Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September II           Band September II           Anhang September II

6. September


DIES SEXTA SEPTEMBRIS

SANCTI, QUI VIII IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Zacharias propheta in Judæa.
S. Onesiphorus Apostolorum discipulus M. Parii in Hellesponto.
S. Porphyrius ejus Servus M. Parii in Hellesponto.
S. Faustus presbyter martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Bibus vel Abibus diaconus martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Dionysius lector martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Cyriacus acolythus, martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Andronicus miles martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Theoctistus nauclerus martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Macarius martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Andreas martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Sarapambo martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Cyriacus alter martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Andropelagia virgo martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Thecla virgo martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Callodata conjugata martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Sanctianus M. Senonis in Gallia.
S. Augustinus M. Senonis in Gallia.
S. Beata V. M. Senonis in Gallia.
S. Felix M. Senonis in Gallia.
S. Aubertus M. Senonis in Gallia.
S. Cottidus vel Quottidius diaconus M. in Cappadocia.
Socii, inter quos forsan Eugenius, in Cappadocia.
S. Frontinianus M. Albæ Pompeiæ in Italia.
S. Imperia in vico Mauprouvoir apud Pictones in Gallia.
S. Sapphirus ad S. Julianum diœcesis Bituricensis in Gallia.
S. Petronius episcop. Veronæ in Italia.
S. Donatianus confessor Episcopus Africanus.
S. Præsidius confessor Episcopus Africanus.
S. Mansuetus confessor Episcopus Africanus.
S. Germanus confessor Episcopus Africanus.
S. Fusculus confessor Episcopus Africanus.
S. Lætus martyr Episcopus Africanus.
S. Eleutherius abbas Romæ.
S. Faustus abbas prope Syracusas in Sicilia.
S. Chagnoaldus episc. conf. Lauduni in Gallia.
S. Bega abbatissa in Cumbria Angliæ provincia.
S. Magnus abbas Fuëssæ in Suevia.
S. Gondulphus episc. conf. Metis in Gallia.
B. Limbania virgo monialis Genuæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES RELATI.

