Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Juni I

ACTA SANCTORUM IUNII
Ex Latinis & Græcis aliarumque gentium antiquis Monumentis, servata primigenia Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariis & Observationibus
ILLUSTRATA, A GODEFRIDO HENSCHENIO P. M. DANIELE PAPEBROCHIO, FRANCISCO BAERTIO, ET CONRADO JANNINGO,
e Societate Jesu Presbyteris Theologis.
TOMUS I
complectens sex primos dies Mensis:
quos claudit Commentarius de vita, cultu, translatione S. NORBERTI, PRÆMONSTRATENSIUM FUNDATORIS, MAGDEBURGENSIUM ARCHIEPISC. ET ANTVERPIENSIUM APOSTOLI; cum triplici Corollario, illuc spectante. Toti autem Tomo præmittuntur Apologetica C. J. pro Actis Sanctorum, reposita quadruplici Antirrhetico Adm. R. P. Seb. a S. Pavlo P. CC.

ANTVERPIÆ
Ex Typographia Henrici Thieullier.

A. D. MDCLXXXXV.

LEOPOLDO ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO, AUSTRIACO, CLEMENTI, PIO, FELICI, VICTORI.

Iunius hic, merito Mensis appelletur Natalis. Natalis quippe est Sancti, cujus unius, prȩter Dei-hominis Deique Matris, regnantium in caælis omnium Nativitas celebratur in terris, Joannis Baptistæ, quo non surrexit major inter natos mulierum. Natalis idem est gloriosi, cujus unius, post summum Christi Domini Vicarium, regnantium in terris omnium, Nativitas præcipue celebranda venit Leopoldi-Ignatii, quo non surrexit major inter genitos Imperatorum. Istius sancti Joannis Baptistæ sanctissimam Nativitatem colimus hoc mense. Hujus gloriosi Leopoldi auspicatissimam Nativitatem annua memoria ac gratulatione recolimus hoc eodem mense, quem & Augustissimo ejus Nomini officiose dedicamus: impares quidem illustrare pro merito Nativitatem vitamque Joannis, quam Digitus Dei in sacro Textu eminenter descripsit: nec minus impares illustrare Nativitatem gestaque Leopoldi, quæ omnium in ore oculisque versantur adhuc, & clarius conspiciuntur in se, quam exprimi in tabula possint. Auditæ in Nativitate Joannis semel fuere gratulantium vicinorum & cognatorum læta voces. Audiuntur illæ quotannis in Natali Cæsaris iteratæ, gratulantibus ei Principibus, applaudentibus subditis, gaudentibus exteris, mirantibus universis; qui & præteritis ejus gestis futura metientes, tacito secum animo pensitant, quod illi de Joanne palam interrogabant; Quis, putas, Cæsar iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Ita est. Et quidem tam multipliciter manus Domini Tecum fuit (Ad Te convertimur & nos, in hoc quinquagesimo quinto Natali tuo, gratulabundi, Augustissime atque Invictissime Imperator) ut non inferiora deinceps sperari possint Tibi, quam eluxerunt in Joanne; certe, ut majora, quam hactenus in Te manus Domini operata est, sperari de cetero possint, & immortalia. Nempe, manus Domini Tecum fuit, quando hominibus ita disponentibus, ecclesiasticum amplexurus statum, jam habitu ecclesiasticus; a Domino ad Imperii solium, præter hominum expectationem, anno Christi MDCLVIII, juvenili in ætate, elevatus es; uti puer David, præter spem suam & opinionem omnium, a pedo pastorali ad sceptrum Israël. Manus Domini Tecum fuit, quando gravibus aliquoties infirmitatibus olim pressus, non sine vitæ discrimine; variis insuper insidiis appetitus; proditores non paucos expertus; ope Dei semper ab infirmitatibus convaluisti, insidias declinasti, proditores detexisti, comprehendisti, punivisti; mitius tamen, pro innata clementia tua, quam delicti gravitas & reorum impietas merebatur; Clementiæ diviniæ, infra meritum pinientis peccata hominum, Æmulator. Manus Domini Tecum fuit, quando magni Hispaniarum Regis Philippi IV, utriusque orbis Monarchæ filiam, Margaritam-Mariam-Theresiam, Cæsareum introducturus in torum, obstacula varia, ardua, & diuturna, desperantibus eventum hominibus, juvante Deo, feliciter perrupisti; sponsam tandem adduxisti, alter Jacob alteram Rachelem, breviori tamen impendio temporis; ac prolem inde suscepisti suavissimam, novum Bavaricæ Domui daturam heredem. Manus Domini Tecum fuit, quando una alteraque cara conjuge præmaturo fato ereptis, nullum post se relinquentibus heredem masculum, interitura timebatur Augustissima Familia; nisi Dominus tertiam superinductam, Eleonoram-Magdalenam-Teresiam Neoburgicam, longiore vita & multiplici prole, deliciis Augustissimi Patris, in spem seræ posteritatis, liberaliter beasset: atque o beet adhuc! Manus Domini, si umquam alias, Tecum fuit, quando (ita lȩtis tristia miscet Deus) Passaviam, cum cara conjuge & liberis Te contulisti, victo Arrabonem fluvium exercitu tuo, Ipse invictus; cincta diutina obsidione, & tantum non cadente Vienna, Ipse erectus; trepidante Christiano orbe, Ipse intrepidus; fractis omnium animis, Ipse constans; illo codem in sacello, prodigiis Magnæ Dei Matris celebri, ubi aliquot abinde annis lætus lætam duxeras, tunc fisus Deo consolabaris mœstam; Affore e cælis opem; premi justos, non opprimi; probandos homines adversis, ut aurum igni, quod lucidius inde exit: sicque erecta in spem & ipsa Autustissima conjuge, perseverabatis ambo in oratione; tam efficaciter pulsantes precibus cælum, ut milites, Deo duce præcipuo, armis propulsaverint profligaverintque a mœnibus Vinnæ infestum hostem; solverint obsidione urbem; recreaverint subactam fere Austriam, trepidantem Germaniam, paventem Italiam, lugentem Hispaniam, amans Austriaci Nominis Belgium, Europam, pro liberanda Vienna propugnaculo Christiani orbis, noctu diuque supplicantem, pene universam. Etenim manus Domini Tecum tunc fuit, Piissime Imperator: manus illa, quæ humiliat & exaltat, quæ vulnerat & medetur, quæ mortificat & vivificat, quæ deducit ad inferos & reducit sperantes in se. Manus illa pressum erexit sublimius, humiliatum exaltavit gloriosius, pene victum fecit victorem & triumphatorem Scilicet, probatus adversis, merebaris recreari prosperis; urbe ex una pulsus, expugnare sexcentas; uni cedens semel hosti, hostibus potiri omnibus; transiens ad Occidentem, extendere imperium late in Orientem; timens provinciis propriis, provincias justo bello acquirere alienas plures, quam habuerint umquam Augustissimi Majores; denique visus aliquibus infelix, merebaris feliciter regnare & clementer imperare omnibus. Quid enim non prospere lȩteque fluxit, ex quo Viennam rediisti victor? Quot urbes illa Tibi peperit obsessa! Quot provincias provincia una vastata! Quot victorias una clades, eauque levissima, ad Arrabonem accepta! Urbes lubet videre expugnatas? Expugnasti, Cȩsar, & manus Domini Tecum, munitissimas quasque Hungariaæ, Sclavoniæ, Croatiæ, Rasciæ; imo & Bosniæ & Serviæ; partim (quod gloriosissimum Austriacumque est) longanimitate ac mansuetudine, sine cæde & sanguine tuorum; partim (quod Cæsarerum est) armata fortiter manu. Posteriori modo expugnasti prȩter alias Neoselium, munitissimam arcem, in Hungaria Superiore; Budam, urbem Regiam, in Inferiore; Albam Græam, emporium tam celebre, quam munitum, in Servia, denuo faventibus Superis expugrandum. Expugnasti modo priori Agriam, Muncatiam, Albam Regalem, Sigetum, Canisiam, &, hoc ipso quo scribimus anno, Giulam. Reliquarum, toto belli tempore captarum, licebit inire computum ex multitudine & amplitudine provinciarum atque regnorum, debellatorum per varia prælia. Pugnasti namque cum hoste sæpius; semper (quod memorabile est) victor. Ita spectavit pugnantem Barcanum, cȩsisque decies mille Janizaris, cessit urbs illa victori præda, armata vi expugnata. Spectavit pugnantem Vatzia simul & vincentem, desideratisque armatorum suorum millibus octo, arbitrio victoris se ultro permisit; malens incolas suos, amplius doudecim mille, bello captos tradere, quam Barcani fortunam experiri. Spectavit pugnantem plus vice simplici Regia Buda, cæsisque bis terve memorabili clade Turcis, spectavit se a victore exercitu, spoliis cæsorum divite, & ereptum Mahumeti militare signum præferente, obsessam Spectavit pugnantem post hæc Strigonium, urbs Archiepiscopalis, jam tum Cæsareis amis expugnata, sed a Turcis denou obsidione cincta; moxque exercitum tuum, fusis fugatisque hostibus ovantem, libera lætaque excepit. Spectavit denique pugnantem, subacta Sclavonia trajectoque Savo, Bosnia; & victorem, dum in Servia expugnatur Belgradum, bis sensit; mirata tuorum virtutem, qui exiguis cum copiis ausi exercitum aggredi, incredibilem obtinuere victoriam; singuli in quinque pugnantes, plures in loco occidentes quam ipsi numerabant, triginta amplius auferentes hostilia signa, totis potiuntes castris. Et hæ quidem aliæque plures victoriæ, quæ non Cæsaribus fuissent summæ, Cæsari gradus fuerunt ad majores, hostique internecinas. Unam ejusmodi & principium reliquarum omnium conspexit Vienna, qua se conspexit obsidione liberam, jacentibus circum cadaveribus hostium superborum innumerabilibus. Alteram conspexit Darda; cum trans Dravum munitis castris, etiam provocatus & lacessitus, sed prodire non ausus hostis; ausus vero cis fluvium redeuntes Cæsareos insequi, tam internencina, paludibus fluvioque fugam prohibentibus, affectus est clade; ut eo loci divinitus videri possit deductus fuisse, quo magis absolutam Tibi victoriam daret; præmio laborum suorum victores secuto, Transilvania tota & tota Sclavonia subactis, trajecto hinc Dravo, inde Tibisco. Tertiam ejusmodi conspexit Servia victoriam, & ingemuit (erro, exultavit, excusso servitutis jugo) ter cæsis deletisque Turcarum copiis ingentibus, captis bis castris opulentis, captis centum septuaginta & amplius universim tormentis bellicis, captis pariter Nissa & Vidino. Quartam conspexit cum internecione Turcarum Salankema, opitulante manu Domini Cæsareo militi, qui circumdatus ab hoste, ideo circumdatus fuerit permittente Deo, ut citius pugnaret, gloriosius vinceret, pleniorem victoriam reportaret; cæsa hostium multitudine plurima, cæso cum plerisque Ducibus ipso exercitus supremo Ductore, primo Vizirio, captis plusquam centum tormentis majoribus cum totis castris. Et in his quidem, Cæsar, vicisti hostes prȩlio; nuperrime sine prȩlio vicisti, ut manifestius appareret, manum Domini Tecum esse. Cinctus quippe obsessusque cum Petri-Varadino totus periclitabatur exercitus tuus, nisi obsessorem exercitum mirabiliter vicisses. Vicisti autem, non ope Angeli, quod mirabile est, ut Ezechias Rex Juda; quo orante pro conservatione Hierosolymorum, * exiit Angelus & percußit in exercitus Assyriorum centum octoginta quinque millia, & Regem eorum Sennacharib cum reliquis fugavit. Non item vicisti, quod mirabilius est, ope cyniphum, ut Jacobus Nisibita Episcopus sanctus; quo orante, advolarunt divinitus examina cyniphum in exercitum Persarum, arcte prementium obsidione Nisibin, & morsu suo actis in furias elephantis atque equis hostilibus, omnes cum Rege uso Sapore fugam capescere compulerunt. Sed vicisti, quod mirabilissimum est, ope guttularum pluvialium, quas, orantibus Tecum bonis omnibus, defudit Deus in castra Turcarum, tuos obsidentium, tam crebras, ut tota inundaverint, expulerint inde cum Vizirio suo hostes, & in fugam conjecerint nocturnam. Ita qui mirabilis est Deus in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis, adest suis præcipue amicis, in manu forti atque mirabili, quando vix spes, aut ne vix quidem superest humana, exoratus supplicibus eorum precibus, votis, inediis. Adfuit autem supplici Ezechiæ Regi mirabiliter, sed per Angelos, spiritus ratione præditos eosque potentes. Adfuit supplici sancto Jacobo Episcopo mirabilius, sed per cyniphes, animalcula animata, eaque mordacia. Adfuit vero supplici Leopoldo Cæsari mirabilissime, per guttulas pluvias, rem contemptissimam, & vita, & robore, & spiritu, nedum ratione destitutam. Considerare nunc libeat, Augustissime Cæsar, & mirari longam rerum secundarum seriem, qua remuneravit æquus cȩli terræque Arbiter Deus, brevissimi temporis calamitates. Dixeris, specimen dedisse bonitatis ac munificentiæ suæ, qua perbreves amicorum suorum in hac vita labores, præmio compensat in cælis æterno. Etenim æstas eadem, quæ anno MDCLXXXIII transeuntem vidit Passaviam, vidit & reducem, & victorem, & triumphatorem; cæsis ad internecionem fœdifragis hostibus, liberata Vienna, capto Strigonio, expugnato Barcano, profligatis ante in conspectu ejus, quæ e clade Viennensi supererant, Turcarum reliquiis. Annis vero continuata serie subsecutis.

Millesimo sexentesimo octogesimo quarto, reportasti victoriam quadruplicem, primam ad Vaciam, mox inde captam; alteram, tertiam, & quartam prope Budam, mox inde obsessam; præter oppida ditioni adjecta, Dotim, Virovitiam, Pappam, Vesprinum, aliaque plura.

Octogesimo quinto, vicisti hostem ad Strigonium, ipsumque obsidione liberasti; expugnasti Neoselium, Vicegradum, Solnocum; recuperasti Filecum, Esperias, Tocajum, Cassoviam, Debrecinum, aliasque urbes.

Octogesimo sexto, expugnasti Budam, inspectante exercitu hostili; cepisti Segedinum, Quinque-Ecclesias, Dardam, Caposvarinum, Simonthornam, Novigradum, & plurima alia.

Octogesimo septimo, consecutus es victoriam, qua vix illustrior ulla fuit, prope Dardam; accepisti emaciatam longa fame Agriam; desertam metu a Turcis Possegam & Essecum, totamque fere Sclavoniam ac Transilvaniam.

Octogesimo octavo, qui memorabilis est occupatione duplicis Albæ, Regalis & Græcȩ; submisit se Tibi, ultronea deditione, Alba Regalis, extrema expugnata inedia, qua & coacta se dedidit Moncatia; subjecta Tibi fuit, etsi reluctans, Alba Grȩca, armata fortiter expugnata manu. Ut de Lippa, Lugos, Illoco, Petri-Varadino, Titul, Orsova, Semendria, totaque Servia occupata, & victoria duplici in Bosnia relata, nil memorem.

Octogesimo nono, terna commisisti prælia, & ternas retulisti victorias in Servia, admodum memorabiles: ternas item acquisivisti civitates præcipuas, Sigetum, Nissam, Vidinum; primam fame, alteram metu, tertiam vi, ad deditionem coactas.

Nonagesimo, expugnasti extrema penuria, inexpugnabilem alioquin arcem, Canisiam.

Nonagesimo primo, pugnasti pugnam Salankemensem & fortiter vicisti, tota adeptus castra hostilia.

Nonagesimo secundo, cepisti Varadinum-grande, & arctius Transilvaniam cum Hungaria connexuisti; nobisque dedisti copiam inquirendi in monumentum sepulcrale sancti Ladislai, Hungariæ Regis; illic magnifice olim conditi, & hoc Junio mense a nobis illustrandi.

Nonagesimo tertio, pactis conditionibus Tibi dedita fuit arx firmissima Jena, & cum ipsa accessio facta est immensi tractus terrarum.

Nonagesimo quarto, militavit Tibi æther, nubes, & pluviæ, ignominiosam hostes in fugam conjicientes, ad Petri-Varadinum.

Nonagesimo quinto, hoc ipso, quo scribimus, vix inchoato, Tibi se Julia offert, bono omine, pro strena; secuturo, uti speramus, pro natali dono, Temesvarino; expulsis e tota Hungaria ultra Danubium ac Savum Turcis, quo securius feliciusque imposterum possis regnare.

Atque hæc suggerit Junius, S. Joanni Baptistæ, idem & sacræ Majestati tuæ natalis mensis; quo prædicentur magnalia, quæ manus Domini cum utroque noscitur mirabiliter operata esse: sive propria id ipsi impetraveritis virtute, sive meritis Majorum. Uterque enim gens Sanctorum estis: Joannes quidem a sancto patre ac matre genitus; Leopoldus vero a sanctis Majoribus prognatus: quibus etiam annumeres licet, qui sancta sancte venerati, Sanctorum Reliquias solicite quæsiverunt transtuleruntque. Paucorum ex hoc numero nunc memorem me faciunt præ ceteris, Sancti duo, quorum gesta pulcherrima hoc ipso priore Junii tomo leguntur illustrata, Norbertus atque Morandus; religiosissimorum Ordinum, alter Canonicorum Præmonstratensium Institutor; alter Cluniacensium Monachorum Thaumaturgus; uterque Domui Austriacæ obstrictissimus, quod hujus pietate ac opera sacræ ipsorum Reliquiæ, in tutiora loca translatæ, celebriusque cultæ fuerint. Fuit quippe Augustissimus Imperator Ferdinandus II, gloriosȩ memoriæ, qui sacra Norberti Lipsana, inhonoratiore loco inter acatholicos Magdeburgenses, fugientibus inde fugatisve Religiosis Ordinis ejus viris, relicta, interposita auctoritate Cæsarea, missaque ac iterata super ea re legatione Magdeburgum, sibi petiit, obtinuit, Pragam transtulit, & honorificentissime ibidem reponenda curavit. Fuerunt pariter Austriaci Principes religiosissimi, Fredericus senior, & Sigismundus ejus filius, Comites Tyrolenses ac Ferretani; nec non Fredericus junior, prædicti nepos, Imperator, nominis sui tertius; qui S. Morandum singulari veneratione prosecuti, argenteam ei statuam bipedalem, & magnum frumenti, ceræ, atque auri pondus offerendum; insuper Vitam ejus describendam, & sacrum Caput transferendum Viennam curarunt. De S. Ladislao Rege, aliisque provinciarum tuarum ac familiæ Sanctis, frequens lectio recurret fecuturis in voluminibus. Interea Sanctis, quos modo dixi, sacræ Majestatis tuæ & Familiæ tutelam, finiumque patentissimæ ditionis custodiam committimus. S, Ladislao, Varadini sepulto, fines committimus Orientales: S. Norberto, Pragæ honorifice conservato, Boreales: S. Morando, per Alsatiam Suntgoviamque, Habsburgico-Austriacæ Genti natales provincias, mirabilibus prodigiis & corporis sui depositione celebri, Occidentales. Meridionales tutabitur, quo extendis imperium, mare ipsum; donec manus Domini, quæ tecum tam mirabiliter protendere dominium tuum cœpit, illud porro tam late protendat, ut aliquando domineris a mari usque ad mare. Ita optamus, vovemus, atque oramus Dominatorem Dominantium, Antverpiæ in sacri Romani Imperii Marchionatu, VII Kalendas Majas MDCLXXXXV, vota eadem nostra cum primo hoc Sanctorum Junii tomo in proximo Natali tuo Tibi stituri, oblaturi, atque iteraturi sæpius

AUGUSTISSIMÆ ET SACRATISSIMÆ MAJESTATIS TUÆ

Devotissimi
DANIEL PAPEBROCHIUS, FRANCISCUS BAERTIUS, CONRADUS JANNINGUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI I.

Primus hic Tomus, tribus aliis secuturis seorsim præcurrens, continet priores sex dies, in eisque partim breviores Notitias, partim prolixiora Acta, Græca atque Latina, Sanctorum nominatorum plurium quam sexcentorum; innominatorum vero, sed certo numero comprehensorum ac fere Martyrum, septemdecim millium ducentorum quadraginta. Indicantur autem, in ordine Prætermissorum aut ad alios dies relatorum, alii supra trecentos sexaginta. Præ limine ponuntur Opuscula apologetica Conradi Janningi, pro actis Sanctorum a Daniele Papebrochio elucidatis, opposita Antirrheticis Adm. R. P. Sebastiani a S. Paulo, RR. PP. Carmelitarum in Flandro-Belgica bis Provinciali, quadruplici libello vulgatis. Ut autem distinction quædam Notitia præcipuorum Sanctorum, hoc volumine illustratorum, curiosis detur, serviet hæc Synopsis; eos, more jam alias probato, in tres Ordines Statusque distinguens. Quorum vero Acta vel Commentarii magis faciunt ad mores informandos, ornandas conciones, atque ad colloquia pia, & religiosam super mensa lectionem, eorum nomini addetur Asteriscus.

IN STATU ECCLESIASTICO.

Agmen ducant, ex Romanis Pontificibus, Eugenius I; ex Patriarchis Alexandrinis, Cerdo & Justus, a S. Marco quartus & sextus; & Constantinopolitanis, * Metrophanes, quem utrum aliqui sub titulo Byzantinorum præcesserint, jam inde ab Apostolicis temporibus, disputatur, & verosimilius negatur. Ex reliquis Orientis Ecclesiis præcipui nunc veniunt, * Pamphilus Presb. M. cum Sociis, ab Eusebio Cæsariensi intimo suo amico laudatus. * Dorotheus Episc. Tyri M. fabulosæ Synopseos nequaquam auctor, & * Philippus, ex. VII primis Diaconis unus; & * Lucillianus, ex Idolorum Sacerdote, insignis Martyr.

Ceteri, fere Occidentales Ecclesias suis virtutibus & miraculis illustrarunt; & in Africa quidem, Cartaginensem, * Cæcilius Presb. S. Cypriani Ep. Magister: in Italia vero, Episcopi, plures; Vincentius M. Mevaniensem cum suo Diacono Benigno; Formiensem, Erasimus M. Aquensem apud Insubres, Guido. Presbyteri ornaverunt, Romanam, * Marcellinus cum Petro Exorcista; quorum Acta etiam versu, Translationem in Franconiam & miracula pluribus libris descripsit Eginhardus Abbas; Spoletinam, Fortunatus; Aquileiensem, * Bertrandus Patriarcha M. Utini quiescens,

In Gallia eminuerunt Episcopi ex nunc occurrentibus, * Pothinus seu Photinus, Lugdunensis M. cum Sociis; * Clarus, Lectorensis, cum synonymis pluribus male confusus; Illydius, Claromontanus, ex S. Greg. Turon. Aldricus, Senonensis, cujus Vitam scripsit Ferrariensis Anonymus; * Bertichramnus, Cenomanensis, cum decessoribus, quorum series ex Regesto illius Ecclesiæ; ipsius vero Acta, ex illis & proprio prolixissimo Testamento colliguntur; * Claudius denique Vesontionensis & Abbas monasterii a se dicti, unde accepta miracula collegit Petrus Franc. Chiffletius noster, cum variis observationibus, patriam ac familiam Sancti illustrantibus, totamque Vesontionensium Præsulum seriem, accuratiori quam alibi uspiam studio, explicantibus. His adde ex Britannia * Gudwalum Ep. Gandavi in Flandria quiescentem, unde habentur Vita & miracula, a Monacho Blandiniensi; tum etiam Adelgisum Presbyterum in Picardia.

In Germania & reliquo Septemtrione. Quirinus M. Sisciæ in Pannonia: * Bonifacius, primus Archiepiscopus Moguntinus, idemque Hessorum ac Turingorum Frisonumque Apostolus, apud hoc etiam Martyr factus cum Sociis, & Fuldam translatus; unde post varia vetustissima Acta, dantur etiam plura miracula, cum Analectis, Fuldensem Abbatiam spectantibus, & varias variis locis Reliquias Sancti: * Conradus, Electus Trevirensis M. & * Meinwercus Paderbornensis, quorum præclaræ Vitæ habentur: * Norbertus Magdeburgensis, antoa Præmonstratensis Ordinis Fundator, & Antverpiensium Apostolus; cujus Vita, curante Vener. Hugone ejus apud Præmonstratum successore, accurate descripta, nonnullis Analectis augetur: & sequitur prolixa historia translati Pragam hoc seculo corporis, nonnullarumque Reliquiarum Antverpiam: deinde Corollarium de Archiepiscopatus Magdeburgensis institutione, atque decessoribus ipsius Sancti, ex Ms. Chronico nostro: * Stephanus denique Episc. M. Noralæ in Suecia.

IN STATU MONASTICO.

Ad hunc referendi nonnulli ex prænominatis Episcopis, præsertim Claudius, Bonifacius Norbertus. Et hujus quidem occasione datur Corollarium 2. de * Abbatia S. Michaëlis Antverpiæ, ejusque Filiabus (ut vocant) Averbodiensi Tongerloënsi, ac Middelburgensi, ex originariis ipsorum locorum monumentis, ubi series Abbatum Chronologice pertexuntur usque modo. Ad Præmonstratensem quoque Ordinem spectant SS. Gilbertus Abbas, ejusque antea uxor Petronilla, & filia Pontia.

Ex antiquioribus institutis nominandi hic veniunt Abbates, Caprasius Lerinensis, Liffardus & Urbicius Magdunenses, Petrocus Cornubiensis, Gualterius Servilianensis, * Eneco Oniensis in Hispania: tum Monachus Cluniacensis * Morandus in Alemannia, cujus Miracula operosius collecta; Peregrinus Eremita Camaldulensis, * Francus Eremita in Aprutio.

Ex aliis recentioribus; Franciscani, * Pelingottus Urbinas, Andreas Hispellas, Pacificus Insuber. Ord. Apostolinorum nunc extincti, * Placidus Recinetensis.

Ad hanc quoque classem reduci possunt Peregrini; * Davinus, Lucæ in Etruria; Nicolaus, Trani in Apulia; * Simeon Armenus, Reclusus Treviris; cujus excellunt, Vita, Miracula & Elevatio, conjuncta cum Elevatione Vener. Popponis Archiep. ac denique * Gerardus Tinctorius, fundator Nosocomii Comensis.

Ab Orientali Ecclesia, occasione S. Dorothei Tyrii, suggeruntur nobis per modum Corollarii, quia dies proprius ignoratur, tres alii * Dorothei Monachi; Thebanus in Æypto, Archimandrita in Palæstina, & tertius cognomento Junior in Chiliocomo ad Pontum, cujus Acta dantur Græco-Latina.

IN STATU SECULARI.

Ex Regum Merciæ stirpe in Anglia, Wistanus M. & Lusitaniæ Infans Ferdinandus, pro Christiano exercitu; a Mauris circumvento, obses relictus, & carceralibus ærumnis emaciatus Fessæ in Africa, cujus Acta Secretarius ejus & socius captivitatis descripsit. Genesius Comes in Arvernia. * Artemius nobilis Romanus, cum uxore Candida, filiaque Paulina MM. Justinus Philosophus & Socii, quoram passionem descripsit Eusebius. Milites Martyres; Proculus Bononiæ, & Crescentinus Tiferni. Martyres etiam * Pergentinus & Laurentinus fratres, Aretii in Tuscia; & in eadem Volaterris * Justus & Clemens, quorum dantur Miracula & Translationes. Cerdonibus vero hic offertur Patronus * Theobaldus; miraculis clarus albæ Pompeiæ apud Insubres.

Nec inglorius in hoc Tomo manet sexus femineus. Adest enim, past plurimas sanctas Martyres nominatim relatas, & Sanctimoniales nunnullas, * Chrothildis, Chlodovei primi Regis Christiani apud Francos uxor & fidei magistra, Parisiis ad S. Genovefæ requiescens; nec procul inde, Pontisaræ, Hildeburgis, nobilissima vidua. Quibus ex veteribus accedunt, Oliva Virgo Anagniæ in Campania Romana; Saturnina V. M. apud. Atrebates in Belgio; & * Sophia Senatrix in Thracia.

NOTITIA ICONUM.

Omnium Actis ornandis & illustrandis serviunt figuræ æneæ, affabre sculptæ; in ipso quidem contextu circiter quadraginta; extra illum vero seorsim excusæ, & suis locis inserendæ dimidio in folio, figuræ novem; integro item aut etiam duplici, figuræ octo; pleræque a manu Henrici Causæi, cælo & encausto præstantis.

Hic tantus tum numerus tum splendor iconum, longe majori quam pro ullo præcedentium Tomorum impensa curatus, cum libri pretium augere coëgerit; ipsæ autem per eum sparsæ, quia sub unum aspectum non cadunt, æstimantur difficilius, levi oculo cursimque eas delibantibus; placet earumdem hic reddere distinctiorem rationem, indicato cujusque argumento & loco.

Frons ipsa libri repræsentat Societatem Jesu, Ingenio Studioque stipatam, quæ ex collectis undique Sanctorum Actis; voranti omnia Tempori subtractis, compositum veluti thymiama suaveolens in hoc voluminoso opere offert Romanæ Ecclesiæ, ad veri falsique discrimen arbitræ confidenti, atque de singulis in æquitate & veritate judicaturæ; dum interim pio eruditoque molimini subvertendo nequidquam allaborat Tempus, Ignorantia, Barbarie & Invidia juvantibus. Proxime sequitur Augustissimi & Invictissimi Cæsaris Leopoldi, Perduellium Turcarumque domitoris effigies, dignati Actis Junii Patronus inscribi. Ex ordine porro, medio in folio, succedunt.

Pag. 458 Monumenta Fuldensia, ad Acta S. Bonifacii illustranda, cum antiqua hujus effigie, Regumque Caroli atque Carolomanni, filiorum Pippini; tum forma veteris apud Fuldam Cuculæ ac Scapularis, & Civitatis Monasteriique Sigilla, ac basilicæ Bonifacianæ simulacrum &c.

Pag. 507 Ferdinandi Paderborn. ac Monaster. Episcopi effigies, præfixa, Actis S. Meinwerci, viventis cura illustratis, & memoriæ demortui inscriptis.

Pag. 561 S. Ferdinandi, Lusitaniæ Infantis, apud Mauros captivi statua, ut stat in altari; circumeuntibus ex veteri impresso tabellis novem, passionis illius seriem exprimentibus.

Pag. 778 Mausoleum, sancto quidem Hermagoræ, primo Episcopo Aquileiensium, Utinum transferendo, æ Bertrando Patriarcha præparatum sec. 14: sed cui ipsummet, pro justitia cæsum, intulerunt Utinenses, integro etiamnum corpore; quale hic sub ara cernitur, exemptum arcæ, cui alias inclusum servatur.

Pag. 887 Sacellum ferreum clathrati operis, magnifice coronatum, in ecclesia Strahoviensi Ord. Præmonstrat. Pragæ; erectum ossibus S. Norberti.

Pag. 889 Ipsius Sacelli Ara interior, ut ibidem exstat; cum forma argenteæ apud Antverpienses arcæ prægrandis, cui Reliquiæ illius aliquæ includuntur.

Pag. 943 Specimina Romanarum Antiquitatum, ad S. Michaelis Antverpiæ refossarum an. 1610. Et hæc quidem in dimidio ad libri mensuram folio; in integro eoque grandiori exprimuntur sequentia.

Pag. 939 Abbatia S. Michaëlis Antverpiæ, prima a S. Norberto suscepta in Belgio, qualis hodie cernitur, cum suburbana Domo in Berschot.

Pag. 446 Ecclesiæ S. Michaëlis conspectus interior.

Pag. 447 Ornatissimi ibidem Refectorii tria larera, Pictoris Quellini opus eximium.

Pag. 456 Abbatia Averbodiensis, Michaëliticæ primogenita.

Pag. 966 Abbatia Tongerloënsis, ejusdem Michaeliticæ secundogenita, cum Collegio S. Norberti Romæ, inde nato.

Et hæc quidem tabulæ seorsim impressæ libroque insertæ sua se magnitudine facilius produnt; non item quæ intra contextum ipsum magnitudine varia, numquam tamē integram fere paginam implentes, sic invenientur.

Pag. 19 S. Justini Philosophi & Martyris disputantis effigies palliata, ex veteri membrana.

Pag. 51 Arca vetus Statiæ Marcellæ, in agro Bononiensi reperta, Proculæ ibidem gentis monumentum

Pag. 59 S. Crescentiani Mart. Crux, quam circumtulisse prædicabundus putatur.

Pag. 60 Costa, credita immanis esse draconis, ab ipso Sancto (ut fertur) cæsi.

Pag. 81 Arcæ & altare sanctorum Proculi Episcopi & Proculi Martyris Bononiæ.

Pag. 99 Ecclesia S. Symeonis, ex veteri apud Treviros Capitolio formata.

Pag. 237 Effigies B. Nicolai Peregrini, apud Tranum in Calabria, ex veteri pictura.

Pag. 293 S. Chrotildis, Reginæ Franciæ ad S. Genovefæ Parisiis, arca argentea.

Pag. 335 S. Davini Peregrini Lucæ incorruptum corpus.

Ibidem, ejusdem commentitius & quasi Episcopalis habitus, comparatus vestitui Patriarchæ CP.

Pag, 340 Frontispicium Vitæ S. Morandi, ex Bibliotheca Cæsarea Viennæ.

Pag. 418 Benedictinorum Casinensium habitus antiquus, ex veteri membrana.

Pag. 510 Tumba S. Meinwerci, Episcopi Paderbornensis.

Pag. 557 B. Bartholomæi Ord. Apostolinorum effigies, ex veteri pictura.

Pag. 558 B. Placidi Recinetensis, Ordinis ejusdem, corpus incorruptum.

Pag. 562 S. Infantis Ferdinandi, in Mauros tendentis, effigies ex Vasconcellio.

Pag. 767 B. Gerardi Modoëtiensis Mausoleum.

Pag. 768 Ejusdem, ex veteri pictura, effigies.

Pag. 783 B. Bertrandi Patriarchæ Aquileien. & Mart. effigies ad vivum.

Pag. 804 Reverendiss. D. Joannis Chrysostomi Teniers Abb. Præmonstrat. Antverpiæ ad S. Michaëlis insignia, præfixa dedicatis eidem Actis S. Norberti.

Pag. 809 Insignia S. Norberti, symbolice adornata.

Pag. 885 Sparsilis Nummus S. Norberti, in translatione corporis Pragam.

Pag. 937 Nummus Eucharisticus; Tertiariis Præmonstratensibus ad S. Michaëlis consepeliri solitus.

Pag. 939 Abbatiæ S. Michaëlis, ex variis partibus, antiqui prospectus.

Pag. 941 Murorum Antverpiensium ad S. Michaëlis vetus & nova facies supra Schaldim.

Pag. 944 Isabellæ Borboniæ, Burgundiæ Ducissæ, tumulus ad S. Michaëlis.

Pag. 945 D. Antonii de Oignies Equitis tumulus ibidem antiquus.

Pag. 946 Abrahami Ortelii Geographi effigies, ex ejus ibidem cœnotaphio.

Pag. 948 Sigillum Frederici Imper. ex autographæ apud Michaëlitas Charta.

Ibid. Walteri Abbatis VI Epitaphium, aptatum postea cuidam Willielmo Verstegen, sec. 16 ecclesiæ ejusdem Vicario.

Pag. 954 Arcus triumphalis, ad portam Abbatiæ præstructus, ingrediente illuc Philippo II Belgarum Principe.

Pag. 958 Alius, Principi Cardinali Ferdinando, Belgii Gubernatori, ibidem erectus.

Pag. 959 Refugium Bruxellense Abbatum S. Michaëlis.

Pag. 963 Averbodiensis Abbatiæ ecclesia vetus.

Pag. 973 Sigillum vetus Abbatum S. Michaëlis, cum Sigillo Synodi Basileensis, ex Middelburgensibus chartis originariis.

Pag. 980 Abbatiæ Middelburgensis prospectus ichnographicus.

Pag. 981 Ejusdem, nunc in Curiam Zelandicam commutatæ, facies anterior.

Pag. 984 Effigies S. Norberti, in veteri habitu sui Ordinis, quoad formam, un de Prædicatorum Ordo suum sumpsit.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS IESU FLANDRO BELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Iunii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere & vendere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Thyrso Gonzales, concedo Henrico Thieullier, Typographo & Bibliopolæ Antverpiensi, facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum primum de Actis Sanctorum Junii, collectis, digestis, & illustratis per Godefridum Henschenium p.m. Danielem Papebrochium, Franciscum Baertium, & Conradum Janningum, Societatis nostra Presbb. & Theologos. Istam autem facultatem, una cum Privilegio Cæsareo, meæ dispositioni commisso, tali conditione indulgeo, ut præd. Henricus Thieullier teneatur ea se usum probare intra tres proximos ab harum data menses, eademque ad unam solam impressionem vi harum utatur; sic ut pro iteranda impressione, novo meo vel successorum meorum consensu opus sit. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi, Mechliniæ die decima Martii 1695.

IGNATIUS DIERTINS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Carolvs, Dei gratia Hispaniarum Indiarumque Rex, Dux Burgundiæ, Brabantiæ &c. Serenissimus Belgarum Princeps, Diplomate suo sanxit, ne quis citra voluntatem P. Danielis Papebrochii e Societate Jesv, ullo modo imprimat vel aliunde invehat ac venum exponat per proximum decennium Acta Sanctorvm: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur: sicut latius patet in litteris datis Bruxellæ XIII Februarii MDCXCII.

Signat������������LOYENS.

Et ego Daniel Papebrochius, Societatis Jesv, Henrico Thieullier, Typographo & Bibliopolæ Antverpiensi, permitto, ut, pro una dumtaxat vice, imprimat tomum primum de Actis Sanctorum Junii. Datum Antverpiæ anno MDCXCIII, XIX Octobris.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus primus de Actis Sanctorum Iunii a Patribus Godefrido Henschenio, Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, Conrado Janningo, Societatis Iesu Sacerdotibus, erudite conscriptus, cum adjuncta Apologia, utiliter in lucem dabitur. Ita censeo Antverpiæ 1695 die 23 Martii.

ANTONIUS HOEFSLACH
Eccl. Cathed. Can. Grad. Librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod ante prægressos quinque menses identidem sumus protestati, nos in hoc de Actis Sanctorum opere servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque nostris aliorumve huc referendis Commentariis aliud pondus tribui, quam est historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ante hunc primum Tomum Junii denuo protestamur.

CONRADI JANNINGI PRO ACTIS SANCTORUM HACTENUS EDITIS OPUSCULA APOLOGETICA, REPOSITA ANTIRRHETICIS
Adm. R. P. Sebastiani a S. Paulo Provinciali Carmeli Flandrobelgici.
ÆQUO LECTORI AUCTOR.

AUCTORE C. J.

Tempus tacendi & tempus loquendi esse monet divinus Ecclesiastes. Importuna Amicorum loquendi licentia, dictis scriptisque P. Danielem Papebrochium imprimis, & illustrata ab ipso Sanctorum Acta dudum exagitavit: quam opportuno per annos propemodum viginti silentio ita toleravimus, ut priorem moniti divini partem, tacendo suo tempore, implevisse putemus; secuti tum sacræ Scripturæ & rationis ductum, suadentium ut locus iræ ac perturbatis animis quo se colligant detur; [Tacuimus hortatu Eruditorum,] tum virorum prudentium ac litteratorum consilium, adhortatorum nos identidem per litteras suas, ut ne propter objectos verborum aculeos sparsasque libellorum spinas deflecteremus a cœpto bene itinere; aut etiam aureis, instar Atalantæ pomis, nedum Pomis discordiæ colligendis, retardaremur a cursu.

[2] Ita adhortati sunt (ut e plurimis, quorum litteræ penes me sunt, duos producam) viri clarissimi, Antonius de Wion, Dominus d'Herouval; & Carolus du Fresne, Dominus du Cange; quorum sola nomina protulisse, attentionem sibi apud eruditos Lectores conciliasse est. Illorum primus, litteris Lutetiæ Parisiorum anno MDCLXXXIII die XVIII Martii datis, postquam epistolam non ita pridem sibi familiariter inscriptam Gallice a Domino du Cange (de qua mox) Celsissimi Principis Ernesti Lantgravii cura latine versam sibique submissam acceperat; inter alia duriuscula, [præsertim Herovallii,] ægris auribus displicitura, & propterea hic prætermissa, in hunc modum scribit, alloquens P. Papebrochium, de aculeatis Amicorum libellis: Quemadmodum huc usque mundussingulariter approbavit vestrum scribendi & sine fuco atque animi præoccupatione veritatem dicendi modum; ita non minori vobis laudi vertet, si contempseritis ejusmodi invectivas, [scripta adversariorū contemnenda suadentis;] quæ provenire nequeunt nisi a zelo male ordinato, & inscitia historica eorum, qui talia scribunt… Gravis animi dolor caperet omnes, studia litterarum amantes; si Paternitas vestra quantulamvis partem temporis, quod alibi tam utiliter collocatis, impenderet respondendo scribendoque de argumento, tam parum dubio inter Eruditos, & nullius operæ pretii.

[3] Alter prædictorum virorum eadem super re sensum suum declaraverat familiariter amico suo Domino d'Herouval præmisso, [& Cangii, qui per epistolam deinde impressam, reprehendit] per litteras anno MDCLXXXII, IV Septembris datas Parisiis: quas hic amicis quoque suis quibusdam communicavit; qui & judicaverunt continuo, luce dignas esse: Prodierunt certe, nescio quo editore; lingua ut scriptæ erant Gallica, & initio anni sequentis etiam recusæ fuerunt Antverpiæ, cum Approbatione Ordinarii Censoris Domini A. Hoefslagh, ita testantis die XIII Februarii MDCLXXXIII: Epistola hæc; non minus discreta, quam fortis ad occurrendum consequentiis scandalosis, utiliter reimprimetur. Publicata exinde Epistola, sic placuit viris ingenuis, ut mox latinam fecerint non tantum in Belgio, sed etiam in Germania loco non uno: nec alienum putaverit a persona sua, eo curam & operam conferre Celsissimus Princeps de quo supra. Ejusdem Epistolæ, pro ut pridem edita fuit, partem hic potiorem accipe: putabis eo fine publicatam ab editoribus suis fuisse, ut arctius nos astringerent ad silendum, ipsi quodammodo facti Apologistæ nostri. Sic incipit:

[4] Mi Domine, Antoni. Quod nova & curiosa omnia, quæ ad manus tuas perveniunt, mihi communices, [Libellos acerbitate plenos:] plurimum tibi debeo. Legi, quæ mihi misisti latina carmina Patris Iagher Benedictini ad S. Lambertum in Styria, de controversia inter PP. Carmelitas & P. Papebrochium, deque nonnullis observationibus, quas hic de illorum opinionibus, de Ordinis sui origine & antiquitate mundo hactenus obtrusis, concinnavit. [iisque negat respondendum] Moti exinde vehementer PP. Carmelitæ libellos publicarunt, plenos acerbitate & caritati christianæ nullatenus conformes; cum tamen suo potius exemplo ad eamdem nos excitare, vi suæ profeßionis, obstringantur; teneanturque augere potius, quam diminuere honestorum virorum existimationem. Attamen haud crediderim responsurum his P. Papebrochium; prout facturum illum quidam opinantur; neque inserturum Operibus suis Versus illos; sed neglecturum potius ejusmodi invectivas, quæ non nisi publicantibus nocere possunt: licitæ enim vindictæ speciem arbitror, inimici injurias silentio contemnere. Etenim Patres illi omnibus in scriptis suis tam prudenter hactenus egere, ut nihil nocere illorum existimationi poßit, firmius inter Doctos stabilitæ, quam ut a calumnia & obtrectatione sibi timeat.

[5] Quemadmodum vero omnia perlegi, quæ ab illishactenus in lucem edita sunt; ita testari possum, maxima eos sinceritate agere, [hortaturq; libere sententiam dicere derebus improbabilibus,] ubique protestantes nullum sibi nisi veritatis indagandæ finem propositum esse; neque fore se ad retractandum difficiles, sicubi erratum esse quis monstraverit; quod etiam pluribus in locis amplißimi Operis sui, Cardinalis Baronii exemplo, facere non dubitarunt. Enimvero extra dubium, & viris doctis per spectißimum est, neminem infallibilem esse, & in conjecturis facile errari, quæ sæpe fallunt, etsi nihil minus auctori videatur. Sane nemini vitio vertendum est, suam de retractata sententiam, edicere, modo Lectori integra sentiendi, quod placuerit, libertas relinquatur: sed qui opinionem suam gravißimis auctoritatibus, & solidis rationibus confirmat, eam, ut veritatem indubitatam, edere potest; cum nihil de suo asserat, & res tota ab adductis probationibus dependeat. Contra vero asserta quædam in scriptoribus reperire est, quæ sine crisi præteriri nequeunt; cum tam longe ab omni probabilitate absint, ut qui ea non oppugnaverit, aut ignorantiæ, aut nimiæ credulitatis argui poßit. Quæso, enim; quis credet, libros quosdam ab Hispanis aliquibus alias sat eruditis sub nomine Flavii Dexteri, Maximi & Luitprandi publicatos, vera esse illorum auctorum Opera? An succensere PP. Henschenio & Papebrochio, Principis ejusdem subditis, Hispani poterunt; quod suam ea de re sententiam, ut viri boni, cordate edixerint? Idem de libro Ioannis Hierosolymitani, ac Vita S. Angeli Martyris Carmelitani sentiendum est; quos, etsi inconcinne compositos suppositosque, P. P. Carmelitani velut certa Patriarcharum illorum Opera sustinent, eodem plane fundamento & soliditate, qua Ordinis sui originem veteri ex Testamento deducere nituntur.

[6] Consultius credo facerent, si Ioannis Phocæ testimonio crederent, qui sub Ordinis illius prima initia vixit, eaque nobis tam dilucide descripsit. Etenim illius auctoritatem nequicquam evertit, librum hunc in Hollandia impressum esse. Nam præterquā quod manuscripta Domini Allatii adhuc Romæ invenire sit; quid, quæso, Hollandorum aut Protestantium interest de origine Ordinis Carmelitani? An præviderunt illi hanc controversiam, [ut historia ecclesiastica erroribus purgetur.] ut auctorem apud se impressum falsificarent? Sane veritati potius inhærere deberent boni Patres illi, quam fabulosas origines tam remote conquirere, eodem fere modo quo Græci ac Romani in texenda Civitatum & Provinciarum suarum historiaegerunt. Historia sacra, cujus Historia de religiosis Ordinibus partem facit, purgata & defæcata esse debet ab omni fabula, ac quidquid illi simile; & cum viri docti eidem se studio applicant, haud parum de Republica merentur. Faciunt hoc Patres Antverpiani, dum in Vitis Sanctorum concinnandis tam feliciter laborantes, nihil nisi seria, solida, gravißimisque auctoritatibus firmata afferunt; neque, ut nonnulli, ridicula & sutilia intermiscent. Si qui vero sint, qui hos labores, ut & errorum suorum detectionem ægre ferant; agant prout libitum illis fuerit: habet hoc Veritas privilegium, ut mendacii nebulas suapte natura dißipet; nec adversariorum scripta vel quidquam nocere poterunt existimationi tantorum Virorum, & de litteris atque Republica tam bene meritorum.

[7] [Sic tempore tacendi servato diu,] Hactenus Dominus du Cange ad amicum suum Herovallium, qui non ex fama vulgi aut dictis aliorum hic judicat, sed ex propria visione, lectione & ingenio; testatus se nostra de Actis Sanctorum scripta legisse omnia: eaque talia esse putat, ut defendi non debeant contra libellos Amicorum acerbitate plenos; sed injurias inde illatas (si tamen ejusmodi libelli non magis Auctoribus suis noceant, quam quibus nocere volunt) per licitæ speciem vindictæ, SILENTIO contemnendas esse. Observavimus igitur, horum aliorumque suasu, tempus tacendi; & eatenus monitum, quod præmisi, divinum implevimus; impleturi mox partem moniti ejusdem alteram, [loqui etiam cœpimus ob auctoritatem P. Provincialis,] opportune loquendo, quando majoris auctoritatis scriptori, ipsi Ordinis Carmelitani in Belgio Provinciali, adm. Reverendo Patri Sebastiano a S. Paulo, lubuit, satyrica variorum libellorum scriptione damnata, aliquanto moderatiore uti stylo, & per libros, partim pro defendenda antiquitate sua, partim ad convellenda nostra Sanctorum Acta, impressos, ad Sedem Apostolicam iterato ac sæpius recurrere. Auctoritas enim atque dignitas viri (non tamen modus scriptionis) meretur responsum aliquod, non minus quam aliorum libelli contemptum.

[8] [qui edidit an. 1683 Libellum supplicem cum Synopsi,] Primus igitur liber, quem edidit anno MDCLXXXIII R. P. Sebastianus prædictus, inscribitur LIBELLUS SUPPLEX pro origine & antiquitateOrdinis Carmelitarum variisque illius historiis… Sanctißimo Domino Innocentio XI exhibitus. Præmittitur Libello SYNOPSIS, in speciem magnifica, sed nihilo solidior quam Libellus ipse, nempe ut Iudices, ad illius examen a sua Sanctitate deputandi, difficultatis nodum ac causæ substantiam mox intueri & assequi valeant. Egit tam Synopsis quam Libellus, [& illo nihil efficiente,] quantum potuit, spatio annorum decem; sed nihil peregit spatio annorum decem in rem suam suæque prætensionis apud Judices deputatos; si tamen tanti Libellum fecerit Sanctitas sua, ut Judices putaverit deputandos, aut ipsum etiam Libellum admittere dignata sit. [ut Romæ curent prohiberi Acta Sanctorum]

[9] Malum omen. Igitur alia tentandum aliquid est via. Si probanda Romæ nostra curare non possumus; improbanda, &, si Superis placet, prohibenda curemus (quamvis in Inquisitione Hispaniæ id frustra tentaverimus) ab Ecclesia sancta Sanctorum Acta, a Papebrochio illustrata; fidem Auctori sic detracturi, etiam ubi agit de rebus nostris. Hunc in finem prodit post decennium ab edito Libello supplice, eodem auctore R. P. Sebastiano a S. Paulo, secundum Provinciali, Accusatio P. Papebrochii, sive Exhibitio errorum, [edit an. 1693 Exhibitionem errorum] quos hic commiserit in scriptis suis de Actis Sanctorum; cujus libri titulum si spectes, jurabis, (ut mitissime dicam) a non Catholico profluxisse calamo; si librum ipsum, a non Historico. Accessit his ejusdem Auctoris Motivum Juris pro libro, cui titulus, Exhibitio errorum, [& Motivū Juris ejusque Appendicem:] & subinde Appendix ad Motivum illud. Tres hi posteriores, in titulo suo, offeruntur Sanctiss. Domino nostro Innocentio Papæ XII, feliciter nunc Ecclesiam moderanti, &, si vota nostra valent, in multos moderaturo annos.

[10] Monuit me tum auctoritas adm. Rev. Patris Provincialis, tum sanctitas Pontificii nominis, cui inscribuntur libri prædicti, tempus loquendi advenisse; movitque, ut quod sibi dudum indixerat silentium P. Papebrochius, ego rumperem, [quibus respondetur per aliquot nostros Libellos.] pauca quæ ad rem faciebant, modeste (ita puto, & judicare poterit Lector) illis reponens. Ad Libellum enim supplicem reposui Brevem instructionem, eamque manuscriptam solummodo, ad informandum eos, quorum intererat; quæ non nisi post decennium publici juris facta est cum altero meo scripto; edita jam Exhibitione errorum a P. Provinciali. Eamdem Instructionem & alia nonnulla his subjicio perennatura (ut ne querantur amplius RR. PP. Carmelitæ, nulla nos scripta sua dignari responsione) subjicio, inquam, his Instructionem brevem; & quidem primo loco, utpote primo R. P. Provincialis libro oppositam; subsequetur Epistola familiaris, opposita libro ejus secundo: addetur Expostulatio amica, opposita tertio: hisce autem, seorsim prius excusis, adhærescere postremo poterit Post-scriptum ad præmissa, tam nostra, quam Carmelitana scripta, ut a Brevi instructione exorsi scriptionem nostram, in Post-scripto brevi terminemus, æternum, si modo liceat, tacituri. Accipe igitur hic, Lector, Opuscula illa, pro Chronologia Patriarcharum Alexandrinorum, primo quidem Junii Tomo destinata, uti monuimus in hujus Præfatione; sed illis, quæ Apologetica sunt editorum hactenus voluminum, ac proinde hunc sibi locum vindicare videntur, locum suum cessura.

BREVIS INSTRUCTIO CIRCA LIBELLUM SUPPLICEM,
Qui Sanctissimo Domino Innocentio XI, pro origine, & antiquitate Ordinis Carmelitarum, variisque illius historiis, a S. Congregatione Rituum iterato recognitis & approbatis; nec non SS. Pontificum Bullis; adversas P. Danielem Papebrochium Soc. Jesu, eas ut commenta & imposturas explodentem; exhibitus est per Fr. Sebastianum a S. Paulo, Provincialem Provincia Flandro-belgicæ, Ordinis FF. Beatissimæ Virginis Mariæ de Monte Carmelo: quique editus dicitur, Francofurti apud viduam Zudbrodt.

AUCTORE C. J.

Etsi Veritas odium pariat apud multos, apud matrem suam tamen, Ecclesiam, dico, Romanam, parere nil nisi amorem potest illustrantibus ipsam, e tenebris in lucem protractam. Utrumque Veritatis partum, odium nempe & amorem, ipsam illustrando, [Acta Sanctorum illustrantibus odiū parit,] sibi peperit P. Daniel Papebrochius, decessorum suorum exemplo laudabiliter atque indefesso studio Sanctorum gloriam cum veritate promovens, colligendo illustrandoque ipsorum Acta, tanta cum utilitate Religionis Catholicæ, ut ipsi in Hollandia acatholici Doctores ac Prædicantes fateantur, hactenus nullum prodiisse Opus, quod continuatam in Ecclesia Catholica ad nostra usque tempora Sanctitatem, sacrarum Traditionum atque Rituum successionem, Doctrinæ per singula secula conformitatem, aliaque plura, manifestius commonstret, quam Acta Sanctorum, [apud aliquos, prolata veritas;] a P. Joanne Bollando inchoata, communi bonorum plausu excepta, singulari Summorum Pontificum favore promota; adeo ut Alexander VII eorum Auctores, tum temporis Godefridum Henschenium & Danielem Papebrochium, e Belgio in Italiam evocaverit, ac bibliothecas, tum Vaticanam, tum reliquas omnes, ipsis examinandas patere, dato ad hoc diplomate, voluerit.

[2] Inde in Belgium reversi Patres, ingenti sacrarum notitiarum thesauro divites, cœptum Opus feliciter prosecuti sunt. Cum vero ad Acta S. Bertholdi, primi Carmelitarum, ut ipsimet vocant, Prioris Generalis, die XXIX Martii illustrata, ventum esset; [apud PP. Carmelitas, silentiū prudens;] ne vel a proposito sibi veritatis studio recederent, vel indignationem PP. Carmelitarum incurrerent, tractando quæstionem de origine Ordinis; ab hac abstinendum sibi, salva veritate & amicitia prædictorum Patrum, putaverunt, Acta S. Bertholdi tantum illustrasse contenti, nulla penitus sententiæ suæ de antiquitate Ordinis facta mentione. Patet hoc legenti eadem Acta, impressa Tom. 3 Martii pag. 791. Utinam prudens hoc atque innocens de antiquitate Ordinis silentium (quid enim silentio innocentius prudentiusque, ubi loqui quod sentis, prævides displiciturum offensurumque?) omnibus æque ac plurimis e PP. Carmelitis probatum fuisset! Uni præcipue P. Francisco Bonæ-spei displicuit, qui proinde arrepto calamo librum composuit sub hoc titulo, Historico-Theologicum Carmeli Armamentarium; ubi per triginta & amplius paginas, contra PP. Henschenium & Papebrochium nominatim agens, [cujus rationem reddi, publice poscenti P. Bonæspei] ipsorum silentium, quod dixi, acriter perstringit; ejusque rationem publice reddi, prolixe exposcit. Neque hæc mihi ita asserenti credi velim: Armamentarium ipsum pro me, quæ asserui, probabit.

[3] Ita per scriptum publicum provocati Patres prædicti, & sua, & Operis sui interesse putaverunt, [satisfit a nostris.] publico similiter scripto satisfieri provocanti: adeoque Tom. I Aprilis a pag. 769, ad Vitam S. Alberti, rationes silentii sui exponunt. Verum prius quam rationes istæ typis ederentur, subodorati PP. Carmelitæ, illas expectatione sua solidiores esse; provocationis suæ consilium damnarunt; omnemque continuo moverunt lapidem, tum per se, tum per ipsum Societatis Jesu Præpositum Generalem, [damnantibus mox Carmelitis controversiæ auctoribus, expostulationem suam.] ut earum editionem impedirent; obtinueruntque re ipsa illum in finem epistolam a dicto Generali P. Oliva, quam & impresserunt Libello suo supplice, de quo agimus, pag. 10. Sed uti nunc in hoc Libello, ita tunc apud P. Olivam callide tacuerunt de Armamentario & expostulatione, publicæ luci a se datis; quæ cum P. Generalis ex suorum informatione postea cognovit, ægre ferre non potuit, responsionem paratam publice postulanti reddi. Porro quæcumque in prædicto Libello supplice, pro pace conservanda a PP. Carmelitis gesta, speciose dicuntur, post violatam ex parte illorum pacem per editionem Armamentarii gesta esse, observandum studiose est. Iterum dico, stodiose observandum esse, Armamentarium Carmelitanum P. Francisci Bonæspei, publice provocantis atque obtestantis P. Papebrochium, ut suam de antiquitate Carmelitani Ordinis sententiam ferret, multo prius fuisse editum, quam ipse illius mentionem vel verbo fecerit. Patebit id utriusque scripta inspicienti. Atque hoc modo abunde refutatum est, quidquid in Libello supplice ejusque Synopsi, objicitur non recte P. Pabrochio, quasi primum ipse offensionis posuerit lapidem.

[4] Circa reliquum porro Libellum, etsi nihil quidquam contineat, quod non pridem aut refutatum, [Libellus supplex nihil argumenti novi habens,] aut gratis asseri monstratum, aut scriptis supposititiis atque apocryphis niti ostensum sit; notanda nihilominus nonnulla veniunt. Ac primo quidem, quod variis locis reus agatur Papebrochius læsæ Majestatis Pontificiæ, propterea quod Bullis aliquibus minorem, quam par sit, reverentiam deferat: scilicet iis Bullis, quas pridem Tom. I Aprilis pag. 791, a num. 101, demonstravit apocryphas esse, nec ab ullo unquam Pontifice datas. Quasi vero Ecclesiæ sanctitas auctoritasque sine figmentis salva esse non possit.

[5] [probat Ordinem ab ipso Enoch institutum esse.] Non item, quod a num. 23 auctoritate Pontificia canonizatam antiquiratem suam velit Libelli Auctor: sed vereor ne eadem auctoritate antiquiorem faciat Ordinem, quam ipse velit, ac nomen Fundatoris ab Elia ad Enochum transferre cogatur. Nam numero suo 25 ex Julii II Bulla, qua priores omnes confirmari ait, hæc ipsa verba pro se adfert, scilicet, Carmelitas Sanctorum Prophetarum Eliæ, Elisei, & Enoch … succeßionem hereditariam tenere. Ex quibus si quid pro antiquitate ac veri nominis Institutore probetur; non solum probatur, Eliam atque Eliseum (ut volunt Carmelitæ) sed Enochum quoque (quod tamen nolunt illi) & quidem primarium, utpote tempore priorem, veros Ordinis Carmelitani Institutores esse.

[6] Tertiüm noto, nimis indulgenter præsumere Auctorem Libelli, [Officia Eccl. nil evincunt pro antiquitate,] ad evincendam antiquitatem prætensam, satis esse, quod illius mentio fiat in Officiis Ecclesiasticis, per sacram Congregationem Rituum aut permissis aut approbatis. Fateor, ex ejusmodi approbatione historiis auctoritatem accedere, neque ullus id negaverit Catholicus: at vero accedere talem, ut falsum subesse non possit historiis, sub approbatione tali legi permissis; aut ut viri eruditi prohibeantur circa illas disputare, ab iisque ratione bona nixi dissentire, ne ipsa quidem sacra Congregatio prætendit. Patitur enim de facto quæstionem agitari de S. Dionysio Parisiensium Patrono, an scilicet idem sit (quod Breviarium Romanum manifeste asserit ad diem IX Octobris) cum Areopagita, an vero diversus: item, an a S. Clemente seculo primo missus sit in Galliam; an tempore Decii seculo tertio. Patitur similiter de historia S. Marthæ, ad XXIX Julii relata, disputari. Patitur etiam (ut plura missa faciam) contra adventum S. Jacobi in Hispaniam, [nec disputari de ea vetant:] ad XXV Julii a se assertum, rationibus pugnari. Patitur denique, ab ipsis PP. Carmelitis in controversiam vocari, an S. Dionysius Papa Confessor, qui seculo tertio Ecclesiæ præsedit, Carmelita, ut ajunt; Martyr fuerit nec ne. Patitur, inquam, Ecclesia de historiis illis dubitari disputarique, tametsi in Breviario aut Martyrologio Romano legantur, atque inde non unius tantum Religiosi Ordinis, sed quasi totius Ecclesiæ traditio fieri videantur; neque injuriosum sibi putat, si quis oppositam assertioni suæ in historiis Breviarii sententiam teneat. Quomodo igitur Ecclesia non patietur similiter quæstionem institui de historiis, in privato alicujus Ordinis Breviario contentis, aut ex speciali S. Congregationis favore recitari permissis?

[7] Quomodo item injurius censeri possit cuipiam Ordini, [multo minus id faciunt Officia Ordinū privata,] qui ab illius Breviario ac traditione particulari, nixus ratione bona & auctoritate Historicorum alicujus notæ pæne omnium, recedat? Sed neque ipsi PP. Carmelitæ præcipui, in hoc consentiunt Auctori Libelli supplicis: siquidem ea super re apud S. Congregationem mota difficultate ab Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Auberto vanden Eeden, Antverpiensium Episcopo; responderunt PP. Carmelitæ Romani utriusque Ordinis, & quidem ipsi Reverendissimi Generales; Nihil se auctoritatis prætendere Officiis suis inesse, præ aliis continentibus historias antiquas, de quibus exacta certaque haberi modo notitia non potest; ut videre est tom. 2 Maji pag. 716 a num. 29. Sed neque parem inesse auctoritatem Officiis Regularium privatis, circa historias antiquas, recentissime compositis, & a S. Congregatione pure permissis, atque inest Officiis Ecclesiæ universalis, ab omni memoria legi solitis, & speciali approbatione confirmatis, ex dictis supra manifestum est.

[8] Quartum denique noto, in Libello supplice num. 53 undequaque congeri auctoritates Scriptorum, [aut Theologi, fidem historic amhic supponentes, non examinantes;] partim antiquiorum, partim recentiorum duodecimo seculo. Et antiquiores quidem non nisi duo vel tres citantur, iidemque fidei aut suspectæ, aut omnino nullius esse convincuntur, tom. I Aprilis pag. 760 a num. 50. Recentiores vero, præsertim cum plerique hujus aut præcedentis seculi sint, neque ex professo ac studio proprio, sed unius fere Abulensis fide antiquitatem prȩtensam obiter attingant, parum morari debent ex coævis auctoribus studio singulari illam examinantes, & appensis diligenter in utramque partem rationibus, tandem mature sententiam suam proferentes. Sed neque obtinent auctoritates pleræque id quod prætenditur, neque evincunt quidquam amplius quam P. Papebrochius ultro concedit. Vide enim sis Libellum a num. 69, ubi auctoritates Cornelii a Lapide, Francisci Suarez, aliorumque afferuntur; comperies Auctores præcipuos passim uti particulis similitudinis, dicendo, Eliam tamquam Patronum atque Institutorem esse Carmelitarum; Carmelitas quasi posteros Eliæ esse; item, quasi hereditariam successionem in Monte Carmelo tenere.

