forsitan futuræ. Idem mihi supplicium; eadem ignominia, eadem exspectanda est mortis infamia. Cumque scalam conscenderet, similitudinem adferebat ejus scalæ, quam olim patriarcha Jacob in cælum usque porrectam videns, Angelos in ea descendentes & ascendentes contemplabatur. Iidem, inquit, Angeli per eam modo ad vos descendunt, vestræ patientiæ spectatores simul & adjutores: cum quibus ipsi paulo post in cælum ascendetis, ejusdem patientiæ præparatam illic vobis coronam accepturi. His & aliis hujusmodi verbis oves suas, ad occisionem ductas, confortare bonus pastor non destitit, donec illo felici certamine perfunctæ, in quo pro justitia laborantes, contra justitiam plectebantur, animos Deo redderent.

[87] Hunc vero Theodorum cur a sanctorum Martyrum numero excludere debeam, [Duos illos Martyres censet auctor.] non video, cum necatus sit impiorum manibus, non ut maleficus, sed ut Catholicus; neque revera, ut maledicus, sed ut sacrilegæ impietatis liberrimus reprehensor. Quod cum etiam in judices fecisse sanctissimos quosdam Martyres legamus, ut in Actis Apostolicis Paulum, ut Andream, Laurentium, Sebastianum, Agatham, Faustinum & Jovitam; quid causæ fuerit, cur dubitemus, num recte Christianeque factum sit ab hoc viro in perduellem ac perfidiosum gregem piratarum? Sed & Arnoldum in eodem albo adscribendum, quoniam justitiæ causa supplicium ac necem subiit, dubitare non debeo. Cum his duobus una ducebatur ad patibulum Theodori filius (quem cum patre fuisse seorsim abductum in carcerem, supra narravimus) non minori animo supplicium passurus, quam pater, cui se Catholicismi studio reddiderat simillimum. Nam & tunc, cum e medio captivorum post patrem evocaretur, libenter secutus patrem, clara voce dicebat; Benedictus Deus. Verum cum duceretur, cujusdam virginis Catholicæ, eum nuptui petentis, interventu ac deprecatione liberatus est, in ea nihilominus, pro qua fuerat periclitatus, Catholica fide cum sua conjuge deinceps animo ac professione persistens.

[88] His peractis, voluere milites Leonardum in arcem reducere. Sed reclamantibus, ne id fieret, [Frustra in Geusiorum partes allicitur Leonardus,] civibus, ductus est in curiam; ubi imperatum ei fuit a Marino & senatu, ut verbum Dei recte ac sincere prædicaret. Idque Leonardus facturum se promisit. Deinde, in posterum Missam ne faceret, interdicentes; potestatem permiserunt libere commorandi intra civitatem; ita dumtaxat, ut ex urbe discedere ei sine dimissorio libello (vulgo pastportum vocant) non liceret. Pro qua re fidem suam interponebat utrumque collegium sclopetariorum. Porro qui in senatu primi erant, hac cautione non contenti, Leonardum ipsum jurejurando astringere voluerunt, id nimirum maligno studio agentes, ut vir auctoritate præstans & concionator insignis, ea sacramenti religione constrictus, effugere non posset, ut non in ipsorum tandem sententiam partesque, vel specie saltem atque externa professione tenus discederet, metu compulsus.

[89] Quam ille eorum callidam machinationem intelligens, rationem reddidit, [qui de gestis in carcere, fido multa narrat,] cur tam arcto vinculo se teneri nollet. Ita denique effectum, ut nudam ejus promissionem, qua fidem dabat, se, nisi missione prius impetrata, nusquam extra civitatem abiturum, senatus acceptam haberet. Injungebant ei præterea, ut in feriis Visitationis B. Mariæ (qui dies uno interposito proximus sequebatur) concionem publice haberet, dicebantque; Nosti, quemadmodum tibi posthac sit concionandum. Quibus ille respondit: Equidem probe novi, quomodo concionari debeam, idque reipsa declarabo. Quo dicto, dimissus e senatu, domum abiit. Ubi eum continuo invisit Guardiani ex sorore nepos, cui, exacto prius jurejurando secreti ad tempus servandi, præcipua quædam narravit eorum, quæ fuerant acta in carcere; ac nominatim id, quod supra commemoravi de Nicolao parocho, ejusque pro sacrosancto Eucharistiæ Sacramento constantissima confessione, subjungens hæc verba: Meus Nicolaus verus est martyr. Suum enim Nicolaum, quod eum dudum in officio Pastorali subsidiarium, velutique discipulum, postea socium & collegam habuisset, vocitare solitus erat.

[90] [Quæ pro captivorum liberatione acta sint.] Sub idem tempus alii quoque captivorum nonnulli, post diligentem amicorum & propinquorum solicitationem, liberati sunt, ii scilicet, quos ut ceteris minus exosos, redimi patiebantur Geusii, tametsi non nisi grandi pecunia, cum fidejussione, quod urbem sine venia non essent relicturi. Erant etiam Nicolao Pico præter matrem fratres germani tres, sorores duæ, tum alii propinqui non pauci, qui omnes statim fere ab initio captivitatis pro ejus liberatione diligenter solicitarant. Sed cum postea didicissent, eum omnino non passurum se liberari, nisi liberata ac dimissa pariter tota fratrum suorum societate, tum etiam pro illis agere cœperunt. Verumtamen nihil effectum est, partim obsistentibus Geusiis, quorum erat in monachos odium singulare, partim eo quod solicitantium voluntates & studia non satis inter se responderent, essentque e civibus præcipuis nonnulli, qui pro quibusdam aliis e captivitate eximendis omni contentione laborantes, monachorum causam, seu vilem ac despicabilem negligerent.

CAP. XXV.

[91] Contigit autem, ut eodem illo die, quo dimissus fuerat Leonardus, [Rogatus aliquis, ut chirurgum accersat,] vir quidam Catholicus, Clemens Calvius, artium magister, Nicolao Pico sanguine junctus, benevolentia Marini novi præfecti usus, arcem ingrederetur. Quem cum e carcere per cancellos Nicolaus conspexisset, inclamavit. Clemens, audita e carcere voce, propius cœpit accedere. Sed prohibens eum Nicolaus: Sta procul, inquit, ut ne tu quoque pericliteris nostri causa, si forte deprehenderit te quispiam nobiscum secretius colloquentem. Tantum hoc, si potes, effice, ut chirurgus aliquis advocetur, qui nobis curationem adhibeat. Adit ille continuo præfectum, & captivorum petitionem indicat. Cui præfectus: Quorsum iis opus chirurgo? Respondit ille: Vulneratus est eorum aliquis. Rursumque præfectus. Unde vulneratus? Forsitan, inquit alter, ex fornice lapis decidit in caput cujuspiam. Ad hanc vocem cachinnum sustulit præfectus, nimirum probe conscius eorum, quæ dudum acta essent in carcere, quæque adhuc quotidie agerentur.

[92] Ceterum hoc unice cavebat, tam ille, quam qui factionis erant ejusdem, [is de præfecti consensu ad carcerem mittitur.] ne apud cives, præsertim Catholicos, tam indigna captivorum tractatio vulgaretur. Proinde passim jactabant, captivos omnes in conclavi luculento honeste custodiri, cibosque & vinum liberaliter eis ministrari. Quem rumorem etiam in oppida vicina, quæ nondum ipsorum in potestatem erant redacta, disseminari studiose curabant; ut hac quasi specie præclaræ humanitatis apud externos quoque benevolentiam sibi conciliarent, aditumque pararent ad occupandos eorum animos. Aderat ibi forte Martyrum ille cruentus carnifex, Niger cognomine, supra a nobis memoratus. Is audito eo, quod de captivis referebatur, ad præfectum ait: Ne quæso chirurgum eis permitte. Quin potius sine computrescant & inflammentur eorum vulnera, quo sic omnes lenta morte conficiantur, ac male pereant monachi illi & sacrificuli idololatrici. At præfectus, vir non prorsus inhumanus, barbari hominis suggestionem nihil moratus, annuit de chirurgo, non alium tamen admissurus, quam quem ipse designaret.

[93] Erat is Theodorus quidam Cortmannus, Guardiano (quod præfectum latebat) affinitate junctus. [Guardiano consobrinus suadet, ut sibi consulat,] Duxerat enim sororem ejus natu minimam, honestissimam sane mulierem. Dum chirurgus exspectatur, Clemens adferri curat Guardiano panem candidum cum vini sextario, quibus nonnihil reficeretur. Quippe vires ei non illa tantum immani militum tractatione graviter afflictæ, verum etiam inedia vehementius attenuatæ, jam pene defecerant. Cum autem cibum ac potum sumeret, affirmabat, se in iis nihilo plus saporis, quam in ligno, gustatu percipere. Quod quidem unde ei acciderit, jam ante diximus. Cum idem consobrinus eum quasi tristem consolari vellet, ac diceret: Duo Germani tui Brilam profecti sunt ad Comitem a Marca, tui liberandi gratia; quod certe facillime impetratum ferent; Nicolaus alacri & forti animo respondit in hæc verba: Frustra laborem illum sumunt germani mei, si pro me solo agunt. Nam etsi forte id impetrent, numquam tamen committam, ut solum me dimitti patiar, & fratres hos meos in hac necessitate deseram. Quin illud tibi confirmo, si vel unus omnium, idemque minimus retineatur ad supplicium, huic ego & carceris & cruciatuum & mortis socius remanebo. Idque adeo me facturum illis promisi. Ad hæc consobrinus; si quiveris alios una tecum vinculis eximere, bene quidem: At si id impetrari nequeat, ego certe, si mea res ageretur, uni mihi consulerem potius, quam simul cum aliis morti me dederem. Nam quid illis obsecro accessurum sit ex eo commodi, quod tu cum eis moriaris?

[94] Tali sermone nisus ille quidem est a proposito Nicolaum revocare; [qui socios deserere generose abnuit] sed nihil egit. Adeo confirmatum in sententia, seu verius in amore Christi solidissime fundatum Nicolaus animum gerebat, paratus videlicet, & cupidus, exemplo Christi Domini sui pro fratribus, si liceret, sin minus autem, cum fratribus animam ponere, sanguinemque profundere. Neque ab hac societate passionis ulla se propinquorum suasione sinebat abstrahi. Cujus sane tam constantis propositi sui justissimam, dicam necessariam secutus est rationem. Considerabat enim, hinc personam, quam inter suos gerebat, ne forte exemplo minus recto peccaret, inde vero fratrum suorum quorumdam infirmitatem, quæ subtracta cohortatione illa quotidiana, velut matris pignora sua solicite confoventis, omnino periclitatura videbatur. Tunc autem inter alia protulit & illud memorabile verbum, ingenuo Christi milite dignissimum, inquiens: O consobrine! non parvi momenti res est mori pro fide Catholica. Quod ipsum & Hieronymus Vicarius, ardentissimæ fidei vir, totidem verbis confirmabat.

CAPUT IX.
S. Guardianus suppliciis de formatissimus, ad alia patienda se fortem ostendens, chirurgum in religione confirmat. Impii Omalii minæ & maledicta contemnuntur; ostenditurque infames apostatas, sacris abutentes, Nerone pejores fuisse.

CAP. XXVI.

Post hæc chirurgus carcerem ingressus, cum videret Guardianum immaniter adeo ac fœde tractatum (facies enim tota flammis ustulata nigrorem contraxerat, [Fœdissime deformatus Guardianus] ut jam nec species nec decor in ea ullus appareret: collum quoque tumens & defricata cute cruentum adhuc & lividum cum esset, non modicum intuenti horrorem ingerebat) præ dolore animi lacrymas tenere non potuit. Cui Guardianus subridens: Quid lacrymaris? Et chirurgus: Quomodo lacrymas continere queam, qui te videam tam indigne tractatum? Contra Guardianus: At ego modicum esse revera censeo, quidquid hactenus fidei meæ causa pertuli; cum Dominus noster Jesus tam multa sit passus pro nobis, ut neutiquam cum iis comparari queant; quæ nos patimur. Idcirco & his multo graviora, & ipsum adeo mortis supplicium, Deo donante, pro hac mea in ipsum fide libens subibo. Cumque familiarius cum eo colloqui pergeret chirurgus, quærebat inter multa, quemadmodum affectus animo fuisset, quidve cogitasset tunc, cum collum ei fune stringeretur. Ad quod respondit Nicolaus, percepisse se in animo suo singulare quoddam gaudium, eo quod dignus habitus esset pro confessione fidei Catholicæ mortem oppetere.

[96] Hæc referens, atque ingenti pro Christo patiendi desiderio incensus, [tormenta quæcumque alacriter pati desiderat,] in hanc erumpebat vocem: Quam leve & modicum est, quidquid hactenus passus sum pro nomine Jesu amantissimi Domini mei, qui tanta pro me peccatore perpessus est. Utinam mihi contingat etiam membratim ac frustulatim dissecari pro fide Catholica. Quæ cum diceret, militibus quibusdam forte carceri propinquantibus, monebat eum chirurgus, ut taceret, veritus ne ab illis audita hujuscemodi verba periculum ipsi augerent. At Nicolaus, taciturum se negavit. Quin magis etiam vocem intendens, ut a militibus audiretur, imperterritus ait: Faciant de me quidquid libitum fuerit; excorient, assent, omnia perpeti paratus sum. Verba certe non dissimilia verbis Ignatii martyris, quibus ille patiendi cupidissimus, cum scriberet ad Romanos, optare se significat, ut ignis, crux, bestiæ, confractio ossium, membrorum divisio, & totius corporis contritio, cunctaque tormenta diaboli in se venirent; tantum ut Christo frueretur.

[97] Jam vero cum chirurgus etiam spem ei liberationis ingereret ex amicorum solicitatione, [liberationis consilia audire prorsus detrectans.] subjecit ille qualia dudum ad consobrinum suum verba locutus fuerat: Numquam, ait, Deo mihi propitio, futurum est, ut fratres meos deseram, solumque me dimitti patiar. Sed etsi vel unus eorum tantum, idemque extremus supplicio destinetur, illi ego superstes ne sim, instabo, supplicii mortisque socium sponte me dabo, quemadmodum me facturum fratribus meis dudum pollicitus sum. Frequenter autem istiusmodi verba cum vehementi quodam animi affectu repetebat sanctus Dei martyr; quæ omnia nos ex ipsius chirurgi fideli narratione postea accepimus. Miranda profecto in famulo suo gratia Dei, ut pro ejus nomine non modo nulla adversa reformidaret, nullos cruciatus exhorresceret, verum mortem insuper ipsam, omnibus merito formidandam, omnibus horrendam, pro magno beneficio, expereret, adeoque totum sese corpore & animo, quantus erat, in Deum transferret, Deoque tamquam holocaustum immolandum offerret. Neque vero sterilis hæc aut otiosa fuit in eo gratia Dei, sed ad alios quoque præclarum veræ pietatis fructum propagavit. Inter quos hunc ipsum imprimis chirurgum numero. Qui cum ante id tempus, religionis in negotio nonnihil opinione fluctuasset, ita tum sermone, tum patientiæ atque constantiæ illius exemplo in Catholica fide roboratus est, ut Martyrum causa non dubitaret se vitæ suæ discrimini exponere.

[98] Revisebat eos in carcere quotidie, seque que aliquando sinebat apud eos includi, [Quantum per hæc in fide profecerit chirurgus.] quo familiarius cum eis ac liberius colloqueretur. Adserebat subinde mundas subuculas, quibus induerentur, & aromata, quibus reficerentur, & id genus alia, quæ sub vestibus abscondere, & furtim ad captivos inferre poterat. Quid plura? Ex eo tempore vir ille tam ardenti studio Catholicam fidem, ejusque amatores coluit atque complexus est, ut apud Geusios hoc solo nomine graviter offenderet. Namque inter alia, quibus insignem fidei zelum declarabat, religiosos utriusque sexus homines, sedibus suis pulsos ac profligatos, hospitio domus suæ frequenter ac libenter clam, palam excepit; etsi non ignoraret, quanto suo periculo id faceret. Itaque propter hujusmodi pietatis officia Geusiis vehementer exosus, & aliquando in vincula conjectus, sed inde propinquorum opera paulo post liberatus, e catalogo civium ordinis jaculatorii, non sine grandi ignominia submotus fuit. Quibus incommodis agitatus, tandem urbe relicta, sponte cum uxore & liberis in exilium abiit: in quo, magno Christianæ virtutis exemplo, post amissam brevi conjugem, locum subinde mutare coactus, ad mortem usque (mortuus est autem demum vigesimo post Martyrum passionem anno) sincerus, integer ac firmus in fide Catholica permansit. Sed ad Martyres redeo.

CAP. XXVII.

[99] Kalendas Julii, qui dies proxime præit ferias Visitationis beatæ Mariæ, Grocomium advenit Martyres visitaturus (non eo quidem animo, [Impius apostata Omalius.] quo beatam Elizabeth Christigerula Virgo visitavit, sed quo Christum jam natum ac mundo editum impius Herodes visere voluit) quidam ex Leodiensis ecclesiæ canonico, castrorum Ecclesiæ Catholicæ desertor, idemque non tam genere, quam sacrilegiis & piratica nobilis, Joannes Omalius, homo spirans minarum & cædis in sacerdotes & monachos, aliosque Dei ministros: quem eo Brila cum mandatis miserat ille Catholicorum infensissimus hostis Guilielmus a Marca Lumnius. Ceterum Omalius altera manu truncus erat. Quo enim tempore Lumnius una cum suis (inter quos primus Omalius) in mari Britannico piraticant exercebat, contigit aliquando, ut eis obviæ fierent naves aliquot Hispanicæ, quibus ingens copia vehebatur earum mercium, quas solita est ad Gallos & Belgas Hispania transmittere. Erat is dies Dominicus Palmarum, cum tertio post die Brila fuit ab iisdem nebulonibus intercepta.

[100] Ibi a mercatoribus Hispanis (quibus certe animus in periculis haudquaquam facile subsidere solet) pro rerum suarum ac vitæ defensione ita fortiter repugnatum est, [SS. Martyres ad mortem anhelantes,] ut ictibus bombardarum Lumnii milites aliquot interemerint; Omalio dextram manum abstulerint; hostem denique ab oppugnatione desistere, & datis vento velis in liberum mare se recipere coëgerint. Igitur in carcerem ad captivos introductus Omalius, primum omnes torvis oculis ac truci vultu, velut devoraturus circumspexit; deinde virulentam suam in eos linguam vibrans: Heus, inquit, vos deivori (hoc nomine Dei sacerdotes propter sacratissima mysteria blasphemus ille vocabat) huc ego a Domino meo Comite a Marca missus sum ea gratia, ut vos omnes e patibulis suspendi jubeam. Cui e vestigio Fratrum Minorum præfectus Vicarius, spiritu martyrii succensus, omnium nomine respondit: Sic age, ut loqueris. Nulla in nobis est mora. Parati sumus omnes, ac ne unus quidem repugnabit. Quod audiens ille, statim animo dissecari, mordere labrum, stridere dentibus, præ ira totus excandescere, sævas jactare minas, & in hujusmodi verba prorumpere. O sanguinarii, quam multos homines, nihil mali meritos, crudeliter ac misere contrucidastis! Quam multorum innoxium exsorbuistis cruorem! O quam nunc egregie mihi pœnas estis daturi, vos deifici!

