Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni I           Band Juni I           Anhang Juni I

6. Juni


DIES SEXTA IUNII.

SANCTI QUI VIII IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Philippus, ex septem primis Diaconis, Cæsareæ in Palestina.
S. Justus Episcopus Alexandrie in Ægypto.
S. Maria, Virgo Martyr Constantinopoli.
S. Martha, Virgo Martyr Constantinopoli.
Alie tres Virgines Martyres Constantinopoli.
S. Eusebia, sive Æsia Matrona Martyr Constantinopoli.
S. Susanna, Matrona Martyr Constantinopoli.
S. Zenais Thaumaturga Martyr Constantinopoli.
S. Cyriaca, Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
S. Valeria, Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
S. Marcia, Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
Sancti viginti Martyres, Tarsi in Cilicia.
S. Vincentius Episcopus, Martyr Mevaniæ in Umbria.
S. Benignus Diaconus Martyr Mevaniæ in Umbria.
Socii plures Martyres Mevaniæ in Umbria.
S. Amantius, Martyr Niveduni.
S. Lucius, Martyr Niveduni.
S. Alexander, Martyr Niveduni.
S. Andreas, Martyr Niveduni.
S. Donatus, Martyr Niveduni.
S. Peregrina, Martyr Niveduni.
S. Amandus, Martyr Caunis, prope Narbonam.
S. Lucius, Martyr Caunis, prope Narbonam.
Alexander, Martyr Caunis, prope Narbonam.
S. Audaldus, Martyr Caunis, prope Narbonam.
S. Lucius, Martyr Cornelii, in agro Parmensi.
S. Amantius, Martyr Cornelii in agro Parmensi.
S. Italius, Martyr in Africa.
S. Zoricus, Martyr in Africa.
S. Camarus seu Camasus, Martyr in Africa.
S. Philippus, Martyr in Africa.
S. Attalus, Martyr in Africa.
S. Artemius, Conjux, Martyr Romæ.
S. Candida, Conjux, Martyr Romæ.
Paulina filia, Martyr Romæ.
S. Gelasius, Martyr apud Græcos.
S. Bazalota, Monacha apud Habessinos.
S. Euphemia, Monacha apud Habessinos.
S. Vicentius, Episcopus Theatinus in Aprutio.
S. Joannes, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Anub, Abbas Eremita in Ægypto.
S. Eustorgius II, Episcopus Mediolanensis.
S. Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia.
S. Ceratius, Episcopus in Gallia.
S. Bertichramnus, Episcopus Cenomanensis in Gallia.
S. Attalus, Thaumaturgus apud Græcos.
S. Photus, apud Græcos.
S. Gurualtus, Episcopus Alethensis, in Britannia Galliæ Armorica.
S. Gudwalus Episcopus Britannus, Gandavi in Flandria.
S. Agobardus, Archiepiscopus Lugdunensis in Gallia.
S. Alexander Martyr, Episcopus Fesulanus in Hetruria.
S. Aldricus, ex Abbate Ferrariensi Archiepiscopus Senonensis in Gallia.
S. Hilarion junior, Hegumenus Constantinopoli.
S. Colmocus, seu Colmus, Episcopus in Scotia.
S. Norbertvs, Fundator Ordinis Præmonstratensis, & Archiepiscopus Magdeburgensis.
S. Gilbertus Abbas, Ordinis Premonstratensis in Arvernia.
S. Petronilla conjux, Ordinis Premonstratensis in Arvernia.
S. Pontia filia, Ordinis Premonstratensis in Arvernia.
S. Gerardus Tinctorius, Modoëtiæ apud Insubres in Italia.
B. Bertrandus, Patriarcha Aquileiensis, Martyr Utini in Foro-Julii.
B. Pacificus, Ordinis Minorum Observantium Ceredani in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ margini additæ.

Sanctus Vivianus Episcopus, nullo verbo addito, in Menologio Scotico Camerarii, videtur non velle intelligi. Est aliquis Vigianus, Episcopus Bruchinensis, in Historia Scotica Dempsteri pag. 948 & in ejus Martyrologio, relatus IV Januarii.
Vivianus autem seu Vibianus Episcopus Santonensis colitur XXVIII Augusti.
S. Boniti, Episcopi Arvernorum, Translatio & Dedicatio Ecclesiæ, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji; memoria est in Ms. Parisiensi S. Victoris, eademque describitur apud Iacobum Branche. Ejus Vitam dedimus XV Januarii.
D. P.
S. Cyrillus Patriarcha Alexandrinus in Fastis Æthiopicis Iobi Ludolfi cum rubrica notatur, tamquam celeberrimo festo. Egimus de eo XXVIII Januarii. Sed si otium sumpsisset vir eruditus Hagiologion suum Habeßinum accuratius inspiciendi, invenisset nullius Sancti ab eo Festum ibi celebrari, sed Crucis in Golgotha apparentis tempore S. Cyrilli Patriarchæ Hierosolymitani, de quo etiam egisse memini ad diem XVIII Martii.
S. Aldegundis, Virginis & Abbatissæ, ostensio corporis est in Martyrologio Gallicano Saussaji. Acta dedimus XXX Januarii.
SS. Victor & Stephanus, Martyres in Ægypto, indicantur in antiquo Kalendario, ante opera Ms. S. Isidori in Bibliotheca Vallicellana Romæ: ipsos ex aliis Martyrologiis retulimus ad diem I Aprilis.
S. Cælestini Martyris inventio, apud Mantuanam civitatem, memoratur in Mss. Florentinis, Medicæo & Strozziano, nec non a Bellino, Bonacursio, Maurolyco, Molano, Galesinio, Canisio. Quis hic Martyr fuerit alibi non legimus. Ferrarius in Indice topographico Catalogi Sanctorum Italiæ, & in alio Catalogo generali, ad diem VII Iunii, celebrat Inventionem S. Cælestini Papæ Mantuæ, ex tabulis Ecclesiæ Mantuanæ; corrigitque alios, quod non modo in die hallucinati sint, sed & Martyrem, quem Papam dicere debuerant, fecerint. Est hic Cælestinus I, cujus Acta dedimus VI Aprilis.
S. Proculi Martyris Interamne Translatio corporis, indicatur in Mss. Casinensi, Altempsiano, & aliis. Colitur cum aliis XIV Aprilis.
S. Arthemius, Episcopus Senonensis, inscriptus est Natalibus Sanctorum Canonicorum apud Ghinium. Acta dedimus XXVIII Aprilis.
SS. Conon & Christophorus Martyres indicantur in Ms. Synaxario Constantinopolitano. Eorum martyrium habemus V Junii.
Dorothei Episcopi certamen indicatur in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco Ms. Videtur esse Episcopus Tyri, a nobis relatus V Junii.
S. Bonifacius, qui alio nomine dicitur Silvester, sub Diocletiano post articulos manuum amputatos decollatus, refertur in Ms. Florario. Quis ille sit, dubitamus. Quamplurimi retulerunt S. Bonifacium Romanum, Tarsi coronatum, pridie hujus diei: cujus nomini, forsan hic iterato, adjunctum est martyrium alicujus ex viginti Martyribus Tarsensibus, quorum Acta infra damus: eorum enim aliquis passus est manuum amputationem.
D. P.
S. Domnus, Eremita Montis-Carmeli, filius Dementani (imo Demetriani) ab Anonymo Guillelmita, in libro Episcoporum & Episcopatuum ecclesiæ Dei ante unum forte seculum temere compilato, inter Antiochenos refertur, ut revera fuit; laudatus in Synodica illius Ecclesiæ, apud Eusebium lib. 7 cap. 30, ut vir omnibus quæ Episcopum decent dotibus exornatus. Lezana in Annalibus, an. 272 num. 4, post verba Anonymi fatetur ingenue, quod urgentiora pro monachatu hujus Domni in Carmelo monumenta videre non licuit. Ubi id licuerit Philippo a Visitatione, aut unde acceperit hunc VI diem, libenter discam, cum nomen ejus nulli Græcorum Latinorumque Fasti referant; multo minus scio unde hauserit quod addit in Notis Mss. quod terræ sanctæ loca visitans in Carmelo hæsit cum S. Dionysio, postea Pontifice, doctrina & sanctitate insignis, donec a civibus revocatus, & factus Antiochiæ Episcopus aut Patriarcha, variis miraculis clarus obiit ad an. 290 die VI Junii, quo ab Ecclesia Orientali colitur, ut patet in kalendariis Carmelitanis. Quibus illis, obsecro? Quidquid hujus generis corradere potuit Daniel a Virgine Maria, habemus ante tomum 2 Speculi Carmelitani: sed nullus ibi Domnus tali die nominatur, nullus etiam alio. Baronius obiisse Domnum statuit an. 277.
Arthemius, Confessor in Santonibus, cum aliquo valde simplici elogio refertur a Saussajo, forsan occasione S. Arthemii, de quo supra egimus. Nos de hoc Confessore alibi nihil legimus: & si forte cultum habet, cupimus a Sanctonensibus de ejus Actis edoceri.
S. Coca Virgo, in ecclesia de Kill-choca in finibus Mediæ, hoc VI Iunii coli dicitur a Colgano, Notatione 29 ad Vitam S. Kierani 5 Martii: de qua plura optaremus scire.
Heribrandus, Abbas Leodii apud S. Laurentium, a Ruperto de Divinis officiis, sed tacito nomine, commendatus; cum insigni elogio proponitur a Bartholomæo Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis: sed abstinet a titulis Sancti aut Beati; neque de ejus cultu quidpiam Leodii scitur.
Cetalis memoria inscripta est Martyrologio Arabo-Ægyptiaco Ms. quod nobis Gratia Simonius Maronita, factus postea Archiepiscopus Tripolitanus, Latinum fecit, nullam ejus adhuc nactis aliunde notitiam.
D. P.
Falco, Cavensis in Italia monasterii Abbas sextus, præfixo Beati titulo, laudatur in illius monasterii Chronico Ms. cujus ecgraphum habemus; diciturque præsedisse a XVI kal. Decembr. MCXLI, usque ad VIII Idus Junii MCXLVI, & in Cavensis ecclesiæ pavimento, juxta Divæ Catharinæ ædiculam, in sepulcro reconditus, quod marmorea tabula, porphyreticis spherulis exornata, contectum est. Nullus alias ejus ibi cultus probatur.
D. P.
Lalilaba Rex Abassiæ, ex familia Zagæa, quæ ab anno 960 ad 1300 circiter Imperium tenuit, ut Sanctus in Hagiologio Metrico istius gentis laudatur, ideo potißimum, quod ex solidis rupibus templa excavarit, quorum descriptionem vide in Historia Æthiopica Ludolfi lib. 2 cap. 5. Difficile esset ejus ætatis Reges ab Alexandrino schismate & Nestoriana hæresi excusare.
Josephus a S. Germano, Monachus Fuliensis Ordinis Cisterciensis, refertur ab Henriquez & Bucelino cum titulo beatæ memoriæ; & venerabilis Pater appellatur a Chalemoto.
Valentinus de Narnia, qui duas filias in monasterio S. Claræ Deo sacravit; cum tribus filiis nomen Franciscanis dedit, & post annos 30 in Ordine transactos Assisii sepultus multis claruit miraculis. Ejus virtutes profert Pisanus lib. 1 Conformit. Ord. fructu 8. & paßim alii, usque ad Haroldum, qui de eo agit an. 1378 num. 7; sed abstinet a titulo Beati, quem ei donat Arturus in Martyrol. Franciscano, eumque secutus Iacobillus.
Walterus, Monachus in Clara-valle, a S. Bernardo conversus, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez & Bucelino; omittitur a Chalemoto: inter Pios numeratur a Saussajo.
Tankeredus, ex Canonico S. Judoci in Nemore, primus Prior Ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis de Lucerna, in Abricensi Normanniæ diœcesi, ita crucis mortificationem in suo corpore pro Dei gloria portasse dicitur, ut in ipsius morientis pectore crux aurea apparuerit. Ipse felicem spiritum emisisse traditur anno MCXLIV, hoc octavo Idus Junii. De eo agunt Ioannes Chrysostomus vander Sterre, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis; Petrus de Waghenare, in Personis ejusdem Ordinis sanctitate illustribus; & Ioannes le Paige, lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 478, ubi & Acta aliqua profert. Et ipsi quidem illum titulo Beati honorant, sed nullum alicujus cultus Ecclesiastici vestigium ostendunt. Ejusdem meminit Mauritius du Pre in Annalibus brevibus Ordinis Præmonstratensis, sed hic a titulo Beati abstinet: Saussajus autem inter Pios eum recenset. Alias optassemus eum ad hunc diem illustrare cum S. Norberto.
Beatus Daniel de Bergomo anno 1507, Bergomi in capella S. Bernardini, eo ubi Confeßiones audiebat loco, a suis quibusdam devotis pictus cum radiis & titulo supra relato, ut talis refertur, inter Beatos Bergomates Ordinis S. Francisci, a Mario Mutio; defunctus hoc die anno 1460: de alio magis legitimo cultu nihil nobis innotuit.
Carolus Lusachius, Henricus, Petrus Vabolescus, Arnaldus Virganastus, Petrus Quartus, Ordinis Minorum, Gordonii in Territorio Galliæ Cadurcensi anno 1579 ab hæreticis occisi, ut Martyres & Beati referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi.
Gabriel a Spoleto anno 1422, Archang. de Agnone, in Apulia an. 1440, Didacus Ximenius, in Hispania an. 1491, Petrus Chambonus, in Gallia an. 1496, Gasparus, Urbini anno 1506, Laurentius, Ortonæ in Aprutio an. 1536, Bernardus ab Offida, Camerini an. 1558, Bonaventura Brochartus, Carcassonæ, Bapt. Mercator, Valentie in Hisp. an. 1570 Joannes a Soto, Segoviæ in Hispania, Delphina, vidua Barcinone sec. 16. Ordinis S. Francisci omnes in Martyrologio Franciscano Arturi more solito Beati appellantur, uti iterum Delphina, in ejus Gynæceo.
Mairus, Monacus & Martyr in Anglia, ob negatam Henrico octavo Regi dignitatem Pontificiam, laqueo enectus & in quatuor partes dissectus fuit: Ita post Wionem & Dorganium Menardus, sed solum cum titulo Venerabilis, & cum majore elogio Bucelinus.
D. P.
B. Thomas Aquinas Martyr, inscriptus est Aciei bene Ordinatæ Sanctorum ac Beatorum Carmelitarum Philippi a Visitatione. In Mss. Notis, addit; quod Hibernus, Carmelitani Ordinis alumnus sanctissimus, in patria & oppido Pontano hæreses oppugnans, pro Christo suspendium & mortem perpessus est anno 1642; & plurima beatitudinis signa cælitus data cultum illi procurarunt. Velim scire quem & ubi, post tam recentia tunc Urbani VIII decreta.
Licinianus Martyr apud Cæsaream Cappadociæ, inscriptus est Ms. Divionensi. Is aliis est Lucianus, relatus ad VII Junii.
S. Scariola, Virgo Bituricis, inscripta Martyrologio Coloniæ & Lubccæ anno 1490 excuso. Item apud Grevenum & Canisium, & sub finem adjuncta est Ms. Florario. Verum hæc est Stadiola sive Eustadiola, Vidua Deo sacrata, quæ construxit cœnobium Sanctimonialium, & ideo Virgo, id est Sanctimonialis appellatur. Ejus Vitam damus VIII Junii.
S. Vincentius, Levita & Martyr Aginnenfis, habet venerationem Gnesnæ & Cracoviæ in Polonia, uti dicetur ad diem ejus natalem IX Junii.
S. Columba, Confessor & Presbyter, refertur a Camerario, ut alius a S. Columba Abbate; in cujus Vita num. 5 nominatur aliquis Colom-krag, uti inveniet lector. IX Junii.
Bessarion Anachoreta memoratur a Græcis in Typico S. Sabæ, nec non Ruthenorum fastis ac tabulis Græcorumque Horologio, Molano & aliis: ast potißimum, quando etiam inscriptus est Martyrologio Romano, XVII Junii.
S. Petri ecclesiæ encœnia Constantinopoli, referuntur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Si aliqua hujus dedicationis extaret illustris memoria, posset dari ad S. Petri natalem XXIX Junii.
S. Vincentius Madelgarius indicatur in Additionibus scriptis ad Usuardum Greveni. Colitur is IV Julii.
S. Landrada Abbatissa, scilicet Belisiensis in agro Leodiensi, inscripta est Ms. Florario. Ejus natalis est VIII Julii.
S. Auspicius, Episcopus Trevirensis, profertur a Molano, Canisio, Ferrario, & a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani. Sed in Tabulis Martyrologii Romani VIII Julii.
Augustina Medicæa, Virgo Ordinis Prædicatorum Florentiæ, cum titulo Beatæ inscripta est sacro Gynecæo Arturi de Monstier. Verum in Anno sancto solum cum titulo beatæ Sororis refertur XVIII Julii.
Epiphanii Patriarchæ Constantinopolitani memoria celebratur in Ms. Synaxario hujus Ecclesiæ, & iterum cum aliis XXV Augusti.
S. Pœmen seu Pastor Anachoreta in Ægypto, indicatur in Menologio poëtico Græco Christophori Mitylenæi. De eo plurima referuntur infra ad Vitam S. Anub fratris. Ast in Menæis excusis & aliis celebratur XXVII Augusti.
D. P.
Chariton, Presbyter apud Leontinos, nominatur in Appendice ad Acta SS. Alphii & sociorum num. 126. Huic Cajetanus in Indice alphabetico de Actis Sanctorum Siculorum, appinxit an. 331 & diem 6 Iunii. Cajetanum allegant Ferrarius in Catalogo Generali, Franc. Carrerus in Pantheo Siculo, Conversanus in Gloria Leontinorum, & ex eo dicunt fuisse S. Donati Presbyteri filium ac successorem in cura ecclesiæ Anzianorum. Cum autem prædicta Acta, præsertim parte ultima, sint fabulosißima; neque ex illis constare nobis poßit, quod apud Anzianos in Leontinis, iiqui parochiam ipsorum rexisse dicuntur, revera fuerint in rerum natura, vel culti aliquando ut Sancti; satis est indicari diem, quo Acta prædicta invenientur, X Maji. Posset etiam de Charitone agi, si S. Donati cultus satis probetur, ad diem I Septembris.
S. Fimbarus, Episcopus & Confessor, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii, nulla Sedis aut temporis facta mentione; ut difficile sit aliquid assequi. In Vita S. Mochoemoci 13 Martii, num. 15 fit mentio S. Finnbharri ubi litt. e de variis hujus nominis Sanctis egimus. In Menologio Dempsteri refertur Bartus seu Fundbarrus, Episcopus in Cathenes XXV Septembris.
S. Joannis a Meda, Presbyteri, Novocomi translatio in æde Laurentana ad novum sacellum, facta anno MDCXLV, recolitur in Martyrologio Comensi Aloysii Tatti, asserentis Natalem ejus occurrere Comi die XXVI Septembris.
S. Michaelis Archangeli, propter miraculum factum ab ipso Alexandriæ, festum agi indicatur in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, ex lingua Arabica in Latinam translato a Gratia Simonio prælaudato, & nobis Roma transmisso per Athanasium Kircherum, atque in alio per Seldenum edito; ubi etiam notatur secundum ac tertium festum biduo subsequenti agendum. Posset hac de re agi ejus festo die XXIX Septembris.
S. Asclepiades, Episcopus Antiochiæ, indicatur a Maurolyco ac Mss. Leodiensi S. Lamberti, & S. Laurentii Centulensi, atque aliis. Colitur a plerisque & in Martyrologio Rom. XVIII Octobris.
SS. Honoratæ & Florinæ, Virginum & Martyrum, Translatio Colonia Tornacum, cum Reliquiis S. Ursulæ, ex cujus consortio fuerunt, pluribus in Ms. Tornacensi Auctario Bedæ genuini indicatur. Quæ poterunt latius discuti XXI Octobris.
S. Mellonis Episcopi memoria inscripta est Martyrologio Ms. Bruxellensi S. Gudilæ. Videtur esse Episcopus Rotomagensis, cujus natalis est XXII Octobr.
Est etiam Gratianus, Martyr apud Ambianum, relatus XXIII Octobris.
Eata (perperam Rata) Episcopus Lindisfarnensis, ante Abbas Meibronensis, tunc Benedictini instituti, dein Cisterciensis; celebratur a Claudio Chalemoto inter Sanctos Cistercienses, licet indicet anno DCLXXXVIII mortuum; citat autem Martyrologium Romanum cum Baronio & Molano: apud quos non reperimus ipsum; sed in Martyrologio Anglicano, ubi celebratur XXVI Octobris.
S. Benigni, Presbyteri & Martyris, Translatio apud castrum Divionense, inscripta est Ms. Florario. Dies natalis est 1 Novembris.
Kilianus Confessor, nullo alio verbo addito, profertur a Greveno in additionibus Usuardi. Videtur esse Kilianus Episcopus Scotus, qui Albiniaci in territorio Atrebati colitur: & in Ms. Florario Kilianus Confessor refertur, die XIII Novembris.
Gratianus, Episcopus & Martyr, inscriptus est Ms. Usuardo Parisiensis S. Victoris, & alio Reginæ Sueciæ: nobis ignotus. Est Gatianus, nonnullis Gratianus, primus Episcopus Turonensis, sed non habetur Martyr: colitur autem XVIII Decembris.
S. Hierlatii, Episcopi Tuamensis in Hibernia, Translationem celebrari diximus inter Prætermissos XI Februarii, ejusque natale agi XXVI Decembris.

DE SANCTO PHILIPPO, UNO EX SEPTEM PRIMIS DIACONIS,
TRALLENSIUM IN ASIA EPISCOPO.

SEC. I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus gestis, & Eunucho per eum baptizato, Episcopatu, & cultu.

Philippus, ex septem primis Diaconis, Cæsareæ in Palestina (S.)

AUCTORE D. P.

Postquam Evangelista Lucas, in Actibus Apostolorum cap. VI, causam ordinandorum in Ecclesia Diaconorum primorum exposuit; interque eos primum a S. Stephano nominavit Philippum, atque alios quinque ex ordine; de his quidem nullam amplius mentionem facit, de primis autem duobus multam; & sicuti Capite VII prædicationem atque martyrium Stephani prolixe explicat; ita Capitis VIII bonam partem impendit Philippo. [Post fidem Samariæ prædicatam;] De hoc ergo narrat, quomodo Discipulis omnibus præter Apostolos, per regiones Iudææ & Samariæ dispersis, per easque evangelizantibus; Philippus descendens in Samariam, prædicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, & videntes signa quæ faciebat. Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna, exibant: multi autem paralytici & claudi curati sunt. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate … & baptizabantur viri ac mulieres. Tunc Simon Magus & ipse credidit, & adhærebat Philippo, donec hypocrisim ejus detexit Petrus.

[2] Hoc & Ioanne Ierosolymam regreßis, Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens: [a spiritu rapitur ad Eunuchum,] Surge, & vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam, hæc est deserta. Et surgens, abiit. Et ecce vir Æthiops Eunuchus, potens Candacis (Græce δυναστὴς Κανδάκης)) Reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem; & revertebatur sedens super curum suum, legensque Isaiam Prophetam. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, & adjunge te ad currum istum. Accurens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam Prophetam; & dixit, Putasne, [eumque instruit & baptizat;] intelligis quæ legis? Qui ait, Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? rogavitque Philippum, ut ascenderet & sederet secum … Aperiens autem Philippus os suum … evangelizavit illi Christum. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam; & ait Eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus, Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum, & descenderunt uterque in aquam, Philippus & Eunuchus, & baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, & amplius non vidit eum Eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.

[3] Menologium Basilii Porphyrogenetæ, hæc eadem narrans ita explicat: Ἦν δὲ ἐν τῇ Ἰόππη πόλει,, [ex itinere quo ibat uterque Gazam.] κηρύττων τὸν Χριστόν, τῇ δὲ παρακαλεύσει τοῦ παναγίου Πνεύματος, πορευόμενος ἀπὸ τῆς Ἰόππης πρὸς Γάζαν τὴν πόλιν, συνήντησεν τῷ τῆς βασιλίσσης τῶν Αἰθιόπων δυνάστῃ, εὐνούχῳ μὲν ὑπάρχοντι, Κανδάκῃ δὲ λεγομένῳ, έπὶ ἅρματος ἵππων καθεζομένῳ, καὶ ἀναγινώσκοντι τὸν προφήτην Ἠσαΐαν. Erat autem Philippus in civitate Joppe Christum prædicans: & cum sanctissimi Spiritus admonitu iret a Joppe in civitatem Gazam, [Perperam hic dicitur Candax nominatus,] obviavit cuidam Reginæ Æthiopum Dynastæ, qui erat Eunuchus, & Candaces nominabatur; sedensque super currum equorum legebat Isaiam Prophetam. De Joppe quidem venisse Sanctum, non repugnat Scripturæ, cum potuerit ex itinere quo ibat Gazam, deflexisse ad viam quæ ab Ierusalem eodem ducit; licet tam Ioppe quam Ierusalem ab se invicem remotæ spatio horarum XV, distent Gaza fere pari intervallo XXIII horarum. Minus sacro textui convenit, quod ipsimet Eunucho nomen fuerit Candax vel Candaces; cum id Reginæ sit.

[4] Synopsis de Apostolis ac Discipulis Domini, Dorotheo Tyrio supposita, de Eunucho dicit, quod in Arabia felici (huc enim spectare Reginam Candacem, æque ac vetustam illam Reginam Saba, sive Sabæorum, communis ac verosimilior opinio est, [melius creditur venisse ex Sabæa Arabiæ] suadetque communitas vel affinitas linguæ cum Iudæis) dicit, inquam, de præfato Eunucho qualiscumque Dorotheus, quod in Arabia felici & in insula Taprobana, Indiæ objecta, inque universa Erythra, id est, regionibus Mari-rubro adsitis, Evangelium Domini nostri Jesu Christi prædicavit. Fertur etiam martyrium gloriose tulisse, ibique sepultus esse: & cœmeterium ipsius, monumentum insuperabile est fidelibus, [ibique Martyr obiisse.] barbaros scelestos fugans, morbos pellens, & sanationes operans, usque in hodiernum diem. Hæc ille; quibus haud dissonat, quod Petrus Maffæus noster lib. 3 Historiarum Indicarum scribit de insula Ceilano, quæ veterum Taprobana esse creditur; in ejus, inquiens monte altissimo vestigium extat incliti sanctitate viri, ad quod a leucis amplius mille omnium ordinum peregrini, ac præsertim Jogues (Indorum hi Philosophi sunt ac Religiosi, Brachmanes olim dicti) pietatis causa contendunt: in eo autem vestigio, impresso in bicubitale saxum ad instar mensæ eminens, opinio est, haud vero absimilis, coli Eunuchum Candacis Æthiopum Reginæ. Ad istum autem Eunuchi Apostolatum, martyrio coronatum, respiciens in Menæis XI Octobris de S. Philippo Sticheron tertium gratulatur S. Philippo, quod ipse eum instruxerit ac baptizarit, quem θεῖον κήρυκα, Πανουργὸς ἀπειργάσατο πάσης Αἰθιοπείας, καὶ Μαρτύρων ἀκροθίνιον, quem, inquam, omnipotens Deus divinum præconem toti Æthiopiæ fecit, Martyrumque primitias, in eadem scilicet Æthiopia Arabica. Atque hæc eo retuli, quod Eunuchi istius baptismus recolatur quidem in Menæis, per simplex distichon, XXVII Augusti; ipsius autem ut Sancti nulla in totis Græcorum Fastis mentio fiat; sed neque in Habeßinis, quantum quidem colligere potui ex Hagiologio gentis metrico, quod nobis Iobus Ludolfus, Æthiopicam historiam penitius scrutatus, commodavit; quare ista hic congerere volui:

[5] De Philippo sic prosequitur narrationem cœptam Textus sacer, [Philippus deinde habitavit Cæsareæ cum filiabus 4,] Philippus autem inventus est in Azoto; & pertransiens euangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. Hinc natum Cæsareæ, Menæa asserunt; & hic matrimonio conjunctum, filias quatuor dicunt procreasse, quæ deinde prophetico spiritu claruerunt. Certe circa annum LV æræ vulgaris, Cæsaream venientes Paulus & Lucas Act. XXI, & intrantes domum Philippi Euangelistæ, qui erat unus de septem, manserunt apud eum: huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. Unde Hieronymus in Vita Paulæ asserit, quod illa, Cæsaream appulsa, vidit ædiculas Philippi, & cubicula quatuor Virginum prophetarum, utique eo tempore adhuc extantia. [non autem & obiit:] Hinc Usuardus (nec enim alius quod quidem sciam ante ipsum quisquam) ita scripsit: VIII Idus Junii, Natalis B. Philippi: qui fuit unus ex septem Diaconibus. Hic signis & prodigiis inclitus apud Cæsaream requievit; juxta quem tres Virgines, filiæ ipsius, prophetissæ, tumulatæ jacent. Notkerus gravius etiam exerravit, quando confundens duos Philippos; Apostolum, cui tres; & Diaconum, cui quatuor filiæ prophetissæ fuerunt, omnia miscuit. Alios tamen plures ex Latinis sequaces habuit, ipsosque Romani Martyrologii cum Baronio correctores, quibus Cæsareæ in Palæstina Natalis B. Philippi adscribitur, addunturque filiæ quatuor; quasi de iis scripserit apud Eusebium Polycrates, quod habet ille de Philippi Apostoli filiabus tribus; quarum duæ (non tres) Hierapoli apud patrem virgines consenuere; & alia ejus filia (non quarta, sed tertia) permansit apud Ephesum. Sed de his videatur Commentarius Henschenianus ad 1 Maji §. 2.

[6] [sed Trallibus in Lydia,] Græci, quibus hic potior habenda fides, utpote certiori notitiæ propioribus, Trallensium Episcopum fuisse, & apud eos obiisse Philippum Diaconum scribunt. In his Basilius Porphyrogenneta antiquior ceteris, Ἐν Τράλλῃ, inquit, τῆς Ἀσίας Ἐπίσκοπος γενόμενος, ἐτελειώθη, In Tralle Asiæ factus Episcopus, obdormivit. Plenius Menæa excusa, Μετὰ ταῦτα τὴν ἐν τῇ Ἀσία Τράλλην κατέλαβον, ἐν ᾗ θαύματα ἐργασάμενος, καὶ ἐκκλησίαν δειμάμενος, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν. [ubi Ecclesiam fundavit,] Post hæc (qualia scilicet ex Actibus Apostolorum narrata erant) ad eam quæ in Asia est Trallen profectus, multaque ibi miracula operatus, ædificata ibidem ecclesia, ad Dominum emigravit. Quæ autem hic Tralle nominatur recentiori usu, vetustioribus omnibus Trallis singulariter vel pluraliter scribebatur, urbs ad Mæandrum fluvium, Asiæ totius olim opulentißima atque Episcopalis, in veteribus notitiis Lydiæ Provinciæ attributa, prout hæc a Provincia Asiæ distinguitur. Quod addo, ne dubitetur de Trallensis Ecclesiæ antiquitate, ad quam etiam S. Ignatius scripsisse epistolam invenitur, quia non numeratur inter septem ecclesias Asiæ, ad quarum Episcopos Ioannes initio suæ Apocalypsios jubetur scribere.

[7] Martyrem obiisse nemo hactenus dixit. Ioseph Hymnographus, cujus de eo extat in Menæis Canon, Oden IX finiturus, ait: γῆ τὸ σῶμά σου, τὸ πολύαθλον; μαρμαρυγὰς ἐκ πέμπον ἰαμάτων, [& sepultus claruit miraculis.] ἐκάλυψεν· οὐρανὸς δὲ τὸ ἅγιον πνεῦμά σου μετὰ τῶν Ἀποστόλων φέρει γηθόμενον. Terra quidem corpus tuum, multa certamina expertum, occuluit; cælum vero spiritum tulit, Apostolis collætantem. Ode autem VII sic eumdem fuerat idem sacer Poëta allocutus, Ὤφθης ἔνδοξος ἀστὴρ, μέγας Φίλιππε, καὶ Τράλλης ἐγκαλλώπισμα, ἐν τὸ σῶμα τὸ σεπτόν σου κείμενον, τέλει θαυμάτων παράδοξα, σοφὲ, εἰς φωτισμὸν τῶν εὐσεβῶς μακαριζόντων σε. Visus es, o magne Philippe, tamquam gloriosum astrum & ornamentum civitatis Trallensis; in qua jacens venerandum tuum corpus, o Sapiens, prodigiorum mirabilia patrat, ad illuminationem omnium, pie te beatificantium.

[8] Latini, qui S. Philippum, unum ex duodecim, colunt I Maji, in omnibus etiam antiquißimis Martyrologiis, [a Græcis II Octobr.] Diacono aßignant hunc VI Junii, apud Usuardum & hunc secutos Martyrologos alios, hodiernumque Romanum, ac in vetustis quibusdam ad Bedam Additionibus. Taurinense quoddam Ducis Sabaudiæ Synaxarium Ms. eumdem habet I Maji, quo Latini (ut dixi) de Apostolo agunt. Ceteri Græci ad diem XI Octobris, solenni Officio ipsum colunt: & Canonem quidem is quem dixi S. Ioseph Hymnographus, huic Acrostichi intexuit,

Τὸ τοῦ Φιλίππου θεῖον αἰνέσω κλέος. ΙΩΣΗΦ.

Laudabo divum Divi Philippi decus. Joseph.

Elogio autem ex Actibus Apostolorum petito, additis quæ supra delibavi, hoc præmittitur Distichon.

Ὧνπερ διηκόνησας ἐν γῇ πραγμάτων,
Ἐν οὐρανοῖς, Φίλιππε, μισθὸν λαμβάνεις.

Pretio laboris, in terra ministrati
Lætus, Philippe, frueris in cælis Deo.

Quamquam autem eodem die etiam S. Theophanem, cognomento Graptum, insignem sub Iconomachis Confessorem, geminato ejus causa Officio colant Græci; primo tamen semper loco Philippum habent, tam in Menæis excusis, quam in Typico & Synaxariis quibuscumque Mss. uti etiam secuti ipsos, in sua Ephemeride figurata ac Synaxariis, [item a Moschis,] Moschi sive Rutheni: ut non videatur in Ephemeride metrica omitti potuisse uterque, nisi per incuriam transcribentis.

[9] Habeßini, quorum menses comparati cum Græcorum ac Latinorum mensibus, [& Habessinis,] horum initium triduo prævertunt, consequenter etiam XIV Octobris Philippum commemorant, quem isti XI. Itaque ipsorum Hagiologium Metricum quod dixi, Salve, inquit, Philippe Apostole, ex Cæsarea Palestinæ, cum filiabus tuis quatuor prophetantibus; sitim meam exple doctrina tua, sicut olim Samariam Asiamque satiasti. Nihil ibi ultra de illo, nihil de Candace Regina ejusque Eunucho; sed nec in toto quidem poëmate uspiam. Quare cum video Neotericos nostros, veri Dei apud Abißinos cultum, [non ab Eunucho] ad Reginam Saba, velut a Salomone eum edoctam trahere; Christi vero agnitionem, ad Eunuchum Candacis referre; vehementer suspicor, hanc vanißimam opinionem primo ingestam fuisse genti illi, a nostris Europæis superiori seculo eo delatis, aut saltem non admodum esse antiquam, neque cum fide Christiana susceptam. Utramque ergo laudem relinquo Matthæo Apostolo & Euangelistæ, [sed a S. Mattheo conversis ad Christum.] cui Æthiopia (quam possumus Abißiam intelligere) in sortem obtigit; quemque hæc Regio XXI Septembris, cum Latinis colens, non autem XVI Novembris cum Græcis, sic in præcitato Poëmate invocat: Salve Mattheæ, Virgo, Apostole, novique Euangelii bajule: o Doctor & Asceta, benedic nobis discipulis tuis sigillatim omnibus, quoniam tibi in manu Crux est.

[10] [Quædam fabulosa,] Egimus I Maji de S. Philippo Apostolo ex duodecim, & post illius Acta quædam, primum edita ex antiquis Mss. Latinis, deinde ex Metaphraste, descripsimus miracula nonnulla ex Menæis, quæ quia Hierapoli facta narrabantur, ad ipsum judicabamus pertinere, qui ibi prædicavit & obiit; priora vero omnia ibidem relata, Philippum Diaconum potius spectare arbitrati, ad Iunium rejecimus. Movebat nos, quod post longum coram Atheniensibus de fide certamen cum Principe Scribarum, ad illum redarguendum Hierosolymis accersito advectoque in Græciam; & post socios ejus, pertinacißimo isto a dehiscente terra paulatim absumpto, baptizatos, diceretur Sanctus percurrisse Candacum civitates; & conscensa navi pervenisse Azotum, ubi cæcucientem hospitis sui filiam a gravibus oculorum doloribus liberaverit. Videbantur siquidem Reginæ Candacis ditiones indicari, quas ab Eunucho jam instrui cœptas Philippus porro confirmaverit; cum antea, non Athenis in Græcia, sed Adenæ in Arabia prædicasset, & prædictum certamen sustinuisset, atque fundatæ ibi ecclesiæ Narcissum quemdam præfecisset. Nec incredibile apparebat, eumdem Philippum aliquando revertisse Azotum, ubi olim inventus fuerat, [alterutri Philippo attributæ] cum eum ab Eunuchi latere Spiritus rapuit. Nunc, re iterum & accuratius examinata, adeo insulsa ac fabulosa videtur narratio tota, ut ægre persuaderi poßim aliquid ipsi veritatis subesse. Quid enim a vero potest alienius esse, quam quod Scribarum Princeps prædictus fingatur ab Atheniensibus, seu mavis Adenensibus Philippum postulare, deducendum in Ierusalem, ubi Archelaus Rex eum esset ad multorum exemplum interfecturus; cum post Herodis Infanticidæ filium, adolescente adhuc Christo privatum regno, nullus Archelaus in Iudæa regnarit? Igitur farraginem illam indignam censuimus, quæ hoc loco proferretur; [omittuntur.] ac multo magis prolixiorem aliam, quam reperimus in Vaticano sub hoc titulo: Πράξεις τοῦ ἁγίου Φιλίππου τοῦ Ἀποστόλου, τὸ Β᾽ εἰς τὴν Ἑλλάδα τῶν Ἀθηνῶν. Actiones S. Philippi Apostoli, secundum in Helladem Atheniensium, sub intellige, profecti, ubi triginta Philosophi, æstimationi suæ metuentes a nova ejus doctrina, miraculis grandibus confirmata, magno Pontifici Judæorum Ananiæ, de eo scripsisse feruntur; quem cæcitate percussum, frustraque sanatum, terra denique paulatim absumpserit; ipse vero Philippus dicitur, post biennium Athenis actum, & Episcopum Presbyterosque ordinatos, in Parthiam prædicaturus abiisse.

DE SANCTO JUSTO,
QUINTO POST S. MARCUM ALEXANDRIÆ EPISCOPO.
Notitia cultus ex Hagiologio metrico Ms. Habessino, ac tempori ex Historia Patriarchali, seculo XIII scriptis.

ANNO CXXXIV.

[Commentarius]

Justus Episcopus Alexandrie in Ægypto(S.)

AUCTORE D. P.

Marci Euangelistæ in Ægypto Apostolatus, fundataque ab ea istic Alexandrina Ecclesia, nec non admirabilis primorum sub eo Christianorum disciplina, & quædam monasticæ vitæ ab eodem designata rudimenta, notiora vulgo sunt, [Memoria ejus in fastis Habessinorum servata,] quam ut hic multis verbis debeant explicari; cum in manibus Philo Iudæus sit, ipsa in suæ gentis laudem vertere conatus. Verum ex tam multis, quos Euangelista sanctißimos habuit & reliquit discipulis, nemo hactenus in sacris Græcorum Latinorumque fastis, ac ne in Coptitarum quidem apud Seldenum Heortologiis, nobis sese aperuit, præter immediatos duos in Sede illa successores, S. Anianum, una cum ipso S. Marco, XXIII Aprilis relatum; & Abilium, XXII Februarii. Plures fortaßis dabit Habeßinorum Hagiologium Metricum, ex Alexandrinæ Ecclesiæ propriis, & uberioribus nosque hactenus latentibus Synaxariis pro majori parte concinnatum; ubi ad XII mensis Bunæ, huic VI Iunii correspondentem, quidam S. Justus sic invocatur, ab anonymo gentis istius Poëta: qui floruit non diu post annum MCCV, quando obiit ultimus Patriarcharum ab eodem laudatus.

[2] [tamquam baptizatia S Marco, & castitate clari.] Salutem dico, inquit Poëta iste, Justo, quem cum patre ac matre ejus baptizavit Marcus. Is consenescens in castitate, & in sanctitate adolescens, hoc die cursum suum indubie absolvit, & satisfecit desiderio suo, æternæ scilicet beatitatis. Ex elogio tali aliud intelligere non possumus, quam plus quam vulgarem ejus castimoniam fuisse, ac verosimiliter voto speciali a juventute obstrictam; obiisse autem illum in pace; sic tamen, ut quod in genere S. Bernardus in sententiis brevioribus dixit, Castitas in juventute, martyrium est sine sanguine, ad ejus quoque extollendam gloriam usurpari poßit.

[3] Quintus a S. Marco Alexandrinam Ecclesiam rexisse dicitur Justus. S. Nicephoro Justinus. [Eumdem fuisse Alexandriæ Episcopum 6] Hujus decennalis Patriarchatus cum Hadriani Imperio ac S. Telesphori Pontificatu sic componitur a Georgio Syncello in Chronologia, ut subductis calculis ab anno LXVIII, quo S. Marcus creditur obiisse; cœperit ille sedere anno Christi circiter CXXVII. Cum autem hic, de quo agimus, videatur ad magnam pervenisse senectutem; nihil magnopere repugnaret temporum rationi, qui eum crederet fuisse unum ex Clericis, quos Euangelista ante obitum suum Alexandriæ ordinavit, qui deinde meruerit Sedem quoque ipsius obtinere post Cerdonem & Primum, a S. Marco tertium quartumque.

[4] Sed levis hæc conjectura foret, nisi ipsam pene certam nobis faceret dies cultus, [probat idem dies mortis, a Coptis notatus,] idem in Hagiologio prælaudato, quo Justus Episcopus dicitur obiisse, in Historia Patriarcharum Coptitarum Alexandriæ, usque ad annum MCCXXXIV pertexta, & ab Abrahamo Ecchelensi Maronita Latine edita, ubi sic legitur: Justus obiit die sabbathi, duodecima Bunæ; erat autem placens Deo. Concursus hic diei V, Junii, respondentis XII Bunæ, cum Sabbato, habetur anno CXXXIV; [nosque ad an. 134 deducens quo obierit,] & sic a morte Primi seu Ephrimi decessoris, quam ostendemus aptißime referri posse in II Ianuarii CXXIII, possumus invenire annos X ipsi aßignatos in margine Patriarchalis Historiæ: non tamen dies insuper CCCXV, sed solum CLIV; juxta stylum ejus qui numeros ejusmodi marginales addidit; a morte unius ad mortem alterius solitus ut plurimum definire Episcopatuum tempora, nisi cum forte interpontificium Sedis vacantis nominat.

[5] Sed cum hujusmodi computandi ratio editoris potius quam Auctoris; nec habeat in antiquitate fundamentum; [forsitan 6 Jun. 123 Ordinatus.] mallem tacere dierum numerum, secundum rectam Chronologiam sumendum a die Ordinationis, plerumque ignoto. Si tamen proxima a morte decessoris Dominica poßit Ordinationi successoris adscribi per conjecturam, cum Ephrimus obiisse supponatur Feria IV, isto anno per cursum litteræ F cadentis in II Ianuarii, posset Justus ordinatus censeri die VI Januarii, modo nullum electionis, mox ab obitu prioris faciendæ, intercesserit impedimentum: & sic adscriberentur ejus Pontificatui anni X menses V, seu dies (ut numerare Ægyptii malunt) CLI.

DE SANCTIS MARTYRIBUS,
MARIA, MARTHA, ET TRIBUS VIRGINIBUS; EUSEBIA SEU ÆSIA, ET ZENAIDE MATRONIS; ATQUE ZENAIDE THAUMATURGA,
CONSTANTINOPOLI COMMUNEM CULTUM HABENTIBUS:
SYLLOGE CONJECTURALIS.
Secundum Notitias, in Græcorum Fastis repertas.

[Commentarius]

Maria, Virgo Martyr Constantinopoli (S.)
Martha, Virgo Martyr Constantinopoli (S.)
Alie tres Virgines Martyres Constantinopoli
Eusebia, sive Æsia Matrona Martyr Constantinopoli (S.)
Susanna, Matrona Martyr Constantinopoli (S.)
Zenais Thaumaturga Martyr Constantinopoli(S.)

AUCTORE D. P.

In pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Societatis Iesu Parisiis, Claromontanum olim, nunc Ludovici Magni dictum, plures consequenter proferuntur Martyres, absque ullis elogiis, quos Lectoribus proferimus: ac primo indicatur. [Quinque Virgines Martyres apud, Græcos] Ἄθλησις τῶν ἁγίων πέντε Παρθένων, Μαρίας, Μάρθης καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν. Certamen Sanctarum quinque Virginum, Mariæ, Marthæ & sociarum. Quæ eadem, omisso verbo certaminis, leguntur in Menæis Græcis Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ. Sirletus vero solas duas priores habet in suo Menologio, idque ad diem IV. In Menæis excusis celebratur memoria Sanctarum quinque Virginum: & omißis, per incuriam librariorum vel typothetarum, nominibus duarum; additur nihilominus & Sociarum, quod pariter omitti debuerat, ne ad jam dictas quinque aliæ plures jungendæ videantur. Interim ex verbo Ἄθλησις certamen, quo utitur Synaxarium prælaudatum, intelligi datur Martyres fuisse; licet in Menæis Μνήμη memoria solum legatur: uti & in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco. In Menæis porro isti versus adjunguntur.

Κόρας φρονίμους πέντ᾽ ἔφη θεῖος λόγος,
Προἳστορῶν σοι ταύτας πέντε Παρθένους.

Scriptura Virgines quinque sapientes notat,
Et hasce quinque Virgines præfigurat.

[2] Sed quid esse dicam? quod in eodem Synaxario, post utrasque illas, & certamen SS. Cononis atque Christophori, de quibus præcedenti die egimus; nec non post Encœnia ecclesiæ S. Petri, cum memoria S. Eutychii Patriarchæ, ponantur hæc verba: Καὶ τῶν Μυροφόρων γυναικῶν Μαρίας καὶ Μάρθας; Item mulierum Unguentiferarum, Marie atque Marthæ. Quæ eadem leguntur in Menæis Mss. Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, & IV Iunii in Menologio Sirleti. An possunt eo Unguentiferarum titulo, Græcis notißimo, cum de mulieribus ad sepulcrum Domini officiosis agitur; an possunt, inquam aliæ hic intelligi, quam Maria & Martha Sorores Lazari, quarum altera unxit pedes Iesu in Bethania, Ioannis XII; altera pariter eidem ministrabat? [quarum duæ videntur comparatæ Sororibus Lazari.] Mihi quidem videtur haud commode hic intelligi alias; nec tamen eas hic scriptas dixerim, quasi hoc die peculiarem cultum Constantinopoli habuerint: potius propendeo, ut aliquam confusionem hic subesse opiner; occasione sumpta ex versibus duobus, ad prædictarum duarum Martyrum nomina alludentibus, ipsasque comparantibus cum Sororibus Lazari; puta, quia eodem affectu quo hæ unguentum, istæ sanguinem effuderint Christo. Fundatior etiam hæc suspicio esset, si Unguentiferarum mentio statim post memoriam istarum quinque subjiceretur. Semel tamen facta per aliquem errorem transpositio in exemplari uno, facile potuit ad plura inde sumpta diffundi, quo modo & ordine nunc verba leguntur. Utinam istarum quinque Acta, vel saltem nomina omnia haberentur, certiorque de loco cultus notitia! Nunc quid aliud possumus, quam divinare? Sanctas, Μυροβλύτους, id est, Unguentifluas dictas, ab oleo seu liquore miraculose ex oßibus vel sepulcris stillante, cujusmodi Sanctas plures habent Græci; sed de Μυροφόροις hic agitur.

[3] Post Virgines quinque, Matronas duas proponit idem Synaxarium hoc modo: [Cum illis S. Pancratii discipulæ duæ,] Καὶ ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων γυναικῶν, Εὐσεβίας καὶ Σωσάννης, μαθητριῶν τοῦ ἁγίου Παγκρατίου, Ἐπισκόπου Ταυρομενίου. Et certamen sanctarum Matronarum, Eusebiæ atque Susannæ, discipularum S. Pancratii, Episcopi Tauromenitani. Eadem leguntur in Mss. Parisiensibus duobus, uno Mazariniano, Combefisiano altero, nec non in Chiffletiano ad hunc diem; ad sequentem vero in magnis Menæis excusis, sed ubique pro Eusebia, Αἰσία, Æsia, scribitur. Colitur S. Pancratius, celeberrimo per Siciliam indeque per Constantinopolitanum Patriarchatum diffuso cultu, die III Aprilis: sed quæ ejus habentur Mss. Acta, sub nomine Euagrii discipuli, quia non minus fabulosa quam prolixa sunt, ideo noluit ea Octavius Cajetanus, licet a Sirmundo haberet Latine reddita, Actis Sanctorum Siculorum inserere; neque nos Græca, reperta inter Codices Vaticanos, digna censuimus, quibus describendis insumeretur pecunia. Erit tamen fortaßis, cum etiam talia in lucem proferri non minus utile indicabo, quam id judicavi de Actis SS. Alphei, Philadelphi atque Cyrini, ad diem X; propter plurimos Martyres, verosimiliter non fictos (sicut nec ipsos fictos esse probant eorum quæ monstrantur reliquiæ) dubios tamen, [in illius fabulosis Actis non nominatæ.] quia non aliunde notos, atque ut minimum fabulose contractos in unum, ad compaginandam seriem concatenatorum martyriorum. Interim disco ex Cajetano, in illis Actis non contineri mentionem prædictarum duarum; sed Virginum Mariæ & Sceæ certamen; de primis autem potius quam de secundis securus fias cultum habuisse; Græcis earum festum etiamnum celebrantibus, verosimiliter ob collocatas insimul Reliquias. Ceterum qui meminerit ex V Februarii, quomodo, in Siciliam incurrentibus Saracenis, S. Agathæ Corpus fuerit ablatum Constantinopolim (quod etiam de corpore S. Luciæ dicetur XIII Decembris) non ægre credet, idem factum esse Sanctarum istarum Matronarum Reliquiis.

[4] His ultima, ac forte potior omnibus, apponitur S. Zenais, [Additur illis S. Zenais Thaumaturga:] cognomentum adepta a miraculorum multitudine & magnitudine, quæ vel facta fuerunt ad deprecationem viventis, vel potius jugiter patrabantur ad invocationem pro Christo cæsæ, atque intra arcam propriam quiescentis. Apponitur autem illa his verbis: Καὶ τῆς ἁγίας Μάρτυρος καὶ θαυματουργοῦ Ζηναΐδος, Et sanctæ Martyris atque Thaumaturgæ Zenaidis: Eadem cum prioribus duabus ad sequentem diem differtur in magnis Menæis, & ante ipsas priori loco nominatur. Cajetanus omnes tres Martyrologio suo Siculo inseruit, quasi consequens sit, etiam hanc Siculam esse, quæ cum duabus Siculis conjunctim colitur. Sirletus in suum Menologium eamdem quidem retulit, sed conjunctam cum tribus mulieribus, Cæsareæ martyrizatis; atque ita simul quatuor in hodiernum Romanum transierunt, quod minime probare aut sequi possum, propter communem omnium Mss. sententiam, Zenaidem cum præcedentibus componentium sub hac clausula; [& simul omnes CP. proprium oratorium habent.] Τελειοῦται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν οἴκῳ (Menæa, μαρτυρίῳ) τῷ ὄντι ἐν τοῖς Βασιλίσκου. Celebratur autem earumdem festivitas in sanctissimo earum Sacello, quod est in ædibus Basilisci. Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 50 asserit, templum S. Tryphonis alterum condidisse Justinum & Sophiam, εἰς τὰ Βασιλίσκου, in loco vel ædificio Basilisci dicto: ibique arbitramur aliquod martyrium sive ædem hisce Martyribus fuisse, undecumque eo comportatæ Reliquiæ sint, aut ubicumque passæ ipsæ: Siculas tamen in Sicilia passas opinamur: de Zenaide nolumus omnino gratis divinare.

[5] Octavius Cajetanus ἐν τοῖς Βασιλίσκου legens, parumque in notitia locorum urbis Constantinopolitanæ versatus, vertit in agro Basilisci, [Siculorum de iis commenta] doletque ingentibus Siciliæ cladibus, extinctum agri nomen, templi vestigia, divinosque honores clarissimarum Martyrum; sibi autem gratulatur earum nomina, patriæ diu ignota, e tenebris eruta. Tauromenitanas autem esse Martyres supponit, quia scilicet earum duæ, Æsia & Susanna, nominantur discipulæ S. Pancratii; nec ab eodem discipulatu abjungendam putat S. Zenaidem, ne de patriæ communione dubitetur: templum autem in agro Tauromenitano habuisse easdem nihil ipse Cajetanus ambigit.

[6] Carolus Morabitus, Annalium Messanensium ante annos XX editorum conditor, de iisdem agit ad annum Christi XCIX, tamquam ad Messanenses spectantibus, [referuntur.] quorum agrum usque ad Tauromenium protendi omnibus exploratum esse asserit, in ipsoque contineri agrum Basiliscum, modo Basilici nuncupatum, medium inter Messanam & Tauromenium, prope terram vulgo dictam Casale-vetus. Nec abs re sic astruo, inquit, dum ager ille sic dici potuerit ex nobilissima Basilicorum familia, quam olim fuisse Messanæ Tullius in Verrem notat; ubi nominat domum locupletissimam & amplissimam C. Pompei Basilici. Viderint quicumque Siculi non sunt, adeoque ab ea passione vacui cum qua quisque res patriæ suæ tractat, quantum novis istis inventis poßint velintq; tribuere; mihi satis est ipsa retulisse, ne nihil tribuisse videar amicis, suæ de Sanctis illis opinionis rationem aliquam haberi cupientibus.

DE SS. CYRIA, VALERIA, MARCIA,
MARTYRIBUS CÆSAREÆ IN PALESTINA.
Notitia ex Synaxariis Mss. duobus.

[Commentarius]

Cyriaca, Martyr, Cæsareæ in Palæstina (S.)
Valeria, Martyr, Cæsareæ in Palæstina (S.)
Marcia, Martyr, Cæsareæ in Palæstina(S.)

AUCTORE D. P.

Pervetustum illud Ecclesiæ Constantinopolitanæ, ut nobis quidem videtur, [Occultam simul vitam agentes in ædicula quadam] Synaxarium; illud item quod a Chiffletio nostro repertum servatur Divione, post prælaudatum Sanctarum, partim Virginum, partim Matronarum, æque autem Martyrum, chorum, sic progreditur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, μνήμη τῶν ἁγίων Μαρτύρων γυναικῶν, Κυρίας, Βαλλερίας (alias Βερερίας) καὶ Μαρκίας. Αὗται ὑπῆρχον ἐκ πόλεως Καισαρείας τῆς Παλαιστίνης· διδαχθεῖσαι δὲ ἀπό τινος Χριστιανοῦ τὴν εὐσέβειαν, προσῆλθον τῷ Χριστῷ καὶ τῷ ἁγίῳ βαπτίσματι. Ἐσημειώθησαν ἐκ τότε οὖν, ἐν ἡσυχίᾳ καθήμεναι ἔν τινι οἰκήματι, ἐν ᾧ διῆγον ἐν εὐλαβείᾳ πολλῆ, νηστείᾳ καὶ προσευχῇ καὶ ἀγρυπνίᾳ προσκαρτεροῦσαι, καὶ τὸν Θεον ἐξιλεούμεναι, ὅπως τῶν εἰδώλων μὲν πλάνη τελείως ἀφανίσθη, ἀνακαλύψῃ δὲ τὰ τῶν Χριστιανῶν εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην. Πλὴν ἀλλὰ καὶ οὕτω κρυπτόμεναι κατεμεμνύσθησαν τῷ τῆς χώρας Ἄρχοντι· κᾀκείνῳ προσαχθεῖσαι, καὶ μὴ πεισθεῖσαι θύσαι τοῖς εἰδώλοις, Βασάνοις καθυποβληθεῖσαι δειναῖς, ἐν αὐτοῖς ἐτελειώθησαν. Quæ sic Latine reddideris:

[2] Certamen sanctarum Martyrum Cyriæ, Valleriæ & Marciæ. [accusantur ut Christianæ] Erant hæ oriundæ ex urbe Cæsarea Palæstinæ, atque edoctæ a quodam Christiano accesserunt ad Christum, & sacro baptismate iniatæ fuerunt. Ab illo autem tempore quiete & tranquille in quodam domicilio habitantes, perseverabant in multa pietate, in jejunio, vigilia & oratione; Deumque deprecabantur, ut idolorum impostura plene extirparetur, [& inter tormenta moriuntur.] & per universum terrarum orbem fulgor Christianitatis splendesceret. Verum sic absconditæ, proditæ tamen regionis Præsidi sunt, & ad illum adductæ: cumque persuaderi non possent ut idolis sacrificarent, gravibus subjectæ tormentis, inter ipsa supplicia vitam finiverunt.

[3] Hæc in dicto Ms. Synaxario, quæ fere eadem habentur in Ms. Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, & Ms. Mazariniano: ubique autem ad hunc diem sextum Iunii; ut non poßimus satis mirari, quod Cardinalis Sirletus ipsas, una cum Zenaide hujusque sociis, transtulerit ad diem præcedentem V Iunii. Hujus Menologio in Notis Baronianis citato, [perperam cum Zenaide relatæ ad 5 Junii.] ista ad dictum V Iunii habet Romanum hodiernum Martyrologium: Cæsareæ in Palæstina, passio Sanctarum Zenaidis, Cyriæ, Valeriæ, & Marciæ: quæ per multa tormenta gaudentes ad martyrium pervenerunt. Sed jam sæpe notavimus, optandum esse, ut vel Sirletus, majori cum accuratione & plurium exemplarium facta collatione, suam istud Menologium collegisset; vel Baronius ei uni non omnia credidisset, quorum aliunde nullam habebat notitiam. Sic enim aut multo pauciores Sancti acceßissent veteri textui Usuardi, quo eatenus usa fuerat Romana Ecclesia; aut cum noviter additis pauciores irrepsissent errores, difficulter corrigendi, nisi postquam, hoc opere nostro absoluto, singula recognita fuerint, & ad suos relata fontes, ac more nostro examinata, prout sentiebat vir clarißimus Franciscus Maria Florentinius Lucensis.

DE SS. VINCENTIO EPISCOPO, BENIGNO DIACONO, ET SOCIIS.
MARTYRIBUS MEVANIÆ IN UMBRIA.

ANNO CCCIII.

Comm. prævius de eorum Actis, Reliquiis, ætate, patria & ecclesia.

Vincentius Episcopus, Martyr Mevaniæ in Umbria (S.)
Benignus Diaconus Martyr Mevaniæ in Umbria (S.)
Socii plures Martyres Mevaniæ in Umbria

AUCTORE G. H.

Mevania in Actis S. Chryspoliti Bibania, Bevania vulgo dicta, urbs antiqua Umbriæ, ad Tiniæ Clitumnique amnium confluentes, a Fulginio sex millibus passuum, a Perusia duodecim, a Spoleto septemdecim distat; Vetustas ejus patet ex Livii libro 9, ubi dicuntur Legati ad Fabium Consulem missi, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. [Mevaniæ urbe antiqua] Dicto paruit Consul, magnisque itineribus ad Mevaniam; ubi tunc copiæ Umbrorum erant, perrexit. Factum illud Q. Fabio Maximo Rulliano III & P. Decio Maro II Consulibus, anno Urbis Romæ CCCCXLV, ante æram Christi CCCVIII. Memoratur deinde Mevania Propertio, Straboni, Columellæ, Plinio, Tacito, aliisque Scriptoribus; & signum veteris amplitudinis suæ etiamnum monstrat, Amphitheatri cujusdam vestigia atque reliquias apud ecclesiam S. Francisci; Circi autem majoris apud Dominicanos, uti scribit Piergilius mox laudandus. Cum autem fides Christiana per Italiam propagaretur, honorata etiam est Sede Episcopali, sed Episcoporum nomina sic exciderunt, ut unus dumtaxat Innocentius Mevanus, [& usque ad 6 sec. Episcopali.] subscriptus Conciliis Romanis, anno CCCCXCIX & sequenti habitis, certos nos reddat, de Sede Episcopali apud Mevanates aliquando posita. Hac interim semel admissa, & considerata mutatione nominis Mevania in Bevania, haud ægre admisero ut verosimilem eam opinionem, qua prætenduntur huc spectare Epistolæ duæ S. Gregorii; quarum una lib. 1 num. 78, Clero & Ordini & Plebi Vivanensis Ecclesiæ scripta, hujus curam Honorato Presbytero committit, hortaturque omnes ad celerem in eligendo Sacerdote consensum; secunda lib. 7 num. 75, Chrysantho Episcopo Spoletano, cui ante biennium Vivanensis Ecclesiæ visitandæ deputaverat officium, mandat, ut siquidem potuerit reperire personam talem, quæ digne ad Episcopalis Officii apicem valeat promoveri, Romam dirigat; sin vero hoc invenire non potest, exquirat, qui illic in Presbyterii ordine valeant consecrari;… ut hac provisione, populus illic degens, Communionem, qua se privatos ob Sacerdotum necessitatem flebiliter conqueruntur, recepisse se gaudeant, & in ecclesiis illis sacra Missarum solennia deesse non debeant.

[2] Omnia hæc miserum eo tempore statum exprimunt, per quem desierit Episcopatus haberi. Interim primum Episcopum suum credit fuisse S. Vincentium Martyrem, [SS. Vincentius Episcopus, & Benignus Diaconus] quem etiamnum ut præcipuum Patronum veneratur: ei autem jungitur Diaconus S. Benignus, cum eodem aliisque pluribus coronam assecutus. Acta martyrii damus ex quatuor illustribus monumentis Mss. quorum duo accepimus Romæ, una ex Ms. Legendario Ecclesiæ Lateranensis, altera nobis donavit Ferdinandus Ughellus, ex quodam manuscripto & fide digno exemplo excerpta (uti præponebatur) ipsiusmet forte Ecclesiæ Mevaniensis, [Acta martyrii ex 4 Mss.] cujus exemplo usus est Philippus Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, ubi illustre ex illis compendium edidit. Ibi certe ea reperit apud Patres Prædicatores Baptista Pergilius, a cujus stylo ipsa habemus Italice reddita, Annotationibus illustrata, & anno MDCXLVI Ioanni Baptistæ Alterio Tudertino Episcopo ac S. R. E. Cardinali dedicata: qui Auctor etiam Nucerina, Lucensia, Capuana, aliaque nonnulla Mss. allegat. Tertia descripsimus ex insigni Codice Trevirensi Monasterii S. Maximini; quarta autem habemus ex Ms. Metensi, [eadem ex pluribus Italice versa:] olim a Iacobo Sirmondo nostro submissa: quæ cum Reliquiis S. Vincentii videntur Mevania fuisse accepta anno DCCCCLXX.

[3] Præclarum eorumdem compendium habet Petrus de Natalibus, in quo tamen, sed vitio typographico, [Compendio apud Petrum de Natalibus.] loco Mevania, omißis duabus litteris, legitur Meviæ: quem errorem in suis Martyrologiis transcripserunt, Galesinius, Maurolycus, & Felicius; & hi duo addunt alterum, dum Meviam civitatem juxta Levaniam collocant. Ita etiam Petrus de Natalibus sepultum ait inter Portulium & Levaniam, pro qua alii habent Mevaniam. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano asserit, S. Vincentium hoc VI Iunii memorari in præcipuo ejus Ecclesiæ Kalendario, quod apud eum primum quoque est: sed notat in tertio & quarto, [Mss. Capua submissa:] ob Dedicationem Ecclesiæ, transferri Sanctum istum ad diem sequentem. Ibidem in Officio solebant recitari tres Lectiones, quas nobis duplices submisit Michaëlis ex sorore nepos Silvester Ajossa, & sunt excerptæ ex ipsis supra indicatis ac mox referendis Actis martyrii. In Ecclesia Beneventana sub ritu duplici coluntur, SS. Vincentius Episcopus Mevaniensis & socii Martyres, [& Benevento ubi Reliquiæ.] atque in Actorum Compendio sub finem apud Marium de Vipera, ista leguntur: Hodie vero eorum Reliquiæ Beneventi asservantur in Cathedrali sub altari majore, ut ibi inscriptio docet: sed qua tempestate, quave occasione Beneventum fuerint translatæ, pro certo non habetur. Hæc ibi.

[4] [Corpus S. Vincentii dicitur Metas translatum,] Sigebertus monachus Gemblacensis, Metis positus in ecclesia S. Vincentii, pueros instruxit. Hic suo Chronico ad annum DCCCCLXX ista inserit: Deodericus Metensium Episcopus, Imperatori Ottoni II, sanguine, dilectione, ac familiaritate ceteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret; multa corpora & pignora Sanctorum de diversis Italiæ locis, quocumque potuit modo, collegit. Primum a Marsia, S. Elpidium Confessorem… a Cordano, pignora Vincentii Martyris & Levitæ; ab Hispania, olim a duobus monachis Capuam, a Capua vero illuc deportata; a Mevania, alterum Vicentium Episcopum & Martyrem … Præsul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, & in ecclesia S. Vincentii Martyris, a se in insula urbis constructa, locavit. Hæc Sigebertus. At Iacobillus Tom. 1 Se Sanctis Umbriæ ad hunc diem deducit Acta martyrii SS. Vincentii Episcopi Menaviensis, vulgo Bevagna, Benigni Diaconi ejus fratris, & aliorum circiter triginta Martyrum: vultque, [imo & SS. Benigni esse Lucæ] partem corporis S. Vincentii Episcopi translatam Metas, ibidemque hoc etiam tempore asservari, & festum celebrari: alteram vero partem corporis S. Vincentii Episcopi, & integrum corpus S. Benigni Diaconi post fuisse translata Lucam, quam arbitratur fuisse eorum patriam. De tempore, quo contigerit talis translatio, non constat. Conjectura dicti Iacobilli est, fuisse ab Alexandro II anno MLXX, in solenni consecratione Ecclesiæ Cathedralis Lucensis, ad honorem S. Martini a se factæ, collocata in altari majore dictæ Cathedralis: ubi hactenus requiescunt, [in altari majori.] & partes capitum illorum in duobus argenteis capitibus conservari ait, inter. Reliquias dictæ Ecclesiæ; ibique festum S. Vincentii celebrari die VI Junii, sicuti & Mevaniæ; haberique Protectorem Lucensium & Mevaniensium. Hæc Iacobillus. Fuerat Alexander II ante Episcopus Lucensis, & Anselmus de Pædagio appellatus: Pontifex autem dedit civitati Reliquias S. Alexandri I Pontificis, cum catena qua vinctus fuerat, uti diximus ad hujus Vitam III Maji num. 15, & 16; corpora item Sanctorum Martyrum Jasonis & Mauri fratrum, & Hilariæ matris eorum, quorum festum ibidem celebrari die III Decembris testatur Cæsar Franciottus, in Historia sacra Lucensi pag. 372; ut inde suam conjecturam firmarit Iacobillus. At dictus Franciottus post Acta horum de quibus agimus Sanctorum relata, translationem eorum adscribit Lucio III Pontifici, Lucæ nato; quem asserit anno MCLXXXII fuisse Lucæ, & transtulisse corpora SS. Fridiani, Cassii, Faustæ, & Richardi; visaque religione Lucensium, incitatum fuisse ut illam augeret, atque ideo procurasse ut corpora quoque SS. Vincentii & Benigni Lucam transferrentur. Hæc Franciottus, qui deinde multis quærit quomodo corpus S. Vincentii possit dici & Metis esse & Lucæ; prout ibi videri potest: & addit quod, cum plurimi alii fuerint martyrio cum SS. Vincentio & Benigno coronati, quorum nomina ignorantur, potuerint eorum corpora sive Reliquiæ, sub istorum nominibus fuisse translatæ, tam Lucam, quam Metas & Beneventum.

D. P.

[5] Quo tempore isti floruerint, & in qua persecutione paßi sint, [Tempus martyrii annus, non 298] controvertitur. Acta habent, jussu Principum impiissimorum persecutionem sæviisse, & S. Vincentium Consulibus Rufo & Gallo tradidisse spiritum. Ad ectypum ab Ughello donatum adscripserat aliquis, S. Vincentium martyrium passum esse sub Maximiano Imperatore. Ferrarius etiam & Franciottus referunt illud ad Imperium Diocletiani & Maximiani, quos fuisse & merito nominari impiissimos Principes aut Imperatores manifestum est. Sub illis quoque anno CCXCVIII gesserunt Consulatum Faustus & Gallus: quorum priori forte defuncto suffectus fuisse potuit Rufus & præter morem Fastorum, annos a solis primo designatis prætitulantium, inscriptus Actis: alias enim toto tempore persecutionum non reperiuntur simul unquam Consules fuisse Rufus & Gallus. [sed 303.] Sed hæc pro anno CCXCVIII conjectura tota mihi vacillat, animum reflectenti ad initium Actorum, ubi dicitur Perusia directus Mavortius, qui de vicinis civitatibus Episcopos congregaret; quodque, dum de universis civitatibus vel oppido adunati fuissent Episcopi, catenati ac ferro vincti deducebantur, inter eos erat S. Vincentius. Hæc enim (sicut & persecutio per totum orbem, primis Actorum verbis indicata) non solum annum CCCIII indicant; sed respiciunt secundum Diocletiani ac Maximiani edictum, quo non longo tempore post primum, circa Pascha id est circa XVIII Aprilis promulgatum, aliis litteris exeuntibus mandatum est, ut omnes Ecclesiarum Præsides ubique gentium primum conjicerentur in vincula; deinde, omnibus machinis adhibitis, idolis victimas immolare cogerentur. Quoniam autem annum illum signaverunt Fasti Diocletiano VIII & Maximiano VII; consequens est ut Rufus & Gallus, non nisi ex genere Suffectorum fuerint; tertio (ut vocabant) Nundino, ut a Kalendis Maji, ad Iulias Magistratum gererent.

[6] Iacobillus hos Sanctos Hierosolymis natos asserit, & discipulos fuisse S. Petri; ab eoque S. Vincentium, anno LVIII, Episcopum creatum Menaviensem, [Commentum de an. 66 aut 70] atque cum suo Diacono sub Nerone anno LXVI passum. Piergilius tenet annum LXX, quem ex sententia Baronii putat Neroni fuisse ultimum; quo amotis Consulibus Ordinariis, Silio Italico & Galerio Trahalo Turpiliano, solum sese Consulem substituit mense Ianuario Nero, & mense Iunio mortem sibi ipse conscivit. Tum vero supponit administrationem Reipublicæ recidisse ad Rufum, quem Miles in Germania Imperatorem designarat; & Rubrium Gallum, qui contra illum missus defecerat. Sed hæc omnia acta sunt anno LXVIII: & ut in anno error non esset, gratis finguntur Consules a Christianis Actorum auctoribus dicti, qui id nullo umquam titulo fuerunt; idque ideo tantum, ne nominandus illis esset turpißimus Nero. Facit nempe immodicus amor antiquitatis ut, ne hæc omittatur, quantumvis incongrua & disparata amplectatur intellectus, sic præoccupatus: quorum nihil credo recepturus fuerat aut Piergilius aut Iacobillus, si Neronianæ & Diocletianæ persecutionis diversißimam rationem voluissent considerare, atque conferre cum Actis, & animum attendere ad titulos Imperatorum & Principum in illis frequentatos; quod ante Vespasianum & Titum audiri Romæ non cœperat, cum eatenus sub uno Imperatore Respublica fuerit. Eadem ratio militat contra supparem Apostolis ætatem, S. Chryspolito Episcopo & Martyri, Sanctique Vincentii collegæ (ut dicitur in Actis XII Maji) attributam: sed illa Acta se ipsa explicant, cum tandem in fine dicunt, martyrium ejus actum sub imperio impiissimi Maximiani. Cum igitur SS. Chryspolitus, Brictius, Vincentius, aliique dicuntur a S. Petro Apostolo Mißi vel Ordinati; intelligendus est aliquis Petri successor in Pontificatu Romano, qui Ecclesiam rexerit seculo Christi tertio, puta S. Cajus vel S. Marcellinus, aut decessorum quilibet, prout Sanctos prænominatos diutius in Domini vinea excolenda laborasse, volueris credere.

[7] Novam porro eamque mirabilem movet difficultatem Tamajus Salazar: [figmentum Hispanicum.] qui nixus auctoritate Dextri & Iuliani Petri, atque sequacium, adscribit S. Vincentium Hispaniæ, & sic exorditur suas Notas ad hunc VI Iunii: Ingens sese offert disceptatio circa veram agonis palæstram nostri sanctissimi Præsulis. Nunc usque Itali aliquot, apud Mevaniam, urbem in Umbria juxta Perusium, passum Martyrem somniarunt; solo nominis urbis tinnitu illecti, quo credentes nullam in orbe urbem hoc nomine insignitam fuisse, tantum ignari contraxerunt errorem. Possunt hæc mutato nomine de ipsomet Tamajo dici, qui forte non ignarus, sed volens & sciens tantum contraxit errorem. Nobis non lubet hisce immorari, cum jam satis constet, etiam apud Hispanos eruditiores viros, dicta Chronica hoc seculo XVII sub nomine Dextri & Iuliani Petri conficta primum fuisse. Reliqua ex ipsis Actis ultro corruent. Idem Tamajus-Salazar die IX Iunii, quo colitur S. Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania, auctoritate eorumdem Dextri & Iuliani Petri, alterum assumpsit Vincentium, qui relicto Episcopatu Toletano, designatus Episcopus Ecclesiæ Mevaniensis, ibidem Confessor in Domino quievit. Et hæc ille in silentio scriptorum Hispanorum atque Italorum: quæ fiducia quidvis pro patriæ honore comminiscendi, commentaque affirmandi ut certißima, merito cordatis hominibus displicet.

[8] Sed, omißis fabulis, redeamus ad verum S. Vincentii cultum in sua Mevaniensi ecclesia, de qua prælaudatum Piergilium, ex Italico Latine traductum, audire juvat. In summa, inquit, veneratione Mevanatibus semper S. Vincentius fuit, qui primis statim temporibus Christianæ pacis ecclesiam ipsi erexerunt, juxta vetus Capitolium, [Ecclesia S. Vincentii Mevaniæ, an. 1360 collapsa,] extra civitatem suam, ad portam inde etiam nunc dictam S. Vincentii. Hæc autem Cathedralis ipsis fuit usque ad tempora Longobardorum: a quibus eversa miserum in modum Mevania, eversa etiam ecclesia illa est; atque regressi a dispersione cives minorem aliam ædificaverunt, cujus etiamnum vestigia supersunt, juxta eam quæ modo cernitur; eoque se reduxit Clerus ecclesiæ Cathedralis, cum fonte baptismali. Sed & hæc anno MCCXLVIII, tempore Friderici II, gravia damna perpessa est; ac tandem tota corruens, desperatam sui restaurationem fecit, anno circiter MCCCLX. Tum vero (ut habet libellus supplex, Urbano Papæ V oblatus, ex parte hominum laicorum fraternitatis Domus seu Hospitalis S. Mariæ Misericordiæ de Mevania) Prior & Capitulum ecclesiæ S. Vincentii, & nonnulli homines de dicto loco Mevaniæ, prætendentes eorum ecclesiam fore dirutam, & ibidem fontem baptismalem & officia celebrari non posse; super hoc coram Reverendissimo in Christo Patre, Domino Albanensi Episcopo, Vicario auctoritate Apostolica in partibus illis constituto, aliquando cum dictis exponentibus litigaverunt, [frustra petitur alia] & conati fuerunt dictam Domum seu Hospitale ad ecclesiam baptismalem convertere. Sed tandem ipse Dom. Vicarius mandavit & declaravit, dictos homines ipsam Domum & Hospitale tenere debere, & ejus pacifica possessione gaudere; sicut ab annis sexaginta & amplius ea gavisi fuerunt: quandoquidem in ipso Hospitali, pauperes, languidi, expositi, quotidie recipiantur, foveantur, nutriantur, ac alia pia opera continuo fiant.

[9] Tali prætensione dejectus Clerus anno circiter MCCCLXX, suadere cœpit universis, ut ecclesia S. Vincentii e publico instauraretur: verum Trincio atque Gerardo de Trinciis, [& jus parochiale transfertur ad ædem S. Angeli.] Fulginii Dominis, eo loco ubi ipsa steterat arcem molientibus, & gravi jugo Mevanates prementibus, ædificandum alibi fuit, & minori multo quam ante forma. Sed neque hæc fabrica diu stare potuit. Ausa enim civitas Trinciis rebellare, igne ac ferro vastata est tota anno MCCCLXXVII, ægre intra annos multos resurrectura. Hoc considerans Spoletinus Episcopus, quem existimo fuisse Laurentium Corvinum, jus titulumque parochiæ alio transtulit; quemadmodum colligitur ex libro Cancellariæ Spoletinæ, qui dicitur Pilosus; ubi describuntur ecclesiæ totius diœcesis, quæ anno MCCCXCIII adhuc manebant, atque hæc verba signantur: Ecclesia S. Vincentii de Mevania est Prioratus, in quo olim fuit Plebs, & lapis fontis baptismalis fuit translatus in ecclesiam S. Angeli. Huc recidit ecclesia S. Vincentii, nec tamen apud Mevanates extincta est eorum erga suum Protectorem Divum devotio. Mox enim atque abolita Trinciorum tyrannide, sub Eugenio IV, mediante ejus Legato Joanne Cardinali Vitellesco, anno MCCCCXXXIX libertatem civitas recuperavit, [An. 1439 nova, sed minor, ædificatur:] cœpitque sub Martino V statutis ac legibus novis informari; decrevit sumptu publico instaurandam ecclesiam Sancti, atque Officiis divinis intra quinquennium aptandam; addita Consulibus pœna, qui sui bimestris tempore non complessent partem sibi contingentem: statuit etiam in honorem S. Vincentii, ut in die ejus festo publicis quibusdam ministris sua annuatim stipendia solverentur.

[10] Hodie vero, post tot ruinas, resumptis nonnihil viribus animisque, crescit etiam; [festum cum Octava celebratur,] festumque ejus servatur de præcepto, ab opere omni servili feriatum: Clerus Officium solenne celebrat, & universus populus concurrit ad processionem Sancto ducendam, cum ipsius statua, quæ asservatur in ecclesia Collegiata S. Angeli, habeturque exposita per totam Octavam intra eamdem ecclesiam, juxta capellam, ipsi S. Vincentio a Dom. Vincentio Michillio erectam, ubi plebs devota offert vota ac preces. Ad evidentiorem autem declarationem fiduciæ in tali patrocinio collocatæ, Communitatis sigillum sic efformari jussum est, ut superiorem scuti partē teneat cingulo tenus expressus Episcopus in actu benedicentis, circum scriptis hisce litteris, S. V. M. E. M. inferiorem Crux alba cum decussatis Ecclesiæ Clavibus. Hactenus Piergilius, a quo Italice reddita Acta, hic in originali Latino accipe.

ACTA MARTYRII
Ex quatuor Mss. & variis excusis.

Vincentius Episcopus, Martyr Mevaniæ in Umbria (S.)
Benignus Diaconus Martyr Mevaniæ in Umbria (S.)
Socii plures Martyres Mevaniæ in Umbria

BHL Number: 8676

EX MS.

[1] [Persecutione mota,] Cum jussu Principum impiissimorum persecutio Christianorum per totum orbem sæviret, & quasi obedientes Proconsules sive Consulares, ac Prætores a Tusciæ, Valeriæ, Piceni, studiose requirerent, ut qui essent Christicolæ punirentur; accidit ut Capitolinus quidam, [jussu Capitolini Prætoris Tuscia] Prætor Tusciæ, obscura mente rabidoque consilio Satanæ, dum in civitatem b Perusinam devenisset, dirigeret quemdam Mavortium Comitem crudelissimum, qui de vicinis civitatibus Episcopos congregaret. Et dum de universis civitatibus vel oppidis adunati fuissent Episcopi, catenati ac ferro vincti deducebantur: [Mevania ducti Perusiam:] inter quos erat S. Vincentius, Episcopus de civitate Mevania, cum fratre suo Benigno Diacono. Ducebantur autem & pergebant cum diversis tormentis per iter: sonitus vero audiebatur prolixius, quia & in manibus & in cervicibus ferri pondera sustinebant, & per omnes artus jam mortis supplicia patiebantur.

[2] Juxta vero jussum Judicis carcere recluduntur: & post longa intervalla dierum, [rei habiti ut contemptores deorum,] produci Sanctos Capitolinus jussit de carcere. Et dum templorum Pontifices, hoc est Paganorum, eos vidissent vinctos produci, exclamaverunt, dicentes: Tolle Magos, interfice sacrilegos, qui majestates deorum evertunt, & jussa Principum contemnunt, dicentes non esse Deum Jovem, Herculem, Mercurium, Saturnum, Neptunum, Cyronem c, Minervam, Venerem, Junonem, Apollinem, Asclepium, Martem, Berecynthiam & Dianam; qui regunt orbem terrarum, & gubernant jura Imperatorum, & dant fruges terræ; sed unum prædicant Christum Deum coli, qui apud Judæam legitur crucifixus. Ad hanc vocem respondit S. Vincentius: Dominus, in qua urbe legitur crucifixus, [propugnant Christum,] in eadem legitur & sepultus, & tertia die surrexisse a mortuis, & quadragesimo die videntibus Apostolis de monte Oliveti ascendisse in cælum: ipse est venturus judicare vivos & mortuos, & omne seculum per ignem. Nam omnes istos deos deasque, quos vos nominatis, nihil sunt & ad nihilum redigentur; opera manuum hominum mortuorum. Sed si dicitis vos eos, aliquam habere virtutem, dentur simulacra vestra ante nos: & prius quidem loquemur ad eos; si autem nos audierint ad respondendum, adoramus eos; si vero tacuerint, confringemus eos & projiciemus in ignem.

[3] Tunc igitur spiritu væsano turba inflata super Sanctos, serpentina voce insibilans, dicit: Quid agitis Judices? Respublica jam per eos eversa est, & ad injurias adhuc Deorum inferendas audent prorumpere. Tunc Valerius quidam Consularis, Secretarius d religiosus, respondit: Dicite mihi Pontifices, quasi rationabilem rem petierunt Episcopi; præsententur enim aspectibus eorum, [e consilio introducuntur in templum,] & si in eorum injuriam obloquuntur, ipsi in eis iras efferant, & nos erimus immunes. Tunc placuit Judicibus Pontificibusque. Et dum introirent in templum (ubi plures ædiculæ cum simulacris erant, & maxime Martis, qui Deus ab eis dicebatur) pergebant his verbis psallentes & dicentes: Dii qui cælum & terram non fecerint, [oratione conterunt idola,] peribunt: quia omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit. Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. [Psal. 123, 8, Psal. 96, 7] Et intrantes templum Martyres dixerunt: Confundantur omnes qui adorant idola, [occisis a diabolo infidelibus 600.] & qui gloriantur in simulacris suis. Et continuo commotus est locus, & omnia idola ceciderunt, & confracta sunt. Tunc omnis territa Paganorum turba fugit. Et egressus diabolus de statua Martis, flagellabat de hominibus infidelibus, & dicebat clara voce: Per vos dejicimur: nam Christus prævalet. Et mortui sunt in flagello illo, pene sexcenti homines: & vincula hominum Christianorum Episcoporum soluta sunt; clamabantque Christiani simul & Pagani: Unus Deus, Christus filius Dei vivi. Tunc Mavortius credidit, eo quod & integro corpore & viribus servaretur.

[4] Et dum in unum locum se Sancti ad psallendum retulissent, [S. Benignus cum aliis occisus] & sacra mysteria celebrarent; misit Capitolinus, & rapuit exinde S. Vincentium; reliquos vero interfici jussit: quos sepelierunt Christiani. Tunc admonitione divina quidam Eustasius religiosus, tollens corpus S. Benigni Diaconi, condivit eum pigmentis, & abscondit, usque dum ei liceret ad propriam revocare ecclesiam Mevaniæ. Post dies vero aliquos, nocturno itinere comitantes de suprascripta civitate viri Christiani, remeaverunt cum sancto corpore ejus Mevaniam, [sepelitur Mevaniæ.] & sepelierunt eum non longe a Portulo e, die f Kalendarum Majarum, ubi præstantur beneficia ejus usque in hodiernum diem.

[5] Transactis autem paucis diebus, jussit Capitolinus produci S. Vincentium, qui obscuris locis fuerat custodiæ mancipatus: & ait ad eum: Quid agis, Vincenti? Ubi sunt collegæ tui, qui deos nostros confregerunt? [S. Vincentius ostendit solem & lunam non esse deos:] S. Vincentius respondit: Illi modo in paradiso sunt, ubi tu non es dignus introire. Sed etsi dii tui se liberare a supplicio mortis non potuerunt, tu quomodo eris liber a pœna inferni? Tunc Capitolinus, furore repletus, dixit apparatoribus: Aut sacrificet deo soli & lunæ, aut applicate ei tormenta. Cui S. Vincentius respondit: Si patienter velles audire, & Scripturas divinas suscipere, ostenderem tibi, qui sint sol & luna: utrum dii, an creaturæ, possint veraciter appellari. Capitolinus dixit: Ostende, Vincenti. Tunc ait S. Vincentius: In libro Psalmorum de his loquitur sic Propheta, ad Creatorem omnium visibilium & invisibilium, cælestium atque terrestrium, Dominum nostrum; Quoniam videbo, inquit, cælos, opera digitorum tuorum, lunam & stellas, quas tu fundasti. [Psal. 8. 4, 157. 7] Item in alia Psalmo dicit: Confitemini Deo cæli, qui fecit luminaria magna solus; solem in potestatem diei, lunam & stellas in potestatem noctis. [148. 3] Item alibi: Laudate Dominum de celis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus; laudate eum sol & luna, laudate eum omnes stellæ & lumen: quia ipse dixit & facta sunt, ipse mandavit & creata sunt: statuit ea in æternum, & in seculum sæculi; præceptum posuit, & non præteribit. Ecce ubi evidenter ostenditur a quo facta sunt luminaria. Et adhuc si quæris, & libenter vis audire, in Heptatico g, primo Genesis capitulo, lucidius invenies, qualiter ad servitium generis humani firmata sint. Et tu eos deos quomodo facis, & adorare jubes? Christus autem potius adoretur, qui hæc omnia firmavit.

[6] Tunc confusus Capitolinus dixit ad suos: Cogamus h os ad silentium, & post confusionem nostram taceamus. Et ait ad S. Vincentium: Volueram quidem te dimittere, sed iras potentissimorum Principum incurrimus. Et ait S. Vincentius: Oportuerat & te Deo nostro obedire, magis quam hominibus mortalibus, & vanis simulacris: tu enim inter illos consistis, de quibus scriptum est in Isaia Propheta: Videntes non videbunt, & audientes non audient; excæcatum est cor ipsorum. [Isa. 6. 10] Et ait Judex: O virosa diaboli vox, & lingua dolosa! Transferatur Vincentius ad legitimam quæstionem: nam vincere me non poterit iste dum vivet. Tunc S. Vincentius ait: Felix ego, cui minæ tuæ laudes efficiuntur. Tunc iræ sævæ proponuntur, torquetur S. Vincentius, tunditur, flagellatur, exuritur, [variis pœnis torquetur:] & distentis membris crescit ad pœnam. Tunc Judex requirebat, quid ageret, de morte ejus solicitus. Renuntiatur ei quod hilari vultu & forti spiritu omnia toleraret tormenta, & Dominum Christum esse fateretur filium Dei vivi.

[7] Tunc denuo in Capitolinum diabolus introivit, & prorumpens in vocem ait: [in tenebrosum carcerem conjectus, luce cælesti illustratur:] Quærite locum tenebrosum angustumque, & ab omni luce publica sepositum: damnetur Vincentius perpetua nocte, & nullus ibi relinquatur, cum quo possit sermonem consolationis lucrari. Sed dum ibi missus fuisset S. Vincentius, lucem Deus effulsit carceri, in quo tenebræ fuerant, & janua carceris aperta est. Tunc S. Vincentius recordatus est testimonium Isaiæ Prophetæ, dicentis: Quis ambulavit in tenebris, & non est lumen in eo? [Isai. 50. 10, Luc. 1. 79] Item illud in sancto Euangelio; Illuminare his qui in tenebris & in umbra mortis sedent. Exultat demum S. Vincentius modulata vocis suavitate, ita ut omnes vicini, qui ad ejus supplicia venerant, suavitatis placarentur auditu. Conterriti autem expaverunt custodes; evasisse perfugam Vincentium palluerunt. Tunc S. Vincentius ait: Nolite, inquit, timere, non enim effugio laudes meas. Irrumpite cubiculum securi, haurite oculis quæ obsequia ministrantur Angelica; circumdatum me luce gaudete; & renuntiate Judici vestro, qua virtute subsisto. Tunc ministri rapuerunt ex ore ejus verbum, & renuntiaverunt incredulo Judici.

[8] Tunc morticino Capitolinus anhelans spiritu, ait: Quid amplius faciemus ei? mergatur in medium i maris, pabulum fiat piscibus, & fluctibus opprimatur, ne sibi victor esse videatur. Ad hanc sententiam crudelissimi Judicis tulerunt S. Vincentium nocturno silentio, [immersus aquis ab Angelo exportatur:] & intempesta nocte nautis traditur, & psallendo mergitur: Salvum me, inquit, fac Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, & non est substantia: veni in altitudinem maris, & tempestas demersit me. [Psal. 68] Eripe me, Domine Jesu Christe, de profundo aquarum: non me demergat pelagus aquæ, neque absorbeat me profundum. Tunc altithronus genitor, qui cælos extendit, terram fundavit, mare fudit, abyssos abscondit, conturbavit fundum maris, & æquoris unda concluditur, & per tranquillum mare B. Vincentium ab Angelo sancto fecit ad littus portari. Et dum Pagani, qui eum immerserant, reverterentur; jam orantem eum invenerunt ad littus. Et prostrati ad pedes ejus, mirantes adoraverunt eum, & siris humeris eum reportaverunt ad civitatem suam Mevaniam, [duciturque Mevaniam:] quod est iter unius k diei, despicientes minas Judicum: multæ namque virtutes, multaque signa fiebant per eum in populo, in suæ salutis remedia.

[9] Interea Capitolinus in tristitia conversus est, & tactus dolore cordis intrinsecus, [mortuo Capitolino,] expiravit, dicens: Vincenti vicisti, quia victoriæ tibi nomen inditum est: dii nihil sunt, quia nec sibi possunt prodesse aliquid, nec nobis; sed vincuntur ab hominibus, Christum confitentibus esse filium Dei vivi. Tunc quidam clarissimus Porphyrius successit in fascibus, qui & ipse comitatum misit ad oppidum ac municipium Mevaniæ, [jussu Porphyrii expositus feris, ab eis] & rapuit exinde S. Vincentium Episcopum, & absque auditione in medio campo jussit ligari, & feris dari, & relinqui usque triduum, & procul a longe custodiri. Quod videntes diversi generis feræ veniebant ad vestigia ejus, prostratis collis lambere pedes ejus. Sed aliud miraculum recitare curavimus, ex ore l ejus prolatum; quod nocturna custodia aves pro solatio ei transmissæ sunt, [& avibus honoratur:] & dulcis ac suavior concentus in laudibus Domini attollebatur, & Vincentius in ea hora psallebat dicens; Benedicite volucres cæli Dominum.

[10] Porphyrius jussit eum in aqua necari: & ductus est ad Portulum m Mevaniæ ut mergeretur. [Dan. 3. 80] Et ait S. Vincentius: Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ, & timuerunt, & flumina conturbata sunt. [submergi nequit, aquam terra absorbente,] Aquas in rubro mari tu stare fecisti, & exiccasti fluvios Ethan: Jordanem retrorsum redire fecisti. Intrante te, Christe, fluenta Jordanis mare fugit, fluvius stetit: qui vivis & regnas cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen. Ad hanc vocem continuo aperta est terra, & deglutivit aquam, & conterritæ sunt abyssi. [18 viris submersis.] Videntes autem hoc factum ejus apparitores expaverunt; fugientesque involuti in fluctibus submersi sunt, viri numero decem & octo: sed nec Porphyrius ultra jam visus est.

[11] Tunc reversus est S. Vincentius ad cellulam suam fatigato corpore: faciensque Missas, in Dominica oratione percepit corpus Domini cum fidelibus; & deficiens tradidit Domino sanctum Spiritum VIII Idus Junii, Consulibus Rufo n & Gallo. Tunc diaboli invidia nitebantur Pagani rapere venerabile corpus S. Vincentii, [Mevaniæ moritur 6 Junii.] ut illud in imo profundi jam exanime mergerent. Prævidit hoc quædam matrona, nomine Liceria, nobilis familiæ; & mercavit corpus ejus o libræ pondere auri; & condens aromatibus sepelivit in prædio suo, quod vocatur Campus-salutis, in novas nundinas Augustales, inter Portilionem & Mevaniam miliario ab urbe Roma plus minus nonagesimo quarto, ubi præstantur multa beneficia Dei, regnante Domino nostro Jesu Christo, in cæli ambitu, in fundamentis terræ, in terminis maris, in profundo abyssi; qui venturus est judicare vivos & mortuos & seculum per ignem. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Umbria ab hisce regionibus cingitur. Tuscia sive Hetruria, versus Occidentem; Piceno, jam fere Marca Anconitana, versus Orientem; & Valeria sive Samnio, versus Meridem. Valeria omittitur in Ms. Lateranensi, & Picenum in Ms. Ughelli. Miror si etiam has omnes regiones apud se invenire potuerint Argaiz & similes, qui Dextrina figmenta defendenda susceperunt, velut pro aris ac focis depugnantes.

b Omisit nomen Perusiæ Petrus de Natalibus. Hinc occasio promptior fuit, Acta integra extare ignorantibus; & fiducia major, non facile revincenda mendacia sperantibus.

c Piergilius, proprium ac tutelare Mevaniæ numen, Cyronem appellatum censet, cujus templum steterit eo loco, ubi nunc Conventus & ecclesia Prædicatorum: siquidem via eo ducens etiam Gyronis appellatur; quod tamen alii, una cum vestigiis antiquitatis ibidem, referre malunt ad Circum qui ibi fuerit. Ex eo autem quod ædificata supra illius templi ruinis ecclesia dicata sit S. Georgio, conjectat idem Piergilius, ipsum Cyronem fuisse aliquem Mevenatem heroëm, armis clarum.

d Religiosus eo modo hic sumitur, pro credente unum Deum; quomodo Actorum 2 Ierosolymis in Pentecoste dicuntur adfuisse Viri religiosi.

e Qui hic Portulus, infra etiam Portilio dicitur, quasi Parvus portus: & talis haud dubie Mevaniæ fuit, utpote sitæ ad confluentes duorum fluviorum, eorumque ferendis parvis navigiis aptorum, de quorumaltero apud Strabonem lib. 5 legitur: præter Mevaniam labitur Tænias: & hic ipse parvulis scaphis collectos ex agro fructus devehit in Tiberim. Iacobillus tamen interpretatur parvam portam, ad rupem haud procul a mœnibus Mevaniæ: & addit Franciottus, fuisse vicinam portæ Guelfæ dictæ. Frustra igitur hic se jactat Tamayus insultatque Italis, quasi hujus nominis locum nullum in Tuscia reperturis; dum ipse in Hispania Portiliam reperit.

f Ferrarius eo die aliquod compendium ejus retulit ex hisce Actis, uti tum inter Prætermissos insinuavimus: socios autem Martyrii circiter triginta fuisse conjectat Iacobillus.

g Heptaticum, corrupte pro Heptateucho, apud SS. Hieronymum, Gregorium, & alios leges: intelligitur autem Scriptura, præter quinque libros Moyses, etiam Iosue & Iudicum libros complectens.

h Meten. & Maxim. Ms. Ughelli, hos; aliud, nos.

i Lacum Trasimenum intellige, hodie Lago di Perusia: omnem autem aquarum collectionem mare dici, notavit Isidorus lib. 13 cap. 14, ut neque hinc præsidiumTamayo sit pro sua Carthagine Spartaria (juxta quam suam. Mevaniam vel Meviam ipsi finxit Pseudodexter) & Mare Tiberiadis, ac Mare mortuum in Terra sancta, scimus non nisi lacus esse.

k Quamquam solis 8 p. m. distet ab urbe lacus, si tamen transfretantes nautæ ipsum ad alteram ripam invenerint, facile 20 p. m. invenies, justum unius diei iter.

l Deest fortaßis hic aliquid, unde intelligi poßit scriptor ex certiori notitia istud accepisse.

m Nempe ad terrorem incutiendum Mevaniensibus Christianis, placuerit sub eorum oculis necari Episcopum,

n Iam dixi tales non haberi in Fastis, sed Ordinariis substitutos mense Majo videri.

o Ms. Ughelli sexaginta ponderis auri, quod æstimat Iacobillus sexcentis scutis. Piergilius eo non contentus sex millia scutorum hodiernæ monetæ, cum prædicta auri summa, componit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS NIVEDUNENSIBUS,
AMANTIO, LUCIO, ALEXANDRO, ANDREA, DONATO, PEREGRINA.

Notitia ex Martyrologiis antiquis.

Amantius, Martyr Niveduni (S.)
Lucius, Martyr Niveduni (S.)
Alexander, Martyr Niveduni (S.)
Andreas, Martyr Niveduni (S.)
Donatus, Martyr Niveduni (S.)
Peregrina, Martyr Niveduni(S.)

G. H. & D.P.

Magna diversitas est, in aßignanda his Martyribus sui agonis palæstra, vetustis Martyrologiis mire hic variantibus: potiora tamen in Nivedunum seu Novedunum conspirant, quibus inhærendum puto. Unum quod in Bibliotheca Reginæ Sueciæ Romæ a nobis descriptum, & a Luca Holstenio pluris æstimatū fuit, [Nomina:] ista legenda offert: In Nividuno natalis Sanctorum Amantii, Lucii, Alexandri cum aliis tribus, scilicet, Andrea, Donato & Peregrina, nominatis in Ms. Epternacensi, quod censetur esse S. Hieronymi. Iidem omnes exprimuntur in Ms. Aquisgranensi. In Mss. autem Richenoviensi & Rhinoviensi sunt nomina Amantii, Lucii, Andreæ, Donati, Peregrini: sed istic attribuuntur Africæ. Quo etiam modo ita legitur apud Rabanum: In Africa S. Amantii, Lucii. In Alexandria, Andreæ, Donati & Peregrini. Ubi urbe Alexandria, loco Alexandri Martyris, posita censeri potest: Africa autem loco Nividuni, Neveduni aut Novioduni collocatur, accepta ab aliis Martyribus mox proferendis & in Africa coronatis. Eadem cum Rabano habet Notkerus, sed Noviduno tribuit, & loco Andreæ habet Alexandri.

[2] In apographo Lucensi Martyrologii Hieronymiani ista habentur: Nividuno, Amanti, Luci, Alexandri, Donati, Peregri, Omissa ultima Syllaba & prætermisso nomine Andreæ. In Corbeiensi apographo ita legitur: Neveduno Amanti, Lucii, Alexandri, Alexandriæ, Donatæ, [Palæstra,] Peregriæ: ubi nomen Alexandriæ loco Andreæ est scriptum; Donatæ, & Peregriæ, loco Donati & Peregrinæ. In Mss. Gellonensi, Augustano, S. Galli, & Parisiensi Labbei sunt nomina Amanti, sive Amati, Lucii, Andreæ; & tribuuntur Nividuno, seu corrupte Nivendo; aut etiam in Gellonensi Nicomediæ. Apud Usuardum ista habentur: Civitatis Niveduno SS. Amantii & Alexandri. Quæ ita explicantur in hodierno Martyrologio Romano: [an Noviodunum in Galliis,] Novioduni in Galliis, sanctorum Martyrum Amantii, Alexandri, & sociorum. In monasterii S. Savini de Levitania in agro Tarbiensi Martyrologio vetusto, apud Saussajum ita scribitur: Nividuno natale SS. Amantii, Luci, & Alexandri Ms. Coloniense S. Mariæ ad Gradus, omissa, palæstra exprimit nomina SS. Amantii, Lucii & Donati. Ms. Bruxellense S. Gudulæ solos Amantium & Alexandrum nominat, nullo addito loco, idque die sequenti, quando Amantium etiam refert supposititius Beda, additis Lucio & Alexandria, pro Alexandro; item Donato & Peregrino, pro Peregrina: quos duos ultimos eodem die etiam habet Galesinius.

[3] Idem Saussajus in Martyrologio Gallicano illud elogium ipsis formavit: Novioduni, seu Nivernis in Æduis, natalis Sanctorum Martyrum Amantii & Alexandri, Lucii, Andreæ & Peregrini, qui Christi præconia libera voce expromentes, [& nominatim apud Æduos?] tandem post egregium certamen datis cervicibus preclare triumpharunt. Hæc ibi, quæ de quibuscumque Martyribus dici possunt, & ex conjectura addi, datis cervicibus. Verum unde scivit Saussajus hic intelligi Noviodunum in Æduis, cum id nemo adjunxerit ante illum? Est apud Iulium Cæsarem, & Noviodunum Suessionum, paßim Noviomum, vulgo Noion dictum; & Noviodunum Biturigum, vulgo Neuwy ad Ligerim fluvium. Ferrarius in Topographia ad Martyrologium non audet resolvere, cui potißimum loco poßint assignari.

[4] [an in Pannonia?] Nos ne quidem audemus attribuere Galliæ, quia nec apud antiquos, nec apud recentiores, Maurolycum atque Galesinium, additur esse locum Galliarum: Noviodunum autem nusquam scribitur Nividunum, Nivedunum, Nevedunum, & apud Maurolycum Niviodunum. Ptolemæus lib. 2 Geographiæ cap. 15 Pannoniæ Superiori attribuit Νοουίδουνον, Novidunum, quod magis congruit & legitur apud Notkerum, fuitque urbs Episcopalis. In Notitia dignitatum Imperii Romani sect. 28, sub dispositione Ducis Scythiæ, erant milites primi Constantiniani Novioduno. In Itinerario quoque Antonini Augusti, Scythiæ attribuitur Noviodunum.

D. P.

[5] Non tamen hic illam Scythiam cogites, quam hodie Tartariam dicimus. Ut nunc Tartari, sic olim Scythæ suas emisere colonias, etiam trans Danubium: [seu Scythia Pannocica.] itaque in Provinciarum Romanarum libello, qui cum Antonini Itinerario editus habetur, Illiricæ Regionis Provincia XV, Scythia censetur; & Thracicæ Regionis Provincia IV, Scythia inferior. Iam autem ad IV hujus monui, eos Martyres, qui simpliciter Neviduno vel Noviduno adscribuntur, verosimilius ad Pannonias quam Gallias pertinere; nec magni fecimus quod Saussajus ibi passos SS. Zoticum, Attalum, Eutichium, non solum alicui in Gallia Noviduno, sed definite Noviduno Æduorum adscripserit. Si tamen præsumere liceret, istorum de quibus egimus Paßionem aliquam antiquitus scriptam fuisse, & Caunensis monasterii Patronis aptatam, aliquid etiam non inverosimilis argumenti haberetur pro Gallia; ut in qua conservata sunt qualiacumque Acta, in ea etiam fuerit consummatum Martyrium.

DE SANCTIS MARTYRIBUS CAUNENSIBUS,
AMANDO, LUCIO, ALEXANDRO, AUDALDO;
IN GALLIA PROPE NARBONAM HONORATIS.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De eorum cultu, patria & translatione, Actisque talibus ut videantur a Novidunensibus Martyribus mutuo sumpta.

Amandus, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Lucius, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Alexander, Martyr Caunis, prope Narbonam
Audaldus, Martyr Caunis, prope Narbonam(S.)

AUCTORE D. P.

Theodulphus, seculo Christi IX Aurelianensis Episcopus, lib. 2 Carminum, in eo quod ad Monachos S. Benedicti scribit, [Benedictinorum In Gallia Narbonensi monasteriis] Abbates sibi notos Salutari jubens, post longiorem sermonem de Mitiacensi S. Maximini in sua Aurelianensi diœcesi monasterio. Chartam suam porro mandat ad alia monasteria, ejusdem officii causa, sic canens:

Hinc pete Nebridii Patris venerabilis ædes,
      Mox & Donati sit tibi visa domus:
Sed nec prætereas Sancti loca Fratris Atili,
      Anianique mei tecta verenter adi.
Nampius aspiciat dantem sibi dona salutis,
      Atala te videat; Dic, Olemunde, vale.

Stephanotius Benedictinus, a Mabilione post seculi 4 partem 2 in Additionibus ad partem 1 laudatus, ut qui res Provinciæ Narbonensis accurate indagavit, existimat, Attalam hic nominatum, esse conditorem cœnobii S. Polycarpi Narbonensis; Nebridium, Crassæ; Anianum, Celtonis, dein Caunas translati; Olemundum, S. Joannis de Castro-malasti seu Montis-olivi; Attilonem, S. Cæsarii seu S. Tiberii Abbates fuisse. [post an. 818 Caunense additum:] Hæc eo attuli, ut intelligatur S. Petri de Caunis Monasterium (quod Claudius Robertus pag. 92 de Cannis, alias de Canibus perperam appellat) necdum ullum fuisse, aut certe necdum Ordini Benedictino sub titulo S. Petri subjectum cum adhuc Celtonense regeret Anianus iste, sub annum DCCCXVIII Theodulphi æqualis, & inter præcipuos Benedicti Anianensis ad monasteriorum reformationem adjutores numeratus. Exhinc porro infero, fieri omnino potuisse, ut Caunensis oppidi ecclesia, priusquam vel Regulam vel Reformationem susciperit, titulum gesserit S. Tertullini Martyris; [habebat 4 fratrum MM. corpora:] in eamque Irenæus aliquis Narbonensis Episcopus (unus scilicet eorum, quorum usque ad annum CCCCXXII latent nomina) intulerit corpora prætitulatorum Sanctorum VII Idus Septembris, uti dicitur in fine Actorum.

[2] Acta illa exhibuit nobis volumen 2 Mss. monumentorum, a viro celeberrimo & studiosißimo Andrea du Chene undique collectorum, & ab ejus filio Francisco Lutetiæ Parisiorum existentibus anno MDCLXII humanißime communicatorum, [quorum Acta Mss. oblata nobis] sub hoc titulo: Incipit passio beatorum Martyrum, Amandi Episcopi, Lucii, Alexandri, & Audaldi, qui passi sunt tempore Antonii Principis, sub Aurelio Præside, in Nividuno civitate, pro Christi nomine. Mox autem subjungitur, quod S. Amandus Episcopatum in Nividuno civitate tenebat; eique erant tres fratres, Lucius, Audaldus, & Alexander: quorum deinde teneros annos miseratus Præses, eos num. 5 Infantulos vocat; & primus ipsorum Lucius num. 6, [videntur iyso in loco nunc ignorari.] puerum se fatetur, non amplius quam decem & novem annorum. Fratres fuisse, aut saltem ex traditione haberi, satis indicant, qui Saussajo, Martyrologii sui Gallicani Supplementum scripturo, pro die VI Iunii hæc suggesserunt: In monasterio Caunensi prope Narbonam, natalis sanctorum Martyrum, Alexandri, Lucii, Amandi & Audaldi. [ubi indigenæ esse creduntur;] Qui e Caunensi oppido (ubi & eorum paterna domus etiamnum monstratur) susceptam Christianæ fidei & pietatis flammam circumgerentes, dum Christi gloriam quærunt, ejusque splendoribus late diffundendis insudant, & caliginem infidelitatis lucis operibus & sermonibus veritatis strenui undique profligant, a tenebrarum Principis emissariis intercepti, cum mori se posse annuerent, at a præconio divinæ gratiæ & gloriæ cessare non posse, testificarentur; dira tormenta passi, in extremo demum agone dignas beata immortalitate animas effuderunt.

[3] Hæc quam certos nos reddunt, quatuor istic Martyres sub istis nominibus vere coli, [quos Novidunenses Acta faciunt,] eosdemque Caunis natos credi, ac forte Narbonæ passos, neque in præsentiarum amplius istic de iis sciri; tam suspecta nobis reddunt Acta, ne tota gratuitum figmentum sint, in eo fundatum; quod corporibus in veteri S. Tertullini ecclesia repertis, atque ad novam S. Petri translatis, cum dies congruus quæreretur in Martyrologiis, inventa sint hoc die nomina SS. Amantii, Lucii, Alexandri, Andreæ, passorum Nividuni, de quibus supra egimus: quæ cum non vehementer differrent, placuerit Nividuno adscribere paßionem Caunensium fere Synonymorum, nihil solicito Auctore, [seu verius fingunt, sumpta ex similitudine nominū occasione;] quam procul vel prope illud esset; addendo ex se Episcopum fuisse majorem natu, neque considerando quam id non bene consistere videatur cum adeo tenera, qualem comminiscitur, ætate fratrum. Itaque non magnum thesaurum habere nos puto in Actis, parum prudenter compositis seculo X vel XI; quando malebant aliqui, non quidem mali, sed nimium simplices, comminisci qualiacumque, quam nulla habere quæ recitarent suorum Patronorum gesta.

[4] Moderatum tamen commentum fuit. Nam quæ Præses ac Martyres mutuo locuti dicuntur, & quæ paßi hi, fieri ac dici potuerunt omnia; [videntur tamen hic proferenda.] neque adjunctas habent circumstantias, admirationi potius concitandæ, quam fidei conciliandæ aptas. Antonius etiam Princeps potest, pro Antonino Pio scriptus fuisse; cui quia succeßit Marcus Aurelius ejus gener, congruum visum sit hunc Præsidem inducere, quasi ad vexandos Christianos in Provinciam missum: sub utroque enim factos fuisse Martyres aliquos constat, etsi neuter edictis publicis jusserit Christianos puniri. Qualiacumque tamen illa Acta sunt, non solum ipsa Caunensibus perierant, sed etiam ipsorum memoria, quando Saussajum de suis Sanctis informarunt: quare operæ pretium censeo ipsa hic proferri, Narbonensium antiquitatum curiosis ad censuram offerenda; cum fieri poßit, ut etiam talia occasionem præbeant ulteriori, nec omnino frustraneæ indagini.

[5] [Ecclesia S Tertullini quo translata primū corpora] Quod S. Tertullinum attinet, ad cujus ecclesiam translata dicuntur corpora, eum, licet hic Episcopus & Martyr dicatur, tamen, quia nullum talem novit Gallia quam late patet universa, crediderim esse Presbyterum Martyrem, Romæ passum sub Valeriano Imperatore, circa annum Christi CCLX; cujus Reliquiæ aliquæ in Narbonensem diœcesim delatæ, ejusmodi ecclesiæ nuncupandæ dederint occasionem. Colitur is die IV Augusti, ad quem diem Saussajus ait in Supplemento, ejus sacra ossa Anicii quoque in ecclesia S. Mariæ, duabus in capsulis condita, ad majus altare magna reverentia asservari. Sed vereor ne hæc ossa recentius Anicium allata sint, nec nisi per nimiam credulitatem putentur esse istius celebris S. Tertullini; [videtur aliqua Caunis fuisse,] sicuti per similem credulitatem idem Saussajus in suo Martyrologio de ipso scripserat, quod corpus sublatum ex arenaria, in qua illud S. Stephanus Papa sepelierat, ac in Galliam advectum, Lutzemburgi in Belgica asservatur & colitur. Egimus nos die X Maji de translatione SS. Tertullini & Chrysanthi, Romanorum Martyrum, ex Cœmeterio Calisti sub annum MDCXXIII erutorum, facta ad ecclesiam Collegii nostri Luxemburgensis anno MDCXLVII; & in Append. diximus, eorum Festivitatem annue nunc recoli III Dominica Iulii. Sed neque nobis, neque Patribus Luxemburgensibus umquam venit in mentem, credere eorum illa esse corpora, quorum celebrantur in Martyrologio Romano gesta ac nomina. De suo ergo ingenio personam & diem sumpsit Saussajus, meritoque suspectus nobis fit, ne idem fecerit circa Reliquias, quas Anicii haberi intellexerat. [sed diu post ætatem S. Irenæi Lugdun illo antiquioris.] Ut ut est, ineptum fuerit cogitare, translationem Caunensium Martyrum ad qualemcumque ecclesiam S. Tertullini, factam esse a S. Irenæo Episcopo Lugdunensi (quem unicum hujus nominis sanctum Episcopum novit Gallia) siquidem eum constat tempore S. Eleutherii Papæ vixisse, annis fere centum ante ætatem Valeriani Imperatoris, & paßionem S. Tertullini.

ACTA APOCRYPHA
Ex Ms. V. Cl. Andreæ du Chesne.

Amandus, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Lucius, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)
Alexander, Martyr Caunis, prope Narbonam
Audaldus, Martyr Caunis, prope Narbonam (S.)

BHL Number: 0331

EX MS.

[1] [Prologus.] Finis totius Christianitatis est vitæ religio, devotio sancta, & vera fides Martyrum: & in quo formido desinit peccati, & promissio summa persolvitur: post hoc, seculum non timemus, quod ab eisdem sanctis Martyribus triumphaliter superatum videmus: quos tanto sublimiori honorificentia excolere debemus, quanto præstantioris meriti eos esse apud Deum pro cruore proprio, fidei ipsius gratia fuso, cognoscimus. Majorem enim eos summi mercedem laboris a Christo assecutos esse credimus, qui majori suppliciorum toleratione causam fidei ipsius, in agone positi, gaudenti & invincibili animo asserere voluerunt, & ut affirmarent laboraverunt; sicut scriptum est, Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Sancti quippe Martyres, pœnarum atrocitate laniati, dum nullo modo a stabilitate suæ fidei emolliri potuerunt; quasi in agonis exercitio fidem suam, pro qua sic victoriose triumpharunt, veram esse affirmaverunt: & velut hic homines Athletæ, omnem agonis injuriam æquanimiter tolerant pro coronis; ita & famuli Christi persecutiones & verbera patiebantur, ut coronam victoriæ consequerentur. [1 Mat. 16. 17] Spiritus quidem, qui promptus est, cælestium spe inter tormenta lætabatur; caro autem, quæ est infirma, per eadem cruciabatur: sed cum erepti erant de pœna, jam securi fiebant de gloria.

[2] Itaque S. Amandus, qui Episcopatum in Nividuno civitate tenebat, hujus gloriæ desiderio invitatus, imminente persecutione, omnem formidinem corporeæ infirmitatis, prompto animo complexa passione, deposuit. Huic erant tres fratres, Lucius a, Audaldus, & Alexander: quos cum Aurelius Præses multis assistentibus convocasset, [Offeruntur Præsidi] sciens illorum religionem, sic eos iratus interrogat, dicens: Antequam diversis subjici tormentis incipiatis, plenissima fide sectam Christianitatis exponite. Sed cum illi nihil dicerent, iterum increpat eos Præses: Amatis, inquit, ut video pœnam, quia respondere retractatis. Tunc eruperunt sancti Martyres, Amandus Episcopus, Lucius, Audaldus & Alexander, & dixerunt: Tyranne, tantus te extulit furor, ut quod non dignaris colere, velis etiam, quod est acerbius, irridere: sed melius faceres, si monita salutis obaudiens, in Deum omnipotentem, Creatorem omnium creaturarum, crederes; Dominum scilicet Jesum Christum. Aurelius Præses dxit: Verborum tollite fallaciam, & aperta confessione respondete, ne subjiciamini tormentis. S. Alexander dixit: Cur ardua & omnibus ignorata perquiris? quod bene novimus, & quod ad interrogantem pertinebit, confitebimur. Extremus te jam finis expectat, Tyranne. Aurelius dixit: Quantum datur intelligi, festinatis ad mortem. S. Amandus Episcopus dixit: Sic nobis minaris tormenta, quasi aut liberi a morte aut tui socii simus futuri. Aurelius dixit, Non verbis opus est nobis dicere, Deum vestrum celeriter exponite, ut nos ipsi sacrata libamina offeramus. S. Audaldus respondit: Audi, Tyranne, in Scripturis sanctis legimus, Diabolum tantam audaciam repente sumpsisse, ut ad Dominum Jesum Christum, qui tunc pro salute nostra humanum corpus assumpserat, auderet accedere; diceretque ei, Dic lapidibus istis, ut panes fiant. Christus vero respondit: Non tentabis Dominum Deum tuum: & ego similiter dico (si accipienda sunt parva pro magnis) Non tentabis Domini Dei servos. [Matth. 4. 1] Aurelius Præses dixit: Cum in te teneros annos viridemque juventam conspicio, doloris cumulus mihi increscit. Quid moramur? Sacrificate diis immortalibus. S. Lucius respondit: Consolationem inimici spernimus, & solatium antiqui hostis horrescimus. Unde scias quia idola vana non adorabimus.

[3] Sed cum jugis altercatio videretur, suspendi eos ac torqueri Præses confestim præcepit. Post multos sane ungularum impetus, cum putarent, [ungulis raduntur:] quod omnia viscera Martyrum & omnia aperirentur interna membrorum, Aurelius Præses dixit: Adhuc pœnam fortem non sentitis: nisi forte propere Deum vestrum negaveritis, ipsa etiam privati eritis vita, nec auxilium ejus quem metuitis consequemini. Sancti vero Martyres, quasi ex uno ore, dixerunt Præsidi: Infelix Tyranne, satisfac impiæ voluntati tuæ. Ceterum nos tormenta non sentimus, semel firmati ab Omnipotente, qui ex omnibus pœnis & cruciatibus poterit nos liberare, qui Sanctos suos semper adjuvat, ad laudem & gloriam & honorem sancti nominis sui. Ipse enim se invocantes exaudit, protegit, ac defendit, & glorificantes se glorificare consuevit; a quo omne datum optimum, & omne donum perfectum procedit.

[4] Tunc iratus vehementer Præses, jussit sanctos Dei Martyres mitti in fornacem ignis ardentis. [infornacem conjecti,] Exstructis igitur in altum lignorum machinis, in cælum flamma surgebat, quæ etiam ipsius vinceret vota qui jusserat. Sancti vero Christi servi, tanto igne perspecto, suspirantes graviter respexerunt ad cælum. Quos cum intueretur Aurelius Præses dixit: Mihi dolor est supplicium vestrum cernere, & cum tantam pulchritudinem in vobis video, non effugitis tormentum cum possitis evadere. S. Amandus Episcopus, simul cum Alexandro, dixit Præsidi: Oculi tui, non fletu pleni sunt, sed veneno: aliud enim gerunt intrinsecus, & alius extrinsecus ostendunt. Sæpe jam diximus tibi, ne tentaveris Dei servos: te potius defle & plange: quia tuus veniet interitus, unde non habes sperare veniam, sed pœnam. Tunc Præses iratus, ad circumspectantes Milites, sic locutus est; Præcipitate hos rebelles, & in mediam fornacem jactate. Sancti vero Martyres, fronte signati in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, ingressi caminum, gratias Deo agere sic cœperunt: Gratias tibi agimus, Domine, pro hac passione, pro qua tam nobilem te conferre nobis partum promissionis, [ministris ambustis servantur illæsi:] expectamus: eripe nos de hac flamma, qui adfuisti tribus pueris simili pœna damnatis. Quos cum Præses Aurelius aspiceret, militibus suis ait: Festino propere accedere, ut audiam quæ loquuntur. Satellites vero, quos secum adduxerat, sic turbitudine involuuntur incendii, ut interfectis plurimis vix semiusti aliqui vel saucii tollerentur; & cum statim fugissent omnes, frigidior gelu facta est cellula illa fornacis. Iterum sancti Martyres, levantes oculos suos ad cælum, dixerunt: Gratias tibi, Domine, agimus, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, & Deus duodecim Prophetarum, & Deus duodecim Patriarcharum; qui sedes super Cherubim, quia non derelinquis animas nostras, nec peccatis nostris vinceris, sed misericordiæ tuæ consuetam gloriam reddidisti.

[5] Tunc iratus Præses jussit eos fustibus cædi: & cum cæderentur sancti Martyres, [& fustibus cæsi psallunt.] psallebant dicentes: Dominus nobis adjutor noster est, ut dixit Scriptura, non timebimus quid faciat nobis homo. Aurelius Præses dixit: Vos ipsos cruciatis miseri per magicas artes. [Psal. 117. 6] Credite mihi, sacrificate diis: nam non effugietis manus meas. S. Alexander dixit: Manus quidem tuas fugiemus, vel etiam mortui; manus autem Domini tu nec vivus nec mortuus fugere poteris. Tunc Præses jussit [omnes] in carcerem recipi; & altera die sedens pro tribunali jussit Sanctos sibi præsentari. Et intuens S. Amandum Episcopum, [S. Amandus decollatur:] dixit ei: Amande, sacrifica diis, ne pereas. At ille respondit: Ego non sacrifico dæmoniis, sed festino particeps esse sanctorum Martyrum. Audiens autem Præses jussit eum decollari. Quod cum ita factum fuisset, jussit adstare sibi Lucium, Alexandrum, & Audaldum, & dixit eis: Cum sitis nobilissimis natalibus orti, quomodo vos, per nescio quam vanam sectam Christianorum infelicium, degeneres exhibuistis? insuper in Deos omnipotentes multa mala procaciter audio vos fuisse locutos. Sancti Martyres dixerunt: Audi Præses, si dii sunt, constat eos liberi esse arbitrii. Aurelius Præses dixit, Quomodo? Sancti respondentes dixerunt Præsidi; Ideo diximus, quod constat eos liberi esse arbitrii; quia si vere, ut dicitis, dii sunt, & aliqua divinitate utuntur, liberum habent arbitrium, & libere quod volunt agere possunt: [alii Præsidem convincunt:] si hoc autem possunt, & nostro famulatu uti volunt; non hoc vestra relinquentes in potestate, ipsi nobis hoc imperent, ut a nobis colantur, ipsi se de non colentibus vindicent, ipsi se sua majestate defendant, o Præses! Pudeat te de his sperare auxilium, qui sibi auxiliari non possunt. Si dii sunt, surgant, ambulent, sedeant, fabulentur: si ad hæc inutiles sunt sibi, quomodo & aliis proderunt? Recedendum est ergo ab illis, & Christo Domino uni & vivo, vero ac summo Deo, jugiter venerando & obsecrando, adhærendum: post ista & alia multa & similia a sanctis Martyribus dicta, Aurelius Præses dixit: O infantuli, cor vestrum præcipitat vos ad mortem. S. Lucius respondit: Non ad mortem, sed ad vitam & ad gloriam sempiternam, cordium nostrorum credulitas nos adducet: scriptum est enim, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. [Rom. 10. 10] Aurelius Præses dixit: Ego tibi persuadeo, ut morte crudeliter non moriaris: quia, quod satis nosse est, ætas tua plus minus est quam viginti annorum.