[9] [nec aliud asserentes, quam Papebrochius ultro concedat,] Nihil autem horum negat P. Papebrochius: quin imo docet, quomodo PP. Carmelitæ Prophetam Eliam appellare possint Ducem, Patrem, Auctorem, & (si ita volunt) Institutorem suum; hoc nimirum sensu, quod per revelationem Prophetæ & jussu ejusdem (quod hactenus fere ignotum, S. Bertholdo primo Priori accidisse, ex comtemporaneo Scriptore, tunc Carmelum invisente, ostenditur) Ordo Carmelitanus initium sumpserit; quemadmodum Ordo Servorum S. Mariæ, ob similem revelationem, illam nuncupat Fundatricem suam. Concedit igitur isthæc ultro Papebrochius, & eatenus optime meretur de Ordine Carmelitano, quod solidum ipsi principium assignet retinendi adeo amatum, Eliæ ut Institutoris, titulum: [docens, quomodo Elias institutor haberi possit,] unum interea deprecans, ut ne rem incredibilem, & Acta Sanctorum scribenti maxime importunam, cogatur admittere; videlicet, Ordinem religiosum a Christo nato duodecim fere seculis extitisse, & toto illo tempore nulli cuipiam Scriptorum distincte innotuisse; eumdem continuatam sine interruptione, a temporibus Eliæ ad duodecimum usque Christi seculum, successionem tenere; & id auctoribus aut domesticis traditionibus, utrisque seculo duodecimo multo junioribus, credi debere. Inde enim fieret, ut pariter cogeretur Papebrochius in Actis Sanctorum adscribere eidem Ordini, quotquot fere Palæstina aliæque regiones vicinæ incolas habuere sanctos, puta SS. Hilariones, Serapiones, Spiridiones; Item SS. Basilios, Gregorios Nazianzenos, Cyrillos Alexandrinos; sed & Joannem Bapt. & ipsam Beatiss. V. Mariam. Hi enim omnes, præter innumeros alios, nominatim a PP. Carmelitis inter suos annumerantur, nonnulliq; etiam variis in locis habitu Ordinis donantur, contra præceptū Urbani VIII.

[10] [& quatenus de antiquitate Ordinis dubitet,] Porro Papebrochium, sensu prædicto, concedere Eliam PP. Carmelitis, patet tum alibi, tum ex tom. 2 Maji pag. 710 num. 9. Quousque autem se extendat ipsius impugnatio, melius intelligi non potest, quam ex verbis impugnantis, quibus ibidem pag. 713 num. 18 ita loquitur: Denique aliud nihil concludam, quam prætensas Carmelitani Ordinis antiquitates ejusmodi esse, ut de iis poßit non imprudenter dubitari; atque ipsos dubitantes nullam facere injuriam Ordini, sive cum de illis agere subterfugiunt, majoris boni respectu; sive cum loqui coacti, tandem ingenue confitentur, quid sentiant: quorum primum in Martio, secundum fecimus in Aprili.

[11] Denique sine annotatione prætermittere nequeo, quod Auctor Libelli, [nullo Pontificis jussu prohibitus de illa scribere,] in ipso supplicationis exordio, non minus asseveranter de P. Papeprochio, & quidem primo loco, quam deinde de Patribus sui Ordinis pronuntiet, interdictum tam illi quam istis a Sanctitate sua ulteriori circa rem controversam scriptione: quod de suis quidem certo scire potuit; de illo, nimis temere, ne dicam injuriose, affirmavit. Demus tamen ita esse: profecto si istiusmodi modi interdictum respectu P. Papebrochii re ipsa factum fuisset, non potuisset severius sibi ipse imperasse silentium, quam tenuit hactenus; & constanter deinceps tenere animum obsirmavit, nihil importunis quibusvis adversæ partis libellis, [sed sponte sua silens.] ad respondendum identidem provocantibus, a proposito dimovendus; utpote existimans, hactenus allata a se argumenta, ad elucidandam quæstionis propositæ veritatem, satis esse veritatis amantibus; nulla satis umquam fore aliter affectis. Utinam eadem mens religiosissimis ceteroquin Patribus Carmelitis etiam post interdictum fuisset, nullumque scriptum eorum, seu proprio seu alieno nomine editum monstrari posset! Utinam & modo foret!

EPISTOLA FAMILIARIS
Ad Rev. Adm. P. Sebastianum a S. Paulo, Provincialem Provinciæ Flandrobelgicæ Ord. FF. Beatiss. Virg. Mariæ de Monte Carmelo, olim Sacræ Theologiæ Professorem Lovanii; circa librum ejus, qui inscribitur;

AUCTORE C. J.

EXHIBITIO ERRORUM,

Quos P. Daniel Papebrochius S. I. commisit contra Christi Domini paupertatem, ætatem &c: Summorum Pontificum Acta & Gesta, Bullas, Brevia & Decreta; Concilia, S. Scripturam, Ecclesiæ Capitis Primatum & Unitatem; S. R. E. Cardinaliumdignitatem & auctoritatem; Sanctos ipsos; eorum cultum, reliquias, acta,scripta; Indulgentiarum antiquitatem; Historias sacras, Breviaria, Missalia, Martyrologia, Kalendaria; receptasque in Ecclesia traditiones ac revelationes; nec non alia quævis antiqua monumenta Regnorum, Regionum, Civitatum, ac omnium fere Ordinum; idque non nisi ex meris conjecturis, argutiis negativis, insolentibus censuris, satyris ac sarcasmis; cum Ethnicis, Hæresiarchis, Hæreticis, aliisque Auctoribus ab Ecclesia damnatis; anno MDCXCIII oblata S. D. N. Innocentio XII.

ADM. REVERENDE PATER, PAX CHRISTI.

Vidimus librum Paternitatis vestræ adm. Reverendæ, cujus titulus incipit, [Tria præcipue agit Exhibitio errorum,] Exhibitio errorum. Reliquus hic iterari refugit, ne Auctori suo, pro religiosa modestia, qua subditis prælucere Provincialis debet, ruborem denuo injiciat. Liber ipse duo potissimum tractare videtur; alterum, ut stabiliat summam antiquitatem sacri Ordinis sui; quod opto fieri posse: alterum, ut ad stabiliendam antiquitatem illam, convellat Acta Sanctorum; quod Sanctorum Cultores improbare debent omnes, & desperatæ causæ vestræ indicium esse censent. Non enim sunt facienda mala, ut eveniant quæ putatis bona. Tertium quoque addi posset; stylus, commoti animi index; epitheta, æquis auribus gravia; termini, invidiam concitare nati; sententiæ partis alterius truncatæ, pro integris passim venditæ; tituli, plura promittentes, quam demonstrent; suppositiones, non fundatæ, & numquam probatæ, nec facile probandæ; Censores, qui partem inauditam, nec lectis ejus scriptis, condemnant, minus æqui; & alia ejusmodi plura. Sed bona causa talibus adminiculis nulla indiget.

[2] Ad primum nihil attinet respondere, præter dicta pridem suis locis, [cui respondemus quatenus lacerat Acta Sanctorum,] Patern. vestræ non ignota, & hactenus sibi constantia. Tertium, commiseratione potius, quam responsione dignum est. Secundum considerari potest. Sed cum in illo jam Patern. vestra non tam exagitet P. Papebrochium, quam laceret (si Superis placet) ipsa Sanctorum Acta, a populo Christiano utiliter legi solita; ab historiæ ecclesiasticæ peritis ample probata; a Præsulibus, Episcopis, Cardinalibus, summis Pontificibus varie promota; ab omnibus denique, non livido oculo illa legentibus, passim laudata; cum, inquam, Patern. vestra ita tractet indigne Acta Sanctorum; nihil miretur, quod nunc silentium rumpamus; non jam causam privatam nostram & scripta de origine Ordinis vestri, sed causam Ecclesiæ & Sanctorum omnium publicam defensuri.

[3] [parati mutare quod erratū est,] Quamquam ne hanc quidem mihi defendendam sumere velim, illo quo vobis placeret modo; conscribendo librum, & respondendo ad singulos paragraphos vestros: sed, monendo Lectorem, ut cum pervolverit librum vestrum, citata ibi ex Actis Sanctorum loca ipse per se dignetur inspicere, legens præmissa & subjuncta. Hanc ego refutationem libri existimo sufficere & optimam fore. Quod si minus recte nos passim accusari viderit idem Lector, innocentiæ plaudere; si quid erratum notaverit, benigne nobis indicare dignabitur. Id enim palam esse eruditis omnibus cupio, paratos fore nos, quicumque indicati fuerint errores, cum gratitudine animi corrigere, exemplo decessorum nostrorum, qui id præstiterunt, in ætate S. Francisci de Paula, in Officio sanctissimi Sacramenti, in aliis.

[4] Questi fuerant RR. PP. Minimi, prægrandem sancti Patriarchæ sui ætatem, [uti alibi fecimus] non recte a nobis imminutam esse. Questi item RR. PP. Prædicatores, male negatum a nobis Divo Thomæ auctori totum Officium prædictum. Utrique productis rationibus ostenderunt querelarum suarum verosimilem æquitatem; & continuo obtinuerunt correctionem nostram, mutatis quæ mutanda erant. Et ecce cessarunt ipsorum querelæ; successit gaudium nostrum ex elucidata magis veritate; perstitit religiosa pax, amor, concordia. Utinam similiter RR. PP. Carmelitæ rationibus non vanis, aut male suppositis argumentis, probent vera esse, quæ esse cupiunt; nos similiter prompti sumus futuri ad subscribendum veritati monstratæ.

[6] Videri etiam potest Protestatio iterata tomo 6 Maji præfixa, ubi adm. Rev. D. Claudio Castellano, Canonico Parisiensi, obstrictos nos esse fatemur; & Papebrochius, tamquam singulariter merito de se & Actis Sanctorum, eidem inscribit, grati animi causa, [tum gratitudine animi.] amplam Dedicationem, Paralipomenis ad Conatum in Catalogos Romanorum Pontificum præfixam, quod inter legendum Acta Sanctorum notare errores, nobisque indicare dignatus fuerit. Si eumdem scopum inter legendum Acta habuit Patern. vestra, quem iste; & si veritatis illustrandæ studio collegit operose tam multa in libro suo, gratias eatenus agimus: sed aliud etiam beneficium addi rogamus, ut Patern. vestra (neque enim ipsamet crediderit, omnia, illic a se congesta, errores esse) errores veros maturo examine e libro suo excerpere, & scriptos aut typis seorsim editos communicare nobiscum dignetur. Quo facto, majori nos beneficio affectos putabimus; quia magno labori, lectione libri vestri perdendo, parcituri simus, sanctiore studio utilius occupati.

[6] [Reprehenduntur in nobis a Carmelitis] Quod si animus mihi foret contentionis cupidus, deberem exemplo Patern. vestræ scrutari atque invidiose explicare librum vestrum, uti explicantur a vobis Acta Sanctorum: ausim spondere futurum (ita me Sancti juvent) ut plura proferam e libro vestro reprehensione digna, quam ex Actis vos produxistis. Atque illud imprimis ubique in vobis reprehendam; quod temere ipsi reprehendatis, quæ passim reprehendenda non sunt, judicio Eruditorum. Vin' pauca, quæ paucis dici & facile intelligi possunt, hic notem? Arguimur docere, Constantinum Magnum, non a S. Silvestro Papa Romæ, sed ab alio Nicomediæ sub vitæ finem salutari fonte lavatum esse: non credere pari firmitate, Euangelistam Lucam fuisse Pictorem, ac, fuisse Medicum: non admittere imagines omnes, quæ variis locis honorantur, & a S. Luca pictæ feruntur, revera tales esse: repudiare historiam Inventionis sanctæ Crucis; Acta S. Silvestri Papæ; Bullas, quibusdam Pontificibus affictas; librum Joannis Hierosolymitani, de institutione Monachorum ad Caprasium; Epistolam, sub nomine S. Cyrilli, tertii in Carmelo Prioris, sese commendantem; Vitam S. Angeli Carmelitæ, ab itinerum ejus individuo socio, ut volunt, compositam; & sexcenta ejusmodi.

[7] Magnum crimen, & ante hunc diem ab historicæ rudibus inauditum! Næ ego vices doleo Patern. vestræ, quod tam inconsiderate famam suam ludibrio exponat, vel ipsis in historia ecclesiastica tironibus, cum talia arguit ac reprehendit in Papebrochio, quæ Eruditi passim amplectuntur; [quæ; passim laudantur ab Eruditis:] ita persuasi auctoritate veterum & elucidatione recentiorum. Vere, non una nocte aut subita metamorphosi Theologus bonus, bonus evadit Historicus. Si antiquos legisset auctores Patern. vestra, si legisset recentes, oculorum animique acie in veritatem intenta; non verteret Papebrochio crimini, quod laudi potius vertendum est.

[8] [quale est, baptismus Constantino collatus sub finem vitæ;] Primo loco arguitur, quod Constantinum Magnum sub finem vitæ, non a S. Silvestro baptizatum, dicat. Non gratis id dicit Papebrochius, secutus auctores probatissimos, coævos Constantino atque ad ætatem ejus proxime accedentes. Hos producere (tametsi longior futurus sum, quam vellem) in gratiam Patern. vestræ lubet, ut hic eos legat; sine confusione tamen sui, si possit. Exemplo ex uno de reliquis judicabit Lector.

[9] Primus, & coævus Constantino, & gestorum ejus scientissimus, [uti constat ex Eusebio,] prodit Eusebius Pamphili, Cæsareæ in Palæstina Episcopus, describens accuratissime extremum ejus morbum, iter, baptismi desiderium, baptismum ipsum, testamentum, obitum; quæ legi possunt libro ejus quarto de Vita Constant. cap. 61 & seqq. Et de baptismo quidem scribit, quod in suburbano Nicomediæ convocatis Episcopis infirmus Imperator, desiderium suum baptisma suscipiendi declaraverit; ab iisque solenni ritu divinis ceremoniis peractis, sacrorum mysteriorum particeps factus sit. Et postquam omnia rite impleta sunt, candidis ac regiis vestibus, lucis instar radiantibus, est amictus; & candidißimo in lecto recubuit, nec purpuram contingere amplius voluit. Non potuit Eusebius, qui historiam hanc scripsit sub Constantio Constantini filio & successore, non scire, quid patre ejus factum fuerit, præsertim in re tanti momenti & tam solenniter acta: nec præsumi potest ausus fuisse mentiri, a toto mundo mox redarguendus.

[10] [Synodo Ariminensi,] Anno ab obitu Constantini vicesimo secundo coacta fuit Synodus Ariminensis, in qua, præter Arianos, interfuerunt Episcopi plures quam trecenti Catholici; qui omnes, in Epistola sua Synodica ad Constantium Imp. extante apud Athanasium græce, dicunt, Ἐπειδὴ Κονσταντῖνος, ὡς ἐξ ἀνθρώπων ἐγένετο βαπτισθεὶςConstantino, post baptismum susceptum, vita functo.

[11] Eamdem sententiam Athanasius, dum Epistolam Synodicam operibus suis inserit ac approbat, [SS. Athanasio, Ambrosio, Hieronymo.] similiter approbasse censendus est: non id facturus profecto, si aliter se res circa baptismum prædictum habuisset; quod ipse, si quis alius, ac totus pene Orbis Christianus tum novisse poterat. Id etiam ostendit S. Ambrosius, semper in Occidente (ni fallor) commoratus, & anno post Constantinum sexagesimo mortuus, in Oratione quam habuit de funere Theodosii Imp. in qua de Constantino mentionem faciens, ait; Cui baptismatis gratia, in ultimis constituto, omnia peccata dimisit. Adde Hieronymum, non admodum multis post Ambrosium annis mortuum. Dicit is in Chronico, Constantinum, extremo vitæ suæ tempore, ab Eusebio Nicomediensi Episcopo, baptizatum esse.

[12] [item ex Socrate,] A morte Hieronymi potissimum floruerunt, in Oriente Historici Græci, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Continuatores Eusebii: quorum primus an. 440 vivens, in Historia sua Ecclesiastica lib. 1 cap. 39 editionis Valesianæ notat, Constantinum, ἐν προαστείῳ διάγοντα τῆς Νικομηδείας, τοῦ Χριστιανικοῦ μεταλανβάνειν βαπτίσματος; in suburbioNicomediæ degentem, baptisma Christianum suscipere.

[13] Suppar Socrati Sozomenus, in sua pariter Historia Ecclesiastica lib. 2 cap. 34; [Sozomeno], rem eamdem verbis non multum discrepantibus explicat. Paucissimis post utrumque annis obiit Theodoretus, [Theodoreto], Episcopus Cyrensis, cujus Græcus textus sic sonat Latine: Cum Imperator Constantinus esset Nicomediæ in Bithynia, graviter ægrotare cœpit: cumque secum consideraret quam incertus sit humanæ vitæ exitus, donum sacrosancti baptismatis accepit. Ad hoc namque tempus istud ideo distulerat, quod magno tenebatur desiderio, hoc salutare lavacrum in Iordane fluvio percipiendi.

[14] Proximus illos sequitur Gelasius Cyzicenus, Cæsareæ Palæstinæ Episcopus, [Gelasio Cyziceno,] Actorum in Concilio Nicæno collector; de quo Photius in Bibliotheca Cod. 88 sic scribit: Desinit Gelasius in Imperatoris Constantini Magni obitu, quando, divino remißionis peccatorum lavacro suscepto, vitæ hujus maculas, quas communi mortalium sorte contraxisse oportuerat, una eluit. Baptismate vero tinctum refert aborthodoxo Sacerdote, sacroque ritu; non autem, ut quidam prodiderunt, ab hæreticorum aliquo. Longiorem autem hanc baptismati obvenisse moram, quod ipsis Iordænis fluminis aquis tingi vehementer optasset.

[15] Quid attinet hisce alios, mediæ ætatis ac recentiores, annumerare; Cuspinianos, Perronios, Petavios, Lambecios, Valesios, Pagios? In idem consentiunt cum prædictis omnes, [& aliis plurimis;] Constantinum sub finem vitæ (addunt plerique Nicomediæ) baptizatum fuisse, mortuo pridem Romæ Silvestro. Quare satis sit unum audire, omnium quodammodo loquentem ore, eruditissimum Petavium. In Rationario temporum lib. 6 cap. 1 anno 337 sic habet: Ipso Pentecostes die moritur Constantinus, in suburbano Nicomediæ; ubi paulo ante mortem baptizatum esse PLERIQVE VETERVM affirmant: quibus Cardinalis Perronius nuper adstipulatus est, dum post Nicænam Synodum baptizatum ab Eusebio Nicomediensi Constantinum asseruit.

[16] [quos si legisset Amicus, sine confusione sua tacuisset.] Si illa legisset Patern. vestra, quod utique oportebat ab Historico factum esse; qua fronte ausa fuisset vel hiscere contra Papebrochium, quod tot, tam gravium & antiquissimorum juxta ac recentium scriptorum sententiam, de baptismo Constantini, amplectatur; relicta altera de Baptismo Romano, quæ præcipue nititur pseudepigrapha Melchiadis Epistola, & improbanda in multis Vita Silvestrina, quæ fere fundamentum fuit cur posteri id crediderint multi? Habet hic Patern. vestra exemplo in uno specimen eruditionis, & argumentum confusionis suæ. Hanc ne augeam, missa facio reliqua objecta, majora Papebrochii crimina inspecturus, qualia præferunt Tituli vestri plerique, [Recensentur alia Papebrochii crimina;] paragraphis præfixi, ubi passim notatur, Translationes Sanctorum, Brevia Apostolica & Bullas explodere, & arguere imposturæ: effutire sua: per imposturam agere: impugnare cum hæreticis Imagines sacras & Reliquias Sanctorum: imponere Sedi Apostolicæ, &c. Graviora sunt hæc enimvero. Sed quid horum probat textus, Titulis tam sacris subjectus? Judicent æqui partis utriusque Lectores. Ego tantum dico, Theologiam mihi meam non permittere, ut talia regeram in Auctorem, magis meritum, ac nocentiorem.

[17] Possem vicissim ornare Patern. vestram (si par pari referre vellem) elogiis æque honorificis, [sed majora sunt, illa ipsi imputantium,] idque majori cum jure; tum quia provocor, tum quia innocentiæ patrocinor, non talia meritæ. Sed unum pro omnibus sit; non meis verbis leviter effutitum, sed authenticum, probe testatum, & publica auctoritate convictum. Dudum penes me est instrumentum authenticum, quale dixi, publica auctoritate Parisiis anno MDCLXXXIII die XIII Novembris factum, curante Amplissimo viro, Antonio de Vyon, Domino d'Herouval, Consiliario Regis sui, circa imposturam veram atque palmarem, a Patribus vestris commissam Leodii eodem anno, in impressione infamis libelli, Papebrochium ac Societatem nostram criminantis; [utpote infami libello suo præfigentium] cui titulus, Réponse à la lettre, qu'on a vû courir à Liege depuis peu, soûs le tître de N. Conseilier du Roy, contre l'origine & la succeßion de l'Ordre des PP. Carmes. A Paris; chez la Roche, à l'enseigne de la Verité, 1683. Adeo placuit vobis libellus iste, ut etiam latinitati donatus sit, alterique deterioris farinæ, Salisburgi, uti præfertur. apud Gottifridum Iunck, nuspiam illic notum typographum, anno MDCLXXXIV impresso, sit insertus; ubi titulus, gallice modo hic præmissus, sic redditur latine: Responsio ad Epistolam, quæ visa Leodii grassari sub titulo N. Consiliarii Regii, contra Originem & succeßionem. Ordinis Carmelitarum.

[18] Locum impressionis, Latinus hic interpres, uti & impressoris nomen, caute prȩtermittit: ubi auctor Gallicus locū impressionis posuerat Parisios, & impressoris nomē La Roche: cum tamē constet mihi, ex amicorum litteris, 16 Julii an. 1683, in loco impressionis datis; Libellum prædictum Leodii impressum esse, impressore Grison, sur le vieux marché, in veteriforo. Additur præterea sub calcem libelli Approbatio, quæ solet esse Censoris, ejusdem ingenii, id est fictitia, quantum quidem ego potui rescire. Nomen Auctoris, probe mihi descriptum, non debeo indicare Patern. vestræ, quæ illum ignorare non potest: [illustre nomen Domini d'Herouval,] vulgo autem indicare non volo, caritatis causa. Sed præcipua, & (si ita malis) unica imposturæ ratio in hoc consistit, quod Auctor ille vester præfixerit Epistolæ suæ, quæ totum fere conficit libellum, prædicti Ampliss. Domini d'Herouval, rerum omnium ignari, & factum vestrum, ubi rescivit, ægerrime ferentis, illustre nomen. Quapropter ut famæ ac nomini suo consuleret, putavit notam adeo turpem per publicos Tabelliones ac instrumenta a se atque familia sua arcendam. Instrumentum, ut dixi, [factum publice detestantis.] authenticum penes me est, quod semel impressisse in prima hujus Epistolæ editione, satis sit, ut parcatur honori Ordinis. Judicare Lector inde plura posset de sincera fide Patern. vestræ ac suorum, quam ego velim hic exprimere. Judicabit etiam eadem de re, majori cum certitudine. si inspexerit Bullam Clementis Papæ X, datam Romæ die VI Maji MDCLXXIII, relatam in Bullario novo, Bulla XXXIV.

[19] Summo denique crimini datur Papebrochio, quod nonnulla teneat in re historica; quæ Lutherus, [Objiciunt Papebrochio, docere aliqua,] Calvinus (quos tamen is legit numquam) Launoyus ac Natalis Alexander docuerunt. Quasi vero nihil reperiatur veri inter errata plurima hæresiarcharum. Quid vetat, [a prohibitis auctoribus accepta,] uniones luto permixtos colligere ac servandos reponere? Meminitne Patern. vestra, quod Articulo suo 13 § 13 num. 101, in quem casu incido, ad probandum quædam dicta sua, advocet Auctores Bibliothecæ Tigurinæ, cognitos a se ut hæreticos? Nuspiam advocat P. Papebrochius Lutherum aut Calvinum, nuspiam Auctores Bibliothecæ prædictæ. Quod illorum doctrina immerenti imputetur, debet cum aliis ejusmodi beneficiis Patern. vestræ. Miserum vero Launoyum (sed in Carmelitas peccavit) ac magis etiam miserum Alexandrum, [qui ipsi hæreticos pro se citant,] quod uterque passim hæreticos comitari, jubente Patern. vestra, debeat; atque Alexander insuper debeat Papebrochii causa culpam neutrius luere, coactus (quasi immemor esset calamitatis suæ qualiscumque) identidem audire ex Patern. vestra, cum ingenuorum indignatione, damnatum se ab Ecclesia esse. An religiosum est afflicto addere afflictionem? & pœnam, a Superiore semel inflictam, ab æquali, nihil injuriæ passo, sæpius iterari?

[20] Nolim ego R. P. vestro Philippo Teissiere, qui anno 1682 coram Capitulo Provinciali, Biterris coacto, Historiam Carmelitanam, [& prohibitas Theses Biterrenses sequuntur.] Thesibus Episcopo loci dicatis, theologice defendendam suscepit, exprobrare, quod Theses ipsius, & in Thesibus Historia Carmelitana, Romana censura notatæ ac legi prohibitæ sint. Et quam multa vos etiamnum sustinetis, quæ damnatis illis Thesibus continentur? Quod Papebrochius citet subinde, ac laudet etiam, Natalem Alexandrum, vitio ei dari non potest; cum id fecerit prius quam libri illius proscripti fuerint: quemadmodum ad crimen imputari non potest ulli, qui hodie laudaverit librum, multa bene ac erudite disputantem; si is forte, propter detecta quædam errata, post mensem aut annum, in Indicem librorum prohibitorum referatur. Papebrochium autem ante damnationem Alexandri prædicti, [Secuti nos Natalem in aliquibus ante prohibitionem,] tantummodo usum fuisse libris ejus, scivit Patern. vestra, citans Art. suo 4 § 7 partem textus hac super re Papebrochiani. Sed cur non totum? An ex toto textu patuisset sinceritas Papebrochii; & omni culpa a legentibus totum, absolvendus putabatur? Totum igitur accipe ex Conatu Chronico-historico pag. * 5 num. 20.

[21] His prænotatis, incipio cum P. Henschenio a primo ac præcipuo Ecclesiæ Capite Christo Iesu, cujus Vicarii sunt Romani Pontifices, Petri successores. Sed ecce, ipso tempore, quo, utriusque Tomi (4 & 5) impreßione jam ferme absoluta, pagina hæc, in duobus ultimis numeris mutanda, [corrigimus eadem post prohibitionem,] iterato destinatur ad prælum; perfertur Roma gravißimum Sanctißimi Domini Nostri Decretum, publicatum istic an. MDCLXXXIV die X Iulii, quo “Libri quidam, Auctore Natale Alexandro, Fratre Ordinis Prædicatorum, in sedecim volumina distributi (præter alios in quatuor opuscula divisos) & a primo usque ad duodecimum seculum inclusive editi, sub titulo, selecta Historiæ ecclesiasticæ Capita, a S. D. N. Innocentio PP. XI, motu proprio & ex certa scientia ac matura deliberatione, deque Apostolicæ potestatis plenitudine damnantur ac reprobantur, ac legi seu retineri prohibentur; ipsorumque librorum omnium & singulorum impreßio, descriptio, lectio, retentio, & usus sub gravißimis pœnis in decreto contentis, omnino interdicitur.” Ne quis igitur, duos hos Tomos in lucem venire videns post hujusmodi Decretum, & nihilominus in eis dictos libros subinde absque scrupulo allegatos reperiens, observantiamApostolicorum mandatorum, quam ante singulos Tomos profitemur, eo in casu desideret; monitum lectorem velim, [& pro non scriptis haberi volumus.] id, prius quam tale Decretum conderetur Romæ, procul inde in Belgio esse absque malo dolo factum; & quidem in iis dumtaxat argumentis, quæ sola si Auctor ille tractasset, non putamus incursurum fuisse Sanctæ Sedis indignationem tam gravem. Interim etiam sic impressa pro non impreßis haberi cupio; & Pontificiæ voluntati in omnibus atque per omnia morem gestum desiderans, e sexto septimoque Maji Tomis, jam jam ad prælum postulandis, expungo quæcumque alia loca, dictorum librorum mentionem facientia.

[22] Quid ad hanc assertionem positivam, suspicio contraria & male cohærens, a vobis loco citato mota? Ille retractat ultro, disertis verbis, cum singulari erga sanctam Sedem Apostolicam reverentia; atque pro retractatis & non impressis haberi vult omnia, quȩ e Natale uspiam adduxerit. Vobis nihilominus lubet suspicari, hanc tam seriam retractionem aliud non esse, nisi verba & voces, ac frivolam in peccato excusationem.

[23] Sed ad crimina Papebrochii redeo; non quod eluenda putem, quæ probata non sunt; sed quod operȩ pretium judicem, [Apud Antverpienses invidia nobis perperā concitatur,] hic etiam crimine in uno (quod pace Patern. vestrȩ liceat) monstrare æquo Lectori, quid de reliquis sentiendum sit. Paragraphus vester 8 Articuli primi sic inscribitur: Papebrochius ex meris conjecturis impugnat Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum. Anverpia mihi vellicat aures: Antverpia, quam ego alteram mihi patriam esse duco diutina commoratione: Antverpia, ubi Acta Sanctorum illustrari cœpta, huc usque feliciter, si per vos licet, illustrari pergunt: ubi monumenta publica, Senatus populique in Societatem merita loquuntur: ubi Societas vicissim gratitudinem suam commonstrare non cessat, domi & foris in vinea Domini laborando; in Scholis inferioribus, litteris & pietate imbuendo ætatem teneram; in altioribus, scientia divina instituendo adultam; in sacris pulpitis, dicendo ad conciones; in sacellis minoribus, catechizando ad rudes; in sodalitiis, hortando ad virtutem pueros, adolescentes, juvenes; cœlibes & conjugatos; sacros & profanos; Flandrice, Gallice, Latine; in expiando, labore indefesso, pœnitentes; in dando consilium dubitantibus; in consolando mœstos; in visitando captivos; in confortando infirmos; in assistendo moribundis.

[24] Illa, inquam, Antverpia, in istis aliisque gratitudinem & zelum nostrum multipliciter experta, propter unum alterumve Societatis alumnum, & eum alumnum, cui (quod novisse potest Patern. vestra, & illustrata Antverpia, brevi typis vulganda, manifestum faciet) præ ceteris Antverpiensium gloria cordi est, [quasi Præputium Christi ipsis eripiamus,] indigne concitetur in totum laboriosæ Societatis corpus? At quo pacto? Papebrochius impugnat. Quid? Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum. Quid Præputium Domini apud Antverpienses, ad antiquitatem Ordinis vestri in monte Carmelo? Quibus autem argumentis impugnat Papebrochius? Ex meris conjecturis. Audiamus.

[25] Inter ecclesias (ait Patern. vestra loco citato) quæ contendunt, apud se existere sacrosanctum Christi Domini Præputium, non immerito ecclesia Antverpiensis gloriatur, illud apud se quinque ferme seculis fuisse asservatum: quod Ven. Bollandus, Papebrochii magister Tom. 1 Ianuarii fol. 6 censet omnino probabile. Primum. Ex testimonio Capituli Antverpiensis anno 1416 dato. Secundum. Ex testimonio Theobaldi Archiepiscopi Bisontini anno 1427 dato. Tertium. Ex testimonio Ioannis Episcopi Cameracensis anno 1428. Denique ex testimonio Eugenii Papæ anno 1446. Quibus accedit Bulla Clementis VIII anno 1599 data, qua confirmatur Confraternitas Circumcisionis, jam olim in urbe Antverpiensi instituta. Hæc saltem laus, quod præ ceteris ecclesiis, de Præputio Christi contendentibus, illud adjudicetur Antverpiensi, & quidem tam variis argumentis, debetur Actis Sanctorum, & eatenus id debet Antverpia Societati.

[26] Sed an P. Papebrochius id impugnet? Enimvero, inquis; Ex professo enim studere VIDETVR, ut antiquißimas Capituli Antverpiensis litteras, quibus testimonium perhibetur, quomodo Hierosolymis olim ad Ecclesiam Antverpiensem transmissum fuerit sacrosanctum Christi Domini Præputium, funditus evertat, aut saltem de suppositione & fictione valeat reddere suspectas. Nam, quamvis præfatæ litteræ disertis verbis asserant, sacrum Christi Domini Præputium Hierosolymis Antverpiam transmissum esse ab Henrico Noese, Presbytero Antverpiensi, facto Hierosolymitanorum Episcopo; præfidenter tamen asserit Papebrochius, Tom. 7 Maji pag. 702 col. 2, Nullum inter Patriarchas Latinos, qui Hierosolymis sederunt, locum esse Henrico, de quo litteræ Capituli Antverpiensis anni 1416. Quo asserto, juxta modum argumentandi, seu potius argutandi, ipsi admodum familiarem, Antverpiensium testimonii probabilitas ac verisimilitudo funditus evertitur.

[27] [a somniante talia Amico:] Nihilne aliud argumenti suppetit? Inde igitur vestrȩ Patern. VIDETVR Papebrochius ex professo studere, ut funditus evertat litteras Antverpiensis Capituli; atque ita impugnet Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum? Et tamen certo scit eadem vestra Patern. illo loco Papebrochium ex professo studere Chronologiæ Patriarcharum Hierosolymitanorum stabiliendæ: quo facit imprimis, ut ne quem annumeret Patriarchis istis, qui annumerari omnino nec potest, nec debet. Sed quid tandem peccavit Papebrochius? Præfidenter asserit, nullum inter Patriarchas Latinos locum esse Henrico (cur non Patern. vestra locum ei quærit, ac ostendit esse?) de quo litteræ Capituli Antverpiensis, anno 1416 signatæ. An vero in peccato isto, quod dicis, vel verbulum est quod Præputium sonet, nedum impugnet? Alia prorsus, quam vos vultis, & non bene interpretamini, illic habet Papebrochius, huc pertinentia. Imprimis partem profert ipsarum Capituli litterarum. Deinde eas explicat, [cum tamen id ipsis clare asseramus,] & conciliare conatur in favorem Antverpiensium, ac veritatis. Præputium vero tantum abest ut impugnet, ut ejus perpetuam seculorum quinque posseßionem, variis documentis testatam, asseveret indubitabilem esse. An hoc impugnare est? An ea non legit Patern. vestra? Fidem hic requiro Religiosam, Sacerdotalem, Provincialem. Accipe textum Papebrochii, quemadmodum vestrum jam dedi, totum ut jacet: Judices appello ipsum Ven. Capitulum Antverpiense, ipsamque Patern. vestram, ut coram Venerandis istis viris moderatiore animo expendat dicta Papebrochii, & sententiam suam vel confirmet, si ausit ac possit; vel retractet, si se amet ac amari velit. Ita scribit Papebrochius:

[28] Ex dictis apparet, regnante Balduino I nullum inter Patriarchas Latines locum esse Henrico, de quo litteræ Capituli Antverpiensis, signatæ an. MCCCCXVI, & a nobis prolatæ I Ianuarii; ubi de Præputio Domini, num. 24 sic loquuntur; “Tradiderunt nobis seniores nostri, quod olim regnante in Terra sancta felicis recordationis illustrißimo Christianißimoque Principe, fundatore nostro, Godefrido de Buillon, Hierosolymitanorum Rege, erat cum illo generosus quidam vir Antverpiensis oppidanus, Henricus Noese, Presbyter & ejusdem Domini Godefridi Capellanus; qui deinde eorumdem Hierosolymitanorum factus Episcopus, videns, succedente Balduino, præfati RegisGodefridi fratre, sævitiam infidelium reinvalere Paganorum; natalis patriæ nimirum affectus amore, conquisitum ante & sufficienti documento probatum Domini nostri Præputium, per manus cujusdam nostratis Capellani sui & nostri, Arnoldi Heerbrant, priusquam morte corporali illic præveniretur, [& per secula quinque possessum testemur.] ut rem tam sacram indignis fidelibus subtraheret, ad nostram præfatam ecclesiam Antverpiensem, memoriale sui perenne, fideliter transmisit.” Facile fuit decursu seculorum trium, in hac per traditionem accepta relatione, variari quidpiam salva rei substantia, quam PERPETVA SECVLORVM OMMINO QVINQVE POSSESSIO, VARIIS DOCVMENTIS TESTATA, INDVBITABILEM FACIT. Omnia autem consideranti mihi verosimillimum fit, quod Daybertus Patriarcha, cum decretum haberet ab infensi sibi Regis Baldumi facie Antiochiam declinare, Vicarium pro se reliquerit Henricum istum, unum fortaßis ex Suffraganeis Episcopis suis: & sic traditio Antverpiensium, Episcopum dixerit, qui solum erat Episcopi Hierosolymitani Locumtenens: cui etiam additum cognomen Noese posterioris forsitan institutionis fuerit, quia seculo XV sic appellabantur, qui Henricum istum inter propatruos suos numerabant. Ita Papebrochius. Quid hic Præputium Christi Domini impugnat? Imo quid illud non confirmat Antverpiensibus?

[29] Hactenus Antverpia me loqui coëgit & nondum sinit tacere. [Concitatur invidia nobis apud Præmonstratenses,] Facit ad gloriam ejus, ne quid indignum committamus in sanctum Apostolum suum Norbertum, institutumque ab eo sacerrimum Ordinem. Quid? Nos? in S. Norbertum institutumque ab eo Ordinem? Primordia saltem ejus ex veteri Testamento accersenda non sunt. Rogat me hisce diebus (jocone an serio, vix scio) Vir Amplissimus, Ordinis istius imprimis amans, & mihi pridem familiariter notus: numquid moliremur proximo Sanctorum Junio mense adversus Ordinem Præmonstratensem; simulque proferri jubet librum Patern. vestræ, ab aliquo subditorum vestrorum ei dono datum, monstratque mihi locum, quem hic monstrandum omnibus proferre lubet, ex Art. 22 § 2 num. 19.

[30] Videtur præterea (inquit ibi Patern. vestra) Papebrochius etiam adversus historiam Canonicorum Præmonstratensium aliquid machinari, [quasi impugnaturis eorum Ordinem;] quod effutiet in Iunio, quando edet Vitam S. Norberti, nisi coerceatur. Nam tomo 2 April. in Propylæo, parte 2 num. 29 dicit: “Exortos Canonicos Præmonstratenses, credibile est, in principio suo, distinctos fuisse a secularibus solo colore; haud multum dißimili forma tonsuræ atque vestitus usos.” Quasi vero a S. Norberto non minus vestitus religiosi formam acceperint, quam ipsam Regulam.

[31] Nisi Prophetam hic agat Patern. vestra, capere non possum, [quod turpiter fictum ab Amico] qui de futuris contingentibus & libertati nostræ subjectis, tam asseveranter pronuntiet, determinate futura esse. Videtur, inquis, Papebrochius etiam adversus historiam Canonicorum Præmonstratensium aliquid machinari. Tacebit potius salva veritate, uti tacere voluit de antiquitate vestra, si passi fuissetis, quam loquatur rationabiliter displicitura Ordini integro. Quid vero est, cur timeant Præmonstratenses, nisi forte a prophetia temeraria Patern. vestræ tantum? Machinatur aliquid Papebrochius, quod effutiet in Iunio, quando edet Vitam S. Norberti, nisi coërceatur. Nisi Patern. vestra coërceat, nescio quis tandem coërciturus sit; cum putem, nulli uspiam terrarum tantum mali ominis in mentem venisse, quantum hic præsagitur a vobis.

[32] Prodit hoc ipso primo Sanctorum Junii tomo Vita S. Norberti, ipso adjuvante Sancto. Sed, tacentibus nobis, docet Vita illa, quam irreligiose ac temere hæc & similia effutita sint a Patern. vestra, pro tota mali ominis probatione aliud non citante quam hæc verba Papebrochii, & hoc modo: [docebit illustrata a nobis vita S. Norberti,] Exortos Canonicos Præmonstratenses, credibile est, in principio suo, distinctos fuisse a secularibus solo colore, haud multum absimili, forma tonsuræ atque vestitus usos. Miror equidem, quomodo prudenter hinc inferri possit, timendum esse Præmonstratensibus ab editione Vitæ S. Norberti, aut coërcendum iis esse auctorem Vitæ edendæ, de qua nemo bonus mali quidpiam ominabatur.

[33] Dic amabo, Religiosi Præmonstratenses, nonne Canonici sunt? Quid si modo institutum eorum obtineret, [cujus Canonicis indecorum non est,] ut haud multum absimili forma tonsuræ atque vestitus uterentur, colore tamen vestium albo distinguerentur a secularibus; an similitudo illa tonsuræ atque vestitus iis magis indecora foret, quam appellatio Canonici? Nihilominus id displicet vestræ Patern. inquienti; Quasi vero a S. Norberto non minus vestitus religiosi formam acceperint, quam ipsam Regulam. Certe Regula S. Augustini, quam suis tradidit S. Norbertus, ne colore quidem differt ab eadem Augustini Regula, quam plures alii Ordines religiosi sequuntur; & tamen indecora Præmonstratensibus non esse putatur, etiam a Patern. vestra: cur igitur vestitus, colore saltem a vestitu Canonicorum secularium diversus, [habitum similem forma Canonicis secularibus gestasse initio Ordinis.] indecorus eis, præsertim initio Ordinis, fuerit? Sed neque ait Papebrochius, haud multum dißimili forma tonsuræ atque vestitus usos fuisse Præmonstratenses, initio Ordinis sui, illi formæ, qua tunc utebantur Canonici seculares; sed illi, quæ exprimitur in lapide effigiato sepulcrali, de qua controversia erat. Ut autem hæc patescant, producam, uti supra, ipsum Papebrochii textum integrum, & quidem paulo altius repetitum, partim claritatis causa, partim ut appareat quam aliter citetur a vestra Patern. auctor ille, aliter ipse scripserit; quamque ex incidenti tantum illic mentionem faciat Præmonstratensium. Loco igitur citato, quæstio vertitur, an lapis sepulcralis, in oppido Boppardia ad Rhenum. effigiem exhibeat Carmelitæ; ajentibus vobis, Papebrochio negante, & sic inter alia loquente num. 29.

[34] Interim ex visis dictisque apparet satis, nihil Carmeliticum videri in lapide Boppardiensi: quem tamen ut præcipuum solidißimumque suæ in Europa antiquitatis fundamentum ostentant aliqui, majori præjudiciorum tuendorum zelo ducti, quam rerum veterum cognitione instructi. Quoniam vero de istic sepulto facilius est pronuntiare, non fuisse Carmelitam, quam distincte definire quis fuerit; optarem plura seculi XI ac XII monumenta sepulcralia in provinciis Rhenanis eorumque vicinia superessent. [Falso explicat textum nostrū Amicus,] Vix enim dubito, quin Priorum seu Præpositorum secularium lineamenta omnia similem fere habitum repræsentarent. Siquidem paulo post exorti Canonici Præmonstratenses (quos credibile est in principio suo distinctos a secularibus fuisse solo colore) haud multum dißimili forma tonsuræ atque vestitus usi sunt; quemadmodum colligere nobis licuit ex antiquis picturis, B. Hermannum Steinfeldensem, seculo XIII mortuum, repræsententibus. Cur Patern. vestra hæc citans, omissa parenthesis nota, confundit sensum? Cur formam tonsuræ atque vestitus Præmonstratensis refert ad seculares Canonicos, cum ad imaginem in lapide effigiatam deberet? Cur ultimam orationis partem, præmissorum probationem de visu continentem, præscindit, parum fideliter adducto textu dimidio? Fidem hic requiro, quam supra.

[35] In utroque textu Patern. vestræ, a me paulo ante producto, [qui intitulis multa jactat,] mirari satis non possum, quomodo tam debilia proferat, ad probandum, per miserum VIDETVR, quæ tam magnifice ac jactanter proponit in titulis. Primi loci titulum supra dedimus: alterius sic habet: Papebrochius valde insolenter, & successu plane erubescendo, antiqua variorum Monachorum, quos inter Norbertinorum, invadit diplomata & monumenta. Erubescunt litteræ ipsæ, quantumvis nigræ, quod promittentibus ipsis tam multa ac gravia, præstentur tam pauca & fere ficta. [sed pauca probat;] Primo loco, Patern. vestræ VIDETVR Papebrochius ex professo studere, ut antiquißimas Capituli Antverpiensis litteras funditus evertat. Secundo loco eidem VIDETVR etiam adversus historiam Canonicorum Præmonstratensium aliquid machinari. Idne probare est thema, tam insolenter & asseveranter in titulo propositum? Si ego de scriptore inepto, qui maledictis utitur pro argumentis, dicam, quod mihi insanire VIDETVR: an propterea insaniat?

[36] Probet Patern. vestra esse, quæ Papebrochius negat esse, [multa supponens, ut vera,] quæque non esse ostendit; non recte vapulans ab eo, qui dicit, supponit, clamitat, & nihil probat. Negat Papebrochius, Henricum Noese, de quo supra, fuisse Patriarcham Hierosolymitanum, & rationem reddit, quia illo tempore, quo fuisset, constat alium sedisse. Vult ipsum Patriarcham fuisse Patern. vestra: sed rationem nullam reddit, qua probet. Improbat ille Vitam S. Angeli, negatque ab itinerum socio scriptam esse ob argumenta plurima; quæ vobis solvenda proponit tom. 2 Maji in Append. & nisi solveritis, [quæ pridem non subsistere monstrata sunt;] nihil facitis. Negat Papebrochius S. Eliam institutorem esse Carmelitani Ordinis, ut SS. Dominicus, Franciscus, Ignatius sunt suorum; & pluribus probat tom. 1 Aprilis & alibi, rejectis per argumenta bona documentis incertis, fictis, falsis. Asserit, quod ille negat, Patern. vestra: ut probet, assumit documenta illa, incerta, ficta, falsa, eversa, pro certis, sinceris, veris, inconcussis. Probandum est talia esse documenta ista, non supponendum.

[37] Neque suppositiones vestræ, probationes ut fiant; [quæque auctoritas Censorum numquam efficiet vera esse,] aut dicteria scommatave, ut rationes evadant; umquam efficiet auctoritas Censorum, quamvis multorum & e variis Academiis, magis Theologicis, quam Historicis, collectorum; illorum præsertim, qui extra chorum saltant, Judicis personam induentes, ubi Censores tantum rogati sunt, & videri volunt: qui non modo probant, quæ legerunt; sed etiam condemnant, quæ non legerunt: qui statuunt aliquid parte inaudita altera, in favorem auditæ, ac grave præjudicium non auditæ. Æquiore hic Judice opus est, ut de talium æquitate æquum judicium judicetur. Finge, me coram Titio judice injuriarum agere Patern. vestram ac dicere; inepta, falsa, truncata, injuriosa, scandalosa, damnanda, comburenda scripsisse: putas æquum fore Titium? si non audita Patern. vestra, non lectis ejus scriptis quæ accusantur, sic pronuntiet: Ego Titius Censeo P. Sebastianum a S. Paulo, in iis, quæ contra librum ejus, Exhibitio Errorum, ab Actore citantur (SVPPOSITA CITATIONVM FIDELITATE) non satis insistere Spiritui Ecclesiæ Catholicæ & proprii Ordinis sui Carmelitani, circa sanctæ Sedis Apostolicæ auctoritatem; S. R. E. Cardinalium dignitatem; Sanctorum cum Christo regnantium honorem; Religiosorum Ordinem vetustatem ac probata monumenta.

[38] [præsertim si supponendo, judicent de re ignota sibi.] Stupeo. SVPPOSITA CITATIONVM FIDELITATE. An illud judicandi damnandique fundamentum? Non temere supponendum est judicanti, quod imprimis inspectum, examinatum, ac certum illi esse debet. An, si supponam ego ex sola unius relatione, injustum in casu dicto Judicem esse Titium; justus ego sim, si non auditum illum injustitiæ ac pœnæ condignæ damnem? Si Patern. vestra Censoribus suis cum suo libro simul obtulisset etiam Acta Sanctorum, ut non truncata & perperam explicata, sed integra cum præmissis & subjunctis in proprio fonte legere potuissent idq; voluissent; tum vero æquiorem, credidero, ac nomine suo digniorem tulissent Censuram. Quapropter appellare possem a Censoribus, qui non legerunt Acta Sanctorum in quibus ea damnant; ad eosdem cum legerint, Carmelitanis exceptis. Sed alii reperiuntur, qui legant nostra, magis in historicis versati, quam Theologi plerique: nec desunt Itali ac Galli; quos miror nullos a Patern. vestra esse advocatos ad censurandum. An probaturi non fuissent illi scripta vestra? aut reipsa advocati, ut plures alii, probare noluerint?

[39] Cur porro præter Censores prædictos, initio libri positos, [Libellus supplex, a Rep. Veneta prohibitus,] apparet in medio ejusdem tota caterva Censorum, approbantium Libellum supplicem ad felicis recordationis S. D. Innocentium XI P. M. qui ante decennium prodiit, nulla nisi Ordinarii Censoris approbatione munitus? An sine Censoribus istis intrare Romam, & oculos sanctissimi Innocentii, cui offerendus erat, subire ausus non fuit? An illorum auctoritate mota Respublica Veneta rescindet Acta sua, quibus idem Libellus apud se recusus, publicari prohibitus ac tenebris addictus fuit?

[40] [& Pontificis oculos subire non ausus,] Fui ipse Romæ, quando prodiit primum Libellus iste supplex, uti titulus habet, Francofurti impressus; nec non, quando recusus fuit in statu Veneto, ac suppressus Superiorum mandato. Submissum etiam e Belgio exemplar obiter inspexi: cumque nihil novi, quod magnopere urgeret, afferri observassem; concepi Brevem Instructionem circa Libellum istum, qua viros aliquot Illustrissimos de quibusdam eo spectantibus informandos curavi, & sic suam Sanctis causam per ipsos tuendam commisi. Discessurus vero Roma anno MDCLXXXVI, triennio ab editione Libelli elapso, curiosus interrogavi unum e prædictis Illustrissimis, qui fere quotidie Sanctissimum Dominum ex officio adibat, de controversia nota probe instructum; Numquid Libellus vester umquam oblatus reipsa, visusque fuisset Sanctitati suæ? Negavit ille, addiditque: Si offerretur, nihil effecturum apud æquas Pontificis aures, veritatem præ antiquitate æstimantis. Vivit etiamnum Illustrissimus ille, majori nunc in dignitate constitutus.

[41] Lego inter Censuras proxime memoratas, primo loco, Iudicium Universitatis Coloniensis. Quod & legerint Colonienses ipsi, qui se per litteras apud nos, [colligit plures approbatores, etiam fictos:] nihil de fraude suspicatos, excusant; negantes, Universitatem suam approbasse Libellum istum; ac dolentes, seu auctorem ejus, seu alium quempiam, nomine Universitatis abusum, prudentiam atque auctoritatem ejus turpiter prostituisse, & ad delendam notam illam obligari, & forte cogendum. Sed hoc ipsi curaverint. Ego, ne præter propositum meum Epistolæ rationem excedam, finem facio, ubi Protestationem Patern. vestræ, aut saltem ejus partem, uti & meam, his adjecero.

[42] [qualis & Protestatio est Auctoris,] Protestatio vestra, quam credebam, imprudenter passim scripta abolituram fuisse, talis est: Protestor, me abstinere velle & præscindere ab omni censura; contentus demonstrare, quod Papebrochius non minus irreverenter, insolenter, & contemptim dicta Ecclesiæ monumenta, Sedis Apostolicæ auctoritate communita, repudiet; quam hæretici, aut Ioannes Launoyus, Natalis Alexander, aliique ejusdem furfuris scriptores, ab Ecclesia damnati. Hoccine abstinere est ab omni censura? Sed vult tantum, abstinere Patern. vestra. Supponat igitur, Cajum, in pectus Titii deliberate adigere pugionem, & exclamare ac protestari, se nolle eum lædere: an propterea videbitur Cajus non læsisse Titium, sic percutiendo; & contra mentem locutus non fuisse, sic protestando?

[43] Pergit Protestatio: Quod si vero hinc inde Papebrochius nimis acriter & dure corripi & redargui videatur, [vane exultantis,] dum erroris, falsitatis, ac imposturæ paßim arguitur & censuratur; non habet quod inde conqueratur, cum illorum plerumque evidenter convincatur. Hoc ultimum ostendat Patern. vestra verum esse, & non dico evidenter; sed vel verosimiliter convincat quæ ait: & ego protestor, me reliqua, quæ in Papebrochium, quæ in Societatem nostram, quæ in Ecclesiam militantem, quæ in triumphantem scripturiendo peccavit vestra Patern. ex toto cordis affectu ei, quantum quidem in me est, condonare omnia.

[44] Protestor item, corrigente Ecclesia aliquid in scriptis nostris, [Protestatio nostra corriget errata.] aut qualibet privata persona errores in illis veros indicante, futurum ut eos proxima quaque occasione corrigamus. Si Patern. vestra inter illos errata nobis vera dignabitur paucis suggerere, gratias a nobis ampliores expectet: si acta pergat agere ac nugas, nullum expectet responsum.

[45] Rogo etiam Patern. vestram, ut hanc Epistolam meam, cum Brevi Instructione circa Libellum supplicem vestrum, de qua modo dixi, quamque huic Epistolæ præmisi, patiatur addi ad calcem libri sui, simulque cum illo vendi ac legi. Neque enim moror judicium illorum, qui cum libro vestro hanc etiam Epistolam legentes, repræhensuri sunt, quod mitior sim, quam par est, in amicum exorbitantem. Malo enim videri nimis mansuetus, quam parum prudens, aut parum religiosus. Atque hic finem faciens, me meaque studia, ad majorem Dei & Sanctorum gloriam prosequenda, commendo sanctissimis Patern. vestræ sacrificiis, in osculo pacis. Antverpiæ, ex Museo nostro, anno a partu pacifico Virginis MDCLXXXXIII, die V Martii.

ADM. REV. PATERN. VESTRÆ
Servus in Christo
CONRADUS JANNINGUS S. J.

AMICA EXPOSTULATIO PRO EPISTOLA FAMILIARI CONTRA MOTIVUM JURIS,
Præter omnem juris formam nuper in vulgus sparsum,
Ab adm. R. P. Sebastiano a S. Paulo, de quo supra.

AUCTORE C. J.

ADM. REVERENDE PATER. PAX CHRISTI.

[Epistolæ famil. opponitur Motivum juris, parum familiare,], Die VII Martii nuperi familiariter misi Paternitati vestræ adm. Reverendæ Familiarem Epistolam impressam, comitante eam altera mea manuscripta. Credebam (quod sine in humanitatis nota omitti non potuit) alterutram saltem responsione pariter familiari dignandam; ut sic mundo constaret, nullas inter Religiosos viros intercedere ac ali simultates; sine quibus, exemplo Sanctorum plurium, disputari potest eruderandæ atque illustrandȩ veritatis causa. Cum ecce, post moram trimestrem, video prodire Motivum juris pro libro cui titulus, Exhibitio errorum &c. Motivum parum familiare, ac reipsa crambe ter cocta, primum in Libello Supplice, iterum in Exhibitione errorum, denique in hoc Motivo Iuris. Ostendit Patern. vestra scriptis illis suis, nolle se familiariter agere cum æqualibus; nolle obedienter cum Superioribus; nolle fideliter ac religiose cum Actis Sanctorum, solicite collectis, prudenter digestis, erudite illustratis. Illa monstrare aggredior.

[2] Familiariter tracto ego Patern. vestram, atque adeo invito ad familiare responsum; cum ipsi in Epistola Fam. num. 3 æque ac Eruditis omnibus palam esse cupio, paratum fore me, [postulans corrigi, quæ offeruntur corrigenda,] quicumque indicati fuerint in Actis Sanctorum errores, cum gratitudine animi corrigere. Et num. 5 magno beneficio afficiendos nos putavi a Patern. vestra, si errores veros maturo examine e libro suo excerpere, & scriptos aut typis seorsim editos communicare nobiscum dignata fuerit. Et numero denique 44 cum dixeram: Protestor, corrigente Ecclesia aliquid in scriptis nostris, aut qualibet privata persona errores in illis veros indicante, futurum ut eos proxima quaque occasione corrigamus. Adjunxi. Si Patern. vestra inter illos errata nobis vera dignabitur paucis suggerere, gratias a nobis ampliores expectet; si acta pergat agere ac nugus, nullum expectet responsum.

[3] [si vere monstrentur errata esse.] Cur ad has tam amplas, tam amicas oblationes, tam promptam voluntatem corrigendi errata, non proferuntur, amice ac familiariter, vere talia? An alio collimat Patern. vestra tot scriptis suis, quam ut errata in Actis Sanctorum corrigantur? Nolim id ego suspicari. Cum igitur ultro offeratur talis correctio; quæ familiaritas est, illam per Motivum Iuris procul hinc in incertum solicitare? Quis creditor familiariter in jus vocet debitorem suum, multum olei operæque perditurus; præsertim si is sponte se offerat ad dissolvendum omne debitum, quod ostenderit creditor vere deberi? Sed ultima præmissæ sententiæ meæ pars, Si acta pergat agere ac nugas, nullum expectet responsum; moverit Patern. vestram, [Cur respondeatur hic denuo.] opinor, ad scribendum Motivum Iuris, ut ne responsum acciperet; impleta conditione, sub qua responsum dicitur negandum. Accedunt Eruditorum, eadem etiam nunc sentientium judicia, atque adhortationes, ut nullum demus responsum aliud, quam datum est in Epistola Familiari. Perstiti & ego, proposito in eodem; donec ab inerudito vulgo, etiam Religiosorum, jactari audivi, post editum Motivum Iuris, Auctorem Epistolæ Familiaris adeo convictum esse, ut redactus sit, quod ajunt, ad metam non loqui. Miserum Auctorem Epistolæ Familiaris! Præcipue quod in judicium vocetur ineruditorum, & in gratiam vulgi debeat, contra propositum suum, denuo responsum parare, idque ad vulgi captum; cum Eruditis aliunde de veritate rei satis superque sit persuasum.

[4] [Auctor Libelli supplicis idem & Motivi] Quod nolit obedienter agere Patern. vestra cum Superioribus, clamitant citata ejus scripta; in quorum primo, sive Libello supplice (quandoquidem de illo sibi etiam plaudat Patern. vestra initio Motivi sui) Sanctissimo Papæ Innocentio XI pridem (uti titulus legi) exhibito, sic ipsum alloquens, ordiris. Beatissime Pater. Cum Eminentißimus Dominus Cardinalis Cybo, Sanctitatis vestræ nomine per Procuratorem nostrum Generalem, significari NOBIS curaverit, Sanctitatis vestræ voluntatem esse, ut Patres Societatis Iesu deinceps contra Ordinem nostrum aliquid typis edere desistant; utque parte ex altera Provinciæ nostræ Patres, qui adversus præfatos Societatis Patres aliqua in lucem edere in animum induxerant, [mandatum Pontificis, silere jubentis,] omnino abstineant; addicens nobis justitiæ administrationem, si quas adversus præfatos Patres habeamus expostulationes; & occasione lucubrationum P. Danielis Papebrochii Societatis Iesu in Actis Sanctorum gravatos nos admodum sentiamus & læsos; Expostulationes nostras ac gravamina, omni qua par est reverentia humilique in omnibus submißione, Sanctitati vestræ exponere audemus, ut jam dudum exoptata desuper administretur justitia.

[5] Grave præceptum, ab ipsa Sanctitate sua, Pontifice Romano, emanatum; per Eminentissimum Dominum Cardinalem Cybo, tunc temporis præcipuum primumque præfatæ Sanctitatis suæ Ministrum; & per Procuratorem totius Ordinis vestri Generalem, nomine Sanctitatis suæ, legitime intimatum; a Patern. vestra, ex propria confessione, pro tali cognitum & susceptum. [legitime insinuatum] Videlicet, Sanctitatis suæ voluntatem esse, ipsamque velle; … ut Patres Carmelitæ, qui adversus Patres Societatis Jesu aliqua in lucem edere in animum induxerant, OMNINO abstineant; addicente Pontifice vobis justitiæ administrationem, si quas adversus præfatos Patres Societatis Jesu habeatis expostulationes. Si revereretur Patern. vestra, ut debet, auctoritatem Sedis Apostolicæ, ac Jesu Christi in terris Vicario debitum præstare obsequium vellet; deberet continuo, ut erat Provincialis, impedivisse, nequis subditorum suorum tam luculento Pontificis mandato refragaretur; nedum deberet ipsa, quæ bono suis exemplo tenetur prælucere, mandatum illud transgredi tam palam.

[6] Quid enim? Fatetur Patern. vestra, præceptum sibi esse a Summo Pontifice, [inobedienter transgreditur;] ne quid in lucem edat contra Patres Societatis; utque OMNINO abstineat ab editione atque impressione ejusmodi. Nihilominus eadem Patern. vestra, non multo post, etiam tum Provincialis, sciens prudens protrudit in lucem Libellum suum, nomine tenus Supplicem; atque interposito paucorum annorum intervallo, iterum creatus Provincialis (quasi subditus non satis luculentum inobedientiæ erga sanctam Sedem dare specimen posset) iterum effundis partum, pejorem priore, Exhibitionem errorum; quin mox & tertium eniteris, Motivum juris, quo nempe informis ille partus utcumque formetur.

[7] Vin' inobedientiam illam clarius intueri? Fingamus duos Conventus Religiosos, imperio Patern. vestræ subjectos, inter se, quacumque demum de causa, contendere maledictis, libellisque famosis, [ut in simili ostenditur clarius:] nomen auctoris nullum præferentibus: quæ, uti & scandala aliaque incommoda inde secutura, provide impedire cupiens Patern. vestra, ut decet Provincialem, Conventui, magis insolescenti ac petulanti, imponat justas ob causas, ac legitime intimet sanctæ obedientiæ præceptum, ne imposterum aliquid contra alterum omnino aut scribat aut imprimat. Posito tali casu, si nihilominus ille Conventus, cui præceptum silendi fuit impositum, & quidem ejus Prior, silentium rumperet; & eadem quæ prius maledicta, libellosque verius famosos quam religiosos ingereret alteri Conventui; an Patern. vestra eum pro subdito obediente haberet? an impune violasse præceptum pateretur? an scandalum, qued Prior exemplo pessimo subditis dedisset, reparatum legitime non vellet?

[8] Neque diluet inobedientiæ vestræ labem, quod liber inscriptus sit Libellus supplex, [cujus rei piaculum augetur ex titulo Libelli.] neque quod exhibitus fingatur Innocentio XI. Quin imo hoc utroque ex capite augetur peccati malitia. Nam primum, sub titulo Libelli supplicis, nihil minus quam supplex libellus, nihil magis quam farrago scriptorum, qualia Pontifex edi vetuerat, non solum Societati nostræ, sed Cælitibus ipsis eorumque Actis injuriosorum, in lucem prodit. Deinde, quod exhibitus Pontifici dicatur, mera fictio est, ad imponendum mundo, & auctoritatem qualem qualem libro comparandam; cum re ipsa Pontifici visus nuspiam sit, secundum scripta mea in Epist. Famil. num. 39 & 40. Quæ autem ratio, quæ juris regula, quod tribunal permittit, Libellum supplicem, qui soli Principi, cui inscribitur, saltem primum offerri debet; prius quam huic visus fuerit aut cognitus, ab auctore suo publici juris fieri, cum dedecore Principis & abusu nominis ejus; præsertim quando nihil supplicis Libelli (præter unum quem præfert titulum) complectitur? Et tamen Libellum talem, & in eo expostulationes vestras ac gravamina, omni qua par est reverentia humilique in omnibus submissione, excepta obedientia, Sanctitati suæ exponere audetis.

[9] Ad alterum præcepti membrum, quod Patres Societatis spectat, [Simile mandatum Pontificis, Societati non est impositum;] responsum jam est in Brevi instructione circa eumdem Libellum supplicem, num. 11 & ultimo. Videlicet, quod Patern. vestra, Auctor Libelli, de se suisque certo quidem scire potuerit, id quod fatetur, impositum sibi suisque fuisse præceptum Pontificium silendi: quod vero Patribus Societatis id ipsum impositum dicat, nimis temere, ne dicam injuriose affirmat. Cum certissimum sit, mihique ex ipso ore nostri tunc Præpositi Generalis, Caroli de Noyelle, illa super re expresse coram a me interrogati, constet; istiusmodi præceptum nuspiam datum, nedum intimatum Societati fuisse. Nihilominus sine præcepto, arctius silentium tenuit Societas; quam cum præcepto, Ordo Carmelitanus.

[10] Quod ipsum Brevis Instructio, jam tum a decennio, declaravit his verbis: Profecto, [quamvis ultro siluerimus,] si istiusmodi interdictum Pontificium respectu P. Papebrochii re ipsa factum fuisset, non potuisset severius sibi ipse imperasse silentium, quam tenuit hactenus; & constanter deinceps tenere animum obsirmavit; nihil importunis quibusvis adversæ partis libellis, ad respondendum identidem provocantibus, a proposito dimovendus; utpote existimans, hactenus allata a se argumenta, ad elucidandam quæstionis propositæ veritatem, satis esse veritatis amantibus; nulla satis unquam fore aliter affectis. Utinam eadem mens PP. Carmelitis etiam post interdictum fuisset, nullumque scriptum eorum seu proprio seu alieno nomine monstrari posset! Utinam & modo foret! [& imposterum tacituri simus.] etiam postquam Patern. vȩstra, triplici exinde edito scripto, tripliciter Pontificium silendi præceptum elusit. Ego interim pro me, quod pro P. Papebrochio Brevis Instructio, sancte spondeo Patern. vestræ, me quoque, cum videam nihil familiariter, parum rationabiliter agi, nil nisi cramben recoqui, imperaturum mihi silentium, constanter deinceps tenendum, nec importunis quibusvis libellis vestris, ad respondendum identidem provocaturis rumpendum: postquam nunc de modo scribendi vestro juridico primum, deinde de tribus a me propositis in Epistola Familiari argumentis; denique pro Brevi Instructione mea pauca addidero. Quibus etiam patere poterit, quam parum religiose ac fideliter nos & Acta Sanctorum impetatis: quamvis accuratius de illo judicare poterit, quisquis Exhibitionem & Motivum Iuris contulerit cum ipsis Sanctorum Actis.