[101] [minis ac maledictis incessit.] Sic ille mortem eorum, qui fuerant aliquando propter hæresim per justitiam publicam ac civilem extremo supplicio affecti, in eos conferebat, qui tam manum, quam animum gerebant, a sanguine fundendo quam alienissimum, in id solum intenti, perditas ut animas Christo lucrifacerent. Qui proinde minis ac maledictis hominis insani non magnopere commoti, patientiam intra mentem bene consciam cum silentio conservabant. Venit autem in carcerem eodem die lictor publicus (a quo missus, incertum habeo) qui depromptos e loculis suis restes captivis ostentans, inquiebat: Aspicite quid hic sit. Responderunt autem cum alacritate Guardianus atque ex fratribus aliqui: Deo laus, Deo gratia, quod hucusque pervenimus. Mox igitur bona pars monachorum, velut jamjam ad supplicium ducendi, cucullis suis exuuntur, spolianturque. Nam lictor, tametsi de supplicio res simulata tantum, & ad terrorem composita erat, vestes captivis detractas abstulit, & sibi vendicavit. Illi vero, quibus ablatæ vestes fuerant, capite & collo denudato, tum & reliquo corpore veste tantum intima tenuiter admodum contecto, sic deinde per sequentium noctium frigora relicti sunt usque ad vitæ exitum.

CAP. XXVIII.

[102] Dum hæc geruntur, astabat Geusius quidam per ludibrium cantillans aliquot versus odæ cujusdam seu prosæ (quam vocant) in multis ecclesiis inter Missarum solennia cantari solitæ die natali (qui ante biduum fuerat) principum Apostolorum Petri & Pauli, [Infames Ecclesiæ desertores,] clarissimorum Christi martyrum. Erant autem hi postremi, quos præ ceteris clarius insonabat. Ibi Neronis feritas principes Apostolorum præliis plurimis victores, diversæ te Petre & Paule, addixerat pœnæ mortis. Te crux associat, te vero gladius cruentus mittit Christo. Ad hunc modum infelix ille cantator triumphum Apostolorum ad insultationem vertit Martyrum, non reputans secum se suosque Neronianam illam, quam canebat, feritatem sua crudelitate non uno gradu superare. Neque enim Nero Christo nomen aliquando dederat, neque in Apostolos ante supplicium extremum, præter morem Romanum, gravius aliquod crudelitatis exemplum edidisse legitur. Adhæc potestate fungebatur legitima ac divinitus instituta, tametsi ea non legitime uteretur.

[103] Hi vero homines, professione Christiani, Christianis orti parentibus, & a pueris in Ecclesia non modo educati, [Nerone pejores fuisse probantur.] verum insuper ecclesiasticis institutis ac moribus imbuti, denique non ita pridem fidei nostræ domestici, ac mysteriorum consortes; ut primum novarum factionum afflati contagio, Catholicæ vinculum unitatis abruperunt, quasi derepente teterrimas in belluas tranformati, crudelitatis suæ, qua in socios & fratres pridem suos, usurpata per tumultum potestate, grassantur, nec finem statuunt, nec modum: ut eos pasci piorum afflictionibus quasi deliciis credas. In inserendis porro suppliciis nec juris ordinem, nec formam justitiæ, nec humanitatis ullam imaginem servantes, hoc unum sequuntur, quod animus ira & odio efferatus suggesserit. Et erant sane inter istos, de quibus nunc loquimur, qui non de vulgo fuerant Christianorum; sed vel ecclesiastico gradu, vel monasticæ vitæ professione præstantes ceteris, dignitatem una cum religione turpiter abjecerant. Quorum e numero crediderim & hunc fuisse, qui versus illos Latinos distincte ac memoriter, ad normam ecclesiasticæ modulationis, cantando recitare potuit. Atque hujus generis fere sunt quotquot his nostris temporibus apud homines, novæ doctrinæ cupidos, pro ministris verbi Dei sese venditaverunt. De quibus peculiariter id quod de hæreticis in universum dixit Joannes Apostolus, dicere nobis liceat; Quod ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Per hoc enim quod ab Ecclesia recesserunt, palam declarant, non se pertinuisse ad numerum electorum, inter quos in Dei Ecclesia, velut alieni, fuerant ad tempus commorati.

[104] Sed ad intermissam redeo narrationem. In hoc rerum articulo positi Martyres, [Sacra exomologesi ad agonem se parant captivi.] cum non aliud in momenta singula, quam supplicium extremum exspectarent, qua poterant animi devotione, ad mortem se præparabant, ante omnia conscientias suas humili peccatorum confessione purgantes. Quod idem & alias subinde ab iis frequentatum est. Quoties enim ad supplicium abripiendos se suspicabantur (accidebat autem id sæpenumero) toties exomologesim illam sacram & salutarem repetebant, ita de Dei misericordia confidentes, ut tamen instituta ab eo peccatorum remedia nequaquam negligerent. Ceterum milites contenti terrorem captivis attulisse, & quosdam eorum vestibus, uti dictum est, spoliasse, nihil præterea gravius in eos tunc admittere ausi fuerunt.

CAPUT X.
Aliis ludibriis afficiuntur religiosi, in tenebricosum carcerem detrusi. Pastoris Leonardi festo Visitationis B. M. V. insignis pro Deipara oratio & ad suos exhortatio. Inanes Catholicorum conatus, & lytri, pro Nicolao Poppelio collecti, furtiva a præstigiatore surreptio.

CAP. XXIX.

At vero nocte insequenti rursum ex militibus quidam, a cœna saturi ac temulenti, solita improbitate in carcerem irrumpentes, [Pluribus ludibriis affecti religiosi] novum petulantiæ suæ ludum exhibent hujusmodi. Monachos binos consertis brachiis dextro unius cum sinistro alterius colligant; tum eosdem binos, alios post alios ordine collocatos, carcere educunt, velut ad supplicationem processuros. Deinde canere eos jubent, dicentes: Cantate monachi. Nunc ad mortem hac pompa proceditis. Illi non inviti rem bonam exsequuntur, canentes (ut nobis relatum est) lætum illud & celebre canticum Ecclesiæ, cujus initium est: Te Deum laudamus. Erat ibi tum inter milites quidam, qui pro ludibrio idem illud canticum solus ab initio usque ad finem memoriter bonis lateribus decantabat. Ex quo credi potest, etiam istum aliquando fidei nostræ domesticum, propius ad sacra ministeria penetrasse, qui tunc Martyrum innocentiæ vexandæ, proh dolor! impium se ministrum exhibebat. Porro Martyres ea pompa perducuntur usque ad arcis propugnaculum; ubi mensam inveniunt laute instructam, assidentibus aliquot Geusiiis, atque hilariter compotantibus, & genialem ac festam illam agentibus noctem.

[106] Incidit quidem tunc captivis nonnullis suspicio, [spectaculo sunt cœnantibus Geusiis,] sese propterea ad epulum illud a militibus adductos, ut cum aliis epulari jussi, denique dape distenti ac vino madidi, continuo post ab illis velut bruta pecora jugularentur. Sed inanis fuit hic metus. Nec enim apparet, milites aliud eo facto voluisse, quam ut inter epularum delicias hoc quoque monachorum, tamquam monstrorum novi orbis, spectaculo pascerentur, & haberent, in quos conjectis certatim cavillis ac maledictis, improbam animi sui libidinem aliquatenus explerent. Jam ut horrorem mortis in eis vehementius excitarent, ex ea quoque miseriæ illorum parte, voluptatis aliquid accepturi, porrectis aleis & apposita pelvi lusoria: Ludite nunc omnes, inquiunt, & aleas in hanc pelvim projicite, ut in quem sors ceciderit, is omnium primus suspendatur, ceteris ordine secuturis.

[107] Ad eam terribilem propositionem respondens Nicolaus Picus: Nihil opus est, inquit, jactu aleæ. [quorum minis non terretur Guardianus,] Ego me libentissime primum omnium ad supplicium offero. Scio equidem quid sit suspendium pati, videlicet id jam nuperrime expertus. Hæc ille solita animi promptitudine. Posteaquam vero convivantium ac militum voluptati factum est satis, Martyres eadem, qua ducti, pompa reducuntur in carcerem. Erant autem qui ad hunc modum ducti & reducti fuere, soli monachi. Nam pridie ceteris captivis, amicorum solicitatione, ex illo subterraneo ac tenebricoso carcere eductis, in superiori parte domus, custodia & tractatio tolerabilior concessa fuerat: tametsi nec ille locus eos ab improborum hominum infestatione satis vindicabat. Ibi enim quidam Gorcomianus civis, hæreticus, nomine Laurentius Tilmannus, Nicolaum parochum graviter exagitavit, istiusmodi verbis in eum insultans: Num meministi, quemadmodum aliquando per plateas incedens cum tuo Mahometo (quo nomine nostrates interdum idolum significant, at sceleratus ille ter sanctum Eucharistiæ Sacramentum designabat) meas atque omnium nostrum ædes præteriens introspectabas, velut oculorum intuitu nos interfecturus, & observabas, si quis forte non genu flecteret, ut eum accusares, & in judicium capitis accerseres?

[108] Nunc incidistis in foveam, quam fecistis. Sperabatis autem vestrum Papismum hic constabilire ac violenter retinere vos posse. [nec alterius injuriis, Pastor Nicolaus.] At ego rem aliter se habere, probe noveram; videlicet istam vestram idololatriam diutius haud duraturam. Quam cum tota Anglia totaque Germania dudum suis finibus exegerit; age, qui fieri poterat, ut eam hic retineretis. Ad has voces hæretici hominis a Nicolao, cui tacendi magis quam loquendi tempus illud videbatur, nihil, aut parum fuit responsum. Ferunt autem hunc hominem cum altero quodam cive saponario multum in hoc laborasse, ut quidquid erat Gorcomii sacerdotum ac monachorum, abduceretur atque e medio tolleretur. Sed de iis, quæ captivis tunc acciderunt, hactenus.

CAP. XXX.

[109] Proximo die, qui Visitationi Deiparæ Virginis sacer erat, & in plebe celebris, [Festo Visitationis B. M. V. Pastor Leonardus] Leonardus parochus, juxta condictum prædicaturus verbum Dei, in templo parochiali (magnum templum vulgo dicebatur) suggestum conscendit; de quo inter concionandum aliquando dicere solitus erat: Dum in hoc ligno stetero, nihil ex me præter nudam veritatem audietis. Frequens erat auditorium, sed in quo majorne luporum atque hædorum multitudo fuerit, an ovium pastoris auditura sermonem, haud facile dixero. Plurimi convenerant Geusianæ factionis, hac potissimum ratione, quod exspectarent puram & sinceram (ipsorum opinione) verbi Dei tractationem; sicut eum promisisse persuasum erat. Ille vero tot adversariorum conspectum nihil veritus, integre, Catholiceque, velut antea semper, concionatus est. Beatam Virginem, Dei matrem & cæli reginam identidem appellabat: alterum adversus Anabaptistas, qui Dei filium ex Maria carnem assumpsisse negant; alterum adversus sectarios in genere, qui passim laudibus atque invocationi Deiparæ virginis obganniunt.

[110] [de Deiparæ prærogativis egregie disputat,] Sed & de perpetua ejus virginitate, contra veteres hæreticos, docte luculenteque disserebat, admonens atque invitans (quod & alias sæpenumero facere solitus erat) ut si qui in diversam opinionem aliqua sinistra persuasione essent inducti, quibus ea, quæ pro concione dixisset, nondum satisfacerent, neque omnem adhuc ex animis scrupulum removissent, privatim ad se venirent, pleniorem accepturi Catholicæ veritatis declarationem, eamque S. Scripturæ testimoniis, aliisque idoneis argumentis constabiliendam. Magnam omnino ac singularem animi fortitudinem, & juxta sui nominis etymon, cor leoninum ea concione contra adversarios ostendebat. Nec vero minorum erga suas oviculas charitatem monstrare visus est optimus pastor, dum vehementissima oratione ad Catholicæ fidei perseverantiam eas cohortatur. Et quidem ille similem erga suos affectum, pari cum libertate conjunctum, ostenderat non ita pridem in eo sermone, quem ante traditam hostis civitatem habuit novissimum. In quo præter alia multa, quibus ad retinendam ac tuendam mordicus religionem Catholicam, fidemque juratum regiæ Majestati præstandam, multis commodis atque incommodis hinc inde propositis, auditores suos hortabatur; hujusmodi quoque verbis usus est:

[111] [suosque omnes ad tuendam fidem Cath. intrepide cohortatur:] Quod si adventantem nunc a Geusiis militem intra portas admiseritis, multa videlicet præclara vobis & speciosa promittentem, cito reipsa experiemini, quam vilis sit apud eos pactorum & promissorum fides. Neque profecto vel his ipsis, qui maximo sibi bono fore credentes istorum adventum, summis votis ad eum aspirant, ex animi sententia cuncta processura sunt, cum illos in urbem receperint. Imo tunc demum, etsi serius quam vestris expediat rebus, omnes intelligetis, quod & quale genus hominum ad vos intromiseritis. Addebat autem hanc suis verbis extremam coronidem: Si vos, oviculas meas, non amarem, nunc utique tacerem. Siquidem eo ipso die atque hora, qua hæc ab illo dicebantur, Geusiorum auspiciis miles conscribebatur in proximis suburbiis, ad eam portam, intra quam in platea sub dio ista concio habebatur; eo quod sacellum, mœnibus ac portæ civitatis adhærens, cujus illo die dedicationis anniversarium agebatur, auditorum multitudinem capere non posset. Ipsa vero porta propter hostem clausa tenebatur. Adeo modico loci intervallo vir ille, tunc cum talia pro concione diceret, erat ab hoste divisus. Porro eo sermone, de quo prius dicere cœperam, quem ad suos ultimum habuit, cum de beatissima Deipara Virgine Catholicam doctrinam exposuisset, astantibus, attenteque auscultantibus, non modo Geusiis domesticis, sed & multis eorum, qui religionis evertendæ causa cum milite recenter in urbem venerant, extremo verbo sic suos est adhortatus: Persistite, vos obsecro, fortes atque ingenui cives, persistite & permanete constantes in fide Catholica.

[112] Verbum hoc postremum præ ceteris omnibus, [quamobrem ad supplicium quæritur.] juxta normam Catholicæ doctrinæ ab eo dictis, acerbissime tulerunt hæretici, sentientes, quam non ex ipsorum sententia, neque prout exspectarant, universum illum sermonem conclusisset. Igitur exinde quærunt occasionem, qua reductum in carcerem, una cum aliis captivis in mortem tradant. Verum id statim absque alio probabili prætextu tentandum haud putaverunt, utpote plebem metuentes, in qua multi adhuc erant, alii Catholici, alii vacillantes ac dubii quidem illi, sed tamen erga suum pastorem bene benigneque affecti. Namque ob eamdem causam & prima illa iconomachiæ tempestate, quæ tot celebres Belgii urbes anno MDLXVI pervaserat, & deinde usque ad id tempus, imo & aliquamdiu post, Gorcomii non fuerunt ausi Geusii, quamvis rerum jam potiti, sacras imagines in templis demoliri. Vix tandem enim, disposito per vicos & circa primarium urbis templum armato milite, ne quis scilicet a populo tumultus excitaretur, impium hoc facinus impiis manibus exsecuti sunt.

CAP. XXXI.

[113] Leonardus tertium jam diem a vinculis liber in civitate agebat, cum officii gratia domi suæ a multis bonis inviseretur. [Matris Guardiani & aliorum Catholicorum manes conatus;] Quo etiam tempore eum adiit Guardiani mater, Henrica nomine, mulier honestissima, prope septuagenaria, Catholicæ religionis observantissima. Quæ pro filio, ut par erat, affectu materno vehementissime solicita, sic eum affata est: Ubi quæso moratur filius meus cum fratribus sociis? Numquid non & illi venturi sunt? Cui Leonardus: Optarim equidem, inquit, o cara mater, vel has aures mihi præcisas, dum eos e captivitate liberos hic præsentes apud nos habere liceat. Videlicet iis verbis insinuatum matri voluit, quo [in] periculo filius ipsius cum sociis versaretur. Quamquam sub idem tempus captivorum causam Catholici quidam cives non negligenter agebant, sed profectu pene nullo, propter obsistentia sibi malignorum quorumdam studia, quibus unice cordi erat, ut captivos quacumque ratione tollendos curarent. Inter hæc Leonardo nuntiatur, collegam suum Nicolaum Poppelium certo ac designato pretio redimi posse. tantum opus esse, ut ea pecunia prompta numeretur. Ille, nulla interposita mora, summam constitutam colligendam curat.

[114] [lytrum pro Pastore Nicolao collectum aufert præstigiator.] Verum collecta pecunia parum prudenter, ac nimium periculose creditur empirico cuidam circumforaneo; qui quod magicis artibus operam daret, & amuleta suis præstigiis incantata, medicamenti loco porrigeret iis, qui pro remedio ad se venirent, interdum quoque maleficia suis ipsis maleficiis pelleret; sæpenumero privatim ac publice ejus rei causa fuerat ab utroque Parocho acriter admonitus, præsertim ab juniore. Qui cum ea correptione nihil proficere se cerneret, magistratum interpellaverat non semel, ut hominem impium ac pestilentem intra civitatem non pateretur consistere. Sed conniventia quorumdam e magistratu, pium pastoris conatum irritum reddidit. Ille igitur impostor, tamquam apud Geusios novos hospites gratia plurimum posset, pactus est certo se pretio Nicolai Parochi liberationem procuraturum, dummodo sibi totius negotii cura permitteretur. Creditum est homini, ac numerata in manus ejus pecunia, quanta fuerat postulata. Verum homo perfidus, præda potitus, mox cum ea sese clanculum ex urbe proripuit; simulque Parochum, quem molestum sibi senserat, ablato lytro, quo redimi posse putabatur, egregie per eam occasionem ultus est. Itaque fraude ac scelere præstigiatoris illius elusa fuit avidissima piarum quarumdam ovium exspectatio; quæ pastori suo periclitanti, suis non parvis impendiis, succurrere omni studio nitebantur.

CAPUT XI.
Data fide publica Leonardus Buscoducum profectus, a rabidis nebulonibus ex itinere retrahitur, pugnis & calcibus ignominiose contusus; qui ad omnia ferenda paratus, sociis conjungitur. Frustra iterum tentata Guardiani constantia.

CAP. XXXII.

Ad Leonardum redeo. Hujus soror germana eo die, [Salvo conductu munitus Leonardus] quo postremum ille sermonem ad plebem habuit, Buscoducis, quæ utrique patria erat, Gorcomium venerat. Fratri nuntiat, matrem graviter ægrotare. Ejus nomine rogat, ad ipsam visendam uti statim atque celeriter excurrat. Non renuit Leonardus, modo cum permissione publica dimittatur. Neque enim immemor erat fidei, qua se suis civibus dudum obstrinxerat. Ergo sororis & amicorum opera dimissorius libellus impetratur, a Marino præfecto subsignatus; sed in quo Leonardus, cum eum perlegisset, aliquid desiderabat, sive de industria, ut suspicio erat, sive per imprudentiam omissum, ad suam tamen securitatem necessarium. Quod ni adscribatur, negat se pedem extra portas urbis elaturum. Quid multa? Comparatur alius libellus, qualem velle se Leonardus dixerat. Is igitur hac fide publica probe sibi cautum arbitratus, profectioni se accingit, urbem egreditur, scapham conscendit, sorore comitatus. Vehitur usque Worcomium, oppidulum tam vocabulo, quam loco vicinum, in adversa fluminis ripa ad sinistram situm.

[116] Nec brevis ille trajectus sine periculo fuit, [dum ad ægram matrem Buscoducum proficiscitur,] propter Geusii cujusdam perfidiam, quem magno conductum Leonardi soror Buscoducis secum adduxerat, eo consilio, ut in solicitanda fratris dimissione, sibi apud Geusios auxilio esset Cui & ea causa promissum argentum jam numeraverat. Quo ille accepto, nihil amplius pensi habens, ut res homini sibi commendato succederet, sed magis adversarium ei se præbens, in via, qua Worcomium una navigabant, ludibriis & contumeliis nebulonum, qui majore quadam nave, in quam ipse demum ex scapha conscenderat, vehebantur, eum exposuit; ut jam propter periculum, quod ab illis sibi metuebat, suscepti itineris ipsum pœniteret. Verumtamen Dei voluntate salvus Worcomium pervenit. Quæ dum geruntur, Gorcomii rumor discessus ejus increbrescit, & ad primarios urbis cives perfertur. Qui rem indigne ferentes, ea maxime causa, quod se inconsultis atque insciis, abitum molitus Leonardus fuisset, illico mittunt ad ædes ejus ministrum publicum, certius exploraturum, num ita se res haberet Parocho non invento, & re ad primos senatores relata, ac deinde latius ac certius in vulgus sparsa, non exigua coorta est inter Geusianæ factionis homines turbatio, sed inter eos maxime, qui de collegio erant sagittariorum; plerisque eum hominem improbum ac perfidiosum esse vociferantibus, rem indignam ab eo perpetratam, qui clancularie fugam adornasset, iniissetque, tot suis sponsoribus in capitis discrimine derelictis, qui suam pro eo fidem obstrinxissent.