Sancti Potiti M. memoria ex unico codice Florentino legitur apud Sollerium nostrum in auctariis Usuardinis. Suspicor illum esse S. Potitum, de quo Majores nostri disputarunt ad diem XIII Januarii.
Sancti Ampeli memoria est in Kalendario Carthaginensi, quod edidit Mabillonius tom. 3 Analectorum pag. 399, pro hoc aut uno e sex sequentibus diebus: nam legitur: … Idus Sept. sine numero adjuncto. Locum habet Ampelius inter plurimos martyres Africanos, quorum Acta sunt data XI Februarii. An hic idem sit, non constat. Verum, si alius est, nihil de eo nobis præterea notum. Vide igitur Acta ibi data, aut edita deinde apud Baluzium Miscellaneorum lib. 2 pag. 56. XI Feb.
S. Aselus M. colitur in basilica Antoniana Viennensi, ut habemus ex Kalendario. Verum de eo aliisque Sanctis ibi enumeratis simul actum est XIII Martii.
Humberti abbatis hodie in Addendis ita meminit Martyrologium Parisiense. In territorio Nivernensi, S. Humberti abbatis miraculis & virtutibus clari. Nihil de hoc Humberto rescire potui, idque mirum apparet, cum clarus dicatur miraculis & virtutibus, nisi forte ibi etiam colatur Humbertus Maricollensis in Hannonia, qui hodie multis Fastis insertus est & variis locis cultus ob translationem corporis. Hujus Acta data XXV Martii.
B. Redempti episcopi, alias presbyteri, qui convertit B. Magnum martyrem, memoria habetur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis. Datus est S. Redemptus episcopus VIII Aprilis. Hunc vero, si alius est, necdum satis novimus. VIII Aprilis.
S. Mamertinus, ut abbas S. Germani Autissiodorensis annuntiatur hodie apud Grevenum & Molanum in auctariis Usuardi. Acta ejus data sunt XX Aprilis.
S. Petri Tarantasiensis antistitis translatio celebratur apud Wionem, Menardum & Ferrarium. Vita data est VIII Maii.
S. Medimnus navigio impositus & submersus commemoratur in Menologio Sirletiano & in Menæis impressis. Verum mors & nomen satis indicant, non alium esse a Medimno, qui die V Septembris cum Urbano, Theodoro & Sociis celebratur in Martyrologio Romano, & cum iisdem apud nos datus est XVIII Maii.
S. Eleutherius Papa hodie videtur annuntiari in Hieronymianis aliisque Fastis: qua de re vide dicenda hac die in Eleutherio abbate. De Eleutherio Papa actum est XXVI Maii.
S. Chlodulfi episcopi Metensis translatio in Fastis variis memoratur. Vita data VIII Junii.
S. Eugenius episcopus Carthaginensis in agro Albigensi hodie annuntiatur a Gallis. Vita ejus data est XIII Julii.
B. Liberatus de Lauro Ordinis Minorum, de quo apud nos actum est XXVI Augusti, hac die rursum annuntiatur in Martyrologiis Franciscanis ab Arturo & Huebero, verum ita, ut ipsi nesciverint, se illum annuntiare Beatum, quem Incognitum dicunt & nominant, acsi a B. Liberato diversus esset: nullum tamen mihi est dubium, quin plane sit idem. At cum istud necdum perspexerit Pinius noster, quando egit de B. Liberato, elogium Incogniti, quod dictis de B. Liberato adjungi potest, huc transferam. Audi Hueberum, qui istud ex Ulyssiponensi, Pisano, Waddingo & Arturo collegit: Suffiani in Piceno circa annum MCCXXXIV Incognitus quidam (sic nominatus) singulari sua virtute & sanctimonia se fecit omnibus cognitum. Enimvero tantæ erat virtutis & gratiæ, ut totus videretur divinus, & sæpe in Deum absorptus. Cum a sua redibat contemplatione, veniebat cum tanta mentis lætitia, ut homo vel potius angelus alterius seculi appareret; nam tunc facies ejus ex Divinæ allocutionis consortio, admirabiliter resplendebat, ita quod admirationem & stuporem aspicientibus ingereret. Manebat semper solitarius, & rarissime loquebatur: quando vero de aliquo interrogabatur, respondebat acsi esset angelus, eratque sermo ejus gratiosus omnibus, semperque divino sale conditus. Non cessabat neque diebus neque noctibus a divina contemplatione, nec a sempiterni luminis Christi meditationibus invictum animum relaxabat. Quare Fratres propter divinam gratiam, quæ in eo relucebat, quasi alterum Moysen cordialissimo venerabantur affectu: ipse vero in tam laudabili studio perseverans, usque ad finem vitæ deveniebat. Tandem in ultimo vitæ die, cum Fratribus loquens & gaudens, magna animi lætitia & jubilo cordis, ad Dominum suum Jesum Christum tendebat. Erat quidem Suffiani conditus, sed post tempus ad locum Barfortii translatus. Waddingum etiam audire lubet, quia habet quædam a posterioribus omissa. In Annalibus Minorum ad annum 1234, post alios quosdam commemoratos in Marchia in loco Suffiani, quorum ultimus est Liberatus, eumdem tamquam ignotum, sic laudare pergit: Præter hos jacet ibi alius Vir sanctissimus, sed anonymus, tantæ contemplationis & extasis, ut semper Deo inhærere videretur. Cum aliquando staret absorptus in silva, diversæ volucres in scapulas, humeros, caput & brachia advolarunt mira melodia concinentes. Cum a contemplatione redibat, tantam mentis lætitiam præferebat, ut angelus vel quispiam alterius seculi videretur. Facies ex consortio divini sermonis a longe resplendebat ad modum Moysis, ita ut eum aspicientibus admirationem & stuporem ingereret. Quando interrogabatur a quoquam, respondebat tamquam si esset angelus Dei, mira suavitate, & modesto lepore. Neque diebus, neque noctibus cessabat ab oratione, neque a contemplatione rerum cælestium animum in hoc genere invictum relaxabat. Fratres propter divinam gratiam, quæ in eo fulgebat, quasi alterum Moysem carissimo venerabantur affectu. In his sanctis exercitiis assiduus & constans, tandem pervenit ad vitæ terminum, præeunte diutino languore, quem summa tulit patientia, neque medicamine ullo petiit allevium. Solum illud adhibebat verum & optimum solamen, sæpius, aut frequentius refici pane salutari vivifici Sacramenti. Voluit & beata Virgo aliam addere mirificam consolationem: nam cum jam pene deficeret, & ardentius solito cruciaretur doloribus, apparuit ei cœlestis medicinæ Apotheca, tribus associata virginibus, tres pixides ferentibus, e quarum una post dulcia colloquia