[11] Imprimis igitur scire velim Patern. vestram, non minus difficile esse, ut una nocte & velut subita metamorphosi Theologus subtilis, subtilis pariter evadat Jurisconsultus, quam ut evadat peritus rerum aliquando gestarum Historiographus. Prima scriptio vestra complectitur Libellum supplicem qualemcumque, & quidem Summo Pontifici, hoc est supremo in terris controversiarum Judici offerendum: altera congerit accusationes & approbationes contra Sanctorum Acta eorumque Auctorȩs, quibus ipsorum auctoritas labefactetur: tertia, & has & illas tueri, recoctis iisdem argumentis, nequidquam nititur: & ne sua ei desit apud imperitum Lectorem auctoritas, [Motivum juris, contra jus scriptum,] hunc ei titulum apponis, Motivum Iuris pro libro, cui titulus est, Exhibitio Errorum &c. Egregiam vero laudem juridicam meretur Patern. vestra, quæ sub titulis juridicis tam parum juridice scribat, ut in toto, quantum quantum est, Motivo juris, nullum habeat Juris textum, quod sciam, nisi miserrimum unum Brocardicum, ut Jurisconsulti loquuntur, ex Decreto Gratiani sumptum, ad probandum id, quod sine probatione admittitur ab omnibus, videlicet, quod errare, sit unum pro alio putare.

[12] [debebat prius Judici offerri, quam publicari] Deinde, loco sane non suo, nec ordine juridico, offers Judici (si tamen re ipsa offeras) Motivum Iuris. Offerri enim prius re ipsa debuit Judici Libellus supplex; quod factum non est. Libellum Judex communicari jubet parti; quod item factum non est. Libello demum communicato, ansam defensionis acquirit pars: atque ita litis ordo instituitur. Quæ omnia si legitime fuissent facta; tum demum potuisset Patern. vestra scribere atque offerre Motivum Iuris. Jam vero cum illa facta non sint; nescio qua fronte audeat illud offerre, & quidem sanctissimo juxta ac jurisconsultissimo Pontifici. [in Judicis contemptū,] An ut tacite eum reprehendat Patern. vestra, quod partem accusatam non citaverit in judicium? An vero, ut ei falso persuadeat, a Decessore Innocentio XI citatam partem jam fuisse: cum Motivum Iuris ei oblatum, supponat citationem præcessisse?

[13] [& Juris consultorum risum;] Certe si Juris consultum velis agere, ac sententiam a Judice ferri desideres; Juris ordinem servare debes; nisi Juris peritis omnibus ludibrium velis fieri. Ad hoc autem non sufficit, ut Libellum supplicem componas, sed ut eum Judici insuper offeras. Ita docet (cogit enim me Patern. vestra Jurisconsultos vel invitum adire) Thuldȩnus ad Cod. de in Ius vocando, in principio: Exhibito per actorem Iudici libello, eum Iudex per subscriptionem jubet communicare reo, & reum, responsurum certo die, comparere in judicio. Hæc autem oblatio libelli, de jure ita est necessaria, ut dicatur esse de substantia judicii, prout ex communi doctrina docet Vantius in tract. de Nullitate process. ac sentent. sub rubrica de Nullitate ex defectu processus, sive ordinis judiciarii num. 18 his verbis: Libelli itaque oblatio, ex supradictorum omnium communi sententia, est de substantia judicii; cum principium & fundamentum causæ ipsius judicii existat; & non solum ratione partium, verum etiam respectu judicis offerri consuevit: videlicet ut ipse judex ex eo modum & actionem intentatam, & numquid sit apta vel non, & sibi concludat, cognoscere poßit; ac secundum illius formam sententiam suam dictet.

[14] Hic porro juris ordo, non tantum servari debet, ubi inter laicos lite contenditur; verum etiam, [uti & offerri debuit Pontifici,] docente eodem auctore, citato loco num. 2 Ordo iste juris etiam in causis, quæ Romani Pontificis judicio deciduntur, servari debet. Atque hinc discere Patern. vestra potest, quo pacto agendum sibi sit, cum denuo Libellum supplicem scriptura est. Quam vero non juridice, ne dicam ignoranter, egerit hactenus, patet ex eo quod, Libello supplice non oblato, in Exhibitione errorum Accusationes conscribat; nec ipsas, puto, oblatas Judici: atque insuper pro illis confarciat Motivum Iuris. Risum, si potestis, tenete, Jurisconsulti.

[15] Porro vestra Exhibitio errorum, qualis liber est? Judicio Eruditorum, ac præcipue Juris-peritorum, [Exhibitio errorum quæ est vere libellus famosus,] non modo liber, sed & ipse libri titulus, libellus famosus est; utpote qui compositus est ad infamiam viri probi, & religiosi, & scriptoris ecclesiastici. De talis farinæ libello ita loquitur Imperator §. 1 Instit. de injuriis: Si quis ad infamiam alicujus, libellum, aut carmen, aut historiam scripserit, composuerit, ediderit, dolove malo fecerit quo quid eorum fieret: is, (teste Ulpiano, ex quo prædicta verba desumpta sunt, l. 5 §. 9 ff. de injuriis & famosis libellis) si condemnatus sit, Intestabilis ex lege esse jubetur. Est autem Intestabilis, ut habet Schardius in suo Lexico, qui testimonii dicendi jus non habet. Atque hinc timere non immerito debet Patern. vestra, famosæ Exhibitionis errorum auctor, ne ab omnibus intestabilis habeatur; habebitur certe ab iis, qui eam scripti libelli famosi tacite condemnant.

[16] Neque existimare Patern. vestra debet, plus sibi aliquid hac in re licere, [etsi a Provinciali scriptus sit.] quod Ordinis sui Provincialis sit, quem titulo Patroni Advocative protegere aut defendere teneatur. Defensionem ego vestram neutiquam improbo: sed improbant illam tamen, atque adeo vetant, quando cum injuria & contumelia partis instituitur, Imperatores l. 6 Cod. de postulando: ubi universim præscribunt, ut tales defensores, non ultra quam litium poscit utilitas (Lis vestra quæ sit, scitis. Quid eo confert inique convelli Sanctorum Acta, & exagitari Auctores eorum?) in licentiam convitiandi & maledicendi temeritatem prorumpant. Agant quod causa desiderat; temperent se ab injuria. Nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione sed probris putet esse certandum, opinionis suæ imminutionem patietur: nec enim conniventia commodanda est, ut quisquam, negotio derelicto, in adversarii sui contumeliam aut palam pergat aut subdole. Quod communiter illi faciunt, qui rationibus destituti, [Non ita Epistola nostra, cujus finis] clamoribus rem putant agendam: de quibus Ammianus 30: Cum ad inopiam venerint allegationum, ad effrænatam deflectunt convitiandi licentiam. Atque hæc de juris peritia qualicumque Patern. vestræ per qualemcumque meam illustrata, sint satis. Progredior ad tria argumenta, pridem a me vobis objecta.

[17] Exposui Patern. vestræ in Epist. Fam. num. 2 ac 3, [æque ac nostræ hujus scriptionis est, tueri Acta Sanctorum,] finem quem ipsa sibi proposuit in Exhibitione errorum; convellere scilicet, ad stabiliendam antiquitatem summam sacri Ordinis vestri, Acta Sanctorum, cum magno rei Catholicæ commodo, prægrandibus octodecim voluminibus collecta, digesta & illustrata. Atrox sane facinus, desperatione plenissimum, ac homini Religioso Catholico prorsus indecorum! Exposui pariter finem, quem ego intendi; videlicet, communi Ecclesiæ bono, in defendendis Sanctorum Actis, a vobis male discerptis, consulere: sic tamen, ut nolim defensionem instituere illo (uti loquor num. 3) quo vobis placeret modo; conscribendo librum, & respondendo ad singulos paragraphos vestros: sed monendo Lectorem, ut cum pervolverit librum vestrum, citata ibi ex Actis Sanctorum loca ipse per se dignetur inspicere, atque legere præmissa & subjuncta. Idipsum nunc iterum iterumque rogatum & obsecratum velim Lectorem ut faciat: sic facile per se judicaturus est, refutatione libri vestri alia opus non esse, quam collatione ejus cum textu integro Papebrochii.

[18] Quod si intelligere voluisset Patern. vestra, non objecisset mihi, [refutando in paucis exemplis totum librum accusatoris,] insultabundo similis, illud Hieronymi: Qui arguitur in pluribus, & in dilutione criminum aliquod prætermittit, quidquid tacuerit, confitetur. Nego enim, me umquam diluere voluisse librum, centonibus male consutis fartum, & seipsum ingenuis condemnantem: sed voluisse, ajo, in duobus tribusve exemplis exhibere Lectori specimen, unde de toto libro judicium formare posset. Volui insuper aliquid responsi dare, cum eatenus nullum dederamus, propter dignitatem personæ vestræ, moderantis totam provinciam religiosi Ordinis; ratus illam modeste ac familiariter disputaturam fuisse. Volui autem illud responsi paucis dare, propter famam ejusdem personæ vestræ, in dignitate constitutæ; ne, si totum librum simili modo tractassem, Patern. vestra, etiam apud suos, despectui foret, cum gravi damno disciplinæ religiosæ. Habes hic, cur responderim; & cur paucis. Nunc Hieronymianæ sententiæ tuæ loco, hanc meam, ubique veram, mihi liceat vicissim proponere Patern. vestræ, in jure ac rationis dictamine fundatam: Qui arguit in pluribus, & in argutione criminum convincitur statim tria peccasse, ex ignorantia facti, ex mala fide, ex malignitate; in reliquis nullam habeto auctoritatem,

[19] Ostendi in Epist. Fam. num. 8, ignorantiam vestram historicam in Baptismo Constantini. Ostendi. [qui peccat ex ignorantia facti, ex mala fide, ex malignitate.] a num. 23, malam fidem in Præputio Christi Domini apud Antverpienses conservato; quod Papebrochium impugnare, & quidem ex meris conjecturis, asseris; ubi tamen apertis terminis illud Antverpiæ conservatum, & ait, & confirmat. Ostendi, a num. 29, malignitatem in eo, quod de futuris vaticinando sacrum Præmonstratensium Ordinem concitare in innocentes coneris, dicendo: Videtur Papebrochius etiam adversus historiam Canonicorum Præmonstratensium aliquid machinari, quod effutiet in Iunio, quando edet Vitam S. Norberti, nisi coërceatur. Utque suum hoc VIDETVR probet Patern. vestra, citat textum Papebrochii, in rem suam nil probantem; ubi omissa parenthesis nota confundit ejus sensum; ubi refert ad Præmonstratenses, quod alio deberet; ubi ultimam textus Papebrochiani partem, præmissorum probationem de visu continentem, præscindit, parum fideliter adducto textu dimidio. Sed hoc peccatum & proxime præcedens de mala fide, locis citatis, ostendi pluribus & tam clare, ut eadem tantum non concedat Motivum Iuris vestrum: adeo frigide hic purgat auctorem suum, alia fere ad rem non facientia tractans § 5 &. 6.

[20] Ibidem commiseratione etiam tangor Patern. vestræ, quod num. 102 omnium maxime injuriosus sis, tum mihi, cui illic affingis quæ nec posui nec cogitavi; tum tibi, qui illic vel veram, vel affectatam prodis ignorantiam scriptorum meorum, quæ impugnas, & omnium maxime tibi injuriosa reputas. Inspice mea denuo num. 35; & damnabis ac revocabis tua num. 102: si tamen inspexeris oculatior, quam fuisti, cum me ausus es arguere fraudulentiæ, quod imputem tibi, quasi per illa, quæ dixeras de Præputio Domini, probares hoc thema tuum § 2 Art. 22: Papebrochius valde insolenter & successu plane erubescendo, [Etenim arguit me fraudulentiæ, cujus ipsereus est,] antiqua variorum Monachorum invadit diplomata & monumenta. Ubi tamen, ais, per totum illum paragraphum, ne vel verbum de Præputio Christi habeo. Et addis exultabundus; Id ne refutare est meas assertiones & exhibitiones? Certe talem fraudulentiam a religioso Sacerdote expectaveram numquam. Nec ego expectaveram. Sed egone tibi imputem quæ dicis? Mirari satis nequeo cæcitatem (nolo enim fraudulentiam interpretari) unde profluxerit illa inconsiderata, ignorans, atque irreligiosa locutio Patern. vestræ. Inspice igitur apertis oculis, ac relege totum meum numerum 35, in quem inveheris. Ostenderam paulo ante, non impugnari (uti arguebat Patern. vestra in Exhibitione errorum § 8 Art. 1) a Papebrochio Præputium Christi; allegato prius toto Titulo Articuli vestri prædicti, videlicet illo: Papebrochius ex meris conjecturis impugnat Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum. Deinde transeo ad ostendendum, quod Patern. vestra Ordinem Præmonstratensem injuste concitet in eumdem Papebrochium. Ac demum sic ordior numerum 35:

[21] In utroque textu Patern. vestræ, a me paulo ante producto (ubi nempe de Præputio Domini, [dum convincitur ex ipsis meis terminis,] & de Præmonstratensibus egeram) mirari satis non possum quomodo tam debilia proferat, ad probandum, per miserum VIDETVR, quæ tam magnifice ac jactanter proponit in Titulis. Primi loci Titulum supra dedimus (ubi nempe de Præputio actum fuerat, ac Titulus ejus illic datus, non debebat hic iterari): alterius loci Titulus sic habet: Papebrochius valde insolenter, & successu plane erubescendo, antiqua variorum Monachorum, quos inter Norbertinorum, invadit diplomata & monumenta. Erubescunt litteræ ipsæ, quantumvis nigræ, quod promittentibus ipsis tam multa ac gravia, præstentur tam pauca & fere ficta. Primo loco (ubi de Præputio Antverpiæ servato) Patern. vestræ VIDETVR Papebrochius ex profeßo studere, ut antiquißimas Capituli Antverpiensis litteras funditus evertat. Secundo loco (ubi de Prȩmonstratentibus, in nos concitatis) eidem VIDETVR etiam adversus historiam Canonicorum Præmonstratensium aliquid machinari. Idne probare est thema, tam insolenter & asseveranter in titulo propositum? Si ego de scriptore inepto, qui maledictis utitur pro argumentis (addo nunc etiam, qui nescit quid reprehendat; qui sibi ipse injurius est, injuste accusando fraudulentiæ alium) dicam, quod mihi insanire VIDEATVR; an propterea insaniat?

[22] Hactenus ille numerus 35 totus ut jacet præter inclusa parenthesibus, quæ cæcutientes oculos, [mihi affinxisse quæne somniavi quidem] eluminandi ergo inserta nunc sunt. Quæ autem, amabo te, ibi vox, quæ littera, quis apex; qui imputet Paternitati vestræ, quasi per illa, quæ dixeras de Præputio Domini, probares thema tuum §. 2 Art. 22 præfixum? Quilibet profecto non omnino cæcus, facile jam videt ac intelligit, protulisse me Titulos duos, & singulas singulorum protulisse probationes vestras; levissimas sane, nec nisi per miseru VIDETUR probaturas, quod magnifice in Titulis assertum fuerat: non vero tibi imputasse me, quod objicis, quasi per illa de Præputio, probes alia de Præmonstratensibus. Vide nunc, mi Pater, quam nullo te consoleris argumento; quamque vane tibi persuadeas, valde pauca, si aliqua, & quidem non nisi exigui momenti, esse in tuo libro reprehendenda; cum aliqua illi contra evidentem veritatem affingi debeant, ut impugnari poßit. O cæcitatem! Agnosces, opinor, nunc; affinxisse, non me tibi, sed te mihi contra evidentem veritatem, quæ non sunt; ut impugnare me posses, & fraudulentiæ fraudulenter accusare. Agnosces etiam, utri nostrum potissimum competat Gregorianum illud, quod eodem num. tuo 102, loco epiphonematis adversarium enecantis, subdis, sic scriptum. Arrogantes viri habere hoc proprium solent, ut dum in nimia invectione prodeunt, etiam invehendo Mentiantur; [unde & jacta in me tela suum redeunt in auctorem.] & cum non possunt reprehendere juste quæ sunt, reprehendunt MENTIENDO quæ non sunt. Ausus non fuissem terminis tam. mordacibus uti in Provincialem Ordinis religiosi, quantumvis apte convenientibus, nisi illos mihi præscripsisset ac improperasset ipse.

[23] [Concitantur in Papebrochium Carthusiani,] Audivisti etiam, frivole conari Papebrochium, se excusare apud Carthusianos, quod Tomo 2 Martii fol. 255 historiam de prodigio Doctoris Parisiensis defuncti, dixerit, in Carthusia non probari. Nihil est, cur se excuset illa super re Carthusianis Papebrochius: sed est, cur detegat Carthusianis ac toti mundo fraudulentiam (da veniam verbo, quod indignitas rei exprimit) Patern. vestræ. Loco a tecitato, ad Vitam Dionysii Carthusiani, a P. Henschenio piæ memoriæ illustratam, ubi mentio fit prodigii prætacti; legisti hanc Notulam: De hac historia, quam ipsi in Carthusia didicimus non approbari, agendum erit 6 Octobris. Scribit illic Henschenius, quæ coram didicit in ipsa magna Carthusia, ab ipso Reverendissimi P. Generalis Secretario; [quasi reprobet prodigium suscitati Doctoris;] qui Patrem illum & Papebrochium, ex itinere Romano-belgico anno MDCLXII die XII Junii Carthusiam ingressos, & summa caritate exceptos, jussu Reverendissimi prædicti per omnia deduxit; juvit; &, quæ supra citantur ab Henschenio, cum illa de re colloquium inciderat, pronuntiavit. Quodnam hic peccatum Henschenii, qui dictum Secretarii refert, nihil ipse de quæstione proposita definiens, sed ad VI Octobris differens? Et tamen hoc peccatum tam grave videtur Patern. vestræ, ut non contenta, illud in Exhibitione Errorum per integrum Articulum exaggerasse, idem etiam reproducat in Motivo. Qua autem verecundia & conscientia, ipse judicaveris & æquus Lector.

[24] Jam vero innocens Notula ista, scripta fuit a P. Henschenio, illa qua vidimus auctoritate, in tomis Martii, qui prodierunt omnium primi post reditum ejus in Belgium. Septennio autem post, anno videlicet MDCLXXV in lucem editur typis Lugdunensibus tomus P. Joannis Columbi Societatis nostræ, complexus Opuscula varia historica, & primo loco Dissertationem de Carthusianorum initiis, antiquitatem historiȩ prodigiosȩ ex antiquioribus Mss. probantem. [cum illud tamen expresse approbet,] Ut vidit illa Papebrochius, fere anticipat Henschenii mentem, ad VI Octobris decisionem differentis; & aperte favet sententiæ, a Columbo probatæ, in Conatu Chronico-historico parte I pag. 32 num. 16 & 17 his verbis: Nec sane, quia ex Lectionibus de S. Brunone, ad instantiam Academiæ Parisiensis, expuncta est occasio conversionis vulgo jactata, desinit religiosißimus Patrum Carthusianorum Ordoeamdem adhuc ut veram tueri: & Ioannes Columbi noster, in capite suorum Opusculorum, ponere non dubitavit Dissertationem de eo argumento; doctam sane.

[25] Et post pauca, ostendens vim docti ejus argumenti, [proferens auctoritates antiquissimas:] annumerat annos ætate Gersonis (qui diu putatus fuit illud prodigium, anno 1420 circiter, primus litteris prodidisse) longe anteriores, a Columbo erutos ex Mss. inquiens, ipsum testes habere ab anno 1391, 1383, 1313, imo 1298 & 1150, sic ut ultimus solum distet 49 annos a morte sancti Fundatoris, obita anno 1101. Hæc Papebrochius, quem hic in Carthusianos peccasse arguis, nescio qua fronte. Proferat modo, si ad manum sunt, Patern. vestra similia instrumenta, non dico annos 49, sed annos etiam bis mille, [unde immerito vapulat ab Amico.] post raptum Eliæ aut Enochi Prophetæ scripta, & non minus æquus erit Papebrochius antiquitati vestræ, quam est illi prodigiosæ historiæ. Interea tamen vapulat Papebrochius a Patern. vestra, nulla sua culpa, ut vides; diffamatur & apud Carthusianos turpi criminatione; uti etiam apud alios Religiosos Ordines non dissimilibus artibus: quibus tamen, dubito, an gratum sit patrocinium, quod Patern. vestra, non rogata, iis impendit contra Papebrochium; saltem postquam vident, illam infeliciter cecidisse causa, non tantum pro Carthusianis ac Præmonstratensibus suscepta, sed etiam sua propria. Non defensoribus istis tempus eget, nec Ordines illi.

[26] Sed redeamus ad Malam fidem, unde & modo narrata non procul absunt, [Mala fide arguitur Papebrochius oppugnare Præputium Domini,] nisi ad Malignitatem malis reducere. Malam fidem consistere in eo diximus, quod arguas, Papebrochium ex meris conjecturis impugnare Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum. Sunt hi ipsissimi termini, quibus proponit Patern. vestra impugnationem suam in Exhibitione Art. 1 §. 8; a me fideliter & integre relati in Epist. Fam. num. 23, ac deinde non semel integre iterati, ac refutati: & tamen in Motivo num. 94 legere cogor, quod astute & callide tibi contra omnem veritatem affricem, quasi tantum dixeris, Papebrochium præputium Christi Domini impugnare; cum tamen dixeris, illum id impugnare, quatenus Antverpiæ asservatum. Atque ego, ita ut tu vis, a te dictum esse, & dico & dixi. Inspice textum meum a num. 23: [ut Antverpiæ asservatum:] confunderis, ubique legens conjunctim hæc a me scripta, Præputium Christi Domini, Antverpiæ asservatum; de quo agitur, an illic asservatum impugnetur, nec ne. Confundere igitur, & resume honorem illum tibi, quod astute & callide non tibi ego dimidium sensum, sed tu mihi suppositum tuum falsum & forte malignum, contra veritatem affrices. Qui a veritate stat, nihil est cur astute, cur callide agat; est cur sic agat, qui rebus diffidit suis, commenta venditans rerum ignaris, ut vel sic eis persuadeat esse quod non est. Quo autem pacto conatur Patern. vestra Motivum hic suum liberare mala fide, indigna Religioso viro, magis indigna Sacerdote, maxime indigna Provinciali? Confugis ad litteras Capituli Antverpiensis. Nihil facis. Dicis: Papebrochius impugnat Præputium Christi Domini, [cum tamen asserat indubitalem ejus ibi possessionē esse,] quatenus Antverpiæ asservatum. Et Papebrochius, eodem quem tu citas loco, eamdem veritatem servati apud Antverpienses Præputii apertis terminis asseverat ac defendit; quam, inquiens, perpetua seculorum omnino quinque posseßio, variis documentis testata, indubit abilem facit. Quid nervosius dici potuit? Asserere rem indubitabilem esse, mihi sonat, esse veram, esse certam: sed Patern. vestræ sonat atque explicatur, impugnare. Qua fide, bonane an mala? Per se patet.

[27] Patet etiam, frustra recurri ad litteras Capituli Antverpiensis, quæ trium seculorum ætatem non habent, cum admittat Papebrochius, tamquam indubitabilem Præputii possessionem esse per secula omnino quinque, duobus ante seculis, quam litteræ illæ conscriptæ fuerunt: & possessionem illam, ait, testatam esse variis documentis; quæ inter referas licet Litteras prædictas. [variis documentis testatam.] Has, cum prima fronte aliquid falsi continere videantur, conatur Papebrochius explicare & conciliare in favorem Antverpiensium ac Veritatis, uti dixi num. 27. Sed & hoc Paternitati vestræ, impugnare est. Cur non accedis ad Ven. Capitulum Antverpiense, viros intelligentes, apud quos scriptione illa tua in invidiam vocare Papebrochium frustra conatus es. Ipsos ego fidenter appellabam Judices, quamvis in eorum præjudicium scripsisse hic videamur Patern. vestræ. Si bene meritum de ipsis scriptione tua te putas; poteris exspectare aliquem ab ipsis, quantum æquitas sinet, favorem. Accede eadem qua ego confidentia: interroga, an in toto contextu Papebrochii hac de re, aliquid sit, quod impugnet illorum possessionem Præputii? an non e contrario sint multa quæ eam confirment? Ni facis; existimare poterunt Venerabiles isti viri, te confirmare sententiam tuam, aut ausum non esse, aut non potuisse; atque adeo illam, cum alteri injuriosa sit, retractari a te debere, si te ames ac amari velis.

[28] Venio nunc ad ignorantiam facti historicam. Ubi claritatis causa debeo præmittere principium textus vestri hac super re, [Ignorantia Amici historica de baptismo Constantini,] ut habetur in Motivo num. 23: Dic, ais, quænam ego temere in Papebrochio reprehendo? Primo loco (inquit Epistola familiaris n. 8) arguitur Papebrochius, quod Constantinum Magnum, sub finem vitæ, non a S. Silvestro baptizatum dicat. Quam vero isthæc impostura sit evidenter falsa, & contra evidentem veritatem mihi afficta, ex eo liquet; quod nullibi Papebrochium arguam de eo, quod Constantinum Magnum sub finem vitæ… baptizatum dicat: sed de eo dumtaxat, quod baptismum Constantini, a S. Silvestro susceptum, explodat tamquam fabulam. Ut videre est in libro meo Art. 2 §. 3. Evolvamus tantisper propositionem hanc ultimam in duas quas habet partes. Vel arguis Papebrochium dumtaxat ex eo, Quod baptismum Constantini a S. Silvestro susceptum neget: vel ex eo, quod negatum insuper explodat, & explodat tamquam fabulam. Si secundum: dic, quid sibi velit illud explodere tamquam fabulam. Varia sonat vox Fabula: hominibus quoque competit, quorum aliqui subinde sua culpa fiunt etiam fabula vulgi, postquam Eruditorum facti sunt. Igitur in quæstionem venire non potest (quibuscumque demum terminis more suo velit uti Patern. vestra) nisi quod neget Papebrochius, Constantinum Romæ a S. Silvestro baptizatum esse. [qui si non baptizatus est Romæ,] Huic autem sententiæ opponitur alia de baptismo, eidem in suburbiis Nicomediæ sub finem vitæ collato. Adeo ut, quicumque vult baptizatum aliquando esse Constantinum, si alterutram sententiam admittit, alteram necessario excludat: & bene sequitur, Reprobo baptismum Constantini Romanum; ergo teneo Nicomediensem: [est Nicomediæ:] &, Approbo baptismum Romanum; ergo reprobo Nicomediensem. Nam cum e duabus prædictis sententiis altera alteram excludat; qui unam solide firmiterque stabilierit, alteram necessario reprobandam ostendit.

[29] Quod enim Patern. vestra in re desperata ad tertiam confugiat opinionem, [aversante Ecclesia baptismum ejus duplicem,] antiquis omnibus, totis ut minimum octo seculis a morte Constantini ignotam, de duplici ejus baptismo, primo Romano Catholico, altero Nicomediensi Ariano; dubito an exanimi sui sententia faciat: nisi pariter admittat Arianorum ritu baptizatum Constantinum, eorumdem dogmatibus consensisse, in iisque obiisse; & sic Arianum in Arianismo mortuum, semper pro Sancto habitum cultumque fuisse & coli in Ecclesia Catholica. Detestabitur id sine dubio Patern. vestra: verumtamen ex illa sententia id sequi, docet Baronius, præcipuus vester hic, & unicus fere dux, ad an. 324 num. 47 & seq. numquam passurus (quod necullus patietur Catholicus) Constantinum pro Sancto coli in Ecclesia, & eumdem impie atque ab Ecclesia penitus alienum migrasse e vita, qualiter migrasset ex sententia Baronii loco citato, si ab Ariano Episcopo baptizatus sub vitæ finem fuisset: [sine crimine non admittendū.] & ex mea sententia, etiam sic migrasset, si rebaptizatus sub finem vitæ fuisset a quocumque demum, etiam non Ariano, Episcopo aut Sacerdote. Quia baptismum secundum Ecclesia Catholica semper detestata est: idque temporibus Constantini quam maxime notum fuisse oportet, cum paulo ante, controversia gravi illa super re orta, sententia S. Cypriani atque Episcoporum Africanorum, ab hæreticis baptizatos denuo baptizari debere docentium, primum reprobata sit a S. Stephano Papa, deinde etiam sit damnata a Concilio plenario, ut loquitur S. Augustinus, sive Oecumenico Nicæno. cui interfuit Constantinus: idemque noluisset, nec vero potuisset rebaptizari, contra definitionem Ecclesiæ sibi notam, sine gravi delicto.

[30] Jam velim consideret maturius Patern. [Injuste postulor ego imposturæ,] vestra meam imposturam, evidenter falsam, & contra evidentem veritatem tibi affrictam, uti loqueris. Ajo, argui Papebrochium a vobis, quod Constantinum Magnum sub finem vitæ, prope Nicomediam; non a S. Silvestro Romæ baptizatum esse dicat. Fateor; & iterum aio. Ac ne terminis fabulisque inutiliter occupemur, scire velim, an in alterutra istius propositionis parte arguendus tibi videatur Papebrochius, nec ne. Si in alterutra arguas: nihil imposturæ, nihil contra evidentem veritatem tibi affricui: cum revera ex supposito arguas Papebrochium in propositione præmissa: quod tantum dixi. Si neutra in parte ipsum arguas: fatere id, quæso, palam candide; & ego fatebor, me non debuisse scribere, argui a vobis Papebrochium in eo, quod Const. Magnum sub finem vitæ, non a S. Silvestro baptizatum esse, dicat: cum in eo arguendus non sit, ex suppositione iterum confessionis vestræ. Atque adeo nil superest, in quo arguere volueritis Papebrochium, quam quod explodat baptismum Romanum tamquam fabulam; concedentes, Constantinum sub finem vitæ baptizatumesse prope Nicomediam, non Romæ a S. Silvestro. Id ipsum autem est quod asserimus nos. Sed nec uspiam, puto, ostendes, quod baptismum illum Papebrochius appellet fabulam, multo minus quod illum pro tali explodat. Termini sunt illi Patern. vestræ tantum, quibus nolo immorari.

[31] [quod rem eamdem dupliciter enuntiem] Quamobrem, ut expressius explicarem ignorantibus historicis quæstionis statum, dupliciter quodammodo rem eamdem proposui, conjungendo baptismum Nicomediensem cum non Romano; quia affirmatio baptismi Nicomediensis necessario infert negationem Romani: E. g. Baptizatus est Constantinus Nicomediæ, ergo non Romæ. Uti ex vestra similiter sententia infertur, Baptizatus est Romæ, ergo non Nicomediæ. Si nempe alteruter Baptismus necessario tenendus est, ut hic supponimus ex præmissis. Ecce quo evaserit, quam dicis, impostura, evidenter falsa, [majoris expressionis causæ.] & contra evidentem veritatem tibi affricta. Si dicam Patern. vestram, esse animal rationale: respondebis, me recte dicere. Si dicam, esse animal rationale & non irrationale: argues me per hoc imposturæ? Non credo. Majoris enim expressionis causa, affirmando & negando res oppositas, idem quodammodo bis dico.

[32] Sed relinquamus fabulas & imposturas auctoribus suis: ac stabiliamus sententiam de baptismo Nicomediensi, [Baptismum Constantini Nicomediensem] a Papebrochio assertam, a me confirmatam, a Patern. vestra negatam, per hoc quod mordicus tueatur Romanum; cujus defensione semel suscepta, indecorum sibi putat non perseverare in errore, aut saltem in opinione multo magis aliena a vero, quam sit opposita nostra. Adduxi pro sententia mea a num. 9, Eusebium Pamphili, Episcopum Cæsareæ Palæstinæ. Adduxi Athanasium Patriarcham Alexandrinum. Adduxi plus quam trecentos Patres Synodi Ariminensis Catholicos, qui omnes eodem quo Constantinus tempore vixerunt, toto mundo sparsi. [testantur plurimi coævi;] Adduxi item sanctos Patres & Ecclesiæ Doctores, Ambrosium & Hieronymum. Adduxi Historicos præcipuos, Socratem, Sozomenum, Theodoretum; qui pariter omnes intra primum a morte Constantini seculum vixerunt, scriptis suis illustres; sine quibus, vix ulla historicæ ecclesiasticæ primorum quatuor seculorum notitia ad nos pervenisset.

[33] Adscripsi, ut nostis, auctoribus meis suam cuique ætatem qua vixit. Agat nunc historicum etiam Patern. [Romanum nulli idonei intra secula tria:] vestra, similemque notam temporis quo vixerunt Auctores a vobis, sive pro baptismo Romano, sive contra Nicomediensem citati, in medium proferto. Inde, sine alia refutatione, cogeris fateri vel invitus, maximam esse diversitatem inter auctoritates, contemporaneam nostram, & aliquot seculis posteriorem vestram. Certus sum enim, ne vel unum unicum idoneum auctorem, non dico coævum Constantino, sed ne quidem qui intra totum primum, alrerum, ac tertium ab obitu ejus seculum scripserit, contra baptismum Nicomediensem, aut pro Romano, produci in medium posse. Cur igitur tanto majorem auctoritatem ac certiorem non præferas minori ac minus certæ?

[34] Scripsisse nostra memoria Gallus quispiam narratur, Franciscum primum Regem, numquam a Carolo quinto Imperatore bello captum fuisse: [unde per similitudinē ostenditur,] cumque propterea passim irrideretur etiam a suis, respondisse fertur, id se tali scriptione effecisse, ut post centum annos captivitas illa in dubium revocanda sit. Nunc, opinor, nihil dubitat Patern. vestra de captivitate illa Regis Francisci, nixa testimoniis scriptorum, coævorum ipsi facto, & qui temporibus proxime secutis per seculum integrum vixerunt. Nec dubitare nunc incipiet propter auctoritatem præd. Galli, quantumvis magnam aliunde is sibi adeptus sit; qui seculo fere ac dimidio post factum, primus id factum negat, sine teste idoneo, imo contra tot testes factum affirmantes. At vero, si contingeret Patern. vestram post mille annos primum nasci, an fidem derogaret illis, quibus nunc adhibet, contemporaneis & proxime secutis Auctoribus, staretque a Gallo isto ejusque sequacibus? Non puto; nisi forte contingeret illam tunc nasci vitiato admodum intellectu, & qui verum a falso discernere omnino non valeret.

[35] Similiter, si vixisset Patern. vestra centesimo (fingamus) a morte Constantini anno, [primum indubitabilē, alterum incredibilem esse.] qui fuit a Christi Domini nativitate quadringentesimus tricesimus septimus; habuisset tunc omnes illos auctores quos enumeravimus, pro baptismo Constantini Nicomediensi, non habuisset ullum pro Romano. Habuisset insuper testes illius veritatis homines fere omnes, qui tunc vixerunt; cum soleant gesta Principum, ac præsertim Imperatorum, singularia atque valde eminentia, diu subditorum animis inhærere, & quasi per traducem propagari ad posteros, uti experimur in exemplo proposito de capto per Cæsarem Carolum V Francisco Rege; quod omnium animis etiamnum insidet, lippisque & tonsoribus notum, frequens in colloquium adducitur post sesquiseculum. Jam vero inter omnia Constantini facta ecquod illustrius & memoria Christianorum sempiterna dignius, illo quo se per baptismum in eorum numero perfecte constituit, eatenus Catechumenus; fidei Catholicæ pridem probatæ signaculum suscepit; & sancta Ecclesiæ se subjecit, cum summa omnium consolatione & gratulatione Catholicorum, post tot Imperatorum gentilium, ac ultimam eamque sævissimam Diocletiani persecutionem, primum hunc per baptismum Imperatorem, plene Christianum, conspicientium.

[36] Si, inquam, vixisset Patern. vestra centesimo a morte Constantini anno, visis cognitisque qualia diximus; non potuisset tunc aliter opinari de baptismo Nicomediensi, quam nunc de capto Rege Francisco. Uti igitur dimoveri se ab opinamento hoc non patitur a scriptore Gallo prædicto, qui contrarium asserit; ita nec debebit abduci ab opinamento illo, a quovis qui post secula aliquot primum scripserit contrarium.

[37] Confundere hæc possunt, [Summa hic est auctoritas Eusebii] quantumvis obstinatum in negando animum, etiam illius qui mavult totam quatuor primorum & amplius seculorum historiam ecclesiasticam evertere ac eliminare ab Ecclesia, omnem negando fidem Eusebio, Socrati, Sozomeno, Theodoreto, solis, certe præcipuis istorum temporum historicis sacris; quam admittere, Eusebium non esse mentitum, in re tam nota omnibus ac manifesta, ut mentiri non potuisset, quin objectum sibi in os mendacium quotidie erubuisset. Eusebius, inquis, ex D. Hieronymo fuit hæreticus Arianus, & Arianorum signifer. Audio: [quem tota Ecclesia Gallicana,] & fuisse Arianum ante Synodum Nicænam concedo: post illam permansisse ac mortuum esse in hæresi, negabunt plerique; & imprimis tota Gellicana Ecclesia, ejusque Martyrologia & Missalia antiquissima; quȩ tantum abest ut Eusebium in Arianismo mortuis annumeraverint, ut etiam inter Sanctos reposuerint coluerintque perpetuis fere temporibus. Constat enim jam tunc a seculo nono cultum ei ut Sancto delatum fuisse, [adstipulante Usuardo] eumdemque anno MDLXXXVII nondum desiisse. Nam Eusebium hunc inscribit Usuardus Martyrologio suo, quod jussu Caroli Calvi Regis collectum, non tantum, inquit Molanus, in Gallicanis Ecclesiis, sed etiam in Romana & permultis aliis usurpatum perpetuo fuit.

[38] Dicit autem Usuardus, ut editus est a Molano. an. 1568: Die XXII Iunii. [perpetuis fere temporibus pro Sancto coluit,] Civitate Cæsaræa Palæstinæ, Sancti Eusebii Episcopi & Confessoris. viri excellentißimi ingenii & historiographi. Quibus insuper addit alter Usuardi codex Ms. antiquus in membrana, ecclesiis Alsatiæ aptatus, & apud nos conservatus: Qui (Eusebius) tantum dilexit studium, ut nil a Constantino Magno petere vellet, nisi tantum ut gesta Sanctorum sibi mitteret, in quibus suum ingenium ad multorum utilitatem exercere valeret. Habuit idem Eusebius in Galliis & Missam suam cum Oratione propria: habuit & proprium Officium, in cujus prima Lectione de vita ejus, sic habetur: Hic (Eusebius) cum aliquando Ariana hæresi laborasset, ad Synodum Nicænam accedens, Spiritu sancto inspiratus, Patrum sententiam secutus est, ac deinceps usque ad mortem sanctißime cum orthodoxa fide vixit. Extant totæ tres Lectiones & Oratio prædicta cum Missa, apud Henricum Valesium ante opera Eusebii: ubi etiam mentionem facit Codicis Ms. Parisiensis Ecclesiæ, ante octingentos annos, ut ait, exarati, qui continet Eusebii historiam Ecclesiasticam Rufino interprete, atque ita incipit: In nomine Dei summi. Incipit historia Sancti Eusebii Cæsareensis Episcopi.

[39] Atque hæc dicta sunto, non quod velim ego canonizare Eusebium. [non ideo tacite criminanda Amico,] Absit. Pontificii id fori est, cui ego me meaque opinamenta volens lubens submitto. Sed & Pontificii similiter fori est decanonizare (da veniam novo verbo) illum, qui nescio quo usu aut abusu, a tempore immemorabili per tot secula, cultu Sanctorum, in regno tam amplo & bene Catholico, affectus fuit; non Patern. vestræ, quæ illa sua decanonizatione invasit forum alienum, & Pontificiam sibi arrogavit potestatem. Ego, cum Ecclesia Romana nihil declaraverit, quod sciam, super sanctitate aut non sanctitate Eusebii; audax facinus existimo esse Patern. vestræ, quod Ecclesiam Gallicanam totam præsumat tacite criminari imprudentiæ, temeritatis atque erroris, commissorum, & per secula tam multa continuatorum, in colendo Eusebium pro Sancto. Neque excusat factum vestrum auctoritas S. Hieronymi. [plura, hoc in genere culpanda, apud suos inventuro.] Legerunt enim & Galli Hieronymum, ejusque scripta de hæresi Eusebii æque intellexerunt ac Patern. vestra: & illis lectis intellectisque, nihilominus Eusebium pro Sancto habuerunt. Si Galli vicissim inquirerent in Sanctos, quos Ordo Carmelitanus sibi aut fecit aut adoptavit, & breviori tempore coluit; plura invenirent carpenda. Specimen infra proponetur. Dices forsitan, tunc decanonizatum ab Ecclesia Eusebium, cum Gregorius XIII probavit recognitum suo jussu Martyrologium, in eoque pro Cæsareensi Eusebio substitutum Samozatenum. Sed intellige, ex anastasi Doctoris Parisini, in Lectionibus de S. Brunone aboleri jussa, pluribusque similibus exemplis, non continuo falsum aliquid judicari, quia ex Breviario Martyrologiove deletur; quemadmodum expresse declaravit sacra Congregatio Rituum, nequaquam per expunctionem istius anastasis intentum fuisse.

[40] Præter hanc sanctimoniæ Eusebianæ laudem, in promptu sunt Auctores plurimi, præstantes, antiqui juxta ac recentes, etiam illi ipsi, qui notam Arianismi, forte non immerito, [Fides Eusebii historica laudatur] tribuunt Eusebio; quorum testimonio non minus quam Gelasii Cyziceni, lib. 2 cap. I, veri studiosißimus (quæ historici laus summa est) & inter veteres ecclesiasticæ historiæ scriptores Fide dignissimus audit. Imo & ipse S. Hieronymus, tametsi ob Arianismum Eusebio infensior, fidem tamen ejus historicam, aliasque dotes historicum commendantes, laudat Epistola 65 ad Pammachium & Oceanum his verbis: Ecclesiasticam pulcre Eusebius historiam texuit… licet impietatis Arii apertißimus propugnator sit. Et alibi: Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio (tametsi assertor Origenis sit) inveniri potest?

[41] Sed his non obstantibus, semper Arianus manebit Patern. vestræ Eusebius; per me licet; atque ideo omni fide historica indignus; id per me non licet. Nam Hieronymus idem, qui illum tamquam Arianorum signiferum insectatur; ejusdem prudentiam, doctrinam, eloquentiam & historiam ecclesiasticam pulcre, atque adeo fideliter descriptam, laudat & extollit. Iterum; [etiam a S. Hieronymo,] si, quia hæreticus, historica fide indignus est: jam Martyrologio quoq; Romano fidem negare, atque e numero Sanctorum Martyrum eradere debes, quotquot Ecclesia Romana aliunde ignotos, sane plurimos, ex Eusebio inseruit Martyrologio suo; populoque Christiano quotidie legendos, & pro Sanctis colendos proponit.

[42] Vide sis, mi Pater, quo te abstraxerit zelus, Eusebio parum æquus; [licet eum pro hæretico habeat.] cui si fidem negare pergas historicam, quia fuit hæreticus, tametsi plures tueantur ejusdem sententiam Catholici scriptores; negare fidem pariter debebis Luthero Calvinove hæresiarchis, etiam in iis argumentis, quæ Catholici scriptores non minus quam ipsi tuentur: puta, captum a Carolo V Regem Franciscum: nec ut credas, debebis moveri auctoritate Catholicorum idem scribentium, quia hæreticus aliquis id ipsum affirmat: & negare tibi ego fidem debebo in omnibus, quorum accusas Papebrochium, quia hæreticus nescio quis eumdem in iisdem accusaverit.

[43] Auctoritatem aliorum quos citavi historicorum, Socratis, Sozomeni, Theodoreti; item Athanasii, & Synodi Ariminensis trecentorum & amplius Patrum Catholicorum, unanimiter affirmantium, sub finem vitæ Constantinum fuisse baptizatum, [Baptizatū in fine vitæ Constantē pro Constantino] evertisse te putas, dicendo, Epistolam illam Synodicam quæ a prædictis auctoribus recitatur, intelligi debere de Constante, non de Constantino, sub finem vitæ baptizato: idque præcipue Baronii sic sentientis nomine, te putas evicisse. Nugæ. Admittit Baronius ad an. 324 num. 52; apud Socratem, apud Sozomenum, apud Theodoretum legi Constantinum: & sic scriptum ab ipsis istis auctoribus fuisse, si quis sustineat, non difficulter & hoc admittet num. 53; ratus, illorum auctoritatem unius Athanasii lectione, quam & profert, Constantem scribentis, facile elidendam. [legit textus Athanasii;] Sed legit Baronius tantummodo textum Athanasii Latinum, ut est apud Nannium anno 1564 editus; ubi nescio quo fato, cum primo loco expresse legatur Constantinus; paulo post, ubi de baptismo ejus, irrepsit Constans.

[44] [sed Latinus tantum, a Nannio versus,] Quod si Baronius legisset etiam textum Athanasii Græcum, anno 1600 primum in lucem typis editum, ex novem codicibus Mss. qui omnes Constantinum legunt, concinnatum, addita interpretatione Nannii prædicta; si legisset eamdem Epistolam Græce apud Labbeum & Cossartium, tomo 2 Concil. col. 798; utrobique, ex fide plurium, ut dixi, Mss. legisset Κονσταντῖνος; atque sententiam suam hac in parte vir ingenuus ac veritatis studiosissimus mutasset. Unum mirari satis nequeo, nec scio quo nomine appellem, an stuporem, an ignorantiam, an fallaciam; non Baronii, sed illius qui Baronium sibi ducem hic sequendum ascivit. Vult enim Patern. vestra, etiam confirmare sententiam Baronii, Constans legentis pro Constantinus. Factum bene. Sed quomodo? Num. 48 scribis: Atque ita legitur in Operibus Græco-Latinis S. Athanasii: uti & apud Labbeum & Cossartium tomo 2 Concil. fol. 796 (imo columna 798.) Deinde in textu Latino apud S. Athanasium in Epistola de Synodo Arimini & Seleuciæ, tam in margine quam in corpore legitur, Imperator Constans, non Constantinus.

[45] Quid? Legitur in operibus Græco-Latinis Athanasii, nec non Labbei & Cossartii, [non item Græcus, ubiq; Constantinum exprimens.] Constans pro Constantinus? uti mox expresse etiam explicas legi in textu Athanasii Latino tantum, tam in margine quam in corpore? Fateor, in Operibus Græco-Latinis Athanasii & Labbei legi in Latino Constans: sed textus ille Nannii est, quem sive semel, sive centies recusum afferas, nihilo ex replicata impressione plus auctoritatis conferes. Legere debebat Patern. vestra, aut sibi legendum curare, utrobique textum Græcum, quem citat, noctuis, credo, & vespertilionibus. Utrobique enim reperisset Patern. vestra, & quisquis oculos habet, Κονσταντῖνος; idque ex consensu novem diversorum codicum Mss. ut diximus. Si revivisceret modo Baronius, tanta codicum Mss. auctoritas, scio, compelleret virum mutare sententiam suam; diceretque (quod, lectis Socrate, Sozomeno, Theodoreto, dixerat ad an. 324 num. 53.) Quis audiens, Athanasium etiam scripsisse Κονσταντῖνος, non statim intelligat causam baptismi Constantiniani Eusebio adjudicandam, nec ullum reliquum esse defensioni locū; nisi forte Paternitati vestræ.

[46] Num. 50 quæris; Sed quid ad S. Hieronymum, in Epist. Fam. dicentem: [Ostenditur, Hieronymi textum non curtatum per astutiā] Constantinus, extremo vitæ suæ tempore, ab Eusebio Nicomediensi baptizatus (astute omittitur, ais) in Arianum dogma declinavit. Vis dicam? Eadem astutia omittitur illud, in Arianum dogma declinavit; qua omittitur reliquus Hieronymi textus usque ad finem libri: quia nempe neutra faciunt ad quæstionem præsentem, quæ præcise tractat de baptismi Constantiniani loco ac tempore. Si locus fuerit Roma, facile conveniet, baptistam fuisse S. Silvestrum; si vero fuerit Nicomedia aut ejus suburbia, non omnino certum est de baptista, qui ulterius inquiri, nec facile uni Hieronymo credi debebit fuisse Eusebius Nicomediensis. Si enim is fuisset baptista Constantini, sane Eusebius Cȩsareensis innominatū non prætermisisset, [& baptistā Constantini non fuisse Eusebium Nicomed.] cum id gloriosum sectæ suæ Arianæ fuisset, magnamque ei conciliasset auctoritatem, primum inter Christianos, eumq; Magnum Imperatorē Constantinum, a sectæ suȩ principe Eusebio Nicomediensi Episcopo baptizatum fuisse. Cum igitur inpræsentiarū quȩstio non vertatur, in quod dogma declinaverit Constantinus jam baptizatus, neque a quo Nicomediæ baptizatus sit; sed an baptizatus ibi sit potius quam Romæ; frustra adjunxissem illud, in Arianum dogma declinavit; imo & frustra adjunxisse videri possum ac volo, illud Hieronymianum, ab Eusebio Nicomediensi baptizatum esse. Opinor enim & hoc falsum esse, tum ex ratione supra allata, tum quod aliunde discamus, cujus nominis & loci Episcopus baptizaverit Constantinum.

[47] Fasti quippe Ecclesiæ Alexandrinæ, in Habessinæ gentis Hagiologium metricum relati, nominant baptistam Constantini Petrum, Solorum in Cypro civitatis Episcopum sanctum: [Sed potius S. Petrum Solensē Ep.] cui ad diem VII Tubæ, qui diei secundo Januarii nostri respondet, accinunt hanc strophen: Salutem (dico) tibi, Petro Solensi, baptistæ Constantini Regis, ejus qui Crucem revelavit (sive invenit, aut publice colendam adorandamque proposuit). Dies ministerii tui, facti sunt dies justitiæ & æquitatis administrandæ: quoniam confractus est Dagon, & cecidit Bel, sicut olim Isaias prædixit. Quibus indicatur per baptismum Constantini, omnem sublatam gentilibus spem esse resuscitandæ aliquando idololatriæ.

[48] Sed vereor, ne hic mihi objiciat Patern. vestra silentium Eusebii Cæsareensis, [etsi ejus non meminerit Eusebius,] nihil de illo Petro Solensi, baptista Constantini, memorantis. Ego vero objiciam similiter Patern. vestræ ejusdem Eusebii silentium circa baptistam Constantini Eusebium Nicomediensem, quem ex Hieronymo credis talem revera fuisse. Et rationem addo, cur silentium Eusebii faveat sententiæ nostræ, ex fastis Habessinis; non faveat vero sententiæ Patern. vestræ, ex divo Hieronymo; idque præcipue e prudentia & subtilitate ingenii, quam Eusebio tribuunt auctores, etiam Hieronymus; & testatam faciunt ipsa Eusebii scripta, non modo historica, sed etiam theologica, quæ passim extant. Prudentis namque & subtilis erat ingenii, nihil publice scribere, quod publice constabat falsum. Atque hac ipsa de causa peccasset etiam contra prudentiam suam; si falso scripsisset, Constantinum sub vitæ finem prope Nicomediam baptismo tinctum esse. Prudentis item & subtilis erat ingenii, Arianismo faventis, ut palam enuntiaret, quod salva veritate in rem suam posset; [qui nec Eusebii Nicom. meminit.] quale erat, prodere nominatim Eusebium Nicomediensem, si is re ipsa Constantinum baptizasset. Erat insuper prudentis ac subtilis ingenii, Arianismo faventis; silentio tegere, quod salva veritate in rem suam tegere poterat; quale erat, non prodere nomen Petri Solensis, qui baptismum contulerat Constantino, recte Catholici; ut ne illa proditione Catholicis videretur prodesse; ubi silendo auctorem baptismi, nulli faciebat injuriam; argumentum vero relinquebat posteris suspicandi, baptismum contulisse Eusebium Nicomediensem, quia in ejus diœcesi baptizatus fuerat Constantinus.

[49] Redeo ad textum Hieronymi, ex quo inferri posse nego, [Hieronymi textus porro examinatur.] una atque alia ejus verba æqualiter credi debere. Baptizatum enim esse Constantinum, latius patet, & prius cognosci potest; quam, a quo baptizatus sit: & ad hæc ipsa cognoscenda, nihil omnino attinet scire, in quod dogma deinceps declinaverit. Ego quidem nullus dubito, quin Patern. vestra infans baptizata sit, ignoro autem, a quo Parocho: nec ad baptismum ejus spectat, a me sciri, in quod dogma deinceps declinaverit, an illorum, qui ex animi sententia defendunt antiquitatem Carmelitanam; an vero eorum, qui pro forma tantum, ne Fratrum suorum incurrant invidiam. Sed & hæc inter nugas repono; & maxime illud, [uti & Ambrosii.] quod num. 52 respondes ad textum Ambrosii, dicentis; baptismi gratiam, IN ULTIMIS CONSTITUTO, omnia peccata dimisisse; Nihil, inquiens, inde colligi, nisi quod sanctus Pater ibi alludat ad lepram, qua Romæ laboravit Constantinus, ratione cujus reputabatur IN ULTIMIS CONSTITUTUS. Si sic licet explicare auctores eorumque verba, ut IN ULTIMIS CONSTITUTUM esse, sit lepra laborare; leprosi omnes gaudeant, atque ad Patern. vestram confessionis causa concurrant suadeo; ab omni excommunicatione aliisque censuris ecclesiasticis, & peccatis quantumvis gravibus, etiam summo Pontifici reservatis, tamquam IN ULTIMIS CONSTITUTI, continuo absolvendi.

[50] [Conclusio de baptismo Constantini.] Atque hæc satis sunto ad stabilienda argumenta mea, contra objectiunculas Patern. vestrȩ, pro baptismo Constantini, sub vitæ finem collato: quæ cui veritatem hanc persuadere nequeunt, ei auctor sum ego, ut imposterum abstineat ab historia. Colligere interim, ex dictis huc usque de Ignorantia facti historica, potest Paternitas vestra; non agi hic de fabulis, seu veris, seu fictis; sed quæri, an Constantinus baptizatus sit prope Nicomediam, an Romæ; quorum alterutrum necessario dicendum est. Primum asserunt Auctores plus quam trecenti, coævi omnes, toto orbe sparsi, doctissimi juxta atque sanctissimi, uti vidimus: secundum asserit nemo idoneus testis, qui nominari ut talis possit, intra secula tria sequentia.

[51] Colligere item potest Patern. vestra, quam frustra elevare conata sit auctoritatem Eusebii, [An Eusebius in hæresi mortuus sit.] ex Baronio præcipue accumulans multa, quibus eum ostendat hæreticum fuisse, quod ne nego quidem: sed in hæresi mortuum, negat Ecclesia Gallicana (cujus plures Episcopi Eusebium noverunt coram in Synodo Nicæna) & negavit semper; nec Baronius aut citati ab eo Auctores eo usque hæresim ejus (quod sciam) extendunt.

[52] Colligere insuper potest Patern. vestra, hæresim non efficere, ut quis continuo in omnibus deliret; [Hæresis non facit in omnibus delirare.] ut negare ausit, medio die lucere solem; ut mentiri velit in re toti mundo exploratissima; ut impune mentiatur nemine omnino contradicente, sed omnibus mendacium ejus, uti tale cognitum, pro veritate verissima adorantibus.

[53] Colligere etiam potest Patern. vestra, Græcos textus, non solum Socratis, Sozomeni, & Theodoreti, [Græci Codices legunt Constantinum.] quod fatetur Baronius; sed etiam S. Athanasii (cujus textum Græcum Baronius non viderat, ideoque Nannii, Latini interpretis errore lapsus, aliter sentiebat) & quidem ex novem codicibus Mss. præter impressos, legere, Constantinum in fine vitæ baptizatum esse; nullum vero legere, Constantem, uti Patern. vestra sustinere vult, & sustinere nollet Baronius, si illa monumenta habuisset, quæ Patern. vestræ hic indicantur & ante oculos proponuntur, si videre velit.

[54] [Auctores boni fidem merentur, etsi in aliquo errent:] Colligere denique potest Patern. vestra, explicationem, quam adhibet verbis divi Ambrosii, omnino ridiculam esse. Item textum divi Hieronymi posse ac debere admitti pro illa parte, qua communem cum aliis sui temporis sententiam docet; non vero debere admitti, ubi singularem, aliis inauditam, ac rationi parum consonam tradit. Qua in re stupeo pervicaciam Patern. vestræ, quæ pergit sustinere, indignum fide esse Auctorem qualemcumque, qui in uno aut paucis errasse deprehenditur, ex auctoritate aliorum, aliter sentientium; atque hinc Eusebio negandam fidem a Papebrochio prætendis, quia in uno alterove eum non sequitur, ratione nixus. Certe sibi ipse non credidit D. Augustinus in multis, quæ, ut Christianum ac veritatis studiosum decet, laudabiliter retractavit; uti multi alii fecerunt, quorum gaudeo e numero esse Papebrochium, quem ais, proprio motu retractasse ultra bis mille errores, quos inter Acta Sanctorum ex ignorantia commiserat. Laudo veritatis studium in Papebrochio, non minus quam in D. Augustino: unicum tamen deesse credo, illius errorem, ut numerus bis mille compleatur; ac doleo, quod in tanto errorum numero nihil in causa vestra repererit corrigendum retractandumve, etiam postquam vos multa, opinione vestra, luce clarius demonstrasse jactatis: aut si quid hic etiam retractavit, agnoscite æquum ejus in vos animum.

[55] [sic Baronius probatur Amico; ubide baptismo Const.] Insultat nihilominus Patern. vestra Papebrochio num. 42, quod Eusebium auctorem habet modo probatißimum, ubi de baptismo Constantini, modo improbatißimum, ubi nescio quæ in illo reprehendit. Nolim hic pluribus ea proponere, utpote non magni momenti. Sed velim quærere, an idem Baronius, qui Patern. vestræ est auctor probatißimus, ubi agit de baptismo Constantini, (quamvis tot alii recentiores, a me citati, Perronii Cardinales, Petavii, Lambecii, Valesii, Hermantii, Pagii, legerint & ipsi Baronium; magis in arte historica, quam profitebantur, versati, quam est Patern. vestra, aut ego; & illi tamen, salva Baronii pace, non probant baptismum Romanum, probant vero Nicomediensem. Nec putare velim, Patern. vestram se illis omnibus perspicaciorem existimare in penetrandis Baronii argumentis, aut discernenda veritate historica.)

[56] Velim, inquam, quærere an Baronius, qui auctor est Patern. vestræ probatißimus, ubi de baptismo Constantini; [improbatur ubi de origine Ordinis.] sit eidem similiter probatißimus, ubi ad annum 1181, num. 13 sic scribit: Constantior videtur assertio, quod Ordo Religiosorum Carmelitanorum, qui in Palæstina in ipso Carmelo monte fixere sedes, sub Alexandro III Rom. Pontifice sumpsit originem: quoto autem anno ejus Pontificatus, habetur incertum. Horum autem promotor, propagator, & custos fuit ille, qui fungebatur in Oriente legatione Apostolicæ Sedis Haimericus, Patriarcha Antiochenus: qui considerans complures ex Occidente, qui venerant vitam eremiticam acturi in Terra sancta, hinc inde dispersos, expositos barbarorum incursibus; collegit eos in unum, duxitque in montem Carmelum, Eliæ habitatione egregie olim nobilitatum. Fuere ista principia, ex quibus, ut ex parva scaturigine flumen, immensus est auctus cœtus religiosorum virorum. Hactenus Baronius: qui si hic quoque probatißimus est Patern. vestræ, uti debet esse, ne nihil ex eo probet, ubi de baptismo Constantini; jam principium contentionis vestræ cum P. Papebrochio, & caput ejus, omnino sublatum est, & in reliquis facile pax & amicitia vestra coalescet. Credat igitur hic sanctissimus Ordo vester religiosissimo Baronio, si minus honorificum sibi putet, credere Papebrochio. Alia vobis similiter credenda proponit idem Auctor ad an. 444 num. 17.

[57] Eruditorum, scio, nullus dubitabit, quin allata hactenus argumenta pro baptismo Nicomediensi, [Pro baptismo Romano nihil evincit Concilium Romanum,] talia sint, ut in considerationem venire non possint, quæ afferri solent pro Romano Silvestrino, quantumvis hunc certa & indubitata probare testimonia inscite jactet Patern. vestra num. 25 Motivi sui. Obiter oculo dignemur certa illa & indubitata vobis testimonia. Nam (uti probas ibidem primo,) Concilium Romanum, sub S. Silvestro Romæ coactum, in exordio id testatur. Auctoritas magna & coæva, si modo vera; sed hoc ipsa sibi Patern. vestra persuadere numquam poterit; atque ideo magis miror, quod aliis id credendum aufit proponere. Dic, quodnam istud Concilium Romanum? Cujus viginti Canones circumferuntur, initio loquentes de baptismo Constantini Romano; & extant apud Labbeum tom. 1 Concil. Sed ibidem extat quoque a Labbeo notatum in margine, quod Canones isti Hincmaro Archiepiscopo Rhemensi, seculo IX florenti, & plerisque Eruditis videantur suppositi, uti & ipsi Labbeo, & Christiano Lupo, & Antonio Pagio, & Emmanueli Schelstratio, viris istarum rerum peritissimis, & ex professo talia tractantibus. Ut alios omittam, audi Illustriss, Schelstratium, bibliothecæ Vaticanæ Custodem, Patern. vestræ non minus quam mihi æstimatum, in singulari Dissertatione hoc de Concilio pag. 484 Antiquitatis illustratæ, sic concludentem.

[58] [utpote supposititium:] Quia, non solum Dionysius (qui Romæ Justiniano imperante Codicem Canonum confecit) Canones hos omisit, sed etiam hoc Concilium, tum ex dictis per totam Dissertationem, tum ex falsa Consulum citatione, tum ex Helenæ subscriptione, contra omnium seculorum praxim, quæ mulieres ab Episcoporum Conciliis, & multo magis ab eorum subscriptionibus excludit; tum demum ex numerosißimo & Græcorum Episcoporum catalogo, aliisque, suppositionis arguitur; facile assentior Hincmaro, Metropolitæ Rhemensi; Parisiensium Archiepiscopo de Marca, ChristianoLupo, Philippo Labbeo, ac plerisque Viris eruditis, tacite ab eo citatis: facile, inquam, iis assentior, brevem Epilogum & Canones XX, de hoc Concilio, ut fertur, restantes, esse suppositos. Atque hoc Concilium Romanum, est certum & indubitatum vobis, sed solis, testimonium pro baptismo Constantini Romano, ideoque primo loco productum.

[59] Videamus alterum. Sunt illud Acta S. Silvestri, ais in altero Concilio Romano, [nihil Acta S. Silvestri,] sub Gelasio primo CVM OMNI HONORE SVSCEPTA. Bona fides aut intelligentia Patern. vestræ hic iterum deficit. Falsum est enim illic scribi, Acta S. Silvestri cum omni honore suscepta esse. Legebantur tantummodo a multis in urbe Romana Catholicis, & pro antiquo usu multæ hæc imitabantur Ecclesiæ. Eatenus autem probantur illic Acta S. Silvestri prædicta, a Gelasio, quatenus ipsa, ut multæ aliæ scripturæ, ibidem expressæ, suscipi non prohibentur; quia nempe nihil contra fidem Catholicam continebant, ac utiliter legi a populo Christiano ad multorum ædificationem poterant, uti nunc etiam leguntur tam ipsa quam alia Sanctorum Acta, tametsi non in omnibus probata, imo in multis manifeste falsa. Non enim solum ad imitationem sui allicit quod re ipsa præclare factum est, verum etiam quod potest præclare factum fuisse.

[60] Considera nunc, quam certum & indubitatum testimonium dare possint Acta S. Silvestri: quæ, ipso Baronio teste ad annum 315 num. 17, [compluribus deturpata mendaciis,] non in omnibus vera sunt, prout hodie extant, nimirum deturpata compluribus (ut vidimus, ait; ac prius monstraverat) quæ aliunde irrepserunt, MENDACIIS. Et Baronium fere secutus Labbeus enumerat compendio mendacia illa tomo 1 Concil. sic dicens; Acta S. Silvestri, prout hodie extant, pluribus mendaciis scatent. Nam quod referunt, Constantinum ante Helenam Christianum fuisse; Constantium & Constantem Cæsares Augustos hoc tempore in Oriente degisse; Isaac (alii legunt Isachar) apud Iudæos summum Pontificatum administrasse; Helenam ex Bithynia oriundam fuisse; jejunium Sabbati per Silvestrum abrogatum, diem Dominicum per eumdem institutum, ipsumque Silvestrum Pontificem a Melchiade ordinatum fuisse. (Addere his potest qui volet, Constantinum lepra infectum per universam, ut Acta apud Surium loquuntur, misisse regionem, qui infantes colligerent crudeliter mactandos, ut eorum sanguine adhuc bulliente in piscina lavaretur. Addat etiam, baptizatum Romæ a S. Silvestro Constantinum, rem Gelasii temporibus ubique ignotam. Addat denique, eumdem Constantinum anno Christi CCCXXIV, uti Baronius colligit, Romæ baptizatum fuisse, quo toto anno Romæ non adfuit:) aliaque plura a a veritate omnino aliena esse, præterquam quod id pulcre ostendat Baronius anno 315 num. 12 & sequentibus; etiam ipsi Canones Apostolorum, & Notæ, quas ibi conscripsimus, aperte demonstrant.