[6] Lucius dixit: Noli frustra plaudere, Aureli Præses, quia nec minas tuas nec tormenta, sed nec etiam ipsam mortem pertimescimus, consolationem habentes Domini nostri Jesu Christi, dicentis; Nolite timere eos, [S. Lucius post liberam confessionem] qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere: timete autem eum, qui corpus & animam potest mittere in gehennam. [Matt. 10. 28] Propter quod audi ex me puero, non amplius quam decem & novem annorum sum, scientia autem & sensu non minimo: Nam Dominus noster Jesus Christus talem intelligentiam donare dignatur in nobis, ut omnem, sicut præfati sumus, terrorem Principum non timeamus. Igitur deos tuos, quos hortaris ut colamus, dæmones esse manifestum est: qui in figuris vel imaginibus hominum mortuorum adorantur, illorum scilicet, qui parentibus etiam suis non pepercerunt. Qua ergo fronte prompta studiorum appellatione commemoras, quos flagitiosissimos in scelere auctores vestri commemorant? Hoc litteræ vestræ testantur. Hoc audiens Aurelius Præses, indignatione commotus in istum, [capite plectitur.] ac perterritus pudore, vultum valde permutavit: valde enim confusus erat, quod fuisset communi ratione a pueris superatus, & jussit duci S. Lucium in via montana, & ibi capitalem subire sententiam. Post hæc Aurelius Præses adstare fecit ante Tribunal suum sanctos Dei Martyres, Alexandrum & Audaldum, dixitque eis: Immolate diis. At illi responderunt: [SS. Alexander & Audaldus plumbatis occiduntur,] Deum Patrem omnipotentem ipsum credimus, ipsum colimus, ipsum timemus, & filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum: idola autem falsa non adorabimus. Tum Præses, ira commotus, jussit eos tamdiu plumbatis cædi, donec deficerent.

[7] Eodem die accurrerunt Christiani b … Eustochius & Sothicus, Zacheus & Germanus, & alii quamplures Fratres; [sepeliuntur.] & tulerunt corpora Sanctorum Martyrum, & vestitos eos absconse, miserunt in locellum; & adduxerunt per noctem ad muros civitatis, in locum qui est secus prædium Adamanti viri fidelissimi, & ibi eos sepelierunt: in quo loco nunc fiunt sanitates magnæ meritis sanctorum Martyrum, dæmones purgantur, [miraculis clari,] febricitantes sanantur similiter & alii plures languores, per Dominum nostrum Jesum Christum. Hæc ergo c … ideo conscripsimus, ut in omni populo Dei legatur Confessio beatissimorum Martyrum, ut Fratres multi credant & crescant in fide, & infideles & dubios circa verbum hortentur; credentes in Dominum Jesum Christum. Hæc facta sunt in Nividuno civitate VIII Idus Junii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. d Translata sunt autem corpora beatorum Martyrum, Alexandri, [& transferuntur.] Amandi Episcopi, Lucii & Audaldi ab Irenæo sanctissimo viro & Episcopo, in Ecclesia S. Tertullini Episcopi & Martyris VII Idus Septembris. e

ANNOTATA D. P.

a Audaldi nomen, non sapit summam antiquitatem, & nonnullam suspicionem ingerit de ætate horum Martyrum, ne forte minor sit quam præsumere initio placuit; ideo tantum, ut eorum translator Irenæus posset concipi fuisse aliquis Narbonensis Episcopus, ex antiquioribus oblivione sepultis.

b Nihil certi mihi significare possunt, quas in apographo nostro reperio, & notatis punctis sustuli, litteræ Criautrices: nec enim videntur supponi pro alicujus viri nomine proprio, sed potius esse epithetum ad τὸ Christiani, sumptum a nomine oppidi seu civitatis vicinæ loco cædis: eoque magis doleo non potuisse ipsum melius legi.

c Hic deesse aliquid, quod omnino legere non potuerit librarius noster, indicat relictum spatium vacuum.

d Hactenus fortaßis antiqua Martyrum Novidunensium Acta, quæ suis Patronis aptaverint Monachi Caunenses, paucis hinc inde mutatis & additis.

e Hunc diem velim credere, ex certiori notitia & vigente etiamnum ejus observantia positum. Translatoris autem nomen suspectum habeo, ne temere ac mutuo acceptum a Lugdunensi ejus nominis sancti Episcopi sit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
LUCIO ET AMANTIO
CORNELII IN AGRO PARMENSI.
De eorum inventione & cultu.

[Commentarius]

Lucius, Martyr Cornelii, in agro Parmensi (S.)
Amantius, Martyr Cornelii in agro Parmensi(S.)

G. H.

Cornelium castrum cum oppidulo, intra Apennini montis radices, apud Parmæ fluminis ortum, ab ipsa urbe Parmensi XXV m. p. distans, [Cultus sacer apud Cornelienses,] celebrat hoc die festum SS. Lucii & Amantii Martyrum, uti ex Tabulis Ecclesiæ Parmensis, & ejus Sanctuario deducunt Ranucius Picus in Theatro Sanctorum & Beatorum urbis & diœcesis Parmensis; & Philippus Ferrarius, qui in Catalogo generali ista habet: Cornilii, in Parmensi diœcesi, Sanctorum Martyrum Lucii & Amantii, & observat in Notis hunc diem esse Inventionis corporum, non natalis, qui ignoratur; si tamen vel saltem inventionis est, & non ea solum causa assumptus, quia hujus nominis Martyres (Nividuni, ut jam vidimus, passos) Martyrologia celebrant hodie. Idem Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ edidit, elogium ex Sanctuario Parmensi de sumptum, quod est hujusmodi.

[2] [miraculo motos, ad ecclesiam ibi fundandam,] Lucius & Amantius Martyres, quo tempore passi fuerint, incompertum est. Corpora tamen ipsorum Cornelii, oppido agri Parmensis apud Parmam flumen, reperta sunt. Cum enim Cornelienses de loco ædificandæ ecclesiæ dissiderent, tandem iis visum est, ut ibi ædificaretur, ubi duo juvenci indomiti simul juncti substitissent. Substitere autem in proximo monte, ubi corpora Sanctorum latebant. Sed & volucres certatim eo advolantes, quasi ibi effodiendum indicabant. Ubi itaque effodi cœptum est, [ubi corpora erant inventuri.] loculus cum inscriptione latentium corporum reperitur. Quæ sacra æde illis exædificata, decentiore loco recondita fuere. Sancti vero Martyres, cum miraculis in dies magis clarescerent, in Patronos a Corneliensibus accepti, in maximo honore sexta Junii, qua die ipsorum inventa sunt corpora, haberi cœperunt. Hæc Ferrarius, sed in textu, pro sexta Junii, ad quam ubique retulit, ex aliquo memoriæ lapsu scripserat Nonis Junii.

[3] In Annotatione additur, quod Martyrio coronati apud oppidum memoratum, ex antiqua Corneliensium traditione putantur. Locus enim, in quo Sancti Martyres flumen trajecere, adhuc indicatur. Ranucius Picus similem Inventionis historiam texuit, montem asserens Cocarellum dictum, & populos Terrazzanos. Alii e Cornelio ajunt agrum Pontremolensem adiri per Cossam silvam. Dubium movet Picus, [An possent censeri Martyres Nivedunenses] num hi censeri poßint Amantius & Lucius Martyres Niveduni cum aliis Sociis, quorum hodie memoria celebratur: sed non audet asserere, quod plurimi Martyres istorum nominum reperiantur. Sed jam dixi, quid mihi de hoc videatur; experientia docto, quam multis ex sola nominis identitate definitus fuerit cultus dies, absque alio respectu. Bonaventura Angelus, lib. 8 Historiæ Parmensis pag. 759, eadem de Inventione sacrorum corporum narrat, addens, castrum Cornelium, asservatione corporum SS. Lucii & Amantii Martyrum illustrius redditum, [Miraculis clarent.] ibidemque sanitates conferri ægris, & lumen cæcis. Cum vero aliqua femina solenne illorum festum non observaret, & solitum sibi opificium sumpsisset; manus ejus quadam paralysi arefacta fuit: ob quam infirmitatem recurrit ad altare Sanctis dicatum; erroremque suum confessa, a malo liberata fuit.

DE SANCTIS ITALO, ZOTICO, CAMARO SEU CAMASO, PHILIPPO, ATTALO.
MARTYRIBUS IN AFRICA.
Notitia ex Hieronymiano aliisque vetustis Martyrologiis.

[Commentarius]

Italius, Martyr in Africa (S.)
Zoricus, Martyr in Africa (S.)
Camarus seu Camasus, Martyr in Africa (S.)
Philippus, Martyr in Africa (S.)
Attalus, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Altera hæc est turma Martyrum, quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis inscripta, [Numerus varie scriptus.] his verbis: In Africa Italii, sive Itali; Zotici; Camari, seu Camasi; Philippi, Attali. Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio editum; In Africa natale SS. Zotici, Philippi, Camasi, cum aliis duobus, scilicet Italio, Zotico. Natalis autem solorum SS. Itali & Zotici in Africa celebratur in Mss. tam Casinensi, quam Romanis duobus, Ducis Altempsii scilicet & Cardinalis Barberini: sed in hoc scribitur Tali pro Attali. Palæstra vero certaminis omißa nominantur iidem tres in Ms. Pragensi, uti & memoria Itali sive Italii, & Philippi in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi, Gellonensi, Augustano, & quodam Sangallensi ac Parisiensi. Solius denique Itali, nomen apud Grevenum in Auctario Usuardi reperitur.

[2] Huc videtur referenda passio S. Philippi in Alexandria, prout legitur in Ms. Tornacensi, [An Philippus Episcopus.] pro quo passio Philippi, Alexandrini Episcopi, scribitur in Ms. Lætiensi. Sed videtur titulus Episcopi huc translatus a S. Claudio Episcopo, qui sequebatur in Tornacensi, & omissus est in Lætiensi. Si tamen alii ad Philippum Diaconum, de quo supra egimus, referre id malint, per nos licebit.

DE SANCTIS VIGINTI
MARTYRIBUS TARSI IN CILICIA.
Notitia ex Martyrologiis, & Actis S. Bonifacii Mart.

ANNO CCXC.

[Commentarius]

Viginti Martyres, Tarsi in Cilicia (SS.)

G. H.

Celebris est horum Martyrum memoria ad hunc VI Iunii in Fastis Ecclesiasticis: de quibus apud Usuardum ista leguntur: Apud Tarsum Ciliciæ, [Memoria in Fastis.] Sanctorum Martyrum viginti, temporibus Diocletiani & & Maximiani, qui per diversa supplicia glorificaverunt Deum in corporibus suis. Interponit Ado, sub Judice Simplicio; id quod sequitur suppositicius Beda, sed ad diem VIII Iunii. Addit Notkerus, ut supra in passione B. Bonifacii dictum est. Similia leguntur in pluribus Mss. & apud Bellinum, Grevenum, Maurolycum, Galesinium, aliosque, cum hodierno Martyrologio Romano. Acta martyrii S. Bonifacii varia nacti sumus, eaque illustravimus ad diem XIV Maji, in quibus præcipua primo loco sunt ex Mss. Latinis prolata: ubi sub ipsum initium dicitur ab Imperatoribus, cum divis apicibus suis, [Martyrium sub Judice Simplicio,] missus Judex atrocissimus mente, & astutus nimis, Simplicius nomine, in partes Orientis, in Tarsum civitatem, quæ est metropolis Ciliciæ provinciæ. Dein num. 5. Cum S. Bonifacius iret ad stadium, ubi sancti Martyres erant certantes, vidit eos inter tormenta positos; & quemdam eorum, suspensum capite deorsum, & ignem subtus eum stratum; [relatum ex Actis S. Bonifacii Latinis,] alium, extensum in quatuor ligna, & diutissime mactatum; alium, ungulis laceratum; alium, manus habentem abscissas; alium, stipite in collo infixum, & exaltatum in terram; alium, inclinatum ex adverso, id est, retro manus & pedes habentem, & sic fustibus a ministris cæsum… Erant enim omnes viri numero viginti. Hæc ibi. Quæ inde, sed nonnihil contracta, leguntur apud Adonem & Notkerum, ad diem quintum Iunii.

[2] Metaphrastes, in Actis martyrii ejusdem S. Bonifacii, aliquanto latius eadem exponit. [& Græcis Sim. Metaphrastis,] Vidit autem Sanctos variis affici tormentis; & unum quidem omnibus crimen objici, nempe pietatem ac veram religionem; non eosdem vero subire cruciatus, sed tam multos, ut nemo fere eodem damnaretur supplicio, etsi spiritu essent conjuncti, & ore nihilominus eadem loquerentur. Nam alius quidem pendebat capite, subter vero ignis erat substratus; alius autem erat extensus quatuor lignis; alius serra secabatur, alius discerpentium manibus comminuebatur: & illius quidem oculi effodiebantur, hujus autem manus amputabantur: & huic quidem per collum palus transactus, terræ erat affixus; illi vero manus pene circumagebantur, pedes autem contra improbe refringebantur, & utrisque sic vinctis similiter ossa conterebantur. Alium (o magnam impiorum insaniam!) licebat videre mutilatum manibus & pedibus, & humi instar globi devolutum. Sed etsi hæc paterentur viri generosi & fortes, tamquam non subirent aliquid violentum & molestum, sed perinde acsi eorum renovarentur corpora, & sustinerent quamdam in melius mutationem, sicut erat revera, lætabantur, virtute divina eis auxilium ferente, & confirmante ad certamen. Non poterat enim aliter fieri, ut humana hæc pateretur natura, idque cum gaudio; nisi superna eos manus tangeret … Martyres erant omnes viginti. Iterum num. 8, cum S. Bonifacius torqueretur calamis acutis sub ungulis manuum, & plumbo liquato in os effuso; clamavit ad sanctos Martyres, dicens: Obsecro vos servi Christi, orate pro me famulo vestro. Sancti autem Martyres, quasi ex uno ore, dixerunt: Dominus noster Jesus Christus ipse mittat Angelum suum, & eripiat te de profanissimo isto Judice, & perficiat cursum tuum velociter, & adscribat nomen tuum cum primogenitis. Amen.

[3] Baronius, in Notis ad hos Martyres viginti, ista subjungit: Cum autem ibi corpora Martyrum distraherentur pretio, eadem prædictorum viginti Martyrum corpora coëmpta, [Memoria Hippone,] translata sunt in Africam … Erat Hippone-regio celebris memoria horum Martyrum, ibique editum est præclarum illud miraculum, descriptum a S. Augustino, de civitate libro 22 cap. 8. Erat quidem senex Florentius Hipponensis noster, homo religiosus & pauper, qui sartoris se arte pascebat: casulam perdiderat, & unde sibi emeret non habebat. Ad viginti Martyres, [cum insigni miraculo,] quorum memoria apud nos est celeberrima, clara voce ut vestiretur oravit. Audierunt eum adolescentes, qui forte aderant irrisores; eumque discedentem exagitantes prosequebantur, quasi a Martyribus quinquagenos pholles, unde vestimentum emeret, petivisset. At ille tacitus ambulans, ejectum grandem piscem palpitantem vidit in littore, illumque illis faventibus atque juvantibus apprehendit, & cuidam coquo, Carchoso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditoriam, indicans quid gestum sit, trecentis phollibus vendidit; lanam comparare inde disponens, ut uxor ejus quomodo posset, ei quo indueretur efficeret. Sed coquus conscidens piscem, annulum aureum in ventriculo ejus invenit; moxque miseratione flexus & religione perterritus, homini eum reddidit, dicens: Ecce quomodo viginti Martyres te vestierunt. Hæc S. Augustinus, & ex eo Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 93, ubi illud applicat etiam hisce viginti Martyribus Tarsensibus; eumque secuti Maurolycus, Galesinius, & alii.

D. P.

[4] Verum inter innumeros Martyres Afros, forsan fuerunt viginti, quorum potuerit ibidem celebris fuisse memoria. Sane antiquißimum Carthaginensis Ecclesiæ Kalendarium, quod Tom. 3 Analectorum Mabilio edidit, [sed verosimiliter Afrorum.] variis anni diebus nobis notat Paßionem seu memoriam Sanctorum Timidensium, Scilitanorum, Maxulitanorum, Tuburbitanorum, Volitanorum, Vagensium, Capitanorum, Eronensium, Rubrensium, Tertullensium, Ficariensium, Cartenensium, ac denique Petrensium, nullo expresso numero, & omißis haud dubie infinitis aliis, quorum non habebatur tam specialis memoria Carthagine. Nos autem ex variis Latinis Martyrologiis, cum hodierno Romano ad XXIII Martii, proposuimus In Africa natale S. Fidelis & aliorum viginti, quorum in prædicto Carthaginensi Kalendario non potuit haberi ratio, utpote a XIII Kal. Maji usque ad XIV Kal. Martias nullos Sanctos nominanti; scriptum nempe erat pro eorum annorum aliquo, quo circa medium Aprilem celebrandum Pascha, totum Martium & bonam partem Februarii Quadragesimali observantia fecerat occupari, nullos interea Sanctos recolentibus Afris, quod etiam Mediolanensis Ecclesia hodiedum tenet.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS.
ARTEMIO ET CANDIDA CONIUGIBUS, AC PAULINA VIRGINE, ILLORUM FILIA.

SUB DIOCLET.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Artemius, Conjux, Martyr Romæ (S.)
Candida, Conjux, Martyr Romæ (S.)
Paulina filia, Martyr Romæ

AUCTORE G. H.

§. I. De eorum passione & Reliquiis in Italia.

Illustres hi Martyres Romani, a SS. Marcellino & Petro ad Christi fidem adducti, videntur cum illis die secundo Iunii martyrio coronati, licet peculiarem cultum obtineant hoc VI Iunii. [De his agitur 2 Junii in Pass. SS. Marcellini & Petri.] Acta conversionis & passionis plenius continentur in Actis prædictorum Martyrum: ex quibus sumpta compendia varia ad hunc VI Iunii habentur excusa. Nos ineditum unum damus, ex pervetusto Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, quod est hujusmodi.

[2] Beatus Artemius, cum esset custos carceris, & clausum teneret Beatum Petrum Exorcistam in custodia, [Compendium ex Cod. Ms.] essetque ei filia unica a dæmonio vexata, nomine Paulina; B. Petri precibus mox ut sanata est, Christo pariter cum uxore Candida & eadem filia credens, a B. Marcellino Presbytero baptizatus est, omnisque domus ejus, & multi alii cum eo: ita ut, absque mulieribus, virorum fieret tricentorum numerus. Hæcque Judex Serenus audiens, B. Artemium, idolis sacrificare nolentem, cum uxore sua & filia jussit immenso pondere lapidum obrui. Cum autem ducerentur ad locum passionis, in eodem loco occurrerunt carnificibus tot Christiani, quod perterriti fugerunt: sed currentes post eos juniores de populo Dei, tenuerunt eos & custodierunt: quousque S. Marcellinus in crypta, in qua puniendi erant Sancti, Missam celebrasset. Post quæ eis dixit S. Marcellinus, Ecce in potestate nostra fuit, ut læderemus vos, & tolleremus a vobis Artemium cum uxore & filia; quod non fecimus. Quid vos ad hæc? At illi trementes in Dei homines, Artemium gladio percusserunt; Sanctam vero Candidam uxorem suam, & Paulinam filiam & virginem, per præcipitium cryptæ præcipitantes lapidibus obruerunt.

[3] Hæc ex dicto Ms. Quæ, paucis sub finem omißis, fere eadem continentur in Martyrologiis Adonis & Notkeri. [Memoria 6 Junii.] Apud Usuardum ista leguntur: Romæ Sanctorum Artemii, cum uxore sua Candida & filia Paulina: qui Artemius gladio percussus, uxor vero ejus & filia lapidibus sunt obrutæ. In hodierno Martyrologio Romano hæc ita auctius exponuntur: Romæ Sancti Artemii, cum uxore sua Candida & filia Paulina: qui Artemius ad prædicationem & miracula S. Petri Exorcistæ in Christum credens, & cum omni domo sua a S. Marcellino Presbytero baptizatus, jussu Sereni Judicis plumbatis cæsus, & gladio percussus est. Uxor vero ejus & filia in cryptam impulsæ, lapidibus ruderibusque sunt obrutæ. Similia leguntur in aliis Martyrologiis manu exaratis & typo cusis, quorum non lubet Catalogum texere. In Notis explicat Baronius, quid sit plumbatis cædi. Erat id, inquit, genus tormentorum, quasi flagellum ex funiculis, in quorum summitatibus glandes plumbeæ erant impactæ: his terga ac collum damnati hominis verberabantur. Declarat deinde eorumdem plumbatorum usum, ex Prudentio, Codice Theodosiano, Ambrosio, Ammiano, & Horatio: quæ ibidem legi possunt. Porro Commemoratio S. Artemii præscribitur in Breviario Turonensi anni MDCXXXVI.

[4] Controvertitur circa eorum Reliquias, quibus potißimum locis asserventur. Baronius, in citatis Notis, [An corporæ sint Romæ] Corpora, inquit, Artemii & Paulinæ translata reperiuntur a Sergio Juniore, in titulum Equitii, ut vetus illic posita testatur inscriptio, in marmore incisa. Est illa ecclesia dicata SS. Silvestro & Martino in Montibus: [ad S. Martini in Montibus,] quam suo Commentario illustravit Antonius Philippinus Prior Conventus Carmelitani dictæ Ecclesiæ, & pag. 77 edidit citatam a Baronio inscriptionem, quam viri eruditi censent vix esse ducentis annis antiquiorem: ostendentque aliquando, ipsam sumptam esse ex Anastasio bibliothecario in Vita Sergii secundi Pontificis, qui sedit ab anno DCCCXLVII, & dictam basilicam restauravit, atque plurima Sanctorum corpora ibidem collocavit; ubi enumeratis quatuordecim aliis subditur: pariter Artemio, Nicandro, Crescentiano Martyribus, cum quibus Beata Sotere atque Paulina, nec non Memmia, Juliana & Quirilla, Theopiste, Sophia, Virginibus atque Martyribus. Sed unde sciemus ibidem agi de Artemio Judice, & Paulina filia? cum plurimi istorum nominum potuerint esse Martyres. Inter priores quatuordecim est Asterius Martyr, cum sacratissima filia ejus. Quidni & hic conjuncti fuissent Artemius & Paulina filia; si eos Sergius atque Anastasius credidissent eosdem illos esse. Carolus Bartholomæus Piazza in Sanctuario Romano VI Junii, inquit, S. Artemius Martyr: cujus festum in S. Martino in Montibus, ubi pars ejus corporis simul cum SS. Paulina filia & Candida uxore ejus, cum ipso martyrio coronatis. Sed Candidæ, nulla fit mentio in dicta inscriptione. Partem autem corporis dixit ille, quia addit etiam festum esse in S. Pancratio, ubi magna pars corporum istorum adservatur. Octavius Pancirolius, [vel in ecclesia S. Pancratii] in Thesauro abscondito Urbis, regione 8 ecclesia 6, asserit in ecclesia S. Pancratii requiescere corpora SS. Artemii, Candidæ uxoris ejus, & Paulinæ illorum filiæ. Affirmat præterea aliquas S. Paulinæ Reliquias esse in ecclesiis sancti Spiritus in Saxia, Quatuor coronatorum, & S. Cæciliæ in Transtiberina regione. Sed quod omnes sint ejusdem sanctæ Virginis, & quidem filiæ S. Artemii, difficulter probabitur.

[5] Est notißima Placentia, urbs Italiæ Episcopalis, pro qua urbe & diœcesi habemus Officia propria, a sacra Congregatione Rituum die XXIII Martii anno MDCII approbata, ac postea sæpius recusa: in quibus ad hunc VI Iunii præscribitur Officium sub ritu duplici de SS. Artemio, Candida & Paulina Martyribus, quorum corpora in Cathedrali Ecclesia quiescunt. Lectiones duæ secundi Nocturni sumuntur ex Actis Martyrii, & sub finem ista recitantur: Quorum corpora via Aurelia, ubi una cum SS. Marcellino & Petro martyrium pertulerunt, a Christianis religiose condita, postea Placentiam delata, in æde Cathedrali pie conservantur. Petrus Maria Campi, parte 1 Historiæ Ecclesiasticæ Placentinæ lib. 12, ad an. MCXX proponit translationem horum Martyrum; &, citatis Mss. Annalibus Placentinis Pauli Leonis, asserit ea corpora, interceßione Guidonis Cardinalis, a Summo Pontifice Paschale II, aut hujus succeßore Gelasio II impetrata, atque magna cum solennitate ab Aldo Episcopo Placentino intra altare S. Iustinæ deposita, cum hac inscriptione. ✠ HIC REQVIESCŪT CORPORA SANCTOR. MARTYR. ARTHEMII, CANDIDE, ET PAVLINE, RECVNDITA MCXX. Quæ posseßionem sane antiquam indicant; &, quia conjunctim sepulta corpora, conjunctim quoque inventa translataque fuisse verosimilius est; & neque Romæ, nedum alibi locis infra dicendis, illa sic conjuncta habentur; præsumptionem in favorem Placentinorum justiorem firmant. Quin & præsumi posset trium Reliquias, quæ Bononiæ apud Servitas monstrantur, si ex uno eodemque loco sunt, Placentia fuisse allatas,

[6] Masinius quoque in Bononia perlustrata, scribit ad hunc VI Iunii, [Variæ Reliquiæ Bononiæ:] coli in ecclesia S. Mariæ Servitarum S. Artemium maritum, Candidam uxorem, & Paulinam filiam; ibique asservari brachium S. Artemii, partem cranii S. Candidæ, & digitum S. Paulinæ. Præterea S. Candidæ Martyris Costam asservari apud Sanctimoniales nominum Jesu & Mariæ, in via vulgo Galliera dicta. Item S. Candidæ Marryris aliquas Reliquias esse in Ecclesia S. Gabrielis di Ravegnana, & in ecclesia Sanctorum omnium. [item corpus alicujus S. Paulinæ.] Sed quod ea sit uxor S. Artemii unde probabimus? Denique sacrum aliquod corpus S. Paulinæ, Virginis & Martyris, asservatur in ecclesia S. Francisci, quod a Gregorio XV dono acceptum anno MDCXXII. Et hæc Paulina colitur etiam hoc VI Iunii, sicque datur occasio quælibet confundendi. Similiter tunc eadem Sancta Pragæ colitur, ob partem Capitis allatam Metropolitanæ ecclesiæ, anno MCCCLXX, uti scribit in illius Ecclesiæ Phosphoro ejus Decanus Pezzina.

§. II. Corpora & Reliquiæ alicujus S. Paulinæ, cum priori confusæ, in Hispania & Moravia.

[7] Egimus XXIX Ianuarii de B. Redicunde seu Wedigunde, Virgine Ordinis Præmonstratensis in Hispania, [Aliud in Hispania] in monasterio S. Michaelis de Treviño in diœcesi Burgensi: ubi num. 2 ista adjunximus. Asservatur hic S. Paulinæ Virginis & Martyris corpus, ex Italia cum aliis Divorum lipsanis allatum ab Antonio de Padilla e Societate Jesu, & religiosissimis his Patribus anno MDCXII, XXIII Aprilis donatum. De ea agemus VI Junii; scilicet examinaturi an posset dici Paulina filia Artemii: nunc plane arbitramur corpus alterius Paulinæ censendum. Interim Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico arripuit occasionem celebrandi memoriam S. Paulinæ Virginis & Martyris, adservatæ in cœnobio S. Michaëlis de Treviño; & adducto testimonio P. Ioannis Bollandi addit, liquere Translationem hujusmodi veriorem, propter recentem Auctoris speculationem: tum Acta ejus conficit, quæ inquit ex illis SS. Marcellini & Petri Martyrum ab Eginharto descriptis excerpsimus. Sunt illa Acta antiquiora: historia autem Translationis solum ab Eginhardo composita est. His non obstantibus, ut inde scriptum, [miraculis clarum,] notabilis est devotio totius illius territorii erga Sanctam; & complura, eaque præclara fiunt miracula & mirabilia, quæ Majestas divina in iis operatur, qui Sanctæ sese commendantes, ejus sanctum altare & Reliquias visitant. Quare etiam Pater F. Franciscus de Salinas, qui modo dicti cœnobii Abbatem agit, cognita hac populi erga Sanctam veneratione, pro majori gloriæ ejus incremento, collocavit corpus & Reliquias S. Paulinæ in pretiosa quadam imagine ejus, ad vivum efformata. Hæc in rescripto: quibus addo, etiam inter Reliquias Domus Professæ nostræ Ulißippone, in Prætermißis enumeratas XXV Ianuarii, haberi aliquas alicujus S. Paulinæ.

[8] Ludovicus Crasius, e nostra Flandro-Belgica Provincia missus in Bohemicam, [Aliud Olomutii in Moravia] in quadam epistola ad Ioannem Bollandum, Olomutio XVII Decembris anno MDCXXXIV ista scribit: Mitto Rev.æ V.æ Vitam SS. Cyrilli & Methodii, ex Ms. Breviario Olomucensi, editam ad diem IX Martii. Nullus hic alius in Moravia celebris, qui non alibi sit celebrior, si unam S. Paulinam Virginem & Martyrem excipiam, cujus corpus Roma missum habemus in templo nostro. [futuræ patronæ contra pestem,] Porro de hac Virgine hoc unum scribendum occurrit, quod urbem hanc a præsenti contagionis, periculo liberarit jam tertio. Cum enim domos aliquot lues invasisset, rogante Magistratu supplicatio publica, ex templo nostro per urbem instituta fuit, & circumlatæ Reliquiæ S. Paulinæ: quibus non sine pompa & publico apparatu peractis, mox extincta est lues omnis, neque ullus de illa ab eo tempore auditus est hic rumusculus. Idem Crasius Kalendis Iulii anno MDCXXXV ista scribit: Celebramus festum S. Paulinæ die sexta Junii, quo die fit aliqua ejus mentio in Martyrologio Romano, & in Vita S. Marcellini Presbyteri apud Surium. Hoc anno, propter solennitatem Corporis Christi, distulimus festum ejus usque ad XIX Junii: [magna solennitate honoratum.] quo die feriati sunt cives omnes, & Magistratus ad templum nostrum instituit processionem publicam. Procedebant puellæ totius urbis in classes certas divisæ, & varie ornatæ: occurrerunt illis quatuor scholæ nostræ inferiores, cum vario apparatu & pompa digna omnium admiratione. Pegmata varia, ut montes, throni, horti, aræ, naves, & alia hujusmodi circumferebantur &c.

D. P.

[9] Georgius Crugerius item noster, insigne opus Sacrorum (ut appellæt) pulverum Bohemiæ, Moraviæ atque Silesiæ plurium annorum studio collegerat; quod prælo dare Litomislii cœpit anno 1669, [punitis qui aliquid de cultu remiserant:] quodque per menses distinctum & Pragæ continuatum habemus usque ad Novembrim; qui solus cum Decembri imprimendus forte & componendus restabat, cum vir laboriosißimus & religiosißimus, an. 1671 paralysi correptus, IX Martii pientißime obiit. Hic ad VI Junii, ita scribit: Festum S. Paulinæ Virginis & Martyris Romanæ: cujus corpus beneficio Gregorii Papæ XV delatum est ad Patres Societatis Jesu Olomucium anno Domini MDCXXIII, quo peste consumpta fuere septem millia hominum. A quo circumlatæ sunt Reliquiæ per civitatem, continuo pestilitas vim omnem amisit: & hæc potentia toties quoties simile malum invaluit, apparuit palpabili miraculo. Uno tamen anno interrupit beneficentiam istam Paulina Sospitatrix: periere strati peste circiter decem ex eo numero hominum, qui solent maximopere accurare hujus S. Patronæ honorem. (Videtur piam aliquam Confraternitatem, Olomucii ea causa institutam, indicare Auctor) quia nempe subinde, cum ejus dies festus ageretur, nihil peculiare singulariter exhibuerunt, imo quædam hactenus adhibita prætextibus non multis omiserunt.

[10] [elegans ei lipsanotheca confecta,] Philippus Breiner, non ita pridem Viennensis Antistes, olim Joppensis Episcopus, adeoque Olomucensis Episcopi Eminentissimi Cardinalis Francisci Ditrichstenii Suffraganeus, quanti Virginis hujus sanctissimæ faceret beneficia, certa ac plane certissima, ostendit; cum ejus Lipsana, cista ex ebeno confecta, & argento quin & auro locis accommodis interstincta (quam ego vidi & perlustravi) magnis impensis utique mirifice honoravit. Addidit & lampadem, iisdem metallis spectabilem, ut olei æterni (ita tum fama ferebat, nemine contradicente) splendore, Virgo prudentissima, ad misericordiam fatalem, sive sub mortem suis Omolucensibus ferendam, [cum lampade perpetua.] maxime pestilentia grassante, pelliceretur ac impelleretur. Et servabit tenorem beneficii indulgendi imposterum; siquidem Olomucenses nonnihil de terra largiantur, qua honestum sacellum porrigatur, in quo sacræ Reliquiæ prostent ampliori venerationi. Hactenus Crugerius, cui duos ultimos qui desiderantur menses, cum necessariis ad omnes simul menses Indicibus, utinam adjiciat aliquis! Interim interrogatus nostri nunc Collegii ibidem Rector R. P. Emmanuel de Boge, utrum ejusmodi, sacellum, quale is indicat designatum, jam confectum haberetur; non solum ad quæsitum respondit; sed supradicta omnia ab origine retexens, quam potuit plenißime satisfecit hoc modo.

[11] Obsequenter communico, quantam colligere potui notitiam, [Auctor Paulinæ invocandæ Archidiaconus,] ex Archivo Collegii Olomucensis, de gratiis, quas divina bonitas operari dignata est, per Partheno-Martyrem D. Paulinam, totius Populi & Procerum acclamatione electam in urbis hujus Regiæ ac Metropolis incliti Marchionatus Patronam. Res ita habet. Anno MDCXXIII, beneficio SS. D. N. Gregorii XV, allatum fuit Roma ad Collegium Olomucense Corpus S. Paulinæ V. & M, tempore sane opportuno; quo videlicet contagio in urbe serpere cœpit. Thesaurus erat occultus, solumque amicis quibusdam indicatus. Cum igitur lues ingravesceret, Senatus solicitus, voto aliquo speciali totius Civitatis nomine Deum placare constituit. In qua deliberatione Reverendiss. D. Julius Cæsar Gimanus, ecclesie cathedralis Archidiaconus & Custos, hoc petentibus consilium suggessit, ut honorem singularem aliquem exhibeant S. Paulinæ V. M. cujus sacras Reliquias Roma recentissime allatas servari sciret apud Patres Societatis. Placuit consilium, & mox ex senatus-consulto & gratioso Rectoris collegii consensu, edictum publice, ut ex collegio in templum sacræ Reliquiæ, qua maxima possent pompa, in venerationem deferantur; ibidem concioni & reliquis divinis Officiis intersit Senatus, cum accensis cereis processionem comitatus; omnes ac singuli, expiatis prius conscientiis, divinum Epulum accedant; & siquidem Deo visum fuerit misereri Civitatis, ex patrocinio S. Partheno-Martyris, ejusdem honori sacellum in templo Societatis ex voto erigatur.

[12] [processionem instituit,] His statutis, die Octobris octava (erat Dominica) Sacerdotes Collegii, qui a Confessionibus populi excipiendis vacabant, in sacris vestibus, Clerus linteatus, in publicum processere (Reverendiss. Archidiacono totum negotiū administrante) ad aream Collegii, in qua Oratorium, ex pretiosis aulæis constructum, sacrum pignus servabat: quo pro more adorato, & recitata a Reverendiss. Pontifice Collecta, in levatione sacrarum Reliquiarū præscripta, Sacerdotes quatuor sacrum corpus in humeros susceperunt sub umbraculo, quod Primores de Senatu gestabant, circumlucentibus undique facibus & luminaribus, & præcinente choro hymnum, cujus initium, Jesu corona Virginum. Toto vero Officii tempore, duodecim delecti ex omni civium numero, prægrandes cereos sustentabant ante ipsam aram Thaumaturgæ. [sub qua levata civitas fuit:] Et protracta fuit solennitas per Octavam integram, quotidie ad Sacra solennia Consulibus præsentibus. Octava die peracta, pro qua etiam civium plerique spontaneum jejunium indixerant, statim notatum est contagionem remittere: sic ut pharmacopæus, homo a fide orthodoxa alienus, palam edixerit; se non habuisse tantum laboris in pharmacis apparandis, a quo apud Jesuitas supplicatio illa peracta fuisset.

[13] Ab eo tempore, in aliis etiam morbis, præsentem S. Paulinæ opem eodem anno, contestata est, Uxor Consularis, [sanatur Consul contusus caput,] cujus maritus ex gravi casu Caput eum in modum concusserat, ut nec satis articulatas amplius voces, nec satis cohærentes loqui poscet; nihilque proficientibus Medicis bona Matrona S. Paulinæ patrocinium procuravit, hoc modo. Centum florenos distribuit in pauperes studiosos, qui suis temporibus ante aram Dive preces funderent, & simulvastæ molis cereo accenso, statim impetravit, ut maritus utrumque posset, & sine impedimento linguæ, & sensu integro, perfecte loqui. Eodem anno & die Sacerdos ex Societate, gemina febri sat longo tempore emaciatus, cum ex lampade S. Paulinæ bibisset; [pelluntur febres oleo lampadis.] prima quidem die nihil febrile amplius passus est: bibit & altera, non minori animi sui devotione, & geminam febrim felicissime superavit. Jamque in consuetudinem abiit, ut quoties ex indigenis persona aliqua a febribus corripitur, ad hanc lampadem confluant, velut ad guttam jugiter manantem. Nec annus est, quod numerata sint sex millia septingenti, qui per decursum anni MDCXCII, ex hac lampade sanitatem biberunt: ex quibus laudandi singulariter quingenti & triginta, qui redeuntes Deo gloriam dederunt & Sanctæ, beneficium contestati.

[14] [Viennensis Episcopus inter latrones servatur:] Anno MDCXXXIX Philippus Fridericus Breuner, Capituli prædicti Decanus & Suffraganeus, & post intervallum Princeps & Episcopus Viennensis, Thecam novam Reliquiariam instar Mausolæi ex ligno pretioso, argento divite, & compluribus ejusdem pretii statuis ac crystallo mundissima relucentem, æstimatamque amplius nongentis florenis, in ornatum obtulit, suo tamen maximo proventu & commodo. Cum enim jam nominatus Episcopus Vienna rediret Olomucium, audacissimi hominum, sceleratus grassatorum manipulus, Principem invadit: rheda, qua vehebatur, a fronte & tergo repetitis scloporum ictibus impetitur, nemine læso: ex furentibus unus, dum manualem sclopum ipsi pectori Principis intentat, ab accurrente fideli famulo opportune cæsus, in terram sternitur, vita Principis salva. Vehebat insuper supellectilem & divitem & pretiosam, jamque in eam harpyiæ fœdos ungues injecerant, sed minimo damno. Præcipuam sospitatricem suam in tam gravi periculo, contestatus est fuisse S. Paulinam. Ut primum enim Olomucium advenit, gratias quas debuit, [punitur fabricam disturbare ausus,] ante aram & sacras Reliquias humiliter prostratus, deposuit. Plura ejusdem generis beneficia recensentur eodem anno. Dum autem locus apparatur pro novo Sacello, templo Societatis adjungendo, quia forte salutati non fuerant quos præscire rem oportebat, fossas, quas fundamentis ponendis operæ jam aperuerant, ex condicto vicini simul omnes per suos nocturno tempore iterum terra implent. Interim accidit ut ille ipse qui ad impediendum hunc sanctum laborem vicarius pro aliis constitutus fuerat, eodem anno, & ipso festo S. Paulinæ, fossæ illatus sit.

[15] [Instauraturan. 1634 supplicatio.] Præmittere oportebat observatione dignissimum eventum. Dum enim anno MDCXXXIV rursus infesta per Moraviam lues late grassaretur; civitatem quidem interiorem non attigit, in præurbium tamen, quod communi voce Urbem-veterem vocant, ubi & cathedralis ecclesia & Canonicorum residentiæ sunt, latenter irrepserat: & quidem observatum fuit, quod illos præcipue vicos & fora, per quæ supplicatio illa solennis ante annos undecim non processerat. Hujus negligentiæ ne pœnam darent, Prælati nutu ad Rectorem Collegii preces suas convertunt; quibus supplicationem instaurari petunt, non inferiore pompa, & suis sumptibus. Et vero solennissimo prorsus ordine id egerunt, convocata tota nobilitate; [& pestis pellitur:] quam in ornatu suo secuti Prælati, cum reliquis Canonicis & Vicariis, alta voce invocantes patrocinium S. Paulinæ, consueta formula, S. Paulina ora pro nobis. Qua humili comprecatione sic expurgarunt aërem ab omni specie luis, ut simul & periculum & metus evanuerit. Contestati sunt beneficium appensa argentea & perpetuum arsura lampade. Et vero quoties deinceps misera patria flagello contagionis percussa fuit, præsens semper remedium habuit urbs Regia Olomucensis in patrocinio S. Paulinæ.

[16] [sanatur tabes ignota,] Anno MDCXXXVI persona quedam tabe, prorsus, medicis incognita, non solum deffluebat fœdum in modum, sed insuper convulsione adeo vehementi agebatur, ut crederetur hospitium esse obsessoris dæmonis. Facto autem ad D. Paulinam voto, & degustata ex lampade ejusdem aqua frigida, sic conquievit, ut neque a tabe fluente, neque ab impetu convellente aliud deinceps passa sit. Cum vero sub finem anni MDCLXXIX & per insequentem LXXX, fere omnes Regni Bohemiæ, & adjunctarum Coronæ illi Provinciarum urbes & oppida, rursus miserabili strage a lue communi depopularentur; Olomucium velut ad asylum translatum Bruna Tribunal Regium cum potissima nobilitate, [civitas a vulgata peste servatur.] Sanctam Paulinam præcipuo quidem cultu venerati sunt, sed speciali simul felicitate; mansit enim sub Virgineo patrocinio intacta omnino urbs ista, privilegio quo vix alia urbium gavisa est. Ideo etiam utroque anno instauratæ sunt supplicationes, cum augmento semper & solennitatis & devotionis.

[17] Tot jam beneficiis onerata Civitas, ut fidem suam aliqua ex parte exolveret, quingentos florenos Rectori Collegii obtulit at censum, pro ampliore aliquando Sacello extruendo, locandos. Quod & factum. [Festum Dominica 4 post Pentecosten.] Interea tamen aliud sacellum ejusdem honori instructum, cum nova ara, & appensis circumquaque per omnia latera aulæis, sive cortinulis. Dies hujus Sanctæ, ex determinatione Reverendiss. ac Celsiss. Principis Episcopi Olomucensis, solennissime celebratur Dominica quarta post Pentecosten. Primo mane deducitur ex prima urbis Parochiali ecclesia solennis supplicatio, comitante Magistratu cum Primoribus Populi, ad templum Societatis, densissimo semper comitatu, scholis inferioribus omnibus procedentibus. A meridie eadem die habetur Catechismus Generalis, & publicantur Indulgentiæ, quas S. Mem. Pontifex Gregorius XV Catechismo illi benignissime contulit. Hactenus Epistola, data Olomucii XXI Novembris MDCXCIII.

§. III. Alterius S. Artemii corpus Ipris in Flandria, alibi Reliquiæ.

[18] Quemadmodum Olomucenses nostri allatum ad se Roma alicujus S. Paulinæ corpus sumpserunt hoc die venerandum, quo nomen istud reperiebant in Romano Martyrologio, nihil interim statuentes de filia S. Artemii, [Ipris in Flandria, est corpus alicujus S. Artemii:] cujus solius proprius hic dies est; sic etiam nostri Iprenses in Flandria faciendum sibi censuerunt, cum de alio ejusdem nominis Martyre ex Romanis cryptis similiter accepto, dubitationem suam P. Bollando proposuissent per P. Carolum de Breuil, virum inter nos prudentia & eruditione clarum, hoc modo scribentem. P. Marcus Vanden Tympel cum anno MDCXXIII Romæ ageret, varias Sanctorum Reliquias obtinuit, quas deinde in Belgium detulit, ac per varia Provinciæ Collegia distribuit. Iprensi dedit corpus S. Artemii Martyris, cujus celebratio per annos plures dilata fuit, ut majori solennitate in nova æde peragi posset. Id modo cum cogitemus, occurrunt aliqua in quibus lucem a R. V. nobis dari petimus. Quæritur igitur, quis sit ille S. Artemius? An ille cujus mentio fit in Martyrologio Romano VI Junii? Favet in primis locus in quo passus est: nam alius qui XX Octobris celebratur, Antiochiæ martyrium subiit. Præterea, capsula cui corpus inclusum est, Roma a P. Marco allata fuit, uti patet ex patentibus literis Vicariatus Iprensis in hæc verba: R. P. M. Vanden Tempel … exhibens nobis cistulam quamdam longitudinis sesqui pedis & latitudinis unius palmi, [de quo requisitus Bollandus, patrisne S. Paulinæ,] in qua continebantur in primis anterior pars capitis, cum viginti quatuor partibus notabilibus… S. Artemii &c: quæ omnia cistulæ nostræ conveniunt. Illi porro intus affixa est schedula pergamenea in hæc verba, S. Artemii sexta Junii. Probabile autem est inscriptionem hanc cum capsula Roma allatam, aut a P. Marco additam, qui Romæ præsens intellexerit quo die Martyr hic passus fuerit. Neque videtur hæc inscriptio ab aliquo temerarie apposita, cum capsula jam ab anno MDCXXVIII, quo Ipris fuit, in cubiculo Rectoris clausa asservata fuerit: nec etiam probabile est ab aliquo Rectore positam sine certis indiciis.

[19] Hoc igitur supposito, quod inscriptio Romæ, aut hic a P. Marco ex Romanorum relatione addita sit, non male colligitur esse corpus S. Artemii, cujus meminit Martyrologium Romanum. Contra vero quod Artemius noster non sit is de quo agitur hoc loco, sed forsan alius incognitus; facere videtur, quod dicat Baronius translatum fuisse illius corpus in titulum Equitii, [an potius alterius esse censeret?] ut vetus illic posita testatur inscriptio: de nostro vero asserit Fabricius Vallatus Notarius Romanus: illud anno MDCVI, cum aliis Sanctorum Reliquiis quos nominat, se vidente ac præsente ex cœmeteriis Urbis & ex eorum sepulcris extracta fuisse. Quæ verba clarius a P. Marco explicari videntur, dum ait in sua attestatione; Corpus S. Artemii Martyris, ex cœmeterio Priscillæ Via Salaria. Videtne R. V. modum, cœmeterium Priscillæ, & Titulum Equitii inter se combinandi? Commendo R. V. lucem in hac re nobis dare velit, ac judicium suum de ea perscribere. Quod si in hanc sententiam veniat, illud esse corpus S. Artemii de quo quærimus, curet nobis describi quidquid de illo habet: possemus enim, ad excitandam populi pietatem breve aliquod scriptum in lucem dare. Peto ad hæc ut quam fieri poterit citissime respondere velit. Si enim lucem accipiamus, ut credamus illum esse Artemium quem esse vellemus, celebrabimus eum illius festo proximo mense. Respondit Bollandus, alterius videri: ejusque judicio putamus acquievisse Iprenses nostros, quippe quos non accepimus aliquid eorum evulgasse, quæ alias meditabantur. Quia tamen necdum nobis tunc inciderat suadere, quod postea simili in casu aliis suasimus, [alterius videri rescripsit.] semperque deinceps suadebimus, ut anniversario ejusmodi Sanctorum cultui assumatur dies, quo nullus ejus nominis Sanctus Martyrologio Romano invenitur adscriptus, ad vitandum confusionem, alias fere inevitabilem; factum est ut dies VI Iunii assumeretur; unde in Catalogo Reliquiarum, Ipris in Collegio Societatis Iesu asservatarum, de S. Artemio sic legitur: In arca holoserico rubro vestita corpus S. Artemii Martyris; cujus festum celebratur sexta Junii, datum ab adm. R. P. Mutio Vitellesco, anno MDCXXXVIII, quod attulit Roma P. Marcus vanden Tempel. Hæc ibi, cum quibus missa nobis est Approbatio per Vicarios Episcopales vacante Sede data hoc tenore.

[20] Vicarii generales Episcopatus Iprensis, Sede vacante: [ex approbatione Vicariorum Iprensium] omnibus has visuris salutem in Domino. Notum facimus & attestamur, quod die datæ præsentium, coram nobis in Palatio Episcopali, præsentibus ibidem RR. ac VV. DD. Francisco Fentin J. U. L. Pœnitentiario; Joanne Cervio, S. T. L. Antonio Hantsamo, S. T. B. F; Jacobo Heldewijck, J. U. L. Philippo Savate & Antonio Sandero, S. T. LL. Canonicis Ecclesiæ Cathedralis Iprensis; comparuit R. P. Marcus Tempelius, alias vanden Tempel, Presbyter Societatis Jesu, quondam superior Missionis Hollandicæ, qui jam a quatuor circiter annis Roma rediit; exhibens cistulam quamdam, longitudinis sexqui pedis, & latitudinis unius palmi; in qua continebantur imprimis, anterior pars capitis, cum viginti quatuor partibus notabilibus, & plurimis minoribus; cum litteris tenoris sequentis: Die XIX Aprilis MDCXXIII Romæ fidem facio ego, Notarius publicus Apostolicus infrascriptus, qualiter de anno MDCVI per D. Antonium Corbium, ex pluribus cœmeteriis urbis fuerunt extractæ multæ Sanctorum & Sanctarum Reliquiæ, in vim facultatum Apostolicarum, a Paulo Papa V fel. rec. concessarum eximio D. Joanni Fernandez Pacheco Marchioni Villenæ, [allegantium litteras Romanas de istis,] tunc pro regia Majestate Catholica apud eumdem Pontificem Oratori &c. sub data Romæ apud S. Petrum die quinta Septembris MDCVI: quæ facultates fuerunt registratæ in officio D. Fulnii Passarini, tunc Notarii tribunalis Illustriss. D. Cardinalis Vicarii &c. quarum Reliquiarum per dictum Antonium extractarum nonnullæ ab eodem datæ sunt adm. R. P. Marco Tempelio; videlicet corpora SS. Agapiti Diaconi, Magni Subdiaconi, Artemii & Agapii Martyrum, præterea frustula quædam SS. Pontiani, Paulini, Quirini, Herculani, Serviliani, Venusti, Peregrini, Innocentii Subdiaconi, Cyrini, Fortunati, Symphoriani, Tertullini Presbyteri, Maximi, Firmi, Felicissimi, Vincentii Martyrum, & S. Priscillæ Virg. & Mart. Quæ sanctorum Reliquiæ, cum facultate prædicta, ex cœmeteriis Urbis extractæ fuerunt ex eorum sepulcris, me Notario præsente & respiciente &c. & in fidem requisitus præsens testimonium feci, subscripsi, & meo signo signavi. Inferius erat.

[21] Et quia ego Matthæus Sarcius Romanus rogatus fui; [& aliis Reliquiis, P. Marco Tempelio Romæ datis.] ideo hanc fidem subscripsi, & meo signo signavi in fidem &c. & signatum erat hoc fere modo. M. SR. & in margine erat quoddam manuale signum. Inferius erat adhuc sic: Almæ urbis Conservatores &c. D. Matthæum Sorcium supra scriptum publicum esse, fidelemque Notarium, suisque scripturis semper & ubique fidem adhiberi, testamur; & ideo præsentes fieri jussimus, nostro sigillo vallatas. Datum die XXII Aprilis MDCXXIII &c. & signatum erat Fabritius Vallatus Secret. Quam quidem cistulam idem R. P. Marcus declaravit in fide Sacerdotis se Roma attulisse, & inclusas Reliquias cum aliis, in supradictis litteris contentis, se accepisse asseruit, juxta easdem litteras, dono ab Antonio Corbo; qui illas extraxit ex diversis cœmeteriis, ut patet ex prædictis litteris; declarans se easdem Reliquias, in dicta cistula contentas (quæ sunt S. Artemii Mart.) juxta facultatem sibi factam a suis Superioribus, dono dedisse & dare collegio Societatis Jesu Ipris. Et eodem die comparuit etiam R. P. Nicolaus Romæus, Rector ejusdem Collegii, petens recenseri & approbari prædictas Reliquias, juxta facultatem sibi factam a suo Superiore. Nos itaque Vicarii Generales prædicti, deliberatione habita, de consensu præfatorum DD. Canonicorum, declaravimus Reliquias suprascriptas, corporis S. Artemii Martyris, pro genuinis, & veris habendas esse, easque approbandas; prout declaramus & approbamus per præsentes; permittentes ut in diœcesi Iprensi, cultui publico exponantur. In cujus rei fidem has subsignari & sigillo nostro communiri fecimus. Actum Ipris, die septima Augusti anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo. Inferius habetur, de Mandato prædd. Dominorum C. Cocx Rythovius loco Secret. & sigillatum est sigillo appendenti de cera rubra.

[22] [Pars cranii alicujus S. Artemii Antverpiæ.] Quod consilium Iprensibus Bollandus dedit, nobis ipsis sumeremus Antuerpiæ, si, quam habemus S. Artemii alicujus Reliquiam, velut Romani Martyris Roma acceptam, tam notabilis esset, ut ejus causa posset Officium celebrari. Est illa cum aliis ejusdem generis pluribus imposita uni Lipsanothecarum albarum, auro argentoque & opere phrygio perpulchre ornatarum, cui inscriptus titulus, Martyrum non Pontificum. De ea litteræ testimoniales anno MDCXL, sub sigillo Cardinalis S. Onuphrii datæ, asserunt, ipsam de Cranio S. Artemii Mart. esse, cum aliis pluribus extractis ex cœmeterio S. Callisti, atque inter alias aliorum Martyrum indidem extractorum partes, ab Illustriss. ac Reverendiss. Ioanne Baptista Altierio, Cardinalis Vicarii in alma Urbe Vicesgerente, donatam R. P. Ignatio Rochetto Societatis nostræ; qui ipsam, adjunctasque particulas tredecim, sub suo quamque nomine, consignaverit P. Guilielmo du Loroy: hic vero misit R. P. Andreæ Iudoci, tunc Collegii Lovaniensis Rectori, per quem denique ad Domus hujus Professæ sacristiam pervenerunt, & eo quem supra diximus modo reverenter servantur.

DE SANCTO GELASIO,
MARTYRE APUD GRÆCOS.
Ex illorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Gelasius, Martyr apud Græcos(S.)

G. H.

Memoriam S. Gelasii Martyris reperimus in Synaxariis Mss. Græcis, Parisiis in Bibliotheca Cardinalis Mazarini, & Divione in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franc. Chiffletium, atque ex hisce descripsimus Elogium, Οὕτος μακάριος Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Γελάσιος, διωγμοῦ καταλαβόντος κατὰ τῶν Χριστιανῶν, ζήλῳ θείῳ ἄνωθεν πυρωθεὶς, διέμεινε τὴν οὐσίαν αὐτοῦ τοῖς πτωχοῖς ἅπασαν· καὶ ἀμφιασάμενος λευκὴν στολὴν, ἔδραμε πρὸς τοὺς ἁγίους Μάρτυρας· καὶ εὑρὼν αὐτοὺς ἐν διαφόροις κολάσεσι τιμωρουμένους κατησπάσατο, ὑπαλείφων, καὶ τὰς τούτων εὐχὰς αἰτούμενος. Κρατήσαντες δὲ τοῦτον οἱ φονεῖς, τῷ Ἄρχοντι παρέστησαν· ὃς καὶ ἀνακριθεὶς, καὶ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας Θεὸν ἀληθινὸν, τὰ δὲ εἴδωλα, κωφὰ καὶ αναίσθητα, ὡς εὐτελὴ παραρᾶτο· μικρὸν δὲ μαστιχθεὶς ἐτμήθη τὴν κεφαλήν. Quæ sic Latine sonant: Beatus hic Martyr Christi Gelasius, persecutione contra Christianos invalescente, accensus cælitus zelo divino, universas suas possessiones in pauperes distribuit: & assumpta veste candida, accurrit ad sanctos Martyres: eosque intuitus diversis tormentis cruciatos amplectebatur, jungebatque atque preces eorum expetebat. Verum ab apparitoribus comprehensus, ad Præsidem deductus est; & in quæstionem ductus, Christum quidem verum Deum est confessus; idola vero muta & destructibilia, ut contemptibilia despiciebat. Quare ei aliquantum verberato caput abscissum est.

DE SANCTIMONIALIBUS HABESSINIS,
SS. BAZALOTA ET EUPHEMIA.
Earum cultus in Hagiologio gentis merrico.

SEC. IV.

[Commentarius]

Bazalota, Monacha apud Habessinos (S.)
Euphemia, Monacha apud Habessinos(S.)

D. P.

Postquam S. Frumentii opera, ætate S. Athanasii Patriarchæ Alexandrini, constituta apud Habeßinos Christi fides est; plurimi ad eos ex Ægypto Monachi penetrarunt; [S. Michaelis monachi,] quorum præcipui septem nominantur a Iobo Ludolfo Hist. Æthiop. lib. 3 cap. 3, mutato plerique apud illos nomine. Sic primus eorum Michael, Aragawi, id est, Senex ab ipsis dicitur, & in Hagiologio metrico ad XIV mensis Octobris, qui nobis XI dies esset, sic invocatur: Salutem Michaeli, qui nominatus fuit Aragawi: quoniam vita ejus fuit sapientia, & mors prudentia: cum eo fuit trinus & unus in essentia Deus,

[2] Hujus Michaelis soror mihi videtur fuisse, quæ ad hunc diem in eodem Hagiologio sic invocatur: [soror Bazalota] Salutem tibi Bazalota, genuina soror Michaelis Sacerdotis. Serva me Christe, pro gloria illius vinculum ferreum tolerantis; meque inopem libera a compedibus validissimi Sathanæ. Conjectura nostra in hoc fundatur, quod sicut, Presbyter, vox est Græcis, non tantum ordinis, [in regione Tigra videtur vixisse.] sed etiam ætatis significativa; ita potuerit obrepsisse vel Poëtæ vel ejus Interpreti, ut pro Sene scriberet Sacerdotem: quamquam & Monachum eumdem & Sacerdotem fuisse, nihil prohibet. Interim non ex vano Monacham eam dixisse mihi videor, quæ a vinculo ferreo, quo ipsa se pro Dei amore constrixit, laudata invenitur. Locum asceseos ejusmodi possumus credere fuisse Tigram; ubi septem illos potißimum substitisse, suaque sacella habere, docet Lodolfus. Est autem ea regio inter Tacazam fluvium (aliis perperam Lagazi) & Marerubrum, infra decimum a circulo æquinoctiali gradum.

[3] Huic Sanctæ adjungimus aliam, æque (ut conjectamus) Habeßinam, si non origine, saltem incolatu; prius etiam laudatam quam illa. Ea est S. Euphemia, [Euphemia S. Michaeli Archang. devotissima obiit:] devotißima S. Michaeli Archangelo, a cujus festivißima invocatione diei hujus Ode inchoatur; & mox per secundam Strophen appellatur ipsa hisce verbis: Salutem dico Euphemiæ, quæ vicit Satanam, sibi voce subdola resistentem: & Michaelis effigiem fronti suæ applicans, ab hujus vitæ molestiis ad æternam requiem, sicut optaverat, hodie emigravit. Alias duas Euphemias invocat idem Poëta: unam VI Maji, bestiæ morsu necatam; [hujus & alterius Acta optantur.] quæ est Celebris Megalo-Martyr Chalcedonensis, de qua agendum nobis XVI Septembris; alteram, crucifixam & igne exustam, XI Iulii, de qua plura discere exoptamus; nec non & primo nominatæ Acta, si qua extant, ex Habeßia accipere.

DE SANCTO VINCENTIO,
EPISCOPO TEATINO IN APRUTIO.
Notitia ex Kalendario istius Ecclesiæ. Translatio corporis Magdeburgum & inde Wratislaviam.

[Commentarius]

Vicentius, Episcopus Theatinus in Aprutio(S.)

AUCTORE D. P.

Teate antiquum, tribus libris illustratum, dedit Romanis typis, anno MDCLI, Lucius Camarra; totidem libris etiam Teate sacrum dare pollicitus; ubi libri 2 caput 2 inscriberetur, de Episcopis sanctis Ecclesiæ Teatinæ. [Dum expectatur Lucii Camarræ Teate sacrum] Hoc, Auctoris eruditi & accurati opus secundum, lucemne viderit, an visurum sit, dum solicitius quæro (quærens autem intellexi denique, numquam prodiisse) in manus venit ejusdem argumenti Scriptor alius, Hieronymus Nicolinus, utrumque argumentum tribus libris Italice complexus, vulgatis Neapoli anno MDCLVII; sed absque ulla mentione Camarræ, cujus nullam Hieronymo adfuisse notitiam, ex Dedicatoria intelligitur; qua commendat operam, patriæ suæ a se positam ea in re, de qua scribere nemini eatenus incidit cogitatio. Liber Secundus de Episcopis agit, tertius de locis in urbe ac diœcesi sacris. In secundo autem, post explicata septem Capitibus Acta S. Justini, primi Episcopi atque Patroni (cujus mortui I Ianuarii festum nunc agitur XIV ejusdem) inter hunc & S. Quintum, Concilio Romano anni D subscriptum, decem nomina recenset Nicolinus, suis quæque notata diebus, tamquam Episcoporum Theatinorum, quorum omnis notitia unice habeatur ex illius Ecclesiæ Kalendario antiquo; in iisque est S. Vincentius, ad VI Junii.

[2] Ejusmodi singularium Ecclesiarium Kalendaria; præsertim vetusta, quale istud est, magnum merito pondus habent apud eos, qui intelligunt, certißimum inde testimonium peti cultus, ab immemorabili instituti. [dantur ex kalendario. per Hier. Nicolinum Italice allegato,] Quia tamen hoc die colitur S. Vincentius Mevaniensis Episcopus, vehementer suspicarer hunc diem electum ob synonymiam, si idem in aliis ibidem nominatis paßim factum viderem. Sed cum aliud omnino fiat in ceteris fere omnibus; hunc diem Theatino æque proprium esse ac Mevaniensi, inducor ut credam. Non explicat quidem Nicolinus, utrum, in Kalendario illo, nominibus singulis addatur titulus Episcopi Theatini; nihilominus, ita ibi reperisse se ipsa res indicat, cum ut, tales eos profert. Quin etiam illum quo ipsos recenset ordinem, qui neque Alphabetum neque Kalendarium sequitur, debuit vel junctum nominibus reperisse, vel ipsa nomina secundum illum seorsim descripta: in quo cum varii sint hactenus a nobis præteriti, placet eos eodem ordine, cum addito cuique die, hic nominare. Sunt ergo.

[3] S. Flavianus XXIV Novembris, cujus corpus in ecclesia S. Iustini jacet sub proprio altari; [Episcoporum veterum nomina X,] ita ut nequeat cum S. Flaviano Antiocheno confundi, licet hic requiescat in Iulia-nova Theatinæ diœcesis, illuc Antiochia advectus a Galla Placidia Imperatrice.

S. Syrus, XV Maji, cui Synonymus Genuensis Episcopus, colitur VI Iulii. S. Sampson, XXVII Julii: quo nomine nullum alium novit Italia, Gallia Dolensem Episcopum, die sequenti XXVIII.

S. Zeno, VI Augusti; utique diversißimus, a Veronensi, de quo egimus XII Aprilis.

S. Pamphilus, VII Septembris; quo die etiam Capua habet Synonymum.

S. Leo, XIII Martii. Plures Sanctos Leones Episcopos, etiam Romanos, Italia novit, nullum tamen tali die: uti neque occurrit alius ullus

S. Severinus, pro XXI Aprilis; neque S. Germanus, pro XXIX Octobris.

Istis succedit jam nominatus S. Vincentius, cujus causa hæc attigimus; ac deinde S. Urbanus, XXIII Novembris, cujus corpus Bucchianici, a Petro Salpenso Præsule, anno MCCXLIII, sub altari collocatum fuisse, citius credetur; quam quod corpus S. Urbani Papæ Romani, de quo egimus XXV Maji, istuc translatum fuerit, licet ita vulgus opinetur.

[4] Sed quid tandem de S. Vincentio, cujus occasione hæc protulimus? [quorum penultimus S. Vincentius:] Hactenus omnino nihil, præter nudam nominis notitiam ex Kalendario præcitato. Proderit tamen ista deduxisse; tum ut vel in sequentium mensium decursu, vel in jam nobis præteritorum Supplemento, huc remitti lector poßit, quoties nomina istæc, suis quæque diebus inter Prætermissos commemoranda occurrent; tum ut occasio detur Teatinarum rerum curiosis, & aliquid forsitan distinctioris memoriæ ex puteo vetustatis eruturis, supplendi defectum insufficientiæ nostræ; & quæ insuper repererit suggerendi nobis, nequaquam ingrato silentio obruturis nomen ejus per quem profecerimus. Interim fortaßis prodibit Lucii Camarræ Teate sacrum; &, si nihil aliud, originaria saltem Kalendarii præcitati verba dabit; circa quæ securius versabitur meditatio nostra, quam circa eadem verba in aliam linguam traducta.

[5] Interim paranti Norbertina Analecta pro hoc ipso die, [cujus Reliquiæ an. 1145,] præ manibus sumendum fuit Magdeburgense Chronicon, seculo XIII in membranis exaratum & perlustrandum diligentius. Ibi ad annum MCXLV, qui Conrado annus Regni, VIII; Imperii, VI; Friderici autem Archiepiscopi, IV fuit; quo ille in Natali Domini, annum Germanis tunc inchoante, Magdeburgum venit ipsum celebraturus, & Curiam seu Comitia Principum habuit, sic lego: Intererat quoque eidem Curiæ quidam Princeps Poloniæ, nomine Petrus, Christianæ religionis sectator devotissimus, qui ad propagandum sub suo Principatu Catholicæ religionis cultum, a jam dicto Episcopo aliquid de Sanctorum Reliquiis munus sibi impendi petiit, & per Regis interventum impetravit. Communi enim consensu, tam Episcopi quam Canonicorum, donata est magna pars Reliquiarum S. Vincentii, Episcopi & Confessoris, verosimiliter ab Otthone primo, Archiepiscopatus istius, imo & civitatis fundatore, ex Italia cum aliis Reliquiis de quibus constat, allati.

[6] Translatum est autem idem donum, maximo luctu civium, a Parthenopoli, VIIII Kalend. Junii, qui erat dies Ascensionis Domini (nam Pascha celebratum tunc fuerat XV Aprilis) perductum vero ad locum destinatum VIII Idus Junii, [Magdeburgi translatio in Poloniam,] qui est dies natalis ejus; & summa cum devotione præfati Petri susceptum; adeo ut primum omnes potestatis suæ captivos resolveret, & sic coadunatis terræ illius Primatibus decenter occurreret. Latores quoque magnifice redonatos, transmissis & Episcopo donariis, honestissime ad propria remisit. Quod autem ipse Sanctus hanc sui translationem adamavit, illic crebris miraculis usque ad præsens innotescit.

[7] Mathias de Michovia, rerum Polonicarum lib. 3 cap. 14, cum narrasset, quomodo Dux Poloniæ Boleslaus moverit in Daciam, contra Henricum qui Regem Abelem fratrem suum occiderat, [ad Comitem Petrum,] accepto secum Petro de Dacia, qui postea dictus est Piotrek magnus Comes de Skrzin; addit: Iste est Petrus, cui ob merita, dexteritatem, & fidem ejus, contulit Boleslaus Comitatum in Skrzin cum aliis multis possessionibus, in uxorem eidem dando Mariam Principem Russiæ, Germanam Jaroslai Ducis Wlodomiriensis. [77 ecclesiarum fundatorem] Iste est qui in Polonia extruxit septuaginta septem ecclesias, lapide secto & dolato. Iste est qui duo monasteria construxit & dotavit, unum Sanctimonialium Ordinis Præmonstratensis, in villa Chalinc Wladislaviensis diœcesis, quod successu temporis transtulit, propter uberius solum, in oppidum Strzelno, ejusdem diœcesis Wratislaviensis; aliud monasterium extra muros Wratislaviæ ad S. Vincentium, quod abunde dotavit, [& monasterii S. Vincentii Vratislaviæ:] & Fratres Præmonstratenses, noviter propagatos, introduxit. Iste pro insigni gessit, in campo albo figuram similem litteræ capitali K, in parte anteriori tres tracturas habentem, ad similitudinem ; supra galeam vero Cygnum gerebat. Nunc autem ejusce generationis Nobiles Poloni, Cygnum dumtaxat pro armis ferunt. Alia præclara facinora & exitus mortis hujus Comitis, postea dicentur.

[8] Capite 17 libri 3 idem Mathias, narrata morte Ducis Boleslai obita anno MCXL & electione Vladislai, [qui lingua oculisque postea privatus] ejusque in fratres molitionibus, ad eos privandos aßignata cuique a patre portione dominii; dicit quod Petrus, Comes magnus de Skrzin, sæpenumero abducens honestis persuasionibus Vladislaum, ne in propria viscera ageret, neque fratres suos exheredaret. Dux autem tum illa causa, tum stimulatus ab uxore, jocoso quodam Petri ad ipsum jocantem responso, acrius commota; commisit Militi Dolysz, Ducissæ caro, quem idem jocus videbatur sugillare impuri cum illa commercii, ut Petrum Comitem occulte ad pœnam raperet. Visa itaque opportunitate, quod Petrus filiam suam tradebat Jaxæ Duci Zarbiæ in Vratislavia, & hastarum ludos prœmio proposito victoribus promiserat; [sine iis vidisse & locutus dicitur,] tamquam ad ludum hastarum cum frequentibus supplicibus Dolycsz supervenit, & raptum Petrum Duci Vladislao obtulit vinctum. Qui, instante truculenta & implacabili muliere, lingua excisa & oculis effossis visu privatus est. Ajunt tamen historici Polonorum, toto quinquennio quo supervixit præfatus Petrus, miraculose & loquelam & visum rehabuisse. Mortuus (anno MCXLIX, ut mox ostendam) relatus est in Vratislaviam, & in medio chori S. Vincentii extra muros Vratislavienses Ordinis Præmonstratensis tumulatus. Postea conjux ejus adjecta est cineribus ipsius, de quibus hujusmodi rhythmi ad tumulum dictati videntur.

Hic situs est Petrus, Maria conjuge fretus,
Marmore splendente, Patre Guilielmo peragente.

[9] Is Petrus, ut fertur, salutari satisfactione sibi Romæ a Pœnitentiario injucta, [optime meritus de religione.] ecclesias magnifice constructas ac sumptuose erectas in regno Poloniæ, ex pecunia olim Regis Daciæ, auxit plurimum: e quibus nonnulla sub his nostris tempestatibus (scribebat Mathias anno MD) conspectui apparent atque cernuntur; quædam vero ædificiorum structuræ, per temporum curricula, immutatæ sunt. Earum multæ mox enumerantur, quarum situm & nomina licebit apud Mathiam legere: nobis satis est explicuisse, quis Petrus fuerit, & quo loco S. Vincentii Reliquias reposuerit, condito sub illius nomine Præmonstratensium monasterio; [nec non de Ordine Præmonstratensi] qui fortaßis gaudebunt suas in Polonia primas Colonias hic notatas legere. Ceterum ad cognoscendum ipsius fundationis annum facit, quod idem Matthias dicat Vladislaum mutilato Petro Comite, suos fratres e regno exterminare cœpisse, quos etiam in Posnaniensi castro obsederit, contemta Archiepiscopi Gneznensis ideo contra se lata excommunicatione: sed non impune. [cui fundavit S. Vincentii monasterium an. 1146] Principes enim, sumpto a desperatione consilio, irruptionē fecere in temulentum exercitum, atque ita soluta obsidio est. Vladislaus in Alemanniam fugit: quo etiam Regina ferox sese recepit, nihil minus quam quod ambierat consecuta. Facta sunt autem hæc ipso anno MCXLV, quo Petrus, utique miraculo curatus, ad Comitia Magdeburgensia venit; adeo ut veniendi causa fuisse videatur auxilium a Cæsare fratribus Principibus impetrandum, contra tam injustas molitiones: quandoquidem annus mox sequens MCXLVI Boleslai Crispi annus primus numeretur: [mortuus 1149.] qui idem potest fundationis prædictæ primus censeri, post quem adhuc supervixerit Petrus usque ad annum MCXLIX.

DE SANCTO IOANNE,
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.
Sylloge ex Augustino Valerio & aliis recentioribus.

SEC. IV.

[Commentarius]

Joannes, Episcopus Veronensis in Italia(S.)

G. H.

Inter quamplurimos Sanctos, ac potißimum Episcopos, quos habuit & veneratur Ecclesia Veronensis, fuit S. Alexander, a nobis relatus ad diem quartum hujus mensis Iunii. Ast nunc ad sextum ejusdem mensis recolitur memoria S. Joannis, de quo Tabulæ Martyrologii Romani sic habent: Veronæ S. Joannis Episcopi. [Memoria in Fastis:] Galesinius in suo Martyrologio addit, & Confessoris. Baronius autem in Notis, de eo etiam tabulæ Ecclesiæ Veronensis. Acta, sicut & aliorum Veronensium Episcoporum, Reverendissimus Augustinus Valerius, Episcopus Veronensis & S. R. E. Cardinalis, paucis complexus est. Similia indicat Galesinius. Ipse vero Augustinus Valerius fol. 39, de S. Joanne Episcopo Veronensi, hoc edidit elogium.

[2] [Elogium.] Joannem Episcopum Veronæ, S. Mauri successorem, virum sanctis moribus præditum, in nobilissima pascendarum animarum arte excelluisse, memoriæ proditum est. Perpetuam nominis sui memoriam in animis hominum vir Dei reliquit. Curavit ut S. Mauri, cui successit, corpus in basilica S. Stephani sepeliretur. Obiit VIII Idus Junii; sepultus est in eadem basilica S. Stephani. Idem Valerius fol. 4, [Corpus in ecclesia S. Stephani] ex tabula vetusta in membranis in sacrario Ecclesiæ S. Stephani, ait, in altari S. Mauri corpus S. Joannis Episcopi Veronensis asservari. Ibidem Franciscus Corna testatur, in ecclesia S. Stephani jacere corpora SS. Joannis & aliorum viginti Episcoporum Veronensium, quorum nomina exprimuntur.

[3] [in arca S. Mauri] Deinde fol. 8 ista addit Valerius: In arca S. Mauri, quæ est in crypta seu Confessione ejusdem ecclesiæ, est lamina plumbea his litteris incisa: Ossa sanctorum Episcoporum Veronensium, Mauri & Joannis, ut scripta referunt: quæ mira cum diligentia ac honore olim in adverso loco reposita, humore crescentis terræ proximi cœmeterii pene consumpta, huc cum altari anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo translata sunt. [translatum anno 1548] Hæc autem ossa valde venerabilia, cum primo detecta nihil odoris reddidissent, dum iterum moverentur, mirum reddiderunt odorem, quem non omnes senserunt. Voluit tamen Dominus eum a Joanne Archipresbytero ejus ecclesiæ, qui ea movebat, persentiri, ut majori custodia servarentur: ac majus miraculum appareret, [cum miro odore,] cum nec ipse quidquam odoris sensisset dum ea aperiret: quemadmodum Archipresbyter ipse, vir probatæ & inculpatæ vitæ, sæpe dum viveret asseruit, & litteris postea testatum reliquit. Hæc Valerius, ista subjungens: Franciscus Corna asserit, in altari S. Mauri esse corpus S. Joannis Episcopi Veronensis. Denique in Indice Reliquiarum fol. 87, Corpus, S. Joannis Episcopi esse in ecclesia S. Stephani, iterum confirmat.

[4] [Tempus Sedis.] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ elogium ex Augustino Valerio describit, addens Episcopum X fuisse, & ista annotat: Etsi tempus, quo SS. Maurus & Joannes vixerunt, minime in monumentis Ecclesiæ Veronensis proditur: ex quo tamen post S. Zenonem Sedem tenuerunt, possumus, S. Joannem circa extrema Diocletiani & Maximiani tempora floruisse, saltem leviter conjicere. Acta istius S. Zenonis illustravimus ad diem XII Aprilis, quem alii Confessorem, alii Martyrem dixerunt. Onuphrius Panvinius lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7, inter Episcopos antiquos statuit hos tres; Zenonem, quem ait vixisse anno CCL; eique succeßisse Maurum, atque obiisse XXI Novembris; tum Joannem, obiisseque VI Junii, & ambo sepultos ad S. Stephanum. Denique Ferdinandus Ughellus in Episcopis Veronensibus successorem Zenonis statuit S. Proculum, cujus Acta illustravimus ad diem XXIII Martii, statuimusque floruisse seculo quarto; quod idem de SS. Mauro & Joanne arbitramur posse dici, qui ab Ughello successores Proculi statuuntur.

DE SANCTO ANUB,
EREMITA IN ÆGYPTO.
Sylloge Actorum ex Vitis-Patrum, aliisque.

CIRCA CCCCLX.

[Commentarius]

Anub, Abbas Eremita in Ægypto(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Græci in Ms. Synaxario, quod nos Divione in collegio Societatis Iesu apud Petrum Chiffletium anno MDCLXII reperimus, celebrat memoriam S. Anub, Græce Ἄνουβ, in pace consummati. De eo multa leguntur in Vitis Patrum a nostro Rosweido editis, ac primo lib. 3 sub nomine Ruffini num. 199, lib. 5 interprete Pelagio libello 15 num. 11, & lib. 7 interprete Paschasio cap. 42 num. 4 Acta, referuntur, quorum hoc est apud Pelagium initium: Narravit Abbas Joannes, [Cum 6 fratribus monachus in Scethi.] Quia Abbas Anub & Abbas Pastor, & residui fratres eorum ex eodem utero nati, Monachi fuerunt in Scethi. Qui hic Pastor appellatur, aliis servato nomine Græco est Pœmen, & inde detorto vocabulo Pimenius. Hinc apud Paschasium ita legitur:

[2] Cum aliquando gens Mazycum, in Scethi superveniens, multos ex Patribus occidisset; Abbas Pimenius, una cum alio Patre seniore Anub, & cum quinque aliis Patribus fugiens inde, venit ad locum qui dicitur Terenuthi: & invenerunt ibi templum antiquum desertum, [abit Terenuthum,] & manserunt hi septem pariter, donec cognoscerent, ubi unusquisque in Ægypto mansurus esset. Decreverunt autem inter se dicentes, Septimana hac unusquisque requiescat apud se, & alter ad alterum non loquatur. Cum autem id facerent, erat in templo illo statua cujusdam idoli. Abbas autem Anub exurgens mane lapidabat eam in facie: & vespere veniens, dicebat ad eam, Peccavi, indulge mihi: & sic fecit per totam hebdomadam. Die autem Sabbati cum venissent pariter, dixit ei Abbas Pimenius. Quid voluisti hac tota hebdomada facere: ut homo fidelis diceres idolo, Indulge mihi. [ubi idolum mane lapidans, & vespere veniam ab eo petens,] Dixit ei senex Anub: Hoc ego propter vos feci: Dicite mihi: Numquid quando hoc idolum lapidabam, locutum est aut iratum? aut quando indulgentiam petebam, numquid exaltavit se aut gloriatum est? Cui Abbas Pimenius respondit: Non utique. Tunc dixit senex: Fratres, ecce septem sumus: si vultis ergo pariter manere, ut lucrum animæ faciamus, sit idolum istud nobis in exemplum; ne, quando injuriatur aliquis, irascatur: ne, quando ab eo venia petitur, glorietur aut extollatur: [ipsum illis ponit exemplum patientiæ & humilitatis:] si autem ita non vultis, unusquisque vadat quo vult. At illi projicientes se in terram, spoponderunt se ita facturos: & sic permanserunt per multos annos, cum magna humilitate & abstinentia, unum ex ipsis facientes dispensatorem. Et erat eis perfectio & unum desiderium: & quidquid positum erat in mensa, reficiebantur, nullo dicente, Adfer nobis illud; aut, Istud nolo comedere. Quatuor siquidem horas dormiebant in nocte, & quatuor psallebant, & quatuor operabantur. In die vero per intervalla horarum officiis divinis insistebant, operantes & legentes & findentes folia herbarum usque ad horam nonam. [atque annis aliquot cum illis perseverat:] Post hoc vero victum sibi preparabant, colligentes quasdam herbas terræ.

[3] Hæc ibi, quæ fere eadem habentur apud Pelagium, nec non Græcolatine in Apophthegmatis Patrum, editis a Ioanne Bapt. Cotellerio tom. 1 Monumentorum Ecclesiæ Græcæ pag. 393. Apud Rufinum vero, ubi, omissa prima littera, Nub scribitur, cap. 154 sic continuatur narratio: Abbas Poemen & Abbas Nuph, postquam in desertum venerunt, desiderabat mater eorum videre eos, & sæpe veniebat ad eorum cellam, nec tamen potuit illic contemplari eos. [nec permittit se aut fratrem a matre propria videri.] Captato itaque tempore occurrit eis, cum ad ecclesiam festinarent. Qua visa reversi velociter, ostium cellæ clauserunt: illa autem stans foris cum lacrymis quærebat eos. Tunc Abbas Nuph egressus ad beatum Pœmenem, ait: Quid faciemus de hac matre nostra, quæ plangit ad ostium? Tunc exurgens Abbas Pœmen vadit ad ostium: quo non aperto audiens eam continuo lamentari, dixit ei: Cur tantos clamores, cum jam ætate defessa sis, & planctus effundis? Illa autem, voce filii cognita, amplius exclamavit, dicens: Quoniam vos videre volo, filii. Quid est enim si vos videro? Nonne sum vestra genitrix? Nonne vos his meis lactavi uberibus? Jam omni morarum contractione repleta sum, & audita voce tua omnia viscera mea præ desiderio conturbata sunt. Cui Pœmen ait: Hic nos magis, an in futuro seculo videre desideras? At illa dixit: Quid ergo si vos hic non videro, quasi illic pro certo visura sim? Sene autem respondente, Quod si tu hic cohibere potueris, ne nos videas, illic nos procul dubio semper videbis; tunc illa discessit, cum gaudio dicens; Si pro certo illic vos visura sum, hic vos videre jam nolo. Hæc ibi, quæ etiam apud Pelagium libello 4 num. 33 referuntur; sed qui supra Nub & Nuph appellatur, ibidem Anub dicitur, & loco Pœmenis, scribitur nomen Pastoris: cujus memoria sub nomine Pœmenis celebratur in Menæis excusis & variis Ms. ad diem XXVII Augusti. Christophorus Mitylenæus, in suo Menologio hoc VI Iunii, solum Ποιμένα πανάριστον, Pœmenem omnino optimum, interserit.

[4] Demum apud eumdem Ruffinum cap. 10 indicantur revelationes & pius obitus ejusdem Anuph (uti ibidem appellatur) quæ eadem damus ex Historia Lausiaca Palladii Episcopi, relata Græce & Latine tom. 2 Bibliothecæ veterum Patrum, Græco-Latine Parisiis anno MDLXXIV excusa, ubi cap. 55 & sequentibus Græce scribitur Ἀνοὺβ, Latine Anuph, & ista narrantur. [invisendus a tribus Abbatibus,] Abbas Sarus, & Esaias, & Paulus, sibi invicem repente occurrerunt ad fluvium, viri pii & egregii exercitatores, invisuri magnum Abbatem Anub. stabat autem eorum intervallum tribus mansionibus: & dicunt ad se invicem: Ostendat unusquisque nostrum suum vitæ institutum; & quemadmodum fuit in hac vita a Deo honoratus. Abbas autem Sarus dixit eis: Peto a Deo donū, ut nos virtute spiritus indefessi ad locum perveniamus. Et cum ipse solum orasset, inventum est protinus paratum navigium & ventus secundus, & momento temporis inventi sunt in loco, cum adverso flumine navigassent. Esaias autem dicit eis; Et quid mirum, o amici, si vir Dei nobis occurrerit, qui vitam narret uniuscujusque? Paulus autem dicit eis: Quid si Deus nobis revelaverit, quod post tres dies assumat hominem?

[5] [eis occurrit:] Cum autem paulo ulterius processissent, vir eis obviam factus, eos salutat. Paulus autem ei dicit: Dic nobis quæ recte egisti: nam post crastinum abibis ad Dominum. Dixit autem eis Anub: Benedictus Deus, qui mihi hæc quoque significavit, & vestrum vitæ institutum & adventum. Cum autem dixisset, quæ unusquisque eorum recte gesserat, exposuit deinceps quæ ipse fecerat, dicens: [narrat a se gesta:] Ex quo Servatoris nomen professus sum in terra, ex ore meo non est egressum mendacium: humani cibi nihil sumpsi, me cælesti alimento alente quotidie Angelo: nullius alterius rei cupiditas in cor meum ascendit, præterquam Dei. Nihil ex rebus terrenis occultavit mihi Deus, quod non significarit & ostenderit mihi. Non interdiu somnum cepi, non noctu requievi, Deum querens. Una semper mihi adfuit Angelus, ostendens mundi potestates. Lumen cogitationis meæ numquam fuit extinctum. Omnem petitionem accepi a Deo protinus. [& revelationes sibi factas,] Vidi sæpenumero Deo assistentes myriades Angelorum: vidi choros Justorum: vidi Martyrum congeriem: vidi Monachorum institutionem: vidi opus omnium Deum laudantium: vidi Satanam igni traditum: vidi angelos ejus punitos: vidi justos lætantes in æternum. Hæc & multa alia narrans, tertio die tradidit animam: [moriensque in cælum portatur:] eamque statim suscipientes Angeli & chori Martyrum in cælos sustulerunt, ipsis videntibus & hymnos audientibus.

D. P.

[6] Hactenus collecta ab Henschenio nostro, concludat Distichon de S. Anub, in citato supra Ms. Synaxario Chiffletiano tale repertum:

Τοῖς ζῶσιν ὡς ζῶν μέχρι δεῦρο δεικνύει,
Σημιοποιῶν καὶ θανὼν, Ἀνοὺβ χάριν.

A morte signa perpetrans, velut vivens, [ac miracula patrat.]
Largitur Anub gratias usque hodie.

Ad ætatem quod attinet, erui ea potest ex dictis a me IV Iunii; ubi de Sancto Alona, eaque occasione quæsivi in ætatem S. Pœmenis; quem inveni loquentem de temporibus Theodosii Iunioris, ut nuper præteritis. Cum ergo Imperatori isti, sub annum CCCCL defuncto, supervixerit Pœmen; verosimile fit, fratrem ejus majorem Anub haud diu ante vel post Theodosium obiisse. Mazyes sive Mazyces, quorum incursio in Scethin Sanctos fratres alio fugere compulit; Stephano dicuntur Mauritaniæ Cæsariensis populi fuisse, [videtur ultra an. 450 vixisse.] eorumque Rex Iarbas Suetonio memoratur. Prius ergo quam illi in Scethin, Alexandriæ propinquam solitudinem, penetrarent; debuerunt Mauritaniam Sitifensem, Numidiamque & Byzacenam, ac Tripolitanam provincias, cum utraque Lybia, atque adeo fere totam quam longa est Africam per currisse populabundi. Sed verosimile est eos æque ac ceteros Mauros, non suis, sed Wandalorum auspiciis tunc militasse; eoque obscuriorem apud Historicos factam memoriam damnorum, Ægypto per eos, ut pote Wandalorum stipendiarios, illatorum. Erant autem Mauri, quotquot interiora Africæ habitabant, adhuc Ethnici, uti ex Procopio Cæsariensi lib. 1 cap. 8 liquet, narrante, quomodo post mortem Geizerici a Wandalis defecerint, eosque sub ipsorum Rege Transimundo circa annum CCCCXC etiam vicerint.

DE S. EUSTORGIO SECUNDO,
EPISCOPO MEDIOLANENSI.
Sylloge de ejus cultu, actis atque ætate.

ANNO DXVIII.

[Commentarius]

Eustorgius II, Episcopus Mediolanensis(S.)

AUCTORE G. H.

Mediolanum, nobilißima Italiæ civitas & Insubriæ caput, suos habuit a temporibus Apostolorum Episcopos postea Archiepiscopos dictos, quibus etiamnum subsunt quindecim Episcopi: sed, quod maxime gloriosum est, inter istos habuit sex & triginta Sanctorum catalogo adscriptos. Tales fuerunt duo Eustorgii, quorum primus vixit seculo Christi quarto, & ad diem XVIII Septembris solenni veneratione colitur, sepultus in ecclesia illi dicata. [Cultus sacer.] Secundus ad hunc VI Iunii est Martyrologio Romano adscriptus his verbis: Mediolani depositio S. Eustorgii secundi, Episcopi & Confessoris. Quæ ejus Depositio celebratur in Missali secundum morem S. Ambrosii sub annum MDXXII excuso, & in Breviariis juxta institutionem S. Ambrosii, anno MDXXXVIII & MDLVI impreßis, atque in Breviario Ambrosiano, S. Caroli Cardinalis Archiepiscopi jussu sub annum MDLXXXII edito, & recognito recusoque sub nota anni MDCXXV: in quo hæc Lectio propria de ejus rebus gestis recitatur.

[2] [Elogium ex Breviario.] Eustorgius secundus, magno vir ingenio, rerum divinarum studio totus deditus, Laurentio in Archiepiscopatu Mediolanensi succedens, ad Ecclesiam sibi commissam optime gerendam eas attulit virtutes, quæ cum religionis officiis conjunctæ, salutares fructus pepererunt. Fuit enim pietatis, æquitatis, & virtutum pastoralium cultor egregius. Florianum, e patre impio natum, ab ultima Pannonia Mediolanum profectum, domi excepit, fide instruxit, baptizavit, litteris erudivit, Diaconum fecit: qui deinceps Ecclesiæ Hispalensis Episcopus, sanctitatis laude floruit. Patrimonium vero Ecclesiæ defendit & auxit. Baptisterium mirifico opere ædificavit. Alia multa egit, in quibus spectata ejus sanctitate in numerum Confessorum relatus est. Quievit in Domino, pridie Nonas Junii. Sepultus est in basilica S. Laurentii. Hæc ibi, sed sexto die Iunii, qui est postridie Nonas, sive octavo Idus Junii. Nusquam reperimus Acta antiqua Eustorgii secundi: proinde, quæ ex Breviario Mediolanensi jam desumpsimus, pro qualicumque fundamento damus. Nam Ferdinandus Ughellus, agens de hoc Sancto, asserit, eorum monumenta, qui de Mediolanensibus Præsulibus scripsere, pluribus scatere erroribus: imo res gestæ utriusque Eustorgii sæpius reperiuntur confusæ. Ita Eustorgius primus, in Lectionibus Breviarii præcitati, ad diem XVIII Septembris, dicitur e nobili familia in Græcia natus. De secundi Eustorgii patria silet quidem jam producta Lectio; sed alii paßim scribunt cum primo natione Græcum etiam fuisse, & e Græcia in Italiam venisse, ac vixisse Romæ sanctitate celebrem sub Gelasio primo, [Creatus Episcopus circa annum 514] Symmacho, atque Hormisda Pontificibus: quorum postremus eumdem Laurentio Littæ, in Sede Mediolanensi suffecerit, circa annum Salutis DXIV. Ita Ughellus. At Florianus qui a S. Eustorgio conversus, litteris instructus, & Diaconus dicitur consecratus, ac postea Hispalensis Episcopus creatus; ab Hispalensibus & aliis Hispanis appellatur S. Laureanus, atque celebrem cultum habuit, etiam Martyrologio Romano inscriptus, ad diem IV Iulii, martyrio sub Totila Gothorum Rege in Italia anno DXLIV coronatus.

[3] Fuerat eodem seculo Rex Italiæ Theodoricus, ab an. CCCCXCIII ad an. DXXVI; [accipit epistolam a Theodorico Rege Italiæ:] qui apud Caßiodorum lib. 1 Variarum, epistolam IX scripsit huic Eustorgio, qua indicat Episcopum Augustæ Prætoriæ apud se falso accusatum esse & absolutum. Ipsa hujusmodi est. Eustorgio, viro venerabili, Mediolanensi Episcopo, Theodoricus Rex. Tuta est conditio subjectorum, ubi vivitur sub æquitate regnantium: nec decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. Fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quæ numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. Atque ideo, quod Beatitudini vestre gratissimum esse confidimus, præsenti tenore declaramus; Augustanæ civitatis Episcopum, proditionis patriæ falsis criminationibus accusatum: quia a nobis honori pristino restitutus, jus habeat Episcopatus omne quod habuit. Nihil enim in tali honore temeraria cogitatione præsumendum est: ubi, si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem. Quidquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. Volumus etiam impugnatores ejus legitima pœna percellere: sed quoniam & ipsi Clericatus nomine fungebantur, ad Sanctitatis vestræ judicium, cuncta transmittimus ordinanda: cujus est & æquitatem moribus talibus imponere, quam novimus traditionem Ecclesiasticam custodire. Hæc Rex Theodoricus, qui Mediolanensem Ecclesiam benigne fovit: nam S. Eustorgio, nonnulla prædia in insula Sicilia Ecclesiæ suæ asserenti, ne favor ei adversus injuriam deesset, Præsidi scripsit: Estque hæc apud Caßiodorum lib. 1 epistola XXIX.

[4] Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustinere, [ab eodem protegitur.] quos videtur pietas nostra protegere (quia regnantis est gloria, subjectorum otiosa tranquillitas) tamen specialiter Ecclesias ab omni injuria reddi cupimus alienas, quibus dum æquabilia præstantur, misericordia Divinitatis acquiritur. Et ideo beatissimi viri Eustorgii, Episcopi sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ, petitione permoti, præsentibus te affatibus admonemus, ut prædiis vel honoribus istius Ecclesiæ intra Siciliam constitutis, tuitionem studeas salva civilitate præstare: nec a quoquam, cujuslibet nationis homine, contra fas patiaris opprimi, quos decet Divinitatis intuitu sublevari: ita tamen ut causis publicis & privatis, quæ contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant. Quia sicut nolumus eos ab aliquo prægravari, ita exemptos a tramite justitiæ non patimur inveniri.

[5] Hæc ibi. E quibus constat S. Eustorgium secundum vixisse seculo Christi sexto, [Errores aliorum emendantur.] ac multum aberrare eos, qui S. Ioannis Damasceni discipulum fecerunt; sic enim seculo Christi octavo debuisset floruisse, ac Sedi Mediolanensi præfuisse. Galesinius ipsum exornat grandi elogio, quo ait, eum magnis monumentis Ecclesiam Mediolanensem instruxisse atque ornavisse, ejus cura sacris ad urbem Mediolanum Sanctorum Magorum corporibus Constantinopoli translatis, atque ob eam causam templo religiosissimo extructo. Sed hoc paßim alii Scriptores Mediolanenses adscribunt S. Eustorgio primo. Præterea in Notis asserit idem Galesinius, in diœcesi Mediolanensi illius nomine sacras ædes quinque extructas, idque sciri ex antiquo codice. Non existimo facile discerni potuisse, hujusne an primi, ecclesiæ illæ sint, donec distinctius id probetur. Demum Ughellus asserit, S. Eustorgium secundum sub Pontificatu Hormisdæ evolasse ad cælos anno DXXII. Quo id calculo statuat, ipse viderit.

D. P.

[6] Dedi ego ante ultimum Tomum Maji, Episcoporum & Archiepiscoporum Mediolanensium seriem, Chronologice deductam, secundum vetustas Ambrosianæ Bibliothecæ membranas; ad quas, & ad nomen S. Laurentii, demonstravi, [Sedit an. 7] non potuisse hunc ultra annum DXII vivendo pertigisse. Post Laurentium juxta membranas istas, S. Eustorgius sedit annis VII; depositus VIII Idus Junii, ad S. Xistum. Ab anno autem DXII, per annos VII progrediens, pervenies ad annum DXVIII, quo Sanctus hic obierit: quod certius probari posset, si tempus S. Magni, Eustorgio subrogati, sine errore reperiretur notatum. Sed quam manifestus est error in annis XXX ei attributis, tam incerta est, nec nisi per conjecturam habetur correctio, annos XIII Magno relinquens; [defunctus anno 518.] ut per annos XXIII, S. Datio sequenti attributos, veniatur ad annum DLII, quem ultimum ei fuisse ad XIV Ianuarii ostendit Bollandus. Notabis autem, si placet, quod prænotati anni sic procedant, ut ultimi primique inter decessores ac successores dividantur, utrisque communes, nec enim aliter fieri potuit, non nisi annos supputanti, neglecta scrupulosiori definitione mensium atque dierum.

[7] In eodem Chronologico Tractatu, post memoratum S. Simplicianum, D. Ambrosii successorem, [Nihil egit circa tres Magos.] ostendi quam male ei fingatur succeßisse frater S. Eustorgii Arsacius, qualis inter Mediolanenses nullus fuit; nec aliam videri occasionem sumptam duobus istis male suppositis fratribus translationem trium Magorum adscribendi, quam quia Magi depositi fuerint in ecclesia S. Eustorgii, idque seculo VII Christianæ æræ; sic ut neuter Eustorgius partem in ista Translatione habuerit, gratia vero tota debeatur S. Arsatio; non Mediolanensis, sed Orientalis alicujus Ecclesiæ Episcopo; qui in Bavaria, post allatum corpus S. Ambrosii, colitur XII Novembris: quando licebit examinandam dare affictam illi Vitam, & in figmentis fundamentum quærere verosimilioris opinationis, circa dicta Sanctorum trium Magorum corpora, ex Oriente Constantinopolim, atque Mediolanum translata; unde Coloniam Agrippinam ad Rhenum denique transierunt, tempore Friderici Ænobarbi seculo XII.

[8] Denique docui in jam dicto Tractatu, S. Xisti ecclesiam, quæ nunc Laurentiana dicitur, ipsam esse, [Depositio in Basilica Laurentiana.] quam S. Caßiano prius dedicatam, S. Laurentius prælaudatus restauravit sub invocatione S. Xisti; & allegavi repertam sub altari schedam, sic inscriptam: Sanctorum Confessorum Eustorgii, Laurentii, & Theodori, MCCCCXCIV, die X Septembris: quam censui intelligendam, de eorumdem sub isto altari tunc innovati repositione. Nunc insuper animadverto, schedæ istius Auctorem, si in nominandis ipsis Sanctis ordinem spectavit ætatis, pro secundo Eustorgio accepisse primum: ita sæpe vacillant, quæ absque veteri teste recentiores suggerunt.

DE SANCTO CLAUDIO,
EPISCOPO VESONTIONENSI ET ABBATE IURENSI.

ANNO DLXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De monasterio, ætate, vita, miraculis, & cultu Sancti.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia(S.)

AUCTORE G. H.

Apud antiquos Sequanos, in hodierno Comitatu Burgundiæ, extat mons altus & late extensus, cui ab antiquo inditum nomen Jura hactenus permanet. [Monasterium Jurense, dictum Condatescense,] In hujus parte, versus Breßiam & Beugesiam, vitam solitariam auspicatus est S. Romanus, cujus Acta illustravimus XXVIII Februarii. Romano acceßit frater S. Lupicinus, cujus itidem Acta dedimus XXI Martii: ambo autem ibidem monasterium Cordatescense excitarunt, quod postmodum Abbas rexit S. Eugendus, a nobis ad Kalendas Ianuarii relatus: & ab hoc illud postmodum dictum fuit monasterium S. Eugendi, [post S. Eugendi,] vulgo S. Oyan, usque ad seculum Christi duodecimum, uti constat infra ex Vita & miraculis S. Claudii; a quo denominatum sequentibus seculis monasterium, simul & adjunctum ei oppidum, non aliter ad nostra usque tempora, [Nunc S. Claudii:] quam S. Claudii vulgo audit. Causam refundunt omnes in præsentiam Corporis & miracula ibidem patrata, solennesque variarum illuc gentium peregrinationes. Descripsit nobis R. P. Petrus Verne Societatis Iesu Flexiæ, Idibus Decembris anno MDCLXVI, aliquam suam peregrinationem, & varias quas in ea veneratus est Reliquias sacras, interque alia ista nuntiat: Cum ante quinque annos Anecio, ubi quiescit corpus S. Francisci Salesii, transirem per montem Jura in finibus Helvetiorum; invisi templum Divi Claudii, & ibi tetigi corpus magni illius Sancti, quod adhuc integrum perseverat, [ubi hujus corpus integrum.] sed exuccum fere & siccum. In miraculis certe posteriorum temporum de quibus infra, nihil frequentius legitur, quam ad Sanctorum pedum oscula admissos, a suis infirmitatibus liberatos ægros: quare curavi ut in arca sua jacentis delineatio quam posset accuratißima peteretur, quam hic repræsentarem in ære sculptam, sed necdum accepi.

[2] [Natus is an. 484] Floruit S. Claudius seculo potißimum sexto, natus circa annum CCCCLXXXIV: qui cum esset annorum ætatis viginti, in Canonicum Cathedralis Ecclesiæ Bisuntinæ receptus, circa annum DIV. Completis deinde annis duodecim, electus est in Episcopum, [Episcopus an. 516 ordinatus,] circa annum DXVI. Hujus calculi probatio habetur ex Concilio, Epaone sub S. Avito Episcopo Viennensi anno DXVII celebrato XV Septembris, cui subscripsit Claudius, in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Vesontionensis. Eodem aut sequenti anno habitum est Concilium Lugdunense, cui etiam consensit, in Christi nomine, Claudius Episcopus; non apposito ipsi aut aliis Episcopis nomine propriæ Sedis: eum tamen arbitramur fuisse S. Claudium Episcopum Vesontionensem: cui etiam S. Avitus Viennensis Episcopus inscripsisse debuit epistolam LVI, quam inter epistolas & reliqua opuscula edidit Iacobus Sirmondus. Anno autem septimo sui Episcopatus, Christi DXXIII, in monasterium S. Eugendi secessit, ubi creatus est Abbas, anno vicesimo sexto & quingentesimo (non sexcentesimo, [Abbas anno 526] uti per errorem exaratum est) S. Joanne Apostolicam Sedem tenente & approbante. Est is S. Ioannes, primus istius nominis Papa, dicto anno DXXVI Ravennæ vita functus, & colitur XXVII Maji, quo die Acta ejus dedimus. Expleto autem anno quinquagesimo quinto, a quo tempore Abbas electus est, migravit ad Dominum (ergo circa annum DLXXXI) & quingentis quinquaginta quatuor annis, [mortuus an. 581.] miraculis assidue crebrescentibus, in ecclesia B. Eugendi requievit: ad annum scilicet MCXXXV, quo Vita brevior scripta videri potest, cum nonnullis miraculis, quibus alia aliaque succeßive adjuncta sint; notatur enim in iis tempus Frederici Romanorum Imperatoris, & Alexandri Apostolicæ Sedi præsidentis. Hic autem est Alexander tertius, electus VI Septembris anni MCLIX; qui & erat annus quintus, a quo Fredericus fuerat Romæ in Imperatorem coronatus, quod factum XIX Iunii anni MCLV. Atque hæc est certior ratio temporis, deducta ex ipsis Actis: quæ cur tam tarde descripta sint, nulla dari verosimilior potest ratio, quam quod viri sanctitas, publico digna cultu, non prius innotuerit, per incorruptionem corporis, casu forsan aliquo vel miraculo revelatam; ad quod mox cœperint votivæ peregrinationes; quibus denique factum est, ut quod primum S. Eugendi dicebatur monasterium, dici cœperit SS. Eugendi & Claudii, ac denique solius S. Claudii nomine appellari; ut mirum non sit, si ordinare Chronologiam volentibus adeo incertæ steterint, ut mox dicam, conjecturæ.

[3] Damus ergo primo loco Vitam breviorem ex Ms. codice monasterii S. Claudii, [Datur Vita 12 sec. collecta ex Ms.] a Petro Francisco Chiffletio nobis submissam, scriptam (ut jam diximus) seculo Christi duodecimo. Ex ista autem Vita desumptæ sunt Lectiones pervetusti Breviarii Ecclesiæ Vesontionensis, in membranis descriptæ, uti etiam Breviarii Maurianensis anni 1512, Æduensis 1534, Lingonensis & aliorum. Acta dein subjungimus longiora, diu postea composita & interpolata, in quibus num. 10 appellatur Sanctus, [& alia deinde interpolata,] patrator miraculorum, de quibus extant libri, scilicet, (ut infra constabit) seculo Christi duodecimo & sequentibus conscripti. Hic Auctor adjunxit rebus a se narratis varias circumstantias, quæ cum jam aßignata Chronologia non consistunt, infra in Annotatis referendas & commodius rejiciendas. Acta istæc edidit nuper Mabilio, & ante ipsum Ioannes Iacobus Chiffletius in secunda parte Vesontionensis historiæ a pag. 139, & a nostro diversum valde exhibet calculum temporis: [edita a Jo. Jac. Chiffletio,] quod etiam fecit frater ejus Petrus Franciscus, singula se latius deducturum pollicitus in suo Tractatu de hoc monasterio Iurensi: sed hunc Tractatum, jam pridem expectatum, nescimus an ultra primas cogitationes promoverit, multis aliis quæ interea edidit distractus. Calculum ab eo acceptum interim ediderunt Sammarthani, Tomo quarto Galliæ Christianæ in monasterio Iurensi; non satis memores eorum, quæ Tomo primo in Archiepiscopis Bisuntinensibus ediderant cum discrimine fere centum annorum. Interim Chiffletios secutus est Mabillio tomo 2 de Sanctis Ordinis Benedictini, [Mabilione.] forte quia commodius illi adscribere poterat S. Claudium, si crederetur usque ad annum DCXCVIII vixisse.

[4] Laurentius Surius eadem Acta se reperisse, ait, in quodam impresso codice, eaque suo operi, sed mutato stylo, ad hunc diem VI Iunii inseruit. Videtur autem impressus codex ille esse aut Legenda Claudii de Rota, [Claudio de Rota,] anno MDXXXI excusa, in qua cap. 177 continetur; aut potius Appendix seu Supplementum ad Catalogum Petri de Natalibus, Lugduni impressum anno MDXIV, & titulum omnino dolosum præferens, De Sanctis nuperrime Canonizatis. Fuerat nempe Catalogus iste Vicentiæ anno MCCCCXCIII excusus, [& in Supplemento Lugdunen. Petri de Natalibus.] curante Antonio Versio Vicentino; cui ad calcem libri visum est non inutile, quorumdam Sanctorum, a Petro omissorum, gesta subnectere ex eorum historiis quam compendiose posset, ordine temporis tantummodo servato. Constat hoc Supplementum Capitibus XXV, quibus Editor Lugdunensis titulum istum fallacem fecit, quasi omnes quorum sic Vitas dat, revera fuerint expresse Canonizati, idque recens, quod de omnibus non probatur; & sic male intitulato Supplemento adduntur nova tria Capita de Ramis Palmarum, de Cœna Domini & S. Claudio, quasi etiam S. Claudius primum circa initium seculi XV tandem fuisset Sanctis adscriptus. Res ejusdem, in vita ac morte gestas, Lugduni anno MDCXXVII edidit, sed idiomate Gallico, Henricus Bugetus, magnus istarum ditionum Index: [Dum expectantur recentiora miracula,] sed potißimum ex jam citatis Latinis Actis desumptas, quibus subjunguntur ultra centum miracula, ex infinita (uti num. 101 scribit Auctor) multitudine eorum selecta, quæ ab anno MCCCXL usque ad annum MDCVII, interceßione & meritis S. Claudii, fuerunt patrata. Hæc ergo, Latine reddita dabimus, nisi interea vel magna illa nanciscamur volumina, ex quibus in ipso monasterio servatis longe plura haberi posse præfatur Bugetus; vel id, quod essemus facturi nos, faciat alius, idque Latina aut saltem primigenia phrasi. Interim autem, [dantur vetustiora ex Codice Ms.] dum alterutrum expectamus, ideoque differimus quidquam ex Gallico Latinum facere; habebit Lector, utramque Vitam, & Miracula illa, quæ jam composita prima Vita, diximus scribi cœpta seculo XII.

[5] Antiquitatem cultus, saltem mediocrem, abunde testatur citatum supra Ms. Breviarium Ecclesiæ Vesontionensis; [Cultus antiquus in variis Breviariis,] in quo præter Lectiones supra indicatas sunt Hymni, Antiphonæ, & Responsoria propria de Sancto, quæ ibi videri possunt. Solum propono Orationem quæ est hujusmodi. Omnipotens sempiterne Deus, qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hodierna die Beatum Claudium Confessorem tuum atque Pontificem æternæ beatitudinis gloria sublimasti; concede propitius, ut cujus merita veneramur in terris, intercessionis ejus auxilio, apud tuam misericordiam muniamur in cælis. [ob corpus incorruptū anno 1243 translatum] Hæc eadem Oratio recitanda proponitur in Breviario Bisuntino, quod anno MDXC juxta Concilii Tridentini decretum est excusum: item in Maurianensi, Altißiodorensi, Lingonensi, & aliis, paucis autem mutatis etiam in Æduensi supra citato. Huc porro spectat industria Humberti de Buenco Abbatis, quem anno MCCXLIII thecas argenteas affabre elaborandas curasse, quibus SS. Eugendi & Claudii corpora reconderentur, indicat Mabilio sub finem Vitæ.

[6] Inter Martyrologia, Sanctum hunc recoli præcipientia, antiquitate & auctoritate primum est B. Rabani Mauri, Archiepiscopi Moguntini, [memoria in variis Martyrologiis:] scriptum circa annum DCCCL, ubi sic legitur: VIII Idus Junii, Depositio B. Claudii Episcopi. Rabano succedunt plurima Usuardi exemplaria, variis locis varie aucta, incertum quo tempore, ac nominatim Ms. Bruxellense S. Gudilæ, & Parisiis excusum anno MDXXXVI. His accedunt Florarium Sanctorum Ms. Grevenus & Molanus in Additionibus ad Usuardum, Maurolycus, Felicius, Canisius, Saussajus, aliique cum hodierno Martyrologio Romano. Eumdem retulit in Natalibus Sanctorum Canonicorum Ghinius, & Martyrologiis Benedictinis ipsum adscripserunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, cum Mabilione supra relato: & Wion quidem asserit, Episcopum Bisuntinum creatum anno DCXXIV, atque Episcopum interfuisse Concilio Epaonensi, scilicet annis centum & septem antequam ordinaretur: quia Concilium illud anno DXVII fuit celebratum. Ita idem Wion statuerat S. Romanum, primum Jurensem Abbatem & fundatorem, floruisse circa annum Domini DLXIV, quem ad ejus Acta XXVIII Februarii probavimus centum annis citius, circa annum videlicet CCCCLX, vita functum fuisse. Quidni ex simili calculo annus DCXXVI intrusus fuerit loco anni DXXVI, non tam Episcopalis, quam Abbatialis regiminis, uti supra diximus. Præterea Nonis Junii, in diœcesi Lugdunensi, S. Claudii Archiepiscopi Bisontini memoria, [etiam 5 & 7 Junii] celebratur in quodam Bisontinensis Ecclesiæ S. Stephani Martyrologio, apud citatum supra Ioannem Iacobum Chifletium pag. 149. Quo etiam die memoratur in Martyrologio Bellini, auctius Parisiis sub nota anni MDXXI excuso: die autem VII in Supposititio Beda, [& 12 Januarii:] nec non apud Galesinium & Canisium. Ast XII Ianuarii est idem Episcopus Claudius inscriptus cuidam Kalendario Ordinis S. Benedicti, sed non admodum antiquo. Demum Carolus Bartholomæus Piazza, in Sanctuario seu Menologio perpetuo Romano, asserit ad hunc VI Iunii solennem S. Claudii festivitatem celebrari Romæ, [solennitas Romæ.] in Ecclesia Burgundionum, prope Ecclesiam S. Mariæ in Via.

APPENDIX
Designatio Operis, a Petro Franc. Chiffletio relicti.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia(S.)

D. P.

[7] Hactenus Henschenius; post cujus obitum annis octo elapsis, accepi Parisiis, beneficio P. Joannis Harduini, quidquid undique ex vetustis monumentis collectum, vel proprio marte elaboratum de Sanctis dimiserat Chiffletius, [Opus Petri Francisci Chiffletii p. m. quadripartitū.] in Collegio Claromontano nostro Vita functus; atque in his ingens opus, cui, ante annos circiter sexaginta cœpto, Titulum denique hunc factum invenio: Sacrarium monasterii Jurensis Condatescensis, tertiodecimo abhinc seculo fundati, quod est caput monastici Ordinis in Provincia Sequanorum; mediis seculis a S. Eugendo sive Augendo, quingentis vero ab hinc annis frequentius a S. Claudio nuncupatum; quatuor in partes divisum.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Hanc in tempus faciendæ editionis distulisse videtur Auctor: ejus certe nihil post mortem apparuit, luci publicæ paratum.

PARS PRIMA.

Chronicon Abbatum monasterii S. Augendi Jurensis, sive S. Claudii, a primo Fundatore S. Romano ad nostra usque tempora deductum.

PARS SECVNDA.

De primis monasterii Condatescensis Abbatibus, Romano, Lupicino, & Augendo, auctore S. Augendi æquali anonymo, qui fuisse videtur Pragmatius Presbyter.

Vitæ Sanctorum Abbatum Lupicini & Romani, auctore Gregorio Turonensi Episcopo, libro de Vitis Patrum, capite primo.

ILLVSTRATIONES IVRENSES.

Capvt I De auctore qui Sanctorum Romani, Lupicini, & Augendi Vitas conscripsit: illum videri Pragmatium Presbyterum. De Joanne & Armentario quibus dicatæ sunt. Operis ipsius ratio & inscriptio. Obiter de Vitis Sanctorum, anonymo auctore vulgatis.
II Jurensem silvam an incolere cœperit S. Romanus imperante Gratiano? num in sua eremo a S. Martino Turonensi Episcopo, adhuc inter vivos superstite, conveniri potuerit.
III Ecquid Villæ-Jurensium nomine veniat in Vita S. Romani.
IV Quid schola Eugendi in epistola Aviti Viennensis XVII, ad Viventiolum Presbyterum.
V Monasterii Claudiani variæ appellationes. Serre-Jurensis tractus. Quenam sint Jurensia monasteria Apollinari Sidonio?
VI Monasterium Condatescense an primum & antiquissimum in Sequanis? Fines Sequanorum & Segusianorum.
VII An a S. Romano fundatum nuncupatumque sit Romanum monasterium in diœcesi Lausannensi, quod nunc est Prioratus Cluniacensis, ab Helvetiis execratus?
VIII Quænam Sequanorum monasteria a Jurensibus prisco ævo derivata videantur. Obiter de Sanctis Ymiterio & Mauro.
IX De Prioratibus ubivis terrarum constitutis, qui S. Claudii monasterium, velut membra caput suum, spectant.
X Proponitur quæstio, ecquod significatum habeat Lugdunensis Interamnis in Vita S. Romani. Primum statuitur quid Insula Polybio & Livio, ad quam Hannibal post transitum Rhodanum quartis castris pervenit.
XI Interamnis notio multiplex. Lugdunensis Interamnis vocabulo aliud nihil significari, quam vetus monasterium ad confluentes Araris & Rhodani, vulgo dictum Athanicense, sive Athanatense.
XII De causa Hilarii Arelatensis, & Celidonii Bisontini Archipræsulum, Romæ agitata coram S. Leone Papa primo. Distinguntur Leontes Episcopi tres, Forojuliensis, Arelatensis, & Bisontinus.
XIII De Hilperico seu Chilperico Burgundionum Rege, quid beneficii in Jurenses Monachos contulerit. Duo fuere ejusdem nominis illi genti Reges.
XIV Territorium Equestre, Nugudunense municipium. Ostenditur in Colonia Equestri seu Nividuno fuisse Episcopatum, fundato jam Bellicensi, nec translatum unquam sedem Bellicium a Nividuno.
XV Osculum leprosis impressum a S. Romano. Maxentius quidam Monachus, ob animi elationem correptus a dæmone. Ignota nobis cordium arcana, & Dei consilia. Lectio super mensam. Gregorius Neocæsariensis, cognomento Magnus.
XVI Agrippini & Ægidii controversia, veterum scriptorum testimoniis illustratur, adnotata temporum ratione: de illius Comitiva & hujus Magisterio.
XVII Comitatum. Arrha fœderis. Osculum dexteræ in fide jussione. Quid Fidedictus? Oratio ad Sanctos adhuc superstites, procul tamen positos. Apparitiones Sanctorum adhuc viventium. Efficax oratio cum pœnitentia. Asylum. Confessio S. Petri. Quid solidus prisco ævo?
XVIII De Spicario Jurensium Monachorum, in quo S. Lupicinus Abbas multiplicatis frumentis, imminentem suis famem depulit.
XIX Agannus, Isarvodorum, Balma. Quænam fuerit veterum Gallorum lingua, & quam multiplex.
XX Quid hora sexta in Vita S. Eugendi, quid in Euangelio.
XXI De S. Leoniano Abbate. Caracalla triplex, urbana, militaris, & monastica.
XXII De Syagria matrona Lugdunensi, a S. Augendo persanata. Ex occasione, de S. Syagrio Lugdunensi, qui vulgo Sicarius.
XXIII Quænam sint vicina Jurensibus monasteriis Aëriensium loca, ex quibus jam ævo S. Eugendi petebatur sal coctile.
XXIV Ecqua Martyrum Agaunensium Acta, laudata a Pragmatio, ea nunc ex manuscripto codice pervetusto integra proferimus, auctore Eucherio Episcopo Lugdunensi.
XXV Eorumdem Martyrum Agaunensium Acta interpolata a recentioribus, nunc ex manuscriptis codicibus castigatiora quam quæ hactenus prodierunt.
XXVI De informatione monasterii Agaunensis liber citatus, scriptusque ab auctore Vitæ S. Augendi, nunc primum a nobis in lucem datur.
XXVII Observationes aliquot in pretactum opusculum. Duodecim primorum Abbatum Agaunensium accurata chronologia, ante mille abhinc annos conscripta.
XXVIII Qualis in Agaunensi monasterio, Sigismundi Regis munificentia locupletato, Laus perennis instituta sit.
XXIX De ampulla olei S. Martini, quæ in monasterii totius Condatescensis incendio illæsa permansit. Ex occasione, de sacra ampulla ejusdem Sancti, quæ in Turonum Majori monasterio nunc etiam asservari dicitur.
XXX De Regula primorum Patrum Jurensium: ejus fontes & capita præcipua: illorum victus ac vestitus ratio: & de clausura Monialium in Parthenone S. Romani de rupe.
XXXI Quo primum tempore, quave occasione invecta fuerit S. Benedicti Regula in Jurense S. Eugendi monasterium.
XXXII Ager seu ditio Abbatiæ S. Augendi, non a Gratiano Imperatore, non a Chilperico, non a Clodoveo II, Regibus, sed a Carolo Magno primum collata, & suis limitibus circumscripta est.
XXXIII De anno quinto Childeberti, cujus mentio in Dagannoto, nono Jurensi Abbate.
XXXIV Jurensium ditionis violatos limites Fridericus I Imperator novo privilegio sancit, quod & sequentes Imperatores confirmarunt.

PARS TERTIA.
De Sancto Claudio, Abbate Condatescensi, & Archiepiscopo Bisontino.

Vita S. Claudii, ante annos abhinc plus minus quadringentos conscripta, Auctore Anonymo. Miraculorum S. Claudii liber primus, ab annis fere quingentis editus. Sacri ejus corporis circumgestatio per Lugdunensem, Lausannensem, & Bisontinam diœceses.

Liber secundus, ex monumentis fide dignis a nobis excerptus.

ILLUSTRATIONES CLAUDIANÆ.

Caput I. S. Claudii patria, genus, festus dies. De auctorum ætate ac fide qui Vitam ejus & antiquiora Miracula scripserunt. De pago Scodingorum, & ejus olim Ducibus seu Patriciis.
II An ad Dominos Salinenses, qui septem fere abhinc seculis ei toparchiæ præfuerunt, S. Claudii genus propagatum sit.
III Dominorum Salinensium series.
IV De S. Claudii sepulturæ modo, & loco. Sacrum ejus cadaver numquam fuit evisceratum. Metenacus villa, non hujus S. Claudii Episcopi & Confessoris, sed S. Claudi Martyris Reliquiaspossidet.
V S. Claudus Martyr Metenacensis passus videtur Lugduni, cum Amore & Viatore sancti Alexandri sociis, sub Marco Aurelio Antonino, & cum illis e S. Irenei Lugdunensi basilica in Sequanos translatus.
VI Ordo & locus B. Claudii inter Archipræsules Bisontinos. Horum antiqui duo Catalogi, a sexcentis amplius annis manu exarati distribuuntur.
VII Occasione eorum quæ de S. Claudio præmissa sunt, series compendiosa Metropolitanorum Bisonticensium, longe accuratior quam hactenus prodierit, proponitur.

PARS QUARTA.
De aliis nonnullis monasterii S. Augendi alumnis, qua genere, qua sanctitate illustribus.

De aliquot præcipuæ nobilitatis viris, ante annos fere sexcentos Jurense S. Augendi monasterium ingressis; ac præsertim de Stephano, qui deinde Abbas Bezuensis fuit.

Vita S. Simonis Comitis, & apud S. Augendum Monachi.

OBSERVATIONES.
Ad Vitam S. Simonis, ex Comite Monachi.

Caput I De Auctore, qui S. Simonis Vitam conscripsit.
II De patre ejus Rodulfo, & tribus illius uxoribus, quarum tertiæ (nempe Annæ Regis Francorum Henrici relictæ) affinis erat in gradu tunc prohibito.
III De Walterio, S. Simonis fratre, prope Remos interfecto. Vitriacum pluries occupatum a Philippo I Rege.
IV De duabus sororibus S. Simonis, quarum ætate prior Herberto desponsata est Veromanduorum Comiti, ejus nominis quarto; junior autem, nomine Adelais, primum Bartholomæi Brecarum Domini, postea Theobaldi Blesensium & Carnotensium Comitis conjux fuit.
V Sententia nostra, de Adelaidis Bartholomæi relictæ secundis cum Theobaldo Blesensi nuptiis, novo argumento stabilitur; ex eo nimirum quod Bartholomæi & Adelaidis, eorumque filii Hugonis-Bardulfi, omnis hereditas ad Theobaldum, ejusque filios aut nepotes devenerit.
VI An præter Adalam Comitissam Veromandensem; & Aalydem, sive Alaidem, aut Adelhaydem, primum Bartholomæi Brecarum Domini, postmodum Theobaldi Blesensis Comitis conjugem; aliæ fuerint S. Simonis sorores duæ; Elizabeth, quæ vulgo Rosa; & Arwis, ad Kalam sanctimoniales; quæ & Roseto puellarum parthenoni initium dederint.
VII Adversus præmissa nonnullæ moventur difficultates ex Alberici Chronico.
VIII Origo & series illustris familiæ, quæ de S. Simonis nomine nuncupatur.
IX S. Simon corpus Rodulfi patris demortui transfert a Monte-desiderio, ubi per triennium jacuerat; illudque deponit in S. Arnulfi ecclesia Crespeiensi.
X Quis fuerit S. Arnulfus, Crespeiensis ecclesie a S. Simone locupletatæ, Patronus?
XI Simoni Comiti uxor quæritur, Heldeberti Marchiæ Arvernicæ Comitis filia. Hæc ejus hortatu fit Monialis in Casa Dei; unde videtur Lareyum translata, prope Castrum Divionem.
XII Quænam fuerit Simonis Comitis cum Mathilde Anglorum Regina consanguinitas?
XIII Quo tempore S. Simon, & sub quo Abbate factus sit ad S. Augendum Monachus, & quos habuerit sancti sui propositi sectatores?
XIV Quo tempore S. Simon interfuerit translationi sacræ Sindonis Compendiensis in capsam auream, a Mathilde Anglorum Regina oblatam.
XV Annus Roberti Guischardi, Sedi Apostolicæ per S. Simonem reconciliati. Hujus mansio Romana ad S. Theclam.
XVI De S. Simonis obitu III Kal. Oct. MLXXX, sepultura, mausoleo, epitaphio, & reliquiarum translatione.
XVII Colliguntur, quæ S. Simonis historiam spectant, capita chronologica.