cochleari mirificum intulit ori electuarium, ad cujus gustum odoremque adeo mirifice & vehementer exultavit, ut tantum gaudium sub angusto pectore continere non posset, quin statim exclamaret: Non plus, o Mater dulcissima, non plus, o Medica benedicta; tantam suavitatem, Consolatrix generis humani, amplius ferre non valeo. Cum illa ad secundam pixidem manum apposuisset, altius exclamavit, dicens: Si primæ pixidis pretiosum reconditum ferre non valeo, quid si secundi vasculi tradas potiora medicamenta? Cui illa. Si hæc tibi nimis bona videntur, potiora tibi dabit Filius meus, propter quem amara & aspera hujus vitæ alacriter tulisti; neque amplius senties corporis dolores ex rei suavitate perceptæ, donec ego infra paucos dies cum Filio meo redeam, te ex hoc ergastulo eductura. Quod ille summo suo bono probavit nihil illis diebus manducans neque bibens, omnibus transactis in summo jubilo, & perpetua cordis lætitia, in qua absque mortis angustiis, alacriter ex hoc seculo migravit in prædicto loco Suffiani, licet postea cum ceteris translatus sit Brufortium. Jam vero hunc Incognitum non distingui a Liberato de Lauro, disco ex instrumento, quod paucis diebus post ipsius mortem confectum est publico consilio terræ Sernani (notatur Sernano in tabulis Marchiæ Anconitanæ ut vicus) quodque anno 1698 accepit Janningus noster, tunc Romæ degens. Geminum est ejus instrumenti exemplar, alterum scriptum XXV Septembris anni 1698 in conventu Lauretano S. Benigni per R. P. Joannem Baptistam a Portu, secretarium provinciæ Fratrum Minorum; alterum ex originali scriptum per notarium publicum, Nicolaum Angelum Silvictum, die 2 Octobris ejusdem anni. Audiamus hujus notarii præfationem: In nomine Domini. Amen. Hæc est copia cujusdam resolutionis, factæ a publico & generali consilio perillustris communitatis terræ Sernani, prout apparet registrata in quadam antiqua carta pergamena per dictam communitatem inter alias publicas & antiquas scripturas ac resolutiones ejusdem publici & generalis consilii diligenter conservata in quadam capsa bene clausa in sacrario divæ Mariæ de Platea superiori ad perpetuam rei memoriam.
Subdit deinde ipsum instrumentum his verbis: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Amen. Anno a Christo nato MCCLVIII septimo Kal. Octobris. Intimato ac convocato per publicum præconem, & sonata de more campana, generali consilio in palatio nostræ residentiæ terræ Sernani, habitus fuit sermo de quodam viro religioso, qui paucis abhinc diebus fama sanctitatis obiit in conventu Fratrum Minorum Rivi Suffiani, & resolutio unanimis & universalis fuit, nemine discrepante aut contradicente, videlicet: Cum proximis diebus, octavo Idus Septembris, in loco Suffiani Fratrum Minorum S. Francisci, in pede montis Ragnoli comitatus Camerinensis, decesserit estaticus * & contemplativus servus Dei, cognomento Incognitus Sanctus, Liberatus de Lauro, de nobili & potenti familia de Brunforti, nostra concive, divinitus, dum agebat animam, a Matre Dei confortatus & recreatus; Commune & populus Terræ Sernani in obsequium Seraphici patris S. Francisci, qui nobis cælitus dedit insignia Seraphinum, ob benemerentiam potentis familiæ de Brunforte, & ob devotionem & venerationem tanti Servi Dei, convocato specialiter ad hoc generali consilio, decrevit, & plena & publica voce resolutum fuit, ut ad sepulcrum ipsius ad perpetuam rei memoriam sumptibus & expensis ipsius communis terræ Sernani fieret & poneretur tabula lapidea cum titulo nominis, familiæ, apparitionis, gestorum, & mortis ipsius. Actum in publico palatio dicti Communis Terræ Sernani septimo Kal. Octobris MCCLVIII.
Et ego Munaldus Gambii de Gualdo publicus Dei & imperiali auctoritate notarius & procancellarius scripsi, & signum dicti Communis terræ Sernani apposui. Additur deinde testimonium notarii Silvicti, qui anno 1698 ex autographo descripsit exemplar nostrum, cui alterum ante dictum accurate consonat. Jam vero ex hoc monumento clare patet Incognitum illum esse B. Liberatum de Lauro, ex cujus cognomine orta est opinio illa, quod esset incognitus. Dubitari tamen potest, utrum istud cognomen fuerit solum Incognitus, an Incognitus Sanctus, quod pendet ab interpunctione. Postremum censeo probabilius, quia alias jam titulo Sancti exornatus fuisset eodem mense, quo obiit; quod verisimile non est. Ceterum ex hoc etiam instrumento intelligitur, B. Liberatum multo serius obiisse, quam crediderunt scriptores Franciscani, qui obitum ipsius collocabant circa annum 1234, cum defunctus sit anno 1258, die VI Septembris. Reliqua de B. Liberato de Lauro, qui habitavit in monasterio modico inter Sernanum & S. Genesium, ibique in magna veneratione dudum fuit, videri possunt ad diem XXVI Aug.
S. Ægidius abbas hodie est in Martyrologio Prædicatorum. Colitur & datus est I Septembris.
S. Victorinum Amiternensem M. hac die celebrat Viola Sanctorum. In Romano Martyrologio, ubi apud nos de eo disputatum est, habetur V Septembris.
SS. Eudoxii, Zenonis, Romuli, Macarii MM. memoria recurrit hac die apud Galesinium, Ferrarium, & in variis Fastis Græcis. De hisce cum Martyrologio Romano actum est heri, neque hodierni alii sunt ab hesternis, etsi id insinuare velit Ferrarius. Vide itaque dicta V Septembris.
Mille centum & quatuor Martyres seorsum annuntiantur in Menæis impressis, iisque deinde Calodota jungitur. At priores spectant ad martyres Militinenses Eudoxium, Zenonem &c., de quibus heri actum: Calodota vero una est ex tredecim Alexandrinis, quorum hodie agmen ducit Faustus. Vide itaque dicta & dicenda V & VI Septembris.
S. Columbæ nomine hodie Officio duplici Styræ in Austria Superiore colitur sancta Martyr incognita, cujus corpus Romæ acceptum e cœmeterio Callisti anno 1681, ac delatum ad abbatiam Garstensem, unde anno 1688 ab Anselmo abbate Garstensi translatum est ad ecclesiam parochialem Styrensem, ubi colitur. De hisce omnibus authentica monumenta huc transmissa sunt.