[61] Objicies, scio; Acta illa, a Baronio & Labbeo credi puriora fuisse, [etiamsi puriora fuerint initio,] quando Romæ & in multis aliis Ecclesiis lecta, suscipi prohibita non sunt a Gelasio. Nescio equidem qui probent Auctores illi opinionem istam. Potest enim Pontifex ille utilitatem, ex lectione piorum gestorum in vulgus promanantem, spectasse potius, quam rigorem veritatis historicæ: quemadmodum eadem Acta, etiam ut nunc sunt, utiliter legi permittuntur ab Ecclesia. Fuerint tamen puriora tunc, & fuerint purissima, per me licet. Quid concludes ex Actis illis purissimis pro baptismo Constantini Romano? Nihil de baptismo illo Gelasius, ne verbo quidem. Citat solummodo Acta illa, ut hic supponimus, purissima: quæ probari debent a Patern. vestra in puritate sua aliquid locuta fuisse de baptismo Constantini: quod ni feceris, auctoritas Actorum istorum, quantumvis purissimorum, nihilo plus conferet ad intentum Patern. vestræ, quam eo conferant eadem Acta, ut nunc sunt, depravata. Imo quamdiu illa Acta vis pura & authentica fuisse; tam diu Constantini Baptismus Romanus & lepra, recenti infantium sanguine ex Aruspicum responsis abluenda, abfuisse debent ab Actis illis, non minus quam abfuerint alia impertinentia, paulo ante ex Labbeo prolata. Quis enim de lepra illa aut de illo baptismo somniavit umquam usque ad Gelasii tempora & diu post, idoneus scriptor, Latinus, Græcus, Christianus, Gentilis, amicus aut inimicus Constantino? Unde ergo illa probabis? Ex Actis S. Silvestri, ut nunc habentur? Nulla illis hic fides. Ex Actis illis, ut primitus fuerunt, purissimis? Nihil illa de baptismo & lepra, nisi ostenderis.

[62] Considera etiam quod Julianus Apostata, annos XXVI, [Lepra Constantini fictitia,] post Constantinum mortuus, objecerit quasi per ludibrium Christianis (uti legitur apud Cyrillum Alexandrinum lib. 7 contra Julianum) baptismum eorum neminem lepra aut alio morbo corporali sanavisse, dicens: Et leprosi quidem lepram baptisma non adimit … Adulteria vero, rapinas & omnia omnino peccata eximet? Qua fronte ita loqui, quantum vis apostata, Imperator ausus fuisset, si recenti memoria in Constantino re ipsa tale miraculum in totius mundi conspectu contigisset, depulsa per baptismum ejus lepra? Quid etiam impedivisset Cyrillum, quo minus Apostatæ pridem mortui dicta confutaret, allato Constantini, lepra sic mundati, si verum est, exemplo? Sed nihil de illo Cyrillus; respondens tantummodo, baptisma etiam curaturum esse lepram aliosque morbos, si Deus vellet, aut eum in finem illud Christus instituisset. Ut videri potest apud ipsum loco citato.

[63] [Nihil etia evincunt auctoritates Adriani Papæ.] Tertium vobis certum & indubitatum testimonium profert Adrianus IV (ita pone hic sequitur Patern. vestra Cjaconium, ut ejus etiam errores amet, Adrianum IV, pro I scribens) in Concilio Nicæno secundo, & tom. 2 Epist. Decretalium. Obiit Adrianus I sub exitum seculi octavi, annos fere CCC a morte Gelasii Papæ prædicti. Interea temporis Acta S. Silvestri, quæ possunt sedente Gelasio pura & purissima fuisse; possunt itidem ac debent, in supposito illo, depravata esse non admodum diu post; cum Adrianus præfatus, citet Acta illa Silvestrina, jam tum non melioris notæ, quam nunc sunt. Nam idem Adrianus, qui loco vobis favente, scilicet Epistola Constantino & Irenæ Augustis inscripta, atque a Labbeo tomo 7 Conciliorum col. 102 relata, ex Actis S. Silvestri mentionem facit baptismi Romani: idem, inquam, Epistola ad Carolum Magnum eodem tomo 7 col. 939 ex iisdem Actis Silvestrinis citat Concilium illud Romanum, ad quod Helena Judæos, Scribas & Pharisæos adduxerit, paulo ante hic monstratum nullius fidei esse.

[64] Atque hic quidem primus omnium est, quod sciam, idonens Auctor, [Gregorii Turonen.] qui de baptismo Constantini Romano ex Actis S. Silvestri meminit. Nam quod Gregorium Turonensem eo trahere velint aliqui, violentum pluribus videbitur: nec immerito. Nam hæc ejus verba, ex Historia Francorum lib. 2 num. 31, ubi baptismum Clodovei, primi gentis suæ Christiani Regis, describit, inquiens; Procedit novus Constantinus ad lavacrum, deleturus lepræ veteris morbum, sordentesque maculas gestorum antiquorum recenti latice deleturus. Hæc, inquam, verba de baptismi Constantiniani loco ac tempore nihil exprimunt. Deinde tota Scriptoris, encomiasten hic agentis, intentio per hoc salvatur, quod Clodoveum, primum Francorum per baptisma Christo renasciturum Regem, laudet exemplo Constantini, primi similiter inter Imperatores baptismo Christiano tincti; dicens: Procedit novus Constantinus ad lavacrum; cujus deinde effectum describens, per lepræ veteris morbum, tam potest spiritualem peccatorum lepram, sane veterem, intelligere; quam alludere ad lepram Constantini corporalem; quæ sane vetus in ipso non fuerit, cum divinitus immissa, non multo post miraculose depulsa dicatur, uti vel ex ipsis Actis Silvestrinis patet. Adhæc, per lepræ morbum, non tam corporalem (ne & hoc laborasse Clodoveum insinuet) quam spiritualem intellexisse dicendus est Gregorius; uti mox per sordentes maculas, non intelligit alias, quam spirituales animæ.

[65] Interea tamen, si quis spiritu contradictionis actus, sustinere pertinaciter velit, [Anastasii biblioth. & aliorum:] Gregorium isto suo loquendi modo respexisse ad lepram Constantini corporalem; & hoc ego non morabor gratis concedere; requirens pariter concedi mihi, quod Acta S. Silvestri, quæ sub Gelasio supponimus adhuc proba fuisse, centum spatio annorum, quod inter Gelasii atque Gregorii prædictorum intercessit obitum, vitiata fuisse; & non majorem, quam nunc apud Eruditos, auctoritatem habuisse tempore Gregorii, quamvis in laudem Clodovei Regis, inde deduxerit comparationem, quam vidimus. Jam reliquos Auctores, Adriano Papa prænominato juniores, Anastasium Bibliothecarium, Wandelbertum Diaconum, Nicolaum I Pontificem, Theophanem, aliosque, qui obiter plerique baptismum Romanum innuunt, nihil attinet refutare alio argumento, quam quo refutavimus auctoritatem hac in re Adriani; quia nempe talia adstruxerunt, ex apocryphis Silvestri Actis, quæ illorum ætate nihilo majoris fidei fuisse censenda sunt, quam modo.

[66] Pergit denique probare Patern. vestra, per certa & indubitata sibi testimonia, [nihil tabula Lateranensis,] quod vult, baptisma Romanum: quia prædictis auctoribus suis accedit antiquißima Romanæ Ecclesiæ traditio, cujus specimen exhibet magna tabula; ex columna secunda a latere dextro navis basilicæ Lateranensis pendens: cujus verba referuntur Art. 14 § 3 Exhibitionis errorum. Videamus ipsa: Ante annos mille (inquit Tabula) circa annum Christi sexcentesimum, S. Gregorius, & ante istum S. Silvester, Indulgentiam plenariam, quocumque tempore anni, omnibus ad Ecclesiam Lateranensem venientibus concessere. [indigma Schelstratio visaquæ citaretur.] Non prosequor reliqua, cum ex capite Tabulæ pateat, ipsam initio hujus seculi primum scriptam esse; atque inde satis appareat, quantum fidei mereatur in re antiquissima, mille trecentos ante annos gesta, de baptismo Constantini, quem postea eadem Tabula innuit contigisse Romæ, depulsa a corpore baptizati lepra. Certe Illustrissimus Schelstratius, quem supra laudavi, ut erat curiosus antiquitatis scrutator, in ecclesia Lateranensi centies spectaverit Tabulam prædictam: sed dignam non judicavit, cujus vel verbulo mentionem faceret in Antiquitate sua illustrata pag. 466 & seq. ubi plurima colligit pro Baptismo Romano, quibus addi non licuit miseræ illi Tabulæ. Unum mirari non desino, quod ausit Patern. vestra, tam certa & indubitata testimonia vel mediocriter Historicæ Peritorum oculis objicere; quodque tam præfidenter suam hic probationem concludat his verbis: Quibus aliisque ANTIQUISSIMIS AUCTORIBUS (maxime antiquos vestros ego supra produxi omnes: nam antiquißimi nulli sunt, idonei testimonii) … id (baptisma Romanum) undequaque tam solide probatur (si verba qualiacumque, probationes forent) ut Iulius Rofensis tom. 25 Vet. Patr. asserat, esse TEMERITATEM negare, Constantinuma S. Silvestro baptizatum fuisse. Qui idem Julius, si modo oculos aperiret, allataque a nobis argumenta inspiceret, assereret profecto, esse TEMERITATEM, negare, Constantinum sub vitæ finem in suburbiis Nicomediæ baptizatum fuisse.

[67] [Hæresiscrimen inique objectū Papebrochio,] Transeo ad alia, properans ad Brevem Instructionem meam purgandam. Paragrapho suo 4 male habet Patern. vestram, quod ego num. meo 19 dicam, summo crimini a vobis dari Papebrochio, quod nonnulla teneat in re historica, quæ Lutherus, Calvinus … Launoyus, ac Natalis Alexander docuerunt. Et irasceris etiam, dicendo: Itane? Quænam, obsecro, illa sunt? Non ostendetur in toto libro, quod ulla crimini, & multo minus summo crimini, dem Papebrochio. Concedo; fortassis toto libro te non objicere verbotenus summum crimen: at ubicumque de hæresi agis, de summo crimine agis: cumque identidem ingeris, Papebrochium tenere nescio quæ cum Wicleffistis, cum Illyrico, cum Luthero, cum Magdeburgensibus, aliisque hæresiarchis: quæro, an intelligi debeat Papebrochius aliquam tenere hæresim, quam isti docent; nec ne.

[68] [similiter competet Amico,] Si tenet, summum crimen admittit: sed non minus admittit crimen Patern. vestra, quod tale crimen ejus non aliter probet: interest enim totius Ecclesiæ Catholicæ, detegi hæreses in viris Catholicis ac Religiosis. Si non tenet hæresim aliquam cum hæreticis Papebrochius; Summo pariter crimini dabitur Patern. vestræ, quod innocentem hæresis insimulet, aut in ejus suspicionem adducere conetur, [quod cum Luthero credat inunum Deum.] quando invidiose cum hæreticis eum collocat, & illorum doctrinam sequi sugillat; ideoque & excommunicatis & ab Ecclesia damnandis annumerat. Eadem sane argumentandi ratione ostendam ego, Patern. vestram hæresim sapere, in eo quod credat in unum Deum. Nam R. P. Sebastianus a S. Paulo tenet cum Wicleffistis, cum Illyrico, cum Luthero, cum Magdeburgensibus, aliisque hæreticis & hæresiarchis fere omnibus; cum iisque credit ac docet, Deum esse unum: ergo cum hæreticis excommunicatus est, cum iisque ab Ecclesia damnandus. Ecce pretiosissimus unio tuus, quo vitam æternam compares, tibi cum hæreticis communis est.

[69] Antequam paragraphum istum concludas, dicis num. 80: Videamus denique quænam in re historica Papebrochius teneat cum Natale Alexandro, ex ejus damnatis libris; quorum impreßionem, descriptionem … & usum … sub pœna excommunicationis, per contra facientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, soli Pontifici reservata, prohibuit Innocentius XI an. 1684, 10 Iulii. [Citavio Papebrochius Natalē Alex. anteprohibitionem,] Unde ut ab incursu hujus excommunicationis coram vulgo excusetur Papebrochius; cum paßim dictos damnatos libros citet, sequatur, etiam subinde laudet, varia ex illis describendo ac suis tomis inserendo: hinc astute in Epistola Fam. num. 20 sic habetur: Quod Papebrochius citet subinde ac laudet etiam Natalem Alexandrum, vitio ei dari non potest: cum id fecerit priusquam libri ejus proscripti fuerint. Quod contra evidentem veritatem esse excogitatum, luculenter patebit ex citationibus infra producendis. Nam cum primum folium Conatus Chronico-historici Propylæi Maji sudaret sub prælo, FATETVR Papebrochivs fol. 5* num. 20, SE ACCEPISSE ET LEGISSE PRÆFATUM Innocentii XI Decretum: satis cito proinde (si animus ei fuisset obtemperandi Decreto Apostolico) ut omnia & singula, ex istis damnatis libris excerpta, in subsequentibus foliis, prælo subjiciendis, per totum Conatum expungerentur: & a fortiori, ut expungerentur ex tomo 6 & 7, aliquot annis post demum impreßis.

[70] Hactenus Patern. vestra, quæ, recoquendo hic etiam cramben suam, ac negando contra assertionem Papebrochii, folium illud 5* Conatus Chronico-historici inter ultima impressum fuisse; compellit me quoque, ut cramben recoquam; & quæ Patern. vestra, primum a Papebrochio, folio 5* citato apposita, gustavit; a me in Epist. Fam. ingesta in os, digerere non potuit; nunc demum hic tertio cocta exhibeam. Gusta igitur denuo ac digere ex Epist. Fam. a numero 20 sequentia: Quod Papebrochius citet subinde, ac laudet etiam, Natalem Alexandrum, vitio ei dari non potest: [(quod ei vitio dari non potest)] cum id fecerit prius quam libri illius proscripti fuerint: quemadmodum ad crimen imputari non potest illi, qui hodie laudaverit librum, multa bene ac erudite disputantem, si is forte, propter detecta quædam errata, post mensem aut annum, in Indicem librorum prohibitorum referatur. Papebrochium autem ante damnationem Alexandri prædicti, tantummodo usum fuisse libris ejus, scivit Patern. vetra, citans Art. suo 4 § 7 partem textus hac super re Papebrochiani. Sed cur non totum? An ex toto textu patuisset sinceritas Papebrochii, & omni culpa a legentibus totum, absolvendus putabatur? Quando nempe animadvertissent, illud ipsum folium loqui & fateri, contra pertinacem obstinationem Patern. vestræ, aliter volentis credi, se impressione jam fere absoluta, propterea quod mutari quædam deberent, iterato destinatum fuisse ad prælum. Totum igitur accipe textum ex Conatu Chronico-historico pag. 5* num. 20.

[71] [ut testatur ipsum folium, iterato impressum,] His prænotatis, incipio cum P. Henschenio a primo ac præcipuo Ecclesiæ Capite Christo Iesu, cujus Vicarii sunt Romani Pontifices, Petri successores. Sed ecce, ipso tempore, quo, utriusque Tomi (4 &) IMPRESSIONE IAM FERME ABSOLUTA, PAGINA HÆC, in duobus ultimis numeris mutanda, ITERATO DESTINATUR AD PRÆLUM; perfertur Roma gravißimum Sanctißimi Domini Nostri Decretum, publicatum istic an. MDCLXXXIV die X Iulii, quo “Libri quidam, Auctore Natale Alexandro, Fratre Ordinis Prædicatorum, in sedecim volumina distributi (præter alios in quatuor opuscula divisos) & a primo usque ad duodecimum seculum inclusive editi, sub titulo, Selecta Historiæ ecclesiasticæ Capita, a S. D. N. Innocentio PP. XI, motu proprio & ex certa scientia ac matura deliberatione, deque Apostolicæ potestatis plenitudine damnantur ac reprobantur, ac legi seu retineri prohibentur; ipsorumque librorum omnium & singulorum impreßio, descriptio, lectio, retentio, & usus sub gravißimis pœnis in decreto contentis, omnino interdicitur.” Ne quis igitur, duos hos Tomos in lucem venire videns post hujusmodi Decretum, & nihilominus in eis dictos libros subinde absque scrupulo allegatos reperiens, observantiam Apostolicorum mandatorum, quam ante singulos Tomos profitemur, eo in casu desideret; monitum lectorem velim, id prius, quam tale Decretum conderetur Romæ, procul inde in Belgio esse absque malo dolo factum; & quidem in iis dumtaxat argumentis, quæ sola si Auctor ille tractasset, non putamus incursurum fuisse Sanctæ Sedis indignationem tam gravem. Interim etiam sic impressa pro non impreßis haberi cupio; & Pontificiæ voluntati in omnibus atque per omnia morem gestum desiderans, e sexto septimoque Maji Tomis, jam jam ad prælum postulandis, expungo quæcumque alia loca, dictorum librorum mentionem facientia.

[72] Quid ad hanc assertionem positivam, suspicio contraria & male cohærens, [confundens pertinaciam accusatoris Amici,] a vobis loco citato mota? Ille retractat ultro, disertis verbis, cum singulari erga sanctam Sedem Apostolicam reverentia; atque pro retractatis & non impressis haberi vult omnia, quæ e Natale uspiam adduxerit. Vobis nihilominus lubet suspicari, hanc tam seriam retractationem aliud non esse, nisi verba & voces, ac frivolam in peccato excusationem. Hactenus ego, cum, & pro Papebrochio.

[73] Fatetur igitur, ais, Papebrochius se accepisse, & legisse Innocentii XI Decretum, damnans libros Natalis Alexandri. Ita est. Et ego fateor: ac vellem Patern. vestram similiter fateri, folium illud Propylæi seu Conatus Chronico-historici, signatum 5*, quod vos primum pertinaciter appellatis, etiam postquam in terminis scriptum ibidem legistis, folium illud inter ultima, sive utriusque tomi (4 & 5) impreßione jam ferme absoluta, iterato destinatum fuisse ad prælum; propterea quod aliqua in illo mutanda judicarentur. Atque hinc patere potest, quam perfrictæ frontis esse debeat, qui pergit obstinate tueri, folium illud, primum fuisse, quod tertio doctus fuit, inter ultima esse impressum: idque nolit credere Religioso, qui affirmat; oculis suis, quibus legit; folio ipsi lacero, cui integrum substitutum est; bibliopego demum, testaturo, si rogetur, folium prædictum, bis impressum reperiri in massa chartarum solutarum; & prius quidem laceratum adhuc superesse, quando compingendus datur tomus ille; cui alterum substitui debet integrum, quod nempe impreßione jam ferme absoluta, denuo recudi debuit; ut sæpe accidit rei litterariæ ac impressioni operam dantibus.

[74] Conferre nunc. Patern. vestra potest cum ejusmodi homine, obstinato dicam an obcæcato, [commendans candorem inique accusati,] hominem religiose candidum, atque erga Decreta Romana vere atque religiose observantem: quem ex eodem contextu manifeste potuisti cognoscere. Fatetur, inquis, Papebrochius se accepisse ac legisse Innocentii XI Decretum, damnans libros Natalis Alexandri. Ita est, ut dixit; fatetur. Verum cur fateatur, nisi ex ingenito animi candore ac reverentia erga Sedem Apostolicam? Aliud enim non est, cur fateatur. Si, uti passim insimulatur a vobis, subdole voluisset agere, atque citata e prohibitis libris rata habere; poterat relinquere omnia ut erant, & nullam uspiam talis Decreti mentionem facere. Quid enim cogebat facere? Non Summus Pontifex, non Eminentissimi Cardinales, non Illustrissimus Internuntius, non adm. R. P. Generalis Societatis nostræ, aut alius quivis Superior, quorum nullius Decretum aut præceptum nobis intimatum fuit; uti Patern. vestræ intimatum fuit legitime, jussu Summi Pontificis, per Eminentissimum Cardinalem Cybo & Procuratorem suum Generalem, ut fatemini, nequid scriberet contra Patres Societatis Jesu hagiographos. Non denique ullibi prædictum Decretum, Antverpiæ aut in Belgio, publicatum fuit.

[75] Unde igitur istius Decreti potius notitia, quam aliarum rerum plurimarum, [ultro repudiantis citata ex Natale,] quæ quotidie Romæ statuuntur decernunturque, nobis ignoratarum, pervenisset ad Papebrochium? Quidquid de Decreto illo scivit, privata diligentia sic assecutus est, ut dissimulare scientiam illam facillime potuerit. Quod igitur privatam scientiam suam ingenue declaret, atque illico promptum se offerat ad rescindendum quidquid Decreto illi, antequam editum esset, contrarium scripserit; ac re ipsa rescindat, ex illis libris prohibitis impressa pro non impreßis haberi cupiens; id alia de causa non fecit, quam ut Pontificiæ voluntati in omnibus & per omnia morem gereret. Gessit autem eo modo quo potuit, protestationem suam quam vidimus, inserendo foliis, initio quidem libri repositis, sed inter ultima denuo recusis; nec aliter tunc, quam sic protestando, quod factum erat, infectum facere potuit. In futurum vero providens, addit; e sexto septimoque Maji tomis, jam jam ad prælum postulandis, expungo quæcumque alia loca, dictorum librorum mentionem facientia.

[76] Hic vero amo Patern. vestram, & gratias eidem ago, quod perscrutando 6 & 7 tomos Maji, [& gratias agentis pro indicatis in tomo 6 & 7] adjuvare dignata sit conatum nostrum, declaratamque modo Papebrochii intentionem, indicando in singulis prædictis tomis singula loca, Natalis obiter mentionem facientia, cujuscumque demum Correctoris oscitantia illic relicta. Nam scire oportet, ne cum nimia temporis jactura ingentes tomos jam compositos scrupulose relegeremus, distulisse nos correctionem propositam usque ad ipsam impressionem, ut sic eadem opera ac minori temporis dispendio, & legeremus simul & corrigeremus cum erratis typographicis etiam loca, Natalis mentionem facientia. Id autem ita fecimus, ut pluribus rescissis mutatisque, indicata a Patern. vestra duo loca aciem oculorum & mentis, inter corrigendum ad plura distractæ, subterfugerint, ac præter intentionem nostram remanserint immutata: quorum unus reprehendit Natalem, tamquam male meritum de Gregorio VII Pontifice Romano; alter eumdem opponit auctoritati S. Thomæ in quæstione, an Symbolum Quicumque vult, sit S. Athanasii, nec ne. Gratias interim denuo agimus Patern. vestræ pro indicatione istorum duorum locorum: non item pro indicatione, aut potius exagitatione, multo plurium e Conatu Chronico-historico corrasorum, quem diximus ante prohibitionem. Natalis fuisse fere impressum totum.

[77] Ut autem videas, quam ingenue ego agam cum Patern. vestra, [& hic statim corrigentis.] quamque nihil magis in votis habeam, quam quicumque indicati fuerint, errores, veros nempe, cum gratitudine animi corrigere, uti indicabam in Epist. Familiari num. 3: nolim duorum præmissorum locorum correctionem differre, dum alius de Actis Sanctorum tomus edatur: sed hanc ipsam, quæ præ manibus est, occasionem arripio, tum ut citius correctio fiat, tum ut ad plurium notitiam promptitudo nostra perveniat; & hoc ipso loco cum Papebrochio velim monitum Lectorem, cupere nos præmissa duo loca, & si qua sunt alia, eorumdem librorum mentionem aliquam facientia, ex 6 & 7 tomis de Actis Sanctorum deleri, quæque illic impressa sunt pro non impressis haberi; desiderantes Pontificiæ voluntati in omnibus & per omnia morem geri, tama nobis, quam a Patern. vestra; a nobis, in obtemperando Decreto, nobis non intimato; a Patern. vestra, in obtemperando mandato Pontificio, ei legitime intimato.

[78] Paragrapho 7 sumit sibi Patern. vestra rem arduam, ut iniquitatem ipsam æquitatis pallio tegat, & inquos Censores, [Censores iniqui] æquos esse ostendat; illos, inquam, Censores, qui judicis personam induerunt; qui condemnarunt quæ non legerant; qui statuerunt aliquid, parte inaudita altera, in favorem auditæ, & grave præjudicium non auditæ: illos Censores si Patern. vestra pergat æquitatis laude extollere, confundi poterit tam ipsa, quam illi, a Poëta gentili, æquius multo judicium ferente eorumque iniquitatem damnante, ubi ait:

Qui statuit aliquid, parte inaudita altera,
Æquum licet statuerit (quid si statuerit iniquum?) haud æquus fuit.

[79] Neque iniquitatis notam evadent, quod expresse rogati sint a Patern. vestra, uti excusas num. 106, [frustra excusantur,] ut una præter nudam imprimendi licentiam, suum circa contentum libri vestri dignarentur adjungere judicium. Belle. Sed an rogati etiam fuerunt a Patern. vestra, ut judicarent de libris adversarii, Acta Sanctorum illustrata complexis, quos numquam legerant? An rogati fuerunt, ut eorum auctorem damnarent inauditum? An rogati fuerunt, ut ipsi nihil inquirentes in scripta adversarii, illa nihilominus, SUPPOSITA CITATIONUM, a Patern. vestra adductarum & perperam explicatarum, FIDELITATE, condemnarent? Dixi num. 38 Epist. Fam. non temere supponendum esse judicanti, quod imprimis inspectum, examinatum, ac certum illi esse debet, ut æquus sit. Si tamen ist hæc etiam rogati fuerunt a Patern. vestra Censores illi; ut debebant esse, quod volunt, viri prudentes; non debebant in illo obsequi iniquæ postulationi vestræ; neque ex cusari hic possunt Doctores Theologi a culpa, tametsi is, qui tale quid postulaverit persuaseritque, gravioris culpæ reus esse debeat.

[80] Atque hoc punctum est unicum fere, quod Patern. vestra in gratiam Censorum suorum paragrapho illo 7 monstrare debebat; [eo magis culpandi, quo sunt doctiores.] nempe, æquum esse judicem qui damnat partem inauditam, non visam, non lectis ejus scriptis ac rationibus. Et cum nihil minus quam hoc monstraverit Patern. vestra, confidenter tamen sic concludit paragraphum istum num. 119: Et hinc evidenter patet, quam temere & injuste in Epistola Familiari Censores adeo sapientes, utpote Eximii in sacra Theologia Magistri ac Doctores, nec non publici Professores, tamquam minus æqui arguantur: quod proinde commiseratione potius quamulteriori refutatione dignum videtur. Imo ulterior refutatio ad eximendum Censores tales a culpa, omnino necessaria est. Neque enim appellationes Theologi, neque publici Professoris, neque Magistri, neque Eximii Doctoris, imo nec Amplißimi, si ita vis, faciunt, ut quis minus æquus non sit, si inique judicet; imo faciunt, ut magis sit iniquus: cum scientia abutatur sua, eo majori cum delicto, quo scientia majore præditus est. Et istorum tale judicium commiseratione potius quam excusatione revera dignum est.

[81] Pergit autem Patern. vestra: Unde illos Doctores Theologos &c. rogatos cupio, quatenus tantam temeritatem dißimulare dignentur: cum a viro magis Historico quam Theologo procedat (id mihi indecorum non reputo in præsenti materia. Quamvis, Theologus ut audiam ac sim, non debeam cum Adm. R. P. F. Sebastiano a S. Paulo, olim sacræ Theologiæ Professor Lovanii fuisse. [Injuria, ab adversario illata,] Reputo autem injuriosum mihi, quod subjungis); & quidem a tali, qui non aliter suos consuevit refutare adversarios, quam sarcasmis, satyris, & insolentibus censuris. Somniatne Patern. vestra, an delirat, quando sic loquitur? præsertim quando ad hæc sua dicteria probanda, appellat ad Art. 28 num. 8, suæ Exhibitionis. Velim ostendat Patern. vestra, me non tantum refutare, sed etiam consuevisse refutare, quod ais, adversarios nostros sarcasmis, satyris, & insolentibus censuris. Articulum prædictum, ut levissime dicam, somniando citasse debes, quia ne verbulo quidem mei meminit. Ostende igitur alicunde quos comminisceris sarcasmos, satyras, & insolentes censuras, quorum me reum contendis; vel requiram ego fidem denuo a Patern. vestra, non tantum Sacerdotalem, sed & Provincialem. [in ipsum refertur a Legibus.] Et requirent jura satisfieri, tum hic, tum alibi, huic suæ Legi, cap. Qui non 2 quæst. 3: Qui non probaverit, quod objicit; pœnam, quam intulerit, ipse patiatur: per quam Legem damnabitur Patern. vestra, hujusce opprobrii, quod non aliter suos consuevit refutare adversarios, quam sarcasmis, satyris, & insolentibus censuris.

[82] Venio ad Paragraphum Patern. vestræ octavum, qui orditur a valde impertinenti exprobratione, ut putas, tibi facta; cum dicis: [Damnatio Libelli suplicis auctori suo,] Noto ulterius in Epist. Fam. num. 40, mihi VALDE IMPERTINENTER EXPROBRARI, Libellum meum supplicem, in statu Veneto recusum, per Senatum fuisse suppressum. Cum id magis ad confusionem Papebrochii quam meam factum fuerit. Laudo apertum cor Patern. vestræ, quod agnoscat meritum Libelli sui: laudare vero non possum, quod id ad confusionem Papebrochii vertat. Quæ, quæso, confusio Papebrochii major ex damnatione Veneta libri vestri, nihil de viro honeste loquentis: quam fuit ex damnatione Romana Historiæ vestræ Carmelitanæ, Biterris in Gallia coram Episcopo loci & Capitulo Provinciali defensæ & Episcopo dicatæ? Quid hic ego impertinenter exprobro? ubi obtrudis mihi, loco non suo, cohortem Censorum, cum iisque judicium Universitatis Coloniensis, Universitati illi, rerum omnium ignaræ, mala fide suppositum? Ubi Censores approbasse leguntur Libellum supplicem, postquam triennio & amplius publicam lucem aspexerat sine illorum approbatione; postquam a Repub. Veneta jussu Inquisitionis tenebris damnatus fuerat. An mirari non debui, quod pro tali Libello, tam adversam passo fortunam, post tot demum annos ex ipsa Hispania accersas Censores? An impertinenter exprobravi, cum ad rem tam novam interrogavi, An illorum Censorum præposterorum auctoritate mota Respub. Veneta, rescissura esset Acta sua, quibus idem Libellus supplex apud se recusus, publicari prohibitus ac tenebris addictus fuerat?

[83] Probatur tamen, suppressionem illam Libelli vestri Papebrochio magis confusioni esse, quam Patern. vestræ. Nam, uti mihi inde (ex Rep. Veneta) scriptum fuit, [non Papebrochio confusioni est;] inquis, id ex alio capite Libello contigisse non præsumitur, quam ex factione quorumdam Iesuitarum. Pro ut omnino est verosimile. Nam cum dictus Libellus a tot viris Academicis, ex diversis Universitatibus, non absque confusione Papebrochii sit approbatus, non videtur ulli posse displicere, quam Iesuitis. Non potui quin totum contextum hunc confusionis Papebrochianæ adscriberem, ut Lector consideret ac miretur argumentandi modum qualemcumque, seu theologicum seu historicum, quo illam confusionem probare vult auctor. Crimen damnati Libelli supplicis datur Jesuitis; illis nempe, qui ne digitum quidem, ut dici solet, moverunt, ad curandam proscriptionem tot aliorum libellorum vestrorum, identidem cum ingenuorum virorum nausea protrusorum in publicum, quales sunt

[84] [uti & libelli, hic enumerati,] Heroica Carmeli Regula, a sanctißimo Dei Propheta Elia, vita & exemplo tradita, ab Hierosolymitanis Patriarchis Ioanne & Alberto conscripta; ab cujusdam Mustei Scriptoris (Papebrochii) vilipendiis vindicata, per R. P. F. Valentinum a S. Amando ejusdemOrdinis Historiographum, antehac S. Theologiæ Professorem. Coloniæ apud Petrum Alstorff Bibliopolam 1682.

Pomum Discordiæ, sive Dißidii inter P. Papebrochium & Carmelitas Origo, Progressus, Fructus. Auctore, Impressore, Loco, Tempore iisdem: & additur infra Cum Approbationibus: sed nullam invenio hujusce ipsius libri Approbationem, nec ullius Approbatoris nomen.

Novus Ismaël, cujus manus contra omnes, & manus omnium contra eum: [plerique famosi;] sive Daniel Papebrochius Iesuita, omnes impugnans, orbi expositus, per D. Iustum Camum. In camo & fræno maxillas eorum constringe. Psal. 31. Augustæ Vindelicorum Typis Iosue Brille-maker. Sub signo Exploratorum in Iericho 1682.

[85] Iesuiticum Nihil, P. Papebrochio Iesuitæ, super ipsius cum Carmelitis quoad Ordinis illius historiam controversia, Carmeliticis scriptis convicto, & ad silentium redacto; demonstratum Auctore Petro Fischero Francone. Ad nihilum redactus sum, & nescivi Psal. 72, 22. Salisburgi apud Gottefredum Iunck, ignotum illic Typographum, anno 1684, sine Approbatione, qua profecto indignissimus est liber, variis fartus opusculis inverecundis, plerisque jam antea seorsim editis, sed effrontis sui auctoris judicio, dignis quæ hic simul recuderentur. Aliquot annumero.

[86] Responsio ad Epistolam, quæ visa Leodii grassari sub titulo N. (idest Caroli du Fresne, Domini du Cange) Consiliarii Regii, contra Originem & succeßionem Ordinis Carmelitarum. Subticetur hic locus & Impressoris nomen, quæ prius ficta expresserat Auctor textus Gallici, sub hac inscriptione: Réponse à la lettre, qu'on a vû courir à Liege depuis peu, soûs le titre de N. Conseiller du Roy, contre l'origine & la succeßion de l'Ordre des PP. Carmes. A Paris; chez la Roche, à l'enseigne de la Verité, 1683. Fingitur præterea, fictione ignominiosa, Responsio esse D. Antonii de Herouval; Equitis Aurati, Regi Christianissimo a Consiliis & in suprema rationum Curia Auditoris, varia eruditione non minus quam antiquissima nobilitate conspicui. Sed is ubi rescivit abusum nominis sui, ægerrime tulit factum fraudulentum; turpemque notam, per hoc famæ ac dignitati suæ inustam, per publicos Tabelliones & instrumenta expungendam, atque a se familiaque sua arcendam putavit; uti & re ipsa arcuit Parisiis XIII Novembris MDCLXXXIII post prandium, coram Notariis Regiis declarando, librum prædictum esse omnino suppositum … nomini suo; illumque reprobat in omnibus, tamquam non compositum aut scriptum a se directe vel indirecte. Instrumentum legi potest ad calcem Epist. Familiaris editionis primæ. Alterum Iesuitici nihili scriptum hoc est

[87] Amyclæ Iesuiticæ, sive Papebrochius, scriptis Carmeliticis convictus, suo silentio perditus. Auctore D. N. Consiliario Regio; sed ficto. Desunt ei locus & tempus impressionis & impressoris nomen. Tertium Scriptum Iesuitici nihili sonat

Suada Harpocratis, sive Daniel Papebrochius Iesuita, a Carmelitis convictus, sibi suadens silentium. Prima editio Libelli facta fuit Hermopoli, typis Lippiis 1683. Sequitur Iesuitici nihili pars IV

Iesuitica ad Epistolam in Suada contentam Responsio; sed Jesuitis afficta. Pars V Iesuitici nihili appellatur

Synopsis authentica & curiosa errorum, commissorum a R. P. Daniele Papebrochio e Societate nominis Iesu, contra utrumque sacrum & candidum Carmelitarum Ordinem, & insertorum suo Propylæo atque Commentario in Acta Sanctorum, variis utriusque juris textibus stipata, prodit in lucem Auctore (verone an ficto, equidem ignoro) R. P. F. Alberto Zennero deVesalia Clivorum, Ordinis Prædicatorum SS, Theologiæ Magistro & Professore. Antea seorsim editus Libellus fuit, sine loco etiam ac tempore impressionis, atque impressoris nomine. Concludunt denique totum Iesuiticum nihil duo sequentia opuscula, in hac farragine Libellorum forte primum edita, mihi certe antea nusquam visa; nempe

Iesuiticum Papale, & Iesuiticum non Papale. Transeamus ad alia, quæ quidem ad nos pervenerunt, præclara Anti-Papebrochiana opera.

[88] Harpocrates Carmelitanus, R. P. Papebrochio Iesuitæ, Ordinis Carmelitarum impugnatori, loquens per R. P. Maximilianum a S. Maria, Carmel. Excalceat. S. Theol. Lectorem, hodieque Antverpiæ Priorem. Coloniæ Agrippinæ, Typis Hermanni Demen Bibliopolæ, anno 1681. Auctor, qui nominatur, voluit persuadere se Auctorem non esse.

Harpocrates Iesuiticus, R. P. Papebrochium Iesuitam, salutaris silentii debitæque palinodiæ monens, per R. P. F. Valentinum a S. Amando, qui supra. Coloniæ apud Wilhelmum Friessem.

[89] Prodromus Carmelitanus, sive R. P. Danielis Papebrochii Iesuitæ, Acta Sanctorum colligentis, ergaElianum Carmeli Ordinem sinceritas, velitatim & remißive discussa, ex majori opere, Elias Heroicus inscripto, excerpta, zelo & studio R. P. F. Valentino a S. Amando &c. Anno 1682, loco & Impressore iisdem.

Debita Papebrochiana, sive Palinodiæ cantatæ & cantandæ a P. Daniele Papebrochio Iesuita. Computus primus, continens debita soluta, sive palinodias cantatas, subductus per D. I. S. Coloniæ apud Wilhelmum Friessem 1688. Caret Approbatione.

R. P. Papebrochius Iesuita, Historicus conjecturalis, bombardizans in Actis Sanctorum, S. Lucam, & SS. Patres, S. Thomam, summos Pontifices, Cardinales, antiquas Indulgentias & Bullas, Breviaria & veteres Fundationes Monasticas, restinctus, a Domino Christiano del Mare. Salisburgi apud Gottefredum Ionck 1688. Pro Approbatione est, Vidit A. V. B. L.

[90] Scribitur nobis etiam nuperrime Luca, spargi per Italiam dicacißimum Libellum, non quidem in Italia, sed Leodii anno 1688 editum, cum titulo, Epistola informatoria ad Societatem Iesu. Nondum mihi contigerat librum illum videre: sed adhibita modica diligentia, tandem ipsum vidi, vere dicacißimum, sub hoc titulo integro: Epistola informatoria ad Societatem Iesu, super erroribus Papebrochianis; sive Hercules Commodianus Ioannes Launoyus Constantiensis, repulsus ab adm. R. P. Theophilo Raynaudo ejusdem Societatis; redivivas in P. Daniele Papebrochio item Iesuita, commenta propria, titulo Actorum Sanctorum evulgante. Per I. L. M. H. Leodii apud Guilielmum Henricum Arcel, suæ Serenißima Celsitudinis Typographum 1688.

[91] Hi omnes libelli (& quot alii ejusdem generis?) prodierunt superioribus annis, [& Romæ damnandi;] plerique mentientes suorum (si tamen præferant) Auctorum, Approbatorumque nomina, & impressionis locum; atque adeo tantum porrigendi erant Sacræ Congregationi Indicis, ad hoc ut configerentur: & tamen nullus Jesuitarum tantillum sibi eo collaborandum putavit; utpote persuasorum, tam egregia monumenta nemini magis quam Auctoribus suis ignominiosa esse. Numeret Patern. vestra, licet, inter illos, cum aliis suis, etiam Libellum supplicem, contra expressum Innocentii XI mandatum, idque in civitate hæretica typis vulgatum, [si modo porrecti fuissent S. Congregationi;] & vel ideo ejusdem Innocentii Sanctissimo nomini indigne inscriptum. Hæc causa Venetis damnandi Libellum esse potuit, verosimilior quidem illa, quam quod id curaverit factioquorumdam Iesuitarum, quos Respublica ista curat scilicet. Vis tamen ita esse, quia, ut tibi inde scriptum fuit, id ex alio capite Libello contigisse NON PRÆSUMITUR. Egregia probatio! Et tamen talis præsumptio, Patern. vestræ omnino est verosimilis. Ratio. Quia dictus Libellus non VIDETUR ulli posse displicere quam Iesuitis. Displicuit certe Inquisitoribus Venetis. An & illi Jesuitæ sint? Cur porro nulli alteri displicere videtur posse? Quia a tot viris Academicis, ex diversis Universitatibus, non absque confusione Papebrochii (Academicorum illorum dictum oportuit) est approbatus.

[92] [quod nullus Jesuita putavit operæ pretiū esse.] Oblita denuo hic sui est Patern. vestra. Meminisse enim debebat, quod Libellus, quando illum factio Iesuitarum, ut præsumitur, curasset damnandum; a nullo adhuc viro Academico (excepto Censore ordinario) erat munitus; cum muniri cœperit primum anno 1687, anno ut minimum integro post damnationem Libelli Venetam. Et hinc non exprobrabam impertinenter, sed commode ad rem interrogabam nuper: An Approbatorum illorum auctoritate mota Respublica Veneta rescinderet Acta sua, &c. Sed, ut mittam has nugas, dic mihi; vel crimen est collaborasse ad damnationem Libelli, vel non est. Si est: crimen majus est Patern. vestræ, quod ex sola præsumptione, & quidem aliena, & quæ vobis ipsis tantum verosimilis est, sine probatione ulla, crimen imponas viris honestis ac religiosis, & illud ipsum crimen, quod tegere caritas debebat, toti mundo publice manifestes. Si non est crimen: cur igitur confusioni sit Papebrochio, si re ipsa factio Jesuitarum eo collaborasset? Quod tamen factum esse, nec Patern. vestra, nec ullus vestrorum, credo, probabit umquam.

[93] Venio nunc ad Brevem Instructionem meam circa Libellum supplicem vestrum, [An Enoch Proph. institutor Ordinis Carmelit.] Paragrapho vestro ultimo perstrictam, quam secum Paternitati vestræ attulit nuper Epistola mea Familiaris; nunc vero hic eidem præmisimus; dudum quidem compositam, sed pacis amore (quod putaremini, non exaudito supplice illo Libello, deinceps tacituri fuisse) non vulgatam, nisi nuperrime postquam denuo scriptitare elapso decennio cœpit Patern. vestra; cui nihil in illa Instructione dignum refutatione occurrit, nisi quod num. 5 CONTRA EVIDENTEM VERITATEM, FRAUDULENTER, IN DERISUM Ordinis Carmelitarum, Enoch, de quo in summorum Pontificum Bullis, sumat pro Enocho veteris Testamenti: cum evidenter constet (ex Art. 16 §. 3 num.34. Annal. Lez. tom. 2. fol. 115 num. 24. Item fol. 141 num. 9. Et iterum fol. 177 num. 2) ibi agi de Enocho de Amathim novi Testamenti, qui cum S. Marco Euangelista perrexit in Ægyptum, & post martyrium S. Marci reversus in Montem Carmeli, ibidem sanctißime vixit & obiit anno Domini LXIV.

[94] Audio. Sed imprimis irasci debet Patern. vestra summis Pontificibus, [Ita colligitur ex Bullis Pont.] quod Enoch in Bullis suis nominaverint; idque contra evidentem, uti vos loquimini, veritatem, fraudulenter, in derisum Ordinis Carmelitarum. Dico enim, tantum abesse, ut evidenter constet ex locis citatis, in Bullis agi de Enocho de Amathim, ut ne agi quidem de illo in dictis Bullis potuerit ullo modo. Distingue tempora, & historicum age. Docebunt te illa, non me contra evidentem veritatem, non fraudulenter, non in derisum Ordinis Carmelitarum; sed ex mente Pontificum, qui Bullam dederunt, locutum fuisse; & quidem, ut parcerem honori vestro, obiter tantum illa attingendo, quæ pluribus ostendere in promptu erat, & nunc me adigit Patern. vestra, ut ostendam.

[95] Inspexi igitur loca omnia, quæ citas, ad evidenter, ut ais, probandum, agi in Bullis de Enocho de Amathim novi, non de Enocho veteris Testamenti; ac imprimis inspexi citatum Articulum tuum 16 §. 3 num. 34, ubi aliud probationis nil invenio, quam auctoritatem solius Patern. vestræ, [quæ intelligi non possunt de Enoch de Amathim,] quæ in re tam antiqua, quando alios non citat auctores, mihi nulla est. Dicit enim tantummodo, quod in Ægypto Essenis constructa fuerint monasteria ab Enoch S. Marci comite, qui post martyrium S. Marci, ad Montem Carmelum reversus, instituti Æliani dilatationi strenue operam dedit. His fidem adhibere nequeo, nisi auctoritas accedat major. Addis igitur continuo: Prout Sixtus IV, Iulius II, & Gregorius XIII suis in Bullis testantur, dicentes; Carmelitas Sanctorum Prophetarum, Eliæ, Elisæi AC Enoch, NEC NON ALIORUM Sanctorum Patrum, QUI MONTEM SANCTUM Carmeli INHABITARUNT, SUCCESSIONEM HEREDITARIAM TENERE. Nihil hic Pontifices de Enoch S. Marci comite, nihil de structore monasteriorum in Ægypto, nihil de strenuo Eliani instituti promotore. Hæc igitur probanda supersunt Patern. vestræ.

[96] Inspexi deinde Annales Lezanæ, tom. 2 fol. 115 num. 24, & sequentibus quæ citas locis: inveni omnia, quæ modo ex Patern. vestra produxi; & insuper, quod Enoch ille, S. Marci Comes, in suum Carmelum reversus, contemplationi & orationibus vacans, [comite S. Marci Euang.] anno Domini LXIV pro septima die Iulii diem clausit extremum. Item, quod e septuaginta duobus Discipulis Christi, & quidem Septimus ordine electus; & Episcopus Nicopoli, sed per triennium tantum, fuit. Horum auctoritatem Lezana præcipue fundat in Palæonydoro vestro; quamvis eidem se non satis fidere monstret, his verbis: Si verum est, quod Ioannes Palæonydorus lib. 2 cap. 2 asseruit, videlicet Enoch de Amathim, Carmeli Fratrum Rectorem & Præpositum circa hoc tempus (ad annum videlicet Domini, ubi hæc scribit Lezana, XXXVI) fuisse.

[27] Nunc quæro, an RR. Patres Carmelitæ habeant Auctorem antiquiorem Palæonydoro ullum idoneum, qui noverit Enochum illum de Amathim, Christi Discipulum, [nulli noto annis abhinc 200.] septimo loco inter Septuaginta duos vocatum, S. Marci comitem, Episcopum Nicopoleos, Carmeli incolam, anno Christi LXIV die VII Julii mortuum: an non habeant? Si habeant; injuriam faciunt tam sibi quam nobis, quod auctorem illum nuspiam producant, qui sane multum afferre lucis historiæ Carmelitanæ posset, ac forsitan satisfacere desiderio utrorumque nostrum, antiquitatem vestram pari studio stabilire cupientium. Si non habeant antiquiorem Palæonydoro; consideret quæso Patern. vestra hujus antiquitatem auctoris, qui a duobus seculis floruit; anno MCCCCXCV Historiam suam, Fasciculum tripartitum, absolvit; ac biennio post, typis Moguntinis primum in lucem edidit. Primus is fuit (ut suppono, cum antiquiorem nullum citatis, nec puto citabitis) qui anno MCCCCXCVII in lucem protulit Enochum de Amathim, antea omnibus ignotum. Anno autem MCCCCLXXI creatus Pontifex Sixtus IV, Bullam, quam citatis, numerantem inter majores vestros, uti Eliam & Eliseum, ita etiam Enochum Prophetam, edidit anno MCCCCLXXVII viginti annos ante quam ederet historiam suam Palæonydorus.

[98] Dic modo, amabo Patern. vestram, quem potuit ac debuit Sixtus IV in Bulla sua intelligere Enochum? [Intelligitur in Bullis Enoch Propheta,] an illum antiqui testamenti, qui vere Propheta fuit, uti appellatur a Pontifice, & e sacris litteris, æque ac Elias & Eliseus, notissimus est; an alium novi testamenti, uti vos interpretamini, qui nondum notus erat mundo, quando Bulla prodiit; & Propheta nuspiam audit, etiam apud vos. Suspicari quis posset; quod edita Bulla Sixtina, doctiores Patres vestri animadverterint sequelam, videlicet, eadem auctoritate Apostolica, [qualis non fuit Enoch de Amathim.] qua pro fundatoribus sanctos Prophetas Eliam ac Eliseum adoptatis, admitti etiam debere Prophetam Enoch: atque ideo iidem Patres curam ac studium suum intenderint in præcitatæ Bullæ Pontificiæ explicationem: quam Palæonydorus in rem suam commode invenerit, atq; audacter impresserit, jubens mundo nasci ac innotescere novum Enoch.

[99] Si nunc Patern. vestra aut quivis alius, cujuscumque auctoritatis ille demum sit apud suos, [Similitudo illustrans prædicta;] assereret, atque imprimeret etiam, sine teste tamen vel auctore idoneo, rem novam ac illustrem, quæ ante annos mille contigerit, sed hactenus mundo non cognitam. Exempli gratia, si produceret Enochum de Aquaveteri Ultrajectinæ diœcesis, eumque faceret Jesuitam aut Franciscanum; qui deinde egressus collegio aut monasterio suo, socius adhæserit S. Willebrordo, cum eoque Romam peregrinatum ierit. Reversus vero, Ultrajecti Episcopatum tenuerit annis tribus, quando eo relicto rediit ad monasterium suum, ubi instituti Ignatiani aut Franciscani dilatationi strenue operam dans, & simul contemplationi ac orationibus vacans, anno Domini DCXLVI die VII Julii obierit. Si, inquam, hæc aut similia de Enocho illo de Aquaveteri, qui, ut suppono, aut numquam fuit in rerum natura, aut saltem nulli ante hac uspiam innotuit, audacter nunc primum assereret aliquis; an Patern. vestra tali assertori, quantumvis magnæ auctoritatis, possit adhibere fidem illa in re? Non credo: ne quidem si ipsamet ejus auctor foret.

[100] Quando hæc considerat Patern. vestra, fateri tacite, [quæ convincit obstinatum.] credo, debet; dicta illa Palæonydori non modo Historicis, verum etiam Theologis ac sibi esse incredibilia; illum post XV secula, tacentibus omnibus, sine teste, sine auctore idoneo excitare e concavo lunæ novum Enochum, Discipulum Christi Domini septimo loco electum, Comitem S. Marci Euangelistæ, Episcopum Nicopoleos, Priorem & Præpositum Fratrum vestrorum in monte Carmelo, anno Christi LXIV, VII Julii mortuum. Quam vellem ut ne insultasset mihi Patern. vestra circa hanc rem in particulari, quam ego honoris vestri causa, ut dixi, delibare tantum volui in Brevi Instructione, non etiam explicare; quod nunc me cogitis facere.

[101] Quin imo volui in omnem me partem vertere, si quo modo possem solvere nodum illum Pontificium, in favorem vestrum, argumento aliquo, vel speciem veritatis habente: atque incidens in Epistolam Canonicam B. Judæ Apostoli, legi versu 14 Enoch septimum ab Adam fuisse: [Explicatur quoquo modo occasio inducendi Enochum novi Testamenti,] qui tametsi non possit intelligi Enoch novi Testamenti, potest tamen alicui, non nimis subtili, visus fuisse fundamentum præbere, cui inædificaretur novi Testamenti Enoch; tum quod in novo Testamento nomen illud citetur ab Apostolo, ut vidimus; tum quod Auctor hujus Enochi, septimum eum fingat inter discipulos Christi Domini, per quamdam analogiam ad illum veteris Testamenti, qui fuit septimus ab Adam, & hocce ornatur elogio Geneseos 5. quod ambulavit cum Deo, & non apparuit; quia tulit eum Deus. Quo similiter respexisse potest fictionis Auctor, suum faciens Enochum ambulare cum Filio Dei, Domino nostro: qui & sublatus fingi poterit, cum nusquam apparuerit, ne nomine quidem tenus, quindecim seculis fere integris a passione ejusdem Filii Dei.

[102] Pro reliquis, quæ tribuuntur huic Enocho, adjunctis, nullam reperio in illo veteri analogiam. [qui nusquā credibilis redditur ab Amicis;] Miror autem, quod illa eadem tam singularia & notabilia adjuncta non conentur Patres Carmelitæ ipsi, aliunde credibilia reddere, quam ex Palæonydoro, nimis recenti auctore, quam ut in illis fidem obtineat. Sed nesciunt dubitare in iis quæ volunt credere & credi. Unum tamen, quod Discipulus Christi fuisse dicatur Enoch e LXXII, videtur scrupulum movisse Lezanæ tom. 2 pag. 177, consideranti, in Catalogis Discipulorum Christi, qui passim extant, nullum istius nominis legi. Attamen debuit scrupulus iste cedere opinioni præconceptæ, atque Enoch ille etiam ipsi Lezanæ Discipulus e LXXII & esse & manere: quia, ait, nomina ipsorum incerta sunt (quomodo incerta quæ distincte scripta sunt nomina?) & fortasse aliqui binomii fuerunt, ut propterea inter ipsos, etsi alio nomine, Enoch esse potuerit. Quid prohibet eodem argumento Lezanam ipsum, Discipulum Christi e LXXII facere? Potest enim inter ipsos fuisse, seu hoc suo, seu alio nomine notus.

[103] [quamquam ab ipsis insertus sit Martyrologiis suis,] Juvabit porro oblatam hic etiam arripere occasionem, ostendendi modum, quo nonnulli rerum suarum amantiores quam par est, canonizant paulatim quos volunt Sanctos. Hic ipse Enoch de Amathim pro exemplo sit. Illum Patres Carmelitæ paulo antiquiores ignorarunt, recentiores in mundum induxerunt, recentissimi etiam in cælos invexerunt, atque inter Sanctos collocarunt auctoritate sua. Nam anno MDCXXVIII Petrus Thomas Saracenus in Menologio Carmelitarum, cui catalogum plurium Sanctorum ac Beatorum utriusque sexus Eremitarum B. Mariæ de Monte Carmeli, adjungit, etiam recenset Beatum Enoch Episcopum. Deinde in libello Gallico Valencenis anno MDCLIX impresso (& anno 1681 Namurci tertium edito & aucto, cum nomine Auctoris R. P. Philippi a Visitatione, Religiosi Carmelitæ) sub hoc titulo. Breviaire des Confreres & Consœurs du S. Scapulaire de N. Dame du Mont Carmel. Id est, Breviarium Confratrum & Consororum sacri Scapularis S. Mariæ de Monte Carmelo, In hoc, inquam, [& admotis altaribus.] libello præmittitur Kalendarium festorum B. Mariæ Virginis, & PRÆCIPVORVM SANCTORVM Ordinis B. Mariæ de Monte Carmelo, (qui, uti post Kalendarium additur, aut per totum Ordinem Carmelitanum, aut in aliqua ecclesia, coluntur Officio vel aliquo honore publico,) quique deberent particulariter honorari a Confratribus & Consororibus sancti Scapularis: ac deinde ad diem VII Julii, inter præcipuos Ordinis Sanctos, refertur Enoch (nempe de Amathim) Episcopus Confessor. Extat etiam alius liber, secundum editus Valencenis anno 1670, magis sacer priore, qui continet Martyrologium Sanctorum Ordinis Carmelitarum, & in Kalendario præmisso ad VII Juliii legit, S. Enoch de Amathim, Episc. Nicopolitanus. Hujus Sanctitas si talibus porro incrementis augeatur, timendum est, ne brevi etiam (nisi per Sacram Rituum Congregationem illicitum foret) collocetur in Breviario Ordinis, atque Officio & Lectionibus propriis ornetur is, de quo nondum constat, an in mundo fuerit.

[104] [Plures alii ab ipsis coluntur non sui.] Plura etiam occurrunt in eodem Kalendario, quæ risum mihi moveant & commiserationem, quando inter Præcipvos Sanctos Ordinis Carmelitani lego diebus IX, XIX, XXII, XXVII, XXVIII solius Januarii (ut reliquos taceam) Sanctos Telesphorum ac Dionysium Pontifices Romanos, Anastasium Persam Martyrem illustrem; Ioannem Chrysostomum Doctorem Ecclesiæ; Cyrillum Alexandrinum Episcopum, quorum nonnullorum gesta in Breviario Romano etiam leguntur, illuc inserta a Collectoribus; & approbata ab Eminentissimis sacræ Rituum Congregationis Cardinalibus, viris scientibus atque prudentibus; sed (quod dolendum est) hic tam cæcis, ut nullus illorum in memoratis eorum gestis viderit agnoveritque Carmelitam. Testabuntur quæ dico Lectiones ipsæ in Breviario Romano: ad quod identidem appellat Patern. vestra, infallibilem quodammodo ei, in rebus sibi faventibus, per totam Exhibitionem Errorum, adscribens auctoritatem. In non faventibus, uti hic, nescio qualem adscriptura sit. Fateor interim, benigne vobis ab Apostolica Sede permissum esse, aliquot ex prædictis Sanctis aliisque in Kalendario memorato contentis, colere tamquam Ordinis vestri: non tamen permissione illa cautum est, ne quis omnino dubitet, aut etiam disputet, an singuli eorum revera vestri Ordinis fuerint: sed illud vobis probandum relinquitur, quod Pontifex sub hac formula (sicut nobis relatum est) benigne concessit.

[105] Pergit porro Patern. vestra irasci Brevi Instructioni, dicendo num. 129: [Elias perrevelationem tam recte vocatur Institutor Ordin. Carm.] Similiter non minus malevole, contra evidentem veritatem, & in derisum Ordinis Carmelitarum, num. 8 in dicta Brevi Instructione asseritur; Carmelitas Eliam Prophetam appellare posse, suum Institutorem, hoc nimirum sensu, quod per revelationem & jussu ejusdem… Ordo Carmelitanus initium sumpserit. Dissentiet a Patern. vestra totus, cum quovis æquo Lectore, Ordo Servorum B. Mariæ, qui non malevole, non contra evidentem veritatem, non in derisum Ordinis sui loqui putat illum, qui B. V. Mariam nuncupat Fundatricem & Institutricem suam, [quā B. Virgo Ordinis Servorum.] quamvis tantummodo per revelationem ejusdem Ordo ille initium sumpserit. Dissentiet pariter totus Ordo beatissimæ Virginis Mariæ de Mercede, qui tantum abest ut existimet, in derisum sui Ordinis beatissimam Virginem appellari Institutricem suam, ut potius supplicaverit summo Pontifici, quo liceret sibi eam sic appellare, ac pro tali habere & colere in Oratione Officii propria, a Sacra Congregatione Rituum approbata, his verbis: Deus, qui per gloriosißimam filii tui Matrem, ad liberandos Christi fideles a potestate Paganorum, nova Ecclesiam tuam prole amplificare dignatus es: præsta quæsumus, ut quam pie veneramur tanti operis Institvtricem &c. Et tamen constat, tum ex Lectionibus subjunctis, tum aliunde, Beatam Virginem per revelationem tantum instituisse, aut instituendum jussisse, prædictum Ordinem de Mercede.

[106] Ad ultimum Patern. vestræ numerum seu mantissam quod spectat, scire potuisti, ineptam esse, quam illic innuis, comparationem inter Ioannem Boulese (quiscumque demum ille sit Hebraicarum litterarum Professor) qui nescio quid scripserit de origine Societatis Jesu; & Ioannem Phocæ, [Ingens discrimen inter initia Ordinis Carm. & Societatis] qui graphice describit incunabula religiosæ familiæ vestræ in Monte Carmeli. Joannes Boulese scripsisse dicitur anno MDLXXVIII, annos XXXVIII post confirmatam a Paulo Papa III, & aliis deinde Pontificibus, Societatem, per Bullas, quæ extant, originem ejus distincte explicantes. Joannes Phocæ describit incunabula vestra, in Montem Carmelum peregrinatus, qualia ipse illa oculis suis coram inspexit atque auribus audivit; & prius illa descripsit, quam ulla pro Ordine vestro edita Bulla sit. [patet ex Bullis Pont.] Majus discrimen illos inter Auctores dari poterit alibi, si visum fuerit. Nunc solummodo velim, ut referat Patern. vestra Bullas Pontificias, tam uni quam alteri Ordini datas, ad eorum principia, confiderans quo tempore, quo loco, quibus loquendi formulis respectu utriusque datæ sint; & cognoscet quantum inter illas intercedat discriminis.

[107] [Præstat parum vixisse cum laude, quam diu desidem.] Sciri item velim, non tam stolide amari a Societate nostra antiquitatem justo majorem, ut velit Institutorem sibi adoptare bonum Patrem Standonck, aut ab ipso orginem suam derivare; tametsi is annos quingentos aut mille ante S. Ignatium, aut etiam temporibus Eliæ floruisset. Mavult Societas nostra (atque idem malle debet tam sacer Ordo Carmelitanus, quam quivis alius) parum stetisse, & multa exiguo tempore ad gloriam Dei præclare fecisse; quam multos retro annos vixisse, ac desidem inutiliter in proprium dedecus trivisse ætatem. Senectus enim, non tantum hominum, sed etiam Religionum, venerabilis est, non diuturna neque annorum numero, sed virtutibus & præclare gestis computata. Et ætas senectutis, vita immaculata. Sap. 4.

[108] Atque hæc sufficient, non quidem Patern. vestræ cum suis, quibus nulla umquam argumenta, etiam sole meridiano clariora, [Anacephalæosis quæstionum.] sufficient ad deponenda præjudicia inveterata; sed æquis sufficient Lectoribus ad judicandum, baptizatusne fuerit Constantinus Magnus prope Nicomediam, sub vitæ exitum, an vero prius a S. Silvestro Romæ; quæ præcipua, me inter & Patern. vestram, nunc agitur quæstio: quandoquidem, relicta aut desperata propria causa, alienæ hujus patrocinium susceperis, successu non magis felici. Ad hanc enim evincendam præcipue dirigis tuum Iuris Motivum, scribens in ipso Titulo, illud signanter offerri SS. D. N. Innocentio XII pro Baptismo Constantini Magni, a S. Silvestro Romæ collato, quem cum … aliis S. Silvestri Actis explodit (ita modestiæ vestræ loqui lubet) P. Daniel Papebrochius Soc. Iesu, tamquam fabulam & mendacia. Sed fabulam ego istam & mendacia, quæ dicis; jam ad captum, ni fallor, etiam vestrum & eorum qui Historici non sunt, elucidata dedi. Reliquæ duæ quæstiones, scilicet de Præputio Christi Domini, quatenus Antverpiæ asservato, atque de Præmonstratensibus, quorum indignationem male conata fuit Patern. vestra nobis concitare; liquidiores sunt in Epist. Famil. quam ut pluribus hic denuo tractari debuerint: præsertim cum illi, quorum interest; Venerabile, inquam, Capitulum Antverpiense Cathedralis Ecclesiæ, & Venerabiles pariter Domini Canonici Præmonstratenses, saltem multi quos ego novi, approbent scripta Papebrochii, in quibus a Patern. vestra reprehenduntur & accusantur.

[109] Quod examinaverim obedientiam Patern. vestræ erga summum Pontificem; feci, tum quod illam in Papebrochio, ubi non debes, sæpe requiris; tum quod mentio Libelli Supplicis, contra obedientiam Pontifici debitam typis editi, initio Motivi injecta, id me monuerit faciendum, ad correctionem illorum, qui minorem, quam par est, Pontificiis mandatis deferunt observantiam.

[110] Quod Juris peritum videri me velle, opinari possit Pattern. vestra, ex eo quod arguam ipsam inscitiæ juris, propterea quod Motivum Iuris scripserit, non servato Juris ordine: id equidem liberum relinquo opinioni vestræ; acturus libentius hic & nunc cum Patern. vestra Historicum; alio tempore ac loco Theologum; Jurisconsultum vero non nisi per vos coactus.

[111] Censores seu Approbatores Exhibitionis vestræ hic non resuscito; nec prius resuscitabo, quam ipsi, vel Patern. vestra, quæ eos excusare nequidquam conata est, monstraverit æquos esse, qui judicarunt aut condemnarunt partem non auditam, [Doctor Theologiæ] non visam, non lectam. Nequeo tamen, quin sinam nunc vivere in ore omnium, e Censoribus illis unum, qui se ipse resuscitavit in vestro Motivo juris, illud etiam approbando, Eximium Dominum Hermannum Damen, Sacræ Theologiæ Doctoremac Professorem ordinarium, Archipresbyterum districtus Lovaniensis, librorum Censorem: qui inter alios, cum non legisset umquam Acta Sanctorum, librum qualemcumque, illa Acta subruere conatum, [Censor cæcus,] approbavit atque ample commendavit, sed supposita veritate citationum; ita ut cæcus videri possit judicasse de coloribus. Quam vero id honorificum Doctori!