De Venerabilis Joannis Gandavensis, quondam ad S. Claudii Abbatiam Anachoretæ Vita, translatione, & miraculis, quorum intuitu Rex Francorum Ludovicus Undecimus in Romana curia proponendam censuit ejus canonizationem, sed morte præventus suis successoribus reliquit promovendam. [Ex his quædam edenda hoc loco:]

[8] Hæc ab auctore parari cœpta ad prælum, annum ætatis quadragesimum agente; ad istumque modum aucta, digesta, recognitaque fuisse invenio, ab eodem jam fere nonagenario; haud dubie mox publicam in lucem danda, si vitam longius protrahere licuisset. Etenim jam Rege Mæcenate suffultus, opus non habebat aut San-claudianorum Abbatum diu frustra sperare subsidium, ad sumptus impreßionis sublevandos; aut illis deficientibus Patronum sibi quærere extra Galliam, sicut usu venit Tornodorensis Abbatiæ historiam monumentaque sub annum MDCLXIV evulgaturo. Ego commendatos mihi viri studiosißimi labores ita suscepi, ut quæ in rem meam facient, Auctori amico integra reddere velim suis quæque temporibus ac locis. Dabo igitur nunc librum secundum miraculorum, ab eo collectum; dabo & Observationes Claudianas, & quam hisce attexuit Chiffletius reformatam Metropolitanorum Bisonticensium seriem; in qua Auctor, propter allegata ab Henschenio Concilia, [cum distinctione duplicis Claudii, licet non satis probata,] quorum primo, scilicet Epacnensi ad annum DXVII habito, invenitur subscripsisse Claudius, Episcopus Ecclesiæ Vesontionensis, duos distinguit Claudios; unum, qui circa id tempus cœperit, desierit ante annum DXLIX, quo invenitur Synodis subscripsisse Urbicus: alterum, qui fuerit Abbas Iurensis, totis XLVIII annis, prius quam Episcopus fieret circa annum DCLXXXVIII; septimo autem Præsulatus gesti anno se abdicaverit, Iurensemque Abbatiam receperit gubernandam, approbante Ioanne Papa VI (quem scilicet invenire oportuit, ne penitus otiosum in Vita esset nomen S. Joannis Apostolicam Sedem tenentis) vixerit autem post reditum suum usque ad annum DCCIII. Quid ad duos Claudios tandem comminiscendos coëgerit Auctorem, nihil invenio præter Catalogos duos, seculo XI conscriptos, qui sextum a S. Nicetio collocant Claudium, adeoque alium ab eo qui Synodis subscripsit, ab illis præterito; & nomen Chlodovæi Regis, in Vita posteriori suppositum pro nomine Chlotharii, atque annum IV Childeberti, quo ab hoc seculo Sanctus migraverit, ex sententia Interpolatoris: quæ tanti facienda non videntur, ut propterea debeant geminari Episcopi, nullo certiori argumento distinguibiles. Etenim ex istis aliud nihil sequitur, quam quod ex semel perperam notato anno DCXXVI, pro DXXVII, quo factus Claudius Abbas sit; turbatus ordo succeßionis fuerit; & tam disparata tempora in unam personam confluxerint. De quibus ut porro per se judicet Lector, nihil vel in Henschenio vel in Chiffletio muto; sed utriusque propono, ut accepi, sententiam vel verba. Quod ad reliquas Chiffletianæ compilationis Partes attinet. Prima usui erunt, ad Supplementum Ianuarii, Februarii, Martii, quibus mensibus jam egimus de SS. Romano, Lupicino, Eugendo, primi loci Abbatibus. Quarta tota mensem Septembris spectat, quo S. Simon obiit. Sed quæ ei addenda promittitur Venerabilis Joannis Gandavensis Vita, abest a prætitulata collectione, inter alias Sanctorum Vitas fortaßis reperienda a nobis, [dum ceteris expectatur Patronus.] cum anno ac die mortis. Interim ex hoc defectu moneor, fieri posse, ut quædam pauca ex indiculo præcedenti, vel ab Auctore composita necdum sint, vel extra ordinem quærenda alibi, quod modo non vacat operosius disquirere; disquiram autem, si quis, necessariam operosæ nostræ molitioni moram non ferens, Chiffletianæ isti ut concepta est lucubrationi, toti simulac semel producendæ, manum auxiliatricem & sumptus offerat; nam hunc in finem Indiculum proposui, adeo non cupidus plumis alienis me circumornandi; ut beneficii loco habiturus sim, si quis me fidei-commisso levaverit. Tunc etiam examinabo an & quatenus huc adduci poßit fascis alius chartarum, seorsim sub tali titulo positarum; PROBATIONES Partis tertiæ hujus Operis; quæ continet Illustrationes Claudianas, & quæcumque S. Claudium, sive Abbatem, sive Bisunticensem Archiepiscopum spectant. Rem apparet omnino prælo paratam fuisse, sed mutato consilio ad extremum sepositam cogor suspicari, ex Indiculo manu auctoris recentißime & paulo ante mortem exarato, absque ulla talium Probationum, una cum prædictis Illustrationibus imprimendarum, mentione, quod hæ solæ forte indicarentur sufficere, absque operosiori illa additione tot documentorum, non adeo prope spectantium ad argumentum assumptum.

VITA BREVIOR.
Ex Ms. Monasterii, & Breviariis excusis ac Mss.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 1840

[1] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Laudabili Fratrum Jurensium instantia commoniti, [Prologus] Vitam B. Claudii & ejus miracula summatim delibare decrevimus: cujus Vitæ meritum si ad plenum prosequamur, mendacem invidiam minime poterimus declinare. Et ideo paucas ejus virtutes attingimus, ut nos lector parcos veritatis potius quam prodigos falsitatis inveniat.

[2] Beatus igitur Claudius, a Salinensium Principum conspicua generositate clarissimus, a parentibus litterarum studiis addictus, [Episcopus pius & justus,] ætate & sapientia proficiens, tandem nutu divino Bisuntinæ Sedis Cathedram Pontificalem b obtinuit. Ibi tam suavem & delectabilem pietatis & justitiæ mixturam contemperavit, ut in eo benignitatis affectus, & disciplinæ severitas, vicem mutuam observarent. [dein monachus Jurensis, veritatis & temperantiæ amans.] Postmodum civium turmas fugiens, ne velut ex tacto maculam contraheret atramento, ad Jurense B. Eugendi cœnobium, locum videlicet horroris & vastæ solitudinis, Domino ducente, se c transtulit. Et quia legerat; Os quod mentitur, occidit animam, non minus mendacium quam homicidium abhorrebat. [Sap. 1. 11] In orationibus assiduus, in vigiliis strenuus, in refectione sobrius d; utpote cui cibus olusculum, cui soporem cubile præstabat inornatum: cujus ornatus pallor & macies. Quid plura? voluptatum tabe proposita, totus cælesti rore madescens, omni virtute parsimoniæ, carnis aream desiccavit.

[3] Attendentes igitur Fratres illius loci, viri sanctissimi discretam humilitatem; virum omni virtute probatum, Pastorem & Patrem spiritualem, divina præeunte gratia, sibi præfecerunt anno e sexcentesimo vicesimo sexto ab incarnatione Domini, Sancto Johanne Apostolicam sedem tenenti: [Abbas creatur:] qui præfati viri, possessiones suo f munivit privilegio. Quo in loco vir Dei Claudius, religione & sanctitate commonitus, multo virtutum & miraculorum clarescens sidere, sic oleum misericordiæ vino discretionis immiscuit, ut, in curandis vulneribus vitiorum, Samaritani nostri diligentiam reformaret g. Denique peracto vitæ præsentis curriculo, beatus Claudius, sacrum religionis jubar, [annis 554 a morte] præsentibus & posteris sanctæ conversationis exemplar, Angelorum cœtibus aggregatus, ab hac valle miseriæ, in conspectum summæ Majestatis, Octavo Idus Junii feliciter h migravit. Cujus corpus generis & sanctitatis prærogativa, pretiosis conditum aromatibus, [claruit miraculis.] in ecclesia B. Eugendi i quingentis quinquaginta quatuor annis, miraculis assidue crebrescentibus requievit.

ANNOTATA G. H. ET D. P.

a Salinæ, urbs in Comitatu Burgundiæ cum duplici arce, habuit suos Principes & Dominos, quibus varias arces seu munitiones aßignat Henricus Bogetus. Ab his prognatus S. Claudius circa annum 484. De Salinis plura dicta sunt 3 Februarii ad Vitam S. Anatolii Episcopi, qui ibidem Patronus colitur: quod autem ejus loci Toparchæ hic vocentur Principes, datur dignitati Comitum Burgundiæ, ad quos dominium istud devolutum est seculo Christi X. Vita altera, Principes seu Palatinos vocat, quod primus dici cœpit Ottho, ex Beatrice Burgunda filius Friderici Imp. seculo XIII.

b Circa annum 516, ut qui sequenti anno interfuit Concilio Epaonensi.

c Circa annum 523.

d In Ms. Breviario Vesontionensi ista interponuntur: Latere non poterat virtutum lucerna, quæ succensa fuerat a luce superna.

e Imo quingentesimo vicesimo sexto. Nam anno 626, non fuit S. Joannes Papa, sed Honorius I, cui succeßit Severinus, & huic Ioannes IV creatus anno 640 exeunte, ad quem aliqui confugiunt. Interim spalma istud præbuit occasionem aberrandi ad integrum seculum. Præterea contra morem recurri ad Papam, ob dignitatem Abbatialem, observat Mabilio ad sequentem Vitam.

f Quod potuit S. Joannes fecisse, rogatus a S. Claudio, existente Episcopo, aut post suum ad Iurense monasterium accessum: si tamen ejusmodi privilegium non potius fuit Joannis alicujus longe posterioris, ad ipsum signandum moti meritis & miraculis S. Claudii, pridem in cælis Beati. Tenorem ipsius accepimus a Chiffletio hoc initio. Joannes, Servus servorum Dei. Claudio Abbati religioso monasterii S. Augendi, ceterisque in eodem venerabili monasterio in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini &c. & lacera in fine membrana excusatur: sed studio laceratam putat Chiffletius, ad imposturam melius occultandam: est enim, inquit, simillimum diplomati Leonis IX, dato sub nota anni 1050; deinde villas & ecclesias quasdam nominat, non ante annum millesimum Jurensi monasterio datas, ut Novam-villam & Tenningam: alias item permultas ac fere omnes, non nisi post S. Claudii ævum eidem monasterio acquisitas.

g Hic desinunt lectiones Ms. Breviarii Vesontionensis.

h Circa annum 581, ut supra probatum.

i A dicto anno 581 ad annum 1135, post quod tempus hæc scripta sunt. In Breviario Æduensi anni 1534 ista sub finem habentur: Conditum aromatibus in ecclesia B. Agendi (imo Augendi) in hodiernum usque diem requiescit. Et quoniam ibi Redemptor noster Christus in Sancto suo maximas quotidie virtutes edere dignatus est, ideo Christiana pietate factum est, ut locus ille a sancto viro nomen acceperit.

VITA LONGIOR,
Seculo XIII aut XIV composita.
Ex editionibus Jo. Jac. Chiffletii & Mabilionis.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 1841

EX IMPREMS.

[1] Si rationabiliter facta & dicta quorumdam hominum, qui in actibus mundanis fortes reputati sunt, [Prologus,] litteris annotantur; fortiori ratione Sanctorum, qui divinitus instructi, & in rebus mundanis legitime disponendis & administrandis fuerunt experti, & in divinis mandatis peragendis fuerunt expediti, facta & dicta, ad Dei gloriam & subsequentium Imitationem, ad perpetuam debent memoriam libris ac litteris commendari; ac non solum libris annotari, verum in libro cordis jugiter haberi; ut ex eorum gloriosis operibus & mens instruatur, & augeatur devotio. Unde nos Vitam beatissimi Claudii, Bisuntinensis Ecclesiæ Archiepiscopi ac Abbatis monasterii S. Eugendi, prout ad nos tam scripturis & chartis, quam aliis fide dignis documentis devenit, sine mendacii conscientia scribere disposuimus; non solum ut fidelibus, [devote] ejus vitam sanctissimam & conversationem mellifluam sitientibus & poscentibus, vitæ ejus historiam & conversationis seriem, quæ etiam sine nobis habere valent, tradamus; sed ut nostræ qualicumque erga eum devotioni, quæ ejus vitæ historia carere non potest, satisfaciamus. Sua namque doctrina sanctissima admoniti, miraculis excitati, & præsentia corporali visione jocundati, & insuper requisiti, ejus vitam gloriosam silentio tegere non possumus. Reprehendat qui voluerit, [& fidelites scribentis.] & qui voluerit credat: nos autem qualescumque exigui famuli Christi, quod scimus de vita dicti Sancti veraciter scribimus & testamur, licet non ad plenum, ne incidamus in linguas reprehendentium; nam extant libri miraculorum quæ per eum Dominus monstrare dignatus est, quæ hic inserere omittimus, ad historiam vitæ ejus solummodo breviter scribendam intendentes a.

[2] Beatus igitur Claudius fuit ex nobili Salinensium Principum seu Palatinorum genealogia; qui usque ad septimum annum, cum decenti cura, [Litteris imbutus sanctus,] in domo parentum suorum nutritus fuit. Transacto autem septimo ætatis suæ anno, ab ipsis parentibus, probatissimis litterarum magistris instruendus traditus fuit; quibus artes quas liberales vocant, infra paucos annos, plene didicit. Infra cujus temporis spatium, non solum artes prædictas, verum etiam libros veteris & novi Testamenti, historias sive passiones sanctorum Martyrum, atque vitas sanctorum Confessorum; [historias sacras legit:] nec non & sermones seu homilias sanctorum Doctorum, sub ipsis magistris adolescens, sibi legendo percurreret. Erat enim jam in hac ætate, ingenio docilis, corde fervidus, & sanctis operibus totus deditus, nec sinebat diem transire absque bonis operibus.

[3] In hac autem ætate non solum (ut diximus) litterarum studio vacabat; verum & omnibus diebus, [Virtutibus vacat] præcipue dominicis & festivis, ecclesiam frequentabat: Missam & Horas Canonicas, ac divinæ Scripturæ sermones avide auscultabat, ac in armariolo sui pectoris recondebat. Personis vero religiosis aut honestis se admiscebat, & cum eis de virtutibus ac bonis operibus semper conferebat: inhonestis autem ac scurrilibus numquam juxta eorum inhonestatem aut scurrilitatem responsum dedit; sed potius mansuete verba sale sapientiæ condita, ac intantum rationabilia & dulcia, quod omnium in se provocabant affectum. Diligebant eum provecti & sapientes, velut jam virum factum & virtuosum & sapientem; alii vero, ut adolescentem affabilem atque prudentem. Numquam in foris, [omnibus carus:] tripudiis, seu quibuscumque mundanis spectaculis adstare visus fuit: numquam cum mulieribus juvenibus absque rationabili causa diu fuit: nec de qualicumque nefando opere notatus, non de risu, respectu, vel quocumque tam modico verbo dignus reprehendi judicatus. Hic sanctus erat vultu Angelicus, forma decorus, incessu maturus, moribus ornatus, sensu profundus, sermonibus affabilis, caritate præditus; in tantum quod omnes qui eum intuebantur, judicabant eum esse verum Dei famulum. Hæc quæ supra diximus, in adolescentia sine reprehensione peregit.

[4] Factus autem ætatis b viginti annorum, & jam in divinis eruditus, ac in bonis operibus assuetus, militiam elegit Clericalem; [Canonicis Vesontionensibus adscriptus vicennis,] petiitque humiliter, ac pro suis meritis obtinuit, se recipi in Canonicum Cathedralis Ecclesiæ Bisuntinensis. Qui creatus sive factus dictæ Ecclesiæ Canonicus, incepit in ipso Canonicorum collegio Ecclesiam frequentare, Missis, Horis canonicis, & aliis Officiis ecclesiasticis interesse; libros sacræ Scripturæ diligenter revolvere, lectiones ipsius sacræ Scripturæ ferventer & attente audire, magistrorum sermones devote auscultare; ac per omnia, ut verus Christi famulus, absque reprehensionis nota, se habere: ac intantum infra breve temporis spatium, divina gratia ipsum prosequente, in prædictis sanctis operibus profecit; quod sacræ Paginæ probatissimus, ac talis factus est magister & professor; quod in tota Burgundiæ provincia suo tempore non fuit similis. [in omni virtute excellit:] Prædictis autem donis & virtutibus ditatus, de die in diem in sanctitate proficiebat; ecclesiam (ut diximus) frequentabat; divina Officia in suo gradu, & prout ad ipsum, secundum ordinationem ipsius Ecclesiæ, absque defectu reverenter & devote exercebat; orationi prout temporis opportunitas se offerebat, frequenter incumbebat; omni pene tempore, exceptis Dominicis & Festis, semel in die refectionem sumebat; sæpe noctes in oratione, lectione, & sancta meditatione pervigiles ducebat; castum, & (ut credimus) virginem (utpote qui numquam de quacumque parva infamia notatus fuerit) se custodiebat; in vestimentis mediocrem se habebat; in moribus vero humilem, in verbis dulcem & affabilem se exhibebat; ac (ut uno verbo cuncta complectar) in omnibus virtutibus omnium judicio pollebat, ita ut crederes illum jam probatissimum Monachum.

[5] Completis autem in hujusmodi sanctis operibus duodecim annis, ejus suffragantibus meritis, electus est in Archiepiscopum Bisuntinensis Ecclesiæ: [Episcopus ejusdem Ecclesiæ divinitus instituitur:] quod qualiter factum fuerit, breviter enarrare dignum duximus. Infirmante enim dictæ Sedis Præsule, infirmitate qua decessit; vir beatissimus, timens quod post evenit, ne scilicet in Pontificem eligeretur; Ecclesiam ipsam ad tempus relinquere disposuit; & ad suos parentes, Dominos scilicet Salinensium, devenire festinavit; & cum eisdem in ipsa Salinensium villa habitare cœpit. Dicto autem Præsule viam universæ carnis ingresso, Clerus & populus per aliquod tempus fuerunt in eligendo discordes; illis volentibus unum, aliis vero alium. Tandem, post multas altercationes inter se habitas, ad se redierunt; & unanimes in oratione & fletu se prostraverunt, supplicantes humiliter, ut meritis beatæ Dei Genitricis, & S. Joannis eorum Patroni, & omnium Sanctorum, Dominus eis misericorditer inspirare dignaretur, quem in Pastorem dictæ Ecclesiæ eligere deberent. Orantibus autem illis, vox de cælo intonuit, quæ ipsos Canonicos, ut a fletu cessarent, monuit, & ut B. Claudium eligerent. Tunc Canonici, non modicum lætificati, sanctum virum unanimiter elegerunt; & facta hujusmodi electione, non humana sed potius divina, miserunt ad sanctum virum honorabiles totius Ecclesiæ & Civitatis, pro obtinendo & habendo ejus consensu, & pro reducendo ad ipsam Ecclesiam memoratam. Facta autem prædicta electione, & beato viro præsentata, ac in dicta Salinensi villa divulgata; non est nostrum dicere, quanta lætitia tota villa fuerit repleta; [Papa approbante:] ad quantas ejus parentes eruperunt gratiarum actiones. Habito ejus quem denegare non potuit consensu, qui destinati fuerant, reduxerunt eum ad Bisuntinensem civitatem: & ibi ejus divulgato consensu, quis dicere potest in quanto gaudio civitas fuerit, quantasque gratiarum actiones Domino egerit? Puto vere ad hoc non sufficere Maronis eloquentiam. Celebratis autem gratiarum actionibus, Canonici miserunt ad Romanum Pontificem, pro obtinendo ipsius electionis canonicam confirmationem: pro qua dictus Pontifex, comperta rei veritate, laudes immensas & gratiarum actiones cum lacrymis Domino retulit; &, quantum necesse fuit, ipsam approbavit, anno c sexcentesimo vicesimo-sexto Incarnationis Dominicæ.

[6] Factus autem Archiepiscopus, subito officium Pastorale ferventer exercere cœpit. In collegio namque residens, ecclesiam devote frequentabat; [id muneris recte exequitur:] Missas solennes reverenter celebrabat; Horis canonicis continue intererat; sermones Clero & populo memoratu dignos faciebat; causas ecclesiasticas horis debitis benigne audiebat, & decenter determinabat; nec propter ipsas, seu quævis alia negotia ecclesiastica (quæ tamē irreprehensibiliter administrabat) nisi esset evidens necessitas, ecclesiam horis, quibus divina Officia celebrantur, dimisit. Exponebat disertissime sacratissimas sententias veteris & novi Testamenti, & per suos mellifluos sermones eradicabat vitia, virtutes inserebat. Erat namq, profundissimæ litteraturæ, & per omnia similis bono patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova & vetera. Visitabat sæpe provinciam sibi commissam, sacram verbi doctrinam seminando: &, ut plura uno verbo concludantur, erat per omnia fidelis servus & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Erat etiam, ut diximus, valde dulcis & affabilis, pius & mitis: quibus virtutibus miro modo omnium ad se attrahebat affectum. Et nihilominus tantum erat in Dei amore elevatus, quod in contemplatione assidue fixus, vix poterat ad corporalem refectionem declinare: vocatus tandem ab oratorio & studio, lætus & hilaris, ad mensam descendebat.

[7] Anno autem septimo sui Episcopatus, divino amore totus accensus, [ad monasterium S. Eugendi se recipit.] totis præcordiis delicias pompasque hujus seculi funditus volens relinquere, & Domino fonti vivo plenius vacare; cunctis strenue depositis, civitatem suam cum dignitate reliquit, & in monasterio S. Eugendi, quod est juxta fines dictæ diœcesis, omni Clero & populo dictæ civitatis renitente, ac lacrymis ipsum revocante, ab Angelo (ut ferunt) Monachis prænuntiatus d, devenit; ibique habitum vitamque monachalem arripuit. Residens vero in dicto monasterio, per omnia ut verus Monachus se gerebat. Erat enim in divina contemplatione suspensus, in orationibus assiduus, in jejuniis continuus, in vigiliis fervidus, in sanctis lectionibus & meditationibus præclarus. Comedebat & dormiebat ut Monachus: in divinis vero Officiis peragendis primus omnium ecclesiam intrabat, & ultimus recedebat, suoque sanctissimo exemplo omnes ad perfectionem monasticam promovebat.

[8] Per idem tempus sanctus Injuriosus e Abbas, vir utique magnæ sanctitatis & prudentiæ, dictum monasterium regebat: qui videns beati viri sanctitatem, [Abbas constituitur:] ei humiliter præsentavit regimen ipsius monasterii; supplicando, quatenus dignaretur ipsum & oves Domini pascere & regere: quod vir sanctus cum grandi mansuetudine renuit. Completis autem quinque annis ab introitu S. Claudii, S. Injuriosus Abbas migravit ad Dominum: quo dato ecclesiasticæ sepulturæ, Fratres venerabiles dicti loci, communi consensu, cum magno devotionis ardore, præfatum beatissimum Præsulem elegerunt sibi in Pastorem: & habito ejus, quem eximia caritate qua erat præditus dedit, assensu, miserunt ad f Sedem Apostolicam, postulantes beatum virum sibi dari in Prælatum. Sanctus vero g Joannes, sanctæ Sedis Apostolicæ apicem tenens, qui prædictum Sanctum optime noverat, eisdem Fratribus ac monasterio beatissimum virum concessit in Pastorem: quod non sine divina dispositione factum esse creditur, quod in loco, in quo plures floruerant Sancti, beatissimus Præsul adnumeraretur, & locus ipse insignior efficeretur.

[9] [monachos ad se trahit.] Accepto autem regimine dicti monasterii, multi Clerici, tam Ecclesiæ Bisuntinensis, quam aliarum Ecclesiarum, nec non multi juvenes nobiles diversarum urbium, oppidorum, & terrarum, ad eum catervatim confluebant; cupientes ei adhærere, ac cum magna instantia postulantes se recipi in monasterio: quos beatissimus Pater, absque difficultate & personarum acceptione, recipiebat. Videns autem beatissimus Pater in dicto monasterio magnum Monachorum numerum, disposuit recuperare oblationes, olim dicto monasterio per Reges & Principes factas. Unde primo hujus rei causa perrexit Parisios ad Regem Chlodoveum, cujus prædecessores, Reges scilicet Burgundiæ & Franciæ, dona seu pensiones largissimas prædicto obtulerant monasterio. Apud dictum Regem ipsa dona seu pensiones repetiit: [Regiis beneficiis locum ditat.] qui Rex benigne confessus est, se debere & solvere teneri dicto monasterio & Fratribus ibidem Deo servientibus, pro supplemento victus & vestitus dictorum Fratrum, summam quinquaginta modiorum tritici, & quinquaginta modiorum hordei, & quinquaginta librarum denariorum argenti. Deum testor, quod ego propriis oculis vidi, & legi in Archivis dicti monasterii, inter alias Chartas, unam diversis signis & characteribus signatam, super dictas summas confectam, sic incipientem h: Chlodoveus Francorum Rex, omnibus præsentem paginam lecturis, salutem. Accessit ad nos vir venerabilis Claudius, &c.

[10] Et non solum Monachis, qui tunc in ipso monasterio in magno numero erant, [eique plurima confert.] necessaria administrabat; verum etiam pauperibus Christi & omnibus adventantibus alimenta sufficienter distribui faciebat. Non est nostrum enarrare, quatenus vir ipse beatissimus ipsum monasterium augmentavit. Nam si de temporalibus libeat fieri sermonem, ecclesiam ipsius monasterii munivit pretiosissimis indumentis, vasis, crucibus, & candelabris aureis & argenteis, libris decentissimis, pannis sericis: Sanctorum vero Reliquias reposuit in capsis argenteis, lapidibus pretiosis adornatis. Monasterium & domos ipsius ædificiis decenter reparavit & auxit: jura alienata recuperavit. In spiritualibus vero, dici non potest quantum monasterium auxerit. Nam libri sermonum ejus redditi Fratribus, ex quibus cognosci potest, qualis in doctrina fuerit: sed insuper ex scripturis ipsius monasterii, & potissime B. Rustici (qui sub beato viro in monasterio, officio Prioris i claustralis functus, post ipsum Abbas extitit) potest videri, quales Fratres sub ipso Sancto fuerint. Patrator vero miraculorum fuisse dignoscitur, de quibus extant libri conscripti. Fuit autem Pater beatissimus in dicto monasterio Abbas k annis quinquaginta quinque. Fuit vero in hoc seculo usque ad quartum annum l Childeberti Francorum Regis. Nunc vero aliqua dicenda sunt de ejus gloriosissimo fine.

[11] Expleto autem anno quinquagesimo quinto, a quo tempore Abbas electus fuit, sanus & immunis ab omni macula, licet esset antiquus & plenus dierum, incidit in quamdam levem infirmitatem: tertia autem die suæ infirmitatis convocari fecit omnes Fratres, quibus prolixum & luculentum fecit sermonem; in quo miris rationibus dulciter eos monuit, [Oratione ad suos habita moritur, Sacramentis munitus.] primo de divino amore, secundo de contemptu hujus mundi, tertio ne aliquo modo tristarentur de ejus recessu: & videns eos uberrime flentes, accepta ab omnibus pace, eos e cella sua abire præcepit, totamque exinde sequentem noctem in orationibus peregit. Quarta vero die cum suorum adjutorio in ecclesiam perrexit, & in ipsa Sacramenta pœnitentie, & Dominici Corporis, totus profusus in lacrymas, veneranter recepit: & cupiens fugere pompas urbium & honorem populorum, corpus suum in ipso monasterio sepeliri jussit: deinde suorum adjutorio in cellam rediit. Quinta autem die, circa horam diei nonam, reclinatus super scamnum, super quod legendo & orando sedere solitus erat, erectis sursum brachiis, manibus junctis, oculis ad cælum suspicientibus m, migravit ad Dominum.

ANNOTATA G. H.

a Prologus hic deest in editis tam a Mabilione quama Ioanne Iacobo Chiffletio: sed ab hujus fratre Petro Francisco Chiffletio, communicatus nobis fuit ex Mss. Post hunc Prologum autem in utraque editione sequitur idem ille qui Breviori Vitæ præmittitur, quemque propterea nihil opus fuit hic repetere.

b Circa annum 504.

c Circa annum 516. Intrusi anni 626 supra referuntur ad electionem in Abbatem, & ostendimus reponendum annum 526.

d Circa annum 523.

e Hujus nomen, solum ex hac Vita innotuisse, indicant Sammarthani.

f Mabilio observat, hunc consensum ac confirmationem priscis temporibus non fuisse adhibitam ad Abbatialem dignitatem.

g Hunc esse S. Ioannem I Papam, anno 524 Ravennæ mortuum, supra diximus.

h Imo Chlotharium fuisse, Chlodovei primi filium, temporis ratio postulat. Utinam exhiberetur charta antiquis characteribus! tum veritas rei appareret.

i Officium Prioris claustralis esse recentiorum temporum observat Mabilio.

k Hunc annum supra, ex firmata chronologia, aßignavimus fuisse annum 581, quo senem annorum 97 fuisse constat.

l Hunc Regem Childebertum ex suo calculo adjecit Interpolator. Erat tum Childebertus Rex Austrasiorum, & post mortem S. Gontramni Regis anno 593 etiam factus Burgundionum.

m In Supplemento Petri de Natalibus, sub annum 1514 excuso, ista ad finem leguntur: Sanctissimam suam animam Domino tradidit expirando. Cujus corpus in prædicta ecclesia S. Eugendi usque nunc omnibus advenientibus incorruptum & integrum demonstratur, innumeris coruscans miraculis. Festum autem ejus celebratur VIII Idus Junii. Quæ & Surius descripsit.

MIRACULORUM LIBER I
Cum Vita breviore scriptus.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 1844

EX MS.

CAPUT I.
Corpus per varia loca circumlatum. Miracula facta.

[1] Matre a misericordiæ in ecclesia b Lausannensi miris virtutibus coruscante, [Cæcus illuminatur:] Sacerdos quidam cæcatis oculis, illuc spe salutis confugiens, Advocatæ nostræ mellifluum implorabat subsidium; & lavacro Confessionis emundatus, per visionem in somnis ab eadem audire meruit, Surge, & vade ad Claudium, Fratrem nostrum, in Oratorio Jurensi quiescentem, & visum recipies. Qui excitatus, festinanter abiit, & visum recepit. Inde lætus & hilaris, [submersus resuscitatur:] cum lavacro Reliquiarum sanctissimi viri ad propria revertente se, puerum a glacie in aquam submersum, & spatio unius diei exanimem, sumptu præfati lavacri sanum parentibus reddidit. Continuo parentes iter aggressi, cum omni festinantia Deo & B. Claudio gratias referentes, in ecclesia Jurensi vultum cereum obtulerunt.

[2] Eo tempore factum est miraculum, quod solebat c Tarentasiensis Metropolitanus in sermonibus ad populum enarrare. Cum ad eum, in ecclesia Jurensi aliquamdiu commorantem, auditis quæ per eum fiebant miraculis, [mortuus resurgit:] undique gentes confluerent; adolescens quidam, prægrandi oppressus multitudine, prope Sacrarium exspiravit. Quem amplexatum vir Dei benigno pectore refovens, gemitu lacrymoso infremuit; & ad corpus B. Claudii quantocius veniens, ejus suffragia apud Deum, flexis genibus in terram, imploravit. Cujus interventu, viri Dei precibus exauditis, adolescens, in exemplum credentium, pristinæ sospitati redditus, palam omnibus surrexit incolumis.

[3] Tunc temporis d Balmensis Ecclesia, peccato ingravescente multis anxiata molestiis, de consilio ad Curiam Romanam nuntios prolocutores delegavit: quos pariter in via deprehensos, hostium malignitas inopina raptos in Corsicam carceris ergastulo mancipavit; [captivus liberatur.] quorum unus commemorationem B. Claudii nulla die prætermittebat; a quo intempestæ noctis silentio (quasi per visionem) solutus, & in ulteriorem ripam fluminis transportatus, sese a carcere, & compedibus liberum recognovit; & reversus in patriam, Deum & B. Claudium glorificavit.

[4] e Tempore siquidem f Frederici Romanorum Imperatoris, & Alexandri Apostolicæ Sedi præsidentis, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ pace reformata, inimicus homo livoris anxiatus aculeo, [Circa annum 1160,] culturæ uberrimæ Fratrum Jurensium zizania superseminavit. Domus namque Dei diutius fuerat suffulta columnis; personis scilicet scientia & moribus approbatis; in altaris ministerium vasa pretiosis coruscantia gemmis, ornatus in ecclesia, jugis cura in divinis: victus tenuis, cultus necessarius, clientela sine supercilio, luxum & delicias excusabant. Interim inter Abbatem g Adonem nomine & ejus complices, ceterosque Fratres loci illius, orta dissensio vehehementer invaluit: qui utrimque in discordiam prorumpentes, mutuis appellationibus bona & possessiones Ecclesiæ distraxerunt. Quæ vasis & ornamentis enudata, [desolato monasterio] disperso grege flens & ejulans, in miseriis desolata remansit. Postmodum, auctoritate Apostolica & Imperiali præcepto, Adone cedente subrogatus est alius, Aymo nomine, vir simplicitatis & modestiæ; qui oves debiles & dispersas inveniens, confractum ovile ope divina nitebatur resarcire.

[5] [nova facies inducitur] Conventus igitur sanctæ Jurensis Ecclesiæ, super matris lacrymabili nuditate & afflictione inaudita ingemiscens, humano destitutus consilio, divinum habuit consilium, quod Beatissimi Claudii corpus, thesaurum incomparabilem, in matris suæ lugentis filiæ Sion consolationem & in remissionem peccatorum, populis & nationibus exponerent h. Quo communi assensu definito, custodibus etiam honestis sacro thesauro deputatis, Fratres quasi in exequiis cari funeris deplorantes, cantu lugubri & singultuoso præcinentes, ab atrio foris paulo longius perduxerunt: & vale dicto Fratribus, pro Patris discessu & Matris afflictione desolatis, custodes sacri corporis, injunctæ sibi pœnitentiæ & sacræ obedientiæ memores, longius abeuntes i Burgum Ledonis ingressi, Dei & B. Claudii laudes & magnalia continuabant. Quo audito Humbertus, [defertur corpus Burgum-Ledonis:] servus nequam, bonis Ecclesiæ Jurensis arrogans & elatus, in maternam faciem virus evomens pestiferum, beneficium villæ & introitum ecclesiæ, B. Claudio & ejus familiæ, publico interdixit edicto. Clerus tamen & populus affectu pietatis obviam exeuntes, spreto ministro impietatis, sanctum corpus cum humili devotione susceptum in ecclesiam k S. Desiderati cum hymnis & canticis deportarunt.

[6] Continuo allata mulier in grabato, membris jam triennio contractis, preces & gemitus cum lacrymis effundebat: quæ facta oratione, Dei virtute consurgens, Deum & B. Claudium ore & corde magnificans, coram omni populo, libero gressu incedebat. [& Poliniacum.] Deinde B. Claudius transvectus l Poliniacum, lucerna non latens sub modio, sed super candelabrum posita, in Oratorio m B. Ypoliti Martyris cæcum illuminavit, & tres alios membris debilibus impotentes, attestante Clero & populo, sanos & incolumes reddidit.

[7] Ex hoc loco divina bonitas servum suum Claudium usque n Arbosium transferri voluit, ad cujus laudem & honorem virtutes operaturus innumeras, [Arbosii sanantur, contracta,] in conspectu gentium Sanctum suum mirificavit. o Mulier namque, de villula quæ Britonia vocatur, triennio membris debilibus lecto decumbens, B. Claudio in somnis ei tribuente baculum, suæ levamen impotentiæ, mane profectura surrexit. Cujus innixa fulcimento, cum Dei adjutorio, gressu miserando Arbosium viro comitante pervenit. Facta oblatione, & pedibus sancti viri deosculatis, in orationem procidens, debilitatis suæ remedium profusis lacrymis postulavit. Tunc ad cælum erectis manibus, articulis innixa, se nullum sentire dolorem circumstantibus nuntiavit; & glorificans Deum & B. Claudium, cum reliquis ad altare, rectis pedibus properavit.

[8] De muliere p Transonensi non est omittendum silentio: cui languenti & viribus corporis diutius destitutæ, beata Dei Genitrix Crucem, [viribus destituta,] signum redemptionis nostræ, in visione offerens, eam quantocius ad S. Claudium iter festinare commonuit. Quæ mane cum vicinis egressa, dimisso asino in via quem conduxerat, ad sacrum corpus in comitatu perveniens, pedibus gressum & corpori sanitatem, Deo miserante, recepit.

[9] q Adolescens quidam, manum habens aridam a nativitate, auditis miraculorum præconiis, ad monasterium cucurrit; & attrectatis manibus B. Claudii, [manus arida,] manum extendens cum gratiarum actione, sanus recessit.

[10] Mulier quædam Conversa r S. Roberti de Casa Dei, gravi percussa ægritutidine, toto corpore imbecillis, [graviter ægra,] lecto decubuit: cui B. Claudius visus in somnis, sub Episcopali habitu virgam bajulans Pastoralem, sanitatem promittebat. Quæ visionis excitata præsagio, suæ immemor debilitatis, viam ingressa, sanctum corpus expetiit; quo labiis & oculis contacto liberata, morbi infestationem Deo miserante penitus evasit.

[11] [cæcus,] Cæcus accedens flexis genibus & demisso vultu in terram, divinum auxilium implorabat: Statim interveniente B. Claudio, in virtute illius, qui aperuit oculos cæci nati, tamquam squammæ de oculis ejus ceciderunt; & interrogatus si aliquid videret, præsentes Reliquias, & cetera ad oculum indice a circumstantibus demonstrata se videre confessus, ad laudem Dei & B. Claudii, virtutem superni luminis in se manifeste declaravit.

[12] Utilitatis incrementa, quæ toti affluant provinciæ, moderata brevitate recolligere satagimus: suo enim se veritas illustrat radio, & sui puritate nebulam falsitatis detergit; vera legitur esse innocentia, quæ nec sibi nocet nec alii. Duo pueruli, ætatis primævæ innocentia simplices, apud s Surriacum in ripa fluminis pueriliter colludebant; [2 submersi excitantur:] quorum alter insita levitate properantis aquæ fluenta pede summo tenus attingens, ab initio innocentiæ submersus, præceps elabitur: qui manus tremulas circumquaque jaciens, Mater, mater, voce confusa clamitabat. Hunc statim alter subsequitur. Tunc ambo perplexis manibus submersi, tempestuoso amnis impetu rapiuntur. Nec mora; filiorum parentibus innotuit naufragium: improvidi excitantur, inconsulte properant, clamore obstrepunt, cara pignora Deo & B. Claudio tota devotione committunt; & pueris non comparentibus, plus spatio unius stadii currunt præcipites, donec ad undarum superficiem redeuntes, immissi fluctibus extraxerunt. Horum alter semianimis, alter venis deficientibus frigidus, aquis rejectis, quas absorbuerant respirantes, virtute Dei & B. Claudii, patre & matre attestantibus, ad pristinum vitæ statum jucundi & hilares redierunt. t

[13] Juvencula quædam, Isabella nomine, gratiarum flosculis & facie præminens eleganti, cum viris sanguinum & incendiariis diutius conversata, vitam culpabilem infami corporis redimebat commercio. [publica peccatrix] Quibus relictis, cujusdam satellitis precibus & manusculis inescata, cum eo Arbosium venit: ibique variis libidinum incentivis dedita, feminea levitate in delicias plurimorum successive migrabat. Tandem ut simplicium fidem, vulgari & stupendo bonitas divina corroboraret miraculo, [accedens ad corpus Sancti, fit cæca;] Christi virtutem in B. Claudio per inhabitantem gratiam publice declaravit. Publica namque peccatrix, ut miraculorum præconia oculorum examine perciperet, in plebeia multitudine quadam die sacri corporis assistebat præsentiæ. Ubi interiori lumine primitus excæcata, ultione divina corporeum lumen amisit: & admiratione multorum se nihil videre contestans, gemitu anxiata lacrymabili, in humum se prostravit; & in tenebris cæcitatis permansit; [pœnitens curatur.] donec confusa, sequentis Sabbati vespere, coram Deo & Sacerdote resipiscens, spurcitiam peccatorum evomuit. Deinde abscissis crinibus, & macula vitiorum penitus detersa, se totam Deo & B. Claudio devota contritione commisit, & postmodum recepto lumine per eam divina miseratio plebis incredulæ dubietatem absolvit.

[14] [Sanantur obsessi duo] Seculis fidem facientibus ratum esse probavimus, quod contulit divina bonitas B. Claudio, vice Apostolica, cæcos illuminare, & dæmones effugare. In Valle namque Pullaria u legio dæmoniaca, spiritus surdus & mutus, hominem excæcatum & membris dissolutum circumveniens, totum sibi vendicavit: quem diei spatio exanimem parente ejus ferentes Arbosium, vota voventes Deo & B. Claudio reddiderunt. Interim præfato rure pars malignæ legionis residua virus infundens, pestiferum hominem alium subintravit: quo adducto ad S. Claudium, pro utroque ceterisque debilibus, universus populus, manibus intentis in cælum, preces effudit lacrymabiles: statim ejectis aëreis potestatibus Spiritus sanctus introivit; & recepto visu, vinculisque linguarum & aurium resolutis, Deum & B. Claudium sani & incolumes collaudabant.

[15] Mulier quædam Balmensis, quinque annis manuum passa impotentiam, [& mulier impotens manibus.] attrectatis manibus B. Claudii, sanitatem recepit x.

ANNOTATA G. H.

a Tria hæc prima miracula inserta sunt Officiis propriis S. Claudii, pro 3 die infra Octavam; & duo priora referuntur in Legenda Claudii de Rota.

b Lausanna, urbs Episcopalis prope lacum Lemanum, nunc Genevensem, in Helvetiis; hanc postquam insecit hæresis, Sedes Episcopalis est Friburgum Helvetiorum translata. Distat autem itinere diei a monasterio S. Claudii. In Miraculis e Gallico translatis, fit iterum mentio miraculorum Deiparæ Virginis apud Lausannenses.

c Tarentasia urbs Archiepiscopalis inter Alpes Graias in Sabaudia, itinere circiter tridui a dicto monasterio S. Claudii. Forsan intelligitur S. Petrus Archiepiscopus anno 1142, cujus illustria Acta dedimus 8 Maji.

d Balmensis Ecclesia in Comitatu Burgundiæ duplex, alia Balma Virginum, vulgo Baulme les Nonnains, & hæc celebrior in Præfectura citeriore, quatuor leucis Vesontione; alia Balma virorum, Baalme les Moines, in Præfectura inferiore, & Conventu Poligniensi, duplo vicinior huic monasterio. Hoc miraculum est 4 inter Gallica.

e Hæc contracta habentur in Officiis propriis S. Claudi, 4 die infra Octavam Lectione IV.

f In dictis Lectionibus appellantur Fridericus primus, & Alexander Papa tertius, & contigerunt circa annum 1160, ut supra ad firmandam Chronologiam ostendimus.

g Hic est Ado II, apud Sammarthanos Abbas 46, ordinatus anno 1149, exauctoratus anno 1160.

h Additur in citata Lectione: Ut per aliquot Lugdunensis & Bisuntinæ diœceseos loca, cum sacro cantu & longo prosequentium agmine, circumferretur.

i Burgum-Ledonis, videtur dici Ladoy & Grangede-Ladoy: in Conventu Poligniensi. Bouget loco hujus opponit Lonsalium vulgo Lon le Saulner, in Conventu Monmoratensi versus Ducatum Burgundiæ: quod ratio itineris non ita permittit. Interim huic loco adscribit miraculum 79.

k Hic est S. Desideratus Episcopus Vesontionensis, & colitur 17 Iulii: & hæc cum proximis miraculis referuntur Lectione V, in 4 die infra Octavam.

l Poliniacum, Poloniacum, & Polignium vulgo Pouligny, a quo prænominatum Ladoy vix tribus leulis distat.

m Ypolitus, in Lectione V citata, Hippolytus Martyr: cujus nominis plures a nobis indicantur: magis celebris est, S. Hippolytus Portuensis Episcopus Martyr, cujus festum celebratur 22 Augusti. Adjuncta miracula referuntur in dicta Lectione, & de cæco agitur Gallice miraculo 80.

n Arbosium, proxima Poligniaco civitas, vix 4 leucis distat, inter illam & Salinas. Additum Lectione IV, die 5 infra Octavam, In S. Justi basilica per dies aliquot stetit.

o Refertur hoc in Legenda Claudii de Rota: & parum contracte Lectione V diei 5 infra Octavam.

p Est Gallice miraculum 14, & locus Granson appellatur.

q Hoc & sequens habetur apud Claudium de Rota, & prius Lectione IV citata.

r S. Robertus, fundator & primus Abbas Casæ-Dei in Arvernia, colitur 24 Aprilis: ad quem diem ejus Acta illustravimus.

s Sure Gallice, ubi est miraculum 46.

t Idem refertur apud Claudium de Rota.

u Gallice Valan pourie, & est miraculum 59.

x Refertur hoc dicta Lectione IV, & est Gallice miraculum 82.

CAPUT II.
Alia Miracula Arbosii patrata.

[16] Vir a quidam apud Annoras, membris inferioribus ab adolescentia contractis, nixu manuum miserabiliter incedebat: qui ab uxore & parentibus equo collocatus & allatus, [Curantur, membris contractus,] usque Gransonem descendit, se affirmans B. Claudium qualicumque gressu, sine vehiculo, petiturum; & paulo longius egressus, obviam habuit quamplurimos, virtutes & miracula quæ oculis viderant cum admiratione recensentes. Statim fidei adjutus adminiculo, crura cum pedibus extendens, innixus articulis surrexit; & præ gaudio cursitans, læta & hilari facie, cum uxore expedito gressu venit Arbosium; gratias agens Deo, qui ad cor ejus respiciens, per ministrum suum Claudium, servo suo debili & abjecto tantam contulit sospitatem.

[17] Homo quidam in villa S. b Albini, gravi perturbatus insania, uxorem & filios minaci vultu deterrebat; [& demens:] & fustem arripiens, ejectos a domo persequebatur in vicum. Quo comperto vicini undique concurrentes, cæsum verberibus tenuerant; & consilio adhibentes custodiam, ne quemquam læderet, vinculis impeditum servabant. Tandem auditis B. Claudii miraculis, ligatum funibus multa vi imponentes vehiculo, Arbosium festinabant; & propius accedentes, viso pinnaculo S. Justi, in cujus oratorio B. Claudius requiescebat, vir insensatus, Andreas nomine, ad se reversus est; & viris comitantibus supplicabat his verbis: Cur me cæditis? & cur ligatam tenetis? Dei & B. Claudii miseratione sanus factus sum; solvite me, & nihil timeatis. Qui statim solventes eum, sanum, & modesta discretione loquentem, in præsentiam amici Dei Claudii adduxerunt.

[18] cMiles quidam apud Sarriniacum injustam exactionem a Sacerdote & Fratribus ejus exigebat: quam quia liberi homines abnegabant, [captivus liberatur;] minister sceleris furiis agitatus, in domum eorum ense nudato improvisus irruit, & abscissis poplitibus Sacerdotis, Christum Domini manu impia capite privavit. Fratrem quoqueillius, pugnis & fustibus quassatum, manibus post terga revinctis, carceri mancipavit. Postmodum obstinatus in malitia, per fratrem & clientes maleficos, captivum flagellis cæsum ultra Juram transmittebat. Qui apud Vandilo introeuntes domum, ut cibum caperent, hominem vinculis omnibus absolverunt. Ille etenim timore mortis postposito (quam si fugeret, comminati fuerant) Deo & B. Claudio se totum committens, conversus ad ostium, limen transiliit. Clientes vero cum magno clamore, Captivus abiit, iterantes, canes in eum instigabant. Ille solito devotior silvam ingressus, ab oculis sequentium prorsus evanuit: & per abrupta fugiens, spinis & tribulis exaratus, lacerata veste pene nudus, brevi tempore Arbosium venit: & vota vovens Deo, B. Claudium liberatorem suum recognovit.

[19] d Cliens quidam rebellis in Camponale, circa vindemias, armis & viribus confisus, hostibus insultabat; qui medio crure confixus jaculo, [sanatur læsus in crure] ferro remanente interius, lignum fractum extraxit: & cum debilitatus crure, domum ab amicis relatus fuisset, vocatis medicis, cura eorum ferrum extrahi non potuit; donec confossus, verno tempore, pera & baculis assumptis, iter ad B. Claudium festinabat. Et cum in quodam saltu sub arborem lassus diverteret, eo admirante, ferrum adaperto vulnere exiliit: quo arrepto, sanus & hilaris ad B. Claudium veniens, rem gestam omnibus enarravit.

[20] e Mulier quædam Salinensis, membris dissolutis triennio debilitata, ad S. Claudium in humeris hominum allata fuit: quæ prostrata, [triennio contracta,] manibus expansis ad Sanctum Dei, voce lacrymabili reclamabat, membrorum valetudinem in humilitate deposcens. Cujus paulo post oratione exaudita, juncturis crepitantibus, articulis innixa, surrexit, & recto gressu palam omnibus ambulabat. Post veniens frater ejus, qui præsens miraculo non interfuerat, videns sororem suam ambulantem, stupenda admiratione requirebat; Sana facta es soror mea? Quæ respondit, Gratias ago omnipotenti Deo, & B Claudio Domino meo, per quem sana facta sum; &, sicut vides, frater mi, rectis pedibus incedo.

[21] f Supra Arbosium agni ovium, quas custodiebat Conversus, nescio qua vertigine tremuli, se sustinere non poterant. [agni tremuli,] Quarum infirmitati Conversus condolens, eorum debiliorem B. Claudio reddidit, si ceteros ab omni clade & pestilentia liberaret vel conservaret. Quo reddito, agni facto agmine cucurrerunt, matrum ubera cum omni hilaritate sugentes. Statim Conversus præ gaudio currens, agnum quem Deo voverat & B. Claudio, in præsentia multorum qui aderant, ante sepulcrum ejus gratias agens obtulit.

[22] g Mulier quædam apud Umnens, Pontia nomine, thalamo suo quadam die residens, filium materno affectu blandis amplexibus refovebat, & miti susurro cantilenæ demulcens, [mater & filius fere suffocati,] deosculabatur eum. Sed callidus humani generis tentator, veneno invidiæ tabescens, mulierculæ peccatrici foveam perditionis præparabat: qui per fenestram advolans sub imagine corvina, mulieris assistebat auriculæ: & sub mellis dulcedine virus effundens, aurum & argentum, & mundi fallaces divitias promittebat, si acquiescens ei, filium enecaret. Sic malignus innata calliditate maternum pectus exasperans, matrem armavit in filium: quæ in ora sui pignoris pollicem injiciens, pietatis oblita, guttura digitis comprimebat. Tunc inimicus innocentiæ in faciem involat mulieris, & ungues infigens gutturi, matrem cum filio suffocabat. Quos pauco murmure vix reclamantes commater audiens, admirans quid hoc esset, celeriter intravit cameram, & rem inauditam oculo percipiens, exclamavit. Statim spe frustatus dæmon ab oculis ejus evanuit: deinde Joannes maritus Pontiæ, post commatrem suam occurrens, uxorem & filium jacere vidit exanimes: & apprehendens eam, mutam & manu debilitatam invenit. Et cognito a commatre, qualiter uxor ejus oppressa a dæmone filium suum jugulare tentasset, profusis lacrymis illam Deo & B. Claudio reddidit. Postmodum iter pariter festinantes Arbosium venerunt: & sero Sabbati mulier ante sepulcrum B. Claudii in oratione prostrata, quia ore non poterat, veniam delictorum & corporis sanitatem cordis affectu postulabat. Et paulo post consurgens, manus impotentis sanitate recepta, non solum verbo simplici loquebatur, sed hostis insidiantis machinam, & Dei & B. Claudii [virtute] expedite declarabat: & per fidem quam receperat in baptismo adjurata, coram omni populo, marito & commatre singulis verbis testimonium perhibentibus, rem gestam expeditus enarravit.

[23] In h Balmensi territorio erat quidam juvenis, solitus armenta custodire: cui quadam die bestias custodienti, [illuminantur cæcus,] aura quædam urens & nociva superveniens, ut ipse postea retulit, oculorum lumine ipsum penitus privavit. Qui veniens domum, cæcitatis suæ dolorem cœpit plangere, nullam recipiens consolationem. Cui B. Claudius per visionem apparuit, dicens; O juvenis, quid turbaris & cogitationes ascendunt in corde tuo? Surge, & veni ad me, & sanitatem tibi præstabo. Cui ille ait; Domine, ignoro locum habitationis tuæ, & nescio ubi te valeam invenire. Et ille, Interroga diligenter donec invenias, sciens quod Claudius vocor. Ille vero surgens ivit ad Sacerdotem, narrans ei ex ordine visionem. Quod audiens Sacerdos de negligentia eum corripuit; & quod non statim præcepto viri Dei obedierit, vehementerincrepavit; & instruens eum, iter ibi accelerare commonuit. Sed cum in deliberatione itineris æstuasset, nesciens quo iret, pristinam oculorum sanitatem, virtutem Dei subito recepit. Qui lætus effectus, Bisuntium usque pervenit: ibique quemdam de Arbosio reperiens, cum eodem ad S. Claudium properavit; & qualiter idem Sanctus lumen sibi restituerit, omnibus qui aderant, cuncta per ordinem enarravit.

[24] Mulier Bisuntina i, oculorum amisso lumine, biennio vitam miserabilem sub tenebris cæcitatis propagabat invita; donec B. Claudii fama stupendis elucescens miraculis, auribus ejus insonuit: & convocatis amicis, de vehiculo & impensa deliberans, vespere iter suum præparavit. Nocte vero membra cubiculo refovens, assidue Christi Præsulem astare conspexit. Cujus visionis excitata præsagio, summo mane surrexit: & viam ingressa, filiam quam habebat manu debilem, sibi præviam constituit. [& cæca,] Quæ veniens Arbosium, ante sepulcrum viri Dei, amissi luminis claritatem humiliter deposcebat. Tandem perseverans in oratione claritatem, quam in fide poposcerat, recipere meruit: & casulam cum reliquiis agnoscens, ad filiam paulo longius orantem conversa, dixit; Lætare filia, & exulta, quia mater tua visum recepit, Ecce video crucem, brachium, & candelabra singula; & universa, quæ hic oculo percipi possunt, patenter agnosco. Cui filia, Mater, mater, lætemur & ineffabiliter exultemus, Deum & amicum ejus Claudium collaudantes: quia qua hora te ancillam humilem respexit Deus, [Sanatur manus debilis,] & manum meam, quam novisti esse debilem, sanitati restituit: ex verbis tuis certa sum, quod nos orantes superna gratia pariter visitavit. Tunc Milites & generosæ mulieres quæ aderant, fletuum ubertate perfusi, cum tremore exultabant, & in tam apertis miraculis Deum & B. Claudium lacrymabili voce collaudabant.

[25] Rure Marriniaco k vir quidam habitabat, cui ex abundanti sanguine manu dextera natum apostema, totum brachium occupavit: [apostema brachii,] quod sibi factum dissimile, cute ampliata tumore excrevit immodico: & cum præ gravitate sustineri non posset, vir in lectulo quasi infantulum a latere suo reponebat. Qui continuo dolore anxiatus, quietem & saporem cibi & potus amiserat appetitum. Dein dum noctis silentio lecto decumbens, ut ipse testatus est, vigilaret; vidit præ oculis assistere virum, aspectu decorum, facie venerabilem, indutum stola candida; & in extasi factus obstupuit. Deinde quasi a somno excitatus, in vocem prorumpens, quis esset requisivit. Ille interrogatus in hæc verba respondit; Claudius servus Christi sum, qui ejus misericordia ad te debilem accessi. Statim vir præ gaudio exultans, sanitatem ab eo postulavit: quam B. Claudius, facto Crucis signaculo, attrectans dare non distulit, & ea data evanuit. Tunc puella, viri filia, prope recubans, cum quo loqueretur pater ab ipso requirebat: quam pater increpans tacere jussit; & paulo post demisso tumore manum erigens cum brachio, nullam læsionem sensit: & veniens Arbosium, datæ sospitatis Deo & B. Claudio grates reddidit.

[26] Puer quidam non longe ab l Ambroniaco, stans supra fontem, imagini suæ ab aqua repercussæ pueriliter arridebat: & in simplicitate sua caput inclinans, [puer submersus,] in aquam decidit. Tunc voce confusa clamitans, tandem submersus defecit. Interim viator quidam, ut sedaret sitim quam ex æstu collegerat, ad liquidi rivi fluenta divertit: & puerum, quem fundo invenit jacentem, arripiens, cuidam petræ, quæ proxima imminebat, superposuit; & non erat in eo halitus neque motus. Tunc vir adhibens manum pectori, cognovit quod corpus jam frigidum calor vitalis destituerat: & conversus ad agrestium casulas quæ prope aderant, cujus filius esset requirebat. Ad cujus vocem reclamante vicinia, mater pueri prosiliit furibunda: & plangens pectora vocibus intercisis; Fili mi, ubi es? iterabat. Quem inveniens mortuum, desuper incubuit flebilis & miseranda. Cui sic dolenti, vicinis & notis eam consolantibus, Monialis quædam de Caroli-castro Deo miserante supervenit: quæ tanto dolori compatiens, matrem & parentes commonuit, ut quem sperabant sepelire, Deo & B. Claudio redderent: & insuper addidit, quod fide & spe roborati, de virtute Dei, qui est mirabilis in Sanctis suis, & salute pueri minime desperarent; ostendensque eis quæ & quanta miracula, per ministrum suum Claudium, virtus operaretur divina, pura & supplici devotione orare præcepit. Qui statim famulæ Dei salubri acquiescentes consilio, puerum Confessori Dei Claudio ex toto commiserunt, & proni in terram oraverunt. Quibus in terram orantibus ut sibi manifestaretur gloria Dei, puer oscitavit; & aperiens oculos, cum suspirio vocem querulam omisit: & paulo post surrexit & ambulabat. Tunc omnes qui aderant, Deo, per B. Claudium, & puerum suscitatum, & miracula quæ audierant, fideliter crediderunt: & cum omni gaudio festinantes Arbosium, puerum, quem Deo & B. Claudio se reddituros voverant, cum laudibus obtulerunt.

[27] In villula m prope Ledonem liberæ conditionis adolescens, paterno dives in agro rerum abundabat opulentia: qui alterata complexione, [contractus toto corpore.] per inordinationem dietæ, guttam incurrit arthriticam; & patiens in juncturis, nervorum contractione laborabat: pedumque destitutus officio, consuluit medicos super infirmitate sua: qui accedentes ad ægrum, lucro, non morbi curæ, operam impendebant. Quem spe salutis frustratum, miserum & abjectum dimittentes, consumptis opibus abierunt. Ille rebus spoliatus & possessionibus universis, egestatis & impotentiæ levamen nusquam inveniens, ait: Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam. Natalis loci dulcedinem fugiens, ad ignotas terras me transferam vel invitus. Nec mora, relictis parentibus ascendens vehiculum, transvectus est Divionem; ubi coactus indigentia quinque annis mendicavit. Sexto denique anno B. Claudius, apud Arbosium velut Lucifer matutinus exortus, virtute superni luminis tenebras mentium, catervas dæmonum effugabat; cæcis, claudis, & aridis salutis remedium exhibebat. Quod audiens præfatus languidus, fide potenti roboratus, fervore divini amoris incaluit: & de misericordia Dei & beati Præsulis pietate confisus, se recepturum sanitatem credebat, si sanctum corpus ejus, vel ejus vestimentum posset attingere: & innixus baculis ire non poterat, sed adjutus vehiculis & quadrigis transeuntium utcumque profectus est usque Dolam. Unde fide excrescente factus alacrior, solius baculi fulcimento usque ad optatum locum pervenit: & ingressus oratorium, projecto baculo rectis pedibus ad Sanctum corpus accessit: cujus osculatis manibus & pedibus desiderium suum adimplevit. Quem facta oblatione dum vacaret orationi, frater ejus qui aderat recognoscens, gavisus est gaudio ineffabili; & pariter egressi, jucundi & hilares ad propria redierunt.

ANNOTATA G. H.

a Hoc & sequens habentur apud Claudium de Rota.

b Videtur S. Albinus Lugdunensis esse, & colitur 15 Septembris: continetur autem Lectione VI diei 5 infra Octavam, Gallice vero est miraculum 49.

c Est Gallice miraculum 78, Miles autem fuisse dicitur Capitaneus, & locus Surigny.

d Est Gallice 64, & dicitur un soldat de Champagne.

e Refertur in Legenda Claudii de Rota, & est Gallice miraculum 25.

f Est Gallice 39 & apud Claudium de Rota.

g Est Gallice 38, & apud dictum Claudium, sed nomen loci Umnens omittitur.

h Est Gallice 76, & apud eumdem Claudium.

i Est ibidem miraculum 26.

k Refertur etiam apud Claudium de Rota.

l Ambroniacum, Gallice Ambornay, & est miraculum 49, habeturque apud Claudium.

m Prope Ledonem, Gallice du Coste de Lyon, estque mirac. 48.

CAPUT III.
Alia Miracula, Arbosii, Novæ-villæ, & Lugduni facta.

[28] Muliercula quædam apud a Cusellum, viro desponsata, [Caduco morbo laborans sanantur:] dum nuptias celebraret, morbum passa fuit caducum: a cujus infestatione quibusdam medicinis alleviata, trium annorum spatio videbatur esse incolumis; donec eamdem mediante Quadragesima morbus recidivus invasit, & tertio vexatam remittens, iterum cessavit. Postea circa festum Beati Joannis Baptistæ illam miserrimam tam graviter infestavit, quod ter in die, & novies in nocte, horrendæ ægritudinis patiebatur conflictum. Parentes ejus in tantis angustiis alumnæ suæ compatientes, consilio medicorum curam adhibebant soliciti: sed illi cum impensa operam amittentes, jam semianimem nullo juvabant medicamine; tandem inter crebras invasiones vix respirantem, Claudio Præsuli sanctissimo, præfati Castri Domina commonente, reddiderunt: quæ per eumdem ab ægritudine liberata, ejus ancilla facta fuerat. Quo facto tantæ passionis infestatio penitus abcessit: & vires resumente natura, exhilarata mulier facie rubicunda reluxit; & ad se reversa, amico Dei Claudio ore & corde se totam commisit: & veniens in ejus præsentiam, grates quantas potuit reddidit.

[29] Amicos veritatis non lateat, quod tam seculares, quam sacri ordinis Professores, in omni ætate & sexu Antistiti Dei Claudio testimonium perhibent. [mulieris, pio operi intentæ, res] In ejus namque nomine Christi virtute, in urbibus & castris & vicis, variis languoribus vexati curantur. In agris etiam, & pascuis, & fluviis rapacibus fides tantis exhibetur miraculis. Conversa etenim S. Bernardi, de Monte b Joviali apud Esseus, Petronilla nomine, sub habitu Religionis Christo serviebat devota. Quæ circa messes domesticis curam impendebat negotiis, cibaria Fratribus subministrans, qui foris sub messibus colligendis frequentes impensius laborabant. Illa, die quadam, ne forte panis laborantibus non sufficeret, absente familia, in equo triticum ad molendinum deferebat: & inveniens mulierem caducam sese volutantem in via, & saccum prope illam plenum tritico, timore magno extimuit: quippe cum videret eam vultus obliquantem & ore spumantem terribili, misericordia mota est super illam: & manu apprehensam sublevans, ait: Sede hic & quiesce: triticum meum ad præsens dimitto, tuumque emolere festinabo, ut te domum quantocius remittam. Qua sedente foris, Conversa molendinum ingressa, triticum illius per concavitatem molaribus immisit conterendum. Interim Conversæ ancilla, fila ad contexendam telam non longe in ripa fluminis inferius abluebat: [a fluvio abrepta restituitur.] quæ a manibus ejus, amnis rapacitate subito directa undarum vertigine rapiuntur. Illa stupefacta reclamat, dominam in auxilium convocat, quod ei contigerat infortunium nuntiat. Conversa, divinum opus exercens, citra perfectionem dimittere noluit: sed fila quæ cum labore neverat, Præsuli Dei Claudio commendavit: & cum mulieris ægrotæ triticum emoluisset, illam cum farina remisit. Postea currens velociter jam fere duo studia transierat, cum fila mediis undis supernatare conspexit; & ad sanctum Præsulem orationem faciens exclamavit; Serve Dei Claudi, si vera sunt quæ de te audivimus, si verum est quod mulierem per Ennum c fluvium navigio sine remige transvexisti; pietate qua plenus es, fila mea, pro quibus anxiata sum, hodie mihi restituas. Necdum preces finierat, cum fila retro fluentibus undis relata, conspectui ejus præsentia sese obtulerunt. Illa, pelliciæ suæ immemor, in aquas saliens usque ad pectus fluctibus se immersit; [vestes in aquis siccæ servantur.] & arripiens fila siccis vestibus in ripa constitit; excepto quod circa brachia quæ immerserat, parum humiditatis apparuit. Sacerdotes qui aderant, & alii fere triginta qui sequebantur eam, huic miraculo perhibuerunt testimonium.

[30] Vir d quidam & ejus filia, spicarum onerati fasciculis, tempore messis ab agro sole occidente redibant; qui prope fagum quæ supereminet transeuntes, per declivia collis iter agebant. Tunc juvencula, quæ patris sequebatur vestigia, [muta, loquelam recipit.] ignota occasione subito obmutescens, usum loquendi penitus amisit, & onus statim abjecit; patrique sæpius reclamanti qui causam silentii requirebat, nihil omnino respondit: adeo enim instrumenta loquendi impedita fuerant, quod ferrum per arterias videbatur tranfixum. Deinde adducta ad S. Claudium, a circumstantibus monebatur ut oraret: & quatuor diebus in amaritudine animæ suæ permanens, quod lingua explicare non poterat, devota animi voluntate complebat. Quæ tandem misericorditer exaudita, lingua expeditiore in hanc vocem prosiliit; Sancte Claudi, amice Dei, miserere mei. Quod audientes qui aderant universi, imbre lacrymarum perfusi, in tam evidenti miraculo, in humili devotione exultabant.

[31] Burgensis quidam de e Burgo, Paganus nomine, fide laudabilis & conversatione famosus, dum sermo fieret ad populum, [Annulus inhærens digito,] inter ceteros præsentiæ B. Claudii devotus existebat: in cujus digito annulus argenteus annis duodecim innatus exstiterat, quem exesa cute ossi propius inhærentem caro superexcrescens fere totum obtexerat, & sæpius attrectatus nisu vel medicamine a quoquam extrahi non potuit. Vir igitur ille, cum in reparationem B. Eugendi quæri annulos & monialia a Monacho prædicante audisset, [ultro abjungitur.] palpabat digitum, & in terra pronus adorabat dicens; Piissime Deus, propitiare mihi famulo, ut me liberans a contritione & angustia, interventu Confessoris tui Claudii, rapias annulum meum a digito meo in opus bonum. Et iterum palpans, annulum improvisa levitate volubilem a digito separatum invenit: & antequam extraheret, elatis manibus præ gaudio in vocem hanc prosiliit; Laudate Dominum omnes gentes, qui respiciens ad corda nostra, per servum suum Claudium virtutes operatur in nobis. Cui facto, qui aderant, tanto jucundati beneficio, hymnis, sonis, canticis applaudebant.

[32] Deinde f viri Religiosi, qui sacro corpori serviebant comites individui, Novæ-villæ g ingressi sunt monasterium: fide & veritate conspicui Monachos ejusdem loci, Sororesque ibi regulariter viventes, [delato Corpore ad Novam-Villam,] in his quæ audierant & viderant propensius instruebant. Postmodum B. Claudii adventum pluribus aliis fama divulgante, ad præfatum locum undique populi confluebant: qui ad Beatorum præmia salutaribus monitis invitati, lectulis & grabatis variis languoribus obsessos afferebant. Numerosæ igitur multitudini convenientium quidam interfuit, [peccator accedere nequit,] quem vitiorum sordibus obfuscatum postea claruit: quippe præsentis vitæ cursus sine terrenæ conversationis maculis vix aut numquam transcurretur. Hic portam ingressurus immisso capite conabatur, sed plantis retro labentibus limen præterire non potuit: quod cum stupore vehementer admirans, tacitus pedem retulit, & aliunde quærebat ingressum: & per portam quæ est ab Aquilone turbis popularibus adjunctus, iterum tentabat ingredi: & omnimodo conatu nihil proficiens, voluptatis illecebris irretitum sese cognovit; & quod malignus quasi muscipula peccatis obvolutum, ab ingressu sacrorum & attactu reliquiarum, illum fraude subdola prohiberet. Nec mora, per internuntium advocato Conone ejusdem ecclesiæ h Sacrista, vir præfatus corde contrito resipiscens, fusis lacrymis procidit ad pedes ejus, implorans lavacrum Confessionis. Tunc corde credens & ore confitens, [nisi facta Confessione] abrenuntiato Satana, vitiorum sordes evomuit. Statim Sacerdos, divinæ reconciliationis minister, in quantum ad eum pertinebat, remissione Apostolica pœnitentem a vinculis peccatorum absolvit, & eum per Spiritum sanctum a morte animæ resuscitavit, manuque apprehendens ad S. Claudium introduxit; ubi magnificans Deum, inopinatum rei eventum referebat universis: qui videntes in B. Claudio Christi virtutem habitare, corde simul & voce, ejus laudibus assurgebant.

[33] Non longe a cœnobio S. Eugendi, excelso monti subjacet vallis longissima, quæ sui profunditate latet solari privata beneficio. Huic valli rupium supereminet præcisa altitudo, ubi gregibus & armentis pascua subministrat uberrima, longe lateque diffusa planities: inter quam vacca, naturali consuetudine effervescens in amore, decurrebat, a tauris exagitata indomitis: qui in extremo montis aculeo in eam sine lege ruentes, graviter opprimebant, [taurus in præcipitium lapsus servatur.] & conculcantes pedibus superjactis fere totam confringebant. Hos insecuti pastores eorum vestigiis insistebant festinantius, donec illis præter transeuntibus rupem, taurus elapsus a summo altitudinis corruit in profundum. Et qui sequebantur alta voce clamabant, S. Claudi, serva illum; hunc tibi committimus, & tuæ tutelæ commendamus. Tamen de vita illius desperantes, urgente vespere, cum ceteris domum redierunt; & Domino suo indicantes, locum præcipitii indixerunt. Qui assumpto cultro ut taurum excoriaret, per collis devia illum requirebat: quem numquam reperiens, de tanto damno anxiatus, reversus est in domum suam: & ingressus stabulum invenit taurum sanum & incolumem; & admirans quod sine læsione esset, B. Claudium custodem fidelissimum acclamavit; & ad ejus præsentiam taurum festinus obtulit, & quod factum fuerat, enarravit.

[34] Mulier quædam, Sophisia nomine, de Monte S. i Saturnini, revertens a loco ubi S. Claudius requiescebat, cum vicinis & notis domum festinabat: qui subita pluviarum inundatione quasi submersi in aquis, madefactis vestibus diffluebant. [Mulier accedente ultro cymba transvecta] Qui cum venissent Bledi, in citeriori ripa Aini fluminis consistentes, ulterius navem affixam littori pertica retinente viderunt: & de transitu desperantes, quid facerent dubii, consilium a B. Claudio precibus & votis deposcebant. Statim navigium avulsam recipiens perticam, fluvio cedente, ex insperato sese clamantibus obtulit: & dum ad ingressum sese mutuo invitarent, amnis rapacitate conspecta pavidi restiterunt. Tunc vero Sophisia ceteris dubitantibus, Deo & B. Claudio se commisit, & fidei secura adminiculo, navigio sola consedit: in quo sine remige per medium amnem transvecta, in momento littus optatum tenuit, non sine admiratione illorum qui timore remanserant, sese invicem quasi modicæ fidei increpantes. Et paulo post cum muliere ad S. Claudium revertentes, tanti miraculi fidem gentibus ex hibebant.

[35] Translatus k Lugdunum B. Claudius, propter incredulitatem civium paucas ibi operabatur virtutes: dicebant enim; Nisi signa & prodigia viderimus, non credemus. Accessit autem quidam dissolutis membris invalidus, qui XXII annis pedum destitutus officio, nixu manuum miserabiliter ferebatur: qui Christianus nomine, [Lugduni 22 annis contractus sanatur.] Waldensi imbutus traditione, notus in populo publice mendicabat. Veniens autem ad Sanctum Dei, rogabat eum, dicens: S. Claudi, impetra mihi tuis precibus sospitatem, si noveris animam meam fidei virtute roboratam; alioquin non exaudiar a corporis impotentia levandus. Custodibus sacri corporis ab universis & singulis sæpius dicebatur; Si Sanctus vir hunc ab invalitudine relevet, indubitanter fatebimur Christi virtutem in eo habitare. Orabat debilis, scuto fidei armatus, exaudiri & curari. Nam subito casulam manibus apprehendens, cum quodam fremitu se extendit: & juncturis crepitantibus nullam sentiens læsionem, libero gressu ambulabat glorificans Deum.

ANNOTATA G. H.

a Cusellum, in Gallico Cuseau, ubi est mirac. 72.

b Videtur esse oppidum vulgo Jougne, in monte situm 13 leucis a S. Claudio.

c Ennus infra num. 34, ubi hoc miraculum integre refertur Ainus, vulgo Ain, aliis Idanus, ex Iura monte decurrens in Rhodanum.

d Est Gallice miraculum 90.

e Inter Camberium & Seyssel lacus est in Sabaudia, nomen ab oppido Burgeto habens, quod hic fortaßis intelligitur.

f Est etiam Gallice numero 71.

g Novavilla, pluries in Mappis Topographicis invenitur; & bis quidem in confiniis Breßiæ ad oppidum S. Amoris in Ducatu Burgundiæ; alterum, in diœcesi Augustodunensi ad S. Iuliani, & forsitan alibi: huic enim itineri aptior esset locus alius.

h In Gallico dicitur Canonicus: quasi Canonicorum Regularium monasterium illud sit.

i S. Saturninus, vulgo S. Sorlin, in Comitatu Burgundiæ, 7 circiter leucis a S. Claudio.

k Refertur hoc in Officiis propriis S. Claudii, Lectione VI diei 4 infra Octavam.

MIRACULORUM LIBER II.
A Petro Franc. Chiffletio S. I. ex monumentis Mss. collectus.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 1845

EX MSS. CHIFLET.

PRÆFATIO.

[1] [Latentibus post annum 1160 miraculis,] Quæ superiore libro antiquus Auctor recensuit miracula, ea quingentis fere abhinc annis, circiter annum incarnati Verbi MCLX patrata sunt: quæ porro anterioribus seculis, quæque totis pene exinde annis ducentis contigere, eorum nobis memoriam aut illius temporis scriptorum ignavia, aut (quod vero similius putatur) tempus edax & flammæ, Claudianum monasterium sæpenumero populatæ, inviderunt. Quæcumque igitur annotata supersunt, ad secula tria postrema pertinent. Neque vero omnia collegimus (quis enim possit?) sed ex ingenti cumulo selegimus, quæ testatiora visa sunt, atque illustriora; [colliguntur notata post an. 1330,] ut quantum habent auctoritatis ad fidem faciendam, tantum monenti haberent ad excitandam religionem. Eam certe fidem merentur omnia ac singula, quam idoneorum testium sanctiori jurejurando, quam suspensis e templi testudine epigraphis atque anathematis, quam denique publicis tabellionum unde excerpta sunt chirographis, nemo prudens non concedat. Hæc tu perlege, mi Lector, si vacat; imo etiam, si lubet, ipse experire. Agnosces, eum esse B. Claudium, quem merito apud omnipotentem Deum, sexus omnis, ætas omnis, omnis ordo; [ex multis testatiora dumtaxat.] sed & orbis, civitates, provinciæque omnes, ad omnes causas suas patronum adoptent; atque in illud fortasse Davidicum prorumpes; Nimis honorificati sunt amici tui Deus. [Ps. 138. 17,] Ceterum in his Commentariis siquid occurrat paululum diversum ab Henrico Boguetio, apud Sanclaudianos supremo Judice, cujus nomine duo supra centum divi Claudii miracula, ante annos amplius viginti, Gallico idiomate conscripta prodiere; scias tamen, lector, me non locum, non tempus, non personarum nomina, non alia rerum gestarum abjuncta ulla, nisi e certissimis monumentis, adeoque ex ipsis libellionum autographis tabulis expressisse. Tu fruere & vale. Salinis e B. Claudii, natali solo, X Kalendas Octobris, anno Æræ Christianæ MDCXXXII. Hactenus Præfatio Auctoris: cui aliud non addimus, quam plura ejus Capita in unum a nobis contrahi; ne titulorum multitudo, quos ille ad XXIV extendit, nimis frequenter Lectorem sistat.

CAPUT I.
Suffocatus aquis, & moribundus alius, salvati; manus cancro exesa, restituta: Miles, inter hostium tela & in carcere diuturno, nihil damni passus.

[2] [An. 1339 ex pontelapsus mersusque puer,] In ea Sequanorum parte, quæ Lugdunum Galliæ attingit, (hodiernum vulgus Bressiam vocat) anno Christi supra millesimum ac tricentesimum nono & tricesimo, septennis puer Joannes, Henrici de Plantain viri nobilis filius, sabbatho proxime sequente post festum Purificatæ Virginis, forte e ponte subductorio, in fossam, arci paternæ circumductam, præceps decidit. Miserabilem casum conspicati sunt nonnulli: fit clamor: accurritur undique e domo, e vicinia; sed heu! serius. Quid enim opis afferrent? Jacebat puer, aquis demersus ad lanceæ unius altitudinem, ac præter cuculli innatantis verticem, nullum ejus vestigium apparebat. Nemo unus dubitavit, quin actum esset de puero. Itur tamen ad utrumque ejus parentem, qui tum procul aberant in templo, orandi causa: nuntiatur filioli exitium. [patre ejus Sanctum invocante,] Hic perculsus pater, e vestigio B. Claudium implorat, enixeque precatur, filium ut servet, sibique reddat incolumem. Cum ille in æde sacra longe posita sic oraret, eodem momento ex imis aquis emersus puer, plurimis circumquaque spectantibus, ad aquæ littus occulta nescio qua vi propellitur. Sic extractum cadaver nudatur vestibus, & ad sepulturam componitur, ac prope erat ut funereo sudario de more obvolveretur: cum ecce adest infelix pater, [vivificatur.] & filii demortui aspectu commotus, iterum B. Claudium summa animi contentione inclamat. Vix oraverat; & puer apertis de repente oculis ingemiscens; Ne, inquit, paveas, mi pater; en vivo, & valeo. Obstupuere omnes. Voti rei pater materque servatum divinitus filium in sospitatoris Divi Claudi basilica stitere.

[3] Vere Sapiens ille; Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. [Prov. 18. 19] Mons Pessulanus, civitas est Galliæ Narbonensis, [Moribundus adolescens,] nunc academia insigni & hortis regiis inclita. Ibi studiorum causa degebant fratres duo, Stephano Bracardo patre nati, e Monte-Acuto Autissiodorensis agri. Horum junior (Vicino nomen fuit) ætatis annorum circiter quatuordecim, in gravem morbum incurrit, ac variis frustra tentatis remediis deponitur a medicis. Totos undecim dies nihil cibi aut potionis ceperat, & usque eo viribus deficiebatur, ut nec in eo deprehendi posset micantis arteriæ pulsus, ac vix e naribus spirans tenuissimus halitus fugientem animam retineret. Tum frater natu major, Hugoninus nomine, [ad votum pro se factum a fratre,] alte suspirans, & lacrymis ora perfusus, morienti funus ducebat. Triste spectaculum; sed lætior eventus fuit. Subiit animum cogitatio evocandam cælitus opem, quam medicorum industria negavisset. Fratrem igitur Divo Claudio committit: vovet, si ille periculum evaserit, iturum se, aut eum ipsum fratrem suum ad B. Claudii Jurensem ædem destinaturum; adhæc ceræ pondo quantus esset frater, aut pecuniæ tantumdem oblaturum. Fuerat olim juniori fratri pro magistro ac moderatore domestico, nunc etiam medici ac parentis loco fuit; ægro sanitatem, vitam morienti restituit. Quid moror? Vix voverat, cum voti damnatur: & qui animam agebat, [convalescit an. 1341.] subito ad fratrem conversus; Eia, inquit, frater, abscessit omnis morbus; integra sum valetudine, integris viribus. Rem ita gestam jurati affirmarunt ad altare S. Claudii, quo se voti exolvendi causa contulerant; adolescens ipse e mortis faucibus ereptus, ac Stephanus ejus parens, mense Augusto, anni supra millesimum tricentesimi & quadragesimi.

[4] Lugdunensis metropolis Episcopatum administrabat Guillelmus de Sura, [Testatur Officialis Lugd.] anno Christi MCCCXXXV & aliquot circumjectis. Is B. Claudi miraculorum frequentia pariter ac magnitudine permotus, edixit, uti ejus festus dies, sacer esset in universa diœcesi, atque ab omni opere vacuus ageretur. Eam religionem Deus novo miraculo sanxisse visus est anno MCCCXLII, die decima mensis Augusti, cum jam Guido de Bononia a Guillelmo in Episcopatu successisset. Placet ipsa verba proferre Bartholomæi de Boscario, pro Guidone Archiepiscopo Vicarii generalis, qui de re tota diligentissime pro munere quæstionem instituit. Universis Christi fidelibus ad quos præsentes litteræ pervenerint, salutem in filio Virginis gloriosæ, & præsentibus dare fidem. Gloriosus Deus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, cujus inæstimabilis altitudo providentiæ nullis inclusa limitibus, nullisque terminis comprehensa, recti censura judicii cælestia pariter & terrena disponit; etsi cunctos ejus ministros magnifice altis decoret honoribus, & cælestis efficiat beatitudinis possessores; illos tamen, ut digna dignis impendat, potioribus extollit insigniis dignitatum, & præmiorum uberiore retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat ingentior excellentia meritorum.

[5] [Stephanetam viduā cui manus absumpta cancro,] Sane licet fama divulgata ad nostri notitiam perduxisset, quod Stephaneta, relicta Joannis Milos, habitatrix Lugdunensis civitatis, quæ pridem ex infirmitate quadam, sicut Deo placuit, amiserat manum suam sinistram penitus & omnino: & sic manu prædicta amissa, longo tempore in civitate steterat Lugdunensi, palam & publice omnibus eam videntibus sine manu. Quodque dicta mulier nuper ad monasterium S. Eugendi Jurensis, hujus diocesis Lugdunensis, ad visitandum ecclesiam prædicti monasterii, in honorem gloriosissimi Confessoris Beatissimi Claudii, cujus corpus in eadem ecclesia requiescit: quæ etiam mulier fama vulgata, multa miracula, ipsius gloriosissimi Confessoris meritis & intercessione, per Deum in prædicta ecclesia audierat operari, multosque infirmos recuperasse super diversis infirmitatibus sanitatem, & ab hujusmodi infirmitatibus liberatos: ut infirmitate oculorum quam patiebatur sanaretur, ac etiam infirmitas prædicta quæ sibi consumpserat manum prædictam, & adhuc brachium ejusdem (sicut de manu) consumebat, extingueretur, precibus & meritis prædicti gloriosissimi Confessoris, ibidem personaliter accessit. Ubi stetit diebus aliquibus, cum debita devotione assiduis orationibus vacans, & dictum gloriosum Sanctum exorans, ut super postulatis mereretur audiri. Tandem in die festi B. Laurentii proxime præterito, constituta muliere ipsa ante locum in quo corpus gloriosissimi Confessoris Beatissimi Claudii requiescit, eaque per tempus aliquod quasi in extasi posita; cum ad se rediisset post temporis aliquod intervallum, invenit manum suam sanam & integram, dicti Sancti meritis restitutam.

[6] Nos vero Bartholomæus de Boscario, in utroque jure Licentiatus, Vicarius & Officialis Lugdunensis, ad instantiam Sacristæ dicti monasterii & ejusdem mulieris, [ipsam integram recepisse,] quamquam præmissum miraculum notorium reputaretur in civitate Lugdunensi, fuissemusque sufficienter informati, quod bonæ memoriæ Guillelmus, Domini nostri Lugdunensis immediatus prædecessor, propter aperta miracula quæ Jesus Christus Dei Filius propter eumdem Sanctum fuerat operatus, & operari quotidie non cessabat, ipsius Sancti festum annis singulis per civitatem & diœcesim Lugdunensem decreverat solenniter celebrari; Nihilominus tamen, ut, sicut fama vulgata ad nos pertulerat, super dicto miraculo veritas haberetur, Nos cum magna diligentia voluimus informari: ne non miraculose, sed per fraudem præmissa contingerent, ad decipiendum corda simplicium: & ut, si verum esset, de ipso miraculo comparata certitudine, possemus vos reddere certiores; & ne si ipsum celavissemus, sceleris arguamur. Quapropter ipsam mulierem coram nobis præsentialiter fecimus exhiberi; manumque perditam, miraculose (ut præmittitur) restitutam, conspeximus & palpavimus diligenter. Quam vidimus sanam & integram, [seque talem vidisse ac palpasse,] ac alteri manui dextræ solum dissimilem in colore; cum alia propter solem aliquantulum apparuerit denigrata; sed dicta manus miraculose (ut præmittitur) restituta, quasi nova nobis apparuerit, & adhuc apparet in colore albior quam dextera manus ejusdem mulieris. Inquisivimus insuper, tam per nos quam per ceteros commissarios, a nobis super hoc specialiter deputatos, cum testibus quamplurimis fide dignis, religiosis & secularibus, clericis & laicis, burgensibus & notariis, & specialiter cum religiosis & honestis mulieribus Abbatissis monasterii S. Petri Monialium b & de Deserta civitatis Lugdunensis, [& auditis pluribus testibus,] & nonnullis aliis Monialibus dictorum monasteriorum, penes quas dicta mulier miserabilis longo tempore dicebatur fuisse conversata.

[7] Qui testes ad sancta Dei Euangelia juraverunt, & in verbo veritatis asseruerunt, quod dictam mulierem pluribus diebus & vicibus viderant & conspexerant absque manu prædicta: & hoc esse & fuisse notorium in civitate eadem Lugdunensi. Nos igitur dictis testibus fidem plenariam adhibentes, vobis testificamur, & in vestri notitiam tenore præsentium deducimus, super tam aperto & notorio miraculo, veritatem, ut præmittitur, se habere; [verum esse miraculum definit,] ut Deo in Sancto suo glorioso, Beatissimo Claudio laudes venerationis debitæ & gratias referatis: ipsumque Sanctum apud eumdem Dominum nostrum Jesum Christum habere mereamur in patronum. In quorum omnium fidem & testimonium, præsentes litteras sigilli curiæ nostræ fecimus appensione muniri. Datum Lugduni, die prima mensis Septembris, anno Domini MCCCXLII. Ego vero Jordanus de Cuysiaco, Clericus, civis Lugdunensis, authoritate Apostolica publicus Notarius, ac Curiæ dicti Domini Officialis juratus, præmissis, exhibitioni manus dictæ mulieris, miraculose (ut præmittitur) restitutæ, inspectioni & palpationi ipsius, a dicto Domino Officiali, ac inquisitioni super hoc cum testibus quamplurimis fide dignis, [per publicum instrumeutum an. 1342] religiosis & secularibus, Abbatissis & Monialibus memoratis factæ, & in pluribus aliis suprascriptis, ex commissione dicti Domini Officialis præsens interfui: præsentibusque litteris inde confectis subscripsi manu propria: ac ipsas jussu & voluntate dicti Domini Officialis, signo meo publico signavi, in testimonium veritatis præmissorum, Rogatus.

[8] Luxemburgensis familia quam clara sit atque illustris, loquuntur Annales nostri, necnon & Ecclesiarum fasti, quibus nomen Petri c illius, juvenis incomparabilis, etiam ante solennem apotheosim, [1475 Rector Burgundiæ inter hostilia tela illæsus manet,] summo populorum consensu inscriptum legas. Ex ea prognatus erat Antonius Luxemburgicus, Comes Briennensis, Russiensis, & Charniensis, Dominus de Guistelle &c. anno quoque jubilæo MCCCCLXXV; provinciæ Burgundiæ Rector, & castrensis Præfectus, vulgo Mareschallum appellant. Eo anno forte contigit ut ad arcem Morillonem Francicæ ditionis, in Dominum de Cointronde, pro Francorum Rege Prætorem exercitus primarium, incurreret. Pugnatum est utrimque acriter, sed vincentibus Francis cæsi sunt Burgundionum nobilissimi quique: ipse omnium princeps Antonius equo dejectus, omnipotentem Deum, Divam Virginem Rollandi-montis, ac beatissimum Antistitem Claudium in ultimo discrimine tacitus invocavit, Mirum dictu! [& ex diuturno carcere salvum se evasisse testatur anno 1492.] Ex eo tempore, cum octoginta balistariorum telis unus præ aliis undique peteretur, omnia in irritum cecidere: ipse sine vulnere ab hostibus captus est. Neque hic miraculorum finis. Ea custodia tentus est annis octo, & tribus circiter mensibus; quo tempore per annos septem, menses novem, & dies viginti quinque, in compedibus fuit: & erant ferreæ compedes, quinquaginta quinque librarum pondo. In ea tam acerba captivitate non illi tibiæ intumuere, non dolorem sensit, non morbum vel levissimum contraxit; sed integra valetudine emersus, rem totam diligenter annotatam, anno denique MCCCCXCII, die mensis Junii octava & vigesima, grati animi ergo, in publicas tabulas retulit; seque omnia quæ recensuimus beneficia Divo Claudio accepta ferre, juratus confirmavit.

ANNOTATA D. P.

a Succeßit Guilielmo Guido an. 1340: quod autem sequitur miraculum etiam in Lectiones S. Claudii relatum est.

b Abbatiæ S. Petri feminarum sua adhuc dignitas manet, Desertæ nulla mentio apud Sammarthanos.

c B. Petrus Luxemburgius colitur 5 Iulii, quando dabimus pro ejus Canonizatione acta; obiit an. 1387 Avenione.

CAPUT II.
Graviter sauciati ab hostibus, itemque naufragi, vel aliter in mari periclitantes servati.

[9] [Servatur an. 1487 alius, varie læsus,] Sunt inter mortales qui mala avertere interdum possint, illatis mederi non possint; Deo optimo maximo utrumque pariter factu facile est. Erat sub signis atque in comitatu Angelberti a Nassavii Claudius Bouartius, vir equestris ordinis, cum Hingæ Francicas copias ex itinere obvias habuere, die Sabbathi, Julii mensis octava & vigesima, anno Christi MCCCCLXXXVII. In eo conflictu Claudius, jam hastis, jam spiculis multifariam petitus, ac repetitus, sagitta etiam jugulum transfossus excutitur. Dum animam ageret, B. Claudio, Patrono cognomini, se suaque omnia committit, & (o Divi medicam manum!) omni absterso vulnere convalescit. Is deinde a Philippo Austriæ Archiduce, postea Hispaniarum Rege ejus nominis primo, pretio redemptus, Bethuniensi arci regia vice prefectus fuit, suæque erga beatissimum Archipræsulem pietatis, atque accepti beneficii monumentum, votivam tabulam ad ejus tumulum appensam extare voluit.

[10] Geminum huic miraculum non abjungo. Circa mensem Julium anni MDXXVII, Caroli V Cæsaris nomine, Mediolano intempesta nocte exierant sena armatorum millia, pari numero Helveticas Ræticasque Francicarum partium copias invasura. [item alius 1527,] Stabat in prima acie Ludovicus d'Arestel nobilis Burgundio, suæ gentis velitum ductor. Cum itaque pugnatum esset ad Caranschium, cecidit in prælio Ludovicus, gemino vulnere patefactis visceribus, ac tum alibi leviter perstrictus, tum in humero sinistro sarissa forte confossus. Jacebat inter cæsorum cadavera, & ab utrimque pugnantibus misere proculcabatur; cum ei venit in mentem B. Claudius. Rem dicturus sum pene incredibilem, sed tamen in D. Claudii basilica sequenti anno a Ludovico ipso solenni jurejurando affirmatam. Oravit; & finito prælio, e media cadaverum strue, non spirans modo, sed & illæsus atque incolumis evasit.

[11] Simili pene beneficio servatus jam antea fuerat Christophorus de Lannoys, civis Tornacensis. Is anno Christi MDX, Sabbatho sancto, pridie Paschatis, in Caletano freto cum aliis amplius quadraginta, qua nauticis, qua mercatoribus oneraria vehebatur, [aliusque 1510 ex prælio navali.] quam Magdalenam nuncupabant; cum incautos aggressa est piratica navis. Dimicatum est utrimque acriter. Christophorus inter alios novem vulneribus, & in his letalibus tribus, in umbilico, in corde, & in jugulo acceptis, pro mortuo per horas vigintiquatuor stratus in carina jacuit. Tandem Guillelmus ejus frater, eum adhuc spirantem, & cum morte luctantem conspicatus, coram omni adstantium cœtu positis humi genibus, B. Claudium supplex precatur, fratrem ut sibi incolumen restituat; addito etiam piæ peregrinationis voto. Ad eas preces subito quasi evigilans Christophorus, primum oculos aperit, tum fratrem alloquitur, postea cibum ac potum sumit; denique obligatis utcumque vulneribus cum domum abiisset, intra quindecim dies pedetentim convaluit: moxque cum Guillelmo fratre ad D. Claudium iter ingressus, miraculi fidem die Junii quintadecima publicis tabulis consignavit.

[12] Pagus est ditionis Jurensis vulgo Morbies, ab ipso S. Claudii Jurensi monasterio tribus leucis horariis distans. Ibi quindecim annorum puella, [Puella an. 1529 clinica ac deinde fere impasta,] Petronilla nomine, Petri Jordain honesti viri filia, nocturno viso perterrita, vergente Julio mense anni MCCCCXXIX, tantum ex eo debilitata superfuit, ut per totos quinque annos nec lecto surgere, nec cibi quidquam, aut potus capere posset; excepto quod singulis mensibus, interdum etiam duorum ac plurium mensium spatio, vix pomum unicum comedebat: ita omnem pene vel ingerendi, vel digerendi, egerendique facultatem natura negaverat. Priore anno suæ ægritudinis, quoad linguæ compos fuit, (ut erat pia, & bene morata) bis apud Parochum peccata deposuit, bis Eucharistiæ sacro pane refecta est: postremis vero quatuor annis, exstinctæ quam viventi similior, nec oculos aperire, nec loqui potuit; tametsi, cum quis de Deo ac divinis rebus sermonem haberet, tum illa junctis manibus, fusisque cum gemitu lacrymis significaret, se id sentire quod dicebatur.

[13] Frequens erat visentium concursus ad id spectaculi; & adfuit felicibus auspiciis pia in paucis, [loquelæ expers,] & illustris matrona Catharina de Bauffremont, Domina de Treschastel in agro Lingonensi, anno Christi MCCCCXXXIV, die mensis Augusti tertia. Illa puellam blande primum affata, mox positis humi genibus ante jacentis cubile, Deum optimum maximum, sacratissimam ejus matrem Virginem, ac beatissimum Archipræsulem Claudium, pro ejus incolumitate longum precata est. Finierat; & ad ægrotæ parentes converso vultu, serio admonet, filiam, ut semianimem ad Claudii venerandum corpus deportari curent; nec hortari destitit, quin illi se id quamprimum facturos reciperent. [an. 1523 delata ad S. Claudium, sospes fit.] Id præstiterunt postridie, quarta die Augusti: & rei fama, ad B. Claudii basilicam, hominum ingentem multitudinem excivit. Oratum est a circumstante populo, a Cœnobiarcha, & Cœnobitis omnibus; præsertim vero a Catharina, cujus maxime fide ac religione miraculi exspectatio nitebatur. Mirum dictu Assurgit Petronilla primum in poplites; tum oculos repente apertos, in sacras D. Claudii plantas venerabunda intendit. Nec mora: erigitur in pedes, Confessarium postulat, ac peracta Exomologesi ad sacrorum Antistitis pedum oscula accedens, illius se meritis incolumitati restitutam proclamat. Fit murmur festaque acclamatio in populo: erumpunt undique lacryme ac gemitus; pulsantur ad modum & numerum campanæ, ac in magno cœtu Te Deum laudamus solenniter decantatur.

[14] Agnoscite vos quoque, Genevenses, cives etiam in lacu vestro B. Claudii, [1455 eversa per tempestatem cymba,] (a cujus nuper fide & religione defecistis) potestatem ac numen ostendi. Agebatur annus incarnati Verbi supra millesimum quadringentesimum quintus & quinquagesimus, eratque feria secunda, dies mensis Maji sexta & vigesima, cum in lacu Lemano (nunc Genevensem aut Lausannensem vulgus appellat) a castro Morgie b Tononum, ad tres vulgares & horarias leucas, navigio tendebant Nicodus Girodi, trabalis operis faber Tononiensis; & Petrus Destuë, Morgiensis patria, conditione tabellio, cum aliis quatuor. Jam in altum ad octo fere milliaria provectis, circa horam de meridie quartam fœda tempestas supervenit. [mersisque aliis, tres in carinam evadunt;] Ac primum cælum inhorrescere, stridere venti, mugire lacus; tum jactari navigium, deinde allisis ad latera fluctibus aspergi, ac subeunte aqua gravari; denique convolvi omnino, & mediis in aquis resupinari. Inclamati a Petro & Nicodo Cælites, Deipara Virgo, Claudius, Nicolaus, Ludovicus Arelatensis c. Nec in irritum; nam ea navis conversione omnibus in lacum abjectis, duo fluctibus hausti, videlicet Aymonetus Choudet Tononiensis cum filio; tertius (Joanni Monodo nomen erat) transversum cymbæ sedile amplexus, ea eversa aquis præfocatus est: tres alii se mutuo complexi, nescio quo modo supra navis supinæ carinam evaserunt.

[15] [eademque a Sanctis invocatis erecta,] Ita per semihoræ spatium fluctuarunt: licuitque Petro, ac Nicodo, flexis etiam poplitibus, iterum vota pro sua salute, iterumque Patronis jam adoptatis nuncupare: nec frustra. Visa per id tempus Petro Destuë (ut suo ipse chirographo postmodum coram plurimis testibus in publicas tabulas retulit) sacratissima Virgo Mater adstare periclitantibus, una cum beatis Claudio, Nicolao, & Ludovico Arelatensi; qui tres pariter adnixi, eversum navigium prono rectoque statui restituerunt. [& ipsis intra hanc repositis,] Rursus in lacum excutiendi erant qui carina vectabantur: sed (o fidam Numinis manum!) excipiuntur alveo revolutæ navis, videntque Joannis Monodi miserabile cadaver transtro implexum. Nec mora, arreptis remis sævienti adhuc procellæ toto conatu obluctantur; ac Lausannam versus flectentes, semileuca circiter ad S. Sulpicium admoventur. Inde quatuor ignoti homines cymba vecti auxilio venerunt: qua cymba ut primum exceptus est Joannes (id nomen erat homini villatico, qui cum Petro & Nicodo adhuc in vivis supererat) animam confestim exhalavit. [moritur unus, servantur duo:] Itaque ex ea clade soli evasere Petrus & Nicodus: qui brevi post tempore, alius alio die ad S. Claudii basilicam religioso promisso defuncti, rem totam, uti narrata est, adhibito ad fidem publicam tabellione, ac jurejurando interposito, legitime confirmarunt.

[16] In aquis versamur: sed nunc e lacu in flumen, e flumine in mare deveniendum est, [item an. 1571, tres naufragi,] ut ubique nostrum Antistitem dominari intelligamus. Anno Christi MDLXXI Furantium d amnem trajiciebat ad vadum Accoyeum Petrus Marcus de Mouxe, filius domini de Luppigny, in agro Genevensi, una cum famulo Claudio Laurentio, & alio, nomine Francisco Dieu-le-fils. Intumuerant aquæ, & inauspicato contigit, ut impacta ad arborem navis in fragmenta dissiliret. Hic Petrus B. Claudium inclamat: & vide quo eventu. Franciscus cum nauta, alacriores in arborem conscendunt: Claudius altera manu arrepto ramo suspensus hæret, altera dominum crinibus apprehensum sustinet; donec crurali Claudii fasciola sursum elatus, ipse quoque in arborem evasit. Depictus in tabula casus, Petri Marci religiosum munus, etiamnum miraculum omnibus loquitur.

[17] Sursum ascendimus integro seculo, & tamen e fluvio in mare prono cursu devolvimur. Circiter annum æræ Christianæ MCCCCLXXII navigabant ex Oriente in Provinciam amplius quadringenti; cum sub auroram sæva tempestas exorta onerariam in ultimum discrimen adduxit. [sicut an. 1472 servati erant alii 400:] Intenderant se cælo atræ ac sordidæ nubes, mixtique densis imbribus rapidissimi turbines, decumanos fluctus ac reciprocos ciebant. Nihil juverant jactæ anchoræ: mors in omnium oculis erat; ac turbatis nauticorum ministeriis nihil jam spei, nisi in divina ope superesse credebatur. Ergo inter lacrymas & inconditos clamores, Beatum Claudium summa omnes voluntate, genibus nixi, Patronum adoptant. Vix fusæ erant preces cum venti, ac fluctus, quasi indicto silentio, quievere: navis exinde placide prospereque cursum tenuit. Defunctis periculo qui navi vehebantur, nihil potius fuit, quam ut certum hominem ex omni numero deligerent, qui omnium nomine D. Claudio servatori suo, [pro quibus votivam peregrinationem] inita ad ejus tumulum religiosa peregrinatione, votum exolveret. Id muneris sorte obtigit Christophoro de Ayfun, serenissimi Siciliæ & Hierosolymarum e Regis Scutario nobili, reique panariæ Præfecto: quod & ipse lubens admisit. Sed dum rem latius profert, nempe ad sexennium aut etiam ultra, homo alioquin occupatissimus; periculo suo didicit, non esse divina humanis, quamlibet seriis, facile post habenda obsequia.

[18] Ibat regio mandato Christophorus, expeditus in equo, ab Aquis-Sextiis ad castrum f Lambescum; ac jam appetente noctis crepusculo ad S. Cannatum pervenerat, (qui locus abest a Lambesco dimidiata circiter leuca); cum ecce adstitit imprudenti umbra, veneranda specie, [solvere negligens qui promiserat,] Monachi Benedictini habitu, cui sub nigro pallio candidum nescio quid internitebat. Nec mora, frænis equum apprehendit, atque ita toto itinere præivit equitanti, Lambescum usque; quo ut ventum est, tum vero spectrum illud nobilem virum in hæc fere verba compellat; Necdum, inquit, votum solvisti, quo jam pridem ob evitatum tempestatis periculum obstrictus tenebaris. Vide ut hoc defungaris munere, ne te gravior aliquis casus excipiat. Et his dictis, evanuit ex oculis. [graviter affligitur,] Eo viso vehementer obstupefactus Christophorus, amissa loquendi facultate, ut primum acceptus est hospitio, calamo scriptorio, chartaque & atramento nutu ab hospite impetratis, infortunii sui seriem ex ordine perscripsit. Mox gravi morbo tentari cœpit; nec ei melius factum est (etiam regiorum medicorum adhibita industria) donec animum induxit explere tandem quod olim promiserat. Venit ergo, longa ac difficili via, ad beatorum Eugendi & Claudii basilicam: quam ingressus, capite aperto, nudis pedibus, reliquo etiam corpore ritu supplicis seminudo, die Septembris vigesima anni MCCCCLXXIX, statim atque in sacrum atque incorruptum D. Claudii corpus oculos intendit, [& an. 1479 ad corpus sanatur.] erupit in illum Davidis versum; Domine labia mea aperies, & os meum annuntiabit laudem tuam. Omnique liberatus incommodo, actis solenniter gratiis, beneficii accepti memoriam, tabellionis fide publica, & juris jurandi religione sancivit.

ANNOTATA D. P.

a Engelbertus Nassavius, Viandæ & Bredæ Dominus, ab anno 1475, quo pater Ioannes obiit, ad 1494, quo defunctus ipse est: ab eo genus ducunt Principes Arausionenses.

b Morges ad Septemtrionalem, Tonon ad Meridionalem ripam laci sita, oppida ampla, recta linea medium lacum secante invicem se respiciunt.

c B. Ludovicus Cardinalis & Episcopus Arelatensis colitur 16 Septembr.

d Furantius in Delphinatu rivulus, infra Romanum oppidum Rhodano immergitur, satis longe ab agro Genevensi: in hoc autem nominatur Dranzo, alias Durantius forte dictus; lacumque, subit circa Tononum, fluvius non contemnendus, ut hic potius videatur intelligendus.

e Renatum Andegavensem intelligo, qui se ex adoptione Ioannæ Reginæ dicebat Siciliæ Regem, & vixit in Provincia usque ad an. 1480.

f Lambescum, 4 leucis Aquis-sextiis in Provinvia, media autem via occurrit locus S. Canat in tabulis:Auctor in margine notarat, hæc verba; S. Cannardum lego in libro de Antonio Lotaringo. Colitur S. Cannatus, Maßiliensis Episcopus, 15 Octobris.

CAPUT III.
Ex captivitate barbarica vel hostili, extremis suppliciis; vel prædonum manibus, liberati.

[19] [An. 1453 duo capti a Turcis,] Atempestate discedimus, sed nondum a mari. Anno Christi MCCCCLIII, exeunte Junio mense, Joannes de Vinea, Flander Insulensis, & Reginaldus de Trahyes, e S. Paulo agri Tarnavensis, in mediterraneo navigantes, a Barbaris capti, ac deinde in tetrum carcerem conjecti sunt. Sed cum præ inopia libertatem pretio emere non possent, rursus in barbara triremi expositi sunt; aliquid qua nautici, qua bellici muneris obituri. Lugebant miseri vicem suam, ea maxime de causa, quod infensissimis hostibus Christiani nominis, adversum Christianos ipsos suam præstare operam vel inviti cogebantur. Ac duobus jam annis servitutem durissimam serviebant; cum B. Claudii subiit animum recordatio. Ergo illi se devovent, enixeque flagitant, ut se ferocissimorum hominum dominatu exceptos, tuto aliquo portu excipiat. Nec fusæ incassum preces. circumspiciunt navim (tum erat dies Jovis a post festum B. Ludovici, anni supra millesimum & quadringentesimum quinti & quinquagesimi) omnesque ad unum alto somno depressos non sine admiratione conspicati; [biennio post miraculo se evadunt;] rati nimirum adesse tempus, quo tentanda sibi esset ad libertatem via, nescio quo fune e navi pendulo, in mare taciti evolvuntur. Opportune tum aberant a continente leuca dumtaxat una, vel paulo amplius: plenus animi, atque in D. Claudium fiduciæ Joannes, Reginaldum sobrinum suum natandi imperitum in humeros tollit. Sic obstante nemine dilapsi, Savonæ b portum natatu tenuerunt, exinde assertorem suæ libertatis beatissimum Antistitem palam omnibus professi.

[20] [item alius an. 1466.] Alius e Nicæa Saliorum, Monetus nomine, conditione libellio, cum in mari captus a piratis, scalmoque addictus, undecim jam annos in ea carnificina perseverasset; invocato B. Claudio cultellum nactus, primum ferream catenam, qua erat religatus, facili negotio resecuit; proxima deinde nocte felici ausu in mare desiliens, diu cum aquis luctatus, tandem ad portum, Nicææ patriæ suæ propinquum, natatione pervenit; nec multo post ad B. Claudii tumulum peregrinatus, die tertia Novembris anni MCCCCLXVI, illum vindicem suum solenniter affirmavit.

[21] [1677 Domicanus, ob culpas suas vinctus,] A triremibus ad carceres abeo. Gratianopoli Nicolaus Gatery, patria Belmeriensis, ad oram maris Mediterranei, conditione Dominicanus, dignitate Presbyter, apud Claudium Vernois Præpositum suum provincialem furti insimulatus, atque in omni vita effusioris licentiæ, perpetuo carceri ab eo addictus est, Genevamque destinatus; ubi per quadriennium in custodia & in vinculis fuit. Forte contigit, ut Sabaudiæ Dux c civitatem Genevensem solenniter inveheretur: tum vero Nicolaus, B. Claudium sæpe alias inclamare solitus, ardentiore studio efflagitat, ut ad eum ex eo squalore educendum tandem aliquando flecteretur. Vix fuderat preces, cum se compedibus solutum, [sed pœnitens, facto voto solvitur:] apertasque carceris januas admirabundus vidit. Egredienti occurrit custos carceris: qui primum vehementer obstupefactus, tum de miraculo admonitus, Nicolaum custodiæ reddit. Ea res cum ad serenissimum Sabaudiæ Ducem fuisset perlata, ratus ille Superis acceptam ejus libertatem, educi illum e carcere, ac vinculis eximi jubet. Nicolaus ad B. Claudii, assertoris sui, Basilicam convolat; remque uti narrata est, præstito super sacrum Canonem solenni jurejurando affirmat, die Martii vigesima, anno Christi MCCCCLXXVII.

[22] [& 1478 Carmelita, captus ab hostibus:] Alius anno sequenti MCCCCLXXVIII, etiam invitis mortalibus evasit. Carmelita erat, Andreas nomine, e pago Grandivallensi oriundus, & in Claravallensi d diœcesis Bisuntinæ cœnobio professus. Is a nobili viro Claudio de Vaudrey Sinemurum e cum litteris missus, in reditu capitur a militibus, mox Divionem, inde Talantium vinctus deducitur. Ibi ferreis pedicis oneratus, insuper a petulantissimis hominibus dirum in modum excruciabatur. Itaque beatissimam Dei parentem Virginem toto animi conatu implorabat; Divumque Claudium nominatim precabatur, uti sacri sui tumuli adhuc revisendi ei concederet facultatem. Dum hoc oraret, subito gravissimæ, quibus tenebatur, compedes manu non visibili solutæ, atque in aliorum captivorum oculis in terram excussæ sunt. Nihilominus capitis damnatur, ac de nocte aquis præfocandus deducitur a carnifice. Interim moriturus peccata (ut fit) apud Sacerdotem explicat; dumque Divam Virginem ac S. Claudium inclamat, peracta confessione, fune, quo manus astringebatur, tacita vi expediri se persentit. Igitur carnifici elapsus e manibus, ultro in Oscaræ amnis gurgitem desilit; unde natatu longe provectus, extraque hostium potestatem constitutus, vicina Chartusianorum domo perhumaniter excipitur circa undecimam vespertinam: nec multo post in D. Claudii basilica voto defungitur, die mensis Julii sexta & vigesima.

[23] [item an. 1480 milites duo bis solutis ultro vinculis.] Simili pene miraculo biennio post milites duo, Bonifacius & Jacobus, cum in arce Sardonia Sabaudicæ ditionis, per undecim jam hebdomades in vinculis essent; voto nuncupato divæ Virgini Mariæ, sanctoque Claudio, die mensis Martii vigesima quinta, quæ tum erat sabbatum f ante dominicam Palmarum, se compedibus ferreis solutos repente mirati sunt. Indeque cum ad ignem arcis calefactum venissent, moxque retrusi essent in carcerem, gravioribus quam antea constricti pedicis; iterum feria secunda post octavam Paschæ, compedes suas, non effractas, non ruptis clavis solutas, sed quasi fabri manu reseratas eximi sibi, atque in solum defluere sentiunt nocte intempesta. Ultro quoque patefactæ sunt carceris arcisque portæ, atque adfuit cælitus affusum lumen, cujus beneficio liberati, ad Giseriacum, Bonifacii natale solum, una tantum a Sardone leuca distans, bonis avibus appulsi sunt: unde postea Bonifacius ad B. Claudii reliquias, die Maji sextadecima, votum exoluturus advenit.

[24] Orta contentione inter duos satellites Præfecti arcis Braconiæ ad mœnia Salinensia, [1485 sanato lætaliter saucio, auctor vulneris liberatur a pœna mortis:] anno Christi MCCCCLXXXV, eorum alter Henricus du Bois, socio Joanni Bovis lætale in jugulo vulnus infligit: qua de causa detrusus in custodiam, admonetur post quintum diem de lege talionis; Joannem in extremis esse, nec ulla humana vi posse mortem evadere. Ad hæc Henricus, cum lacrymis magnoque animi ardore, Joannis incolumitatem a S. Claudio supplex efflagitat. Vix oraverat, cum nuntiatur, Joannem de repente percuratum. Ita unius voto, & adversarius lætali quod acceperat vulnere, & ipse extremo supplicio liberatur. Vir nobilis Joannes de l'Isle e Delphinatium Valeysia, [& alius, 1492 damnatus ad furcam:] latrocinii per calumniam delatus, Parisiis in vincula compingitur. Tandem agentibus adversariis, in Castellana Parisiorumcuria, a questionum Judice regio damnatur ad patibulum. Quid ageret miser? Voverat B. Claudio peregrinationem, & caput cereum ad sui capitis magnitudinem, cum primum trusus est in carcerem. Audita igitur capitis sententia perculsus, ignarusque quid consilii caperet, vota D. Claudio apud se tacitus ac supplex repetit. Precantis ilico subit animum cogitatio, appellare superiorem Judicem. Opportune. Quæstione etenim ad Senatum Parisiensem delata, post novem annorum custodiam, absolvitur, anno Christi MCCCCXCII. Calendis Octobris, B. Claudio se voti reum sistit.

[25] [item anno 1483 jam suspensus,] Alius alia via periculum evasit. Guidoni Brun nomen fuit, eratque domesticus Gabrieli Bouchartio, in arce de Cuyne præsidiariorum Duci; cum nonnullius criminis accusatus, apud Cameram g, Allobrogum oppidum, in custodia detentus est. In eo carcere Diva Virgine de Planis, beatoque Claudio invocatis, pluries Guido excussis divinitus compedibus, tamen a custodibus magiæ id adscribentibus, toties in vincula retrusus est, ac denique a summo Prætore laqueo addictus. Ergo ductus est ad supplicii locum: ubi cum ei carnifex elisisset fauces, pendulique ex more humeris incubuisset; aliquanto post, quasi boni Genii manu rupto laqueo, illæsus e sublimi demittitur. Ita subductus est a circumfusa turba, die quinta mensis Augusti, anno Christi MCCCCLXXXIII.

[26] Illa etiam est ratio admirabilior, qua Antonius Genuensis, e sacro Carmelitarum ordine, ultimo discrimine ereptus est. Is captus a h Turcis, Granatæ per annum integrum in vinculis fuit, [Carmelita, 1486 captus a Mauris Granatæ,] ferreis compedibus manus pedesque astrictus. Per id tempus educebatur identidem ad spectaculum, eo loci, ubi Christianis tormenta infligebantur; quibus nonnumquam capita aut candente galea includi, aut fervente oleo plenis ollis immergi conspiciebat: nec mitius acturos secum barbaros sperabat, ni Christi fidem ejurasset. In eo pavore beatissimam Dei Matrem, sanctumque Claudium sibi patronos adsciscit: pauloque post somno correptus, eos per quietem pro se Deum deprecantes, [Rhodum miraculose transfertur.] ac se velut carcere educentes intuetur. Nec vanum insomnium fuit: evigilans enim, ferreis quidem vinculis adhuc onustum se vidit; sed (o quam procul a Granata!) in Rhodo insula, pro foribus basilicæ sancti Joannis, Rhodiensibus Equitibus ac promiscuæ turbæ insertum. Hæc sancte affirmavit Antonius ipse, pridie Calendas Junii, anno MCCCCLXXXVI, cum votiva peregrinatione ad S. Claudii ædem sacram defunctus est.

[27] E Grayaco i, nobili Sequanorum oppido ad Ararim sito, ortus erat Joannes, solearius faber. Is verno tempore anno Christi MCCCCLXXVIII dum iter agit, forte incidit in prædones aliquot Francos; [Ex Grassatorum manibus educti, an. 1476 sutor Burgundus,] a quibus arctissimis religatus vinculis cum captivus ageretur, B. Claudium tacitus implorat; addito promisso, si periculum evaderet, se Sancti basilicam nudis pedibus religiose aditurum. Nocte sequenti dum per silvam deducitur, miratur se tribus cannabinis funibus, quibus arcte substringebatur, subito manu divina expediri: ac tum ante oculos erat vepretum, in quod ille se festinus abdit. Cum autem insiliret, contigit Dei nutu, ut ex eodem dumeto fera nescio quæ erumperet; cujus vestigiis dum instant prædones, ac se captivum suum persequi putant, illum in dumo latentem longe post tergum relinquunt. Ita ei libero abire licuit, votivamque peregrinationem aggredi, qua ad tertiam diem Maji in sui liberatoris templo rite defunctus apparuit.

[28] Iter faciebat Ægidius Bergensis k Episcopus, cum in silva Compendiensi incurrit in grassatores, sexto Nonas Maji, anno MCCCCLXVI. [1466 Episcopus Bergensis,] Ab his spoliatus pecuniis, libris, diplomate Apostolico sui Episcopatus, vestibus denique ipsis & omni apparatu, graviter etiam sauciatus, nudus ad arboris stipitem alligatur. Triduum jam totum in eo statu mortem præstolabatur, vulneribus, doloribus, vesparum aculeis, atque inedia pene confectus; & venit in mentem ille miserorum patronus, Antistes Claudius. Orat; exauditur; [1499 Sacerdos Aurelianensis,] & ad ejus pedum oscula die Mensis Junii sexta & vigesima lætus admittitur. Aurelianensis diœcesis Sacerdos, Dionysius Vincentius, Calendis ipsis Octobribus anni MCCCCXCIX, a duobus furciferis dirum in modum cæsim a cinace convulneratus prostratusque, cum B. Claudio se commisisset, multis deinde sed vanis ictibus petitus est; percussore altero nescio cujus impulsu in terram prolapso, utroque postea abscedente. Igitur Dionysius in vicinum castrum erepens, [graviter ab iisdem vulneratus:] ad chirurgum se recipit: sed hujus vel improbitate, vel imperitia horribilem adeo in morem ei facies intumuit, ut salutem desperaret. Iterum D. Claudio vota nuncupat, & postridie detumescit facies. Supererat gravis languor ex vulneribus male medicatis: tertio itaque Patronum suum appellat; & paulatim persanatus, sequenti anno MD, octavo Idus Octobris, beneficium triplex publicis tabulis juratus affirmat.

[29] [item 1067 studiosus,] Addamus hic & aliud e recentiori memoria. Quinquennium Lutetiæ Parisiorum in studiis egerat Petrus Andreas Longinus, viginti annorum juvenis, Lugduno Galliæ oriundus. In reditu cum silvam transiret regiæ villæ Fontainebleau, ipsa Palmarum l Dominica anni MDCVII, incidit in sicarios duos; qui triginta eum aureis nummis exspoliant, veste exuunt, supra aurem sinistram fœde vulnerant; adhæc decussatis brachiis & cruribus ad arborem alligato exertam linguam strophiolo contorquent, atque elidunt. Forte haud multo post illac iter habuere mercatores Genevenses duo, qui miseratione tacti, cruentum ac seminecem Parisios revehunt, chirurgoque suis ipsorum expensis medicandum committunt. [post curata vulnera,] Bimestris ea curatio fuit, & hic ejus exitus, ut Petrus auribus, lingua, etiam & mente captus superesset; adeo ut insanorum more diu vagus atque errabundus circumcursarit, donec ad Jurensem S. Claudii ditionem pervenit, in pagum de Cultura in Nemorosis, vulgo Les Bouchots. Ibi per annum integrum benigne habitus ab incolis, & mentis aliquid recepit, & auditus quantum ad vehementiores sonos leviter percipiendos satis esset. Anno denique MDCIX, m die Dominica in Ramis Palmarum (qua ipsa die ante biennium in prædones incurrerat) cum ad B. Claudii basilicam venisset, [ab amentia & surditate liberatus an. 1609.] ejusque pedes exosculatus esset; primum solatii nescio quid intime persensit; deinde in reditu cum adhuc Divi sacra ædes in prospectu esset, ipse aliquid excreans coagulati sanguinis, simul integram mentem, integram audiendi loquendique facultatem adeptus est.

ANNOTATA D. P.

a Anno 1455 litt. Dominic. E, festum S. Ludovici 25 Augusti, cadebat in fer. 2.

b Savonæ portus, in littore Ligustico, Sede Episcopali nobilis.

c Fuit hic Philibertus I, filius B. Amadei.

d Meminit hujus cœnobii, tamquam anno 1435 fundati, Lezana. Distat autem Claravallis ista, vulgo Clerval, a S. Claudii monasterio solum 4 leucis.

e Sinemurum, vulgo Semur, in Ducatu Burgundiæ, media fere via inter Autißiodorum & Divionem: huic vero propinquum adest Tulantium, ad Oscaram, vulgo Ousche, qui infra Divionem Arari influit.

f Anno siquidem 1480 Pascha fuit 2 Aprilis.

g Camera, Sabaudiæ oppidum, inter Camleviacum & S. Ioannem de Maurienna.

h Idem narratur in Lectionibus, & similiter Turcæ appellantur: tu Mauros intellige, æque ac illi sunt, Mahometanos, Granatæ dominatos usque ad an. 1492; Christianisque, dum Carmelita iste caperetur, infestißimos: quare subigendos eos regnumque extinguendum sibi sumpsit Ferdinandus Catholicus.

i Grajacum, vulgo Grey ad Ararim alias Segurinam, vulgo la Saone, distat Dola & Divione, triangulum cum iis faciens, 7 vel 8 leucis.

k Berga Norvegiæ Caput intelligenda, nec enim alia hujus nominis Episcopalis fuisse scitur: hic ergo in S. Claudii notitiam ex itinere venerit.

l Ergo 8 Aprilis: nam 15 celebratum est Pascha anni 1607. Fontaine-blaeu aliis Fons-bellaqueus dicitur, quasi Fontaine-bell'-eau: aliis Fons-Eblaudi, ad Sequanam flumen in Gastinensi tractu, a Francisco I potißimum ornari & excoli cœptus, jam olim etiam S. Ludovico ad pios secessus cara domus, distat Parisiis 8 vel 9 leucis.

m 12 Aprilis: nam 19 celebratum est Pascha 1609.

CAPUT IV.
Morbi lætales depulsi, abortivi vivificati.

[30] [Curantur, phreneticus,] In phrenesim incurrerat Scutarius nobilis, Petrus de Prie, anno Christi MDI, ratus, id sibi pestis afflatum a rabioso cane, a quo in dextræ manus auriculari digito jam ante quinquennium admorsus fuerat. Ut ut res haberet, vovit per intervalla lucida se ad D. Claudii sacram ædem peregrinaturum, & iter agressus, in via morbo omni levatus est. Circiter annum MCCCCXCIV, in paralysim incidit puella Divionensis, [paralytica,] Joannis Dumonts mercatoris filia, & (pro morbi genio) media corporis parte capta est. Tentata sunt diu & serio humana remedia, & denique damnata. Sensit cordatus pater eam curationem divinæ manui reservatam: itaque beato Claudio vovet, si filiam incolumem recipiat, se illam grati animi ergo ad sacras ejus Reliquias adducturum, addito ceræ donario ad dimidium, ejus pondus. Ea patris religio puellæ saluti fuit: brevi siquidem percurata, anno MDI Kalendis Octobribus cum utroque parente votum exolvit.