Bernardus, septimus episcopus Mindensis, cum titulo Sancti, legitur apud Ferrarium. Laudat autem Albertum Krantzium in Metropoli lib. 3 cap. 18, & Democharem in Tabulis. Verum nec titulum Sancti invenio apud Democharem Bernardo tributum; nec Krantzii verba eum ipsi titulum satis vindicant. Nam unicum, quod pro ea opinione adferri potest, est hic versiculus:
Sanctus & electus Bernard fuit septimus heros.
Subdit Krantzius: Breve testimonium, sed fidele, sed bonum. Sanctus et electus: hoc moribus, hoc vita promeruit, ut eum titulum auro incomparabilem mereretur. Transisse scribitur ex hac luce ipso die S. Magni in meliorem lucem, quam inhabitat Deus inaccessibilem. Hæc quidem probant Bernardum ornatum fuisse moribus sanctis in vita; sed non evincunt cultu ecclesiastico honoratum esse post mortem; præsertim cum Krantzius titulum Sancti nuspiam ejus nomini adjungat; nec is ei tribuatur in Catalogo episcoporum Mindensium, qui editus est apud Pistorium inter sex scriptores rerum Germanicarum pag. 724.

S. Eva annuntiatur a Castellano, & in novo Martyrologio Parisiensi. Prior sic habet: Prope Drocas (Dreux) S. Evæ virginis, cujus corpus est in ecclesia S. Stephani Drocis, ubi colitur ut martyr, & ut urbis patrona. Parisiense in addendis ad hunc diem: Drocis in territorio Carnutensi, sanctæ Evæ virginis & martyris, cujus corpus illic in basilica S. Stephani quiescit. Plura reperire nulla diligentia potui de S. Eva.
Donati episcopi memoria simul cum Eleutherio episcopo legitur in codice Usuardino Antverpiensi, & in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis: Via Salaria Donati episcopi. Non dubitamus, quin Donatus ille alio die memoretur, sed plures sunt istius nominis Sancti, quam ut tuto possimus dicere, quis hic designetur.
Mastulinus episcopus annuntiatur apud Grevenum in Hibernia, & in Florario nostro Sanctorum Ms. sine loco. Eum nec in catalogis Sanctorum Hibernorum invenio, nec alibi plura reperio.
Jassai rex in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ reperitur apud Jobum Ludolfum, ac deinde a Castellano insertus est Martyrologio universali.
Bassura episcopus civitatis Messalei martyr occurrit in scheda, nescio cujus; sed ad hunc diem reposita, in qua cum tribus aliis episcopis, videlicet Bastachio, Bastalongo & Theodoro, passus narratur sub Diocletiano. Ejus memoriam in nullis invenio Fastis, & suspecta magis est scheda illa plane anonyma, quam ut sine aliis documentis Bassuram cum prædictis Sociis inter Sanctos ausim commemorare.
Dedicatio ecclesiæ majoris Interamnensis est apud Ferrarium.
Dedicatio ædis Sanctissimæ Dei Genitricis Constantinopoli in Secundo annuntiatur in Menæis.
Licinianum, Carthaginis Spatariæ episcopum huc remiserunt Majores nostri a die IV Maii, quod non constaret de cultu publico, de quo nihil hactenus didicimus.
Joanna & Anna virgines cum titulo Sanctarum annuntiantur ab Arturo, qui eas nobilissimas facit, patriaque Tolosates, atque Ordini Carmelitarum adscriptas; sed cultum non probat.
Thomas Tzugi Societatis Jesu propter diuturnam fidei prædicationem in Japonia, ubi natus erat, lento igne combustus est Nangazachii, ut pluribus refertur in Ms. Menologio.
Michaëlem monachum in Hemmerode Ordinis Cisterciensis ut Beatum commemorant Kalendarium Divione excusum anno 1617, Henriquezius & Chalemotus. Mortem Michaëlis refert Manrique in Annalibus Ordinis Cisterciensis ad annum 1179, cap. 6, num. 6, sed nihil habet de cultu Michaëlis, nec Beatum vocat.
Joannes post varios episcopatus dimissos monachus Cisterciensis, ut Beatus occurrit apud Henriquezium, ut Venerabilis apud Chalemorum.
Joannes de Laudibus S. Francisci discipulus Betonii in Umbria.
Minnius Altimannus, Thusciæ olim provincialis, in Etruria.
Benedictus Florentinus sacerdos, Florentiæ.
Ludovicus de Varka, sacris concionibus & miraculis clarus, Warssaviæ in Polonia.
Joannes de Povoa, gesto septies provincialatu illustris, in Lusitania.
Martinus Bertrannus laïcus, Agelli in Calabria.
Andreas laïcus in Hispania.
Franciscus de Oratino laïcus, in Apulia.
Jacobus Distemensis laïcus, Trajecti ad Mosam in Brabantia.
Francisca a Claromonte abbatissa, Avenione. Hi decem annuntiantur apud Arturum in Martyrologio Franciscano, ultima etiam in Gynecæo, omnes cum Beati titulo, quem tamen nulli hodie tribuit in suo Menologio Hueberus, nec ego ullum ex iis coli invenio.
Simon etiam cum titulo Beati ab Arturo memoratur Anconæ. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1323 num. 45 Beatum item vocat, & inscriptionem affert positam in monasterio Franciscano S. Francisci Scalarum, quæ post alia sic habet: In hac ecclesia sepulti sunt beati Fratres Simon & Amatus, sanctitate conspicui. Hæc quidem nata sunt nonnullam de cultu suspicionem ingerere. Cultum tamen non satis ostendunt, præsertim cum de Fratre illo Simone nihil resciri potuerit a Franciscanis Anconitanis, ut notatum invenio a Bollando; cumque Hueberus ipse de eo agens Beati titulum omittat.
Anastasii mentionem hodie invenio, uti & Augustalis. Uterque est in Romano VII Septemb.
S. Adrianus martyr in Hieronymianis hodie annuntiatur, neque is alius videtur ab eo, qui ibidem repetitur, & Romano Martyrologio insertus est VIII Septembris.
S. Michaëlis archangeli celebris apparitio hodie reperitur in omnibus passim Fastis Græcis. De ea agetur in præcipua S. Michaëlis festivitate XXIX Septembris.
S. Dachonnæ vel Machonnæ ut episcopi Hiberni mentio ex Colgano apud nos facta est in Prætermissis ad XVII Februarii, ut vel hoc die plura de eo dicantur, vel die XVI Novembris. Apud laudatum Colganum in Appendice 4 Vitæ S. Patricii pag. 294 memoratur etiam S. Dochuma eremita, remittens ad hunc diem, vel XXX Octobris. Neutrum satis novi. Quare eos remitto ad X Oct. & XVI Nov.
S. Consolatam virginem & martyrem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hodie memorat his verbis: Sancta Consolata virg. & mart. Regii in Æmilia colitur in ecclesia cathedrali: feruntque illi in diœcesi extare ecclesiam dicatam: cujus memoria VIII Id. Septembris recolitur. Quæ illi patria fuerit; ubi & quando passa sit, haud mihi hactenus cognitum est; licet non semel inquisitum fuerit. Illud certum, hanc Virginem non extitisse Regiensem: majore enim in honore haberetur, si a Regio ortum duxisset, ut consuevit. Deinde quidem notat, se hujus Consolatæ nomen vidisse in Kalendario urbis præfatæ: sed dubitat, an eadem non sit cum S. Consolata, quæ die V Decembris Genuæ colitur. Quare cum apud scriptores Regienses nihil inveniam, quo dubium istud tollam; cumque ipse Ferrarius in Catalogo generali serius scripto Consolatam Regiensem omiserit; certiora requirimus documenta, priusquam de ea aliquid statuamus. Res ulterius examinari poterit ad V Decemb.
Othberti episcopi & confessoris memoria est in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis. Nihil alibi de eo invenio, nisi Othbertus scriptum sit pro Autbertus, qui episcopus Cameracensis in Romano legitur XIII Decembris.
Dagoberti regis meminerunt laudatæ additiones. Dicitur coli S. Dagobertus XXIII Decembris.

[Annotata]

* exstaticus

DE S. ZACHARIA PROPHETA
IN JUDÆA.

Circa an. mundi MMMDXL.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Zacharias propheta in Judæa (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus Sancti Prophetæ certus: alia de reliquiis & sepulcro incerta: gesta & scripta examinata.

Zachariæ prophetæ, qui undecimus est inter Minores, memoriam hoc die brevissime recolunt Beda, [Zachariæ prophetæ memoria in Fastis diebus variis:] Rabanus, Romanum Parvum, Ado, Wandelbertus, Notkerus. In plerisque Hieronymianis Zachariam prophetam non invenio. Attamen Martyrologium reginæ Sueciæ, apud nos editum post tomum 7 Junii, eodem die sic habet: Et depositio Zachariæ prophetæ. Usuardus paucula addidit hoc modo: Zachariæ prophetæ, qui de Chaldæa senex in patriam reversus, juxta Aggæum prophetam jacet conditus. Usuardi elogium secuti sunt recentiores martyrologi, idemque legitur in hodierno Martyrologio Romano. Græci vero & Mosci Zachariam hunc in Menæis & Menologiis suis præcipue celebrant ad VIII Februarii: Ægyptii die sequente Zachariam nudo nomine annuntiant, uti & aliis diebus fit in Fastis Ægyptiis & Æthiopicis, ita ut non omnino certum sit, eumdem ab ipsis designari. Græci in Synaxario uno Ms. etiam de Zacharia propheta mentionem faciunt ad XVI Maii, ut jam observatum est in Prætermissis ad eum diem. Martyrologium Parisiense ad VI Septembris S. Zachariam his verbis commendat: Zachariæ prophetæ, qui una cum Aggæo itidem propheta, Judæos sub Zorobabel ad instaurandum Dei templum cohortatus est.