[112] An autem oculatior idem & prudentior fuerit in approbando Motivum juris? [magis prodit cæcitatem suam in secunda Censura.] Scriptum hoc, ait, ATTENTE PERVOLVI (maturum igitur judicium expecto) ac in eo tam solidas quam peremptorias invenio rationes (cujus rei aut scripti peremptorias? imaginarii, credo) ut jure merito pro libro suo Motivum juris appelletur & sit (Infelix Motivum Iuris, contra jus exhibitum, ut vidimus; & infelicior Censor, qui sibi persuaderi sivit, Motivum illud, jure merito juris appellari & esse. Sequitur autem in Censura:) Quo eodem Motivo, pariter Epistola Familiaris P. Conradi Ianningi Societ. Iesu INVICTE refutatur &c. Quæso Patern. vestram, ut roget Eximium illum Dominum Censorem, an, qui Censuram tulit ineptam, Supposita veritate citiationum, contra scripta Papebrochii, quæ non legerat, & forte ne viderat quidem umquam; studiis Theologicis, quæ ejus fori præcipue sunt, immersus; an, inquam, is legerit Epistolam Familiarem, quam INVICTE refutatam per Motivum juris, clamitat? Si non legit Epistolam illam; meretur Censor censurari denuo etiam hic, uti in Epistola prædicta; quod damnet quæ nescit. Si legit Epistolam; offer ei, quæso, & hanc Amicam Expostulationem legendam; judicetque tum denuo, an non ipse potius INVICTE refutatus sit in refutato hic Motivo juris, quod approbavit; quam per Motivum & ipsius Censuram, refutetur Epistola Familiaris, quæ veritate nixa & simplicitate sua, non putavit, tot sibi opus esse Censoribus, ut se venditet veritatis amantibus; quot adhibiti fuerunt, sed alia de causa, Exhibitioni errorum. Veritas enim, nuda amat comparere: numquam magis suspecta, quam cum verborum phaleris ac Censorum elogiis ornata jubetur prodire.

[113] Quod denique egerim de Enocho, veterisne an novi Testamenti intelligendus sit in Bullis Pontificiis, [Cur de Enocho de Amathim actum sit:] protestor me acturum non fuisse omnino, nisi Patern. vestra mordacissime me insimulasset, contra evidentem veritatem, fraudulenter, in derisum Ordinis Carmelitarum, argumentum istud, quamvis obiter tantum attigerim, tractasse. Detergenda mihi itaque necessario fuit nota illa turpissima, quasi scripserim, in derisum Ordinis Carmelitarum, idque fraudulenter, & contra evidentem veritatem. Superi! Ego sic scripserim contra Ordinem Religiosum, florentem, laboriosum, ac mihi singulariter dilectum? Quæ super illa quæstione in Brevi Instructione attigi, innocua plane sunt omnia: quæ hic protuli, puto esse vera, non fraudulenta, non in derisum alicujus scripta, quamvis Patribus Carmelitis fortasse non placitura; culpam interim sui doloris imputaturis Patern. vestræ, non mihi, qui invitus eo accessi & a vobis compulsus: sic tamen comparatus animo, ut si quid, quod humanum est, erraverim; nusquam promptius correcturus sim erratum, quam in præsenti quæstione, quæ vobis summi momenti est & multæ sequelæ.

[114] Id igitur oro atque obtestor Patern. vestram ut me doceat, [cujus meminisse qui potuerit Sixtus 4, cupio doceri.] qui Pontifex Sixtus IV scripserit in Bulla sua, ac nominaverit hominem, toti mundo eatenus, & postea aliquamdiu, ignotum. Utiliorem sic operam conferet Patern. vestra sacræ Religioni suæ; quam si de Baptismo Constantini; de Præputio Christi Domini, quatenus Antverpiæ asservato; de rebus Præmonstratensium atque Carthusianorum; aliisque ad vos minime spectantibus, pergat, zelo modoque parum laudabili disputando, Acta Sanctorum illustrata impugnare. Ego interea ad illa redeo illustranda, ad gloriam Sanctorum eorumque remuneratoris Dei; non amplius inde abstrahendus a vobis, simili semper pede progressuris; sed (quod protestatus sum alias, ac denuo protestor) tacite correcturus suo tempore ac loco, quidquid Ecclesia Romana in scriptis nostris correctionis indigere judicaverit, aut quivis privatus recte monstraverit.

[115] Si tamen pergat irritare nos. porro Patern. vestra, fieri poterit ut adhuc semel silere desinam, [Conclusio.] daturus liebellum non magnum, qualitercumque domum vobis placiturum, sub hoc aut simili titulo: Refutatio libellorum omnium, a RR. Patribus Carmelitis contra P. Papebrochium, aut Acta Sanctorum quæ illustravit, hactenus editorum, & edendorum posthac. Fateor non minus invitum id me præstiturum esse, quam præstiterim supra dicta de Enocho de Amathin; præstiturus tamen, si compellar. Quamobrem consulat, quæso, Patern. vestra otio suo ac meo, ut neuter illud perdamus, rationem pretiosi temporis aliquando reddituri æquissimo rerum nostrarum atque disceptationum Arbitro, qui scrutatur corda & renes, Deo; quique redditurus est utrique nostrum mercedem, non secundum opinionem hominum, sed secundum opera nostra: quæ quidem mea cum alibi sæpe prava fuerint; & cum, licet in hac atque præcedenti scriptione nullius mihi conscius sim culpæ, non tamen in hoc justificatus sim; rogo Patern. vestram, ut suis suorumque sanctissimis Sacrificiis & precibus, tam placatum mihi in die novissimo Judicem illum reddere conetur; atque ego nunc sum Patern. vestræ ac sacro Ordini vestro, mihi in veritate semper amando ac venerando, Antverpiæ ex Museo nostro, anno a Nativitate Christi Jesu, Salvatoris nostri & Judicis futuri, MDCXCIII die XII Augusti.

ADM. REV. PATERN. VESTRÆ.
Servus in Christo
CONRADUS JANNINGUS S. J.

POST-SCRIPTUM AD EPISTOLAS PRÆMISSAS, PRO AUCTORITATE SCRIPTORIS VINDICANDA,
Ad eumdem adm. R. P. Paulum a S. Sebastiano &c.

AUCTORE C. J.

Errare possum, fallere non volo; fraudis aut imposturȩ falso postulari, ȩquanimiter fero, [Auctoritas sua,] commiseratus etiam sic postulantem. Errasse Patern. vestram in iis, quæ mihi fraudi ac imposturæ ducit, nolet ipsa credi! Quid ergo voluerit, cum id iterato & loco nō uno facit, judiciū sit penes Lectorē. Certe, quisquis credi non vult, se errasse in criminando alterum, ubi manisfesti erroris convicitur, credi debet calumniatus fuisse. Prodiit non ita pridem Appendix Patern. vestræ, [a P. Provinciali non recte labefactata,] ad Motivum Iuris: in qua cū nihil fere agatur præter sæpius acta & sexcenties agenda; statueram nihil omnino respondere, prout in Epistola Familiari & Amica Expostulatione declaravi: & vero eatenus quod statueram observabo, ut per libellos seorsim responsurus nihil sim. Attamen (cum viri spectabiles atque eruditi judicent, uti Acta Sanctorum, a decessoribus meis illustrata, putantur perennatura; ita eorum Apologiam, qualibuscumque demum scriptis antirrheticis oppositam, debere eadem Acta perpetuo comitari) decrevimus talium judicio conformare nostrum, apponendo hic Apologiam, [scriptori vidicanda est,] non ita pridem seorsim impressam, in Epistola & Expostulatione præmissis. Hæc tamen ipsa scripta ut fidem suam apud æquos Lectores retineant, debet sua quoq; eorum Auctori fides & auctoritas salva esse. Hanc vero cum Appendix ad Motivum Iuris elevare per fas & nefas conetur; meum esse debet eamdem integram ostendere & servare.

[2] [in tribus præcipue exemplis] Id autem, prætermissis aliis injuriis omnibus, præstabo tribus præcipue in exemplis, quibus accusor in Appendice num. 129 & seq. (nulla, quæ evincat aliquid, probatione addita, ut mox videbimus) quod, ausu valde temerario & successu pudibundo, astute moliar defensionem Papebrochii: damnorque in illa re imposturæ, & quidem manifestæ. Adhæc num. 83 accusor, quod ineptißima glossemata apponam summorum Pontificum Bullis. Denique num. 84 objicitur mihi, quod sim malevolus criticus, a paßione sua excæcatus; eo quod intelligam in Bullis Pontificum Enochum, Prophetam veteris Testamenti, quem Patres Carmelitæ volunt esse, Enochum de Amathim, discipulum Christi Domini in Testamento novo.

[3] [retundendo injuriam illatam,] Gravia ist hæc sunt & cuivis innocenti non toleranda. Nam impostorem qui agit Historicus, indignus est qui Historicus audiat, nedum qui philistoriam profiteatur. Qui ineptißimis glossematis summorum Pontificum Bullas male explicat atque deturpat Catholicus, summorum Pontificum indignationem merito incurrit. Qui malevolus criticus, & quidem a paßione sua excæcatus, vult scribere historiam Christianus; deleatur nomen ejus e numero Historicorum, non tantum Christianorum, sed & gentilium & scriptorum omnino omnium. Hinc par est, ut notas tam turpes, quas mihi inurit Patern. vestra, per moderatam defensionem exustas, [salva pace ipsorum inferentiū.] amoliar. Id autem pace etiam vestra me facturum confido; nisi perinde mecum agere velitis, atque is acturus esset, qui parte ex una apud summos infimosque, sparsis etiam quaqua versum litteris ac libellis, furti accusaret innocentem; ex alia vero parte furcam illi minitaretur, si se suamque innocentiam tueri ac mundo judici probare vellet. Violentia illa foret, plus quam tyrannica.

[4] Scio quidem adm. R. P. Thyrsi Gonzales, Præpositi nostri Generalis, mentem esse, [Nihil scribendum a nobis esse contra antiquitatem Carmelit.] ut deinceps nihil scribatur, quod attinet antiquitatem Ordinis Carmelitani, eamque ipsum etiam provide ac benigne cum Reverendissimo Patre Generali vestro communicasse; idque pariter me docet Appendix vestra num. 136, sic loquens: Modernus quoque Præpositus Societatis Generalis, Reverendißimus P. Thyrsus Gonzales, promisit (prout scripsit nobis ReverendißimusP. Generalis noster) se non permissurum ultra contra Ordinem Carmel. a Papebrochio aliquid conscribi vel in lucem edi. Cui omnino est fidendum. [doctus a suo R. P. Generali Amicus,] Ne dubites. Sed quando isthæc vobis scripsit Reverendissimus vester Generalis, an simul Patern. vestræ facultatem dedit scribendi Appendicem suam; provacandi me per illam denuo; meq; faciendi impostorem manifestum, malevolum criticum, excæcatum a paßione sua, ineptißimum Bullarum Pontificiarum interpretem &c? Æquitas viri id vetat vel cogitari. Interea Patern. vestra scribit talia de me, post acceptam Epistolam Generalis sui: & volet me obmutescere ad injurias illatas? Religiosæ quidem virtutis exercitium est, injurias patienter & silentio ferre; uti dudum tulimus: idque gloriosum sit in persona privata, cujus contemptus cum damno publico conjuctus non est. At in persona quodammodo publica, [denuo nos provocat scribendo injuriose.] qualem me sustinere Obedientia vult, dum Actis Sanctorum illustrandis publicandisque jubet operam dare; tolerari ejusmodi contemptus laudabiliter non potest; imo potest tam laudabiliter, quam debet necessario, arceri; ne Acta Sanctorum cogitentur ineptissimis glossematis, & imposturis illustrari a scriptore cæco.

[5] Quod porro ad mentem adm. R. Patris Nostri spectat; scio pariter, [Quo usque se extendere possit mens Generalis Societatis,] ipsum numquam addixisse Reverendissimo Patri vestro Generali; neque voluisse, aut etiam potuisse prohibere, ne, quod lege naturæ cuilibet permissum est, vel Papebrochius, vel ego, vel alius quivis e subditis suis, injurias, quibus lacessitus sit, depellat, suumque honorem moderate & religiose tueatur. Quapropter id & licebit mihi, tum Nostri, tum Vestri Generalium pace; & id agendo nihil me agere scio, quod vel mandato Patris Nostri, vel promissis, ab eo factis Reverendissimo Patri vestro, adversetur; aut hujus etiam voluntati merito adversari possit, dolituri tamen fortassis, quod Patern. vestra, pacificis litteris suis acceptis, me denuo provocaverit.

[6] Neque vero promissis ejusmodi aut mandato opus erat; quibus ego constringerer, ne imposterum contra antiquitatem Ordinis Carmelitani scriberem, [cujus præcepto opus non est nolenti tangere antiquitatē Carm.] qui istiusmodi scriptionem nec scripsi hactenus, nec meditatus fui. Quidquid scripsi ad Ordinem Carmelit. spectans; coactus, uti nunc, a Patern. vestra scripsi, ut illustrata a nobis Acta Sanctorum tuerer, contra famosam vestram Exhibitionem Errorum, per Epistolam familiarem meam. Hic ego nihil contra antiquitatem Ordinis Carmelitarum. Tres præcipue tracto quæstiones in specimen libri male cohærentis; primam de Baptismo Constantini, alteram de Præputio Christi Domini, tertiam de Præmonstratensibus; illic videndas. Subsecuta est deinde, ad retundendum Motivum juris vestrum, Amica mea Expostulatio. Sed neque hic ego quidquam contra antiquitatem Ordinis; nisi forte impactam mihi a Patern. vestra calumniam, [quamvis hæc sine piaculo illustrari possit,] amoliturus, talium alicubi mentionem fecerim, quæ tangi debuerint, ut me defenderem. Quamvis non videam, quid amplius piaculi committeret,qui antiquitates Ordinis Carmelitani illustrandas susciperet, quam qui illustrat antiquitates Ecclesiæ Catholicæ Romanæ. Hæc certe gaudet illustrari: & veritas nusquam lætior est, quam cum pleno die, omnium oculis exposita, velut in theatro conspicitur. Interea nolentibus vobis, nec ego volo illustrare, nedum impugnare antiquitatem, quam etiam probare vellem si possem. Calumnia interim in Motivo juris mihi impacta, quam amoliri debui in Expostulatione mea, hæc erat, quod contra evidentem veritatem, fraudulenter, in derisum Ordinis Carmelitarum, sumam Enochum, de quo in summorum Pontificum Bullis, pro Enocho veteris Testamenti.

[7] Huc tota mea impugnatio antiquitatis vestræ reduci debet, [a me solum oblique tacta ad arcendam injuriam.] si qua est. Nempe dixeram in Brevi Instructione num. 5, vereri me ne Auctor Libelli supplicis auctoritate Pontificia antiquiorem faciat Ordinem suum, quam ipse velit; ac nomen Fundatoris ab Elia ad Enochum transfere cogeretur: quia Pontifex in Bulla asserit, Carmelitas Sanctorum Prophetarum Eliæ, Elisei & Enoch… successionem hereditariam tenere. Ubi ego Enochum veteris Testamenti intelligo, sed contra evidentem veritatem, fraudulenter, in derisum Ordinis Carmelitarum; uti arguit Patern. vestra in Motivo juris num. 128, volens, Enochum de Amathim, Christi discipulum, intelligi. Cumque expositionem meam, sic criminatus, defensionis causa pluribus confirmassem in Amica Expostulatione a num. 93; perstringis me denuo mox in Appendice a num. 83, quod ineptissimis glossematis summorum Pontificum Bullas commaculem ac male explicem, insipiens aut malevoluscriticus, a paßione sua excæcatus.

[8] [Pacem clamans Amicus,] Interea aliud non clamat Patern. vestra quam pacem, utique nobis, qui e publicis disputationibus publicisque in ecclesiis vestris Officiis, more patriæ, certis anni temporibus frequentari solitis, non emansimus primi, carissimam; & videreris etiam sincere pacem velle, collaborantibus eo utriusque Ordinis Generalibus, ut vidimus; nisi eorum mente intellecta, [eam semel,] contrarium re ipsa monstrares, novo libello novisque injuriis lacessendo cupidos silere, & publica, quæ dantur scandala, tollere, eamque ob causam paratos revisere etiam prius ecclesias scholasque vestras, quam vos nostras; licet primi Vos usum illum religiosum interruperitis; dummodo officium istud præventionis nostræ pacificum fore intellexerimus. [iterumque] Similiter visa fuisset Patern. vestra a biennio sincere pacem velle, nisi mox novo famosoque libro pene confectam turbasset. Ipsa Patern. vestra tunc Ordinis sui Provincialis, & R. P. Philippus Regaus Societatis nostræ itidem Provincialis, per Flandro-belgicam, rem agebant; alter serio, alter nescio quo animo, ab effectu cuilibet interpretando.

[9] De illa Pacificatione ita loquitur Patern. vestra in sua Append. num. 138: Isti Decreto, laudabili sane, in favorem sententiæ probabilioris a S. Romana Inquisitione edito; sed hic plane otioso, & non alio fine inserto; quam ut novitate aliqua sub magni viri nomine, (quod & in titulo indigne præfigitur) conditus, per se absonus libellus, emptorem inveniret. Isti, inquis, Decreto adjungo Resolutionem R. Adm. P. Philippi Regaus Provincialis Societatis Iesu per Flandro-belgium,quam conceperat, & mihi ab anno intimari curavit per P. Isidorum a S. Maria Magd. de Pazzi Ordinis nostri, Philosophiæ Lectorem; qui ex ejus ordinatione mihi significavit, dictum Provincialem multum inclinari,pro restauranda pace & concordia inter B. Virg. Mariæ Fratres & Societatis Iesu alumnos, quæ ante hac inter illos semper viguit, donec eam turbavit Papebrochius (imo Auctor Armamentærii, intortis in Papebrochium acutissimis telis; & qui post Auctorem istum decreverunt, abstinendum sibi suisque a publicis Societatis functionibus, & re ipsa primi abstinuerunt & abstinent) & in istum finem dixit, Provincialis scilicet Societatis, [penefactam turbat,] per Reverendißimum P. Præpositum Generalem, Societatis suæ Professores admissuros traditionem de origine Carmelitarum ab Elia Propheta in veteri Testamento & hereditaria inde succeßione, tamquam omnino probabilem & fidem humanam omnino mereri, sicut aliæ similes Ecclesiasticæ historiæ merentur. Cumque Papebrochiushuic superveniret discursui, dixit se etiam subscripturum. Quod dictus Lector paratus est juramento confirmare. Verumtamen cum paucis post diebus in lucem ederetur Exhibitio errorum; oblata, non est subsecuta subscriptio.

[10] [novos edendo libros.] Quis impedivit subscriptionem oblatam? Qui edidit Exhibitionem Errorum, infamem velipso titulo suo librum. Quis edidit Exhibitionem illam? Adm. R. P. Sebastianus a S. Paulo, Provincialis Carmelitarum per Belgium. Quando edidit? Dum pacem tractat, & quidem talibus jam sibi oblatam, uti ipse scribit, conditionibus; qualibus Ordo suus acquiesceret. Hoccine est pacem serio velle? Imo, nostrum uti is vult; qui dux exercitus cum sit, tempore induciarum adversarium, nil doli suspicatum, ex improviso novis tormentorum ictibus hostiliter invadens, tractationem pacis, propemodum conclusæ, turpiter abrumpit, subdolus pacificator. Sed quid de omnimoda probabilitate successionis hereditariæ? Scio, Rev. P. Philippum Regaus, tunc Provincialem nostrum, uti etiam hodiernum, [Pacificatio] illius successorem R. P. Ignatium Diertins, multum inclinari pro restauranda pace &concordia inter utrumque Ordinem, idque primus abunde monstraverit ; si (quod ait Patern. vestra) dixit, per Reverendißimum P. Præpositum Generalem, Societatis suæ Professores admissuros traditionem de origine Carmelitarum, ab Elia Propheta &c. tamquam omnino probabilem, & fidem humanam omnino mereri.

[11] Ubi noto primum, nolle me putari impugnare probabilitatem illam, si quatenus necesse est, de ipsa hic loquar. Deinde, nolle me juramentum exigere a R. P. Isidoro super dictis, quæ, ut labilis est memoria, facile alterantur mutata vocula; &, ut quilibet est rerum suarum amans, facile torquentur, imo sponte prorumpunt in favorem narrantis, [quomodo concedi potuerit] quo plus gessisse, quam gesserit, videantur suis auditoribus. Ita res sunt humanæ, Tertium noto, imprudens promissum in re præmeditata, uti hic fuisse debuit, alienum videri a nota prudentia R. P. Philippi Regaus. Quomodo enim dixerit, quod per R. P. Generalem, Societatis Iesu Professores admissuri sunt traditionem, de qua supra? præceptone ejus coacti, an rationibus moti? Deinde admissurine sunt traditionem illam, tamquam omnino probabilem vobis, an etiam omnino probabilem sibi? Præceptum R. P. Generalis; ad persuadendum intellectui probabilitatem talis originis, hic frustra foret, ut patet. Tali enim præcepto, mere extrinseco, nisi rationes secum adducat, non subest intellectus, etiam Religiosi; neque illo movebitur ad judicandum, medio die non lucere solem, aut, probabile esse sibi aliisve, quod rationabiliter putat improbabile esse tam aliis quam sibi. Igitur rationibus agendum est: hȩ vero peti non debent a P. Generali nostro, in antiquitate vestra parū versato; sed ab ipsis Patribus Carmelitis; qui si tales protulerint, ut ad prudentem assensum probabilitatis optatæ movere possint viros indifferentes & rerum illarum gnaros, frustra recurritur ad R. P. Generalem, ut per ipsum Societatis Professores admittant traditionem vestram, ut probabilem; quam ipsi, quo rerum scientiores sunt, eo citius perse sibi persuadebunt, ducti rationibus quas petimus produci; ut sibi quisque probabilem habeat traditionem. At si velis, Professores Societatis illam traditionem tantum admittere, ut vobis Carmelitis omnino probabilem: iterum hic nullum erit, præceptum P. Generalis. Rationibus ducendi sumus: quas non difficile erit adducere tam multas (& ego paratus sum adducere, [a P. Provinciali Societatis,] si gratum foret) ut a quovis prudenti viro prudentem, & plus quam probabilem, assensum eliciant, quo judicetur, probabilem esse Patribus Carmelitis traditionem suam de origine Ordinis. Si & hoc voluerit admittere & addicere vobis R. P. Regaus, prudenter egit, ut solet; sed imprudenter acturus fuisset, si pro eo obtinendo ab omnibus Societatis Professoribus, recurrisset ad R. P. Generalem suum, in cujus potestate non erat id obtinere. Et huic resolutioni libenter subscribet Papebrochius. Aliam probabilitatem si prætenditis, explicate nobis illam, & aptis argumentis confirmate, assensum obtenturi etiam nostrum, si argumenta, quæ allata fuerint, præualeant contrariis, aut paria etiam sint.

[12] Quartum etiam noto, quod prædictus R. P. Philippus Regaus; [aut concessa etiam sit,] edita Appendice vestra, adhuc Provincialis, a me rogatus responderit; & nunc hujusce Domus Professæ Præpositus meus pergat respondere, se rationabilia addixisse, non tamen meminisse terminorum, quibus pacificatio proposita aut acceptata fuerit oretenus (nihil enim scripto conceptum fuit) nisi quod termino omnino, bis in narratione P. Isidori repetito, sciat se usum non fuisse, sed simpliciter concessisse Patribus Carmelitis probabilitatem suam: supervenientem vero P. Paperbrochium, a se rogatum, an & ipse concederet probabilitatem illam, respondisse, omnino, & conversum hunc ad P. Isidorum dixisse in hunc sensum; Tenete, prout vobis libitum fuerit, id vobis licere per me, verbis & scriptis, sæpius protestatus fui. Noto denique, eumdem R. Patrem Regaus mirari, quod Patern. vestra privatam inter vos tractationem pacis, publicam typis faciendo & pro libitu suo interpretando, efficere voluerit, ut post hac nec ipse, nec alius e Societate tam confidenter ausurus sit vobiscum de similibus agere, atque ipse egit.

[13] Redeo ad injurias, num. 2 potissimum attactas, quæ me cogunt non jam pro P. Papebrochio, [Agit nunc Scriptor pro auctoritate propia,] non pro illustratis ab ipso Sanctorum Actis, sed pro me ipso præcipue ac pro auctoritate mea, agere cum Patern. vestra: quam imprimis rogatam velim, ut circumspectius deinceps scribere dignata, integram pariter suam sibi auctoritatem conservet. Quisquis enim alterius famam lacerat injuste, suam lacerat præcipue. Ut autem meam monstrem sic laceratam esse, compellit me Patern. vestra non jam Historicum, nedum Theologum aut Jurisperitum; ut in præcendentibus suis; sed Grammaticum agere. Putabam pridem illo me onere docendi defunctum fuisse, cum, ex more Societatis nostræ & voluntate Superiorum, per annos aliquot Grammaticam pueris tradidi; numquam suspicatus futurum, [& Theologos cogitur Grammaticam docere,] ut viri, graves ætate, dignitate conspicui, Theologiæ Professores, cogerent me scriptis suis, ad se docendum leges grammaticales & connexiones in oratione observandas, ut commodus inde sensus, ab auctore intentus eliciatur.

[14] [cujus tres præcipue quæstiones proponuntur,] Compulsus igitur a Patern. vestra illustrare aggredior quæstiones Grammaticales præcipue tres, de quibus in Appendice vestra, inter alia mihi litem movetis. Prima est de intelligentia Decreti, quod Gelasius Papa, in Concilio Romano cum Episcopis LXX congregatus, edidit super scripturis quibusdam, tum probis, tum apocryphis; utrum in illo Decreto Pontifex Acta S. Silvestri Papæ cum omni honore suscipiat: an vero dicat tantummodo, quod a multis in urbe Romana legantur Acta illa; quodque pro antiquo usu multæ hoc imitentur Ecclesiæ. Altera quæstio eodem fere redit, utrum nempe Scripta, sive historia, de inventione Crucis Dominicæ, in eodem Decreto Gelasii, & ipsa suscipiantur cum omni honore; an vero dicantur tantum Scripta eadem, novellæ quædam relationes esse, quas nonnulliCatholici legunt. Hinc fiet digressio ad examinandam auctoritatem prædictæ Historiæ; utrum illam Papebrochius merito repudiet. Tertia quæstio grammaticalis versabitur, præter alia, circa pronomen relativo-demonstrativum, Hæc, in textu Palæonydori; utrum referat demonstretve illa, quæ remotiora sunt a se in memorato textu, sicque salvare possit Enochum de Amathim; an referat demonstretve alia, quæ sibi propiora sunt. Hunc in finem proponetur amplior Palæonydori contextus, qui plura curioso Lectori consideranda mirandaque dabit, quam ego notare velim pacis causa; si quo modo amari animi leniri possint. Harum igitur trium quæstionum priorem partem ita mordicus tenet Patern. vestra, ut dissentienti mihi impostoris notam atque alia non leviora, quævidimus, affricet: alteram partem ego sic tueor, ut tangar commiseratione eorum, [commode ex ipso textu intelligendæ.] qui adeo alucinantur in rebus apertissimis, ut alucinatio non possit errori, sed debeat ignorantiæ crassæ aut pertinaciæ adscribi. Sed de his judicium relinquamus Lectori; quod ut formet, aliud nihil attinet fieri, quam produci ac legi partem ampliorem, quam profert Patern. vestra, contextuum, de quorum intelligentia disputatur. Ex hisce enim solis, vel puer Grammaticæ studiosus, nil a me doctus, declarabit per se, quis sensus genuinus sit. Primo loco inspiciamus Decretum Gelasii & LXX Episcoporum.

[15] In illo Decreto Pontifex, postquam de auctoritate sanctæ Romanæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ, [Profertur textus Gelasii,] deque prærogativa & Cathedris S. Petri Apostoli exordium præmiserat, sic instituit de librorum variorum auctoritate atque utili aut inutili eorum lectione orationem: Quamvis aliud fundamentum nullus poßit ponere præter id quod positum est, qui est Christus Iesus: tamen ad ædificationem nostram, eadem sancta Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam HAS SVSCIPI NON PROHIBET scripturas, ID EST, sanctam Synodum Nicænam… Constantinopolitanam… Ephesinam… Chalcedonensem … Item Opuscula B. Cypriani Martyris. Item B. Gregorii Nazianzeni… Item Gesta sanctorum martyrum. Horum tamen Gestorum aliqua saltem, [qui suscipi non prohibet aliquos libros,] ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia & eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur; & ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cujusdam Quirici & Iulitæ, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi Paßiones, [in Decreto enumeratos:] quæ ab hæreticis perhibentur compositæ. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum prædicta Ecclesia omnes Martyres & eorum gloriosos agones, qui Deo magis, quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas sanctorum Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, & omnium Eremitarum, quas tamen vir beati&imus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. Item Actus beati Silvestri Apostolicæ Sedis Præsulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Romana Catholicis legi cognovimus, [sed præter generalem probationem,] & pro antiquo usu multæ hæc imitantur Ecclesiæ. Item scripta de inventione Crucis Dominicæ, & alia scripta de inventione Capitis Ioannis Baptistæ, novellæ quædam relationes sunt, & nonnulli eas Catholici legunt. Sed cum hæc ad Catholicorum manus pervenerint, beati Pauli Apostoli præcedat sententia: Omnia probate, quod bonum est, tenete.

[16] Antequam hoc super textu disseram, debeo notare; æqualiter hic approbari a Gelasio Scriptade inventione Crucis Dominicæ (quæ Patern. vestra sine formidine proclamat, [initio omnibus libris præmissam,] cum omni honore ab eodem Gelasio suscepta esse) & alia scripta de inventione Capitis S. Ioannis Baptistæ. Quæ adeo & ipsa debent a Gelasio cum omni honore suscepta esse, secundum vos. Sed in eo cedit acumini Patern. vestræ Theologico perspicacitas Historico-Theologica Eminentissimi Baronii, qui approbationem istam Gelasii nuspiam e textu ejus potuit eruere. Quin imo ex eodem censuram scriptis istis adjunxit ejusmodi, qua nullam eis fidem addat suam, sed potius demat. Loquitur enim Baronius de scriptis, quæ de inventione Capitis S. Joannis Baptistæ tractant, in Annotationibus Martyrologii Romani ad XXIX Augusti litt. b, in hunc modum: Cujus autem fidei sit Tractatus ille de revelatione seu inventione Capitis S. Ioannis Baptistæ, declarat censura Gelasii, quæ sic ea quæ ibi sunt, reliquit Lectoris arbitrio, ut quæ vera vel falsa sint, ante examinet, quam probet. Erant nempe ex eadem Pontificis censura, utraque scripta novellæ quædam relationes. Deinde reprobat Baronius ibidem scripta illa de inventione Capitis S. Joannis Baptistæ, ut apocrypha; similibus fere argumentis ac nos reprobamus scripta de inventione Crucis Dominicæ. [adjungit multis etiā particularē censuram,] Considera nunc, cum quanta cautione & quo ordine procedat Pontifex in supradictis. Texturus catalogum librorum, Catholicis permittendorum, præfigit universalem hanc omnium approbationem, aut permissionem seu non prohibitionem, quod nempe suscipi non prohibentur ab Ecclesia ; eoque omnes reducit sequentes scripturas per conjunctionem generalem id est: & singula eodem respiciunt membra per particulam item, [quæ adalios non extenditur libros] in capite singulorum positam; quæ suum membrum neutiquam refert ad proxime præcedens; sed ad generalem, ut dixi, non prohibitionem initio præfixam, aut si id non facit, omnino otiosa est particula illa item. Præter hanc autem generalem non prohibitionem, adjungit Pontifex nonnullis libris particulares aliquas rationes aut censuras, cur securius, aut minus secure legi; cur laudari; cur suspecti esse mereantur. Verum hæc adjuncta Censurarum, in singulis Decreti membris, ad suas quæque Scripturas, de quibus illic agitur, sic adstringuntur, ut extendi ad alias non possint, etiam proxime sequentes; uti fatebuntur vel ipsi grammaticæ candidati, ubi textum quem protuli, non oscitanter legerint. Cur enim hæc membra: Item scripta de inventione Crucis Dominicæ. ItemActus beati Silvestri: quæ propriam habent censuram, referantur potius ad censuram membri proxime præcedentis, ubi tantummodo Vitas Patrum, illic indicatas, cum omni honore suscipit Pontifex: [sive præcedentes sive subsequentes.] quam hoc ipsum membrum de Vitis Patrum, referatur ad censuram proxime itidem prȩcedentis membri, qua dicuntur quædam sanctorum Martyrum gesta in sancta Romana Ecclesia non legi, quia ab ignotis, infidelibus, aut idiotis minus apte scripta putantur? Præterea, fingamus sensum esse quem ponit Patern. vestra, ut Pontifex dictum voluerit: Item Actus beati Silvestri cum omni honore suscipimus: Item scripta de inventione Crucis Dominicæ cum omni honore suscipimus: debes pariter sustinere, in sequentibus ejusdem Decreti membris, idem debere intelligi, dicique de libris Rufini, Originis, Eusebii, Orosii, aliisque ibi indicatis, quod illos cum omni honore susceperit Pontifex. Id vero esset confundere & sus deque vertere omnia; nec fieri ullo modo potest, ut legenti reliquum Decreti textum patebit. Interea hic tantum inspice, quæ de inventione Crucis Dominicæ produxi ex Decreto illo; comperies, scripta de illa inventione novellas quasdam relationes appellari a Pontifice; quas si cum omnihonore ab eodem susceptas esse sustinere velis, voles ejus prudentiæ injurius esse.

[17] Habes hic, Pater adm. Reverende, partem Decreti Gelasiani & LXX Episcoporum, [Additurhis textus P. Provincialis] eadem sinceritate prolatam, qua nuper inde in Amicam Expostulationem transtuli pauca, quæ Patern. vestra reprehendit, & carpit, & imposturæ arguit more suo; atque ausu valde temerario & successu pudibundo a me prolata esse, jactat. Miseret me tanti stuporis ac cæcitatis in Professore Theologiæ & quidem Lovanii illam professo. Verum ut stupor ipse sentiat & cæcitas ipsa videat, quæ nolet; conjungenda cum productis ex Decreto Gelasii quædam hic sunt, ex Appendice vestra ad Motivum Iuris, paulo altius repetita. Sic ibi num. 127 loqueris: Et ut omnes notabiliores simul & semel comprehendam errores, quos Papebrochius in Notis ad Acta Sanctorum commisit; dico & sustineo, ipsum turpiter errasse, quoties a regula & magistra veritatis recedit (concedo): pro ut centies & abea receßisse convincitur (id nego). Nam cum pro regula & magistra veritatis, proprio motu sibi Papebrochius præscripserit sacrosanctæ Sedis Apostolicæ judicium, a quofirmiter statuit & sancte juravit, nequidem latum unguem declinare velle (optimum Papebrochii & sanctissimum juramentum): ostenditur, [qui omnes errores Papebrochii notabiliores colligens,] ipsum ab eo paßim recedere, & toto cælo aberrare, ut patet per totam Exhibitionem Errorum (quæ passim a toto aberrat textu Papebrochii, nec fidem meretur, nisi postquam Papebrochii scripta, quæ impugnantur, simul etiam lecta sint in fonte suo, non adulterata). Nam (ita probas modo dicta) quæ sacrosancta Sedes Apostolica recipit & approbat tamquam vera, vel ut probabiliter talia; [notabilissimū inde seligit hunc,] rejicit & reprobat paßim Papebrochius, tamquam falsa, mendacia, figmenta, & commenta, pro ut variis in exemplis ostendi hic § 2 & 9: & VNVM hic dumtaxat PRO OMNIBVS reproduco SPECIMEN, NOTATV DIGNVM, [quod apocryphamdicat historiā] quod habetur num. 11 & 12 (imo 12 & 13). Ubi ostenditur, quod Papebrochius Historiam inventionis Crucis Dominicæ & Acta S. Silvestri (quæ S. Gelasius Papa 1 an. 494 in Concilio Romano, cum LXX Episcopis, CVM OMNI HONORE SVSCEPIT) cum omni vilipendio & contemptu rejiciat & repudiet; [de inventione S. Crucis:] tamquam figmenta & mendacia (quot figmenta & mendacia hic somniat Patern. vestra; nulla nempe, aut sua tantum; certe somnianti nocitura præcipue!

[18] Inde porro relicto Papebrochio, ad me converteris his verbis) Molitur hic astute Ianningus adeo insolentem censuram excusare; sed ausu, valde temerario & successu pudibundo. Dicit enim n. 59 in Amica Expost. [deinde me aggreditur,] Falsum est, illic (in Concilio Romano) scribi, Acta S. Silvestri cum omni honore suscepta esse. Legebantur tantummodo a multis in urbe Romana Catholicis, & pro antiquo usu multæ hæc imitabantur Ecclesiæ (Ita dixi & dico; & dici debere sustinebo coram Grammaticis omnibus contra Patern. vestram, quæ tamen sic pergit ex dicto meo verissimo imposturam, [& rei verissimæ assertorem] non meam uti putat, sed suam consuere). Ut autem hujus imposturæ ad oculum appareat falsitas, inspiciendum est Concilium tam antiquæ quam novæ impresionis, quod sic habet: Vitas Patrum … cum omni honore suscipimus. Item Actus beati Silvestri, Apostolicæ Sedis Præsulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur a multis tamen in urbe Romana Catholicis legi cognovimus, [impostorem manifestum facit;] & pro antiquo usu multæ hæc imitantur Ecclesiæ. Item scripta de inventione Crucis Dominicæ. Ita Patern. vestra; quæ & pergit sic concludendo insultare mihi. Quid ad hæc Ianningus? Miserum Auctorem Epistolæ Familiaris! Næ ego doleo vices ejus, quod tam inconsideratefamam suam & auctoritatem ludibrio exponat (uti in Epist. Fam. n. 7 male mihi ipse prius condoluit) tam manifestas imposturas referendo.

[19] [quia nego, Acta S. Silvestri cum omni honore suscepta esse,] Hactenus contextus vester, ut jacet, integer; exceptis parenthesibus, quæ Romano charactere inscribuntur. Sed, quid ad hæc Ianningus? In caritate conabitur vincere gloriabundam ignorantiam & ignorantem accusationem adm. R. Patris Provincialis. Quis enim ex illo scripto seorsim lecto, non damnet Papebrochium perjurii, me imposturæ, & quidem manifestæ? Evolvamus primo imposturam, sed ea conditione, ut alteruter nostrum, id est, ego aut Patern. vestra, qui imposturam fecisse deprehensus fuerit, se impostorem esse reipsa & palam scripto fateatur. Imposturam fecisse arguor ego, quia dixi in Amica Expost. num. 59. falsum esse; quod in Concilio Romano, sive Decreto Gelasiano, de quo supra, scribatur, Acta S. Silvestri cum omni honore suscepta esse. Jam fassus sum, me dixisse; falsum esse, ita legi in Decreto; & iterum dico; & erit mihi magnus Apollo Patern. vestra, si contrarium monstrare, seque sic purgare possit ab injuria, a maledicentia, ab impostura manifesta, mihi injuste impacta. [licetnegatio illa conformis sit Decreto Pontificis,] Hæc enim in te recident, nisi monstres in me locum habere. Dicis, ad detegendam imposturam meam, inspiciendum est Concilium tam antiquæ quam novæ impreßionis, quod sic habet: Vitas Patrum… cum omni honore suscipimus. Item Actus B. Silvestri, Apostolicæ Sedis Præsulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Romana Catholicis legi cognovimus, & pro antiquo usu multæ hæc imitantur Ecclesiæ. Item scripta de inventione Crucis Dominicæ. Ita Patern. vestra.

[20] Sed quis Grammaticus inde concludat, Actus B. Silvestri CVM OMNI HONORE SVSCEPTOS ESSE a Pontifice? Nullus omnino. Et multo minus inde concludet aliquis, scripta de inventione Crucis Dominicæ sic suscepta esse. Inspice, amabo te Lector, invitatus a R. P. Provinciali, Concilium; aut, si illud ad manum non est, inspice hæc ipsa, pro ut inde prolata sunt; & considera paulo attentius. Vitas Patrum, ait Pontifex, cum omni honore suscipimus. Optime. [uti demonstratur.] Sed similiter cum omni honore suscipiat Actus B. Silvestri, ut ais: Ergo hic sensus e sequentibus formandus est: Item Actus B. Silvestri … licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, cum omni honore suscipimus. Quo posito, supervacanea est reliqua orationis pars a multis &c. ut legenti patet. Dic porro, quid membrum orationis præcedens absolutum, & per se completum, facit ad membrum sequens, cum priori neutiquam connexum? Illud, cum omni honore suscipimus, claudit suum solius membrum, monstratque illo contenta, nempe Vitas Patrum, a Pontifice suscipi cum omni honore. Non sic suscipiuntur contenta membro proxime sequenti, nedum remotiora: Sed illa suas æque habent clausulas proprias; & Actus quidem B. Silvestri hanc habent; quod a multis in urbe Romana Catholicis legi cognoscantur: Scripta vero de inventione Crucis Dominicæ habent hanc; quod novellæ quædam relationes sint, & nonnulli eas Catholici legant. Et sic alia habent alias clausulas. Ex quibus etiam videre est, Τὸ Item, singulis membris præfixum, ea non connectere inter se, ut dixi, sed respicere ad generalem omnium approbationem, initio positam, qua singulæ scripturæ suscipi non prohibentur ab Ecclesia Romana; aut certe, si eo nolis respicere, otiosum esse.

[21] Quamobrem certum fixumque maneat, cum omni honore suscipi solummodo Vitas Patrum, [Quæritur causa cur errorē suum dedoceri noluerit] illo membro Decreti contentas; non item Actus B. Silvestri; non, scripta de inventione Crucis Dominicæ; non, reliqua quæ sequuntur. Quid igitur causæ dicam esse, quod Patern. vestra, semel a me in Amica Expost. num. 59 monita errorem hunc, eumdem videre noluerit; noluerit item legere præmissa & subjuncta in Decreto? Sed deducta fronte iterato eumdem proponat, defendat, pro verissima veritate venditet incautis Lectoribus; & mihi, recta monenti non recte insultans, ausum valde temerarium, successum pudibundum, imposturam manifestam improperet? Si obstinationi in mala fide aut imposturæ manifestæ nolim tribuere, cogar saltem tribuere ignorantiæ, in re apertissima seu veræ seu affectatæ. Vera autem unde ortum ducere potuerit non video, nisi ex eo quod Patern. vestra truncaverit, uti passim scripta Papebrochii in Exhibitione errorum, ita nunc etiam Decretum Pontificis & LXX Episcoporum.

[22] Cur enim sic locutus, Item scripta de inventione Crucis Dominicæ; amputas reliqua, [R. P. Provincialis, etiam monitus:] manifeste doctura, non posse illa scripta intelligi cum omni honore suscepta fuisse a Pontifice: uti jam ostendimus, contra assertionem vestram contrariam & fallacem? Cur etiam priora Decreti, ad intelligentiam ejus plurimum conferentia, non profers in se ipsis, aut legisse saltem atque intellexisse commonstras; quæ pariter dedoctura te errorem fuissent? Neque ex eo, quod Actus B. Silvestri a multis inurbe Romana Catholicis legi cognoscantur; aut novellas de inventione Crucis Dominicæ relationes nonnulli Catholici legant; inferre licet, majorem iis auctoritatem inesse, quam insit Epistolæ, quæ Apostolo Paulo affingitur tamquam ad Laodicenses scripta, de qua divus Hieronymus; Legunt quidam & Epistolam Pauli ad Laodicenses; Sed ab omnibus exploditur. Atque hæc pro me dicta sunto; ex quibus judicium formet Lector, uter nostrum impostor sit. Ego talem me fateri non dubitabo, si prudens & æquus in præsenti casu me damnaverit imposturæ. Nunc pro Papebrochio pauca.

[23] [qui unum ex omnibus,] Dicis: Quæ sacrosancta Sedes Apostolica recipit & approbat, tamquam vera, velut probabiliter talia; rejicit & reprobat paßim Papebrochius tamquam FALSA, MENDACIA, FIGMENTA & COMMENTA; pro ut variis in exemplis ostendi hic § 2 & 9; & unum hic dumtaxat pro omnibus reproduco specimen, notatu dignum, quod habetur num. 12 & 13. Ubi ostenditur, [dignum notatu,] quod Papebrochius historiam inventionis Crucis Dominicæ & Acta S. Silvestri (quæ S. Gelasius Papa primus anno CCCCXCIIII in Concilio Romano, cum LXX Episcopis, cum omni honore suscepit) cum omni vilipendio & contemptu rejiciat & repudiet, tamquam FIGMENTA & MENDACIA. Modestius; amabo. [reproducit argumentum,] Imprimis Acta S. Silvestri a Gelasio Papa I cum omni honore suscepta esse; jam credes, opinor, falsum esse. Nolim tamen ego errorem illum Patern. vestræ, mendacia;, figmenta & commenta dicere; talia vobis libeat; & (si potest) liceat, Papebrochii scripta reputare. Remittis autem me pro figmentis & mendaciis istis ad paragraphum 2 ipsius Appendicis. Ubi instanter, instantius, instantißime urges, ut respondeam ad multa; quæ illic enumeras. Dixi in Epistola famil. optimam refutationem libri vestri habiturum Lectorem, si conferat per se scripta Papebrochii cum vestris. Me vestra sufficiat in speciminibus paucis monstrasse qualia & quanti sint. Alibi utilius occupor.

[24] Attamen cum Patern. vestra multa illic enumerata, hic reducat ad unum, [invectus in Papebrochium,] atque unum ex omnibus seligat tamquam Achillem suum præcipuum, idque pro omnibus reproducat specimen notatu dignum, uti loquitur: lubet specimen illud unum, notatu dignum, pro omnibus reproductum, tantisper spectandum exhibere, & in illo aliorum omnium imbecillitatem monstrare. Si enim illud, quod ex omnibus ipse eligis, præ omnibus notatu dignum, inveniatur debile esse aut nullum; facile intelligi datur, quantulum tribui debeat aliis omnibus. Certe Patern. vestra nec poterit, nec audebit negare, reliqua sua argumenta, in Papebrochium intorta, nulla esse; si hoc specimen demonstretur esse nullum. Gustemus igitur fontem ex quo reproducis specimen notatu dignum. Sic ais num. 12 (nam num. 11 quem etiam citas, nihil invenio huc spectans): Item si non sit redactus Janningus ad metam non loqui, probet, Papebrochium recte repudiasse historiam inventionis Crucis Dominicæ, [quod reprobet historiam de inventione S. Crucis.] tamquam fabellam, fabulam, figmentum &c. cum tamen a S. Gelasio Papa I in Concilio Romano an. 494, cum LXX Episcopis, CVM OMNI HONORE SVSCEPTA SIT: & deinceps a SS. Ambrosio, Gregorio Turonensi, Andrea Cretensi, aliisque illustribus scriptoribus tradita. & per totam Ecclesiam indubitanter recepta.

[25] An non similiter recepta fuit, & hodiedum legitur historia de vita S. Silvestri? Et tamen illam valde aprocrypham esse ostendimus in Amica Expost. a num. 59: estque reipsa deturpata compluribus (ita Baronius loquitur) mendaciis. O! si Baronius esset Papebrochius, qua crudeliter hic vapularet a Patern. vestra! An non similiter recepta fuerunt atque hodiedum leguntur Acta S. Judæ Cyriaci? Et tamen scatere compluribus, ut cum Baronio loquar, mendaciis convincuntur Tomo I Maji a pag. 445 quamvis aliter sentire Patern. vestra, nequidquam velit. An non similiter receptæ fuerunt & hodiedum leguntur Passiones SS. Quirici & Julittæ, nec non S. Georgii celeberrimi pugilis? Et tamen ab ipso Gelasio Papa jam olim in eodem Decreto, de quo egimus, inter apocryphas scripturas relatæ fuerunt. An non similiter, ut infinita præteream, Epistola Pauli ad Leodicenses ætate Hieronymi, ut jam vidimus, [Illam Pontifex nusquam cum omni honore suscipit,] a quibusdam legebatur? Sed ab omnibus explodebatur: Verum quid ego ad Achillem illum vestrum? instanter, instantius, instantißime a Patern. vestra requisitus, imo compulsus respondere? A S. Gelasio Papa I in Concilio Romano an. 494, cum LXX Episcopis, CVM OMNI HONORE SVSCEPTA EST Historia inventionis Crucis Dominicæ. Id vero falsum, falsius, falsissimum est; nolo enim dicere, splendidissimum esse mendacium. Judicet id Lector ex verbis Gelasii, qui rotunde edicit, Historiam illam esse Novellas quasdam relationes; monetque Catholicos, cum ad eorum manus illæ pervenerint, memores ut sint sententiæ S. Pauli, Omnia probate, quod bonum est tenete; indicans, se illis non multum historicæ fidei adhibere, tantum abest ut cum omni honore susceperit. [sed novelas relationes vocat:] An Pontifici injuriam faciat Papebrochius secundando conatus ipsius? aut neges porro, Papebrochium Historiam Inventionis Crucis Dominicæ, sive, uti Pontifex loquitur, Novellas relationes, recte repudiasse? Nihil attinet id hic monstrari pluribus, postquam de Historia illa prævium Pontificis Romani & LXX Episcoporum audivisti judicium. Legisti insuper Commentarium P. Papebrochii de Inventione sanctæ Crucis, Tomo I Maji a pag. 361; multorum opinione accuratum & laudabilem: licet ægris nonnullorum oculis atque animis recte capi fortasse nequiverit.

[26] Ad eam nunc denuo legendam sereniori vultu, remitto Patern. vestram, si volet intelligere; [ejus Auctor ostenditur multipliciter errare,] eodemque mitto æquos Lectores omnes, illic inventuros probationes Papebrochii ampliore, quam hic ego velim inserere, brevitati studens. Ostenditur enim ibi in ipso principio (malum omen!) turpiter errasse anctorem, quisquis ille fuerit, in tempore quo inventa Crux dicitur, quod definit ille annum ducente simum trigesimum tertium post Paßionem D. N. Iesu Christi, qui est ducentesimus sexagesimus sextus post nativitatem ejusdem Domini nostri; [in tempore inventionis S. Crucis] cum certum sit, Crucem primum inventam post Concilium Nicænum, id est post annum ducentesimum nonagesimum secundum a Passione, trecentesimum vigesimum quintum a Nativitate: atque ita antevertit verum tempus inventionis sanctæ Crucis annos, ut minimum, septuaginta. Eodem anno facit regnare Constantinum Magnum; qui tantum abest, [& imperii Constantini,] ut tunc regnaverit, ut natus nondum fuerit; atque vix scio an vel nata fuerit Helena mater ejus. Potest certe tunc nondum nata, & tamen Constantini mater postea fuisse, quantum ad temporis intervallum spectat. Facit præterea, gentem barbarorum multam, super Danubium congregatam, ac paratam ad bellum, timorem Constantino incussisse usque ad mortem; idque in sexto anno regni ejus: quando nempe, ex quo regnare cœperat, Danubium aut Orientem nondum viderat, nec aliquanto post visurus erat, subigendo Galliam atque Italiam occupatissimus, & hoc ipso sexto imperii anno, magno apparatu ad Tiberim contra Maxentium movens: quando & signum Crucis conspicatus est in aëre; quod auctor Historiæ ei visum fuisse, perperam dicit, quando contra Barbaros ad Danubium movit: quo ne movit quidem, nisi aliquot post annos, ut dixi, rebus in Occidente, pacatis.

[27] A Danubio commode deduci visus est Auctori. Rex Constantinus in suam civitatem, [item in loco visæ illi Crucis in cælo,] utique Constantinopolim; unde mittens ad Eusebium Episcopum urbis Romæ, fecit eum venire ad se, qui catechizavit eum fidem Christianorum, & baptizavit eum. Quot hic monstra historica! Obiit Eusebius Papa anno Æræ vulgaris CCCX ex nostra, anno vero CCCXI ex aliorum sententia; & hic est imperii Constantini sextus. Recte hæc coincidunt, cum præmisso temporis charactere, quo barbaros, Danubium transeuntes, repulsos fingit victosque a Constantino fuisse. Quod ut supponamus tam vere factum esse quam est falsum: quomodo Constantinus in suam civitatem CP. tunc venerit, quam anno imperii sui XXIII primum construere cœpit e Byzantio? Quomodo porro conciliabit Patern. vestra hunc locum cum sua de baptismo & baptista Constantini opinione, in Exhibitione errorum, in Motivo juris, in ejus Appendice mordicus, sed cæco modo defensa? Vult Historia illa, ab Eusebio Papa baptizatum Constantinum fuisse, quod nemo idoneus auctor asseruit hactenus, neque ipsa Patern. vestra credere potest etiamsi cuperet. [denique in ipso Baptista & baptismi loco.] Vult Historia, Eusebium Roma Constantinopolim profectum; qui (ut extiterit tum Constantinopolis) pedem in Pontificatu non extulit Italia; & nescio an extulerit Roma, paucorum mensium, ex nostro calculo, Pontifex. Vult denique, Constantinum Constantinopoli baptizatum esse. Sed neque hoc admittere potest aut Patern. vestra aut ullus historicus.

[28] [Falsum est, S. Ambrosium probasse historiam prædictam,] Prætermitto plura: cum gustati fontes adeo turbidi atque amari, sufficiens de reliqua aqua judicandi argumentum sint, & tota Historia, ut jacet, ex quatuor Mss. edita, legi possit Tom. I Maji a pag. 449; ubi de S. Iuda Quiriaco. Prætermitto etiam, falsum esse, quod a S. Ambrosio tradita sit, ut ais, Historia eadem de Inventione sanctæ Crucis. Agit quidem Ambrosius de Inventione illa, eamque vere factam esse credit atque asseverat, uti & credit & asseverat Papebrochius: sed de Historia Inventionis, de qua hic; nihil invenio apud Ambrosium: imo quæ de Inventione narrat ipse, ac præcipue de indicio salutiferæ Crucis; plane diversa sunt ab Historia prædicta. [& magis falsum probasse post Gelasii tempora:] Prætermitto insuper, quod Patern. vestra, incauta (ut sæpissime alias) scribat, Ambrosium deinceps (a tempore videlicet Gelasii Papæ) tradidisse Historiam Inventionis sanctæ Crucis, atque adeo deinceps vixisse; cum tamen seculo ante Gelasium integro, minus anno uno, mortuus sit. Quod si tam parum accuratus historicus es, ubi ipse historicum profiteris, in scriptione propria: qualis eris in scriptione aliena? Denique prætermitto negare, quod Historia illa per totam Ecclesiam indubitanter recepta sit, uti ais, sed non probas; [falsum etiam in tota Ecclesia esse receptam.] cum id dudum pro me negaverit Gelasius, Novellas relationes illam appelans: post cujus judicium, quid attinet examinare Gregorium Turonensem, Andream Cretensem, aliosque illustres scriptores, quos non nominas? Omnes enim, si Catholici sunt, subjicient se æque prompte quam Patern. vestra, judicio Pontificio; revocaturi etiam si viverent, sicubi nimis creduli aliorum dictis, ab illo forte recesserint: quod hic, ut dixi, examinare mihi non vacat.

[29] Examinet hæc Patern. vestra, atque tum judicet, uter nostrum redactus sit ad metam non loqui: utrum ego astute molitus sim, insolentem censuram Papebrochii, ut ais, excusare, idque ausu valde temerario & successu pudibundo; an potius indigeat Patern. vestra causidico, qui adeo insolentem ipsius & iniquam censuram, atque ausum valde temerarium & successum pudendum, excuset, si possit? Transeo ego a quæstionibus Grammaticalibus circa intelligentiam Decreti Gelasiani, in quantum spectat ad Actus B. Silvestri, atque ad Scripta de inventione Crucis Dominicæ; ad tertiam iis similem, de intelligentia Bullæ Sixtinæ.

[30] Quæstio est, utrum illic per Enoch intelligi debeat Propheta veteris Testamenti, notus in Genesi; an vero non Propheta, [Quastio tertia, an per Enoch in Bulla Sixti IV] sed Discipulus Christi e septuaginta, comes S. Marci, de Amathim a vobis cognominatus. Illud assero ego, & probo in Amica Expost. a num. 93, quo Lectorem remitto. Hoc adstruit Patern. vestra cum suis post Palæonydorum; utque simules, te nihil dimoveri scriptis meis a præconcepta opinione aut pertinacia; Transeo, inquis in Appendice a num. 83, ad ineptißimum Ianningi glossema circa summorum Pontificum Bullas, dicentium; Carmelitas, sanctorum Prophetarum Eliæ, Elisei ac Enoch; nec non aliorum sanctorum Patrum, qui montem sanctum Carmeli inhabitarunt, succeßionemhereditariam tenere. Ubi Janningus audet asserare, per Enochum intelligi posse, Enochum antiqui Testamenti. [intelligi debeat Propheta antiqui Testamenti?] Recte ais. Addo autem, & intelligi debere. Progrederis vero: Quis, nisi insipiens & malevolus criticus, a paßione sua excæcatus, per Eliseum, Enochum; nec non alios sanctos Patres istos, intelliget aliquos Elia Propheta longe anteriores & seniores, qui in monte Carmelo juxta Elianum institutum numquam vixerunt?

[31] Vis dicam, quis sit ille insipiens & malevolus criticus, a paßione sua excæcatus? [Non est insipiens qui id affirmat;] Omnes illi Reverendi Patres Carmelitæ, qui cum adm. R. P. Daniele a Virgine Maria, Carmeli Flandro-belgici Ex-provinciali & Historiographo, in Speculo Carmelitano, anno MDCLXXX quatuor voluminibus edito, ex Catalogo seu Kalendario vetusti Codicis Ms. Carmeli Mechliniensis, tenent pro Sancto Ordinis Carmelitani Enochum, antiqui Testamenti Prophetam; licet hic Elia Propheta longe anterior & senior sit, & in monte Carmelo juxta Elianum institutum numquam vixerit. Sic enim ex Catalogo isto in Speculi prædicti tomo 2, sub initium legitur: XX Maji, Enoch Carmelitæ Prophetæ. Neque intelligere hic licet alium, quam Prophetam antiqui Testamenti; quia in eodem Catalogo condistinguitur a prætenso Enoch Episcopo, discipulo Christi, & ab Enoch Patriarcha Hierosolymitano, [nisi velint Carmelitæ omnes, insipientes audire:] de quibus VII Julii & XII Augusti ibidem agitur. Neque tamen hinc inferas, Enoch Episcopum, Christi discipulum ante Palæonydori tempora fuisse notum mundo. Constat enim imprimis, Codicem illum Ms. Conventus Mechliniensis, quamvis vetustissimus vobis sit, post editam a Sixto IV Bullam, quando florebat Palænydorus, conscriptum esse. Constat deinde, ist hæc de Enoch prædicto, Christi discipulo, recentiori manu Codici adjecta esse: idque ut fieri non potuit ante Palæonydorum; verosimillimum est, aut per ipsum, aut post ipsum, & forte diu post, factum fuisse.

[32] Sed pergis ineptißimum meum glossema refutare; sic probans, non posse per Enochum intelligi anteriorem & seniorem Elia, qui in Carmelo numquam vixerit: quia vobis evidens est, per Eliseum, Enochum, nec non alios sanctos Patres, in dictis Bullis intelligi non posse alios, quam Eliæ Prophetæ successores, discipulos & sequaces, qui cum ipso, vel post ejus raptum, in monte Carmelo juxta propheticum ejus institutumvixerunt. Dictum imprudens, & rerum suarum obliti! Infero enim; Ergo S. Ioannes Baptista, [si debet intelligi successor Eliæ in Monte Carmelo,] Christi Præcursor: ergo S. Andreas, Christi Apostolus; ergo S. Joannis Baptistæ Discipuli, iidemque Enochi de Amathim (ita enim vos gratis supponitis) socii, & in Gallia deinde Episcopi, S. Martialis Episcopus Lemovicensis, S. Saturninus Episcopus Tholosanus primus, S. Fronto Episcopus Petragoricensis, S. Nathanael, Philippi Apostoli germanus, Episcopus Bituricensis; ergo gloriosißima Virgo Maria; ergo beatißima Maria soror Lazari, & Martha; [neque Joannes Bapt. nec multi alii fuerint Carmelitæ,] ergo sanctißima Thecla, virgo, Romanorum nobilißima, Pauli Apostoli discipula; aliique innumerabiles, quos cum Palæonydoro lib. 2 cap.2 & alibi contenditis, Carmelitas fuisse; revera tales numquam fuerunt: quia cum Elia, vel post ejus raptum, in monte Carmelo numquam, quod scitur, vixerunt. Nihilominus non potest per Enochum, in Bulla Sixtina nominatum, intelligi alius (& hoc vobis evidens est) quam Eliæ successor, qui in monte Carmelo vixerit. [quia numquam in Carmelo vixerunt.] Atque ita male cauti, exclusionem tot aliorum pro nihilo ducitis; dummodo excludatur e Bulla & numero Carmelitarum Enochus veteris Testamenti; tum quia in monte Carmelo non vixit, tum quia anterior est Elia.

[33] Dic, amabo; si Pontifex scripsisset, Carmelitas sanctorum Prophetarum Eliæ, Elisei ac Joannis Baptistæ hereditariam succeßionem tenere: an Pontifex e sententia vestra locutus fuisset? [Quod anterior Elia fuerit Enochus] Non audebitis negare. Et tamen Joannes Baptista nusquam legitur aut scitur inhabitasse montem Carmelum. Cur igitur debet Enochus inhabitasse montem illum, ut hic nominari possit a Pontifice & intelligi Carmelita? At, inquis, est Enochus tempore anterior Elia, & posterior illo nominatur in Bulla. Quid tum? Solummodo sequi inde potest, non Enochum, sed Eliam primo loco nominatum, pro præcipuo auctore Ordinis haberi; aut ab Elia principaliter, minus principaliter ab Enocho hereditariam succeßionem teneri; uti Pontifex loquitur. Non sequitur autem, [nihil impedit quo minus nominetur Carmelita;] quod Enochus non posuerit principia quædam Prophetici Ordinis, quæ deinde perfecerit Elias. Quis enim reprehendat Pontificem (vos certe nullo modo potestis) si nunc definiat: Carmelitas Discalceatos, Sanctorum Teresæ, Ioannis a Cruce, Eliæ ac Elisei hereditariam succeßionem tenere? Et tamen præcipuum Ordinis sui auctorem agnoscere debent Patres Discalceati S. Teresam, quæ fundamenta quædam, ab anterioribus & senioribus posita inveniens, superædificavit Ordinem religiosissimum, cujus ipsa Mater & Auctor & Fundatrix merito audit, etiam ex oraculo Pontificio. Similiter ratiocinare illic de Enoch, uti hic de Elia.

[34] Præterea nuspiam ibi vocat Pontifex Institutorem aut Fundatorem Ordinis Carmelitani Eliam, aut Eliseum, aut Enochum; sed tantum ait, Carmelitas inde hereditariam succeßionem tenere. Quod sane evidens non est, sonare Institutorem aut Fundatorem proprie dictum; [a quo & successio aliqua teneatur.] & ad Enochum referri etiam commode potest. Certe ego successionem hereditariam naturæ teneo, propius quidem ab atavo meo tritavoque; sic tamen ut negari non possit, me illam pariter tenere ab Noë atque Adamo, longe anterioribus. Denique considera attentius Pontificis effatum. Bipartitur is illud in Prophetas & sanctos Patres, utriusque membri partitionem notans per, nec non: ita ut priores intelligantur tantum Prophetæ, aut (si illos malis etiam Patres dicere) intelligantur simul Prophetæ ac Patres esse: posteriores vero intelligantur solummodo esse Patres, qui montem sanctum Carmeli inhabitarunt: atque ideo explicari debeat Pontificia sententia hoc modo: [Distinguit Pontifex inter Prophetas & Patres:] Carmelitæ, sanctorum Prophetarum Eliæ, Elisei ac Enoch successionem hereditariam tenent; nec non, eidem Carmelitæ, aliorum sanctorum Patrum qui montem sanctum Carmeli inhabitarunt, successionem hereditariam tenent. Ex qua propositionis Pontificiæ analysi observabis primo, Enochum non posse illic non intelligi Prophetam, æque ac Eliam & Eliseum. Certe si abstrahas Enochum istic e numero Prophetarum, [cujus propositio falsa est tota, nisi Prophetis addatur Enoch,] non constat sibi oratio, sed est falsa; si addas ipsum Prophetis, constat sibi; ut patet, ac est vera. Quemadmodum si dicas: Apostoli, a Christo inter duodecim vocati, sunt Petrus, Andreas & Enochus de Amathim: vera esset propositio, si omnes reipsa essent Apostoli. Nunc autem, cum unus talis non sit, propositio est falsa: quia est hypothetica copulativa affirmativa, quæ ut simpliciter vera sit, [quia una pars est falsa.] requirit omnium partium existentiam pro ut enuntiantur existere: ut sit simpliciter falsa tota, satis est deficere existentiam partis unius.