[31] In vico Belmonte, Præfecturæ Balmensis a in Burgundiæ Comitatu, Jacobus Andreas, viginti annorum juvenis, gravi paralysi correptus, sic omnium membrorum usu caruit ad quinquennium, [paralyticus,] ut nec per se moveri nisi manibus innixus, nec stare in pedes valeret; sed perpetuo aut jacens, aut sedens, nec verbum ore proferret: integra tamen audiendi facultate. Quare audito patre, Claudio Andrea, qui pro filii incolumitate, ad Sanctum Claudium peregrinationem voverat: ipse fide plenus, cum eumdem sibi Patronum ardentius adoptasset, tertio post die receptis viribus sanum se esse miratus est: necdum tamen linguæ usum recepit, sed adhuc ad triennium mutus, tandem ad B. Claudii sacrum corpus sese in viam dedit. Eo perveniens die septima Aprilis anni MDLXXXVIII, conducto Presbytero qui pro se Missam celebraret; admissus est ad S. Claudii pedum oscula; ubi confestim loqui libere, & quæ sibi acciderant narrare adstantibus cœpit.

[32] Ex febri continua periclitabatur anno MDXCVI, Claudius Boitonsetus, Canonicus, [duo febri continua laborantes] & Officialis Bisuntinus. Inclamavit Patronum suum, & e vestigio febrim abstersam deprehendit. Pertinacior fuit febris Petri Gaigneur, e Comitatu Vinisiæ, e pago b de Bellevevre; & usque adeo molesta, ut per quinque totos annos vix ullam ei nocturnæ diurnæque quietis partem reliquerit: ea quoque, anno MCCCCLXVI, fusis ad B. Claudium precibus, repente discussa est. Divione Guyota matrona nobilis, amplissimi viri Joannis Guyon, [& apoplectica:] in Ducis Burgundiæ Senatu Consiliarii conjux, anno MCCCCLXV, feria tertia ante Assumptæ Virginis solennitatem, hora fere meridiana, stupore apoplectico ita subito obriguit, ut amisso oculorum, aurium, linguæque usu, contorta etiam atque aversa facie, exanimi similis appareret. Accurritur e vicinia, & abjectis humanis remediis Guyota D. Claudio committitur: nec mora, stupentibus omnibus integram sanitatem recipit.

[33] Ex puerperio graviter adeo affecta est Leonarda, Joannis Gerardon Lugdunensis mercatoris uxor, exeunte Decembri mense anni MDIV, [item puerpera moribunda,] adeoque viribus ac sensibus defecta, ut nulla spes vitæ superesset. Aderant animam agenti lacrymabundus conjux, fraterque ac ceteri domestici: qui una positis humi genibus, cum pro Leonardæ salute votum B. Claudio nuncupassent; illa momento quasi reviviscens, primum adstantes in spem erexit, deinde paulatim pristinæ incolumitati restituta est. Haud multo post Pascha anni MCCCCLXVI Michael Gache, e castro d'Usie, Gratianopolitanæ diœcesis, ore hiante dormiens, venenatum muris lotium excepit. [cancro laborans,] Inde enatus in faucibus cancer hominem ita male habuit, ut multis frustra adhibitis remediis, damnaretur a medicis. Ab ea sententia provocavit ad superius tribunal; ad Divum, inquam, Claudium: & eadem die præter omnium expectationem convaluit.

[34] Novioduni Æduorum (Nivernum vulgus appellat) sæviente horrendum in modum pestifera lue, anno MCCCCXCIX, Petrus Bochery civis, pro sua & suorum, hoc est conjugis ac liberorum salute, B. Claudio votum fecit. [in flumen lapsus,] Ea lues in civitate capita vix quadraginta in vivis reliquit: Petrus cum suis omnibus ex voto servatus est. Cum autem ad S. Claudium anno MD pridie Kalendas Maji, eo nomine gratias acturus advenisset; retulit quoque cum jurejurando, se ante annos admodum viginti (adeoque circiter annum MCCCCLXXX) cum ad Ligerim equum adaquaturus venisset, prolapsusque esset subsidente gleba in fluvium, qua duas lanceas altus erat; invocato B. Claudio, illæsum cum equo, atque incolumem evasisse. Postridie Paschæ c anni MCCCCLXX Joannes de Ameda sumpto veneno, quod ejus cibo nescio quis malitiose immiscuerat, [veneno infectus unus] supra gravem languorem, etiam sermonis usu caruit. Ea ægritudo, quæ medicorum industriam eluserat, denique pridie Idus Junii discussa est, mutoque expedita lingua; cum ea die, in magno precantium cœtu, ad D. Claudii pedes venerabundus adstaret.

[35] [alterque;] Chartopœo Ledonensi, Joanni Ratusot, circa annum MCCCCLXXIX, in pago Chillies, super mensam toxicum adhibitum est. Secundum prandium tam graviter ægrotare cœpit, ut vix ad vicinam domum suam Ledonensem ereperet. Vocatis medicis, judicatum est, vinci eorum artem a morbi sævitia. Et jam quinque hebdomades in ea valetudine vir bonus jacuerat, cum ad Divam Virginem sanctumque Claudium, toto animi conatu confugit. Finita prece cum indormiisset, imo (ut ipse asseruit) vigilanti quam dormienti propior, vidit astare sibi beatissimum Antistitem, qua specie in sacris ædibus depictus tum proponebatur; qui aperto ei latere, frustum carneum jecinori adhærens, totius mali causam manu benefica extraxit. Subducta oculis visione, ut se ille persanatum miratus est, præ gaudio vix se ad lucem usque in lecto conticuit.

[36] Girardus Guyotus, e pago d Gyvriaco, a malo dæmone insessus cum jam duas supra viginti hebdomadas miserandum in modum excruciaretur, ab ejus parentibus anno MCCCCLXVI vocatus in auxilium B. Claudius, [energumenus,] improbum hospitem exturbavit. Anno Christi MCCCCXCII Joanna Vincentia, uxor Joannis Menim Stampensis, [cæca,] in Carnotensi diœcesi, ex gravi morbo ita contabuit, ut circa Bacchanalia visum amitteret. Ea de causa ad Divam Virginem Aniciensem, aliaque religiosa loca duce marito peregrinata est, sed numquam curata; donec vigesima sexta die Mensis Junii, post quinque menses a contracta cæcitate, in ipso B. Claudii pedum osculo visum recepit. In pago Trivignon Jacobus Richardus, anno MCCCCLXVI, [& ex letargo mutus;] cum affectu lethargico sive apoplectico repente correptus, biduum immobilis ac sensus expers decubuisset; discusso tandem stupore ad se rediens, mutus superfuit. Nutibus deinde tantum effecit, ut intelligeretur cupere illum ad D. Claudii reliquias deduci. Deductus est a fratre, & sacris pedibus impresso osculo, die septima Novembris, expedite loqui aggressus est.

[37] [alius mutus & paralyticus,] Claudius Vareston, e pago Levier supra Salinas, lignarius faber, die Aprilis nona decima anni MDXX, circa octavam matutinam, inter laborandum pestifero nescio quo afflatu repente consternatur; e quo casu mutus, & ab umbilico deorsum membris captus restitit. Post dies aliquot ad Divi Claudii sacrum corpus deportari se jubet: ibique fusis precibus, Dominica die, penultima Aprilis, ex improviso soluta lingua in Beati laudes, pristinæ sanitati restituitur. [item alius ex consternatione mutus,] Altero pene pari miraculo annus idem, idemque mensis illustris fuit. Die Lunæ, vigesima quarta Aprilis, Joannes Brunelly Sequanus, e vico de Vaudrey, spectri nescio cujus objectu obstupuit, steteruntque comæ, & vox faucibus hæsit. Igitur S. Claudium tacitus implorat; nec mora, dat se itineri ad ejus basilicam. Eo appulsus die Jovis, Aprilis XXVII, ad pedum oscula primam vocem rumpit, Sancte Claudi, me tibi committo: opitulare, sancte Claudi. Et exinde locutus est expedite omnisque illa tristis larvæ species ex ejus animo penitus obliterata est.

[38] In Olhierga Arvernorum oppido Joannam Jonicam, Joannis Roserii mercatoris conjugem, anno MDXCV, circa e S. Medardi festum diem cardiacus nescio quis morbus invasit; tam pertinax, [cardiaca per an. 13] ut medicorum industriam falleret; tam diuturnus, ut ad annos tredecim perduraret; tam varius atque extraordinarius, ut eum veneficio illatum vix quisquam dubitaret. Anno valetudinis tertiodecimo consilium accepit faciendi voti ad B. Claudium pro sua incolumitate. Quo momento vovit, melius illi fieri cœpit: exinde paulatim revalescens, anno denique MDCIX ad Jurensem Sancti basilicam peregrinata, sexta Junii, ipsa D. Claudii solenni die, vires integras ejus interventu se recepisse testata est. Vir nobilis, quamvis uxoratus, [Resipiscit concubina, devota S. Claudio,] & aliquot liberorum parens, ancillam in deliciis habebat. Illa anni MDCIX mense Januario, ad B. Claudii sacrum corpus visendi causa venit. Ibi Sacerdoti cum animi noxas aperuisset, negassetque seu spe aliqua, seu metu, se ex ea domo migrare posse, sine absolutione dimissa est. Domum ut rediit, conscientiæ stimulis agitata, petere cœpit a Domino abeundi veniam, cum obsequii mercede: constitutum sibi esse vacare deinceps saluti suæ; sibi vero mandatum a Confessario, ut ex ejus domo abscederet. Risit impius & puellam & Confessarium, [extincto adultero pervicaci.] miseramque per vim detinuit; sed non impune: post triduum enim absque sacra Confessione impuram animam evomuit. Nefarii adulteri exitium suam scilicet salutem, ac D. Claudii singulare beneficium interpretata puella, cum ad Confessarium rediisset, sublato impedimento, rite (ut par erat) absoluta est.

[39] [Impeditur ad hæreticos transitus.] Eodem anno, mense Februario, Guillelmo natione Franco, capitalis criminis reo, suaserunt amici & cognati, ut (quando facinus in publicum emanaverat) Genevam in tutum se reciperet. Grave erat homini Catholico id perfugium; suis tamen parendum ratus, dat se in viam, ea mente, ut S. Claudii basilicam ex itinere inviseret. Invisit; & Dei boni instinctu, Pœnitentiæ atque Eucharistiæ munitus Sacramentis, alio consilia vertit; Genevam & Genevensem hæresim, ut catholicum decebat, execratus. Georgius de Fuillio, clara stirpe juvenis, in vico Chamberia, postridie Natalis Domini anno MCCCCLXXXIV, equo refractario insedit: quemdum urget, agitatque alacrius: [raptatur innoxie ab equo lapsus.] eo subsultante in solum excutitur: in lapsu B. Claudium appellat, cui etiam a loci Domino, avunculo suo enixe commendatur. Mira res! suspenso ad stapedem pede altero, raptatur juvenis ab indomita bellua ad trecentos minimum passus: tandemque consistens, sine sanguine, sine vulnere, sine contusione aut dolore ullo, equo eodem conscenso, illum, ea ipsa qua prius hilaritate, exercet.

[40] [Ad baptismum vivificantur abortivi, unus,] Joanni Nicoleto, civi Lingonensi, anno MCCCCLXVI fœtum abortivum pepererat sua uxor. Is per triduum totum in quadam Lingonensis civitatis ecclesia, cum diurnis nocturnisque precibus expositus, nullum latentis animæ indicium dabat; & Rector templi cadaver amoveri mandaverat; cum Joannes, B. Claudii memor, id ab eo vehementer flagitat, ut infans Baptismi salutari lavacro ablui possit. Vix oraverat, cum infans ejulatu primum, deinde longo ac multiplici vagitu vitam ostendit. Ea res civitatem pene omnem accivit ad spectaculum. Tinctus est redivivus infans aquis lustralibus ritu solenni ab ipso ædis Præside, atque sic in Dei filios, & heredes transcriptus, haud multo post ipsam adiit hereditatem;

Felix, qui mundi scopulos, & naufraga saxa,
Festina potuit prætervexisse carina.

Simile huic miraculum vidit annus idem, [alter.] in pago de Bussy Burgundiæ superioris. Ineunte Junio, Joannis de Lerna conjux abortum enixa est. Delatum corpusculum in beatæ Catharinæ vicinam ædiculam, toto die illo signum vitæ nullum edidit. Postridie admonitus pater de instante in proximam sextam feriam D. Claudii festo die, magna spe animo concepta vovet, si partus Baptismum percipiat, se, solo pane & aqua adhibitis, corpore insuper (ut supplicum mos est) seminudo, ad S. Claudii basilicam aditurum. Ad hæc Missam indicit in finem eumdem. Cum ad sacrosanctæ Eucharistiæ elevationem ventum esset, vagire cœpit infans, & haud dubia vitæ argumenta prodere. Ita Baptismo initiatus, confestim ad Superos evolavit. Ea causa fuit, ne Claudio Boitonset (de quo supra num. 32 mentio facta est) id nomen imponeretur; denatus enim antequam natus, voto matris ad D. Claudium facto vitam recepit, sed ad multos annos; præclarisque in republica functus muneribus, ad ultimam usque ætatem vixit.

[41] Rupellæ Santonum ad oram maris Aquitanici, nondum hæresis sedem fixerat anno MCCCCXCVIII; [tertius.] cum honesta femina Catharina de Chaude, masculum exanimem peperit. Indoluit pia parens, sortem filioli sui miserata; qui, quia Baptismo inaugurari non poterat, Dei vultum numquam conspecturus esset. Ergo summo animi ardore, ac flexis etiam genibus (quod in puerpera recens enixa mirere) implorata D. Claudii ope, vitam partui impetrat ad solidam semihoram, per quod tempus sacro eum fonte expiare licuit. Felix morula, quæ beatam illi æternitatem parturiit!

ANNOTATA D. P.

a Balma vel Palma, vulgo Beaulme, in Comitatu Burgundiæ, ad Dubim fluv. 6 leucis supra Vesontionem.

b Burgundiæ oppidum, alias etiam Bellievre dictum, in Breßia Cabillonensi: sed quis ibi Comitatus Vinisiæ?

c Pascha anni 1470 celebratum est 22 Aprilis.

d Gyvriacum vulgo Gyvry, Burgundiæ oppidum in Cabillonico; sicut & Bussy, num. 40 nominatum.

e S. Medardus colitur 8 Iunii.

CAPUT V.
Mortui suscitati, moribundi salvati.

[42] Nunc quia Rupellam venimus, placet antiquam civitatis inclitæ fidem ac pietatem alio quoque exemplo commendare a. Alebatur in domo nutricis Claudius adhuc lactens infantulus, Joannis de Vallois civis Rupellensis filius, [An. 1516 suffocatus in puteo puer,] e D. Sebastiani parœcia. Absente nutrice dum a puellula circumfertur, & in quadraria putei crepidine temere exponitur, altitudinem contemplatus cohorruit; excussusque e gerulæ manibus, præceps in puteum prolapsus est. Eo casu consternata gerula, elapsa in interius viridarium, cavæ se arboris trunco abdit. Interim perquiritur uterque, & accensa mater nutricem in carcerem compingi curat. Tandem expleto triduo, cum nescio quis aquam e puteo hausturus forte advenisset, pileolus in aqua supernatans puellum prodidit. Extractum cadaver putre ac lividum, linguam forte exerebat. Devoverat jam filiolum B. Claudio infelix mater, & funereo sudario jam involutum, rursus ei committit; Tuus est, [ad votum matris reviviscit.] inquit, o Sancte Claudi; tuus, inquam, & non jam meus; tu illi benigne prospicito: ego illum seu vivum, seu mortuum tibi tradidi; quo igitur modo ad sacrum tuum corpus, tam procul, tam longo funere efferetur? Ad hanc vocem reviviscens puer civitatem universam spectatum excivit: quæ tota eam ob rem in Dei laudes effusa est: moxque eum mater, conductis tribus bajulis, ipsa itineris comes, ad D. Claudium deportari mandat; ac ducentas circiter leucas emensa, anno Christi MDXVI quartadecima die Septembris, ipsummet filium suum sanctissimo Antistiti carum donarium offert. Dubitatis, Rupellenses? Archivia nostra perscrutamini, explorate testium fidem, tabellionis chirographum recognoscite; imo senum vestrorum memoriam consulite. Si creditis: quid est, quod Sanctos non colitis, & avitam civium vestrorum religionem non sectamini?

[43] [item mulier peste extincta,] Drivetam, Bartholomæi Tisserii Avenionensis incolæ uxorem, anno MCCCCLXVI pestilentia afflaverat; ex qua etiam, perceptis rite Sacramentis, adeoque ad ultimam luctam Oleo sacro peruncta, exstinguitur. Insutum jam erat linteo involucro cadaver, haud multo post efferendum; cum graviter perculsus maritus, D. Claudio pro conjuge carissima voto se obstringit: & jacenti motus illico, ac sensus cum sermonis usu, deinde etiam integræ vires restitutæ sunt; prout ille in S. Claudii monasterio, tertiadecima die mensis Octobris, jurisjurandi religione inrerposita, confirmavit. E villa b Caritatensi, diœcesis Autissiodorensis, Reginaldus Barbaty, Magister Artium Baccalaurius in Legibus & in Decretis Licentiatus, anno Christi MCCCCLXXXIV, [ac puer quinquennis jam paratus sepulturæ,] die Septembris octava & vicesima, stitit se in æde D. Claudio sacra, voti reus, olim pro se demortuo ab avo suo atque avia nuncupati. Juratus etenim affirmavit, super sacro Canone & majoris templi altari, se anno ætatis quinto labente multiplici ægrotatione usque adeo debilitatum fuisse, ut e vivis excederet. Cum autem mortuario linteo jam involutus esset, Cruce etiam, ut Catholicorum mos est, cadaveri imposita; nescio quo instinctu vovisse avum pariter atque aviam B. Claudio, si vitæ redderetur, se illum addicturos Ordini ecclesiastico, atque ad ejus tumulum ad agendas gratias destinaturos: eo voto facto, vitæ se ac sanitati subito restitutum. Quæ omnia, quia ipsum spectabant, atque ab ejus operæ ac voluntatis collatione dependebant, ab avo atque avia cum asseveratione & explendi voti mandato, sibi denuntiata esse testatus est.

[44] Ægidia, conjux Claudii Drihin, in Barro-Ducum c Tribuni capitalis (Præpositum vulgo dicunt) circa ferias Archangeli Michaelis, anno MDV, quartana febri tentata est; [item mulier ad votum mariti suscitata,] quæ cum annum integrum tenuisset, graviorem alium morbum pone, traxit, ex quo illa primum oculorum & linguæ amisso usu, postmodum anno MDVI, ipso sancti Eligii d festo die, exstincta est. Indictus est de more per omnem civitatem lugubris campanarum sonus, cavata terra ad sepulcralem fossam, imperatus totius funeris apparatus. Cœpit interim Claudius grande nescio quid animo versare, de Patroni sui summa apud Deum gratia atque auctoritate: votum fecit pro salute uxoris. Illa brevi post tempore primum spirare aggressa est, & vitæ indubitata signa præbere: deinde, pedetentim receptis viribus atque integra sanitate, sequenti anno MDVII, quinta die Augusti mensis, ad B. Claudii sacram ædem duce marito peregrinata, voti se religione absolvit.

[45] In pago Sauceyo, diœcesis Valentinæ e in Segalaunis, Stephanus, Joannis Petit & Catharinæ filius, [& pueri duo voventibus patribus.] anno MCCCCLXXXVII, vi morbi enecatur. Aberat haud longe ejus pater; qui, accepto nuntio domum reversus, vidit insutum & compositum filii cadaver, quod paulo post humandum erat. Eo spectaculo commotus, solo prosternitur, divique Claudii opem appellat. Nec mora; dissuto funereo linteo mater, spirantem filium & sospitem recepit. Henrico Boguetio miracula sancti Claudii scribendi initium fuit ipsemet redivivus; cum enim sextum ætatis annum ageret, in puteum prolapsus, & aqua suffocatus, Martini patris voto ad sanctum Claudium nuncupato, derepente a mortuis excitatus est.

[46] [Item moribundi repente sanati, Secretarius Regius,] Jacobus Blanchardi, Regi Siciliæ a secretis, feria quinta, die Maji quinta decima, anno Christi MCCCCLXV, in æde D. Claudii palam professus est, & chirographo suo firmatum voluit, se non ita pridem Aquis-Sextiis, vi morbi ad extrema deductum, atque a regiis ipsis medicis, post multa in cassum tentata remedia, destitutum; voto a Simone fratre, pro ipsius salute D. Claudio, nec non & Deiparæ Virgini, sanctæque Mariæ Magdalenæ nuncupato, [Abbas Tyernen.] præter omnium exspectationem sanitatem recepisse. Inciderat in gravissimum morbum eodem ipso anno Reverendus Abbas de f Thierno, diœcesis Arvernensis, nec spes vitæ supererat. Vovit peregrinationem ad beatum Claudium vir nobilis, Abbatis consanguineus, Junotus de Morga, si servaretur æger: & momento, stupentibus omnibus, non tantum periculo subductus est, sed etiam pristinæ incolumitati restitutus.

[47] [Medicus ab aliis depositus,] Celebrem medicum, nomine Nundinam Pacis, in pertinaci duorum annorum ægrotatione ars sua destituit; sed & alii medici, qui ægrotum frequentes viserant. Cum amisso sermonis usu, viribusque omnibus defectus, extremam unctionem percepisset, ac prope esset ut animam exhalaret, beatissimæ Virgini sanctisque Claudio & Antonio se tacitus commisit. Fusa prece mente tenus, illico visus ei est, sed & circumstantibus veneranda specie vir, habitu monastico, cujus tamen vultum, nec ipse, nec adstantium quisquam spectare potuit. Eo viso cum obdormisset, jamjamque ultimum spiritum efflaturus putaretur, post quietem percuratum se sensit; nec multo post, die Junii duodecima, anno Christi MDCLXVI, ad B. Claudium peregrinatus, eum beneficii auctorem agnovit.

[48] Brigantii g Vocontiorum in diœcesi Ebredunensi, Joannem Petri Jone filium, anno MCCCCLXXVI, morbus usque adeo violentus per undecim hebdomades tenuit, [puer vino benedicto æspersus,] ut postremis undecim diebus nihil quidquam cibi, aut potus caperet, & contortis oculis, frigidisque ac rigidis membris, mortuo quam viventi similior jaceret. Adfuit ægrotanti Joannes Hevre, vitæ integræ Sacerdos; qui, commemoratis quæ per D. Claudium fiebant miraculis, auctor fuit utrique parenti, ut ipsi filium, nec non & augustissimæ Dei Matri committerent. Accepto consilio parentes Sacerdotem rogant, ut in B. Claudii honorem pro nati incolumitate Missam quamprimum celebret. Admittit ille conditionem, & peracto Sacrificio vinum benedicit: tum ad ægrum reversus, ejus oculos eo liquore oblinit, corpusque aspergit. E vestigio æger nitidos, vividosque oculos aperit, suspirat, gemit, brachia attollit; indeque paulatim convalescit.

[49] Sebastianus Roux, civis h Vapincensis, anno Christi MDVI, circiter divi Præcursoris natalem, vehementia morbi ad ultima devenerat; adeo ut per quinque jam dies cum morte luctatus, sensibus omnibus emortuis, vix tantillum vitalis caloris in corde retineret; atque a religioso Sacerdote, [& pater ad votum filii:] ut morientes solent, salutari Crucis signo muniretur. Venit tum in mentem Thomæ ejus filio, quod pater erga B. Claudium, cujus etiam olim Reliquias viserat, pie admodum esset affectus: itaque ante jacentis cubile in genua procumbit, junctisque manibus, multo cum gemitu, & lacrymis, vovet, si patrem salvum recipiat, se prima opportunitate ad D. Claudii ædem peregrinaturum, facemque quatuor librarum pondo ei pro munere delaturum. Annuit votis sanctus Antistes: & qui animam agebat Sebastianus, derepente sui compos factus, oculos aperuit, & loqui ac cibum, potumque capere cœpit; denique sensim pristinis viribus restitutus est.

[50] [item mater] Humberti Moingne civis Genevensis uxor Joanna, die mensis Maji undecima, anno Christi MDXVII, inter quartam & quintam serotinam repentino deliquio collapsa, solidum diem præpeditis sensibus velut exanimis perseverat. Negant medici, se ei malo mederi posse, ejusque animæ, ut si jam extincta esset, pacem abeuntes precantur. Tum vero Thomas ejus filius secretiore loco positis humi genibus, sublatis in cælum oculis, lacrymans ac supplex vovet, si servetur mater, se ad beati Claudii basilicam religiose aditurum; ibi ceream facem ad materni corporis longitudinem rite oblaturum; si peregrinationi mora fieret, se per quartas omnes & sextas ferias (donec promissum exolveret) jejunaturum. Sic voto nuncupato redit ad matrem, quam libero primum usu sensuum præditam, pauloque post pristinæ sanitati plane restitutam videt.

[51] Puer nobilis, Claudius nomine, Joannis Pasquier viatorum Parisiensium Præfecti filius, anno MCCCCLXXXIX, gravi valetudine ad ultima devenit. Desperata filii salute, [filius ex voto patris,] eum pater cognomini patrono commendat: deinde nulla interposita mora conscenso equo viam ingreditur ad S. Claudium; simul voto facto, si viveret filius, se illum, cum equum ascendere per ætatem posset, gratias agendi causa eodem deducturum. Domum reversus a S. Claudio, filium reperit sospitem & alacrem: [item filia,] eumdemque undecimo post anno, nempe anno Christi MD die octava decima mensis Aprilis D. Claudio stitit. Matrona Matisconensis, anno MDXXVIII, ex morbo periclitans, atque a medicis deposita; simul atque voto patris, divi Claudii curæ commissa est, statim convaluit.

[52] Sesquiannum languebat ex paralysi Georgius Delaschamps i Olhiergæ in Arvernis mercator, membris pene omnibus captus; [& vir vovente uxore,] cum ipso Christi in cælum ascendentis festo die, anno MDCVII, animo linquitur, viriumque omnium defectione eo devenit, ut in vivis non amplius computaretur. Vovit lacrymabunda uxor Damiana Bertin pro mariti salute peregrinationem ad divum Claudium: & voti repente damnata est, Georgio tunc quidem ad se redeunte, postridie vero & sensuum omnium usui, & viribus restituto. Apud Sequanos in ditione Nozeretensi Claudius Denoz, forensis Procurator, circa medium mensem Junium anni MDCXIX ex molesta ægrotatione damnatus a medicis, ultimam horam præstolabatur; cum appellato in opem B. Claudio, deliquium, sive extasim passus, eum videre sibi visus est, pro se perorantem ad Christi tribunal, [aliusque voto proprio.] cumque impetrasset, animos illi facientem. Visum probavit eventus; nam ex eo sopore evigilans; Deo laus, inquit; causa vicit patronus meus B. Claudius: jam consanui.

ANNOTATA D. P.

a Etiam hoc miraculum insertum Lectionibus est.

b Caritas ad Ligerim, Autißiodoro distat 12 circ. leucis.

c Vulgo Bar-le-Duc. Bariensis Ducatus caput, inter Franciam & Lotaringiam, huic annexi.

d Colitur S. Eligius 1 Decembris.

e Valentia in Delphinatu, infra Rhodani & Ligeris confluentes.

f Alphabetum Francicum Abbatiarum, Tiers nuncupat, & Benedictinis adscribit, neutro nomine cognitam Sammarthanis: est autem teste Papiro Massonio emporium nobile Thyernum.

g Brigantium in Delphinatu, vulgo Brianzon, inter Ebredunum & Secusiam.

h Vapincum, vulgo Gap, civitas ibidem Episcopalis, inter Ebredunum & Diam.

i Supra Doriam, in tabulis Aubiergues vel Obiergues.

CAPUT VI.
Adolescens Sabauda, a gravi dæmonis vexatione liberata: item lapsi aut ruinis obterendi.

[53] In diœcesi Genevensi in ipsis Alpibus parochia est, vulgo Megenette, ad ditionem spectans Abbatis Alpium a ex Ordine Cisterciensi; quam cum inspiceret mense Majo anno Christi MCCCCLXXI Mamertus Ebronensis Episcopus, qui ad lustrandam Genevensis b Episcopi Jurisdictionem universam mandatum a Romano Pontifice acceperat, inquisivit de recenti ac memorabili casu indigenæ puellæ, Perronetæ seu Petronillæ nomine; de quo etiam haud multo post ad Paulum c secundum, Romanum Antistitem, longam satis Epistolam dedit, Dialogumque scripsit quadraginta quæstionum; [Visitator Pontificius juridice cognoscit,] ubi respondens ipse, Vaucherium de Rupe, in Sanctorum Eugendi & Claudii monasterio Sacrarii curatorem, suorumque olim studiorum socium, interrogantem facit. Ex ea Epistola atque ex eo Dialogo, mihi e S. Claudii archivo commodatis, hanc historiam referam ea brevitate, quam hic libellus; ea vero diligentia, quæ studiosissimi cujusque curiositati satis esse possit.

[54] Petronilla igitur, annorum duodeviginti puella, in Megeneta valle inalpinæ Sabaudiæ rusticis parentibus nata, [de puella, quæ post repudiatum magum honeste nupta,] formæ in paucis elegantis, infidiatorem sui pudoris passa est magum nefarium, extremo postea supplicio sublatum: quem illa (ut erat pia & pudica) cum generose a se longeque ablegasset, parentum denique & sua voluntate nupsit honesto juveni, populari suo. Contigit porro, venefici illius (uti creditum est) malis artibus, ut ipso nuptiarum die, sponsum suum, quem caste eatenus dilexerat, mirum in modum exhorresceret; atque hunc horrorem subinde excepit mœror ingens, quo illa confecta, non viri modo sui, sed & mortalium omnium (ut fit) congressum, aspectumque ipsum, quoad poterat, declinabat. Itaque socer, socrusque de nuru sua soliciti, quarta feria, die mensis Martii septima & vigesima, anno salutis MCCCCLXXI, animi relaxandi causa eam invitant ad villam suam, [in gravemque melancholiam prolapsa,] in proximo monte ad duo amplius milliaria positam; rogantque ut ad leniendam viæ asperitatem calceos pedibus inducat. Ad hæc illa; Deus, inquit, calceos non signet, si eos induero; quæ est usitata populis illis, pessimique ominis imprecatio; Dei, ut videtur, providentiam petens; signare enim, seu soigner Gallorum, curare est. Calceavit se tamen instantibus propinquis, quos & comitata est: at cum ad montis radices ventum esset, fatigata assedit; rogans ut præirent; se, cum paululum acquievisset, [atque calceos quos execrarat induta,] secuturam. Et secuta est; sed in ascensu, ingravescente tristitia, cum a villula haud multum abesset, deflexit a via, ac per prærupta diverticulum captans in summum saxi verticem evasit; ubi extra suorum prospectum petræ insidens, fila ex colu deducere cœpit; moxque obdormiscens, ad usque vespertinum crepusculum ab hora circiter nona antemeridiana somnum protraxit; domesticis interim non parum anxiis, eamque ab imo monte in domum retrocessisse opinantibus.

[55] Ergo tenebris ingruentibus, ab atro & procero, ac horribili specie cane expergefacta est; cujus aspectu conterrita, [a dæmone in præcipitium protracta erat;] Divæ Virginis Lausannensis ac B. Claudii opem implorare cœpit. Is molossus defixis in ejus humeros, haud absque ingenti dolore) anteriorum pedum unguibus apprehensam, vix colu eo loco dimissa, per Alpium avia & invia, per opaca dumorum ac nemorum, per aquarum torrentium declivia, diu multumque raptatam, in loco tandem mortalibus, imo feris pene omnibus inaccesso deposuit; prostratamque inclusit inter saxorum duorum oppositas quasi acies, qua pluviis aquis aut liquescentibus nivibus viam prebebant; scatente vermibus alveo, ex fagorum circumjectarum defluvio prognatis. Ibi jacenti, Deique sanctissimam parentem ac B. Claudium sæpius appellanti, canis idem calceos, quos execrata fuerat, unaque pedum pellem acerrimo cum sensu doloris detraxit, & vicino loco in ejus oculis deposuit: postea evanescens, ex eo tempore numquam ei visus est. In eo statu situque ad quadragesimum usque diem perstitit, vermibus cruentos ei pedes arrodentibus; non cibo, non potu, non somno refecta; [ubi 40 dies manens inter graves ærumnas,] cælestibus tamen deliciis usque adeo perfusa, ut etiam catastam illam suam tormentaque amaret. Nonnumquam aquis exuberantibus collo tenus immersa, cubitisque adnixa ut paululum emineret, exspectabat in momenta, ut iis suffocaretur. Interdum (stridente præsertim Borea) glacie constricta, qua vestimentis, qua nuda cute ad petram agglutinabatur: molliora tempora vermes obtinebant, quibus illa amovendis, qua manu, qua bacillis adlaborans tantum effecit, ut extra imos pedes, dextro dumtaxat brachio, dextraque mamilla leviter perstrictis, nequaquam prorsus ab iis offenderetur.

[56] In eo squalore, ad vehementiorem sensum doloris, liberis semper sensibus fuit. Dolebat, [nec minora divinitus solatia;] se voto defungi non posse quod nuncupaverat, Lausannam scilicet peregrinandi, ad consequendas Indulgentias in parasceve hebdomadæ sanctæ; se quoque in Paschate sacramentorum Pœnitentiæ & Eucharistiæ usu defraudari: sed affluente divina gratia, mente in Deum erecta, fide firma, spe immobili, caritate sincera, totam se Deo ac Deiparæ Virgini divoque Claudio permittebat, de se nihil plane solicita. Dominicam orationem, & salutationem Angelicam, atque Apostolorum Symbolum frequentissime decurrebat; & eam ob rem palato adhærescente lingua, tantillum aquæ humectandis faucibus, in os ex intervallo infundebat. Nec vero externis omnibus solatiis plane destituebatur; nam & avium suavissimos cantus percipiebat, & lepusculorum herbam carpentium aspectu oblectabatur, ac præsertim lupi cujusdam cicuris, quo illa comite pene perpetuo utebatur; [diu frustra a suis requisita,] eumque aut contemplari solita erat, frondes & gramina depascentem, aut etiam ultro accedentem atque abblandientem manu demulcere. Quæ brutorum species, an naturales fuerint, an a bono malove genio ementitæ, meum non est definire. Sed jam ad superiora redeamus. Reversi in pagum e villa, Petronillæ domestici, ut eam domi non repererunt, mire anxii sciscitantur a vicinis, num ad eorum quempiam diverterit; ac illis eam a se visam negantibus, demum per vicum universum facta inquisitione, puellam longius requirendam rati, egrediuntur cum magno hominum cœtu, & numeroso canum pecuariorum grege: devia montium abruptaque oberrant, tamquam in venatu, ferarum cubilia indagaturi. Devenit canis ad eum locum, unde a nigro molosso abrepta fuerat: ibi colum ejus inventam, oreque apprehensam protulit. Exclamatum est circumquaque: illa, sæpe licet audiens, nihil umquam responsi dedit, suo illo carcere mirabilem in modum delectata. Itaque cessatum est post aliquot dies, re plane desperata; spargentibus nonnullis, Petronillam præ animi angore, sibi ipsi manus attulisse; aliis, aut a feris devoratam, aut in lupanar abductam opinantibus.

[57] Adfuit tandem illud tempus, quo sanctorum Moysi & Eliæ, imo Christi ipsius Servatoris jejunium quadragenarium assecuta, suis denique (Deo volente) restituenda erat. [tandem a prætereuntibus audita,] Ergo die quarta Maji, sabbato, sub vesperam, agricolæ nonnulli e vicinia, cum expletis diurnis laboribus domos suas repeterent, atque haud longe a puella iter haberent; vocem exaudiunt tenuissimam ejulantis gementisque. Obstupefacti sistunt in vestigio; præbent aures; mirantur ex imo pectore ducta suspiria; atque aut infantem projectitium, aut viatorem aliquem ad angustias redactum latere suspicantur: sed nocte appetente, disquisitionem in crastinum differunt. Quinta igitur Maji, Dominica tertia post Pascha, quæ a vigesima septima Martii quadragesima dies erat, primo diluculo ad locum redeunt cum multis comitibus, & in his Petronillæ marito ac socero: vocem eamdem distincte percipiunt; ac post longam investigationem, unus ex omni cœtu reliquis audacior, ad puellæ saxeum cubile penetrat. Miratur primum intortos pedibus vermium nodos; deinde propius accedens, Petronillam agnoscit; exclamat; socios advocat: qui ut in puellæ conspectu fuere, tum illa, Deo (inquit) gratias, magnæque Matri Mariæ, & B. Claudio, qui me hic ad quadraginta dies jejunam, omnique ope humana destitutam servarunt. Hinc ad suos conversa; [indeque educta,] O mi socer (ait) o mi conjux, mihi (quæso) veniam date, quæ vobis insalutatis, sed neque consciis, imo & maxime invitis, me sic ex oculis vestris subduxi. Dei nimirum hæc fuit voluntas. Nunc quidē nec unicum a me preterea verbum expectate, donec Sacerdotē huc ad me adduxeritis, qui me & de peccatis confitentem audiat, & sacro Christi corpore reficiat, quod in Paschate quartadecima die Aprilis proxime præterito facere prætermisi: ego interim animum colligam, meque aliqua precatione (ut par est) ad tanta mysteria percipienda accingam.

[58] [& Sacramentis refecta, sibi erat restituta.] Accersitus est Parochus a tribus fere milliaribus: confessam rite absolvit, & Eucharistia sacrosancta communit. Illa gratiis actis, totam suæ calamitatis historiam ex ordine recenset; calceos, pellemque a pedibus avulsam, quæ divinitus ibi a putredine defensa fuerat, ostendit; pedes profert, vermibus perfossos & implicatos; articulumque unum jam sibi excidisse significat; ad extremum petit, ut in conjugis ædes quamprimum deportetur. Illi extractam de ergastulo, magnoque labore per saxorum abrupta demissam, qua humeris, qua brachiis exceptam, quam possunt cautissime in viri domum avehunt. Apparuerunt in puellæ corpusculo, præter illigatos insertosque pedibus vermes, brachium insuper dextrum, cum dextro ubere, leviter a vermibus admorsa: ad hæc in humeris atque axillis plagarum cicatrices, a tartarei illius canis unguibus. Ceterum de divinis rebus ita exinde loquebatur; ut eam in illo quadraginta dierum secessu divinitus edoctam nemo dubitaret. [Visitator ipse locum inspicit.] Decumbentem visit Mamertus Ebronensis Episcopus, die mensis ejusdem Maji septima decima, pridie dominicæ Ascensionis; ac tota rei gestæ cognita serie, locum ipsum adiit labore pene Herculeo, ubi puella quadraginta dierum spatio jacuerat; duasque Cruces in saxis illis, sub quibus delituerat, hinc & inde ad sempiternam rei memoriam insculpi curavit. Ipsa exiguo primum caprino lacte, deinde cibis solidioribus refecta, vires tandem recepit; pedumque aliquot articulis manca, documentum fuit vel quantum sit in Virgine Deipara beatoque Claudio potestatis adversus maleficia, vel quantum Deus execrationes oderit & quam severe ulciscatur.

[59] [Salvantur, puer lapsus ex arbore,] Franciscus Aneti duodennis puer, caprarius, in vico de Montisbrant, parochiæ Cletarum, Genevensis diœcesis, anno Christi MCCCCXIX, sextadecima die Julii mensis, tiliam arborem decorticaturus ascenderat, ad angulum excelsæ rupis prominentem. Accidit, ut ex ea arbore, fallente vestigio, aversus rueret per petræ confragosa, ad duarum amplius supra quadraginta orgyiarum altitudinem. Advolant pastores alii ad parentem, certissimum filii exitium nuntiaturi. Eo nuntio perculsus pater, vovet B. Claudio ceream facem se oblaturum, paris longitudinis cum filii corpusculo, si eum salvum recipiat. Accurit inde ad saxi radices: & qui contritus credebatur atque in frusta discerptus, is vivus sospesque invenitur; omnibus qui rem noverant, stupore & admiratione defixis. d E trabali ponticulo in profluentem deciderat, Decembri mense anni MDCVIII, Claudia Parquel, quinquagenaria, [mulier ex ponte,] Ponceti Benedicti conjux: & immoderate exundate fluvio, periculum quoque increverat. Itaque Claudia, aquarum abrepta vorticibus, ac modo enatans, modo in fundum demersa, jamque per horæ semiquadrantem luctata cum fluctibus; tandem eo invocato, cujus nomen præferebat, obliquo flumine præter spem ad sepes nescio quas deportatur; quibus adhærescens, in tuto fuit, donec inde ab obviis nonnullis avecta est. Nihilominus ex eo casu lætaliter deinde ægrotans, iterum inclamato Patrono suo convaluit.

[60] Joannes Jacquemin, anno Christi MCCCLXXIII, in itinere militibus obviam factus, [alius in Mosam dejectus,] atque ab his in Mosæ gurgitem, quindecim ut minimum cubitos altum, præceps datus, cum se per horæ circiter spatium in aquis versasset; Divæ Virginis & beati Claudii (ad quos confugerat) non sua virtute aut natandi peritia, in adversam ripam extra hostium manus, atque incolumis evasit. Camberii, spectata Christi Sindone, Paschalis Haubertus e S. Ægidio, diœcesis Nemausensis oppido ad S. Claudium, in aliquot aliorum ac nominatim trium Canonicorum Nemausensium comitatu, [tertius in Rhodanum præcipitatus:] contendebat anno salutis MDXVIII. Igitur quarto Maji cum in Castrum Seysel ferrentur alacres, atque ad Rhodani cataractas e in locum, vulgo Coudion, deventum esset; tenebris jam ingruentibus Paschalis descendit ex equo. Quem dum in saxosis angustiis fræno apprehensum præit, miserandum in modum per prærupta in Rhodanum præcipitat, ad trium quatuorve hastarum altitudinem. In eo casu invocato beato Claudio, rupe ipsa Rhodanoque excipitur plane illæsus; ac fluminis impetu ad ducentos circiter passus in vadum ejectus (unde cymba a sociis exhibita evasit) ad sancti liberatoris sui basilicam biduo post voti reum se sistit.

[61] Dominica die, vicesima secunda Junii, anno Christi MDXVI, Joannes Beisson, Guilelmi filius, e pago de Romanesque parœciæ Coloniacensis f, qui tum degebat in vico de Grand Villars, [item ruina putei obrutus,] demisit se in puteum, ut situlam in eo demersam extraheret. Altitudo putei noven orgyiarum erat. Cum autem vix fundum attigisset, subito collabente putei structura universa, tantum in se excepit saxorum & arenati ac terreæ molis (quod postea diligenter observatum est) quantum sexaginta carris avehi potuisset. In eo periculo B. Claudium cum inclamasset, perstitit in cavo illæsus, ab hora meridiana diei Dominicæ, ad usque auroram diei sequentis; quo etiam intervallo a Confessario ad crepidinem stante auditus de peccatis, & absolutus est. Eductus ergo feria secunda, primo mane, non communitus, non quassatus, non vel leviter offensus, magnæ populo admirationi fuit: ac deinde sabbato, quinta Julii, hoc est die a casu tertiadecima in S. Claudii basilica beneficium professus, votum exsolvit.

[62] Matrona nobilis Joanna de Veche, conjux Humberti Amborsier, [& mater cum liberis ruente tecto,] Castellani Dynastæ de la Mure & D'oysans, in Gratianopolitana diœcesi, vere anni MCCCCXCIX, cum in lecto decumberet, una cum Joanne Guigone, & Margareta, liberis suis; contigit circa mediam noctem, ut superioris tabulati (quod architecti saxis, terraque nimium oneraverant) tignis ac trabibus fatiscentibus obrueretur. Imploravit pro se suisque divi Claudii opem. Mira res! Incubuit in cubile præcipua ruinæ moles, & quassatus lecti instructus ligneus tres in partes abiit. Joanna, quamvis prægnans, ejusque liberi duo, qui obtriti putabantur, e cæmentorum, lignorumque acervo integri, atque incolumes exsiliere. In pago de Livier supra Salinas, in Bisontina diœcesi, [aliaq; prægnans sub clibano lapso.] ad clibanum indictivæ coctionis, structura fornicis adhuc recens, die septima Octobris, anno MDCXVII, ingenti fragore soluta est. Ea ruina obrutæ cum furnario, & structore feminæ octo, animam derepente exhalarunt: tres aliæ subductæ vitam traxere ad aliquot horas: una receptis viribus ad reliquum vitæ tempus obsurduit. Singularis fuit prærogativa Antoniæ Roux, Nicolai Melin uxoris, uterum ferentis, ac puerperio proximæ, quæ in eo casu B. Claudium cum inclamasset, cæmentis licet consepulta, salva tamen evasit; ac tribus post hebdomadis integrum ac vitalem fœtum feliciter enixa est.

[63] Anno Christi MDCXLII, cum ultra tres annos, S. Claudii sacrum corpus, [Puella ex lapsu debilitata,] prudenti custodum consilio, latebra conditum fuisset (ne videlicet hostilium turmarum injuriis pateret, quæ etiam in Sancti oppidum flammas injecerant) tandem decretum ab illis est, sacrosanctum Depositum, super altare, loco suo restituere. Facta est translatio nocte ante diem undecimam mensis Julii, S. Benedicti translationi solennem, quæ tum in sextam feriam incurrebat. Cum diluxisset, concurrente ad reducem Patronum magno populo, adfuit & Claudia Monnereta, quadragenaria, filia Joannis quondam Monnereti, fabri lignarii sanclaudiani, quæ marito Claudio Isabello de Claravalle ad Idanium fluvium, a novem fere annis destituta, in patrium solum cum tribus liberis (duabus scilicet filiabus, & uno filio) se receperat. Harum filiarum altera decennis, Petronilla nomine, ante quinquennium e pensili porticu prolapsa, obtritis & luxatis sinistro brachio & tibia dextra, adhibita licet medicantium manu, membris capta remanserat: adeo ut gravissimis subinde angeretur doloribus, nec absque subalari fulcro gradum facere valeret: & imbecille corpusculum horrida macies deformaverat. Celebrata Missa a Petro de Lyobard monasterii Sacrista, magnæ integritatis viro, [ad pedum S. Claudii oscula convalescit.] accessit Claudia mater in turba, & filiam Petronillam sub axillis apprehensam, ad sacrorum pedum osculum sublevavit. Nec mora, retro altare secessu facto, Petronilla in genua procumbens matrem admonuit, melius factum sibi ex illo sancti Corporis pedum attactu: quare, brachio ac tibia firmatis, libero gressu & sine adminiculo cum matre domum se retulit. At cum per intervalla nonnullis adhuc doloribus pungeretur, & restitutis membris quidpiam adhuc hæreret debilitatis, aggressa est cum puella mater precationes novemdiales, per quas quotidie & divino intererant sacrificio, & secundum illud, sacros B. Claudii pedes exosculabantur. Evoluto novem dierum spatio sic persanata est Petronilla, ut in posterum omni absterso doloris sensu, aut imbecillitatis vestigio, incolumis remaneret. Hæc testatus est magnus populus, cujus in oculis gesta sunt, quique vel infirmam noverat, vel sanatam admiratus est.

ANNOTATA D. P.

a Alpinus seu S. Marie Alpensis meminerunt Sammarthani.

b Genevensem Ecclesiam tunc Episcopus regebat Joannes Ludovicus a Sabaudia, Ludovici II Ducis filius. De Mamerto vero, Ebronensi in Syria titulari Episcopo, alibi nihil legi.

c Obiit Paulus II ipso illo anno 1471, 26 Iulii.

d Hoc quoque miraculum in Lectionibus notatur, nec non alterum quod sequitur de lapso in Rhodanum.

e Atlas Blavianus, in descriptione Breßiæ. Hoc in tractu Rhodanus, abysso quadam sepelitur; sed postea uberiori redivivus alveo procurrit, suasque propellit aquas sub ponte Grezenio, indeque Seyssel properat; urbemque duas in partes dividens incipit esse navigabilis, 9 leucis infra Genevam: interim nihil horum exprimit tabula, præter Sessilium, aliis Sissum, 4 leucis a Camberio.

f

Alphabetum Franciæ, Coligny dominium in Breßia collocat, ad confinia Comitatus Burgundici: tabulæ Collonges notant fere ad Rhodanum prope Castellionem; uter locus hic signetur non divino, prior ad nomen Coloniaci propius accedit.

His ita decursis pervolvi illa centum ac duo miracula quæ Henricus Boguetus Gallice edidit; & vix tria quatuorve reperi quæ non viderentur libris his duobus relata: quare operæ non censui autographorum custodes requirere, ut cetera colligerent, quæ non possunt non esse vel simillima jam dictis vel minus authentice testata, saltem ex Boguetii Chiffletiique illa prætermittentium sententia. Finirem cum exhibitione veteris ac speciosæ arcæ, in qua corpus incorruptum servatur, accepta ejus primum, dum hæc imprimuntur, delineatione; nisi ea tam imperfecta foret, ut nihil commode & concinne sculpi ex ipsa poßit. Meliorē igitur expecto pro Supplemento. Interim indico arcam illam habere ad pedes valvulas duas, quibus reseratis admittuntur supplices ad eorum osculum, qui adhuc integerrimi apparent, sed ex contactu frequenti nigri ac duri; cum reliquum in arca corpus (quod tamen ostendi non solet) sit valde candidum & molle, sudario involutum cum stola ad collum; brachiis supra pectus decussatis, & manuum una modice elevata. Ipsum, ne commoveatur, dum ad processiones effertur arca, tribus loris adstringitur feretro, sub brachia, per ventrem & per coxas ductis. Caput & mentum pilis atque crinibus carent. Ita mihi noster Franciscus Claudius Menestrier, qui nihil amplius extundere a Monachis sæpe appellatis potuit.

ILLUSTRATIONES CLAUDIANÆ
Petri Francisci Chiffletii S. I. opusculum postumum.

Claudius, Episcopus Vesontione & Abbas Jurensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 5958

A. FRAN. CHIFLET.

CAPUT I.
De Pago Schodingorum ejusque Ducibus, & eodem comprehensa Salinarum Toparchia, patria S. Claudii.

[1] [Vita S. Claudii 16 Junii, non 7 colendi,] De B. Claudii, Iurensis Abbatis & Archiepiscopi Bisontini, chronologia, hactenus paucis perspecta, priusquam disputemus; præmittenda sunt nonnulla quæ minus habent difficultatis, ut his quasi gradibus ad altiora provehamur. Ac primum error est manifestus in Baronii Martyrologio Romano, ubi S. Claudii festivitatem ad septimum diem Iunii mensis adscribit; cum eam pridie, id est, octavo Idus Iunii, & Iurensia, & alia omnia Bisontinæ ac Lugdunensis provinciarum Kalendaria seu Martyrologia, adnotent.

[2] [scripta post Salinenses Dominos titulo Palatinorum ornatos;] Quod spectat ad Vitam B. Claudii, quam supra exhibuimus, certum est illam haud esse pervetustam: non enim manifestius ævum suum prodere illius auctor potuit, quam cum S. Claudium ortum fuisse dixit ex nobili Salinensium Principum seu Palatinorum genealogia. Etenim Salinenses Toparchas tum primum Palatinos appellari cœptos, exploratum est, cum ad eos Comitatus Burgundiæ affinitate pervenit. Quare, Palatini titulum e Comitibus Burgundiæ primus omnium geßit Otho, ex Beatrice Burgunda Friderici Imperatoris filius: atque hujus Othonis neptis Alais, Hugoni Cabilonensi, Ioannis ex Mathilde filio matrimonio juncta, Burgundiæ Palatinorum dignitatem in Dominorum Salinensium familiam prima invexit, anno Christi MCCXLVIII; quo anno frater ejus Otho, Dux Meraniæ & Comes Palatinus Burgundiæ, sine prole e vivis excedens, illam heredem reliquit. Tunc autem ejus maritus Hugo, Palatinus quidem esse & nuncupari cœpit; nondum tamen Dominus Salinensis, [adeoque vix ante 400 annos.] nisi anno MCCLXVII, cum Ioanni patri suo, Domino Salinensi, pridie Kalendas Octobris vita functo succedens, utramque & Palatini Burgundiæ, & Salinensis Domini dignitatem primus junxit. Ex quo apparet vix ante quatuor abhinc secula prodiisse hanc S. Claudii Vitam. Non illa tamen idcirco spernenda aut abjicienda est, cum auctorem habeat in scrutandis (quoad potuit) antiquis scripturis diligentißimum, quique optimis eam signavit temporum characteribus, iis exceptis de quibus lectorem in ejus Præfatione admonuimus. Nunc de Salinis, sancti Claudii patrio solo.

[3] [Salinæ, nunc urbs ampla,] SALINÆ nunc urbs in Sequanis, in libera Burgundia, & in Episcopatu Bisontino, post Vesontionem metropolim amplißima, & salsis fontibus toto terrarum orbe nominatißimis inclita, olim vicus tantum fuit. Martyrologium vetus S. Pauli Bisontini; III Nonas Februarii, in territorio Bisonticensi, vico Salinis, S. Anatolii Confessoris, cujus sepulcrum magnis illustratur miraculis. Hericus de Vita S. Germani Autisiodorensis lib. 2 cap. 12, ubi de reliquiis SS. Martyrum, Urbani & Tiburtii, Roma Autisiodorum per Sequanos translatis; Hinc, ait, ad Salinas ventum. Pater parvulum filium contractione artuum imbecillem humeris vectitans, sub feretrum composuit. Paulo post cœpit erigi, [olim solum vicus,] & patrem anxie inclamare. Exciti omnes vocibus, hinc inde concurrunt, incolumem inveniunt. Pater sub oculis omnium sanum conspiciens filium, lætus revexit ad propria. Actum in ecclesia Sancti Joannis Baptistæ, vico publico. Ex vici appellatione apparet nondum Salinas urbem fuisse anno Christi DCCCLXII, cum facta est illa Reliquiarum translatio, secundum Hericum præcedenti capite.

[4] Sed erant circa officinas Salinarias ad loci tutelam castella omnino quinque; Braconium, [quinque castellis cinctus,] S. Claudii (ut vulgo creditur) natalibus illustre: Poupetum: Benignianum (Chasteau Belin): Guidonium, Chasteau Guyon: & quod singulari appellatione dictum est Castrum supra Salinas, & priscis seculis Aëria. Hoc ipsum castrum, aut Braconium, aut ex tribus aliis memoratis aliquod, fuisse opinamur caput Pagi seu Comitatus Scodingorum, & sedem ejus qui ei præerat Comitis: quem & a Guntramni Regis tempore fuisse legimus Majorem domus Burgundiæ, [constituentibus Pagum Scodingorum,] Ducemque ac Patricium pagi Ultrajurani & Scodingorum. Protadius, homo nequam, genere Romanus (hoc est, Gallus indigena) defuncto Wandalmaro Duce, inquit Fredegarius anno IX Theudorici, in pago Ultrajurano & Scotingorum Patricius ordinatur; instigatione Brunichildis. Sequenti anno factus Major-domus Regis Burgundiæ, atque haud multo post res novas molitus occiditur. Igitur Protadio decesserat in eo Ducatu seu Patriciatu Wandalmarus, Wandalmaro Thevdofredus, ex eodem Fredegario cap. 13, & 24.

[5] Porro succeßit Protadio Claudius, de quo sic Fredegarius; [cujus Duces an. 606, Claudius,] Anno XI regni Theuderici (is erat annus Christi DCVI) subrogatur Majordomus Claudius, genere Romanus, homo prudens, jucundus in fabulis, strenuus in cunctis, patientiæ deditus, plenitudine consilii abundans, litterasque eruditus, side plenus, amicitiam cum omnibus sectans. Priorum exempla metuens, lenem se & patientem hujus gradi ascensus ostendit: sed hoc tantum impedimentum habebat, [Warnacharius,] quod sagina esset corporis adgravatus Claudio Patricio succeßisse videtur Warnacharius, ab exordio Clotarii II in Burgundia regnantis, usque ad annum ejusdem Clotarii a patris Chilperici obitu XLIII, quo Warnacharii obitum defigit Fredegarius.

[6] Warnachario autem succeßit (opinor) Willebadus Patricius, qui ut Martyr colitur apud Lugdunenses; [S. Willebadus M.] sic enim legimus in S. Stephani Lugdunensis veteri Martyrologio; V Idus Maji, natalis Sancti Villebadis Martyris. At in Martyrologio S. Eugendi Iurensis; VI Idus Maji, in territorio Lugdunensi, Guilbadi Regis & Martyris: ubi videtur Rex dictus ob regiam aliquam consanguinitatem, vel affinitatem. Est pagus de ejus nomine nuncupatus in diœcesis Lugdunensis archipresbyteratu Ambroniacensi: cujus in pagi æde sacra vidimus hierothecam, corpus ejus continentem, & publicæ fidelium venerationi propositam. Leidradus, Lugdunensis Archiepiscopus, in Epistola ad Carolum Magnum Imperatorem; Aliam quoque ecclesiam, inquit, in eadem parochia, quæ est in honore Sancti Wibaldi, ubi ejusdem Sancti corpus requiescit, restauravi. Atque hæc ipsa Ecclesia, Sancti Wilbasii dicta, recensetur inter beneficia monasterii S. Eugendi, in Friderici I Imperatoris, Urbani Papæ tertii, aliorumque Pontificum ac Principum privilegiis. Quod spectat res ab eo gestas, notat Fredegarius ad annum VII Dagoberti in Austrasia regnantis, ejus vero monarchiæ primum, jussu Regis Dagoberti Brunulfum, Ariberti fratris ejus avunculum, ab Amalgario & Arneberto Ducibus, & Willibado Patricio fuisse interfectum. Adhæc Dagobertum anno regni sui XIV adversus Wascones duxisse exercitum, cui præerat Hadoindus Referendarius, & sub illo Duces decem, quorum unus erat Willibadus Patricius ex genere Burgundionum. Unde porro Willibado corona martyrii obvenerit, accipe ex Fredegario, cap. 90, ubi dicitur, sub annum quartum Clodovei II (qui erat Christi DCXLVII) Willibadum Patricium occisum fuisse a Elaucato, haud procul Augustoduno. Hinc Flaucatum venisse Cabilonum, eamque urbem die sequenti magno incendio deflagrasse. Flaucatum inde digressum, ac febre correptum, cum in scapha Latonam Arari adverso contenderet, animam exhalasse, in itinere, undecimo die post Willebadi interitum; sepultumque esse in ecclesia S. Benigni, suburbano Divionensi.

[7] Creditur a plurimis (inquit Fredegarius, ex imperiti vulgi fama) quod hi duo, [a Flaucato occisus, qui & ipsemox periit:] Flaucatus & Villebadus, eo quod multa in invicē per loca Sanctorum de amicitiis obligandis sacramenta dederant, & uterque populos sibi subjectos, cupiditatis instinctu inique oppresserant, simul & a rebus nudaverant, quod judicium Dei de eorum oppressione plurimam multitudinem liberasset: & eorum perfidia & mendacia eos utrumque interire fecissent. At longe aliter de Willebado ejusque interfectore; Audoënus, in Vita S. Eligii Noviomensis Episcopi, Flaucatus, ait, tyrannus crudelissimus, Willibaudum Christianissimum virum, Burgundiæ Patricium, immerentem occidit. Id ubi ad aures Beati Eligii perlatum est, ille narrantibus ait; Vos quidem dicitis Willibaudum cæsum, Flaucatum incolumem. At ego illum quem vos interfectum dicitis, pro eximiis meritis aio nunc in cælis melius vivere. Flaucatum vero, quem vos gratulabundi asseritis vita frui, brevi male periturum. Willibaudus, inquam, verus Dei cultor, mortuus quidem videtur, sed sine fine vitam vivet beatissimam. Flaucatus vero, qui diu victurus putatur, intra hos decem dies, uti dignus est, male morietur. Post dies septem, de improviso Flaucatus percussus, misere excessit e vita. Plus valuerunt ad Willebadi commendationem, horum duorum, Eligii nimirum & Audoeni, illustrium Antistitum testimonia, quam rumusculi male feriatæ plebis ad ejus exauctorationem. Nec dubium quin ille ritu veteri vindicatus, & Sanctorum catalogo adscriptus fuerit: extenso licet Martyris titulo ad virum Christianißimum, qui non quidem pro fide, sed pro justitia a nefario parricida trucidatus sit. In Bulla Urbani Papæ III pro S. Eugendi monasterio, data anno MCLXXXVI, prima omnium in pago Lugdunensi censetur S. Wilbasii Ecclesia, sub ejusdem monasterii ditione.

[8] Per hæc tempora dixerit quispiam, Scodingorum Patricios fuisse Vandalenum, [(non Vandalenus, cum filio)] ejusque filium Ramuelenum: quos Ionas in Columbano fuisse asserit Duces gentium quæ inter Alpium septa, & Jurani saltus arva incolunt. At certum est, horum temporibus Patricios fuisse Claudium, Warnacharium, & Willebadum: & constat ex Fredegario cap. 90, Ramuelenum stetisse a partibus Flaucati contra Willebadum Patricium anno IV Clodovei junioris, qui fuit Christi MCXLVII. Non igitur ipse Patricius fuit, sicut nec pater ejus Vandalenus: sed uterque sedem habuit Vesontione, fuitque Dux super Warascos & Helvetiorum partem aliquam; saltem illam quæ cis Lacum Lemanum est. Nam ibi a Ramueleno fundatum esse monasterium de Sancti Columbani Regula, in saltu Jurensi (ut ait Ionas) super Novisonam fluviolum, alio loco demonstrabimus.

[9] Post Willebadum, turbatis Francorum rebus, ac Majorum domus regiæ ingravescente dominatu, nullum in pago Scodingorum Patricium reperio, præter Norbertum, [Norbertus,] seu Nordebertum, fundatorem monasterii puellarum Castri-Caroli, seu Castri-Carnionis in Scodingis, vulgo Chasteau-chaloy, in episcopatu Bisontino: de quo sic loci Necrologium vetus; Vigilia Nativitatis Domini, Depositio domni Norberti Patricii, nobilissimi Principis: tum Nonis Ianuarii, Obiit Eusebia, uxor Noberti Patricii. Fridericus Imp. dato diplomate Wormaciæ, XIII Kal. Octobris, Indictione XIII, anno Christi, MCLXV, ad preces Petronillæ Castri-Caroli Abbatissæ, ejus Ecclesiam, a beatæ memoriæ Norberto Patricio, & Eusebiana conforte sua, pro redemptione animarum suarum, in honore Beatissimæ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, & Petri Principis Apostolorum, studiosa devotione fundatam, & amplis possessionibus ditatam, in suam tutelam recipit.

[10] De hujus Ecclesiæ consecratione sic Martyrologium proprium; II Idus Novembris, [fundator parthenonis in Castro-karoli,] Dedicatio Ecclesiæ B. Mariæ Castri-Caroli, per manus Domni Leodegarii. Situm est hoc nobilium Virginum monasterium in excelsi montis, vini generosi feracis, cacumine, qui olim dicebatur Mons benedictus: & ejus primam ædem consecranti S. Leodegario Angustodunensi Episcopo, adstitisse traduntur alii tredecim qua Episcopi, qua Archiepiscopi: quod quater annis singulis (nempe ad festa Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, & Nativitatis B. Mariæ) a Sacerdote, in supplicatione matutina, ex aggere ad populum in cœmeterio coactum proclamari solet. Pronum est autem conjicere, postulatum fuisse ad id muneris S. Leodegarium extra ejus diœcesim, quod Nordeberti Patricii fundatoris, aut Eusebiæ ejus conjugis, vel nonnullarum ejus Parthenonis regiarum Monialium esset consanguineus, vel quod tum esset in regno Burgundiæ præpotens, ac velut Major domus. Illa porro Dedicatio, si facta est Dominica die (ut est verisimile, ad majorem populi concursum, [sub an. 666,] & Officii solennitatem) pertinuerit ad annum æræ Christianæ DCLXVI, notatum littera Dominicali D, Episcopatus S. Leodegarii tertium. Fortasse autem hic Nordebertus, monasterii Castri-Karoli fundator, idem ipse est, quem Pippinus anno DCLXXXVII, [ultra annū 687 superstes.] edomitis Francis reliquit in Francia Majorem-domus: qui deinde obiit Childeberto post Clodoveum III fratrem regnante; ut testatur libellus de Majoribus domus, Chronicon Engolismense, & Gesta Francorum; cap. 48 & 49.

[11] Hactenus de Patriciis Scodingorum; ex quibus, si a me quæris quis S. Claudii genitor fuerit, [Ex illis Claudius videtur fuisse pater Sancti.] aio videri fuisse illi cognominem, Claudium, de quo supra, Patricium Scodingorum. Constans est enim Salinensium traditio, natum S. Claudium in castro Braconio, cujus apud illos adhuc supersunt rudera; & tam claris parentibus, qui Salinis præessent; tam probis ac piis, quorum singulari cura ipse ad omne virtutis decus institueretur. Mire quoque congruit tempus cum anno S. Claudii natali, ut infra ostendam. Invitat denique Claudiorum Romana appellatio, & nobilium familiarum apud Romanos consuetudo vetus, nomina sua in filios derivandi. En quot viis unum in scopum collineo: huc nos invitant omnia, locus, tempus, nomen, conditio, honesti mores. Cum tamen desit antiqui cujuspiam auctoris expressa assertio, nolim hæc a me de S. Claudii patre dicta, ultra conjecturam valere.

CAPUT II.
An ad Dominos Salinenses, qui septem fere postremis seculis ei toparchiæ prefuerunt, S. Claudii genus propagatum sit? Series eorumdem.

[12] Fuerunt Domini Salinenses a Scodingorum Patriciis longe diversi: nam hi, [Scodingorum Pago peramplo] præterquam quod dignitatem plerumque gesserunt Majoris domus in regno Burgundiæ, totum Scodingorum pagum, cum pago Ultrajurano (qui Vallensi territorio & Helvetiis continebatur) in sua ditione habuerunt. Sed excurrebat pagus Scodingorum longe lateque ultra Salinensem toparchiam: cupiebatque inter cetera (ut in antiquis legimus) S. Lamani-villam, Vincellam, Morgas, ac Balmense & Castri-Karoli monasteria. Martyrologium Iurense vetus; IX Kalendas Decembris, in pago Scodingorum, Sancti Lamani Martyris. Hodie vicus ab eo appellationem habet. Lotharius Rex, XI Kalendas Februarii, anno regni sui XIV, Christi DCCCLXX Indictione III, Arduico Vesontionensi Archiepiscopo ejusque Ecclesiæ tradit Carnonis-Castrum in pago Scodingorum, una cum cellula vocabulo Balma in eodem pago sita. [comprehensa Salinarum toparchia:] In divisione regni Lotharii, eodem anno post ejus interitum facta, Scodingum ceßit Ludovico. Guilelmus eo nomine primus, Bisontinus Archiepiscopus, circa annum MCXII, pro Anniversario suo dedit Ecclesiæ Bisontinæ S. Ioannis, altare de Vincella in territorio Scodinga. Ludovicus Bosonis filius, rogatu matris Hyrmingardis, Alvualoni Lugdunensi Archiepiscopo dedit in Comitatu Scutiacense Morgas villam, anno Imperii sui primo, Christi DCCCCI, Indictione IV. Est Morgas, in Decanatu de Montana: Castrum-Carnonis, Balma-monachorum, Sanctus Lamanus, & Vincella, sunt in Decanatu de Ledone. Quantum igitur conjectura consequi possum, capiebat olim pagus seu Comitatus Scodingorum, Decanatus diœcesis Bisontinæ peramplæ ternos ex quindenis; videlicet de Salinis, de Montana, & de Ledone: totoque illo agro constabat, qui Varascensem & Amausensem Comitatus, ac Iuram montem limites habet: cum sit Salinensis toparchia, haud paulo contractior, & fere hodiernæ præfecturæ seu baillivatus Salinensis finibus coerceatur.

[13] [cujus exordium deducitur a S. Sigismundo Burgundionum Rege,] Nunc Dominorum Salinensium seriem, a nemine hactenus traditam, accessamus a prima origine, & ad nostra usque tempora deducamus. Sigismundus Burgundionum Rex, Agaunensis monasterii seu fundator seu restitutor, magnis illud opibus locupletavit, quæ nongentis Monachis ad Laudem perpetuam alendis satis esse possent. Utinam extarent hujus fundationis autographæ tabulæ, aut ex autographis fideli manu expressæ: sed quas ediderunt Sammarthani Tomo 4 Galliæ Christianæ, collectio sunt imperiti cujuspiam, qui totam rei gestæ historiam undequaque recensens, ac pro arbitrio suis aspergens glossematis, nullam temporum rationem habuit.

[14] Legerat in Vitis Sanctorum Patrum Agaunensium; Psallendi interim, vel subsistendi Regula instituta, S. Hymnemodo, a cœtu Episcoporum qui illic ad constituendum monasterium venerant, [perpetuæ Laudis in Agaunensi monasterio fundatore,] traditur: & in Vita S. Sigismundi Regis & Martyris, quod hic cum divinitus consilium cœpisset, apud Agaunum ad instar cælestis militiæ perpetuo psallentium choros instituendi, Sanctos atque Apostolicos viros consuluit, utrum salubriter cogitaret, an non. Qua interrogatione inter se ventilata, sancti Antistites, licet inusitatum opus, tamen Domino annuente unanimiter corroboraverunt. Hujus Synodi Patres fuisse scribit sexaginta, quorum quatuor tantum de nomine appellat; videlicet Maximum Genevensem, Theodorum Sedunensem, Victorium Gratianopolitanum, & Viventiolum Lugdunensem, quos de proposito negotio disserentes facit: & denique Regem Sigismundum constitutæ Agaunensi Monachorum congregationi fundos ac reditus amplißimos aßignantem, Idibus Maji; cum pridie Kalendas Maji iniisset cœtus ille, ex Episcopis LX, & totidem Comitibus conflatus. Sed anni nullus character exprimitur, vel a Christo, vel a Sigismundi regno, vel a Consulibus, vel ab Indictione. Nunc his tabulis quæ habenda sit fides propius inspiciamus.

[15] In Actis S. Mauricii & sociorum, auctore Eucherio, hæc legerat collector; At vero beatissimorum Agaunensium Martyrum corpora, post multos passionis annos, S. Theodoro ejusdem loci Episcopo revelata traduntur. Hunc Sedunensem Episcopum putavit, qui fuit Octodorensis. [approbantibus Episcopis 4, Comitibus 8,] Theodorum igitur Sedunensem Episcopum sic loquentem inducit. Visum est nobis, bonum esse, ut hi tantum quorum nomina comperta sunt, id est, Mauricii Exuperii, Candidi, Victoris, infra ambitum basilicæ, quam clementia Regis ad hoc opus ornari jussit; reliqua vero corpora congerantur in tutissimo loco, atque aptissimo in uno condantur loco: & sub eximia custodia sanctissimi custodes deputentur; ne forte (quod absit) falsato ex eis furentur. Ante Heliodorum, cujus Missus anno Christi DLXXXV Concilio Matisconensi II interfuit, nullum legimus Episcopum Sedunensem. Præcesserat Rufus Octodorensis Episcopus, subscriptus Conciliis, Aurelianensi IV anno DXLI, Aurelianensi V, & Arvernensi II anno DXLIX. Theodorus Octodorensis Episcopus subscripserat Concilio Aquileiensi anno CCCLXXXI. Fundatum est Agaunense monasterium a Sigismundo Rege, Florentio & Anthemio Coss. ex Chronico Marii Aventicensis, hoc est, anno æræ Christianæ DXV. Tunc Episcopus Octodorensis erat Constantius, biennio post, hoc est, [sub an. 515] anno DXVII subscriptus Concilio Epaonensi, quartus ante Maximum Genevensem Episcopum, adeoque ordinatione illo prior: cujus Maximi consilio & hortatu (ex Vitis Sanctorum Abbatum Agaunensium) Sigismundus ad monasterii Agaunensis exstructionem animum adjecerat. Si quis ergo loci Episcopus illi cœtui præsens fuit anno DXV, non Theodorus Sedunensis, sed Constantius Octodorensis fuit.

[16] Sed quomodo ille cœtus ex Episcopis LX, & totidem Comitibus coaluisse dicitur, [eum in finem donatis plurimis prædiis:] in quo quatuor dumtaxat Episcopi interlocuti, iidemque cum octo Comitibus subscripti referuntur: Cœtum hunc citatus auctor antiquus appellavit, non Concilium aut Synodum: & quamvis harum tabularum consarcinator, multa ipse peccasse videatur, pleraque tamen in eas menda irrepserunt ab imperitis librariis; uti illa verba, a LX Episcopis, totque Comitibus: pro quibus scripsisse opinor collectorem, a IV Episcopis, octoque Comitibus. Hi Comites subnotantur, Uinbdemarus, Præmodus, Gundeulfus, Benedictus, Agano, Bonifacius, Tendemaudus, Fredeboldus. In tabularum decursu sic ait Sigismundus; Ideo ego pertractans verba Redemptoris nostri, eidem monasterio pro animæ meæ salute de rebus, meis dono, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est, in pagis vel territoriis, Lugdunensi, Viennensi, Gratianopolitano, & Augusta Cameraria, & pago Genevensi, Valdensi, & fine Aventicensi, & Lausanensi, & Visontiensi, curtes sic nuncupatas; Briogia, Olona, Cucusa, Rubregio, Staties, Communiaco, Mariniaco, Muratto, una cum appendiciis earum. Et in Vallense pago, & in Valle Augustana quæ est a finibus Italiæ, alias curtes, Sidrio, Bernona, Leuca, Bromusio, Duodecimo, Paterno. In civitate Augusta turrem unam quæ respicit ad Occidentem: & Levira, Lagona, Gizorolis, & Morga, cum omni integritate & appendiciis & adjacenciis earum.

[17] Tot fundos, tot prædia in unum monasterium a Sigismundo collata esse mirabitur nemo, qui cogitet nongentos Monachos ad Laudem perennem in eo fuisse institutos. Nam habet vetus Prosa ejus Ecclesiæ; [pro 900 Monachis ibi alendis,] nongentis parat victum Fratribus: & IX lectio Officii S. Mauritii & sociorum, ad me olim transmißi cum signo & sigillo Reverendißimi Abbatis. Siquidem in Sancti Mauritii, & sociorum ejus Martyrum memoriam, perennis psalmorum aliorumve divinorum officiorum decantatio in eadem basilica non desistit: quæ jubente sancto ac præclaro Christi Martyre Sigismundo, tertio Burgundionum Rege, sub multis privilegiis ac proventibus, pro sustentatione nongentorum Fratrum oblatis, est instituta; & usque ad hodiernum diem, Domino protegente, est conservata.

[18] [inter quæ nominata male Briogia,] Briogiam in Sigismundi donatione, suspicor accipi pro Bracone, castro Salinis imposito: nam inter alios fundos castrum illud cum subjectis salariis officinis, & alias pagi Scodingorum villas, Agaunensibus contulerat: quorum locorum nomina etsi magnam partem corrupta leguntur in citatis tabulis, de re tamen constat ex profeßionibus clientelaribus Dominorum Salinensium, quarum meminit Samuel Guichenonus in Bibliotheca Sebusiana, pag. 22 his verbis; Castrum de Bracon donatum fuit a Sancto Sigismundo Rege in fundatione monasterii Agaunensis: [videtur esse castrum Bracon] quod postea sub homagio Meynerius Præpositus S. Mauritii, Alberico Matisconensi Comiti tradidit, ut suo loco videbitur. Cujus Castri aliarumque rerum feudalium ab eo moventium homagium præstiterunt variis temporibus, Galcherus Dominus Salinensis anno MCXCIX; Raynaldus de Cusollo, & Alaydis ejus conjux MCCXXIV; Otho, Comes Burgundiæ MCCLXXXIX; Matildis, Comitissa Atrebatensis & Burgundiæ Palatina, & Domina de Salins MCCCII; & Joanna, Franciæ & Navarræ Regina, Comitissa Burgundiæ Palatina & Domina Salinensis.

[19] Præmiserat Guichenonus tabulas homagii, a Ioanne Comite Burgundiæ & Domino Salinensi præstiti, Nantelmo Abbati Agaunensi, pro feudo de Bracon ejusque adjunctis, anno Christi MCCXLVI, feria VI post festum S. Michaëlis, [Abbati Agaunensi] in domo episcopali Lausanensi, id permittente Abbate ea tantum vice, cum alias personaliter in ipsa Ecclesia Agaunensi præstari soleret & deberet. Quando vero (addit Comes Ioannes) placuerit Abbati ut veniat ad Castellum de Bracon, honorifice debemus eum suscipere, & claves Castelli ei reddere: & ipse debet portario commendare. Nos autem Domino Abbati debemus in expensis, & & sociis suis Regularibus, honorifice providere. Hæc Guichenonus ex Cancellaria Agaunensi: [jam inde ab an. 945 una cum Salinis datum in feudum,] ex qua etiam refert sequenti tabulas, quibus Meynerius Præpositus & ceteri Fratres Agaunensis monasterii, anno Conradi Regis V, hoc est Christi DCCCCXLV, jubente & consentiente eodem Rege, dant in præstariam sive in feudum, Albrico Comiti & post illum Leutoldo & Humberto ejus filiis, res quasdam suas sitas in pago Warascum, & in Comitatu Scodingum: in his Bracum cum Salinis, ecclesiam S. Petri in Calme Arlicana, Fiscum francium, medietatem de Feostingo, Chivriacum fiscum, potestatem Arecii cum Ecclesia S. Melanii excepto altari; Ecclesiam S. Mauritii in Chamblasio; & de turma Iurense Ozeias cum pertinentiis suis, sub annuo censu solidorum aliquot, ad S. Mauritii festivitatem quotannis persolvendorum.

[20] Hinc nata est toparchia Salinensis, quamquam sequentibus seculis subinde paulo aliter descripta; [ad Burgundiæ Comites devolutum denique.] adeo ut nec omnia hæc loca, nec sola contineret, sed quibusdam exclusis alia nonnulla adscisceret, Dominorum tamen Salinensium a primo illo suo ortu ad hanc usque diem propagata est series, desinens in hodierno Rege Hispaniarum Carolo II, qui aliis suis titulis addidit, Comitis Burgundiæ, & Domini Salinensis, licet ipsam posseßionem cesserit Ludovico XIV Francorum Regi, per pacta conventa nuper sancitæ pacis. Nunc ut ad quæstionem de S. Claudii genere propositam aperta sit responsio, Dominos ipsos Salinenses ex ordine recenseamus, saltem usque ad unionem toparchiæ Salinensis cum Comitatu Burgundiæ Palatino, quæ quadringentis fere abhinc annis cœpta, ad hanc usque diem observata est.

[21] [Dominorū autem Salinensium veterū hæc est series:] Ad illorum porro seriem deducendam eo libentius digredior, quo intelligo, eam nemini hactenus fuisse compertam, certe nullis traditam commentariis, qui ad meam notitiam pervenerint. Cum autem idem sit stipes, origo eadem Dominorum Salinensium & Comitum Burgundiæ, quorum ex familia etiam Matisconenses, Viennenses, & Cabilonenses nonnulli Comites prodiere; apparet justi unius aut plurium voluminum hoc esse argumentum, si quis gentis hujus singula persequi velit. Hic ego primas dumtaxat lineas ducam, integram horum Principum genealogicam historiam in aliud opus reservans, [Albericus Narbonen. anno 945.] quod ego nunc prope nonagenarius si in me recepero, vereor ut quis emunctæ naris, Horatianum illud in me torqueat,

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?

[22] Primus ergo in Agaunensis monasterii clientela Dominus Salinensis, ex anno Christi DCCCCXLV fuit Albericus de Narbona, seu Narbonensis cognominatus in tabulario S. Vincentii Matiscensis: quæ appellatio, sive de familia, sive de patria intelligas, non est quod a quoquam vocetur in dubium; cum & sit pervetus, & nihil ei repugnans in antiquis reperire sit. Uxor illi fuit Atila, sic nuncupata in diplomate autographo Ecclesiæ Bisontinæ; cum in aliarum Ecclesiarum apographis aliquot tabulis nunc Atelana, nunc Ettolana, nunc etiam Tolosana, sive dialecto, [Humbertus frater Leotaldi Com. Burgundiæ] sive librariorum errore, dicta occurrat. Hæc in citato tabulario Matiscensi fuisse asseritur filia Raculfi Matiscensis Vice-comitis. Alberico & Atilæ duo fuerunt filii, Leotaldus primogenitus, junior Humbertus. Ex Leotaldo Burgundiæ Comitum familia derivata est. Comes fuit Vesontionis, ex vetustißima Scheda Andegavensi, quam in doctißimi Peireschii miscellaneis, ejus manu descriptam legimus; Idem Comes Imperatorius dictus in tabulis S. Vincentii Matiscensis, cujus nomenclaturæ originem alio loco indicabimus. Idem ceterorum Comitum nobilissimus, in tabulis S. Stephani Bisonticensis, ab eo ipso datis Indictione IX, anno Conradi Regis XII, Christi DCCCCLI. Idem avus Gerbergæ, quæ Adelberto Italiæ Regi Othonem [Willelmum] genuit, unde ceteri ad hanc usque diem Burgundiæ Comites propagati sunt. Hæc prælibasse sit satis ad alia properanti. At in serie Dominorum Salinensium secundus (ut reor) fuit
II Humbertus Leutaldi frater, Alberici filius natu minor.
III Humbertus II, prioris Humberti filius, cui conjux Ermenburga Lamberti Comitis filia, [Humbertus secundus] liberos genuit, Hugonem I, ejus nominis primum Archiepiscopum Bisontinum, Letaldum; Ermenburgam uxorem Ansedei de Naviliaco, Wichardi Stephaniensis Archidiaconi matrem, & omnium (ut videtur) primogenitum Walcherium, paternæ dignitatis hæredem.
IV Fuit igitur Walcherius inter Dominos Salinenses quartus. [Walcherii duo,]

V Walcherius II, primi filius.
VI Humbertus III, Walcherii II filius, cui frater Hugo in S. Stephani metropolitana Ecclesia Canonicus Cardinalis.
VII Walcherius III, Humberti III filius: [Walcherius III, anno 1140,] cui soror Elizabeth, uxor Rainaldi de Treva, Constabuli circa annum MCXL.
VIII Maura, seu Moreta, Walcherii III filia & heres, quæ Girardo Viennensi & Matisconensi Comiti Salinensem toparchiam in dotem tulit. [Margareta quæ in Burgundiæ Comites Dominium transtulit] IX Walcherius IV, Girardi Comitis & Mauræ filius, maternæ dotis heres.
X Margarita, Walcherii IV filia heres, uxor primum Willelmi de Sabrano, Comitis Forcalquerii; deinde Ioceranni Großi, Domini de Branceduno. Hæc Hugoni IV Burgundiæ Duci toparchiam suam Salinensem aliis quibusdam latifundiis mutavit.
XI Hugo IV, Dux Burgundiæ, qui comparatam a Margarita Salinensem toparchiam mox Comitatu Cabilonensi permutavit, cum
XII Johanne Comite Burgundiæ, ut loquuntur, vassallo seu clientelari, Stephani Burgundiæ Comitis & Beatricis Cabilonensis filio, qui eam postmodum derivavit in
XIII Hugonem, [dictos deinde etiam Palatinos, & Dominos Salinarum usq; modo.] filium ex prima sua uxore Mathilde Burgunda, Odonis III Burgundiæ Ducis sorore. Hic per Alaydem conjugem Comes Burgundiæ Palatinus factus, deinde post patrem Ioannem Dominus Salinensis, utrumque honorem in omnes posteros suos transmisit: adeo ut ex illo ad hanc usque diem idem semper fuerit & Comes Palatinus Burgundiæ, & Dominus Salinensis.

[23] [Albericigenus, a Scodingis S. Claudii majoribus duci non probatur.] Nunc ad quæstionem initio propositam. Cum Alberici Comitis, Dominorum Salinensium primi, nobis ignoti sint progenitores; nec Scodingorum antiqui Patricii hereditarii fuerint, sed Regum nutu atque arbitrio constituti; apparet non liquere, quod S. Claudii genus ab alterutris ad nos usque propagatum sit.

CAPUT III.
De S. Claudii integro adhuc corpore; a quo diversus alius Metenaci.

[24] [In Condatiscensi ecclesia corpus S. Claudii,] Auctor Vitæ S. Claudii; Cupiens, inquit, fugere pompas urbium, & honorem populorum, corpus suum in dicto monasterio sepeliri præcepit: tum sic concludit; Cujus corpus, ut decebat, aromatibus conditum, repositum fuit in ecclesia Beati Eugendi, in qua nunc usque incorruptum innumeris claret miraculis. Auctor libri primi Miraculorum S. Claudii, idem fortasse qui & ejus Vitæ; Cujus corpus generis & sanctitatis prærogativa pretiosis conditum aromatibus, in ecclesia Beati Eugendi quingentis quinquaginta quatuor annis, miraculis assidue crebrescentibus, requievit.

[25] [non exenteratum, sed integrū;] Ex his intelligimus, numquam fuisse terræ infossum S. Claudii cadaver, sed in capsa aliqua (ut fere solent aliorum Sanctorum corpora) loco decenti honorifice repositum. At cum legis, conditum aromatibus, cave existimes fuisse exenteratum, ac demptis (ut fit) visceribus, multiplici aromatum congerie infertum. Ægyptii, teste Herodoto libro secundo (cui adstipulatur Diodorus Siculus libro item secundo) cum corpora condirent ad incorruptionem, solebant ferro adunco cerebrum per nares extrahere, ac ventre aperto viscera omnia educere: tum eorum loco asphaltum, ac pice concretos succos inculcabant, totique corpori circumfundebant; adeo ut sic medicata, etiam seculis perennarent. Non sic conditum est S. Claudii corpus, nusquam incisum, nusquam evisceratum. Hoc arbitris suis sensibus a se compertum affirmant sacri depositi custodes & curatores. Quo sane admirabilior ejus est tam diuturna integritas, omnis putredinis aut tetri odoris expers. Ergo si qua illi adhibita sunt unguenta sive aromata, ea extrinsecus dumtaxat affusa aut adlinita sunt: plane ut olim sacrosancto Christi corpori, ad affectus & religionis significationem, non ad conciliandam incorruptionem; quam tamen illi divina virtus ingenti miraculo decem jam fere solidis seculis præstitit.

[26] At de loco sepulturæ S. Claudii difficultatem facit S. Leo Papa IX, in Bulla data XVI Kalendas Decembris, Indictione III, Pontificatus anno primo, Christi porro MXLIX, qua Hugoni Chrysopolitano Archiepiscopo bona sua & jura confirmans, inter alia ejus Beneficia censet, Cortem de Metenaco, cum omnibus pertinentiis, vineis, campis, servis, ancillis, silvis, & omnibus pertinentiis, Ecclesiam ejusdem loci, in qua requiescit Sanctus Claudus, cum omnibus decimis. [S. Claudus Metenaci quiescere dictus a Leone III an. 1049,] Hanc cortem injuste tenentes quosdam, Goffridum nec non Leutaldum, complices quoque eorum, in Remensi Synodo excommunicavimus, & ut modo cessent, anathema nostrum superponimus. Non erit, opinor, qui hæreat in Claudi nomine, quasi a Claudio sit diversum: cum certum sit, sicut prisco Latio, Clodii, & Claudii; sic recentioribus seculis, Claudi & Claudii, Claudæ & Claudiæ, promiscue fuisse usurpata vocabula. Si ergo idem est Sanctus Claudius, qui & Claudius Archiepiscopus, quomodo in ecclesia Metenaci quiescebat anno MXLIX, quem in S. Eugendi Iurensi æde proxime ab obitu depositum fuisse, constans traditio est? Num ad Metenacum exinde translatum est? Quo porro tempore, & qua occasione? Scio translata fuisse e primariis suis sedibus permulta Sanctorum corpora, per Saracenorum, Normannorum, Hungarorum Gallicanas aut Burgundicas clades: at de nostro S. Claudio, nihil tale accepimus. Tantum legimus in primo ejus Miraculorum libro, circumvectum ejus corpus cum publica supplicatione, ab annis circiter quingentis; per Bisontinam & Lugdunensem diœceses; ac tum Ledonem, Poligniacum, Arbosium, Novamvillam, & Lugdunum plurimis illustrasse miraculis. Interdum quoque in latebras subductum, nequid a militari insolentia injuriæ pateretur. At de Metenacensi ejus statione nihil uspiam observatum novimus.

[27] [alius omnino a S. Claudio Episcopo:] Ad hujus nodi solutionem, in primis notatu digna res est, quem locum ex Leonis Papæ IX Bulla protulimus, de S. Claudio Episcopo vix, ac ne vix quidem posse intelligi. Quamvis enim hic mille fere abhinc annis vitam sanctißimam expleverit, vix tamen ab annis quingentis publicus ei ut vindicato cultus deferri cœpit: non illum Beda, non Florus, non Ado aut Usuardus, aliive Martyrologi veteres Fastis suis adscripsere. Tantum ex codice Tornacensi refert Henschenius cum Papebrochio, Tomo II Martii sui; [non nisi diu post coli cœpto.] VIII Idus Junii, depositio Claudii Episcopi: ubi de interpolatione a recentiore manu suspicio est ex eo, quod in diœcesi Lugdunensi, unde ille ad Superos evolavit, primus Guillelmus de Sura Archiepiscopus, festum diem Anniversarium S. Claudio addixerit circiter annum Christi MCCCXXXV; in Bisontina porro, cujus infulas gestavit, etiam haud paulo tardius coli cœperit: nam anno MCCCCXL, sabbato, VII Maji, ad preces Ioannis de Fruyno, Decani, decretum est ut in posterum S. Claudii festum in diœcesi ageretur Duplex; ex Actis Capituli Bisontini.

[28] Nunc Metenacum inquiramus, in cujus ecclesia requiescat S. Claudus. [Ille Martyr esse creditur,] Reperio in Catalogo beneficiorum Bisontinæ diœcesis, sub Decanatu Ledonensi Prioratum & Ecclesiam de Meynau, cujus Patronus quidam S. Claudius. Hoc tantum Catalogus. Distat hic Prioratus a Gigniacensi monasterio, cujus est membrum, leucis horariis circiter duabus: & nunc unitus est officio Eleemosynarii Gigniacensis. Re diligenter perquisita ab indigenis, comperimus, in ejus ecclesia ab antiquißimis temporibus, [colitur vita Dominica Junii] in lipsanotheca deaurata, post omnem memoriam asservari ossa quamplurima corporis humani, quæ Claudii cujusdam Martyris esse affirmant. Interrogati de die festo sui Patroni, deque loco vel tempore martyrii, aut translationis, hæc se ignorare profitentur: sed Claudium suum Martyrem colere quotannis Dominica die quæ S. Ioannis Baptistæ proxime sequitur Nativitatem.

[29] Cortem Metenacum (quæ hodie vulgo Meinau) venisse oportuit in potestatem Gigniacensium ab Ecclesiæ Bisontinæ S. Stephani Capitulo, de consensu Archiepiscopi ab annis fere quingentis. Etenim anno Christi MXLIX Leo Papa IX, de iniquorum possessorum manibus receptam, Hugoni Archiepiscopo restituit. Eamdem Hugo Archiepiscopus, [in loco, Gigniacensi Abbatiæ dato ab Archiepiscopo Vesontinen.] anno MLV Ecclesiæ S. Stephani a se redintegratæ conceßit, cum prius fuisset de dominio Archiepiscopi; & adhuc in bonis ejusdem Stephanensis Ecclesiæ Eugenius Papa III censet Ecclesiam de Metenaco, cum eadem villa, & potestate tota, XIII Kalendas Iunii, anno MCXLVIII. Post hunc annum, Archiepiscopi & Capituli Stephaniensis liberalitate, in Gigniacensium ditionem transiit: eo scilicet more quo plurimas ecclesias & opima prædia, ab Archiepiscopis Bisontinis & cathedralibus eorum ecclesiis, subinde in Regularium familias collata, & sæpe a nobis observatum est, & hujus etiam operis non uno loco adnotavimus. Hæc de Metenaco, & Claudio Martyre: nunc de hujus martyrii loco & tempore, in tantis tenebris quid mihi lucis intermicet, paucis aperiam.

D. P. Nec ego hic gravabor Chiffletium sequi, licet a S. Claudio Episcopo, quo de agimus, longius abducentem. Cum non solum ipse Claudius Martyr ad extremum Iunium spectet, sed etiam S. Irenæus Episcopus Martyr diem XXVIII obtineat; de Sanctis autem Epipodio, Alexandro & Sociis in Aprili die XXII egerimus. Nunc uno hic loco apte referentur, quæ de omnium sepultura translationibusque huc congerit Chiffletius, ut quæ conjunctim tractavit, conjunctim hic legantur.

CAPUT IV.
Cur S. Claudius Metenacensis æstimari possit unus sociorum S. Alexandri, Martyris Lugdunensis.

[30] Ad duas leucas horarias a Metenaco, oppidum est, olim Vincenna, nunc a Sancto Amore nuncupatum: eoque in oppido a remotißimis seculis, duorum Martyrum Amoris & Viatoris asservantur Reliquiæ, a quorum priore factum loco nomen. Apud incolas traditione habetur, Guntramnum Burgundionum Regem illa sacra Corpora in eum locum invexisse, [Sicut Vincennæ prope Metenacum,] aut saltem primam eis basilicam erexisse, eaque in lapideo sarcophago religiose componi jußisse: e quo post decem fere secula, nempe anno Christi MDXXXVII, excepta, & in thecam argenteam materia & opere pretiosam, a Bothiano Lugdunensi Suffraganeo, in magno populorum cœtu, translata sunt. De horum martyrii loco & tempore cum nihil ab antiquis adnotatum nossent recentiores loci indigenæ, concessere ultro in opinionem Guillelmi Baldesani, qui in historia sacra S. Mauritii ejusque sociorum a se Italice conscripta asseruit, Amorem & Viatorem ad Legionem Thebæorum pertinere, atque ad Agaunum, vel haud procul Agauno, pro Christo esse passos.

[31] [habentur corpora SS. Amoris & Viatoris Marytyrum 9 Augusti,] At nos in antiquo Martyrologio S. Eugendi Iurensis, ad V Idus Augusti legimus; In suburbio Lugdunensi, sanctorum Martyrum Amoris & Viatoris. Sic & in Martyrologio Castri-Karoli (quod puellarum monasterium mille abhinc annis a S. Leodegario Augustodunensi Episcopo, tredecim aliis Episcopis ei adstantibus, consecratum est) V Idus Augusti, in suburbio Lugdunensi, Natalis sanctorum Martyrum Amoris & Viatoris. Hæc dies fuisse videtur cujuspiam eorum translationis. Nihil porro spectat suburbium Lugdunense ad Agaunenses Martyres. At Epipodius & Alexander Lugdunenses, egressi occulte septa murorum (ut habent eorum Acta apud Surium, & in Mss. codicibus) in eo vico qui propter Incisam-petram situs est, apud fidelem viduam latebant, quando comprehensi, & pro Christi fide varie cruciati sunt. Hoc erat suburbium (nunc vulgo le faubourg de Veze) quod ad dextram Araris ripam est, extra Interamnem. De Alexandro Martyrologium Lugdunense (cui congruunt Ado, Florus, Usuardus) VIII Kalendas Maji, [ita possens censeri ex 34 Sociis S. Alexandri Mart.] Lugduni Galliæ, Natale Sancti Alexandri, qui tertio post passionem Beati Epipodii die productus ex carcere, primo ita est laniatus crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus secreta animæ panderentur: deinde crucis affectus patibulo, beatum spiritum exanimatus reddidit. Passi sunt cum eo & alii numero XXXIV. Sepulti ambo ex utroque altaris latere, in crypta quæ in colle superposito civitati, pulchro & antiquo opere extructa est. De illis Alexandri sociis XXXIV addit Baronii Romanum Martyrologium, quorum memoria aliis diebus agitur.

[32] [æque ac SS. Minervus & Eleazarus 13 Aug.] Ex his quatuor supra triginta, fuere Minervus & Eleazarus cum filiis octo, de quibus Martyrologia X Kalendas Septembris: fortasse & Constantinus Martyr, olim jacens in S. Iusti basilica. De Minervo & Eleazaro hic obiter observa; quam corrupto vulgus appellat Sancti Lazari Ecclesiam, ad radices Aurei montis e regione Insulæ Barbaræ, hanc in diplomate Lucii Papæ III, dato ad V Idus Maji, Indictione prima, anno Christi MCLXXXIII, pontificatus secundo, nuncupari Ecclesiam Sanctorum Minervi & Eleazari in Monte-aureo. Ecquis vero nunc prudenter dubitet quin Amor & Viator in eo XXXIV Alexandri hujus Martyris sociorum numero censendi sint? cum præter hos, alios nullos in suburbio Lugdunensi martyrium fuisse legamus. Sed de loco unde proxime in Sequanos importati sunt, jucunda erit disputatio, & ad Lugdunensem historiam illustrandam (ut opinor) non inutilis.

[33] Triplex fuit apud Lugdunum horum Martyrum sepultura, priusquam inde in loca circumjecta exportarentur. Prima, [Omnes eadem qua S. Alexander fortuna,] in antiquis Lugdunensium Christianorum cœmeteriis & cryptis subterraneis, in quibus illi & Synaxes agebant, & mortuos suos sepeliebant; cum eis ethnici, persecutionum tempore, etiam justa funebria & sepulchra inviderent. Secunda, in crypta S. Iusti. Tertia, in basilica S. Irenæi. Atque hæ tres stationes seu mansiones fuere in colle, qui extra Interamnem & ad Araris ripam dexteram civitati imminebat, unde & dictus vulgo Mons sanctus, uti nos in S. Irenæi & S. Iusti tabulis observavimus; quod nimirum ex Martyrum sanguine, oßibus, aliisque sacris exuviis totus quasi compaginatus compactusque esse videretur. Rursus tres ejusdem collis status distinguendi. Primus persecutionum, qui tria fere a Christo secula obtinuit. Secundus florentis Ecclesiæ; inde scilicet usque ad Calvinianam cladem. Tertius ab hac clade ad nostra usque tempora: nempe ab anno Christi MDLXII, cum illi, ad totius sanctitatis ac religionis perniciem nati, furiarum instar e tartaro effusi, Lugduno potiti sunt, ex die XXIX mensis Aprilis, sequenti die XXX sacras ædes evertere, suisq; omnibus opibus atq; ornamentis spoliare cœperunt. Tunc igitur S. Iusti & S. Irenæi nobiles basilicas, a die XXVII mensis Maji (ut notat Severtius in Episcopis Lugdunensibus) ad Septembrem usque solo tenus diruerunt. Et quidem ex eo tempore S. Iusti Ecclesia jacuit sepulta in ruinis suis: cui substituta est altera anno MDLXXIV intra urbis mœnia, in qua a S. Iusti Canonicis divina persolvuntur Officia; sed priori longe impar, neque illius splendori atque amplitudini respondens. Nunc tamen adhuc superest crypta S. Irenæi, sed columnis suis, & musivi operis, atque (ut loquuntur) auripetrini fulgentibus crustis nudata; cui tamen superstructa est ædes, quæ ad veteris dignitatem non accedit.

[34] Primam igitur S. Alexandri & sociorum Martyrum sepulturam aßignavimus in cœmeteriis subterraneis priorum Christianorum, ex ipsis S. Alexandri Actis, [primum sepulti fuerunt in monte sancto sub cryptis,] quæ sic habent; Hos itaque semper concordes & socios (Epipodium scilicet atque Alexandrum) quia mors diviserat, sepultura conjunxit, dum a Christianis educta occulte extra urbem corpora, absconsa conduntur. Erat enim in colle superposito civitati concretis densatus vepribus locus: ibique in modum speluncæ conclusa frutetis ac sentibus vallis latebat, &, ut fit ubi humor deciduus per naturale ministerium infunditur, inculta fœcunditas. Quo in recessu venerabilia corpora religiosa provisione demersa sunt, quia Gentilium furor extremam denegans sepulturam, etiam in corpora exanimata sæviebat. Horum cœmeteriorum in eo colle sexcenta apparuerunt vestigia, [quarum multa quotidie vestigia occurrunt fodientibus,] quoties ad aliquid struendum ædificii terra paulo altius cavata est, ut legimus in tabulis S. Irenæi, quæ in scriniis Prioris adhuc supersunt. Et cum nos ipsi Lugduni versaremur circa annum MDCXXV, & in ædibus Prioris, ad moliendum nescio quid, altißime jam humus effossa esset; occurrit ex improviso lapideum feretrum, quo in frusta comminuto cum aliud atque aliud succederet, jußi sunt fossores in subjectam illam capulorum struem fundamenta jacere. Mihi vero persuasum fuit, ad ea sepulcra pertinuisse cryptas, quæ persecutionum tempore Christianis quondam Lugdunensibus latibula præbuerant: Romanis cœmetriis non absimiles, in quibus etiamnum visuntur ejusmodi urnæ μονόλιθοι, ad fidelium sepulturas aliæ aliis impositæ, atque ad perpendiculum æquatæ, velut in parietes assurgere.

[35] Ad veterem quoque collis ejusdem statum pertinet dumosum illud profundum, [& ubi congesta Martyrum Lugdunensiū corpora fuerunt,] in quod Severi Imperatoris, vere Severi ac vere Pertinacis edictis, populi fere totius Lugdunensis, sub Irenæo Episcopo pro fide cæsi, demersa sunt corpora: illi (ni fallor) geminum quod in monte Iura ad tres circiter leucas horarias a S. Claudii monasterio alias spectavimus, quod & profundißimum est, & dumetis obsitum, habetque in imo scaturiginem fontis, qui in cavam vallem, aggeribus tamquam muris omni ex parte cinctam effusus, lacum efficit, quem Lacum Antri vulgus appellat, quod ex antro illo ortum habeat. His status Ecclesiæ persecutionum, ad tria minimum a Christo secula propagatus.

[36] [inde elati ad ibidem structam ecclesiam S. Iusti sunt;] At in secundo statu, pace Ecclesiis data, Lugdunensium Christianorum consilium fuit duas ei sancto Monti basilicas imponere, in quas nobiliorum aliquot Martyrum corpora inferrentur, ceteris ad ultimæ resurrectionis gloriam reservatis. Et harum quidem prior, primum a sanctis Machabæis, deinde a sancto Iusto nuncupata, in collis clivo exstructa est, & quasi terræ immersa ex illa extitit spelunca conclusa frutetis ac sentibus, in cujus receßibus Epipodius, Alexander, & eorum socii Martyres primo clanculum sepulti sunt. Ita regionis illius cryptæ ac subterranea cœmeteria, evulsis dumetis & complanato solo, in illam Machabæorum seu S. Iusti basilicam, eique subjectam cryptam redacta sunt: quam in cryptam, S. Irenæi, & sanctorum Epipodii, Alexandri, & sociorum Martyrum illatæ sunt reliquiæ. Hoc asserit Patriarcha Constantinopolitanus Ioannes de Rupescissa, prope Lugdunum natus (qui & per aliquod tempus Vesontionensis Archiepiscopus fuit) in sententia de partium assensu prolata ad annum MCCCCXIII, in causa Ecclesiarum S. Iusti & S. Irenæi, [unde an. 1413 Canonici illi prætendebant ibi adhuc esse corpora.] super posseßione sacrorum Corporum S. Irenæi, S. Epipodii, & S. Alexandri inter se contendentium. Declarat enim Patriarcha, tunc quidem, & a tempore S. Patientis Episcopi fuisse illa in basilica S. Irenæi: sed ante S. Patientem, jacuisse in Ecclesia S. Iusti. Quare S. Iusti Canonicos causam probabilem atque justam litigandi & prosequendi, absque suspicione doli mali, calumniæ aut alterius machinationis, indubitanter habuisse: eo quod certis scriptis & antiquorum testimoniis niterentur, quæ apud eorum decessores fidem fecerant. Comes enim Forensis Artaldus anno DCCCCXCIII, & Anschericus Lugdunensis Archiepiscopus anno DCCCCXXVII, immo & Audinus, sive Audoynus Chorepiscopus S. Iusti basilicæ restitutor, anno DCCCCLVIII testati erant, se res quasdam suas tradere Ecclesiæ S. Iusti, in qua S. Irenæum requiescere affirmabant. Nihilominus Patriarcha secundum Irenæenses sententiam profert, quod constaret Sanctorum de quibus agebatur Corpora in eorum Ecclesiam, a S. Patiente exstructam, fuisse ab ipso fundatore translata. Quid porro a S. Patiente gestum sit nunc videamus.

[37] Supra ostium antri seu dumosi profundi, in quod tot millium sub Irenæo Martyrum demersa erant corpora, crepidinem circumdedit, crates obtendit, [Ast cum S. Patiens etiam S. Irenæi ecclesiam ædificasset,] duo templa tecto sub uno fundata extruxit; hoc est, cryptam, eique impositam ædem: quæ S. Patientis opera, ipsomet rogante, Apollinaris Sidonius libri secundi epistola decima elegantibus hendecasyllabis illustravit. Frustra enim Papirius Massonus Sidonium explicare conatur de S. Stephani basilica, cum illam certum sit ex tabulis Lugdunensibus, ab Alpino Lugdunensi Episcopo longe ante S. Patientis tempora fuisse exædificatam. Similemque ob causam, dubitare non debuit Theophilus Raynaudus in Sanctorum Lugdunensium Indiculo, essetne accipienda Sidonii epistola de S. Iusti Ecclesia, quam constat Sidonio & Patiente multo esse antiquiorem; ut in qua hujus decessores, Iustus, Alpinus, Antiochus, Elpidius & Eucherius tumulos habuerint. Tamen Sirmondus in Notis ad hanc Epistolam; Quo minus, inquit, S. Irenæi basilica videatur, facit quod ab Arari procul absit, parumque ei conveniat situs Ecclesiæ Sidonianæ. Age, Sidonii verba expendamus. [Sidonio Apollinari laudatam,]

Hinc agger sonat, hinc Arar resultat.
Hinc sese pedes, atque eques reflectit,
Stridentium & moderator essedorum:
Curvorum hinc chorus helciariorum,
Responsantibus Alleluya ripis,
Ad Christum levat amnicum celeuma.
Sic sic psallite, nauta vel viator:
Namque iste est locus omnibus petendus,
Omnes quo via ducit ad salutem.

[38] [quæ pendens ex clivo dexteram Araris ripam respicit,] Est ædes S. Irenæi ad dextram Araris, non ripæ quidem imposita, sed in clivo, & haud procul a vertice vicini collis; adeo ut commode posset & ab Irenæ ensibus exaudiri nautarum Ararim sulcantium celeuma, & vicißim a nautis spectari Ecclesia, ac in ea psallentium voces, ad fluminis ripas tanquam Echo resonare. Quid hic Ecclesiæ Sidonianæ non belle conveniens? Cetera attingo parallela.

Ortum prospicit Æquinoctialem.

Ad hunc obversa est basilica S. Irenæi. Pergit Sidonius;

Intus lux micat, atque bracteatum
Sol sic solicitatur ad lacunar,
Fulvo ut concolor erret in metallo.
Distinctum vario nitore marmor
Percurrit cameram, solum, fenestras:
Ac sub versicoloribus figuris
Vernans herbida crusta, sapphyratos
Flectit per prasinum vitrum lapillos.

Hic describit musivum opus, sive (ut S. Irenæi tabulæ loquuntur) auripetrinum, ex auro & petra sic dictum: quod a musivo distinguebatur tamquam species a suo genere. His igitur lapillis aureæ bracteæ per certa intervalla inductæ, dum per illas, prasinis ex vitro tesserulis mixtas erraret solis radius concolor, spectantium oculos mira varietate oblectabant.

[39] Hinc ille loci quasi nativus splendor, prope usque ad miraculum: de quo Martyrologia IV Kalendas Iulii, [in cryptam musivo auripetrino ornatam,] in Irenæo: Hujus cryptæ tam veneranda est claritas, ut meritum Martyrum signare credatur: & Homilia vetus Ecclesiæ Lugdunensis in festivitate S. Irenæi; Hujus vero cryptæ per totum mundum tam eminens & reverenda est claritas, ut meritum tot Martyrum signare credatur. Gregorius quoque Turonensis libro 1 de gloria Martyrum, cap. 50. Hic (Irenæus) in crypta basilicæ Beati Joannis, sub altari est sepultus. Et ab uno quidem latere Epipodius, ab alio vero Alexander Martyr est tumulatus. De quorum monumentis si pulvis cum fide colligatur, extemplo medetur infirmis. Magna enim claritas in crypta illa continetur, [translati sunt:] quæ (ut credo) meritum Martyrum signat. Ex quibus verbis intelligimus, jam tempore Gregorii Turonum Episcopi, Irenæum, Epipodium, & Alexandrum Martyres in ea crypta jacuisse: nec fidem habendam Audoyno Chorepiscopo, cum anno Christi DCCCLVIII sanctorum Irenæi & Iusti corpora, in illa a se reparata S. Iusti basilica requiescere affirmavit; ignorans quod quadringentis ante annis S. Patiens transtulerat corpora S. Irenæi, & Sanctorum Epipodii, Alexandri, Minervi, Eleazari, aliorumque ex eadem turma Martyrum, in cryptam seu basilicam, quæ olim de S. Ioannis, postmodum de S. Irenæi nomine appellata est.

[40] Pergit Sidonius;

Huic est porticus applicata triplex,
Fulmentis Aquitanicis superba.

Porticum triplicem interpretor trilateram, quæ scilicet dextrum, [Ea crypta porticibus cingitur,] sinistrum, & inferius cryptæ latera obtineret; superiore sive anteriore ad sanctuarii, & altaris primarii commoda reservato: qualem ordinem etiamnum videmus in plerisque Ecclesiis observatum:

Ad cujus specimen remotiora
Claudunt atria porticus secundæ:
Et campum medium procul locatas
Vestit saxea silva per columnas.

Has porticus secundas, ad triplicis illius specimen, explico porticus ædis superioris, inferioribus respondentes, sed ampliores ac patentiores, quas pro loci ratione lapideæ columnæ grandiores circumvestirent. Pendente lite inter S. Iusti & S. Irenæi Ecclesias circa annum MCCCCXII, adhuc erant in crypta columnæ triginta; illæ ipsæ (ut opinor) e marmore Aquitanico quarum meminit Sidonius. Sed eas diripuit Hugenoticus furor anni MDLXII, cum omnibus musivi sive auripetrini operis pretiosis crustis, omnibusque loci antiquis ornamentis.

[41] Addit Sidonius in cursu Epistolæ; Namque ex hexametris eminentium Poëtarum Constantii & Secundini, [quas Constantius & Secundinus poëtæ laudaverunt:] vicinantia altari basilicæ latera clarescunt: quos in hanc paginam admitti nostra quam maxime verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Quod nos celavit magni viri Sidonii pudor, sive urbanitas, hoc nobis Irenæenses tabulæ repræsentarunt, eo tempore conscriptæ, quo inter S. Iusti & S. Irenæi Ecclesias de sanctorum Irenæi, Epipodii, & Alexandri sacrorum corporum posseßione judicio contendebatur. Nam anno MCCCCX, quinta die Aprilis, in S. Irenæi basilica ritu solenni effoßis horum Martyrum reliquiis, a Petro de Thureyo tituli Sanctæ Susannæ Presbytero Cardinali, [ibi an. 1410 inventa S. Alexandri & Sociorum corpora,] Apostolicæ Sedis Legato, & e capsulis plumbeis antiquis in ornatiores lipsanothecas translatis (quam Martyrum manifestationem plurima & illustria miracula commendarunt); nihilominus dies dicta est Irenæensibus a S. Iusti Canonicis, ad tribunal Ioannis de Castrolucio Seneschalli Lugdunensis. Quibus alios atque alios Iudices appellantibus, tandem auctoritate Apostolicæ Sedis, ab ejus Legato Ioanne Patriarcha Constantinopolitano causa conclusa est, secundum Irenæenses die nona mensis Augusti, anni MCCCCXIII.

[42] Hujus litis instrumenta autographa nacti olim e scriniis Prioris S. Irenæi, non pauca collegimus de veteri harum Lugdunensium Ecclesiarum statu, & in his Epigrammata antiqua illustrium Poëtarum Constantii & Secundini, quorum meminit Sidonius, [& reperti versus prædictorum:] qua puris hexametris, qua hexametris pentametrorum alterno recursu temperatis, quæ sic habent,

Ingrediens loca tam sacra, jam rea pectora tunde:
Posce gemens veniam, lacrymas hic cum prece funde.
Præsulis hic Irenæi turma jacet sociorum,
Quos per martyrium perduxit ad alta polorum.
Istorum numerum si nosse cupis, tibi pando.
Millia dena novemque fuerunt sub Duce tanto.
Hinc mulieres & pueri simul excipiuntur.
Quos tulit atra manus, nunc Christi luce fruuntur.

His decies novies mille viris, addunt S. Iusti tabulæ septingentos, quos a Poëta carminis causa neglectos fuisse par est existimare. Hæc autem anno illo MCCCCX adhuc supererant in templo superiore, & etiamnum supersunt pavimento inscripta litteris opere musivo efformatis.

[43] Quæ porro sequuntur quatuor disticha, adhuc legebantur in crypta seu templo inferiore, [testantium esse S. Patientis opus,] musivi & auripetri lapillis descripta in pariete, a dextris & a sinistris Presbyterii.

Hic duo templa micant tecto fundata sub uno,
      Quæ Patiens sanctus conditor excoluit.
Corpora dumoso quondam demersa profundo,
      Perspicuum tracti liminis irradiat.
Subdita resplendent, & fastigiata supernis
      Cultibus, in celsum culmina prosiliunt.
Securus plane cælestia regna requirit,
      Qui Christo in terris regia septa parat.

Nihil igitur dubii videtur superesse, quin S. Irenæi basilica, hæc ipsa sit de qua Sidonius suam illam ad Hesperium Epistolam dedit: cum alioqui constet Sidonio, libro 6 Epistola 8, alias etiam Ecclesias fuisse Lugduni a S. Patiente, vel a fundamentis exstructas, vel saltem reparatas: sic enim ille ad ipsum Patientem; Omitto, te tanto cultu Ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusve nova opera consurgant, an vetusta reparentur. Omitto, per te pluribus locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari.

[44] Iam de tot millium Martyrum corporibus, dumoso quondam profundo demersis, [sub crypta antrum erat sacris ossibus plenum,] accipe quæ ex Ecclesiæ S. Irenæi citatis tabulis a me olim observata sunt. Pius quidam & præpotens Miles, Bartholomæus nomine, sacrarum Reliquiarum cultui addictißimus, cum jam plures provincias peragrasset, tum ut religiosa loca viseret, tum etiam ut sanctorum Reliquias, quascumque posset consequi, sibi compararet; nactus aliquando Patroni sui Bartholomæi Apostoli partem capitis inferiorem, quam maxillam vocant, Lugdunum venit; ubi cognito quod Septimii Severi tempore, sub Episcopo Irenæo multa Christianorum millia martyrium fecerant, [quo ingressus & cæcitate percussus,] & sanguine suo Ararim in Sagonam verterant, quorum corporibus in profundißimum antrum conjectis, S. Patiens duo templa sub uno tecto imposuerat: adito loco, visoque adhuc patente antro, quod ad putei speciem crepidine ambiebatur; pia motus temeritate intro se dimisit. Tum vero repentina perculsus cæcitate, factusque eo casu perspicacior, intellexit, ingentem illum Martyrum exercitum divino consilio æternis gloriæ triumphis reservari; eaque de causa sic occludendum, ut nec mortalium conspectibus pateret. Voto igitur se obligavit, si Dei beneficio visum reciperet, [ipsum ex voto claudit imposito S. Bartholomæi altari,] daturum se operam ut sacro puteo operculum induceretur, super quod erecto altari suas Apostoli Bartholomæi reliquias includendas traderet, fundatis a se officiis ac sacrificiis in posterum cohonestandas: quod & implevit. Qua ex causa Collegium cathedralis Ecclesiæ Lugdunensis, singulis annis in festo S. Bartholomæi, in cryptam S. Irenæi convenire ad Missam & ad Vesperas, ritu solenni decantandas, consuevit.

[45] [anno circiter 1245.] Exinde usque ad novorum hæreticorum devastationem, in crypta S. Irenæi seu fuere altaria. Primum S. Irenæi, directe sub altari S. Ioannis Euangelistæ, quod superioris basilicæ primarium erat. Secundum S. Epipodii, a dextris. Tertium S. Alexandri, a sinistris. Quartum S. Polycarpi, etiam ad lævam. Quintum in quo servabatur pars columnæ, ad quam Christus fuit flagellatus. Sextum S. Bartholomæi, quod in medio cryptæ choro, sacræ speluncæ operculo incubabat. De tempore erecti hujus altaris sub S. Bartholomæi nomine, visus sum mihi aliquid deprehendisse in Bulla Innocentii Papæ IV, data Lugduni XV Kalendas Decembris, Pontificatus anno tertio, adeoque Christi anno MCCXLV; qua omnibus vere pœnitentibus & confeßis, qui S. Bartholomæi & S. Irenæi festis diebus ipsam S. Irenæi Ecclesiam religiose viserent, quadraginta dies Indulgentiarum conceßit. Haud enim multo ante opertus fuisse videtur Martyrum puteus, eique instrato pavimento altare superpositum: cum sit verisimile, ad primam S. Bartholomæi reliquiarum expositionem, fuisse illis hoc Pontificio indulto conciliatam venerationem.

[46] [Cum ergo ibi constet conditum S. Alexandrum & socios,] Hactenus perspicue satis a nobis distincta est S. Alexandri Martyris sepultura triplex. Prima, in subterraneis cœmeteriis veterum Christianorum Lugdunensium; secunda in crypta S. Iustis tertia in crypta S. Irenæi. Quod vero de S. Alexandro diximus, hoc & de XXXIV ejus Sociis affirmant non uno loco Irenæenses tabulæ: uno fortasse dempto Constantino Martyre, quem adhuc anno MCCLXXXVII in S. Iusti crypta jacuisse, docent nos ejus Ecclesiæ tabulæ plures. Et quidem quando Sanctorum Irenæi, Epipodii, & Alexandri, anno MCCCCX relevata sunt corpora, docent nos monumenta S. Irenæi, visa quoque esse, & recognita Minervi & Eleazari, octoque filiorum sepulcra illis contigua; & alios omnes ad triginta quatuor, in eadem S. Irenæi sive inferiori sive superiori æde fuisse compositos. Inde ergo Amorem & Viatorem, eorum socios, transferri oportuit Vincennam; adeoque & Claudium Martyrem Metenacum, si & ipse illorum socius fuit, quod nos opinamur ex conjectura; si quid in posterum de Claudii hujus martyrii loco & tempore certius cuipiam compertum fuerit, in ejus sententiam ultro concessuri.

[47] [iisque institutum festum Relevationis commune,] Sustine hic paulisper, mi lector. Quamdam nonnullorum e S. Alexandri sociis relevationem docet nos Codex rituum Ecclesiæ S. Irenæi, in quo hæc olim legebamus; Dominica prima post Octavam Paschæ, festum relevationis Sanctorum Irenæi, Epipodii, Alexandri, & sociorum. Sermo ad populum de eadem, & Oratio sequens. Omnipotens sempiternæ Deus, qui hodierna die beatissimos Martyres tuos, Irenæum Pontificem, Ypipodium, atque Alexandrum, cum sociis eorum, gloriosissime relevari voluisti: concede propitius, intercessionis ipsorum auxilio, nos ab omnibus malis mentis & corporis liberari, & de eorum societate in æterna beatitudine consolari. Per Dominum.

[48] Ex anno MCCCCX Petrus Cardinalis de Thureyo, [post an. 1410 quando reperti nominatim aliqui ex illis,] cum Sanctorum Irenæi, Epipodii, & Alexandri corpora, solenni apparatu ex antiquis tumulis in ornatiores thecas transtulisset, octavo Idus Aprilis, propositis Indulgentiis invitavit fideles ut ad eam translationis diem in S. Irenæi Ecclesiam convenirent. Verum ex eo tempore relevatis in eadem Ecclesia aliquot S. Alexandri sociorum corporibus, placuit Irenæensibus horum omnium relevationis anniversariam memoriam conjicere in Dominicam primam post Octavam Paschæ. Quinam porro fuerunt hi socii S. Alexandri, haud multo post illum relevati? Opinor Minervus & Eleazarus, & octo eorum filii, quorum tumulos in propinquo visos & recognitos a Petro Cardinali, quando Alexandrum ipsum relevavit, notatum legimus in antiquis Irenæensium chartis, in quibus præterea hæc habentur; In crypta, sive inferiori Ecclesia S. Irenæi, requiescunt Sancti Minervus & Eleazarus cum octo filiis: & ibi a populis honorari solent; unde colligere est, eos haud multo post S. Irenæum, S. Epipodium, & S. Alexandrum relevatos, & publico cultui fuisse propositos.

[49] En igitur decem e triginta-quatuor Alexandri sociis. Ex aliis quatuor & viginti fuere (ut putamus) Amor, Viator, & Claudius: [credibile sit jam olim inde ablatos SS. Amorem Viatorē & Claudium.] & reliquorum complura corpora non dubitamus, quin in superiori vel inferiori S. Irenæi basilica etiamnum delitescant, in iis in quibus a Patiente recondita sunt monumentis: cum prædatorum Hugenotorum effugisse credantur manus, quod nihil extrinsecus ornatus præseferrent; immo ne sepulcrorum quidem haberent speciem, sed alte defossa pavimento operirentur. Nam & ævo nostro, cum circa annum MDCXXV Lugduni versarer, & ad quosdam sepeliendos mortuos in quibusdam superioris ecclesiæ receßibus terra cavaretur, memini effracta esse a fossoribus lapidea quædam sepulcra, & in his composita humanorum corporum ossa, unumquodque cum sua lampade, & phiala, certißimis martyrii notis: quæ ad reliquos S. Alexandri socios pertinuisse plusquam verisimile est.

CAPUT V.
Ordo & locus B. Claudii inter Archipræsules Bisontinos: horum antiqui duo Catalogi, ab annis DC eorumdem ratio Chronologica.

[50] [Priorem suam sententiam mutaturus Auctor,] Censui olim cum fratre meo, Vesontionis parte secunda numero XXIV, S. Claudium decessisse Donato in administratione Bisontini Archiepiscopatus, Protadio vero succeßisse; scriptoris illius inductus testimonio, qui in ejus Vita cum factum dicit Archiepiscopum Bisontinum, anno sexcentesimo vicesimo sexto Incarnationis Dominicæ: quod certe si verum esset, non alius ei locus deberetur, quam inter Protadium & Donatum. Verum ex quo hujus auctoris recentiorem ætatem deprehendi, expensis antiquiorum auctoritatum momentis, ac temporum diligentius subductis rationibus, alia omnia sentire cœpi; nimirum, S. Claudium, Bisontinæ Ecclesiæ sextum a Nicetio præfuisse, proxime post Gervasium, proxime ante Felicem. Id loquuntur Bisontinorum Archipræsulum antiqui catalogi, e quibus duos, [proponit antiquiores duos Præsulū Bizontin, Catalogos.] ceteris & emendatiores & vetustiores (quippe in Hugone primo desinentes, adeoque undecimo Christi seculo in membranis descriptos) operæ pretium erit hoc loco proponere. Desumpti sunt autem e duobus pervetustis codicibus ecclesiæ S. Stephani Vesontionensis, argento varie cælato desuper bracteatis. Prioris duo erant exemplaria, in quorum altero quod ab altero diversum erit, ad marginem adnotabitur.