[2] Sozomenus lib. 9 cap. 17 narrat inventionem corporis S. Zachariæ prophetæ; [corpus inventum sub Theodosio II alterius Zachariæ: reliquiæ aliquæ:] crediditque Baronius in Annotatis ad Martyrologium agi de Zacharia, quem memorat VI Septembris. At si vera narrat Sozomenus, eumque secutus Nicephorus lib. 14 cap. 8, corpus inventum non est hujus Zachariæ prophetæ, sed Zachariæ istius, quem Joas rex occidi jussit, ut narratur 2 Paralip. 24. Nam ad pedes Zachariæ inventus est infans regia sepultura honoratus, quem crediderunt esse filium prædicti regis Joæ. Non examino, an ea opinio de puero illo satis sit fundata. At solum observo, illam opinionem nasci non potuisse post corporis inventionem, nisi creditum fuisset, istud esse corpus Zachariæ filii Joïadæ. Ejusdem fortasse Zachariæ os est, quod cum aliis reliquiis Lotharius imperator donavit cœnobio Prumiensi, ut exponunt ipsius imperatoris litteræ apud Browerum in Annalibus Trevirensibus ad annum 855 lib. 8 num. 114. Nominatur quidem in litteris Os Zachariæ filii Barachiæ, quod magis convenit Zachariæ prophetæ: sed nomen istud subinde etiam datur Zachariæ filio Joïadæ, ab iis nimirum, qui credunt eum designatum a Christo Matth. 23, de qua controversia disputabo inferius. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 200 in ecclesia cathedrali Brugensi, S. Donatiano dicata, recenset reliquias S. Zachariæ prophetæ una cum reliquiis S. Samuelis prophetæ. Istas verisimiliter credidit esse Zachariæ, de quo agimus. At eum clarius designat pag. 278, ubi inter sacra pignora cœnobii Lætiensis in Hannonia numerat de ossibus Zachariæ prophetæ, qui de Chaldæa senex in patriam reversus, juxta Aggæum prophetam conditus jacet. Hæ igitur reliquiæ creduntur esse Zachariæ prophetæ.

[3] [sepulcrum Zachariæ celebre, at incertum cujus:] Celebre in Terra sancta est sepulcrum Zachariæ, ut scribit Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ lib. 4 cap. 12, dicens hunc sextum locum peregrinationis septimæ, & sepulcrum istud ita describens: Hoc sepulcrum est excisum ex rupe montis Oliveti, ad radices ejus solo inhærens, formæ quadrangularis, parumque acuminatum, a latere antri sive cryptæ sancti Jacobi Alphæi. Communiter appellatur ab omnibus in partibus istis, Sepulcrum Zachariæ filii Barachiæ, occisi a Judæis inter templum & altare, cujus meminit Salvator noster apud S. Matthæum. Idem sepulcrum eodem fere modo, sed paulo prolixius, describit Cornelius de Bruyn in Itinere Orientali pag. 264 editionis Gallicæ, ubi & illius figura exhibetur in tabula adjuncta. Porro dubitat Quaresmius prolixeque inquirit, cujus Zachariæ sit sepulcrum: demnumque concludit, probabilius esse Zachariæ pontificis filii Joiadæ; at id certum non facit. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 27 videtur de eodem loqui sepulcro, idque attribuere Zachariæ patri S. Joannis Baptistæ, sepulto, ut vult, in monte Oliveti una cum Simeone & Jacobo fratre Domini. Qua de causa nihil certi invenio de illo sepulcro. At si constaret, unum esse ex illis, de quibus Christus Matth. 23 ℣ 29 scribis & pharisæis dicebat; Ædificatis sepulcra prophetarum, & ornatis monumenta justorum &c.; posset istud sepulcrum æque probabiliter credi S. Zachariæ prophetæ, quam alterius cujuscumque Zachariæ; cum ille haud dubie ob promotam templi instaurationem præclarasque prophetias in magno fuerit honore apud posteros. Ab hisce incertis ad alia progredior.

[4] [diversa ejus elogia, partim Mss., partim impressa.] Baronius in annotatis ad Martyrologium asserit, exstare encomium in prophetam Zachariam Cosinæ Vestiarii in bibliotheca Sfortiana cod. manuscrip. num. 65. Habeo simile elogium Ms., quod olim Rosweydus accepit ex codice Ultrajectino ecclesiæ S. Salvatoris. At hoc nihil habet de Zacharia, quod ex sacra Scriptura & martyrologiis, aut ex interpretibus sumptum non sit, & quidem sine multo ordine aut crisi sufficiente. An melius sit elogium, quod vidit Baronius, mihi incompertum est: nam istud ad nos non pervenit. Simile Zachariæ elogium dat Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 42. In libro de Vitis prophetarum, qui olim S. Epiphanio fuit attributus, eique nunc rectius abjudicatur ab eruditis, legitur item elogium Zachariæ prophetæ: sed neque istud magni est momenti, cum auctor istius Opusculi, quiscumque fuerit, non paucas fabulas immiscuerit Vitis prophetarum imperite consarcinatis. Ex hoc interim fonte manasse videntur, quæ Græci habent in Menologio Basiliano ad VIII Februarii, quæque cum iis tradidit Usuardus de sepulto Zacharia prope Aggæum. Certe in utroque elogio Zacharias varia dicitur prophetasse in Chaldæa, de quibus nihil reperitur in Litteris sacris. Fictitia igitur existimo, quæ ibidem Zacharias prædixisse dicitur Josedeco & Salathieli de filiis ipsorum nascituris; Cyro Persarum & Astyagi Medorum regibus de eorumdem victoriis; nec satis certum existimo, quod de sepultura Zachariæ apud Aggæum idem asseruit: ac demum totum istud elogium prætermitto, quia plura continet falsa, quam vera eaque aliunde satis nota.

[5] Ex sacris Litteris de Zacharia hæc habemus. Ipse cap. 1 prophetiæ suæ se vocat Zachariam, [Præcipua Sancti gesta ex sacris litteris:] filium Barachiæ filii Addo. Esdræ 5 nominatur Zacharias filius Addo. Verum filius hic sumitur pro nepote, ut sæpe alibi in Scriptura, aut certe pro uno ex stirpe Addo, quemadmodus Christus dicitur filius David, filii Abraham Matt. 1. Cœpit autem prophetare Zacharias propheta in mense octavo, in anno secundo Darii (cognomento Hystaspis) regis, id est, anno mundi 3534, ante natum Christum annis 520 secundum chronotaxim Labbei, quam non examino. Initio prophetiæ suæ populum Judaïcum, qui ex captivitate Babylonica reversus erat in Judæam, hortatur ad pœnitentiam: ac deinde per varias figuras læta prædicit, itaque Judæos una cum Aggæo propheta, qui eodem anno, sed duobus mensibus citius, prophetare cœperat, excitat ad templum instaurandum. Hinc Esdræ 5 de utroque dicitur: Prophetaverunt autem Aggæus propheta & Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos, qui erant in Judæa & Jerusalem, in nomine Dei Israël. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, & Josue filius Josedec, & cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, & cum eis Prophetæ Dei adjuvantes eos. Fortasse perfectum fuit templum ante mortem Zachariæ: nam Esdræ 6 ℣ 14 hæc leguntur: Seniores autem Judæorum ædificabant & prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, & Zachariæ filii Addo: & ædificaverunt & construxerunt … & compleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. Non quidem certo probari potest, vixisse Zachariam usque ad finem fere anni sexti Darii: id tamen verisimile est, cum caput septimum prophetiæ suæ scripserit anno quarto Darii, mense nono: cumque postea per septem alia capita multas ediderit prophetias; nullaque mortis ipsius mentio fiat in allegatis verbis. Itaque aut templum vidit perfectum, aut certe non diu ante mortuus est, ideoque mortem ipsius fixi circa annum mundi 3540.