[34] Ex eadem propositionis analysi observabis secundo, manifestum etiam fieri, quod habitatio in Monte Carmelo non referatur necessario ad Prophetas, [Enoch non debet vixisse in Carmelo ex vi Bullæ.] sed per relativum qui, aptissime conjungatur cum proximo membro tantum; ut soli Patres debeant in Carmelo vixisse, non item Prophetæ, ex vi Bullæ in qua nominantur; quamvis duo horum reipsa in Carmelo aliquamdiu vixerint. Ita si ego dicam, Jesuitas S. Ignatii de Loyola, nec non aliorum religiosorum virorum, qui institutum ejus secuti sunt, hereditariam successionem tenere; [Censetur censura P. Provincialis,] nemo referet relativum qui ad Ignatium, quod est primum membrum: referent autem omnes ad secundum tantum; nempe ad religiosos viros, qui secuti sint Ignatii institutum. Restat igitur ut quærat mihi Patern. vestra Enochum alium, qui sit Propheta, præter illum antiqui Testamenti; & respondeat apte ad hactenus dicta, ut merito mihi exprobrare possit (quod nunc immerito facit) explicationem meam sententiȩ Pontificiȩ esset ineptißimum glossema, contra summorum Pontificum Bullas, & quidem insipientis aut malevoli critici, a paßione sua excæcati. Quantum excæcata esse passio debet, ubi animus tam est perturbatus, ut nihil recti videat aut loquatur; quamvis ubique evidentiam sibi fingat videre & loqui! Sic enim concludis num. 891.

[35] Cum igitur evidens sit, dict as Bullas necessario esse intelligendas de aliquo Enocho, [evidentiam videntis, ubi tenebræ sunt,] Eliæ discipulo & sequaci, qui inhabitavit montem Carmeli (id jam monstravimus necessarium non esse: & si pergis necessario requirere, expungere e numero Carmelitarum debes S. Joannem Baptistam, cum reliquis quos enumeravimus, aliisque qui numquam videre Carmelum) & alius inter filios Prophetarum ac sequaces Eliæ non reperitur præter Enoch de Amathim, [in iisque Enochum de Amathim, Christi discipulum,] qui cum Marco Euangelista perrexit in Ægyptum, & post ejus martyrium, reversus in montem Carmeli, ibidem sanctißime vixit & obiit anno Domini LXIV, ut refert Palæonydorus in Fasciculo tripartito lib. 2 cap. 2. (Audiemus te de hoc iterum, ubi monstraveris Enochum de Amathim aliquando extitisse in rerum natura: [ab annis 200 primum in lucē editum, obstetricante Palæonydoro.] quod numquam evincet auctoritas solius Palæonydori, annos abhinc ducentos non amplius scribentis) Hinc per Enochum, in Bullis Pontificum, intelligimus Enochum de Amathim (ita est, & quidem omnes hactenus scriptores vestri post Palæonydorum, nullus vero ante ipsum): nisi malit Ianningus intelligere Enochum Patriarcham Hierosolymitanum.

[36] Si hoc mihi concedas, jam actum est, saltem hic, de auctoritate Palæonydori & omnium eum secutorum. Nolunt hi Enochum intelligi Patriarcham Hierosolymitanum. Junior is est, [Per Enoch non potest intelligi Patriarcha Hierosol.] quam ut possit quæ ipsi volunt antiqua confirmare, seculo XIII mortuus. Reposcent omnes Enochum de Amathim, nihil pensi habentes, quidquid Patern. vestra aliter interpretetur, aut adacta concedat, alium intelligendum Enochum quam de Amathim. Nec sane mihi per ipsos licebit, tametsi mallem, per Enochum in Bulla intelligere Patriarcham Hierosolymitanum. Continuo enim clamitarent omnes, æque injurium me esse Ordini suo, & æque, contra evidentem veritatem, æque fraudulenter, æque in derisum Ordinis Carmelitarum, sic a me explicari Bullas Pontificum: quam id clamitavit Patern. vestra, cum intelligendum dixi Enochum antiqui Testamenti. Ut enim hic Patern. vestræ nimis antiquus, sic ille aliis scriptoribus vestris nimis recens est: ideoque nolunt, [sine indignatione aliorum Carmelitarum.] nec vero possunt admittere Enochum Patriarcham prædictum, nisi omnes propriam sententiam, jam mortui, revocent in gratiam Patern. vestræ, ac deleant e Bulla Pontificia voculam Propheta, qualem expresse notat Pontifex fuisse Enochum, ut monstravimus; pro eaque supponant voculam Patriarcha.

[37] Sequitur deinde numerus vester 88: pro quo notandum hic est, [Ut ostendat P. Provincinlis,] dubium me movisse in Amica Expost. num. 97, An RR. Patres Carmelitæ haberent auctorem antiquiorem Palæonydoro ullum idoneum, qui noverit Enochum de Amathim, Christi discipulum, septimo loco inter Septuaginta duos vocatum, S. Marci Comitem, Episcopum Nicopoleos, Carmeli incolam, anno Christi LXIV die VII Iulii mortuum: an non haberent? [me supponere aliquid contra evidentem veritatem,] Et post pauca: Prmus fuit Palæonydorus (ut suppono, cum antiquiorem nullum citatis; nec, puto, citabitis) qui anno MCCCCXCVII in lucem profert Enochum de Amathim, antea omnibus ignotum. Ita ego loco citato: sed quæ interpretatur Patern. vestra numero suo prædicto, a me putari & supponi contra evidentem veritatem. Nam, inquis, ipse Palæonydorus, quando in Fasciculo tripartito lib. 2 cap. 2 narrat, [profert textum Palæonydori truncatum,] quomodo Enoch de Amathim, comes S. Marci, post hujus martyrium reversus sit in montem Carmeli &c. subdit. Hæc in Historia Alexandrina, & in Libris de Institutis Monachorum, & in Supplemento Sigeberti de illustribus viris, quæ Palæonydoro sunt longe antiquiora.

[38] Fateor hæc omnia legi apud Palæonydorum: sed & fateri debet Patern. vestra præter illa legi quædam alia, [qui integre lectus nihil habet contra me,] hic truncata per mysteriosum, &c. Et omnia ista ego probe perspecta habui, quando postulavi auctorem idoneum, Palæonydoro antiquiorem, qui novisset Enochum de Amathim. Si vere sibi persuadeat Patern. vestra, citari a Palæonydoro Historiam Alexandrinam, Libros de Institutis Monachorum, ac Supplementum Sigeberti, pro Enocho de Amathim; quasi nominaverint noverintve hi Auctores Enochum istum: mirabile sane est, quod ipse a me rogatus postulatusque non promas Auctorum verba, Enochum de Amathim appellantia nominatim, aut ejus mentionem quoquo modo facientia. Profecto si talia laterent in citatis Auctoribus, Patern. vestra, scrutata minutissimos quosque apices per tota Sanctorum Acta labore diutino, ut carperet Papebrochium; quovis impendio ac labore erueret e latebris suis thesaurum istum, hactenus frustra quæsitum, in defensionem suam. Atque hæc satis forent ad monstrandum, [uti hic profertur, ab initio capitis repetitus.] non putari & supponi a me contra evidentem veritatem, vos auctorem Palæonydoro antiquiorem pro Enocho de Amathim proferre non posse. Verumtamen, quoniam truncatum per, &c, mihi textum objicis Palæonydori, evolvendum mysterium est, productis hic, non tantum latentibus sub illo, &c, sed præmissis quoque a principio Capitis; quod sic orditur Palæonydorus:

[39] Satis est jam brevibus deductum, quod Ioannes Baptista, [Ubi Carmelitæ veri dicuntur, sancti, Joannes Bapt.] verus fuerit Religionis Carmeli observator & princeps, cum discipulo suo S. Andrea. Nunc vero de ceteris discipulis ejus restat declarandum. Quamvis vero discipulorum ejus paucorum nomina Euangelistæ exprimant; tamen plures eos fuisse, describunt, qui Patrem suum Ioannem Carmelitam, [Andreas Apost.] ipsi Carmelitæ, sinceriter observantes, postea Christo, & deinceps Apostolis familiarißime adhæserunt. Horum unus fuit Sylas, comes Apostoli Pauli, de quo habetur Actuum 15 Capitulo. [Sylas, comes S. Pauli;] Ipse quievit anno Domini LXXIV, Iulii die XIII. Alter, Martialis filius Addi, Petri Apostoli consanguineus & S. Stephani, [Martialis, consanguineus SS. Petri & Stephani;] Episcopus Lemovicensis, Galliæ, ultima Iunii ab hoc seculo migravit. Tertius, Saturninus filius Legeæ Regis Achaiæ, Episcopus Tolosanus primus, martyrio coronatus penultima Novembris. Quartus, Fronto Episcopus Pictagoricensis, qui S. Martham sepelivit. [Saturninus & Fronto, discipuli Christi;] Iste postquam cooperatus fuisset Fratribus in constructione ecclesiæ in honore Virginis gloriosæ in sancto monte Carmeli, fuit in prædicto loco suæ nativitatis Episcopus constitutus. Construxit igitur illic monasterium, LXX secum habens discipulos, teste (a) Vincentio in Speculo. [Nathanaël germanus S. Philippi,] Vide ibi. Hujus festum colitur VIII Kal. Novembris, id est XXII die Octobris. Quintus, Nathanaël, Philippi Apostoli germanus, qui & Urcißinus dictus est, Episcopus Bituricensis, in Lege doctißimus. Ipse deceßit mensis Novembris die IX. Et alii Carmelitæ, discipuli Ioannis, multi; quorum nomina sunt in Libro vitæ. [& Enoch de Amathim,] Gratulari hic ego in transitu vellem sanctis istis & antiquissimis Galliarum Ecclesiis originem suam, si sperare possem futurum, ut gratulatio mea non videretur ipsis improperium esse. Supersedebo igitur gratulatione ejusmodi tantisper, dum antiquior, in re antiquissima; Palæonydoro mihi auctor monstretur, qui Carmelitam agnoscat in primis prædictarum Ecclesiarum Episcopis.

[40] Istos, quos modo enumeravimus S. Joannis Baptistæ Discipulos, Episcopos Galliarum primos, habuit socios sanctißimus Enoch de Amathim, puer, [qui ex Rectore Fratrum in monte Carm.] velut alter Samuel, a parentibus in montem Carmeli adductus, virgo permanens. Hic Enoch prius in montem Carmeli Fratrum Rector & Prapositus fuit constitutus. Cum vero locum suorum Fratrum circa Iordanem visitaret, audivit S. Ioannem, Christum Dominum commendare, [fit discipulus Christi ordine septimus,] ubi dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tunc cum quibusdam Fratribus suis deinceps Christo junctus est, ab eo septimus in numerum Discipulorum LXXII ordinatus. Et hoc non sine mysterio factum creditur. Nam primus Enoch, [& Nicopoli Episcopus fundat monasterium Fratribus suis;] fuit septimus ab Adam in linea Seth, translatus in paradisum, significans septimam ætatem, in qua beatus Enoch Carmelita beatam & eremiticam vitam peregit. Indepost Ascensionem Christi, ab Apostolis Nicopoli Episcopus ordinatus, vocatis quibusdam de Fratribus, monasterium ibi constituit. [inde Marcū comitatur Romā,] Sed tribus tantum annis illi ecclesiæ præsidens, beato Marco adhæsit, Tandem Marcus ad Romam missus, visitatis Aquileia, Cypro & monte Carmeli, profectionem fecit in Ægyptum. Unde (b) Philo: Itaque Marcus, [& reduxin Carmelum, moritur anno 64.] assumpto Enoch eremita montis Carmeli, cum Euangelio quod ipse confecerat, perrexit in Ægyptum. Ubi constructis monasteriis & Fratribus religiose institutis, Enoch ad Terram sanctam post Martyrium S. Marci reversus, in monte Carmeli contemplationi & orationibus vacans, [Primæ verū Monachorum disciplina proponitur] die VII mensis Iulii diem clausit extremum: ubi anno Domini LXIV a Fratribus digno cum honore traditus est sepulturæ. Nam cum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatißimi, Monachorum nomine censerentur, qui a beato Marco, qui primus Alexandriæ præfuit, [ex Historia Alexandrina,] suadente Enoch Christi discipulo, normam suscepere vivendi, eo fervorelectioni, orationique, ac operi manuum diebus & noctibus incumbebant, ut nec escarum quidem appetitus vel memoria, nisi altero tertiove die incideret, corporis interpellante inedia. Hæc (c) in Historia Alexandrina, & in Libro de Institutis Monachorum, & in Supplemento Sigisberti de illustribus viris.

[41] Huc usque Palæonydorus in editione prima, vivente auctore, [teste Palæonydoro;] anno. MCCCCXCVII absoluta Moguntiæ, impensis venerabilis Patris Ioannis de Cronenberg, Prioris Conventus Moguntinensis Ordinis Carmelitarum. Quæ similiter ita leguntur in editione secunda, Venetiis anno MDLXX curata, sumptibus Communitatis Carmeliticæ; ita disponente ejus Patre Ioanne Baptista Rubeo, [qui Auctores alios citat] Priore & Magistro Generali dignißimo; cui ipsam dedicat ejusdem Ordinis Frater Pompeius Zuccala, Conventus Venetiarum Regens, doctorali laurea insignis. Tribus in præmisso contextu locis diversis video citari a Palæonydoro nominatim Scriptores, quorum auctoritate confirmet sua dicta. Sub initium, ubi littera a, citat Vincentium in Speculo; sub medium, ubi littera b, citat Philonem ejusque verba adducit; sub finem vero, ad litteram c, citat Historiam Alexandrinam, Librum de Institutis Monachorum & Supplementum Sigeberti. Primus & ultimi Auctoresita citantur, [proproxime dictis a se;] ut præmissa, etiam altius repetita, videri possint ab iis tradita fuisse: cum tamen primus nihil præmissorum habeat, præter illa quæ proxime præcedenti versu dicuntur de Monachis LXX, adserviendum Domino congregatis a S. Frontone. Quam alte autem repetenda sint, quæ tribuuntur ultimis Auctoribus, non facile definitu est; [nec pro remotioribus;] nisi quod illa imprimis, ut forte sola, utpote proxima, tribui eis debeant, quæ Patern. vestra sub mysterioso &c. involvere tenebris conatur, ad altiora extendens auctoritatem eorum, quam par est; absconditis iis, quæ propius & certo noscuntur intelligenda. Quidni auctoritas ultimorum Auctorum æque restringatur ad proxime dicta, quam restringitur auctoritas primi?

[42] Fateor quidem quod imprudens aut pervicax aliquis imaginari sibi possit, possitque sustinere animo obstinato velle, non tantum pro iis, quæ proxime præcedunt, sed pro remotioribus quoque, citari Vincentium. An autem in Lectoribus suis etiam videri voluerit Palæonydorus, non disputo. Certum interea est; non debere, nec posse ad remotiora referri auctoritatem Vincentii, solummodo dicentis (quantum spectat ad præsens argumentum) quod Fronto, Episcopus Petragoricensis, LXX Monachos ad serviendum Domino congregavit. Nihil autem ibi Vincentius de conversatione Frontonis cum S. Joanne Baptista ad Jordanem; [ut patet ex eorumdem textu,] nihil de mora ejus in Monte Carmelo, nedum de ecclesia beatæ virgini Mariæ ibidem ab eo constructa; nihil de sepulta ab eodem S. Martha. Hæc aliunde debet confirmare Palæonydorus, aut Patern. vestra, si velitis credi. Ut autem mea quæ dico, credatis, non mihi, sed oculis vestris, subjicio verbotenus textum Vincentii, quatenus huc facit, e lib. 9 cap. 43, collatum cum textu Palæonydori de Frontone. Palæonydorus, ut supra vidimus, sic habet: Quartus, e Discipulis nempe S. Joannis Baptistæ, Fronto Episcopus Pictagoricensis, qui S. Martham sepelivit. Iste postquam cooperatus fuisset Fratribus in constructione ecclesiæ in honore Virginis gloriosæ in sancto monte Carmeli, [collato cum textu Palæonydori:] fuit in prædicto loco suæ nativitatis Episcopus constitutus. Construxit igitur illic monasterium, LXX secum habens discipulos, teste Vincentio in Speculo. Vincentius autem sic loquitur: Fuit etiam S. Fronto, qui a prima ætate Deo devotus, & a Petro Apostolo Romæ ordinatus, atque in urbemPetragoricam, in qua natus est, primus destinatus Episcopus, LXX Monachos ibidem ad serviendum Domino congregavit. Viden', nihil facere auctoritatem Vincentii ad ea quæ paulo remotiora sunt, de sepulta S. Martha & extructa ecclesia; quæ tamen videri potest Palæonydorus tribuisse Frontoni.

[43] Conferat modo Patern. vestra, quæ dicimus de citatione Vincentii, [qui parum fideliter allegatur a P. Provinc.] cum citatione Historiæ Alexandrinæ atque aliorum duorum; & rationem reddat, cur horum auctoritas altiora in textu respiciat, quam auctoritas illius: nisi reddas, producto Historiȩ istius aut aliorum Auctorum textu (uti ego Vincentianum produxi) præsumetur, par utrobique citandi Auctores illos motivum fuisse Palæonydoro, & pari modo citatos esse, nempe ad confirmandum proxime dicta. Hæc autem Patern. vestra in citatione ultimorum auctorum, oculis subjicere verita sepelire optat sub mysterioso &c. parum fideliter allato textu. An non infidelis ego historicus forem, si præmissum Palæonydori textum, ubi Vincentium citat, allegarem, suppressis per &c. illis omnibus, quæ in Vincentio leguntur; ac dicerem: Fronto, qui S. Martham sepelivit, postquam cooperatus fuisset Fratribus in constructione ecclesiæ in honore Virginis gloriosæ in sancto monte Carmeli, fuit Episcopus Pictagoricensis constitutus &c. teste Vincentio in Speculo. Infidelis enimvero citatio foret hæc! quæ per &c. faceret, ut citati auctoris nihil citaretur; atque lectores manifeste induceret in errorem; opinaturos, a Vincentio doceri, extructam Virgini in Carmelo ecclesiam: quod nequidem somniavit Vincentius, ut videre est apud ipsum loco indicato. Nolo hæc applicare pluribus citationi vestræ & æque mysterioso &c. de quo supra: eadem enim utrobique est ratio. Quia tam vestrum &c. Lectorem inducit ad credendum, citari Historiam Alexandrinam pro Enocho de Amathim, quod falsum est; quam induceret meum, ad credendum, citari Vincentium pro ecclesia beatæ Virginis prædicta, quod pariter falsum est.

[44] Imo tametsi auctoritas Vincentii referri posset etiam ad altiora, non potest eo tamen referri auctoritas ultimorum Auctorum; [Pronomen Hæc, proxima refert.] quia hanc ad proxima restringit ipse Palȩonydorus per relativo-demonstrativum pronomen Hæc, quod proxima; uti pronomen Illa, remotiora demonstrat: ut sensus Palæonydori sit: Hæc, id est, quæ modo retuli, de fervore atque assiduitate Monachorum in lectione, oratione, ac opere manuali, deque abstinentia eorum & jejuniis triduanis (quæ omnia sub &c. transmittit silentio Patern. vestra) in Historia Alexandrina, & in libro de institutis Monachorum, & in Supplemento Sigisberti de illustribus viris. Jam capio, quid referat demonstratve Τὸ Hæc; [Citat Palæonydorus Philonis verba,] quid item probari possit ex Auctoribus his, quando integer producitur Palæonydori textus. Nihilominus tametsi integer, candide, sine truncatione allegatus is textus fuisset a Patern. vestra; necdum scio, an integra continuo fides Palæonydoro habenda esset, in vaga citatione Historiæ Alexandrinæ Auctorumque sequentium; cum nullum ex iis verbum ipse aut Patern. vestra producat. Ratio dubitandi est, quod in eodem contextu paulo ante, ad litteram b, nominatim citet Philonem, verba ejus pro Enocho de Amathim allegans; sed ea verba, quæ nuspiam in Philone leguntur. Palæonydorus enim, postquam multa e genio suo de Enocho de Amathim prolocutus fuerat, quæ supra retulimus; [pro Enocho de Amathim] ita loquentem inducit Philonem. Unde Philo: Itaque Marcus, assumpto Enoch Heremita Montis Carmeli, cum Euangelio, quod ipse confecerat, perrexit in Ægyptum. Nolo plura adjungere, supra legenda, cum disputari possit an plura ad sententiam Philonis debeant, nec ne, pertinere. Pertinent eo certe quæ hic produxi; quæque propterea Patern. vestra vel ostendere mihi in Philone debet; vel debet fateri, Palæonydorum, sub specioso Philonis nomine ac gravi ejus auctoritate, levia sua somnia de Enocho de Amathim mundo proposuisse, ac diu venditasse incautis pro dogmatibus veris.

[45] Ex Philone igitur, ex Philone, inquam, quem præcipue & solum & verbatim hic citat Palæonydorus, [quæ Philo non habet:] nominatim exprimere Enochum eremitam Montis Carmeli, utique de Amathim, ex illo, iterum dico, Philone debet Patern. vestra eruere Enochum istum: alioquin, Palæonydoro quid fiet? quid fiet Enocho vestro? Hinc porro facile colligitur, spem esse minorem eruendi Enochum de Amathim, ex citata pariter a Palæonydoro Historiu Alexandrina, aut libro de Institutis Monachorum, aut Supplemento Sigeberti de illustribus viris, quorum nulla apud Palæonydorum leguntur verba, nedum exprimitur nominatim Enochus: uti exprimitur in verbis, Philoni suppositis. Quod si tamen eruere vel hinc eum possis; retractabo, quod silentio auctorum vestrorum ac aliorum nixus, dixi; primum Enochi de Amathim inventorem aut plasten fuisse Palæonydorum.

[46] Quid hic agat Patern. vestra ad succurrendum vacillanti auctoritati Palæonydori, imprudenter (ne quid gravius dicam) sua inventa pro genuina Philonis sententia obtrudentis? Hærebit hic aqua. Negabis citari Philonem a Palæonydoro? Exhibebo Palæonydorum ipsum, [quam citationē alius credit,] anno MCCCCXCVII atque iterum MDLXX impressum, qui te convincet: Appellabis ad aliam editionem, nuper a P. Daniele a Virgine Maria curatam, & insertam Speculo Carmelitano? ubi non leguntur verba illa: Unde Philo. Noli, quæso, nisi æque gravis delicti reum velis facere Auctorem Speculi, P. Danielem prædictum, Ex-Provincialem & Historiographum Ordinis; quam ego reum facio Palæonydorum ipsum. Tam enim in vitio est, qui notabilia auctoris, quem profitetur integrum se dare, verba, quia rebus suis non favent, e textu, contra fidem historici, eradit; quam qui similia verba, qui favent suis rebus, auctori antiquo & magni nominis affingit; & contra fidem pariter historici pro veris citat. [æque infidelis historicus uterque] Primum fecit R. P. Daniel a Virgine Maria (cogit me Patern. vestra importunitate sua optimum alioquin virum, minus honorifice hic nominare) eradens in editione sua Palæonydori, verba illa, Unde Philo; credo, quod quȩsita in Philone non invenerit, quæ citat hic Palæonydorus. Sed fidelis Historici erat tam notabilem omissionem, inter plura minoris momenti notata, saltem monere lectorem. Alterum fecit Palæonydorus, affingens Philoni verba admodum notabilia, quæ non habet, & sic afficta, pro veris allegat, citato nominatim Philone.

[47] Sed ponamus omnia hic fideliter a vobis acta esse quæ egistis: [Ut fideliter istæc acta sint omnia;] fideliter a Palæonydoro citari Philonem pro iis, quæ non habet Philo: fideliter a Daniele a Virgine Maria deleri nomen Philonis in textu Palæonydori, quem præfatur se integrum edere: fideliter a Patern.vestra abscondi sub &c. quæ præcipue intelligi debent per subsequens Hæc. Quid inde? Hæc, inquis, in Historia Alexandrina, & in libris de Institutis Monachorum, & in Supplemento Sigeberti de illustribus viris; quæ Palæonydoro sunt longe antiquiora. An & putas auctores istos, aut omnino aut saltem in præsenti argumento, idoneos esse (postulavi autem idoneos) qui testimonium perhibeant fide dignum? [nondū constat, qualis sit Historia Alexandrina,] Non hoc quidem probas, quod primo loco probandum esset: sed illos longe antiquiores fuisse Palæonydoro, conaris ostendere; idque imprimis de Historia Alexandrina adeo est evidens (ita dicis) ut probatione non indigeat. Amas tenebras, mi Pater. Dic primum, quam intelligat hic Historiam Alexandrinam Palæonydorus; quam, Patern. vestra? Editamne typis, an nondum editam? Si editam; dic, ubi, quando, quo editore? ut mihi: quoque inspicere librum liceat, libenter vobis opem laturo in quærendo Enochum de Amathim, [a Palæonydoro citata,] & eruendo illum inde, sicubi lateat. Nisi aliquid horum præstet Patern. vestra; fateberis, non esse evidens, Historiam illam Palæonydoro longe antiquiorem esse aut omnino extitisse, tametsi a Palæonydoro citetur; uti evidens non est; legi apud Philonem, de quibus supra num. 44; tametsi pariter citentur a Palæonydoro. [nisi proferatur.] Fateberis item, credi prudenter non posse, mentionem fieri Enochi de Amathim in Historia illa Alexandrina, nisi aut verba ejus proferas rogatus, aut saltem indices, ubi lateat liber ipse, ut examinari possit.

[48] Habeo quidem Chronicon Alexandrinum editum initio hujus seculi a Radero nostro Monachii; [Quæ enim notæ nobis sunt,] sed nihil ibi de Enocho de Amathim, quamvis tribus locis agat de S. Marco, cui Enochum vos socium datis. Habeo item Chronicon Orientale, latinitate donatum, atque in lucem editum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita, quod præcipue tractat de rebus Alexandrinis Ægyptiisque, continens inter alia Historiam Patriarcharum Alexandriæ, additque Patriarchis gestorum suorum narrationem aptam, longiorem vero reliquis addit B. Marco Euangelistæ. Sed neque hæc Historia mutit de Enocho de Amathim. Habeo denique codicem Ms. prȩgrandem, [non noverunt Enochum de Amathim.] adeo carum æstimatumque P. Danieli a Virgine Maria de quo supra, ut sæpius, ad nos invisens, osculum ei impresserit, propterea quod eruta inde primum editaque seorsim ab Henschenio fuerat vita S. Petri Thomæ, e Carmelita Patriarchæ CP. eatenus ignota etiam ipsis PP. Carmelitis. Agit hic codex amplissime de rebus Ecclesiarum orientalium earumque initiis & Patriarchis, ac speciatim de S. Marco: sed neque hic verbulum lego de Enocho de Amathim; uti nec in Vita ejusdem S. Marci, a nobis e pluribus Mss. edita atque illustrata XXV Aprilis. Restat igitur, ut me doceat Patern. vestra; quænam, & ubi, sit Historia Alexandrina, quæ meminit Enochi: nisi docueris; laceratum putabo a Palæonydoro codicem esse, postquam illo usus fuerat. Ego ad Libros de Institutis Monachorum transeo, inspecturus, quales ii, & quam idonei auctoris sint.

[49] Tribuuntur a vobis libri isti, tamquam auctori, Joanni Carmelitæ, exinde Episcopo Hierosolymitano XLIV; qui Græce illum conscripserit ineunte seculo V, [Libri de institutione Monachorum repudiantur] sed tam caute librum suum servari mandaverit, ut seculis omnino duodecim sequentibus, nulli hominum, ad hunc usque diem, textus Græcus sic innotuerit, ut aptum de ejus existentia testimonium protulerit aliquis; ne quidem ille ipse, qui fertur a vobis e Græco Latinum fecisse: judicantibus interim aliis, in illa re versatissimis Scriptoribus, auctorem eorum, hominem esse, non tantum recentiorem, sed & mere Latinum. E quorum numero sunt, imprimis doctißimi in alma Universitate Coloniensi Theologi ac Professores; qui Bibliothecam veterum Patrum anno MDCXVIII Coloniæ ediderunt, præmittentes opusculo inter alia hoc suum judicium; [a Theologis Coloniensibus,] quod stylus ipse ejus totus Latinus sit; quod magis putent, esse opus auctoris Latini & recentioris; nec esse ex omni parte sinceræ & integræ fidei: quod multa sine majorum auctoritate, & fide ambigua operi inserta sint; quod illa ipsa satis arguant alium ejus esse auctorem, quam Ioannem; & quidem recentiorem: quod ex ibi præmissis facile refellatur auctor libri fuisse Ioannes XLIV HierosolymorumEpiscopus: denique quod liber ipse, fide vacillare deprehendatur, cum multa de Monachis Carmelitis, primis Ecclesiæ temporibus jam vigentibus, prodat.

[50] Ex eorumdem numero est Reverendissimus Joannes Maria Brasichellensis, ex Ordine Prædicatorum, [a Magistro sacri Palatii Romæ,] Magister sacri Palatii Romæ, ac deinde Episcopus Polymnianensis in Apulia. Hic dum erat sacri Palatii Magister, ex officio recognoscens etiam hunc, de quo agimus, librum; judicium de illo suum impressit Romæ anno MDCVII in Indice librorum expurgandorum; quod cum præmisso Doctorum judicio ita coincidet, ut ipsum hi præoculis habuisse, & partim descripsisse videantur, tanti viri sententiam tantorum suffragio munientes. Abjudicat enim & iste librum Joanni XLIV, inquiens esse auctoris recentioris & quidem Latini, destitui majorum auctoritate, esse fidei ambiguæ & vacillantis; quia (ecce totidem verba, quot supra Doctores descripsere) multa de Monachis Carmelitis, primis Ecclesiæ temporibus jam vigentibus, prodit.

[51] Ex eorumdem numero est Philippus Labbe, qui in tractatu de Scriptoribus Ecclesiasticis, [a Philippo Labbe,] multa erudite disputans atque indagans, sic loquitur pag. 584: Hunc librum a posteriore aliquo scriptore eoque Latino, fuisse Ioanni Hierosolymitano suppositum, eruditißimi & acutißimi viri censuerunt, Baronius, Bellarminus, Sherlogus, & Theophilus Raynaudus in Erotematis, quæ post Wastelianam editionem prodierunt. Et postea subdit, quod assertores libri, qui auctorem ejus æqualem & concertatorem S. Hieronymi statuunt, Wastelius, & Michaël Nuños, & Auctor Paradisi Carmelitici; nequaquam id persuaserint Baronio, & Bellarmino, & vix ulli extra suum cœtum; nedum Raynaudo, quantumvis Carmeli amico, deque ipso tam bene merito, ut solennes exequiæ mortuo per Ordinem totum decretæ factæque sint. Is in Erotematis suis, [a Theophilo Raynaudo,] post editas a Wastelio Vindicias impressis, æque clamat ipse, ac clamet stylus libri, auctorem esse Latinum, nec adeo antiquum, ut S. Hieronymi dici poßit æqualis. Bellarmino de Scriptoribus Eccl. jam tum Cardinali, longe posterior est auctor libri; utpote qui dicat, se esse Ordinis Carmelitarum, & describit habitum Carmelitarum. At illis, inquit Bellarminus, temporibus nomen Carmelitarum Religiosorum erat plane inauditum.

[52] Ex eodem capite negat Baronius, librum, tam antiquum esse, [ac Baronio;] aut a Joanne XLIV Hierosolymorum Episcopo conscriptum, quia nempe Carmelitam se facit auctor; qualem negat fuisse aut esse potuisse Joannem prædictum. Textum ejus ut de Joanne capias, debeo aliquanto altius repetere. Ex occasione enim quod de Cyrillo Alexandriæ Episcopo neget Carmelitam fuisse; negat idem de Joanne. Sic igitur ad annum 444 pag. mihi 21 litt. c loquitur Baronius: [quia auctor eorum se facit Carmelitam,] Respuimus atque exsufflamus figmentum illud, incerto auctore proditum, Chronico nimirum, quod extasse fingunt apud quemdam Franciæ Regem, quo tradunt, S. Cyrillum Alexandrinum Episcopum, Monachum fuisse montis Carmeli: cui quidem assertioni Trithemius leviter nimis fidem præstitit. Unde hæc, quæso, incerto Auctori; si, qui certi atque probati sunt auctores, ejusdem Cyrilli æquales, ejusdemque res gestas quam diligenter prosecuti, hæc nescientes, obruta silentio reliquerunt? Vel quæ apud hujus temporis scriptores mentio de culto Carmelo a vitæ Monasticæ Professoribus? Etenim cum apud S. Hieronymum, Palladium, Euagrium, Caßianum, Theodoretum, Cyrillum Monachum & alios seculi hujus quinti Scriptores frequens mentio sit de Monachis in Palæstina degentibus; [quando Carmelita nullus fuit.] nusquam penitus apud eos de MonachisCarmelitis. Facessat igitur ejusmodi de monachismo Cyrilli in Carmelo fabella: sicut alia huic haud impar, qua traditur & Ioannes, utique XLIV, Hierosolymorum Episcopus Origenista, fuisse etiam monachus Carmelita. Sicut enim hæc leviter effinguntur, ita & facile refelluntur. Hæc Baronius: qui dum negat, Joannem, æque ac Cyrillum, fuisse Carmelitam Monachum; negat simul etiam, auctorem esse libri de Institutione Monachorum quo de agimus; qui horum auctor palam profitetur se Carmelitam esse.

[53] Imo ipse Trithemius, ceteroquin encomiastes Ordinis Carmelitani effusissimus, non audet in libro de Scriptoribus Ecclesiast. Joanni huic, ineunte seculo V, Episcopo Hierosolymitano asserere librum, de quo hic agimus; [Trithemius laudator Ordinis Carm.] nec audet eum dicere Carmelitam, sed potius Origenis sectatorem. At in libro de illustribus viris Ordinis Carmelitarum meminit alterius Ioannis, qui seculo VIII floruerit, quem & Beatum & Carmelitam & Hierosolymitanæ Ecclesiæ Patriarcham, & quidem quadragesimum quartum facit, dicitque claruisse temporibus Adriani Papæ I, anno Domini Maximi Iesu Christi septingentesimo septuagesimo: & huic attribuit volumen insigne, uti ait, de principio & profectu Ordinis Carmelitici; designans procul dubio per hoc volumen, illos ipsos libros, quos sub titulo de institutis Monachorum, citatos vidimus a Palæonydoro: quosque alii aliis nominibus indigitarunt. [tribuit librum seculo 8] Aliqui enim & quidem paulo antiquiores, hoc titulo usi sunt: Institutio antiqua Religionis Carmeli. Alii isto: Historia de antiquitate Ordinis Carmelitani. Alii illo: Liber de institutione primorum Monachorum. Imo plures Carmelitæ hunc eumdem librum suum, volunt intelligi per illum, quem, teste Gennadio, scripsit Joannes XLIV in obtrectatores studii sui, quo nempe S. Hieronymo visus fuit Origeni ultra modum addictus esse.

[54] Certe titulus quem Trithemius ponit de principio & profectu Ordinis Carmelitici, plenius exprimit argumentum libri, atque adeo magis proprie ei convenit, quam quivis prædictorum. Et sane, nisi eumdem librum designet Trithemius; alium sub illo titulo debet proferre, aut saltem indicare, quisquis sententiæ huic nostræ volet contraire. Neque enim credibile est, tam insigne volumen de Principio & profectu Ordinis Carmelitici ante typorum inventionem, per secula septem, ex mente Trithemii, [(si tamen diversus est)] conservatum; nulli, præterquam soli Trithemio innotuisse, ne quidem Patribus Carmelitis, qui de libro isto altum silent; licet debuerit aptissimus esse ad commendandum Ordinem ejusque antiquitatem; & aptior fortassis (ita saltem titulus indicat & æstimatio, quam de eo habet Trithemius, insigne volumen appellans) quam sit liber (si tamen diversus est) de institutis Monachorum; qui plerisque in Conventibus invenitur manuscriptus. Minus etiam credibile est, librum Trithemio, Carmelitis amicissimo, visum, ab ipso his communicatum aut indicatum, & ab his descriptum non fuisse. Denique omnium minime credibile est, librum, typis jam inventis, & per Germaniam creberrime usitatis, post quam Moguntiæ Trithemius sua de laudibus Ordinis Carmelitarum impresserat; infeliciter interiisse. Nusquam enim comparet.

[55] Designaverit igitur Trithemius librum eumdem, quem Palæonydorus, de institutis Monachorum, eumque cum suo auctore, seu vero, seu supposititio, Joanne XLIV, retulit ad seculum VIII, ignotum sibi pro seculo V. Atque hinc conficitur, Trithemii tempore incertum adhuc fuisse, quis libri de institutis Monachorum auctor sit: Joannesne qui seculo V ineunte, uti nunc contendit sacer Ordo Carmelitanus; an vero qui seculo VIII præfuit Hierosolymis Patriarcha, [cujus auctor Trithemii tempore adhuc incertus fuit;] uti annis abhinc ducentis idem Ordo cum Trithemio sensit. Nam cum Trithemius precibus & instantia & crebris adhortationibus Carmelitarum Crutzenacensium impulsus, scripserit Opusculum suum de laudibus Ordinis Fratrum Carmelitarum ejusdemque illustribus viris; cumque tanto impulsu concinnatum a se Opusculum præcipuis quibusque per Alemanniam Carmelitis, Ioanni Wirici de Nußia Provinciali ac ceteris Patribus in Conventu Agrippinensi capitulariter congregatis anno MCCCCLXXXXII transmiserit adhuc manu-scriptum, biennio ante quam imprimeretur, ab ipsis legendum, examinandum, & ut liberet corrigendum, imo & imprimendum; uti re ipsa anno MCCCCLXXXXIV impressum est Moguntiæ, operam navante Venerabili & devoto Patre, Domino Ioanne Lapicida Coloniensi, Priore Carmelitarum in Crutzenacho, uti docet Epistola Rutgheri Sycambri Regularis Heynensis, primæ editioni præmissa. Cum, inquam, Trithemius Opusculi hujus sui hortatores, adjutores, examinatores, censores, correctores, atque editores habuerit tot præcipuos totius amplissimæ provinciæ cum suo Provinciali Carmelitas; & ejusdem Opusculi exinde approbatores ac defensores huc usque habeat Ordinem totum: conficitur, ex mente Patern. vestræ num. 83 Appendicis, non solum Trithemium Opusculi auctorem esse, sed omnes etiam prædictos Patres vestros. Asseris enim num. prædicto, quod, qui scripta alterius tuetur & approbat … juxta communem juris regulam sua facit, & pro illorum auctore etiam habendus est: idque multo magis si etiam correxerit ac imprimi curaverit.

[56] Atque hæc dicta sunto, tum ut appareat acumen Patern. vestræ, quo me vis reum facere omnium, quorum frustra clamas reum esse Papebrochium; tum, idque præcipue, ut appareat Trithemii tempore incertum adhuc fuisse, quis auctor sit libri de Institutis Monachorum, & quo tempore vixerit. Vel enim id sciverunt, Trithemius, qui de laudibus & viris illustribus Ordinis Carmelitani ex professo tractat, [cum id ipse, uti & PP. Carmelitæ, tunc nondū sciverint.] & Patres Carmelitæ, approbatores correctoresque ipsius: vel non sciverunt. Si non sciverunt, quis & quando vixerit auctor libri prædicti: id saltem tunc incertum & obscurum fuerit, quando ipsi, quorum unice intererat, id nesciverunt. Si vero sciverunt, quis auctor libri, & quo tempore vixerit; ex eorum scientia ætas certa auctoris definienda est, nempe seculum octavum: quo tenent cum Trithemio, vixisse auctorem & scripsisse librum de quo hic. Verum cum id repugnet hodiernorum Carmelitarum placito communi, ad seculum V auctorem libri adducentium; nec umquam consensurorum sententiæ priorum de ætate Auctoris: [Viri indifferentes auctorem ejus utant] quærendi sunt Judices verum scire volenti, indifferentes, neutri parti addicti, fama integri, doctrina conspicui, probitate noti, omnibus æqui, &, quod caput est, rerum, de quibus controversia est, intelligentes. Quales sunt, Cardinales, Baronius & Bellarminus; Episcopus & Magister sacri Palatii, Joannes Maria Brasichellensis, ex Ordine S. Dominici; Doctores ac Theologi Academiæ Coloniensis; cum eruditissimis Sherlogo, Raynaudo, atque Labbeo; adde etiam Trithemium; qui de libris ecclesiasticis eorumque auctoribus, ætate & auctoritate ex professo scripserunt plerique.

[57] [Latinum esse ac recentem.] Horum omnium nullus omnino patitur, librum de institutis Monachorum tribui Joanni XLIV, seculi quinti Patriarchæ Hierosolymitano; nullus auctorem ejus patitur Græcum hominem dici; nullus pro illa ætate patitur Monachum inveniri Carmelitam. Omnes auctorem ejus faciunt anonymum Latinum ac recentiorem; præter Trithemium, qui seculo VIII eum attribuit, ut vidimus. In quo cum ei nunc assensuri non sint Patres Carmelitæ, nec ego assentiri possim; illis, antiquiorem seculo VIII fuisse auctorem; me, fuisse posteriorem, opinantibus: vocet Trithemium in prædicto Opusculo merum encomiasten, quisquis sanctissimo Ordini Carmelitano favet; non vocet historicum; nisi velit ingens damnum & dedecus inde Ordini obvenire. Tam enim multa in unico, nec longo, Joannis sui XLIV elogio habet monstra historica, [Textus Trithemii examinatur,] ut quemvis Historicum terrefacere merito possint. Monstrum est, Joannem, qui a Trithemio designatur Hirosolymitanæ Ecclesiæ Patriarcha, fuisse Carmelitam. Non enim pro tali eum Carmelitæ ipsi agnoscunt. Monstrum est, fuisse Patriarcham quadragesimum quartum; qui sexagesimus secundus aut circiter computari debet. Monstrum est, claruisse temporibus Adriani Papæ; & majus monstrum, claruisse temporibus Adriani Papæ, anno Christi septingentesimo septuagesimo; quando nondum erat Papa Adrianus, & Joannes aliquis Patriarcha, jam pridem e vivis abierat. Monstrum denique est, Joannem istum esse Beatum, qualis a nullo Martyrologo agnoscitur pro seculo VIII Joannes Patriarcha Hierosolymitanus fuisse.

[58] Sed erro, quod ultimum hoc monstrum adscribam Trithemio, quasi ipse Joannem hunc Beatum fecerit: non enim in Trithemii editione prima, [quem truncatum edidit auctor Speculi Carm.] anno 1494 aut paulo post curata, invenio titulum Beati, datum Joanni. Fuit illa pietas & religio posterorum, & forte solorum recentissimorum, qui tali ipsum titulo decorandum putarunt. Certe qui Carmelitica Trithemii recuderunt Coloniæ anno 1643, sine scrupulo Beatum vocant. Cetera editionis hujus in Joanne isto Patriarcha integre concordant cum editione prima Trithemii. Non sic editio nuperrima, in Speculo Carmelitano proposita a P. Daniele a Virgine Maria. Hic enim parte 5 pag. 901 in eodem Joanne Patriarcha e textu Trithemii, nulla addita Annotatione, tollit hæc verba; Anno Domini Maximi Iesu Christi septingentesimo septuagesimo; utique superflua ei visa, quia conciliari non poterant cum reliquo textu; quemadmodum superflua ei pariter visa fuerant illa Palæonydori; Unde Philo; ideoque prætermissa, quia Philo illic citabatur, supposito Philoni textu alieno.

[59] Denique restat idoneus auctor inveniendus in Supplemento Sigeberti de illustribus viris, quod tertio loco citatur a Palæonydoro, [Supplementum Sigeberti de illustribus viris] & quidem pro Enocho de Amathim, uti contendit Patern. vestra. Ego vero ausim sustinere, non magis memminisse Enochi auctorem Supplementi istius, aut magis idoneum esse, ut testimonium reddat; quam Enochi meminerint, aut idonei ad testificandum fuerint, Auctores Historiæ Alexandrinæ, & Libri de Institutis Monachorum. Palæonydorus, ad probandum extitisse & egisse illa, quæ narrat, Enochum de Amathim, citat Supplementum Sigeberti de illustribus viris; [non probatur antiquius esse Palæonydoro;] & ipsum suscipit Patern. vestra pro tali (quomodo enim erret Palæonydorus, in re vobis tam cara?) imo defendit & probare etiam tentat, Supplementum istud Sigeberti Palæonydoro longe antiquius esse, his verbis in Append. num. 89: Sigebertus juxta Bellarminum floruit anno MCI, quadringentis circiter annis ante Palæonydorum. Quid ad hæc Ianningus?

[60] Multa sane: eaque minus temeraria quam illa vestra. Primum; probat Patern. vestra, Supplementum Sigeberti longe antiquius esse Palæonydoro; [imo nullum omnino est.] quia Sigebertus floruit ante Palæonydorum quadringentis circiter annis. Bellissime. Quid si ego nunc scribam, ut possum, Supplementum Sigeberti; an Supplementum hoc Palæonydoro antiquius sit? Deinde; doceat me velim Patern. vestra; aut, si id nequeat per se, extundere debebit ex Palæonydoro; quodnam sit illud Supplementum Sigeberti de illustribus viris. Novi quidem Sigebertum de illustribus viris: estque ille ipse liber, qui de Scriptoribus Ecclesiasticis passim inscribitur; quem ipse Sigebertus in sine appellat libellum suum de illustribus viris. Non novi autem, neque noverunt Trithemius, Bellarminus, Vossius, Labbeus, ubi ex professo de libris Sigeberti Supplementisque disserunt, Supplementum ejus ullum de illustribus viris. Num ita absconderit illud Palæonydorus, ut nulli præterquam ipsi notum fieret deinceps, nisi forte Patern. vestræ? Tertium; docebo ego veriora: existere nempe Supplementa Sigeberti, non libelli de illustribus viris, sed Chronici ejus, & quidem triplicia aut etiam plura, si vis. Hæc autem cum non citentur a Palæonydoro, & mihi non vacet ea evolvere, ut Enochum de Amathim inde eruam: rogo Patern. vestram id ut faciat, si Palæonydori & suæ auctoritati consultum velit: ego satis eo collaborasse potero videri, docendo, qualia Sigeberti Supplementa extent; ne frustra fatiget se Patern. vestra atque otium perdat, inquirendo nunc frustra in Supplementum ejus de illustribus viris, quod antea inquisitum oportebat, quam illud citares ex Palæonydoro pro Enocho de Amathim, ut accuratior Palæonydoro Historicus videri posses: nisi existimaveritis fortassis uterque, efficacius probari non posse, exstitisse hominem, qui non extitit; quam ex libro similiter non existente. Quid ad hæc Patern. vestra?

[60] Longior hic fui, quam voluissem, nisi importune coactus essem in reddenda ratione ineptißimi mei glossematis, [Ratio, cur longius scriptum hoc sit.] circa summorum Pontificum Bullas, quæ mihi sanctæ sunt & erunt, quotiescumque sunt Pontificiæ & non supposititiæ. Longior item fui, ut ne post hac audiam a Patern. vestra insipiens aut malevolus criticus, a paßione sua excæcatus. Denique longior fui, ut turpissimam notam impostoris manifesti ostenderem, tanto mihi injuriosius affricari, quanto minus probaverit Patern. vestra dictum suum. Interea cum ego demonstraverim, nullo me argumento aut ratione a vobis tam honorifice appellari, viderit Lector cui honor iste debeatur præcipue. Certe qui aliis me vult impostorem videri, & non probat; iisdem imponit.

[61] Jam vero retusis, ut opinor, injuriis; binæ supersunt, [Minantur nobis PP. Carmelitæ Inquisitionem Rom.] quibus pauca repono, minæ. Audiuntur passim per Belgium RR. PP. Carmelitæ minitari nobis sacram Inquisitionem Romanam; eo jam delatos & accusatos libros nostros, brevi proscribendos. Scilicet, postquam frustra eos detulerunt & accusarunt, proscriptionem pariter tentantes, in Inquisitione Hispanica, nobis rerum omnium ignaris. Sed libri pro se, aut Sancti pro libris locuti, sibique patrocinati sunt. Rectius nunc agitis, cari Patres; cum ad Inquisitionem recurritis universalem Romanam: quod antea factum oportuerat, relicta Hispanica. Probo recursum ultimum; nec terreor nomine Inquisitionis, neminem nisi nocentem punituræ; nihil librorum nisi noxiorum proscripturæ: Quales si nostri æquissimis illis Arbitris judicati fuerint; proscribantur, damnentur, urantur; ut meriti fuerint, Nolumus enim ipsi, illos extare nisi in publicum, sanctæ Ecclesiæ Catholicæ bonum; quo labores studiaque nostra unice tendunt.

[62] Neque hæc jactanter a me dicta accipi velim, quasi nulla in libris nostris putemus errata, aut correctione digna esse. Absit. Homines enim sumus, quorum est errare: [cui nosscriptaq; nostra libenter submittimus.] sed & Catholici sumus, quorum est catholice sentire, &, siquid per inscitiam humanam aut inadvertentiam vere erratum sit, Christiana humilitate libenter emendare: idque veri studiosis molestum esse non debet, nec erit nobis. Imo, uti rogamus passim eruditos Lectores, ut animadversa sibi in Actis Sanctorum errata, indicare nobis dignentur; quo, istis correctis, perfectius semper evadat Opus; ita sæpe vota nostra eo se extenderunt, ut Superiorum in Ecclesia auctoritate deputarentur viri litterati, Historicæ periti, qui legerent attente, examinarentque mature scripta nostra; & notata in eis errata nævosque, sine quibus vix scribitur aliquid, nobis indicarent, continuo illa cum gratiarum actione ac debita submissione correcturis. Hæc ad minas jam dictas vestrorum per Belgium satis sunto; simul declaratura, quod non simus idololatræ scriptorum nostrorum, quæ quovis tempore, ubi a vero descivisse cognoverimus, corrigere parati sumus, ut sæpius jam dixi.

[63] Alteris, Patern. vestræ minis, minus etiam terreor. Minaris enim in Appendice num. 139; Quod si non nisi nugas & quisquilias ad cetera reponam, prout hactenus; alium deputabis, [Minatur Amicus, alium se sibi substituturum, qui scribat] qui nugis meis nugando respondebit. Primum, gratulari hic potius deberet sibi Patern. vestra quod responsum aliquod acceperit; quam minari mihi, quod parum feliciter scribendo fessa, alium sibi debeat substituere. Scis enim quod innumeris fere libellis vestris, quorum enumeravi aliquot in Amica Expostulatione a num. 84, nullum dederimus responsum: neque Patern. vestræ dedissem ego, si de Antiquitate vestra tantum disputasses. Sed cum Acta Sanctorum universa prostituere ac dilaniare, truncatis periodis, non dubitaveris, persona in dignitate constituta; utpote Provincialis Ordinis, alioquin celeberrimi; meum fuit Acta eadem defendere; quantumcumque inde vobis detrimentum nasci putaveritis. Non impugno vos, nec impugnabo: defendo, ac defendam Sanctorum Acta, quamdiu per Sanctam Ecclesiam Romanam defendere licebit, mihi sancta: æque promptus silere aut errata corrigere, ut dixi, ubi eidem Ecclesiæ visum fuerit. Deinde rogo Patern. vestram, non quidem instanter, iustantius, instantißime; sed humiliter ac amice; ut ad nugas & quisquilias meas hactenus repositas scriptis suis, per similes nugas & quisquilias respondeat meis; sed ad rem. Tertium, non ego provocavi Patern. vestram, sed provocatus respondi pro defensione Sanctorum. Quod si alium deputaveris pro te, [& nugando nugatores nos faciat.] qui auctor es mutuæ disceptationis nostræ, nolim ego propterea triumphum canere: sed remittam alium istum, ut disputet quocum ei libuerit, & qua libuerit de re. De antiquitate enim vestra non magis cum ipso, quam cum Patern. vestra disputabo: sed nec disputabo cum eo pro Actis Sanctorum vindicandis; quamvis forte subtilius disputaturus, & minus ignominiose Sanctorum Acta tractaturus sit, quam decessor suus. Si porro jusseris, eum nugando respondere, nugari incipiat, & nugatorem nugari sinemus, quantum libuerit. Interea, sepositis nugis, Patern. vestram, quantumvis mihi Sanctisque iniquam, & sacrum ejus Ordinem amo, juxta ac meum; eroque ei semper amicus, sed usque ad aras: ultra quas progredi nesas est. Antverpiæ XXII Februarii MDCXCV.

ADM. R.P. VESTRÆ
qui supra
CONR. JANNINGUS S. J.


INDEX SANCTORUM ET MATERIARUM,
Ad primum Tomum Junii pertinentium, Mrol. Martyrologium, Mroll. Martyrologia indicat.

Primas autem aliarum quarumdam vocum, passim truncatarum syllabas, ut Imp. Ep. Ab. &c. facile quivis per se integre leget, Imperator, Episcopus, Abbas, &c.

A

Abidianus M. ex Mrol. Hieronymiano 286

Adalarius vide Bonifacius 542

Adalgisus sive Algisus Presb. in Theoracia, Picardiȩ regiuncula. Commentarius prævius circa cultum Corporis, & Acta parum sincera 222 Acta suspecta ex Ms. Monasterii S. Foillani prope Rodium. Prologus 223. Cap. 1 Nativitas, susceptum sacerdotium, iter in Franciam, Fons miraculose elicitus, locus exstruendo monasterio inventus. 223. Cap. 2 S.Corbicanus remissus in Hiberniam: mortui cadaver per mare receptum, Romana peregrinatio: mors 225. Appendix de S. Adalgisi Elogiis apud Molanum, Myræum, & Bucelinum: & quid de illo per conjecturam credi possit 227

Adalherus vide Bonifacius 542

Adamus Confessor 236. Historia Translationis Auctore contemporaneo 336

Adjutor Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Agapitus Monachus, ex Synaxariis 135

Agobardus, Archiep. Lugdunen. Sylloge. De cultu actis, fide, ætate 748

Æmilia, vide Martyres Lugdun. 161

Æmilia altera, vide Martyres Lugdunen. 161

Æsia M. vide Maria Mart. 161

Albina, vide Martyres Lugdun. 161

Asclibiades, vide Martyres Lugdun. 161

Adalbertus Episc. Comm. Criticus. Cultus: Acta majori parte fabulosa 309

Aldricus, Archiep. Senonensis. Comm. præv. De vita, ætate & cultu Sancti 752. Vita. Cap. 1 Ortus, studia, acta ab eo Monacho & Abbate 753. Cap. 2 Acta in Archiepiscopatu. Morbus, obitus, sepultura 754. Cap. 3 Translatio Corporis: Miracula patrata 756

Alexander, vide Martyres Lugdun. 161

Alexander Ep. Veronen. Sylloge ex Augustino Valerio 399

Alexander, vide Amandus 629

Alexander Martyr, vide Amantius 628

Alexander Martyr, Fæsulanus. Comm. Historicus De Sancti Cultu, Actis, Ætate 749

Algisus, vide Adalgisus 222

Alonius Abbas in Æpygto, ex Synaxario & Apophtegmatis Patrum 397

Amandus, Lucius, Alexander, Audaldus, Martyres Caunenses. Comm. Criticus, De eorum cultu, patria & Translatione, Actisque talibus, ut videantur a Novidunensibus Martyribus mutuo sumpta 629. Acta Apocrypha 630

Amantius, Lucius, Alexander, Andreas, Donatus, Peregrina ex Mroll. antiquis 628

Amasius Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Amelia Mart. ex Mrol. Hieron. 168

Andreas Hispellas Ord. Minorum. Comm. Hist. § 1 De Vitæ scriptoribus, obituque & cultu ipsius Beati 364. § 2 De inspectione sacri Corporis anno 1594, duorumque librorum eo spectantium 366. § 3 De translatione Ossium in novam capsam novumque altare anno 1597, & aliis nonnullis Beati Reliquiis 368. § 4 Novissimus Processus ad probandum veterem B. Andreȩ cultum 369

Andreas Martyr, vide Amantius 628

Antonia, vide Martyres Lugdunen. 161

Antonina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Anub Eremita ex Vitis Patrum aliisque 641

Apollonius, vide Martyres Lugdunen. 161

Apollonius Martyr, vide Marcianus 419

Aponus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Apronus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Arabus Martyr, ex Mroll. 48

Arecius Martyr, vide Pictus 378

Aridus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Aristeus, vide Martyres Lugdunen. 161

Arius Martyr, vide Marcianus 419

Arminius, & Mater ejus, Martyres, ex Fastis Copticis & Habeßinis 169

Artemius & Candida Conjuges, & Paulina virgo illorum filia, Martyres Comm. Hist. § 1 De eorum Passione & Reliquiis in Italia 634 § 2 Corpora & Reliquiæ alicujus S. Paulinæ cum priori confusæ in Hispania & Moravia 635. § 3 Alterius S. Artemii corpus Ipris in Flandria; alibi Reliquiæ 637

Athanasius Thaumaturgus ex Ms. Synax. 326

Attalus, vide Martyres Lugdun. 161

Attalus Martyr ex Mrol. Hieron. 377

Attalus Martyr ex Mrol. 632

Attalus Thaumaturgus apud Græcos, ex Menæis & Synaxariis 726

Audaldus, vide Amandus 621

Auditus Comm. Criticus. Ossium sub nomine Auditi translatio ex veteri in novam arcam: nupera figmenta, sub Ovidii nomine recepta, & critice discussa 289

Aurelius Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Ausona, vide Martyres Lugdunenses 161

B

Baricus Martyr ex Martyrologiis 48

Barbarinus Presb. M. ex Mrol. Hieron. 168

Bazalota & Euphemia Sanctimoniales, ex Hagiologio Habeßino 639

Benignus Diac. vide Vincentius Ep. 623

Bertichramnus Episc. Cenoman. Comm. Hist. § 1 Acta vitæ usque ad susceptum Episcopatum, hujusque initia 710. § 2 Monasteria & Xenodochia a Sancto fundata 712. § 3 Fides Clothario Regi constanter servata, inter ejus adversa a Bertichramno, & reliqua ejus acta 715. § 4 Testamentum Sancti, quatenus continens donata primæ suæ heredi, scilicet Ecclesiæ Cenom. 717 § 5 Fundi legati Basilicæ S. Petri & Pauli, alteri heredi 719. § 6 Legata utrique heredi communiter, & alia piis locis assignata 721. § 7 Legata Regibus, nepoti, pro-nepotibus, aliisque familiaribus 723. § 8 Manu-missiones, tam servorum quam mancipiorum sexus utriusque: cura sepulturæ & anniversarii: conclusio cum subsignationibus 724

Bertrandus Patriarcha Aquileien. Mart. Comm. præv. § 1 Bertrandi distinctio ab aliis ejusdem temporis homonymis, natale solum, Patriarchalis Sedes, tempora vitæ præcipua 776. § 2 Veneratio & cultus Bertrandi publicus 778. § 3 Instrumenta duo, quorum alterum per Indulgentias confirmat cultum prædictum, alterum exhibet compendium vitæ ac mortis. Earumdem ex Cortusiis narratio 780. § 4 Alia Bertrandi Gesta: Vitæ auctor & auctoritas: Beati effigies 781. Epistola. Continens præcipua gesta Bertrandi, pro immunitate Ecclesiæ suæ, ab ipsomet scripta, ad Guilielmum Decanum ejusdem Ecclesiæ 783. Pars altera Epistolæ 785. Vita et Miracula ex Ms. Vallicellano. Cap. 1 Vita ante Patriarchatum, in eo liberalitas & solicitudo erga sibi commissos 786. Cap. 2 Reliquæ ejus præclaræ virtutes: cædes, posthuma gloria 788. Cap. 3 Miracula legitime ac juridice deposita anno 1352 Junio, Julio, & initio Augusti 790. Cap. 4 Miracula reliqua in Augusto deposita 792 Cap. 5 Miracula mense Septembri deposita 794. Cap. 6 Miracula mense Octobri ac Novembri deposita 796. Cap. 7 Miracula mense Decembri anni 1352 & 1353 deposita 798. Cap. 8 Miracula annis 1355, 1408, 1420, 1480 patrata 800

Bistamona, vide Sophia 379

Blandina, vide Martyres Lugdunen. 167

Biblis, vide Martyres Lugdunenses 161

Bonifacius M. Archiepiscopus Moguntinus & Socii Martyres; Eobanus Coëpiscopus; Adalarius seu Adalherus, Wintrungus & Walterus, Presbyteri; Hamundus, Scribaldus, Bosa, Levitæ; Waccarus, Gundecarus, Elleherus, Hathevulfus, Monachi; Hiltebrandus & XL Laici. Comm. præv. § 1 Varii vitæ scriptores, quorum præcipuus Willibaldus Presbyter, ab Episcopo ejusdem nominis verosimiliter diversus 452. § 2 Patria, Tempus vitæ & martyrii: Archiepiscopatus S. Bonifacii 454. § 3 Cultus sacer S. Bonifacii & sociorum 456. § 4 Effigies S. Bonifacii, ex vetusto lapide & sigillis; nec non monastici tunc habitus formæ, ex picturis seculi IX, Regum item Francorum eodem spectantium 458. Vita I auctore Willibaldo Presb. Prologus 460. Cap. 1 Infantia, vita monastica, studia, virtutes 461. Cap. 2 Sacerdotium susceptum, iter in Frisiam vivente Ratbodo, deinde Romam, hinc in Germaniam, iterumque in Frisiam ad S. Willibrordum 462. Cap. 3 Hessis conversis Episcopus Romæ ordinatur Bonifacius, Turingiam excolit, monasteria condit, & tertium Romam abit; dein Synodos celebrat 466. Cap. 4 Martyrium S. Bonifacii & sociorum: illius Translatio Ultrajectum, Moguntiam, Fuldam 470. Supplementum, Auct. Presbytero Moguntino. Cap. 1 Depositio Gewelibi & Adelberti Episcoporum 473. Cap. 2 Varia a S. Bonifacio constituta; Episcopi ordinati 474. Cap. 3 Martyrium, Translationes. Willibaldus scriptor indicatus 476. Vita II. Auct. Presbytero S. Martini Ultrajecti. Prologus 477. Cap. 1 Res gestæ in Anglia, Frisia, Germania. Iter primum & secundum Romanum. Consecratio Episcopalis 478. Cap. 2 Tertium iter Romanum: Archiepiscopatus Moguntinus. Labores & horum fructus 479. Cap. 3 Excusatio ob miracula non scripta, qualia ab eo patrata 480. Vita III 481. Excerpta ex vita S. Gregorii, Pastoris Ultrajectini 483. Analecta Bonifaciana. Cap. 1 An & quid a Zacharia Papa & S. Bonifacio actum sit in promotione Pippini ad regnum Francorum 487. Cap. 2 Monasterium Fuldense constructum a S. Bonifacio, ejusque corpus ibi depositum, ac deinde in novam ecclesiam translatum. Historia Translationis & dedicationis 489. Cap. 3 Laus S. Bonifacii, Fuldæ miraculis clari. Donationes & Indulgentiæ concessæ. Reliquiæ nunc servatæ Fuldæ, Moguntiæ, Coloniæ 491. Cap. 4 Reliquiæ aliorum, ac potissimum SS. Eobani & Adalarii, Erfurti adservatæ 494. Cap. 5 Reliquiæ SS. Bonifacii, Hilarii & Cyrobaldi, Brugis asservatæ. Variæ illarum translationes 495. Cap. 6 De Cultu & Reliquiis S. Bonifacii in Eichsfeldia 498. Cap. 7 Miraculosæ gratiæ cultui S. Bonifacii in Monteadjutorii adscriptæ 500

Bosa vide Bonifacius 542

C

Cæcilia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Cæcilius Presbyter Sylloge, ex variis Scriptoribus & hodierno Romano 270

Calpurnia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Cama M. ex Mrol. Hieron. 378

Camarus seu Camasus Martyr ex Mroll. 632

Camasus M. ex Mrol. Hieron. 377

Candida Martyr ex Mroll. 422

Candida Martyr vide Artemius 635

Cassianus M. ex Mrol. Hieron. 287

Casta Martyr ex Mroll. 48

Castula Martyr ex Mroll. 48

Castula Martyr ex Mrol. Hieron. 168

Castula alia M. ex Mrol. Hieron. 209

Castula Martyr ex Mroll. 422

Castulina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Castulus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Castus Martyr ex Mroll. 48

Castus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Catulinus Martyr ex Mroll. 48

Cenonus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Ceratius Episc. Simorræ, in Vasconia. Comm. Hist. de cultu & Vita post translationem scripta, incertaque ipsius ætate ac sede Episcopali 708

Charito Virgo Mart. vide Justinus 16

Chariton Mart. vide Justinus 16

Christa Mart. ex Mrol. Hieron. 378

Christophorus Mart. ex Synaxariis 423

Chrothildis Regina, vidua Chlodovei I Francorum Regis. Comm. prævius. Acta, cultus, Reliquiæ 292. Vita ex S. Gregorio Turonensi. Cap. 1 Genus regium; conjugium cum Chlodoveo I Rege Francorum, & in eo peracta 294. Cap. 2 Acta in viduitate post mortem Chlodovei Regis: obitus, sepultura 296. Cap. 3 Analecta ex Vita Ms. & in Actis Benedictinis excusa 297

Cirinus Mart. ex Mrol. Hieron. 377

Clarus Episc. Mart. Lactoræ in Novempopulania. Comm. Hist. § 1 Cultus Lactoræ, Auscii, Burdegalæ, Petrocorii, & Sarlati 7. § 2 Cultus sacer apud Lemovices, Tutelenses, Cadurcos, Ruthenos, Albigenses, & Tolosates 9. § 3 Vita ex Mss. Breviariis Tutelensi & Albiensi 10. Divinatio de pluribus synonymis Sanctis, hic in unam personam conflatis 14

Clateus Episc. M. Explicantur ejus cultus ætas, martyrium 376

Claudius puer M. vide Lucillianus 274

Claudius, cum Sociis CXXI, aliisque LXIII Martyres in Ægypto, ex Hagiologio Metrico Habeßino 421

Claudius Ep. Vesontion. & Ab. Jurensis. Comm. præv. de monasterio, ætate, vita, miraculis & cultu Sancti 644. Append. designatio operis, a Petro Francisco Chiffletio relicti 646. Vita Brevior ex Ms. & Breviariis excusis 648. Vita longior, seculo XIII aut XIV composita 649. Miracvlorvm liber I, cum Vita breviore scriptus. Cap. 1 Corpus per varia loca circumlatum, miracula facta 652. Cap. 2 Alia miracula Arbosii patrata 654. Cap. 3 Alia miracula ibidem, Novæ-villæ & Lugduni facta 656. Miraculorum liber II a Chiffletio collectus. Præfatio 658. Cap. 1 Suffocatus aquis, & moribundus alius salvati; manus cancro exesa restituta. Miles inter hostium tela & in carcere diuturno, nihil damni passus 658. Cap. 2 Graviter sauciati ab hostibus, itemque naufragi, vel aliter in mari periclitantes, servati 660. Cap. 3 Ex captivitate barbarica vel hostili; extremis suppliciis, vel prædonum manibus, liberati 662. Cap. 4 Morbi letales depulsi, abortivi vivificati 664 Cap. 5 Mortui suscitati, moribundi salvati 668. Cap. 6 Adolescens Sabauda, a gravi dæmonis vexatione liberata: item lapsi aut ruinis obterendi 668. Illvstrationes Clavdianæ Petri Francisci Chiffletii S. J. Opusculum postumum. Cap. 1 De Pago Schodingorum, ejusque Ducibus, & eodem comprehensa Salinarum Toparchia, patria S. Claudii 671. Cap. 2 An ad Dominos Salinenses, qui septem fere postremis seculis ei toparchiæ præfuerunt, S. Claudii genus propagatum sit. Series eorumdem 672 Cap. 3 De S. Claudii integro adhuc Corpore, a quo diversus alius Metenaci 675. Cap. 4 Cur S. Claudius Metenacensis æstimari possit unus Sociorum S. Alexandri Martyris Lugdunensis 676. Cap. 5 Ordo & locus B. Claudii inter Archipræsules Bisontinos: horum antiqui duo Catalogi ab annis DC, eorumque ratio Chronologica 679. § 1 Primorum quinque seculorum Episcopi 681. § 2 Episcopi qui seculo VI præfuerunt usque ad S. Nicetium, ubi de Privilegio Medardino 684. § 3 S. Nicetius ejusque successores usque ad seculum IX, ubi de vita S. Megetii, atque usu Pallii per Macarium Hierosolymitanum eidem confirmato, & Claudio II 687. § 4 Seculi XI Episcopi: ubi multa de triplici Hugone & Gaufredo Lugdunensi 693. § 4 Episcopi ab anno MCI ad MCLXVI: ubi de Faverniacensibus, primum Abbatissis, & deinde Abbatibus 697. § 6 Reliqui per seculum XII Antistites 700. § 7 Successio Episcoporum usque ad medium seculi XIII 702. § 8 Seculi XIII prosecutio usque ad dimidium XVII 705

Clemens Confessor; vide Justus 437

Coëmginus sive Keivinus Abb. Glendelac. Comm. Præv. Cultus Sancti, Actorum fides 310 ACTA suspecta. Cap. 1 sancti nativitas; baptismus, & vitæ sanctioris tirocinium 312. Cap. 2 Vita eremitica & monastica: miracula quædam, & fundatum primum monasterium 313. Cap. 3 Monasterii Glendelacensis fundatio: sancti vita solitaria: fraudes dæmonis ipsi detectæ 315. Cap. 4 Monasterii ad alteram stagni ripam translatio. S. Coemgini cum SS. Columba, Kierano aliisque amicitia. Fraus dæmonis detecta 317. Cap. 5 Miracula & beneficia a Sancto viris Principibus præstita 319 Cap. 6 Spiritus propheticus. Spiritualia beneficia variis collata. Obitus. 321

Colmocus seu Colmus Episcopus in Scotia, ex Breviariis & Scriptoribus Scoticis 761.