Nomina Episcoporum Vesontionensis Ecclesiæ, exceptis illis quos reproba vita vel introitus de Catalogo radi fecit, sicut Chelmegiselum *, Tetradium, Felicem, Hayminum, & quosdam alios.

[Quorum primus pro Diptychis, fuit scriptus sec. XI.]I Linus. Hic primus ædificavit Bisontinensem ecclesiam sancti Stephani, quæ usque ad Hilarium permansit.
II Maximinus. Iste sexto ab urbe miliario vitam eremiticam duxit, ubi & requiescit.
III Paulinus. Iste fuit discipulus B. Maximini, post cujus obitum in eadem eremo sub persecutione Maximiani latuit. Requiescit autem in ecclesia sancti Stephani ante altare.
IV Eusebius. Hic fuit discipulus Melchiadis Papæ: duobus annis Episcopatum tenuit.
V Hilarius. Hujus tempore reædificata est ecclesia S. Stephani ab Helena Regina, matre Constantini, cum nulla adhuc alia ecclesia fuisset Bisuntii.
VI Pancratius. Hic fuit contemporaneus Julii Papæ, a quo etiam Episcopus est ordinatus.
VII Justus. Hic tempore Juliani Apostatæ multam legitur habuisse familiaritatem cum Eusebio Martyre, Vercellensi Episcopo.
VIII Anianus. Hic tempore Valentiniani & Valentis ædificavit ecclesiam Sanctorum Ferreoli & Ferrucii Martyrum, milliario ac semis ab urbe distantem.
IX Silvester. Hic ædificavit ecclesiam S. Mauricii.
X Fronimius.
XI Desideratus. Iste apud villam Ledonis sanctissimam vitam finivit, ubi & requiescit.
XII Germanus. Pro isto maximum miraculum operatus est Dominus apud sanctum Vitum.
XIII Leontius.
XIV Celidonius. Hujus tempore extitit adventus brachii S. Stephani ad urbem Bisontinam.
XV Antidius. Iste decimo ab urbe milliario, ubi sepultus fuit, capitalem suscepit sententiam sub Crosco Wandalorum Rege.
XVI Nicetius. Hic fuit contemporaneus & familiaris B. Papæ Gregorii. Addebatur alia paulo recentiore manu; ædificavit autem ecclesiam S. Petri.
XVII Protadius.
XVIII Donatius. Per istum recepit ecclesia villas Domblingum & Arslatum. Ædificavit autem ecclesiam S. Pauli, in qua etiam in Domino requievit; & Jusanum monasterium, cum matre sua Flavia, quæ ibi sepulta est.
XIX Migetius.
XX Ternatius.
XXI Gervasius.
XXII Claudius.
XXIII Abbo. Hic magnæ abstinentiæ fuit, pro qua Episcopatum obtinuit.
XXIV Guandalbertus *.
XXV Evrordus.
XXVI Aruleus.
XXVII Erveus.
XXVIII Gedeon.
XXIX Bernuinus. Hic ædificavit ecclesiam S. Joannis Euangelistæ.
XXX Amalwinus *.
XXXI Arduicus. Iste acquisivit ecclesiæ S. Stephani, ad luminaria concinnanda, salarium Ledonis, de manu Clotharii, nepotis Karoli Regis: Abbatiam vero de Bergill, & teloneum Bisuntii obtinuit ab Rege Karolo.
XXXII Theodericus. Per hunc restituit Zuentebolchus Rex ecclesiæ S. Stephani villam Pauliaci.
XXXIII Berengarius. Iste fuit nepos Theoderici, cui successit; in Archiepiscopatum raptus & inthronizatus communi electione, ante altare S. Stephani, cujus erat Canonicus: sed propter Haguinum hæreticum excæcatus, Vicarium habuit in officio Pontificali Stephanum, Belicensem Episcopum.
XXXIV Girfredus.
XXXV Guido.
XXXVI Guichardus.
XXXVII Leotoldus.
XXXVIII Hector.
XXXIX Galterius. Hic iterum cœpit reædificare ecclesiam S. Stephani, ad modum Romanæ ecclesiæ S. Petri.
XL Hugo. Iste consummavit, sed multum retractam.

[51] Seriem hanc apparet ex eo genere esse tabularum ecclesiasticarum, quas Græci δίπτυχα nuncupabant; [alius paulo vetustior nuda nomina tenet.] quippe in qua desiderantur ii, quos reproba vita (ut habet inscriptio) vel introitus (hoc est illegitima promotio) de Catalogo radi fecit. Itaque hic ipse Catalogus tempore Hugonis primi inter Missarum solennia recitari solitus erat; sed jam alteram seriem, etiam priore aliquanto vetustiorem, quippe Hugone primo adhuc superstite conscriptam, inspiciamus.

Nomina Episcoporum sanctæ Bisonticensis Ecclesiæ.

1 Linus.
2 Ferreolus.
3 Maximinus.
4 Paulinus.
5 Eusebius.
6 Hilarius.
7 Pancratius.
8 Justus.
9 Anianus.
10 Silvester.
11 Fronimius.
12 Desideratus.
13 Germanus.
14 Leontius.
15 Gelidonius.
16 Importunus pseudoëpiscopus, receptus, sed turpiter ejectus.
17 Gelmeisilus.
18 Antidius.
19 Nicetius.
20 Protadius.
21 Donatus.
22 Migetius.
23 Ternatius.
24 Gervasius.
25 Claudius.
26 Felix.
27 Tetradius.
28 Abbo.
29 Wandelbertus.
30 Evroldus.
31 Aruleus.
32 Erveus.
33 Gedeon.
34 Bernuin. bonus.
35 Amalwinus.
36 Arduicus.
37 Theodericus.
38 Berengarius.
39 Ayminus invasor, vocatus pseudoëpiscopus, non receptus.
40 Gonterius; vocatus Episcopus.
41 Girfredus.
42 Wido.
43 Wichardus.
44 Leutaldus.
45 Hector.
46 Bertaldus, pseudoëpiscopus, non receptus.
47 Walterius.
48 Hugo.

[52] [Licet Catalogus in Vesontione Chiffletiana expositus,] Si Catalogos hosce sequimur, patet solutio ad quæstionem in titulo capitis propositam, & S. Claudius dicendus erit succeßisse Gervasio, præceßisse Felicem, diptychis præteritum. Qua de re ut certius statui poßit simulque ut retractentur utilius alias minus bene definita, placeat Lectori mecum præmissa nomina Chronologice percurrere, suum cuique tempus historicis rationibus metiendo, & secundum illas seriei totius ordinem confirmando, reformandoque. Etenim qui prodiit Bisontinorum Archiepiscoporum Catalogus, parte prima Vesontionis fraternæ, cujus supra memini, & unde is magnam partem in Claudii Roberti Galliam Christianam derivatus est, non modo in S. Claudii chronologia nutat, sed etiam in S. Antidio Episcopo & Martyre; cujus agon in priorem illam Vandalorum in Gallias irruptionem referri nequit, anno Christi CCCCVII, cum in omnibus Catalogis, etiam Importuno & Gelmeisilo interjectis, postponatur Celidonio, quem Vesontione Episcopum fuisse constat anno CCCCXLV. [fuerit variis locis deinde correctus,] Adde quod series illa Frominium & Albonem corrupte scribit pro Fronimio & Abbone; ut de ceteris taceam: Amantium, S. Lautheni Abbatis consecratorem præterit: Vitalem ex fictitio Gregorii magni diplomate inculcat, de quo nos infra pluribus in Nicetio Archiepiscopo XXIV, sive in ejus decessore Silvestro II. Duos facit ex uno Binomine, qui & Hugo IV, & Pontius dictus est: Hugonis tertii, & Stephani Electi virorum Principum genus ac progenitores perperam aßignat. Ebrardum alieno loco ponit, multisque in temporum notis deficit. Quibus purgatum erroribus horum Archipræsulum Catalogum cum ad Sammarthanos transmisissemus, eum illi locis plurimis a se locupletatum, Galliæ suæ Christianæ tomo primo illigarunt. Ad quos hinc Lectorem meum remittere satis videri posset; nisi hæc series ab eo tempore a nobis retractata, longe nunc accuratior existeret: [& Sammarthanis communicatus,] tametsi ut plurimum brevior, ac velut facula quædam longiori illi admovenda; ut ex ambabus inter se comparatis, rerum veritas clarius elucescat.

[53] Sed antequam aggrediar, duo mihi præmonendus es, Lector candide. Primum me in hac serie omnes in numerum vocare, quotquot Bisontinam Sedem quomodocumque occuparunt, [nova tamen retractatione eget,] sive illegitime promoti, sive ob improbam vitam e Diptychis erasi, sive dumtaxat Electi, non etiam confirmati fuerint: ne scilicet hiatu aliquo historiæ nostræ cursus abrumpatur. Alterum moneo, me de industria ne uni quidem litteram S. sanctitatis vulgarem notam præfigere, ne cui forte publici honoris hoc specimen vel temere vindicem, vel temere abrogem. Etenim in Catalogis aliis atque aliis Sancti censentur tres & viginti; videlicet Gedeon, & præterea vigintiduo, qui primi in diptychis supra descriptis continua serie ponuntur, quorum postremus est S. Claudius. In Martyrologiis decem dumtaxat, aut undecim adnotati sunt: nimirum Linus, Anianus, Silvester, Desideratus, Germanus, Antidius, Nicetius, Protadius, Donatus, Claudius, & fortasse primus a Lino Maximinus: [quod fiet sequentibus paragraphis.] neque hi omnes propriis coluntur officiis. Multos etiam in variis Ecclesiis pro Sanctis haberi & invocari certum est, quorum festi dies nulla certa die in Martyrologiis sunt adscripti. Itaque in tam gravi causa nihil est quod privatus judicem agam. Quo autem habeat ubi interquiescat Lector; Caput hoc alias longius futurum in plures dividetur Paragraphos.

ANNOTATA.

* Germeisilolum.

* Gaudalbertus.

* Amalguinus.

§ I. Primorum quinque seculorum Episcopi.

[541] a Linus, de quo sic Martyrologium membraneum vetus metropolitanæ basilicæ S. Ioannis; [1 Linus vulgo creditur Episcopus Romanus fuisse Petri successor.] VI Kalendas Decembris, Romæ Lini Papæ & Martyris, qui primus post Beatum Petrum duodecim annis rexit Ecclesiam Romanam: & ante Papatum fuerat primus Archiepiscopus Bisonticensis. Sequitur hic auctor vulgarem sententiam, quod Petro Linus successerit in summo Pontificatu. At non desunt qui existiment, & antiquiorum testimoniis probari putent, Linum in summo totius Ecclesiæ Pontificatu, non Petri successorem, sed tantum in Urbis Episcopatu Vicarium fuisse: proxime autem Petro succeßisse in summa Ecclesiæ præfectura Clementem: qua de re alius erit nobis, ut speramus, dicendi locus. Certe Linum quempiam prima fidei semina jecisse apud Bisontinos, constans traditio est. An porro hic ipse sit Linus, Beati Petri in Episcopatu Romano vel successor, vel Vicarius, dubitare visi sunt ipsimet Vesontinenses, qui cum Linum Papam & Martyrem colant die XXVI Novembris, non eum primæ claßis Officio duplici prosequuntur (quo solent gaudere Ecclesiarum Patroni); sed tantum semiduplici; in quo de Bisontino ejus Apostolatu nec verbum habent, sicut nec Romani in Lini Papæ rebus gestis.

[55] Porro de qualicumque apud nos S. Lino Liber S. Protadii, XI Kal. Augusti; [S. Ferreolus Presbyter, etiam Episcopus?] Huic Sanctæ (Mariæ scilicet Magdalenæ) Linus nostræ Ecclesiæ Episcopus ecclesiam propriam fecit, ad quam ista die procedendo pergimus. Nec repugnat Guillelmus I Archiepiscopus Bisontinus, asserens in tabulis anno Christi MCXI, Indictione IV datis, quod ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ Hugo primus ab imo erexit, ordinem ibi canonicum instituit, facultatibus etiam competenter ditavit. Hæc enim haud aliud innuunt, quam quod eodem loco, ubi S. Linus ædiculam sub B. Magdalenæ nomine fundaverat, postmodum Hugo I augustioris formæ basilicam exstruxit, quam & apposito Canonicorum Collegio honestavit.

[56] II Ferreolus. Lini Bisontinorum Apostoli labores, longo licet intervallo excepti sunt a Sanctis Ferreolo Presbytero, & Ferrucio Diacono inclitis Martyribus, S. Irenæi Lugdunensis Episcopi discipulis, qui tempore (ut videtur) Aurelii Antonini Caracallæ, novellum ibidem christianæ fidei agrum suo sanguine irrigarunt, circiter annum Christi CCXV: qua de chronologia videsis Vesontionis partem secundam. Certe ad hoc tempus referenda videtur fuga Prisci, & militum Christianorum, Vesuntione in pagum Autisiodorensem: de qua liber de Gestis Pontificum Autisiodorensium in S. Peregrino. Quod ergo legimus in Libro S. Protadii, XVI Kal. Julii, de sanctis Ferreolo & Ferrutio Martyribus; Isti sunt per quos ad fidem venimus, per quos salutis viam cognovimus, Linum de primi Bisontinorum Apostoli gradu non deturbat; sed tantum nos admonet, Sanctos Ferreolum & Ferrutium rem Christianam apud Bisontinos multum promovisse: & eo impensius quam Linum, quod jactam a se sementem sanguine suo irrigarunt.

[57] Porro quod S. Ferreolo Presbytero inter Episcopos Bisontinos locum dedimus, fecimus in primis vetustiorum codicum auctoritate inducti, in quibus Bisontinorum Episcoporum series, inter Linum & Maximinum medio loco Ferreolum repræsentat. Fecimus & prudenti ratione: cum enim post Tridentinum Concilium, Seßione 23 Canone 7, dubitare non liceat, quin jure divino, adeoque ex Christi institutione, ordinatio Episcopi sit sacramentum, diversum a Presbyteri ordinatione, opinamur tamen cum Petavio, & cum Martinonio disp. 68 de Sacramentis, Sect. 4, prioribus Ecclesiæ seculis, cum nondum Euangelium per omnes orbis tunc cogniti regiones promulgatum esset, neque per omnes civitates ac provincias constituti essent Episcopi, qui ad fidem Christi disseminandam ab Apostolis aut eorum successoribus destinabantur, ut plurimum utroque & Presbyteratus & Episcopatus Ordine fuisse initiatos. Sic in alio nostro opere observavimus, S. Benignum Divionensem Apostolum & Martyrem, quia Divio in Lingonibus est, primum censeri Lingonensem Episcopum. Andochium Sedeloci in Æduis passum, primum Episcopum Æduorum. Pari ratione Ferreolus inter Episcopos Bisontinos, post Linum primus erit numerandus: quamvis in Martyrologiis hi tres, Presbyteri dumtaxat appellentur. Et verisimile est, Episcopos quoque quoad characterem fuisse omnes aut plerosque Apostolicos viros, antiquarum Ecclesiarum fundatores: alioqui certe successores sibi Episcopos, ac ne Presbyteros quidem ordinare potuissent. Neque his objiciat quisquam, videri Episcopos non differre a Presbyteris, eo quod utrique per manuum impositionem ordinentur. Nam præter manuum impositionem ordinatio Presbyteri continet declarationem quamdam, qua & Eucharistiæ conficiendæ, & confitentes a peccatis absolvendi potestas ei traditur: ordinatio vero Episcopi, præter manuum impositionem, habet quædam verba seu signa externa, quibus Presbyteros atque Episcopos consecrandi, & Confirmationis Sacramentum populis conferendi virtute accingatur. Et hi ritus, tamquam a Christo instituti, ab ipsis Ecclesiæ primordiis usurpati sunt: de quibus qui plura volet Theologos Scholasticos, aut polemicos consulat, & præsertim Martinonium, doctrinæ soliditate ac perspicuitate in paucis illustrem. b

[58] III Maximinus, consecratus Episcopus circa annum CCXC c.

[59] IV Paulinus, in persecutione Maximiani, circa annum CCCII latuit in eremo decessoris ac magistri sui, sexto a Vesontione milliario d.

[60] V Eusebius ex discipulo Melchiadis Papæ, circa CCCXII duobus annis sedit. Iste Constantinum Magnum, cælesti Crucis ostento e motum, Christo adjunxit.

[61] VI Hilarius, a Silvestro Papa creatus Episcopus, ex Diacono Romanæ Ecclesiæ, Bisontinam S. Stephani ædem, primum a Lino fundatam, Reginæ Helenæ Constantini Magni parentis liberalitate novo opere construxit, haud longe ab anno Christi CCCXXV. Evolasse ad Superos legitur XI Kal. Augusti.

[62] VII Pancratius, a Iulio Papa Episcopus ordinatus, Synodo Agrippinensi post Consulatum Amantii & Albini (hoc est, anno CCCXLVI) celebratæ consensit per legatum: in cujus Actis, uti & in quibusdam catalogis Pancharius appellatur.

[63] VIII Justus, persequente Iuliano Apostata, ad Eusebium Vercellensem Episcopum, amicum suum se recepit, anno (ut putamus) CCCLXII.

[64] IX Anianus, super corpora Sanctorum Martyrum Ferreoli ac Ferrucii, ex improviso reperta, mille & quingentis ab urbe paßibus sacram ædem excitavit, Valentiniano & Valente imperantibus, circa annum CCCLXX. Colitur Nonis Septembris, ipsa die Inventionis Martyrum.

[65] X Silvester S. Mauritio, & sociis Agaunensibus Martyribus ecclesiam Vesontione dedicavit. Sepultum opinor in basilica superiore S. Stephani: [SS. Aniani & Silvestri translatio] & cum ea a Valterio, vel ab Hugone primo ampliaretur, translatum cum Aniano decessore, in eum tumulum sane pervetustum, qui nunc ad parietem est, prope altare sacelli S. Agapiti. In eo namque tumulo, anno Christi MDCXXVII, rogante & præsente me a Dominis Canonicis aperto, inventa sunt duorum corporum ossa prægrandia, promiscue congesta, & loci humiditate putrescentia: atque in oßium cumulo annulus aureus, qui relatus in sacrarium, & de quadam hierotheca suspensus est. Festum S. Silvestri adscribitur in Martyrologio VI Idus Maji: ejus vero & S. Aniani communis Translatio, Nonis Iunii.

[66] XI Fronimius. Ita antiquiores & melioris notæ Catalogi, non Frominius: & ea vox ex Græco deducta Prudentem sonat. Sedit sub Damaso & Siricio Romanis Pontificibus, circiter annum CCCXC f.

[67] XII Desideratus, patronus est Ledonensium: apud quos sacra ejus ossa in argentea capsa asservantur. Colitur in tota diœcesi die mensis Iulii XXVII.

[68] XIII Germanus quiescit in monasterio Palmensi nobilium puellarum, quinque leucis horariis a Vesontione: passus martyrium ab Arrianis die Octobris undecima, apud Grandefontem vicum, haud procul a Sancto Vito circa annum CCCCVII.

[69] XIV Leontius præfuisse legitur annis XXX, & in sacris ædificiis curandis præcipuam operam posuisse. Atque de hoc potius quam de Leontio Foro-juliensi accipiendam putamus epistolam Leonis Papæ I, ad Episcopos per provincias Maximam Sequanorum & Viennensium constitutos g.

[70] XV Celidonius, ab Hilario Arelatensi exauctoratus Leonem Papam appellavit, a quo suæ Sedi restitutus est anno Christi CCCCXLV, Valentiniano Augusto sextum Consule. De statu ac toto cursu controversiæ inter Viennensem & Arelatensem Ecclesias, vide sis Petri de Marca epistolam ad Henricum Valesium, quam hic Eusebio suo præfixit h. Excepit Celidonius brachium dextrum Protomartyris Stephani, a Theodosio Iuniore Imp. ad Ecclesiam Bisontinam transmissum: e quo sanguis copiose manans, per aliquot Galliarum Ecclesias pro magno munere distributus est i.

[71] XVI Importunus. Hunc (ut opinamur) ab Hilario Arelatensi Episcopo in Celidonii destituti Sedem intrusum, S. Leo Papa in ordinem redegit.

[72] XVII Gelmeisilus. Deficiensiste ad Arrianos e Diptychis expunctus est.

[73] XVIII Antidius a Crosco sive Croco Alamannorum Rege, apud castrum Ruffeyum, [Autidius cur videri possit cæsus an. circ. 477] decimo a Vesontione milliario, pro Christi fide interfectus est ad diem XVII k mensis Iunii. Porro ex Flodoardo lib. 1 hist. Remensis, cap. 6 & 8. Hincmaro Remensi epist. 5 cap. 17, aliisque scriptoribus constat, uno Vandalorum nomine vulgo appellatas omnes exteras gentes, quæ quinto post Christum seculo in Gallias irruperunt. Sic igitur sentio, cæsum Antidium in eo Burgundionum bello, quod late in Sequanis, Æduis, & Lingonibus grassatum, denique Viennæ Allobrogum, Chilperici & Gundomari cæde conclusum est, circa annum Christi CCCCLXXVII. Chilperico tum venisse auxilio Alamannos asserunt rerum Burgundicarum scriptores, Guillelmus Paradinus lib. 1 Annalium Burgundiæ, Nicolaus Viguierius in Chronico, Andreas Duchesnius Tomo 1 Burgundiæ, Franciscus Guillimannus de rebus Helvetiorum lib. 2 cap. 8. Rex illis erat Crocus ex Gregorio Tur. lib. 1 hist. cap, 32 & 34; qui tamen eum non recte ad Gallieni tempora retulit: deceptus (ut videtur) Eusebii verbis, qui in Chronico, ad annum VIII Valeriani & Gallieni (circiter annum Christi CCLX); Alamanni, inquit, vastatis Galliis in Italiam transiere.

[74] Sed Croci eorum Regis Eusebius non meminit: meminere autem Acta sanctorum Martyrum, [licet a Turonensi relatus ad an. 270] Autidii Vesontionensis Episcopi, Desiderii Episcopi Lingonensis, Valerii ejus Archidiaconi; Florentini quoque & Hilarii, qui paßi sunt Seduni in territorio Kadrellensi episcopatus Æduensis, non autem (ut multis visum est) Seduni ad Rhodanum in Vallesia. Sed Crocum hæc Acta appellant Vandalorum Regem; ejusque irruptionem referunt in Honorii & Theodosii conjunctim imperantium tempora, adeoque inter annos Christi CCCCVIII, quo incepit Theodosius junior; & CCCCXXIII, quo vivere desiit Honorius. Nos in Actis S. Antidii, Vandalorum nomine venire putamus Alamannos; quos bello illo Burgundico, haud procul anno CCCCLXXVII, Sequanorum, Æduorum, & Lingonum provincias pervagatos esse comperimus: atque ab his cæsum Antidium opinamur, Bisontinæ Ecclesiæ traditione compulsi, cujus Antistitum vetusti omnes catalogi Antidium memorant, tertium a Celidonio: quem Celidonium anno CCCCXLV, Valentiniano Augusto VI. Consule sedisse certis argumentis probavimus. Quod si unus atque idem est Crocus Christianorum persecutor, & peremptor S. Antidii, qui postmodum Arelate captus, & meritis suppliciis affectus est, ut & Gregorius Turonensis, & horum Martyrum Acta testantur; consequens est, ut & Privatum Gabalitanum, de quo Turonensis; & Desiderium, & Valerium, & Florentinum atque Hilarium, eodem fere tempore, certe ejusdem persecutionis æstu, qui vix ultra biennium efferbuerit, sublatos esse fateamur.

[75] Ceterum quæ de Antidio memorantur Romam a dæmone, indeque ad suum Episcopatum transvecto, in historia exemplis, non carent: tametsi inspersa sunt adjunctis nonnullis quæ fabulam sapiunt. [Episcopi orthodoxi seculo 5, fere alibi commorati.] Ab Antidio ad Nicetium usque, diu Sedem vacasse admonent Bisontinæ tabulæ: hoc est, Episcopos eversa urbe, vel ab Arianis occupata, alio loco domicilium elegisse: ita tamen ut suam semper Visontiensium Episcoporum appellationem retinuerint: uti nunc videmus Lausannensem, Genevensem, & Basileensem Episcopos, jam integro amplius seculo a civitatibus suis extorres. Quinque igitur, qui sequuntur, Episcopos ab externis testimoniis restituimus.

ANNOTATA D. P.

Quamquam propositum mihi non fuerit, Chiffletianæ huic de Episcopis Bisuntinis commentationi demere vel addere quidpiam; cum tamen video Auctorem, tanta erga cives suos indulgentia ferri; ut quidquid ab iis quomodocumque creditur, velit verosimile videri, etsi fortaßis nec ipse sibi id persuaserit; cogor hic aliqua annotare, ne fortaßis imputentur nobis hallucinationes alienæ, ex affectu potius quam judicio scriptæ; aut, si eas in ipso textu corrigeremus, alibipaßim crederemur eadem licentia usi.

a Petro revera succeßisse Linum credimus; sed ut idem Vesontione aliquando Episcopus fuerit, [Si aliquis S. Linus Vesontione fuit Episcopus,] nemini qui Vesontionensis non sit, credo umquam persuadendum. Fixa Romæ Cathedra Petrus, quo liberior esset ad opus Euangelii, ordinavit duos Episcopos Linum & Cletum, qui præsentialiter omne ministerium Sacerdotale in urbe Roma populo vel ad se venientibus exhiberent; quos deinde etiam successores habuit, uti & Clementem, paulo ante mortem (ut alibi diximus, & eo quem diximus fine) ordinatum. Ante eam ordinationem, vel etiam post, in Gallias Linum excurrisse, ut credatur, non sufficit Martyrologii unius minime vetusti auctoritas, in silentio antiquiorum; cum neque Protadius id de nominato a se Lino dixerit. Ut autem subsistat veritas Catalogorum, simulque Protadii assertio de Lino; [fuit sec. 3:] sufficiet hujus nominis aliquem seculo III Vesontione prædicasse, & Ecclesiam instituisse; ædificasseque oratorium, quod postea ampliori forma restauratum fuerit sub nomine S. Mariæ Magdalenæ: nec enim ante seculum IV invenias ecclesias, quas certo poßis affirmare alicui Sancto nuncupatas fuisse.

b De SS. Ferreolo & Ferrutio ago ad XVI Iunii, ubi num. 8 de tempore Martyrii disserens, censeo, haud diu post annum CCXII accidisse, quæ etiam Chiffletiisententia est. Neque dubitare, velim quin ipsorum prædicationi merito accepta retulerit Protadius suæ Ecclesiæ exordia; non tamen necesse est, imo nec conveniens, etiam credere, quod illis prædicantibus statim Episcopum habuerit Vesontio: potius dixerim, per illam, [item si Ferreolus aliquis, diversus a Presb. Martyre fuit.] quæ sub Philippis religioni obtigit pacem, tum aliis in Gallia Ecclesiis pluribus, tum Vesontionensi prospectum esse, misso Roma Episcopo Lino; quo quid factum deinde sit nesciatur; cum ejus neque corpus, neque ecclesia propria, neque specialis cultus, neque aliud quidpiam ad posteros transierit, præter nomen, quod eum fecit cum Petri discipulo confundi. Illi successerit, ex jam ordinari cœpto ibidem Clero, Ferreolus aliquis, nomen illud adeptus, ex gratiosa ibidem S. Ferreoli, Presbyteri & Apostoli, memoria; nulla autem monumenta post se relinquens alia, per quæ moneremur Episcopum a Presbytero distinguere. Si tamen revera aliquis eo nomine Episcopus fuit: quod nolim asseverare.

c [Pro Maximino & Paulino melius 3 loco ponetur S. Antidius] Sicuti in S. Maximini sacello, quod sexto ab urbe milliario distat, non alio die Sanctus ille colitur quam 29 Maji, quando est dies S. Maximini Trevirensis; ita vereor, ut ab hoc diversus ille sit.

d Fuerit ibi revera aliquis ejus nominis Eremita:sed longe posterior quem vulgi imperitia eodem modo confuderit cum Trevirensi Episcopo, quo ad se Maximinum traduxit: de quibus plura vide in Analectis post hujus Acta num. 15: utque a Lino, primo circa annum 250 noti nominis Episcopo, ad Hilarium usque habeatur series non interrupta, post illum ponatur S. Antidius, martyrizatus sub Croco, circa an. 270: huic successerit Ferreolus, Ferreolo Eusebius, de quo mox.

e [An aliquis Vesontione Eusebius] De hoc argumento Diatribam particularem edidit paulo ante mortem Chiffletius, quam examinavi agens de Constantino ad 21 Maji, cap. 4; ubi ostendi, nullam alicujus Eusebii pro hoc tempore antiquiorem notitiam inveniri, quam in apocryphis inventæ Crucis Actis, & quidem ut Romani Pontificis: quod autem revera Vesontione fuerit Episcopus hujus nominis, malim solis Catalogis, licet tanto recentioribus, credere, quam operosius contra disceptare.

f Habet hic communem cum S. Silvestro cultum ad diem X Maji.

g Huc spectat titulus cap. 12 Illustrationum Iurensium parte 1 Sacrarii Iurensis: quod Caput inMss. legens, invenio totam probationem in eo consistere, quod Epistola illa scripta esse sciatur anno 445, [Primatialis in Synodo contra Hilarium auctoritas, oblata Episcopo Seniori a S. Leone Papa an. 445] Leontius autem Forojuliensis (cui Baronius aliique, & novißime Quenellius, eam laudem adscribunt, quod ipsi tamquam omnium Gallicanorum Episcoporum ordine consecrationis seniori, delatum S. Leo voluerit honorem Primatus seu Patriarchatus, Arelatensi ademptum) certißime obiit anno 432 vel 431. Siquidem eo defuncto, optavit Clerus ex Lerinensi monasterio Abbatem ejus S. Maximum; qui tunc quidem fugiens se occultavit evasitque honorem; sed paulo post effugere non potuit quominus ordinaretur Regiensis Episcopus, quod factum esse constat an. 433. Constat etiam Leontio isti suffectum Theodorum subscripsisse actionibus Synodalibus anni 439 & 449, quemadmodum nuper ostendit amicus noster Iosephus Antelmius, in eruditißima sua de Forojuliensis Ecclesiæ initiis Dissertatione, edita an. 1680. Quamquam autem idem S. Leontium putet, Confessorem Forojulii obiisse XVI Novembris; post hunc autem, mediante Theodoro, fuisse alium Leontium, qui sub Evarico Rege Visegothorum, [non Leontio Forojuliensi pridem mortuo,] annuis excursionibus Provinciam infestantium, captus deportatusque in Africam, ibi Martyr obierit 1 Decembris post annum 466; nihil tamen id facit ad rem præsentē, ubi inveniridebet aliquis Leontius, senex Episcopus, qui sederit anno 445, quando scripta est Epistola. Restat ergo quærendum, an locus eo anno sit Vesontionensi Leontio; non apparet autem quomodo, si is ordinatus circa annum 407, solum præfuit annis 25, [sed verosimilius Vesontionensi.] cum quibus veniretur ad annum dumtaxat 432. Vidit hoc Chiffletius loco præcitato: sed huc se cogi credidit, certo sibi persuadens, successorem Leontii Celidonium, ipsum esse, quem præter juris ordinem deposuerat Hilarius, ideo ad Romanum judicium protractus; & quem Leo per prædictam Epistolam restitui jußit.

h Contra ego, in addendis ad 5 Maji de S, Hilario num. 15, [Leontii successor Celidonius] censui, prorsus diversum illum Celidonium esse, cujus Sedes ad Viennensem Provinciam, tunc adhuc Hilario subjectam, pertinuerit; quod de Vesontione dici non potest. Id autem minime peregrinum videbitur, cogitanti quam multorum ejus temporis Episcopatuum Antistites sine nomine nos lateant, quam multi item inveniantur nominati Episcopi absque indicio certæ Sedis, quam tamen certam habuisse eos oportet. Talem esse Celidonium, ab Hilario depositum, a Leone jussum restitui, ipso quo Leontius Vesontionensi Ecclesiæ adhuc præerat tempore, & aliquamdiu ante alterius Celidonii ordinationem mortuum, tanto nunc verosimilius existimo, quanto majores in angustias cogi Chiffletium hic video: qui ut Celidonio suo locum Vesontione inveniat anno 445, nec tamen decessorem ejus Leontium privet honore, ipsi per Leonem delato; comminiscitur, hunc jam inde ab anno circiter 432 onus Episcopale transtulisse in Celidonium, suo jussu & loco ordinatum: quo non obstante perrexerit ille Episcopus dici, & ut talis fuerit a Leone electus, qui titulo senectutis ceteris omnibus Episcopis præsideret in Synodo, atque ita deinceps Senior Episcopus Primatis titulo ac jure uteretur: quæ omnia quam sunt ab usu remota, [diversus ab eo qui contra S. Hilarium appellavit ad Leonem PP.] tam debent videri a verosimilitudine aliena, in eo qui ultro omnem Episcopalem jurisdictionem supponitur abdicasse. Quomodo enim in Episcopos jus accipiet, qui nec in laicos quidem, olim sibi subjectos, ullum habet? Quin ergo potius credatur vixisse in Episcopatu Vesontionensi Leontius, nec tamen pro Primate se geßisse, novitatem istam transferendi a Sede in Sedem Primatus non recipientibus Gallicanis Episcopis, nec postea multis annis superfuisse. Fortaßis autem ubi legitur Leontius annis XXV præfuisse, legi debeat LXV: sic enim habebitur grandis illa in Episcopatu ætas, cui Leo taminsolitam prærogativam designabat.

i Leone nusquam Hilarium accusante, de superordinatione ejusmodi attentata; cur gratis novo eo crimine gravatur Hilarius, simul & injuria irrogatur Importuno? quod ne quidem faciendum erat, etiamsi decessor ejus Celidonius, revera depositus restitutusque fuisset; cum potuisset illi post restitutionem mortuo succeßisse; sed electione minus Canonica vel Simoniaca, ob quod expunctus e diptychis fuerit; aut etiam depositus, si æqua est censura Catalogi, in eaque fundata expunctio nominis: quod de ceteris quoque intelligi debet, qui Pseudo-episcopi in dicto Catalogo notantur.

k Nos de eo agimus cum Romano Martyrologio 25 Iunii, [Antidius aliquis, diversus a Martyre.] & quia durum nobis videtur Gregorium erroris arguere maluimus S. Antidium sub Chroco Rege Alamannorum, quos aliis libuit Wandalos nominare, Martyrem una cum tot aliis Sanctis, referre ad an. circiter 270 proximo loco post Linum; nec tamen negabimus Vesontionensibus Antidium aliquem juniorem, qui juxta eorum Catalogos tertius post Celidonium sederit, seculo V exeunte; eadem facilitate, qua duos Leontios, & quidem Sanctos ambos, indulgemus Forojuliensibus, ac tertium inter utrosque medium ipsismet Vesontionensibus, non alio quam Catalogorum suorum fundamento nixis; sicutiiisdem etiam tribuere volui, ut seculo tertio Episcopos habuerint Linum & Ferreolum, diversos a vulgo notißimis nominum istorum Sanctis.

§. II. Episcopi qui seculo VI præfuerunt usque ad S. Nicetium, ubi de Privilegio Medardino.

[76] [19 Amantius S. Lautheni ordinator] XIX Amantius. Sanctum Lauthenum, duorum in diœcesi Bisontina monasteriorum fundatorem, jam quinquagenario majorem, consecravit Presbyterum Amantius Antistes, ut habet proba & antiqua hujus Vita. Quidni Episcopus Bisontinus, cum alteri in ejus diœcesi secundum Canones minime id licuerit? Amantium autem hunc ipsum esse suspicor, de quo sic Epternacense pervetus, & alia passim Martyrologia; Pridie Nonas Julii, Nividuno Amantii Antistitis: & fortasse Nividunum, seu Civitas Equestrium ad Lacum Lemanum, deleta, vel ab Arrianis obtenta Vesontione, Bisontinorum Episcoporum orthodoxorum Sedes fuit.

[77] Iam Amantii Episcopi locum hunc ex Lautheni Abbatis chronologia agnosce. Obiit Lauthenus (ut habet ejus Vita) septuagenarius, Kalendis Novembris, feria quinta, [ante an. 517] eo anno quo S. Gregorium Lingonensem Episcopum, Geneva revertentem, obvium habuit, ab eoque de imminente sibi obitu admonitus est, Hic annus littera Dominicali G notatus fuit: nec alius esse potuit quam DXII, vel DXVIII, vel DXXIX, vel DXXXV. Deduc ab horum numerorum quolibet annos viginti, incides in annos CCCCXCII, XCVIII, DIX & DXV; quorum aliquo Lauthenus quinquagenarius ab Amantio Episcopo Presbyter consecratus est: semperque antecedes annum DXVII, quo Claudium Vesontio Episcopum habuit. Cum autem alibi ostenderimus, fuisse olim Nividuni Sedem Episcopalem, in provincia Sequanorum quintam, eamque cum Lausannensi, Basileensi, & Bellicensi, Bisontinæ metropolis Suffraganeam; conjectura est non levis, illam ortum habuisse ab Archiepiscopis Bisontinis; [verosimiliter Nividuni tunc residens.] qui cum in ea per non paucos annos degissent, reversi postliminio in suam metropolim, proprios Episcopos ibi constituerint, aut a Romano Pontifice constitui curarint: quos ultra annum Christi millesimum, & saltem usque ad Hugonis primi tempora ibi constat perstitisse. Hujus rei vestigium superest, Nividunum exinde feudum Archiepiscopi Bisontini, & Genevensi diœcesi adjectum.

[78] XX Claudius subscribit Concilio Epaonensi, Agapito Consule, anno DXVII: & alteri Lugdunensi, in causa Stephani, eodem vel potius sequenti anno celebrato. Quod ait Sirmondus in Epistolam XVII Aviti Viennensis, Claudium Episcopum Vesuntionensem sepultum fuisse in S. Eugendi monasterio, eique postea ceßisse veterem a S. Eugendo appellationem, cave de isto Claudio accipias cum Sammarthanis: id enim de S. Claudio ejus nominis secundo est intelligendum.

[79] XXI Urbicus interfuit Synodis, Aurelianensi quintæ, & Arvernensi secundæ anno DXLIX.

[80] XXII Tetradius. Ab hoc missus Cæsarius Presbyter anno DLXVII, Lugdunensis secundi Concilii decreta sanxit. Et conjectura est, hunc ipsum esse Tetradium Episcopum, qui sub annum Christi DLV subscripsit Synodo Parisiensi secundæ, proxime ante Vincentium Bellicensem.

[81] XXIII Silvester II trium Conciliorum Canones suo chirographo firmavit; Parisiensis IV anno DLXXIII; Matisconensis I, anno DLXXXI; Matisconensis II, anno DLXXXV.

[82] Vitalis Commentitius Episcopus hoc loco ætate nostra inculcatus ut Vesocensium, sive (ut habent quædam editiones) Vesoncensium Episcopus, ex Privilegio Gregoriano monasterii S. Medardi Sueßionensis: de cujus Privilegii fide acriter hactenus disputatum est. [Obtruditur his Vitalis ex Privilegio Medardino,] Illud propugnavit adversus Lannoium Robertus Quatremaires Congregationis S. Mauri Monachus Benedictinus, cujus ego in causam propensus hoc primum observavi; non eo abrogandum esse hoc diploma Gregorio Magno, quod quamvis in omnibus Registri Gregoriani editionibus reperiatur, nullus tamen (quod sciam) illud exhibet manuscriptus codex, dempto uno S. Victoris Parisiensis, quadringentorum ad summum annorum ætatis, ut monet Gussanvillæus tomo secundo Pag. 1144. Gregorii sui, quem a se recensitum Notisque illustratum nuper edidit: [non ideo reprobando, quod in uno solum Ms. inveniatur,] non tamen inde sequitur numquam illud a Gregorio emanasse; sed dumtaxat, quod vulgato ejus Registro inclusum non fuerit a primis ejus collectoribus, sive quia illis ad manum non erat, sive alia ex causa. Nos enim vidimus in veterum Ecclesiarum archivis, rescriptorum autographorum ingentem numerum, Gregorii VII, Calixti II, Innocentii III, & aliorum cujusque ætatis Romanorum Pontificum, quæ non apparent in eorum Registris.

[83] Deinde, non est necesse ad tabularum fidem, ut omnes illis subscripti, [non etiam quia subscripserint non præsentes aut postea nati,] ad eas chirographo suo adprobandas simul convenerint, quando primum sunt confectæ; cum potuerint a multis & loco distractis, & tempore posterioribus subscribi: factumque id constet quamplurimis exemplis, illorum maxime diplomatum quibus omnia aut saltem præcipua Monasteriorum privilegia continentur. Hujus moris specimen habes in Probationibus Historiæ Tornutiensis, Pag. 215, ubi Remigius Lugdunensis Archiepiscopus, Isaac Lingonensis Episcopus, & Gerbaldus Episcopus Cabilonensis, qui anno Christi DCCCLXV ad consecrationem Adalgarii Æduensis Episcopi convenerant, egregio rescripto bona Tornutiensis monasterii & jura confirmant, adduntque ad finem; Harum itaque sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum præsentium Pontificum subternotatam, absentium quoque Consacerdotum nec minus idoneis stipulationibus, per Christum, & cum Christo fulciri postulamus. Ergo post quatuor illos qui præsentes fuerant, subscripti sunt promiscue alii duo & quadraginta, ex quibus nonnullos multis post annis vixisse certum est; puta Aurelianum & Guidonem Archiepiscopos Lugdunenses, Ericum quoque Lingonensem, Rotmundum Eduensem, & Ildebodum Cabilonensem Episcopos. Ejusdem methodi habemus Privilegium Monasterii S. Benigni Divionensis, datum ab Isaaco Episcopo Lingonensi, mense Majo, [(id enim multis certissimis tabulis contigit, ex voluntate eas fieri jubentium)] Indictione V, anno XXXII Karoli Calvi Regis, Christi DCCCCLXXII, quod his verbis concluditur; Et ut hoc Privilegium nostræ constitutionis, firmum & stabile per succedentia tempora permaneat, manu propria subter firmavimus, & Coëpiscopos nostros, ac totius regni Regis nostri subscribere petivimus. Quare, subscribunt post Isaacum Lingonenses Episcopi, Geylo, Warnerius, Argrimus, Bruno, & Lambertus, qui Sedem eamdem alii ex aliis per ducentos fere annos occuparunt. Quod si veterum Conciliorum subscriptiones ad eamdem normam explores, aperta erit via qua Sardicensis, Agrippinensis, Aquileiensis, aliarumque Synodorum epochas cum Præsulum subscriptorum ætate concilies. Hoc igitur posito, tabulis anno DXCIII confectis subscribere potuerunt Augustinus & Mellitus, post aliquot exinde annos ordinati Episcopi.

[84] Præterea non probatur nobis quod Medardino privilegio nonnulli opponunt, [aut quia Theodorico adscribitur in regno non suo,] frustra in eo mentionem fieri Theodorici Regis, cujus extra ditionem erat Sueßio pars Austrasiæ, quæ Theodeberto ejus fratri obvenerat. Erant enim hi duo fratres adhuc pueri, nec eorum regia auctoritas, sed tantum pia interceßio hic requirebatur. Potuit ergo avia eorum Brunichildis, quæ in Theodoricum propensior erat, illius uti nomine, ut Francos omnes ei conciliaret, velut in S. Medardum communem Patronum, ejusque alumnos, quamvis extra regnum suum positos, pie affecto. Minus etiam me movet quod objicitur; Medardini privilegii fabricatorem pleraque mutuatum esse ex epistola Gregorii Magni ad Senatorem Lib. XI Epistola X, qua Augustodunensis Xenodochii Privilegium continetur. Nihil enim vetat quo minus idem Notarius iisdem sit usus formulis in utroque Privilegio, quod Brunichildis ejusdem Reginæ interventu a Pontifice Romano concederetur. Nec plus habet momenti quod obtendunt nonnulli, numquam vel Brunichildem, vel nepotem ejus Theodoricum Romæ fuisse versatos, [nec Romæ fuerit Theodoricus;] ut S. Medardi monasterio Privilegium vel ibi peterent, vel ibidem ei subscriberent. Petere enim illud potuerunt per Legatum, eique Romæ dato, postmodum in Galliis vel sua vel Cancellarii sui manu subscribere.

[85] Denique damnare nolim clausulam, qua Gregorius Magnus statuisse dicitur ut S. Medardi Monasterium, [aut quia aliorum Monasteriorū Caput declaratur Medardinum,] Caput esset monasterium totius Galliæ. Hoc enim jam ante ipsum sanxerat Ioannes Papa tertius, dato rescripto in Ecclesia sancti Silvestri, quinto Idus Martii, Indictione decima, cui annum Dominicæ Incarnationis quingentesimum sexagesimum secundum, in apographo quod solum superest, recentior quispiam adjecit. Refert hoc diploma, ex Melchioris Reginaldi Historia Sueßionica, Carolus le Cointe Tomo II Annalium, anno Christi DLXII, numero L, & immerito falsitatis damnat; cum præter pauca menda a librario, & annum DLXII, prisco illi ævo minime convenientem, nihil non authenticum præ se ferat. Danieli Abbati, Rege Clotario suadente, concessum dicitur: quo nihil apparet verisimilius. Adhuc enim in vivis erat Clotarius, qui secundum Gregorium Turonensem, a Clodovei patris obitu annum attigit regni primum & quinquagesimum: pronumque est existimare, id privilegii, quod erat mixti juris, vel a Rege indultum, vel apud Ioannem Papam procuratum, sive S. Medardi amore & reverentia, quem privatim noverat; sive quod in ejus basilica, apud ejus Reliquias sepulturam sibi delegisset, aut Monachorum vel Canonicorum ibi degentium consuetudine delectaretur. [ratione præcedentiæ illi concessæ.]

[86] Certe Capitis titulus prioribus seculis, triplici ratione videtur Ecclesiis seu Monasteriis fuisse collatus: prima originis, secunda dependentiæ, tertia προεδρίας, seu præcellentiæ in considendo aut præcedendo in comitiis, publicisque aliis vel concursibus vel occursibus. Origine Caput fuit Luxovium, multorum quæ ab eo derivata sunt Monasteriorum de Regula S. Columbani, in Burgundia, in Belgio, in Germania, in Longobardia. Sic & Iurense S. Augendi, seu S. Claudii Monasterium etiamnum Caput Ordinis appellant, quod alia plurima ex eo ab antiquißimis temporibus propagata esse affirmet auctor Vitæ S. Romani, numero IV his ipsis verbis; Cœperunt exinde venerabilia Patrum examina, velut ex refecto apum alveario, Spiritu sancto ructante diffundi: ita ut non solum Sequanorum provinciæ loca secretiora, verum etiam territoria multa longe lateque spatiis distincta terrarum, divinæ sobolis diffusa gratia, Monasteriis atque Ecclesiis replerentur. Dependentiæ ratio, nunc late cernitur in omnibus religiosis Ordinibus, monarchice administratis, & uni Generali Præposito tamquam Capiti suo subjectis. Harum duarum Capitis prærogativarum, quia vestigium nullum in S. Medardi Monasterio agnoscimus; tertiam, quæ est προεδρίας, tum regia, tum Pontificia auctoritate collatam ei fuisse opinamur, quæ mutato rerum statu paulatim evanuerit.

[87] Hæc pro S. Medardi religiosis alumnis dicta sunto. Sed alia certe sunt quæ vulgati eorum Privilegii fidem elevant, non pauca. Primum, quod ei subnotetur annus ab Incarnatione Domini DXCIII præter illius ævi morem; [sed es aliis sex capitibus inexcusabilibus] cum in toto S. Gregorii Registro ne uni quidem ejus Epistolæ annus Christi legatur subscriptus. Secundo, quod concessum dicitur anno DXCIII, ad petitionem Theodorici Regis: qui, secundum veram chronologiam, regnare cœpit ex anno dumtaxat Christi DXCVI, post mortem patris sui Childeberti Iunioris. Tertio, non potuit ei Privilegio subscribere Flavius Remorum Archiepiscopus, quem longe ante annum DXCIII e vivis abiisse, apparet ex Flodoardo, & ex antiquis Remensis Ecclesiæ tabulis.

[88] [præsertim ob nominatum ibi Eutherium Ep. Arelat. pro Etherio Ep. Lugdunen.] Quarto, Eutherius Arelatensis Archiepiscopus nullus fuit. Ætherius sive Etherius, cui Augustinum Gregorius commendavit, ut eum & benigne haberet, & Anglis Episcopum ordinaret, fuit Episcopus Lugdunensis. Ideo Ætherium pro Licerio Arelatensi scriptum a Beda, non recte, monuit Petrus Saxius in Pontificio Arelatensi; cum constet positum ab illo Ætherium Arelatensem pro Ætherio Lugdunensi. Bedæ hunc errorem notarunt Baronius in Annalibus, & Sirmondus Tomo I Conciliorum Galliæ, cui sic ille adhæsit, ut libro 1 de gestis Anglorum, cap. 28 Etherio in Episcopatu Arelatensi Virgilium succeßisse scripserit. Post Bedam proximo seculo, in eumdem lapidem impegit Ioannes Diaconus in Vita Gregorii Magni, lib. 2 cap. 35 & 36. Bedæ offendiculo fuit Nothelmus Presbyter, qui de scrinio Ecclesiæ Romanæ, [& Vitali Bisontino,] Gregorii hanc epistolam illi exhibuit, ut hic testatur in Præfatione ad Ceolvulfum Regem. In epistola Gregoriana, nihil est vitii, sed in ejus interpretatione. Ad Etherium pro Augustino scribit Gregorius: hunc male Arelatensem credidit Nothelmus, qui fuit Lugdunensis. Sole clariora sunt ista ex accurata chronologia, hinc Sapaudi, Licerii, & Virgili Arelatensium Præsulum, inde Prisci, Ætherii, & Secundini Lugdunensium, quam tradunt Gregorius Turonensis, Gregorius Magnus, & Fredegarius, præclare inter se concordes. Piget hic diutius immorari. Quinto, ignotus est Vitalis Episcopus Bisontinus tempore Gregorii Magni. Fuit enim eo longe recentior Vitalis Archiepiscopus Bisontinus, qui obiit VI Kal. Septembris, anno MCCCXXXIII, cum sedisset ex anno MCCCXII: qui nec postmodum Privilegio subscripsit, cum in codice Victorino quadringentis abhinc annis ei subscriptus legatur Vitalis Vesoncensium Episcopus: qui si quis umquam fuit, potius fuisse videtur Vasensis seu Vasionensis Episcopus, inter Arthemium & Petronium reponendus, prætermissus a Ioanne Columbi in hujus Sedis Antistitum Catalogo, quem nec integrum, nec perpetuum esse ipse agnoscit. Verum si fictitius est hic Vitalis, non est illi quærenda Sedes, nisi commentitia, in corpore Lunæ reponenda in novo mundo, quem novi Philosophi inter amicos suos liberaliter partiti sunt.

[89] [nonnullasque ineptissimas formulas.] Sexto, sunt quædam clausulæ in corpore vulgati Privilegii, quæ nec Magni Gregorii genio, nec veterum diplomatum stylo congruunt. Ipso initio; Pretiosissimis lapidibus, in diademate Christi merito renitentibus, omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ membris &c. In cursu; Auctoritate igitur divina, vice beati Petri Apostolorum Principis, consensu omnium Romanorum Pontificum, & voluntate totius Senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Anserico Suessorum urbis Pontifice, & omnium favente Galliæ Episcoporum judicio, decernimus &c. Omnia hic nutant. Ecquis enim, amabo, Romanus ille Senatus, cujus voluntate Privilegium Medardinis conceditur? Ubi consensus ille Romanorum omnium Pontificum? ubi omnes Galliæ Episcopi faventes? Declamatoria sunt ista, & interpolatoris imperiti tumidiorem ostentationem præ se ferunt. Adhæc Ansericus, qui interfuisse legitur ei Synodo, cui præfuit Sonnatius (apud Flodoardum lib. 2 Hist. Remensis, cap. 5) nondum erat Sueßionis Episcopus anno DXCIII, ut ex Droctigisili, Taudulphi, & Landulphi decessorum ejus Chronologia intelligitur. Potuit ergo privilegio Medardino subscribere longe post annum DXCIII, sed ad illud obtinendum hortator aut suasor esse non potuit. Cetera non attingo, de quibus admonuere alii.

[90] Nolim tamen idcirco dicere, aut etiam existimare, usque adeo oblitos fuisse instituti sui Monachos Sueßionenses, ut indebita Privilegia sibi arrogare, [Potest tamen supposititiū istud veriori amisso substitutum fuisse,] corruptisque Pontificiis tabulis sibi vindicare umquam ausi sint: neque dubito, quin verum Privilegium Gairaldo, monasterii S. Medardi Abbati, a Gregorio Magno conceßum fuerit: id enim persuadent Rothardus Suessionensis Episcopus, & expreßius Eugenius Papa secundus, uterque sub initia Ludovici Pii Imperatoris, iis verbis quæ ex veteri Registro refert Robertus Quatremaires in Propugnatione Privilegii Medardini, & 136: ubi statuit Eugenius Pontifex servari privilegia, quæ per deprecationem Clotarii Regis, Dominus Joannes Papa Danieli Abbati, & bonæ memoriæ Gregorius Gairaldo Abbati Basilicæ sancti Medardi, per deprecationem Brunechildis, ac nepotis ejus Theodorici, ipsi loco indulserunt. Sed opinamur, cum Ioannis tertii, & Gregorii Magni Privilegiorum tabulæ primariæ vetustate exesæ, ac pene consumptæ essent, deque iis per apographa servandis deliberaretur; illas licentius interpolatas fuisse ab iis, qui verum jus falsa scriptura tueri licitum esse arbitrarentur: quæ sententia periculosa, & nunc (extra rarißimos quosdam casus) omnium pene Doctorum calculo damnata est. Hujus interpolationis certißimas notas indicavimus. Nec vero idcirco traducendos putamus religiosos viros, [licentia pro illo tempore excusasabili.] velut totius fidei publicæ adulteratores. Longe enim aliud est, jus indebitum tabulis ementitis sibi quærere velle; aliud, jus verum & jam partum, cujus tabulæ vetustate aliove casu perierint, ficto vel interpolato scripto velle sibi tueri. Hoc perraro hactenus factum deprehendimus in plurimarum Ecclesiarum quæ evolvimus archivis, & sua potius servandi quam aliena invadendi cupiditate. Ideo condonandum censemus, & priorum temporum simplicitati magis quam nequitiæ adscribendum: præsertim cum ejusmodi interpolatæ scripturæ adeo plerumque incaute adornatæ sint, ut prudenti cuique, & in observandis chronicis characteribus vel leviter versato, seipsas prodant, ac suis auctoribus vel propugnatoribus plus molestiæ & pudoris quam utilitatis creent.

ANNOTATA D. P.

Extrema hæc Chiffletii admonitio, plane ex sensu nostro scripta, signanter meretur nostro quoque commendari suffragio, quibus in hoc opere sæpe contigit in dubium revocare sinceritatem quarumdam tabularum, a nobilibus & pervetustis Ecclesiis ostentari solitarum. Prima etiam capita, ad excusationem Medardini Prilegii factura, si non obstarent alia evidentiora suppositionis argumenta, congruunt cum dictis a Mabilione in præclarißimo de re Diplomatica opere, & usui post hac frequenti erunt; facientque ut in talibus censurandis parcior sim, quam fui in Propylæo antiquario ante Tomum 2 Aprilis, multæ correctionis egente. Nec ea tam ingenua confeßione, puto quidquam decedere operi nostro apud Eruditos, multum autem eidem accessurum post Iunium hunc editum recognoscendo, ex scientia rerum & experientia notarum, falsa a veris, dubia a certis distinguentium, tanto tunc majori futura, quanto plus temporis positum in tali studio fuerit.

Interim ex notatis ad §. 1, & ex Chiffletii ipsius confeßione in hujus 2 § Episcopis, Catalogo vetustiori adjiciendis, liquere existimo; Episcoporum Bisontinorum nomina & ordinem, usque ad Nicetium; ex Catalogis tam defectuosis parva cum certitudine peti, nisi cum ea habetur ex certioribus antiquioribusque documentis.

§. III. S. Nicetius ejusque successores usque ad seculum XI, ubi de Vita S. Megetii, atque usu Pallii per Macarium Hierosolymitanum eidem confirmato, & Claudio II.

[91] XXIV Nicetius, monasterii Luxoviensis, anno DXCI fundati altaria consecravit, Deinde post annos viginti, nempe anno DCXI exulantem S. Columbanum semel atque iterum Vesontione perhumaniter excepit. Sepultus est in Ecclesia S. Petri, olim suburbana, nunc vero mediam urbem obtinente. Unde explices quod in ejus Vita legitur, extra muros sepultus; nempe extra muros, & in suburbio civitatis; non autem extra muros Ecclesiæ, ut nonnullis alias visum. Colitur ad VI Idus Februarii.

D. P.

[92] XXV Protadius Clotario II Galliarum Monarchæ carus fuit in paucis, circa annum DCXX. In S. Petri celebre est ejus festum die X mensis Februarii. Inter cetera quidem hujus beatissimi viri adscribitur laudibus (ait ejus Vitæ auctor) quod dubitantibus Clericis inter se de diversis Ecclesiarum usibus (rogante bonæ memoriæ Stephano sanctæ matris Ecclesiæ Beati Joannis Euangelistæ, & Haymino Sancti Stephani ejusdem civitatis Decano) libellum ediderit, in quo ad separandum omne ambiguum hæc scripta reliquerit, quid in conventu Fratrum agi conveniat: quid tenere Ecclesiam, quidve vitare oporteat: quot sacri Ordinis ministros festivi dies habeant: quo, & quando processiones fiant: quo tempore totius urbis congregationes ad matrem Ecclesiam conveniant: quidquid etiam agendum sit per anni circulum in Ecclesia, sancta ejus edocuit posteros industria. Superest hic liber in sacrario basilicæ S. Ioannis, cui titulus Ordo Canonicorum, cum præfatione Protadii Archiepiscopi ad Stephanum Decanum: sed cum in contextu fiat mentio Amalarii, Caroli Calvi, & Hugonis primi, vel hinc apparet fuisse hoc opus a recentioribus interpolatum. Quia tamen non uno loco præscribit nudipedales supplicationes, & de antiquo Urbis statu, ac Bisontinæ veteris Ecclesiæ religione multa colligit ad memoriam utilia; & quod unicum in membranis restat ejus exemplar, vetustate in dies deteritur, operæ pretium duximus, illud hoc in volumine repræsentatum ab interitu vindicare.

Ita quidem hic scripserat Chiffletius, sed in Præliminari totius operis designatione nullam ejus mentionem faciens, incertum nobis reliquit, an mutata postea mente ipsum alteri cuidam volumini servare decreverit. Nolumus Claudianas hasce Illustrationes, satis superque prolixas, nova illa nihilque ad S. Claudium spectante acceßione prolixiores facere. Aptior fortaßis illi libello in lucem proferendo locus obtinget, ante Tractatum aliquem præliminarem de Festis Dominicis Græcorum, quem Ioanni Iacobo Chiffletio Petri Francisci fratri referemus acceptum.

[93] [S. Donati Regula ad Moniales] XXVI Donatus, precibus S. Columbani, Valdaleno Burgundiæ Duci & Flaviæ parentibus divinitus concessus, cum Luxovii adolevisset, datus est Bisontinis Archiepiscopus post Protadium: sic enim plures, & vetustiores ac melioris notæ Catalogi; cum alii Nicetio Donatum proxime successorem ponant, qui etiam error in S. Donati vulgarem Vitam manavit. Firmatur autem hic ordo noster, ex eo quod Migetium (cui Donatus deceßit) constat quædam immutasse in Ecclesia sua, quæ a Protadio constituta fuerant; ut in Migetio refert anonymus S. Pauli Canonicus. Porro Donati Bisonticensis Episcopi adhuc viventis, Ionas in Columbano, & Sancti Agili, ex monacho Luxoviensi Resbacensis Abbatis, Vitæ auctor meminere.

[94] [ejusdem Commonitorium] Scripsit pro Monialibus Regulam, Donati vulgo dictam, apud Benedictum in Concordia: & Commonitorium ad Fratres Pauli & Stephani: quod in Codice Regularum non recte inscripsit Holstenius; Sanctorum Pauli & Stephani Abbatum Regula ad Monachos; Smaragdum secutus in cap. 23. Regulæ S. Benedicti, ubi conscriptam eam dicit a Paulo & Stephano Abbatibus. Verum Donatus, ut opinamur, hoc Commonitorio, & S. Stephani Canonicos tum regulares, & S. Pauli a se fundatos Monachos, ad regularem disciplinam pariter instituit, ut ex ejus Vita colligitur. Exstruxit Ecclesias Bisontinas S. Pauli & Sanctæ Mariæ Iussani monasterii, adjuvante matre Flavia, quæ ibi sepulta est. Hæc posterior, ævo nostro Patribus Minimis ceßit. Colitur cum cognomine Episcopo Aretino & Martyre septima die mensis Augusti.

[95] Sepultum fuisse constat in ecclesia S. Pauli quam fundaverat: translatum vero post aliquot secula in vicinam ædem, quæ ab ipso Sanctus Donatus nuncupatur, [ejusdem cultus & ecclesia:] Bisontinorum traditio est. In presbyterio Metropolitanæ basilicæ S. Ioannis, depicta est ad parietem ejus imago, cui antiqua manu subscriptum legitur, Sanctus Donatus Archiepiscopus Bisuntinus, cujus corpus requiescit in ecclesia sua, juxta ecclesiam Sancti Pauli Bisuntini. Quæ hodie extat, ædes S. Donati, recentior est Ordine Canonicorum (quem S. Protadii librum vulgo appellant) tempore Hugonis primi Archiepiscopi interpolato, in quo cum ceteræ quæ tunc extabant urbis ecclesiæ recenseantur, de S. Donati ecclesia, nulla prorsus fit mentio. Hæc autem videtur fundata haud multo ante quam Cælestinus Papa III, Priori & Canonicis S. Pauli concederet, ineunte Decembri anni MCXCIII, sui pontificatus anno tertio, ut in ecclesia S. Donati parochiali, infra claustra ecclesiæ suæ fundata, unum de Canonicis suis, ad ministranda Sacramenta divinaque officia celebranda, instituerent. Dedicatio hujus ecclesiæ celebratur XXV Maji; quæ si primo facta est Dominica die, referenda erit in annum MCLXXXVI, qui fuit septimus antequam cura animarum in Regulares S. Pauli per hanc Bullam transferretur. Quo vero loco, quove in statu nunc habeantur S. Donati reliquiæ, paucis accipe.

[96] Æstate anni MDCLXX, cum ecclesiæ S. Donati altare primarium loco suo motum esset ut parieti propius adjungeretur; infra illud altare, [ibidem an. 1671 sub pede altaris reperta corpora,] & sub pavimento Presbyterii apparuit crypta quadrangula, cæmentitia, longa pedem unum regium cum unciis octo, lata pedem & quatuor uncias, alta pedes omnino tres: quam nos sequenti anno LXXI, die mensis Iunii decima, præsente & cooperante Illustrißimo Archiepiscopo Petro Antonio de Grandimonte, atque admodum Reverendo Domino Petro Alix S. Pauli Abbate (qui me Divione commorantem ad id spectaculi accersierat) aliisque honoratis viris, apertam diligenter inspeximus. In ea invenimus ossa, quatuor circiter aut plurium humanorum corporum, virilia & procera pleraque, cum infantilibus tamen nonnullis tumultuarie permixta, ac loci humiditate magnam partem corrupta. Constat enim ex nostris & priorum temporum observationibus, non semel exundante Dubio flumine, S. Pauli & S. Donati ædes aquis redundasse, adeo ut earum accolis alio migrare necesse fuerit, donec in alveis suis resedissent aquæ.

[97] Nec vero putet quis, hæc ossa quæ infra altaris suppedaneum reposita erant, ad altaris ipsius consecrationem ibi fuisse recondita. Nam proxime sub altaris primario lapide inventa est capsula quadrata, aliquot Sanctorum inclusas habens reliquias, quæ ritu consueto in altaris dedicatione ibi collocatæ fuerunt. [non fuerunt ibi condita ut corpora Sanctorum] Ex quo animadvertere est, etiam ab illis qui annis abhinc fere quingentis S. Donati altare consecrarunt, ossium illam congeriem crypta inclusam, non fuisse pro certis & indubitatis Reliquiis habitam. Quamvis ergo verisimile sit, in his oßibus haberi reliquias, non modo S. Donati, sed etiam patris ejus Waldaleni Ducis, & Migetii ac Ternati Bisontinorum Archipræsulum (quos omnes & sanctitatis fama inclitos, & ad sanctum Paulum sepultos fuisse, ex ejusdem Ecclesiæ tabulis compertum est) quia tamen hæ Reliquiæ, nec a se invicem, [licet verosimile sit aliqua esse talia.] nec ab aliis profanis oßibus secerni possunt; idcirco consilium fuit, eadem illa ossa quæ in crypta reperta sunt, diligenter expurgata ac detersa eadem in crypta reponere, grandi saxo imposito, quod hujus inventionis memoriam inscriptam posteris exhibeat.

[98] Ceterum dum ibi ad aliquot dies versaremur, a viris fide dignis accepimus, S. Donati ædem nocte intempesta, clausis ostiis, non raro tamquam permultis accensis facibus undique collucere visam: [quod etiam videntur luminaria & cantica nocturna indicare,] auditasque psallentium, sive ad altare orantium voces, ac tintinnabulorum strepitus, quales ad certa Missarum intervalla edi solent. Quæ si vera sunt, non temere quis existimaverit, æquißimam & usquequaque mirabilem Dei providentiam, illos honores qui B. Donato, aliisque ei adjunctis Sanctis (si eorum Reliquiæ in thecis auro, argento, ac multiplici gemmarum varietate fulgentibus exhiberentur) a religiosis populis impendendi essent, hic prodigiis quasi compensare voluisse.

[99] Unde porro illa sacrorum oßium confusio acciderit, nunc disce ex antiquis. [Ea confusio quomodo facta?] Testatur Ado in Chronico, mortuo Eudone Aquitanorum Duce, Karolum Martellum contra ejus filios arma corripuisse, multisque eos attrivisse præliis. Interim Sarraceni, inquit, pene totam Aquitaniam vastantes, & late alias provincias igne ferroque superantes, Burgundiam dirissima infestatione deprædantur, pene omnia flammis exurentes: monasteria quoque ac loca sacra fœdantes, innumerum populum abigunt, atque in Hispanias transponunt. Contra quos Carolus iterum expeditionem movit. Quibus forti manu resistens, cæsa inde maxima multitudine, reliquos qui superfuerunt fugere compulit, e quibus pauci evasere. Mortuus est Eudo Aquitanus anno Christi DCCXXXV. Deleti sunt ultimo intra Gallias Sarraceni anno DCCXXXVII. Ad annum igitur DCCXXXVI illa pertinuit Burgundiæ per Sarracenos devastatio: [an. 736 vastantibus Urbem Saracenis,] cujus etiam mentio in Actis S. Æmiliani Nannetensis Episcopi & Martyris, Protectoris Augustodunensium vulgo dicti. Canonicus seu Monachus S. Pauli Bisontini, qui seriem Bisonticensium Archipræsulum in Francisco Buflidio conclusit, annis abhinc amplius ducentis, in Gedeone XXXI Archiepiscopo hæc habet; Cujus quidem temporibus, gente aliena, populorum urgente scelere, urbs Crisopolitana combusta, & totus archiepiscopatus adeo vastatus est, quod in principali Sancti Joannis & in Sancti Pauli ecclesiis vix tres Clerici possent sustentari. Non aliam cladem indicavit hic auctor a Sarracenica, quam tamen minus accurate ad Gedeonis tempora retulit, cum ex tabulis Iurensibus constet, superstitem fuisse Gedeonem anno Caroli Magni Regis XXII, [non vero Gedeonis Archiep. tempore.] Christi DCCXC. Non igitur illam videre potuit Sarracenorum incursionem quæ ad annum pertinuit (uti ostendimus) DCCXCV. Ea strage, quæ S. Pauli Ecclesiam involvit, dubium non est quin violata sint Sanctorum ibi sepultorum, adeoque S. Donati, S. Migetii, S. Ternatii Episcoporum, & Waldaleni Ducis monumenta: secundum vulgi opinionem, qua thesauri in iis absconditi putabantur. Dißipatis igitur, atque hac illac dispersis sanctorum virorum sacris oßibus, cum ea tempestas pervasisset; qui cladi superfuerant ad sua reversi, disiectas Sanctorum reliquias unum in locum collegerunt: quas deinde, aliquot post seculis exstructa S. Donati parochiali ecclesia, in cryptam ejus ædis summo altari substructam congesserunt.

[100] Eadem ex causa evenisse credimus, ut Reliquiæ S. Eusebii, S. Nicetii, [Similis etiam alibi facta dissipatio] & aliorum Sanctorum qui in S. Petri tunc suburbana æde sepulti fuerant, cum aliis oßibus per illas Barbarorum grassationes permixtæ & confusæ, medio in choro exstructis in quadrum muris colligerentur, ut fidem faciunt quæ adhuc supersunt inscriptiones duæ: prima summo altari vicinior;

Sanctorum sepelit Cancellus corpora multa.
      Hac igitur causa non suscipit alia.

Altera inferior, in parte opposita:

Multa Sanctorum corpora ibidem sepulta sunt, [& collectio sacrarum Reliquiarum.]
Quorum animæ felices cælis coronantur.

[101] De S. Donati chronologia non una restat difficultas. Interfuit illi Synodo de qua Flodoardus libro 2 Historiæ Remensis, cap. 5, quam nos anno Christi DCXXV, nec prius nec posterius, celebratam fuisse credimus, cum Labbeo æræ Christianæ seculo VII, & in hujus Concilii notis. Sanxit etiam cum aliquot aliis Episcopis fundationem monasterii Fossatensis, Idibus Majis Indictionis quintæ, Clodovei II Regis anno quinto; adeoque anno DCXLVII; si fides Anonymo, qui S. Baboleni Abbatis Vitam conscripsit. Adfuit quoque Concilio Cabilonensi haud procul anno DCL. Et denique memoratur a Ioanne Chronographo Bezuensi subscriptus tabulis, quibus Adalsinda Abbatissa, monasterii sui Berziliacensis fundos, fratri suo Waldaleno, Bezuensium primo Abbati, transcripsit, anno primo Clotarii III Regis, Christi (ut ego arbitror) DCLXI. Unde apparent Sedis S. Donati sex fere & triginta anni. Verum hic annus primus Clotarii III, qua ratione in Chronico Bezuensi jungatur anno Christi DCLII, monuimus in tractatu de annis Dagoberti, capite V.

[102] XXVII Migetius anno DCLXV, S. Walberti, Luxoviensis Abbatis, amici sui funus curavit. [S. Migetii vita ex Ms.] Huic ille quantum fuerit superstes non constat; tametsi conjectura est diu illum præfuisse, ex multitudine rerum ab eo gestarum, quas pluribus prosecutus est Auctor Vitæ, successoris Ternatii Chronicon secutus. Hanc vitam ex Manuscripto codice integram damus, Sanctorum Vitis inferendam; nam & ille Sancti titulo prænotatur in nonnullis Ecclesiæ Bisontinæ Archipræsulum Catalogis, & in veteri Codice ecclesiæ S. Pauli, quamvis certum diem ejus cultui dicatum nusquam invenerim, ne in Martyrologio quidem proprio ipsius illius ecclesiæ. Vitæ contextus hic est.

[103] Migetius, vir omnis bonæ memoriæ dignus, concordi voto Crisopolitanæ Ecclesiæ Præsul efficitur. In dicta Ecclesia nutritus & doctus, [Hic instituit quotidianam Missam de B. Maria,] ac secundum morem Canonicorum ad legendum & cantandum satis aptus, se moribus prædecessoris sui conformans, Officio divino insistebat: intus & exterius providus, quod invenit, diligenter observavit. Præterea idem Migetius, divina Officia decentius quam prædecessores sui, & consuetudines Ecclesiæ Crisopolitanæ instituit. Verbi gratia; cum B. Protadius hujus Sedis Archiepiscopus electus est, Horæ de beata Virgine Maria in ecclesia non cantabantur, sed finitis Matutinis Canonici in baptisterio ante altare S. Stephani, Matutinas de S. Maria in directum dicebant, & Laudes de omnibus Sanctis: Prima vero, Tertia, Sexta, Nona, & Completorium in ecclesia non dicebantur. Iste autem Migetius voluit, ut Missa Matutinalis cum Tertia præcedente, quæ a prædecessore suo instituta fuerat, cantanda ad S. Stephanum ad altare S. Mariæ (celebrari quotidie deberet); ita ut omnibus diebus anni (excepto die Parasceves) ibidem Missa de S. Maria solenniter celebraretur; sed non a choro primo; & qui Hebdomadarius majoris Missæ & matutinalis esset, hanc tertiam Missam ad altare B. Mariæ cum adjutore celebraret, & mensuram illam vini quæ pro Missa S. Stephani dabatur, quotidie perciperet; quod & tempore nostro petduravit.

[104] [ordinavit quinque Archidiaconos,] Ordinavit insuper in ecclesia supradicta quinque Archidiaconos cum majore Archidiacono, qui vices Archiepiscopi supplerent: assignavitque eis redditus quos pro Sede acquisiverat. Collationes nihilominus prædictarum dignitatum, cameræ Archiepiscopi; collationem vero majoris Archidiaconi, Decano & Capitulo libere resignavit. Possessiones autem & redditus primi Archidiaconi, assignavit in Luxovio; secundi, assignavit in Faverneio; tertii, in Treva; quarti, in Grayaco; quinti vero, in Salinis & in villariis confinibus prædictarum.

[105] Præterea ecclesiam parochialem, in honorem sancti Joannis Baptistæ, prope muros civitatis reædificavit, atque circum hanc cœmeterium benedixit: [parochias divisit;] in qua etiam instituit baptisterium fieri per succedentium annorum curricula, exceptis tantum in Sabbatis sanctis Paschæ & Pentecostes, & per octavas earum: nam antea cives & suburbani qui fuerant baptizandi, in baptisterio majoris Ecclesiæ baptizabantur. Decimas quoque & oblationes quas debent laici de civitate, contulit ecclesiæ prædictæ, a parochiano jure possidendas, retento tamen jure patronatus. In aliis vero ecclesiis parochialibus instituit Fontes fieri; videlicet in ecclesiis S. Mariæ Jursani monasterii, monasterii S. Mauricii, S. Petri, & S. Laurentii. Claustrum quoque columnis & testudinibus ædificavit, ab ostio ecclesiæ quæ ducit ad Palatium, per partem illam quæ Conventus dicitur, & per partem dormitorii usque ad refectorium.

[106] [confirmari fecit a Papa privilegium, Urbi a Macario Hierosol. concessum;] Privilegium etiam, a sancto Macario Patriarcha Jerosolymitano dudum huic urbi concessum, & per Beatam Helenam delegatum, sed suo tempore jam deletum, per Romanum Pontificem renovari fecit. Perquirebat vero quotidie quem Sanctorum in aliquo modo imitari valeret: eum diem perdidisse putans, quo aliquid non profecisset in actibus seu in mandatis Dei. Sacrificium pro salute mundi, & requie defunctorum, nullo modo offerre Deo prætermittebat. Omni die eleemosynis maxime insudabat, & largissimæ hospitalitati. Ceterum omnibus omnia se faciebat, ut omnibus placeret, & omnes salvos faceret: & ut bonus Pastor, quidquid gregi sciebat agendum, operum exhibitione ministrabat.

[107] Hic autem suus mos erat assiduus, ut nocturnæ quieti membra traditurus, [nocturnæ intentus orationi] sese Sanctorum pignoribus commendaret; & a secularibus absolutus curis, in sancta contemplatione animum relaxaret, atque in ipsa meditatione necessarium corpori soporem susciperet. In pia ergo intentione quadam nocte soporatus, per visum ad principalem ecclesiam est deductus: ubi contemplabatur quasi consistentem multitudinem Albatorum, quorum major pars videbatur esse Sacerdotum, inter quos unum recognoscebat, quem sibi noverat familiarem, quia ejus comes in Romano itinere extiterat: hominemque interrogans quæ tanta esset multitudo; audivit, omnes hos mundanam vitam finisse in B. Joannis Euangelistæ servitio: [vidit se invitari ad cælum] quos beatus Joannes cum Levita Stephano ad altare prædictæ ecclesiæ cum ineffabili cantus melodia deducebant: & sacris peractis Officiis, omnes ab ejus manibus vivificum munus percipiebant. Divina itaque revelatione est edoctus, quod non alia eum maneret carnis resolutio, nisi in locis beati Joannis vicinis oratorio.

[108] Qui gratulabundus super tali visione, seque visitari divini respectus miseratione, [ac pie obiit.] oratorium B. Joannis est ingressus, & ibi ex imo cordis profundo lacrymis prorumpentibus, ad Deum extendens puram mentem, Dei clementiam secretis precibus invocavit. Quo facto, ad domum quamdam episcopatui proximam declinavit, & ibi cum magna Albatorum multitudine & Cleri visitatus, sacro se jussit Oleo muniri, una cum Corporis & Sanguinis Domini perceptione. His peractis astantes respiciens, singulis pro exhibito obsequio gratias retulit, fessaque membra ad requiem in Domino contradidit.

[109] Hactenus Vita, quam non ita crediderim ex Ternatii successoris Chronico accceptam, quin sit a multo recentiori Auctore dilatata & aucta: [Cum sanguine S. Stephani] talem enim sonant verba illa, num. 2 in fine: Quod & nostro tempore perduravit. Hujus autem Vitæ occasione, ex sacris Lectionibus divinorum Officiorum ecclesiæ Bisontinæ, addiderim, quod ab eodem Hierosolymitano Macario, cujus supra facta mentio est, Magni Constantini Mater Helena, post Crucem Domini anno Christi CCCXXVI revelante Deo inventam, obtinuit partem sanguinis S. Stephani, cum ejus Dalmatica: quæ pia munera ad Hilarium Bisontinensem Episcopum destinavit, uti habetur ex sacris lectionibus divinorum officiorum Ecclesiæ Bisontinæ. Atque his Protomartyris Reliquiis junctum fuisse a Macario illud, quodcumque fuit, privilegium Vesontioni concessum, pronum est existimare, quando & illud per Beatam Helenam delegatum fuisse asseritur. Verum ecquod tandem istud privilegium, cui firmando Romani Pontificis auctoritas requirenda fuerit?

[110] Huic difficultati perquam obscuræ lucem affundit Ordo Canonicorum Ecclesiæ Bisontinæ, [acceptum Hierosolymis privilegium a S. Macario Episc. post an. 326,] qui Liber S. Protadii vulgo nuncupatur: ibi enim hæc lego. In die Natalis Domini domnus Pontifex ascendit tribunal cathedræ: & ordinant se ministri per cancellum. Presbyteri in sinistra parte cum Subdiaconibus; Archilevita cum Diaconibus & Acolytis ad dexteram. Tunc Cancellarius accedit reverenter ante Sedem, & dicit. Iube Domine benedicere: & Dominus Spiritus sancti gratia repleat nostra pectora. Et legit privilegium Pallii, ut commendet memoriæ quanta est illi adhibenda cautela pro gregis custodia. Perlecto privilegio accipit Cancellarius aureum nummum, aut duodecim argenteos Archiepiscopi. Sicque fit quotiescumque Archiepiscopus accinctus Pallio cathedram ascendit. Hæc lectio Privilegii in eodem codice notatur sexies; videlicet in Natali Domini, in festo S. Vincentii, in festo S. Ioannis ante Portam Latinam, in Pentecoste, IX Kalendas Octobris in Dedicatione matris Ecclesiæ S. Ioannis, & in festo Omnium Sanctorum. Suspicabar alias, cum hæc Privilegii lectio in ritum Missæ cadere videretur, illud Privilegium inscriptum esse debere in aliquo ex libris antiquis, quorum usus erat in Missa Pontificali: verum iis (nam adhuc supersunt) diligenter evolutis, cum nihil tale invenerim, minime dubitavi quin illud ex Bulla Pontificia legeretur, quam ipse ejus lector Cancellarius ex archivo episcopali deprompsisset: [quod Megetius Romæ curavit renovandū;] nam & ejusmodi Bullæ & sunt & appellantur Privilegia; & in illis commendatur memoriæ Archiepiscopi, quanta est illi adhibenda cautela pro gregis custodia; ut apparet ex Epistola Benedicti Papæ noni, qua Pallium misit ad Hugonem I Archiepiscopum Bisontinum, XV Aprilis, Indictione V, anno ab Incarnatione Christi MXXXVII, anno sui Pontificatus quinto, Chuonradi Imperatoris XI: & ex altera, Paschalis Papæ II, ad Pontium Archiepiscopum Bisontinum, data pridie Kalendas Ianuarii, Indictione XIV, anno Pontificatus VII, Christi MCVI, quas ex autographis proferemus alibi.

[111] Quid ergo erat privilegium, a Macario Jerosolymitano Ecclesiæ Bisontinæ concessum, [videtur is fuisse usus Pallio misso a Macario Hierosol.] quod postmodum a Romano Pontifice confirmari necesse fuerit? Opinor, Epistola fuit Macarii, cum Pallio Episcopali ad Hilarium Bisontinensem Episcopum, transmissa. Sciebat enim Macarius, provinciæ Sequanorum Metropolim esse Vesontionem: provincias ac Metropoles Ecclesiasticas, in hierarchia ex civilibus constituendas, & quasdam fortasse nuper in Nicæna Synodo jam esse descriptas: de Hilario Episcopo Bisontino quædam fama sparserat, quædam fortasse ex ore Helenæ Augustæ acceperat, quæ viri virtutem commendarent. Ille ergo Protomartyris Reliquiis ad eam civitatem destinatis junxit Pallium, quasi pro xenio, quo jus Metropolitæ ad se spectare intelligeret. Est enim Pallium plenitudinis officii Pontificalis insigne (ut ajunt Innocentius III, & Gregorius IX Pontifices, apud Raynaldum Tomo I Continuationis Annalium Baronii, anno 1218 num. 25, & anno 1239, num. 59, Metropolitanis omnibus Episcopis tradi solitum) interdum etiam uni ex eorum Suffraganeis, [quod licet tempore Migetii spectaret ad solum Papam Rom.] qui esset sui Metropolitani primarius Consecrator, velut Episcopus Ostiensis in provincia Romana, ex Marci Papæ decreto; Episcopus Æduensis, in Provincia Lugdunensi; Episcopus Lausannensis, in Provincia Bisontina: Aniciensis quoque, in Provincia Bituricensi. Item Bambergensis, in Germania: In Italia Lucensis, & Papiensis: & Quinquecclesiensis: in Hungaria inferiori: quorum exemplis ac præjudiciis idem Privilegium sperare posse videntur a Romano Pontifice, qui Episcopi Suffraganei in singulis Provinciis, vel suæ civitatis dignitate, vel antiquitate promotionis, vel Sedi Apostolicæ præstitis obsequiis, aliisve in rem Christianam rebus bene gestis, ceteris suis collegis fuerint potiores.

[112] Sed de Privilegio Macariano multa sunt quæ his opponat eruditus Lector. Nam hodie, & a multis jam seculis, in Ecclesia Occidentali solius est Romani Pontificis, [tamen ante constitutam perfecte Hierarchiam sec. 4] Pallium Episcopis tradere. In Oriente licuit olim Patriarchis, suarum diœcesium Episcopis Pallium dare, ut colligitur ex Concilio Romano, quod sub Innocentio Papa III celebratum est. Macario autem Hierosolymitano Patriarchæ, ecquid juris esse potuit in Episcopum Bisontinum, ut eum Pallio donaret? Ad hoc respondeo distinguenda esse tempora: nec esse existimandum pontificia omnia decreta, quæ politiam ecclesiasticam spectant, adeo esse antiqua, ut vel a temporibus Apostolicis, vel etiam a Nicæna Synodo arcessenda sint. Ius quidem ex omni orbe Christiano appellandi ad Sedem Apostolicam, cum ipso Beati Petri primatu exortum est: at reservationum recentior est ætas; nec ille simul omnes factæ, sed aliæ ex aliis, prout rerum status exigere visus est. Latitante in cryptis propter tyrannorum sævitiam, aut per avia & devia silvarum ac montium errante Ecclesia, nullæ factæ sunt civitatum aut provinciarum ecclesiasticarum descriptiones: primus illam Constantinus Magnus libertate donavit, sed non statim perfectum in ordinem redegit: [fecisse Macarius ille potuit;] pedetentim fidelium gregibus dati sunt Pastores, & hi varias in classes distributi, constitutaque hierarchia, in qua civitatibus impositi sunt Episcopi, Episcopis Archiepiscopi seu Metropolitani, his Primates ac Patriarchæ, qui & ipsi subessent omnes Romano ac Universali Papæ. Ante hanc civitatum ac provinciarum subalternationem, viri Apostolici ad se spectare existimarunt verba illa Christi, suos in messem operarios emittentis, Euntes docete omnes gentes. [Matt. 28. 19] Hinc mißiones illæ Asianorum in Gallias, antiquo sibi fœdere sociatas; Photini & Irenæi, ad Lugdunenses; Ferreoli, Benigni, Andochii, ad Sequanos, ad Lingones, ad Æduos; aliorum ad alios. Si ergo priscis illis temporibus jus habuerunt Asiani Præsules, mittendi Episcopos in Gallias; qua ratione illis abjudicaretur jus mittendi ad eos Pallii, quod ipsius gradus Episcopalis quædam appendix & consequentia est?

[113] Neque objicias ex Tertulliano, libro de Præscriptionibus cap. 20 & 21, [(Neque id credere prohibet Tertullianus)] fuisse Sedes omnes ac diœceses in Ecclesia ab Apostolis ipsis constitutas: tantum enim ait, fuisse illas conditas ab Apostolis, sive immediate, sive per traducem; hoc est, per eorum successores; ut inde colligat, unicam esse Dei Ecclesiam, quæ fundata a Christo atque ab Apostolis, ad sequentia secula eadem perseveret. At subordinationem Sedium ac diœceseon, qualis nunc in Ecclesia cernitur, uti & hujus subordinationis varias mutationes posteriora tempora invexerunt. Quamvis autem concederetur (quod adhuc dubium est) sancitam fuisse anno CCCXXV, in Concilio Nicæno illam Sedium subordinationem: adeo ut sequenti anno CCCXXVI, quo Vesontionem transmissum opinamur Pallium, nihil habuerit Macarius Ierosolymitanus in provinciam Bisontinam auctoritatis: satis est si cogitemus, tum nondum plane extinctam veterem Orientalium & Gallicanarum Ecclesiarum societatem; aut, si forte intercisa esset, Helenæ Augustæ interventu redintegratam. At præter talem magnæ ac sanctæ Reginæ interceßionem, singularis fuit ratio Macario Hierosolymitano, ut præ ceteris orientalibus Patriarchis benevolentiam suam ac munificentiam ad Ecclesiam Bisontinam extenderet; quod nimirum Ecclesia Hierosolymitana, antiquitate suæ originis, omnium Ecclesiarum matrem se esse diceret; quo titulo ornatur in epistola Synodali Concilii Oecumenici Constantinopolitani ad Damasum Papam: unde & Polychronius Episcopus Hierosolymitanus, fingitur dicere ausus (ut refert Nicolaus Papa ad Michaelem Imperatorem) Ecclesiam suam locum principem obtinere, & dignitate reliquas Sedes Apostolicas antecellere.

[114] Concludo igitur, a Macario missum esse Pallium ad Episcopum Bisontinum, non tamquam ad subditum, sed velut ad amicum & fœderatum; quo tempore illa Pallii transmißio nondum erat in Orbe Occidentali Romanis Pontificibus reservata. Et sicut Pallium recentioribus seculis ad Occidentis Episcopos, de corpore Beati Petri mitti dicebatur, quia in Confeßione S. Petri, super sacra ejus lipsana, per solidam noctem deponi solebat; ita verosimillimum est, Pallium illud, priusquam ad Episcopum Bisontinum, mitteretur, vel sanctæ Crucis recens inventæ, vel Dominici Sepulcri attactu fuisse a Patriarcha Macario consecratum. Exinde cum intelligeret Migetius Episcopus Bisontinus, jus illud dandi Pallii ad solum Romanum Pontificem esse revocatum; prudenti consilio Privilegium, decessoribus olim suis a Macario concessum, ab eo qui tum præerat Romano Papa confirmari voluit; relicto successoribus suis exemplo, ut in posterum eo nomine Apostolicam semper Sedem adirent, alioquin illo suæ dignitatis insigni carituri; quod & ab illis ad hanc usque diem observatum est. In his tenebris nihil mihi nunc apparet luculentius.

[115] Verum a Migetio non prius avelli me patior, quam illi amici sui Walberti Luxoviensis Abbatis, [Male negatur Migetius funeri S. Walberti adfuisse,] anno Christi DCLXV, exequias cohonestanti, comes atque assertor adstiterim. Id enim officii ab eo præstitum negat Carolus Le Cointe, tomo 3 suorum Annalium, pagina 574; quia hic (inquit, ex Abbate Luxoviensi factus est post Faronem fratrem Meldensis Episcopus: & Migetius Vesontionensis Episcopus, longe ante eumdem Walbertum ex hac vita discessit. Quibus in verbis lapsum agnosco triplicem. Primum quod Walbertus Faronis frater nuncupatur. Alterum quod fuisse dicitur post Faronem Meldensis Episcopus. Tertium quod Migetio superstes extitisse asseritur. Ab hoc ultimo ordior, ad duo priora postmodum reversurus.

[116] Adzo Abbas, qui se Luxovii a parentibus traditum, ibi primævi tirocinii juvenilia rudimenta percepisse testatur, [quod tamen in hujus Vita asseritur,] in libro de Vita & miraculis S. Waldeberti Luxoviensis Abbatis ita loquitur; Salva quoque auctoritate Francorum Regum & Procerum, qua usus admodum eo tempore ferebatur, Sancto Migetio Episcopo, magnarum virtutum viro, familiarius adhærebat: interposita utrisque conditione pacti, ut quis eorum primus Domino vocante rebus humanis excederet, alter superstes locum sibi sepulture competentius ordinasset. Quod & ita contigit. Nam cum per quadraginta annorum spatium gloriosus Confessor Domini Waldebertus, locum sibi delegatum, omni virtutis genere optime dispositum, augeret rebus & numero Deo servientium; multis miraculorum virtutibus adornatus migravit ad Dominum, sexto Nonas Majas, supernorum civium socius & consors effectus, ac januam perpetuæ jucunditatis introductus. In cujus obsequium funeris confluentibus undique fidelium turmis, in ecclesia Beati Martini, quæ est constructa ex latere monasterii a parte aquilonari, composita a S. Migetio Pontifice post aram crypta opere mirifico, Domino disponente, dignissima ibidem conditus est sepultura. Quid hoc testimonio sanctius? Nullus hic interpolator. Ipse auctor, non in erroris, multo minus in malæ fidei suspicionem veniet. Abbas erat, & pro seculi sui captu in paucis eruditus. Septingentis fere abhinc annis Luxovienses omnes tabulas excußit, monumenta omnia perlustravit, ut S. Waldeberti Vitam & miracula in scripta referret: opus hoc suum Luxoviensium Cœnobitarum sacræ concioni nuncupavit.

[117] Iam vero si fuit Waldebertus Episcopus Meldensis, quo tandem facto id Adzonem, sed & Luxovienses omnes latuit, qui in publicis suis officiis Walbertum semper Abbatem, nusquam Episcopum appellant? Meldenses etiam, [in qua altum de illius Meldensi Episcopatu silentium:] qui (ut notant secundi seculi Benedictini Auctores eruditi, ) Faroni Episcopo suo Hildevertum proxime succeßisse, in sacris suis Lectionibus publice affirmant? Certe & Luxoviensium & Meldensium intererat, Walderberto suo Episcopales infulas, si umquam illi obtigissent, minime invidere. Quare, in Vita S. Agili, ex Monacho Luxoviensi Resbacensis Abbatis, quæ S. Donato Sedem metropolitanam Vesontionensem adhuc obtinente conscripta est, agnoscere necesse est, vel ab auctore vel potius a librario hallucinationem, ubi sic legitur; Sicque ingrediens laudabilis Agilus ævum pueritiæ, committitur Eustasio probatæ religionis viro sacris litteris erudiendus, [perperam asserto in Vita S. Agili:] cum aliis nobilium virorum filiis, qui postea Ecclesiarum Præsules exstiterunt: Agnoaldo scilicet, & Walderberto, Agnerici patrui ejus filiis, qui monasterio quod soror illorum Fara in paterno solo, inter Albam & Mucram, in loco qui Eboriacus dicitur, ædificavit, construendi & docendi regulares magistri claruerunt: quorum alter Lugduno clavato, alter vero Meldensis urbis est ordinatus Episcopus. Nam eo loco, pro Waldeberto Faro est restituendus; uti ego ad ejus Vitæ marginem olim adnotavi, [sicut ibidē is perperam dicitur frater S. Faronis.] in Probationibus Historiæ Trenorciensis, : cum certum sit, Donato Episcopo Vesontionensi Faronem Meldensem non paucis annis fuisse superstitem. Si ergo Faroni in Episcopatu succeßisset Waldebertus, ut vult Cointius, certe dum S. Agili Vita scribebatur, nondum fuisset Episcopus.

[118] Quod reliquum est, senseram olim cum Lamberto Ardensi Presbytero, in Historia Comitum Ghisnensium; Ioanne Iperio, in Chronico Bertiniano; & aliis multis; Chagnoaldi, Faronis, & Faræ seu Burgundofaræ fuisse Walbertum natura fratrem (quod probaret ex Vita S. Agili locus quem protuli, nisi esset vitiatus) Sed revocavit Hadrianus Valesius, rerum Francicarum disertißimus scriptor, & eum secuti Benedictini Patres, secundi sui seculi citato loco: maxime vero Adzo Abbas in Vita S. Walberti, ubi pagi Meldensis vicum Nant, genuinum ejus solum non semel appellat: cum constet ex Iona in Eustasio, Hagnerici, adeoque ejus liberorum, Chagnoaldi, Faronis, & Faræ patriam fuisse Pipimisum, sive (ut habet codex Bertinianus pervetustus) Pipisicum in pago Briegio.

[119] XXVIII Ternatius decessorum suorum Archipræsulum Chronicon scripsit circa annum DCLXXV; quod utinam adhuc extaret! Ad hæc construxit ecclesiam in honore Sanctorum Marcellini & Petri Martyrum, in campo Martio. Ea hodie crevit in Abbatiam S. Vincentii, ordinis S. Benedicti, in vico qui Sancti Vincentii nuncupatur.

[120] XXIX Gervasius Ternatio fratri successor datus est circiter annum DCLXXX, & ipse commendatus a curæ pastoralis solicitudine, quod gregem suum ab Ecclesiæ unitate nullatenus deviare permiserit, aliasque sui muneris partes cumulate expleverit.

[121] XXX Claudius II, prius Iurensis Abbas quam Episcopus: septimo episcopatus anno abdicavit, ut suam eremum repeteret, haud procul anno DCXC. Auctoris, [Vitæ Claudianæ uti nunc habetur Chronologia] qui vulgatam ejus Vitam quadringentis fere abhinc annis conscripsit, opinio fuit, illum, cum esset annorum viginti, Canonicis Metropolitanæ Ecclesiæ Bisontinæ adlectum fuisse; quo in munere completis duodecim annis, creatum Archiepiscopum Vesontiensem anno Christi sexcentesimo vigesimo sexto: anno septimo sui Episcopatus, illo abdicato, ad Iurense S. Augendi monasterium convolasse. Ibi completis ab introitu quinque annis, mortuo Injurioso Abbati successorem electum, & Joannis Papæ IV auctoritate confirmatum. Expleto in monasterii regimine anno quinquagesimo quinto, tandem anno IV Childeberti Francorum Regis ad Superos evolasse.

[122] Ex his primo illud improbamus, quod S. Claudius ex anno DCXXVI ad septennium fuisse dicatur Archiepiscopus Bisontinus: quia certum habemus, [Chiffletio improbata,] per hoc ipsum tempus, imo ex anno DCXXV, usque in annum DCLXI, per sex & triginta annos Bisontinam Sedem a S. Donato fuisse occupatam, uti a nobis evidenter probatum est. Fuit autem in hac serie S. Claudius, quartus a Donato. Fuit porro tertius a Migetio, quem constat anno Christi DCLXV, S. Walberti Luxoviensium tertii Abbatis exequiis præfuisse. Ad hæc antiqui horum Archipræsulum Catalogi, inter Migetium & Claudium duos alios, nempe Ternatium & Gervasium collocant. Suus ergo ut cuique servetur locus, statuendus est hujus Chronologiæ velut cardo, annus Christi DCXL, quo S. Claudius a Joanne Papa IV Abbas Iurensis confirmatus est: ejusque annorum ratio sic deducenda, iis omnibus retentis ex vulgata ejus Vita, quæ vitæ Chronologiæ aliunde non adversantur.

[123] Natus est anno Christi DCIII. Factus est Canonicus in Metropolitana Ecclesia Bisontina anno DCXXIII, ætatis suæ vigesimo. Post annos, duodecim, cum esset annorum XXXII, Christi anno DCXXXV, [aliaque ab eo substituta:] factus est ad S. Eugendum Monachus sub Injurioso Abbate. Post quinquennium, anno ætatis XXXVII, Christi DCXL, defuncto Injurioso successor eligitur a Fratribus, & a Joanne Papa IV, in eo munere confirmatur. Regiminis in monasterio continuos quinque & quinquaginta annos ei tribuunt Iurenses omnes tabulæ, sed horum interpolationem non explicant: unde & lapsus est ejus Vitæ auctor in ejus obitu quem in annum quartum Childeberti male retulit: nam Chronicon quod superest optimum, desinens in anno MCXLIX, sic habet; Et quarto Childeberti Abbas tantum. Quid sonat illud, Abbas tantum? nisi quod illo anno quarto Childeberti, S. Claudius post septennium, abdicato Archiepiscopatu, restitit dumtaxat Abbas?

[124] [sic ut Abbas esse cœperit S. Claudius an. 640,] Sed hic annus quartus Childeberti cui anno Christi respondeat videndum est. Fuere enim Childeberto huic duo regni exordia; primum a prælio Textriciensi, quod commissum est anno DCXCI, cum profligatus est a Pippino Heristello Theodoricus, ejusque subregulus Bertharius, ex Annalibus Metensibus, aliisque Chronicis: & ille victoria modeste usus, non modo Theodoricum regio titulo atque honore non privavit, sed etiam duos ejus filios, Clodoveum & Childebertum Reges esse jußit. Verum haud diu stetit regiæ domus pax ista; sic enim Aigradus Monachus in Vita S. Ansberti, qui paulo ante Audoëno successerat in Episcopatu Rotomagensi; Decedente de ordine principatus Waratone illustri, & ejus filio ac supplantatore nefando Gislemano, Pippinus Præfectoriam administrationem Domino largiente adeptus est. Quo tempore accusatus apud ipsum Principem præfatus Pontifex sanctus, jussu ejusdem, exilio deportatur in Altummontem monasterium, quod est situm in territorio Agnauno super Sambræ fluvium. Aperte hic designatur annus Textricensis prælii, qui fuit Christi DCXCI: quo ex tempore cum suspectus fuerit Ansbertus de agitatis contra novum Principem Pippinum consiliis (non utique cum Clodoveo & Childeberto ejus filiis juvenculis) cadit suspicio in Theodoricum, cui tunc præter Regis titulum nihil superesset. Hinc opinari licet, ex illo anno DCXCI, exulante Ansberto, quando nominatur in diplomate Dionysianis Monachis tunc concesso, post Donatum, sic exauctoratum fuiße præfatum Theodoricum, ut Regis titulus in ejus tantum filiis staret, saltem quoad Acta publica, quæ potius ejus filiorum quam ipsius illorum parentis regni annis a cancellariis notarentur.

[125] [& obierit an. 703:] Sic igitur describendam censeo S. Claudii omnem ætatem. Ex anno Christi DCXL, solidos quinque & quinquaginta annos Abbas fuit: nec obiit, nisi expleto quinquagesimo quinto anno sui regiminis a tempore quo fuit Abbas, ut habet liber de Viris illustribus Condatescensis Monasterii. Sed hanc regiminis Monasterii periodum interpolavit septennio gestum Archiepiscopi munus, adeoque obierit anno DCCC: quod non viderunt rerum Iurensium recentiores scriptores. Restat autem difficultas de tempore hujus interpolationis, qua sola nos expedire potest Præsulum observatio, qui Bisontinæ Ecclesiæ inter Donatum & Claudium præfuerunt, & temporis per quod præfuerunt. Nam post Donatum, cujus ultimus Chronicus character annum æræ christianæ DCLVIII spectat Bizontinus Archiepiscopus fuit Migetius: quem certum est anno DCLXV præfuiße funebribus exequiis S. Walberti; diu autem rexisse Ecclesiam, persuadet rerum jam descriptarum multitudo. Huic Ternatius, Gervasiusque successerunt, ac denique noster S. Claudius, a priore, judicio meo distinctus, cujus universam Chronologiam sic tandem concludo. Anno IV Childeberti Regis, Theoderici filii, ex prælii Textriciensis anno DCXCI deducto (hic fuit Christi annus DCXCV) fuit Claudius Abbas tantum; [regiminis Abbatialis per annos 7 Episcopatus interpolati anno 55.] hoc est, abdicato Archiepiscopatu ad Abbatis conditionem redactus. Ordinatus ergo fuerat in Archiepiscopum anno DCXXXVIII, cum Abbas ex anno DCXL præfuisset per annos quadraginta octo. Redux in monasterii administrationem, ut annum in ea quintum & quinquagesimum compleret, sequentem etiam libavit, translatus ad Cælites anno ætatis centesimo, æræ Christi vulgaris seu Dionysianæ septingentesimo tertio, dignus omnium seculorum gloria immarceßibili.

[126] Nunc ad alia progrediamur: nec nos moretur Cointius, qui tomo 4 suorum Annalium, [Cointii Chronologia alia.] anno Christi DCLXXXVI, num. 27, & anno DCXCVIII num. 1, S. Claudium natum ait anno Christi DCXLII; Bisontinis Canonicis adlectum anno DCLXII; creatum Archiepiscopum duodecimo post anno, ætatis XXXII Christi DCLXXIV: factum Monachum in monte Iura post annos septem, Christi anno DCLXXXI: electum Abbatem post quinquennium, anno DCLXXXVI convenisse Clodoveum Regem, ejus nominis non secundum sed tertium: obiisse post annos XII a suscepto Iurensis monasterii regimine, anno Christi DCXCVIII, ætatis suæ dumtaxat LVI. Hæc enim chronologia, cum omnia antiquitatis fundamenta convellat, sic seipsam evertit, ut refutatione alia non indigeat.

[127] XXXI Felix, moribus infelicißimus, quem Gilbertus Cognatus perperam confudit cum Felice orientalium Anglorum Apostolo, de quo Beda Hist. lib. 2 cap. 15, & lib. 3 cap. 20. Consule Vesontionem & Sammarthanos.

[128] XXXII Tetradius II, inter bonæ notæ Præsules locum non meruit.

[129] XXXIII Abbo, Luxovii ad regularem vitam institutus, restituendæ Cleri sui disciplinæ plane collapsæ, cum Adono Priore Luxoviensi operam dedit.

[130] XXXIV Wandelbertus.

XXXXV Euroldus ad annos XII.

[131] XXXVI Aruleus.

XXXVII Erveus.

[132] XXXVIII Gedeon, cum Ritberto S. Augendi Abbate, de S. Lupicini Cella disceptans, [Jurensis ditionis termini a Karolo M. definiti anno 790] Karolo Magno Regi occasionem præbuit, eos ditionis Iurensis terminos sanciendi, qui hodieque asseruntur. Datum est Remis hoc diploma, XI Kal. Octobris, anno regni XXII. Annus XXII Karoli Magni in Burgundia regnantis post fratris Karlomanni obitum, mense Octobri censebatur DCCXCII: quo anno Christi opinabar olim datas esse has tabulas. Verum quæstione ad incudem revocata, censui non posse hunc annum XXII, intelligi de regno ejus Burgundico, sed de Francico, a Pippini patris obitu derivato, esse accipiendum; & incurrere in annum DCCXC, uti in Chronico Abbatum Iurensium a nobis demonstratum est in Ricberto XVI Abbate. Quo errore in Bibliotheca Cluniacensi Berno Abbas consecratus scribatur a Gedeone, Odo autem a Bernuino, vide in Vesontione.

[133] XXXIX Bernvinus cognomento Bonus: qui & Adam dictus videtur in diplomate Lotharii Regis, de quo mox in Arduico. Interfuit anno DCCCCXXI Concilio Niumagensi Batavorum, in quo obtinuit a Ludovico Pio Constitutionem Cæsaream de servis ecclesiarum provinciæ suæ libertate donandis, quam nos anno MDLXXIX, quatuor opusculis a nobis editis, appendicis loco adjunximus. Præerat etiam annis DCCCXXII, XXIII, XXVIII, XXIX. Obiit pridie Idus Augusti: sepultus est ad S. Vitum, tribus ab urbe horariis leucis.

[134] XL Amalwinus, apud Flodoardum lib. 2 Hist. cap. 20 subscribit edicto Lotharii Imp. VIII Kal. Iulii, anno DCCCXL, Indictione III.

[135] [Castrum Abbatissa Arduico donatum.] XLI Arduicus interfuit Concilio Tullensi apud Saponarias anno DCCCLIX, & alteri Tullensi apud Tusiacum anno DCCCLX. Decennio post accepit a Lothario Rege Iuniore, Romam proficiscente, anno regni ejus XIV Indictione III (annus erat Christi DCCCLXX) XI Kal. Februarii, Abbatissam, Carnonis castrum in pago Scodingorum, una cum cellula vocabulo Balma, in eodem pago sita, ad compensandas villas Cavennacum, Campanias, & Tolisiacum, quæ quondam possessæ fuerant ab Episcopis prædecessoribus suis, Gedeone scilicet & Adam; tunc autem ab Attone Comite Lotharii Regis consanguineo obtinebantur. Ex vetusta quadam Canonum & Decretorum collectione nacti sumus Nicolai Papæ ad Arduicum officiosißimam epistolam, [Nicolai Papæ ad eum epistola.] cujus est initium: Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei, Reverendissimo & Sanctissimo confratri nostro Arduico, Vesontionensi Archiepiscopo. Inter cetera virtutum tuarum insignia, quæ plurimis sunt gratiarum actionibus cumulanda, summam obedientiam tenere conspicimus cum humilitate fastigium. Et cum tantam in te circa nos animi admirati cernamus alacritatem, mentem tuam Apostolorum spiritu tactam nullo modo dubitamus. Integram dedimus in Probationibus, quia nondum (quod sciam) in publicum prodiit. Cum autem notam temporis nullam adscriptam habeat; suspicamur tamen datam anno Christi DCCCLX, quo celebratum est Tullense II Concilium apud Tusiacum: [Quomodo præsederit Conc. Tullense 2?] in cujus præfatione, e duodecim provinciis prima appellatur Vesontionensis, & e duodecim Archiepiscopis primus subscribit Arduicus Vesontionensis; non quod inter ceteros primatum obtineret, sed (ut opinor) quod ei Concilio Legati Apostolici titulo præesset, alioqui προεδρίας, jus nullum in eos habiturus: ut vel ex eo manifestum est, quod in Concilio priore Tullensi, proximo ante anno DCCCLIX apud Saponarias, ex duodecim item provinciis convocato, subscripsit Arduicus Synodicis duabus epistolis, uni quidem quinto, alteri septimo loco inter Metropolitanos.

[36] XLII Theodericus subscripsit Synodo Pontigonensi anno DCCCLXXVI, Tricaßinæ II anno DCCCLXXVIII, Mantalensi anno DCCCLXXIX. De illo, vel ad illum sunt plures Ioannis Papæ octavi epistolæ. Adhuc præerat anno DCCCXCIV, die Dominico III Nonas Februarii, anno V regnante domno Rodulfo Rege, ex tabulis autographis Pharulfi Presbyteri, quibus Ecclesiam S. Mauricii in villa Coldrivico Portensis pagi sitam, quam tribus ante mensibus a Rodulfo Iurensi Rege acceperat, tradit Ecclesiæ Bisonticensi S. Ioannis Euangelistæ.

[137] XXIII Berengarius, decessoris nepos, factione Aymini excæcatus, Vicarium habuit Stephanum, Episcopum Bellicensem, qui ejus jussu corpus S. Maimbodi Martyris e villa Domnipetra transtulit ad Montembeligardis. Præfuit annis XIII.

[138] XLIV Ayminus pseudoepiscopus, subscriptus tamen Eiminus Concilio Cabilonensi anno DCCCCXV, Indictione III.

[139] XLV Gonterius vocatus Episcopus. Aymino vel Gonterio pseudoepiscopis Bisontinam Ecclesiam turbantibus, videtur S. Maiolus vocatus fuisse ad archiepiscopatum Bisontinum circa annum Christi DCCCCXXV, ut refertur in ejus Vita Syro & Aldebaldo auctoribus, & in Bibliotheca Cluniacensi, pag. 1768; cum esset Majolus in Matisconensi Ecclesia Archidiaconus, & nondum Cluniaci Monachus. Sed illo id honoris atque oneris refugiente, subiit illud

[140] XLVI Girfredus: qui anno DCCCCXXXII consecravit Beroldum Episcopum Lausannensem: præfuit per annos Conradi Burgundionum Regis, VIII, XII & XIV, Christi DCCCCXLVII, LI & LIII. Interfuit Concilio Tornusiano seu Trenorciano ad Ararim: quod nos non anno DCCCCXLIV (ut olim vulgo creditum est) sed potius DCCCCXLVIII vel DCCCCXLIX habitum fuisse ostendimus in Historia nostra Trenorciana.

[141] XLVII Guido, quem male nonnulli confuderunt cum Guidone Viennensi Archiepiscopo, qui ex anno MCXIX fuit Papa Calixtus II.

[142] XLVIII Guichardus, ex Abbate Vallis S. Georgii in Germania. Wion lib. 2 c. 19 ex Munstero & Belforestio.

[143] XLIX Leutaldus, qui & Leotoldus, Alcherium illustrem Clericum recepit in Canonicum S. Stephani; qui deinde anno DCCCCXCIII villam Lovetingem Comitatus Amoensis contulit ad mensam fratrum. Sequenti anno DCCCCXCIV die Pentecostes, S. Odilonem Abbatem Cluniacensem consecravit. Wilenco viro illustri præstariam fecit de nonnullis rebus S. Stephani & S. Mariæ Vesontionensis. Theodradæ illustri matronæ dono Chisciacum Ecclesiæ suæ adjecit. [Leutaldi Archiep, illustria acta:] Duas item Ecclesias S. Mauritio dicatas in Comitatu Amauvensi; alteram in villa Gradiaco, alteram in rure Pontiliaco, quæ hodieque Patroni nomen retinent: prior in Gradiaco villa, a Gray la ville, quadrantis horæ itinere a Castro Gradiaco: eratque mater Ecclesia Gradiaci castri, quod exinde cum in urbem evaserit, nunc propriam habet parochialem Ecclesiam, Beatæ Mariæ Dominæ nostræ titulo insignem.

[144] [ejus cum Comite Leutaldo confusio.] At Pontiliacus vulgo Pontalie, duas habet Ecclesias; alteram S. Mauritii, ad sinistram Araris ripam, in Sequanis; alteram S. Ioannis, ad dextram ejusdem fluminis ripam, in Lingonibus. Nescio autem an scite, certaque ex causa, an vulgi corruptela, quod castrum prisco ævo Pontiliacus ferebatur, recentioribus seculis Pons scissus nuncupatum sit, quasi ex Francorum lingua Pont-taille: cujus tituli fuit apud Burgundiones perillustris familia, ex Campaniæ Comitibus per Odonem Campaniensem extorre propagata; quæ masculorum defectu, nostro seculo ad feminas devoluta, nunc in affinium familiarum appellationes transiit. Verum hæ tabulæ Leutaldi, sunt Comitis nobilißimi, qui pro remedio animæ Senioris sui Hugonis incliti Marchicomitis, duas quas diximus Ecclesias S. Stephano Vesontionensi contulit, anno Christi DCCCCLI, Conradi Regis XII, Indictione nona: fontesque aperuit unde & Sequanicæ Burgundiæ exortus Comitatus, & hereditariorum ejus Comitum Series derivata est; imo & Dominorum Salinensium & Comitum Matisconensium, ac Viennensium, & nonnullorum etiam Cabilonensium: quod nunc admonuisse sufficiat, tanti negotii tractatione in propriam Dissertationem reservata: quamquam Dominorum Salinensium hic præmisimus perbrevem Catalogum, Illustrationum Claudianarum capite 2, disputantes, An ad Dominos Salinenses, qui septem fere postremis seculis ei toparchiæ præfuerunt S. Claudii genus propagatum sit.

§ IV. Seculi XI Episcopi: ubi multa de triplici Hugone, & de Gaufredo Lugdunensi.

[145] L Hector acquisivit S. Stephano Capellam S. Iustini de Camburniaco, ex Papæ Leonis IX & Henrici II Imp. rescriptis, anno MXLIX datis. Obiit VI Kal. Novembris, qua die appellatur in Necrologio Luxoviensi, Hector Crisopolitanus Archiepiscopus, Luxovii ubique adjutor bonus.

[146] LI Bertaldus pseudoepiscopus; intrusus, sed non receptus.

[147] LII Walterius Hugonem futurum successorem suum, [S. Agapiti M. miraculum.] sacri Baptismatis unda renovatum suscepit, ac tenuit, ut ipsemet Hugo refert in quodam diplomate. Adhæc a S. Agapito Martyre, cujus caput in S. Stephani basilica defossum latebat, ex morbo difficili persanatus est: indeque S. Stephani ædem vetustate nutantem, restituere & ampliare cœpit: sed e vivis excedens anno MXXX, IV Nonas Octobris, ejus ædificii perfectionem successori transmisit.

[148] LIII Hugo, cognomento Salinarius, seu Salinensis, patre natus Humberto Domino Salinensi & Hermenburga, [53 Hugonis genus illustre:] filia Lamberti (ut ait Rodulfus Rex Burgundiæ, dato diplomate ad annum Christi MXXVIII regni XXXIII) nobiliori semine exorta, bonæque famæ præconiis collaudata; primum Canonicus Bisontinus fuit, & Rodulfi Burgundionum Regis Capellanus: deinde S. Pauli Bisonticensis Abbas commendatarius post Albericum: postremo Archiepiscopus Vesontionensis ordinatus septimo Novembris, die Dominica, anno MXXXI, præfuit annis XL, usque ad annum MLXXI, quo vivere desiit VI Kal. Augusti. In veteri codice S. Stephani, de ejus consecratione sic lego; VII Idus Novembris, Ordinatio Hugonis Archipræsulis. Pallium deinde accepit a Benedicto Papa IX, die mensis Aprilis XV, [non fuit is consecratur a Leone PP. IX:] Indictione V, anno Christi MXXXVII, pontificatus Benedicti V, Chuonradi Imp. XI. Quod ergo Symphorianus Champerius in Catalogo Episcoporum Tullensium, in Brunone XXXV (qui fuit Leo Papa IX) & alii nonnulli referunt, Hugonem ab eodem Leone Papa IX fuisse in Ecclesia Tullensi consecratum, constare neutiquam potest, nisi de illo tantum Episcopo Tullensi, & nondum Papa intelligas. Creatus est enim Bruno Tullensium Episcopus anno MXXVI, quinquennio ante Hugonis I ordinationem: cœpit autem esse Leo Papa IX ex anno MXLIX, cum esset Hugo jam ab annis octodecim Archiepiscopus.

[149] Ex veteri membrana, conscripta tempore Hugonis tertii; [sed hic ejus tempore consecravit altare S. Stephani:] Anno secundo Papæ Leonis Noni, consecratum est Bisuntii altare B. Stephani, nonodecimo scilicet anno Hugonis primi. Hæc consecratio facta est V Nonas Octobris, anno Christi ML; non autem anno MXXVIII, ut habet Vesontio ex quadam tabula Ioannis Banneleti Notarii Apostolici: cujus hallucinatio etiam Ferdinandi Ughelli Italiam sacram afflavit, ut monuimus apud Sammarthanos; accuratius autem in Probationibus Historiæ Trenorciensis, pag. 358. Ex eadem antiqua membrana sedit Hugo I annis XL. Qui ergo, ut jam dixi, consecratus fuerat anno MXXXI, die septima Novembris, is quadragesimo post anno, nempe MLXXI, VI Kalendas Augusti ad vitæ bene transactæ præmia evolavit.

[150] Fuit Hugo non minus rebus multis præclare gestis quam nobili genere illustris: quamquam non fuit de stirpe Comitū Burgundie, nec habuit fratrem Remundum nomine, in Hispania Comitem, ut ait Albericus in Chronico ad annum MXXXII, [ipse vero obiit anno 1071,] qui quoad majorem partem fuit Hugonis primus. Quamvis enim veterum Dominorum Salinensium familia, ab antiquis Burgundiæ Comitibus derivata sit, & ad eam, per Mauram seu Moretam, Walcherii eo nomine tertii Salinensis Domini filiam heredem, Girardo ex Comitibus Burgundiæ desponsatam redierit; ipsa tamen Hugonis I Archiepiscopi ævo a familia Comitum diversa fuit. Bertoldus Constantiensis, in Appendice ad Hermanni Chronicon, Hugonis I obitum toto quinquennio antevertit; ait enim ad annum MLXVI; Hugo Bizantiensis Archiepiscopus obiit, cui ejusdem Ecclesiæ Canonicus a Fratribus electus, a Rege substituitur. Offendiculo, ni fallor, ei fuerunt apographæ tabulæ ad S. Pauli; quæ ut emendandæ sint, vide in Hugone secundo, primi proximo successore.

[151] [benefactor ecclesiæ S. Benigni Divion.] In Chronico Benigniano, cujus Auctor patria Salinensis, tempore Hugonis hujus sui concivis vivebat, cap. 98, Hugo inquit, Chrysopolitanæ Sedis Archiepiscopus, ipsius (nempe Halinardi Abbatis) valde familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo, Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis extruxerant: & est sacrata in honore Sanctorum Symphoriani & Agathæ Martyrum, Sanctusque Anatolius Confessor inibi quiescit. Cujus loci donationem posuit super altare Sancti Benigni, die natalis ipsius Martyris ibidem Missas celebraturus: atque coram omni populo qui convenerat, obligavit excommunicationis vinculo qui illum locum subtraheret a dominio Abbatis & Monachorum Divionensium. Hæc donatio facta est anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo septimo, Indictione quinta; Episcopatus sui anno sexto. Si annus sextus Episcopatus Hugonis, in natali S. Benigni, Kalendis Novembris, fuit Christi MXXXVII, certe primus ejusdem annus, Kalendis Novembris fuit MXXXII. Recte; nam I Novembris anni MXXXII adhuc censebatur primus annus Hugonis, anno MXXXI die septima Novembris consecrati. Hic adscripta Indictio quinta, a Christi Natali ducebatur, anni Christi perpetua Comes: de quo genere Indictionum alio loco monuimus. De aliis Hugonis hujus rebus gestis multa leges parte 2 Vesontionis: quibus lucem affundent tabulæ a nobis prolatæ in hujus operis Probationibus: quo genere testimoniorum nullum in historia vel sanctius, vel certius.

[152] De Episcopis, deque Abbatibus, vel Abbatißis ejus tempore ordinatis hæc obtulit vetustus codex, quæ obiter perlegisse juverit.
Promittunt subjectionem, & obedientiam Vesontionensi Ecclesiæ, in præsentia Domni Archiepiscopi Hugonis.
Lucia, nunc Faverniacensis ordinanda Abbatissa, secundum præceptum S. Benedicti. [Prælati sub illo ordinati.]

Durandus, ordinandus Abbas Lutrensis.
Berlaida, Castri Carnionis ordinanda Abbatissa, secundum præceptum S. Benedicti.
Helizabet, Palmensis ordinanda Abbatissa.
Theodericus, Basiliensis ordinandus Episcopus.
Alduidis Castri Carnionis ordinanda Abbatissa, secundum præceptum S. Benedicti.
Gaucerannus, Belicensis ordinandus Episcopus.
Beringarius, Basiliensis ordinandus Episcopus, MLVII Indict. X.
Burcardus, Lausannensis ordinandus Episcopus.
Eufemia, Faverniacensis ordinanda Abbatissa, secundum præceptum S. Benedicti.
Halaida, Castri Carnionis ordinanda Abbatissa, secundum præceptum S. Benedicti.
Heinricus, Lausonensis ordinandus Episcopus.

[153] Ab Hugone I, non prius discedo quam suum ei locum restituerim in Synodo Æduensi, [Interfuit Synodo Æduensi] cujus meminit Hugo monachus in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, his ipsis verbis; Mirandis plus miranda subjungo, quæ referentibus viris authenticis probata cognosco. Hæc sane referunt Gaufredus de Monte Sancti Vincentii, & Rainaldus Æduensis, qui adhuc præsentes sunt. Dux Burgundiæ Rotbertus Haganonem Æduorum Episcopum nimia infestatione gravabat, variisque prædonum incursibus passim Burgundia laborabat. Ea propter Episcopi, Gaufredus Lugdunensis, Hugo Bisontinensis, Accardus, Cabilonensis, & Drogo Matiscensis Æduam convenerunt, magnique patrem consilii prædictum Hugonem Cluniacensem Abbatem venire rogaverunt. Aderat illustrium multitudo copiosa virorum, populus confluebat infinitus, pro pace supplicans indefessis clamoribus. Adveniens ipse Dux, imo tyrannus, Æduam intravit; sed fastu maligno interesse conventui recusavit. At Pater Hugo, fervore caritatis concitus, tyrannum adiit: quem vehementer increpans, cunctis mirantibus tamquam ovem mitissimam secum adduxit. [quando S. Hugo Cluniac. dæmonem e conventu exire compulit.] Episcopis autem supplicantibus ut Pater Hugo pro pace agenda loqueretur, turbis undique conticentibus, & ex ejus ore pendentibus, sic ait; Qui pacem quærunt, qui Deum diligunt, nos audiant, nobiscum agant. Qui vero filius pacis non est, qui non ex Deo sed adversarius est, huic ex parte Omnipotentis præcipio, ut a nobis exeat, & operi divino non noceat. Vix dicta compleverat, cum ecce quidam statura procerus, facie truculentus, multis cum sequentibus egressus disparuit. Non fuit in tanta multitudine hominum, qui aliquem nosset egredientium. Mirabantur singuli, stupebant universi. Quærentibus invicem super his, non erat aliud respondere, nisi interdicente Sancto dæmones visibiliter exiisse, egressosque de turbis simul evanuisse. His ita depulsis; tantam mox prædicatio Sancti efficaciam habuit, ut eo jubente Dux ipse sui mortem filii, interfectoribus condonaret, & Ecclesia pacem reciperet. O beatum virum, cujus præsentiam Sathanas ferre non poteterat, cujus imperium invitus agebat! Res equidem mira, sed altiori miraculo cumulata. Quamdiu enim in conventu illo vir sanctus sancta perdocuit, sicut columba candida super caput ejus præsens apparuit. Quibus id videre datum est, Deum glorifica verunt; non enim omnes hanc videre gloriam meruerunt. Stephanus Archipresbyter de Parricejo, sub omni assertione, itidem se, licet indignum, testabatur vidisse.