[117] Ita quidem illi periculum suum invidiose exaggerabant, [a rabidis & tumultuantibus civibus] quod tamen nullum erat revera, quandoquidem ab ipso Marino præfecto fuerat impetrata dimissio. Quam idcirco ad multitudinis cognitionem referri non expediebat, quia procul dubio quorumdam maligno studio fuisset impedita. Fit igitur e vestigio concursus ad eum locum, unde naviculæ solvere solent, unde & solverat Leonardus. Coit ad ripam ingens hominum multitudo. Magna pars haud secus atque ursæ captis catulis, sic amissa hac præda frementes furentesque tumultuantur. Quidam ex sagittariorum collegio ceteris incitatior exclamat: Cur non quam possumus celerrime proditorem illum fugientem insequimur; atque huc obtorto collo retrahimus? Næ ille ad hoc abiit, ut quidquid hic actum a nobis est, ad Hispanos perferat, civitatem iis prodat, socios captivos eripiat, nobis omnibus extremum exitium adferat. Quid cessamus, o cives, proditorem illum persequi? His atque aliis hujusmodi verbis infensi plebis animi, magis etiam ac vehementius in Parochum incendebantur. Simul eodem accurrerat alter primarius senator: qui cum Leonardum longius provectum didicisset, illico naviculariis imperat: O viri, adeste, properate, nulla sit mora. Quaterni validi remiges in scaphas singulas. Liberaliter operæ pensabuntur. Dictum, factum. Nautæ parati in scaphas insiliunt, quas ad ripam stantes sex numero forte reperiunt. Adduntur & milites aliquot cum centurione, quo res & majore vi & auctoritate ageretur.

[118] Remigatum igitur est a nautis certatim atque extremo conatu, [ex itinere ignominiose retrahitur,] adeo ut incredibili celeritate emenso flumine, Worcomium appellerent. Ibi Leonardum cum sorore, dum paratur currus, quo Buscumducis vehatur, exspectantem, jamque securum ac nihil sinistri suspicantem inveniunt, comprehendunt, ducunt, in unam scapharum conjiciunt, secumque Gorcomium revehunt. Interim autem virum optimum contumeliosis nominibus petulantissime divexant; sed maxime proditoris ei nomen & crimen identidem objectant. Ille quamvis inter malevolorum manus constitutus, ea tamen dicere non omisit, quibus innocentiam suam probaret; ut qui neque proditionis machinandæ consilio discessisset, neque clanculum fugam iniisset, neque sponsores suos abiens objecisset discrimini; propterea quod abeundi facultatem accepisset a primario, tam arcis quam civitatis præfecto Marino Brantio: Cujus, inquit, chirographum vobis exhibebo. Simulque protulit libellum dimissorium manu Brantir subsignatum. Sed eum mox unus ex illorum numero, qui Leonardo pessime volebant, ei per vim e manibus eripuit, atque in sacculum suum femoralem immisit; videlicet ut integerrimo viro inter calumnias nihil esset reliqui, quo vel apud cives se purgaret, vel apud præfectum, exhibito ipsius chirographo, discessum suum assereret. Ille contra maximopere solicitus, ut existimationem suam apud omnes, ac potissimum apud bonos cives sartam tectam servaret, etiam atque etiam flagitabat sibi reddi libellum. Verum ab homine scelerato, sibique infensissimo, præter convitia recipere nihil potuit. Atque inter hæc nautis pariter ac militibus adversus eum succlamantibus, Gorcomium advehitur, ubi plurimi homines, occupata ripa, perquam cupide eum exspectabant.

C. XXXIII.

[119] Ut primum igitur e navicula pedem in terram Leonardus posuit, [Gorcomii instar proditoris turpissime exceptus.] ibi mox a circumfusa multitudine cœpit indignis modis exagitari. Plerique virulentis linguis eum certatim impetere atque configere, contumelias & probra, non referenda, in virum sanctum jactare, nullum maledicentiæ genus prætermittere. Quorum unus, Albertus nomine, tunicam illi magna vi circa pectus apprehendens: Hem proditor, inquit, ecce nunc tempus, ut proditionis adversum nos conceptæ pœnas egregie luas. Erat is nauta Gorcomianus, hæretico sermento corruptus jam inde a puero, frater ejus, qui postea Brilæ sanctos Martyres, tamquam in religionis negotio multum versatus examinavit, ut infra dicemus. Alius quidam, qui in impio contra Regem Catholicum bello tandem male periit, Leonardum, apprehenso ejus brachio, protrahens, eadem fere, quæ nauta, dicebat. Sed ventum deinde etiam ad graviores injurias, dum non aliter atque nocentissimam feram, virum innoxium, qua ducebatur, pessimus quisque ferociter impetit. Alius in dextrum latus, alius in sinistrum pedem impellere: rursum alius in pectus ac ventrem summa vi impingere; alius in aliam quamlibet corporis ejus partem, vel pede vel calce, vel palmis vel pugnis impetum facere. Reliqua multitudo circumquaque confusis vociferationibus perstrepere, plerique proditoris odiosissimum nomen assidue occlamare, passimque e media turba illud auditi, Suspendatur, suspendatur, tollatur e medio.

[120] Leonardus inter hæc nihil æque ac famæ suæ atque existimationi consultum cupiens: [vanæ impiorum calumniæ facile diluuntur;] O cives, inquit, nihil actum a me prorsus, cur proditionis accuser. Nihil in me tale deprehendetis umquam. Et quidem pro me facile satisfaciam. Tantum sit locus justæ purgationi. Talia ille valde solicite, sed frustra apud infensam & insanientem turbam. At præter hoc proditionis crimen, quod ei per calumniam, occasione discessus sui impingebatur, aliis quibusdam fœdis criminationibus perditissimi quidam homines honestum ac venerabile viri nomen conspurcare conati sunt, detestabilis flagitii eum insimulantes quod cum sorore cubuisset. Digna certe calumnia suis auctoribus; digna, quam illi conjurati castimoniæ hostes ex impurissima sui pectoris lacuna depromerent.

[121] Nam quod ad sanctum Martyrem attinet, tam erat is non ab omni modo impudicitiæ labe purus, [ipse ad tormenta omnia paratus,] verum extra omnem quoque suspicionem positus, nominatim toto eo tempore, quo Gorcomianæ plebi bonus pastor præfuerat (præfuit autem annis plus minus sexdecim) ut magis existimem defuisse, quibus hæc aut vera, aut verisimilia viderentur, quam a quibus ea confingerentur. Nam & soror ejus, etsi mulier habitu secularis erat, virginitatis tamen propositum, etiam ætate jam grandior, sanctissime retinebat. Leonardum in arcem usque perductum exuere se vestibus suis præfectus jubet, quæstionibus admovendum, tamquam de occulta ejus machinatione cogniturus. Aderat soror, fratrem secuta; quam ipse proinde, tantisper uti secedat, admonet, suæ pariter & illius verecundiæ consulens, optimus castitatis magister. Ea digressa, vestibus exutis ad tormenta se parat. Sed mutata repente sententia, præfectus quæstionem prohibet, fortasse veritus, conscientia reclamante, viri innocentiam acerbius vexare; cui proficiscendi copiam ipse a se factam, suaque manu subsignatum libellum dimissorium probe meminerat. Quamquam spes liberationis jam nulla Leonardo in arcem reducto apparebat.

[122] Ad quem ut rediit soror, sic eam affatus est: [sociis MM. denuo conjungitur, a quibus veniam petit.] Vides, mea soror, quo nunc res meæ sint loco. Quod si Deo sic visum est, ut hic mihi moriendum sit, obsecro ne teipsam crucies, neque cuiquam mortalium, præterquam mihi, meisque peccatis mortem meam imputes. O! singularem viri modestiam, imo profundam Christiani pectoris humilitatem cum insigni mansuetudine conjunctam. Flagrant in eum acerbissimis odiis hostes sui, & ad ejus necem per meras calumnias grassantur. Nec tamen illorum malignitati mortem suam adscribi patitur vir mitissimus atque humillimus, sed suis tantum in Deum offensis. Post hæc in eumdem carcerem, quo monachi clausi erant, detruditur. Interea vero Geusiorum studio rumor tota civitate spargitur, Parochum furtivo discessu proditionem urbi machinatum: & hoc suo facinore ceteros omnes captivos una secum in certissimum vitæ discrimen pertraxisse. Et quo major esset fides, idipsum asseverabant primarii senatores. Leonardus, etsi culpa vacuus, quia tamen ansam hanc malevolis ad perdendum omnes captivos opportunam esse videbat, qua erat animi submissione, sæpe in carcere socios veniam supplex precabatur suæ temeritatis & imprudentiæ, qua periculum eis auxisset, quibus alioqui nondum spes liberationis fuisset adempta.

CAP. XXXIV.

[123] Quoniam autem ad carcerem circuitu quodam rediit sermo noster, aliquid hic quoque eorum, [Chirurgus sauciorum MM. vulnera curans] quæ per eos dies in carcere facta & dicta sunt, referamus. Ibi Martyrum ad Deum orationes, & ipsorum inter se exhortationes & consolationes. Quamquam alii aliis ferventius & frequentius hæc factitabant. Eo Theodorus chirurgus, de quo dudum facta est a nobis mentio, quotidie statis horis, curationis gratia eorum, qui faucii erant, accedere permittebatur. Qui fere quotiescumque carcerem introibat, duos religiosissimos viros, Wilhadum & Nicasium, genibus humi fixis pie Deum precantes inveniebat. Curabat eo tempore Leonardum, potiones quasdam medicas ei ministrans ad sanandum interiora corporis, quæ frequenti illa ac violenta, quam passus fuerat, membrorum pulsatione graviter læsa, vehementer ei dolebant. Curabat & Nicolaum, Parochum alterum, cujus collum, ex illa prima nocte adhuc faucium fomentis & medicamentis indigebat.

[124] [Guardianum continuo solicitat] Jam & in Guardiani curatione occupatus etiamnum erat, in quo diutius eum morari oportuit, dum faciei, palato, collo ac toti corpori conculcato atque colliso, medicationem & chirurgiam adhibet necessariam. Itaque dato spatio familiarius cum illo colloquendi, subinde, quid animi haberet, interrogabat; maxime quoties suborta nova tragœdia, spes si qua fuerat, liberationis ablata videbatur. Ille vero, bene se animo affectum esse respondebat. Quin gaudere ac felicem se reputare, cui divinitus concederetur ad mortem usque pro Catholica veritate certare. Nimirum experiebatur in se Vir sanctus id, quod olim de se Psalmista cecinit; Secundum multitudinem dolorum cordis sui, lætificatam divinis consolationibus animam suam. Et quod Apostolus ait; Sicut abundant Christi passiones in nobis, ita & per Christum abundare consolationem nostram. Quodque graviter a quodam dictum est: Consolationem supernam, etsi fidelibus Dei servis numquam desit, tunc tamen subministrari copiosius, quando persecutorum rabies amplius exardescit.

[125] [ut se saltem redimi patiatur:] Cum autem chirurgus eum cum obsecratione sæpius interpellaret, ut se redimi pateretur (ea enim res a propinquis continenter solicitabatur) hujusmodi fere verbis respondit: Ego præfectus & pastor sum: oves curæ meæ commissas habeo, hos fratres meos: quos proinde in hac tam gravi necessitate positos uti deseram, officii mei ratio nequaquam permittit. Quare fixa stat sententia, Deo gratiam mihi suam largiente, simul cum iis & vivere & mori. Quid enim si ego propinquorum & amicorum opera liberatus evasero? Quid tum de iis futurum, qui propinquos & amicos non habent? Num deserendi fratres a fratre, oves a pastore? Avertat hoc a me peccatum Deus noster: cujus ope fisus, certo jam statui cum illis permanere, ut eos pro necessitate muneris mihi impositi, meis qualibuscumque monitis & cohortationibus animatos ac roboratos, ad felicem sui certaminis exitum finemque perducam. Rursum chirurgus: An non bene cum illis agetur, si tu dimissus e vinculis allabores postea communi studio cum Catholicis civibus ad eorum liberationem? Certum enim, quod ad exstimulandos bonorum civium animos, ut fratribus tuis liberandis quam maxime serio dent operam, tua præsentia plurimum sit allatura momenti.

[126] Nicolaus ad hæc: Equidem, ait, non recuso e carcere dimitti, [qui consilia ista omnia constantissime repellit.] quo causam fratrum meorum, si qua possim, adjuvem. Sed interim dum ea res agitur, huc mihi quotidie recurrendum esset, debiti erga fratres officii, cohortationis & consolationis gratia, tantisper donec vel ipsi liberati mecum discederent, vel si eorum liberatio non succederet, ego cum iis mortem oppeterem. Non ita quidem, inquit chirurgus, sed manendum in civitate tibi esset apud amicos. Huc namque si redires, non dubium, quin iterum te Geusii captivum facerent, cumque aliis includerent, neque postmodum abire sinerent. Tum ille: Quoniam ita res habet, inquit, satius est me nunc cum fratribus meis permanere. Neque enim ab officio, quod dixi, quoad facultas erit, ulla me res, Deo propitio, prohibebit. Hæc & his similia complura Nicolaus, ostendens profecto reipsa, quanto charitatis affectu fratres, eosdemque filios suos & oves sibi concreditas, pius pater & pastor amaret; a quibus nec spe vitæ, nec metu mortis & suppliciorum, nec ulla denique propinquorum ac necessariorum importunitate, disjungi sese atque abstrahi pateretur.

CAPUT XII.
Repetitos pro captivorum libertate conatus evertunt Geusiorum fraudes, quibus id tandem efficiunt, ut noctu Gorcomio Brilam ad Lumæum abducantur Sancti, probris & verberibus onusti.

CAP. XXXV.

Post reductum in custodiam Leonardum, velut egregia ac nobili præda recepta, solicite cavendum sibi ducunt Geusianæ factionis homines, [Geusiorum adversus Sanctos rabies.] ne rursus eum e manibus amittant: eamque ob rem omnium captivorum causam communiter persequendam sibi statuunt, scilicet ut illum hac ratione cum ceteris in exitium propellant. Igitur eorum plerique studiose vicos urbis omnes obire, vulgus concitare, solicitare primores quam maxima captivis apud omnes odia conflare, Leonardi facinus atrociter exaggerare, publicæ proditionis crimen omnibus inferre; nihil denique non tentare, quo miseris invidiam augeant; & non modo liberationi, sed & redemptioni viam omnem præstruant. Adeo malis & pravis illi ingeniis invisa penitus erat hominum innocentium salus, Leonardi maxime merito, ut in eum quadraret Davidicus ille versus: Inimici mei dixerunt mala mihi; Quando morietur & peribit nomen ejus? Porro Catholici quidam non segniter operam suam in captivorum redemptionem, quoquo pacto transigendam, conferebant: sed omnis eorum conatus adversæ factionis molitione subvertebatur.

[128] [Dignissima viri boni in senatu sententia,] Erant in magistratu, qui dum apud Catholicos pariter & Geusios gratiam inire student, parum sibi in suis sententiis constabant: & ut erant in factionem animo propensi, palam quidem pro captivis loqui videbantur, at clanculum eorum liberationi modis omnibus resistebant. Nonnulli vero captivorum causam sic agebant, ut monachos, tamquam contemptos & odiosos negligerent, pro aliis e periculo liberandis solicitandum rati. Neque tamen vel in ipso senatu defuerunt, qui tam pro monachis, quam pro clero liberando par studium adhibendum censerent, idemque ipsi diligenter & serio adhiberent. Quorum unus vir optimus, nobis intime notus & charus, ac primo loco honorandus, cum de captivis ageretur, frequente senatu sententiam hanc dixit: Omnium captivorum, sive illi monachi sint, sive non sint monachi, causam parem atque communem esse & haberi debere. Siquidem in arcis deditione cum Marino sic stipulatum, ut omnes, qui in arce essent, cujuscumque demum conditionis homines, excepto prorsus nemine, liberos ille atque inviolatos dimitteret. Hanc pactionem a Marino, priusquam arcem in suam potestatem acciperet, solenni jurejurando, iterum ac tertio confirmatam esse. Eum proinde vel rogandum, vel quacumque ratione urgendum, ut fidem suam liberet, & conventa sanctissime jurata præstet. Præstari vero ea non posse, nisi captivis omnibus ad unum usque dimissis.

[129] [qua captivi omnes liberandi censentur:] Hæc cum ab illo non minus graviter quam libere dicerentur, assensit ejus orationi continuo primus senator, affirmans, rem ita plane, quemadmodum ille dicebat, actam esse, & proinde justissimum fore postulatum. Mox assensit & reliquus senatus. Sed quia Marinus, jam ante non semel interpellatus, eam rem suæ negaverat esse potestatis, communi sententia placuit ad Orangium mitti cum litteris hominem, senatus nomine rogaturum, ut suam hic auctoritatem interponeret, conventa servari præciperet, de captivis ad unum omnibus dimittendis ad præfectum arcis mandata daret. Erat enim tunc apud eos omnes, qui res novas appetebant, Orangii summa auctoritas, quam sibi specie quadam eximiæ in patriam charitatis, aliisque id genus artibus homo fucatus & vaser ac vulpino ingenio conciliaverat. Quamvis autem in eam, quam diximus, sententiam omnium suffragia convenissent; qui tamen inter eos erant monachis & clero infensiores, occulta molitione id agebant, ut captivi primo quoque necarentur, ad eam rem usi perditorum aliquot suæ factionis hominum opera, qui non verebantur propalam ad perdendum innoxios incumbere. Nimirum hoc illis studium erat, ut acceleratione supplicii, mandatum Orangii anteverterent.

[130] Quam etiam ob causam a nonnullis eorum Brilam suscepta jam ante profectio fuerat ad Comitem Lumnium, [sed conatus omnes evertunt Geusii.] hominem ferum, ac nuperis rerum successibus insolentem, sanguinisque, qui in Ecclesia Catholica sacratiore essent loco, sitientissimum; ut impetratum ab eo referrent, quod tantopere expetebant. Nondum Orangius in Hollandiam advenerat; & Lumnii potentia jam in tantum creverat, ut si quid imperaret, periculosum esset non parere. Miserat autem is Gorcomium pauculis ante diebus quemdam Omalium, unimanum illum, de quo dudum memini; cui & in mandatis dederat, ut quotquot ibi sacerdotes & monachi in vinculis habebantur, ad se captivos adduceret. Qui cum Gorcomii carcerem introgressus, captivorum coronam oculis lustrasset, minasque ac probra (quæ suo loco commemoravi) peracerbe jaculatus in eos fuisset, denique eo miserorum spectaculo sacrilegus homo sese ad societatem oblectasset; inde Bommeliam cum cohorte militum petit. Quod oppidum Gelricæ ditionis est, & Gorcomio quatuor fere milliaribus abest. Eo clam vocabatur a civibus ejus oppidi nonnullis, quibus res novæ cordi erant, plane persuasus, portas patentes opera illorum, a quibus fuerat invitatus, se inventurum. Sed longe eum sua fefellit exspectatio. Major enim & sanior pars civium, cognito ejus adventu, bombardas in mœnibus collocatas in eum expediunt & parant; si forte propius accedere tentaret.