[6] [Prophetia Sancti: eidem Psalmi aliquot a quibusdam attributi:] Nullum est dubium, quin multa de Christo & Ecclesia prophetaverit Zacharias; at ea cum aliis ipsius vaticiniis videri possunt in libro ipso, qui a S. Hieronymo vocatur obscurissimus liber Zachariæ prophetæ, & inter duodecim longissimus. Hæc ille in præfatione Commentariorum, quibus totum Zachariæ librum exposuit. Porro credunt aliqui, Psalmos quoque aliquot compositos fuisse ab Aggæo & Zacharia prophetis, quia titulus Psalmi CXI talis est in Vulgata: Alleluïa, reversionis Aggæi & Zachariæ: & CXLV hunc habet titulum: Alleluïa, Aggæi & Zachariæ. Verum argumentum desumptum a nominibus, quæ leguntur in titulis Psalmorum, imbecille est, & nullo modo subsistere posse videtur, ut ostensum est a variis. Certe nomen Moysis legitur in titulo Psalmi 89, nec solum in Vulgata, sed etiam in textu Hebraïco, ubi est nonagesimus, ut videri potest in Versione S. Hieronymi. Attamen ostendi in Moyse pag. 167 Psalmum illum non posse probabiliter attribui Moysi, idque facile ostenditur de aliis. Argumentum igitur istud, etsi olim placuerit Patribus quibusdam, abunde videtur refutatum. Præterea Aggæi & Zachariæ nomina in titulis dictorum Psalmorum non habentur in textu Hebraïco, nec apud s. Hieronymum. Itaque neque duos istos Psalmos, neque alios plures, in quorum titulis nomen Zachariæ apud Septuaginta aut alibi reperitur, Zachariæ ausim attribuere aut Aggæo.

[7] [sed omnes Psalmi a pluribus solius censentur Davidis.] Calmetus in Dissertatione de auctoribus Psalmorum, quam dedit initio tom. 2 in Psalmos, pag. 8 existimat, multos Psalmos fuisse compositos tempore captivitatis Babylonicæ & post captivitatem, aliquosque ex iis ab Aggæo & Zacharia. Ratio est, quia in multis Psalmis videntur describi ea, quæ facta sunt eo tempore: neque enim satis probabile existimat, ea omnia Davidi revelata fuisse a Deo, aut ab eo sic conscripta. Pro exemplo afferri potest Psalmus 136, qui inchoatur hoc modo: Super flumina Babylonis, illic sedimus & flevimus; cum recordaremur Sion. Verum ad hoc argumentum respondit Ceillierus in Historia generali scriptorum sacrorum tom. 1 pag. 226, ostenditque plures Psalmos, qui certo sunt Davidis, ei abjudicandos fore, si admitteremus ratiocinium Calmeti ut legitimum: nam in iis etiam graphice futura enarrat, acsi præsentia fuissent. Quapropter fortius videtur argumentum ad omnes Psalmos Davidi asserendos, quod in Novo Testamento Psalmi sæpe laudentur nomine Davidis, numquam nomine alterius cujusdam prophetæ aut hagiographi. Præterea Vetus Testamentum nuspiam ullum alium Psalmorum auctorem dicit præter Davidem. Probabilius igitur existimo, nullum e Psalmis attribuendum esse Zachariæ, sicut nullus scriptis ipsius est insertus: atque hæc sententia communior est apud sanctos Patres & alios doctores; licet contraria a multis quoque fuerit defensa. Verum controversia illa accuratius examinari poterit in Davide.

§ II. Utrum Zacharias propheta sit ille, quem Christus occisum dicit inter templum & altare?

[Proponitur quæstio de Zacharia inter templum & altare occiso,] Aliqui scriptores existimant, Christum Matth. 23 de hoc locutum esse Zacharia, quando dixit Judæis: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, & sapientes, & scribas, & ex illis occidetis, & crucifigetis, & ex eis flagellabitis in synagogis vestris, & persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum & altare. Idem habetur Luc. XI, ubi mors Zachariæ exprimitur his verbis: Qui periit inter altare & ædem. Sententiæ apud sanctos Patres de Zacharia inter templum & altare occiso tres reperiuntur diversæ, quas refert Chrysostomus, allegatum Matthæi locum exponens: nullam tamen ex illis probat aut improbat. Hieronymus easdem memorat opiniones, & unam ceteris videtur præferre. Tribus antiquorum sententiis neoterici duas alias addiderunt antiquis incognitas. Itaque cum quinque diversi assignentur Zachariæ, quibus verba Christi adaptantur, nihil certi poterit statui, sed solum insinuari, quid appareat probabilius. Attamen tanto magis lubet celebrem hanc elucidare controversiam, quanto probabilior mihi apparet sententia eorum, qui existimant Prophetam hunc allegatis Christi verbis expressum.