[154] [anno, non 1072, vel 1055,] Hanc Synodum plerique aßignarunt anno Christi 1072; unde & Hugonem Archiepiscopum Bisontinum qui ei interfuit, secundum ejus nominis putarunt; qui fuit primus, ut mox ostendam. Labbeus in Synopsi Conciliorum anno MLV adscripsit. Ego veram illius epocham deprehendisse me arbitror, ex eo quod ait Hugo monachus, in ea Synodo factum esse hortatu S. Hugonis Abbatis, ut Dux Rotbertus sui mortem filii interfectoribus condonaret, & Ecclesia pacem reciperet. Fuit hic Rotberti filius Hugo, de quo sic Chronicon Autisiodorense, quod extat apud Labbeum Tomo 1 Bibl. novæ, pag. 293 ad annum MLVII. Hugo filius Rotberti Ducis, incendio subdidit villam Sancti Bricii: & perierunt intra ecclesiam viri & mulieres cum infantibus, numero CX. Et eodem anno ipse interfectus est. Addit Chronicon sequenti anno MLVIII, Clandestina irruptione captum est castrum S. Germani a militibus Rotberti Ducis, & Tebaldi Comitis: qui ingressi, nutu divino territi, quantocius exierunt: & hoc intra venerabiles Quadragesimæ dies. Huic optime notæ Chronico adversantur tabulæ inaugurationis Philippi I Regis, in quibus ei solennitati die Pentecostes anno MLIX, interfuisse legitur Hugo filius & Legatus Ducis Burgundiæ: non ergo ille biennio ante occisus fuerat. Verum hic Duchesnius & Sammarthani Chronico Autisiodorensi fidem suam non immerito servari volunt, & notari antiquarium, qui pro singulari littera H. Henricum Rotberti Ducis filium adhuc superstitem designante, Hugonem acceperit, & ad longum scripserit, historicæ veritatis haud levi detrimento.

[155] Ulturus igitur Dux Rotbertus filii necem, cujus certos auctores non noverat, quacumque eum ferebat suspicio Burgundiam populabundus pervagabatur. Sensit Agano Æduensis Episcopus suas & suorum clades: [sed 1058.] vocavit ad Synodum comprovinciales suos, Gaufredum Lugdunensem Metropolitanum, Accardum Cabilonensem & Drogonem Matiscensem Episcopos; Hugonem quoque Lugdunensem Archiepiscopum, magni nominis virum. Sed præcipuum hujus Concilii robur penes Hugonem Cluniacensem Abbatem fuit, cujus sororem Dux Rotbertus matrimonio sibi copulaverat: ejus enim comitate & odore sanctitatis sic ille delinitus est placatusque, ut cæsi filii injuriam remitteret, pacemque redderet Burgundiæ. Hujus Synodi tempus fuit (ut probabilißime) autumnus anni MLVIII, ultra quem plus duodecim annis Hugo I Bisontinam Sedem obtinuit.

[156] De Gaufredo Lugdunensi Archiepiscopo restat difficultas, [Gaufridus Lugd. idem qui & Humbertus:] ex eo quod nullis in Catalogis antiquis censetur. Verum (ut ego quidem existimo) censetur in omnibus, sed sub nomine Humberti. Nam ex brevi Chronico S. Benigni ad Cyclos paschales, Halinardo Lugdunensi Archiepiscopo, anno Christi MLII Romæ vita functo, succeßit in Archiepiscopatu Humbertus, & in Abbatia Benigniana Ioannes, Fiscannensis tum Abbas. Ad eumdem porro Humbertum Lugdunensem Archiepiscopum datæ sunt a Gregorio Papæ VII Epistolæ 36 & 76 libri I, & libri II Epistola 15, annis Christi MLXXIII, LXXIV & LXXV. Quare, qui medio tempore Æduensi illi Synodo interfuit Lugdunensis Archiepiscopus, idem Humbertus fuit: qui tamen ibi Gaufredus nuncupatur; uti & apud Nicolaum Arragonium in antiquis Romanorum Pontificum gestis: & apud Hildebertum, in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, sub finem: qui sanctus Abbas, [dicendus Humbertus Gaufridus;] ut & moriens ostenderet quam vigil & sollicitus fuerit circa commissarum sibi vigilias ovium, quibus potuit sermonibus Anniversarium Archiepiscopi Gaufridi & Guidonis Abbatis adesse nuntiavit: significans oportere defunctis Fratribus debita solvi beneficia. Obiit S. Hugo III Kal. Maji; Humberti porro Lugdunensis Archiepiscopi dies obitus adscriptus est in Necrologio S. Stephani Lugdunensis III Idus Maji. Nihil ergo dubii remanet quin binomius fuerit idem Archipræsul, Gaufridus ex familia, Humbertus ex Baptismo: cujus Sedis annos continuos habemus tres minimum supra viginti, ab anno scilicet MLII ad MLXXV.

[157] Sed de illo rursum alia nascitur difficultas, ex Chronico Hugonis Flaviniacensis, [male confusus cum Roberto successore Simoniaco,] qui Synodum relegens anno MLXXVII Augustoduni celebratam; Quinta autem die, inquit, quia Lugdunensis Sedes, Humberto Simoniaco expulso, & in locis Jurensibus Monacho facto, vacabat Antistite, a latere Domni Lingonensis electus est Gebuinus Archidiaconus, vir morū probitate venustus, ut præficeretur Lugdunensi Ecclesiæ. Atqui in Humberto, de quo diximus, nullum apparet vestigium simoniacæ labis, sed potius multæ res præclare gestæ per annos Sedis XXIII. Quo igitur facto ab Hugone Diensi, Apostolicæ Sedis Legato simoniæ convictus, episcopatu dejectus sit? Vidimus in codice Ms. S. Stephani Lugdunensis, inter Martyrologium & Necrologium, Catalogum Pontificum Ecclesiæ Lugdunensis, a quingentis circiter annis descriptum, in quo inter Humbertum Halinardi successorem, & Gibuinum inseritur quidam Robertus. Hunc esse opinamur illum ipsummet Gibuini decessorem simoniæ reum factum, [post depositionem Monacho Iurensi,] & in Iurensi S. Eugendi monasterio vestem indutum monasticam, pro quo apud Hugonem Flaviniacensem, sive auctoris lapsu, sive librarii oscitantia, irrepserit Humbertus.

[158] Addo videri & de hoc ipso Roberto locutum Chronicon Bezuense, ubi meminit Simonis regii juvenis, Rodulfi Comitis filii, qui Iurense S. Eugendi cœnobium expetiit anno Christi MLXXVII, ut in alio opere, speciali tractatu pluribus demonstrabimus. Præmiserat ante se (inquit Bezuensis) duos illustrissimos viros, [& quidem laudatissimo.] Dominum Rodulfum, & Dominum Franconem: secum vero duxit Dominum Robertum, Dominum Arnulfum, & Dominum Warnerium. Hi omnes & secundum genus seculi clarissimi, & secundum Dominum nobilissimi, postea se holocaustum Domino obtulerunt. Vides convenire hic omnia; nomen, tempus, monachismum ad S. Eugendum; sed & generis claritatem: quis enim dubitet quin Robertus ille, in Lugdunensem cathedram simoniace provectus, nobili familia ortus fuerit, cum per ea tempora vix nisi Principum ac Procerum filiis dignitates ejusmodi obvenirent? Quo etiam magis illi suspecti erant simoniæ quod favore potius cognatorum, atque opibus, quam merito suo ad ea fastigia pervenire vulgo existimarentur. His præmißis, Albericum nihil moror, qui contra antiquiorum omnium fidem, Philippum quemdam in archiepiscopatu Lugdunensi, Halinardo proximum successorem scripsit, ut referunt Sammarthani Galliæ suæ Christianæ tomo I.

[159] [Hugo 2 ante Episcopatum Notarius] LIV Hugo II de Montefalconis: hoc enim illi cognomen tribuit Calixtus Papa II, in Bulla qua Bisontinæ Ecclesiæ S. Ioannis Euangelistæ, bona sua & privilegia confirmat XV Kal. Martii, Indictione XIII, anno Dominicæ Incarnationis MCXX, Pontificatus secundo. Hunc Notarium fuisse ante Episcopatum, ostendunt in Chronico Bezuensi litteræ Pontii, Domini Bellijocensis, datæ anno MLXXXIII, Hugone, ex Notario archiepiscopatum Bisunticensis Ecclesiæ gubernante. Sedit per annos XV secundum veterem membranam, conscriptam tempore successoris ejus Hugonis tertii; [& in sine Monachus fuit, fundato S. Vincentii Mon.] nempe ex anno MLXXI in MLXXXVI, quo e vivis abiit IV Kalendas Octobris; sic enim de illo S. Pauli Necrologium, Quarto Kal. Octobris obiit Hugo, Archiepiscopus & Monachus. Quia vero Benedictinis monasterium ad S. Vincentii basilicam extruxit, in qua & sepultus est, conjectura est illum in ultimo morbo (ut olim solebant Procerum multi) monastico S. Benedicti habitu indutum, & in eo sepultum fuisse, ut Monachus censeri posset: vix enim ante Episcopatum Monachus esse potuit, qui ex Notario seu Cancellario publico creatus est Archiepiscopus.

[160] Adhuc Electus, & nondum constitutus Archiepiscopus, anno Christi MLXXII Dionysiano, sub finem (ut videtur) Iulii mensis, vel per initia Augusti, Spiræ convenit Henricum IV Germaniæ Regem, ubi Agnetis ejus matris interventu privilegium obtinuit, pro S. Pauli Ecclesia Bisontina: cujus temporum characteres in veteri apographo vitiati sic leguntur; Anno Incarnationis MLXVII, [Privilegiū a necdum ordinato obtentum non anno 1067,] Indictione IV, ordinationis Henrici XIV, regni XX. Atqui certum est ex Lamberto Schafnaburgensi, accurato sane scriptore, quod anno Dionysiano MLXXII (scripseram olim ad Sammarthanos, MLXXI) Henricus Rex in Natalem Sancti Jacobi, Wormatiæ occurrit matri suæ Agneti Imperatrici, de transalpinis partibus redeunti, ubi sex aut eo amplius annos jam demorata fuerat, sub nimia austeritate vitam instituens &c. Statimque compositis propter quæ venerat; [sed 1072.] a filio abscessit. Porro regnare cœperat Henricus ipso die Natalis Domini, primo scilicet die anni Dionysiani MLII: ordinatus autem seu coronatus fuerat Aquisgrani IX Kal. Iulii anni MLIV. Ex quibus apparet subscribendum illis tabulis, Spiræ datis (quo scilicet matrem abeuntem Rex comitatus fuerat) annum Incarnationis MLXXII, Henrici ordinationis XVIII, regni XX, Indictionem decimam.

[3] Ad Hugonem II est Epistola Ecclesiæ Basiliensis, pro ordinatione Electi sui Burchardi, ex Camerario Archiepiscopi Moguntini, data anno MLXXII. Cujus etiam rogatu Hugo cognomine Burgundio, servos quosdam a se libertate donatos, Ecclesiæ S. Stephani addixit. Eodem Hugone conscio & favente, Hugo dominus de Trevas, Ecclesiam in suo castro fundavit, sub patrocinio S. Petri Apostoli, [Quædam ab & sub eo acta:] & S. Marcelli Cabilonensis Martyris, anno Christi MLXXIII. Quo pariter anno probavit idem Hugo Archipræsul, ut Humbertus, Medullensis castri & Naviliacensis Dominus, & uxor ejus Raynodis, & frater Wicardus Archidiaconus conferrent S. Marcelli monasterio, Ecclesiam S. Laurentii de villa Pontis-Dubii: & Alexander Papa II Bisonticensem S. Magdalenæ Ecclesiam in tutelam Apostolicæ defensionis suscepit.

[161] [Raymundo Comiti in expeditionē Hispanicam commodat pecuniā 1092,] LV Hugo III, patre natus est Guillelmo Magno Comite Burgundiæ, cognomento Test-ardie, Raynaldi filio, Othonis Willelmi nepote; matre vero Stephania Allobrogum Comitissa; sic enim appellatur in in Necrologio Bisontino: cujus vocis quod sit significatum alius erit explicandi locus. Raymundo fratri, Castellæ Regum postmodum parenti futuro, cum esset in procinctu ad Hispaniensem expeditionem, dedit Hugo septies mille solidos probatæ monetæ denariorum: & vicißim aliquot fundos, & tradidit Raymundus Comes ad ejus Ecclesiæ emolumenta. Habemus hoc ex tabulis autographis insertis Acheriani Spicilegii tomo 9, a chronicis illis quidem, sed annum Christi MXCII spectantibus, ut colligitur ex Mariana lib. 10 hist. Hisp. cap. 1, & ex auctoribus ab eo laudatis: qui annus MXCII in tabulis Ecclesiarum Bisonticensium dicitur Hugonis tertii, Sedis septimus, ordinationis vero quartus. Inierat enim anno MLXXXVI, haud multo post obitum Hugonis II; triennio post, nempe anno MLXXXIX ordinatus fuerat, seu consecratus in Archiepiscopum, ut habet ejus temporis membrana vetus. Sed repugnare videtur huic chronologiæ, quod anno MXCII, Indictione XV, quarto Nonas Novembris, Raimondus Consul interfuisse legitur dedicationi Ecclesiæ S. Nicolai de Marthereto prope Vesulium. Num igitur ille exeunte hoc ipso anno, dederit se itineri ad Hispanicam expeditionem, an potius sequentis vernum tempus exspectarit, quo solent Reges ad bella procedere? Ad hoc respondeo, apparere ex Indictione, annum illum dedicationis, fuisse Dionysianum MCXI a Christi Natali deductum, Gallicanum vero MXCII a XXV Martii vel a Paschate derivatum, qui Dionysianum novem circiter mensibus anteverteret. Nam Indictio XV cœperat mense Septembri. Igitur mense Iunio præcedente (exempli gratia) in cursu erat Indictio XIV, quæ secundum Dionysii & Bedæ methodum, conveniebat anno Dionysiano MXCI.

[2] Hugonis III anno secundo, Guichardus, S. Stephani Archidiaconus, [varia sub & ab eo acta:] Ecclesiam suam bonorum suorum fere omnium heredem scripsit; genus suum maternum aperiens ex Dominis Salinensibus derivatum. Idem Hugo III, S. Vincentii monasterium, ab ejus decessore Hugone II fundari cœptum, & privilegiis muniit, & bonis opimis locupletavit, primum illi Abbatem Achardum præficiens, V Kalendas Octobris, anno Dionysiano MXCI. Sequenti MXCII contulit Ecclesiæ B. Magdalenæ, altaria de Boyseyres & de Sayens. Anno MXCV, Domini de Montefalconis, ipsi ejusque decessoribus ac successoribus Archiepiscopis ligios se esse profeßi sunt. Biennio vero post, nempe anno MXCVII monasterium Valliscluse de injustorum possessorum manibus receptum, tradidit Ecclesiæ S. Ioannis Euangelistæ: & Raymodis nobilißimæ matronæ opimam hereditatem Ecclesiæ suæ adjecit: cui etiam medietatem decimationum Ecclesiæ de Vileta restitui curavit.

[162] In itinere ad Terram sanctam, a Stephano fratre suo, Comite Burgundiæ quiddam beneficii accepit in utilitatem Ecclesiæ suæ, conscriptis tabulis in strata publica, circa castrum Ferretis, Indictione octava, adeoque anno MC. Eadem Indictione, [obiit in peregrinatione Hierosolymitana.] VI Idus Septembris, de manu Othonis Militis recepit quædam bona Ecclesiæ suæ, ab ejus majoribus inique detenta. Sequenti anno MCI e vivis exceßit Idibus Septembris, anno suscepti Archiepiscopatus quintodecimo. In Ecclesiarum archivis vidimus aliquot Bullas Calixti Papæ II, in quibus meminit Fratris sui Hugonis Archiepiscopi, qui in Jerosolymitana peregrinatione ad Dominum migravit.

§. V. Episcopi ab anno MCI ad MCLXVI: ubi de Faverniacensibus, primum Abbatissis, deinde Abbatibus.

[163] LVI Pontius, cognomine Hugo IV. Etenim Pontium ubique se ipse appellat, appellaturque a Paschale Papa II, non uno in diplomate, ut solent Episcopi de propriis nominibus nuncupari: cum autem cognomen illi esset Hugo, invaluit usus apud Bisontinos, ut post tres Hugones Archiepiscopos, [Pontius quomodo Bisontinis dictus Hugo IV,] ipse Hugo quartus nuncuparetur, quamquam in tabulis S. Magdalenæ de quadam colonia, trium Hugonum proximus successor Pontius aperte scribitur. Audita igitur morte Hugonis tertii, in itinere Ierosolymitano vita functi, datur illi successor Pontius: qui mox Bisontinam Ecclesiam B Mariæ Magdalenæ egregiis donis & privilegiis auxit, tertio Idus Januarii, Indictione X, anno Christi Dionysiano MCII, quem a Paschate deductum censet Notarius MCI. Porro anno MCVI Indictione XIV, Pallium accepit a Paschale Papa II, data Bulla Laterani, pridie Kalendas Ianuarii: eodemque anno, Nonis Augusti, Hunaldo S. Eugendi Abbati subjecit monasterium Cusantiense. Ineunte sequenti anno MCVII Valclusensem Ecclesiam tradidit Cluniacensibus, diplomate quod in Bibliotheca Cluniacensi Petri nomine prænotatur, in littera singulari P. scriptore hallucinato: quod donum firmat Paschalis Papa II, data Bulla apud villam S. Hippolyti, Cluniacensium juris, in Matisconensi Episcopatu sitam, VI Idus Februarii ejusdem anni MCVII.

[164] [& abdicato Episcopatu factus Monachus Prior Altæpetræ,] Quo etiam anno Pontius Archiepiscopus, cum altare de Useyes Ecclesiæ Altepetrensi addixisset; mox ipse ejusdem Ecclesiæ Prior factus est abdicato Archiepiscopatu. Hoc certe constat, vacante tum Episcopatu Bisontino, fuisse Widonem Archiepiscopum Viennensem, illo ipso anno MCVII auctoritate Apostolica Bisontinæ Sedis Vicarium constitutum, & quædam Altepetrensi Ecclesiæ a Wilenco Sedunensi Episcopo collata dona, in Pontii Prioris gratiam, eodem anno confirmasse. Quocirca ad hanc Widonis administrationem referenda sunt, Geraudi Lausannensis, & Radulfi Basileensis, novorum Episcoporum, sanctæ Vesontionensi Ecclesiæ subjectionis, reverentiæ, & obedientiæ coram Guidone Viennensi Archiepiscopo præstita Sacramenta. Hugonis quarti obitus notatur in Necrologio Bisontino ad XVI Kalendas Februarii: nam etsi abdicatus, Archiepiscopi appellationem etiam post mortem apud vulgus retinuit.

[165] [olim cum patre vestitus Cluniaci sub S. Hugone.] Siste hic, mi Lector. Pontium Hugonem non prius dimitto, quam meam de ejus natalibus conjecturam tibi aperuero. Anno Christi MLXXXVIII Wido Comes Matisconensis Cluniaci habitum monasticum indutus est sub S. Hugone Abbate, cum Widone & Pontio filiis suis. Pontio, ut verisimile est, nomen suum imposuit S. Hugo Abbas, sive in Confirmatione (ut Christianorum omnium mos est) sive propter monachismum, ut est plurimorum regularium Ordinum vetus consuetudo. Ita qui jam nomine Pontius erat, cœpit esse cognomine Hugo. Puer Pontius-Hugo, ut quondam Paulus secus pedes Gamalielis, sic secus pedes Hugonis Abbatis eruditus; cum in magnum virum crevisset, Hugone tertio Bisonticensi Archiepiscopo in expeditione Ierosolymitana exstincto, in ejus consanguineum Pontium-Hugonem, & Burgundiæ Principum, & Cleri ac populi vota consenserunt. In ea dignitate vix totis sex annis versatus, quietioris vitæ amore abdicavit, ac secesset in Altæpetræ monasteriolum, ad sex fere leucas horarias a Vesontione: ubi Prior constitutus, haud multo post, Altepetrensem suam Ecclesiam, per Guillelmum de Arguello suum in Archiepiscopatu successorem, Pontio Cluniacensi Abbati ejusque monasterio subjecit. Ex quo evidens est, diversum hunc fuisse a Pontio Cluniacensi Abbate, Merguliensis Comitis filio, qui ex Monacho S. Pontii Tomeriarum, Cluniacum veniens haud multo ante obitum S. Hugonis, nova ibi edita profeßione, ipsi in Abbatis officio succeßit. Habes igitur in Pontio Widonis Comitis Matiscensis filio, & Cluniacensem Monachum, & Hugonem, & Archiepiscopum Bisontinum, & denique Priorem Altepetrensem.

[166] LVII Guillelmus de Arguello. Est castellum de Arguello, collis vertici impositum, [Gulielmi Gesta præclara,] ad leucam fere horariam a Vesontione, nobilis quondam familiæ titulus: & hoc Guillelmo cognomen appingit successor ejus Ansericus, in diplomate pro Balernensibus, anno Dionysiano MCXXIX Indictione VII. Is primo anno sui Pontificatus, Christi MCIX XIII Kal. Martii, Bisontinæ Ecclesiæ S. Magdalenæ sua bona ac privilegia asseruit, & nonnullis de suo adjectis cumulavit, tum illo anno MCIX, tum anno quartæ Indictionis. Controversiam quoque, ortam inter S. Ioannis Bisontini Canonicos, & Monachos S. Benigni Divionensis, super Ecclesia de Algerens, & Capella de Loya-novella, communicatis cum Ganceranno Lingonensi Episcopo consiliis, composuit VII Idus Augusti, Indictione VII, anno Christi MCXIV, suæ ordinationis quinto: unde & deprehenditur annus MCX ejus ordinationis primus.

[167] S. Eugendi Ecclesias, in sua diœcesi constitutas, Hunaldo Abbati confirmavit; [abdicatio ultronea.] adjectis S. Georgii in villa Solciaco, & S. Albini in villa Annoras Ecclesiis. Pontio Abbati Cluniacensi Altepetrensem Ecclesiam addixit. Monetariam officinam quam Tezelinus Monetarius in privatis suis ædibus constituerat, in terram S. Ioannis Euangelistæ transtulit, anno suæ ordinationis tertio, Christi MCXII. Idem, jussu Paschalis Papæ II, reddidit Ecclesiæ S. Stephani Archidiaconatum de Dola. Ejusque tempore Stephanus de Montmerel heredem scripsit bonorum suorum S. Ioannem Euangelistam: testibus inter alios Pontione Belicensi Episcopo, & Mainerio Decano. Post novem fere administrationis annos abdicato Archipiscopatu diu fuit superstes in Clero Bisontino cum Archidiaconi dignitate. Mirum est autem, quod ejus nomen, neque in antiquis Archiepiscoporum catalogis, neque in Necrologiis reperitur: cum alioqui plurima ejus exstent in religiosißimas quasque Ecclesias beneficia, & pro suo Anniversario contulerit Ecclesiæ B. Ioannis Euangelistæ altare de Vincella, in territorio Scodinga.

[168] LVIII Ansericus, ex Decano Æduensi iniit anno MCXVII: [Anserici Acta varia.] nam duas tabulas perlegimus ex archivo S. Magdalenæ, datas anno MCXXIV Indictione III, pontificatus ejus anno octavo. Novus Archiepiscopus, post Concilium Divionense, quod anno MCXVII, præside Guidone Viennensi, Apostolicæ Sedis Legato, celebratum est, Humbertum Dominum Salinensem cum Benignianis Monachis conciliavit, de quodam proventu supra Salinas, VI Idus Maji: qua de re nos pluribus egimus in Divione nostra Christiana. Hujus tempore Calixtus Papa II Bisontinas S. Pauli & Sanctæ Magdalenæ Ecclesias egregiis privilegiis donavit: & ad eum dedit Breve Apostolicum anno MCXXII, Pontificatus IV, super contentione duarum Ecclesiarum Bisonticensium de maternitatis prærogativa, quod nos Historiæ Trenorciensis Probationibus illigavimus: cum alio Anserici ipsius diplomate ejusdem argumenti, dato Indictione X, anno MCXXXIV, feria secunda post Dominicam Lætare Jerusalem; quæ feria in mensis Martii diem XXVI tunc incurrit: cui subscriptus est, inter alios plurimos, Maynerius de Nigra porta.

[169] [anno 1119 & seqq.] Idem anno MCXXII, in Octava Assumptionis B. Mariæ, Petrum cognomento Venerabilem, in Abbatem Cluniacensem consecravit. Idem Aonii, S. Eugendi Abbati, Ecclesiam de Sarroniaco contulit: aliasque suæ diœcesis jam eidem monasterio partas confirmavit, annis MCXIX & MCXXIX. Cum Raynaldo Burgundiæ Comite, super juribus regalibus pacem reformavit, qualis fuerat decessorum ejus cum Guillelmo Comite, patre tertii Hugonis Archipræsulis; & cum Comite Stephano, ejusdem Hugonis fratre.

[170] [item anno 1137] Anno MCXXVII Dionysiano, sed Gallicano MCXXIII, novis Ascetis Constantino & Roberto fratribus, in Valle Sancti Ioannis prope Serram, V Kal. Decembris basilicam consecravit: eorumdemque posseßiones confirmavit anno MCXXX Dionysiano, Gallicano MCXXXI: quæ omnia postmodum transiisse videntur in rem & nomen Abbatiæ de Aceyo, diœcesis Bisontinæ, Ordinis Cisterciensis. Idem anno Dionysiano MCXXIX, Gallicano MCXXX, Aimoni Balernensi Abbati partem parochiæ de Cognosch confirmavit, partem donavit, annuente inter alios Guillelmo de Arquel, quondam Archiepiscopo. Sibyllæ deinde Palmensi Abbatissæ, anno Dionysiano MCXXXI Ecclesiam de Villagundry vindicavit. Tum anno MCXXXII Ecclesiæ S. Pauli, Michem cum sede caldariæ, & injuriam illuc pertinentem apud Salinas stabiliunt, ex dono Walcheri Domini Salinensis, qui se tabulis illis Humberti filium, Walcheri alterius nepotem fuisse significat. Exinde Ecclesiam B. Mariæ de Caritate, ab Augustinianis receptam, Cisterciensibus tradidit, secundum consecrationem Basileensis Episcopi Adalberonis, Dominica die, tertio Idus Februarii, anno MCXXXIV. Per quæ tempora, etiam fundationem Locicrescentis, seu Trium Regum Abbatiæ, Ordinis ejusdem Cisterciensis promovit.

[171] Idem anno MCXXXI ad Garlandum, Priorem S. Pauli Bisontini, leges sanxit concordiæ, tenendæ inter Ecclesiæ suæ regulares & seculares Canonicos. Sequenti anno MCXXXII, XV Kal. Octobris. Anno MCXXXII Innocentius Papa II, Canonicos regulares Augustinianæ strictioris normæ, [anno 1131 & seq.] in S. Pauli Ecclesiam immiserat, dato diplomate Cluniaci, per manus Aimerici S. R. E. Diaconi Cardinalis & Cancellarii, tertio Nonas Februarii, Indictione X, Incarnationis Dominicæ anno MCXXXII, Innocentii Papæ II Pontificatus anno secundo; quod incipit, Dilecto filio Gerlando Priori de Sancto Paulo: quo vetuit, ne quis qui S. Augustini Regulam sequi nollet in B. Pauli familiam admitteretur. Unde evenit, ut sensim per centum & viginti annos deficientibus Canonicis secularibus, anno demum MCCLII domus tota in regulare institutum consenserit, cui eo nomine primus Abbas præfectus est Stephanus de Cicons.

[172] Eodem anno MCXXXII, XV Kal. Octobris, nobilem Faverniacensem Ecclesiam, [Faverniacensis Virginum Abbatia deserta, in emphiteusim data an. 1132:] quæ antiquis temporibus religione Sanctimonialium floruerat, tunc vero ab omni religionis cultu alienam, & ab incolis suis desertam; Stephano Casæ-Dei Abbati ejusque Monachis, inhabitandam & regendam tradidit; præsentibus & annuentibus loci Advocatis, Raynaldo Consule, Vidone de Juncivilla & Henrico fratre ejus, Theobaldo de Rubeomonte, Humberto de Jussiaco & Ludovico fratre ejus. Hoc vero monasterium B. Mariæ Virginis de Faverneyo, Guillelmus Simonin Archiepiscopus Corinthiensis, Bisontini Archiepiscopi Suffraganeus, novißime, anno MDCXIII Kal. Novembr. auctoritate Apostolica, & virtute rescripti Apostolici, univit & incorporavit Congregationi Sanctorum Vitoni & Hidulphi, in qua strictior viget Benedictinæ Regulæ observantia.

[173] [veteres istic Abbatissæ aliquæ:] Quod spectat ad veterem statum Monialium Faverniacensium, legi in antiquo codice Bisontino; Ego Lucia, nunc Faverniacensis ordinanda Abbatissa, subjectionem & reverentiam a sanctis Patribus constitutam, & obedientiam secundum præceptum S. Benedicti, sanctæ Sedi Crisopolitanæ Ecclesiæ, in præsentia Domni Hugonis Archiepiscopi (erat hic Hugo I) perpetuo me exhibituram promitto, & propria manu firmo, & infra; Ego Eufemia, Faverniacensis nunc ordinanda Abbatissa &c. in præsentia Domni Hugonis Archiepiscopi, & reliqua ut supra. Ad hujus Monasterii fundationem, [in quibus Detta, Soror Wildradi Ab.] primamque originem pertinet, quod legi in veteri Kalendario seu Necrologio, quod proxime præmittitur Chronico Ms. Hugonis Flaviniacensis, in Bibliotheca Collegii Claromontani, his ipsis verbis; XI Kalendas Novembris Detta obiit, soror sancti Widradi, quæ fecit Monasterium sancti Widradi Andochii Eduense: & alia soror fecit Monasterium Faverniacense.

[174] Tempus ex Widradi ætate colligi potest: sed hæc non recte definitur in Chronico Hugonis Flaviniacensis, [Flaviniac. Abbatum sec. 7 & 8] qui veram ejus epocham multis annis antevertit. Quatuor enim primos Flaviniacenses Abbates, hoc ordine & his temporum adscriptis notis recenset tomo primo Bibliothecæ Labbeanæ.

[175] I Magoaldus, tempore Mauricii Imperatoris ordinatur Abbas, fundato prius Monasterio Flaviniacensi, anno Christi DCI, Gregorii Papæ IX; cui præfuit Magoaldus annis XLVIII (ita Ms. codex, pro quo apud Labbeum leges LVIII, fortasse librarii lapsu.) Obiit IX Kal. Augusti, Clodovei II Regis anno XI, Christi DCL.

[176] [apud Hugonem Flaviniac. turbata Chronologia,] II Widradus, ordinatur Abbas XI Kal. Maji, Christi anno DCLI. Præfuit annis XII. Obiit V Nonas Octobris, DCLXIII. Datum est Widradi quoddam testamentum anno primo Theoderici Regis, apud Sinemurum. Hunc Hugo interpretatur filium Childeberti Iunioris: & de suo addit characteres aliquot Chronicos, falsos omnes; hoc est, annum ab Incarnatione Domini DCVI, Focæ Imp. tertium, secundum post transitum S. Gregorii Papæ, primum Saviniani ejus successoris, præsidente Lugdunensi Ecclesiæ Secundino Archiepiscopo. Dißimulat autem testamentum prius ejusdem Widradi Ahbatis, datum anno IV Chilperici: unde colligere debuerat, prius testamentum Widradi, datum esse anno Christi DCCXVIII vel DCCXIX; posterius autem datum esse anno DCCXX vel DCCXXI, qui fuit primus annus Theoderici IV, filii Dagoberti Iunioris secundum Henschenii verisimilem sententiam; non autem Theoderici I, qui fuit Clodovei magni filius primogenitus; neque (ut asserit Hugo) Theoderici secundi, qui fuit (ut dixi) filius Childeberti junioris; neque Theoderici III, Clodoveo II patre nati.

[177] III Gayronius, qui & Geruinus dictus legitur in veteri Necrologio, mendose autem Gaguinus in Sirmondi Analectis. Hunc Hugo ordinatum fuisse ait anno Christi DCLXIII, mortuum anno DCCLV, V Nonas Octobris, in expeditione Pippini, quem Imperatorem appellat; adeoque fuisse Abbatem per annos duos & nonaginta: qui si factus fuerat Abbas annos natus XXX, obierat annos natus CXXII, & in castris Pippini, homo id ætatis. Quis hoc sibi persuadeat?

[178] IV Manasses, ordinatus anno DCCLV, obiit anno DCCLXXXVII, Nonis Novembris, XXXIII anno suæ ordinationis. Ab hoc ascendamus ad tres superiores. Fecit Widradus duo testamenta proprie dicta, [meliori calculo reformata.] hoc est tabulas ultimæ voluntatis. Posterius datum est XV Kal. Febr. anno I Theoderici quarti, qui fuit Christi DCCXXI. Eodem anno vivere desiit V Nonas Octobris. Duodecim annis præfuerat, adeoque inierat ex XI Kal. Maji anni DCCIX. Qui Widrado succeßit Gayronius, obiit anno DCCLV; Ab anno DCCXXI ad DCCLV, sunt anni XXXIV. Totidem annis Abbas fuit Gayronius. Rursus ante Widradum præfuisse dicitur Magoaldus annis XLVIII, De annis DCCIX detrahe annos XLVIII, supersunt anno DCLXI. Hoc anno Christi DCLXI iniisse videtur Magoaldus præfecturam suam in Monasterio Flaviniacensi. Per hæc tempora fundarunt piæ Widradi Sorores Monasteria, Æduense S. Andochii, & Faverniacense: sed quo præcise anno, quis vaticinetur? Hoc certius, si vera hæc nostra est epocha, non posse pro S. Andochii Æduensi Monasterio accipi illud a S. Maria nuncupatum, de quo S. Gregorius Registri libro XI epist. XI ad Thalaßiam sive Thessaliam Abbatissam data, quod agente Syagrio Episcopo a Brunichilde Regina fundatum creditur. Porro sicut habemus ex Necrologio Flaviniacensi citato, Dettam S. Widradi sororem, [Dettæ soror Gudila Fundatrix Faverniac.] Augustodunensis S. Andochii Parthenosis fundatricem; sic, opinor, habemus sororem ejus Gudilam, seu Godoliam, Faverniacensis Monasterii primam matrem & conditricem, Sainte Gude vulgo nuncupatam: cujus mentio in Vita Sanctorum Bertharii & Athaleni Martyrum, per tempora Pippini Regis & Wayfarii Aquitaniæ Ducis: quia hic eorum corpora diligenter quæsita, honorifice sepeliri curavit.

[179] [cujus locus a Normannis vastatus,] Ad-casus Faverniacensis Monasterii pertinet diploma quo Ludovicus Rex (Transmarinus) XVI Kal. Martii, anno regni sui III, Indictione XIII (Hic est annus Christi DCCCCXL) ad preces Ugonis Comitis, dat Adalardo, ejusque conjugi Addilæ, eorumque heredibus duas Abbatias, sitas in pago Portensi, nempe Faverniacum & Offonis-Villam; conditione adjecta, ut post eorum decessum, ad id quod hactenus fuisse noscuntur, eædem Abbatiæ absque diminutione sive deterioratione revertantur. Fuerant scilicet a Nortmannis vel ab Hungaris spoliatæ, atque a Regularibus tantum non desertæ: ideoque eorum fundi, ne vacui & inculti penitus devastarentur, haud imprudenter laicis commendabantur, commodiori tempore ad Ecclesiam aliquando redituri. Habe has tabulas ex archivo Benigniano.

[180] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Lodowicus, gratia Dei Rex. Si fidelium nostrorum congruis petitionibus aures accommodamus, præcessorum nostrorum Regum consuetudines obtinemus, eosque nostræ Celsitudini magis familiariores, reddimus. [a Ludovico R. an. 940 etiam fuerat datus] Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris, tam præsentibus quamque futuris, quod inclitus Comes Ugo adierit nostram præsentiam, deprecatusque sit, ut quasdam Abbatias cuidam nostro fideli, nomine Adalardo, suæque conjugi Addilæ, eorumque heredibus daremus, sitas in pago Portensi: quarum monasteria, unum dicitur Faverniacum, dicatum in honore S. Mariæ; alterum dicitur Offonis-villa, dicatum & ipsum in honore S. Leodegarii Martyris. Faventes itaque libentissime precibus præfati gloriosi Comitis Ugonis, concedimus eisdem, [secularibus ad emphiteusim.] Adalardo, uxorique ejus Addilæ, cum omni integritate supradictas Abbatias: hoc est, Faverniacum cum omnibus appendiciis suis, videlicet cum ecclesiis, villis, mancipiis utriusque sexus, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, exitus & regressus, quæsitum & inquirendum. S. Leodegarium similiter totum & integrum, similiter cum omnibus ad se pertinentibus. Ita dumtaxat ut hoc præcepto Altitudinis nostræ, quod fieri eisdemque dari jussimus, quamdiu advixerit ipse Adalardus, & uxor ejus jam dicta, ac heredes illorum, asscriptas Abbatias teneant atque possideant: post illorum vero quandoque decessum, ad id quod hactenus fuisse noscuntur, eædem Abbatiæ absque diminutione sive deterioratione revertantur. Et ut hoc firmius statutum nostrum permaneat, hoc eis præceptum exinde fieri jussimus, & annulo nostro insigniri.

Signum domni & gloriosissimi ✠ Ludowici Regis. Odilo notarius, ad vicem Heirici Episcopi summique Cancellarii, recognovit. Datum XVI Kalendas Martii, regnante gloriosissimo Rege Ludowico anno III, Indictione XIII. Actum villa Gurziaco super Madernam fluvium.

[181] [Abbates Faverniacenses sec. 13] In scriniis Bisontini Archiepiscopatus lego, Abbates Faverniacenses, Oliverium anno MCCXCIV ab Odone, Guillelmum MCCCXXVI a Vitali, Joannem MCCCXXXV ab Hugone Bisontinis Archiepiscopis ordinatos, prius præstito de more fidei & obedientiæ sacramento. Obiit Ansericus XII Kal. Maji MCXXXIV; merito dictus a successore Humberto Vir reverentissimus.

[182] LIX Humbertus sedit annis XXVII. Iniit anno MCXXXIV; [Quædam acta Humberti,] unde est quod privilegium amplißimum, quo S. Vincentii Bisontinam Ecclesiam prosecutus est, datum extat anno MCXL, Ordinationis ejus anno septimo. Ecclesias S. Petri de Tromarey, & S. Mauricii de Brucey anno MCXXXV Indictione XIV, dedit Manegaldo Decano transpontanæ Ecclesiæ Bisontinæ S. Mariæ Magdalenes, Apostolorum Apostolæ. Anno MCXXXVIII Dionysiano, sed Gallicano MCXXIX Indictione I, die secundo mensis Martii, Petro S. Stephani & ejus Ecclesiæ, sua bona ac privilegia confirmavit. Eodem anno MCXXXVIII dedit Brochardo Priori Vergiacensi Ecclesiam Ladonensem, ea conditione, ut Prior Ladonensis singulis annis Bisuntium veniret, cum duobus Fratribus & duabus cappis, in die Revelationis S. Stephani, festum ibi celebraturus.

[183] Anno MCXLII prædictæ S. Stephani Ecclesiæ, decimas de Viletia asseruit. Anno MCXLVI Dionysiano, III Idus Aprilis, [in quibus more Gallico annus inchoatur 9 mensibus citius.] suam monetæ Bisontinæ partem oppigneravit Canonicis S. Ioannis, pro solidis ter millibus sibi commodatis, in persecutione, quam a Raynaldo & Guillelmo Burgundiæ Comitibus perpessus erat. Eodemque anno ac die, mansum unum ad introitum claustri, & vineam apud Bergilias in Sessel positam eis dono dedit. Cum autem in tabulis autographis subscriptus sit annus MCXLVII cum Indictione nona; ex hac Indictione deprehendimus, annum hic adscribi a XXV Martii, vel a Paschate, deductum veteri more Ecclesiæ Gallicanæ, qui idcirco Dionysianum novem circiter mensibus antevertit: quod & in plurimis illorum temporum diplomatibus observavimus, præsertim a Calixto Papa II, & Humberto Archiepiscopo datis.

[184] [Dedicationes altarium Vesontione per Eugenium 3] Eodem Humberto annuente, Richardus de Montefalconis dedit Ecclesiæ S. Stephani villam Villiacum, pridie Idus Iulii, anno Dionysiano MCXLVII, Indictione X. Sequenti MCXLVIII III Nonas Maji, Eugenius Papa III Ecclesiæ S. Ioannis altare majus consecravit: de quo sic proprium Martyrologium: Consecratum est hoc altare in honore dominicæ Resurrectionis, & Sanctissimæ Dei Genitricis Mariæ, & Beati Joannis Apostoli & Euangelistæ, & sanctorum Martyrum Stephani, Vincentii, Ferreoli & Ferrucii, per manus Domini Eugenii Papæ tertii, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo, III Nonas Maji; & alio loco: III Nonas Maji, Apud Bisuntium Dedicatio majoris Ecclesiæ Sancti Joannis Euangelistæ, per manus Domini Eugenii Papæ III, adsistentibus & cooperantibus Archiepiscopis, Humberro Bisuntino, Balduino Cæsariensi, Henrico Eboracensi: Episcopis autem, Hymaro Tusculano Cardinali, Hugone Altissiodorensi, Arnaldo Austodriensi vel Austroriensi, [ipsius ecclesiæ dedicatio triplex.] Navarrone Cantiensi, Crisandino Mantuano. Ex Ordine Canonicorum (qui Liber S. Protadii vulgo nuncupatur, quod ab eo cœptus fuerit, cum sit tamen a recentioribus interpolatus) antiquitus celebrabatur Dedicatio Ecclesiæ S. Ioannis Euangelistæ XI Kalendas Martii. Illam deinde augustiore forma restitutam Hugo I Archiepiscopus solenni ritu consecravit Nono Kalendas Octobris. Tertia & ultima Dedicatio per Eugenium Papam III, non memoratur in illo veteri Ordine Canonicorum, quamvis duabus prioribus posthabitis sola nunc per totam diœcesim celebratur, ex mandato ejusdem Pontificis, quod est datum Lausannæ, XII Kal. Iunii, MCXLVIII.

[185] Adoni II S. Eugendi Abbati contulit Humbertus Ecclesiam de Sourosc, [Consecratio Landerici Episc. Lausann.] & alias suæ diœcesis Ecclesias confirmavit anno MCL Dionysiano. Consensit ut S. Stephani Canonici, Raymbaldo Bellifontis Priori darent Ecclesiam de Pins anno MCLII. Cum Odone Campaniensi, Raynadi & Guillelmi Burgundiæ Comitum nepote, transegit de censuariis potestatis de Quingey anno Dionysiano MCLIV, Indictione II. Ecclesiam de Assum cum appendiciis suis, de Narduini cujusdam manu vindicatam, Bellifontanæ Ecclesiæ donavit anno MCLV. Petro Abbati & Ecclesiæ S. Vincentii dedit Ecclesiam de Tisia anno MCLX, Indictione VIII. Eodemque anno Landericum de Durnæ, ex Decano S. Ioannis Bisonticensis, Lausannensem Episcopum consecravit, adstantibus & cooperantibus Ardulcio Gebennensi & Willelmo Bellicensi Episcopis.

[186] Hujus consecrationis mentio est in tabulis Humberti Archiepiscopi de divisione jurium Ecclesiæ B. Mariæ Magdalenæ, inter Decanum & Canonicos: quæ tabulæ describuntur a Gerardo Archiepiscopo Bisontino, mense Augusto anni MCCXXI, & datæ notantur anno MCLX, Indictione II. Cum autem anno MCLX conveniat Indictio octava, [anno 1160,] Indictioni porro secundæ annus MCLIV; opinabar aliquando ex Indictione emendandum esse annum Christi, & pro MCLX restituendum MCLIV. Sed quæstione ad incudem revocata, cogitavi primum, ubi non convenit Indictio cum anno Christi, præsumendam esse hallucinationem tabellionis, potius in Indictione quæ abstrusior est, quam in anno Christi qui vulgo notior, ut monet Covarruvias ex antiquioribus. Deinde in tabulis Bellifontani subscriptum reperi Landricum adhuc Decanum anno MCLV, Indictione tertia: unde certo concluditur non fuisse illum ordinatum Episcopum anno MCLIV. [non 1154:]

[187] Denique in Ms. Catalogo Lausannensium Episcoporum qui penes me est, legi expreßis verbis, consecratum Landricum anno MCLX: ei porro deceßisse B. Amedeum, [cum decessor Amedeus obiisset an. 1159:] cum Episcopus fuisset per annos XIV; ordinatus fuisset die festo Sanctæ Agnetis, XXI Ianuarii, quæ erat Dominica dies anno MCXLV: obiisset MCLIX, XXVII Septembris: quæ quidem edenda tradidimus Sammarthanis in serie Episcoporum Lausannensium: sed in editione eorum error irrepsit a Typographo, cum ait; In Catalogo Ms. notatur oriundus de castro quod dicitur Costa, prope S. Antonium. Nam locum natalem B. Amedei non existimaverim Costam, quæ fere media est inter Viennam & Gratianopolim (hic enim locus cum leucis pluribus a S. Antonio distet, [hujus patria.] dici non potuit prope S. Antonium) sed potius locum quem tabula Delphinatus appellat Chastellar, qui inter S. Antonium & Iseram fluvium medius est, & S. Antonio pene contiguus. Quare legendum opinor; Oriundus de castro quod dicitur Chastellar, prope S. Antonium. Hæc obiter de loco natali B. Amedei, quem certius est cæli civem fuisse, undecumque hujus terræ puncti ortum habuerit.

[188] Humbertus adhuc anno Christi MCLXI Indictione IX, multa bona contulit in Ecclesiam S. Ioannis; quæ, [Cessio Humberti jam senis] inquit, lacte sui beneficii, me puerum nutrivit, provectum in Pontificali Cathedra collocavit, senem baculo dignæ compassionis sustentavit. Inter alia, octo Ecclesias illi subjecit, quarum duas, de Tyl, & de Pontereyntru Anniversario suo deputavit. Ipse haud multo post abdicato Archiepiscopatu, ad S. Pauli in regulam habitumque conceßit: unde in ejus Ecclesiæ Necrologio scriptum; Kalendis Octobris obiit Humbertus Archiepiscopus, Canonicus noster, hic sepultus. Eum adhuc in vivis fuisse anno MCLXV comperimus ex tabulis Pontiæ Burgundiæ Comitissæ, pro Palmensi puellarum monasterio, quibus præsens interfuit, adhuc titulo, sed non officio Archiepiscopus. Gratia pollens apud Fridericum I Imperatorem, regiam ejus tutelam Ecclesiæ suæ obtinuit. Probavit, [Acta aliæ.] ut Sibylla Palmensis Abbatissa suum quemdam proventum salis, in villa S. Hippolyti, Christiano Lucellensi Abbati concederet. Iuvit fundationem Roseriensis Cisterciensium monasterii: primusque in suæ diœcesis loco Ulnens, Ordinis Tartensis, & regulæ Cisterciensis Moniales instituit, quæ nostro ævo Dolam transductæ priscum Ulnensium nomen retinent; quemadmodum & e Tarto veteri Divionem translatæ, Tartenses hodieque appellantur. Gravem Ecclesiæ suæ cum Episcopo Lausannensi controversiam, ab Orliebo Basileensi Episcopo, Sedis Apostolicæ Legato, dirimi passus est anno Christi MCLIV.

§. VI. Reliqui per seculum XII Antistites.

[189] LX Waltherius II, filius Hugonis II, frater Odonis II, & patruus Hugonis III, Burgundiæ Ducum, Clero addictus ab adolescentia, Archidiaconus subscribitur in tabulis, quibus Dux Odo ejus frater villam Villariensem Oscaræ fluvio impositam Benignianis restituit, nulla adscripta temporis nota. Postmodum S. Stephani Bisontinæ Ecclesiæ Decanus, anno MCLII, Indictione XV, Raymbaldo Bellifontis Priori Ecclesiam de Pins, Capitulo suo consentiente, addixit. Deinde Humberti successor dictus, pro Bellævallis monasterio sententiam protulit anno MCLXII, Bisontinum Electum sese appellans. Porro cum sequenti anno MCLIII. Godefridus Lingonensis Episcopatu abdicato in Claramvallem suam se recepisset, locum ejus obtinuit Waltherius: sic enim habet anno illo breve Chronicon Benignianum ad Cyclos paschales; MCLXIII dimisit Episcopatum Godefridus, [Waltherius 2, transit ad Lingonensem Episcopatum,] & Galtherius filius Hugonis Ducis Episcopus factus est: tum ad annum MCLXXIX; Obiit Walterius Lingonensis Episcopus VI Idus Januarii: successit Manasses. Multis rebus in Episcopatu præclare gestis Luniacensem Carthusiam fundavit, factus ibidem Carthusianus, ibique sepultus.

[190] Illi ex Imperio in regnum remigrandi occasio fuisse videtur, ne Friderici Imp. schismate involveretur, neve a partibus divideretur Ludovici VII Francorum Regis, [propter schisma Fridericianum:] fratrisque sui Odonis Burgundiæ Ducis, qui a legitimo Papa Alexandro III stabant. Anno illo MCLXII, inquit Albericus in Chronico, Imperator Fredericus a Rege Francorum invitatus, ut sublato schismate, Romanæ Ecclesiæ pax firma redderetur; Concilium in territorio Vesontionum, Dola villa super Sagonam fluvium, in Decollatione S. Joannis Baptistæ convocavit. Sed in tanto conventu Regum, Ducum, Comitum, Archiepiscoporum, [cui extinguendo] Episcoporum, & Abbatum; Clarevallensium consilio & instinctu, Rege Franciæ ab Imperatore averso; quique sine effectu, eadem & adhuc graviore permanente discordia, in sua redierunt.

[191] [frustra laboratum erat,] Erratum hic est, sive ab Auctore, sive a librario, in loco Concilii, seu Comitiorum totius fere orbis Christiani ad tollendum schisma. Distat enim Dola ab Arari tribus fere horariis leucis. Illorum vero Comitiorum locus non fuit Divio, ut putavit Platina; non Ledo, vulgo Lons le sauvier, ut suspicatur Vignerius in Bibliotheca; non Vesontio, [non Dolæ,] ut visum Alberto Stadensi, & Krantzio lib. 6 Saxoniæ, cap. 18; sed oppidum Arari impositum, vulgo Laone, Hugoni Pictavino in historia Vizeliacensi Lovigenna, [Divione aut Vesontione,] Fredegario Latona cap. 58: quo loco dicit resedisse Dagobertum Regem aliquantis diebus, ibique Bernulfum fratris sui Ariberti avunculum interfici jußisse: & cap. 90 ubi de Flaocato, Villebadi Patritii peremptore, refertur, quod Cabiloni febre correptus, indeque Latonam Arari adverso properans, animam efflarit ex itinere, post patratam Villebadi cædem die undecimo, & in S. Benigni Divionensi basilica sit sepultus.

[192] Refert Vignierius citato loco, diploma Friderici Imp. quo Arducii Gebennensis Episcopatum a Ducis Bertoldi de Zeringen, & Comitis Gebennensis Amedei invasionibus vindicat: [sed Latonæ an. 1162, in conventu Generali ibidem.] datum VII Idus Septembris MCLXII, Indictione X, anno regni ejus decimo, Imperii septimo, in archiepiscopatu Bisuntinensi, apud Pontem Laonæ, ubi fere omnes, inquit, Imperii nostri Principes convenerant. Friderici Imp. tractoria ad Eraclium Lugdunensem Archiepiscopum; Universorum nostrorum Principum consilio colloquium indiximus, IV Kal. Septembris, ad Pontem Laonæ, inter Divionem & Dolam: & epistola ad Matthæum Ducem Lotharingiæ; IV Kal. Septembris, in die videlicet Decollationis Sancti Joannis Baptistæ, super fluvium Saonam Concilium celebrare statuimus. Godefridus Monachus Coloniensis in Chronico, ad annum MCLXII; Igitur generali Synodo indicta in municipio quod Ladona dicitur, super fluvium Saonam, in episcopatu Bisontino, Imperator cum Papa Victore, multisque Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibusque adfuit, in Decollatione S. Joannis Baptistæ. Erat olim Ladona, seu Latona, aut Laona oppidum duplex, ad utramque Araris ripam: quod ad sinistram ripam erat, ætate nostra dirutum deletumque est: quod vero superest ad dextram ripam, hodie non Latona pure, sed S. Joannes de Latona nuncupatur.

[193] LXI Herbertus intrusus & improbus. Celebrandi ad Latonam conventus disturbato consilio, Fridericus Imp. in Alexandrum III, ejusque fautores commotior, Waltherio Bisontino Electo, seu pulso, seu sponte abdicanti, [Waltero suffectus Herbertus schismaticus:] ut ad Lingonenses infulas transiret, Herbertum suffecit: qui & conjunctim a Victore Antipapa, in Imperatoris aula constitutus est Legatus. Vidimus complures ab eo confectas tabulas annis MCLXIII, IV, V & VI; in quibus, & in appensis ad eas sigillis scribitur, Herbertus Bisuntinus Electus, Imperialis aulæ Legatus. Anno MCLXV tantum electus Abbatiam Berhiliarum, & cambii tabulas sibi ab Imp. Friderico asseruit: Petronillæ quoque Castri-Karoli Abbatissæ sua jura firmavit.

[194] Porro anno illo MCLXVI, non amplius Electus, sed pleno jure Archiepiscopus legitur, [consecratus primum anno 1166:] in aurea Bulla Friderici Imp. Ecclesiæ Viennensi data, apud Bisuntium XVI Kal. Aug. anno Incarnat. MCLXVI, Indict. XIV, Friderici Imp. anno regni XIV, Imperii XII, sicut legimus Viennæ in antiquis membranis, quarum compendium editum est in Bibliotheca Floriacensi, & in Antiquitatibus Viennensibus Ioannis le Lievre: sed in anno Christi depravatum, qui notatur apud illos MCLXXVI; cum fuerit MCLXVI, ut evidens est ex Indictione, & Imperii Regnique annorum notis: scribiturque ab illis Ilbertus, qui fuit Herbertus. Adde quod anno MCLXXVI, non erat in vivis Herbertus, sed illi exstincto jam a sex annis Ebrardus successerat. Et notandum quod in eo Cæsareo diplomate Herbertus, quippe ut Pontificius Legatus, ante Drogonem Lugdunensem Archiepiscopum honoris causa appellatur.

[195] Anno MCLXVIII concordiam quamdam sancivit inter Monachos de Caritate, & Pontium de Rocha. In quibusdam chartis Ecclesiæ S. Pauli, scribitur, Herbertus Dei gratia Bisuntinæ Sedis Archiepiscopus humilis, anno MCLXIX Kal. April. Indictione II, & MCLXX, IV Idus April. [funesto interitu circiter 1170 extinctus,] Indictione III. In sacrario S. Ioannis superest Crux, ex auro puro apprime elaborata, Herberti Archiepiscopi munus, cujus & nomen præfert: sed sese ipse (quod caput erat) Deo pariter non obtulit, homo perditæ vitæ, & schismatis in Ecclesia præ aliis multis incentor: Funestum ejus interitum narrat Gaufridus Abbas Altæcumbæ, in Vita S. Petri Archiepiscopi Tarentasiensis: & qua ratione impœnitens infelicem animam exhalarit, tractumque sit ejus cadaver in plaustro boum, circum exclamante populo, Benedictus Deus qui tradidit impium. Id contigit Friderico Imp. Vesontione agente, anno (ut putamus) exeunte MCLXX, vel ineunte LXXI. Porro impii pseudo-pontificis rescissa & exauctorata sunt acta; ut profitetur inter alios Cælestinus Papa III, dato Romæ diplomate ad Lausannensem & Bellicensem Episcopos, pridie Nonas Iunii, anno Pontificatus IV, Christi MCXCIV.

[196] Cæsarius Heisterbacensis, lib. 5 de Miraculis, cap. 18, cujusdam Bisuntini Archiepiscopi meminit, qui Clerici necromantici opera usus est, ut revelante dæmone intelligeret, [a Cæsareo Vir bonus perperam dictus, qui dæmonem consuluit,] quibus artibus duo pseudoprophetæ nonnulla ementirentur miracula, ut fidem sibi apud populos conciliarent. Ita convictos illos, ac publice crematos meritas pœnas dedisse. Erat idem Episcopus (inquit Cæsarius) vir bonus & litteratus, atque de nostra provincia natus. Bene illum novit senex Monachus noster, qui mihi ista retulit, & qui eodem tempore in eadem civitate fuit. Erat Cæsarius Colonia Agrippina, aut saltem Coloniensi provincia oriundus. Indidem traxisse originem Herbertum pseudoepiscopum suadet in primis ejus nomen, apud Colonienses usitatißimum: deinde Legati conditio in aula Teutonici Imperatoris, dubitare non sinit, quin & fuerit ipse lingua & ortu Teutonicus. Favet etiam tempus & ætas Cæsarii, [ut impostores detegeret & puniret.] qui anno Christi MCXCIX in Heisterbaco Monachum professus, commode potuit eam Bisuntinensem tragœdiam, vix ante tres & triginta annos actam, ex ore grandævi Monachi testis oculati accepisse. Nec alienus est ille ad magicas artes damnandus recursus, ab impio & schismatico Herberto: quem hic Cæsarius virum bonum nimis simpliciter appellavit; etiam imprudentius Clerici necromantici peritiam laudare visus. Censeo igitur totam hanc historiam, de Herberto pseudoepiscopo esse accipiendam.

[197] LXII Ebrardus ex Thesaurario Ecclesiæ S. Ioannis & Sanctæ Magdalenæ Decano Electus Bisontinus legitur ad annos MCLXXI, & MCLXXII; [Antea Thesaurarius S. Joannis] tum pleno jure Archiepiscopus anno MCLXXIII & sequentibus usque ad MCLXXIX in compluribus Ecclesiarum tabulis. Adhuc Thesaurarius, pactus est cum Guigone Abbate Balmensi, de partitione oblationum Capellæ S. Georgii de Dola, ad ejus quasdam Reliquias evidentißimorum gloria miraculorum illustratæ. Præfuit funeri S. Petri Tarentasiensis, e Bellæ-vallis monasterio ad Superos evocati anno MCLXXV, ut fidem facit ejus Epitaphium vetus, testaturque Gaufridus in ejus Vita Ms. (quam, vulgata emendatiorem & locupletiorem, Henschenio nostro edendam tradidimus) non autem anno MCLXXI, ut est apud Surium. Anno MCLXXVII, VII Idus Octobris consecravit altare abbatiæ de Roseriis, a Galchero Domino Salinensi ejus nominis tertio fundatæ. Raynaldum quoque ex Cartusiano Episcopum Bellicensem anno MCLXXVIII electum, ritu solenni consecravit, Sacramentum dicentem hac forma, quam ex veteri codice descripsimus; Ego Raynaldus, Belicensis Episcopus, subjectionem, & reverentiam, & obedientiam, a sanctis Patribus constitutam, secundum præcepta Canonum, sanctæ Sedi Vesontiensis Ecclesiæ, & ejusdem Rectoribus, [ejus præclara quædam acta defuncti 1179.] in præsentia Domini Archiepiscopi Ebraldi, perpetuo me exhibiturum promitto, & super altare manu propria confirmo. Alias res ab eo prudenter gestas, ac nominatim quamdam ejus cum civibus Bisontinis auctoritate Cæsarea saucitam concordiam, annotatam reperies in Probationibus. Vitam exegit Ebrardus III Nonas Octobris MCLXXIX.

[198] LXIII Theodericus II de Montefalconis, Richardo patre natus est: sic enim Alberici Chronicon ad annum MCLVIII. Theodericus Comes Montisbeliardi, duas habuit filias, [Hujus prosapia nobilis] quarum unam Richardus de Montefalconis accipiens, genuit Comitem Amedeum Montisbeliardi, & Archiepiscopum Theodericum Bisuntinensem. Hujus tempore, & anno (ut videtur) MCLXXXII permisit Lucius Papa III Canonicis B. Magdalenæ, ut domum hospitalem, præsertim ad peregrinos excipiendos, infra parœciam suam construerent: quam ipsi in vico Arenarum, S. Iacobi Ecclesiæ apposuerunt. Anno MCLXXXIV confirmavit dona, quæ Willelmus Vtennensis & Matisconensis Comes, ejusque frater Walcherus Dominus Salinensis, pro anima patris sui Gerardi Comitis, in S. Stephani Ecclesiam contulerant. Sequenti anno MCLXXXV, Urbanus Papa III Ecclesiæ S. Stephani bona, a Burgundiæ Comitibus accepta, recensuit & firmavit.

[2] Rexit Ecclesiam suam annis decem, ut habet Ms. codex S. Magdalenæ: nempe usque ad annum MCLXXXIX: [Mors obita in Oriente an. 1191.] quo anno expeditionem in Terram sanctam aggrediens cum Friderico Suevo, Amedeum reliquit episcopatus sui administratorem, Vicarium porro Oliverium Luxoviensem Abbatem. In procinctu, anno MCLXXXIX; Ecclesiæ B. Protomartyris Stephani in Bisuntio (quæ me, inquit, a cunabulis usque ad nostri promotionem honoris, veluti pia mater enutrivit) dedit centum solidos censuales, in festo S. Vincentii annuatim persolvendos: & quinquaginta solidos pro Anniversario matris suæ, quod erat octavo Idus Aprilis. Ecclesiam insuper de Monte S. Martini, & Ecclesiam de Quers, & Capellæ de Boens medietatem. Pestifera lue sublatus est in Oriente, post expugnatam Acconam, IX Kalendas Decembris anni MCXCI. Quo ipso anno Otto Palatinus Burgundiæ Comes locum Malveonays, quem Hospitalariis Ierosolymitanis imprudens concesserat, restitui jubet Ecclesiæ S. Ioannis, ad cujus proprietatem pertinebat.

[199] LXIV Stephanus de Burgundia, Electus biennio præfuit, [Hujus prosapia] sed consecrari non potuit per ætatem. De ejus genere Albericus in Chronico ad annum MCXC; Comes autem Gerardus Viennensis duxit filiam Galcheri de Salins, de qua genuit Comitem Guilhelmum Matisconensem sive Viennensem, & Galcherum de Salins, & quemdam Gerardum, & Stephanum Bisuntinensem Electum, & sorores eorum, de quarum una natus est Comes Thomas de Sabaudia. Illam Stephani Electi matrem, Galcherii Domini Salinensis eo nomine tertii filiam heredem, diversis in tabulis nunc Mauram, nunc Moretam nuncupatam vidimus.

[200] Fallit autem, & duos Stephanos in unum conflat inscriptio, ad ædis Stephaniensis parietem depicta, ubi legitur in medio octo Comitum; Stephanus de Burgundia, Electus Bisontinus, frater Othonis Comitis. Nam ex Comitibus Burgundiæ duo fuere Stephani, Clero addicti: [male confusi cum multo juniori] prior Electus Bisontinus, filius Gerardi Comitis Viennensis & Matisconensis, ex Maura Salinensi: alter centum fere annis posterior, fuit Stephanus Canonicus Bisontinus, frater Othonis Comitis. Horum communis stipes fuit Guillelmus Comes, frater Raynaldi soceri Friderici I Imp. ut ex hac serie patet.

Guillelmus.

Stephanus. Girardus.
Stephanus. Stephanus Electus. [defuncto an. 1299:]
Johannes.
Hugo.
Otho. Stephanus Canonicus.
Hic Stephanus Canonicus obiit Romæ IV Aprilis, anno MCCXCIX, heredem relinquens fratrem suum Othonem Comitem, ut nos infra pluribus in Odone de Rubeomonte, LXXI Archiepiscopo.

[201] [illius mors & epitaphium anno 1194.] At de Stephano Electo hæc habentur in Necrologio S. Stephani; III Idus Junii obiit Stephanus, filius Comitis Gerardi, Bisuntinus Electus, pro quo Garnerius Magister suus dedit Ecclesiæ S. Stephani, sextarium vini in vinea sua de Gice, cum decimis ipsius vineæ quæ ad eamdem Ecclesiam pertinent, quotannis persolvendum. In codice S. Stephani, ejusdem obitus notatur IV Idus Junii: fortasse ut solenne in utraque ecclesia pro eo celebrandum Anniversarium, ad consequentes duos dies protenderetur. Annum obitus Stephani Electi opinor fuisse Christi MCXCIV. Ad oras ejus tumuli, qui adhuc exstat in navi basilicæ Stephaniensis, quatuor insculpti erant versus hexametri, e quibus tertium disrupti saxi vetustas nobis eripuit;

Forma, decus morum, stirps regia, culmen honorū,
Fluxit in hunc: horum sedes fuit iste bonorum.
. . . . . . . . . . . . .
Tot bona, tamque brevi, casus brevis abstulit ævi.

Male quidam legebat olim in primo versu, spes regni.

§. VII. Successio Episcoporum usque medium seculi XIII.

[202] LXV Amedeus de Tramelay, Guidonis filius, Fromundi frater, [Inschismare Imperii adhæret Philippo:] primum Theoderici Archiepiscopi Cancellarius reperitur anno MCLXXXIII: tum illo trans mare abeunte, Episcopatus Administrator: denique, post Stephani Principis obitum, pleno jure Archipræsul constitutus est. Albericus ad annum MCXCV; In Burgundia, inquit, mortuo Bisuntinensi Electo Stephano, qui successerat Archiepiscopo Theoderico, Amedeus in Archiepiscopum electus, XXV præfuit annis. Anno MCC cum aliis multis Electoribus Innocentium Papam III monuit per litteras, se Philippum Sueviæ Ducem, mortuo Henrico VI, in Imperatorem elegisse; cum alii Electores nonnulli in Othonem IV consensissent. Utrorumque epistolas refert Baronius in Annalibus. Eo quippe tempore, Imperatoris electio omnes spectabat Principes ac Magnates, seculares & ecclesiasticos, qui ad comitia Imperatoria convenire solent: quod jus eligendi, ad paucos redactū est in Concilio Lugdun. anni MCXLV sub Innocentio IV. Illa sane Electorum discordia magnas & diuturnas in Imperio Occidentali turbas concitavit: unde & Amedeum nostrum, his verbis perstrinxit Raynaldus Baronii Annalium Continuatur, ad annum Christi 1202, numero 28. Bisuntinus quidem Archiepiscopus, prodita patria, in Burgundiam Philippum exciverat, eamque vastandam ipsi exposuerat: quin etiam instructo religioso agmine admiserat in ecclesiam: ob quæ a Prænestino Episcopo Legato censuris fuerat notatus. Huic Innocentius indixit diem, &, si jussa refelleret, de gradu pellendum denuntiavit.

[203] Porro eodem illo anno MCI, cum Ottho Comes Palatinus Burgundiæ, in extremis constitutus, [& donationes varias firmat.] Margareta ejus uxor, dedissent Ecclesiæ S. Stephani, justitiam de Traitefontaine, & Molendinum de Chisse: Eamque donationem Philippus II Romanorum Rex, sequenti anno MCCI confirmasset; illorum omnium largitiones Amedeus Archiepiscopali sua auctoritate stabilivit. Nec non & fundationem altaris in Ecclesia S. Stephani, quod Conradus Spirensis Episcopus consecravit; & in quod Margarita, relicta Othonis Comitis, contulit villam de Genuillei anno Christi MCCII. Testatus est Amedeus, Odonem de Astrabona, & Iacob ejus filium, remisisse omnes querelas quas habebant adversus domum Aceii: anno MCCIII. Sequenti MCCIV, complures donationes Palmensi Ecclesiæ factas confirmavit. Consecravit Ecclesiam de Gollia, Ordinis S. Augustini, diœcesis Bisontinæ prope Salinas, cujus fundationem complevit Galcherus junior, Dominus Salinensis, filius Mauræ seu Moretæ Viennensis Comitissæ anno MCCXIX, asserens, ei domui, intra septa cimiterii, se jus azyli pro facinorosis conceßisse, quo tempore ab Amedeo Archiepiscopo ritu solenni dedicata est.

[204] Idem Amedeus multorum criminum delatus est ad Romanos Pontifices, [Reformatur Ecclesia Bisontina,] Cælestinum III, & Innocentium III. Sed in ejus delatores conversis deinde accusationibus, Innocentius anno MCCXII Legatum misit Bernardum Gebennensem Episcopum, qui de majoris utriusque Ecclesiæ Canonicorum moribus cognosceret: quod & fecit, & ad mores eorum reformandos statuta condidit, digna quæ nostris etiam temporibus vigeant. Hic Bernardus postmodum ex anno MCCXIV Ebredunensis Archiepiscopus fuit. Eodem anno MCCXII. Amedeus Ecclesias de Croysei magno & parvo, contulit S. Eugendo, & Prioratus S. Mariæ de Cusantia, cum onere celebrandi in perpetuum Anniversarii sui. Fuitque annus idem S. Ioannis basilicæ fatalis: post cujus incendium indixit Amedeus collectionem pecuniarum ad ejus reparationem: [eadem incensa restauratur.] sic vero ad eumdem Amedeum, & ad Capitulum Bisuntinum rescripsit Innocentius Papa III Laterani, Nonis Octobris, pontificatus sui anno XV. Ligneis ædificiis Ecclesiæ vestræ, casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illæsis; ac mensa principalis altaris; in sui extremitate modicam passa fracturam, quæsivistis per Sedem Apostolicam edoceri, si propter hoc, ipsius altaris, vel etiam totius Ecclesiæ deberet consecratio innovari. Ad quod sic duximus respondendum: quod cum parietes in sua integritate permanserint, & altaris tabula mota vel enormiter læsa non fuerit; ob casum prædictum nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari.

[205] Albericus ad annum MCCXX; Amedeus Archiepiscopus Bisuntinensis, cum esset vir senex & emeritus, cessit. Dee sunt in illa civitate Ecclesie contendentes de majoritate; [Cedente Amedeo, postulatur, sed negatur Conradus,] S. Stephani scilicet, & S. Joannis. Una die in ambarum Capitulis cum fieret electio, & altera ignoraret quem altera eligeret, nominatus est, & electus Dominus Conrardus Legatus: & decommuni tandem consensu ipsum a Domino Papa postulaverunt; nec tamen obtinuerunt, quia eum super gentes & regna constitutum, ad lucra majora Dominus Papa sibi reservabat. Electus est igitur in Archiepiscopum vir nobilis Gerardus, S. Joannis Decanus, filius Theobaldi de Rogemont, filii Humberti, Comitis Stephani consobrinus: & habuit fratres Humbertum & Theobaldum &c. Obiit Amedeus abdicato archiepiscopatu, XV Kal. Februarii, sed anno incerto; cum præfuisset annis XXV; nempe ex anno MCXCIV in MCCXIX, & Ecclesiis S. Ioannis & S. Stephani centum solidos censuales pro suo Anniversario, jam ex anno MCCXIII, aßignasset. Quæ porro in Vesontione referuntur ad annum MCCXIX de Henrico Camerario Curiæ Bisuntinæ, qui functus esset vice & auctoritate Domini Archiepiscopi Bisuntini, dum idem Archiepiscopus esset in partibus transmarinis, aliquando existimavimus ad Theodericum II pertinere, & hoc Sammarthanis insinuavimus. Verum re attentius considerata, spectare opinamur Amedeum, qui peregrinationem ad loca sancta aliquo sui Episcopatus tempore sit aggressus: nam Theodericus II Ierosolymam proficiscens, non Henricum Camerarium, sed ipsum Amedeum vice sua Administratorem reliquerat.

[206] [vir plane Apostolicus.] Conradus ille, quem Alberico teste Bisontina Ecclesia Archipræsulem a Papa non obtinuit, alius fuit a Conrado, Henrici Bavariæ Ducis filio, natusque est patre Eginone de Vrach, Suitonum Dynasta: Monachus & Abbas Villariensis, Claravallensis, & Cisterciensis, ac demum Cardinalis Episcopus Portuensis: obiitque in partibus transmarinis anno MCCXXVII pridie Kal. Octobris, sepultus in Claravalle: de quo præter alios videndus Ferdinandus Ughellus in additione ad Ciaconium, & in Italia sacra.

[207] [Girardus electus Lausanensis] LXVI Girardus de Rubeomonte (e qua nobili familia successores quoque ejus Odo & Theobaldus prodiere) filius fuit Theobaldi, quem Comitem de Rubeomonte Lausannenses tabulæ appellant: & qui in Bisuntinis chartis paßim nuncupatur Vicecomes Bisuntinus. Abdicato Amedeo electus est in ejus locum Conradus, de quo diximus: simulque Girardus ex Decano S. Stephani (qua in Ecclesia educatus a puero, & per quadraginta amplius annos fuerat versatus) postulatus est, electusque in Episcopum Lausannensem. Cum autem Bisontinis Conradum non conceßisset Romanus Pontifex, [pro Conrado retinetur a Bisontinis.] nec illi Girardum suum Lausannensibus permittere voluerunt. Contentione delata ad Sedem Apostolicam, causæ arbitros constituit Papa Trecensem & Lingonensem Episcopos, a quibus ille Bisontinæ Ecclesiæ restitutus est in Archiepiscopum. Girardi Lausannensis Electi mentionem vidimus in tabulis datis MCCXX, mense Novembri.

[208] [Galcheri Domini Salinensis liberalitas, supra verum aucta.] Ejus jam Archiepiscopi frequens est mentio apud Bisontinos, præsertim ad annum MCCXXI, qui primus ejus pontificatus annus dicitur; tum ad annos MCCXXII & XXIV. Anno MCCXXII Ottonem, Meraniæ Ducem & Comitem Burgundiæ, anathemate perculit; quod in damnum Ecclesiæ, castrum ædificaret in Monte Castellionis. Anno MCCXXIII confirmavit donationem viginti librarum super puteum Salinarum, factam Abbatiæ de Gollia, Ordinis S. Augustini, Bisontinæ diœcesis, jam ex anno MCCXX, per Dominam Idam Lotharingiæ Ducissam, Dominam de Coloniaco. Fuit Ida Simonis II Lotharingiæ Ducis relicta improlis, filia Girardi Comitis Viennensis, soror autem Galcheri Domini Salinensis: de quo tertia die Augusti, anno MCCXIX, vita functo, fallax est inscriptio apud Gollianos, quod una die tria cœnobia fundaverit, mane Roserianum, meridie Gollianum, vespere Sanctimarianum. Nam de Roseriano mihi constat ex codice Ms. Cisterciensi, quod anno MCXXXII tertio Kalendas Decembris fundatum fuerit a Galchero III Domino Salinensi (avo materno hujus Galcheri, a quo Gollianum, & montis S. Mariæ monasteria fundata memorantur): ejusque altare anno MCLXXVII ab Ebrardo, ut supra monui, Archiepiscopo consecratum. Sed Roserianæ Ecclesiæ locupletationem nonnullam Gollianis placuit fundationis appellatione honestare. Obiit Girardus Idibus Martiis anni MCCXXV, cum sextum jam annum sederet: [Girardi obitus.] sepultusque est in æde Bellævallis, ante majus altare. De fundata dum præerat, Bisontina Prædicatorum domo, videsis Vesontionem.

[209] LXVII Johannes, de quo Albericus ad annum MCCXXV. Romanus, inquit, Sancti Angeli Diaconus Cardinalis, per regnum Franciæ, per Burgundiam, [Ioannes consecratur Archiepiscopus,] per Provinciam constitutus Legatus, potestative quæ disponenda sunt disponere intendit. Hujus auctoritate, Remis, in crastino Lucæ, Magister Joannes de Villa-Abbatis, vir honestis moribus præditus, ad prædicandum optimus Theologus, Ambianensis Decanus, consecratur in Archiepiscopum Bisuntinensem. Tum anno MCCXXVII. Patriarcha Constantinopolitanus erat hoc anno Matthæus, tertius eorum qui de Latinitate in eadem Sede assumpti sunt. [recusat Patriarchatum CP. & sit Cardinalis.] Primus namque eorum dictus est Thomas, de Venetia natus; secundus Gervasius, de Tuscia assumptus; tertius iste Matthæus, iterum Venetianus: quo cedente, & electoribus vota sua per consilium transferentibus, & in Magistrum Joannem Archiepiscopum Bisuntinensem consentientibus, de voluntate Domini Papæ dictus Archiepiscopus Romam adiit. Postulatus onus illud subire, non consensit attentare: unde Dominus Papa Cardinalem eum instituit, & secum retinuit, dans ei Sabinensem Episcopatum. In Constantinopoli vero factus est Patriarcha Simon Archiepiscopus de Tiro.

[210] Iam Archiepiscopus Ioannes, Cartusiæ Vallisclusæ juribus cavit, datis tabulis Aprili mense anni MCCXXVI. [Quædam prius acta,] Eodemque anno, postridie Nativitatis B. Ioannis Baptistæ, inter primarias Ecclesias Bisontinas S. Ioannis & S. Stephani, lites quasdam diremit, de quibus egimus pluribus in Historia Trenorciensi. Constitutus deinde Patriarcha Constantinopolitanus ab Honorio Papa III, per diploma datum Laterani, X. Kal. Ianuarii, anno eodem MCCXXVI, pontificatus XI. Cui oneri cum se prudenter subduxisset, [obiit Card. Episcopus Sabinen.] creatus est a Gregorio IX Cardinalis Episcopus Sabinensis, Anagniæ anno MCCXXVII, in quatuor temporibus mensis Septembris. Obiit denique Romæ anno MCCXXXVII, IV Kalendas Octobris, jam ab annis decem Episcopus Sabinensis. Scripsit in Cantica Canticorum eruditis oculis dignam Expositionem. Reliqua de illo vide apud Sammarthanos & Ughellum, in Episcopis Sabinensibus.

[211] LXVIII Nicolaus natus est in Æduis, oppido Flavigneyo. Ex Decano Lingonensi factus est Archiepiscopus: de quo ad annum MCCXXVIII sic Albericus; Archiepiscopatum Bisuntinum Magister Nicolaus obtinuit, Prædicator & bonus Theologus. Ab eo celebrata est relevatio corporis S. Anatolii Salinensium Patroni Kalendis Septembris: [Nicolaus ordinatus an. 1228] quæ dies si fuit Dominica (ut fuisse verisimile est ad majorem solennitatem) pertinuit ad annum MCCXXX. Firmavit donationem Willelmi Viennensis, S. Stephani Ecclesiæ Decani, qui pro anima sua & fratrum suorum, Girardi & Henrici Viennæ Comitum, unam montatam muriæ in puteo Ledonensi contulerat Nonis Iunii MCCXXXIII, De ejus obitu Albericus ad annum MCCXXXV; In Octava, inquit, Assumptionis Beatæ Virginis, Fredericus Imperator celeberrimam Curiam omnium Principum Alemanniæ tenuit apud Moguntiam. [obit. 1285,] Henricus Brabantiæ cum ab eadem Curia reverteretur, Coloniæ moritur. Item, in reversione ejusdem Curiæ, mortuus est Bisuntinus Archiepiscopus Nicolaus. Id evenit VII Idus Septemb. [Gaufridus cæsus a schismaticis an. 1241:]

[212] LXIX Gaufridus, de quo Albericus, Anno MCCXXXVI Gaufridus Parisiensis Archidiaconus, fit Bisuntinensis Archiepiscopus. Cæsus est, & a Schismaticis demersus sexto Nonas Maji, anno MCCXLI, inter Portum Pisanum & Corsicam insulam, cum Romam ad Concilium Lateranense navigio contenderet.

[213] [& vacantem Sedem an. 1245 rexit Alexander,] LXX Joannes II. In archivo Ecclesiæ Bisontinæ autographas legimus tabulas Joannis, permissione divina Bisontini Electi, datas anno Christi MCCXLII: & alias, quibus Joannes Dei gratia Bisuntinus Electus, mense Decembri anni MCCXLIII, quamdam componit controversiam, inter Capitulum S. Stephani & Ioannem de Emeste, filium Roberti quondam dicti Ganni, aliosque multos, super Ecclesiis de Visignol, & de Longavilla. Ejusdem Joannis Electi exstant duo diplomata in Bellavalle, data Septembri anni MCCXLIV. Cum deinde invenitur A. Decanus Bisuntinus, Sedem Bisuntinam vacantem regens, anno MCCXLIV in crastino Bordarum, intelligendus est Alexander, ex Ducibus Burgundiæ, postea Episcopus Cabilonensis, Intelligendus quoque est annus MCCXLV Dionysianus a Christi Natali præcedente. Quare, Joannes ille Electus, quicumque fuit, ceßisse videtur medio tempore inter hos duos limites.

[214] Quis autem ille fuerit, gravis est inter eruditos disceptatio. Ciaconius, & ex eo alii complures, Joannem hunc Bisuntinum Electum Franciogiam cognominant, & de Abbatis-villa, Gallum asserunt, [Electum illum alii Gallum] Burgundum, & ex Monacho Cisterciensi Archiepiscopum Bisontinum: tum ab Innocentio Papa IV, anno MCCXLIV Lugduni creatum in quatuor temporibus Adventus Presbyterum Cardinalem, tit. S. Laurentii in Lucina. Exinde ab Urbano IV Viterbii, MCCLXI mense Decembri factum Episcopum Portuensem & Sanctæ Rufinæ. Denique Lugduni in Concilio generali sub Gregorio X, anno MCCLXXIV, pridie Idus vel XIII Iulii vita functum, & ibidem sepultum, sive apud Franciscanos, sive apud Prædicatores.

[215] At Wion lib. 1. Ligni Vitæ, cap. 44 pag. 69, & accuratius Ferdinandus Ughellus Tomo 1 Italiæ sacræ, in Episcopis Portuensibus, asserit Joannem cognomine de Toleto, natione Anglum, Ordinis Cisterciensis Monachum, creatum fuisse ab Innocentio IV Cardinalem cum aliis novem, Romæ anno MCCXLIV, [alii Anglum faciunt,] die festo Sanctæ Trinitatis, qui fuit XXIX Maji. Secuti sunt hi auctores Matthæum Vestmonasteriensem, & eo priorem Matthæum Parisium, cujus hæc sunt verba ad annum MCCXLIV. Die vero Sanctæ Trinitatis, volens Dominus Papa partem suam roborare, quia paucos sui laboris socios, & solicitudinis habuerat particeps, creavit decem Cardinales; videlicet Magistrum Joannem de Toleto, natione Anglicum, & quosdam alios moribus & sanguine præclaros. Iam autem eodem anno MCCXLIV, circa Kalend. Februarias, idem Pontifex (ut refert Vestmonasteriensis) Othonem Cardinalem, creaverat Episcopum Portuensem, ex Diacono S. Nicolai in carcere Tulliano. Ex quibus redarguitur Ciaconius, primam duodecim vel tredecim Cardinalium creationem affirmans Lugduni factam in quatuor temporibus Adventus, adeoque Decembri mense anni MCCXLIV, cum ejus mensis initio Innocentius IV Lugdunum pervenisset.

[216] Pergit autem Ughellus, & Joannem de Toleto, natione Anglum, probat fuisse creatum Episcopum Portuensem anno MCCLXI, & Lugduni denique obiisse anno MCCLXXIV tempore Concilii generalis Lugdunensis sub Gregorio X. Certe quod hic Joannes jam fuerit Cardinalis S. Laurentii in Lucina, [Ord. Cisterciensis Patronum.] mense Septembri anni MCCXLIV, confirmatur ex Actis Capituli generalis Cisterciensis, eo anno celebrati per dies quinque, a die præcedente Vigiliam Exaltationis Sanctæ Crucis, Septembris duodecima: cujus Capituli hæc fuit diffinitio; Pro Domino I. Cardinali S. Laurentii in Lucina, amicissimo Ordinis, dicatur una Missa de Beata Virgine a singulis Sacerdotibus per Ordinem universum. Monachi vero & Conversi Collectam dicant quæ pertinet ad unam Missam, secundum morem Ordinis consuetum. Idem ab Alexandro Papa IV, dicitur Ordinis Cisterciensis Promotor assiduus, in rescripto dato Viterbii, Idibus Decembr.anno pontificatus tertio, Christi MCCLXXV, quo monasterii Cisterciensis terras quasdam ab omnibus decimis decernit esse immunes.

[217] [Sed illi Cardinales erant, quādo iste solū dicebatur Electus Bisontinus.] Hujus porro Joannis de Toleto Cardinalis Episcopatum Bisuntinum, nec Wion nec Ughellus commemorant: nec esse potuit Archiepiscopus Bisuntinus ante Cardinalatum, quem constat factum Cardinalem XXIX Maji MCCXLIV; cujus anni Septembri mense Joannes noster solo Electi Bisuntini nomine gaudebat. Diversi igitur hi fuerunt cognomines. Quod tamen Ughellus, Ioannem Cardinalem Anglum, non fuisse Archiepiscopum Bisontinum, probare se putat, ex rescripto Innocentii IV, quo Guillelmum anno MCCXLV, XII Kal. April. de Sede Cabilonensi transfert ad Bisuntinam, quæ diutius Pastore vacaverat, quasi Pontifex Bisuntinam Sedem a Gaufridi Archiepiscopi obitu per quadriennium vacasse significet; probari mihi non potest, nisi intelligat vacasse eam Sedem, quamdiu nemo in ea confirmatus est, quæ est ipsamet mens Pontificis. At certum nobis est, fuisse Joannem, quemdam annis MCCXLII, III & IV Bisuntinum Electum, de quo dicam quod sentio.

[218] [qui spe obtinendæ Sedis dejectus ad suos Cistercienses redierit] In primis non fuisse illum Cardinalem, vel Presbyterum S. Laurentii in Lucina; vel Episcopum Portuensem, ut ex dictis patet: nec etiam cognominatum de Abbatis villa, quod soli convenit Ioanni Archiepiscopo Bisontino hujus nominis primo. Videri autem fuisse cognomine Franciogiam, natione Gallum, patria Burgundum, conditione Monachum Cisterciensem, sed ignoti nobis monasterii: atque illum obtinendi ad quem electus fuerat Archiepiscopatus spe dejectum, ad suos Cistercienses revertisse.

[219] Nunc ut Innocentii IV Cardinalium creationes, a Ciaconio perturbatas, [Cardinales ab Innocentio IV creati anno 1244] tempori suo reddamus, duæ Bullæ consulendæ sunt ab his Cardinalibus subscriptæ; Vezeliacensis, & Iurensis S. Eugendi. Data est Bulla Vezeliacensis Lugduni, X Kalend. Februar. anno pontificatus secundo, MCCXLIV Indictione II, more Ecclesiæ Gallicanæ, anno & ei juncta Indictione a Paschate deductis: erat enim annus Dionysianus MCCXLV, & Indictio III, quia ex ineunte Decembri anni MCCXLIV Papa Lugdunum pervenerat. Ei Bullæ subscribunt tredecim Cardinales hoc ordine, cui numerorum notas adjecimus; I Ottho, Portuensis & S. Rufinæ Episcopus; 2 Petrus, Albanensis Episcopus; 3 Willelmus, Sabinensis Episcopus; 4 Odo, Tusculanus Episcopus; 5 Petrus, S. Marcelli Presbyter Cardinalis; 6 Willelmus, basilicæ duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis; 7 Ugo, tit. S. Sabinæ Presbyter Cardinalis; 8 Fr. Joannes, tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis; 9 Goffredus, S. Hadriani Diaconus Cardinalis; [non una, ut Ciaconius putat,] 10 Octavianus, S. Mariæ in Via lata Diaconus Cardinalis; II Petrus, S. Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis; 12 Joannes, S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis; 13 Willelmus, S. Eustachii Diaconus Cardinalis.

[220] In Bulla pro S. Eugendi monasterio data MCCXLV, X Kal. Iulii, quam ex autographo habemus, subscripti sunt iidem Cardinales, excepto uno Goffredo, qui obierat Lugduni ante Concilium anni MCCXLV; [sed trina creatione.] pro quo legitur Egidius, SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis: Sed hic non erat de Cardinalibus Innocentii IV: quia creatus fuerat ab Honorio III, mense Decembri anni MCCXVI, obiitque postmodum mense Augusto anni MCCLIV. Ex his igitur prima illa Ciaconiana Cardinalium Innocentii Papæ IV creatio in tres diffundenda est, quarum prima Otthonis Portuensis Episcopi ex Diacono S. Nicolai, Februarium spectat anni MCCXLIV: Secunda, decem Cardinalium sequentium in Bulla Vezeliacensi, ad diem pertinet Sanctæ Trinitatis, eodem anno MCCXLIV incurrentem in Maji XXIX. Tertia, Ioannis & Willelmi, quos ultimos recenset Bulla Vezeliacensis, facta est (ut videtur) Lugduni, anno eodem MCCXLIV in quatuor temporibus Adventus.

§. VIII. Seculi XIII prosecutio, usque ad seculi XVII dimidium.

[221] LXXI Guillelmus II de Turre, ex Episcopo Cabilonensi, [Ab Episcopatu Cabillon. ad Bisontin. translatus 1245 Guillelmus,] per Bullam Innocentii Papæ IV datam Lugduni, XII Kalend. April. anno Pontificatus secundo, Christi MCCXLV: in qua hæc lego apud Ughellum Tomo I. Italiæ sacræ, in Episcopis Portuensibus; Venerabilem Fratrem nostrum Willelmum, quondam Episcopum Cabillonensem, virum utique secundum cor nostrum, fame celebris, & notæ scientiæ; a vinculo Cabillonensis Ecclesiæ absolutum, præficiendum duximus in Archiepiscopum & Pastorem Ecclesiæ Bisuntinæ.

[222] [non ex familia de Chavanis] De ejus genere nonnulla est quæstio: nam auctores Historiæ Cabilonensis, familia de Cabanis, seu de Chevanis oriundum asserunt; quod hoc fuerit cognomen fratris ejus Simonis Cabilonensis Decani, ut in quibusdam chartis se legisse dicunt. At nobis certum est, fuisse Guillelmum filium Odonis de Turre, Militis, de quo sic Necrologia primariarum Ecclesiarum S. Ioannis & S. Stephani; VII Idus Novembris obiit Odo de Turre, Miles, pater Wilelmi Archiepiscopi Bisuntini, qui dedit S. Stephano triginta solidos censuales, super homines suos de Pallise: pro quo idem Wilelmus dedit S. Stephano decem libras &c. Ipse postmodum totidem libras in suum Anniversarium contulit: sic enim eadem Necrologia; XIII Kalendas Septembris obiit Venerabilis Pater Wilelmus, Archiepiscopus Bisuntinus, qui dedit nobis decem libras pro Anniversario suo faciendo, super Ecclesias de Lambre, de Juvigne, d'Ogecourt, [sed de Turri natus,] & de Sainct Mardon. Hæc male in Vesontione tribuebantur Guillelmo ejus nominis primo, qui deinde compertus est prodiisse ex familia de Arguello. Porro cum Guillelmum III protulerit dynastarum Vergiacensium domus, restat ut hic Guillelmus II filius fuerit Odonis de Turre, Militis, hoc est, equestris ordinis viri. Non paucæ occurrunt in Galliis familiæ nobiles, a Turribus nuncupatæ: Odonis hujus nomen, a Turre S. Quintini Bisontina, derivatum est; de cujus origine hæc in antiquis observavi.

[223] Necrologium Ecclesiæ Bisontinæ; XIV Kal. Maji, obiit Bisonticus laicus, [alias de Turre S. Quintini,] qui Ecclesiam S. Quintini ædificavit. Laicus videtur dictus, ut distingueretur a cognomine Canonico, de quo ibidem; VI Idus Augusti obiit Bisonticus, Canonicus S. Stephani. Ædis S. Quintini fundatio, ut conjicio, septingentorum fere annorum est, ejusque meminit Liber antiquorum rituum Ecclesiæ Bisontinæ, Ordo Canonicorum inscriptus, & S. Protadii Liber vulgo dictus. A S. Quintini Ecclesia, & vicus, & platea, & vicina Turris nomen habet: cujus possessores nunc Domini de Turre, nunc de Sancto Quintino, nunc de Turre S. Quintini nuncupantur. Necrologium S. Stephani; XVIII Kal. Februarii, obiit Gerardus Miles Bisuntinus, dictus de Turre, qui dedit nobis X solidos (qui debentur singulis annis in crastino Paschæ, de Ecclesia S. Petri Bisuntini) in die Anniversarii sui distribuendos: & mansum Gerardi de Sunna, cum heredibus suis. In hujus doni tabulis memorantur Gerardi de Turre quatuor filii, Amedeus, Renardus, Theobaldus & Haymo Canonicus S. Stephani, ad annum MCCXLVII. Idem Liber; XII Kal. Maji, obiit Ebrardus Miles de Sancto Quintino, pro cujus anima uxor ejus Ylaria, & filius ejus, dederunt S. Stephano unum sextarium vini, quod habebant in vinea nostra de Rossat. In tabulis anni MCCLXVI, mense Martio datis, memoratur Guillerma, Domina de Montemoreto (e qua familia fundatores Cartusiæ Boniloci) vidua relicta Domini Gerardi de Turre, Militis Bisuntini. Ad annum MCCLIII Amedeus de Turre, Miles Bisuntinus, Gerardi (ut videtur) filius.

[224] [Dominorū de Turreho diedum perseverans familia.] Ad nostram usque ætatem propagata est gens illustris Dominorum de Turre S. Quintini, quorum duos postremos novimus, Comitum titulo præfulgentes. Cur autem in Commentario de Archiepiscopis Bisuntinis, a centum quinquaginta fere annis manu exarato, Guillelmus hic Turrianus, dicatur de domo & genere Imperatorum, nondum capio; nisi forte de filio quopiam spurio Friderici I Imperatoris (cujus in familiam Beatrix Burgundiæ Comitissa enupsit) originem traxisse intelligatur. Hoc scio, non recte illum asseri ex familia de Cabanis, seu de Chevanis, quod hoc Simonis Decani ejus fratris cognomen fuerit. Est hic locus vulgo Chavannes, in prætoria diœcesi Montismoreti, vel Chavannes in diœcesi Orgeleti; vel Chevanne in diœcesi Vesulana. Hæc fuit portio Simonis, minoris natu filii e gente Turriana: nisi fuit hic Simon Guillelmi Episcopi frater tantum uterinus, cui a patre cognomen fuerit de Cabanis. Sed de Simone Decano quicquid tandem sit, certe Guillelmi Archiepiscopi, ex Turriana Bisonticensi familia origo indubitata est.

[225] Secundo sui Episcopatus anno, Christi MCCXLVI, IV Nonas Septembris, Guillelmus Archiepiscopus corpora Sanctorum Ferreoli & Ferrucii Martyrum, [Translatio SS. Ferreoli & Ferrucii an. 1246.] de loco humili ad locum venerabilem transtulit in basilica S. Ioannis, in cujus Martyrologio hæc habentur; Anno Domini MCCXLVI quarto Nonas Septembris, residente apud Lugdunum Innocentio Papa IV, facta est in hac Ecclesia revelatio Sanctorum Martyrum Ferreoli & Ferrucii, Prædicatorum hujus urbis, per Venerabiles Patres Willelmum Archiepiscopum Bisuntinum, Joannem Lausannensem, Saguinum Matisconensem, Alexandrum Cabilonensem, Anselmum Eduensem Episcopos, & alios Prælatos civitatis & diœcesis Bisuntinæ. Hanc diem in posterum solennem esse voluit Archiepiscopus in Ecclesia Bisuntina: sed post triduum occurrebat Inventio eorumdem Sanctorum, de qua sic Martyrologium; Nonis Septembris, Bisuntii, Inventio corporum Sanctorum Martyrum Ferreoli Presbyteri, & Ferrucii Diacono, a S. Aniano ejusdem civitatis Episcopo. Item Crisopoli depositio S. Aniani, qui corpora sanctorum Martyrum transtulit ad Ecclesiam S. Joannis. Ne igitur tantorum Martyrum cultus nimia aßiduitate vilesceret, sanxit Archiepiscopus, dato diplomate postridie B. Bartholomei Apostoli, anno MCCL, ut gemina hæc solennitas unam in diem conjiceretur, agereturque Nonis Septembris per totam provinciam omnibus futuris temporibus: quod etiamnum observatur. Alias horum Sanctorum duas translationes, vide in Vesontionis parte secunda.

[226] Sub hoc Archipræsule, anno MCCLIII, Hugo, vulgo dictus de Sancto Caro, [Unio Canonicorum S. Joannis & S. Stephani anno 1253.] tituli S. Sabinæ Presbyter Cardinalis , Apostolicæ Sedis Legatus, dato diplomate Bellicii pridie Kal. Octobris, Innocentii Papæ IV anno Pontificatus undecimo, controversiam quæ de S. Ioannis, & S. Stephani Bisonticensium Ecclesiarum præcellentia ducentis fere annis tenuerat, mirabili sapientia diremit; utriusque basilicæ Canonicis in unius Capituli corpus redactis: qua de re nos in Historia Trenorciensi pluribus disputavimus. Ad hujus Archiepiscopi querelas mandavit Alexander Papa IV Episcopo Autisiodorensi, ut Ecclesiæ Bisontinæ, a Proceribus Burgundiæ (ut ferebatur) vexatæ, opem ferret, anno sui Pontificatus quinto, Christi MCCLIX. Sedit Guillelmus annis XXIII, & usque ad annum MCCLXVIII, quo e vivis abiit XIII Kal. Septembris, sepultusque est ad S. Stephanum, in S. Nicolai Capella, quam fundaverat.

[227] LXXII Odo de Rubeomonte, Guillelmi electus successor, postmodum per Clementis Papæ IV obitum vacante Sede, confirmatus est a Collegio Cardinalium, [Ejus confirmatio 1269] dato Viterbii diplomate, V Idus Februarii, cui appensa sunt octodecim sigilla. Anno Christi MCCLXIX XVII Kal. Novembris convenit cum Yvone Abbate Cluniacensi, super electione Abbatis, & visitatione monasterii Balmensis.

[228] Excepit obsequentiæ profeßiones, Humberti mox ordinandi Abbatis Balernensis, [Obedientiæ Prælatorū sub eo ordinatorum.] III Nonas Novembris MCCLXXV; Guillelmi mox ordinandi Abbatis Balernensis, in Octavis Apostolorum Petri & Pauli, MCCLXXXI; Joannis mox ordinandi Abbatis Corveoli, Ordinis Præmonstratensis, Dominica post Pentecostem, MCCLXXXII. Similis obsequii & obedientiæ sacramentum dixit Renaudus, mox ordinandus Abbas Balernensis, in præsentia Armani Suerinensis Episcopi, vice Odonis Archiepiscopi, V Kal. Martii, MCCLXXIII: & Oliverius, mox ordinandus Abbas Faverneyacensis, in præsentia Theoderici Sudensis Episcopi, vice Odonis Archiepiscopi, Dominica post Octavam S. Michaelis, MCCXCIV. Anno autem MCCLXXX, die Martii post Octavam Pentecostes, Henricus Basileensis Episcopus, eidem Odoni obedientiam & reverentiam fecit, apud Insulam supra Dubim, prope abbatiam Locicrescentis, ex gratia speciali; quia alioqui tenebatur id sacramentum dicere in matrice Ecclesia Bisuntina: sed absque gravi periculo, tam personæ suæ, quam negotiorum Serenißimi Domini sui Rudolphi Romanorum Regis, & rei familiaris Ecclesiæ suæ Basileensis, ad præsens, nec securum, nec opportunum ad civitatem Bisuntinam poterat habere accessum.

[229] Guillelma Abbatissa de Bathento, recepit ab Odone Archiepiscopo CXXXVI libras Stephanienses, & viginti bicheta frumenti ad mensuram Bisuntinam: [Compensatio facta Abb. Bathensi.] pro omnibus damnis sibi illatis, dum idem Archiepiscopus quoddam castrum in monte de Roignons ædificaret, XV Kalend. April. MCCXCII, Indictione VI, vacante Romana Sede per obitum Nicolai Papæ IV.

[230] Sedente Odone Romam cogitans Stephanus de Burgundia, Hugonis & Alaydis Burgundiæ Comitum Palatinorum filius, [Stephani Canonici acta:] anno MCCXCVIII Indictione XI, Bonifacii Papæ VIII anno quarto, testamentum condidit Vesontione in domo sua, V Idus Maji: quo heredem scripsit fratrem suum Otthonem, Comitem Burgundiæ Palatinum, & Dominum Salinensem: mandans ossa sua deferri in Ecclesiam Bisontinam S. Stephani, ad pedes Otthonis quondam Comitis Burgundiæ Palatini, ubicumque eum mori contingeret: & innumera pene bona legans multis ecclesiis & xenodochiis civitatis ac diœcesis Bisontinæ, immo & quibusdam externis. Huic testamento codicillum addidit Romæ in hospitio suo, XIII mensis Augusti, ejusdem anni MCCXCVIII. Sequenti anno MCCXCIX exceßit e vivis, Nonis Aprilis (ut habet Necrologium ecclesiæ S. Ioannis) vel potius pridie Nonas, seu quarto die Aprilis (ut notatur in libro Obituum S. Anatolii Salinensis) ubi & obiisse dicitur anno MCCXCVIII, nempe deducto a Paschate quod eo anno fuit XIX Aprilis. In veteri membrana scriptum legimus, quod in articulo mortis, jussit deferri cor suum ad Ecclesiam Bisuntinam S. Stephani: [obitus, sepultura.] & ibidem dictum cor fuit honorifice inhumatum. Et in ipsa Ecclesia fundavit Capellaniam in honore Beatæ Virginis Mariæ, in qua duos instituit Capellanos. Hoc altare in honore B. Mariæ Virginis & S. Stephani dedicatum, & in navi basilicæ Stephaniensis Comitum Burgundiæ tumulis impositum, circa annum MDCXXIV destructum est. In Necrologio S. Stephani duo memorantur ejus Anniversaria; alterum VI Nonas Octobris, qua die opinamur conditum ejus cor in cimiterio Comitum, ut ibi legitur, ante tympanile, intra Ecclesiam: alterum in crastino B. Ambrosii. Quam hic Stephanus Canonicus, sit diversus a Stephano Electo, eadem Burgundiæ Comitum familia nato, supra a nobis demonstratum est.

[231] Idem Odo Archiepiscopus, anno MCCLXXXI, postridie Inventionis sanctæ Crucis, [Obitus ipsius Odonis.] quæ tum fuit Dominica tertia post Pascha, dedicavit in Ecclesia B. Magdalenæ primarium altare, & altare S. Michaelis. Præfuit tribus & triginta annis, mortuusque anno MCCCI, IX Kalendas Iulii, sepultus est ante majus altare Ecclesiæ Bellævallis, absque Epitaphio quod nunc exstet.

[232] [Ab Ecclesia Leodiensi assumptus anno 1301 Hugo V] LXXIII Hugo V de Cabilone, filius Ioannis Comitis Burgundiæ, & Domini Salinensis, ex Laura de Commerceyo, tertia uxore; Ioannis de Cabilone, Lingonensis Episcopi, non frater, sed patruus; primum Episcopus fuit Leodiensis, ad sex circiter annos: tum Archiepiscopus Bisontinus annis fere decem. Nam pro S. Pauli monasterio diploma confecit anno MCCCXI; ultra quod tempus non diu sedisse cognoscitur ex aliis tabulis ejusdem Ecclesiæ, datis anno sequenti MCCCXII a Vitali ejus successore. Exstruxit, dotavitque Ecclesiam Belliprati, tertio ab Urbe milliario. Abhinc sequentium Archipræsulum sola fere nomina subjecimus, [obiit 1311.] cum adnotata temporis ratione: studiosum Lectorem remittentes, qua ad Vesontionem, qua ad Roberti & Sammarthanorum Galliam Christianam: quibus quæ de aliquot postremis ad finem deerant, compendio adjecimus.

[233] LXXIV Vitalis, obiit VI Kal. Septembris, anno MCCCXXXIII, [Inventio Reliquiarum, inter quas Caput S. Joan. Calybitæ.] cum præfuisset ex anno MCCCXII. Hoc sedente contigit reperiri reliquias Sanctorum Epiphanii & Isidori, ac Sanctorum Innocentium, in altari Confeßionis seu Cryptæ, quæ directe subjacet majori altari basilicæ S. Ioannis Euangelistæ, XV Septembris MCCCXIX: ac biennio post, nempe anno MCCCXXI. Olvianum & Leontium Episcopos Græcos, qui Avenionem ad Ioannem Papam XXII convenerant, interpretari Græcam inscriptionem Capitis S. Ioannis Calybitæ, a Ioanne de Corcondrayo Canonico & Scholastico Bisuntino ad ipsos delatam: quod Caput Orientis spolium, hodieque apud Bisuntinos magna in veneratione est.

[234] LXXV Hugo VI de Vienna, præfuit annis XXII. Obiit IV Idus Maji, anno MCCCLV.

[235] LXXVI Johannes III de Vienna, anno MCCCLXI transfertur ad Metensem Episcopatum: inde vero anno MCCCLXVI ad Basileensem, in quo moritur anno MCCCLXXXII.

[236] LXXVII Ludovicus de Montebeligardis, Henrici Comitis filius, præfuit non solido anno: obiit VIII Kal. Augusti, MCCCLXII.

[237] LXXVIII Aymo de Villariosexel, e vivis exceßit IV Idus Decembris, MCCCLXX.

[238] LXXIX Guillelmus III de Vergeyo. Mentio ejus in tabulis Latrensibus MCCCLXXXV, Indictione VIII. Fit Cardinalis a Clemente VII Antipapa, XVII Kal. Maji, MCCCXCI.

[239] LXXX Girardus II d Athies nobilis Picardus, ex Monacho Benedictino, rexit usque ad annum MCCCCIV, quo Parisiis vitam exuit XXII Novembris.

[240] LXXXI Theobaldus de Rubeomonte, primum Episcopus Matisconensis, [Prætensio Bisontini de occursu Papæ sibi debito.] tum Viennensis Archiepisopus, denique post Girardum Bisontinus ad annos fere XXV. Obiit Romæ XVI Septembris, MCCCCXXIX. Non possum silentio præterire quod de hoc Archipræsule observavit ex codice Bibliothecæ regiæ Spondanus in Annalibus Ecclesiasticis, ad annum MCCCCXIV, numero XIII, illum, quando Constantiam ad Concilium generale advenit, prætendisse ex privilegio Ecclesiæ suæ concesso, Papam in prima visitatione teneri sibi tribus paßibus occurrere: Papam vero non statim acquievisse, sed causam Placentino & Aquileiensi Cardinalibus cognoscendam commisisse: a quibus quid in ea rejudicatum fuerit, quidve a Papa vel concessum sit vel negatum, Acta illa non referunt.

[241] LXXXII Johannes IV de Rupescissa, multarum vir dignitatum, de quibus Vesontio & Gallia Christiana. Theobaldo suffectus obiit IX Kal. Aprilis, MCCCCXXXVII.

[242] LXXXIII Franciscus Condelmerius, promotus ab Eugenio Papa IV, patruo suo, cum adversarium haberet Ioannem de Fruyno, a Capitulo Bisontino electum, ceßit verno tempore anni MCCCCXXXVIII.

[243] LXXXIV Johannes V de Norry, ab Eugenio IV translatus a Viennensi Sede ad Vesontionensem, moritur Gyaci, antequam Vesontionem inveheretur, MCCCCXXXVIII.

[244] LXXXV Quintinus Menart, e Flavigneyo Æduorum oppido, rexit usque ad annum MCCCCLXII, quo e vivis exceßit, XVIII Decembris.

[245] LXXXVI Carolus de Novocastro, ex Baiocensi Episcopo, præfuit per annos XXXVI. Obiit XIII Kal. Augusti, MCCCCXCVIII.

[246] LXXXVII Franciscus II de Busleyden, deceßit Toleti, MDII, X Kal. Septembris.

[247] LXXXVIII Antonius de Vergeyo, feliciter præfuit, usque ad annum MDXLI, quo vivere desiit XXIX Decembris.

[248] LXXXIX Petrus a Bauma, ex Episcopi Genevensi Cardinalis, ultra biennium rexit. Obiit IV Maji, MDXLIV.

[249] XC Claudius III a Bauma, patruo suffectus, tenuit ad annos XL. Obiit XIV Iunii, MDLXXXIV, septimum jam annum Cardinalis. [Gilbertus Cognatus hæreticus an. 1567.] Hoc sedente anno Christi MDLXVII, Pius Papa V dedit octava die Iulii Breve Apostolicum ad Senatum Dolanum, quo Gilbertus Cognatus, qui tum Vesontione Ludimagister hæretica dogmata in vulgus spargebat, jussus est conjici in vincula, & secundum Ecclesiæ ac regni leges judicari. Hic Nozereto Sequanorum oppido oriundus, litteris operam navarat, Erasmi non modo auditor, sed etiam librarius domesticus. Edicto igitur Pontificio Vesontione in carcerem Archiepiscopalem conjectus, ibique mortem obiens, debitum suis facinoribus supplicium antevertit.

[250] XCI Antonius II Perrenotus, multis titulis ornatus Cardinalis, rexit per suos ad biennium: diœcesim enim suam nondum ingressus obiit Madriti XI Kal. Octobris MDLXXXVI.

[251] XCII Ferdinandus de Rye Iubilaris Episcopi titulum in tumulum intulit. Etenim extinctus est labente anno Episcopatus quinquagesimo, Christi MDCXXXVI, XX Augusti, cum Dolæ per dies octoginta obsidionem difficillimam tolerasset, eaque XVIII Kal. Septembris soluta, ipse jam lue pestifera afflatus, puriorem auram ruri quæreret.

[252] XCIII Franciscus III de Rye, Ferdinando patruo jam pridem successor designatus, non totis octo mensibus ei superstes fuit: quippe mortuus Bruxellis anno MDCXXXVII, & Episcopo animarum nostrarum commortuus XVII Aprilis feria sexta hebdomadæ paschalis.

[253] XCIV Claudius IV d'Achey, prius Abbas Balmensis, & Ecclesiæ Bisontinæ Decanus, eligitur a Capitulo XXIII Maji, MDCXXXVII. Atque ex hoc turbari cœpit jus eligendi Archiepiscopi, quod ab antiquißimis temporibus penes Capitulum fuerat. [Juselectionis Capitularis turbatum:] Itaque Rex Catholicus, quamvis in Claudii Electi personam sibi gratam consentiens, contendit tamen & rescripto suo (quod ipsi perlegimus) contestatus est, se inconsulto Archiepiscopum a Canonicis eligi non debuisse. Pontifex porro, quasi ex condicto cum regio Legato, confirmavit quidem personam, sed Bullam ei dedit de reservato. Admissus est tamen a Capitulo virtute suæ electionis, & conditione adjecta, ut Claudius expensis suis Romam mitteret, qui Pontificem de antiquis Capituli juribus admoneret: quod & fecit; sed in irritum, ut ex sequentibus patebit. Adjecta est novo Archiepiscopo Abbatia Montis-benedicti, Ordinis S. Augustini, ad Balmensem quam ante Episcopatum jam possederat. Cum multa in Episcopatu pie & prudenter geßisset, obiit ex apoplexia, in arce sua Gyacensi, XVII Octobr. MDCLIV, ibidem sepultus.

[254] XCV Carolus Emmanuel de Gorrenod, Marchio de Marnay, frater Ducis de Pontdenaux, electus est a Capitulo, eodem mense Octobri anni MDCLIV: nec multo post ab Archiduce Leopoldo Belgii Prorege obtinuit, vacantes per ejus decessoris obitum, Balmensem & Montis-benedicti Abbatias, jam antea Prior de Arbosio. Obiit XX Iulii, MDCLIX Madriti, quo missus fuerat Comitiorum Sequanicæ Burgundiæ Legatus; nondum accepta Bulla Pontificia, qua in Archiepiscopatu stabiliretur.

[255] [unde anno 1659 difficultas nata,] XCVI Johannes Jacobus Fauche, Prior Mortuæ-aquæ, electus a Capitulo die III Septemb. MDCLIX: cumque Romæ institutioni suæ moras injectas esse sentiret, renuntiavit in manibus Papæ electioni de se factæ: & sic accepto Brevi Alexandri Papæ VII, subdata XXVI Februar. iniit Archiepiscopatus posseßionem. Verum ad eam novitatem reclamante Capitulo & regiis Ministris, ejus reditus auctoritate regia sunt sequestrati: quibus adversis perculsus, ac mœrore confectus, apoplectico symptomate interiit XI Martii MDCLXII, [electioni in manus Pontificis renuntiantibus Electis.] Vesontione in S. Stephani sepultus.

[156] XCVII Petrus Antonius de Grandmont, a Capitulo electus est veteri more: cui electioni diffidens, eique in Pontificis manu renuntians, per Breve de motu proprio ab Alexandro Papa VII Archiepiscopus constitutus est. Eo Brevi accepto consecratus est noctu in crypta subterranea S. Vincentii, ab Episcopo Andrevillensi Suffraganeo suo, & a duobus Presbyteris Canonicis: & januis clausis, ne quid a Capitulo, vel a regiis Ministris obstaculi ingrueret. Magnis inde concitatis turbis, appellavit novus Archiepiscopus Romanum Pontificem: a quo acceptis ad Regem Catholicum commendatitiis manu propria exaratis, evicit tandem, & communi omnium consensu admissus est, vir prudens ac pius, & supra antiquæ nobilitatis splendorem, vitæ ac morum integritate conspicuus.

DE S. CERATIO EPISCOPO,
SIMORRÆ IN VASCONIA.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De cultu, & Vita post translationem scripta, incertaque ipsius ætate, ac Sede Episcopali.

Ceratius, Episcopus in Gallia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

[1] Novempopuloniæ, quæ tertia Aquitaniæ versus montes Pyrenæos provincia est, [Elusa Metropolis Novem-populoniæ,] Metropolis olim fuit Elusa, ad Gelisam fluvium, quæ in veteribus Notitiis Provinciarum & subscriptionibus antiquorum Conciliorum Galliæ, dicitur metropolis civitas Elusatium vel Elosasium. Hanc eamdem urbem opulentissimam Elusaberrim dixit Mela; ubi Berris, proprio regionis idiomate, villam seu castrum significat, uti Petrus a Marca lib. 1 historiæ Bearniæ cap. 6 erudite explicat. Sub hac Metropoli undecim in veteribus Notitiis collocantur civitates, inter quas, subinde ultimo, subinde proximo loco, constituitur civitas Ausciorum, ad quam dignitas Metropolitana translata est, Ecclesia Elusana cum suis reditibus ipsi unita. Ultimus hujus Ecclesiæ Episcopus censetur Sennocus, qui teste Fredegario cap. 54, anno XLIII regni Chlotharii II, Christi DCXXVI, cum Palladio patre suo, quod rebellionis alicujus inter Vascones suscitatæ fuissent conscii, in exilium retrusus est. Quia autem postmodum Elusa ad oppiduli parvitatem redacta est; ideo videntur Acta antiquorum Elusanorum, urbi Ausciorum etiam attribui.

[2] Primus illorum Episcopus a recentioribus censetur S. Ceratius, [ubi Episcopus Ceratius,] de quo hic agimus. Memoria ejus inscripta est antiquo Martyrologio monasterii S. Sabini in agro Tarbiensi, ad dictos montes Pyrenæos, apud Saussajum sub finem Martyrologii Gallicani, ubi pagina 1248 ista leguntur: Die XXIV Aprilis Sancti Ceraci, Episcopi & Confessoris. Arnaldus Oihenartus, in Notitia utriusque Vasconiæ lib. 3 cap. 8, Elusanos Archiepiscopos enumerans, [colitur 24 Aprilis:] ita incipit: B. Ceratius, Elusanæ Ecclesiæ conditor, præfuit ipsi annis XLIII; idque (ut ait) Ex monumentis Ecclesiæ Auscensis. Sammarthani, ante Archiepiscopos Auscenses, præmittunt Archiepiscopos Elusanos, & de primo ista habent: Beatus Ceratius, Euangelii per Novempopulaniam præco, Saturnini Tolosani Episcopi discipulus, Aquitaniam, quæ ad Pyrenæum pertinet, [corpus Simorræ adservatur.] Christianæ fidei dogmatibus informasse, & Ecclesiam hanc Elusanam instituisse fertur. Illius sacræ Reliquiæ, miraculorum fama percelebres, Simorræ requiescunt in monasterio antiquissimo Ordinis S. Benedicti. Elusanæ Sedi præfuit annis XLIII, ut ferunt monumenta Ecclesiæ Auscensis. Saussajus in Supplemento sui Martyrologii XXIV Aprilis hæc tradit: Augustæ Ausciorum S. Ceracii Episcopi & Confessoris, qui in magnis Ecclesiæ perturbationibus ministerium pacis implevit: ferisque persecutionum turbinibus superatis, grege feliciter conservato & adaucto, ad emeritam abiit pastoralis curæ fortiter exacte remunerationem. Quiescit Pontifex gloriosus in monasterio Benedictinorum S. Mariæ de Simorra prædicte diœcesis Auscensis. Supra memoratus Saturninus Episcopus Tolosanus colitur XXIX Novembris, quando erit tempus Sedis ejus examinandum. Videri possunt quæ de ejus & Sociorum adventu in Gallias diximus XXII Martii, ad Vitam S. Pauli Episcopi Narbonensis §. 2.

[3] [Vetera Martyrologia Gratianopoli eum adscribunt,] Nunc quæritur, an ab hoc diversus, & Simorræ in unam personam confusus sit is, quem Hieronymiani Martyrologii apographa tria ad hunc VI Iunii ultimo loco sic referunt; Gratianopoli, depositio Cerati Episcopi. Ita Ms. Epternacense, Corbeiense & Blumianum, imo & Lucense, sed per errorem ad initium diei sequentis. De eo autem Wandelbertus Prumiensis, sub medium seculi IX, sic scripsit:

Octavas Idus Ceratus Episcopus ornat,
Urbem qui fulsit Gratiano a Principe dictam.

Sequuntur vetera Mss. tam Reginæ Sueciæ, quam S. Maximini apud Treviros; & cum illis aliisque alibi visis, Molanus, Canisius, atque Ferrarius. Nec aliter crediderunt ipsi, ad quos corpus pervenit, Simorrenses; quique eum apud se mortuum credunt, in Vita Gallica, quam ex vetustis Odonis nostri Gissæi schedis transmisit nobis Petrus Poßinus. Hanc satis fuerit in pauca contraxisse ex contextu perquam verboso. cujus hæc fere substantia est. [& Vita facit discipulum S. Ambrosii:] Natus fuit S. Ceratius in ditione Burgundionum, in tenui aliquo oppido, ab illustri patre ex familia Principis. In litteris & studiis instructus a S. Ambrosio Episcopo Mediolanensi, creatus Episcopus Gratianopolitanus, habuit duos secum Diaconos Gervasium & Protasium; sed diversos a Sanctis Martyribus ejusdem nominis, qui in Litaniis invocantur. Quia vero Burgundiones traduntur secta Saducæorum seducti, cum aliquo ex his hæreticis longam disputationem habuit, eique mysterium Sanctissimæ Trinitatis exposuit & convertit. Verum exorta contra eum magna persecutione, [qui in Vasconia miraculis clarus] a Sede sua pulsus venit cum Diaconis in provinciam Astaracensem; & in loco, cui Sainctes nomen, prope ecclesiam hospitium accepit; cœpitque miraculis clarere, energumenos liberando, cæcum illuminando, & hospitem nomine Justum a morte resuscitando.

D. P.

[4] Hactenus scripserat Henschenius, & ego pergebam cetera ex Gallico reddere, sub eadem brevitate: quando in manus meas venit pars reliqua Vitæ, ex originali Latino sumpta, & Parisiis apud Fulienses a nobis reperta, sub hoc titulo, De S. Ceratio Arch. Aux. & Confess. XXIV Aprilis: quo tamen non obstante, mortuus mox Sanctus dicitur VI Iunii, ut omnino videri poßit, alter ille ac prius notatus dies, & Martyrologis vetustis incognitus, dies fuisse translationis infra memorandæ. Veterem ergo contextum reddo, quem Gallico longe priorem non dubitaverim affirmare; atque in Simorrensi monasterio compositum, ad usum Chori, sicut Gallicus inde sumptus est ad instructionem vulgi. Adveniente multitudine maxima languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, surdorum, mutorum, pusillanimorum, a dæmoniis obsessorum, a diversis infirmitatibus, per famuli Dei intercessionem liberabantur. Cujus fama divulgata per omnes regiones, [ibidem obierit,] a mari magno usque Romam, & a limine B. Ambrosii Magistri sui usque ad Pyrenæos montes, omnes undique [veniebant] implorantes ejus auxilium: & ita sanctitate beati viri divulgata per totam Vasconiam, confectus itineribus, suæ carnis maceriam [dimisit, de] hereditate perpetua securus, & in pace clausulam vitæ octavo Idus Junii finivit… (Hic addebantur, non satis integre transcripti versus Wandelberti, ac si eos edidisset S. Paulinus Nolanæ civitatis Episcopus; quapropter eos, jam supra relatos, exemi contextui)…

[5] Audientes hoc Simmoritani pagi habitatores, in sarcophago marmoreo, [Simorramque translatus primum extra oppidum cultus,] & in ecclesia B. Andreæ Apostoli, quæ usque in nostris temporibus infra mœnia burgi est, sepelierunt: diciturque, quod sudarium ejus, appositum contra tempestatem, maxime tranquillum reddit aërem. Ad cujus etiam sacratissimum tumulum miracula insignia divinitus patrabantur; ut merito ipsi habitatores vellent sacratissimum corpus traducere intra pagum. Quod, præmissis orationibus supplicibus, quidam ex Clericis & Religiosis volentes peragere; vas in quo jacebat contremuit, & laminæ ferreæ quibus tenebatur solutæ sunt, & inde magnus suavitatis odor resiliit; & viri qui ad accipiendum sanctum corpus venerant, rem considerantes, minime ingredi audebant. Sed tandem deposito timore levaverunt coopertorium sepulcri, [deinde intra illud deportatus sit:] & acceperunt corpus, involventes in novo pallio; & magnus calor eos invasit, ita ut unus, qui non lotis manibus tetigerat corpus sanctum, fronti suæ apponens manum, statim pilos amisit: ut palam ostenderetur, S. Ceratium nolle transmutari. Sed Religiosus quidam suppliciter orans, translationem Deo volente fieri obtinuit, dicens: Beate Cerati, nobiscum Deo concedente semper permanebis: & nos tibi, sicut oportet, serviemus, Et ita cum hymnis & canticis deportaverunt & collocaverunt eum digno honore.