[131] Nec procul inde stationem habebat Hispanus miles, qui de hoste adventante certior factus, [Bommelia tentata & postea subdita.] arte eum circumvenit. Nam metum simulans, Omalium & qui cum eo venerant, usque ad mœnia Bommeliana fugiendo pertraxit. Quo cum illi pervenissent, primum præter spem crebris ictibus bombardarum e mœnibus impetuntur: tum & Hispani, qui fugam simulaverant, repente conversis in hostem vultibus & armis, gravem in eum impetum fecerunt; ita ut sexaginta plus minus de suis in ea clade Omalium amisisse ferant. Atque utinam in ea fide & voluntate erga Deum & Regem Bommeliani perseverassent! Namque, quod dolendum fuit, non multo post in communem cum Hollandicis civitatibus, ut ita dicam, insaniam, nescio quo malo consilio pertrahi se miseri passi sunt. Porro dum abest Omalius, a Catholicis quibusdam studiosissime pro liberandis captivis est laboratum. Et quidem viis aliis frustra tentatis, quod reliquum, pecunia redimi eos placuit: eoque res demum deducta, ut cum præfecto militum criminali, qui, qua valebat apud Marinum gratia, liberationem præstiturus videbatur, jam de pretio conventum esset. Factum id aliquanto post conventionem de Poppelio redimendo scelerate frustratam, uti narravimus. Sed cum collecta & parata pecunia jamjam numeranda esset, intervenit repente ea turbatio, quam ex occasione abitus Leonardi, Geusios de novo concitasse diximus. Ex quo factum, ut pactio de reddendis pretio captivis in irritum recideret.

C. XXXVI.

[132] Tertia dies erat Julii mensis, cum re apud Bommeliam male gesta, [Caßa pro redemptione tentamina.] Joannes Omalius iracundus ac minax sub occasum solis Gorcomium reverteretur, postridie quam Leonardus fuerat in carcerem retractus. Eo reverso, cum nihilo segnius a Catholicis negotium redemptionis captivorum ageretur, tum a quibusdam fraudulentis hominibus specie benevolantiæ commonentur illi, ne quod verbum, si saperent, apud Omalium pro captivis facerent; sed tantisper a solicitando desisterent, donec Omalius abivisset: alioqui periculum fore, ne redemptionis apud ipsum injecta mentione (quod esset infensissimo in monachos & clerum animo) gravius etiam irritaretur, ac spei hujuscemodi præcidendæ gratia captivos aut ex tempore necaret, aut Brilam ad supplicium abduceret; tantum abesse, ut vel pretio durus ejus animus expugnari posset. Quod certe falsum apparuit.

[133] Nam per idem tempus, quemdam in clero dignitate præcipuum, ante dies aliquot, [Unus auro liberatur,] uti supra narratum est, e carcere dimissum, ac domi manere jussum (quem iterum domo extractum una cum ceteris captivis Brilam avehere decreverat) auro subnixis precibus exoratus, liberum fecit: cum ille jam desperata salute, patibulum tamquam infame supplicium deprecatus, gladium supplex postulasset. Attamen ea subdola suggestione effectum apud viros bonos, sed nimium credulos, ut cœptum solicitandi opus, dum Omalius adesset, intermitterent. Igitur Omalius die quinto mensis Julii sub vesperum, accepta pro liberatione viri illius præcipui, quem dixi, pacta pecunia, Brilam proficisci parat, secum avecturus captivos omnes reliquos. Neque enim Gorcomii palam eos interficere consilium erat, eo quod tumultum popularem extimescerent. Quæ etiam Omalio causa fuit, intempesta nocte eos abducendi. Sic enim suaserant Geusii ex civibus nonnulli, veriti ne, si luce res ea tentaretur, omni conatu resisterent Catholici.

[134] [ceteri noctu Brilam ad Lumæum abducti.,] Nocte igitur ea, quæ sextum Julii diem (Dominicus is erat) proxime antecedebat, Martyres sanctos abducturi tenebrarum ministri, tunicis & palliis (quæ mantella vocant) eos spoliant, quibus ad id usque tempus remanserant: ut jam præter interulam vestem Franciscanis vix aliud reliquum fieret, quo nuda corpora contegerent. Aliis item sacerdotibus togas talares detrahunt; nonnullis præterea & alias vestes, quæ alicujus pretii videbantur, exuunt. si quis autem forte verbo rogaret vestem necessariam sibi relinqui aut reddi, mox alapas pro veste recipiebat; velut accidit honoratæ senectutis viro Wilhado Dano, qui solam interulam sibi relictam videns, cum noctium frigora toto pene corpore exsanguis horreret, obsecrabat milites, ut sibi vile suum ac detritum mantellum redderent, quo frigus a senili corpore defenderet. At illi nulla ætatis commiseratione moti, probris ac maledictis, insuper & verberibus illico senem optimum cooperire aggrediuntur: Ah veterane proditor! inquintes; nimium tibi tuisque sociis proditoribus ac deastricolis indulgetur. Nimium bene omnes ac benigne, prout pessime meriti estis, tractamini, digni videlicet, quibus, ad excoriationem usque flagellatis, saccos sale inspersos, indueremus. Revocate jam nunc in memoriam, & recolite, quæ quantaque vos in nostros socios ac symmystas exempla crudelitatis edideritis.

[135] Hæc & hujusmodi dicentes, interim quam durissime pugnis & alapis os venerandi senis obtundunt, [In Wilhadum & alios probra ac verbera.] hominis longe innocentissimi. Qui ad omnia probra & verbera, non aliud quam suum illud Deo gratias, resonare, supplicesque Deo manus ac preces pro suis persecutoribus offerre noverat: tantum abest, ut cujusquam aliquando sanguini ni verbo factove fuerit insidiatus. At denique misertus ejus nescio quis, vile quoddam palliolum (ipsiusne an cujuspiam alterius, æque incertum habeo) quo tegeretur, corpori ejus injecit. Et hactenus quidem ea quæ Gorcomii circa Martyres nostros acta didicimus, Deo juvante fideliter exsecuti, primum librum hoc fine claudimus; ut ea quæ deinceps usque ad beatum eorum exitum gesta accepimus, alio volumine digeramus.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT I.
Noctu Gorcomio avecti SS. Martyres, Dordraci insanæ plebis ludibrio expositi, cavillatore ministello confuso, Brilam deducuntur.

Ad extremum passionis certamen, & pretiosam in conspectu Domini mortem sanctorum Martyrum ejus exponendam propius nunc accessurus, [Non ita Martyrum virtus hic laudatur;] ea primum, quæ longo satis itinere, quo Brilam Gorcomio vehebantur, passi sunt, commemorare operæ pretium duco; quoniam per hæc etiam non parum & hostium nequitia, & militum Christi virtus ac patientia, & in ipsis certantibus atque vincentibus Dei gloria declarata est. Quamquam eorum fortia non sic commemoro, quin etiam infirma legentibus ante oculos subinde ponam, auctoritatem in ea re Scripturæ sacræ secutus, quæ sanctorum hominum lapsus inter præcipuas eorum laudes non tacuit. Ejusmodi vero quiddam hic statim initio occurrit. Nam cum ex arce captivi ad flumen ducerentur, navigio Brilam avehendi (factum id hora prima post noctem mediam) unum eorum frater suus germanus, qui tum eo forte advenerat, extremis verbis abeuntem est prosecutus. Cui mœstus ac lacrymabundus Antonius (hoc enim illi nomen erat) Mi frater, inquit, si mihi nunc opem ferre non potes, moti me necesse est.

[137] Sed hanc ejus quasi dejecti animi significationem puto non mirabitur, qui noverit, [ut non etiam aliquorum trepidatio excusetur.] quam sit res ardua mortis terrorem vincere; simulque meminerit, neque omnium Martyrum parem esse ad patiendum alacritatem: neque semper eis adesse consolationem illam internam Spiritus sancti, quæ gaudentes in passionibus efficiat. Quiamvis interim non desit ea animi fortitudo, qua, cum sic urgentur, ut aut fides eis neganda sit, aut mors oppetenda, magis elegant fidem confitendo mori, quam negando vivere, faciantque, quod Dominus ait: Qui perdiderit animam suam propter me & Euangelium, salvam faciet eam. Quod istum fecisse, qui tam abjecte visus est loqui, tandem res ipsa probavit. Vecturus erat captivos nauta quidam Gorcomianus, nomine Rochus; in cujus schapham cum pedem inferret Leonardus, hominem agnoscens ac nomine compellans, utpote quem pastor una cum ceteris ovibus salutari pabulo solicite paverat, ait: Hem Roche, tu nos ad patibulum vecturus es? Qui respondit: Ita me nunc facere necesse est. Non quidem intelligebat ille, quam nulla Christianum hominem cogere necessitas debeat ad obsequium sceleris. Ibi porro bonus, pastor graviter queri atque expostulare cœpit, quod ita furtim, quod nocte intempesta suis ovibus subriperetur; quod non esset permissus extremo discessu nutantes suorum animos confirmare, & ad fidei constantiam cohortari; quod denique supremum vale in Domino dicere iis prohiberetur.

[138] [Justa Parochi querela & de Gorcomiensibus vaticiniū,] Tum non sine gemitu conversis ad civitatem oculis, spiritu (ut æquum est credere) prophetico dixit: Gorcomium, Gorcomium, o quantum tibi malorum impendet. Utcumque tamen hoc ab eo dictum quis accipiat, certe constat, statim ab illo tempore multos continuos annos bello, fame, pestilentia civitatem illam miseris modis attritam, exhaustam, afflictam fuisse: quodque gravissimum est malorum, detestandam hæresim cum sacrorum mysteriorum ac rituum cessatione, justissimo scelerum vindice Deo sic permittente, supra omnes urbes vicinas in tantum illic obtinuisse, ut totis jam triginta annis non alia fuerit, in qua sacerdotum ac Sacramentorum ritu Catholico administradorum, verbique divini copia minus haberi posset. Porro captivi, cum aveherentur, undeviginti numero omnes fuere; quorum sexdecim erat presbyteri, reliqui tres laici e familia Fratrum Minorum. Qui numerus quemadmodum deficientibus quibusdam, ac rursum aliis in eorum locum succedentibus, mira Dei providentia plenus & integer usque in finem conservatus fuerit, suo loco dicemus.

CAP. II.

[139] Postquam secundo flumine Mosa (quem eo tractu Marvedam vocant) provecti essent aliquo usque captivi, [Summas inter angustias Dordracum ducti,] transire jubentur e scapha in cymbam quamdam conchaticam, ex conchis quas vehebat, graviter olentem. In eam superiori parte clausam contruduntur & constipantur, haud multo secus atque merces in vasis solent a mercatoribus compingi. Et sane nisi mature fuissent inde educti, periculum erat ne in tanta loci angustia, tamque tetro odore, pene adempta respirandi potestate, enecarentur. Habebat apud se Nicasius aromatum nonnihil, quod adversus hujusmodi casus ei Gorcomii in carcere fuerat a chirurgo datum. Quod ab eo sociis communicatum, fœtoris molestiam minuebat aliquantulum. Ceterum ex ea cymba non multo post in navim quamdam onerariam transmissi, Dordracum usque vehuntur. Appulerunt autem eo circiter horam nonam ante meridiem Dominica die.

[140] Ibi rursum Wilhado venerando seni pallium a militibus aufertur; [ibique plebis ludibrio expositi,] Heutero Canonico suum item pallium; Henrico Minoritæ, quod solum ei reliquum erat tritum capitium, quem caperonem vocant; Nicolao Parocho tunica. Qui cum militis vestem detrahentis improbitati nonnihil obniteretur, a Leonardo collega monitus, statim ac lubens acquievit. Neque ei quidquam mansit reliquum præter lineum nigri coloris amiculum, quod camisiæ intimæ superinduerat. Porro Joannes Omalius cum præcipuis comitibus urbem ingressus, curandoque corpori largiter indulgens, impransos eo die sanctos Martyres reliquit. Neque vero eis in terram ascendere permissum fuit; sed in navi, quæ ad ripam alligata erat, relicti ac detenti, omnium ludibrio manserunt expositi. Siquidem ex urbis porta, quæ proxima erat, accurrebant homines frequentissimi, captivos sacerdotes & monachos, velut rem novam ac prodigiosam visuri; vere ut ab iis jam tum dici potuerit illud Apostoli Pauli: Spectaculum facti sumus mundo & Angelis & hominibus. Ibi probra, convitia, scommata certatim in Martyres jactari, cachinnis & confusis clamoribus omnia perstrepere. Quamquam aderant etiam Catholici quidam ejus urbis incolæ, captivorum afflictioni ex animo condolentes, suumque adeo dolorem etiam lacrymis palam testificantes.

[141] Inter quos erant, qui pecunia redimere cuperent, [loco prandii convitiis & maledictis satiantur.] si licuisset, Theodorum Emdenum, & Petrum Ascanum Minoritas. Quorum Ascanum, amici navim ipsam ingressi, præ charitatis affectu, non sine fletu collum stringentes osculabantur. At vero promiscua multitudo nihilo mitius captivis illudere atque insultare, neque ullum maledicentiæ genus prætermittere. Erat audire e media turba voces has & similes; Ah seductores & impostores hominum! Quam multos male credulos commentis vestris Papisticis atque anilibus deliramentis in errorem abstraxistis! Ah, quam multa animarum millia pravis ac pestiferis vestris doctrinis in infernum præcipitastis! o quam pulchre nunc patibulum ornaturi estis! Et alia id genus dicteria atque convitia, ut quemque maledicendi libido titillabat, in sanctos viros cumulatissime congerebantur. Etenim impunitas & licentia publice concessa metum ex animis omnem exemerat. At interim mihi liceat eosdem Christi Martyres in tanta canum circumlatrantium rabie patientiam corde tacito, recteque sibi conscio conservantes, ipsius Domini mei verbis affari & dicere: Beati estis, cum maledixerint vobis homines, & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter Christum & Catholicam ejus Ecclesiam. Gaudete & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Vere enim & in æternum beati, quotquot in ista gloriosa confessione, spiritu Dei vos corroborante, constantes & immobiles ad finem usque perduratis.

CAP. III.

[142] Porro milites, qui captivis additi erant custodes, [Quæstus nefarius ex tristi spectaculo:] cum viderent tantam hominum multitudinem portis effusam, cupiditate spectandi accurrentem, velum navigio, quo captivi detinebantur, obtendunt ac circumponunt; neque quemquam, qui nummum prius non dederit, ad spectandum admittunt; ut est id genus hominum ingenio, quoties occasio tulerit, ad quæstum intentissimo. Ergo quicumque quadrantem nummulum annumerabant, intra velum admissi, spectando, illudendo, convitiando, & si quid aliud luberet, semet affatim satiabant. Ingressus autem illuc inter alios insignis quidam ac primi nominis hæreticus Calvinianus, cœpit cum captivis de sanctissimo Eucharistiæ Sacramento multa disceptare. Cui gravissime restiterunt Leonardus & Nicolaus parochi, necnon Hieronymus Fratrum Minorum Vicarius. Quod sane præstitum ab iis est tanta disputationis acrimonia, tantoque Catholicæ veritatis tuendæ studio, sudor ut iis inter disputandum large deflueret, Leonardo maxime; qui ut erat sermone promptus ac potens, & eruditione præcipuus, mertio primas in ea disputatione partes sustinuit.

[143] [hæreticus confusus in rabiem agitur.] Denique tam docte, solide atque explicate reddebant Christi Martyres suæ fidei rationem, ut hæreticus ille victus & pudore suffusus, ultra, quod diceret, non haberet. Ceterum Guardianus, quod infructuosa videretur ei illa cum hæretico concertatio, ne verbum quidem disputando cum eo commutare voluit, veritus illud Dominicum: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Proinde & socios submonebat, ut missam facerent eam, ut ipse rebatur, inutilem altercationem. Ipse interim capite super rudente, quo alligata erat ancora, reclinato, paululum requiescebat. Hæreticus autem ille disputator, posteaquam ratione superatum se vidit, mox velut in rabiem versus, vultu excandescere, dentibus stridere, toto corpore contremiscere, sævis conviciis sanctos Martyres impetere; neque jam argumentis sed maledictis pugnare; denique velle captivos omnes extemplo, si liceret, in aquas e navi præcipites dari. Sicque in eo vere fuit impletum, quod Guardianus verebatur; illud nimirum, quod post memorata verba Dominus pro ratione subjecit: Ne forte missas ante se margaritas conculcent pedibus, & conversi dirumpant vos.

CAP. IV.

[144] Interea temporis flumen æstu maris intumescens post meridiem navigandi commoditatem dabat. [Avehuntur SS. Martyres Brilam] Itaque Dordraco Brilam avehuntur captivi. Qua in navigatione, cum adhuc jejuni essent, & partim acri disputatione, partim multiplici atque continua malorum hominum vexatione vehementer fatigati, ac viribus exhausti, paululum cibi tandem impetrarunt, parcissime ipsis præbente nauta vectore suo; ut qui diceret, se mortalium scire neminem, a quo vel buccellam panis pro eo beneficio sibi restitutum iri speraret. Neque enim ad remunerationem cælestem atollebat animum homo carnalis, neque meminerat promissionis Christi: Non perditurum mercedem suam, si quis vel uni ex minimis ipsius discipulis calicem aquæ frigidæ porrexisset. Præstitit tamen hoc ille, vel naturali quodam commiserationis affectu motus, ac præstitit solus. Nam a militibus, qui non tam custodes se Martyrum præbebant, quam hostes, ne mica quidem exspectari poterat. Ejus diei navigatione perventum est eo usque, dum uno tantum milliario Brila abessent; ubi tota nocte Martyres in navi relicti, a frigore & inedia, seminudi ac male pasti, non parum molestiæ toleraverunt Postero die mane Brilam advehuntur: appulsi primum ad aggerem longiuscule ab oppido dissitum, in quo navium statio est, vulgo caput vocatur. Illic unius ferme horæ mora trahitur, donec aperta civitatis porta, captivis obvius procedat Comes Lumnius, amice videlicet atque humaniter homines desideratissimos excepturus.

[145] Est autem Brila oppidum in extrema Hollandiæ insula, quæ Vorna dicitur, ad meridiem situm, [cujus situs & status describuntur,] exiguum quidem illud, ac superiori tempore obscurum atque ignobile. Ceterum ex quo memorati Comitis insidiis interceptum (quæ res in Kalendas Aprilis proxime antegressas inciderat) Geusiorum potestati ac religioni cessit, eorumdem crudelitate, & hominum Deo sacratorum, quos passim quacumque prædabundi milites illuc adducebant, cædibus ac suppliciis egregie nobilitatum. Quam ob causam Geusii locum illum Domini pomarium vocitarunt; inepte quidem, si ad illorum sensum respicias. Etenim minime quadrat, ut locus supplicii maleficorum hominum, velut excidii malarum arborum, Principis pomarium vocetur. Verum sicut olim Caiphas aliud cogitans prophetavit, ita & isti rem veram ac mysterio plenam, sensu non vero protulerunt. Vere enim pomarium Christi Domini locus ille est, in quo requiescunt arbores optimæ atque pulcherrimæ; quæ, quia fructus eidem Domino suo multiplices, uberrimosque per ipsius gratiam tulerunt in tempore suo, gravissima de iis illi in cælesti, regioque ejus convivio subministrant tragemata. Sed ad institutum redeo. Dum Lumnius exspectatur, accolæ urbis, homines inhumani ac barbari, suas ibi partes agere omnium primi cœpere. Captivos maledictis incessere, ac probrosis exagitare nominibus. In religionem vero & sacrosancta mysteria blasphemias horrendas evomere: neque interim regio nomini ac majestati parcere.