[9] Tres antiquorum sententiæ aliquos e Patribus habent patronos: [locusque peractæ cædis hunc in finem assignatur.] at cum Patrum sententia sit adeo varia, necesse non est singulos laudare. Qua de causa expendam præcipue verba S. Hieronymi in caput 23 Matthæi, ubi sic habet: Quærimus, quis sit iste Zacharias filius Barachiæ: quia multos legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est: “Quem occidistis inter templum & altare”. Meretur hæc observatio S. Hieronymi, ut accuratius exponamus locum occisi Zachariæ. Per templum nihil hic videtur posse intelligi, nisi templum proprie dictum, distinctumque ab omnibus atriis. Nam si per templum omnia simul atria aliaque ædificia ad templum utcumque spectantia designarentur, ut aliquando fieri non inficior; Zacharias occisus diceretur in ipso templo, non inter templum & altare. Altare enim non aliud designatur, quam altare Holocaustorum, quod positum erat in atrio sacerdotum ante templum proprie dictum. Itaque cædes Zachariæ facta est in atrio sacerdotum, quod ex omnibus atriis proximum erat templo, seu certe in illo loco, ubi esse debebat atrium sacerdotum, si forte cædis tempore atria necdum erant instaurata. Primo igitur quærendus est Zacharias, qui sit filius Barachiæ: nam & hoc ad distinctionem additum est a Christo: secundo qui sit occisus in atrio sacerdotum, non in quovis templi atrio: aut, si de nullo legatur, quod occisus sit in atrio sacerdotum, prout revera non legitur in sacris Litteris, ulterius inquirendum, de cujus cæde tali loco peracta major sit probabilitas.

[10] Redeo ad S. Hieronymum. In diversis, inquit, diversa legi, & debeo singulorum, opiniones ponere. [Ostenditur nihil obstare, quo minus Zachariam prophetam ibi occisum credamus,] Alii Zachariam filium Barachiæ dicunt, qui in duodecim prophetis undecimus est: patrisque in eo nomen consentit: sed ubi occisus sit inter templum & altare, Scriptura non loquitur: maxime quum temporibus ejus vix ruinæ templi fuerint. Clarum est, præsertim ex sequentibus, hanc sententiam haberi minus probabilem a S. Hieronymo; certumque est, cædem hujus Zachariæ in Scriptura non legi, ut observat. Verum nihil quoque in sacris Litteris habetur, quod cædem hujus Prophetæ inter templum & altare improbabilem faciat: nam quod temporibus ejus vix ruinæ templi fuisse asserantur, accuratum non est: ostendi enim num. 5 instaurari cœptum esse templum anno secundo Darii Hystaspis, atque absolutum anno ejusdem sexto: vixisse vero Zachariam saltem usque ad mensem nonum anni quarti prædicti regis, & multa adhuc postea prophetasse. Certum igitur est tam diu superfuisse Zachariam, ut aut multum promota fuerit templi structura aut perfecta: cumque altare jam ante ædificatum esset, ut narratur 1 Esd. 3; nihil est, quo minus inter templum & altare occidi potuerit Zacharias: imo cædes eo loco peracta longe probabilior esset tempore ædificationis, quam perfecto & dedicato templo, si constaret Zachariam esse mortuum ante dedicationem: nam, dedicato templo, soli sacerdotes versari poterant inter templum & altare, at tempore ædificationis omnibus ad eum locum patuisse videtur accessus; ideoque facilior tunc erat eo loco cædes Prophetæ.

[11] [nisi solum Veteris Testamenti silentium, ad quod respondetur:] Solum igitur Scripturarum silentium de cæde Zachariæ prophetæ objici posse videtur. Ad hoc vero responderi potest, plerasque Prophetarum cædes præteritas esse in Veteri Testamento. Sane ex solo Testamento Veteri non innotuerunt, quæ de cædibus prophetarum scripsit Apostolus ad Hebræos cap. XI ℣ 37: Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Certa tamen sunt & indubitata. Isaïas, Jeremias, Amos, aliique violenta morte sublati creduntur, etsi id nullibi de eis referatur in Veteri Testamento. Cur igitur idem de Zacharia credi nequit, etiamsi non legatur in Scriptura Legis veteris? Sane Christus ipse mortem illius satis asseruisse videtur, dum filium Barachiæ dixit, quod aliis non congruit; præsertim cum iis verbis cædem prophetarum Judæis exprobraverit, ut satis insinuaverit longe plures prophetas ab eorum patribus interemptos, quam occisi legantur in Veteri Testamento. Stephanus quoque Act. 7 ℣ 52 multas prophetarum cædes Judæis exprobrat his verbis: Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænuntiabant de adventu Justi. Nullus, quantum scio, in Veteri Testamento legitur occisus propheta, qui adventum Christi prædixit. Eos tamen occisos testatur Spiritus sanctus: & scimus Christi adventum a Zacharia prædictum. Itaque silentium Testamenti Veteris multum obesse non potest, meritoque existimare possumus cædem Zachariæ ibi omissam, sicut prætermissa est cædes Isaïæ, Jeremiæ, aliorumque plurium.

[12] [rationes, quæ suadent Zachariam prophetam Christi verbis designatum.] Breviter igitur colligamus rationes & conjecturas præcipuas, quæ impellere possunt, ut verba Christi de Zacharia propheta intelligamus. Prima & præcipua omnium est, quod Dominus Zachariam vocaverit filium Barachiæ: nam solus hic Zacharias scitur habuisse patrem Barachiam, uno forsan excepto, qui probabiliter intelligi nequit, ut infra ostendam. Hac de causa Zachariæ prophetæ optime congruunt verba S. Hieronymi, fine tantum mutato: Et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est: Filii Barachiæ: nam patris Barachiæ nomen a Christo additum videtur, ut hic Zacharias ab aliis distingueretur. Secunda ratio est, quod nullus Zacharias præter hunc proprie fuerit propheta, cum tamen propheta fuisse videatur is, de quo loquitur Christus. Exprobraverat enim Judæis cædem prophetarum & justorum; ideoque ex duobus, quos commemoravit, alter verisimiliter propheta fuit, nimirum Zacharias, alter e numero justorum, ut de Abele constat. Tertio dubitari non potest, quin ædificantibus templum sæpe adesset Zacharias propheta: constat etiam de prædictionibus ipsius, quibus multa infausta admodum & tristia urbi Hierosolymitanæ ejusque habitatoribus vaticinatus est. Habemus igitur de Zacharia propheta, quod sæpe cum hominibus infimæ sortis fuerit eo loco, ubi cædes est commissa, quodque ea præstiterit, quorum occasione multi prophetæ occisi sunt, ita ut mirari nequeamus, si & ipse a furente populo cæsus sit, & quidem loco assignato. Quare sententia de eo per Christum designato mihi tanto apparet probabilior, quanto minus probabiles videntur omnes aliæ, de quibus nunc agam.