[6] Narrandum insuper videtur de duobus ecclesiæ ejusdem Sacristis, ubi sacratissimum ejus corpus humatum jacet. Primus nomine Geitardus, qui [quia a] juventutis suæ tempore acri certamine carnis [victus,] & inhoneste mysteria & officia B. Ceratii tractans, multoties ab ejusdem ecclesiæ viris [fuerat]; increpatus, [eum antea impurum sacristam corripuisset,] res ei contigit valde memorabilis. Quadam etenim nocte, dum festinantius quam solebat surrexisset, ad pulsandum campanam, & lampadem reficiendam; ecce subito B. Ceratius in stola candida & virgam in manu gestans, ante illum astitit, ita inquiens; Geitarde, quare mihi & seniorum increpationibus non attendis? Quo dicto & timore illato evanuit; sed tantus tremor fuit ex hac visione prædicto Geitardo, ut deinceps de lectulo suo surgere non posset; sed agens pœnitentiam de omnibus suis delictis, interpellato B. Ceratio convaluit; & scrinium argenteum, quod usque nunc in ipsius basilica habetur, ex suis propriis operibus in honorem S. Ceratii fieri jussit.

[7] [& paralytico reddi sanitatem fecisset.] Similiter, ut multi viri probabiles testantur, quidam custos ecclesiæ dictus Giraldus, magnæ humilitatis atque virtutis vir, ita omnipotenti Deo & B. Ceratio fideliter servivit, ut B. Ceratius cunctis illius bonitatem per signa ostenderet. Quidam etenim homo, paralyticus existens, cum manibus reperet ad fores ecclesiæ; & dissolutum corpus, venis & nervis dilaceratis, per terram duceret; & diu prædictum Confessorem Christi Ceratium rogasset, ut salutem restitueret; in hora noctis eum post visionem allocutus est, sic dicens; Proficiscere ad sacristam meum Giraldum, & dic ei, quod te ad illum destinavi, ut te sanare debeat. Cum autem ignoraret quis prædictus sacrista foret, summo mane in foribus ecclesiæ factus est ei obviam quem desiderabat; quem ita allocutus est; Precor te, Domine, ostende mihi quis sit sacrista Giraldus. Qui respondit, Ego sum. Tunc ille: Gloriosissimus Pater noster Ceratius in visione mihi peccatori apparuit, & præcepit ut te deprecarer, quantenus hujus infirmitatis expertem me facias. Tunc ille dixit: Si ille te ad me misit, convalescens surge. Et statim illius manum tenuit, & incolumen eum ab omni infirmitate fecit, sicque ex illa hora, ejus paralytici & manci membra ad solidamentum redacta sunt. Hic vero paralyticus in honorem Christi & B. Ceratii binas cruces argenteas, cum thuribulo, & tabula, & supertabulam in altare ipsius Sancti, atque peroptimam imaginem argenteam in honorem Dei Genitricis fieri jussit.

[8] [Eadem Vita, Gallice reddita,] Cum his ita convenit contextus Gallicus, ut pleraque verbotenus reddita appareant; nisi quod pro imagine, substituat Missale; finiat autem cum iis ipsis verbis, quæ de late sparsa miraculorum fama initio fragmenti Latini leguntur, Igitur ad utrumque contextum pertinet, de Sancti Diaconis, Gervasio & Protasio nuncupatis, libertatem lectori relinquere, velitne opinari ea fuisse vera comitum Ceratii nomina, an occasione S. Ambrosii mutuo sumpta a Sanctis, quorum ille corpora extulit. Ad loca quod attinet, Astaracensis provincia, secundum Oihenartum pag. 494, Armaniacensi, cujus caput est Auscum, Bigorrensi & Convenensi comitatibus cingitur; Comitem autem primum ipsa accepit seculo X, quando Garsias Sancii, cognomento Curvus, Vasconiam in filios tres divisit; & (ut est in veteri monumento Auscensi apud Oihenartum pag. 425) Sanctio Garsiæ dedit majorem Vasconiam, [Astaracensi provinciæ Simorram adscribit.] Wilielmo Garsiæ Fidentiacum, Arnaldo Garsiæ Astaracum, vulgo Estarrac; cujus caput Miranda, & aliæ non ignobiles civitatulæ, quas inter Simorra, pari fere septem Leucarum intervallo Mirandam & Auscum meridiem inter & septentrionem respiciens. Hic locus quandonam acceperit Benedictinos Monachos, necdum comperi: mirarer tamen, si ante seculum XI aut etiam XII trænslatum ad eos corpus sit, Vitaque conscripta.

[9] [Variæ de Sancti ætate & Episcopatu conjecturæ.] Interim ad elucidandam quadamtenus controversiam supra motam, inter Auscenses & Grationapolitanos, occurrit cogitare, quod S. Ceratius potuit fuisse Episcopus Apostolicus, apud Allobroges in urbe Calorone sive Acusiorum Colonia, quæ postea ab Imperatore Gratiano nomen accepit: & inde pulsus in Aquitaniam venerit, atque Auscensem ecclesiam regendam susceperit. Quia autem Gratianus prædictus S. Ambrosio Mediolanensi coævus fuit, ideo fortaßis placuit hujus discipulum facere S. Ceratium, potius quam S. Saturnini: & quia Burgundiones, qui e Germania in Gallias delati, totam Allobrogum ditionem occuparunt, Ariana aliquando labe infecti fuerunt, primum circa annum D sub S. Sigismundo, conversi ad fidem Orthodoxam; ideo omnis disputatio in Vita Ceratii formatur de Trinitate, quantum quidem ex Gallica versione novimus. Quid quod Ariani, etiam ante Burgundiones, & ætate S. Ambrosii, plurimum Gallicanas provincias depravarint? Quod si Ambrosio seniorem Ceratium placeat credere, potuit ab Ethnicis ille passus fuisse persecutiones & contradictiones, quæ Burgundionibus earumdem postea partium incolis communiter attribuuntur.

[10] Me tamen veterum Martyrologiorum auctoritas commovet, [Videtur Gratianopoli vixisse.] ut Gratianopoli revera vixerit obieritque Ceratius, S. Ambrosio junior; sed Burgundionibus regiones illas invadentibus ad Elusates, quos fortasse prius etiam excoluerat, delatum a fidelibus corpus sit in Vasconiam, Simorræque depositum.

DE S. BERTICHRAMNO,
EPISCOPO CENOMANNENSI IN GALLIA.

ANNO DCXXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Bertichramnus, Episcopus Cenomanensis in Gallia(S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Acta vitæ usque ad susceptum Episcopatum, hujusque initia.

[1] Cenomannensis Ecclesia, post primum suum Episcopum S. Julianum, qui XXVII Ianuarii colitur, alios octo ex ordine commemorat, [Inter XI primos Episcopos Sanctos, decimus hic,] variis per annum diebus Sanctorum honore dignatos. Penultimus horum Innocentius commemorandus nobis veniet hujus mensis die XIX; de ultimo, & post Iulianum octavo, S. Domnolo, egimus XVI Maji. Pulcherrimam hanc Sanctorum Antistitum seriem, ne porro ad duodecimum inclusive continuaretur, fecit Badegisilus, non tam Episcopus, quam tyrannus; canonice tamen ordinatus, quantum quidem scire possumus ex historia S. Gregorii Turonensis, saltem interpolata, lib. 6 cap. 19. Postquam enim ibi narratum esset, quomodo S. Domnolus, mori se sentiens, Theodulfum Abbatem in locum suum præelegit, ad cujus assensum Rex Chilpericus suam præbuit voluntatem; mox subjungitur: sed non multum post tempus, mutata voluntate, in Baudegisilum, Domus regiæ majorem, [anno 586 ordinatus,] transfertur electio: qui tonsuratus, gradus quos Clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta dies migrante Sacerdote Domnolo successit, anno DLXXXI; deinde uti legitimus Episcopus, subscripsit Concilio Matisconensi anni DLXXXV. Verum, sicut ibidem lib. 9 cap. 39 legitur, cum anno quinto Episcopatus sui expleto, jam sextum, anno Christi DLXXXVI, ingrediens, epulum civibus cum immensa lætitia præparasset; annum, quem cœperat, protinus morte imminente finivit. Bertichramnus, Parifiacus Archidiaconus, subrogatus est. Ipse se suo testamento Bertichramnum subscribit, aliique post eum; eidem vero synchronus & synonymus Ecclesiæ Burdegalensis Episcopus, Bertechramnus notatur in prædicto Concilio: ast vulgo pronuntiabatur Bertrannus, quod initio Testamenti secutus ejus Notarius est; itaque inscriptus invenitur veteri Ecclesiæ Cenomannicæ Kalendario ad diem XXX Iunii, [colitur 6 & 30 Junii.] quo creditur obiisse; sed, propter solenne S. Pauli Officium simplici solum Commemoratione honoratur; festivius autem recolendus præscribitur hac die VI, sub titulo Translationis, cum Officio trium Lectionum ac Missa: cujus diei antiqua observantia probatur ex Vita Arnaldi Episcopi, anno MLXXXII defuncti, qui in oratorio S. Vincentii sepulturæ honoficentiam consecutus, denique tempore Domni Ugonis Episcopi, anno MCXXXV ordinati, in capitulum ejusdem monasterii translatus est anno Domini, non MCXI (ut male excusum) sed MCXLI, die Translationis S. Bertranni Episcopi.

[2] Multas ille, inquit Gregorius, altercationes, cum relicta decessoris sui defuncti vidua habuisse probatur; eo quod res, [An. 588 legatur ad Britones.] quæ illius tempore Ecclesiæ datæ fuerant, tamquam proprias detinebat, dicens: Militia hæc fuit viri mei: sed licet invita, tamen cuncta restituit. Interim Episcopus, annum jam tertium in Episcopatu agens, a S. Gunthramno Burgundionum Rege cui tamquam tutori pronepotis Lotharii, Chilperico posthumi, suberant Cenomanni; cum Namatio Aurelianensi legatus directus ad Britones, pro facta in terminum Namneticum irruptione omnem satisfactionem pollicitos, eorum fide jussores atque subscriptas cautiones recepit anno Christi DLXXXVIII, uti nobis videmur colligere ex Gregorio, prolixius rem narrante lib. 9 cap. 18, ac deinde cap. 20 subnectente, quæ gesta sunt, eo id est, eodem quoq; anno, XIII Childeberti Regis, ejus qui postea Guntramno succeßit; licet Carolus le Cointe in Annalibus Francorum, id referre malit ad annū præcedentem. Plura de Bertichramno non habet Gregorius; [Acta in Regesto scripta post annum 855] quippe qui ad Regis Guntramni mortem, obitum anno DXCIII, & hanc secuta Sancti Præsulis adversa, scribendo non pervenit. Nemo autem, quod quidem scitur, proximis duobus seculis Vitam illius conscripsit, sed qui S. Aldrici, Episcopi XXIII, anno DCCCLV vita functi, compilavit Gesta, ad Ianuarii Supplementum die VII repræsentanda; eodemque omnino stylo digeßit Acta præcedentium Episcoporum; ex iis quæ vel scripto vel traditione accepit monumentis; etiam S. Bertichramni historiam aliquam nobis dedit, huic Commentario per partes inserendam; pro majori autem parte sumptam ex Testamento, VI kalendas Aprilis sub annum Christi DCXVI condito, quod gestis subnectitur. Id enim, cum admodum sit prolixum, multa de ejusdem actis docet: sed imprimis probatur egregia Bertichramni fides erga Clotharium II Regem, tutore Guntramno patruo orbatum. Indidem etiam innotescit, quanta ejus fuerit, in sacris Deo locis condendis dotandisque, & ad perpetuitatem communiendis, diligentia ac liberalitas; [fere sumpta ex proprio Testamento, anni 615,] quantum insuper fundorum ex bonis ad se, vel hereditate, vel donatione, vel etiam emptione devolutis, ipse possederit; quorum tamen particula aliqua, sed minima Nepotem ac Pronepotes carißimos aliosque amicos & familiares asperserit, tam memor officii, quam parcus beneficii, in non egentes profundendi.

[3] [R. Clotharii non, 22,] Testamentum hoc ex Regesto Ecclesiæ primus edidit Antonius Corvaserius, Toparcha de Curtillis, Regius in Cenomanensi Senatu Consiliarius, ac deinde Locumtenens ad causas criminales, in Historia Cenomanensium Episcoporum, Gallice edita 1649. Sed huic Ioannes Bondonnetus, Benedictinus, idem argumentum haud paulo accuratius & eruditius eadem Gallica lingua prosecutus, tertio post anno gravem dicam impegit, quasi non grammatica dumtaxat & orthographica menda corrigere, sed etiam substantialia quædam mutare præsumpserit, & annum Clotharii vigesimum secundum pro trigesimo secundo substituere. Carolus le Cointe in Annalibus Francorum, huic accusationi occurrens, ostendit Clothario, primum post Guntramni mortem adepto Cenomannorum posseßionem, [sed 32, juxta accuratiorem editionem:] licet per annos viginti fluxam, potuisse apud illos sic numerare annos. Verum nihil opus eo effugio, tam incerto, tamque remoto a praxi ejus temporis, quo scriptum testamentum est, & quo totam Francorum Monarchiam Clotharius poßidens, & tamen regni annos cum vita numerans, ducta ab anno DCCCXCIII Epocha, suis ubique subditis præibat exemplo ad similiter faciendum. Non opus est, inquam, effugio illo: nam in Regesto, unde Corvaserius accepisse copiam profitetur, numeralibus litteris notatur annus XXXII; ut nihil verosimilius sit, quam Corvaserium, deceptum per Librarii sui socordiam, bona fide decennium omisisse. Ita excusari eum debere ac posse scriptorem, ad observationes Chronologicas alioqui non valde attentum, probat ipsius integri Regesti fidelißima ex Ms. editio, tom. 3 Analectorum Mabilionis, sicut illud Auctores varii succeßive suppleverunt; incipientes ab Arnaldo Episcopo XXXIII, & post S. Aldricum (in quo pars prior desinit) decimo, ac porro scribentis usque ad Gaufridum de Loduno, sub annum MCCLV vita functum.

[4] [ubi Sanctus dicitur absque Chorepiscopo sedisse an. 37:] In fronte hujus Regesti (quo ut facilior recursus Lectori sit, placet ad singula inde sumenda loca notare in margine numerum Paginæ) In hujus, inquam, Regesti fronte incipiunt nomina vel tempora justorum vel injustorum Pontificum, Cenomannis in urbe degentium: & post Beatissimum Julianum, atque alios octo intermedios, Beatos ibi dictos, sequitur X, Domnus Baldegisilus Episc. sedit in Episcopatu annis V; sub eoque notantur Berthodus Chorepiscopus & Merolus; tum subjungitur; Beatus Bertichrannus Episcopus sedit annis XXXVII. [Pag. 46] Secundum quem calculum, sumpta ex Gregorio Turon. Epocha, obiisset ille anno Christi DCXXIII. Multo certe diutius vixisse non potuit, quando Precaria, quam ejus successor Domnus Hadoindus Episcopus fecit Lonegisilo Sacerdoti, signata invenitur Kalend. Decembris anno XLII (esto per librarii oscitantiam scribatur LII) regnante Clothario Rege, id est, DCXXV. Corvaserius & Bondonnetus, [addunt recentiores vixisse annis 70.] nullo Auctore citato, fuisse eum scribunt quando obiit annorum LXX; adeoque natum concipiunt anno circiter DLIII; quando S. Germanus, quem mox infra Patrinum suum appellat Sanctus, adhuc erat Augustoduni Abbas S. Symphoriani, biennio post factus Episcopus Parisiensis; unde consequens videtur, ut Bertichramnus, patre Franco, matre Aquitana genitus, Augustoduni potius quam Parisiis venerit in lucem. Idem etiam, ex prædicto calculo, fuisset anno ætatis XXXII ad Episcopatum provectus, [Augustoduni e sacro fonte susceptus a S. Germano Abb.] certe non potuit multo citius per Canones ordinari. Porro cum in prædicto Regesto, sub num. X, scriptum esset, de Baldegisilo Episcopo nihil, Caput XI implent, Gesta Domni Bertichramni, Cenomannicæ urbis Episcopi, qui fuit novissimo tempore Chilperici filii Clotharii, anno paulo amplius quam uno, & tempore Clotharii filii ejusdem Chilperici, qui fuerunt Reges Francorum, Viri illustres.

[5] [& postea apud eumdem Episc. Paris. educatus,] Gestorum illorum hoc est principium. Domnus Bertichramnus, urbis Cenomannicæ Præsul, nobilis genere, natione partim Aquitanus, parrim Francus, Turonis vero tonsuratus, & postea aliquo tempore conversatus cum Domno Germano, insigni Parisiacæ urbis Episcopo, & ab eo edoctus, atque in quibusdam Sacerdotalibus gradibus est ordinatus, & spiritualiter instructus. Ita scribendi occasionem dedit ipse, in suo Testamento sic loquens; Basilicæ Domni & peculiaris Patrini mei Germani Episcopi, qui me dulcissime enutrivit, & sua sancta oratione, licet indignum, ad Sacerdotii honorem perduxit … donari jubeo in honorem sepulturæ suæ villam Bobane: & rursum infra, loquens de constructa a se Cenomannis Basilica, beatissimi ac sancti Germani, Parisiaci Antistitis, addit; qui me dulciter erutrivit, & ad Sacerdotale onus, ut non merui, sua intercessione perveni: [primos ab eo suscepit Ordines;] sed hæc alio sensu dictare Sanctus non potuit, quam quod Germani, jam inde ab anno DLXXVI in cælis beati, deprecationi apud Deum adscribat adeptum Pontificatum Cenomannensem. [P. 121, P. 133] Et hoc est quod animadvertens Gestorum Auctor, (Sacerdos enim & Sacerdotalis, idem antiquis sunt quod Episcopus & Episcopalis, neque de Presbyteris dicebatur) caute dixit, Sacerdotalibus quibusdam gradibus; id est ad Episcopatum ducentibus, quales etiam sunt Ordines quatuor Minores, Subdiaconatusque & Diaconatus.

[6] Verum ne hos quidem a S. Germano potuisset suscepisse Sanctus, si recte ex Testamento legeretur, [nec enim debet credi an. æt. 30 adhuc laicus fuisse,] quædam accepisse a Clothario Rege, dum laicus fuit. Etenim Clotharius Secundus, patri suo postumus, ut jam dixi, anno DLXXXIII primum vivere ac regnare cœpit; Primus autem obiit anno DLXI, quando octennis dumtaxat erat Bertichramnus. Si vero sub Clothario II, utcumque infante; sed tamen per matrem regentem multa donare apto, adhuc laicus fuisset Bertichramnus, jam annum agens ætatis XXX; consequens esset, nullum Ordinem sacrum ab eo susceptum ante id tempus; jamque virum fuisse, quando a seculo conversus, ad sepulcrum Domni ac specialis Patroni S. Martini comam deposuit, cœpitque eidem tali titulo annis singulis tributum ibidem reddere; adeoque vix uno anno Archidiaconi munere functum Parisiis esse, idque sub Ragnemodo S. Germani successore. [P.] Tam subita quasi per saltum promotio, suspecta mihi merito est, nec satis credibilis in viro sancto. Consulatur ergo locus ipse. Is apud Mabilionem continetur, his verbis: Id mihi placuit delegare, ut villa Nimione, sita in territorio Parisiaco, cum vineis, quæ Frontanito ad palastrias & vinitores esse noscuntur, quas mihi Domnus Lotharius Rex dedit, quæ meo sæpius dum laicus fui, tam de fisco quam de comparato, possidendum sanctæ Ecclesiæ Parisiacæ, sub cujus gratia nutritus sum, [propter locum unum testamenti, certo vitiatum.] ad integrum volo esse donatum. [P. 116] Hiulcum esse sensum, nemo non videt: & (si non hic latet quispiam, qui aliquid Episcopo donarit aut vendiderit, sicut num. 44. Eusebius quondam Laicus) vehementer suspicor, quod Ecclesiæ velit esse donatam Nimionem villam, cum vineis, quæ Frontineti, sive in Frontineto esse noscuntur, quas Rex Clotharius dedit; & quod in eo (scilicet Nimione vel Frontineto) prius Dumlaici fuit, vel Dumlaicus habuit. Etenim hujus terminationis nonnulla nomina Francis usitata inveniuntur, ut Wulfilaicus, Grimlaicus & infra num. 61 Berthelaicus, in Translatione autem SS. Marcellini & Petri invenitur Notarius Eginhardi Abbatis Ratleicus alias Ratlaicus. Interim non miror, ex iisdem verbis, apud Corvaserium sic detortis, quasi clare ac distincte scriptum foret, quas mihi Domnus Clotharius Rex dedit cum laicus fui, duxisse Carolum le Cointe in Annalibus sensum prorsus contrarium sententiæ ipsiusmet Corvaserii, Bertichramnum a S. Germano sacris Ordinibus initiatum & Archidiaconum factum asserentis: eoque magis doleo etiam in Abbatia Culturæ periisse originalem Testamenti chartam, aut non superesse saltem antiquius aliquod ecgraphum, unde verior lectio certius erui posset.

[7] Ex eadem (nisi fallor) Abbatia venit ad nos, quinquaginta abhinc annis Parisiis missum a P. Ioanne d'Ardes, initium Vitæ cujusdam verbosißimæ, nec multum antiquæ; primo in duodecim, deinde in octo Lectiones divisum; [Vita recentior omittitur:] brevißimas omnes, quales fere reperiuntur in antiquioribus Gallicanarum Ecclesiarum Breviariis, sola Legendarum initia referentibus; quas viginti Lectiones verosimiliter sequebantur in autographo aliæ, octo vel duodecim pro singulis per Octavam reliquam diebus. Sed initium illud tale est, ut priores duodecim, juvenilis dumtaxat institutionis laudes; aliæ octo, postulationem Sancti ad Episcopatum contineant; tanto inutilis exaggerationis ambitu, ut, sicut historicæ substantiæ nihil ibi est legere, præter errores quibus Bertrannus a S. Germano Sacerdos ordinatus, [neque creditur quod Sanctus Cenomanorum Comes fuerit.] & S. Domnolo defuncto dicitur immediate suffectus Episcopus (quod utrumque transcripsit Saussajus) ita nec in reliquis videatur docere nos aliquid posse dignum relatu, nequidem de Translatione aut miraculis; quando tale quid si reperissent Corvarserius ac Bondonnetus, videntur id nobis, uno saltem verbo, indicaturi fuisse. Nihilo pluris faciendum Saussaji commentum, asserentis, quod spectabat ad ipsum Bertichramnum Cenomanorum Comitatus, quam ille potestatem in justitiæ præsidium convertit; quasi vel eo tempore Comitatus hereditarii fuerint, vel secularium judicum more umquam justitiam administraverit Sanctus, ab adolescentia (ut ipsemet Saussajus scribit, & sequitur ex dictis) in sortem sacræ militiæ adscriptus. Sed neque fratrum alteruter, qui in Testamento nominantur titulo Comitis appellantur, neutiquam prætermittendo tali occasione, si alteruter eo usus fuisset, ex quacumque administratione sibi personaliter & ubicumque commissa.

§. II. Monasteria & Xenodochia a S. Bertichramno fundata.

[8] [Monast. SS. Petri & Pauli,] Observat Corvaserius, inter Episcopos Cenomannenses, qui Bertichramnum præcesserunt vel subsecuti sunt, neminem reperiri qui tot templa Xenodochiaque erexerit. Primum in his locum merito postulat & tenet sancta ac venerabilis basilica Domni Petri ac Pauli Apostolorum, quam, inquit, Bertichramnus, in conspectu civitatis, ad ejus latus meridionale, opere meo, pro defensione civitatis vel ad salubritatem populi, ædificavi; de qua ecclesia, sic in ejus gestis legitur. [Pag. 113] Fecit in territorio matris & civitatis ecclesiæ S. Mariæ & sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, de villa cui vocabulum est Vivereus, a fundamento (Angelo sibi demonstrante, dum in ecclesia S. Michaelis infra urbem, juxta prædictam matrem ecclesiam, in quadam turre ipsius civitatis constructam, pervigilans in oratione erat; atque Angelo ei visibiliter, oriente aurora Dominici diei, designante) monasterium juxta urbem, [in quo seculo 9 Monachi erant] in honore S. Petri & Pauli Apostolorum, & nobiliter construxit; & ipsam ecclesiam Apostolorum jam consummatam, tam de rebus S. Mariæ & S. Gervasii matris & civitatis ecclesiæ, quam & de aliis quas undecumque juste & legaliter attrahere, vel invenire potuit, tam de suæ hereditatis rebus quam de aliis comparatis vel acquisitis, legaliter per consensum Domni Clotharii Regis atque Episcoporum multorum, mirifice dotavit: & monasterium in circuitu ecclesiæ, cum claustris & aliis ædificiis, nobiliter a fundamento operatus, & in eo agmina multorum Monachorum regulariter degentia esse instituit; & pauperum atque adventantium peregrinorum sive matriculariorum receptiones & refocillationes devotissime supplevit, & perpetualiter fore constituit.

[9] [fundatum Canonicis a Sancto fuit,] Hactenus ille, secundum eum scilicet quo tunc cum scribebat res erant statum, currente seculo IX. Bertichramnus qui in monasterio S. Martini, de quo infra, Moniculos, id est Monachulos, a se constitutos declarat; de potiori illo ac priori loquens, Monachorum non meminit; Sed rogo, inquit, & jubeo Abbatibus, per singula tempora, sicut divina potentia aut gratia Domnorum Apostolorum eos inibi jusserit perdurare, ut omni tempore vitæ eorum hoc sit eis potissimum observandum … ut quod de agris, seu villis in testamento nominatis, speratur, in usibus sanctæ Basilicæ & monasterii sui, sive alimonia Canonicorum vel pauperum, qui ad ipsam ecclesiam sanctam ad matriculam sedere videntur, victus & vestitus per singulos annos sufficienter ministretur. [Pag. 117] Bondonnetus Canonicos, id est sub Regula viventes interpretans, putat eo nomine Monachos designari, motus fortaßis titulo Abbatis, quo monasterii istius sui Prælatos Bertichramnus appellat. Sed placere ejusmodi explicatio non potest; [sub Abbate Canonico;] cum ex paulo posteriorum seculorum Conciliis satis appareat, nequaquam peregrinam a Canonicis aut novam Abbatum appellationem esse, quæ & hodiedum perdurat inter eos, quos ad secularium distinctionem vocamus Canonicos Regulares. Sic in Concilio Moguntino anni DCCCXIII, agitur de Clericis, qui sunt sine capite, neque sub Episcopo, ut seculares; neque sub Abbate, ut Regulares; sed sine canonica seu regulari vita. Et in Turonensi anni ejusdem, jubentur Episcopi scire, qualiter Canonici, qui sunt cum Abbatibus, vivant; & quantos quisque Abbas Canonicos in suo monasterio habeat. De quibus vide Nicolaum Desnos, in opere cui titulus Canonicus Secularis & Regularis, lib. 1 cap. 13. Interim a quo & quando in SS. Petri & Pauli Monasterium Monachi sint introducti, ignorare me fateor: sed invenio eos, non tamen solos, ibi fuisse sub Episcopo XXXIX Hoëllo, [qui an. 1090 necdum plane defecerant.] qui in Gestis suis narratur anno MXC in ipsa Ecclesia excommunicationem relaxasse Clericis matris Ecclesiæ, utraque S. Petri tam Clericorum quam Monachorum congregatione audiente.

[10] Carolus le Cointe, in Annalibus Francorum, Fundationem istam refert ad annum DLXXIX, quod vellem doceretur productis tabulis, [Annus fundationis incertus:] saltem illis quæ scriptæ fuerunt de villa Patrilliaco, quæ est secus Ponto-Chiuggane, quam, inquit Sanctus, de Doleno comparavi, & venditionem in nomine Sanctorum Petri & Pauli, vel Basilicæ eorum, quam jam tunc temporis ædificare videbamur, & postea ad ipsam sanctam Basilicam delegavi. [Pag. 126] Nunc illud de anno nobis manet incertum: multo etiam incertius, quod addit Carolus ex sententia Corvaserii; ideo, quia Angelo apparente didicit Sanctus, Deum coli velle in loco illo, ipsum de Cultura Dei appellari voluisse. Equidem Testamentum legens, non possum non judicare, Culturæ nomen, quod vulgo la Coulture redditur, longe esse antiquius; [& nomen Culturæ recentius.] & tamen non acceßisse monasterio ecclesiæque prædictæ, nisi post scripta Gesta, quæ talis nominis non meminerunt, cum loquuntur de monasterio; Testamentum vero, inter villas & agros Ecclesiæ S. Mariæ, id est Cathedrali attributos, secundo loco nominat Agrum Culturam, eo tempore acquisitum, quo ante dixerat obvenisse sibi primo loco nominatam villam, cujus vocabulum est Bonalpha; quam, inquit, mihi præcelsus Domnus Clotharius Rex suo munere, [sumptum ab agro Ecclesiæ legato,] una cum præcelsa Domna Fredegunda Regina quondam genetrice sua … in me humilem eorum, pro fidei meæ conservatione, quam semper circa ipsum Principem habere & tenere visus sum, concesserunt; utique postquam Clotharius anno DCV aut etiam serius, regnum fere totum, quod sæpe victus amiserat, recuperavit; aut etiam, postquam anno DCXIII, mortuis æmulis Theodeberto & Theoderico, factus est Francici totius Imperii Monarcha. [Pag. 113.]

[11] [qui Sancto post an. 605 obtigerat,] Tunc ergo, & post multipliciter probatam Regi fidem, non autem multo prius, donatus Bonalpha Bertichramnus, etiam Culturam acquisivit: quem agrum inquit, te Domina heres mea Ecclesia habere volo ac decerno. [Pag. 114.] Quomodo autem eum Ecclesiæ ipsi acquisiverit explicans, addit; ex quo agro medietatem bonæ memoriæ Domna Ingoberga, quondam Regina (Chariberti Regis uxor, viroque sub annum DLXVII defuncto usque ad annum DLXXXIX superstes) mea instantia meoque exigente servitio, S. Mariæ dereliquit, per testamentum, ut videtur; aliam vero medietatem de germano ipsius Magnulfo quondam dato pretio comparavi, ut in jura sanctæ Ecclesiæ ager ille ad integrum perveniret. [& in quo monasteriū novum videtur extructum sec. 10.] Erat ergo, & per Testamentum confirmabatur matri Ecclesiæ, totus ager iste; esto diu post pervenerit ad jus monasterii SS. Petri & Pauli; quod cum forte destructum collapsumque post scriptam priorem Regesti partem, reædificandum esset, placuerit novus in vicino Culturæ agro locus, unde novum nomen monasterio factum, quod in Regesto non invenitur, nisi sub Hoëllo prædicto seculo XI, quo etiam tempore Clericorum Congregationi eatenus ibi subsistenti juncta fuisse legitur Congregatio Monachorum, fortaßis eo non pridem inductorum, tali pacto, ut Clericis paulatim emorientibus soli deinde locum tenerent.

[12] Antiquior fortaßis est S. Germani, pariter a Bertichramno fundata Basilica; prior certe nominatur in Gestis, [Ecclesia S. Germani cum Xenodochio Monachos ab initio habuit,] occasione commemoratæ principio institutionis sub S. Germano. De hac fundatione, consequenter ad verba num. 4 recitata, ita scribit compilator: Antedictus namque Domnus Bertichramnus fecit quamdam cellulam ultra fluvium Sartæ, in honore sancti magistri sui Domni Germani, Parisiacæ civitatis insignis Præsulis, quam de rebus S. Mariæ & S. Gervasii dotavit; sive de quibusdam vicis ejusdem S. Mariæ & S. Gervasii, atque de aliis rebus quas acquirere suo bono ingenio meruit, ecclesiastico jure dotavit: & in prædicta Cellula, quam in honore jam dicti S. Germani construxerat & sacraverat seu dotaverat, aliquos Monachos, sub Regula degentes constituit; & hospitale pauperum atque nobilium inibi esse instituit: quam cellulam ecclesiæ suæ Sedis S. Mariæ & S. Gervasii subjugavit; sive suis Successoribus atque Canonicis S. Mariæ & S. Gervasii possidendam & regendam perennibus temporibus sub regulari ordine dereliquit.

[13] Ita credo se res habebat, cum Gesta scriberentur; & hæc ipsa causa fuerit, [qui gratis dicuntur ex tunc subjecti fuisse Ecclesiæ Cenom.] cur desolato monasterio, istic nunc aliud nihil quam parochia sit, teste Courvaserio; ab initio autem non fuit sic, & absque ulla talis subjectionis mentione, ita in suo Testamento Bertichramnus loquitur: Basilicam in honorem ipsius S. Germani … ædificavi, & casas inibi ædificavi, & Moniculos institui, qui inibi Christo propitio in perpetuis temporibus officium & servitium procurent. [Pag. 133] Dono ad ipsam basilicam, in honore ipsius Pontificis, has villas his nominibus. Chorisago cum vineis, quæ Silviaco vico sunt; & reicola, quæ appellatur Stirpiaco, cum vineolis & mancipiolis quæ inibi esse noscuntur; & Landolenas, Graciaco & Manciaco, quas dato pretio undique comparavi & ad meam pervenerit ditionem, tam quod præsenti tempore videor possidere, quam quod adhuc meliorare potuero, ad ipsam sanctam basilicam in honore beatissimi Domni Germani volo esse donatas; & vineas illas, quæ ad Ruilionem sunt, quas Aunigilus Diaconus tenuit, vel adhuc postea undique comparavi, cum prati medietate ad ipsum Ruilionem præcipio possidendum.

[14] Ita ille, nec porro alibi verbum ullum de Basilica S. Germani, quo ipsam subjecisse Cathedrali ecclesiæ videatur fundator suus: simili tamen phrasi eadem Gesta, [uti & Xenodochium sanctæ Crucis; cum Basilica Apostolorum;] post expositam fundationem Monasterii SS. Petri & Pauli, verbis supra relatis, de ipso adjunctoque Xenedochio Sanctæ Crucis loquuntur: Non longe autem ab eodem monasterio, ecclesiam in honore sanctæ Crucis fecit, & Dei servos ad divinum explendum Officium instituit, & receptiones pauperum atque hospitum ibi mirifice ordinavit: & prædictum monasterium Apostolorum Petri & Pauli, cum Ecclesia dictæ sanctæ Crucis, cum omnibus ad se pertinentibus, Sedi suæ Ecclesiæ S. Mariæ & S. Gervasii subjugavit; & ipsam matrem & civitatis Ecclesiam S. Mariæ & S. Gervasii, ex omnibus suis, tam propriis quam & ecclesiasticis sive hereditariis rebus, heredem appellavit, atque heredem esse constituit; & suis Successoribus & ejusdem senioris Ecclesiæ Sacerdotibus atque Canonicis, ipsum monasterium SS. Petri & Pauli Apostolorum, cum omni integritate ecclesiastico ordine possidendum & regendum, jure firmissimo, perpetualiter delegavit atque dereliquit. [quam Sanctus æquali cum Ecclesia jure heredem scripsit;] Quis non crederet ista sic in Testamento legi? Interim in ipso statim exordio invenias unam ecclesiam alteri æquali hereditatis jure compositam his verbis: Quando ego Bertrannus peccator ex rebus humanis excessero, debitumve naturæ tempus complevero; tunc tu, sacrosancta Ecclesia Cenomannica, una cum sancta ac venerabili Basilica Domni Petri & Pauli Apostolorum … heredes mihi estote, heredesque meos vos esse constituo: ceteri exheredes sint toti: & sic consequenter modo ambas simul, modo seorsim singulas identidem nominat Heredes suas. [Pag. 113]

[15] Videbatur id quod futurum erat præsagire sanctus Episcopus, quando hæc verba dictavit. [Pag. 141.] Et quia casus humanus multos dubios reddit; & ego vereor ne (quod Deus avertat) devotionem meam iniqua cupiditas, quæ malorum radix est, [adjuratis suis successoribus.] in aliquo frangat; conjuro te, Domne Sacerdos, quem post me Deus esse voluerit; per illud judicium tremendumque diem; sic in æternum beatitudinis præmium adipiscaris, & non cum Juda damnationis partem acquiras, ut in omnibus voluntatis meæ arbitrium impleas, vel dum te Deus superstitem esse voluerit custodire intendas omnia. Ac rursus infra, præfati monasterii libertati & indemnitati nominatim consultum volens; Quia deliberationis meæ arbitrium opto per hoc Testamentum firmiter conservare; ideo conjuro vos, [imo Episcopis omnibus,] Domni Pontifices (omnes Galliarum Episcopos communiter alloquitur) per Apostolatum quem divina traditione accepistis, ubicumque necesse fuerit Basilicæ meæ vel Abbati loci illius semper solatium præbeatis, & tale consilium Domno ac Successori meo instruite, ut de eo quod sanctæ Basilicæ, in honore Domni Petri & Pauli Apostolorum, pro animæ meæ remedio, [ut ejus indemnituti semper provideant.] deputavi, nihil exinde minuat, vel per quamlibet occasionem aliquid debeat fraudare: quia me nullum dispendium sanctæ Ecclesiæ generasse cognosco; id quod antea pluribus demonstraverat, sicut ex infra allegandis apparebit. [Pag. 143]

[16] Pergit nihilominus compilator eodem tenore subjugare etiam monasterium & Xenodochium S. Martini, Fecit quoque vel restauravit idem Domnus Bertichramnus, [Similiter & Xenodochium S. Martini,] super fluvium Idoniæ, quoddam monasterium vel Synodochium in honore S. Martini, quod Pontileugua vocatur; ipsumque de rebus Episcopatus sui dotavit, sive de aliis quas legaliter invenire vel acquirere quivit, & hoc constituit, ut omnes adventantes inibi omnia necessaria sumerent; ibique Monachos regulariter degere constituit, & matricularios numero & tenore, quo in ejus continetur Testamento; & ipsum Synodochium suæ Sedis Ecclesiæ subjugatum, atque suis Successoribus possidendum futuris temporibus, more canonico atque ecclesiastico dereliquit; sicut hactenus in ejus Testamento decretum sub jurejurando nobiscum habetur, cujus exemplar in subsequentibus conscribere libuit. Mox autem post pauca interjecta, quibus Gesta Sancti absolvuntur, sequitur exemplar Testamenti prædicti Domni Bertichramni, [male dicitur ecclesiæ subjectum ex Testamento;] quod fecit pariter (nota τὸ Pariter) Cenomannicæ matri Ecclesiæ & monasterio S. Petri … quod ideo in his Gestis Pontificalibus inseruimus; ut si aliqua (quod absit) negligentia perditum fuerit; hic reperiatur, per quod sciatur, qualiter actum fuit.

[17] Interim ex ipso Testamento liquet, quod qui nusquam meminit Monasterii Ecclesiæ subjugandi, [cum ex eo constet; illud fuisse fundatum sub potestate Abbatis S. Petri:] Xedochium S. Martini monasterio subjectum esse expresse voluerit; idque absque ulla mentione Monachorum, inibi (ut Gesta tamen dicunt) constitutorum. Sic ergo legitur, De Ponteleugua, hoc est de matricula & Synodochio in honorem S. Martini, si per singula pensamus, quanta facinora nostra, in seculo cum detenti fuimus, commissa essa noscuntur; [agnoscimus] non esse tantam facultatem redimendi, quantæ sunt culpæ commissæ: sed omnipotens Deus, qui nullum perire vult, ipse parva munuscula, quæ grandibus cum lacrymis vel memori animo Redemptori offerre videmur, in pauperibus [suscipiet, &] pro larga pietatis suæ gratia qualemcumque tribuet veniam. Ergo quia votum & deliberatio mea est, ut [conservetur] basilica, quam in honore beatissimi ac peculiaris Patroni nostri S. Martini Episcopi, ad Pontileuga [fundavi], ubi & Reliquias suas sanctas Deo propitio posui (ita corrigo pro requies sua sancta) delego ad ipsum sanctum locum locella his nominibus, Logiagas, Noginto, Novavilla, Antoniaco, & de Monasteriolo partem illam quam de Leodelene dato pretio comparavi, & de Avanto quodcumque inibi comparavi aut aliunde mihi obvenit, cum mancipiis, mobilibus & immobilibus. [Pag. 127] [Et hæc] cum omni jure eorum, vel quantumcumque adhuc ad ipsa loca subjungere & comparare potuero, habere jubeo ac decerno, ut sub Abbate Basilicæ Sancti Petri & Pauli potestate consistat. Licet [autem] præsumptive dicamus ut Synodochii locus sit, dum parum ibi intulimus; tamen potens est Deus, & ipse sanctus Athleta Christi, inibi plurima conferre; unde pauperes & alimonia [fruantur, &] vestiantur, & cuncti amici nostri & peregrini receptum, pro nostra memoria, habere videantur.

[18] [& quidem sub interminatione divini judicii,] Non poterat clarius mentem suam, quoad subjectionem, explicare Bertichramnus; quam supra fecit, postquam tamen ad præsens jußisset, ut sedecim animulæ Deo devotæ, hoc est viri pauperes, cæci, aut debiles in ipso loco collocentur; & diebus singulis eis victus facta ratione sufficienter ministretur, de tributo Taledensi & suffragio Criscinianensi, vel Camburionensi, tam in vestimentis quam in lectariis aut calceamentis, & istis Fratribus nostris & Matriculariis S. Petri, qui sub regimine suo esse noscuntur; Tu, inquit, Abba S. Petri & Pauli, omnimodis potissimum tibi cura sit, hoc eis in omnibus adimplere: quod si in aliquo (quod absit) ex hoc negligens apparueris, ante Tribunal Christi (non autem Episcopi Cenomannensis) cum S. Petro & Paulo Apostolis & S. Martino Antistite habeas rationem; & nullus ex Pontificibus successoribus nostris, de eo quod ad prædictum locum vel pauperibus est delegatum, auferre præsumat; sed ad festivitatem ipsam (S. Martini), [etiam ad Episcopos extensa,] & Pontifex & omnis Clerus prandium dignum percipiant; & fide prædicto locello quicumque aliquid retraxerit, tamquam necator pauperum ante conspectum divinum judicetur. [Pag. 122] Neque his contentus, pergit Abbati officium suum inculcare & explicare, dicens: Tu vero, venerabilis Abba, vel successores tui, talem curam habeatis de cursu sanctæ Ecclesiæ Domni Martini, qualem & de Sanctorum Petri & Pauli; & lumen per noctes, de tributis villarum ipsarum, sufficienter comparetur; & quod superest ad ipsos pauperes vel inopes ipsius basilicæ proficiat. De prædicto autem Xenodochio, milliario ab urbe distante, narratur in Gestis successoris S. Hadoini, quomodo transeunte illac Alano quodam, viro divite & decretum habente sua omnia Deo, ubi magis placuisset, consecrare; venerunt servi Dei obviam, [Fundatum illud erat etiam pro nobilium receptione:] & suscipientes eum cum silentio, & per orationes eum deducentes, omnia necessaria ei voluntarie & diligenter ministrabant, & cum magno honore ei serviebant: quia ad hoc opus prædictus Domnus Bertichramnus ipsum Synodochium in Pontileuca in honorem S. Martini fecerat, ut omnes adventantes, tam divites quam pauperes, ibi receptiones haberent, & alimenta & cetera necessaria abundanter inibi acciperent. [Pag. 147]

[19] De sanctæ Crucis Xenodochio, unde huc digreßi sumus, nihil invenio scriptum in Testamento, [S. Crucis Xenodochium recentius est,] quod probet ipsum alterutri heredum fuisse subjectum; sed nec unde sciam a Bertichramno plus conditum sub eo nomine, quam ecclesiam: solum enim futuris Abbatibus commendatur, ut, de medietate quarumdam initio nominatarum villarum, lumen sufficiens præbeatur, tam ad basilicam Sanctorum Apostolorum, quam & ad sanctam Crucem, quam, inquit, postea ædificavi; vel ad basilicam Domni Martini ad Synodochium, quæ est in Ponteleugua. [Pag. 117] Neque dubito, si quod postea sanctæ Cruci Xenodochium acceßit, quin illud quoque, similiter atque alterum, Abbati SS. Petri & Pauli commendatum subjectumque fuerit, Clericosque habuerit. [quod nondum ætate Caroli M. & Ludovici Imp.] Verum ejusmodi acceßio & fundatio longe posterior esse videtur ætate S. Bertichramni. Etenim Caroli Magni præceptum, Canonicis Cenomanensibus datum anno II Imperii, Christi DCCCII, de censu tam monasteriorum quam & cellarum Episcopii, quod ad Franconis Episcopi Pontificatum in Regesto habetur, in iis ex quibus nonæ & decimæ ad ecclesiam S. Gervasii persolvi debent, nominat quidem Monasterium S. Petri, quod Bertrannus Episcopus ædificavit, cum monasterio vel Synodochio S. Martini in Ponteleva… & monasteriolum S. Germani ultra fluvium Sartæ; sed sanctæ Crucis nusquam meminit; uti nec Ludovicus Pius, in ejusdem Privilegii renovatione facta S. Aldrico, anno Imperii XIV Christi DCCCXXXI. [Pag. 258] Interim ex priori instrumento discimus, prædictorum Monasteriorum & Xenodochii Martiniani subjectionem ad Ecclesiam Cathedralem, ad Carolina fere tempora referri posse.

[20] Ista autem Gestorum cum Testamento Collatio docere evidenter potest, quam diversæ sint notitiæ, quæ ex originalibus Instrumentis ducuntur, ab iis quæ solum habentur ex narrationibus diu postea scriptis, & pro cujusque affectu, secundum præsentem tunc rerum statum alteratis; quamvis earum Auctores eademmet originalia præ oculis habuerint. [Oratorium vero S. Michaelis invenit, non struxit Bertichramn.] Habuit certe & Gesta & Testamentum, unde hactenus proceßimus, Corvaserius, & apud hunc illud non indiligenter legit Annalista Carolus; & tamen uterque scripsit, quod Bertichramnus prædictis omnibus addidit Oratoriolum in eodem loco, ubi Archangelus se conspiciendum obtulerat, quod nunc etiam de nomine Sancti Michaelis sortitur appellationem. Atqui Gesta dicunt visionem istam oblatam Sancto, dum in ecclesia S. Michaelis juxta matrem ecclesiam, in quadam turri ipsius civitatis constructa, pervigilans in oratione erat. Supponitur ergo tum illa ecclesia extitisse: & Sanctus in suo Testamento, Perfeci, inquit, domum, quam infra muros, in dextra parte de posteriola, meo opere ædificavi; ubi oratoriolum in honore S. Michaelis Archangeli constructum est, [ideoque] volui ut ipsa domus & basilica, S. Petri & Pauli esse debuisset. [Pag. 123]

[21] [sed ibi matriculam Ecclesiæ constituit;] Pergit autem de ipsa Domo, non de Oratorio vel Ecclesia, cui usui eamdem servire velit, sic enarrare, ut simul nobis indicet alterum Xenodochium, neque a Gestorum Compilatore neque a recentioribus observatum, dictando sequentia: Dum nos cum Clothario Rege, pro fide nostra & amore illius, detenti fuimus; pistrinum Ecclesiæ, matris scilicet in proximo constitutæ, ante ipsam domum constructum est: propterea in hisce locis Ecclesiæ stipendia [distribuenda statui] & Matriculam ego inibi erexi. [Pag. 124] Quare supplex rogo Domno meo Pontifici, qui mihi successor fuerit, [& Xenodochium pro Episcopis & Religiosis,] ut omni tempore matricula ipsa, sicut usque nunc meis temporibus stipendia promeruit, ita semper in antea ministrante sancta Ecclesia alatur; & domus ipsa sit ad receptionem Pontificum vel Religiosorum, qui ad ipsum Oratorium (S. Michaelis) deserviunt: quia & virtutes ibi ostensæ sunt (visio scilicet præmemorata) & honorari in omnibus debet. Precamur Domno & Pontifici successori nostro, & per Deum Trinitatis (id est in Trinitate subsistentem, ne quid hic cavilletur Bondonnetus, Corvaserium captans, quasi ejus hæc phrasis sit, parum orthodoxa, cum sit originaria) per Deum inquit, Trinitatis conjuramus, ne de villis quas ego sanctæ Ecclesiæ per hoc folium Testamenti delegavi, [ipsumque commendavit suis successoribus.] vel quæ meo tempore conquisitæ sunt, vel in donationem sanctæ Ecclesiæ pervenerunt, ex omnibus vel in omnibus decimas annonæ, vini, casei, lardi, omnes decimas in domo ipsa S. Michaelis Archangeli annis singulis congregentur, sicut nostro tempore actum fuit; & pauperibus vel peregrinis in eorum alimonia ministretur: quia nec sancta Ecclesia dispendium perferet; si ea quæ nos, licet indigni, qui qualem cumque locum Sacerdotii visi fuimus occupare, Deo annuente pauperibus studuimus ministrare, a vobis indesinenter conserventur.

§. III. Fides Clothario Regi constanter servata inter ejus adversa a Bertichramno, & reliqua ejus acta.

[22] [Quamvis post an. 597 & antea multa passus sit Sanctus,] Francicorum Annalium Conditor jam sæpe nominatus le Cointe, cum ad annum DLXXXIX Bertichramnum repræsentasset, totum rebus piis vacantem, & quæ superiori § explicuimus enumerasset, tamquam in Testamento commemorata; inde colligimus, inquit, ante annum Christi DXCVII confecta fuisse tot ædificia: nam post obitum Fredegundis Reginæ (erat ea Lotharii mater, Bertichramni fautrix præcipua) bis aut tertio passus est facultatum suarum adeo grave dispendium, ut idcirco erubesceret in suo Testamento scribere quod parum ad offerendum resedisset… Sane ante Clotharii cladem amplissimis abundavit opibus. Hic videtur Annalista cladem eam intelligere, quam Rex iste anno DC pertulit, longe omnium maximam, sed neutiquam primam; dispendia autem quæ illius causa pertulit Bertichramnus, initium sumpserunt cum fine Guntramni Regis; quando idem qui regnum ipsius occupaverat Childebertus nepos anno DXCIII, etiam Cenomannos, ad Clotharii hereditatem alioqui pertinentes, sed tutelæ titulo relictos ejus patruo in beneficium quoad viveret, sibi contra juris ordinem vendicavit. [ideoque excuset in Testamento penuriam;] Verba Testamenti ad quæ Annalista respexit, ita sonant; Omnibus notum est, qualiter bis aut tertio in rebus sanctæ Ecclesiæ vel propriis, sustinui spoliationem. [Pag. 130.] Deus scit quod non pro culpis nostris hoc passus sum, sed pro eo quod fidem volui illibatam custodire. Et sancta Ecclesia in prædiis illo tempore grave pertulit dispendium, & ego pauperatus substantiola mea propria, valde egenus evasi, idcirco erubesco scribere quod parum resedit ad offerendum.

[23] Verum ex consequentibus mox apparet, non eum queri, quod sibi, [id tamen de argento solum intelligit.] Testamentum scribenti parum superesset in prædiis, sed in argento, quod postea Deus vel Domnus Rex aut amici contulerunt: de prædiis autem, ex quorum proventibus præcipue existimo fabricata ædificia, ea liquet identidem ad Episcopum rediisse cum fœnore. Etenim afflictiones Bertichramni, quas ab anno DXCIV ad DCXIII licet protrahere, lucida identidem habuerunt intervalla. Hoc ut clarius pateat, lubet Clotharii simul & Bertichramni fortunam omnem prosequi, sicut eam habemus in Testamento expressam. Præcipuus ea de re locus sic legitur: Licet nulli habetur incognitum, qualiter ego post transitum Guntramni quondam Regis, [Dum ipse fideliter adhæret Regi suo,] pro eo quod sacramentum insolubile Domno meo Clothario Regi dedi, propterea quod civitas Cenomannis, legitimo ordine, post transitum Domni Guntramni, ex hereditate genitoris sui bonæ recordationis Chilperici, quondam Regis, [illi] debuit provenire: sed faciente cupiditate, & civitas ipsa fuit ablata, & de reliquo regno suo multum passus est dispendium. [Pag. 119] [urbis possessione privato,] Sed dum me sacramentum meum in integrum constrinxit, ut eum nullatenus dimittere deberem; facilius mihi fuit ut tam Sedem quam facultatem, tam sanctam Ecclesiam quam & proprietatem relinquerem, quam perjurus (quod absit) invenirer. [Pag. 123] Interim (uti infra pergit) Berthigisilus, illicito ordine, contra decreta Canonum in Sede sua fuit aggressus nimium res S. Mariæ, vel meas proprias, & generavit pro his gravissimum dispendium.

[24] Quis autem ille Berthigisilus? [Pag. 110] Gesta Clericum quemdam vocant, [Sedem invasit Berthigisilus quidam,] qui bis Sedem & Episcopatum tyrannica potestate, contra Canonicam auctoritatem, invaserat. Non fuit certe Chorepiscopus Bertichramni, nullum enim talem illi adjungit syllabus antiquus Nominum Episcopalium, num. 4 allegatus; neque hoc ad exaggerationem injuriæ dißimulasset addere Sanctus. Verba tamen, in Sede sua; idem videntur sonare, quod tempore Sedis suæ, atque adeo ordinationem aliquam Episcopalem innuunt, quam absente Bertichramno, jubente Theodorico Childeberti filio, Bertegisilus susceperit; sed illegitimam, atque nullam; quare nec Episcopi nomine eum quisquam dignatur, præter Corvaserium. Hic vero dupliciter in historia errat; primum, quod contra hunc, [diversus a Baldegisilo decessore.] velut illegitime ordinatum, jam inde ab anno DLXXXI, fingat electum atque Parisiis ordinatum Bertichramnum, necdum annos Pontificales assecutum: deinde, quod Baldegisilum, quem Gregorius sexto Episcopatus anno ineunte mortuum asseverat, ipse præsumat in vivis retinere sub nomine Berthigisili, atque Episcopo Sancto non solum bis, sed tertio opponere in usurpata male Sede.

[25] Porro dum, Bertigisilo primas occupatæ Sedis vices sic tenente, [Per illum multa injuste distracta] pro amore ipsius Principis Clotharii, unanimiter cum illo consisterem, inquit Bertichramnus cœptæ narrationi insistens; necesse ipsi Principi fuit, ut nobis aliquid adderet, unde vitæ substantia & nos & pauperes nostros sustentare deberemus. [Pag. 119] Ubi existimo, non intelligi familiares, Dominum suum exulem secutos; sed pauperes ipsiusmet Ecclesiæ Cenomannicæ; quodque ad eamdem redierit Bertichramnus, post prælium inter utriusque Regis exercitus commissum; in quo prælio Deus justitiam reddidit Domno Clothario Regi, [Sancto ex parte fuerunt compensata, regressis ad Clothariū Cenoman.] sicut occasione alia antea dixerat. [Pag. 118] Tunc scilicet & Cenomanni redierint ad Domini sui legitimi potestatem (puta altero vel tertio a morte Guntramni anno) & Ecclesia ad Episcopum suum: qui alia quidem male ablata mox recuperavit, sed Bertigisilus, loco motus atque ad damna reparanda damnatus, non ut debuit restauravit nisi parvitate (malim legere parcitate) propter res Episcopi proprias, quas malo ordine distraxerat; & quædam locella cum charta venditionis dedit; hoc est, cum domibus Campariaco & Stivale, portionem suam in integrum Episcopo vendidit. [Pag. 123] Sic ergo annorum aliquot requies Cenomannis & Bertichramno fuit; non solum usque ad obitum Fredegundis Reginæ, [sed cum hic iterum ditionibus spoliaretur an. 600,] defunctæ anno DXCVII; sed omnino usque ad annum DC, quo a Theodeberto & Theoderico Childerici filiis invasus ac prælio victus Clotharius, deindeque Parisiis obsessus, damnosa pactione coactus fuit cedere, Theodeberto quidem quidquid autea possederat inter Sigonam & Ligerim, usque mare Oceanum & Britannorum limitem, ut loquitur Fredegarius, adeoque & Cenomannos; Theoderico autem Ducatum integrum Dentelini usque ad Oceanum mare, id est (si non fallor) totam Picardiam, Campaniam, Belgicamque; remanentibus sibi dumtaxat duodecim pagis, inter Iseram & Sigonam & mare littoris Oceani, id est, Normannia cis Sequanam, cum Parisiis atque Caletibus.

[26] Atque hæc fuit expoliatio posterior, quam injuste pertulit Clotharius, in Testamento post anteriorem nominata; [in captivitatem abductus Episcopus,] in qua, similiter ut in priori, amore ipsius Principis unanimiter cum ipso constitisse se gloriatur Bertichramnus; & de qua sic porro narrat. [Pag. 119.] Et postea cum alia vice gloriosus Domnus Clotharius de regno suo multum dispendium ex insidiis pertulit, & iterum ego propter ipsum valde in captivitate fui; [tempore] in ipso nec nominandus Berthegisilus iterum vastator Ecclesiæ accessit; & chartam ipsam, quam prius fecerat, in archivo Ecclesiæ invenit, & eam igni comburi præcepit. [Pag. 123] Cum his non potest bene consistere, [iterum a Berthegisilo supplantatur,] quod absque teste primus scribit Bondonnetus, Sanctum urbe exclusum a Bertigiselo, in supradicto loco Stivali, seu Æstivali cellam sibi eremiticam construxisse, in quo solitarius degens, Deoque ac sibi vacans, præstolaretur tempus relevationis suæ. Credo ego, ad primum victoris exercitus incursum captos Cenomannos, abductumque Episcopum; pace autem composita liberatum, non ad Sedem sub alienato Rege tenendam, sed Parisios se ad Clotharium contulisse; unde contigit ut non prius amissa recuperaret, quam anno DCV, postquam (sicut pergit ille) Domnus noster cum voluntate Dei, [nec ante an. 605 restituitur in integrum;] una cum præcelso consobrino suo Theodeberto Rege, nimiam fratris Theoderici potentiam formidante, charitatem ac fœdus contra hunc inivit; & voluntarie quantitatem de regno suo recepit; & nos locella illa, illo Bertigisilo nequidquam obsistente, ad Dominationem nostram revocavimus.

[27] Hac re narrata, subdit Carolus; Quamquam nec illis locis diu potitus est Episcopus: [ac tertiam postea jacturam patitur insuis & Ecclesiæ bonis:] quia Clotharius viribus iterum inferior fuit, postquam Theodebertus ac Theodericus fratres in amicitiam redierunt. Equidem apud Fredegarium invenio, occiso ab exercitu Theoderici Protadio, qui illum contra fratrem incitabat; ipsum confusum atque coactum, pacem inivisse cum Theodeberto, idque anno mox sequenti: sed non invenio notabilem aliquam cladem illatam Clothario. Cum igitur supra lego, de Bertichramno, quod bis aut tertio, in rebus sanctæ Ecclesiæ aut propriis, sustinuit spoliationem; tertiam hanc jacturam malim adscribere alicui non satis noto tempori & causæ; qua non urbs ipsa Cenomannica dominum mutarit, sed pervasa dumtaxat regio fuerit ad exercitibus Theoderici ac Theodeberti, sæpius ad dißidia redeuntium; a quibus periculis tunc primum liberati Cenomanni sunt, cum Deus, ut paulo post habetur, regnum suum integrum Domno Clothario dedit, anno scilicet DCXII, [quoad an. 612 in integrum restitutus Clotharius,] profligato bis Theodeberto. [Pag. 120] Sic enim anno præcedenti per legatos convenerat, ut, si Clotharius in solatio Theodeberti non esset, Ducatum Dentelini, quem contra Theodebertum cassaverat, si Theodericus Theodebertum superabat, reciperet. Ad pacem autem longe constantiorem Bertichramno redierunt omnia, mortuis illis duobus, uno alterove post anno, Christi DCXIII; quando (ut alibi loquitur Sanctus) Deus Clothario Regi, totum regnum Francorum, eatenus trifariam divisum, in sua ditione advenire præcepit. [mox etiam Francorum Monarcha est factus.] Postea nos (inquit ille) larga sua pietas, propter servitia nostra, in aliquo respexit, ipsum, & Ecclesiam ipsius causa, variis donans fundis; de quibus aliisque (ut supra dictum est) disposuit per Testamentum conditum anno DCXV, certe ante mortem Bertetrudis Reginæ, cui num, 19 villam Pempinas legat: illa autem obiit anno DCXIX. [Pag. 134]

[28] Ex dictis, & ex copia villarum, de quibus Sanctus testatur, liquet, [Post hæc & post conditum Testamentum,] neque perpetuo absentem illum ab urbe sua fuisse, usque ad integram Clotharii restitutionem; neque necessario cessasse totis XVII annis ab ædificiis; neque si cessavit nova tunc condere, consequens esse ut non aliqua ex præmemoratis postea fundaverit, sub faventißimo sibi jam Monarcha Clothario, prius etiam quam conderet Testamentum. De Sanctimonialium certe conventu postea erecto, fidem nobis faciunt gesta, in quibus proximo post S. Germani monasterium loco (nam nullus ibi temporis ordo servatur) Prædicto quoque Bertichramno Cellula quæ monasterium Stivale nuncupatur, a quodam Clerico Bertigisilo nomine… legaliter & per strumenta chartarum, pro quibusdam negligentiis suis, quas in Episcopatu Domni Bertichramni & in rebus S. Mariæ & S. Gervasii fecerat, sub jure & dominatione S. Mariæ & S. Gervasii atque Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum tradita fuit, [fundatæ Monachæ in Stivali,] sicut in Testamento Domni Bertichramni hactenus inveniri potest. [Pag. 110] Verum nulla ibi mentio S. Mariæ: solum dicitur Campariacum & Stivale, quæ scilicet Bertigisilus (ut supra dictum) vendiderat, cum domibus, mancipiis, vineis & silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, & jura earum vel omnium peculium, [cui subjectæ fuerint?] sanctæ Basilicæ Domni Petri & Pauli delego. [Pag. 123] Si ergo Domnus Bertichramnus monasterium seu cellulam prædictam nobiliter ampliavit & immelioravit, & Sanctimoniales Monachas sub Regula degentes ibi constituit; dubito equidem, an eamdem suæ Sedi S. Mariæ & S. Gervasii subjugavit, atque suis successoribus possidendam & regendam perpetualiter jure firmissimo dereliquit; & non potius Abbatibus SS. Petri & Pauli, licet id forte postea mutatum sit.

[29] Prædictus autem Domnus Bertichramnus, inquiunt Gesta, Archiepiscopus erat; & Pallium, sicut mos est Metropolitanorum, [Non fuit quidem Archiepiscopus Bertichramnus,] ferebat; atque omnibus Episcopis totius regni præerat & proderat; unde quidam colligunt, teste Corvaserio, jus Metropoliticum ad Cenomannos aliquando translatum fuisse ab Archiepiscopatu Turonensi; constare enim volunt, quod non solum S. Bertichramnus, sed etiam S. Madoinus, Agilbertus, aliique ex successoribus plures, Pallio & Cruce usi sint. [Pag. 112] Corvaserius suspicatur ejusmodi prærogativam non fuisse indicium potestatis Archiepiscopalis, sed natalium præcellentiæ, aut virtutibus tributum. Bondonnetus maluit de re tota silere. Nos solum optamus, ut antiquis Scriptorum testimoniis ea prærogativa Cenomannis confirmetur; scrupulum enim omnem exemit Cantelius noster, in Historia Metropolitanarum urbium Parte 1, Dissert. 3 de Pallio cap. 3, sic scribens: Primis temporibus usus Pallii concessus tantum iis est, quibus Pontificiæ delatæ vices; quod soli Arelatensi in Gallia Episcopo competebat. [Pallium tamen ei concessum esse,] Haud multo post aliis etiam, sive Metropolitani essent, sive meri Episcopi, a quibus in publicum Ecclesieque commodum multum opis sperabatur, quod aut virtutibus, aut nobilitate, aut magna apud Reges gratia florerent; quæ omnia tria in Bertichramnum cadebant. Eo nomine & Siagrius a Gregorio, & a Joanne VIII Adelgerius, uterque Heduensis Episcopus, Pallium obtinuit; quorum ille apud Theodebertum, [usus illius ætatis suadet credere.] (ipsißimo quo Bertichramnus apud Clotharium tempore) hic apud Carolum Calvum poterat sane plurimum. Ideo etiam datum est & Grodegando & Drogoni Metensibus, quod alter Pippini cognatus esset, alter Caroli Magni filius. Ætardo etiam Namnetensi virtutis ergo indulsit Adrianus II, ob cruciatus fidei causa fortiter toleratos. Infinitus autem sim, si exempla omnia persequar: hæc ad rem nostram satis sint.

[30] Sed quam hoc de Pallio Bertichramni verum esse citra controversiam potuit; tam citra controversiam ut falsum rejicitur etiam a Corvaserio, [S. Maurum non petiit a S. Benedicto,] id quo Saussajus Sancti nostri Elogium sic clausit, post laudatam Monasterii Apostolorum fundationem: Deinde augendæ religionis solicitus, S. Maurum e Cassino, per Frodogarium Archidiaconum & Harderidum Vice-dominum, qui ejus nomine a S. Benedicto hoc subsidium petierunt & impetrarunt, evocavit. Quo adventante, ipse eximiis laboribus pro Christi gloria, Ecclesiæ decore, Populi utilitate perfunctus, ad repositum abiit cæleste meritorum præmium. Qui possunt disparata magis quam hæc sint copulari? Etenim si a S. Benedicto, sub annum DXLIV defuncto, missus in Galliam fuit Maurus, [nec illo veniente obiit.] etiam post actos in fundato ibidem Glannofoliensi monasterio annos XL, prius obiisset quam Bertichramnus Episcopus ordinaretur: nec nisi per magnam conjectandi licentiam (uti ad Vitam S. Domnoli XVI Maji num. 10 dixi) ad Bertichramni initia adducetur Maurus, ponendo hunc petitum impetratumque non a Benedicto, sed a Bonito, annis post Benedicti mortem pluribus quam XL; quo casu toto tempore qua Cœnomannis Bertichramnus, Glannofolii vixisset Maurus, sub annum DCXXVIII defunctus, quod nescio an alicui Benedictino facile probandum sit. Gestorum Episcopalium Auctor primus, priorem partem finiens in S. Alderico cum anno circiter DCCCLVI; nihil habet de S. Mauri ad Cenomannos adventu; credo quia apud hos nihil ea de rescriptum inveniebatur, necdum edita Mauri Vita, quam non nisi sub annum DCCCLXIX Almodo Cenomanensi Archidiacono direxit Odo Glannofoliensis, nescio qua ratione usque eo deceptus, ut Domnolum Bertichramni successorem faceret, qui sine controversia decessor ejus fuit.

[31] Auctor Gestorum, de fine S. Bertichramni, sic loquitur: Hic autem plenus dierum, in senectute bona, obiit in pace … pri die] Kalend. Juliarum; & in præfixa ecclesia, quam ipse in honorem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli ædisicaverat, a suis Consacerdotibus & Discipulis honorifice ac condigne sepultus est: [Sepelitur in monasterio Apostolorum.] qui & in cælis vivit cum Sanctis Dei, ubi & nos suis atque horum omnium precibus pervenire & vivere mereamur, præstante D. N. Jesu Christo, cui est honor & gloria per cuncta secula seculorum. Amen. Plura frustra in Regesto quæras; totum enim de Bertichramno contextum, per partes jam dedimus: proinde Translatio ejus, quæ nunc præcipua solennitate VI Iunii celebratur, necdum facta erat, cum primæ partis Auctor scribere desiit. Sed neque pars secunda, ultra seculi XIII medietatem producta, illius meminit: quare non nisi verbo uno loqui de ea Corvaserius potuit, & Vitam Bertichramni, sic finivit: Metus, ne importunus videar similia sæpe iterando, [post an. 1255 transfertus 6 Junii.] prohibet miracula scribere, quæ reddiderunt vitam ejus illustrem, pretiosam mortem, & tumulum frequentatum: qui modo habetur sub fornice capellæ inferioris, cujus columnæ sustinent altare majus ecclesiæ, ipsumque faciunt multum elevari supra pavimentum chori: quod totum opus, licet non valde antiquum esse existimem, facile tamen crediderim prius esse factum, quam Abbatia devolveretur in commendam, Episcopo Silvanectensi donata. Opinor autem per hanc calamitatem, aut per antecedentium temporum incuriam accidisse, ut neque de Translatione, neque de Miraculis, quidquam vel scriptum sit, vel saltem nunc inveniatur.

§. IV. Testamentum Sancti, quatenus continens donata primæ suæ heredi, scilicet Ecclesiæ Cenomannicæ.

[32] Post sic deducta vitæ acta, explicandum venit Testamentum, licet annis novem ante mortem conditum: non tamen eo quo scriptum fuit ordine, id est nullo, sicut in mentem veniebat dictanti: [Quo ordine hic detur Testamentum?] hunc enim tenere nihil nunc opus videtur, postquam insertum Regesto ecgraphum, non jam ex Corvaserii judicio emendatum mutatumve, sed omnino invariatum habemus. Placet ergo ad certa quædam capita revocare omnia; & sicut in superioris § punctis nonnullis, prout historia poscebat e Testamento exceptis, fecimus; ita & in reliquis digerendis corrigere, atq; ad grammaticas & orthographicas leges non nihil lævigare singula, voces etiam quasdam deficientes supplere beneficio horum signorum [] in gratiam lectoris, contrariam illis scabritiem, ecgraphisq; sæpius quam autographis imputabilem, [cur Stylo lævigato,] hic (ut reor) non desideraturi, quando omnia jam habentur ad litteram fidelißime a Mabilione expressa; ad cujus editionem dum remittitur Lector notato in margine, uti cœptum est fieri, numero Paginarum, nemo ægre ferre poterit articulorum ordinem, qui pene fortuitus in autographo est, hic immutatum & ad certa quædam capita revocatum. Quod autem Annotationibus nullis videas illustrata tam multa pagorum villarumque nomina, per contextum totum occurrentia, eo fit, quod in plerisque frustra laboraturum me viderem, [& absque Annotatis?] mutatis vel antiquatis appellationibus plurimis, quarum si qua adhuc supersunt vestigia, ea Cenomanni ipsi aliique Franci in suis quique provinciis reperient & eruderabunt facilius, ut hoc ab illis potius, quam a me opera istæc debeat expectari. Ipsum Testamentum sic incipit:

[33] In nomine D. N. Jesu Christi & Spiritus sancti, sub die sexto Kalend. Aprilis, anno XXXII regnante gloriosissimo Domno Clorhario Rege, Berttannus, [Per ipsum sanctus an. 615 Lotharii R, 32,] etsi indignus peccator, Episcopus sanctæ Ecclesiæ Cenomannicæ, sanus Deo propitio mente & corpore sanoque consilio, metuens casus humane fragilitatis, Testamentum meum condidi, ipsumque filio meo Ebbone Notario scribere rogavi & dictavi. [Pag. 112] Quod Testamentum meum, si quo casu, jure civili aut jure prætorio, vel alicujus novæ legis interventu, valere nequiverit, [heredes scribit ecclesiam Cenoman. & Basilicam Apostolorū,] ac si ab intestato ad vicem Codicillorum valere ipsum volo, & valeat. Itaque quando ego suprascriptus Bertrannus peccator ex rebus humanis excessero, debitumve naturæ tempus complevero; tunc tu sacrosancta Ecclesia Cenomannica, una cum sancta ac venerabili Basilica Domni Petri & Pauli Apostolorum… heredes mihi estote… Omnis itaque cui [per] hoc Testamentum meum [aliquid] dedero, legavero, darive jussero; id ut detur, fiat, præstetur, fidei heredibus meis committo; si quos autem liberos [liberasve] esse jussero, liberæ liberive sint toti. [Pag. 113]

[34] Et quia inclitus atque præcelsus Domnus Clotharius Rex, [ex facultate ad hoc a Rege obtenta.] cui Deus in millia æternam retribuat beatitudinem, [per] suum præceptum, manus suæ jure firmatum, mihi liberum tribuit arbitrium; ut de propria facultate, quam ex parentum successione habeo, seu quam munere suo consecutus sum, aut comparavi vel comparare Deo adjuvante potuero, vel in quibuscumque rebus aut corporibus augmentare, tam pro animæ meæ remedio, quam propinquis seu fidelibus meis delegare [possim quidquid] voluero; idcirco te sacrosancta Ecclesia Cenomannica, heres mea, habere volo ac jubeo villam juris mei, cujus vocabulum est Bonalfa, [Ac primæ quidem assignat villas, Bonalfam,] sitam in territorio Stampensi seu Æquilina silva; [quam] mihi præcelsus Domnus Clotharius Rex suo munere, una cum præcelsa Domna Fredegunda Regina quondam genetrice sua, postquam eam Domnus Vædola justitiæ eorum reddidit, me humilem eorum, profidei meæ conservatione, quam semper circa ipsum Principem inviolabilem habere & tenere visus sum, concesserunt; ipsam villam, cum domibus, mancipiis, vineis, campis, vel omni re, jure, & adjacentibus suis, tam mobilibus quam immobilibus; [ut eam] post meum obitum valeas perpetualiter possidere; excepto quos exinde liberare voluero. Similiter & agrum Culturam &c. num. 11.

[35] Et de villa Celonica, sita in territorio Tricurino, cujus medietatem bonæ memoriæ Bobolenus Ecclesiæ delegaverat, [Celonicam,] & pro ipsa medietate multas habui vexationes, sed meo opere egi, ut de jure sanctæ Ecclesiæ non auferretur; & postea aliam medietatem, quam uxori vel heredibus ad possidendum delegaverat, dato pretio ad integrum comparavi, & in dominationem meam pervenit; volo ut ipsam villam cum omni securitate, tu sacrosancta Ecclesia heres mea, una cum fano Vicinoniæ [possideas]. [Pag. 114] Quidquid mihi [ibi] comparavi, aut meo opere ad mancipia stabilivi; [cum fano Vicinoniæ,] cum eo quod adhuc Deo propitio in ipso agro meliorare potuero, cum omni integritate eorum, & mancipia ibi commanentia, tibi, sacrosancta Ecclesia, volo esse donatum. Itemque villa Brea, quam mihi Daulfus per donationis titulum contulit; [Bream,] & [quæ ibi] ego postea mihi comparavi vel quæcumque subjunxi, velut ipsa villa, cum omni integritate sua, sicut a me in præsente tempore possidentur, in dominatione sanctæ Ecclesiæ Cenomannicæ heredis meæ perdurent… Villam Dolus, quā meo opere construxi, & [quidquid ibi] meo ingenio undique ad me pervenit, quidquid inibi laboravero, [Dolum,] cum domibus, mancipiis, vineis, campis, pratis, cultis & incultis, & omni jure suo vel termino suo quod ibi justo ordine abstraxi, post diem obitus mei, te, sancta Ecclesia, in integrum habere decerno… [Pag. 117]

[36] Villam vero Morenaco, quam meo opere & cum grandi labore acquisivi, & postea, dum ego absens fui pro fidei mei conservatione, a Modeghisilo malo ordine fuit præoccupata; sed, cum Deus reddidit justitiam Domno Clothario Regi, [Morenacum,] iterum ad dominationem sanctæ Ecclesiæ vel meam pervenit; ipsam villam, cum omni jure suo & termino, te, sancta Ecclesia, habere, constituo… Vineolas seu prata, quæ sunt ad Riulione, [Grandem fontanam,] & adjunguntur ad vineas sanctæ Ecclesiæ, vel infra terminum Calimarcensem, quæ dato pretio comparavi, sanctæ ecclesiæ volo esse donata. [Pag. 118, Pag. 125, Pag. 121] Itemque & colonicam Statoveram, quam Vulsarius quondam tenuit, [Vineas quasdam cum colonica,] & postea Aiga eam nobis, cum ipsa venditione quam ab ipso Vulfario acceperat, dedit … cum vineis & cum omni jure suo, tu Sancta Ecclesia heres mea percipias… Sanctæ Ecclesiæ heredi meæ dono villam, cui vocabulum Grandefontana, quam dato pretio de Vaddoleno compatre meo, [Monciacum,] [& ejus ac meo] filio Bavone comparavi, cum omni jure vel termino suo… Villam Monciaco, cum colonica [Condaco] quam condidi, vel [quidquid] undique in ipso Condacensi aut Monciacensi [termino] comparavi & adjunxi, tibi, sancta Ecclesia heres mea ad integrum volo esse donatam: Vineas vero, quas mihi sanctæ memoriæ Domnus Licinius Episcopus (Andegavensis, cujus Acta dedimus XIII Februarii) pro amoris affectu, [vineas Cariliciensibus additas a se,] secus vineas Cariliacenses, suo munere, dedit & nos antea de Sargite quodam, negotiante partem divinam cum terra, comparavimus, & postea inibi vineas posuimus, & in una clausura cum vineis sanctæ Ecclesiæ adjunximus, volumus ut pro mercede animæ nostræ Ecclesia sancta Cenomanica possideat. [Pag. 126] Licet [enim] antea ipse ager parum habebat vineolas, nec Domni mei antecessores Episcopi aliquid ibi voluerunt addere; nos pro amore sanctæ Ecclesiæ vel augmento ipsius, tam de negotiantibus quam de reliquis, maxime [eas] spatiavimus & pretium dedimus; [atque] ut in jure sanctæ Ecclesiæ proficiant optamus…

[37] Villa Blacciago, sita in territorio Burdegalensi secus castrum Blavit, que est super alveum Garonnæ, & a parentibus meis longo tempore fuit possessa, [Blaviagi, partem 3,] sed per interregna vel adolescentiam meæ genitricis fuit de jure suo ablata, & ab Aunulfo filio Marilionis, qui eas occupaverat, per Testamenti sui paginas, duæ partes illicite ad sanctas Ecclesias Burdigalensem & Turonicensem & Enguilismensem, ex ipsa villa sunt delegatæ; tertiam [autem] Arnulfus germanus ipsius Aunulfi possidebat: unde altercationes habuimus inter nos & ipsum de prædicta villa. [Pag. 128] Sed ille, recognoscens quod nobis legitime debebantur, coram ipsis Pontificibus, qui duas tertias ex his possidere videbantur, nobis præsentē tertiam ex omnibus de predicta villa reddidit; & epistola exinde manu sua roborata, & a predictis Sacerdotibus firmata nobis tradidit possidendā. Sed dū nos ita constringit amor divinus, [cum proposito redimendi etiā duas alias,] ut contra sanctam Ecclesiam non ambulemus, forsitan [volemus] si possimus, cum gratia Domnorum meorum & Fratrum, rem ipsam redimere. Sed quia Domnus Agericus Episcopus (Turonensis) portionem illam quæ S. Martini fuit, nobis vendidit, & venditionem ipsam cum Canonicis suis nobis fecit & solidos LX, [quantum] secundum arbitrium suum valebat, de præsenti dedimus, & ipsam altercationem nostram subjunximus; volumus ut [ipsam] sancta heres mea Ecclesia Cenomannica, possideas: & si adhuc rem ipsam de Domnis Pontificibus Burdegalensi & Enguilismensi redimere possimus, totum & ad integrum ad tuam revoces potestatem. [Pag. 129]

[38] Villa Redonatiogo, quæ ad Bonalfa semper aspexit, & nos postea inibi tam terras quam silvas dato pretio a Chargario & Ragnarico comparavimus, [Redonatiagum.] vel undique totum & ad integrum, sicut semper ipsa villa Redonatiaco ad Bonalfa aspexit, [sic] & aspicere [imposterum] debeat, ut sanctæ Ecclesiæ heredi meæ in perpetuum proficiat… Villas Rufiniaco & Marogilo, quæ de actione Nuncianæ ad me pervenerunt, [Rufiniacum & Marogilum,] propter res sanctæ Ecclesiæ quas multum devastavit, & nobis gloriosus Domnus Clotharius post obitum ipsius Nuncianæ concessit (fuit hæc forte Bertegisili, mali Episcopi, pejor uxor, qualem Gregorius describit, & cum qua litigandum Bertechramno fuisse initio vidimus) te, sacrosancta Ecclesia heres mea, habere jubeo… Villæ nomine Tauriaco portionem illam, quam Nunciana inibi tenuit, [Tauriacum,] & nos modo per præceptionem Domni nostri, sicut Marogilo & Rufiniaco tenemus; & in ipsa villa Tauriaco, tam portionem Nuncianæ quæ fuit, & modo ad nostram [potestatem] traditione pervenit; quam portionem illam, quam Audericus & nepotes sui, filii germanæ suæ & germani sui nobis vendiderunt, & ipsas insimul conjunximus, te, sacrosancta Ecclesia heres mea, habere jubeo… [Pag. 134, Pag. 135, Pag. 136]

[39] Reicolas illas, quas sanctæ Ecclesiæ Suadria, soror Theodori quondam Episcopi (fortasse Maßiliensis circa finem seculi VI, Gregorio Turonensi & Aimoino multum a sanctitate laudati) per suum Testamentum dedit, [Luciniacum, Montem,] hoc est Luciniaco & Monte; & postea meo opere ipsas vindicavi: villam [quoque] quam de Dudone nepote Romani super Ligere comparavi datis solidis centum, [&] quidquid ibi ad præsens habere videor, [Villam qu. Dudonis,] cum domibus, vineis, terris, mancipiis, & omni portione illa, te sacrosancta Ecclesia heres mea habere jubeo. [Ibid.] Similiter Villam Berea, quam mihi Theudoaldus vendidit, & ipsam ad tuam revoces ditionem, cum vineis, mancipiis & omni jure suo… Villam Sitriaco, [Blaciacum,] quam dato pretio de Leugadio comparavi, cum alio locello qui nuncupatus Blaciacus, cum adjacentibus ad se pertinentibus, domibus, mancipiis, vineis, terris, pratis, silvis, vel omni jure earum, te, sacrosancta Ecclesia Cenomannica, heredem meam habere præcipio… Villam Montiniaco, [Montiniacum,] quam Giboaldus quondam Episcopus tenuit & postea ad nostram ditionem venit, cum omni jure suo, sancta Ecclesia, juris tui esse nunc delego atque decerno. [Pag. 137, Ibid., Pag. 144] … Domum Diablentes, quam meo opere ædificavi, [domum Diablentis cum adjunctis,] cum curte & stabulo, & hortis, & colonicis; & quidquid undique, tam de Bosone Presbytero, quam [ejus] heredibus Etoleno & Trilono, in loco qui dicitur Calviaco, vel undique in oppido Diablentis, juxta ripam Aroënæ fluvioli comparavi, cum terris, mancipiis, silvis, pratis & omni jure suo; & cum taxonaria, quam vindicavi contra Leutherum & heredes ejus, totum & ad integrum te, sacrosancta Ecclesia heres mea, habere volo; excipiendo res antiquas sanctæ Ecclesiæ Diablenticæ. Itemque portiones illas, quas mihi Guntherus in omnes res suas per donationem contulit, & ipsum conjunctum apud ipsam casam Diablinticam, te, sacrosancta mater & heres mea Ecclesia, habere decerno.

[40] Licet omnibus Christo propitio notum sit, qualiter ego & quam fideliter in sancta Ecclesia aut in monasteriis aut in cunctis rebus laborarim; tamen & tu, [Denique deprecatur successorem, ne, post tam multa Ecclesiæ a se collata,] Domne Pontifex, quem Deus in eis post me esse voluerit, cognoscere potes, quanta ibidem studio meo vel labore, tempore meo, Deus est dignatus conferre. [Pag. 114] Quod si fide integra disponis inquirere, cognosces, me tuæ Ecclesiæ non modicum laborasse. [Pag. 115] Unde tibi ineptum esse non debet, si aliquid de rebus S. Mariæ cuicumque ex Fratribus nostris, hoc est Presbyteris & Diaconibus seu Lectoribus, aut propinquis meis vel amicis aut servientibus, tam sanctæ Ecclesiæ quam & meis propriis, aliquid in usu-fructu committo; quia sanctæ Ecclesiæ proprietatem non aufero, [ægre ferat aliquid amicis legatum,] & de substantiola mea heredem ipsam constituo. Sanctæ quidem recordationis Domnus Domnolus quondam Episcopus de agro Ecclesiæ aliqua locella ad basilicam suam, ubi requiescere videtur, delegavit: sed nobis molestum fuit, si iterum nos simili conditione de agris Ecclesiæ aliquid auferre aut minuere deberemus, ut Basilicæ sanctorum Petri & Pauli Apostolorum, quam in honore nominis ipsorum construxi, conferremus. [& ex consensu Cleri Basilicæ Apostolorū] Sed [tamen] pertractans cum consilio venerabilium Fratrum nostrorum Presbyterorum seu Diaconorum vel omnium Clericorum, [æquum censui] ut unum locellum de Ecclesiæ conditione ad ipsam sanctam Basilicam, non tantum pro necessitate, quantum propter primitias vel reverentiam ipsorum Domnorum Apostolorum: eo quod sancta Mater Ecclesia, omnes Basilicas ad se pertinentes fovet & ditat. Convenit [igitur] cum Domnis Pontificibus [pariter collectis ad] diem illum, [datum Umbriacum,] quo benedictio cælestis vel Reliquiæ sanctorum Petri & Pauli Apostolorum in ipsa Basilica positæ sunt, & [ipsa Basilica fuit] dupliciter, divina opitulante gratia, a sanctis Sacerdotibus consecrata; villam Umbriaco, quam Basilius & Baudegundus quondam per donationis titulum ad sanctam Ecclesiam condederunt, [ipsi Basilicæ tradere] post eorum obitum possidendam.

[41] Unde & nos, postea jugiter laboravimus, ut Ecclesiæ non auferretur (post omnia supradicta) quod per me humilem sanctæ Ecclesiæ profecit aut provenit, [quod tamen videtur Ecclesiæ redditum velle.] tam in prædicto Umbriaco quam in suburbana Basilica Domni Petri & Pauli Apostolorum, quæ meo opere ædificata esse cognoscitur. Hic porro deesse mihi videntur aliquot verba, quibus Testator statuit, non obstante ceßione prædicta, ut defunctis donatoribus ipsum Umbriacum non ad Basilicam Apostolorum, sed ad ipsam sanctam Ecclesiam Christo propitio debeat in perpetuum permanere. Non ausim tamen ex contextu tam male sibi cohærente inferre, quod Testator voluerit (licet hæc ultima verba in editis immediate sequantur prægressa de Basilica Apostolorum) Ecclesiæ dominationi subjicere illam ipsam basilicam, quam æquali cum Ecclesia jure suam toties nominat heredem, nullo uspiam alio apparente talis voluntatis indicio; sed bene, quod, aliunde satis habens unde fundato a se monasterio prospiceret, sicut ex sequentibus apparebit, potuerit rationabiliter rescindere præfatam ceßionem, & Ecclesiæ reddere jam semel acquisitum jus in fundum istum: quare etiam ille non invenitur nominatus §. sequ. Ut ut est, voluit illi servatum jus supremum in Casellas, quas Domnigisilus Diaconus munere suo habuerat; quando eas conceßit pronepoti Leodochramno, sic quoque ut post illius obitum ad jus sanctæ Ecclesiæ revertantur.

§. V. Fundi legati Basilicæ S. Petri & Pauli, alteri heredi.

[42] Basilicam Sanctorum ac beatissimorum Petri & Pauli Apostolorum superius heredem, una cum sancta Ecclesia Cenomannica, constitui, sicut mea est devotio: [Volens in hac basilica sepeliri,] quia ibidem meum (quando quidem Deus voluerit) desidero collocari corpusculum; ut pro facinore meo, quod hic in seculo jugiter visus sum perpetrasse, ipsi Apostoli suffragiis suis ab infernali pœna me liberare dignentur; &, si non gloriam, quod non mereor, vel veniam eorum patrociniis aut intercessionibus merear obtinere. [Pag. 116] Dono itaque ad ipsam sanctam Basilicam villas sitas, tam in territorio Cenomannico, quam in Stampensi vel Burdigalensi aut ubicumque, tam [quas] per donationis titulum, [confirmat ei plures villas, in ejus dedicatione donatas:] ad ipsam Basilicam in die natalitii sui dedi, quam etiam quas adhuc per Testamenti hujus paginam dedero ex iis quas mihi Domnus gloriosus Clotharius per suam munificentiam contulit pro fidei mei conservatione: [qui etiam] præceptionibus suis manu sua roboratis, mihi integram tribuit licentiam, ut prædicto loco, pro animæ meæ remedio vel sui regni stabilitate, ipsas villas, quas munere suo promerui conferre deberem. Hæ [autem] sunt villæ. Villa Thedone, colonica nomine Telate, & alia villa Buresaco, & mansiones in Wastinensi, quas de viro illustri Warnachario Majore-domus, pro villa Columbaria percepimus.

[43] Illud vero rogo atque jubeo Abbatibus per singula tempora, [ex earumque proventibus] sicut divina potentia aut gratia Dominorum Apostolorum eos inibi jusserit perdurare; ut omni tempore vitæ eorum hoc sit eis potissimum observandum, ut de villis superius nominatis, quidquid exinde aut in tributum aut in suffragium annis singulis poterit provenire, medietas ex hoc, quando fuerit mea commemoratio, pauperibus aut in vestimento aut in auro erogetur; alia medietas [seponatur ut copia] luminis exinde in sancta Basilica omni tempore sufficienter accendatur; [jubet anniversarium suum,] ut numquam sit nec una hora noctis sine luminaria ipsa sancta Basilica; [sed] sicut dignum est, in honorem prædictorum Apostolorum, [ibi copia] luminis omni tempore fulgeat indesinenter, tam ad Basilicam Sanctorum Apostolorum, quam & ad sanctam Crucem quam postea ædificavi; vel ad Basilicam Domni Martini ad Synodochium quæ est in Ponte-leuga. [Pag. 117] Excepto eo quod de fructibus aut reliquis conditionibus de prædictis agris separatur in usibus sanctæ Basilicæ & monasterii sui, sive alimonia Canonicorum vel pauperum, [& lumen perpetuum ecclesiæ curari:] qui ad ipsam Basilicam sanctam ad Matricolam sedere videntur [quibus] victus & vestitus per singulos annos sufficienter ministretur, ut pro meis expiandis peccatis jugiter Domino deprecentur; & [ut] pro collata Principis [munificentia, Rex] cælestis eidem & regnum longævum præstet, & in retributione æterna centuplum accipere mereatur…

[44] [Delego etiam] basilicæ S. Petri & Pauli villas, quas dato pretio comparavi, id est, Gaviaco, Colonica, [item legat plures alias villas,] Laudolenas, & Ferrenas, meo opere undique acquisitas; & quidquis Cellis vel in Samarciano, prope Cenomannis civitate, & quidquid in Portithorengo, quem pro tutela percepi, mihi fuit; & hoc quod Ceta & Mancia & Gunthia illic possedisse jure visæ fuerant, & ad meam pervenit ditionem, tam in terris ac vineis [quam in] colonis & servis, integra portione eorum. [Pag. 117] Similiter & villas, quas in honorem Basilicæ Domni Petri & Pauli comparavi de pecunia, quam gloriosus Domnus Clotharius Rex nobis dedit pro fidei nostræ conservatione, vel nos undique conquisivimus (hæ sunt villæ ipsæ; Campocunana, Ludina, & Comariago vel Cambariaco, sicut venditiones edocent, [factæ ad] ipsam basilicam, cum villari, cui nomen Piciniaco, quem Gundobaldus quondam Diaconus tenuit; pariter & Iliaco, quem de viro illustri Babisone percepimus) in Dei nomine possidendas volo… De villa Morenaco … [habeat] basilica S. Petri & Pauli portionem, [& portionem Moriaci.] quam inibi possidere videor, cum colonica, quam mihi Leodaldus per donationis titulum contulit, cum eo quod ibidem postea undique comparavi in ipso fundo Mechensi & Voligione, cum omni integritate, [cumque] portionibus ipsius vel terminis earum & mancipiis, mobilibus & immobilibus; [ut iis omnibus] tu sancta Basilica, perpetualiter valeas dominari… [Pag. 118]

[45] [Fontanidum,] Locellum, qui appellatur Fontanido, quem mihi gloriosus Domnus Clotharius Rex suo munere concessit, ubi Eusebius quondam laicus vineas plantavit, & nos postea mancipia posuimus, cum omni integritate [& omni] quod eodem aspicere videtur, totum & ad integrum basilica Domni Petri & Pauli ad suam revocet dominationem… [Pag. 120] Villare meum, [Villare in Crampteno,] quod est in Cramleno territorio ad Summa Vedantia, sicut a me præsenti tempore possidetur, & ex successione Domni ac Genitoris mei legitime reddebatur, basilicæ Domni Petri & Pauli post obitum meum, pro mercede animæ meæ volo esse donatum… [Pag. 121, Pag. 122] Vineolas secus arenas, [vineas varias,] juxta quod ipsas maxima [cum diligentia] de deserto comparavi vel adunavi, de ipsa arena usque ad stradam quod clausura ipsa circumcingit, quod ipsa sancta basilica Domni Petri & Pauli præsenti tempore possidere videtur; itemque vineolas, pradella vel territorium, quod in dextra parte de strada est quæ vadit ad Pontileugua, quod de venerabili Fratre meo Eolado Abbate comparavi, quod ipsius basilicæ oppidum esse noscitur; cum Brugilo, [Brugilum,] quem de Fratre meo Leusio Abbate datis quadraginta solidis redemi; & campellos, quos cum ipso Abbate comparavimus, qui [sunt] ad alveum Sartæ, cum prato quod est ad confluentem, totum & integrum, cum servientibus quos inibi posui, aut adhuc Christo propitio ponere potuero, & modo ab ipsa sancta basilica in Dei nomine possidetur, eidem in perpetuum manere volo. [Pag. 123]

[46] [Vatilonnum,] Simili modo medietatem de colonica Vatilonno, quam de Berone in nomine ipsius sanctæ basilicæ comparavi; & aliam medietatem, quam illustris matrona Ægidia ad ipsum sanctum locum per donationis titulum contulit; jubeo in integrum, sicut a modo ab ipsa basilica Christo præside possidetur, in perpetuo inibi perseverare… [Pag. 124.] Curtem [quoque] illam cum casis, quas bonæ memoriæ Romulus, [domum in urbe,] quondam Presbyter, Cenomannis in civitate tenuit; & domum illam quam nostris temporibus supra muros ædificavit, & nos manum ad hoc porreximus, & postea de nepte sua comparavimus; domos ipsas [inquam] sicut a præsenti tempore in Dei nomine ab ipsa sancta basilica possidentur, cum eo quidquid inibi laboratum fuerit, aut ante vel meis temporibus subjectum, totum & ad integrum præfata basilica, absque ullius impedimento, perpetualiter valeat possidere… [Pag. 125] Te etiam, sancta basilica Domni Petri & Pauli, dono villa Conadaco, [Conadacum,] quam de Belletrude sive Bettane matrona, relicta quondam Mautini, dato pretio comparavi; & Colicas villas, quas postea dato pretio de Betholeno vel Mantharigo, cum silvis vel omni adjacentia ad se pertinente, cum domibus & mancipiis, sicut jam in tua ditione tradidi, cum mobilibus & immobilibus, in integrum volo esse donata; item agellum illum nomine Timiago, quem [de] filio & parente meo Berulfo ad usum fructum possidemus, post meum obitum ad tuam revoces potestatem… [Pag. 126]

[47] [Patriliacum,] Villam Patriliaco (de qua num. 10 … volo ut in perpetuum possideas, cum colonica ad se pertinente … itemque & vineolas, quæ sunt in Saboranensi, quas meo opere undique subjunxi, aut per donum aut per venditionem, & si adhuc subjungere potuero, cum cultoribus earum & familiis quas ibi stabilivimus, te sancta Ecclesia Domni Petri & Pauli habere jubeo… [Pag. 129] Colonicam vero Vincentianæ, [colonicam juxta Blaviacum,] quam Domna & Genitrix mea possedit, & nos modo in Dei nomine possidere videmur, quæ secus agrum Blaviaco esse videtur Basilicæ S. Petri & Pauli, cum mancipiis, vineis & terris volo esse donatam. Villæ Floriaco, sitæ inter duo maria, quæ parentum meorum fuit, & postea genitrix mea per orphanitatem [eam] perdidit, & a Childegerno fuit malo ordine possessa; cujus villæ medietatem, cum mancipiis, domibus, vineis, silvis, omnique termino suo vel adjacentibus sibi, a Berthtanno sive Bettone filio ipsius Childegerni dato pretio redemi, volo ut … Basilica S. Petri & Pauli in perpetuum dominetur… Locum vero qui appellatur Bresetum in territorio Burdigalensi, [Bresetum,] ubi picarias habere videmur, quas dato pretio cum Arennoaldo quondam comparavimus… cum picariis inibi manentibus & familiis eorum vel pixita, sicut a me præsenti tempore possidentur, post meum obitum tu, sancta & venerabilis Basilica Domni Petri & Pauli, ad tuam revoces ditionem, & exinde annis singulis pix recipiatur. [Pag. 130]

[48] Villam vero de Comancio, quam ego de filio & parente meo Ebroaldo comparavi, [Comancium,] & postea domos & vineas inibi ædificavi, cum eo quod inveni, & cum omni adjacentia sua, te Basilica S. Petri & Pauli, [sicut eam] in honore vestro ædificavi & immediate heredem institui, in omnibus habere decerno reicolam quæ appellatur Fontana, [Fontanam,] inter terminum Alaunensem, quam mihi vir magnificus Baudegisilus & Sancia conjux sua condiderunt, & donationes fecerunt, [quia] nos multa eis in quantum potuimus solatia præbuimus, post obitum nostrum, sancta ac venerabilis Basilica Domni Petri & Pauli ad tuam revoces ditionem, sicut ab ipso Baudegisilo possessa fuit; sic quoque ut nomina illorum in libro vitæ in ipsa Basilica recitentur. [Pag. 133., Pag. 134] Sed quia posteaquam Deus, glorioso Domno nostro Clothario Regi totum Regnum Francorum in suam ditionem advenire precepit … nos sua larga pietas propter servitia nostra in aliquo respexit, [partē suam in hereditate Aviti,] nec ipsum oportet præterire. [Ibid.] Ergo [ut pro eo jugiter oretur] villas illas, quas bonæ recordationis Avitus filius Felicis quondam Episcopi (Bituricensis) qui parentem nostram proximam in conjugio habuit sociatam, & omnes res Aviti inter me & virum illustrem Gundoaldum Majorem-domus sua Pietas [dividendas] concessit; omnem portionem meam quam ego contra ipsum modo ad præsens habere videor, tam quod in Biturigo est, quam in Albiensi, Cadurcino & Agennensi, totum & ad integrum quidquid medietatis ex agro ipso ad meam pertinet rationem… Basilica S. Petri & Pauli, quam heredem constitui, post obitum meum … percipias…

[49] [Vocriomnum,] Villam Vocriomno quam mihi gloriosus Domnus Clotharius Rex suo munere [dedit], pro rebus nostris quas Egulfus & Arnoaldus malo ordine tenuerunt & vastaverunt, licet plus jam nobis exinde pius Rex dederat, per injunctionem suam Ecclesiæ Metticæ in honorem S. Stephani relaxavi; sed villam istam a Domno Fratre meo Arnulfo Episcopo petivi, ut villas illas quæ fuerunt Egulfi & Arnoaldi ipse reciperet, & nos villam de Vocriomno perpetuo tenere deberemus, & quod exinde facere volebamus liberum arbitrium haberemus. [Pag. 135] Idcirco ipsam villam, tam pro mercede Domni Regis, quam & pro nostra, quia vineolas parum habet Basilica S. Petri & Pauli in loco isto, cum omni jure suo & adjacentia ad se pertinente, totum & ad integrum, tibi, sancta Basilica Domni Petri & Pauli, ubi corpusculum meum desidero sepeliri, in perpetuo volo esse donatam. Villam vero Nociogilos, [Nociogilos,] quæ est in territorio Pictavo super Ligerim, quam inibi Beato, nepos quondam Babonis, filius Theudaldi, de materno suo per donationis titulum condedit, te sacrosancta Basilica Domni Petri & Pauli habere jubeo… Locellum qui appellatur Luciacus, & quidquid inibi de Berthigisilo, vel conjuge sua & filiis eorum comparavi, [Luciacum,] & ad præsens habere videor, & quidquid inibi adjunxi aut adhuc adjungere potuero, Basilicæ S. Petri & Pauli heredi meæ delego possidendum… [Pag. 136, Pag. 137] Kairaco vero villam, [& Kairacum.] quam de Comerio Diacono datis solidis CCC comparavi, & nunc in ditione mea in Dei nomine esse dignoscitur, te sancta Ecclesia Domni Petri & Pauli, quam heredem cum Ecclesia nuncupavi, habere decerno, cum domibus, mancipiis, vineis, pratis silvis, cum omni jure suo, & si adhuc inibi aliquid meliorare potuero, totum & ad integrum ad tuam revoces potestatem…

§. VI Legata utrique heredi communiter, & alia aliis piis locis assignata.

[50] Domum intra muros civitatis Parisiorum, quæ ab Eusebio quondam ædificata fuit vel possessa, [Communiter possideri jubet suam domum Parisiensem,] & mihi a præcelso Domno Clothario Rege concessa esse dignoscitur, inter [vos] sancta Ecclesia Cenomannica & sancta Basilica, heredes meas, æqualiter possidendam decerno: sic quoque ut de tabernis, quæ infra domum esse noscuntur, locarium illud quod annis singulis exinde speratur, ad lumen in sacrosancta Ecclesia Cenomannica & prædicta Basilica Domni Petri & Pauli inferatur; [& jus hospitandi Burdegalæ.] & areas, quæ foris civitatis sunt, eædem communiter possideant… [Pag. 122] Domum vero intra muros civitatis Burdegalensis legamus quidem nepoti nostro Sichelmo, & suis posteris; sed jubemus ut omni tempore vitæ illorum, quando missi a Domnis venerabilibus sanctæ Ecclesiæ Cenomannicæ vel Basilicæ S. Petri & Pauli, pro piscibus negotiatum ibidem venient, semper in domo illa receptaculum habeant, & inibi quæ eis necesse fuerint comparent… [Pag. 122, Pag. 129] Item constituimus observandum, ut quidquid die obitus mei, [supellectilem vero dividi,] in die superius nominata Parisius, aut … in quibuslibet rebus quæ nostræ propriæ esse noscuntur [inventum fuerit], æqualiter heredes meæ, sancta Ecclesia Cenomannica & Basilica Domni Petri & Pauli, inter se dividant… [Pag. 118] Illud etiam constituimus & decernimus, ut quidquid mihi in minutis rebus aut in quibuscumque modis datum est, uti in meis chartis noscuntur esse conscriptæ, hoc totum & ad integrum, tu sancta Ecclesia & venerabilis Basilica S. Petri & Pauli, licet in hoc folio Testamenti mei forsitan in oblivionem mihi venit, æqua lance dividatis possidendum…

[51] Dono argentum illud, quod nobis post spoliationem, quam sustinui bis aut tertio, [item argentum quod reliquum erit:] Deus vel Domnus Rex aut amici contulerunt, sicut brevis manu mea conscripta continet, qua pertractavi, ut duas partes de ipso argento quod visus sum laborasse, tu sacrosancta Ecclesia percipias; aliam vero portionem, quam in ipsa brevi conscripsi, te, Basilica S. Petri & Pauli, quam heredem meam, sicut te sancta Ecclesia, institui, habere jubeo. [Pag. 130] Adiuro [autem] per Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, tam te, Domne Pontifex, qui successurus es, quam & Abba, qui eo tempore fueris, quando me Deus de hoc seculo migrare præceperit, vel successores vestros; ut nullus præsumat de istis parvis munusculis, quæ ego sanctæ Ecclesiæ vel sanctæ Basilicæ pro commemoratione nominis mei [legavi, atque] de his speciebus nihil abstrahere vel venumdare; [adjurato successore ne quid subtrahat,] sed omni tempore tam pro ornatu sanctæ Ecclesiæ vel Basilicæ [quam pro instructione] mensæ earum perpetualiter debeat perdurare. De reliquo vero argentulo quodcumque post diem obitus mei in regestoriolo meo inventum fuerit, & hic non delegavi, argento sanctæ Ecclesiæ salvo, jubeo quod præsens habere videor vel adhuc laborare potuero, [& Abbate obstricto ad sepulturam curandam.] quod delegatum non fuerit, totum inter sanctam Ecclesiam & sanctam Basilicam Domni Petri & Pauli æqualiter dividatur: & Abbas portionem illam quam acceperit, si necesse fuerit sepulturæ meæ aliquid exornari, & si ego hoc antea non fecero, de hoc ipso quod contra Pontificem acceperit, ipsam sepulturam meam digne exinde jubeat componere: sed si nos Christus permitteret ad ea durare, argentum istud in ministerium quod necesse fuerit Basilicæ faciendum intromittatur… [Pag. 131]

[52] Volo ac jubeo ut ex omnibus servientibus sanctæ Ecclesiæ, [Ministris & Clericis suis equum sigillatim donari jubet:] qui ministeriales esse noscuntur; vel meis, tam Clericis quam secularibus, qui mecum conversari videntur, singulos caballos tam ingenui quam liberti vel servientes de præsenti percipiant: reliquos vero caballos, tam warannones quam spadas vel poledros, qui inventi fuerint & characterium sanctæ Ecclesiæ habuerint, Pontifex vel Ecclesia recipiant; illorum vero qui meum characterium particulare habuerint, aut quos mihi parentes vel amici dederunt, medietatem sancta Ecclesia accipiat; aliam vero medietatem Basilica vel Abbas qui inibi [præesse] videbitur recolligat. [Ibid., Pag. 132] Illud quoque huic Testamento adnecti volui, [ceteros equos vult inter heredes suas dividi,] ut de gregibus equinis, quos mea parvitas undiq; attraxit vel augmentavit… ex ipsis qui mei proprii esse videntur & super terra sanctæ Ecclesiæ pascua habent, duæ portiones fiant; unam percipiat sancta Ecclesia, & aliam percipiat Basilica S. Petri & Pauli…

[53] Nogiogilo villam, quam ego & vir illuster Gundolandus filiæ meæ & parenti Dundanæ usufructu concessimus, [nec non Nogiogilum,] post ipsius obitum vos sacrosancta Ecclesia & Basilica communiter mediate, sicut per precariam jam dictæ Matronæ convenit, ad vestram revocetis potestatem ad ipsam æqualiter dividendam… [Pag. 135] Villarum vero sitarum in Burgundia, [villasque in Burgundia] quas nobis gloriosus Domnus noster Clotharius Rex & viris illustribus Bradoni & Warnehario Majoribus-domus dedit, quæ fuerunt Leodigisili quondam, tertiam portionem quæ mihi ex ipsis villis legitimo ordine cum ipsis viris illustribus debetur, vos sacrosancta Ecclesia Cenomannica & Basilica S. Petri & Pauli heredes meas, æquivalenter cum ipsis habere volo. [Pag. 137, Pag. 138] Et villas in Provincia, quas ipse pius Rex inter me & viros illustres Gondolaidum & Chugonem de ratione Aurelianæ dedit, [& in Provincia.] quantum exinde per justitiam vindicare possumus absque peccato nostro, id est portionem meam, vos heredes meæ cum ipsis illustribus viris ad vestram revocetis potestatem…

[54] Id mihi placuit delegare ut villam de Nimione, sitam in territorio Parisiaco, [Ecclesiæ Parisiensi legat Nimionem,] cum vineis quæ Frontanito ad palastrias & vinitores esse noscuntur quas mihi Domnus Clotharius Rex dedit … tam de fisco quam de comparato possidendas, sanctæ Ecclesiæ Parisiacæ, sub cujus gratia nutritus sum, ad integrum velim esse donatam… [Pag. 116] Basilicæ Domni & peculiaris Patrini mei Germani Episcopi, qui me dulcissime enutrivit, & sua sancta oratione, etsi indignum, ad Sacerdotii honorem perduxit; si supersistit in Basilica Domni Vincentii, [& ei in qua est corpus S. Germani villam Bobonæ,] ubi ejus sanctum corpusculum requiescit; donari jubeo, in honorem sepulturæ suæ, villam Bobane, quæ est in territorio Stampense super fluvio Calla, quam mihi gloriosissimus Domnus Clotharius Rex suo munere contulit. [Pag. 121] Quod jubeo ea conditione, ut si sanctum corpus ejus in Basilicam novam, quam inclitus Chilpericus quondam Rex construxit, convenerit ut inibi transferatur; villa ipsa semper ibidem deserviat, ubi ejus sanctum corpus fuerit, ut ipse sanctus Pontifex pro meis facinoribus deprecari dignetur. Rogo, Abba illustris loci illius, ut nomen meum in libro vitæ recitetur…

[55] [vel in qua erit post factam translationem;] Dedimus XXVIII Maji, die natali S. Germani, Translationem corporis, sub Rege Pipino, anno DCCLV; in qua dicitur ea facta, cum a ducentis circiter & eo amplius annis, in porticus ecclesiæ beati Vincentii Levitæ & Martyris, jam pridem basilica facta, jacuisset humatum; cum tamen Sanctus primum obierit anno DLXXVI. Arguit hoc supinam auctoris in subducendo calculo oscitantiam: nunc vero etiam discimus, ignotam ei fuisse translationem hic designatam; simul & posterioris Basilicæ (nam priorem ecclesiam circa annum DLVIII Childebertus extruxerat, acceptis a Cæsaraugustano Episcopo Stola & Tunica S. Vincentii) conditorem fuisse Chilpericum, anno DLXXXIV defunctum. Quod si a loco primæ sepulturæ motum non fuit sanctum corpus, ut verosimile est non fuisse; oportet ut prior ecclesia conversa sit ex toto vel ex parte in porticum Basilicæ posterioris. Mabilio porro hinc etiam docet, veteres Regum statuas, quæ ad ecclesiæ majorem portam etiam nunc prostant, Chilperici ætati esse tribuendas: neque enim ulla hujus ecclesiæ aut destructio aut instauratio facta perhibetur, ex eo tempore usque ad Normannorum procellas, quibus antiquior ea porta est. Mereretur ergo, si vera illatio est, tam insigne antiquitatis Francicæ monumentum accurate exsculptum repræsentari ex ære, cito alias diffluxurum totum. Sed resumamus reliqua in Testamento legata pia Bertechramni.

[56] Locellum, qui appellatur Lucianus, & quidquid inibi mihi debet Hesigilo; reiculam [quoque] illam quæ est super Ledo fluvium, nomine Bauciallo, [item aliqua ecclesiæ S. Victurii Cenomannis,] quam ego de Bestingeselo Vendocinensi & conjuge vel filiastris suis comparavi; basilicæ S. Victurii in Cenomannica civitate, cum mancipiis & omni eo quod ibi melioratum est, volo esse donatam… [Pag. 136] Gregemillum equorum, qui portiones equinarias super rem sanctæ basilicæ Domni Victurii intendere videtur, ad ipsam sanctam basilicam volo esse donatum… [Pag. 132] Villam Cresciaco & Vallem, sicut per epistolas inter me & Domnum Arnulfum Episcopum Mettensis Ecclesiæ convenit, [S. Stephani Metis,] in honore Domni Stephani … post meum obitum ipsa sancta Ecclesia … ad suam revocet ditionem; & nomen meum in libro vitæ, qui tunc temporis Pontifex fuerit, scribi jubeat. [Pag. 137] Tres partes Colonicæ, quam de ratione Annoaldi habuimus, [& S. Medardi, suessione,] ipsam basilicam Domni Petri & peculiaris patroni nostri Medardi Episcopi, post meum obitum habere jubeo…

[57] Te, dulcissime Archidiacone, qui tempore obitus mei fueris, Domno vestro & Pontifici successori meo pariculos duos optimos de propria vestimenti-clavia reverenter offerre jubeo; [Tum successori suo aliquid,] tibi vero, sancte Archidiacone, præcipio ut unum caballum bonum, & unum pariculum de proprietate mea præsumas. [Pag. 131] Omnia vero quæ de proprietate seu ex militia in regesteriolo meo post obitum meum inventa fuerint, seu species aut vestimenta quæ ego laboravi vel acquisivi, tres exinde jubeo fieri portiones; unam, Domnus & successor meus Pontifex accipiat; aliam, basilica Domni Petri & Pauli; tertiam vero, de præsenti pauperibus jubeo erogari. Similiter tibi præcipio, Archidiacone, & coram Deo contestor, ut de eis fructibus quos eo anno reliquero, [& pauperibus,] cum diem extremum conclusero, per manus tuas tertia pars pauperibus absque fraude erogetur.

[58] Rogo, cum Testamentum meum, ab omnibus Comprovincialibus meis fuerit apertum; tunc per manum Archidiaconi centum solidi, per Domnum Episcopum Turonicæ civitatis, [item ecclesiæ Turonicæ S. Martini,] ad sepulcrum Domni & peculiaris Patroni S. Martini Antistitis, ubi comam deposui & annis singulis tributum ibidem reddidi, transmittantur. [Pag. 142] Similiter ad basilicam S. Albini Antistitis, [Andegavensi S. Albini,] per manum Andegavi Pontificis, solidi quinquaginta dirigantur: quos solidos, per saccellos separatim … in manu fidelis dispensatoris commendavi, sicut pagina Testamenti mei eloquitur, dispensandos. Tibi vero, Archidiacone, demando atque præcipio, ut per omnes basilicas, quæ circa civitatem nostram esse noscuntur, [& singulis ecclesiis urbis suæ,] [distribuas eleemosynam]. Hoc est, basilicæ S. Victurii, peculiaris Patroni mei, dabis solidos XX; basilicæ Domni Vincentii, ubi S. Domnolus Episcopus requiescit, in honore ipsius Martyris vel Domni Antistitis, dabis solidos XX; basilicæ S. Mariæ vel S. Crucis, dabis solidos X; basilicæ S. Juliani Episcopi, aut caballum, aut in auro dabis solidos V; itemq; Basilice S. Richomeri, solidos X; Basilice S. Hilarii, dabis solidos V. Ad oratoria Domni Martini, D. Victorii, vel S. Petri infra muros, dabis in auro aut in caballo solidos V … Ad matriculas capitulares in civitate, vel quæ per basiliculas sunt, per manns Archidiaconi quinq; solidos jubeo dari … [Pag. 143] Similiter volo ac jubeo, [atque Clericis:] ut omnibus Clericis nostris, qui hic in Ecclesia deservire noscuntur, de ovibus aut in quibuslibet rebus, quinquaginta solidos dones. Illud vero specialiter rogo, ut in supra scriptis locis, ubi aliquid, non ut decuit, sed in quantum virtus prævaluit, delegavi; [& ubique petit nomē suum referri in Diptycha.] nomen meum Sacerdotes eorum in libro vitæ jubeant adscribi, & per singulas festivitates recitari… Quando scilicet ex Diptycho Ecclesiæ recitabantur nomina defunctorum Episcoporum, Principum, ac Benefactorum; quæ cum tandem nimium excrescerent, cœperunt scribi Necrologia, post Martyrologium recitanda; & unumquodque nomen sibi inscriptum, anniversario cujusque die relatura; quæ similiter possent Liber-vitæ vocari.

§. VII. Legata Regibus, Nepoti, pronepotibus, aliisque familiaribus.

[59] Dum pro amore Domni mei Clotharii Regis unanimiter cum ipso consisterem, [Multis possessionibus auctus a Rege, gratum se volens testari,] [post] anteriorem spoliationem suam, vel posteriorem quam injuste pertulit; necesse Principi ipsi fuit, ut nobis aliquid adderet de vitæ substantia, unde & nos & pauperes nostros sustentare deberemus; unde illi Rex cælestis pro nobis remunerator existat: nam nos pauperes non habemus nec aurum nec argentum, unde tibi, gloriosissime Domine Clotharie, bona retribuamus. [Pag. 119] Attamen de eo quod Gloria vestra nobis contulit, [legat ei villas duas,] præsumemus in hoc Testamento nostro vestram Celsitudinem memorare. Offerimus itaq; Regno vestro de muneribus vestris; unde nobis per præceptum, vigore vestræ manus roboratum, licentiam tribuisti faciendi quod volebamus: id est villas Neolone & Walionno, cum omni termino & adjacentiis ad se pertinentibus, vel quidquid postea nobis fuit melioratum, hoc Celsitudo vestra ad suam recipiat dominationē. Similiter donamus tibi, gloriosissima Domna Berchtrudis Regina, [& unam Reginæ.] villam Penpinis, quæ appellatur Cella, quam nobis gloriosus Domnus noster, Jugalis vester, suo munere contulit; ut ipsam villam, cum domibus, mancipiis, vel termino suo, post meum obitum, ad vestrum regimen absque ullo impedimento recipiatis.

[60] Dulcissimo nepoti meo Sigechelmo & pronepoti meo Thoringo, si mihi superstites fuerint [volo esse donatam] villam Seuvacum, & villare Ripariola [quæ] æqua lance dividant. [Pag 120] Simili modo [fiat de] villa Briomilia, [hereditaria quædam bona relinquit suo nepoti Sigechelmo,] quæ ex successione parentum nobis juste debita erat, & per interregna nobis longo tempore ablata fuit: & postea cum Deus Domno Clothario regnum suum integrum dedit, ipsam villā nobis sua Pietas reddidit, & per præceptionem suam firmavit: quam villam dulcissimis pronepotibus meis, filiis Sigechelmi, Leuthramno & Sichramno volo esse donatam. Similiter villam Castalione, sitam in Santonico, que parentibus meis & viro illustri Sigeleno fuit, & ipsam nobis gloriosus Domnus Clotharius Rex per suum præceptum concessit; quia jam longo tempore & mihi & jam dicto parenti meo Sigeleno ablata fuit, [& pronepotibus Thoringo, Leuthranno, Sichranno, Sicheleco, Berthelaico,] si mihi superstes fuerit ipse Sigelenus, ad suam revocet ditionem: sin autem, filiis suis, Sicheleco & Berthelaïco, ipsam volo esse donatam. Villas Crisciago & Botilo, quæ nobis ex successione Genitoris nostri juste debentur, & [quas] cum germanis meis deberem partiri, si eorum mors non antecessisset; modo jubeo, dulcissime nepos meus Sigechelme, ut cum nepote meo Thoringo æqua lance dividas. Villam Bualone, sitam in Stampensi secus [Silvam] Æqualinam, quam per donationis titulum dulcissimo pronepoti meo Leuthramno die nuptiarum suarum dedi, sicut donatio ipsa continet, etiam per hoc Testamentum meum ei volo esse donatam… [Ex locello quoque qui appellatur Fontanido] medietatem de vineis pronepos meus Leuthramnus & conjux sua perpetualiter valeant possidere… [Pag. 120]

[61] Dulcissimo pronepoti meo Thoringo dono colonicam, cui vocabulum est Villa-nova, quam de filio [meo] Papoleno quondam dato pretio comparavi, [ut] in perpetuum eam teneat atque possideat. [Pag. 121] Villam Idguino, dulcissimo nepoti meo Sigechelmo, dum ad vivit, volo esse donatam: [aliaq; prius donata confirmat:] post obitum vero illius, filiis suis, qui ex Bertichilde filia Leuthramni nati esse noscuntur, absque consortio fratrum suorum (si alios filios [nepos meus Sigechelmus aliunde] habuerit) ipsam præcipio possidendam… [Pag. 125] Licet dulcissimo meo nepoti Sigechelmo jam per donationis titulum villam Murocincto anteactis temporibus contuli, quæ ex successione Domni & Genitoris mei legitime [mihi] reddebatur; & posteaquam, meis peccatis facientibus, germano meo Berthulfo, in expeditione Domni Clotharii Regis interempto, etiam portio sua mihi legitime obvenit; [ipsum] volui in hoc Testamento comprehendi, [item quæ sibi obvenerunt a fratribus Berthulfo atq; Ermenulfo præmortuis:] ut tam quod prius ei dedi, quam quod postea mihi de germano meo obvenit, totum & ad integrum ipse nepos meus [possideat] villam scilicet ipsam cum domibus, mancipiis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus aut immobilibus, sicut hæc jam possidere videtur; [iisque] & ipse & soboles sua perpetualiter dominetur.

[62] Tertiam vero portionem de ipsa villa Muro-cincto, quam bonæ memoriæ germanus meus Ermenulfus tenuit, & ipsam mihi dedit, dulcissimo pronepoti meo, filio ipsius Sigechelmi, nomine Leodefredo, post obitum meum volo esse donatam; exceptis illis quos emisit [prædictus germanus meus] aut ego de captivitate redemi: [item domo: aliquas Cenomannis] ipsi liberi perseverent. [Pag. 126] Casam vero, quæ est infra muros civitatis Cenomannicæ, quam Domnus & frater meus Chaimoaldus Episcopus (Carolus le Cointe Aimoaldum, sive Annoaldum, aut Ennoaldum, tunc Pictaviensem Antistitem, esse putat, & consentit Mabilio) dum Archidiaconatus officio fungeretur, ædificavit; cum casella, quam Malaricus Diaconus tenuit, dulcissimo nepoti meo Sigechelmo, cui eas dedi [confirmo; &] volo ut eis ipse & filii sui in perpetuum dominentur, quia ubi casa nova est areæ illæ comparatæ esse noscuntur… [Pag. 129] [& Burdegalæ:] Domum infra muros civitatis Burdegalensis, quam ego & germanus meus Ermenulfus nostro opere recuperavimus,… cum appendicia sua additione, dulcissimo nepoti nostro Sigechelmo jubemus pervenire; ut ipse [eam] habeat & possideat, & suis posteris ad possidendum relinquat… [Pag. 132] Villam Mareiliaco, [item Mariliacum Leutchranno] sitam secus Diablentas vicum, quam dato pretio a Medighisselo & Ebretrudi comparavi, aut undique adjunxi, aut adhuc adjungere potuero, cum domibus & mancipiis & adjacentia sua, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, dulcissimo pronepoti meo Leodechramno dono atque transfundo perpetua dominatione.