[146] Et quidem proditores vocitari viros bonos, [uti & incolarum in Sanctos probra & vexationes.] qui debitam Deo Regique fidem prodere, ejusve proditoribus consentire nollent, tritum jam erat & pervulgatum. Idololatras identidem inclamant, vecordes atque deliros servos & veneratores Baal; ventrem, venerem, mammonam eos pro diis colere, cunctos autem simul non aliud esse, quam gregem phaleratorum hypocritarum. Ad hæc corporis habitudinem pro contumelia objiciunt, aliis crassitudinem & ventrositatem, at contra aliis maciem atque exilitatem improperantes: & quidquid aliud tale in buccam veniret, temere ac petulanter effutientes. Taceo, plus centies repetitum patibuli ac suspendii opprobrium. Quod certe totidem verbis in Christum ipsum dici poterat. Ceterum quæ ab illis in sanctissimum & Angelis etiam ipsis tremendum corporis Christi Sacramentum jactabantur blasphemiæ, adeo omnem superant impuritatem, simul & impietatem, ut horror sit referre. Sub hæc procedit ex urbe Lumnius, portis ad ejus nutum patefactis. Cum enim de captivorum adventu nuntius ad eum adhuc cubantem fuisset allatus, mox ille præ lætitia mire gestiens, strato exsiliit, homo alioqui post nocturnas epulas in multum diem dormire solitus. Inde vix bene vestitus, in equum insilit, ac celeri cursu locum, ubi captivi tenebantur, petit, equitum aliquot & peditum armatorum satellitio cinctus.

CAPUT II.
Describitur adolescentia scelerati Comitis Lumæi, a quo excepti Brilæ SS. Martyres, mimicis primum supplicationibus aliisque ludibriis circumducuntur.

CAP. V.

Quoniam autem, amice lector, Lumnius iste non hos tantum, [Illustri sanguine natus,] quorum nunc acta scribimus, verum & alios non paucos Ecclesiæ viros, extrema per supplicia ad martyrii palmam transmisit; quis ille fuerit, & qualis jam ante id tempus innotuerit (nam quæ postea egit aut passus est, alibi, forte attingam) paulo plenius hic tibi exponere operæ pretium duxi. Nomen ei Guilielmus, cognomen a Marca, quod a veteri Comitum familia, qua progenitus erat, accepit; ita quidem, ut propinquitate sanguinis attingeret illustrem virum Erardum a Marca, Romanæ Ecclesiæ Cardinalem & Episcopum Leodiensem: ut sane mirum sit, eum ab illius spectatissimi viri moribus & pietate turpiter adeo degenerasse. Nam & domum ejus privatam, quam Leodii ad ædem S. Martini quondam habuerat, hic ipse & frater ejus hereditario jure possederunt. Ipse vero denique etiam in ea mortuus est. Porro Lumnius dictus a municipio quodam in ea Brabantiæ parte sito, quæ Leodiensium fines attingit; loco scilicet natali: cujus & dominium ei a majoribus obvenerat. In arce ejusdem loci, in qua cum matre puer morabatur, institutus est ab apostata quodam Franciscano, quem mater vidua, pia quidem illa, & ut accepi, Catholicæ religionis observantissima femina, sed impostoris illius hypocrisi misere delusa, suo filio pædagogum, ac pueritiæ ejus formatorem assumpserat.

[147] Is recentem concreditam sibi testam, hæreseos Calvinianæ, [infans ab apostata Calvini veneno inficitur.] qua ipse infectus ac depravatus erat, imbuit veneno. Quod malum adeo penitus ex illo tempore ejus animo insedit, ut quamvis postea Lovanium, urbem vicinam (qua non aliam ea tempestate academiam cum disciplinarum omnium humanarum, tum divinæ Catholicæque doctrinæ certiorem magistram habebat atque etiamnum habet orbis Christianus) studiorum liberalium causa missus, ibique Catholico simul & integerrimo præceptori traditus ad instituendum fuerit, minime tamen opinationis semel inditæ conceptæque labes elui potuerit. Quin adeo post eam urbem una cum studiis humanitatis relictam, magis etiam ac magis depravata ejus indoles aperire se cœpit. Nam præter illud hæreticæ doctrinæ venenum, hæretico magistro propinante infeliciter haustum, insita quædam animo ejus crudelitas sese proferebat paulatim. Quamquam istud vitium multo ante adhuc puer prodiderat non levibus argumentis. Siquidem jam tum cum suis æqualibus & contendendi pervicacia, & pugnandi audacia, & ulciscendi gloria ita certabat, ut omnes longe superaret.

[149] Torvus illi erat & scythicus oculorum obtutus, index animi sævi & sanguinarii. Quo in genere quid aliquando puer designaverit, [Adhuc puer innatam feritatem] quemadmodum id a viro fide dignissimo, cui patria cum illo communis est, accepi, breviter narrabo. Fuit inter duos Lumniæ vicinos pagos Corsellam & Helchtriam vetus controversia, super palude quadam in utriusque confinio sita, non dissimilis illi, quam inter fratres coortam atque gliscentem miraculo inductæ ariditatis sustulit Thaumaturgus ille Gregorius. Tam celebris autem ea contentio fuit, ut palus ipsa vulgo contentiosa vocaretur. Porro Corsella dominum eumdem, quem Lumnia habebat. Is post sui patris obitum erat Guilielmus a Marca. Qui duodecimum ætatis annum vix prætergressus, in ea controversia studio suæ partis in tantum efferbuit, ut cum armata subditorum manu, ductor ipse, locum contentiosum adiret, eo consilio, ut si quos adversæ partis homines illic invenisset, aut occideret, aut captivos abduceret.

[150] Sed præter opinionem, nemine prorsus invento, [horrendo facinore demonstrat.] ne domum inultus & inglorius rediret, furorem suum per occasionem alio convertit: nam in reditu forte repertos myricæ (quæ in iis locis frequens nascitur) messores, unum & alterum comprehendi jussit, velut ingenti crimine obstrictos, quod in terra publica suæ ditioni, uti dicebat, subjecta, messem facerent. Comprehensos equo suo alligavit (o barbarum & stupendum, horrendumque in puero facinus!) atque ut canes non modo per terram longo spatio raptavit, verum etiam per medium quoddam vivarium aquaticum, eo loco vicinum, vi pertraxit. Denique miseros illos atque innoxios, nec quidem ejus vici, cui tam hostiliter infensus erat, inquilinos, adeo tractavit atrociter, ut omnem circumcirca regionem hujus rei sermo compleret; & quotquot hanc in illa ætate tyrannicam immanitatem vel aspectu vel auditu cognovissent, stupentes alius ad alium dicerent: Quis putas puer iste erit? Nimirum ea quæ postmodum ætate provectiore sunt ab illo perpetrata, talibus ex initiis haud quaquam improbabili conjectura præsagientes.

[151] Observata sunt & alia in eo jam tum adhuc puero, [Odium ejus in Patres Franciscanos,] quæ pravitatem indolis, ac penitus insitum animo ejus Ordinis monastici odium declarabant. Ajunt eum a prima ætate, qua de religione cognoscere aliquid potuit, monachos omnes, præcipue Franciscanos, quoties obviam ei forte fierent, torvo vultu & obliquis oculis intueri solitum; sic videlicet edoctum atque institutum, ut existimant, ab illo morum suorum pessimo formatore, eodemque desertæ a se religionis maligno suggillatore. Scilicet hoc omnibus apostatis monachis in more positum esse quis nescit, ut quo turpitudinem suam tegant, & perfidiæ suæ velum obtendant, virulentis obtrectationibus & sycophantiis eam societatem assidue lacerent, cui se sancta voti professione semel in perpetuum addixerant. Jam ad grandiorem Lumnii ætatem quod attinet; retulit mihi vir quidam honoratus, rem malo suo expertus, familiam illi (posteaquam domum ipse suam regere cœpisset) moribus corruptissimam fuisse, & in qua divini cultus ac præceptorum Ecclesiæ nulla ratio, sed extremus neglectus atque contemptus.

[152] [licet eos aliquando hospitio exceperit.] Non quidem me latet, eum aliquando tecto excepisse viros religiosos, ex itinere ad se divertentes, atque in his etiam Minoritas, iisque, siquidem externa spectes officia, benignum hospitium præbuisse. Sed qui hominem norant, facile intelligebant, non hæc ab eo fieri studio religionis, sed quod eam religiosæ hospitalitatis consuetudinem, a parentibus acceptam, repente abrumpere, sibi non satis consultum illo adhuc tempore, pro sua apud bonos existimatione putaret. At vero de tali hominum genere certa experientia didicimus, quemadmodum exceptos conviviis simpliciores, ut vocant, fraterculos, quadam humanitatis specie ad hilaritatem provocent, exhilaratos autem naso suspendant, & ridiculos suos faciant; tum si quid forte ineptius a quoquam eorum dictum factumve fuerit, illico foras efferant, atque unius quantulumcumque vitium, invidiose exaggeratum, mox in universam familiam per calumniam diffundant.

[153] [Belgis rebellibus Leodiensis ipse se ultro aggregat.] Porro cum in Belgio nostro viri ac juvenes aliquot nobiles anno Domini MDLXVI conspirationem fecissent, qua regiorum adversus hæreticos edictorum seu mitigationem, seu verius abolitionem, oblato supplice libello, extorquere volebant (ea nimirum conspiratio fuit, quæ toti Belgio postea subsecutam omnem religionis simul & reipublicæ deformationem invexit) horum factioni Guilielmus Lumnius, quamvis extra nobilitatem Belgicam censeretur, aliquanto tempore post sese socium adjunxit. Quam ob rem solum vertere coactus, manifestum Catholici Regis hostem ex eo tempore se declaravit: ac, durante præfectura Ducis Albani, multa contra patriam gessit hostiliter terra marique, sed mari præcipue. Nam inde Brilanam tandem insulam & urbem insidiis tentavit & cæpit. Ibi vero quasi regnum & stabilem regni sedem adeptus, ea statim exempla suæ crudelitatis edere aggressus est, propter quæ tum Catholicis omnibus, tum maxime viris ordinis & professionis ratione Deo conjunctioribus, haberetur supra modum formidabilis; quippe qui talem se factis & verbis gerebat, ut Sauli more, non aliud quam cædes & supplicia sacerdotum ac monachorum spirare videretur.

CAP. VI.

[154] Hic igitur Lumnius (ut ad institutum redeat oratio) simulatque ad eum locum, in quo naves stabant, equo vectus pervenit, captivos omnes, [Ductos ad se SS. Martyres cachinnis & sannis excipit,] conspectui suo oblatos, ut adhuc in navigio erant, intentis admodum oculis, velut optatissimum & jucundissimum spectaculum, aliquantisper contemplatus, denique in cachinnum erupit adeo effuse, ut homo sui vix compos super equum dorso resupinus caderet, implens hoc quod a Sapiente scriptum est: Fatuus in risu exaltat vocem suam. Sed o! risum vere sardonicum, ac talem plane de quo Salomon ait: Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Mox autem huic velut proœmio cetera congruentia consecuta sunt; ludibria, scommata, probra, maledicta, omnia acerbitatis ac virulentiæ plena, necnon eo pectore digna, unde eructabantur. Inter alia vero sic captivos est allocutus: Quid vobis hic negotii est, obsecro? Quæ vestri adventus causa? Numquid bellum hic nobis inferre, nosque hinc e sedibus nostris ejicere vultis? An eo consilio huc accessistis, ut proditionem adversum nos aliquam machinemini? Quid enim causæ esse putemus, quod non domi vestræ manseritis, Missis scilicet vestris, solito vestro more, celebrandis satis superque occupati?

[155] Post hujusmodi primas salutationes, jubet de navi in terram captivos omnes educi, [jussosque corā se flectere, tum binos colligatos] qui simulatque terram pedibus attigerunt, inflexis genibus, ante tyrannum demittere sese coguntur. Qui simulata humanitate, dixit ad eos Latine: Surgite Domini. Sunt qui referant, Leonardum, virum celebritate doctrinæ multis notum, cujus etiam ad Lumnium fama nominis jam tum præcucurrerat, ab ipso compellatum fuisse his verbis: Sacrificule, quid hic agis? Ecce, nunc suspendi te oportet. Alia certe id genus multa ab eo in sanctos viros dicebantur. Interim vero tu mihi vide, quæso Christiane lector, quam sit iste futurus idoneus captivorum judex, in quo præter animum affectibus corruptissimum, tot adversus illos ac talia præjudicia jam præcesserint. Porro milites, injustæ pravæque voluntatis ejus ministri, captivos binos, junctis brachiis colligatos, alios post alios ordine disponunt; sicque dispositos, præcunte carnifice, semel & iterum circumire cogunt vicinum quoddam patibulum haud procul a littore situm, cujus figura r sive dimidiatum n referebat. Nostri semipatibulum vocant.

[156] Ibi Henrico laïco Franciscano portandum in manus traditur vexillum sacrum, [patibulum circuire compellit prælato vexillo,] e templo quopiam a sacrilegis illis ablatum. Itaque jubetur, ad imitationem processionis ecclesiasticæ, socios omnes ordine sequentes, tamquam ductor & vexillifer antecedere. Et augendæ ignominiæ causa, semel, iterum & tertio compellitur, sociis sequi jussis, sub patibulum transire; scilicet ut ad eum modum suæ peregrinationis vota persolverent. Sic enim loquebantur impii satellites, qui eos ad hujusmodi circuitiones compellebant. Interim vero spectatores nihilo probiores insultare miseris, & convitiis insectari, monstratoque digitis patibulo dicere: En cœmeterium vestrum; en ecclesia vestra. In ea nunc, uti soletis, omnem istam vestram exercete idololatriam. Compulsi præterea fuerunt, ne quid ad ludibrium deesset, idem illud patibulum incessu retrogrado circumire: tum prosam quamdam (ut vocari consuevit) in Deiparam Virginem elata voce canere jussi; deinde fixis in terram genibus, patibulum adinstar coronæ cingere, simulque celeberrimum illud Ecclesiæ canticum, Salve Regina, decantare.

[157] [& comitante carnifice laudes B. M. V. decantare.] Jussi sunt & alias id genus sacras laudes beatæ Virgini canere. Carnifex interea scala patibulo admota, sic se comparat, ut si captivos omnes esset e vestigio suspensurus, nimirum ut hac velut objecta præsentis imagine mortis, terrorem incuteret miseris, atque eorum afflictionem vehementius augeret. Neque enim aliud illi tunc quam suspendium & mortem exspectabant. Post hæc, aggere conscenso, ad urbem bini, ut ante, eodemque ordine deducuntur. Et quo spectabilior esset pompa, duobus laïcis Franciscanis hastilia traduntur in manus, quorum summitati lappas, aliasque id genus herbas pro ornatu milites circumligatant. Inter hos duos taliter instructos, sociis pone sequentibus, medius incedit carnifex, sacrum vexillum manibus ferens eo usque, dum in urbem ventum esset. Nam ibi rursum Henrico laïco ferendum traditur, imposito præterea capiti ejus, ad ludibrium, holoserico pileo.

CAPUT III.
Inter verbera & ludibria jubentur denuo sacra canere & patibulum circumire, supplicantium ritu; in quo eos nihil peccasse ostendit auctor. Nulla cujusquam commiseratio, feminis etiam procaciter insultantibus.

CAP. VII.

Civitatem hac pompa ingressi Martyres, rursum jussi sunt cantica quædam sacra canere, velut illud in sanctissimam Trinitatem celeberrimum: [Rursus sacra canere jussi, immaniter cæduntur,] Te Deum laudamus, &c. Tum responsoria quædam vulgatiora, quæ quidem fere omnes illi, præcipue vero Minoritæ, cum probe memoria tenerent, exacte satis atque composite canebant. Porro duo milites, hinc inde adequitantes, gravibus ac frequentibus plagis captivos identidem cædebant, ad eam rem virgas, quas de arboribus detraxerant, in manibus habentes, quibus adeo immaniter facies illorum & colla diverberabant (etenim fratres Minores capitiis & cucullis spoliati, nudato ad pectus usque collo incedebant) ut eæ partes vehementer inflatæ & sanguinolentæ spectantibus apparerent, efficerentque, ne satis ipsi vel a notis ac civibus suis agnoscerentur. Jam si qui vocem cantando minus attollerent, ii durius & crebrius vapulabant, sicque ad canendum altius exstimulabantur. Quin ipse etiam Comes, equo vectus, captivos ante se agens, virgula, quam manu tenebat, subinde eos valideque verberabat. Et hæc quidem illi.

[159] Nam de plebe quid dicam? neque enim dicere facile est, [plebe etiam in omnem petulantiam effusa] quam licenter & petulanter in omne contumeliæ genus adversus Dei ministros ea sese effuderit; dum quisque vel infimæ sortis & conditionis homo, pro concepto in religionem & religiosos viros odio, vexandis atque impetendis iis animum explere studet. Alii sales & scommata confertim in eos jactant, alii convitiis & maledictis incessunt, alii vero nec ab arcanis & sacrosanctis mysteriis exagitandis impias linguas abstinent; interim ipsi quoque, seu militum exemplo, seu propria incitati malitia, nemine prohibente, captivos indemnatos, insontes ausu nefario verberantes. Ea facti indignitate commotus Hieronymus Vicarius, vir gravis, ac multa rerum experientia doctus, in hujusmodi verba prorupit: Quænam hæc morum barbaries? Aut quæ gens obsecro tam ab omni sensu humanitatis aliena, quæ captivos suos ad hunc tractet modum? Equidem aliquando Turcarum in manus, & Græcorum, & Saracenorum incidi. Numquam tamen, etsi captivum, vel unius verberis affectum injuria me memini. Fuerat hic religiosissimus vir olim versatus in illarum gentium partibus, sacra suscepta peregrinatione; & apud eas, ut fit, comprehensus non semel, & in vincula conjectus.

[160] Fuit autem & hoc valde deplorandum, quod in tanta circumsultantium turba nullus appareret, [& Turcarum barbariem superante.] qui captivos miseratus, vel suspirium duceret, vel quoquo modo malis eorum se commoveri, vultu aut verbo significaret. Cum ad hunc modum in urbem perducti essent, tanta ad hoc spectaculum affluxit hominum multitudo, ut nemo prorsus incolarum abesse videretur. Stabant spectantes & spectaturi longo ordine hinc inde in plateis, qua Martyres pertransituri erant, tanta frequentia, quanta ad nullum aliud spectaculum accurri solet. Ludibriorum autem & scommatum & contumeliarum nullus modus. Erant qui vas aqua plenum ante fores juxta se ponerent, & scopis intinctis aqua prætereuntes captivos inspergerent, alta voce tono ecclesiastico canentes illud: Asperges me Domine hysopo, & mundabor, &c. Sic nimirum illi male feriati homines antiquissimum Ecclesiæ Catholicæ ritum, quo consecrata sacris precibus aqua in populum aspergi solet, mimico suo facto publice risui habebant. In forum ut ventum est, mox ad patibulum, in ejus medio erectum, eodem quo extra civitatem modo atque ordine, captivi propelluntur, velut jamjam suspendendi.

[161] Rursum ibi ter jussi patibulum circumire, atque inter eundum Litanias Sanctorum, [Nova circum patibulum processio & Litaniarum cantus.] & alia quædam sacra concinere; completo circuitu, sub patibulo genibus terram premere, simul & quasdam Virgini Matri laudes cantare. In quibus cum perventum esset ad orationem, qua ejusmodi laudum cantica more Ecclesiæ concludi solent (eam collectam vocant) omnes tacuerunt, hanc arbitror ob causam, quod rem a sacerdote quopiam digniore fieri solitam, nemo sibi præ modestia animi sumere vellet. Sed cum ab iis qui proximi astabant, minaciter urgerentur, ut etiam collectam accinerent, Godefridus Dunæus presbyter, vir humilis & zelo Dei plenus, non passus hanc coronidem pulcherrimo actui deesse, voce sublata, clare, perfecte, & citra hæsitationem, uti sæpe in ecclesia Laudibus vespertinis facere solitus, hanc ecclesiasticam precationem recitavit: Oremus. Interveniat pro nobis, quæsumus Domine Deus, nunc & in hora mortis nostræ apud tuam clementiam gloriosissima Virgo Maria Mater tua, cujus sacratissimam animam, in hora benedictæ passionis & amaræ mortis tuæ doloris gladius pertransivit; Qui vivis & regnas in secula seculorum. Et responderunt ceteri Martyres, Amen. Jam auditum erat horæ octavæ signum ante meridiem. Circumstabat interim populi spectantis ingens turba, quæ præterquam quod cupidissime spectaculum illud aspectaret, suas etiam partes insultando miseris gnaviter agebat.