Comminus, vide Martyres Lugdunens. 161

Concordia M. ex Mrol. Hieron. 209

Concors Episcopus. Comm. Hist. Circa cultum, Episcopatum, ætatem Sancti 412

Conon M. ex Synaxariis 423

Conradus seu Cuno, designatus Archiep. Trevir. Mart. Theologii depositus. Comm. Præv. de ejus cultu, Actorumque Auctoribus Coævis 126. ACTA Auct. Theodorico Monacho Theologiensi coævo ex Ms. Prologus 127. Cap. 1 Ortus, Presbyteratus & Præpositura, Archiepiscopatus & captivitas, 128 Cap. 2 Martyrium S. Conradi, & sepultura prima 130. Cap. 3 Inventio & translatio corporis. Varia mox patrata miracula 131 Expostulatio Sigefridi Archiep. Moguntini ad Alexandrum II Pontificem Romanum 134

Conus Monachus. Comm. præv. Loca cultus, Acta, Miracula 359. Vita. Ex vetusta membrana Dianensi 360

Cornelius, vide Martyres Lugdunenses 161

Crescentia Mart. ex Mrol. Hieron. 378

Criscens M. ex Mrol. Hieron. 287

Cyprius M. ex Mrol. Hieron. 287

Cyriaca, Valeria, Marcia Martyres: Notitia ex Synaxariis Mss. 622

D

Dacianus Martyr, vide Pictus. 378

Datula M. ex Mrol. Hieron. 209

Datus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Davinus Peregrinus Lucæ. Comm. Præv. Actorum antiquitas; cultus Sancti etiam apud Regulares Canonicos: Ecclesia S. Michaelis, in qua Corpus 327. ACTA. Auct. Anonymo supparis ævi. Cap. 1 Adventus & obitus Lucæ: Elevatio Corporis 329. App. de tertia quarta & quinta Translatione 332

Demetria M. ex Mrol. Hieron. 286

Dibamona vide Sophia 379

Dinocus M. ex Mrol. Hieron. 377

Dionysius Monachus ex Synaxariis 135

Dionysius puer M. vide Lucillianus 274

Domitius M. ex Mrol. Hieron. 287

Domna, vide Martyres Lugdun. 161

Donata Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata altera Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata tertia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata quarta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata quinta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata sexta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donata M. ex Mrol. Hieron. 287

Donata altera M. ex Mrol. Hieron. 287

Donatus M. ex Mrol. Hieron. 168

Donatus alter Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Donatus M. ex Mrol. Hieron. 286

Donatus secundus M. ex Mrol. Hieron. 287

Donatus M. vide Amantius 628

Dontula Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Dorotheus Ep. Tyri. Comm. Hist. §. 1 De duobus Dorotheis, uno Tyri Episcopo, altero Antiochiæ Presbytero 434. §. 2 Tyri Episcopatus S. Dorotheo Martyri assertus 435. §. 3 Synopsis Apostolorum ac Discipulorum Christi Episcoporumque Byzantinorum, S. Dorotheo adscripta 436. Corollarivm de tribus sanctis Dorotheis, Thebano, Archimandrita, & Juniore. Comm. prævius §. 1 Distinguuntur inter se tres isti, ratione temporis & loci quibus vixerunt 591. §. 2 De cultu illorum & vitis, harumque auctoribus, & cur hoc loco dentur. Item de aliis duobus Dorotheis Abbatibus 593. §. 3 Dorothei junioris, Vitæ auctor. Hujus scripta, & sedes Archiepiscopalis Euchaita, proponuntur & illustrantur 594. Vita S. Dorothei Thebani Auct. Palladio Episc. Helenopolitano teste oculato 596. Vita S. Dorothei Archimandritæ, ex variis. Cap. 1 Ejus sanctitas & scripta, vitæ compendium, studia litterarum 596. Cap. 2 Gesta Dorothei circa Dositheum, discipulum suum 598. Cap. 3 Quid de obedientia & humilitate docuerit atque exercuerit 600. Cap. 4 Magistrum suum in omnibus consulit: suspicionum malitiam discit, atque in alio ostendit 601. Cap. 5 Vitia cum tenera sunt, facile; cum inveterata, difficile superari, varie docet S. Dorotheus 603. Cap. 6 Modum vitia extirpandi, virtutesque inserendi animæ proponit, similitudine sumpta ab agricultura 604. Vita S. Dorothei Junioris, sive in Chiliocomo Auct. Monacho coævo discipulo ejus. Cap. 1 Dorothei natales, fuga, monachatus, sacerdotium 605. Cap. 2 Ecstases patitur, & divinitus jussus exstruit monasterium ac templum 608. Cap. 3 miracula & mors Sancti. 611

E

Ebustus M. ex Mrol. Hieron. 377

Eiagonus M. ex Mrol. Hieron. 378

Elleherus, vide Bonifacius 542

Elsiarius Monachus, ex Veteri Ms. & Mrol. Saussaji 507

Eneco Abb. Ord. S. Benedicti Onniæ in Hispania Comm. præv. Fundatio ac reformatio Oniensis, Sancti cultus & vitæ scriptores 108. Vita brevior. Ex Ms. Monasterii Pinnatensis 110. Acta prolixiora. Cap. 1 S. Eneconis pia initia & anachoresis III. Cap. 2. Abbas factus Eneco virtutibus & miraculis claret 112. Cap. 3 Alia viventis miracula & felix obitus 116. Cap. 4 Alius sermo in laudem Sancti, ex veteri Ms. quo continetur ejus Canonizatio & pœnæ festum violantium 119. Cap. 5 Captivi sancti intercessione liberati 121. Cap. 6 Ossis unius translatio Bilbilim: Patronatus assumptus, secuta miracula 123. Cap. 7 Alia miracula S. Eneconis, ex lib. 3 Dameti 124

Emerita Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Emeritus M. ex Mrol. Hieron. 287

Epagatus Martyr, ex Mroll. 48

Epagatus Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Erasmus Episc. M. Formiis in Campania Comm. præv. circa Acta, translationem, cultum, reliquias, inter plures Synonymos verosimiliter partiendas 211. Acta suspecta ex septem antiquis codicibus Mss. Gelasio II Papa, & Mombritio Cap. 1 Vita in Libano Acta. Tormenta sub Diocletiano tolerata. Mortuus suscitatus, plurimi conversi 213 Cap. 2 Tormenta sub Maximiano tolerata: varii conversi, & Martyres effecti. Obitus S. Erasmi 215. App. Actorum censura: tormenta alia sancto adscripta: miracula quædam 217

Erasmus Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Estivus, seu Palæstinus M. ex Mrol. Hieron. 211

Evantia M. ex Mrol. Hieron. 209

Evasia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Evasius Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Evasius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Evasius M. ex Mrol. Hieron. 422

Evelpistus M. vide Justinus 16

Eugenius I Papa Romanus Comm. hist. circa cultum, pontificatum, & sepulturam 220

Euphemia, vide Bazalota 639

Eusebia M. vide Maria 621

Eustorgius II Episc. Mediolanen. Sylloge de ejus cultu, actis atque ætate 643

Euticus M. ex Mrol. Hieron. 377

Eutychius Episcopus Comensis, Sylloge Historica De ejus cultu, vita, translatione 451

Expergentus M. ex Mrol. Hieron. 378

Extricata M. ex Mrol. Hieron. 209

Extricata alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Extricatus M. ex Mrol. Hieron. 287

Exuperia M. ex Mrol. Hieron. 287

F

Fappa Martyr ex Mroll. 422

Fausta M. ex Mrol. Hieron. 209

Faustina Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Faustus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felicia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felicianus Martyr ex Mroll. 422

Felicissima M. ex Mrol. Hieron. 209

Felicitas M. ex Mrol. Hieron. 287

Felicitas Martyr, ejus Reliquiæ translatæ Antverpiam ad templum Societatis Iesu 422

Felicitas Martyr ex Mroll. 422

Felicula Mart. ex Mroll. 422

Felinus M. vide Gratinianus 23

Felix Martyr ex Mrol. Hieron. 168

Felix alius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felix tertius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felix quartus M. ex Mrol. Hieron. 209

Felix quintus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felix sextus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Felix M. ex Mrol. Hieron. 287

Felix M. alius ex Mrol. Hieron. 287

Felix M. ex Mrol. Hieron. 423

Felix M. Monachus Frislariæ. 504

Ferdinandus Princeps Lusitaniæ Comm. præv. De Actis, a Secretario & socio scriptis, inchoato cultu & imaginibus. Diebus obitus & translationis 561. Acta a Ioanne Alvari socio & Secret. scripta. Cap. 1 Ferdinandi natales: virtutes erga Deum & proximum 563. Cap. 2 Aliæ sancti Infantis virtutes: disciplina domestica, expeditio in Africam suscepta 565. Cap. 3 Expeditionis Tingitanæ infelix exitus. Reliquiæ christianorum, Septam pro lytro pactæ, dato obside Ferdinando 567. Cap. 4 Exempti periculo Lusitani negant reddendam Septā Mauris, qui pacta nō servarunt: lytrum pro Infante recusat Arzillæ Dominus 569. Cap. 5 Arsilla Fessam S. Infans traducitur cū sociis, & per quinq; primos menses inclementer habetur 572. Cap. 6 Catenis onerati captivi educuntur ad opus faciendum: nuntiatur eis mors sui Regis Eduardi 574. Cap. 7 Augentur captivis labores & ærumnæ usque ad exeuntem Februarium 576. Cap. 8 Liberatio Infantis variis modis frustra tentata & agitata: ærumnæ ejus exinde auctæ 577. Cap. 9 Solatia ab Infante & sociis mutuo data acceptaque 579. Cap. 10 Cædes inter-nuntii Mauri: de lytro tractatus irritus: Infantis in proprio gurgustio ærumnæ & exercitia pia 581. Cap. 11 Extremus S. Infantis morbus: conspecti in visione Sancti: pius obitus, lamenta sociorum 583. Cap. 12 Cadaver Infantis exenteratum suspensumque de muro: sociorum fortuna: Lazaraquii exitus 585 Cap. 13 Miracula post mortem. Translatio corporis in Lusitaniam. 587

Firmina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Flavia M. ex Mrol. Hieron. 209

Flavia M. ex Mrol. Hieron. 287

Flavianus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fledus Martyr ex Mroll. 48

Florentina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Florentinus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Florus M. ex Mrol. Hieron. 287

Fortunata M. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunata alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunata M. ex Mrol. Hieron. 287

Fortunata alia M. ex Mrol. Hieron. 287

Fortunatus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunatus alius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunatus tertius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunatus quartus M. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunatus quintus Mart. ex Mrol. Hieron. 210

Fortunatus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Fortunatus alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Fortunatus Martyr ex Mroll. 423

Fontejus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Fortunus M. ex Mrol. Hieron. 378

Fortunion M. ex Mrol. Hieron. 377

Francisca V. Ord. Servorum B. M. Synopsis vitæ atque cultus 415

Francus Eremita 553. Vita ex Ms. Codice Asserici servato 553

Fructus M. ex Mrol. Hieron. 287

Fuscus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

G

Gagia M. ex Mrol. Hieron. 287

Gagus M. ex Mrol. Hieron. 286

Gagus alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Gagus Martyr ex Mroll. 422

Gajanus M. ex Mroll. 48

Galdunus M. ex Mrol. Hieron. 377

Gallica M. ex Mrol. Hieron. 209

Gallicia M. ex Mrol. Hieron. 287

Gaudentius, Ep. Arbensis in Dalmatia, Sylloge, ex Philippo Ferrario & S. Petro Damiani 134

Gaudolus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Gelasius Martyr, ex Synaxariis 638

Gemellina Martyr ex Mrol. 48

Geminianus, vide Mart. Lugdun. 161

Geminus, vide Mart. Lugdun. 161

Genesius Episc. Claromont. Comm. prævius Sancti cultus & Acta: fabulæ rejectæ 322. Vita, ex Ms. Legendario 323

Genesius, Comes Arvernius. Synopsis de cultu, ætate, actis, e Scriptoribu; Arvernis 504. OFFICIVM ex Breviario Camaleriensi 505

Gerardus Tinctorius, Fundator hospitalis Comensis Comm. præv. De cultu per S. Carolum Borromæum probato, & Actis coram eo productis 766. Acta jussu S. Caroli Borromæi collecta Cap. 1 Fundatio Hospitalis: miracula: mortui sanctitas Olgeatæ cognita 768. Cap. 2 Miracula seculo XIV patrata, & a Bonincontro Morigia dum fierent scripta 770. Cap. 3 seculo 16 exhibitum Bonincontri Ms. Seniorum Modoëtiensium depositiones, per Carolum a Basilica Petri exceptæ 773. Cap. 4 Prosecutio Informationum, de cultus antiqui continuatione sumptarum 775

Germanus Martyr ex Mroll. 48

Gilbertus Abbas, Petronilla conjux, Pontia filia Ord. Præmonstr. Comm. præv. de cultu antiquo & vita recentiori 761. Vita ex Ioanne le Paige. PROLOGUS 762. Cap. 1 Expeditio cum Ludovico VII Rege Francorum in terram sanctam 763. Cap. 2 monasteria duo constructa. In illis sancta ejus & uxoris conversatio, obitus & cultus 763. Cap. 3 Corporis inventio & elevatio: aliqua miracula 765

Gorgius Martyr, vide Marcianus 409

Gorgonia M. ex Mrol. Hieron. 287

Grata, vide Mart. Lugdun. 161

Gratinianus & Felinus Martyres Perusini, Aronam in Insubriam translati. Comm. præv, Acta in Aronensi Monasterio composita & bifariam dividenda 23. Acta Apocrypha, ex veteri Ms. Aronensi. Pars prior, De Sanctorum conversione & Confessione intrepida ante tribunal, sumpta ex Actis SS. Secundiani & Sociorum, in Acta SS. Florentii & Sociorum licentius transformatis 25 Pars posterior, De constantia Sanctorum varie tentata, eorumque morte, fere ex ingenio Auctoris conficta 28

Gregorius Martyr, ex Mroll. 422

Gregorius Martyr, Ep. Lilybætanus. Sylloge Hist. De ejus notitia ex Actis S. Gregorii Lilybætani sumpta 433

Gualterus Abbas. Comm. præv. De cultu 405. Vita ex Mss. 406

Gudwalus, Ep. Britannus, Gandavi in Flandria. Comm. præv. de vitæ & miraculorum Actis, ac Sancti ætate 728. Vita a Monacho Blandiniensi expolita. Prologus 720. Cap. 1 Vita Sancti in patria atque vicino scopulo, ante & post Episcopatum; nonnullaque miracula 730. Cap. 2 Terminus mari positus: Angelorum in Missa ministerium: discessus in aliam ditionem, miraculis roboratus 732. Cap. 3 Monasterium constructum. Hereditas obtenta & filius proprietario datus. Alia miracula 734. Cap. 4 Miracula S. Gudwali, in morruo suscitato; amente, & muto sanatis: item in ove, lupis, & equo patrata 736. Cap, 5 Tempus mortis divinitus indicatum: pius obitus, translationes 739. Embolismus Sermo de translatione S. Gudwali & Bertulfi 742. Cap. 6 Recentiora miracula, Gandavi & in vicinia patrata 743. Cap. 7 Alia ejusdem temporis miracula 746

Guido Ep. Aquensis in Insubria. Comm. præv. De cultu & Auctoribus vitæ 228. Miracula ex vita Mss per Laurentium Calciatum 231

Gundecarus, vide Bonifacius 542

Gurvallus, Ep. Alethensis in Armoricis. Comm. Hist. De ejus cultu, actis, ætate, & instituto 727

H

Hamundus, vide Bonifacius 542

Hathevulfus, vide Bonifacius 542

Helpis, vide Martyres Lugdunenses 161

Henneco, vide Eneco, 108

Heralius, vide Javinus 437

Hierax M. vide Justinus 16

Hilarion Junior, Hegumenus Confessor. Comm. præv. De ejus monasterio & Vita ex Græcorum ritualibus 758

Hilarius Martyr ex Mrol. Hieron. 168

Hilarius & Valerius, Episcopi Carcassonenses. Ex scriptoribus recentioribus 291

Hilarius Mart. ex Mroll. 422

Hilarus Martyr ex Mroll. 48

Hilburgis Vidua Comm. præv. De vita, unde & cur ea detur 361. Vita ex veteri Chartulario Pontisarensis monasterii 362

Hiltebrandus, vide Bonifacius 542

Honorata Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Honorata Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Honorata M. ex Mrol. Hieron. 287

Honoratus Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Humatus Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Hypatius puer M. vide Lucillianus 274

Hyperechius Martyr, vide Marcianus 419

I

Jamnica, vide martytes Lugdun. 48

Januaria Martyr ex Martyrologiis 161

Januaria alia mart. ex Martyrologiis 48

Januaria mart. ex Mrol. Hieron. 209

Januaria mart. ex Mrol. Hieron. 209

Januaria mart. ex Mrol. Hieron. 287

Januaria alia mart. ex Mrol. Hieron. 287

Januaria tertia marr. ex Mrol. Hieron. 287

Januaria quarta mart. ex Mrol. Hieron. 287

Januarissa mart. ex Mrol. Hieron. 287

Januarius martyr ex Martyrologiis 48

Januarius alter mart. ex Martyrologiis 48

Januarius mart. ex Mrol. Hieron. 209

Januarius alter mart. ex Mrol. Hieron. 209

Januarius tertius mart. ex Mrol. Hieron. 209

Januarius mart. ex Mrol. Hieron. 287

Januarius alter mart. ex Mrol. Hieron. 287

Javinus & Herculius, ex vetusto Martyrolog. 437

Illidius & Leogontius Epp. Claromontani Comm. prævius De utriusque cultu, & Vita prioris 423 Vita Auct. Gregorio Turonen. 425. Alia Ex vetusto Breviario Illidiano 427. Append. De Corporis elevatione & translatione 430

Ingenuus Martyr ex Mroll. 422

Ioannes Martyr ex Mroll. 48

Ioannes Erem. Presb. Comm. prævius De cultu & vita ejus 260. Acta ex Legendariis 261

Ioannes Mart. Sylloge ex Slavo-Russicis monumentis 263

Martyres, Sendomiriæ in Polonia per Tartaros cæsi Comm. Hist. De tempore modoque martyrii & cultu 265

Ioannes Mart. Hegumenus, ex Synaxario 402

Ioannes Veron. Ep. Ex Augustino Valerio & aliis recentioribus 641

Jocunda mart. ex Mrol. Hieron. 209

Jovianus M. ex Mrol. Hieron. 209

Jovinianus mart. ex Mrol. Hieron. 210

Jovinus in Pictav. Diœc. Sylloge Hist. De ejus cultu & genere & professione monastica.

Irene martyr, vide Marcianus 419

Isaacus monachus M. Cordubæ Comm. præv. De scriptore martyrii ejusque mentione in Martyrologiis 324. Acta Auct. S. Eulogio martyre 325

Ischyrion mart. ex Eusebio & Hagiol. Habess. 31

Italius M. ex Mrol. Hieron. 378

Italus martyr, ex Mroll. 632

Jucundianus mart. ex Mrol. Hieron. 378

Julia, vide martyres Lugdun. 161

Julia alia, vide martyres Lugdun. 161

Julia mart. ex Mrol. Hieron. 209

Julia alia mart. ex Mrol. Hieron. 209

Julia tertia mart. ex Mrol. Hieron. 209

Julia quarta mart. ex Mrol. Hieron. 209

Julia mart. ex Mrol. Hieron. 377

Juliana Virgo mart. ex Mrol. Hieron. 286

Juliana martyr ex Mroll. 422

Julianus martyr Socius S. Florentii 33

Julius, vide martyres Lugdun. 164

Julius mart. ex Mrol. Hieron. 209

Justa, vide martyres Lugdun. 161

Justa mart. ex Mrol. Hieron. 209

Justa mart. ex Mrol. Hieron. 287

Justina Virgo mart. Socia S. Secundi 51

Justinus martyr, Chariton & Socii Comm. Hist. § 1 An idem hic qui Justinus Philosophus, & cum Sociis capite plexus. § 2 De anno mortis die cultus ac spatio vitæ 18. § 111, Confessio martyrum coram Præfecto Rustico 20

Justinus martyr, ex Ferrario 58

Justus, vide martyres Lugdun. 161

Justa mart. ex Mrol. Hieron. 209

Justus mart. ex Mrol. Hieron. 299

Justus mart. ex Mrol. Hieron. 287

Justus & Clemens, Confessores. Comm. Prævius Acta, ætas, cultus & miracula. 437 Historia Monasterii SS. Justi & Clementis ex veteribus Actis 439. Miracvla circa annum 1140 conscripta, 441. Appendix I addita ab Augustino Florentinio 445. Appendix II, Ex Ms. Relatione Volaterranorum 446. Historia inventi sæpeque translati & recogniti corporis S. Clementis 447

Justus, Episcopus Alexandrinus, quintus post S. Marcum, ex Hagiologio metrico Ms. Habeßino; & historia Patriarchali 620

Juventius Mart. Romæ ex Martyrologiis 43

Juventius Mart. Roma in Gallias translatus. Gratiæ curationum intercessione S. Juventii pie attributarum. ex Mss. Gallicis Casæ-Dei 44 & 45

K. L

Keivinus, vide Coemginus 310

Latina Mart. ex Mrol. Hieron. 210

Laurentinus, vide Pergentinus 271

Lauta Martyr ex Martyrologiis 48

Leogontius Episcopus, vide Illidius 423

Leonides Martyr, vide Marcianus 49

Liberianus, seu Valerianus Martyr 16

Libosus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Lifardus & Urbicius Abbates Magdunenses Comment. Præv. de Cultu, Actis, translatione, ac miraculis 298. Vita ex antiquis Codicibus 300. Translatio Corporis & Dedicatio Ecclesiæ Magdunensis 302. Miracvla. Prologvs 304. Cap. 1 Captivi liberati, invasor iniquus morte mulctatus 304. Cap. 2 Cæcus & mutus sanati: captivus liberatus 306. Cap. 3 a Bernardo Magdunensi Canonico dictatum 308

Luca mart. ex Mrol. Hieron. 287

Lucentia Virgo, Ex relatu Claudii Castellani Canon. Parisien. 412

Lucia Virgo martyr ex Martyrologiis 48

Lucia mart. ex Mrol. Hieron. 287

Lucianus mart. ex Mrol. Hieron. 288

Lucillianus senex; Claudius Hypatius, Paulus, Dionysius, pueri, Paula seu Paulina Virgo, martyres. Comment. Præv. Memoria in plurimis fastis præsertim Græcorum 274. Encomivm Auctore Photio Sceuophylace & Logotheta CP. Cap. 1 Lucilliani vita ante & post conversionem 276. Cap. 2 Ejusdem, orta persecutione, in tormentis Constantia 278. Cap. 3 Inventos in carcere quatuor pueros pluribus animat ad martyrium Sanctus 280

Luciosa mart. ex Mrol. Hieron. 209

Lucius mart. ex Mrol. Hieron. 209

Lucius & Amantius martyres, Cornelii in agro Parmensi. Sylloge. De eorum inventione & cultu 632

Lucius, vide Amandus 629

Lupus martyr ex Mroll. 48

M

Macarius, vide Martyres Lugdunen. 161

Major Martyr ex Mroll. 48

Majorus Martyr ex Mrol. 48

Majosa Martyr ex Mrol. 48

Malchus Martyr ex Mrol. 48

Mammetus Martyr ex Mrol. Hieron. 423

Marcella Martyr ex Mrol. Hieron. 209

Marcellianus Martyr ex Mrol. Hieron. 48

Marcellianus alius Martyr ex Mrol. Hieron. 48

Marcellina Martyr ex Mrol. Hieron. 209

Marcellinus Martyr Soc. S. Florentii 33

Marcellinus Martyr ex Mrol. 48

Marcellinus Presbyter, Petrus Exorcista, Thomatus, Rogatus; & alii quadraginta duo Martyres. Comm. prævius. De eorum cultu, ecclesia, actis 170. Acta Ex pluribus pervetustis codicibus Mss. 171. Acta Metrica, Auctore (ut putatur) Eginharto 174. Hymnus Auct. B. Rabano Ab. Fuldensi, dein Archiep. Moguntino 176. Translatio Reliquiarum in Germaniam. Comm. præv. § 1 Historia translationis: scripta, loca ad quæ translatæ Reliquiæ, a Ludovico pio Imperatore donata Eginhardo 176. § 2 Reliquiæ Selingenstadii asservatæ, quando eo translatæ: in variis Ecclesiis aliæ atque aliæ 178. § 3 Inspectio Reliquiarum Selingenstadii, facta anno MDCVII 180. Historia Translationis Auct. Eginhardo tunc Selingenstadiensi Abbate 181. Prologus 181, 182. Cap. 1 Missi ab Eginhardo Romam ad procurandas Reliquias. Obtentæ sanctorum Marcellini & Petri 182. Cap. 2 Sacræ Reliquiæ per diversa loca delatæ in Michilmstat, & post varias visiones in Mullinheim, postea Selingenstat dictum 184. Cap. 3 Aliquæ Reliquiæ S. Marcellini olim ablatæ, impetrantur; & ad alia loca transferuntur, Miracula facta 187. Cap. 4 Miracula in surdis & mutis, contractis & aliis ægris, Mullenheimi patrata. Cerevisia in vinum mutata; cereus ultro accensus 190. Cap. 5 Alia miracula Mulinheimi facta, surdis & mutis, paralyticis & amentibus sanatis: lumen iter agentibus nocte concessum. Libellus Imperatori oblatus. 193 Cap. 6 Miracula in palatio Imperatoris ad Reliquias horum Sanctorum facta. Cæcitas, contractio, paralysis, febris sublata 197. Cap. 7 Miracula Valencenis in Hannonia patrata, ad Reliquias horum Sanctorum. Cȩci decem illuminati, alii ægri sanati 199. Cap. 8 Miracula Gandavi, in monasterio S. Bavonis, ad Reliquias horum Sanctorum. Cæci octo illuminati: alii ægri adjuti 201. Cap. 9 Ad Reliquias Trajecti depositas sanati cæci, muti, contracti, paralytici. 202 Cap. 10 Duo miracula, intercessione SS. Proti & Hyacinthi atque S. Hermetis, in Ecclesia S. Marcellini & Petri patrata. 204 App. 1 De prætensa earumdem Reliquiarum existentia in Suessionensi S. Medardi ecclesia, ex epistola sub nomine Odilonis ad Ingrannum edita 206. Appendix 2 De Reliquiis S. Marcellini, Roma Pedemontium in Campania, hoc seculo translatis 208

Marcellus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Marcia, vide Cyriaca 622

Marcia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Marciana Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Marcianus Martyr ex Mrol. 48

Marcianus alius M. ex Mrol. 48

Marcianus M. & Socii, Comm. Hist. Cultus apud Latinos ac Græcos; & martyrii modus 419. Acta ex Ms. Vaticano. 420

Marciosa M, ex Mrol. Hieron. 209

Marcus M. ex Mrol. 48

Marcus alius M. ex Mrol. 48

Maria Martyr ex Mrol. 48

Maria Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maria alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maria tertia M. ex Mrol. Hieron. 290

Maria Mart. cum Sociabus Martha, & tribus Virginibus, Eusebia seu Esia & Zenaide matronis, atque Zenaide Thaumaturga. Sylloge conjecturalis secundum notitias in Græcorum fastis repertas 621

Marina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Marius Mart. ex Mrol. Hieron. 210

Marta Mart. vide Maria 621

Martialis Mart. ex Mrol. 48

Martialis Mart. ex Mrol. Hieron. 200

Martialis Episcopus. Ex Vgello & Iacobillo 395

Martialis Mart. ex Mrol. 422

Martinianus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Martinus Mart. ex Mrol. 48

Martinus alius Martyr ex Mrol. 48

Martyres IV, Mater cum tribus filiis, ex Synaxariis 160

Martyres XX Tarsi in Cilicia. Notitia ex Martyrologiis & Actis S. Bonifacii Martyris 633

Martyres XXIII ex Mroll. 48

Martyres XXV ex Mrol. Hieron, 377

Martyres XXXVIII ex Synaxario 168

Martyres XL, vide Bonifacius 542

Martyres XLII, vide Marcellinus 170

Martyres XLVIII ex Mrol. Hieron. 210

Martyres LXXVI ex Mrol. Hieron. 209

Martyres LXXVI, aut CLXXII ex Mroll. 48

Martyres LXXXIII, vel XCIII ex Mrol. Hieron. 288

Martyres LXXXIV, aut CII ex Mrol. Hieron. 287

Martyres CXX ex Mroll. 48

Martyres CXLVII ex Mrol. Hieron. 286

Martyres plurimi, Antiochiæ Paßi, ex Syn. 169

Martyres Lugdunenses XLVIII. Comm. Præv. circa nomina Martyrum, & quædam de ipsis dubia 160. Acta, ex Epistola Lugdunensium & Viennensium, Græce edita ab Eusebio, Latine reddita a Rufino. Cap. 1 Occasio persecutionis, Acta aliqua SS. Vettii, Epagati, Zachariæ, Balbinæ & Sancti 162. Cap. 2 Fœtore carceris necati S. Pothinus, & alii: Blandina torta. Martyrium SS. Maturi & Sancti; Alexandri & Attali 163, Cap. 3 Martyrium SS. Pontici & Blandinæ. Corpora canibus objecta, igne adusta, & submersa. Virtutes martyrum 166. Appendix de Ecclesia S. Blandinæ. 167

Martyres sedecim millia in Ægypto ex Hagiologio Habeßino 32

Mastilla Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Matrona Martyr ex Martyrologiis 48

Materna, vide Martyres Lugdun. 161

Matrona Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Matrona, alia Mart. ex Mroll. 48

Matrona alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Matrona Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Matura Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Maturus. vide Martyres Ludgun. 161

Mavorus Mart. ex Mrol. Hieron, 209

Maurus Martyr ex Mroll. 422

Maxima martyr ex Martyrologiis 48

Maxima, alia mart. ex Mroll. 48

Maxima, tertia mart. ex Mroll. 48

Maxima mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maxima alia mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maxima Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maxima alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Maxima tertia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Medulphus Eremita in Arvernia, Ex Officio Ecclesiastico 76

Mefomus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Meinwercus Episc. Paderborn. Com. prævius. De Vitæ, Auctore ejusque ætate, ac Beati cultu 508. Vita Auct. Abdinghoffensi Anonymo. Cap. 1 Institutio Episcopatus Paderborn. cui decimus præfuit Meinwercus: hujus natales, studia, Clericatus in aula Ottonis III 511. Cap. 2 Episcopatus Paderborn. a Rethario Episc. multimodis restitutus, B. Meinwerco non nihil conferente 513. Cap. 3 Factus Episcopus Meinwercus statum Ecclesiæ in spiritualibus ac temporalibus promovet 516. Cap. 4 Iter Meinwerci in Italiam cum S. Henrico Imp. ac reditus Paderbornam 519. Cap. 5 Beneficia Ecclesiæ Paderbornensi collata Meinwerco procurante & gratitudinem referente 522, Cap. 6 Ejusdē argumenti prosecutio 524. Cap. 7 Alia beneficia sub simili Episcopi gratitudine Ecclesiæ facta 527. Cap. 8 Reliqua beneficia adnitente Episcopo Ecclesiæ facta, absolutum Monasterium Abdinghoffense 529, Cap. 9 Mater & vitricus Episcopi gravium suorum scelerum tandem pœnas dant, divinitus castigati 531. Cap. 10 B. Popponis Trevir. acta quædam; plura Meinwerci, præsertim circa monasteria & servos 534. Cap. 11 Diœcesis utilitas diversimode ab Episcopo procurata 537. Cap. 12 Post reconciliatos inter se SS. Henricum Imp. & Heribertum Archiep. variis fundis donatus Meinwercus 539. Cap. 13 Varia inter SS. Henricum Imp. & Meinwercum familiarius acta 543. Cap. 14 a Conrado Imp. facta Episcopo Beneficia, aliqua coram illo acta 546. Cap. 15 Alia bona acquisita, Monasterium Abdinghoffense Paderbornæ absolutum & dotatum 548. Cap. 16 Fundata & dotata ecclesia Collegiata in suburbiis, pie moritur Meinwercus 550

Melosa Martyr ex Mroll. 48

Metuana Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Metunus Martyr ex Mroll. 48

Metrophanes, Episcopus Constantinopolitanus Comm. Hist. § 1 Cultus apud Græcos & Latinos, qualia de eo habeantur Acta. 384 § 2. Utrum ante, an post Synodum Nicænam obierit Metrophanes 388. § 3. Elucidatur idem argumentum, inquirendo quamdiu & quando Episcopus CP. fuerit Alexander, Metrophanis successor 388. § 4. Statuitur tempus & ætas, quibus obiit Metrophanes 389. § 5. Episcopos fuisse Bysantii ante Metrophanem, non probatur auctoritate Nicephororum, sive Patriarchæ sive Callisti, Pseudo-Dorotheum secutorum 391. § 6. Quotus Bysantii Episcopus fuerit Metrophanes 393

Minimus Martyr ex Martyrologiis 48

Modianus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Momna Mart. ex Mrol. Hieron. 378

Morandus, Monachus Cluniacensis, Comm. Præv. § 1 De Vitis, ac die cultus S. Morandi; & unde hi Commentarii potissimum desumantur 339. § 2 De Monasterio Altkirchensi S. Christophori, dein S. Morandi, & oppido Altkirchensi eorumque Fundatoribus 341. § 3 Canonizatio S. Morandi: Indulgentiȩ concessȩ, eorumque diplomata 343. § 4 Cultus S. Morandi apud Cluniacenses per Officium duplex, apud Domum Austriacum per anathemata, apud vinitores per picturas 344. § 5 Sodalitium sub invocatione S. Morandi erectum, ejusque leges, merita Ordinis Cluniacensis eidem communicata 345. § 6 Posterior monasterii S. Morandi desolatio: aliquot Præpositorum ejus enumeratio 346. § 7 Præsens Residentiæ, Ecclesiæ. tumuli & Reliquiarum S. Morandi status, sub Patribus Societatis Jesn 347. Vita Seculo primo a morte Sancti scripta, a Monacho (ut videtur) ipsius Monasterii Morandini. Prologus 349, Cap. 1 Morandi ortus, pueritia, peregrinatio, monachatus, virtutes 349. Cap. 2 Miracula ante & post mortem. Translatio & Canonizatio 351. Miracvla Circiter medium seculi XV facta, pleraque in mortuis resuscitatis, Annotata a D. Martino Granter, Præposito S. Morandi 353. Recentiora, descripta ab aliquo e Soc. Iesu 355. Recentissima a Patribus Societ. Iesu Collecta 357

Mustilus Martyr ex Mroll. 422

N

Nabor Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Neon Mart. ex Ms. Synaxario Divion. 72

Nepor Mart. ex Mrol. Hieron. 286

Nicander Martyr, vide Marcianus 419

Nicander Martyr ex Mroll. 422

Nicolaus Peregrinus, Trani in Apulia Patronus. Comm. Hist. Circa ejus cultum; ac Vitæ, Miraculorum, Translationumque scriptores. 235 Acta quadri partita ex coævorum Auctorum monumentis. Pars 1, De vita S. Nicolai in Græcia, ex relatu Bartholomæi Sanctum comitati. Cap. 1 Quomodo divinitus instructus puer cœperit ambulare, clamando Kyrie eleison, & quid ea causa passus in patria sit 237. Cap. 2 Sancti vita eremitica, & variæ ejus in illa probationes: detersa calumnia 239. Cap. 3. Transgressus in Italiam Sanctus, non sine miraculis Lupias venit 241. Caput 4. Post varia miracula Tarentum abit Sanctus, indeque Tranum, ubi moritur 242. Pars 2 De Sancti adventu Tranum & obitu, atque hunc secutis miraculis, Auctore Adelferio, teste in pluribus oculato. Prologus 244. Caput 1. Vita sancte acta. Obitus pius 245. Cap. 2 Miracula ante & post sepulturam facta 247. Pars III De S. Nicolai Canonizatione & Translatione. Prologus 248. Cap. 1 Canonizatio S. Nicolai Peregrini. Ecclesia constructa. Miracula patrata 249. Cap. 2 Translatio corporis ad novam Ecclesiam: Miracula facta 250. Hymni 253 Pars IV De secunda Corporis translatione. Prologus 254 Cap. 1 Inventio partium aliquarum anno 1603, & reliqui corporis an. 1611, 255. Cap. 2. Translatio celebratur 5 Octobris: sacrarium instauratur, in quod etiam aliæ Reliquiæ inferuntur an. 1616, 257. App. De Ecclesiis in honorem S. Peregrini constructis 258

Nina Martyr ex Mroll. 48

Nina, Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Nina, Martyr, ex Mrol. Hieron. 209

Nina alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Nina tertia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Ninnita Mart. ex Mrol. Hieron. 377

Ninnoca Virgo Comm. Hist. § 1 De certo cultu ejus, sed Actis perquam male consutis, quoad ætatem, genus, & nativitatem Sanctæ 407. § 2 Transitus Sanctæ in Armoricam 409. § 3 Monasterium constructum & dotatum 410

Nomitia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Nondinarus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Norbertus Archiepisc. Magdeburg. Fundator Ord. Præmonstrat. Comm. præv. § 1 Synopsis Vitæ chronotactica: cultus sancitus a Gregorio XIII, a successoribus auctus 809. §. 2 Vita scripta, curante Hugone primo socio & in Præmonstratensi regimine successore; cum Analectis Historiæ translationum, hoc seculo factarum & Corollariis 811. §. 3 De festo Sancti a semiduplicis ad duplicis ordinem translato 813. §.4 Encomia S. Norberto ejusque Ordini ab ejusdem ævi scriptoribus data 815. §. 5 Auctorum quorumdam seculi sequentis testimonia, Sanctimonialium Ordinis vetus disciplina 817. Vita ex variis Mss. edita a Ioan. Chrysost. vander Sterre, Priore ac postea Ab. S. Michaelis Antverpiæ. Cap. 1 Ortus, secularis vita, conversio ad meliorem 821 Cap. 2 Ordines sacri suscepti: Verbum Dei prædicatum. Injuria patienter tolerata 823. Cap. 3 Quare & quomodo patiantur Sancti mala. Constantia fidei in S. Norberto 824. Cap. 4 Persecutiones toleratæ, peregrinationes assumptæ, potestas concionandi obtenta 826. Cap. 5 Colloquium cum Episcopo Cameracensi: ascitus Hugo socius: conciones habitæ 828. Cap. 6 Discordiæ sublatæ & pax firmata 830. Cap. 7 Favore Callisti Papæ & patrocinio Episcopi Laudunensis, Præmonstratum cœptum habitari. Diabolicæ tentationes superatæ 831. Caput 8 Varii socii acquisiti. Energumena liberata. Reliquiæ acceptæ 834. Cap. 9 Professio secundum Regulam S. Augustini. Exercitia virtutum præscripta 835. Cap. 10 Socii unius hypocrysis detecta: Ecclesia constructa 837. Cap. 11 Tentationes superatæ: Energumeni liberati 838. C. 12 B. Godefridus Cappenbergensis conversus; idem cogitanti Theobaldo Comiti persuasum conjugium 841. Cap. 13 Curati cæca & dæmoniacus. Tanchelini hæresis extirpata Antverpiæ 843. Embolismus. Epistola Trajectensis Ecclesiæ ad Fridericum Episc. Coloniensem, de Tanchelmo seductore 845. Cap. 14 Dæmones sæpius repulsi, lupi cicurati 847. Cap. 15 Archiepiscopatus Magdeburgensis aditus: Cœnobium Ordinis in eo constitutum 849. Cap. 16 Persecutiones toleratæ, primi Abbates ordinati 851. Cap. 17 Privilegia Ecclesiæ suæ ab Innocentio II confirmari impetrat Sanctus. In seditione constantiam tenet: miraculose præservatur a morte 853. Cap. 18 Alia conspiratio discussa: iter Romanum. Morbus, & obitus 855. Cap. 19 Sepultura Corporis. Triplex apparitio. Epilogus 857. Analecta Norbertina. Caput 1 Fratrum Cappenbergensium additamenta ad vitam 859. Cap. 2 Ex libro III Hermanni Monachi de Miraculis S. Mariæ Laudun. § 1 Congressus S. Norberti cum Episcopo, deductio Laudunum. Præmonstrati oblati acceptatio 862. § 2 Lauduni erecta S. Martini Abbatia. Hugo Præmonstrati substitutus Norberto. Hujus multiplex commendatio 865. § 3 Cameracensis Episcopatus a Norberto recusatus, Magdeburgensis recusanti impositus 866. Cap. 3 De Monasteriis a S. Norberto prope Sanctos & Magdeburgi Fundatis 868. Historia Translationis. Cap. 1 Conatus pro obtinendo Corpore, pridem in Belgio cœpti, in Germania promoti, effectu nullo usque ad imperium Ferdinandi II 871. Cap. 2 Cæsaris voluntati, Magdeburgi expositæ, consentit tandem Magistratus, res tamen non peragitur 872. Cap. 3 Expugnata perticacia civium redit tertium Abbas, securosque reddit de Cæsarea clementia 875. Cap. 4 Die 3 Decembris requisitum & tumulo exemptum corpus, devectumque Doxanum prope Pragam 878. Cap. 5 Magdeburgensium attestario super veritate sacri Corporis 880. Cap. 6 S. Norbertus Patronis Bohemiæ adscriptus: Translatio festive per octiduum celebrata 883. Cap. 7 Descriptio sacelli, in quo Reliquiæ collocandæ erant 886. Cap. 8 Vertente anno primum Depositionis festum institutum & magnifica ducta Processio 889. Cap. 9 Ultima statio pompæ, & finis solennitatis toTius 802. Cap. 10 Antverpienses, ad Translationem anni 1627 invitati, duos ex suis Religiosos mittunt 894. Cap. 11 Abeunt Antwerpia Michaelitæ duo, commendatitiis ad Reliquiam aliquam obtinendam instructi 896. Cap. 12 Michaelitæ duo Antwerpia Pragam missi intersunt Translationi; nec sine Reliquiis revertuntur 897. Cap. 13 Quid interim actum Antwerpiæ, & quomodo eo rediverint Delegati 900. Cap. 14 Festum sancti solennius solito actum. Apparatus ad Translationem Reliquiarum allatarum 902. Cap. 15 Processionalis pompa. variis spectaculis interpolata 905. Cap. 16 Reliquus procedentium ordo, & per octavam continuata festivitas 908. Cap. 17 Octavæ diei functiones eucharisticæ. Brandea variis impertita 910. Appendix Beneficia quædam recentiora Sancti ope impetrata 914. Corollarivm I De institutione Archiepiscopatus Magdeburgensis, & primis ejus Præsulibus usque ad S. Norbertum 916. § 1 Fundatio civitatis, in eaque Abbatiȩ S. Mauritii, & hujus postea in Archiepiscopium conversio 916. § 2 Archepiscopatus Magdeburg. institutio ex nostro Ms. & primi Adelberti Ordinatio 918. § 3 Adalberti primi Archiepiscopi sanctus obitus: Electi Othrici exclusio; Giselharii Merseburg. Ep. ad Metropolitæ dignitatem transitus illaudatus 920. § 4 Giselharii Archiep. obitus. Tagmonis Ordinatio, hujusque ex Dithmaro Ms. vita, laus, & mors 922. § 5 Brevis Walthardi Archiepiscopatus, ejusque encomia ex eodem Dithmaro 924. § 6 Aliorum Archiepiscoporum successio usque ad S. Norbertum & ultra, ex nostro Ms. 927. § 7 Titulus Primatis Germaniæ, quomodo & quamdiu post S. Norberti obitum Magdeburgensi accesserit 929. Corollarivm II De ecclesia & abbatia S. Michaelis Antverpiæ, a S. Norberto suscepta & hactenus florentissima 933. § 1 Translatio ecclesiæ ad Præmonstratenses. Ibid. § 2 Confirmata Confraternitas inter Marianos Canonicos & Michaelitas 935. § 3 Veteris parochiæ Antverp. limites, eorumque inter utrosque Canonicos divisio. § 4 De Fratribus seu Tertiariis Michaelitarum, eorumque Sanctimonialibus 937. § 5 Topographia ecclesiæ & cœnobii vetus ac nova, iconibus declarata. § 6 De forma, mutatione alienatione murorum Abbatiæ ad schaldim, deque Romanis antiquitatibus juxta eos effoffis 940. § 7 Hodiernæ Basilicæ & Abbatiæ ornamenta præcipua 943, § 8 Series XVII primorum Abbatum 947. § 9 Successio Abbatum medii ævi, quorum plerique de templo vel domo bene meriti. § 10 Abbates seculi XV, de fabrica plerique etiam meriti bene 950, § 11 Reliqui seculo XVI Abbates, eorumque acta gloriosa 953. § 12 Abbates seculi XVII, quibus longam successorum seriem optat Auctor 957. Corollarivm III de Abbatiis filialibus ecclesiæ S. Michaelis 960. § 1 Initia & progressus Abbatiæ Everbodiensis primogenitæ. Ibid. § 2 Abbatum series ā primo Andrea usque hodiernum 962. § 3 De Abbatia Tongerloaña secundo-genita, ejusque Prælatis usque ad institutionem Episcopatus Silvæducis 964. § 4 Unio cum Episcopatu facta ac rursum dissoluta. Successio reliquorum. § 5 De tertio genita Middelburgensi: ac primum de ejus initiis seculo XII & XIII. 968. § 6 Abbates seculi XIV & dimidii sequentis, sub iisque acta 971. § 7 Reliqui seculo XV Abbates: horum ultimo subjectum Hagense Virginum in Hollandia Monasterium 973. § 8 Ceteri Abbates usque ad constitutum Episcopatum 977. § 9 Primus Episcopus & Abbas Middelburg. & reliqua monasterii a Fœderatis, una cum civitate occupati, fortuna 978

Novella Martyr ex Martyrologiis 48

Novella, alia Martyr ex Martyrologiis 48

Novella III Martyr ex Martyrologiis 48

Nuptialis Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Nuridinus Martyr ex Mrol. Hieron. 209

O

Obercus M. ex Mrol. Hieron. 287

Octavius Martyr ex Mrol. Hieron. 42

October, vide Martyres Lugdun. 161

Oliva Virgo 338. Vita ex Ms. Cajetani 339

Optata Martyr. ex Mroll. 48

Optatus Episcopus: libri scripti: cultus, ætas. 396

Orasus Martyr, ex Mrol. Hieron. 288

Oratus Martyr ex Mrol. Hieron. 210

Orphytus Martyr, ex Ferrario 58 a

Ovidius, vide Auditus. 289

P

Pacificus Ceredanensis Ord. Minorum: Vitæ & cultus notitia, ex variis 414 & die 6, pag. 802

ωn Martyr, vide Justinus 16

Pafilus Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Pamphilus Presbyt. Mart. Comm. præv. De variis diebus cultus & Actis ab Eusebio Cæsareensi editis 62 Acta paßionis ex libris Eusebii de vita Pamphili Pars prior, Omnium duodecim atque imprimis Pamphili laudes complectens 64 Idem, ex Eusebii Historia Martyrum, cap. XI 67. Pars altera Sanctorum singulorum certamina & Martyrii exitus 67, & seq. Appendix. De Miserabili exitu eorum qui Pamphilum persecuti sunt 71

Pambo Martyr, vide Marcianus 419

Papozinicus M. ex Mrol. Hieron. 286

Paula Mart. ex Mrol Hieron. 286

Paula alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Paula tertia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Paula Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Paula Virgo Martyr, vide Lucillianus 274

Paulina Martyr, ex Martyrologiis 48

Paulina Virgo M. vide Artemius ex Martyrologiis 48

Paulus Martyr, ex Eusebio 62

Paulus Presb. Socius S. Reveriani 40

Paulus alius Martyr, ex Martyrologiis 48

Paulus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Paulus, puer Martyr, vide Lucillianus 274

Percus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Peregrina Martyr, vide Amantius 628

Peregrinus Eremita Comm. Hist. Miracula, & cultus antiqui indicia obscurata 370

Pergentinus & Laurentinus & CCCC Martyres Comm. Præv. de eorum cultu & Actis 271. Acta vetusta ex Mss. 272

Perseverantius Mart. ex Kalendario Carthaginensi 288

Petrocus Abbas Comm. Præv. Variæ Corporis translationes & cultus 399. Vita suspecta, Auctore Ioanne Tinemouthensi 400

Petronilla, vide Gilbertus Abbas 761

Petrus Exorcista, vide Marcellinus 170

Petrus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Petrus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Petrus dictus de Bono, Monachus. Ex Cluniacensi Chronico 414

Petruvius Mart. ex Martyrologiis 48

Philippus, unus ex septem primis Diaconis, Trallensium in Asia Episcopus. Comm. Hist. De ejus gestis, & Eunucho per eum baptizato; Episcopatu, & cultu 618

Philippus Martyr ex Mroll. 632

Philomenus, vide Martyres Lugdun. 161

Philippus Mart. ex Mrol. Hieron. 378 f

Phota, ex Synaxario Divionensi 726

Photinus, vide Martyres Lugdunenses 161

Photinus Confessor, in Namurcensi Belgii diœcesi, ex traditione & usu loci, ubi colitur 85

Pictus Martyr Romæ: Cultus: & Hispanica de loco martyrii figmenta 378

Pilingottus, Tertiariarius Ord. S. Francisci, Urbini in Italia. Comm. Præv. circa vitam & cultum Beati. 148. Vita, auctore coævo Urbinate, ex Ms. civitatis. Prologus Cap. 1 149 Spreta mercatura totum se Deo tradit Pilingottus, solitudini, orationi, eleemosynis intentus. 149. Cap. 2 Aliæ Pilingotti virtutes, & gratiæ, divinitus ei concessæ 151. Cap. 3. Peregrinatio Romana, obitus, sepultura, translatio propter miracula 152

Piscina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Placidus Ordinis Apostolinorum Comm. Hist. cultus, vita, miracula, Ordinis origo & progressus. 556

Pompanus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Pompeia, vide Martyres Lugdun. 161

Pompeia altera, vide Martyres Lugdun. 161

Pontia, vide Gilbertus Abbas 767

Ponticus, vide Martyres Lugdun. 161

Porfirus Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Posinna Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Posinna alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Possemus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Potamia, vide Martyres Lugdun. 161

Pothiuus, vide Martyres Lugdun. 161

Potinus Martyr ex Martyrologiis 48

Prima Martyr ex Mroll. 48

Prima Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Prima Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Prima Martyr ex Mroll. 422

Primosa alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Primus Martyr ex Martyrologiis 48

Primus, vide Martyres Lugdun. 161

Prisca Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Priscus Martyr ex Mroll. 48

Priscus Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Privatus Martyr ex Mrol. Hieron. 422

Procula Martyr ex Mroll. 48

Procula M. ex Mrol. Hieron. 287

Proculus Martyr ex Mroll. 48

Proculus Miles Martyr Bononiæ in Italia. Comm. Hist. Ejus a S. Proculo Interamnensi distinctio. Martyrii tempus. Acta apocrypha 50

Proculus Episcopus Martyr, Bononiæ in Italia. Comm. Hist. De cultu, & duplici translatione corporis, ac martyrii tempore, ejusque diversitate a Proculo Interamnensi 79

Ptolomæus M. ex Eusebio & Hagiol. Abess. 31

Publasus Martyr ex Mroll. 48

Publius Martyr ex Mroll. 48

Publius Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Publius alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Pyrrhus Ep. ex Ms. Synaxario Divion. 72

Q

Quartia, vide Martyres Lugdun. 161

Quietia Martyr ex Mroll. 48

Quintus Martyr ex Mroll. 48

Quintus alius Martyr ex Mroll. 48

Quintus M. ex Mrol. Hieron. 287

Quintus alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Quirinus Martyr ex Mrol. Hieron. 286

Quirinus M. ex Mrol. Hieron. 377

Quirinus Martyr. Sylloge de ejus cultu & conditione 379

Quirinus M. Episcopus. Comm. præv. Antiquissima Acta, Corpus Romam translatum, indeque a variis possideri assertum 380. Acta vetustissima 381. Hymnus Prudentii 383

R

Reverianus Episc. cum XI sociis MM. Augustoduni in Gallia Comm. Hist. Cultus in breviariis & Fastis, tempusque martyrii 40

Reducta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Rodana, vide Martyres Lugdunenses 161

Rodilia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Rogata Martyr ex Mroll. 48

Rogata Martyr ex Mrol. Hieron. 168

Rogata Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Rogata Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Rogata Martyr ex Mroll. 422

Rogatiana Martyr ex Mroll. 48

Rogatianus Martyr ex Mroll. 48

Rogatianus M. ex Mrol. Hieron. 287

Rogatianus alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Rogatus Martyr ex Mrol. Hieron. 209

Rogatus Martyr ex Mroll. 48

Rogatus alius Martyr ex Mroll. 48

Rogatus Martyr vide Marcellinus 170

Rogatus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Romana Martyr ex Mroll. 48

Romanus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Ronanus Episcopus, Eremita in Britannia Armorica Comm. praæv. Circa ejus ætatem, vitam & Reliquias 83. Vita ex Brev. Corisopit. 83

Rota Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Rufina Martyr ex Martyrologiis 48

Rufina Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Rusticus M. ex Mrol. Hieron. 377

Rustulus Martyr ex Mrol. Hieron. 378

Rutianus Martyr ex Mroll. 422

Rutilia Martyr ex Mroll. 48

Rutilus Mattyr ex Mroll. 48

Rutilus seu Rustulus & socii duo Martyres ex Martyrologiis 379

S

Sabina Mart. ex Mrol. Hieron. 210

Sacrinus Martyr ex Mroll. 422

Sailis Martyr ex Martyrologiis 48

Salpurnia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Samina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Sammata Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Sanctius Cordubæ in Hispania M. Ex memoriali Eulogii 506

Sanctus, vide Martyres Lugdun. 161

Sarmatia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina Martyr ex Mroll. 48

Saturnina alia Martyr ex Mroll. 48

Saturnina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina tertia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina quarta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina quinta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina sexta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturnina Martyr ex Mrol. Hieron. 377

Saturnina Virgo Martyr. Cultus & titulus martyrii 402

Saturninus Martyr ex Mroll. 48

Saturninus alius Mart. ex Mroll. 48

Saturninus tertius Mart. ex Mroll. 48

Saturninus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturninus alius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturninus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Saturninus Mart. ex Mrol. Hieron. 378

Saturninus Martyr ex Mroll. 422

Saturninus Martyr ex Mrol. Hieron. 423

Saturnus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Saturus Martyr ex Mrol. Hieron. 209

Saturus alius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Saturus Martyr ex Mrol. Hieron. 423

Scirbaldus, vide Bonifacius

Secunda Martyr ex Mroll. 48

Secunda Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Secunda alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Secundianus Martyr ex Mroll. 422

Secundus Martyr Ameriæ in Umbria: item Agapitus & Justina V. M. Pergulæ in Italia Comm. præv. Tres urbes hunc Sanctum sibi asserentes, ejusdemque etiam alibi cultus & Acta varia 51. Acta ex Mss. Eugubino & Bodecensi 52. App. de Corporibus SS. Secundi, Agapiti & Justinæ Martyrum ac Protectorum Pergulanorum 54

Secundus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Secundus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Secundus Martyr ex Mroll. 422

Seleucus Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Selleniades Martyr, vide Marcianus

Senecio Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Sepacca Martyr, ex Mrol. Hieron. 168

Sepacus Martyr ex Mroll. 48

Septiminus Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Servulus Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Servulus M. ex Mrol. Hieron. 423

Severa Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Severus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Sextus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Sildinus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Sillesia Martyr ex Martyrologiis 48

Sillica Martyr ex Mroll. 48

Silvana Martyr ex Mroll. 48

Silvana Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Silvanus Martyr ex Martyrologiis 48

Silvanus alius Martyr ex Martyrologiis 48

Siivanus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Silvanus alius M. ex Mrol. Hieron. 287

Silvanus tertius Mart. ex Mrol. Hieron. 288

Silvanus Mart. ex Mrol. Hieron. 423

Silvinus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Silvius, vide Martyres Lugdunenses 161

Silvius Martyr ex Mrol. Hieron. 377

Sinereus Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Sophia, cum filiabus Dibamona & Bistamona; item S. Warsenopha & matre ejus, Ex Hagiol. Metr. Anonymi Habeßini 379

Sophia Senatrix ex Synaxario 404

Statuanenus Martyr ex Mrol. Hieron. 288

Stephanus Episc. Mart. Noralæ apud Helsingos in Suecia. Comm. hist. §. 1 De vita, martyrio & cultu ex Ioanne Magno 231. §. 2 De tempore missi in Sueciam gemini Adalwardi, ex Adamo Bremensi 232. §. 3 De tempore missi post Adalwardum in Sueciam Stephani, hujusque statua Corbeiæ inter Sanctos, & die natali 233

Surdida Martyr ex Martyrologiis 48

Symeon Reclusus in porta Trevirensi Comment. præv. Sancti ecclesia & cultus. Vita a plurium teste oculato scripta, annique adventus, obitus, & Canonizatio 87. Vita Auctore Eberwino, Abb. S. Martini Treviris. Prologus 89. Caput 1 Pia educatio, peregrinatio, vita eremitica, & monastica variis locis 89. Cap. 2 Iter in Gallias destinatum, variis periculis expositum 90. Cap. 3 Notitia cum S. Poppone Archiepiscopo Trevirensi: Reclusio, obitus, sepultura 92. Cap. 4 Miracula varia meritis S. Symeonis patrata post mortem & in vita 93. Embolismus De Canonizatione S. Symeonis ejusque ecclesia 95. Cap. 5 Quædam paulo posteriora miracula 100. Historia elevationis Sancti Symeonis & venerabilis Popponis. Auctoribus iisdemque testibus oculatis, Frederico Præposito Ecclesiæ S. Paulini, & Ioanne Schekmanno monacho S. Maximini. § 1 Elevatio S. Symeonis ex ipsius ecclesiæ veteri manuscripto 101. § 2 Elevatio venerabilis Popponis ex Ms. 104

Systus Confessor Coniectura: ex veteri Calendario 422

T

Tecla V. M. Antiochiæ ex Mroll. 42

Tertius Martyr ex Mroll. 48

Tertius Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Tertula Martyr ex Mroll. 48

Tertula Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Tertula alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Tertula Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Tertulus Martyr ex Martyrologiis 48

Tertulus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Thamatus Mart. ex Mrol. Hieron. 211

Theemeda & filii ejus Martyres, ex Fastis Copticis & Habeßinis 169

Theobaldus, Albæ-Pompejæ in Insubria. Comm. præv. De anno mortis, die cultus, vita & miraculis 135. Vita Cap. 1 Ortus, educatio, & reliqua tempore vitæ gesta 137. Cap. 2 Morbus, obitus, sepultura, miracula 139. Cap. 3 Alia miracula, intra annos fere ducentos ab obitu Sancti patrata 141. Cap. 4 Inventio Corporis, & mortui post eam suscitati 142. Cap. 5 Alia miracula inventionem secuta 144. Cap. 6 Gratiæ recentioris memoriæ ad invocationem B. Theobaldi obtentæ 147

Theophilus M. ex Eusebio & Hagiol. Habess. 31

Thespesius M. in Cappadocia ex Menæis & Synaxariis Græcorum 22

Thomatus Martyr, vide Marcellinus

Thyminus Martyr, ex Mrol. Hieron. 423

Titonia Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Titus, vide Martyres Lugdunenses 161

Toga Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Trophina, vide Martyres Lugdunenses 161

Tulla Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Turninus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

V

Valens, Diac. Mart. ex Eusebio 62

Valentina M. ex Mrol. Hieron. 209

Valentinus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Valeria Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Valeria alia Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Valeria, vide Cyriaca 622

Valerianus seu Liberianus Martyr 16

Valerius, vide Hilarius 291

Veneria Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Veneria alia Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Venusta Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Veranus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Vericus Martyr ex Martyrologiis 48

Vetius Epagatus, vide Martyres Lugdun. 161

Victor Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Victor alius Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Victoria Martyr ex Martyrologiis 48

Victoria Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Victoria alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Victoria Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Victorina Martyr ex Martyrologiis 48

Victorinus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Victorina Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Victuria Martyr ex Martyrologiis 48

Victuria Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Victuria alia Martyr ex Mrol. Hieron. 209

Victuria Mart. ex Mrol. Hieron. 287

Victurianus Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Victurina Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Victurus Martyr ex Mroll. 422

Vincentius Martyr ex Mroll. 48

Vincentius Martyr ex Mrol Hieron. 168

Vincentius Episcopus, Benignus Diaconus, & socii Martyres. Comm. præv. de eorum Actis, Reliquiis, ætate, patria & ecclesia 623. Acta ex Ms.