[63] Similiter villam secus Pacilenovico, quam genitor Blado… nobis pro solidis nostris vendidit, cum omni adjacentia sua, tibi, dulcissime pronepos meus Sigramne, [& Sichranno Pauliacum:] habere jubeo. Similiter villam Pauliacum, quam ego dato pretio, id est solidis trecentis auri, de venerabili Bobeno Abbate Basilicæ Domni Albini comparavi, dulcissimo pronepoti meo Leodochramno habere jubeo, ut ipsam in perpetuo possideat. Sic quoque ut si aliquid aut Basilica Domni Albini aut Abbas, qui successor ipsius Bobeni fuerit, inde attentaverit circa ipsam, cum duplici satisfactione jam dicto Leudochramno reddat; & villam ipsam, si voluerit contra definitionem antecessoris sui agere, ne sic quidem valeat vindicare, & sic ab ipso pronepote meo in perpetuum vindicetur. [Pag. 133] Villam quæ secus vicum Berulfi esse dignoscitur, & in ipsa villa quam quondam Berulfus amisit, quidquid inibi comparavi, tam de filio Erculphi, quam de Remoaldo vel conjuge sua; totum & ad integrum, inter dulcissimos pronepotes meos Leutfredum & Thoringum, si mihi superstites fuerint, æqualentia dividendum, volo esse donatum; [Leutfredo & Thoringo pronepotibus alia,] sic quoque ut [omnia] post obitum meum, ad suam in integrum revocent potestatem… Villas vero sitas in territorio Dunensi, hoc est, villam Pannonio, quam de Joanne Abbate dato pretio, hoc est solidis centum quadraginta, comparavi; & villam Marcirias, quam de Bethone filio Baddonis quondam visus sum comparasse; tu dulcissime nepos meus, Sigechelme, post meum obitum recipias; sic quoque, ut post tuum obitum filii tui inter se æqualentia dividant… [Pag. 136, Pag. 138] Villas, quas dato pretio de Dracoaldo Episcopo comparavi, & [quæ] juxta civitatem ipsam, ubi prædictus Pontifex fuit occisus, esse noscuntur; tibi, dulcissime nepos meus Sigechelme, una cum filiis tuis præcipio possidendas…

[64] [eumque adjurat, ut cum suis sæpe veniat ad sepulcrum.] Præcipio tibi, dulcissime nepos meus Sigechelme, & filiis tuis, [atque vos] rogo & adjuro per Deum omnipotentem, ut quamdiu vos in seculo superstitisse voluerit, una cum conjugibus vestris & sobole vestra, si sanitas permiserit, semper annis singulis bis aut ter sepulturulam meam visitetis: & hoc adjuro Abbatem loci illius, ut taliter vos reficiat & filios vestros honoret, qualiter cognoscit me sanctæ Ecclesiæ fuisse consolatorem ut vos & filios vestros delectet, frequenter visitare locum ipsum sanctum vel meam commemorare memoriam… [Pag. 144] Casellas illas, quas bonæ memoriæ Domnigiselus Diaconus ex nostro munere habuit, [Leudochramno donata confirmat ad vitam:] & ipsi pauperi inibi ædificavi; & nos post illius obitum dulcissimo pronepoti nostro Leudochramno concessimus, cum omnibus casellis, casticellis, vineolis, campellis, & quod ipse Diaconus habere ibi visus est, cum mancipiolis illis quæ inibi habitare videntur, volumus ut ipse nepos noster, dum pro amore nostro frequens ad basilicam S. Petri & Pauli Apostolorum venire deliberat, sicut & nos in Testamento scripsimus; volumus [inquam] ut ipsas cum gratia Pontificis successoris nostri semper possideat: sic quoque ut post obitum ipsius ad jus sanctæ Ecclesiæ revertantur…

[65] Villam, quæ de ratione Nuntianæ, tam in Pictavo quam in Erbaticola mihi [obvenit]; [Legat aliquid Ghisoni compatri suo,] & illas alias villas, quas cum Ghisone compatre meo in Cardurcino, Lemovicino, aut ubicumque in Gutia portiones Nuntianæ nobis exinde legitime reddebantur; te, dulcissime compater meus Ghiso, pro amoris affectu & compateratu, una cum nepote vestro & nostro Thoringo, æqualiter dividendum habere præcipio… [Pag. 138, Pag. 122] [duabusque famulabus,] Locellum qui dicitur Condomas, quem pro re mea accepi, & postea fidelissimæ Cottanæ per donationis titulum concessi, volo ut ipsa jam dicta Cottana vel filii sui in perpetuo valeant in integrum possidere… [Pag. 132] Jumenta illa, quæ fuerunt peculiaria Gallimero, pro fideli mea Elopodia volo esse donata…

[66] Fidelissimis meis Warnechario & Walconi, filio Tedemundi quondam, qui mihi fideliter ab adolescentia eorum, [tum ministris fidelibus, Warnehario & Walconi,] vel sanctæ Ecclesiæ cum integra fide, quod omnibus incognitum non est, deservisse noscuntur; quidquid eis in terris, mancipiis, vineis dedi, aut ipsi meo tempore visi sunt acquisivisse, totum & ad integrum eis volo esse concessum: & filii & filiæ eorum, quamdiu vixerint, possideant; & nullus ex eis quidquam auferat, jubeo ac decerno. [Pag. 138] Quidquid fideli nostro Cherulfo quondam dedimus vel filiis suis, hoc ad integrum confirmamus. [Cherulfo & Chadeleno,] Fidelissimo amico meo Chadeleno, quidquid ei hic & in Cenomannico dedi, volo ut hoc in perpetuo & ille & filii sui possideant: quia omnibus notum est, quod fideliter in ministeriis sanctæ Ecclesiæ & jugiter deservivit, & tempore vitæ suæ [idem] facere disponit; & justum est, ut quidquid ei [accessit] de jure Ecclesiæ, vel eo quod meo labore ad Ecclesiam pervenit, semper in eo perpetualiter perduret. Fideli meo Betoleno, filio Candoleni quondam, quidquid genitori suo dedero, vel quod postea ipsi Betoleno ex nostra largitate est concessum, ipsi Betoleno & conjugi suæ vel filiis eorum in perpetuo volo esse donatum: sic quoque ut genitrix sua quidquid exinde habet, quoad vixerit, [Betoleno & conjugi;] usufructuario possideat: post obitum vero ipsius, jam dictus Betolenus & filii sui in integrum percipiant, & semper amici Ecclesiæ persistant. [Pag. 139] Illud itaque rogo ac jubeo, [suamque iis memoriam commendat.] ut quanticumque amici mei vel fideles servientes fuerint, semper eis memor sit nutritura mea, vel benefactum meum quod circa illos impendi; & ut ipsis post obitum meum cura sit, ut cum dies commemorationis meæ evenerit, semper inibi adesse debeant; & Abbates loci illis solatium præbeant, & dicant; Felix est homo ille qui amicos bonos relinquit.

§. VIII. Manumissiones tam servorum quam mancipiorum sexus utriusque. Cura sepulturæ & anniversarii: conclusio cum subsignationibus.

[67] Hos & has liberas liberosve esse jubeo. [Pag. 140] Libigisum, cum uxore & filiis; Chinemundum; [Libertate donat utriusque sexus mancipia,] Chrodosindum, cum uxore & infantibus; Theodogundim, & filium suum; Lopum, & filiam suam; Emmanem, cum uxore & filiis; Ebrelenum, cum uxore & filiis; Gaviulfum; Julianum; Picoaldum, cum uxore & filiis; filium & filiam Maurelli. Similiter & famulos meos qui mihi deservire videntur, tam natione Romana quam Barbara, ut sunt, Theodanes, Bajanes, Baudesindus, Maurus, Austreharius, Audegisilus, Vetesigilus, Berchanus, Quotanes, Alagises, Leodigisilus, & filii Theodoniviæ. Hos omnes ad integrum liberos esse jubeo, cum omni peculiari eorum quod habent, [ea conditione ut in Anniversario suo ministrent,] aut deinceps laborare poterunt: & defensionem sanctæ Basilicæ Domni Petri & Pauli Apostolorum, ubi corpusculum meum in Dei nomine opto requiescere, habere mereantur: ita ut unusquisque tempore depositionis meæ conveniant, & obalta tantum nominis mei ante sanctum altarium offerant vel recenseant; & ministerium quale egisse visi sunt unusquisque in Dei nomen in prædicta die observent; & Abbati loci illius solatium præbeant; & postea in crastinum Abbas det illis dignam refectionem, & unusquisque ad domos eorum revertantur, tam isti quorum nomina hic continentur, quam quos postea de gente barbara comparavi, aut adhuc comparare potuero; tam pueri quam puellæ, qui a me empti noscuntur, & epistolas eis feci.

[68] Et Dasgastaldi qui voluerint ex ipsis cum ipso Abbate consistere vel Basilicæ deservire, [sub clientela Abbatis SS. Petri & Pauli:] de rebus sanctæ Basilicæ ditentur, ut melius eos delectet sepulturolæ meæ impendere honorem, & sanctæ Basilicæ deservire. [Pag. 141] Et qui hic in Cenomannico territorio manere noscuntur, defensionem sanctæ Basilicæ Domnorum Apostolorum Petri & Pauli se habere noscant, si necesse fuerit: & Abbas ille, cui Basilica sancta ad regendum & gubernandum commissa fuerit, omni tempore, de eo quod inibi a me collatum est, depositionem meam & limen sepulturolæ meæ taliter studeat celebrare, qualiter alios delectet loca Sanctorum in maximis rebus ditare. Quod si Abbas ille exinde negligens fuerit, cognoscat se ante tribunal Christi cum Domnis Petro & Paulo ex hoc habere actionem, [cujus curæ commendat suam sepulturam,] & perpetuam suscipere damnationem. Illi vero quos de ratione Ecclesiæ, pro singulis festivitatibus in Albis, per epistolas relaxavi aut relaxavero, sicut epistolæ eorum edocent, sub tuitione & defensione sanctæ Ecclesiæ rependeant…

[69] Adjuro & rogo Domnum meum Chaimoaldum Episcopum, quia consanguineus meus esse dignoscitur, [& Episcopo Pictavensi Chaimoaldo.] & eum divina pietas ad Sacerdotale culmen per [me] duxit; semper illi memor sit nutritura mea vel patrocinium S. Petri, unde ad ipsum onus Christo præsule ambulavit; & ut idonea sepultura, quandocumque me Deus ab hac luce migrare jusserit, suis manibus, cum reliquis Domnis & Fratribus suis, corpusculum meum dignanter sepeliant, ut inde Domini mercedem conquirant, & laus in populo percurrat. [Pag. 139:] Hoc jubeo Archidiacono meo, ut ipsis Domnis, qui peccatorem sepelire dignati fuerint, donet eis caballos padi duos, & poledros congregales duos, & singulos parioculos ipsi Domni accipiant: & tu hoc, Domne Chaimoalde, cum Archidiacono dignanter facias; & tibi simili modo, sicut tui Fratres accipient, ut accipias jubemus. Et quamdiu in seculo te Deus superstitem esse voluerit, rogo ad meam commemorationem digneris venire: & Domnus Abba vel Congregatio S. Petri & Pauli dignum tibi honorem impendant…

[70] Licet superius intimare debueram, qui cineribus meis inservire deberent; [Ex singulis villis vult designari aliquos] quia tamen non habui integre perscrutatum de familia mea, quorum [curæ] hoc agendum committerē; ideo mihi convenit, ut de quantiscumque villis [quas] sanctæ Basilice Domni Petri & Pauli heredi mee delegavi possidendas, [id faciant] singuli condomæ de unaquaque villa qui nitidiores esse noscuntur, & nobis vel Basilicæ sanctæ fideliter deserviunt; [& nos] volumus nomina eorum in una epistola conscribere, & manu nostra firmare, ut integre relaxentur a servitio; & ipsis, pariter cum Abbate, de sepulturola mea, tam de luminario quam de cineribus meis, [qui Anniversario suo interveniant, a servitio liberandi:] integra sit cura, usque diem ultimum vitæ eorum: & tam illi, quam soboles quæ ex ipsis fuerit procreata, in perpetuo debent [sepulturolæ meæ] cum integra diligentia deservire; & ingenuitas status illorum sub defensione ipsius Abbatis debeat perpetualiter perdurare. [Pag. 142, Pag. 143] Et quia nos de familia sanctæ Ecclesiæ, nec [pro] cineribus meis, nec [pro] depositione facienda, præsumimus injungere aut relaxare, sicut Domni & Antecessores nostri fecerunt; simili modo jubeo, [sicut & mancipia reliqua.] ut si aliqui mihi minime in mente fuerint de meis famulis, aut germani mei Bertulfi quondam, & hic in Cenomannico manere videntur, toti absoluti sint a servitio, & defensionem vel tuitionem sanctæ Basilicæ Domni Petri & Pauli, sicut reliqui liberti mei, habere mereantur. Illi vero, quos de captivitate redemi, & ante ingenui fuerunt, & modo pro pretio servire videntur, tam viri quam mulieres de villa Boalcha, omnes a servitio relaxentur…

[71] Quia deliberationis meæ arbitrium opto per hoc Testamentum firmiter conservare; [Commendat executionem Episcopis] ideo conjuro vos Domni & Pontifices &c. ut supra num. 15. [Pag. 143] Similiter conjuro vos omnes, per victorias clementissimorum Principum, qui in seculo virtutem agendi apud Domnos & Principes nostros habetis, [& Proceribus.] ut, si necesse fuerit, semper defensionis vestræ auxilium huic paginulæ non negetis… [Pag. 144, Pag. 145] Nam & ego in præsenti denuntio, ut siquis, contra hanc voluntatem meam venire tentaverit excommunicatione perpetua feriatur; [Concludit cum execratione contravenientium,] & tale in ipsum Deus judicium ostendat, ut lepra Naaman percussum, terra ipsum sicut Dathan & Abiron absorbeat; & sic ultio divina in illum appareat, ut in præsenti seculo se male egisse cognoscat, & in futuro judicio numquam remissionis veniam consequatur. Si quæ lituræ, [approbatione liturarum,] si quæ charaxaturæ, si quæ litteræ adjectæ sunt vel detractæ; ego feci, fierive jussi, dum meam mihi sæpius prælego voluntatem, & omnia per singula recognosco vel emendo. [Et hoc testamentum] ut Lex edocet, septem virorum subscriptionibus & sigillis credidi muniendum, & pro totius rei firmitate atque stipulatione annecti præcepi. Actum Cenomanis, die & anno superius comprehenso.

Bertichramnus, in Christi nomine, [7 testium subscriptionibus, &c.] acsi indignus Episcopus, Testamentum meum, quod filio meo, Ebboni Notario, scribendum dictavi, relegi & subscripsi.
Guntinus Honoratus subscripsi, rogante Domno Bertichramno.
Dado, rogante D. Bertichramno subscripsi.
Gerinus, rogante D. Bertichramno subscripsi.
Ibbolenus, rogante D. Bertichramno subscripsi.
Gaddo, rogante D. Bertichramno, subscripsi.
Ego Hugo Honoratus, subscripsi.

Ego Ebbo Notarius, jubente Domno meo Bertichramno Episcopo, & ipso præsente, hoc Testamentum scripsi, relegi, & subscripsi [&] notavi diem.

Similiter ergo, Bertichramnus Episcopus, rogo filium meum Archidiaconum; ut, cum Testamentum apertum fuerit, ipso prosequente, gestis municipalibus secundum legem faciat alligari, quo semper firmiter perduret.

[72] Hactenus Testamentum, eo quem initio promisimus, non quo originaliter scriptum est, ordine digestum, subsignatumque secundum Romanam Legem Constantini Magni, quam nunc frustra in Codice Theodosiano requiri, [juxta Legem Constantini M. quæ hodie in Codice desideratur.] notat eruditißimus Iacobus Gothofredus, in Comm. ad. l. 1 tit. 4 de Testamentis & Codicillis; olim tamen in eo legebatur. Nam quæ nunc prima est, secundum superiorem procedere, notat vetus Interpretatio; idemque per se patet, eo quod nunc prima sit de Codicillis, quos Testamentum non procedit; in quibus definit Lex, quod sicut in voluntatibus Testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet. Excidit ergo prior, quæ erat de voluntatibus Testamenti. Hanc vero ille ait a Constantino latam anno CCCXXVI, posteriorem vero filii ejus Constantii esse, latam anno CCCXXXIV; etsi utrumque nomen nunc confundatur, in legis posterioris titulo & subscriptione; in qua conflatum videtur jus Prætorium, quod septem, cum civili, quod solum quinque Testes requirebat. Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum Codicilli (& multo magis Testamenti, de quo lex omissa) habeatur infirmum: quod & in ceteris voluntatibus placuit observari.

[73] Hinc in quodam Capitulari Caroli Magni, sub annum DCCLXXXIX condito, juxta eruditißimum Baluzium, dicitur: Testamentum, quod Romani faciunt firmum non esse, nisi per quinque aut septem testimonia firmatur. Porro ad explicationem formulæ, initio propositæ, qua cavetur, ut Testamentum hoc, si quo casu jure civili aut jure prætorio, vel alicujus novæ legis interventu, valere nequiverit; valeat acsi ab intestato ad vicem Codicillorum; ad explicationem, inquam, hujus formulæ notat Gothofredus, quod plerique testatorum ita timidi erant ea tempestate, ut, quia exactam juris diligentiam in testamentis ordinandis a se observari posse desperabant, aliis atque aliis nominibus voluntatem suam indigetarent, imo clausulam eodem fine quandoque adhiberent, Valeat jure Codicillorum. Quo pertinet inter alia quoque insignis illa Testatoris præfatio in l. penult. § ult. ff. de legatis 2. Lucius Titius hoc meum Testamentum scripsi sine ullo Jurisperito, rationem animi mei potius secutus, quam nimiam & miseram diligentiam: & si minus aliquid legitime minusve perite fecero; pro jure legitimo haberi debet hominis sani voluntas.

DE SANCTO ATTALO
THAUMATURGO APUD GRÆCOS.
Notitia ex Menæis excusis & Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Attalus, Thaumaturgus apud Græcos(S.)

G. H.

Celebrant Græci hoc VI Iunii memoriam sancti Patris nostri Attali Thaumaturgi in Menæis excusis & antiquis Mss. Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ, [Cultus in fastis Græcis.] & aliis Divionensibus Petri Francisci Chiffletii Societatis Iesu, atque apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων: apud quos omnes hoc profertur elogium. Οὗτος ἅγιος Ἄτταλος, τὸν βίον ἀποταξάμενος, καὶ τὸν μονήρη βίον ὑπελθὼν, πᾶσαν ἄσκησιν ἐπεδείξατο· νηστείαν, ἀγρυπνίαν, καὶ πᾶσαν ἄλλην κακοπαθείαν μετιών· καὶ γὰρ ἐπὶ δυσὶ καὶ τρισὶ, πολλάκις δὲ καὶ διὰ πέντε, τροφῆς μετελάμβανεν, Οὔπω δὲ έπὶ πλευροῦ καὶ ἄλλως ἐξεπίτηδες ἀνεκλίθη ποτὲ, ἀλλακαθήμενος καὶ ἱστάμενος τὴν φύσιν παρεμυθεῖτο. Ἐκ τούτων οὖν πολλὴν ἐκ Θεοῦ ἐδρέψατο τὴν ὠφέλειαν, καὶ πολλῶν θαυμάτων πηγὰς ἐντεῦθον ἐπλούτησεν· οὐ μόνον γὰρ ἐπὶ ψυχῶν λογικῶν τὴν συμπάθειαν ἐπιδείκνυτο, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ ἐπὶ ἀλόγων καὶ ἀψύχων καὶ ἀναίσθητων τὸ συμπαθὲς ἐπεδείξατο· καὶ παρόντας προτρεψάμενος δοῦναι αὐτῷ τὸν ἐν Χριστῷ ἀσπασμὸν, τὴν ψυχὴν τῷ Θεῷ παραθέμενος. Sanctus hic Attalus, abdicata vita mundana, & suscepta vita monastica, omne genus exercitationum amplexus est; jejunia scilicet & vigilias, [Martificatio sui ardua.] & quidquid aliud malam confert molestiam. Sæpe etenim post duos vel tres dies, aut etiam quinque cibum sumpsit. Numquam de nocte in latus incubuit, aut alio aliquo commodo situ se inclinavit; sed sedendo aut stando naturam placavit. Quam ob rem multam a Deo utilitatem accepit, [Miraculorum gratia.] & fontem inde originemque multorum patrandorum miraculorum impetravit. Nam non tantum erga animas rationales suam misericordiam ostendit, sed etiam erga bruta irrationalia, aliasque res inanimas & insensibiles suam beneficentiam demonstravit. Denique adhortatus præsentes, ut sibi in Christo amoris amplexum darent, animam Deo reddidit. Hæc ibi: at quo vixerit tempore, hactenus nullo nobis judicio constat, Chiffletianum insuper eumdem Attalum, hoc disticho celebrat.

Εἰ θαυματουργὸς Ἄτταλος ζῶν, οὐ ξένον·
θαυματουργὸς ὕστερον καὶ χρισμένος,

Quid Thaumaturgum vixisse Attalum stupes?
Inunctus etiam talis extremum fuit.

Sed hæc ejus miracula, ut aliquando in lucem prodeant, frustra forsan optamus.

DE SANCTO PHOTA
Ex Synaxario Græco Divionensi.

[Commentarius]

Photus, apud Græcos(S.)

G. H.

Græcis φῶς, φωτὸς, Latinis est Lux, Lucis: unde S. Photas, idem est quod S. Lucas aut Lucius. Quæsivimus curiose, num forte aliquis sub alterutro nomine alicubi relatus inveniretur Sanctus, qui a Græcis coli hoc die videri posset, sed non invenimus. Ergo aliis, huic S. Photæ lucem majorem forsitan allaturis, proponimus quæ in Synaxario Ms. Græco, Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium Societatis Iesu reperto, habentur his paucis verbis: ὅσιος Φωτᾶς ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Sanctus Photas in pace vitam finivit: tum adjungitur hoc distichon.

Τῶν ἀρετῶν τὰ Φῶτα τὸν μέγαν Φωτάν
Καὶ νεκρὸν αὐγάζοντα πᾶσι μηνύει,

Virtutis ingens fulgor ingentem Photan,
Splendere cunctis, mortuum quoque, ostendit.

DE SANCTO GURVALLO
EPISCOPO ALETHENSI IN ARMORICIS.

SEC. VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu, actis, ætate, & instituto.

Gurualtus, Episcopus Alethensis, in Britannia Galliæ Armorica(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

Maclovium urbs Britanniæ Armoricæ Episcopalis, in insula Aaronis constructa, [Alethensis Episcopatus] ob commodam navium stationem facta est celebre emporium, vulgo Sint Malo: a S. Maclovio, primo Alethensi Episcopo, ita appellata. Ipsius autem Alethæ ruinæ visuntur primo lapide a Macloviopoli, quæ post illius excidium crevit: & Ioannes XL Episcopus circiter annum MCL Episcopalem Sedem Alethensem in insulam Aaron transtulit, ubi ipse Sanctus Maclovius, ut Patronus tutelaris, sub ritu duplici primæ claßis cum Octava, colitur XV Novembris. Huic successor, [S. Gurvalli festum, 6 Junii,] ab ipsomet designatus, fuit S. Gurvallus, secundus Episcopus Alethensis: cujus festum in urbe & diœcesi Macloviensi agitur hoc die VI Iunii, & in Proprio Sanctorum hujus Ecclesiæ recitantur Lectiones secundi Nocturni de ejus Vita, desumptæ ex veteri Legendario Macloviensi. [Vita,] Post lectiones illas hoc loco dandas, donec ipsum antiquæ Legendæ textum communicet nobis aliquis, [Oratio] proponitur Oratio: Deus qui beatum Gurvallum, Confessorem tuum atque Pontificem, in terris vita laudabili decorasti, & in cælis æterna gloria sublimasti, concede, ut ejus suffragantibus meritis apud te vita nostra. commendetur. Albertus le Grand, inter Vitas Sanctorum Britanniæ Armoricæ Gallice editas, etiam ad hunc diem VI Iunii inseruit Vitam S. Gurvalli, ex Proprio Sanctorum & Legendario Ms. Macloviensis Ecclesiæ: nec quidquam scripsit quod in Lectionibus non contineatur: quæ causa fuit ut minus soliciti essemus de Legendario, quod allegat, requirendo.

[2] [alibi perperam refertur 6 Januarii,] Augustinus de Paz, in Historia Chronologica Episcoporum Britanniæ Armoricæ, etiam secundum Episcopum Macloviensem statuit S. Gurvallum, asseritque mortuum die VI Januarii; quod, mensis nomine non integre scripto, assumpsit pro VI Junii: illumque mox secuti sunt Ioannes Chenu, Claudius Robertus, & Sammarthani in Episcopis Macloviensibus; quodque magis mirandum, etiam Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano, non semel solicitus, ut ipsos Maclovienses eorumve Breviaria consuleret; poterat etiam consuluisse Albertum Le Grand, si sciebat eum jam inde ab anno MDCXXVIII, ex sui Provincialis mandato, incumbere in Sanctorum Armoricorum Vitas: sed ut hoc ignorasse absq; culpa potuit, ita multo magis librum Alberti anno primum MDCXXXVI editū, cum jam totum fere Martyrologium impressum haberetur, [& Benedictinis adscribitur.] sequenti mox anno vulgatum. Sed quomodo excusabimus, quod primus & solus hactenus in S. Gurvalli elogio, a se excogitato, ait, eum primo ætatis flore Ordinem S. Benedicti fuisse ingressum? nisi valde impropria locutione usum, exprimere voluisse dicas; Sanctum primo ætatis flore apud Benedictinos collocatum fuisse, ut more aliorum puerorum priscis temporibus usitato, pie educaretur ac institueretur. Bucelinus certe, ad sequendum Saussajum ubique proclivis, hic ausus non fuit. Mabilio vero ne quidem in Indice Prætermissorum, nominandum sibi Gurvallum censuit, utpote non repertum in kalendario Benedictino, alias pluribus talibus nihil ad Ordinem spectantibus abundante.

[3] Ætas Sancti, figmento isti Saussajano repugnans, colligi debet ex Actis S. Maclovii decessoris & S. Brandani, [Tempus vitæ] Abbatis Hiberni: sub quo & ipse & S. Maclovius Monachi fuerunt, & S. Gurvallus etiam Abbas constitutus. Duo autem fuerunt Sancti illustres Brandani seu Brendani. Alter monasterii Birrensis in Momonia fundator & Abbas, colitur XXIX Novembris; alter fundator & Abbas monasterii Cluanfertensis in Connacia, cujus Acta illustravimus XVI Maji, & ab hoc institutum fuisse S. Maclovium scribit Sigebertus in hujus Vita: quod idem de S. Gurvallo esset dicendum. Dictum autem S. Brandanum Cluanfertensem ex hac vita migrasse anno DLXXVII, diximus ad ejus Vitam. At S. Maclovius traditur quadraginta annis præfuisse Episcopatui Alethensi, [Episcopatus & mortis 7 seculo:] postea a malevolis civibus pulsus, a Leontio Santonum Episcopo exceptus, ac tandem data petentibus veniam Alethensibus benedictione, apud Santones vita functus, a dicto Leontio est honorifice sepultus. Interfuit dictus Leontius Concilio Remensi, quod sub Sonnatio Episcopo habitum fuit anno DCXXIV aut initio sequentis, ut sæpius a nobis est probatum.

D. P.

[4] Hinc optime colligimus S. Gurvallum Monachum in Hibernia factum, seculo Christi VI ad medietatem vergente, quando ab Hibernis Romam peregrinatis potuit quidem Casinensis monasterii & Benedictinæ Regulæ notitia aliqua advecta fuisse; sed illis, qui & Scoti dicti, patriarum institutionum usque ad pertinaciam retinentißimis, (sicut in celebratione Paschatis schismatica mordicus servanda patuit) quis credat ætate illa peregre advectam Regulam placuisse in suamet regione; quando nec in aliena quidem eamdem suscipere, cum illa jam paßim ab aliis Monachis teneretur, cito potuerunt persuaderi? Liquet etiam ex dictis, S. Gurvallum, seculo Christi septimo, Episcopum Alethensem fuisse; eaque Sede relicta, mox e vita exceßisse. Annum aßignat Albertus le Grand sexcentesimum vicesimum tertium, quo ait, die sexta Junii, in monasterio Guernio, infra indicato, mortuum esse; & sub altari majore honorifice sepultum, ac plurimis miraculis claruisse.

[5] Monasterium istud, ut postea Regulam Benedictinam susceperit, [professio Monastica;] verosimile tamen est ad normam Scotorum primitus institutum fuisse a S. Maclovio: qui tamen in tam diuturno Pontificatu, non omnino potuit ignorasse Glannofoliensis monasterii institutionem, late celebratam, sub eodem cui & Aremorici Episcopi suberant Metropolita Turonensi: sed agnitam Regulam mox suis præscripsisse, credi sine teste non debet, adeoque nec senex quidem Gurvallus ad eam trahi potest. Interrogati, qui Macloviensem ecclesiam post Benedictinos Monachos ab anno MC nunc tenent Canonici, num apud eos adhuc supersit Legendarium vetustum ecclesiæ prædictæ, ex quo acceptæ Lectiones sunt; respondernnt, nihil apud se manuscriptum extare; totamque de Sanctis suis fidem, impreßis niti, quæ impressa tamen, necesse est desumpta esse ex Codicibus, superiori seculo adhuc extantibus; ut credi non poßint eos secum abstulisse Benedictini. Interim, quod possumus solum, hoc damus, Lectiones scilicet hodierni usus, quæ tales sunt.

[6] Gurvallus in Britannia majori natus, puer factus, juste ac prudenter vivere cupiens, [In lectionibus propriis] scholasticam vitam, in qua regulas Ecclesiasticæ institutionis agnosceret, diligenter exercuit. Exinde corpus suum jejuniis, eleemosynis, vigiliis, & orationibus castigans, solitus erat omni die, Clericis simul convocatis, unum præbere sermonem, per quem multos a mundi tumultibus ad cælestem vitam provocavit. Proponens autem Christum heredem suum constituere, [dicitur discipulus S. Brandani,] patrimonium, quod sibi contingebat amplissimum, ad monasterium constuendum dereliquit. Quo constructo sub Brandano, magni nominis viro, Monachus permansit: & ab eodem, super degentes ibidem & Deo digne servientes Monachos, Abbas constituitur.

[7] Tandem beatus Maclovius Alethi Pontifex, in partibus Xantonicis infirmus, populo suæ diœcesis condolens, [a S. Maclovio moribundo designatus successor,] & de successore in Episcopatu cogitans, Fratres hortatur; ut, quam primum obierit, accersendum curent beatum Gurvallum, signis pollentem & virtutibus, qui regendam suscipiat Alethensem Ecclesiam: divinitus enim admonitus fuerat, illum ad talem honorem evehendum. Beato igitur Maclovio ab Angelis ad gloriam cælestem evocato, discipuli mandata exequentes, Alethum pergunt, & incolas monent, ut ad S. Gurvallum legatos mittant.

[8] Is itaque Legatorum Alethensium supplicationibus inclinatus, una cum ipsis æquora sulcans, [atque ordinatus.] ad portum venit optatum. Tum vero unanimi consensu Pontificum vicinarum civitatum sacris induitur infulis, & Metropolitani consecratur auctoritate, atque in Sede collocatur Alethensi. Porro cum per annum & menses aliquot Cathedram rexisset Episcopalem, electo Coalfinith Archidiacono, ipsoque in Pontificali Sede collato, ut liberius Deo vacaret, quoddam suæ diœcesis monasterium in pago Guernio constructum expetiit, pluribus secum ductis Sacerdotibus: qui pro Dei amore suas reliquerant facultates. Illic autem populorum frequentiam, ob sanctam ejus conversationem concurrentium ferre non valens, & Episcopatus sui notitiam deserere cupiens; duodecim de prædictis Sacerdotibus reliquit, & cum aliis alio migravit, ac in speluncam denique quamdam se recepit, ubi signis atque miraculis etiam conspicuus, & dierum plenus in pace quievit.

DE SANCTO GUDWALO
EPISCOPO BRITANNO, GANDAVI IN FLANDRIA.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vitæ & miraculorum Actis, ac sancti ætate.

Gudwalus Episcopus Britannus, Gandavi in Flandria(S.)

AUCTORE G. H.

Gandavum, nobilißima Flandrorum urbs, sua amplitudine inter maximas Europæ computanda, [Cultus Gandaviob allatum eo corpus anno 959.] intra mœnia nunc continet illustre sua antiquitate & magnificentia monasterium, a S. Amando in monte Blandinio excitatum ad honorem Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, ab eorumque primo, S. Petri paßim appellatum, & plurium Sanctorum corporibus, tempore Normannorum eo translatis, locupletatum. In his fuerunt, anno DCCCCLIX SS. Gudwalus & Bertulphus istic honorifice depositi. Hinc Prioris ibidem VI Iunii celebratur festum tamquam Episcopi & Confessoris, sub ritu magno cum Octava, ut ipsi vocant, & desumuntur Lectiones ex priore Actorum parte. Laurentius Surius, vitandæ prolixitatis causa, hanc S. Gudwali Vitam comprehensius a se scriptam esse profitetur. Nos, instituti nostri memores, ut eruditus Lector de rei veritate certius ferat judicium, ipsam primogenia phrasi damus ex Ms. Thosano; [Vita datur ex Mss.] ubi illa quidem habebatur absque Prologo, & absque historia miraculorum, quæ in Flandria contigerunt: sed hæc & illum anno MDCLXII Rotomagi reperimus, in illustri Bibliotheca nobilißimi & eruditißimi viri, Domini Aimerici Bigotii, atque ipsi ibidem descripsimus ex codice, litteram D & numeri 8 signum præferente.

[2] In Vita S. Bertulphi Abbatis, a nobis ad diem V Februarii illustrata, [aliqua citata in Vita S. Bertulphi,] extat de S. Gudwalo ejusque Vita scripta tale testimonium: Erat B. Gudwalus, Confessor pariter & Pontifex, alta Britonum prosapia ortus, generis quidem titulo nobilis, sed vita & moribus multo nobilior. Qui ut spreta parentum celsitudine & hereditarii juris amplitudine, vel in monasterio, vel in Episcopatu Deo servierit, & post plurima ac inaudita seculis miracula ex hoc mundo ad Dominum transierit, liber, que de vita & virtutibus ejus plenissime conscriptus est, liquido pandit. Hæc ibi. Sed num intelligatur Vita, quam damus, non satis constat: quia hæc ab initio in tres libros fuit distributa, cui deinde quartus acceßit de miraculis, [videtur antiquior esse] ejus interceßione postea patratis. Præterea auctor Vitæ S. Bertulphi asserit in Prologo, se Vitam, veteri olim stylo descriptam, novo scribendi percurrisse studio: quod de Vita S. Gudwali etiam dici posse, colligimus ex num. 10, ubi hic Auctor scribit, sic in antiquioribus Gestorum ejusdem exemplaribus legi; & in Prologo ait, se memorabilem Vitam ejus styli officiis tradere, idque incitatum per inusitata miraculorum insignia, forsan eorum quæ contigerunt se in templo præsente. Ita num. 74 inquit, Quod oculis nostris vidimus actum, proferamus: & paulo post, quod cum multis adhuc superstitibus vidimus. Ita se mutam & cæcam sanatas novisse dicit num. 63 & 64. Quis autem ipse fuerit, indicat dicto num. 47 his verbis: Matutinis imponebamus Antiphonam, sive Invitatorium, Ecce beatissimus Gudwalus totus in miraculis est, rupto in muta suæ linguæ vinculo. [Auctor fuit monachus Blandiniensis seculo 12.] Auctorem ergo censemus Blandiniensem monachum, qui num. 57 clare asserit se vixisse sub Gisleberto Abbate, quem Sanderus lib. 4 Rerum Gandavensium cap. 2 ait, Abbatem XXIV ordinatum anno MCXXII, & morte vitam commutasse anno MCXXXVIII; idemque legitur in Ms. Monasteriologia Francisci la Barre Prioris Aquicinctini, tom. 8 parte 2. Compendium hujus Vitæ edidit in Legenda Angliæ Ioannes Capgravius, etiam aliqua Gandavi miracula facta adjungens. Aliud compendium ex prioribus libris continetur in Ms. Ultrajectino S. Salvatoris: alios qui sua ex Surio contraxerunt, non est quod memoremus.

[3] S. Gudwali mentio fit in Martyrologio Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, in Anglia aucto, & circa annum MCL excitato, nec non in Mss. Trevirensi S. Martini, Tornacensi & Lætiensi, his verbis: In Blandinio S. Guthwali Episcopi & Confessoris. [Memoria in Fastis.] Quibus in Ms. Bruxellensi S. Gudulæ ista adduntur: Cujus scrinium cum post processionem in Gandavo referretur, imago Crucis inclinato vultu eum venerata, immobilis mansit, neque se reflexit. Quæ ex posteriore parte Vitæ desumpta sunt. Plura ex Actis descripta habentur in Martyrologio, Anglice a Richardo Witfordo sub annum MDXXVI Londini edito, idque secuti paßim sunt posteriores Martyrologi. Item Ecclesia Macloviensis in Aremoricis; cujus veteri Kalendario inscriptus Gudwalus invenitur, & quidem velut Episcopus Macloviensis: qui titulus etiam ei adscribitur pro VI Januarii a Claudio Chenu, Roberto, Sammarthanis, Saussajo; & ad XXII Februarii in pluribus signatur Gudwali Archiepiscopi Translatio, ut dictum inter Prætermissos illorum dierum: & rursum XX Maji, a Molano, Saussajo & aliis, Translatio SS. Gudwali, Bertulfi & Amelbergæ. Num de eo agat Camerarius in Menologio Scotico, ad diem VIII Ianuarii, nihil attinet quærere, propter auctoris notam levitatem.

[4] [Vixit in Britannia sec. 7,] Tempus & locus, quibus vixit Sanctus, exprimuntur in ejus Vita. Scilicet haud procul Cornuvia, (quam Cornubiam interpretamur) monasterium extruxisse dicitur, idque in Devonia factum arbitramur: huc enim navigio potuit cum suis appellere, veniens ex Wallia illi satis vicina, ubi Episcopus fuerat. Hæc autem commodius explicamus in Actis, ad quæ etiam notamus, [non 4:] Gudwalum seculo septimo vixisse, cum Anglo-Saxonia jugum Christi suscepisset. Interim nescio quo abrepti antiquitatis desiderio, velint aliqui eum transferre ad Diocletiani tempora, & seculum Christi quartum. Ita post Martyrologium Anglicanum Wilsoni refert Michaël Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britanniæ ad annum CCCXL, & Iacobus Malbrancus lib. 2 de Morinis cap. 14.

D. P.

[5] [mortuus in Britannia, non in Flandria,] Idem, eo quod in Surio loco Cornuviæ legatur Corminia, sic reperire se putant locum Cormon, sesqui lapide dißitum Monstrotio, & Morinensem fecit Mevorum, de quo infra, ex nostra divisione, pluribus agitur capite tertio. Verum an putarunt expunctum iri apud Surium, etiam verba hæc sub finem posita? Fratres monasterii supradicti, absportato sacro corpore, mare, quod Britanniam a Galliis separat, transfretantes, in Franciam pervenere; eamque perlustrantes … tandem ad Monasterioli castrum pervenerunt. Quæ infra num. 40 aliquanto accuratius referuntur. Nolumus nos in similibus refellendis eruditum lectorem detinere, doceri cupientes si accuratior a monumenta quis poßit proferre. Ex Francia discimus a Claudio Castellano, [licet ad hanc translatus,] Canonico Parisiensi, in Vastinensi Pago per traditionem haberi; Corpus, illuc allatum ex Britannia, primum depositum fuisse Ebridæ, vulgo Yevre-le Chastel; ubi adhuc monstretur vetus illius capsa; & Pitiveri, vulgo Pluviers en Gastinois, os unum relictum; ideoque ambobus in locis festum agi cum officio de Communi Pontificis Confessoris: inde Gandavum ablata ossa credi. Quibus ad ulteriorem probationem remißis, damus hic ea de Sancto monumenta, quæ conscripta habemus, [nonnullis reliquiis in Francia relictis.] quinque ut minimum seculis post ætatem S. Gudwali; sed forsan aucta extraditionibus non satis firmis; dabimus tamen ea ut accepimus, istud præmonuisse contenti, nullo verbo mutata, sed more nostro distincta in Capita longiora. Veterem tamen in Libros plures & Capita breviora divisionem placet notare in margine, Capitumque titulos antiquos subjungere Prologo.

[6] Num. 51 dicitur SS. Gudwali & Bertulfi solennis apud Blandinienses depositio celebrata III Nonas Decembris, quod sequuntur nonnulla Martyrologia, a nobis ad Vitam S. Bertulphi allegata: in qua idem etiam legitur cap. 7, quod totum est de Translatione prædicta, [3 Decembris,] sumptum ex libello, qui de eorum adventu scriptus est, uti dicitur sub finem num. 30. Hunc libellum frustra requisivit Bollandus, Vitam istam illustrans in Annotatis litt. c: ego reperisse me credebam in Historia Monastica Francisci la Bar, Prioris Aquicinctini, cujus ecgraphum sub finem seculi XVI in 13 volumina digestæ, apud nos est a Rosweido scribi curatum. Etenim Tomi 8 parte 2 pag. 463 legitur hic titulus: [qua de re quæritur proprius libellus;] Incipit adventus gloriosus SS. Gudwali & Bertulphi, in territorium Gandense in monte, Blandinium rite vocato. Sed utrumque textum inter se conferens, deprehendi me aliud non habere, quam Sermonem, in anniversario prædictæ Translationis festo legendum; adeoque compendium alterum ejusdem libelli; quod tamen inde transcribendum, atque inter Caput V ac VI sub Embolismi titulo ponendum putavi; alterum enim alteri illustrando tantisper servire poterit, quoadusque reperiatur desideratus libellus; quem non solum verbis, sed ipsis quoque rebus ampliorem esse utroque compendio, demonstrant circumstantiæ, utrobique prætermissæ, & ex alterutro invicem supplendæ; quas simul omnes oportet in originali contextu reperiri. Annus prædictæ Translationis, necdum in Mss. repertus, ab Arnoldo Rayßio, in Hierogazophylacio Belgico pag. 116, ex Iacobi Meyeri Annalibus Flandriæ, notatur DCCCLIX. [datur epitome ex Ms.] Sed qui potuit non vidisse Meyerus, S. Gerardum, Blandiniensis pluriumque in Flandria monasteriorum reformatorem, Bronii mortuum III Octobris illiusmet anni, (ut habetur in fine Vitæ & ipse asserit) non potuisse III Decembris curare & interesse tali Translationi. Melius ergo Bollandus eligens, anno DCCCCLV factam ait, si (ut ejusmodi translationes solent) die Dominica peracta est, ad ciendum celebriorem populi concursum.

VITA
A Monacho Blandiniensi expolita.
Ex Mss. Thosano & Bigotiano.

Gudwalus Episcopus Britannus, Gandavi in Flandria (S.)

BHL Number: 3687, 3688, 3689

EX MSS. BLAND.

PROLOGUS.

[1] Angelico comprobante testimonio, pium est coram omnibus viventibus confiteri Domino, & valde honorificum opera ejus prædicare in populo. [Tob. 12. 7] Cujus verbi gratia, ex illo innumerabili Sanctorum agmine, Sacerdotem Christi Gudwalum, acsi quoddam cælestis gloriæ ornamentum, libet assumere, in medium ducere; & in eo, quasi speculo perlucido, magnalia tua, Christe, [Auctor miraculis incitatus Vitam scribit S. Gudwali] considerare: qui quondam inter homines, nunc vero inter Angelos gloriosus, suo tempore a Deo ad multorum salutem mundo est destinatus, suo æque tempore ad Deum e mundo gloriosius translatus. Hunc ergo magnum coram Deo in excelsis, mirabilem ex Deo in terris, per inusitata miraculorum insignia, per celeberrima omnibus seculis prodigia, acsi Prophetam quemdam aut Apostolum, commendat sibi pia Ecclesia fidelium. Cujus gloriam quia attollere cupio, memorabilem vitam ejus, virtutum fragrantia divinitus respersam, styli officiis trado: ad quam non arrogans præsumptor, sed ut devotus divinæ laudis propagator transmigro: scilicet ut lætitia cordis mei de gloria Dei augmentum, & de altiori reverentia tanti Patroni juge habeat jubilum. Nec multum terret subeundus neglecti leporis pudor, aut præferendus alienæ facundiæ decor: quia profusius accrescet ei materia ad gloriam, qui postposita rhetoricæ amplitudinis suadela, quasi torrens inundans per se divinæ laudis eructabit affluentiam. Qui enim aperuit clausa ora Prophetarum; & quid dico, Prophetarum? Qui brutum os asellæ aperuit, & humani sermonis modulis informavit; num invalidus est, ad gloriam suam, meum potenter suscitare silentium? Et qui linguas infantium, sicut canitur disertas facit, an inscius est de tacito cordis mei organo festivum attollere concentum?

[2] Præstat etiam fiduciam, quod dedicando sibi operi pius Gudwalus præsto erit, [confisus patrocinio ejus.] & apud Deum precibus efficaciam obtinebit: qui, sicut de eo legitur, muto a nativitate, solo auctoritatis verbo, linguam absolvit, solo imperio vocis organum in verba distinxit. Nunc autem quia tempus est sanctum opus aggredi pretiosarum Christi margaritarum; timeo ne forte spurcissimo porcorum ritu eas potius proteram & dispergam, quam debito honore colligam, & filiis lucis proponam. Unde humili prece Dei invitanda est sapientia, ne in tanta necessitate, omnibus semper superflua, ejus dehabeatur gratia. Exaudi Deus, Dei sapientia, qui Aaron os Moysi esse præcepisti, qui os Prophetæ calculo de igne altaris sublato emundasti; eamque ori & corde meo, data commissorum venia, infunde gratiam, qua & tibi & tuis, in tui Gudwali laude, nunc & in perpetuum placeam; qui cum Deo Patre & Spiritu sancto, vivis & regnas, per secula seculorum. Amen.

VETUS DIVISIO.

Lib. I Cap. I. De ortu viri Dei, & per ortum reddita pace. num. 3
II Quod, in Christum renatus, in virum perfectum sit provectus.
III Quod, ob meritorum insignia, Pontificali sit sublimatus gloria. 4
IV Qualiter se mundo subduxit, & divino amori arctius junxit.
V Quomodo hostes Ecclesiæ fugati, & divinitus sunt prostrati. 5
VI Quod divini amoris gratia, spelunca cœpit uti maritima. 6
VII De animantibus maritimis, ejus obsequio divinitus excitatis. 7
VIII De aquarum substantia, ex rupe arida, Sancti precibus educta. 9
IX Ubi mare, elementum indomabile, ad dictum viri Dei se præbuit domabile. 10
X De cordis ejus innocentia & manuum munditia, in salutari hostia declarata. 11
XI Ubi mare ingressus, dextera Dei sustentatus est & roboratus. 13
XII Quod Sancto Præsuli psallenti reciproce respondere Angeli Dei. 15
Lib. II Cap. I. De loco cœnobitis congruo, sancti Patris usui divinitus proviso. num. 17
II De Fratribus Cornuviam missis, & ad illustrem Mevorum legatione functis. 20
III De senibus, longæva sterilitate infœcundis, sed per B. Gudwalum prole jucundatis. 22
IV De discipulis melliti Patris, ab infestatione latronum mirabiliter ereptis. 24
V De imbre, per viam servorum Dei suspenso, & de expleto illustris Mevori voto. 26
VI Quod Christi odore perfuderit tempus peregrinationis suæ. 28
VII De mortuo, ad gloriam Dei resuscitato. 29
VIII De reo furti, ab amentia ad sanam mentem reducto. 31
IX Quo muto nato linguæ officium & sermonis contulit usum. 33
X De ove resuscitata, & natura lupi permutata. 35
XI De lupo sanato, sensuque bestiali abalienato. 37
XII Quod equum pridie mendicis dedit, sed mane facto similem divinitus accepit. 39
Lib. III. Cap. I. De Angelica visitatione & allocutione, & sanctissimi transitus sui revelatione. 41
II Quod ante diem obitus sui, Sanctorum usus sit consolatione. 43
III De dormitione ejus in Christo, & anima in columbæ specie de corpore egressa. 45
IV Quod ad exequias ejus splendor illuxerit divinus. 47
V Qualiter deportata corporis funebria, miraculorum solenniis facta sunt celebria. 48
VI Quod mortuus peregrinationem adiit, & in Blandinio sibi requiem elegit. 50
Prologus in librum Miraculorum S. Gudwali. 57
I Quod imago Crucifixi se inclinaverit S. Gudwalo. 58
II De infirmo sanato. 60
III De bove resuscitato. 61
IV De muta muliere sanata. 63
V De cæca illuminata. 64
VI De incendio extincto. 65
VII Circulus cælestis super feretrum sancti viri visus dependere. 67
VIII De invasore juris S. Petri, percusso & sanato. 69
IX De ove a lupo liberata. 70
X De muliere, quæ festum Sancti violavit. 71
XI De illo qui sacrilegium fecit. 72
XII De contracta muliere sanata. 73
XIII De contracta muliere erecta. 74

CAPUT I.
Vita Sancti in patria atque vicino scopulo, ante & post Episcopatum; nonnullaque miracula.

Liber. I
CAP. I

Cap. II

[3] In illis igitur diebus, cum Christiani Imperii majestas universo a orbi prævaluit, & Christus ubique gentium gloriam suam innotuit; Deo & piis omnibus amabilis Gudwalus terris est nobiliter natus, [In Britannia ortus] cælis nobilius nasciturus Ortus est sane Britanniæ b finibus, parentum & consanguineorum claritate apprime ornatus: cujus nativitatis tempus, quo se mucro furoris Domini a terra illa suspendit, quam eo usque gladio, fame, & peste afflixit c, de futuro pacis filio quasi quodam insonuit præsagii organo. Lætare ergo clara Britannorum Ecclesia, personans in laude divina, quia te salus respexit, cum Gudwalum maternus uterus effudit. Deinde puer almæ indolis, aqua & spiritu purificatus, per momenta ætatum & incrementa temporum, [litteris & moribus instructus,] Dei quam suscepit gratiam piis actibus augmentavit; quem infantem mater sapientia quasi inter ubera suspendit, & divino lacte educavit; nec adolescentem reliquit, sed solido cælestium doctrinarum pabulo in altum evexit. Et peracto tirocinii tempore, cum jam in robur virile migraret, cum columna lucis in templo Dei erigenda cunctis appareret; Ecclesia in hunc, Dei inspiratione, oculos convertit, [consecratus Sacerdos,] quem in gradus Levitici & Sacerdotalis officii eleganter assumpsit. Tunc thesaurizatus a tenero, sapientiæ thesauros aperuit; & pro immortali lucro Imperatoris sui, suscitavit effectum spiritus sui. His humanæ scientiæ argumenta solvit, illis divinæ sapientiæ mysteria altius reseravit. Ex profunda Euangelici fontis abysso, sitibundis peccatoribus haustum salutis infudit: [alios instruit.] sic ergo acsi lucernas, candelabro Christi imponendas; probabiles accendit personas, quas veri solis radio reddit flammi vomas.

III

IV

[4] His igitur & his similibus illectus Dominus, vicissitudinem tam egregiis studiis condignam, sancto viro dignanter rependit; cui reposito bravio, cum Angelis in cælestibus possidendo, in Ecclesiastico principatu eum promovit, [ordinatur Episcopus:] & solium Pontificale d benignus contradidit. Qua gloria sublimatus, quo altius in plebe Dei caput extulit, eo diffusius piæ conversationis odorem respersit. Cujus Sacerdotis diebus opus gratiæ suæ magnifice extulit Spiritus sanctus, & gaudium omnis Cleri ad lætitiam totius gregis Dominici. Erat autem mellitus Præsul, nobilitatis titulo sublimis, & hereditarii juris potentia illustris: [sed cura Episcopali seposita;] sed hæc per omnia abhorrens, quidquid sibi mundanæ ambitionis arrisit, ad gloriam Dei convertit: amplum hereditarii juris cespitem Christo obtulit, & per Christum Ecclesiam confirmavit. Videns etiam se ex Pastorali cura acsi catenis quibusdam seculo innecti; his absolvi, & his per gratiam Dei citius studuit exonerari. Unde summo Pastori & electo a se idoneo successori. Ecclesiam commendans, quoddam suæ diœceseos monasterium expetiit, in quo Angelicæ vitæ instar, atque monasticæ conversationis præclarum enituit exemplar. Hic animæ quieti, hic divinæ contemplationi operam dedit; sperans locum, votis suis congruum, divina sibi gratia citius revelandum; [in monasterio degit:] iis, inquam, votis quibus patriam genuinam deserere, & paupertatem spontaneam volebat adire; ubi ex his quæ se divino sperabat munere accepturum, struendi cœnobii gerebat affectum. Sed hæc suo in loco. His igitur virtutum lampadibus pollentem, cœpit Dominus ad laudem sui signis glorificare, miraculis & prodigiis mirificare: e quibus quædam, more rosarum & liliorum, in odorem suavitatis spargamus in medium, ut fragrantia respersa divinitus fidelium spiret animabus.

V

[5] Morante ergo Sacerdote Dei in cœnobio præfato, & egregie more suo cælestia tractante; ecce die quadam quorumdam funestorum adest satellitum, comite cruenta manu latronum: qui more barbaro, quod suæ impietatis est exequentes, in res monasterii rapaci ungue debacchati sunt. Quos dum ratio persuadere non poterat, ut rationem admitterent; [& hostes in illud irruentes,] saltem cælestis judicii metu tanto scelere abstinerent; fama impudens prodiit, & ipsum aërem clamore nefando maculavit. Tandem ad notitiam viri Dei pervenit, qui in hostem Ecclesiæ Christo auctore insurgens, maledictionis jaculum ex Euangelio protulit, dicens: Sinite illos, maledicti sunt, nescientes bonum opus operari. [Joan. 7, 49] Et mox prophetice Dominicam subintulit sententiam, [maledictione sua] imminenti jam eis divinæ animadversioni congruam: Cæci, inquit, sunt duces eorum: cæcus autem si cæco ducatum præbet, nonne ambo in foveam cadunt? Tunc in oratione prosternitur, armis quibus Moyses in Amalech usus est accingitur, preces tacitas fudit, & quasi tuba bellica hostem terruit: suspiria cordis emisit, [& precibus,] & his Spiritus sancti gladium triumphaliter vibravit. Cum ecce inter hæc officium egreditur, ut tyrannidem compescat malignantium: zelo Dei armatur, sed bello Domini præveniente cohors inimica debellatur. Nam evaginato post eos cum furore mucrone Domini, divinitus perterriti, & divinitus sunt terribiliter effugati: quorum unus in sathan versus, seditione mota, in jugulum fratris sui pertinax homicida convertitur. Unde rabie exurgente, ita in cædem mutuam debacchati sunt; [in mutuam cædem cogit insanire.] ut nullo in hac acie superstite, omnes pariter in ore gladii absorberentur: factumque est ut execrabilis hæc phalanga, Deo judice & vindice, simul ibidem occumbens, quasi vice sepulcri, clam horrendæ foveæ una sortiretur baratrum. Quia, juxta quod scriptum est, sanguis sanguinem tetigit; & dum a rapina superbi spiritus impetum non retraxerunt, ad intestini homicidii flagitium, justo Dei judicio prolapsi sunt. [Os. 4, 2] Quid ergo hoc in facto? quid, inquam, aliud cernimus, nisi hic amplectendam Dei pietatem, illinc timendam ejus severitatem? Pietatis enim est, quod famuli sui injuriæ compassus est; severitatis, quod iniquitas impiorum in caput proprium redundare permissa est.

VI

[6] Morabatur autem Præsul Domini in monasterio præscripto, eo (ut dictum est) affectu, quo locum votis suis congruum, se citius sperabat reperturum. Nec defuere preces & suspiria, hujus rei gratia ad Dominum fusa. [In rupem maris cum unico comite migrat:] Unde Dei mira dispensatione contigit, ut mare, quod proximum erat, e medio sinus sui rupem vastam prominentem, instar scilicet habitabilis insulæ, ostentaret. Hanc ergo marmoreæ soliditati innitentem, cum e mare in gyro concludat, nullo inter se compugnantium fluctuum turbine quassat. Hoc ergo comperto, Sanctus, Laus tibi Christe, ait, Alleluja dulce personuit, & locum votis suis congruum lætus proclamavit: ubi ratus habiturum sese divini cultus familiare secretum, & sanctorum posse promereri frequentiam Angelorum; Spiritu Dei afflatus, & signo Crucifixi armatus, uno tantum comite contentus, illuc properat festinus: tandemque illuc comite Deo perventum est. Hic more f antiquorum eremitarum, more anachoretarū sanctorum, in speluncis latentium, in cavernis terræ degentium, [mansiunculam sibi in ea excidit,] angustam sibi in petra mansiunculam excidit. Tunc discipuli, ejus sacra institutione informati, caritatis, pietate devicti, monasterium egressi, illud Dei templum, illud exorcizatum Dei domicilium pia solicitudine circumquaque scrutati sunt. Quem more columbæ in foramine petræ absconsum; & (ut altius dicam) more filii columbæ Dei, in petra, qui Christus est, reperientes fundatum; ipsi quoque in columbinam innocentiam conversi, [accipit plures socios, qui etiam sibi struunt habitacula.] sanctæ ejus simplicitati & vivificæ mortificationi satagunt cum gaudio participari. Sed dum eos loci angustia premit, speluncam ferreis sarculis scindunt, & habitacula satis Christo famulantibus sufficientia struunt. Attendant hæc tyranni purpurati, seculari pompæ in immensum dediti. Attendant hæc habitacula pauperum Christi: attendant, inquam, & sic saltem divino tremore compuncti, perpendant, quid hæ turres Babyloniæ, quid palatia spatiosa, quid mœnia in cælum ducta proderunt, cum exiguam carnis glebam angusta sepulcri urna concluserit. Ecce pauperes Christi, ab his cavernis terrarum & speluncis petrarum, ut Reges magni, Reges incliti, aulam cælestis Jerusalem laureati & coronati ascendunt: divites vero mundi, a citius dissolvenda pretiosi marmoris fabrica, in gehennale baratrum, nudi, rei, & peccatorum onere curvi incidunt. His per excessum dictis, cœptum felicis historiæ iter curramus.

VII

[7] Erat igitur secessus, præfato specui contiguus, speculorum hinc inde aëra petentium objectu privatus: [Formidabili maris æstui] & cum mare certis horis naturali fervore exæstuaret, aut interdum incertis vim procellarum moto turbine suscitaret; salsa fluctuum volumina, per eumdem secessum minaciter accedentia, desolationem eisdem sedibus, crebro impetu & importuno fragore, minitare consueverant. Vir autem Domini gravi sternebatur anxietate, hinc familiaris rei dispendio, illinc vitæ periculo. Igitur animo in omne consilium descendit, si quod forte utile, si quod aspiraret salubre: cui magna Dei gratia contigit omni humanæ argumentationis prudentia destitui, ut tantæ calamitatis evasio, soli adscriberetur magni consilii Angelo. Vere enim & sapienter intellexit, mari vim fieri non posse, etiamsi contingeret ad hoc omnes Reges terræ convenire. Ergo cor in manu Domini ponens, & oculos ad cælum attollens; misericordiam Domini, & spe & fide animatus, invitavit; &, ut similitudinem aliquam de exterioribus intus trahamus, musicam cælestem in mente aptavit, plectro spirituali vocem edidit, & in auribus Domini piarum precum modulis insonuit. Nec distulit preces justi piissimus Dominus, qui in sapientia sua mirificæ pietatis novitatem invenit, quam mirifice adimplevit. Mira dicam, gloriam Dei referam: referam namque miraculum præclarum & multum celebre, cælos laude & terram suscitans stupore.

[8] [impetrat arenariam molem a piscibus objici,] Cum ergo orasset Deo amabilis Gudwalus, mirabile edictum [prodiit] a superna arce, quod mare animantia sua Sancti obsequio producere jussit. Quæ cælesti imperio suscitata, quamdam prævalidi roboris machinam, a Deo provisam & ab ipsis inventam, supra ipsos spumantis pelagi fluctus, dictu & auditu mirabile, detulere: cujus oppositione & minas ponti exturbarunt, & virum sanctum salutis compotem Dei gratia reddiderunt. Quod ab eo tempore usque in hodiernum diem ita permanet, Deo creatori creatura obediente, & omnipotentissimo ejus imperio magnifice famulante. Quis ergo in iis non miretur sensum Domini? O sapientia, o prudentia Dei! quam excellens in miserationibus, quam supereminens in cunctis dispositionibus! Ubi quæso tantæ profunditatis consilium ab exordio abscondisti, quod nunc demum Gudwali tui gratia stupenti seculo aperuisti? Res mira & gratia Dei plena! Animantibus irrationabilibus ratio divinitus admittitur, & obsequium cæleste committitur. Fidele commissum, gloria tibi Christe, fideliter exequuntur, & imperio divino in omnibus obsecundantur: machinam namque deferunt, maris accessum obstruunt, nec ante recedunt, quam habitacula servorum Dei munitissima reddant. Sit ergo superexcellenti Deo magna gloria, in hoc tam ineffabili pietatis suæ indicio.

VIII

[9] In memorata reclusione natura aquam negavit, & sitis incommodo servos Dei fatigavit. Sed ecce dum caro deficit, fides proficit; dum fides proficit, mens erigitur, animus roboratur; quo clarus Dei Sacerdos per Spiritum sanctum animatus, pro redimendo aridæ sitis incommodo, superno Regi precum gemmas obtulit, [& ex rupe æquam stilare.] piæ orationis aurum appendit. Ad cujus preces uberrima Dei benedictio effusa abundanter, & sitis exturbavit incommodum, & affluentis gratiæ munus profudit copiosum. Nam veluti quondam in deserto Sina [Moises] petram percussit, & aquam produxit; ita & hic rupem aridam in fontem convertit, qui cameram ejusdem rupis, stillam limpidissimam desudare jussit; quæ deorsum uberrime distillans, & naturali exesione marmoream planiciem excavans; quoddam receptaculum in modum dolii rotundum perfodit; & concavum, in quo collectus salubris ille liquor, servorum Dei administravit usibus. En petra, quæ ignem excussa emittit, nutu Dei aquam produxit: sicut e contra aqua in crystallum gelu mediante solidata, ignem natura stupente emittit. Deus enim naturarum est Dominus, & idcirco utitur eis prout vult, ut vere Deus. Pro iis ecce omnibus laus tibi, Christe, qui Gudwalum tuum tam speciali signorum prærogativa dignatus es glorificare; cujus periculo cavens & compatiens, cum impetum accedentis pelagi in sapientia tua removisti, tum etiam aquæ indigentiam superni roris gratioso munere abstulisti. Mirabilis in his excelsis Dominus, mirabilis æque in his præcellentibus: nam magnis, si dici potest, majora, & mirandis magis admiranda succedunt.

ANNOTATA G. H.

a Seculo Christi septimo, cum jam heptarchia Anglo-Saxonum etiam Christi fidem esset amplexa.

b Christianæ Britanniæ fines, tum censebanturditiones, Cambriæ seu Walliæ postea adscriptæ.

c Ob bella, quæ inter Anglo-Saxones & dictos Britannos seu Cambros excitata, aut quæ horum Reguli inter se invicem habebant.

d In Wallia Britannica, Sedes Pontificales sunt maxime obscuræ cum suis Episcopis. Ibi ergo potuit illi aßignata Sedes fuisse, eaque mari vicina, uti ex sequentibus colligitur.

e Mare Hibernicum prope littus Walliæ.

f Sunt hi antiqui Eremitæ, qui seculo potißimum quarto & quinto in Ægypto & Syria floruerunt.

CAPUT II.
Terminus mari positus, Angelorum in Missa ministerium. Discessus in aliam ditionem, miraculis roboratus.

IX

[10] Sacer igitur specus ille, Patris insignis quondam solitudine horridus, fit Dei gratia domus orationis, ecclesia fidelis, locus tam Angelica reverentia honorandus, quam Monachorum frequentia venerandus. Illic solennes agebantur excubiæ, in honorem Dei: [Monachos sub se habet 188,] illic cælestia personabant oracula, in laude Christi. Sic enim in antiquioribus gestorum ejusdem exemplaribus legitur: Discipulorum ferme centenorum octoginta octo multitudo coadunata, tam senum longævam ætatem in servitute Christi conterentium, quam tironum in laude Dei conspirantium, acsi ordinatissima acies castrorum Dei, in procinctu laborabant belli Dominici. Hujus ergo sanctæ multitudinis conventum cum angustia loci iniquo concluderet spatio; inclitus ille signorum operator, egregio more suo, [ut iis habitationem procuret.] consilii sui mysteria super his cœpit tractare cum Deo: a quo mirabilem confidentiam & laudabilem sumens constantiam, prece more solito non præmissa, sed magna Dei accinctus potentia, quasi ex sola auctoritate hoc laudabiliter egit. Cum ergo mare die quadam ex more in sinum recederet, & vastam arenarum superficiem proprio recessu detegeret; vir Dei, [terminum mari præscribit.] morarum nescius, propere accessit; & pastoralis virgæ radio terræ pulverem depingens, cum magna constantia dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi, accipe interdictum, quo tibi idem Dominus termini hujus interdicit transgressum; ipsius auctoritate legem tibi præscribo, quam testamenti vice ratam statuo, ut allapsi hucusque intumescentes fluctus tui inde resiliant, & in te remeando penitus dispereant. Dixit, & mox elementum insensibile imperio paruit divino. Videres indomabile pelagus mitigari, potestatem coërcere, impetus retinere, tumores deponere. Et hoc non sine admiratione maxima, quod tanta pars creaturæ Dei, naturali commotione sedata, unius hominis servi Dei dicto tanta facilitate obaudivit, ut usque in diem hodiernum statutum sibi terminum transgredi non præsumat. Et quomodo olim per animantia sua militis Christi providit saluti, ita nunc sibi ipsi vim facit, ut ejus militet voluntati. Magna sunt hæc, & gestis antiquorum non inferiora. Ecce veteris Legis miracula, nostra glorificant tempora: nam pius Pater Gudwalus, velut alter Moyses, in mari opus Domini operatus est. Sicut enim ille mare divisit, sic iste frænavit. Magnus Dominus, omni laude superexaltatus, qui tanta Sanctos suos gloria magnificat, & potentia exaltat! ipsi laus & honor in secula.

X

[11] Moris erat sancto Præsuli, prout competebat, sacra Missarum frequentare solennia: cui officio quanta se puritate delegavit, Deo ejusdē puritatis inspectori revelare placuit. [Missam celebrans,] Præmissis ergo ab eodem sancto Pontifice sacris jejuniorum & vigiliarum victimis, thurificatisq; piarum precum incensis Deo & Angelis in odorem suavitatis; cum Sanctis altaribus, bysso virginitatis candidatus, regio caritatis murice astaret purpuratus; ecce cæli aperiuntur, & novi gaudii spectaculū cælitus ei offertur. Erat enim videre gloriam, & talem gloriam, cui cedit in terris omnis alia gloria. Audi Christi Ecclesia; audi, & erigere in gaudium, tanti munere exempli. Cum ergo, ut dictum est, altaribus astaret, tamquam cruci affixus, & ad cælestia suspensus; ecce illa cælestis Jerusalem chorum Angelorum dimittit, cives supernos dirigit, servum Dei consolatione visitare, & gratissimam Deo hostiam in immolatione Agni Dei glorificare. [Angelos assistentes habet:] Cerneres assistentes Deo ministros, cælitus descendentes, Virum sanctum circumvallantes, & ei vice mortalium astantes: & sicut Deo devota Christiana plebs, ad templum Domini convolans, Sacerdotis sui ministerio intendit, officio applaudit, communicat benedictionibus; ita cælestem illam catervam, in illa intelligibili natura, qua apparere solet hominibus, Virum sanctum mirareris invisere, tremendis sanctæ Eucharistiæ mysteriis interesse, & nomen Domini cum tanto Pontifice in magna reverentia glorificare: quem etiam cælestium gaudiorum demulcent organis, piisque fovent consolationibus: & sicut homo amicus amico, sic chorus ille Angelicus utitur viro sancto; nec veluti sibi tantum amico, sed sicut Deo Regi, æterni fœderis pacto, immortaliter sociato.

XI

[12] O celeberrimum omnibus seculis spectaculum! Stat hinc, ut splendida columna lucis Pontifex, sancta sanctorum celebrans, Agnum-Dei immolans, libamen cæleste degustans; illinc Angelorum chori, inter tanta mysteriorum solennia timorati; cælestia terrenis, & terrena junguntur cælestibus; immortales mortalibus sociantur, & pro indulta tanta Dei gratia mortalibus congratulantur. Inter hæc sacer Præsul animas, fontem vitæ sitientes, fluentis inebriat Euangelicis, sacrisque munit benedictionibus; sicque tam Angelica, quam etiam humana exhilaratus gratia, sacrosancta cum gaudio explevit Missarum solennia. Ne cui vero quod dicimus resideat ambiguum, & hujus mirabilis spectaculi exemplo, & auctoritatis Scripturarum comprobatur judicio, quod numquam absque Angelorum præsentia atque reverentia, Mysteriorum Christi sacra celebrantur arcana. Sed ad proferendum in oculis solis hujus famuli sui meritum, hoc sapientiæ Dei erga eum complacuit visibiliter agere, quod Spiritum sanctum constat in Ecclesia, quotidie invisibiliter celebrare, ipso auctore, cujus regnum cum Patre & eodem Spiritu permanet in eternum. Cum ergo hæc & his similia erga B. Gudwalum divinitus aguntur, magis ac magis Spiritus sancti cœpit calore excitari, quibus gratiarum responsis, tam evidentibus Dei obviaret beneficiis. Sed vir omnimoda laude prædicandus, quid facto faceret amplius? an amore divino amorem mundi mutaret, cui jam sibi crucifixo crucifixus erat? Regnum Dei nunc primo appetendum decerneret, pro quo non solum omnibus abrenuntiarat, sed etiam animam suam odio habuerat?

[13] [alio migraturus,] Hoc autem solum restabat, ut quas jam pro nomine Domini sedes incolere cœperat, easdem æque pro nomine ejus desereret: videlicet, ut quanto in his a genuina exulatus est patria, tanto ab eis pro amore Christi peregrinus effectus, sub alio sole jacentem, quasi alienus & ignotus, expeteret mansionem. Verbi gratia, sicut quis inter geminos ignes incedens, quo magis ab igne recedit ut ad ignem accedat, eo amplius hoc frigescit, illo calescit. Ita venerabilis hic Pater, inter carnem & spiritum, mundum & Deum positus, quo magis se carnalibus impedimentis absolvit, & mundum tergo postponit; [suos navibus septem imponit:] eo in spiritu robustior surgit, & in amorem Christi faciem ardentius intendit. Inito ergo cum Fratribus consilio, septiformi gratia Spiritus sancti repleto, septemplex in ipsius insulæ portu construitur navigium: ubi sanctissimo discipulorum grege comitatus adveniens, qui centenarii & octogenarii numeri, ut dictum est, summam excreverant; mare cum omnibus, Spiritu Dei ductore, ingressus est. Quod divina & non humana dispensatione ingreditur, ut & creatura alterius elementi communicet terræ, in miraculorum ejus sacra benedictione. Angelica sane caterva navium sinum complexa, inter nauticos clamores modulamine animas demulcentes, mare magnificum & spatiosum cælestium hymnorum sonoro complevit celeumate, pelago grata responsione reboante, & divinis jubilis in gloria Dei resultante.

[14] Inter quæ Vir sanctus, & Dei & Angelorum præsentia confisus, atque auxilio securus, navim egreditur; ubi ab ipsis fluctibus, [ipse supra mare ambulans,] quasi commendatus a Deo, suscipitur. Inter quos invicta Christi detentus dextera, tanti novitate miraculi meruit gubernari, ut magis libeat pro his mixto stupore admirari, quam aliquid inculto sermone effari. Qui enim Petro suo undas solidavit, & rursus mergenti manum extendit; qui Paulo inter naufragia portus salutis extitit; ipse, qua solus scit arte & sapientia, famulum suum erexit, & ab imminenti undarum periculo protexit in tantum, ut incolumi omni corporis substantia, intacta quoque ab aspergine fluctuum omni vestimentorum circumstantia, totus illæsus & alacer Dei munere permaneret. Interea gratulabundus se regentis, secumque manentis audit vocem Domini, dicentem sibi; [voce cælesti confirmatur:] Constans esto, o Gudwale meus; constans esto, electe meus? ne verearis, quia ego tecum sum Deus tuus. Protestati namque sunt Fratres, hæc se vere audisse, & Virum sancta hac gratulatione Domini animæquiorem fuisse. Quid hæc vox Domini, vox incomparabilis eloquiis Angelorum; quid rogo aliud sonuit, nisi (ut recurramus ad Petrum) quod ei mergenti dictum est; Modicæ fidei quare dubitasti? [Matt. 14. 31] Nunc igitur quia quasi in mari laboramus, licet exclamare; O Gudwale Pater pie, Pater benigne, attende de cælis, & famulis tibi in medio pelago laborantibus clementer adesto; ne absorbeamur fluctibus, & præda fiamus maritimis animantibus: præbe tabulam, porrige dexteram: ecce tecum Jesus ambulat in mari, cujus ductu tu inter undas & sacer exercitus tuus properatis ad terras. Per ipsum petimus, per ipsum exoramus, ne naufragantes scopulos incurramus, sed hilares per te ad littoream soliditatem tecum pertingamus.

XII

[15] Sed quoniam miraculorum ejus flores florere cœperunt, & fructus jam protulerunt; tollantur & comedantur, ut gustu eorum fauces condiantur. Gustemus ergo, & judicemus, quoniam suavis est Dominus. Contigit ergo ibidem egregium quiddam, præclarum quiddam, & celeberrimo laudum præconio efferendum. Cum enim inter undas, ex Dei, ut dictum est, præsentia securus sui versaretur, ferventis in se spiritus tenorem amplius divinis laudibus intendebat. Unde ei, horis Christi & Apostolorum auctoritate statutis psallenti, cum Pontificali more suo Fratrum concio non astaret; nam navigio, ut gravi carnis sarcina gravati, ducebantur; ecce Angeli adsunt, & Deo devoti Cleri officio funguntur. Cumque usu Ecclesiastico Præsul versum imponeret psallens, & dicens, Deus in adjutorium meum intende; [psallit cum Angelis:] solennem levant hinc inde Angeli concentum, dicentes: Domine ad adjuvandum me festina. Perseverant quoque cum eo nomen Domini benedicentes, hymnos & laudes cum tanto Pontifice reciproca modulatione alternantes. Quid inter hæc inusitata divinitatis miracula jucundius? Quid celebrius? Christum in mari complectitur, comitem Christum consolatorem, Christum [habet] gubernatorem. Angelos sanctos sibi in laude Dei cernit assistentes, sibi obsequentes, & secum perseverantes.

[16] Et ubi est quod canitur, In conspectu Angelorum psallam tibi? ecce in conspectu ejus canunt Angeli Deo. [Psal. 137. 1] Sed quid mirum si contubernio Angelorum utitur in laude Dei, cui ipse Rex Angelorum tutela est in medio pelagi, acsi pupillæ oculi sui. Delatus est sane ad terras, felici cursu & prospero navigio, omnis ille exercitus Domini: & sicut per columnam nubis & ignis, in manu Moysi & Aaron, Israel mare rubrum pertransiit; ita per visum, cui subjecta est potestas maris, in manu Gudwali castra hæc Angelica transvecta sunt per medium abyssi. [feliciter portum cum suis attingit.] Gratia tibi Deus, qui numquam deseris sperantes in te, sed semper in eis adimples misericordiam tuam, qua utuntur omnes diligentes te. Ecce habes, pie lector & Deo devote auditor, digesta sacra gestorum insignia, quibus sacer Gudwalus & marinam ecclesiam, & propriæ nativitatis lætificavit patriam; quibus etiam magnifice excitavit profundum abyssi, ad ineffabilem gloriam Dei. Hæc a sequentibus, quæ transmarinis postea oris magna coruscatione illuxerunt, distinguamus; ut sicut mare interjacens, patriam a patria, & regnum secernit a regno; sic & nos distinctis libris regnorum quoque distinguamus opera.

CAPUT III.
Monasterium constructum. Hereditas obtenta, & filius proprietario datus. Alia miracula.

LIBER II.
CAP. I.

[17] Et factum est ut viro Dei, propriæ peregrinationis fines egresso, a & proflua Dei benignitate & totius regionis magna occurreretur humanitate. Tanti enim hospitis gratiam Christus mox per omnem diffudit patriam, quem etiam cum Christo commendabant magnalia & maxima mirabilia; quibus jam, præfato attestante opusculo, terræ & mari, Angelis & hominibus clare innotuit. Cumque illic paria operari cœpisset, (hinc tibi Christe laus & honor in secula) amoris ejus spiritum attraxit sibi universa terra. [Benigne ab incolis acceptus,] Et primo quidem, licet difficulter, locus struendo cœnobio aptus exquiritur. At vir Domini ipsa difficultate non infirmatus, solidam spem velut clavo æneo fixam habebat in Domino: erigebant enim animum ejus præcedentia Dei beneficia. Nam tam ponderosæ fidei meritum quomodo desereret Deus, qui in se sperantibus & de se præsumentibus remunerator semper adest piissimus? Cum ergo, ut dictum est, struendo cœnobio per deserta & invia locus exquiritur; ecce agellus, non satis proposito congruus, sed qui advenis & rudibus accolis, quasi ex necessitate sufficiens videbatur, occurrit. Hic in nomine Domini laborare atque monasterium struere cœperunt. [locum monasterio eligit;] Compatiens autem piis eorum affectibus, sed frustra nitentibus, Deus, hoc modo decrevit consilium consilio, & locum loco mutandum.

[18] Quadam igitur die, cum in loco pii hujus laboris horam nonam, qua Christus passurus crucem ascendit, festiva luce celebrarent; ecce quidam præpotens terræ illius, militari septus agmine superveniens, ad hanc Sanctorum collectam, gaudio & stupore plenus, sese reverenter admisit. Hic zelo justitiæ armatus contra invalidam cædem latronum & crudelium raptorum lanceam suam levavit, & Christianam innocentiam ab eorum infestatione eripuit: qui virum sanctum in media Fratrum collecta, [sed consilio viri prudentis,] acsi Dei Angelum stantem, psallentem, & per singula versuum capitula Deo genua flectentem cernens, corde compunctus eum humiliato capite tertio adoravit: & accedens cum tremore & reverentia, benedictionem a viro sancto expetiit. Qua suscepta, quasi pro vicissitudine beneficii & consolatione eum fovit, & utilitatis consilio animavit. Dixit ergo ei: b Patriam, qua oriundus es, inclite athleta Dei scio, nobilissimam tuæ stirpis prosapiam agnosco, & de suscepto propter Deum spontaneæ paupertatis & peregrinationis labore admodum gaudeo. Sed quia in constructione hujus loci inani labore consumeris, qui nec proposito regulari, nec tantæ huic congruit multitudini; suscipe consilium Dei, & non meum, tibi & tuis Deo propitio profuturum. Est ergo in proximo locus, ubi si hujusmodi operam pio studio impenderis, fructuosi laboris gaudium multiplex obtinebis. Unde assumptis tecum aliquantis Fratrum, explorandi gratia illuc dirige gressum. Vere enim confido, te illic lætitiam cordis tui, desiderium animæ tuæ adepturum, locumque & Deo & sibi famulantibus congruum cum gaudio reperturum. His auditis venerandus Heros, sumpto Spiritus sancti plectro, laudem Deo & hymnum cecinit Christo. Deinde monitorem suum ductorem habens, præeunte & subsequente se Dei gratia, ad explorandum loci qualitatem celerius venit; cujus amœnitatem & commoditatem amplexus, Deo sacrificium laudis obtulit, & tota cordis jucunditate, Gloria in excelsis Deo, proclamavit.

[19] Hunc ergo locum suæ habitationis Deo ad gloriam dedicavit, & ad commanendum sibi conservos Dei undique invitavit. [commodiore loco illud construit.] Mandatumque est celebri internuntio, sacratissimam Fratrum catervam, cum omnibus ecclesiasticorum apparatuum reditibus, debere illo properare quantocius. Quibus advenientibus perpetuam illic sedem firmare decernunt, atque monasterium cum claustro cœnobii statuunt; ubi de loco agresti, de habitaculo belluarum, fit locus orationis, locus divinæ contemplationis. Sed quia perlongum est singillatim servorum Dei attentare studia, compendii causa similitudinem dico, quod cerneres familiam sanctam, ut prudens examen apum divinis fervere studiis. Comparatio hæc sumpta a minimis, sed collata maximis, quam siquis quasi incongruam calumniatus fuerit, physicam quæso naturarum inspectricem attendat: in qua si hujus minimæ sed admirandæ apis prudentiam, naturam, leges, mores, laborum exercitia & quietum otia, cetera quoque studia diligenter inspexerit & strenue intellexerit; habebit, ut autumo, comparatione congrua sibi rationem ad aliquid respondentem. His succinctim intersertis, felicis historiæ cursum, beati viri suffragiis & intercessionibus adjuti, repetamus.

II

[20] Beatus igitur Gudwalus, quasi unum ex animalibus cæli ante & retro oculatum, [Intelligens Mevori cujusdā locum esse,] præsentia pensans & futura prospiciens, secum quærere & cum aliis cœpit tractare; an locus tam amœnæ jucunditatis hereditario possessore gauderet, vel cur legitimi Domini præsentia tam diu neglectus esset. Dictumque est Christicolam quemdam, Mevorum nomine, paternas ibidem sedes habuisse; sed hosticam civium rabiem non ferentem, patriam sub alio sole manentem adisse, & c Cornuviam se domumque suam pacis gratia transtulisse. His auditis venerandus Heros dixit: Si ita est, Fratres mei, considerandum quid super his nobis agendum. Cum enim in omnibus, tum maxime in hujusmodi negotio, quæ sancta & justa sunt oportet tractare. Quid enim magni, si in hoc exilii incolatu regnare nos fecit dilectio Dei, si offendatur dilectio proximi? Quapropter regula rationis teneatur, & cespitis hujus Dominus super hoc amica legatione conveniatur: nam spero in Domino, quod præveniet cor ejus gratia Spiritus sancti, qui in eum pietatis suæ viscera commovebit: quibus per hoc patrimonium, tam saluti animæ suæ, quam etiam utilitati nostræ, ad coronam suam prospiciat. Qua de re quatuor Fratrum directum iri censeo legationem, solicitudinem nostram prudenti tractare consilio, & celebre hoc negotium peragere fideli effectu. Huic namque consilio cunctis salubriter faventibus, electi ex Fratribus missi, & de fructu obedientiæ certi, viam aggrediuntur, per eum ambulantes & ipsum comitem habentes, qui in Euangelio ait: Ego sum via, veritas, & vita. [Joan. 14. 6] Et permenso jam longi itineris labore, Cornuviam veniunt, [quatuor Monachos ad eum mittit,] illustrem Mevorum adeunt, salutem dicunt, legationem pandunt, laudabilem aperiunt præsumptionem Patris incliti, qua ex divina confidentia terminos prædii sui intraverit. Intravit, inquiunt, non, ut violentus invasor res tuas possideret; sed, ut has Regi Deo ad coronam tuam obtineret. Jam sedes tuas Christus, inquiunt, hereditavit; jam templum cultui suo providit, & castra ibidem propria coadunavit.

[21] His auditis illustris Mevorus, utpote Spiritus sancti gratia præventus, magnas Deo gratias egit; pia animum dulcedine demulcens, quia nec publici exactoris potentia, neque inimicorum violenta sors, præclaræ hujus hereditatis esset invasor: & ob hoc maxime, quod Christus eam sibi dicavit, [& obtinet hereditatem] sicut ubi jam titulos sui juris affixit, & tamquam sub alis cælestem militiam aggregavit. In hoc sane facto, ut viro Dei aliquid veteris historiæ asscribamus, Abraham Patriarcham, & David Prophetam, pro imitabili exemplo tenuit: quorum uterque, quod ex potestate possidere valuit, cum gratia obtinere maluit; ille videlicet, quia Princeps Dei inter suos erat, speluncam duplicem in possessionem sepulcri; hic vero aream Areuna in ædificationem templi. Vicit tamen potentiam imperii amor Dei & proximi, unde & semen eorum permanet in seculum seculi. Susceptis deinde hospitio Fratribus omnem humanitatem inclitus Mevorus alacriter exhibuit. Sed nec frustratus est sanctæ hospitalitatis mercede; ipse enim qui suis in fine dicturus est, Hospes fui & suscepistis me, reservato huic æternæ remunerationis deposito, non passus est ad præsens inexpertem manere proposito gratiæ suæ. Audiant & oblectentur, quos delectat gratia, quæ operatur in servis Dei.

III

[22] Igitur vir illustris, de quo sermo est, & clara conjux ejus, commanentes erant in Christo, caritate scilicet conjuncti, [quibus vicissim ipsi & ejus uxoristerili prolem addicentibus,] copula autem carnali disjuncti. Jam enim novennium effluxit, quod communis consortium cubiculi uterque non cognovit: erant autem grandævi senioque confecti, quos caræ sobolis jucunditate natura destituit, quibus affinitatis omnis lætitia defluxit. Suscepti autem hospites, quasi impensæ sibi caritati vicem rependentes, cum rememorarentur omnium magnalium, quæ per B. Gudwalum fecit Deus; antequam iretur cubitum, honorifice eos in secretis sic alloquuntur. Scimus, inquiunt, pro certo, quia direxit Dominus viam nostram; & meritis Patris nostri, cujus legatione fungimur, tam hic quam etiam in futuro, benedictionem Abrahæ hereditabitis. Consiliis ergo nostris acquiescentes, in nomine Gudwali, hac nocte castis legitimi connubii fruimini amplexibus; & dabitur vobis gaudium, unde caritas vestra Deum benedicat in æternum. Nam meritis Patris nostri preces nostras sociabimus, atque, ut in Domino confidimus, gratia caræ prolis dabitur vobis de excelsis. Illis autem de senio causantibus, sed in Domino spem profuturam alentibus, sanctorum Patriarcharum proponunt exempla, libidinis excusant incitamenta, & suscipiendæ prolis dulcia approbant incrementa.

[23] Tandem illis acquiescentibus, suscipiuntur thoro, superna consolatione mox honorandi. [mulieri apparet Gudwalus, indicans conceptum filium & appellandum Simeonem.] Nam intempestæ noctis silentio, dum gratus sopor omnia fovet, cælestis subito adest visitatio. Ecce enim sanctus Pontifex Gudwalus, in visione assistens mulieri; Gaude, inquit, mulier, gaude, inquam, & lætare: quia filium concepisti, quem in tempore suo paritura es. Hunc vocabis Simeonem, quem Domino consecrandum, mihi autem trades nutriendum. Facto autem mane, cum proficisci jam cœpissent famuli Dei, ex superna inspiratione hujus auctores consilii; hæc eadem mulier, gratias agens occurrit, & salutis visionem ex ordine pandit. Gratulantibus cunctis, & Deum inde benedicentibus, senex quoque accurrit, & ipse Deum benedixit. Spondet se venturum, filiumque ex promissione nasciturum, cum omni integritate hereditatis, Deo & B. Gudwalo ratis legibus traditurum: & benedicens eis, dimisit in pace. Qui Dominum super omnibus bonis, quæ experti erant, collaudantes, ad Patrem Gudwalum veniunt: quem tantæ legationis mysterio hilarem reddunt, & cum eo pariter hujus muneris largitorem Deum benedicunt. Visitavit igitur Deus mulierem, quæ juxta divini præsagii oraculum peperit filium, & vocatum est nomen ejus Simeon; gaudiumque floridæ ætati denegatum, senectuti (laus tibi Christe) lætantur concessum. Sane, attestante libro Judicum & sacris Euangeliis, Angelorum est senibus & infecundis parentibus, pro caræ sobolis spe, divinum ferre oraculum: cui ministerio pium hunc Patrem nostrum scribimus destinatum, ut verum Angelum Dei & veridicum vatem cælestis præsagii.

IV

[24] Evoluto autem aliquanto annorum curriculo, memor B. Gudwalus fidelis sponsionis Mevori, eumdem per Fratres electos amica cum legatione convenit: quos qualiter gratia Dei, [Remittit suos ad Mevorum,] qualiter comitabantur suffragia viri sancti, hinc lectori facultas datur cognoscendi. Positis enim eis in itinere, contigit eos per vastissimam silvam transitum habere: & ecce ex improviso incurrunt in quamdam manum latronum, quos satanæ vinculo irrititos opus testabatur nefandum. [hi in via liberantur a latronibus,] Nam conglomerati more vulturum, circa quoddam extincti cadaveris funus, direpta inter se spolia dispertiunt; nec Dominum tam detestabilis flagitii enormitate offendere timentes, nec verecundam nuditatem nobilis naturæ in proximo reverentes. Qui famulos Dei per viam venire aspicientes, in impetu spiritus immundi obviam ruunt, quasi sanguinem eorum quem sitiebant mox bibituri, aut substantiam in eis pretiosam reperturi. Sed, ut scriptum est, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. [Prov. 1. 17] Nihil in hac conspiratione malignorum, profecit callida astutia diaboli. Servi enim Dei, memores Scripturæ dicentis, Nullus timens Deum timere debet creaturam; intrepidi viam cœptam exequuntur. Eis inter melodiam psalmorum, inter verba orationum, Dominum per meritum Gudwali in auxilium sui invitantibus; inimica phalanga, velut venti turbine retro agitata, [in fugam versis, cæcis factis & in fronte læsis,] in fugam maligna confusione est prolapsa. Et quia, ut nox cæcitatem, ita confusio generat turpitudinem; cum ignominia fugæ, justo Dei judicio puniti sunt oculorum cæcitate: quos etiam invadens Spiritus sancti terror, tanta confusione in gyrum aspersit, ut dum fugæ præsidium quærerent, capita opposito saltui horribili dedecore illiderent.

[25] Ecce triplex miraculum in uno, fuga, cæcitas, frons attrita. Accedit autem, adaugens calamitatem, stridor inconditi clamoris & vesania mentis. Dum enim fuga, ut dictum est, turbarentur; clamore confuso, sibique ex densitate saltus reboante, cælum pulsant & aërem replent, dicentes: O terribile nomen Domini! o admirabile meritum Gudwali, cujus invocatione cæcitate punimur, fuga dispergimur, [sed precibus illorum illuminatis:] insuper & mortem suspectam habemus, dum sententiam capitalem in illisione attritarum frontium sentimus. Discipulis autem venerandi Patris, exemplo Crucifixi Domini preces effundentibus, ab insania ad sobrietatem reversi sunt: qui etiam votum Deo cæli facientes, in receptione luminum clementiam Dei meruerunt. Quid frustra niteris invidia diaboli? Consilium Altissimi & sancti Patris nostri, per hos internuntios pacis disponendum, destruere cupis: dum dentes bestiarum tuarum in sanguinem eorum exacuere moliris: sed inevitabile consilium Domini in æternum manet; tua autem molimina statim frustrantur, & tela insidiarum tuarum in te retorquentur. Nam artis tuæ apodixim exequentes, Imperatori suo manum dederunt, cui votum fecerunt, & gratiam ejus acquisierunt. Gloria Agno Dei, qui in Cruce sanguine fuso obdormiens, sævi leonis ita vires confregit, ut nunc Sanctorum pedibus gemendo prostratus, antiquæ tyrannidis victoriam defleat contritus.

V

[26] Talia operum Dei insignia secum prædicti famuli Dei circumferentes, & hæc, in laude Creatoris efferentes, Cornuviam veniunt; Deo devotum Mevorum, claramque ejus conjugem requirunt, requisitos adeunt, & salutatis legationem pandunt. Memor esto, inquiunt, virorum optime, fidelis sponsionis tuæ sanctique Patris nostri votis concordans; nam adventus tui lætitiam summe desiderat, ne mors repentina irrumpens impediat, quo minus compos fias voluntatis bonæ, [benigne excipiuntur a Mevoro,] quam Christus inspirat. Respondens autem Mevorus, dixit; Votis Patris vestri, vota etiam mea respondent: & ad hæc implenda ejus accendit gratia. Unde mane ituri, opusque Domini consummaturi, hodie simul epulemur, & pro caritate adventus vestri festivo gaudio jucundemur. Quibus in Domino epulantibus, & de gloria Gudwali sermonem crebro texentibus, non modica materies tantæ gloriæ. Simeon parvulus in medio statuitur, & nomen Domini amplius benedicitur. Nocte autem elapsa, cum jam lux auroræ in matutinum prorumperet, iter diu desideratum cum famulis Dei Mevorus aggressus est. Et ecce cælum subito cœpit nigrescere, tempestatum horrores & imbrium inundantiones minitare. [cum eo redeuntes] Viatores autem, a Magistro edocti in tribulatione ad Dominum clamare, & de Dei misericordia non desperare, semel, secundo, & tertio genu flectunt, preces fundunt, sanctamque Trinitatem per meritum Gudwali sibi adesse in necessitate deposcunt. Et quia non deserit Deus sperantes in se; juxta illud Propheticum factus est piæ obumbrationis & protectionis umbraculum, in securitate & absconsione, a turbine & a pluvia. [Is. 4. 6] Nam imbre circumquaque de cælo ruente, eis autem spe & prece cælos intendentibus, [& ab imbre circumquaque cadente intacti.] apparuit gloria Domini in præclara ostensione miraculi. Sicut enim in diebus Gedeon factum est, quod, omni terra rore cæli madefacta, solum vellus siccum permansit; & iterum, solo vellere perfuso, omnis terra arida fuit: ita in tempore isto, cum totum mane omnesque campos omnesque saltus per gyrum inimicus imber fatigaret; publica tantum via, dirigens hos famulos Dei, ab inundatione procellæ illæsa permansit. Regia, inquam, via, invocato Christi nomine per merita Gudwali, intacta fuit; cum omnia hinc inde sub divo posita nimbosus horror haberet possessa. Invisibili enim potentia famulis suis desuper umbraculum, a dextris vero & sinistris extitit obstaculum: qui mirabile quondam iter inter undas siccavit, & ex utroque latere pelagi fluenta murorum vice solidavit. Illic quidem aqua naturam servavit, ut flueret; mutavit vero, ne flueret: hic autem imber naturæ obedivit, ut circum flueret; sed meritis Gudwali repugnavit, ne viam tingeret.

[27] Perseverat autem in hujuscemodi miraculo gratia Dei cum eis, donec ad præsentiam attingerent venerandi Patris. Ad quem illustris Mevorus cum reverentia accedens, Christum in tanto Patre manentem, in terra prostratus, devote adorat: [adducunt Mevorum ad S. Gudwalum,] a quo officiocissime receptus, diu optatæ benedictionis & allocutionis meruit consolatione relevari. Ipse quoque vir sanctus ubertim lætabatur in Domino, audito piæ memoriæ prodigio, Fratribus ad se redeuntibus in via cælitus ostenso. Inter hæc crescente spirituali lætitia, alternant sibi invicem sanctæ humilitatis obsequia, & conferunt divinitus afflata caritatis alloquia. Mevorum quidem pius Pater, acsi susceptum Angelum Dei, amplectitur; Gudwalum vero illustris Mevorus, ac si Christum suscipientem se, veneratur. Complevit ergo Mevorus omnia, ad quæ eum peragenda Dei & tanti Patris excitavit gratia. Simeon, almæ indolis puer, Deo offertur; omnisque hereditas illa rata legum sanctione, sub testamento æterno, coram testibus contraditur. Merito sane Mevorus iste Deo dicere potuit: [cui cum Simeone filio hereditas traditur.] Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Et idem: Tu es Domine, qui restitues hereditatem meam mihi. Christus enim in terra viventium hereditas eorum effertur, a quibus in terra hac morientium ipse heres eligitur: ea dico hereditas, non quæ successibus temporum transeat, sed quæ perseverans in æternum maneat.

ANNOTATA G. H.

a Navigatum ex Wallia per mare Hibernicum, ad provinciam, ut videtur Devoniam, eidem mari subjectam, neque a Wallia procul distantem.

b Hæc confirmant vicinitatem Devoniæ cum Wallia.

c Ista est constans lectio hoc in titulo & in sequentibus postea; & per Cornuviam intelligimus Cornubiam, vicinam Devoniæ provinciam. Surius edidit Carminiam.

CAPUT IV.
Miracula S. Gudwali, in mortuo suscitato, amente & muto sanatis: item in ove, lupis, & equo patrata.

VI

[28] Confirmatus est autem per gyrum regnis ille fiscus Ecclesiæ Dei, quam in peregrinatione sua hic Pontifex clarus, anachoretarum & cœnobitarum Dux venerandus, Deo adjutore fundavit; & indeficientibus cæli thesauris ditatus, honorifice erexit. [S. Gudwalus ibidem vivens] In qua usque ad finem vitæ Deo servire, & pro corona sibi ante constitutionem mundi prædestinata elegit militare. Ibi positus, virtutum exemplis, sicut ubique, clarus fulsit: quibus adeo enituit insignis, acsi regium diadema gemmis pretiosis, aut sertum liliis redimitum & rosis, præsentibus quidem, quasi gemmifluum diadema & oculis subjectum sese ostendit, absentibus vero tamquam sertum rosulentum ex odore suavitatis apparuit: quasi in diademate splendor morum videbatur, & quasi in serto suavis fragrantia amorum sentiebatur; [præbet omnibus exempla virtutum,] Ecclesiæ quidem, quasi ex guttis purissimi balsami; omni autem patriæ, tamquam ex paradiso voluptatum odorem vitæ suscitavit: sic aliis exemplo radiabat, aliis opinione redolebat. Ipse autem in se, hoc est in mentis abdito, o quanti erat Deo! Totus enim in Spiritu sancto flagrabat pii amoris incendio, quo se quoddam pingue & medullatum holocaustum intus cremabat Deo. Unde totus divino igne liquefactus, tamquam de camino tentationum prodit aurum purissimum & excoctum, non alio usui quam summi Regis gloriæ & honori condignum. Sed hæc nobis tacentibus clarius produnt miracula, in præcedentibus & sequentibus pari modulamine consonantia: quorum tanta est majestas, [ac miraculis fulget:] tanta claritas, ut priorum Sanctorum, Ecclesiæ dicto columnarum, signis & prodigiis cedere nesciant; in quibus jucundum ducimus immorari, quia & divinæ laudis materies est infinita, & ad sequenda imitandi Patris vestigia maxima præbent incitamenta.

VII

[29] Igitur B. Gudwalus, Dei & multorum adjutus & auxilio, ad peragendum sacræ basilicæ ædificium infatigabilis perdurat; quo etiam propemodum consummato, architectonica tantum fabros lignarios expertos dedit, Dominus autem inexhaustos quotidie sumptus augmentavit, sanctæ ædificationis usibus profuturos. Econtra invidus omnium bonorum tentator, damna sibi in eodem loco ventura prævidens, more suæ malignitati proximo, antiquæ fraudis calumnias intexit, atque ad impediendum opus sanctum laqueos tendit: nec astu nefando quievit, donec uni artificum de pinna templi moliretur præcipitium; hoc sibi [procurans] in momento ad gaudium, perpetim ad dispendium; viro autem Dei in puncto ad luctum, perpetuo ad triumphum. Qui videlicet artifex ad mortem præcipitatus, [artificem e pinna templo lapsum ac mortuū,] pavimenti saxis, irremediabiliter contritus & conquassatus, illisus est: manus vero sociorum, tanto amici infortunio sauciata, ab opere solvitur, anxia ut a viro Dei occurratur. Quorum undique concurrentium, &, ut fieri solet, tumultuantium strepitu pulsatus Pater pius; & ipse gravi sauciatus dolore, festinus occurrit; sed repentina mors sic subito miserum invasit, ut nil medelæ seu incantationis, nisi cælestis hujus incantatoris arte, posset occurrere. Quem vir sanctus vita privatum intelligens, oratorium ingressus, coram divino altario hujuscemodi fudit orationem: Domine Pater omnipotens, qui genus humanum, inobedientiæ merito, gemina morte multasti; quarum unam, pretiosa Unigeniti tui morte, in electis peremisti; [precibus ad Deum fusis] donec alteram resurrectionis victoria absorptam, destruxeris gloria adventus tui: meis quæso condescende suspiriis, & compatere lacrymis: faveat, Domine, gratia tua huic defuncto; pietatis viscera, pio quodam affectu, fœtenti jam Lazaro effusa, [pande]; ut, una unius resurrectio multiplex multarum animarum fiat resuscitatio. Sicque præcurrente piarum precum sacrificio, rediit ad locum mœroris, ad jam paratas tristes exequias funeris.

[30] Tunc omnes circumstantes recedere jubens, solus cum extincto remansit. Hic se inter verba orationis prosternens, & totus super cadaver incumbens, os ori, manus manibus, pedes pedibus, & membra singula singulis superposuit: eo nimirum spiritu plenus, quo simili in facto magnus claruit Elizæus. Et sicut caro carni admixta, calorem ex carne videtur concipere; ita cadaver illud exanime, ex sacratissimo superincumbentis corpore, vitalem putares ignem recipere. Regreditur ergo anima, [resuscitat.] corporis sui domicilium ingreditur; & vivens homo in statum pristinum Dei gratia reducitur: quem vir sanctus amicis mœrentibus redivivum, &, nullis mortiferæ ruinæ clarescentibus indiciis, incolumem assignat, magnam futuræ resurrectionis gloriam miraculo hoc præoccupans; quando, absque triumphatorum Martyrum signis, nulla cicatricum vulnera erunt in resurgentibus Sanctis. Videntes hoc discipuli, & confluentes hinc inde populi, pias fundunt lacrymas, gaudio & admiratione suscitatas. Hinc catervatim pedibus ejus prostrati, magnas dant voces in cælum, dicentes: Vere sanctus Dei es, vere amicus Dei es. Sicque factum est, ut tanti materies miraculi, ingens fieret documentum potentiæ Dei, ingens æque manifestatio meritorum B. Gudwali, & in confusionem diaboli & in augmentum operis Dei. Per hanc ergo tantam gratiam, qua, beatissime Pater Gudwale, animam revocasti in membra defuncti, ampliori gratia revoca, quæsumus, animas diabolica captivitate abductas; vitæ morientes, Christo vivifica; & morti viventes, mundo mortifica; per eum, qui vera est animarum vita, & vivens permanet in secula.

VIII

[31] Cum ergo ratus monasticæ sanctionis Ordo, Patrum auctoritate & B. Gudwali dispositione statutus, felici processu cursum teneret; necessarii usus ratio poscebat, hora nona, peractis Sacramentorum Christi solenniis, refectionis gratia Fratres in unum convenire. At venerandus Pater arctiori se jejunio victimam immaculatam Deo faciens; in oratorio, edentibus illis, precibus erat insistens. Diaboli autem instinctu vir quidam nactus opportunum tempus malitiæ suæ, hora eadem temerare solitus erat viridarium monasterii; detestabilis furti sacrilegio quasi quoddam inopiæ suæ prævidens remedium. [Furem solitum olera horti surripere,] Nam olera & egregia quæque virentium carpens, quotidianæ huic nequitiæ modum ponere nolebat. Frater vero, horti curam habens, cum quotidiana laborum suorum dispendia patienter ferret, ut patientiæ palma, reum furti mutando corrigeret; ille vero vesaniæ suæ augmentum quotidie caperet; Gudwalum super his aggreditur; quid facto opus sit sciscitatur. At ille, ut totus semper affluens visceribus pietatis, Nisi hunc, inquit, reum necessitudinis summa compelleret, in hujuscemodi facto cum morte pactum non iniret. At sustine Dominum, & crastino super hoc gloriam Dei admirabere. Factumque est ut die altera, [sed precibus suis] Fratribus communi mensa participantibus, sancto autem Patre more suo in oratorio psalmis indulgente & precibus; fur, non immemor sui, non immemor moris perversi, suetæ machinationis calamitatem iterare aggressus est. Cumque inter densa olerum furtive insidias pararet, seque in tenebris suis latere gauderet; divino verbere in ultione servi sui desuper pendente, mira revelatione publicatus est. Cui cum nefario opere, tenuissimi venti sibilus, aut volantis folii strepitus, facile terrorem ingereret; [& verbere in amentiā lapsum,] terribilis est visa quædam sacerdotalis reverentiæ persona astitisse; & inter asperæ correptionis verba, tentam manu pastoralis virgæ ferulam in cædem ei vibrasse. Quo verbere tanta doloris insensibilitate amens effectus est, ut dum fugæ præsidium quæreret, confusi clamoris immanitate se proderet. Cumque trans sepem saltum moliretur, invisibili detentus catena, quasi simulachrum immobile mansit.

[32] Fratres autem, incognitæ vocis stridore attoniti, ad hortum venientes (vicinus enim erat monasterio) Deum talia operantem, mirabilem prædicant, gloriosum conclamant. Tandem venerandus Pater cum gravitate sese præsentans, miserumque ita dæmone obsessum considerans, clementia motus ait: [commendatum precibus discipulorū sanat:] Oportet, Carissimi, erroribus hujus compati: Frater enim noster in Christo est. Oportet etiam precibus insistere; ut Deus, qui neminem vult perire, geminam dignetur in eo salutem perficere, quem loquentem ipse, de quo agitur, audiens, vultusque ejus gloriam non ferens, exanguis in terram corruit. Orantibus autem juxta edictum Magistri discipulis, ipse ei manum clementer extendit, & confidenter ait: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos. Ad cujus vocem continuo incolumis surrexit, & quosque hæc videntium & audientium ad laudem & gloriam nominis Domini incitavit. O ineffabilem Dei sapientiam, quæ, in diaboli nequitia, tanta utitur clementia! Quod enim ille machinabatur ad pœnam, hæc clementissime disponit ad gloriam. Attende ergo in hoc miraculo, pie lector & auditor, quantæ dispensationis gratia plerumque Deus quorumdam prodit commissa & persequitur vindictam, ut aliis scilicet paria committendi alii fiant causa exempli. Ideo in veteri Lege furtum anathematis Acham publicavit, & per famulum suum Josue cum ingenti opprobrio eum exturbavit. Ideo & David crudeli plaga percussit, & Saulum de cælo mirabiliter in terram prostravit: cujus beneficiis æterna sit laus & gratiarum actio in secula.

IX

[33] In quodam etiam puero, & Deum mirabilem, & famulum ejus Gudwalum prædicemus laudabilem. Erat namque mulier quædam fidelis, filium habens duo jam lustra peragentem: qui a nativitate linguæ destitutus officio, cæco illi euangelico in celebri divinæ laudis præconio conjunctus est. Sicut enim ille a Domino visum promeruit, ut clarificarentur opera Dei per ipsum; ita hic vocem loquelæ recipit, ut virtus divina manifestaretur, glorificans Sanctum suum: quod tali modo certum est contigisse. [pro filio 8 annorum a matre rogatus,] Venerando itaque Patre tempore quodam cum suis residente, & egregio more sibi utilia quædam tractante; præfata mulier, rogatura pro filio, accurrit; & plena fidei ait; Homo Dei, scio, quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus; unde filio meo huic, quem diuturna ab utero premunt silentia, tacentis linguæ, quæso, vincula dissolve; ut Creatorem omnium, quem corde confitetur, communi etiam usu sermonis benedicens veneretur. Tunc vir sanctus, Omnia, inquit, quæcumque voluit Dominus fecit in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyssis. Ipsum fideliter roga, ipsi vota sponde, ipsi preces funde; solus enim potens est filium tuum salvare, & linguæ ejus retinacula laxare.

[34] Hæc vir sanctus dixit, non quod se talia in digito Dei peragere posse diffideret (quippe qui se potiora jam adimplesse sciebat) sed quod in arte humilitatis se erigens, omnem miraculorum suorum gloriam in auctorem Dominum erat transfundens. Illa vero, quam in caram sobolem pietatis affectus movit, quam maternæ caritatis stimulus punxit; magis ac magis clamare cœpit, & pretiosæ fidei balsama latius diffudit. Cujus fidei ponderosum meritum famulus Dei attendens, & precibus condescendens, [attactu & precibus loquelam ei reddit.] extensa manu digitum in ore puero posuit, & plectrum linguæ tetigit, dicens: Repleti sunt omnes Spiritu sancto & cœperunt loqui. Dixit: & mutus natus, illico loquelam recepit. Nam sicut materiale organum per se quidem jacet tacitum, humana autem industria temperatum, & flatu perfusum distinctos reddit modulos consonantiarum: ita os muti prius quidem tacitum, sed ad tactum & verbum Viri Dei, Majestatem Spiritus sancti exprimentis, subito mirareris apertum: acsi idem in tanto Patre regnans Spiritus sanctus, sui afflatus potentia, mutæ vocis fistulam penetraret. Quis ergo a laude Creatoris temperaret? Fit gaudium stupore mixtum, & diuturnum divinæ laudis præconium.

X

[35] Loquamur adhuc magnalia Dei, celebria in miraculis Gudwali sui, quæ non solum in ipsis elementis admiranda, non solum in animabus & corporibus humanis amplectenda, verum etiam in animalibus & bestiis admodum sunt jucunda. Inter quæ, quod de ove, quod de lupis mansuefactis, & tamquam in humanam rationem permutatis, compertum habemus, ad laudem Dei in medium proferamus. Habebantur caulæ ovium in usus monasterii, quibus luporum insidiæ quamplurimum erant infensæ. Unde & contigit, ut die quadam ex oviculis unam, [Ovem a lupo extinctam,] ab ipsis pene lupi faucibus ereptam, ante pedes sancti viri pastor exponeret extinctam. Vir autem Domini in mortua pecude, Christum sicut ovem ad victimam ductum, & sicut agnum coram tondente in passione recolendo mansuetum, conversus ad Dominum dixit: Intret oratio mea in conspectu tuo, inclina aurem tuam ad precem meam, Domine. Tu! omine in figura David servi tui ora leonum dissipantis, brachia ursorum confringentis, ovem perditam eruisti de manu mortis; [precibus resuscitat:] quam idem pastor bonus, relictis nonaginta novem in deserto quærens invenisti, & humeris impositam ad gregem reduxisti; harum memor miserationum, fautor precum nostrarum, super hanc ovem benignus intende; ut in ejus resuscitatione virtus tua maxima declaretur, quam in ceteris creaturis per nos virtus tua operatur. Scis ergo, Domine, quod ad preces has, magis laude & gloria nominis tui, quam aliqua mortalis fructus cupiditate, provocamur. Oravit: & pastoralis virgæ summitate ovem tetigit, quam levi attactu suscitavit: quæ mox, cunctis Deum glorificantibus, in pedes constitit, & ad gregem suum non sine admiratione multorum repedavit.

[36] Rursus ad Dominum conversus ait: Jube, Domine, cruentum gregis nostri invasorem adesse; [& lupum ad se venientem, cicurat] ut & in ipso, quod tuæ gratiæ est, operemur. Quo dicto, ecce lupus, placido cane blandior, recenti adhuc præda cruentatus adest; quasi conscius commissi, beato viro satisfaciens, & ejus pedibus sese in terram prosternens. Videntes hoc omnes qui aderant Deum laudant, & cum gratiarum actione manus in cælum levant. Sanctus autem Episcopus, in Domino hilaris effectus; Recede, inquit, cruenta bestia; recede, nullaque deinceps læsione oves tuas inquietare præsumas. Quare ad imperium Sancti illico cum mansuetudine recedens, sensum permutat, dum a præfatis ovibus omnem crudelitatem abalienat, quam sua natura feris sævius exacuit. Factumque est, ut post hæc tamquam pastoris functus officio, tanta provisionis cura gregibus interesset, ut lupos trucesque belluas, cum siti sanguinis supervenientes, impetus sui occursu, ore sæviens & dentibus frendens, non segnis abigeret.

XI

[37] Alia item tempestate, lupum in campestribus vidit, tam ambulandi quam etiam currendi invalidum, ægræ molis sarcinam magis trahentem, [alterius claudicantis miseratus,] quam ferentem. Cujus incommodo compassus, levata in altum voce clamavit; Silvatice, simplicium gregum insidians innocentiæ, quid sinistri contigit? quid asperi accidit, ut naturalis a te recederet celeritas, & non naturalis succederet tarditas? Ad quem viri sancti sermonem bruto pecori competens sibi ratio accessit, quia intellexit divinitus in se operandum, unde in Christicola plebe nomen Domini esset prædicandum. Ergo qua potuit valetudine accessit, acclini capite venerationem exhibens, reflexa cervice affectum præbens: deinde ungulam pedis spina perforati ostentans, nutu quo poterat quasi preces fundebat, quibus recuperationis suæ remedia exigebat. Vir autem Domini tantam in insensibili pectore rationem perpendens, [a spina pedem ejus sanat.] Deo laudem dixit, Deo gratias egit: & extenso pastoralis virgæ radio, quo ovem mortuam excitavit, claudum bestiæ pedem levi attactu contingens, ait ad Dominum: Homines & jumenta salvabis, Domine. [Ps. 35. 7] Ad hanc vocem cælestis medela, in manu viri Dei posita, eadem quæ in divina, quasi per aridam virgam deorsum membro claudicanti demissa est, qua olim in Ægypto virga Moysi, ad peragendum signa & prodigia, perfusa est.

[38] O mira virtus! O valida potentia servorum Dei! quam potens miraculorum, quam efficax curationum! Tunc sanatæ belluæ dixit vir sanctus: Nullam umquam creaturam lædas, sed omnibus diebus tuis fœnum quasi bos carpas: fœno, inquam, utere, siliquis saturare, sicque servata natura innocentiæ, ad solvendum commune mortis debitum tende. Nec defuere quamplurimi qui belluam exinde mansuefactam videre, [qui exinde nocere prohibitus, fœnum manducavit.] & exhibitæ sancti Patris imperio obedientiæ testimonium perhibuere. Sunt lacrymæ rerum, & mentem mortalia tangunt. En homo, rationis capax, rationi repugnat; bestiæ, rationis expertes, rationi communicant. Bestiæ, naturaliter insipientes, corporis gestu & animi affectu Deum in Sanctis suis venerantur; homines vero, divinæ mentis haustu naturaliter sapientes, dura cervice & indomabili corde Deum non verentur, Sanctos ejus detestantur. Attende, Jesu benigne, de cælis, & asperæ cautis instar ad obediendum tibi resistentes, bestiarum saltem exemplis, horum saltem miraculorum indiciis, inenarrabilibus beneficiis tuis fac resplendentes. Opportunum jam tempus est, gloriosum beati viri transitum stylo commendare, celeberrimas quoque super eum revelationes divinas annotare: ad quem opere pretium tendere, interposito sane miraculi clari testimonio, quo sancta eleemosynarum ejus eucharistia Deo astitisse, Deo probatum est placuisse.

XII

[39] Mendici quadam tempestate, stipem publicam petituri, [Equum donat mendicis] monasterium adeunt, & Gudwalum Patrem exquirunt. Exquisito autem mendicitatis preces offerunt, inopiæ querelas intexunt, pium Patrem clamoribus flectunt. Flexo autem Hero venerando, requiritur, si quæ eleemosynarum reliquiæ, si quæ pietatis superessent eulogiæ. Dictum ab officio est nil esse residui pauperum succursus: jam enim omnia pii dispensatoris in usum pietatis transfuderat gratia. Athleta autem Dei, pauper quidem seculo, sed dives cælo, equum agrariæ deditum, præsentiæ suæ potius jubet assistere. Adductus in medio statuitur, pauperibus cum magna gratia præbetur; benedictionem viri Dei pauperes suscipiunt, vultu dimisso gratias referunt, & Deo omnium bonorū auctori & largitori laudum munera persolvunt. Deinde hospitio recepti, omni humanitate, publicæ administrationis sunt expensis lætificati: lectisterniis suscipiuntur, quieti per alta silentia noctis indulgetur. Dies terræ redditur, [& similem divinitus recipit.] usus laboris agricolæ somnum matutinum abrumpit, recreatos nocturna quiete actus sueto operi reddit; conferunt ad invicem, equum boum laboribus deputatum mendicis perendie deditum, nec similem in agriculturæ haberi subsidium. Inter hæc oculos levantibus equus apparet, depascens in campestribus; quem eumdem effigiabat simillima membrorum & totius molis habitudo, qui per manus pauperum perendie susceptus est a Christo; & cum vere alius esset essentia, idem ipse tamen videbatur in specie: figura eadem membrorum, aciem fefellit oculorum; fit celebre in monasterio miraculum, visum in campo. Xenodochium aditur, ubi mendici hospitantur, de amissi jumenti dispendio sciscitatur. Animal, inquiunt, nobis donatum, in testimonium eximiæ virtutis, oculis subjectum [adstat]: hoc nostris necessitatibus gaudemus succursum, hoc in cælestes thesauros Pater pius Gudwalus sibi gaudeat translatum.

[40] Emergit fama facti, rumor spargitur miraculi, replentur ora vulgi, fit celebre in populo Dei: Novitas rei incitat audientes, ad spectaculum properare gaudentes: egrediuntur monachi, [Fama miraculi vulgatur cum stupore omnium.] conveniunt laici, replentur omnes stupore & extasi. Tantæ virtutis majestati diversæ laudes celebrantur in ecclesia Dei. Unde, inquiunt, animal animali adeo simile? Quo grege emersit? Quis in stabulis a tenero extulit? Quis pullum vidit aut sessioni suæ dedicavit? Quis hoc viri Dei obsequio direxit? Quis in loco alterius surrogavit? Nisi forte, sicut Creatoris imperio omnem animalis speciem mater terra in exordio mundi produxit, & servituti hominum delegavit; ita & hoc ex ejus voluntate protulit, atque agriculturæ servorum Dei subsidium providit. Vere non est alius, quam amicus Domini electus, quam servus Domini pretiosus, quem ita signis mirificat, virtutibus exaltat. Sane agricolæ equum equi vicarium suscipiunt, & pro collato divinitus laboribus suis subsidio, animos attollunt. Hæc tua, Christe, magnalia, hæc tui Spiritus mirabilia, quæ in dilecto tibi Gudwalo mirabiliter peregit maxima virtus tua. Tuum ergo, tuum est, quod operantur per te electi tui: quibus gratiam, quam hic impertiri incipis, in regno Patris tui plenius perficis: ubi ipse perpes efficeris corona, qui factus es momentanei laboris palma. His ergo omnibus a prudente prudenter inspectis, perpendat, si valet, quanta vir [Dei] gloria, in exulatus sui patria, & Deum glorificare, & a Deo glorificari meruit. Sed quia jam tempus est, ut, clausa sibi hujus vitæ janua, de mundo transeat, & cælestia conscendat; nos quoque ejus exemplo huic etiam libello januam claudimus, per quam quasi hinc cum eo transimus, si forte eum in subsequenti opusculo ad cælos ipso duce sequi valeamus.

CAPUT V.
Tempus mortis divinitus indicatum. Pius obitus. Translationes.

LIBER III
CAP. I

[41] Peractis denique miraculorum insignibus, perpetratis coruscantium signorum prodigiis, quibus maria nobilitavit, terras sanctificavit, Ecclesiam sanctam exaltavit, optatissimum beatæ consummationis tempus Deo sibi revelante in munere cognovit: super hoc sane & Angelica & Apostolica justificatione consolari divinitus & lætificari meruit. Ac primo quidem cum die quadam sacrosancti quadragesimalis jejunii, immolata jam in mensa altaris redemptionis nostræ victima, [In Quadragesima ab Angelo intelligens mortis tempus instare:] signum Cruciferi Domini supplex visitaret; piissimamque Christi passionem supplex, & mortem in mortificationem sui jam expertam, & mente coleret & laude celebraret; ipse quoque pro proximante jam sibi mortis natali, a Deo missa cælitus legatione, sublimiter meruit honorari. Ecce enim Angelus, jucundo aspectu cælis delapsus, hæc ei verba lætitiæ, læto deprompsit ore: Athleta Dei inclite, gaudium Domini tibi semper accrescat, & pax ejus tecum permaneat. Quia ergo salus æterna perseverantiæ palma acquiritur, pro coronis, tuis laboribus præparatis, victoriosissimi agonis trophæo quotidie ante Deum triumpha. Ne deficiat in te grata Deo constantia, quia post modicum divina vocatione es & invitatione hinc transiturus, Regi tuo cum palma victoriæ eris occursurus.

[42] Diuque cum eo commoratus ille superni Regis nuntius, soli Deo nota suavitate eructavit melliflua [verba]; quem, cælestia repetentem, vir Dei in cælum ut læto oculorum lumine, ita prosecutus est mentis aviditate: ex cujus præsentiæ sacra benedictione tanta divini nectaris suavitas relinquitur, tantus cælestis fragrantiæ vapor respergitur, [mira interius suavitate perfunditur:] quantum non spirat odor thuris & aromatum, odor balsami & universi pulveris pigmentatarii. Quo refecta felix illa anima, quo recreatum corpus illud, totius septimanæ jejunio sanctificatum, longa inediæ maceratione extenuatum, psalmum Deo dixit, ac vota gratiarum devote persolvit. In quo Dei beneficio cum multitudinem dulcedinis Domini totis animæ medullis hausit, tum etiam immortalis illius convivii, [quo] anhelabat, jucunditatem prægustare meruit. Sed vir Domini pro solenni totius septimanæ jejunio, spirituali divinæ remunerationis satietate suscepta, magis ac magis in se concupiscentias æternas provocabat, ad Christum veniendi voluptates animæ amplius incitabat; sanctissimi obitus sui diem, mundo sibi mortuo mortuus, ardentius expectabat; utpote legatione superna sua invitatus ad epulas, quas in regno Patris sui diligentibus se præparat prædives Dei benignitas.

II

[43] Adhuc altior gloria, &, ut ita dicam, fastigium quoddam Divinitati proximum coronat virum sanctum: die enim quodam, decimo ante sanctissimum sui transitum, coram sacrosancto altari cælestibus intendebat, atque in contemplationem Spiritus sancti faciem mentis ardentius erigebat. [decimo ante obitū die] Nec grata eum vicissitudine piissima Divinitas destituit, quæ desiderii sui ardore adeo æstuanti, summum mox cælestis exercitus Principem destinavit, in quo etiam optabilem pietatis suæ præsentiam clementer exhibuit. [præmonetur a S. Michaële,] Et descendens Archangelus Domini in mensam Dominici convivii, cui astabat vir Domini, vultus sui gloriam, his verbis placidus ostendit. Ego, inquit, Michael, legatione Domini mei functus, ex ipsius imperio, quæ tibi in proximo ventura sunt, innotesco. Ecce horam transitus tui prænuntio, quia abhinc solari orbita in se decies revoluta, de carnis ergastulo lætus exilies, & mundi hujus carcerem liber evades, occursuroque tibi Regi tuo inestimabili lætitia obviam procedes; qui te, nostro subvectum auxilio, cum gloria suscipiet, & civem aulicum sibi in regno suo conscribet. Adhuc eo loquente gloria gloriæ accrescit, & gratia gratiæ divinitus coalescit. Nam Petrus, Claviger regni Dei, Paulus quoque, Claviger thesaurorum scientiæ Dei, Angelicæ visitationi Apostolicam sociantes, eidem viro sancto gloriose apparent; & immortalitatis desiderio fatigatum, blande demulcent: [itemque a SS. Petro & Paulo,] qui per sacram basilicam cum radio luminis ingressi, sancto Archangelo sese in mensa Dominica jungunt. Inter verba quoque exhortationum se Christi Apostolos esse, & consolationis suæ gratia sese attestantur venisse: juxta verbum Archangeli, proximum sanctæ resolutionis diem prænuntiant, de promerendo regni præmio gaudia multiplicant. Eo, inquiunt, dierum numero, quo Christus ad dexteram Patris conscendens Spiritus sui distulit descensum, tibi quoque regni sui differt ascensum. Hunc ergo diem more tibi insigni hymnorum solenniis, precum sacrificiis, & jejuniorum præveni festis: his enim coronam regni obtinebis.

[44] Viro autem Dei ad hæc cælitus oracula tamquam extra se ducto, & veluti in extasi rapto, summi Regis nuntii cælo recepti sunt. In testimonium quoque eximium Angelicæ atque Apostolicæ præsentiæ, velut ex horto deliciarum Dei, [post quorū discessum fragantia suavi recreatus:] insatiabilis fragrantiæ suavitas prodiit: & templum illud rorali odore replevit: cujus jucunditate refecta mens sancta, refecta caro pudica, incensa orationum ardentius obtulitante Dei conspectum. Beatus es, care Dei Gudwale, quem Dominus cum speciali gratiarum prærogativa honoravit. Sicut enim de Unigenito Dei venerandus Præcursor suus in Euangelio narrat, quod non ad mensuram dat Deus spiritum; ita te de justo fidenter dico, quod quasi absque mensura data sit tibi Dei gratia. Nam Angelum lucis de arce luminis descendisse, summum autem Archangelum quasi præmisso nuntio subsecutum esse, Principes etiam Ecclesiæ tibi cum gloria apparuisse, quis mediocris reputabit mensuræ? & quod his majus est, ipse Angelorum & Apostolorum Rex in iis vere creditur affuisse, & per eos consolatricis gratiæ verba pia edidisse. De his omnibus etsi non digna eloqui, utinam digne sufficiat admirari!

III

[45] Factum est autem, ut die crastina omnem sibi congregationem venerabilis Pater coadunare juberet; & collecta in unum sacra Fratrum caterva, [indicat Monachis instante