CAP. VIII.

[162] Quod autem ad ea quæ jam commemoravi, pertinet, equidem spero atque confido, [In his omnibus, coacte peractis,] neminem fore æquum lectorem, qui Martyres nostros ob id in crimen vocandos putet, quod voluntati Comitis ac militum, scilicet hominum improborum, ad ea, quæ diximus, vel agenda vel cantanda sese cogentium, fuerint obsecuti. Quid enim prohibet a Catholicis vim patientibus, pie recteque fieri, quod a violentis dominis impia, perversaque voluntate jubetur; dum tamen id, quod jubetur, in earum rerum sit genere, quæ per se non malæ, quinimo bonæ existant? Quare ejusmodi jussioni contumaciter resistendum haud putaverunt sancti Martyres, sed potius obsequendum; eo maxime, quod evidenter omnibus constaret, ipsos non irridendi animo; quo jubebant adversarii, sed necessitate, ad pietatem accommodata, talia facere.

[163] [non peccasse SS. Martyres,] Quamvis enim ab illis, qui captivos eos duxerant, interrogati verba cantionum & hymnos cantare jussi de canticis Sion, Psalmistæ voce respondere potuissent: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Atque istud consimiliter dicere: Quomodo cantabimus laudes Matris Domini inter hostium ejus ludibria? Scimus tamen etiam hoc ab eodem Psalmista scriptum esse: Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. Quodque ad rem præsentem magis facit, legimus, Samsonem fidei testimonio probatum, cum e carcere adductus in domum Dagon, ludere jussus esset, ingenti spectante utriusque sexus hominum multitudine, voluntati jubentium obsecutum lusisse, tametsi morti jam suæ proximum. Quo minus reprehendendi profecto sunt, qui jussi atque coacti inter hostes suos, non ludum luserunt, sed laudes divinas decantaverunt. Quod factum qui sugillat, dicat oportet, nec Christum Dominum arundinem, ab impio atque illusore milite porrectam, manu tenere, sed projicere debuisse; non crucem suis humeris impositam, velut furcam ferre, sed abjicere: non denique fel oblatum gustare, nec acetum bibere. Quæ tamen eum fecisse, teste Scriptura, didicimus; & facta non solum laudamus, sed & factorum mysteria veneramur.

[164] Crediderim vero, sanctos Martyres eo suo facto etiam hoc testari voluisse, [recte probat eruditus auctor.] quod sibi neque dedecori neque pudori ducerent, vel in hostium infestissimorum oculis ea rebus ac voce profiteri, quæ sanctissime per universam Ecclesiam observarentur. Quamquam & alia ratione factum hoc defendi potest. Nam nisi imperata facerent, videri sane poterant, ea qualicumque inobedientiæ specie, in re per se neutiquam mala, sponte ac temere sibi plagas ac mortem accersivisse. Et ut semel dicam, quod in se bonum & pium est, ubi justa est faciendi causa, licet forte propter improborum irrisiones etiam bene recteque omitti possit, damnari non debere censeo, si fiat.

CAP. IX.

[165] Sed ad intermissam narrationem redeo. In qua quidem multa nobis silentio prætereunda sunt; [Omni contumeliarum generi expositi venerabiles Sancti] multa breviter, imo ex multis pauca carptim dicenda, ne dum in singulis moramur, tædium faciamus lectori. Quem tamen oro, atque in Christi visceribus obsecro, ut in hoc spectaculum suæ mentis oculos paulisper defigat, atque hos viros consideret, Christi famulos, monachos, sacerdotes, omni honore ac veneratione, quæ vel professioni debebatur, vel ordini, tam turpiter atque indigne spoliatos, & ad omne contumeliæ genus expositos. Contempletur etiam adeo despicate habitam venerabilem illam ubique gentium canitiem, quæ si minus apud barbaros illos venerationem promereri potuit, at certe commiserationem aliquam, si quid in iis residebat humani cordis, debuit extorquere. Erat inter Franciscanos, qui sexaginta complesset annos, & alius qui septuaginta. Erat & tertius nonagenario non multo minor. Quos tamen illi scelestissimi nihilo mitius, quam validissimum quemque dure atque inclementer verberibus, pulsibus, tractibus, impactibus exagitabant.

[166] Latrones, sicarii, incendiarii, si quando ad supplicium ducuntur, [tot lictores patiuntur, quot habent spectatores:] nihil tale ulla gentium consuetudine pati solent. Tantum pœnam, judicis sententia decretam, unius carnificis manibus inferendam subeunt, spectatoribus interim animorum commiserationem sæpe suspiriis, interdum & fletu testantibus. Hi vero optimi atque inculpatissimi viri, nondum in ipsos dicta sententia, sine modo, sine ordine, sine lege ducuntur ac reducuntur, trahuntur ac propelluntur, atque omnium injuriis objecti, tot pene lictores patiuntur, quot habent spectatores. Stabant senes illi ad pectus usque nudati, collo strigoso præ macie, tum e plagis ac vulneribus livido & cruentato. Cerneres utrumque Nicolaum, præter ea, quæ communia cum aliis habebant, proprium suæ confessionis insigne gerentes, vibicem luridi coloris collo circumductam, quæ utrique in carcere Gorcomiano ex vehementi funis attritu facta, & huc usque relicta erat. Universum denique tale erat spectaculum, quod non posset non commovere pectus hominis ab humanitate non prorsus alieni. Qua ex re perspicere licet, in quas belluas eos degenerare cogat hæretica perfidia, quorum semel animos illa tam tetra lues affecerit.

[167] Hi nimirum ex eorum sunt numero, de quibus Apostolus, [sannionibus etiam pro ipsis mimice intercedentibus,] ad carissimum discipulum scribens, fore prædixit in novissimis diebus homines astorgous, hoc est omnis humanæ affectionis expertes. Id ut alias, ita tunc maxime declaratum est, quando ludibrii causa Martyres in publicum subinde producebantur. Cum enim militum alii fustibus eos subinde cæderent, alii laqueos ac mortem minaciter ostentarent intentarentque, tum sanniones illi, velut intercessores sese pro captivis opponentes, acerba cum irrisione dicebant: Oramus pro eis, oramus pro eis: parcite quæsumus: sunt enim viri boni. Moxque post hæc verba, petulantissime flagris in eos & contumeliis insultabant, tota circumstantium multitudine gnaviter applaudente, atque ex hoc tam barbaro spectaculo quam maximam animo voluptatem capiente. Quin etiam, sicut olim contra Salvatorem nostrum insonuerunt voces Judæorum, ut e medio tolleretur, exposcentium; & sicut contra beatum Polycarpum multitudo, necis ejus avida, magnis clamoribus in amphitheatro perstrepuit: ita tunc insanum vulgus insanas & mortiferas adversus athletas Christi voces jactavit hujusmodi: Tollantur e medio; suspendantur in patibulo, monachi, sacrificuli, Papistæ.

CAP. X.

[168] Jam quod amplius etiam mireris, ne muliebris quidem atque infirmior sexus, [& feminis ipsis in SS. Martyres procacissimis.] cui natura commiserationis affectum peculiarius indidit, quique etiam pro iis, qui morte sunt digni, facile solet in lacrymas commoveri, tam immani captivorum vexatione quidquam affici videbatur, ut hac parte etiam Jerosolymitarum in Christum inclementiam, istorum hominum inclementia feritasque superaverit. Nam feminas Jerosolymitidas cum plangore & lamentatione Christum fuisse prosecutas legimus, quando crucem sibi bajulans ad locum supplicii ducebatur. At hic passim visæ mulieres, quæ profligato naturali affectu, virorum crudelitati pro viribus applauderent, deque miserorum malis mirum in modum exultarent.

[169] [Mulieris Gorcomianæ in Nicolaus Parochum injuriæ.] Quamquam & hanc ingenii sui barbariem jam ante ostenderant, quando recentissime Lumnius Brila fuerat potitus. Cum enim ejus milites quemdam monasterii Ruggensis (quod juxta Brilam est) religiosum canonicum immaniter contrucidassent, & auriculas a capite resectas, alteram portæ civitatis, alteram templi foribus affixissent, pessimæ quædam feminæ compares suas alias invitabant, ut ad utrumque locum simul omnes velut pompa quadam procederent, oculosque & animum eo tam bello & suavi spectaculo pascerent oblectarentque. Hic porro mulier quædam Gorcomiana, quæ tum ibi forte aderat, verita non est e media turba Nicolaum Parochum procaci lingua nominatim inclamare & dicere: O magister Nicolae (sic enim vulgo salutabatur, ut & alter magister Leonardus) quam pulchre nunc exornabis patibulum. Et iterum: Ah quo nunc impetu de patibulo pensilis agitabitur iste servulus. Servulum enim per contemptum vocitabant eum dicaculi quidam, propter assiduos maximosque pastoritii muneris labores, eos potissimum, quos administrandis in plebem Sacramentis, velut addictum illi operi mancipium, absque ullo seu tædii seu lassitudinis indicio, promptissime subibat.

[170] Quamvis enim alternis hebdomadis curam pastoralem administrarent Leonardus & Nicolaus, [Utriusque Pastoris merita laus.] ea tamen, quæ plus exigebant operis ac molestiæ corporalis, libenter etiam pro Leonardo, ut seniore & honoratiore, Nicolaus obibat, vir ad istiusmodi labores noctu diuque æque paratus. Ita quod ad ejus laudem vel maxime pertinebat, id eum contemptibilem apud improbos faciebat. Aderant alii utriusque sexus homines Gorcomiani, qui captivos omnes communiter contumeliosis nominibus petulanter ac certatim incesserent, hommum seductores & animarum interfectores identidem appellantes. Fuit ea res sanctis illis viris auditu peracerba, quippe qui creditarum sibi ovium semper amantissimi, non aliud studuissent umquam, quam ut eas, in veritate Catholicæ fidei ac timore Dei confirmatas, ad æterna pascua perducerent. Certe hanc suorum insignem ingratitudinem ita graviter tulit Leonardus, ut paulo post quemdam notum velut in transitu compellans, affirmaret ea suorum in se opprobria & maledicta, ipsa morte sibi esse duriora. Nam etsi patientiæ virtute pectus satis roboratum haberet adversus omnes impetus injuriarum undecumque irruentium; ea tamen ingratitudine suarum ovium, sponte ruentium in exitium, velut sævo vulnere, non parum animus ejus sauciabatur.

CAPUT IV.
In fœtidissimum carcerem detrusi, alios socios inveniunt, cum quibus ad examen educti, fidem plerique constanter profitentur. Ad novum examen evocati septem, ab Ecclesiæ capite deficere constantissime renuunt.

CAP. XI.

Porro cum jam satis multum diuque furiosæ plebis libidini Martyres expositi, medio foro sub patibulo stetissent, adeo ut supra modum defatigati, [In fœtidum carcerem detrusi] sudore diffluerent, tandem in fœtidissimum carcerem, in quem scelerati homines conjici solent, abducuntur. In quo repererunt inclusos Parochos duos, non multo ante e locis suis, ubi præerant ovibus Christi, vi abstractos, & Brilam perductos; alterum Andream ex Heinorto, alterum Adrianum ex Maesdamo (quod nomen Mosæ aggerem significat) pagis non procul Dordraco sitis. Paulo vero post, velut semihoræ spatio, in eumdem carcerem detruduntur & alii duo, recenter e loco sui ministerii illuc a Geusiis advecti. Erant hi monachi Præmonstratensis Ordinis; quorum alter, Adrianus item nomine, Parochum agebat in ea Hollandiæ parte, quæ Mosæ in Oceanum procurrenti dextera est. Nomen loci Monasterium, quod vulgo Munster dicunt. Alter Jacobus, illi in cura pastorali subsidiariam navabat operam: uterque eo missus ex abbatia, quæ est Middelburgi Zelandiæ celeberrima, penes quam eo loco Parochum constituendi erat auctoritas.

[172] [4 lios martyrii socios inveniunt.] Horum autem captivitas sic habet. Cum piratæ Geusii, Brila potiti, vicina quæque loca percurrerent, rapinis & templorum ac monasteriorum expilationibus intenti, sacerdotes autem & monachos, si quos reperissent, aut trucidarent, aut captivos secum traherent; illorum quidam ea nocte, quæ captivorum Gorcomiensium adventum proxime præcedebat, flumine transmisso, Monasterium venerant, ubi inventos duos, quos dixi, sacerdotes religiosos, habitu suo regulari, id est, toto candido vestitos, una cum patre Jacobi, viro sene, captos vinctosque Brilam secum avexerunt. Qui ut primum sistebantur Comiti, magnam is toto corpore præ se tulit insolentiam, animique intemperiem. Deinde paululum sese cohibens, stetit quietus. Mox admirabundo similis, quasi homines illos esse nesciret, quænam ea monstra essent, suos interrogabat. Qui dixerunt: Hi sunt, clementissime Domine, sacerdotes & monachi, hostes nostri capitales. Aptissimum sane epitheton, clementissime, si quidem antiphrasticos interpreteris.

[173] [Jacobi Lacopii intrepida ad Comitem responsio.] Postea Comes de sene, qui una fuerat adductus, deque ejus patria sciscitatus, cum junioris monachi parentem esse, & patria Flandrum, & Gallicam linguam probe callere audivisset, converso ad eum sermone: Si poteris, inquit, filio tuo persuadere, Papismo suo uti renuntiet, te simul & illum solutos ac liberos dimittam. Quo audito Jacobus, qui & ipse Gallicæ linguæ gnarus erat, pro patre sermonem excipiens, respondit, numquam se ea conditione vitam redempturum. Igitur, ait Comes; moriendum tibi est. Cui Jacobus: Nequaquam, inquit; non enim moriemur, sed vivemus. Et Comes iterum: An ego potestatem non habeo occidendi te? Ita quidem, ait Jacobus, occidendi corpus; at non animam, semper victuram. Irritatus ea responsionis libertate Lumnius, sene abire jusso, quod neque sacerdos esset, neque monachus; monachos duos in carcerem abduci præcepit. Ducti ergo in carcerem cum ceteris Catholicæ fidei confessoribus communem, ad communem quoque certaminis & gloriæ dignitatem vocari se senserunt.

CAP. XII.

[174] Erant autem in uno domicilio tres carceres, alius super alium ordine constructi; [Tenebricosi & immundi carceris descriptio,] quorum is, quem Martyres occupabant, ut infimus, ita teterrimus erat & immundissimus. Namque e superioribus in hunc subjectum, per rimas tabulati, jugiter destillabat quidquid excrementorum, a captivis supra collocatis, urgente natura egestum esset. Neque enim alius erat huic necessitati concessus locus. Erat ergo Martyrum carcer ex ejusmodi liquorum assidua perstillatione vehementer fœtidus, simul & humidus atque cœnosus, adeo ut quam in partem ejus se captivi reciperent, dum fæces illas impurissimas quoquo modo vitare cupiunt, plane nescirent. Nam & obscuritas loci tanta erat, ut nisi vocis indicio, non posset alius alium agnoscere, vel in ipso meridie. Qui tandem pedibus humo circumquaque tentata, deprehenderunt prope januam altius & firmius esse solum, minusque fæculentis illis humoribus irriguum. Ad eum igitur locum carceris mox omnes se contulerunt, ita ut se mutuo comprimerent. Erant enim numero supra viginti. Relicti sunt autem ad unum omnes in illo teterrimo fœtore jejuni ad horam usque tertiam pomeridianam. Quo tempore rursus iidem omnes, nondum gustato cibo, in domum civicam e carcere ducuntur.

[175] Ibi specie examinis, diligenter a quibusdam versutis ac vafro ingenio hominibus sigillatim in omnes de religione est inquisitum, [e quo educti examinantur, Leonardo libere respondente,] ipso quoque Comite præsente; ne parum auctoritatis ac ponderis ea novorum magistrorum inquisitio haberet. Ubi cum Leonardus, more suo libere, quiddam coram Comite dixisset, satelles assistens bipenne, quam manu tenebat, cervicem ejus percussit. Quo respondente: Percutite carnem meam ut lubet, dum vobis permittitur; non enim diuturnum hoc erit; quasi cum Domino diceret: Hæc est hora vestra, & potestas tenebrarum; mox alius satelles malleum militarem occipiti ejus impegit, ita ut ex vulnere statim sanguis efflueret Ceterum ut Leonardi, sic & sociorum fere omnium constantissima confessio fuit, attestantium id se credere, quod Catholica & orthodoxa fides monstrat esse credendum; videlicet loquente in suis testibus, ac spiritum subministrante Christo; ut in eo, quod credendum in Ecclesia Catholica didicerant, immoti invictique persisterent, neque ab ejus fidei confessione vel latum unguem, quod dicitur, ulla ratione dimoveri sese paterentur.

[176] Quorum unus Minorita laïcus Batavodurus, de sua fide interrogatus, [aliisque fidem constanter profitentibus,] uno verbo id se credere respondit, quod suus Guardianus crederet. Non enim ignorabat, Guardianum suum id credere, quod Catholica credit Ecclesia. Sic nimirum haud stolide profecto simplex ovicula, disputandi perplexitatem fugiens, ad sui pastoris vocem fidemque se retulit. Dixi, fere omnium confessionem constantem rectamque fuisse. Nam nonnulli, qui se postea manifesta defectione prodiderunt, prævaricati in suis ad interrogata responsionibus dicuntur. Eo finito examine, captivi ad carcerem reducuntur, non priorem illum, quo ne reducerentur notorum quorumdam precibus impetratum fuit; sed alium superiori loco situm, minusque tenebricosum & immundum. Ubi tamen vix denique precibus obtinuit Leonardus, vir omnium, qui aderant, lingua promptissimus, ut cibi aliquid adferretur. Nam & in via, qua cum sociis reducebatur ad carcerem, quosdam Gorcomianos conspicatus, inquiebat: Filii Gorcomiani, estne hic panis pretio comparabilis? Bene utique persolvetur; scilicet, ut ille intelligebat, a remuneratore omnium bonorum Deo.

[177] Allatum igitur est in carcerem vas amplum, [præter tres prævaricatores, qui ab aliis sejunguntur.] aqua plenum. Allatus est & panis; præterea nihil. Lautæ videlicet epulæ, quibus sua corpora fame, siti, sudoribus, totque vexationibus exhausta, sero tandem captivi reficerent. Res sane deploranda, quod panem terrenum, corporis cibum, suis ab ovibus impetrare tam ægre potuerint pastores boni, qui panem illis cælestem, verbum Dei, quo mentem pascerent, adeo benigne largeque subministrassent. Reducti sunt autem eum in locum ii omnes, qui ad examen producti fuerant, tribus exceptis, Parocho Maesdamensi, Canonico quodam Gorcomiensi, & Henrico laïco Minorita; qui quod metu mortis in examine sic respondisse putentur, ut spem facerent advesariis, in ipsorum sententiam se concessuros; a sancta Martyrum societate sejuncti, commodiorem ac velut honestiorem custodiæ locum, cum spe liberationis adepti sunt in ædibus vice præfecti criminalis. Quibus deinde quid acciderit, suo loco referemus. Neque enim isti fuerunt ex eorum numero, quorum perseveranti confessioni suam Deus Ecclesiam illustrare voluit.