Vincentius Ep. Theatinus ex Kalendario istius Ecclesiæ. Translatio corporis Magdeburgum, inde Wratislaviam 639

Virianus Martyr ex Ferrario 58

Vivianus Martyr, ex Mrol. Hieron. 287

Vitalica Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Vitalis, vide Martyres Lugdunenses 161

Ulpius, vide Martyres Lugdun. 161

Urbana Martyr ex Mroll. 48

Urbana alia Martyr ex Martyrologiis 48

Urbana tertia Martyr ex Martyrologiis 48

Urbana Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Urbana alia Mart. ex Mrol. Hieron. 209

Urbanus Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Urbicius, vide Lifardus 298

Urbicus Martyr ex Martyrologiis 422

Ururia Martyr ex Martyrologiis 48

W

Waccarus, vide Bonifacius 542

Walterus, vide Bonifacius 542

Warsenopha, vide Sophia 379

Wintrungus, vide Bonifacius 542

Wistanus e Regia Merciorum prosapia. Comm. præv. Circa ejus natales, cædem, miracula, cultum 85. Vita ex legenda Ioannis Capgravii 86

Y. Z

Ynicus, Ynigo, vide Eneco 108

Zacharias, vide Martyres Lugdun. 161

Zenais M. vide Maria M. 621

Zenais M. Taumaturga vide Maria M. 621

Zenon M. ex Eusebio & Hagiol. Habess. 31

Zetula Martyr ex Mrol. Hieron. 287

Zoelus Martyr ex Mrol. Hieron. 423

Zozimus Martyr Antiochiæ ex Mroll. 42

Zosimus, vide Martyres Lugdunenses 161

Zoticus, vide Martyres Lugdunenses 161

Zoticus Martyr ex Mrol. Hieron. 377

Zoticus Martyr, ex Martyrologiis 632

APPENDIX.

Huic Indici usque ad litteram I impresso inventa sunt, secundum ordinem Alphabeti, deesse nomina sequentium Sanctorum, suis locis aptanda.

A

Agapa Martyr ex Martyrologiis 48

Agapitus Mart. Soc. S. Secundi 51

Ammon M. ex Eusebio & Hagiol. Habess. 31

Appia Martyr ex Martyrologiis 48

Aucias Rex Martyr ex Mroll. 48

B

Bajanus Martyr ex Mroll. 48

Benedictus Martyr ex Ferrario 58

Bublasa Martyr ex Mroll. 48

Bullodus Martyr ex Mroll. 48

C

Cæcilia Martyr ex Martyrologiis 48

Caprasius, Abbas monasterii Lerinensis. Comm. præv. Veterum de eo testimonia: aliæque memoriæ 77. Vita ex Ms. Lerinensi a Vincentio Barrali edita 78

Carra Martyr ex Martyrologiis 48

Cassus Martyr ex Martyrologiis 48

Castula Martyr ex Mroll. 48

Castula alia Martyr ex Mroll. 48

Castus Martyr ex Mroll. 48

Claudius Ep. Viennensis in Gallia. Sylloge hist. Circa ejus cultum sanctosque Virianum & Juventium, Viennæ perperam cum ipso attributos 72

Coteusa Martyr ex Martyrologiis 48

Crescentianus vel Crescentinus Martyr. Comm. præv. De Actis, translationibus & cultu 58. Acta ex Mss. Urbinatis Ecclesiæ 60

Crispinus Martyr in Africa ex Mroll. 43

Cyriacus Martyr socius S. Florentii 33

Cyriacus M. Romæ ex Mroll. 43

D

Donata Martyr ex Mroll. 48

Donatianus Martyr ex Mroll. 48

Donatus Martyr ex Mroll. 48

Donatus alius Martyr ex Mroll. 48

Donatus tertius Martyr ex Mroll. 48

E

Eutropius Martyr ex Ferrario 58

Exuperantius M. Romæ ex Mroll. 43

Exuperantius Martyr ex Ferrario 58

F

Fædosa Martyr ex Mroll. 48

Faustinus Mart. Soc. S. Florentii 33

Felicia Martyr ex Mroll. 48

Felix Martyr ex Mroll. 48

Firmius Martyr ex Menæis 72

Flavius Martyr ex Mroll. 48

Florentius Martyr Perusii cum sociis. Comment. hist. Cultus, Reliquiæ, Ecclesiæ. Acta SS. Secundiani & sociorum illis aptata 35. Appendix de Reliquiis S. Florentii, Perusio Duacum translatis ad Ecclesiam Societatis Jesu 38

Fortunata Martyr ex Mroll. 48

Fortunatus Martyr ex Mroll. 48

Fortunatus II Martyr ex Mroll. 48

Fortunatus III Martyr ex Mroll. 48

Fortunatus Martyr ex Ferrario 58

Fortunatus, Presb. Diœc. Spoletinæ in Umbria Comm. præv. de illius cultu, & vitæ auctore 74. Vita Auctore Audelao Presbytero, ex quatuor Codicibus Mss. 75

Frustina Martyr ex Martyrologiis 48

G

Gagus Martyr ex Mroll. 48

Gemellina Martyr ex Mroll. 48

Gemina Martyr ex Mroll. 48

Germanus Martyr ex Mroll. 48

Getulla Martyr ex Mroll. 48

Gosia Martyr ex Mroll. 48

Gratinianus & Felinus Pars posterior de Constantia Sanctorum varie tentata eorumque morte fere ex ingenio Auctoris conficta. 23

Griccivianus Martyr ex Ferrario 58

H

Heraclia Martyr Romæ ex Mroll. 43

Honoratus Martyr ex Mroll. 48

Hortensius Martyr ex Mroll. 48

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO I.

Sanctus Philippus ex primis VII Diaconis 618

S. Clateus Ep. M. Brixiæ 376

S. Linus aliquis dicitur rexisse Ecclesiam Vesontinen. 681 d. Atque exhinc vide Episcopos Vesontionenses Chronologice digestos.

68 Obiit S. Marcus Euangelista 620 f

SECULO II.

Anno 104 S. Clarus dicitur ordinatus a S. Anacleto Episcopus Lectorensis in Gallia 8 c

120 Africa conversa 13 f

127 S. Justus Episcopus Alexandrinus, 5 post S. Marcum 620 f c

134 Obit ille 621 a

162 Sub Aurelio, Antonini filio, persecutio quinta agitata, & Martyria Galliis visa 14 a b

177 Persecutio magna: in qua passi Martyres Lugdunenses 161

Passi SS. Pergentinus & Laurentinus Aretii 271

SECULO III.

S. Cæcilius Presbyter Carthagine in Africa floret 270

Passi SS. Florentinus & Socii Perusii 33

Anno 217 Antoninus Caracalla Imperator vivere desiit 394 d

249 Passi sunt SS. Ammon & Ischyrion cum sociis Alexandriæ 31 e

250 Septima in Christianos excitata persecutio 169 b

252 Sedecim millia Martyrum in Ægypto 32 d

253 Creatus est Imperator Valerianus deinde persecutor 390 f

260 Martyrium subierunt SS. Rufina & Secunda Virgines Romanæ 173 d

270 Cœpit imperare Aurelianus, movens in Christianos persecutionem nonam 274 a

273 Augustoduni passus est S. Symphorianus 40 c Byzantii SS. Lucillianus & Socii martyrium subierunt 275 d. Interamnæ etiam S. Valentinus 82 d

274 Aurelianus Imp. devicto Tetrico tyranno Christianos persequitur 40 a

275 Desinit ille imperare 274 a

282 Moritur Probus Imp. 301 a

284 Tanta inchoata est persecutio Alexandriæ, ut inde novam Epocham auspicati sint Ægyptii, Martyrum dictam 33 a

290 Martyres XX Tarsi in Cilicia 633 a b

291 Galerius Maximianus Cæsar persequitur Christianos 383 c, sub eo S. Quirinus Episcopus Martyr in Pannonia 381 d

SECULO IV.

Sub initium passi S. Proclus Miles Bononiæ 50, a S. Firmus in Græcia 72 b c. S. Crescentinus, vel Crescentianus Tiferni 58 a, S. Secundus Ameriæ in Umbria 51

Sub idem tempus floruerunt SS. Leogontius & Illidius Epp. Claromontani 424. S. Jovinus Pictavis 73 c. S. Fortunatus Presb. Spoleti. 74 b e S. Claudius Ep. Vienn. in Gallia 72 c

Anno 302 Indicta persecutio Diocletiani & Maximiniani 397 d

303 Passus S. Vincentius Episc. Mevaniensis in Umbria 623 a

305 Galerius Maximianus fit Imp. 383 c

308 S. Pamphilus Presbyter cum sociis patitur Cæsareæ in Palæstina 62 a

314 Concilio Arelatensi I interfuit Agricius Ep. Trevirensis 103 e

323 Passus S. Blasius Episcopus Sebastæ in Armenia 520 c

324 Concilio Romano interest S. Martialis Episc. Spoletanus 395 f

326 Inventa Crux Domini 689 e

328 Dorotheus Thebanus speluncam suam cœpit incolere 591 f

340 S. Alexandro Constantinopolitano Ep. succedit S. Paulus 388 d

350 Creditur obiisse S. Martialis Spoletinus 395 f

362 Dorotheus Episcopus Tyri, sub Juliano Martyri 434 b c 592 a

370 circiter obit S. Optatus Milevitanus Episcopus in Africa Scriptor 397 e

376 Obit Geinsericus Rex Wandalorum in Africa 438 d

385 Obit S. Illidius Episcopus Claromont. 423 c

387 Obit Constantinus Magnus Imp. 423 c

393 Salustius Hierosolymorum Ep. obit 592 c

395 Gothi depopulantur Europam: transfertur corpus S. Quirini Martyris 380 f

395 Theodosius senior Imp. obit: sub hoc vixit S. Alonius Ab. Ægyptius 398 f

397 Obit S. Martinus Ep. Turonensis 295 f

SECULO V.

Anno 406 Diogenianus Episc. Albiensis 10 f

408 Imperare cœpit Theodosius Junior 683 a

423 Vivere desiit Honorius Imp. 683 a

430 Moritur S. Caprasius Ab. Lerinensis 77 c

433 S. Maximus fit Ab. Lerinensis 683 f

439 Capta a Wandalis Carthago 438 c

449 Moritur S. Hilarius Ep. Arelatensis 77 f

450 Obit Theodosius Junior Imp. 398 f

451 Concilio Chalced. subscripsit Macarius Episcopus Ænonensis 404 a

455 Geinsericus Rex Wandalorum Siciliam & Italiam depopulari cœpit 438 c

480 Regnare cœpit Chlodoveus I Rex Franciæ 295 f

484 Natus S. Claudius Episc. Vesontion. 644 f

584 S. Eugenius Chartaginensis Episcopus relegatur 15 e

493 Theodoricus Arianus factus R. Italiæ 643 d

496 Anemius Carthaginensis Episc. subscripsit cuidam Synodicæ 15 e f, & obtigit Chlodoveo Regi Francorum victoria de Alamannis, qua conversus est 295 f

499 Celebrata Romæ Concilia, quibus subscripsit Innocentius Ep. Mevaniensis 623 b

500 Celebrato Romæ Concilio subscribitur S. Quintus Episc. Theatinus. 639 c

SECULO VI.

Floruerunt S. Chrothildis Regina 297 c. Ronanus Episc. & Eremita in Britannia Armorica 83 c, & SS. Lifardus atque Urbicius Abbates Magdunenses in Gallia 298 a

509 Obiit Clodoveus Rex Franciæ 293 d

515 Fundatum monasterium Agaunense a S. Sigismundo Rege Burgundionum 673 e

516 S. Claudius electus Ep. Vesontion. 644 f

517 Concilio Epaon. sub S. Avito Ep. Viennensi subscripsit S. Claudius 644 f

520 S. Octavianus, Justus & Clemens creduntur Volaterras advenisse 447 b

523 S. Claudius fit Monachus in Monasterio Jurensi S. Eugendi 645 a

526 Obiit Theodoricus Arianus Rex Italiæ 643 e S. Claudius factus Abbas Jurensis 645 a

527 Imperare cœpit Justinianus 438 c

535 Injuriosus Ep. Turonensis interfuit Concilio 2 Aurelianensi 297 c

541 Totilas regnum Gotthorum accipit 438 c. Injuriosus Ep. Turonensis; cum Marco Episcopo Aurelian. in Concilio 4 Aurelianensi 297 c 299 e

542 S. Proculus Episc. Martyr Bononiæ sub Totila 79 c f

544 S. Florianus Hispalensis Episcopus Martyr, sub eodem 643 c

570 Irruptio Longobardorum in Italiam 750 c

571 Obit S. Gallus Claromont. Ep. 432 d

576 Obit S. Germanus Ep. Parisiensis 722 d

579 Per Longobardos devastata Volaterra, deinde ab Hungaris incendio consumpta 448 f

581 Moritur S. Domnolus Ep. Cenonmanen. 710 b Mortuus S. Claudius Ep. Vesontion. & Abbas Jurensis 645 a

584 Chilpericus Rex Francorum obit 722 d

586 Baudegisilo Episcopo Cenomanensi, succedit S. Bertichramnus 710 c

588 Constantinus Cornubiæ Regulus ad meliora conversus 408 c

579 Concilio Toletano interfuit Sergius Ep. Carcassonensis 291 c

591 S. Adelbertus factus Episcopus Comensis 309 f Fundatum Monasterium Luxoviense 687 a

593 S. Guntramnus Rex Burg. moritur 710 f

595 Obit S. Gregorius Turonensis 426 f

596 Regnare incipit Theodoricus Rex Francorum 689 a

597 S. Augustinus venit in Angliam 494 d

600 Clotharius Rex Franciæ totum pene regnum amittit. 716 b

SECULO VII.

Vixit S. Gudwalus 729 a. Item S. Algisus 228 f

613 Clotharius Rex Franciæ regnum suum recuperavit 716 e

615 Obit S. Adelbertus Ep. Comensis 309 f

616 S. Bertichramnus Cenomanensis testamentum condit 710 f

618 Dicitur obiisse S. Coemginus Ab. Hibern. 310 c

619 Bertetrudis Reg. Franciæ moritur 716 e

623 Obit S. Gurvallus Episcopus Aletensis 727 e Item S. Bertichramnus Ep. Cenoman. 711 c

628 S. Anastasius in Assyria Passus 80 c

636 Rotharius Christianus regnum Longobardorum adipiscitur 750 c

638 Sigebertus R. in Anglia obit, Clodovæus II apud Francos regnare incipit 225 c

657 Fundatum Corbeiense in Gallia monasterium 225 c

657 Obit S. Bavo confessor Gandavi 494 b

662 Mortuus Genesius Ep. Claromont. 323 c

688 Mortuus S. Eata Ep. Lindisfarn. 618 d

691 Commissum prælium Textriciense, quo a Pippino Heristello superatus est Theodoricus Rex Franciæ 692 a

693 Berchtwaldus factus Ep. Cantuar. 465

SECULO VIII.

Macedonia cum quibusdam provinciis adjacentibus, a Romano Patriarchatu ad CP. abstracta 42 e A Carolo Magno translatæ Burdegalam Reliquiæ S. Clari Ep. & Sociorum 9 a

705 Berwaldus creatur Ab. Glaston. in Angl. 465 e

708 Constructum monast. Evesham. in Angl. 87 d

712 Cœpit regnare Luitprandus R. Longob. 465 f

716 Bellum gestum inter Ratbodum Regem Frisonum & Carolum Mattellum 454 c

719 S. Bonifacius a Gregorio II Missus in Germaniam Apostolus 465 f. interim Ratbodus Rex Frisiæ paganismo immoritur 454 c 465 f

720 Mauri occupant Hispaniam 506 f

723 Ordinatur Ep. S. Bonifacius 469 e 487 e

731 Moritur Brechtwaldus Ep. Cantuar. 465 d

735 Mortuus Eudo Dux Aquitaniæ 688 c, & Venerabilis Beda vitam finit 456 c

736 Burgundia a Saracenis vastatur 688 c

737 Deleti intra Gallias Saraceni 688 c

738 Ultima vice Romam it S. Bonifacius 470 b

739 Odilo Dux Bav. succedit Hugiberto 470 b

741 Obit Carolus Martellus, succedunt Carolomannus & Pippinus filii 454 e 459 c 470 c

743 Luitprandus Rex Longobardorum Evasio II Ep. Astensi diœcesim auget 139 a: obit ipse 465 a

744 Mortuus S. Willibrordus 454 f. Fuldense monasterium fundatum a S. Bonifacio 489 f

747 Mortuus Wigbertus Ab. Fritislarien. 487 e Carolomannus in Cassino fit monachus 454 f

750 Coronatur Pippinus Rex a S. Bonifacio jussu Zachariæ Papæ Rex Franc. 488 a b c d e

751 Moritur Burchardus Ep. Herbipolen. 487 e

752 Consecratur S. Rutgangus Ep. Meten. 475 f

754 Pippinus a Stephano Papa iterum coronatur cum filiis Carolo & Carlomanno 459 c

Martyr in Frisia obiit S. Bonifacius cum sociis. Vitæ ejus Chrotaxim habes 454, & seq.

755 Celebrata translatio S. Germani Paris. 722 d

771 Obit Carlomannus Junior, frater Caroli Magni 459 d

775 Natus CP. S. Hilarion Junior 760 e

779 Moritur S. Sturmius Ab. Fuldensis 490 c

783 Widikindum & Saxones Carolus Magnus prælio vincit 498 e

790 Natus S. Aldricus Ep. Senonensis 752 c

795 Hathumarus consecratur primus Episc. Paderbornensis 511 d. S. Hilarion Junior ingreditur Monasterium 760 e. Seculo VIII vel IX Corpus S. Florentii M. delatum Perusiam. 34 a

SECULO IX.

Pro immunitate Ecclesiæ moritur S. Alexander Ep. Fesulanus 751 f. Item S. Stephanus Ep. Noralæ in Suecia 231 c

802 Nicephorus Imp. regnare incipit 760 e

804 Mortuo S. Alcuino succedit Singulfus Abbas, S. Aldricus fit Monachus 752 b c. Hathumaro Paderborn. succedit Baduradus 511 e

806 S. Nicephorus factus Patriarcha CP. 760 e

807 S. Hilarion Junior factus Hegumenus 760 c

811 Nicephorus Imp. regnare desinit 760 c

814 Carolus Magnus Imp. moritur 458 a 511 f Leo Armenus Imperator CP. furit contra sacras imagines 760 c

816 Witlasius in Mercia regnare incipit 85 b

817 Hilduinus factus Ab. Suession, 84 c

818 Hieremias Archiep. Senonensis Electus 752 b Ratgarius Ab. Fuldensis depositus 459 a

820 Occiso Leone Armeno Michael Balbus imperium suscipit 760 f

Fundatum monasterium Corbeiense in Sax. 231 c

822 Corpus S. Lucii Papæ translatum ad Ecclesiam S. Cæciliæ 222 d

Moritur Ægil Abbas Fuldensis 491 f, Rabanus succedit 456 c

Angilbertus Archiepiscopus Mediolanensis & forsan alter ejusdem nominis florent 381 d

826 Institutus Episcopatus Hamburg. 932 f. Reliquiæ S. Sebastiani illatæ in Ecc. S. Medardi 179 d

827 Translatæ Reliquiæ SS. Marcell. & Pet. 179 b S. Aldricus factus Abbas Ferrariensis 752 d

828 Allatæ Gandavum ad S. Bavonis Reliquiæ SS. Marcellini & Petri 179 c 201 d; nec non & Trajectum 204 c. S. Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus obit 760 e

829 S. Anscharius legatus in Suecia 231 c

828 Theophil. Constantinop. imperare cœpit 760 c Mortuo Hieremiȩ Senonensi Archiepiscopo succedit S. Aldricus 752 d

830 Reliquiæ SS. Proti & Hyacinthi atque Hermetis translatȩ Mullinhemium ad Einhardum 206 f Hilduinus Ab. in exilium missus hoc anno 184 e ab eodem revocatur an. 833

835 Concilio apud Theodonis-villam interfuit Baduradus Paderborn. 513 a

839 Witlasius Rex Merciæ moritur, succedit ei Berthulphus frater 85 b c

840 Obiit S. Agobardus Archiep. Lugdun. 749 e f

841 Obiit Theophilus Imp. Iconoclasta 760 f. Commissa pugna Fontanetica, Carolus Calvus regnum dividit: moritur S. Aldricus Archiepiscopus Senonensis 752 f

842 Religio catholica restituta contra Iconoclastas per Theodoram Augustam 758 c. Hilduinus sepultus in Abbatia S. Medardi 184 c. Extructum monasterium Bonæ-vallis 179 f

843 S. Anscharius Sueciam convertit 231 f

845 Obiit S. Hilarion junior 758 c

847 B. Rhabanus creatur Archiepiscopus Moguntinus 477 b 491 f

849 Martyrio affectus S. Wistanus Episc. in Anglia 85 b e

851 Cordubæ in Hispania sub Saracenis passus S. Isaac Monachus 324. Item S. Sanctius 324 f

852 Post Bertulphum Burrhedus ultimus Rex Merciorum regnare cœpit 85 c

855 S. Aldricus Ep. Cenomann. moritur 710 f

856 Moritur B. Rabanus Moguntinus 477 b

865 Obit S. Anscharius Archiep. Bremensis 536 e. Consecratur Adalgarus Ep. Æduensis 685 b

873 Ædificata ecclesia cathedralis Coloniæ a Williberto Archiepiscopo 870 c

874 Huoggi factus Abb. Fuldensis 493 f

877 Obitus Luthardi Paderborn. Ep. 513 a 515 f

887 Bernuinus Vienn. Archiepisc. in Synodo Cabilonensi 167 e

888 Regnare cœpit Arnulfus Rex 493 f

888 Obit Adalgarius Archiep. Bremen. 233 b

893 Carolus simplex regnare cœpit in Francia 9 e

899 Obitus Arnulfi Regis Germ. 493 f

900 Obiit Biso Episc. Paderborn. 513 b

Circa 900 in Eccl. S. Proculi illatum corpus ejus, cum alterius Proculi Reliquiis 80 e

SECULO X.

Russi ad fidem conversi a Græcis 135 b

906 Hungari vastant Saxoniam 539 b

912 Obit Huoggi Ab. Fuldensis 493 f

915 Obit Hugo Archiepisc. Brem. 233 b

916 Hungari iterum vastant Saxoniam 539 b

917 Baldricus fit Archiep. Ultraject. 742 d

919 a Norm. Clarom. eversa Eccl. S. Illidii 423 f

927 S. Gerardus Ab. Blandin. 742 d

932 Ingrannus Episc. Laudun. 207 e, Rodulphus regnare cœpit in Gallia 9 e, & Beroldus Episc. Lausan. consecratur 693 c

936 Ethelstanus Rex Ecclesiam exstruit S. Petroco 400 a. Obiit Unni Bremensis, Archiepiscopus 513 b

938 Fundatum monasterium S. Mauritii Magdeburgi 916 f

944 SS. Ansberti, Vulfranni, Wandregisili, Condedi celebrata Gandavi translatio 742 e

946 Obiit S. Lucas Stylita 239 b

950 Hugo Episc. Carnot. instaurat monasterium S. Petri in valle 363 d

954 Lotharius coronatur Rex Francorum 742 e

955 SS. Gudwali, & Bertulphi Reliquiæ allatæ Gandavum 729 e

960 Ab hoc anno apud Habessinos familia Zachæa Imperium tenuit 616 f

962 Otto Magnus Imperat. Volaterræ mœnia restaurat 448 f

963 Conflagravit Eccl. S. Pauli Romæ 23 d e

966 Cœpit converti Polonia 918 a

969 Joannes Zimisces factus Imperaror CP. 595 f, S. Forannanus Ab. Valciodor. 222 c

970 Athelbertus Archiep. I Magdeburgensis 918 a Corpus S. Adalgisi translatum in monasterium S. Michaelis 222 b

972 Moritur Otto I Imp. succedit Otto II filius ejus 920 e

977 Obit Baldricus Archiep. Ultraject. 742 d: Willigisus fit Archiep. Moguntinus 477 b

978 Translatum corpus. S. Hilarii Episcopi Carcasson. 291 e & 979. Translatæ Aronam Reliquiæ SS. Gratiniani & Felini 23 d e f

982 Wungerus Episc. Posnan. 922 c. Obit Otto Dux Bavariæ & Sueviæ 513 e. Item Jordanus Episc. Posnaniensis 918 b

983 Otto II Imp. obit eique succedit Otto III 512 d 922 d Item Folcmarus Ep. Paderborn. 513 b

994 Odilo fit Ab. Cluniacensis 693 d

996 Martyrio coronatur S. Adelbertus Episc. Pragensis 515 f 922 c

998 Obit Hugo Capetus auctor 3 stirpis Regiæ in Francia 430 e

Exeunte seculo X florent. S. Gaudentius in Dalmatia 134 f, & in Aquitania Guilielmus Ferrei-brachii Dux 92 a, atque S. Colmocus, seu Colmus in Scotia sub Rege Kenneto III 761 a

1000 Conflagravit civitas Patherbronn. 514 b

SECULO XI.

1001 Otto III Imp. veneno perit 514 f

1002 Obit Wotelolffus Episc. Osnaburg. 516 b

1008 Ob. Ansfridi Episc. Ultraject. 519 a

1009 Wiperto Merseburg. Episc. defuncto successit Thietmarus 926 e, & Alfkero Ab. S. Joannis Bapt. Magdeburg. Sigefridus 926 e. Bruno, frater S. Henrici, fit Episc. Augustanus 516 c, & obiit Retharius Episc. Paderborn. 515 e, succedit ei S. Meinwercus 516 d

1011 Willigiso Archiep. Mogunt. succedit Erkinbaldus Ab. Fuldensis 477 b

1012 Obit Tagmo Archiepisc. Magdeburg. 923 e. Item Wungerus Episc. Posnan. 918 b: & Tiferni celebratur translatio S. Floridi & aliorum SS. Martyrum 580 e

1013 S. Lubentio Archiep. Bremen. succedit Unwanus 518 c

1014 Coronatus S. Henricus Imperator 520 b

Petrus Derthonensis Episcopus eligitur 230 e

1015 Inchoatur monasterium Abdinghoffense a B. Meinwerco 531 c

1016 Obiit Megingaudus Archiep. Trevir. 536 d

1018 Heribertus Archiepisc. Mediolan. 381 d

1019 Thietmaro Episc. Merseburg. successit Bruno 928. & obiit S. Heimeradus Presb. 539 d

1020 S. Symeon Peregrinus cum Cosma socio Engolismis transit 92 b

1021 Terræmotus magnus in Bavaria 542 e

1022 Obiit Sancius Comes Dominus. Castellæ, Mon. Onniensis fundator 108 e. Item Thiedericus Monasterien. Ep. cui succedit Sigifridus Ab. Magdeburg. 542 a. Et Thiederico Mindensi sufficitur Albericus, sed non consecratur 542 a

1023 Obit Dietmarus Ep. Osnaburg. 516 b & Gero Archiep. Magdeburg. 928 b c, cui successit Hunfridus, Dietmaro autem Hunfredus: Item Arnoldo Halverstad. Brantoch, & Bernardo Aldenburgensi Reinholdus 542 b

1026 Synodus provincialis Moguntina sub Arribone Archiep, in Selingenstat 546 e. Moritur Richardus II Dux Britanniæ 91 f, & Bruno Episc. Tullensis consecratur 694 a

1027 Conradus Salicus Imp. coronatur 548 a

1028 Restauratum mon. Columbense a Fulberto Ep. Carnot. 363 d. Obit Garzias Comes ultimus Castellæ ejusque possessionem adit Sanicus Rex Arragoniæ 108 f

S. Symeon Treviris includitur turri Portæ Nigræ a Poppone Archiep. 88 e, & mortuo Richardo III Duce Normanniæ successit Robertus frater 92 b

1029 Reformatur monast. Onniense 108 f, & obit Unwanus Archiep. Bremensis 519 c

1030 Guilielmus dictus Brachium-ferreum Dux Aquitaniæ obit 92 a, & Gutfredus Ep. Volaterranus oratoria SS. Justi & Clementis reædificat 439 b 449 a

1031 Bruno Ep. Augustanus frater S. Henrici Imp. moritur 516 c

1032 Obiit Rudolfus III Rex Burgund. 230 c 412 c

1033 Lotharius coronatur Imperator 923 e

1034 Translatæ Reliquiæ S. Adalberti & aliorum Sanctorum ex Polonia Pragam 516 a

1035 Mortuo Sancio Rege Hispaniæ regnare ceperunt filii ejus Garzias & Ferdinandus 119 c. S. Guido fit Ep. Aquensis 229 a. S. Symeon Treviris reclusus obit 87 e

1037 S. Eneco factus Abbas Onniensis 140 f

1039 Mortuo Conrado, Henricus III Rex Germaniæ regnat 4 f

1042 Canonizatur solenniter S. Symeon a Benedicto IX, primus, quod sciatur post S. Udalricum Episc. 88, & Gomesius Ep. Burgensis interest Concilio Usillensi 119 f

1043 vel sequenti, Adalwardus senior ordinatur Sueciæ Apostolus 233 a

1044 Moritur Richardus Abbas S. Vitoni 92 a & fundatur Ecclesia S. Pantaleonis prope Lucam 328 c

1045 Heribertus Archiepisc. Mediolan. obit 381 d

1046 Translatio Beatorum Drithmari & Luidolfi Abbatum Corbeiæ Saxonicæ 536 f

1051 Obiit Huneridus, sive Menfridus Archiepisc. Magdeburg. 928 c Item Rodulfus Episcop. Paderbonensis 539 a

1052 Halinardo Archiep. Lugdun. succedit Humbertus, seu Gaufridus 695 d & moritur S. Atto Episc. Gotholanensis 115 f

1053 Wolfgangus Ab. Abdinghoffensis obit 539 a & Victo ac mortuo Garcia, filio Sancii Castellæ Rubellum inter fratres finitur 116 a

1054 Coronatur S. Henricus Imp. 230 e, & B. Bernulsus Ep. Trajecten. moritur 847 b

1055 S. Anno creatur Colonien. Archiep. 130 c

1056 S. Anselmus Episc. Lucensis 328 e

1057 Obit S. Eneco Ab. Onniensis 109 f

1058 Conflagrat civitas Paderbor. 538 b & Raimberto Ab. S. Clementis Volaterræ defuncto subrogatur Andreas 441 c Einhardus Episcopus Spirensis ordinatur 130 d

1059 Inauguratur Philipp. I R. Franc. 363 c 695 c

1063 Egilhardo Magdeburg. Archiepisc. succedit Wezilo sive Wernherus 928 c

1066 Eberardus Archiep. Trevirensis moritur, eligitur S. Conradus Præpositus Coloniensus 130, qui mox martyr obit 131

1067 Moritur Einhardus Episc. Spirensis 130 d

1068 Translatæ Reliquiæ S. Crescentini Mart. Tiferno Urbinum 58 f

1069 Philippus I Rex Franciæ confirmat fundationem monasterii Pontisarensis 363 c

1070 Reliquiæ SS. Marcellini & Petri Gandavo translatæ ad monasterium Hasnoniense, opera Balduini Montensis Comitis Flandriæ & Hannoniæ 202 d. Moritur S. Guido Episcopus Aquensis 229 a

1072 Obiit S. Adalbertus Archiep. Bremensis 232 e & Theodoricus Comes Luxemburgensis, qui S. Conradum interfici jusserat, naufragio perit 134 a. Burchardus eligitur Basileensis Ep. 696 c

1073 Defunctus S. Dominicus Silensis 116 a

1075 Moritur S. Anno Colonien. Archiep. 130 c Item Gaufridus seu Humbertus Episc. Lugdunensis 695 e. Scemenus Aucensis, Burgos translatus, utrumque episcopatum conjungit 119 f

1077 Obit Petrus Derthonensis Episc. 230 e. Ecclesia S. Thomæ consecratur a Bonizone Ep. Sutrino 171 d, & Gebuinus eligitur Episcopus Lugdunensis 665 e

1079 Obit Hildolfus Coloniensis Archiep. 870 f

1081 Radulphus fit Archiep. Turonensis 304 b, & Alexius Comnenus Imp. CP. 246 d

1082 Arnaldus Episc. Cenoman. moritur 710 c

1085 Nascitur S. Norbertus Sanctis in Clivia 809 f

1090 Theodoricus Episc. Virdunensis moritur 126 f

1091 Ædificatur Ecclesia S. Mariæ Brugis 495 e

1093 Guilielmus de Monteforti fit Ab. Beccensis 363 d. & floret Richardus Episc. Centumcellensis & Bleranus 35 a

1094 Obiit S. Nicolaus Peregrinus Trani in Apulia 236 f

1095 S. Agapitus Medicus in Russia 135 d

1099 Burchardus creatus Traject. Episcopus 847 a Joannes 2 Episcopus Aurelianensis 304 b

Capta Hierosolyma a Christianis 445 a

1100 Elevatæ Reliquiæ BB. Ludolfi & Drutmari Abb. Corbeiensium a Marquardo Episc. Osnabrugensi. 235 a

1100 Fredericus factus Colon. Archiep. 823 a

SECULO XII

Floruit & obiit S. Morandus in Suntgovia Monachus 339 c

1101 Leimarus Archiep. Bremen. obit 233 e. Nascitur Theobaldus Magnus Com. Blesen. 867 f

1102 Miraculose translatum corpus S. Adami Cons, Gulionisii in Samnio 338 d

1103 Gualo vel Walo Ep. Parisiensis 304 b

1104 Translatio Corporis S. Lifardi. Dedicatio ecclesiæ Magdunensis 209 a 302 e

1105 Hartwicus Ep. Ratisponensis 842 f

1106 Probante Paschale II monast. Altkirchense datur Benedictinis 342 a

1106 Paschalis II Papa consecrat Ecclesiam S. Illidii Claromont. 423 f. Mortuus Philippus I Rex Franciæ 363 c

1107 Joannes factus Abbas Onniensis 110 a

1109 Obit S. Dominicus Calceatensis 119 c

1111 Joanni Ab. Onnien. successit Dominicus 110 a

1112 Obit Burchardus Episc. Trajectensis 846 d

1113 Monachi SS. Justi & Clementis Volaterris assumunt habitum Camaldulensium 449 a. Ordinatur Bartholomæus Laudunen. 833 e, Tanchelmus anathemate damnatus, Brugis ejicitur 830 a

1115 Obit Dominicus, Abbas Onniensis 110 a & Ven. Hildeburgis vidua Pontisaræ 736 c. Occiditur Tanchelinus hæreticus 846 d. Burchardus creatur Ep. Cameracensis 830 a

1116 Godefridus alias Gaufridus factus Episcopus Carnotensis 867 f

1118 B. Hugo S. Norberto se jungit 829 a

1119 Obit Radulphus Archiep. Turonensis 304 b

1120 S. Norbertus venit Præmonstratum 809 f Synodo Suession. Petrus Abailardus ficte hæreses suas abjurat 815 f

1121 Godefridus Comes Namurc. tradit S. Norberto Eccl. Floreffiensem 835 e Præmonstratum datur eidem Sancto a Bartholomæo Episcopo Laudun, 867 f

1122 Henric. Sanglier factus Archiep. Senon. 763 f

1124 Antwerpiam venit ad destruendam Tanchelini hæresim S. Norbertus 809 eique traditur Ecclesia S. Michaelis, Canonicis ad S. Mariæ migrantibus 934 a

1125 Lotharius Dux Saxoniæ eligitur Rex Romanorum 851 b

1126 S. Norbertus fit Archiep. Magdeburg. 809 Hartwico Ep. Ratisp. 842 f, succedit Conon 823 b

1127 Mortuus B. Godefridus Cappenberg. Ordinis Præmonstratensis 843 e

1129 S. Norbertus Eccl. S. Mariæ Magdeburgi tradit Præmonstratensibus 870 c

1130 Crescentius succedit Rogerio in Episcopatum Volaterranum 439 e 445 c Rogerius coronatur Rex Siciliæ 555 e Moritur Conon Ratisponensis 823 b

1131 Milo creatus Episcopus Taruanensis 826 c, Moritur Fredericus Colon. Archiep. 823 a

1132 Electus Albero Trevirensis Archiep. 849 f Frederico Coloniensis suffectus Bruno 865 f Gislebertus fit Ab. S. Petri Gandavi 728 f 748 d

1133 Lotharius Imp. Coronatur 851 b 857 a b

1134 Obit S. Norbertus Magdeb. 809 f 856 d 929 a

1135 Ugo Ep. Cenomannensis ordinatur 710 e Ornifius fit Abbas Dei-loci 763 e. Alphonsus coronatur Imp. Hispaniæ 263 d

1137 Ecclesia S. Pantaleonis prope Lucam data Canonicis Regularibus 328 c

1138 Gaufridus Ep. Carnot. obit 867 f. Item Gislebertus Ab. S. Petri Gandavi 728 f 748 d & Hugo Ep. Coloniensis, cui succedit Hidolfus II 870 f Item defuncto Simone Abbate S. Bertini electus Leoninius 865 a, atque S. Waltmanno Abbate S. Michaelis Antverp. Emelinus 852 f

1139 Moritur Crescentius Ep. Volaterr. 439 e

1140 Obit Boleslaus Dux Poloniæ, eligitur Uladislaus 640 e Invenitur corpus S. Clementis Conf. Volaterræ 449 e Item Romæ corpora SS. Cornelii Papæ & Quirini Episc. transferuntur ad ecclesiam S. Mariæ trans Tiberim 381 a 449 a

1141 Falco factus Abbas Cavensis 616 f

1142 Trani elevatæ Reliquiæ S. Nicolai Peregrini 252 b, Item in mon. Onniensi SS. Eneconis, Acti atque Tigridiæ per Petrum II Ep. Burgen. 121 d

1144 Obit Alberto Ep. Virdum. 816 d, & Henricus Sanglier Archiep. Senon. 763 f

1145 Corpus S. Vincentii Ep. Teatini traditur Petro Principi Polono 640 c. Uladislaus Dux Poloniæ cum uxore ejicitur 641 a d

1146 Falco Abbas Cavensis moritur 616 f & Boleslaus Crispus fit Dux Poloniæ 641 d, Manasses creatur Ep. Aurelian. 299 b

1149 Hartwicus ordinatur Archiepisc. Bremensis 233 f, & Ado II Abbas Jurensis 653 f

1150 Bartholomæus Laudunensis relicto Episcopatu fit monachus 833 e 866 e. Obit Albæ-Pompeiæ S. Theobaldus 136 a. Guilielmus R. Siciliæ coronatur 555 f. Fundatur monast. Novem-fontium a S. Gilberto 761 f. qui illuc immigrat anno sequ. 764 e

1152 Celebratum Concilium in Hibernia, & declarati quatuor Archiepiscopi, Ardmachanus autem Primas 412 c

1153 Obit Gualterus Episcopus Laudun. 844 e

1154 Obit Rogerius Rex Siciliæ 555 e, & Erfurtum transferuntur Reliquiæ SS. Adelarii & Eobani martyrum 495 a

1155 Coronatur Imp. Fredericus Ænobarbus 645 b

1159 Moritur Milo Episc. Taruanensis 826 c

1160 Ado II Abbas Jurensis exauctoratur 653 f

1162 Magna fames per Italiam 770 c

1163 Obiit S. Joannes Erem. Presb. Urticæ in Castella 262 d, & Leonius Abbas S. Bertini in Flandria 865 a

1164 mortuus Hugo Ab. Præmonstrat. II 830 a

1166 Obit Gnilielmus Rex Siciliæ 555 f

1171 Obit Otto frater Godefridi Cappenbergensis Præpositus monasterii 842 e

1174 S. Ugo fit Episc. Volaterræ 439 c. Fundatur Hospitale B. Gerardi Modoëtiæ 768 f

1175 B. Petrus Tarentasiensis Archiep. obit 701 f

1177 Furto sublatum Corpus S. Petroci ex mon. Bominensi, restituitur jussu Henrici II Regis Angliæ 400 b

1178 Raynaldus e Carthusiano factus Episc. Bellicensis 701 f. & Ingrannus Abbas Sanmedardensis 207 e

1179 Concilio Lateranensi interest Amandus Episcopus Vigiliensis 236 a

1181 Obit Berneredus Card. Ep. Prænest, 269 c

1183 Translatæ reliquiæ S. Secundi Mart. 52 c

1184 S. Ugo Ep. Volaterranus obit 439 c

1185 B. Ludovicus Arnesteniensis moritur 860 e

1187 Amissa Hierosolyma 445 a

1190 Obit Alfonsus VI Rex Castellæ 263 d

1191 Balduinus Archiep. Cantuar. moritur 87 d.

1196 Obit Obertus Tertiagus Archiep. Mediolanensis 770 a

1199 Benedictini incipiunt rehabitare monasterium Sublacense 374 f

SECULO XIII.

Hagiologium metricum Habess. scriptum. pag. 1 b

1203 Mortuus S, Guilielmus Ab. Roschilden. 293 c

1207 Obit Modoëtiæ S. Gerardus Tinctorius 766 c

1214 Glendelacensis Episcopatus in Hibernia unitur Dubliniensi 310 c d e

1220 Nascitur B. Bertrandus Aquileiensis Patriarcha 777 f

1223 B. Andreas Hispellæ ingreditur Ordinem Minorum 365 b

1226 Obit S. Franciscus Assisias 365 b

1233 Ecclesia S. Pantaleonis prope Lucam datur Cisterciensibus 328 c

1234 Reliquiæ S. Chrorhildis Reg. Fr. in decentiorem arcam translatæ 293 f

1237 Ecclesia SS. Pergentini & Laurentini prope Aretium tradita Camaldulensibus 272 b

1240 Urbini natus B. Pelingottus 151 b

1242 Incendio perit Ecclesia S. Joannis Baptistæ Lucæ 328 d

1243 Petrus Salpensis Ep. Theatinus, sub altari collocat corpus S. Urbani Episc. item Theatini 640 a

1246 Celebrata Vesontione translatio Reliquiarum SS. Ferreoli & Ferrucii 706 b

1248 Exusta Cathedralis Coloniæ & nova ædificari cœpta 870 c

1250 Translatæ Reliquiæ S. Livini Ep. M. a Waltero Ep. Tornacensi 494 d

1254 Innocentius IV, curante Bartholomæo Ep. Spoletino, confirmat Minoribus Ecclesiam S. Andreæ Hispelli 366 c. B. Andreas Hispellas moritur & miraculis claret 365 b

1260 Sendomiriæ in Polonia a Turcis cæsi coluntur Martyres 265 a

1261 Corpus S. Coni mon. translatum Dianii 359

1262 Obit Ven. Bonfilius I Generalis Ordinis Servorum 3 c

1270 B. Bartholomæus Episc. Vicentinus obit 6 e

1274 Gerardus II fit Generalis Prior Camaldulensium 370 c

1285 Defuncto Carolo Andegavensi Regi Siciliæ, successit Carolus II ejus filius 218 b. Reliquiæ SS. Secundi & Agapiti inventæ, & miraculose translatæ apud Pergulam 59 a

1286 Fundatus conventus Minorum Urbini 148 f

1288 Mortuus B. Peregrinus Erem. Camaldul. 370 f

1289 Datum diploma Indulgentiarum Ecclesiæ SS. Morandi & Christophori 343 e f

1291 Camalduli mortuus Gerardus II Gener. 370 c

1300 Huc usque apud Abassios Imperium tenuit familia Zachæa 616 f. Eodem anno Bonifacius VIII Jubilæum Romæ celebrat: eo it B. Pelingottus 154 a, & Conradus Erem. Augustin. fit Episcopus Urbinas 149 c

SECULO XIV.

1301 Ottobonus creatus Patriarcha Aquilien. 786 d

1304 B. Pelingottus Urbini obit 148 d 153 b

1306 Guilielmus de Bato-Maurelli Abbas S. Illidii 432 d

1307 Aubertus Anselin de Monte-acuto Episcopus Claromontanus 432 b

1308 Henricus Luxemburg. Electus Imperat. 772 e

1309 Translatæ Reliquiæ B. Bertrandi Convenarum Episcopi a Clemente V 776 f, & defunctus Carolus II Rex Siciliæ 218 b

1311 Elevatæ Reliquiæ S. Illidii Episcopi Claromontani 424 b 431 b

1312 Obit Guilielmus de Bato-Maurelli Abbas S. Illidii 432 d

1313 Henricus Luxemburgius coronatus Imperator obit an. seq. 772 e. Vitalis fit Archiepiscopus Bisontinus 686 b

1317 Castrensis in Gall. Episcopatus institutus 85 e

1318 Erectus Episcopatus Tutelensis 9 d

1320 Chorus cathedralis Colonien. perfectus 870 d Bertrandus de Turre Cardinalis 777 a

1322 Henricus Goritiæ Comes defunctus 584 b

1324 Mortuus Ulricus ult. Comes Ferreten. 342 e

1326 Ecclesiæ S. Morandi Indulgentiæ concessæ 344 a b c

1329 Conradus Ep. Urbinas moritur 149 c, & Aubertus Claromontanus 432 b

1330 Altkirchium muro cinctum ab Alberto Austriaco 342 e. Instituitur Ordo Militum Jesu Christi in Lusitania 418 a

1333 Obit Vitalis Archiep. Bisontinus 686 b

1334 B. Bertrandus creatus Patriarcha Aquileien. 777 e, & mortuus Bertrandus a Turre 777 a

1335 Obit Bizardus de Camino, prælio victus a B. Bertrando 784 f

1338 Nicolaus Brunus Episc. Tridentinus mortuo Henrico de Metis succedit 785 c. Otto Dux Austriæ filius Alberti Imperatoris obit 784 e, & nascitur B. Placidus Recinetensis 558 b

1339 Concilium Provinciale celebrat B. Bertrandus Aquileiæ 787 e

1340 Guido de Bononia successit Guilielmo de Sura in Episcopatum Lugdunensem 660 b

1341 Fundatum a B. Bertrando monasterium Monialium S. Nicolai 786 d e

1342 Confirmatæ indulgentiæ Ecclesiæ S. Morandi 344 c. Ludovicus Caroli filius electus Rex Hungariæ 786 c

1343 Bertrandus de Albia creatus Cardinalis 777 b

1345 Altkirchii consecratum templum B.M.V. a Joanne de Senna Episcopo Basileensi 342 e

1348 Inventum Corpus S. Florentii M. sistit Perusiæ pestilentiam 33 f. Petrus a Melphiensi Episcopatu translatus ad Concordiensem 792 c

1349 Joannes Pistoriensis fit Episc. Spoletinus 366 d

1350 Obit Bertrandus de Albia Cardinalis 777 b Moritur B. Bertrandus Patriarcha 777 f

1355 Obit Joannes Ducius Nuntius Apostol. 777 b

1360 Urbini denuo inspicitur corpus S. Crescentini M. 58 f, & Hispelli decernitur festum B. Andreæ Minoritæ 366 d

1362 Defunctus Guilielmus de Gennep Archiepiscopus Coloniensis 822 f

2365 Volaterris instaurata Ecclesia S. Clementis Conf. & inventa multa Sanctorum Corpora 439 b Comi secunda translatio S. Fidelis M. 376 d

1370 Joannes Pistoriensis Ep. Spoletinus obit 366 d & insignis Reliquia S. Erasmi per Carolum IV Imperatorem affertur Pragam 213 a

1376 Corpus B. Meinwerci Paderbornæ translatum ad medium Chori 509 e

1383 Joannes I Castellæ Rex abrogat usum Æræ Hispanicæ in Comitiis Segobiæ 122 f

1386 Joannes I Lusitaniæ Rex init possessionem pacificam Regni, victis Castellanis 561 a, & restauratur Lucæ Ecclesia S. Joannis Bapt. 328 d

1387 Obit B. Petrus Luxemburgicus Card. Avenione 660 b

1388 Wernerus a Kunigstein fit Archiep. Trevir. sub quo repertum Corpus S. Symeonis 104 c

1390 Corpus S. Proculi Bononiæ & alterius Sancti ejusdem nominis 80 e, pro quibus constructa Arca 50 f

1394 Monasterium S. Mariæ de Fenestrillis concessum Cisterciensibus 34 b

1397 Mortuus Laurentius Archiep. Brachar. 375 e

1398 Moritur B. Placidus Recinetensis Ordinis Apostolinorum 558 f

1400 Frustra aperitur tumba S. Symeon. Recl. 87 c

SECULO XV.

1401 Reliquiarum SS. Secundi & Agapiti & Justinæ juridica inspectio Pergulæ 56 c

1402 Natus B. Ferdinandus Princeps Lusit. 564 a

1415 Capta Septa a Joanne I illius patre 572 a

1418 Mortuus Wernerus a Kunigstein Archiepiscopus Trevirensis 104 c

1419 Alarinus Rambardus Episc. Albiensis 144 d

1420 In Parisiensis urbis publica necessitate processionaliter circumlatæ Reliquiæ S. Chrothildis Reginȩ 294 a

1422 Belgradum a Turcis frustra oppugnatum 92 a

1424 Moritur B. Bartholomæus Recinetensis Ord. Apostolinorum 558 e. Oddo II factus Abbas Cluniacensis 41 344 e

1425 Moritur B. Guardatus Ordinis Apostolinorum 558 e

1428 Statua S. Morandi argentea donatur a Frederico Seniore Comite Tirolensi 340 f

1429 Levatum Corpus S. Theobaldi; per Alerinum de Rabaudis Episc. Albien. 136 b 143 a

1431 Habitus designatus Ordini Apostolinorum sub Eugenio IV Papa 557 e

1432 a Turcis capta Thessalonica 48 c, & a Joanne II Castellæ Rege Granata 567 d

1434 Monasterium S. Joannis de Urtica a Canonicis Regularibus translatū ad Hieronymian. 263 a Obit Joannes I Lusitaniæ Rex 567 c

1437 Oddo Abbas Cluniacensis decernit Officium S. Morando 344 e. Fridericus zu Rhyn factus Episcopus Basilëensis 355 c. Obsessa infeliciter Tingi, B. Ferdinandus pro copiis liberandis traditur obses. 590 e

1438 Obit Eduardus Rex Lusitaniæ 575 f, ejus frater Ferdinandus deducitur Fessam captivus 561 b. qui anno

1443 in captivitate moritur 561 b

1445 Monasterium S. Mariæ de Fenestrillis concessum Servitis 34 b

1446 Ecclesia S. Fortunati data Minoribus de Observantia 74 f

1451 Intestina B. Ferdinandi feruntur in Lusitaniam 561 b. Arnoldus de Rotberg fit Episcopus Basileensis 354 a

1456 Alarinus Rambardus Episcopus Albiensis moritur 144 d. Belgradum iterum a Turcis frustra oppugnatur 92 a

1457 Moritur Oddo Ab. 41 Cluniac. 344 e 414 b

1458 Moritur Arnoldus de Rotberg Episcopus Basileensis 354 a

1468 Institutus Episcopatus Labacensis a Paulo Papa II 784 e

1474 Titulus Ducis Urbinatis Frederico Comiti Montis-Feretri collatus a Sixto IV 149 b

1476 Corpus B. Ferdinandi Infantis allatum in Lusitaniam

1477 Antverpiæ institutæ Parochiæ SS. Jacobi, Walburgis, & Georgii 937 c

1480 Hydrunti passi Martyres per Turcas 265 e f

1482 Obit B. Pacificus de Novaria Ord. Min. 803 b B. Francisca de Cumis ingressa Ord. Servorum B. Mariæ 415 c

1483 Ludovicus Gonzaga fit Ep. Mantuanus 415 f

1484 Sub Regula S. A Augustini approbatur Ordo Apostolinorum ab Innocentio VIII 557 c

1487 Reliquiæ S. Aldrici in thecam argenteam inclusæ 753 b

1489 Restauratur Ecclesia SS. Gratiniani & Felini Aronæ 24 e

1492 Granata Mauris erepta a Ferdinando Catholico 664 b

1493 Andreas Novellus Ep. Albiensis 137 a

1494 Obit Joannes Nassavius, Viandæ & Bredæ Dominus 137 a

1495 Clemens Briliacus fit Episc. Tutelensis 10 d

1499 Corpus Mainardi Episcopi Urbinatis, tamquam Beati, sub altari collocatur 59 a

SECULO XVI.

1505 Didacus de Sousa ex Episcopo Portuensi, factus Bracarensis 289 a

1511 Richardus a Wolfrats factus Archiepiscopus Trevirensis 106 f. Ludovicus Gonzaga Episcopus Mantuanus obit 415 f

1512 Tunica inconsutilis D. N. Jesu Christi inventa Treviris 104 f

1514 Capitulum Tutelense ex Regulari factum Seculare 11 b

1516 Gonzalvus Vaz Maurus, a Mauris propter Christum excarnificatur 269 e

1520 Guilielmus le Duc, Abbas S. Genovefæ Parisiis 293 f

1521 Constructa capella S. Theobaldi, per Andream Novellum Ep. Albiensem, cui eodem anno successit nepos ejus Hippolytus 136 f Belgradum captum a Turcis 92 a

1522 Obit Ven. Michael Ord. Camaldulensis 372 d

1525 Renovata Eccl. S. Mariæ de Fenestrellis 34 b

1526 Recognita Bononiæ Corpora SS. Proculorum 50 f

1527 Peste grassante per Italiam Volaterra interventu SS. Justi, Clementis & Octavian servatur immunis: iterumque post 4 annos 447 a b

1530 Philibertus, Arausiæ Princeps, capit Florentiam 446 e. Volaterra tunc obsessa defenditur a Tutelaribus suis 446 f

1532 Joannes Magnus consecratur Episcopus Upsalensis 232 a

1534 Jacobus Haraltus Augustodunensis 40 c

1537 Translata in capsam argenteam SS. Amoris & Viatoris Martyrum Corpora 676 c

1540 Richardus Archiep. Trevir. moritur 106 f

1545 Institutus Episcopatus Leriensis in Lusitania 561 a

1547 Tertia translatio S. Davini Lucæ 332 e

1548 Translata ossa SS. Joannis & Mauri Episcoporum Veronensium 641 c

1555 Daniel electus Moguntinus Archiep. 499 a

1562 Hugonotti Lugduni ecclesias evertunt 676 f

1565 Augustinus Valerius creatur Episcopus Veronensis 399 b

1567 Missio a Societate Jesu ad Montem-adjutorii in Eichsfeldia S. Bonifacii Ep. M. miraculis clarescit 499 b

1569 Calvinistæ Reliquias S. Aldrici diripiunt 753 b. Comi Translatio Corporis S. Eutychii 451 f

1572 Pergulæ nova Translatio SS. Secundi, Agapiti & Justinæ 57 b

1575 Alcmariæ ab hæreticis occisus Jacobus Coppenus 158 f

1576 Ecclesia S. Ambrosii Bononiæ profanata 80 d

1578 Alexander Biarius Cardinalis 212 f

1579 Recognitæ Reliquiæ S. Clementis Conf. a Guidone Episc. Volater. 449 a

1580 Translatio SS. Abundii & Adelberti Episcoporum Comensium 310 a

1580 Translatio S. Alexandri, Ep. M. Fesulani per Franciscum Ep. 750 b

1581 Mortuus Ludovicus Estrada Ab. Horti B. Mariæ in Hispania 158 e

1582 Canonizatio S. Norberti 810 f, & probatus Romȩ antiquus cultus B. Gerardi Tinctorii 766 f

1583 Vincentius Dethius Archiep. Tranen. 253 a

1585 Reliquiæ S. Erasmi a Joanne Borgia datæ & solenniter repositæ in Eccl. S. J. Ulissipone 213 b

1590 Iterum rranslata sunt Comi ossa S. Adelberti Episcopi 309 f

1592 Paulus San-Vitalis Ep. Spoletinus 74 e, & quartum translatus S. Davinus Lucæ 333 a. Antonius Maria Gratianus consecratus Episcopus Amerinus 51 f

1594 Hispelli Inspectio corporis B. Andreæ 366 e f

1597 Vincentio Dethio a Sede Tranen. ad Castrensem translato, Andreas de Franchis succedit 253 a. Translatio alia B. Andreæ de Hispello 368 d

1598 Visitatio Corporis S. Eneconis sub Ab. Onniensi Joanne Bacca 109 f 122 f

1600 Moritur Paulus San-Vitalis Ep. Spoletin. 74 e

SECULO XVII.

1603 Andreas de Franchis ex Archiepiscopo Tranensi factus Acheruntinus 253 a

1604 Reliquiæ S. Theobaldi Vicum in ejus patriam Alba translatæ 137 b

1605 Interamnæ inventa Corpora SS. Valentini, Proculi, Ephebi, Apollonii 82 e

1606 Moritur Augustinus Valerius Episcopus Veronensis 399 b

1607 Inspectio Reliquiarum SS. Marcellini & Petri Seligenstadii, per Joannem Suicardum Electorem Moguntinum 180 c

1610 Alexius de Menesez fit ex Archiep. Goano Bracharensis 376 a

1611 Antonius Maria Gratianus Episc. Amerinus moritur 51 f. Translatio Corporis S. Nicolai Peregrini sub Didaco Alvarez Archiepiscopo Tranensi 236 e

1612 Inspectio Reliquiarum S. Clementis Conf. Volaterræ coram Cosmo II magno Duce Hetruriæ 449 b

1613 Mortuo Dionysio Feyten succedit Christianus Michaëlius Ab. S. Michaelis Antverpiæ 872 a, & huic

1614 Matthæus Irsselius 872 b

1615 Inventum Corpus S. Gilberti, Abbatis Novemfontium 766 b

1616 Translata ad Altare ossa Joannæ Guilhem Ord. Eremitarum S. Augustini 158 f

1619 Alicujus S. Eugenii M. Corpus translatum in Lusitaniam 221 f

1620 Reliquiæ S. Erasmi illatæ in Ecclesiam S. Secundi prope Eugubium 213 c

1623 Trajecti in altari S. Petri inventæ Reliquiæ SS. Petri & Marcellini 204 c

1624 Brugis translatio Reliquiarum S. Bonifacii & sociorum MM. 496 f

1626 Translatæ Magdeburgo Pragam Reliquiæ S. Norberti 880 f

1628 Translatio nova SS. Justi & Clementis Confessorum Volaterris 439 d 449 e. Ejusdem Ossa duo data Ecclesiæ S. Marci 449 e

1630 Obsconditæ Reliquiæ S. Norberti, propter Saxones Pragæ imminentes 894 a. Captum etiam Magdeburgum armis Cæsareis, & anno sequenti direptioni datum 916 b

1631 Confusæ Selingenstadii Reliquiæ Sanctorum 181 e

1633 Erfurti inspectio Reliquiarum SS. Adelarii & Eobani MM. 495 b c d

1640 Obit Pragæ D. Caspar a Questemberg Abbas Strahoviensis 893 f

1641 Aperta capsa S. Chrothildis Reg. deprehensum deesse caput 292 f

1641 Translatio S. Eutychii Ep. 452 d

1642 Petrus Paulus Medices Episc. Alifanus dedit Reliquias S. Marcellini Ecclesiæ S. Mariæ Majoris Pedemontii 208 c, & Paulus Brictius fit Episcopus Albiensis 136 d

1645 Novocomi Translatio S. Joannis a Meda Presbyteri 618 a

1646 Franciscus Rapacciolus Cardinalis Episcopus Interamnensis, & Cardinalis Ludovisius Episcopus Bononiensis 82 e. Facta tunc etiam Translatio quinta S. Davini Lucæ 333 e

1647 Inspectio nova Reliquiarum S. Clementis Conf. Volaterræ 450 d

1648 Sueci parvam Pragam interceperunt 894 Magdeburgensis Episcopatus mutatur in Ducatum 916 b

1650 Multæ Sanctorum Reliquiæ in Belgium translatæ a P. Florentio de Montmorency Soc. Jesu 38 a

1654 Reliquiæ S. Norberti delatæ Antverpiam 812 e

1655 Constructum augustius sacellum in honorem S. Theobaldi 137 a

1656 Ecclesiæ Andeliacensi datæ Reliquiæ S. Chrothildis 293 f

1657 Astæ ædificata ecclesia in honorem S. Theobaldi 148 d

1658 Facta visitatio Corporis S. Gualterii per Cardinalem Carolum Gualterium Archiepiscopum Firmanum 405 c

1662 Inventæ Reliquiæ BB. Ludolfi & Marquardi Abbatum Corbeiæ a Christophoro Bernardo de Galen, Episcopo Monasteriensi 235 a. Tunc etiam reperta Corpora BB. Liudolfi & Druthmari Abbatum Corbeiæ-novæ 537 a

1663 Corpus S. Serviliani delatum ad sui nominis oppidum in Piceno 405 b. Eodem anno Corpus Laurentii Archiep. Bracharensis incorruptum reperitur & transfertur 375 e

1667 Roma ad Casam-Dei in Galliam advehuntur Reliquiæ S. Juventii M. 44 c

1672 Petitur & conceditur Officium Duplex de S. Norberto 815 c d

1685 Lazzara Episc. Alifanus os brachiale S. Marcellini M. transfert 208 c

1688 Belgradum a Duce Bavariæ captum 92 a

1693 Fasti Æthiopici typis vulgati 1 b

ACTA SANCTORUM IUNII TOMUS PRIMUS.

Quintus hic annus est, ab edito septem voluminibus Majo, & a morte Venerandi Magistri nostri P. Godefridi Henschenii duodecimus, quod Junius mensis, sacri Anni primum semestre completurus, ad prælum venire gestit. Moram excusant, novi Typographi deligendi necessitas, per mortem Michaelis Knobbari; afflictissimo Belgio interclusa cum exteris regionibus commercia; & experientia incommodorum, ex cœpta prius impressione quam absoluta haberetur tota unius mensis compositio; fructus denique, ex non interrupta progressione sperandus. Quamquam enim justis de causis placeat, successive singulos Tomos edere in lucem; nulla tamen alia re impeditis, facile erit efficere, ut modicis illi sese consequantur intervallis. Interim ad jam nota locupletandi operis instrumenta, novum accessit ex Æthiopia; Hagiologium scilicet Metricum; non quidem antiquius seculo XIII, sed ex vetustissimis Synaxariis Coptitarum Habessinorumque derivatum; unde haud pauciores utriusque gentis Martyres & Confessores in opus hoc confluent, quam ex similibus Græcæ Ecclesiæ monumentis hactenus sese nobis obtulerunt. Specimen thesauri inde eruendi primum dabit, præfigendus huic Tomo Tractatus de Patriarchis Alexandrinis; a quibus gens illa, ut fidei Christianæ accepit notitiam, ita & sacrorum Antistites semper petiit; tum varii ante Nestorium & Dioscorum Sancti, ornaturi sex primos, quos idem hic Tomus complectetur, dies. Quod si pari felicitate in manus nostras veniat ipsum Ecclesiarum illarum Synaxarium, Æthiopicum vel Copticum, una cum Passionibus Martyrum, quarum ingens volumen istic haberi intelligo; poterunt in clariorem lucem emergere multi, qui adhuc sub obscura Hagiologii prædicti brevitate latent. Non mireris autem, quod mensis hic Junius, æque ac præcedentes, præferat Henschenii venerabile nomen; neque existimes, honorandæ memoriæ ejus id indultum potius, quam debitum operæ in præsentem rem collatæ. Etenim vir, non minus actuosus quam eruditus, quemadmodum digesserat majorem partem Actorum Maji, interim dum ego Daniel Papebrochius absolvo perficioque Aprilem; sic etiam, hoc vulgato, commisit mihi quod reliquum erat Maji, cœpitque Junium præparare; ea præsertim commentando, quæ plus experientiæ longa exercitatione acquisitæ, & minus temporis deposcebant, ut ætati suæ jam ingravescenti aptiora. Quam multa, quamque minime vulgaria hæc sint, ut clarius demonstraretur; placuit ipsius nomen expressius præfigere, non solum integris lucubrationibus, quibus præter extremam manum contuli nihil: sed etiam illis, quibus affectis dumtaxat plus ipse apposui quam factum repereram; sic tamen ut Additamenta mea ab Henscheniana commentatione secernant initiales nominis litteræ, appositæ margini. Hoc veritati, istud æquitati dabitur; utrumque vero tuæ, Lector, instructioni, ubi id internosci usus exiget. Nolim iterare cetera, ante varios Tomos Maji pridem dicta, de postulata, non solum ope, sed etiam amica correctione; de Supplemento ad totum semestre, post Junium absolutum, edendo; de Indicibus, ad omnes eatenus editos Tomos, generalibus: tantum piarum apud Deum precum suffragium peto, ut ea Christianæ reipublicæ tempora largiatur, per quæ cœpta continuari, & absoluta commode distrahi possint, ad Sanctorum, ipsiusque imprimis Dei majorem gloriam.


Juni I: 1. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Juni I

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Juni I

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.