CAP. XIII.

[178] Porro in diem proximum, qui erat octavus Julii, [E captivis septem ad examen rursus ducti,] examen institutum est longe acrius, non omnium tamen, sed eorum tantum, qui præcipui videbantur; quod iis superatis, atque ab opinione deductis, facile putarentur ceteri in eamdem cum illis sententiam ituri. Erant ii Leonardus & Nicolaus Parochi; tum Minoritæ Guardianus, Vicarius & Godefridus Mervellanus: & præter hos Præmonstratenses duo. Igitur hi septem rursus a meridie (quod post geniale prandium magis animati essent ad hujusmodi certamen illi, quibus examinandi munus erat injunctum) vincti e carcere ducuntur in curiam, ibique examini sistuntur in conclavi senatorio. Fit examen a duobus (quos vocant) Ministris; iterum præsente Comite cum nobilibus aliquot sui ordinis & factionis hominibus. Aderat & Joannes Duvenvordius, urbis prætor & quæstor, vir haud pessimus, & non insulso ingenio. Scriba quoque adesse jussus, qui captivorum responsa dictaque omnia celeri calamo exciperet.

[179] [unice urgentur ut Ecclesiæ capiti renuntient.] Aderant item duo germani fratres Guardiani, quorum solicitatione erat secundum hoc examen institutum. Sperabant enim hac ratione se effecturos, ut fratrem suum una cum sociis ejus omnibus liberatum reciperent; utpote quem jam non semel certa experienta didicissent, sine illis, salva licet Catholicæ fidei confessione, liberari nolle. Erat autem primum idemque præcipuum inquisitionis caput, de Romano Pontifice quid sentirent, & num ei renuntiare parati essent. Hunc enim Lumnius (ut ferme hæretici omnes) infensissime oderat, ac nihilo fere mitius affectus erat in eos omnes, qui illum ut patrem & principem Ecclesiæ venerarentur. Denique, ut passim ferebatur, in animo habebat, ut quotquot istius essent sententiæ, quos posset, morte mulctaret. Non ibi studium examinatoribus fuit, ut ad suam, hoc est, Calvinianam sectam captivos pertraherent; sed id solum, ut a capite eos abstraherent. Hoc enim solum satis esse ad perniciem probe norat magister illorum diabolus, cui non admodum est curæ, quam sive sectam, sive religionem quisque eligat; dummodo non in ea reperiatur hominum societate, cui unum in terris Pastorem & caput ideo præfecit Christus, ut sub illo atque per illum, & fidei sinceritas & credentium charitas certius custodita, tam schismatis quam erroris excluderent occasionem. A qua societate quisquis deprehenditur alienus, qualisqualis demum sit seu religione seu moribus, eum sibi suæque potestati ac regno certissime diabolus vendicat.

[180] Eorum porro, quibus examinandi negotium datum erat, [Quam inepti fuerint duo examinatores,] alter Gorcomianus nauta, Cornelius nomine, potor egregius, præter odium, quo communiter omnes Catholicæ capitali odio adversus Parochos & monachos Gorcomienses animum incensum gerebat. Quem etsi Latini sermonis plane rudem, audacia & linguæ promptitudo, cum maledicendi studio conjuncta, satis idoneum fecerant, qui apud Ecclesiæ Christi perduelles ecclesiastæ munus exerceret. Hic cum inter examinandum videret Martyrum constantiam labefactare se non posse, iden idem hæc verba repetebat: Tantum suspendite eos, tantum suspendite: nimirum probe secutus exemplum eorum, qui principem Martyrum & agonothetam Christum ad necem poscentes. clamaverunt: Crucifige, crucifige eum. Alter vero, Andreas nomine, visus quidem paulo doctior, at non multo sanior. Fuerat is parochus ecclesiæ S. Catherinæ Brilensis. Sed oppido a Geusiis occupato, levissimus homo, ne periclitari cogeretur, cum principe mox & religionem mutavit, & novis hospitibus obsequentem obtulit se novæ sectæ concionatorem. Quocirca tam exemplo suo jam tum recentissimo, quam verbis ad defectionem a Pontifice Romano captivos solicitat. Ita futurum promittit, ut necem, alioqui certo certius impendentem evadant.

[181] Ad hujusmodi blandas pollicitationes coram Comite ac toto consessu, [ad quos egregia Guardiani] magna animi fortitudine respondens Nicolaus Guardianus: Egone fidem meam, inquit, veram & Catholicam negare, & vestram falsam illam & hæreticam amplecti in animum induxero, vitæ hujus amore impulsus? Quid enim stultius? Nam & alioqui vel brevi post tempore, vel etiam nunc continuo fieri potest, ut me mors occupet. Certe non longum esse potest reliquum vitæ meæ tempus. Et ut longum sit, tamen aliquando moriendum est. Proinde quod naturæ necessitate semel est subeundum, lubens ind pro religione subivero, measque conciones ipsa nunc morte consignavero. Hæc ille prolocutus eo spiritu, quo futurum paulo post Martyrem loqui decuit. Quam vero stultum sit & periculosum, ut vitam hanc miseram paululum producas, id committere, quo divini numinis iram in te provoces, apparuit non multo post in duobus defectitiis illis; qui cum fidem Romanam Catholicam metu amittendæ vitæ negassent, alter eorum statim, ipsoque momento, alter vero post modicum sceleratæ vitæ spatium, tanto scelere redemptum, eodem illo, quod male metuerant, supplicio affecti, lamentabili prorsus exitio, de hac vita (uti valde metuendum est) ad æternam miseriam transitum fecerunt. Sed de his infra suo loco.

[182] Porro Leonardus quoque Romano Pontifici renuntiare jussus, [& Leonardi Parochi oratio.] constanter facturum se negavit. Ac deinde hujusmodi verba subjecit: Jactari inter vos solet, fidem liberam esse debere, neque religionis causa vim aut molestiam inferri cuiquam oportere. Qua ratione igitur, contra placita sectæ vestræ, cogere me vultis, ut fidem, quam hactenus tenui, reclamante etiam conscientia deseram? Equidem paratus sum disputationem vobiscum suscipere. Quod si me vos errati conviceritis, in vestram transibo sententiam; sin autem nos causam obtinuerimus, nostræ sententiæ vos accedere par erit. Quod sane futurum non diffido, modo locus & tempus detur ad eam rem opportunum. Neque enim hic satis opportunum esse video. Sic ille.

CAPUT V.
Non una disputatione confunduntur ministelli a SS. Martyribus, qui ad patibulum deputantur. Litteras Orangii & senatus Gorcomiensis spernit Lumæus. Suos se deserturum negat Guardianus. Offertur omnibus libertas si Papæ renuntient.

CAP. XIV.

Simul autem ut disputationis injecta est mentio, placuit iis, qui consederant, [Leonardus & Guardianus ministellum in disputatione præmentes,] certamen institui. Nec conditionem defugere potuerunt delegati quæsitores; tametsi rem plenam discriminis adire se satis intelligerent, & suæ inscitiæ sibi conscii, & non nescii quibuscum viris certandum esset. Duo duobus opponebantur, Andreas & Cornelius hæretici Leonardo & Guardiano Catholicis; tametsi Andreas, quod & Latinæ linguæ non ignarus esset, & ad hujusmodi congressus instructior haberetur, solus fere disputationis pondus sustinere coactus fuit. Petebant Catholici Biblia Latina vel Teutonica adferri in medium. Malle tamen Latina se dicebant; ob id opinor, quod in populares linguas transfusa, sinceritatem suam vix retinerent. Factum quod petebatur. Tum adversarios Catholici rogant, qua de re primum omnium colloqui placeret; aut quid dicere omnino vellent. Respondit Andreas, proponere se iis velle purum putum Dei verbum, a Papistis ad id usque tempus falsitate doctrinæ, & pravis interpretationibus adulteratum. Tum Leonardus: Et quod est, inquit, purum Dei verbum? Respondit Andreas: Vetus & novum testamentum. Quærit Leonardus, quid veteris & novi testamenti nomine ingelligat; Scripturamne veteris & novi testamenti? Annuit Andreas. Quem his deinde quæstionibus urgere Leonardus cœpit: A quo persuasus & edoctus, Scripturam utriusque testamenti pro verbo Dei reciperet? Unde eam accepisset? & quod certum ejus rei documentum proferre posset? Nec dissimilibus interrogationibus Guardianus hominem premebat, quærens num reciperet Euangelium? Unde id accepisset; quibus magistris didicisset, hoc a Matthæo, illud a Joanne Apostolis conscriptum esse.

[184] Ceterum Andreas ad hujusmodi interrogata (quod non tam hebes esset, ut quorsum ea tenderent, non animadverteret) prorsus respondere noluit; [ab hoc & aliis, solitis maledicentiæ telis obruti ejiciuntur.] adeo ut Duvenvordius diceret: Hem Andrea, quid est quod ad hæc non respondeas? Nescis a quo traditum acceperis Euangelium Christi? Nunc loquere. Tum Andreas: Seductores isti non aliud, quam sophismata sua norunt in disputationem adferre, ut nebulas offundant suo more. Quis enim dubitaverit de verbo Dei? Sed aliud est, quo tendunt. Nimirum id agunt, ut fateri nos cogant, suum idolum & Antichristum, Romanum Pontificem, nobis verbum Dei tradidisse? An non eorum percipitis fraudes & sycophantias? Tum Catholici, solita servata modestia: Disputare, inquiunt, ex Scripturis, uti placuerat, ac mutuo nos ex iis redarguere non possumus, si non prius constiterit, ea, quæ libris veteris ac novi instrumenti continentur, vere divinas Scripturas ac Dei verbum esse. Inter hæc alii, qui in concilio aderant, videntes in congressu manifeste periclitari suum ecclesiastem, interpellare cœperunt sermonem Catholicorum; moxque eos, solitis illis suæ maledicentiæ telis obrutos, e concilio ejecerunt. Hæc ita, uti narravimus, acta fuisse, ipsius Duvenvordii relatu postea accepit vir quidam religiosus Brilensis; a quo porro nos eadem accepimus.

CAP. XV.

[185] Aderat autem in eodem illo confessu Bergensis quidam, e Bergis Brabantiæ ad Zomam flumen sitis: [Vicarii libera professio, & Præmonstratensium] quo in loco Guardianum aliquando apud suos egerat Hieronymus Vicarius. Cum igitur concilio sisteretur Hieronymus, de fide sua responsurus; quærebat ex eo Bergensis ille: Vidine te Bergis aliquando? Vidisti, inquit ille, agnoscens hominem. Tum Bergensis: Estne tibi nomen Hieronymo? Est, inquit, atque is ipse sum, de quo me interrogas. Namque Bergensis ante hanc interrogationem affirmaverat, ab Hieronymo se civitate sua pulsum esse. Neque eam rem diffiteri voluit Hieronymus, etsi certum inde periculum exspectaret. Sed & aliis verbis palam ac libere, & se quis esset, & fidem Catholicam, quam corde tenebat, ore confessus est, scriba diligenter omnia, quæ diceret, excipiente. Producti sunt etiam duo Præmonstratenses, qui de Sacramento Corporis & Sanguinis Domini interrogati, quod in Ecclesia Catholica fuerant edocti, responderunt. Hæreticos contra contendentes, id quod in cœna Dominica sumitur, non aliud esse, quam panem nudum ac vulgarem, breviter & solide redarguerunt ex verbis Paulinis: Qui manducat & bibit indigne, judicium sibi manducat & bibit, non dijudicans Corpus Domini.

[186] Tum post aliquantam altercationem (in qua potissimum Jacobus, [pro Eucharistia concertantium fortitudo.] utpote sermone promptior, Catholicas partes sustinebat) adversarii, cum se ratione superatos viderent, maledictis victores suos impetere cœperunt. Quamquam & blandimenta verborum adhibuisse Lumnium accepimus, præcipue ut Jacobum ab instituto revocaret; quod ea esset & ætas illius, & sermonis ac vultus gratia, quæ tyrannicum quoque animum, occulta naturæ vi ad commiserationem moveret. Verum neque promissis neque terroribus cessit Martyrum Christi fortitudo. Denique omnibus, qui ad examen producti fuerant, auditis & firmam Catholicæ fidei confessionem retinentibus, ac demum abscedere jussis, solutus est consessus. Quo quidem durante, Gorcomianus ille ex nauta pseudo-Euangelicus concionator, atque egregius scilicet tantorum virorum examinator, quoniam nihil solidi, quod ad rem præsentem adferret, habebat, fere non aliud sonabat, quam laqueos, patibula, suspendia. Quæ voces ex ipsius quoque Comitis ore identidem audiebantur. Ac sane potuissent illi (si odio, quo adversus Martyres inexplebili flagrabant, indulgere hac parte voluisset) longe atrociori genere mortis eos e vita tollere.

[187] Sed enim consilium erat, non tam acerbissima, quam turpissima morte eos afficere; [Omnes ad patibulum deputantur.] quemadmodum & illis olim filii Dei interfectoribus, quorum apud Sapientem vox est: Morte turpissima condemnemus eum. Atqui sicut Judæi crucis supplicio Christum propterea affecerunt, quod id illo tempore maxime omnium infame probrosumque haberetur, ita isti non aliam magis infamem ac probrosam mortem, qua sanctos Martyres afficerent, inter eas, quæ hodie usitatæ sunt, repererunt, quam si in patibulo suspensos & laqueo præfocatos e vivis auferrent. Sed recte dictum est a B. Augustino: Extremum genus mortis idcirco Christum elegisse, ne aliquod genus mortis, ejus Martyres formidarent.

CAP. XVI.

[188] Interea dum hæc Brilæ geruntur, non segniter a Catholicis quibusdam Gorcomianis adlaboratur ad captivorum liberationem. [Litteræ Orangii, senatus & præfecti Gorcomiensis] Diximus supra, senatus Gorcomiani nomine datas fuisse litteras ad Orangium, quibus rogaretur, ut homines ecclesiasticos, qui captivi tenebantur, incolumes ac liberos esse juberet. Igitur die septimo Julii Gorcomium allatæ sunt ab Orangio litteræ, datæ ad omnes urbium & quorumcumque locorum præfectos, cum mandato, ne cuiquam hominum ecclesiasticorum aut religiosorum, ordinis ac professionis suæ causa, quisquam molestus esset; sed ut hi cum reliquo populo, pari fruerentur incolumitatis privilegio, fideque publica, quam salvamgardam litteræ vocabant. Redditæ sunt hæ litteræ Marino, ut arcis Gorcomianæ præfecto. Quarum ille autographum sibi servans, descriptum inde exemplum dedit, perferendum Brilam ad Comitem Lumnium; idque per virum quemdam Catholicum jureconsultum, cui negotium liberationis captivorum valde cordi erat. Is enim acceptis a senatu mandatis, una cum exemplo litterarum Orangii, postero die summo mane, scapha conscensa, valido ac frequenti remigio, Brilam quam occissime contendit: venitque eo sub vesperam, quando jam alterum de Martyribus examen habitum fuerat.

[189] Habebat ille in mandatis, ut communi senatus populique Gorcomiani nomine, [pro liberatione captivorum ad Lumæum adferuntur,] pro captivis apud Comitem intercederet; potissimum vero pro Leonardo, primario civitatis Parocho, cujus soror, incredibili affectu pro fratre solicita, liberationem ejus decem millibus aureorum pacisci parata erat, undecumque eam pecuniæ summam comparatura. Delegatus ad Comitem introductus, primum omnium jubetur exhibere chirographum commeatus. Id ille exhibet, a graphiario suæ civitatis scriptum, hoc exordio: Dominus meus Marinus Brant mandat omnibus administris reipubublicæ, ut hunc N tuto commeare sinant, &c. Subscripserat autem sua manu Marinus. Quem in libello dominum nominatum audientes, qui Comiti astabant nobiles, eaque obscurissimi hominis arrogantia vehementer offensi, maxime quod suspicio esset eum sibi dominium seu præfecturam perpetuam ejus civitatis vendicare velle, rem indignissime tulerunt: ea ratione fortasse, quod ipsorum aliqui præfecturam eam sibi ipsis animo & cogitatione jam præsumpsissent. Qua ex re factum, ut captivorum causa, quam Marini quoque nomine delegatus ille commendaturus venerat, non parum acciperet incommodi. Proferebat deinde litteras a senatu; quæ testificabantur, captivos, qui Gorcomio illuc advecti erant, omnes viros esse integerrimos, nullius mortalium vitæ aut fortunis umquam insidiatos; sed contra de republica, deque civibus, tam publice, quam privatim bene meritos.

[190] Protulit & exemplum litterarum Orangii ad præfectos urbium, [qui & legatum & litteras superbe contemnit,] super incolumitate sacerdotum & monachorum. Illud quoque pressius urgebat, in deditione arcis Gorcomianæ, conceptis verbis cum jurejurando pactam fuisse omnibus, qui in arce erant, vitam salvam, tam ecclesiasticis ac religiosis, quam secularibus, nulla prorsus exceptione ac nullo discrimine. Verum ad hæc omnia, diligenter a delegato, viro docto & facundo exposita, Comes impetu quodam efferatæ mentis, ad hunc fere modum respondit: jam dudum se jurasse in exitium omnium sacrificorum & monachorum, qui Brilam adveherentur: quippe certissime sibi decretum esse, hac ratione ulcisci necem Comitum Egmondani & Hornani, atque aliorum ex nobilitate Belgica, quos, ut aiebat, immani tyrannide sustulisset Dux Albanus. Porro jussionem Orangii se nihili pendere, neque sibi ab illo quidquam præscribi debere: se non minus esse magistrum ac dominum reipublicæ: breviter, se neque Orangium, neque alium quemquam superiorem agnoscere, cujus imperatis constringi debeat. Hæc fere summa responsionis erat: in qua de pactis deditionis servandis ne verbum quidem. Nec temere creditum est a quibusdam, nihil æque fuisse impedimento, cur minus captivi dimitterentur, atque Orangii mandatum. Scilicet homo superbus & gloriosus mentionem superioris ferre non poterat. Et notum illud Sapientis: Inter superbos semper jurgia.

[191] Jam autem nobilium, qui Lumnio aderant, varia & contraria erant studia. [nobilium interim aliorumque studiis in varias partes distractis.] Trelongius quidam, precibus & promissis eorum, qui Martyrum causam procurabant, excitatus, sane quam officiose & gnaviter ad ipsos liberandos incumbebat. Contra Brederodius quidam, nec prece nec pretio potuit in causam justissimam inflecti. Pugnabant & studia Gorcomiensium, qui Brilam advenerant. Nam qui Catholici erant, aut Martyrum propinqui (quibus imprimis annumero duos germanos Guardiani) nullum non lapidem movebant, uti mortis periculo captivos eximerent. At qui Geusianæ factionis erant, omnem conatum & profectum Catholicorum suis adversis studiis & solicitationibus evertebant; id unice contendentes, ut quam primum captivi necarentur. Atque hac tantum causa boni illi & Euangelici viri, domesticis suis ac privatis negotiis relictis, Brilam usque profectionem susceperant. Quorum asscribendis hic nominibus, etsi mihi probe notis, operam sumere, prorsus indignum censeo.

CAP. XVII.

[192] Nunc quam animi constantiam Nicolaus Picus, Fratrum Minorum præfectus, [Oblata libertate, negat se suos umquam deserturum Guardiannus.] declaraverit in tuenda ac retinenda mordicus ea Fide, qua Deo primum, deinde fratribus suis religiosis obligatus erat, exponam. Duo fratres ejus secundum carnem, quorum jam sæpe meminimus, etsi de religione non admodum soliciti, naturali tamen amoris affectu, quo eum, ut fratrem germanum, ætate inter ipsos medium, complectebantur, ad ejus redemptionem, quacumque demum ratione conficiendam, omnem operam, quam poterant, impendebant. Ea causa cum Brilam venissent, & in mora periculum viderent, nihil prius habuere, quam ut fratris negotium agerent, precibus, promissis, pretio, si qua possent, eum liberaturi. Jam eo usque perducta res erat, ut permitterentur, fratrem suum, sed solum, absque piaculo negandæ fidei, liberum secum quo vellent, abducere. Verum ille, ut antea numquam, ita neque tunc acquievit, ut solus dimitteretur, sociis ac fratribus, imo filiis suis extremo certamine jamjam laboraturis; quod sane quam durum ac difficile illis immineret, haud ignorabat. Quæ causa fuit, certe justissima, cur a suis abesse nollet, maxime propter infirmiores quosdam, quibus, ut sacrum illum agonem feliciter absolverent, opus esse videbat tam exemplo, quam assidua cohortatione eorum, qui doctrina & auctoritate plus ceteris valebant: ac præsertim ejus, in quem ut familiæ caput, omnium oculi animique respectabant. Quam ob causam promissionem illam, qua Gorcomii se sociis astrinxerat, in carcere Brilensi repetivit, renovavitque, iterum data fide, se eos nec animo, nec corpore, quatenus in sua potestate situm esset, aliquando relicturum.

[193] [Promittitur omnibus libertas, modo soli Papæ renuntient.] Hac igitur via cum fratrum ejus conatus non procederet, alia tentatur. Spes eis fit, omnium omnino captivorum liberationem ea conditione impetratum iri posse, si vel uni Papæ Romano renuntiarent omnes, reliquis omnibus suæ fidei capitibus intactis & salvis. Quod quidem Franciscanis omnibus (quibus obstrictum se assidue causabatur Nicolaus) persuaderi posse speratur; si qua ratione ad ejus rei vel tenuissimum assensum, ipsius Nicolai, velut eorum omnium præfecti, animus permoveri queat. Fratres igitur ejus, nihil interesse rati, qua tandem ratione fratrem periculo subtraherent, id quod in curia jam bis frustra tentatum fuerat, iterum aggredi parant, omnem orationis vim adhibituri, qua putarent inflecti rigorem animi ejus posse ad unum id saltem ore tenus concedendum, quod solum tunc exigebatur. Ejus rei gratia impetratum est, ut Nicolaus ad horam unam & alteram carcere solutus, in domo, quæ præfecto militum criminali pro hospitio fuerat attributa, solum cum fratribus suis in colloquium veniret.

CAPUT VI.
Quantis molitionibus Guardianum aggressi sint duo germani fratres, quorum officiosas pollicitationes constantissime rejecit. A temulento & furente Lumæo omnes ad suspendium duci jubentur.

CAP. XVIII.

Sub noctem igitur e carcere in eam domum, quam dixi, abductus, statim mensæ adhibetur a fratribus. Qui illud unum, propter quod convenerant, [Ingentia molimina duorum Guardiani fratrum, ut ipsum emolliant;] ocius ac summo studio sibi agendum rati, quibus possunt precibus, blandimentis, obtestationibus, promissis, addo etiam, argumentis dialecticis persuadere fratri conantur, ut Papæ renuntiet. Quin & inter alia, quasi vitæ hujus in posterum sustentandæ victusque quærendi cura solicitum teneret virum Dei, quod scirent, eum neque ecclesiastæ munus apud sectarios obire velle, neque aliam, qua se aleret, functionem apud eos aliquando suscepturum; ut omnem ei de victu solicitudinem eximerent, suam domum & mensam uterque liberaliter offerunt. Addunt, se paratos eum docere artem negotiandi, qua reliquum vitæ tempus honeste & laute, ut illi loquebantur, transigere posset. Ad istiusmodi fratrum suorum carnalium sermones, Christi Martyr Catholico pectore respondit: Se gratiam quidem eis habere, quorum affectum adeo propensum ac fraternum erga se in solicitanda sui liberatione experiretur; quique insuper ea sponte offerrent, quibus ad vitam sustentandam sibi deinceps opus esset. Ceterum malle se mortem (quam & alioqui naturæ necessitate semel subiturus esset) pro Dei gloria statim oppetere, quam a fide Catholica verbo factove vel minimum recedere.

[195] Porro fratribus nervos orationis ad persuadendum magis etiam ac magis intendentibus, [fortis ipse & constans,] ait: Quid vero fratres mei? Æquumne censetis, obsecro, ut vestri causa (quoniam me tantopere rogatis atque urgetis) discedam a Domino Deo meo, & ad partes diaboli me transferam? Quin istud certissimum habetote: neminem esse toto orbe, cujus gratia id facere in animum induxero. Sic mihi propitius sit Deus. Responderunt illi: Minime vero, frater, non nos id abs te petimus, ut Deo renunties, sed ut Papæ tantummodo, qui utique non Deus est, sed homo. At rursum: Tune, inquiunt, adeo stultus es, ut pro illo mori inducas in animum, qui ne digito quidem se cruentari tua causa pateretur? Et, quam ille gratiam tibi relaturus est, posteaquam pro eo mortem oppetiveris? Hæc & his similia multa, qua poterant verborum arte & vehementia, caro & sanguis suggerebant atque ingerebant homini Dei, non percipientes, quæ sunt spiritus Dei, sed scandalum fratri ponentes in via Dei. At vero Nicolaus in solidissima petra, cujus in terra Vicarium honorificabat, immolaliter fundatus, nullis fraternæ, seu verius serpentinæ suggestionis flatibus impelli potuit, ut vel tantillum ab aperta sinceraque Romanæ fidei confessione dimoveretur. Sed ea magis e contrario respondebat, ac de thesauro scientiæ, sibi a Deo datæ, proferebat, quibus & illorum argutiæ redarguerentur, & veritas ipsa potentius confirmaretur.

[196] [negat se ullam Ecclesiam præter unam Catholicam agnoscere.] Neque enim ignorare poterat, quod alios ipse docuerat; non esse satis ad salutem, si quis confiteatur, credere se sanctam Ecclesiam, quam & Catholicam vocet, nisi certam eam ac definitam noverit atque designet, in qua, velut Christi corpore, studeat verum ac vivum membrum inveniri. Quam quidem revera non aliam monstrari posse sciebat, quam quæ pascenda Petro, ejusque successoribus a Domino concredita, in hunc usque diem adversus inferorum portas stabilis atque illustris perseverat. Quisquis ergo successori Petri, hoc est, Romano Pontifici renuntiat, quid aliud quam veram Christi fidelium Ecclesiam, cujus ille pastor magister & caput est, negat? Quod qui facit, non jam homini renuntiat, sed Deo, quem, Cypriano teste, non potest habere patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem. Neque vero minus necesse est, eum, qui Christiano nomine censeri velit, distinguere, quam credat Ecclesiam, quam designare, quem credat Christum. Nam sicut non satis est credere in Christum, nisi distincte confitearis hunc hominem, id est Jesum, Mariæ filium, sub Pontio Pilato crucifixum, esse Christum, sine quo non est salus: ita sufficere tibi ne putes, quod aliquam Christi in terris Ecclesiam fide teneas; si non etiam certum ac definitum aliquem cœtum fidelium mente cogites, quem ipsam esse Christi Ecclesiam, extra quam non est salus, fatearis & credas.

CAP. XIX.

[197] Cum igitur, per ea, quæ commemoravimus, nulla parte motus esset Nicolai animus, [Frustra iidem fratres disputando & blandiendo aggrediuntur,] adhibita sunt ad disputationem Biblia sacra, in Belgicam linguam traducta; & ex iis prolatæ in medium aliquot sententiæ, quibus firmitatem fidei illius novi disputatores convellere tentaverunt. Verum & id frustra, quod negotium illis esset cum homine in sacris litteris versatissimo; cui facillimum erat ex sententia Catholicæ Ecclesiæ, tum objecta refellere, tum oppositis aliis scripturæ testimoniis, obloquentium ora obstruere. Quare cum disputando operam omnem se perdere fratres ejus viderent, aliam ex re præsenti tentant viam. Nam cœna apposita, quæ sancto Marytri extrema fuit, exhilarare eum cibo potuque studuerunt, quo vel sic animi ejus duritiem, ut illi interpretebantur, emollirent. Neque vero ille cibum aut potum recusabat, utpote longa jam inedia, carcerisque molestia vehementer exhaustus ac debilitatus. Edit ergo bibitque cum fratribus suis in ea cœna, quantum satis esset. Vultus nequaquam tristis aut nubilus, sed, ut in mensa inter amicos, serenus erat, atque ad hilaritatem compositus; ita, ut quidam, qui tum præsens aderat, & quo referente, hæc eadem didicimus, vehementer miraretur in tam verisimili mortis exspectatione, tantam viri securitatem cum jucunditate quadam animi conjunctam.

[198] Sed quid mirum, quando ejus mentem Spiritus sanctus inhabitans, [sereno animo suggestiones omnes repellens S. Guardianus,] longe suavius illi epulum exhibebat interius, quam quod exteriori homini reficiendo caro & sanguis apposuerant? Itaque tunc in eo apparuit, quam sit vere dictum a Sapiente: Secura mens quasi juge convivium. Tunc ergo rursus eum sui fratres verborum blanditiis aggressi sunt, sperantes eum cibo potuque recreatum, animo molliori magisque flexibili fore ad ejus rei, quam volebant, assensum; maxime si ei pergerent usque esse importuni, ut quod sponte nollet, tædio victus facturum se tandem annueret. Orant, obsecrant, & quibuscumque suadendi modis instantissime contendunt, ut aliquantulum saltem & ad momentum suam fidem dissimulet, vitæ servandæ causa. Crede, inquiunt, quodcumque placuerit, eamque fidem tuam clausam intus in animo retine. Etenim nostra non interest, quam tu fidem eligas teneasque, dummodo te ab hac probrosa morte salvum habere possimus. Quam scito certissime tibi nunc imminere, si non fidem istam Papisticam ad horam negando dissimules.

[199] Nihil hujuscemodi verbis motus Nicolaus, nec immemor verborum Apostoli; Corde quidem credi ad justitiam, [nec ad latum unguem a fidei puritate deflectit.] sed ore confessionem fieri ad salutem: fratrum suorum insidiosam illam ac perniciosam suasionem atque suggestionem graviter a se repulit, palam ostendens, ita se cos diligere, qui sibi carnis cognatione conjuncti erant, ut tamen eosdem in via Dei sibi adversantes, juxta præceptum Euangelicum odisset. Quam autem nihili duceret hujus vitæ mortalis aliquantam prorogationem, talibus fere verbis declarabat: Quid enim stultius, quam pro vita hac mortali, cujus nec unius horulæ spatium certum habeam, aliquantulum producenda fidem prodere, Deum offendere, atque æternæ gehennæ obnoxium fieri; quando vel paulo post accidere queat, ut moriar, vel certe post sex septemve annos ad mortem naturæ debito vocandus sim? Nec enim plures annos vitæ sibi reliquos promittebat vir sanctus, tametsi ætate & constitutione corporis adhuc integra. At neque mortem sibi formidabilem videri debere dicebat, qui ejus jam gustum quemdam in carcere Gorcomiano præcepisset.

[200] Nimirum hujusmodi sermone satis ostendit (certius hoc idem reipsa post paulum ostensurus) quam non timuerit eos, [egregius minarum & tormentorum contemptor.] qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt; at illum contra quam sancto castoque timore reveritus fuerit, qui potest & animam & corpus perdere in gehennam. Hanc viri constantiam fratres ejus, etsi jam se labefactare posse diffiderent, iterum tamen atque iterum orant, obsecrant, obtestantur; id saltem, quod licere videbatur, quodque dudum oblatum fuerat, uti faciat, id est, se solum (quando sociis opem ferre non posset) salva fidei suæ confessione, a tam infami tamque probrosa morte liberari sinat. Sed Nicolaus, ad omnes suasionum machinas immotus; ut si dura silex, aut stet Marpesia cautes; animo prorsus heroïco, illud identidem pro responso regerebat: Numquam se fratres ac socios carissimos, quibus fidem suam justissimis ex causis obstrinxisset, deserturum; sed eis, quoad posset, socium se consortemque futurum, seu vitæ seu necis. Sic stare sententiam: ab ea, Deo propitio, nulla se ratione dimotum iri. Ceterum quæ nos hactenus a sancto Martyre super cœnam dicta atque responsa narravimus, omnia ex duobus bonis & Catholicis viris, qui captivorum causa Brilam profecti, tunc forte cœnæ huic & colloquio intererant, accepta, atque a nobis fideliter perscripta sunt.

[201] [Hinc fratrū in ipsum exacerbati animi.] Cœna peracta, cum Nicolai fratres post tam longum colloquium nihil ultra se profecturos sperarent, jamque dolerent, inanem atque irritum sibi tantum laborem cessisse, discesserunt, graviter adversus illum commoti; cujus inexpugnabilem in Catholicæ fidei confessione constantiam, cervicosam præfracti atque obfirmati in sententia animi pertinaciam interpretabantur. Ipse vero Nicolaus, continuis illis diurnis nocturnisque vexationibus delassatus, super scamnum quoddam eodem in loco se reclinat, & mox altissimo somno corripitur, periculi, quod imminebat, securus. At profecto, quamvis aliquantisper carcere solutus mensæque admotus, aliquid percipere solatii videretur, revera tamen eo tempore duriores sustinuit par tes, tot videlicet assultibus malesuadæ benevolentiæ fratrum suorum carnalium impetitus; quam si per idem tempus omnia carceris incommoda cum sociis perpessus fuisset: tametsi fratribus ejus (ipso, quantum arbitror, suggerente & rogante) curæ quoque fuit, ut captivi paulo commodius haberentur: namque edulii aliquid, panis scilicet & caseus cum cerevisia, procurantibus illis, in carcerem illatum fuit.

CAP. XX.

[202] Hæc porro dum circa captivos geruntur multa jam nocte, [Lumæus vino madens, in rabiem actus,] Comes Lumnius interea solitis vacat comessationibus, ac denique post largas epulas vino madens (quo quidem plus solito sese tunc infuderat) seu temere seu consilio, litteras, quibus mandatum Orangii superius commemoratum continebatur, in manus recipit. Atque dum inter legendum animadvertit, non litteras ipsas Orangii, sed earum modo exemplum a Marino ad se missum esse; statim ei præ ira vultus in pallorem, animus in furorem verti cœpit. Mox ea consecuta totius hominis habitudo, quæ cunctos, qui præsentes aderant, terrore afficeret. Jactabat autem voces hujusmodi: Quid tandem sibi arrogat gloriosus ardelio, Marinus iste? Quem tandem se facit homo triobolaris, circumsoraneus, bajulus dossuarius, ac cespitius fossor? Quid, inquam, sibi arrogat homo vilissimus, ut mihi apographum mitteret, autographum ipse servaret, quasi jam aliquo esset loco aut numero? Quid autem mihi vel cum Principe Orangio? Num ille mihi imperare? An vero non multo justius ego illi, primus auctor rei restitutæ? Proinde mandata ejus ego nihili facio, multoque etiam minoris hoc litterarum ejus exemplum. Denique nunc reipsa docebo, me Dominum esse, meoque arbitratu rem gerere, nec quemquam mortalium agnoscere, mihi imperare qui debeat.

[203] His dictis, statim, fervente adhuc bile, præfecto criminali primario demandat, [Martyres suspendi jubet,] ut omnes ad unum sacerdotes & monachos, quos in vinculis haberet, ex tempore suspendendos abducat; neque quantovis pretio quemquam ex omnibus redimi sinat. Seorsim quoque mandatum dat Omalio, suam uti voluntatem omnino & quam celerrime curet impleri; nec eam vel fraude cujuspiam vel conniventia frustrari patiatur. Atque inter hæc identidem repetebat, se dominum esse ac permanere velle; nullius supra se potestatem, cu parendum sibi sit, agnoscere, idque adeo jam reipsa monstraturum. Hoc igitur modo sub noctem mediam, hora, quam nos undecimam vocamus, quo tempore ne justas quidem sententias ferri oportere, legibus sancitum est, ab homine ebrio & crapula distento, atque iracundiæ stimulis efferato, lata, est extremi probrosique supplicii in sanctos viros, Dei sacerdotes & monachos, injustissima sententia. Quam pari iniquitatis consensu, ministri tenebrarum properanter exsequi contendunt. Ex iis quidam, intellecta Comitis voluntare, cursim petunt ædes illas, in quibus Nicolaus Picus, scamno incumbens, placidum capiebat somnum, mente secura, serenaque conscientia.

[204] Quæ eadem res & olim Petro, inter excubias militum jacenti, [etiam Guardianum, qui placide dormiebat.] dieque postero ad supplicium ducendo, suavem somnum conciliavit; & nostro seculo Joanni Roffensi Episcopo corpoream præstitit animi tranquillitatem, ut quemadmodum de eo accepimus, tunc adhuc altum dormiret, quando post unam vel alteram horam obtruncatione capitis sibi moriendum esse, decreta judicum sententia, certo jam cognovisset. Nicolaum igitur, arcto sopore pressum, milites illi inclamant, vellicant, excitant. Excitatum vero, nihilque cunctantem abducunt ad socios ejus Martyres. Aiunt eum, audito per lictores Comitis mandato, dixisse: Quod Dominus dederit, recusare non possum. Si me vultis, lubens comitabor. Milites igitur captivos omnes, cum binos colligatis brachiis junxissent, extra portas urbis educunt sub horam primam a nocte media. Militum alii pedites, alii equites, magno cum strepitu procedunt, accurrentibus & aliis ex plebe nonnullis, spectandi gratia.

[205] Captivorum numero rursum sociatur Henricus Minorita laïcus, [Captivis denuo sociatur Henricus laïcus Minorita.] quem supra narravimus una cum aliis duobus a Martyrum collegio fuisse sejunctum, non sine suspicione renunciati Catholicismi. Proinde ille facti pœnitentia ductus, ac necessitate ad virtutem accommodata, conscientiæ suæ vulnera, quæ apud Geusios interim acceperat, Antonio Werteno, quem ei dudum Guardianus confessionarium designaverat, inter eundum detegit, quo sic accepta reconciliationis gratia, paratior ad supplicium procederet. Quin & ceteri omnes, ut ad extremum illud certamen, atque ad ipsam mortem quam optime præparati accederent; suæ conscientiæ labeculas, si quas inter tot improborum vexationes, uti se habet infirmitas humana, forte contraxissent, extergere mutua confessione satagunt. Neque vero tunc quoque, quando jam ad certum mortis supplicium ibant, ab eorum injuriis abstinere sese barbari homines potuerunt, dum alii convitiis & maledictis, alii malefactis eos per viam infestant. Erant autem omnes, qui ducebantur, duobus, quos diximus, Guardiano & laïco illo ad numerum adjunctis, unus & viginti.

CAPUT VII.
In varias trabes aguntur SS. Martyres, quos inter primus Guardianus. Nova Henrici novitii defectio, luctuosior alterius apostasia, sed gloriosa aliorum ad extremum spiritum confessio.

CAP. XXI.

Postquam educti extra urbem captivi, quæritur aptus supplicio locus. Ventum tandem ad monasterium Ruggense, [Locus supplicii pars monasterii Ruggensis eversi.] S. Elizabetæ nomine nuncupatum; cujus dudum Regulares Canonici (quos vocant) instituti B. Augustini, incolæ fuerant; sed idipsum recenti Geusiorum furore nuper violatum eversumque. Superaret in eo monasterio domus quædam, instar horrei ampla, cespitibus focariis (quorum in iis locis frequens usus est) reponendis deputata. In ea duæ trabes, altera transversa atque oblonga, brevior altera, quæ militibus opportunæ visæ, quibus captivos omnes sublimes alligarent. Qui quidem statim in eum locum adducti, jamque in exspectatione mortis pro Catholica fide perferendæ positi, supremum agonem suum Deo, mutuisque ad Deum precibus commendabant. Ibi alius alium (ut quisque doctrina & sermonis gratia valere se a