[13] S. Hieronymus secundam sententiam ita memorat & refutat: [Altera sententia de Zacharia patre Joannis Baptistæ refutatur,] Alii Zachariam, patrem Johannis (Baptistæ) intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum somniis approbantes, quod propterea occisus sit, quia Salvatoris prædicarit adventum. Hoc quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Duplici argumento evertitur illa sententia: nam nec Zacharias ille scitur fuisse filius Barachiæ, nec constat de cæde ejus, nedum de cæde inter templum & altare, quæ verisimilis non est tempore istius Zachariæ, cum deberet per ipsos sacerdotes esse peracta. Origenes, qui inter præcipuos est hujus sententiæ patronos, in cap. 23 Matthæi eam defendere nititur traditione parum probabili, ita scribens: Zachariam dicit patrem Joannis, de quo per Scripturas quidem canonicas ostendere non possumus, nec quoniam filius fuit Barachiæ, nec quia scribæ & pharizæi interfecerunt eum inter templum & altare. Sed venit ad nos quædam traditio talis, quasi sit aliquis locus in templo, ubi virginibus quidem consistere licet & orare Deum: expertæ autem thorum virilem non permittebantur in eo consistere. Maria autem, postquam genuit Salvatorem, ingrediens adorare, stetit in illo virginum loco. Prohibentibus autem eis, qui noverant adhuc eam jam filium genuisse, Zacharias stetit atque dixit prohibentibus eam, quoniam digna est virginum loco, cum sit Virgo. Ergo quasi manifestissime Zachariam adversus Legem agentem, & in loco virginum permittentem stare mulierem, occiderunt inter templum & altare viri generationis illius. Tota hæc traditio improbabilis apparet & fabulosa, atque hanc etiam inter apocryphorum somnia recensuit S. Hieronymus, quantum conjicio, licet ipse aliam cædis causam ex aliis scriptoribus allatam refutaverit.

[14] Vidit ipse Origenes, quam infirma sit ista traditio, [respondetur ad argumentum Origenis.] ideoque opinionem suam alio argumento probare conatus est, ita pergens: Tamen eos, qui hujusmodi traditioni non credunt, exigamus rationem, quomodo non quasi filios eorum, qui interfecerunt prophetas, etiam Zachariam exprobrat Jesus propter Zachariam, sed quasi qui ipsi occiderunt Zachariam inter templum & altare. Si ergo verum est verbum Christi, quod dicit ad præsentes tunc scribas & pharizæos: “Quem Vos OCCIDISTIS inter templum & altare”, non est possibile illum intelligi Zachariam, qui est ex duodecim unus. Hæc ratio æque repugnat omnibus sententiis, quibus statuitur aliquis Zacharias, qui non vixit cum Christo. Verum verbum occidistis non ita refertur ad præsentes, ut Dominus dicere voluerit, Zachariam occisum esse ab illis ipsis, qui tunc loquentem audiebant: sed occidistis potius significat natio vestra aut gens Judaïca interfecit. Is loquendi modus frequens est in Scripturis, & præcedentia verba, ut veniat super vos omnis sanguis justus &c. eodem modo exponi debent, nimirum ut super vos significet super vestram nationem, idque facile ostendi potest de multis aliis Scripturæ locis. Quapropter videtur sententia Origenis & aliorum de Zacharia patre Joannis Baptistæ idoneo carere fundamento, & minus esse probabilis, quamvis multos habuerit sectatores.

[15] [Tertia sententia de Zacharia filio Joïadæ] De tertia sententia, quam & ceteris probabiliorem existimare videtur, ita disserit S. Hieronymus: Alii istum volunt Zachariam, qui occisus est a Joas rege Juda inter templum & altare, sicut Regum narrat Historia. Sed observandum, quod iste Zacharias non sit filius Barachiæ, sed filius Joiadæ sacerdotis. Unde & Scriptura refert: “Non fuit recordatus Joas patris ejus Joiadæ, quia sibi fecisset bona”. Quum ergo & Zachariam teneamus, & occisionis consentiat locus; quærimus quare Barachiæ dicatur filius, & non Joiadæ? Barachia in lingua nostra benedictus Domini dicitur: & sacerdotis Joiadæ justitia Hebræo sermone demonstratur. In Euangelio, quo utuntur Nazareni, pro filio Barachiæ filium Joiadæ reperimus scriptum. Hactenus S. Hieronymus, ad cujus verba, salvo eruditissimi Patris honore, observationes nostras adjiciemus, ad examinanda fundamenta hujus sententiæ, quam multis neotericis placuisse non ignoro. Mors laudati Zachariæ refertur 2 Paralip. 24 ℣ 20 & seq. his verbis: Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Joiadæ sacerdotem, & stetit in conspectu populi, & dixit eis: Hæc dixit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, & dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, & requirat.

[16] [etiam refutatur ut minus probabilis:] Locus peractæ cædis est atrium domus Domini seu templi, cumque Zacharias steterit in conspectu populi, non videtur aliud atrium intelligi posse quam atrium populi. Atqui altare non erat in atrio populi, sed in atrio sacerdotum, quod medium erat inter atrium populi & templum. Itaque non videtur Zacharias iste occisus inter templum & altare, ideoque non video, qua ratione occisionis consentiat locus. Deinde cum Barachias sit nomen proprium, & satis usitatum in Veteri Testamento; cumque alius reperiatur Zacharias, isque propheta notissimus, cujus pater dictus fuit Barachias; non est verisimile, voluisse Christum eo nomine designare Joiadam sacerdotem, proprio ejus nomine prætermisso: nomen enim Barachiæ non magis congruebat Joiadæ quam justis aliis; natumque erat in errorem pertrahere audientes aut legentes, cum ex tota phrasi non aliud possit colligi, quam nomen esse proprium, & ut tale usurpari. Quod additur de Euangelio, quo utuntur Nazareni, non est magni momenti: nam ipse S. Hieronymus judicavit lectionem illam non esse sequendam, sed præferendam communem aliorum omnium codicum lectionem, quando Novum Testamentum Græcæ fidei reddidit. Hanc igitur sententiam minus probabilem existimo, quia nec loco per Christum designato occisus videtur Zacharias Joiadæ filius, nec videtur satis probabiliter tolli posse difficultas, quæ contra hunc Zachariam ex nomine patris Barachiæ in oculos statim incurrit.

[17] Calmetus in Matth. cap. 23 ℣ 35 aliam refert sententiam, [quarta sententia de Zacharia alio, qui etiam Barachiæ filius Latine dicitur,] nuper, ut videtur, inventam: nullus enim antiquus scriptor pro ea laudatur. De Ozia rege 1 Paralip. 26 ℣ 5 hæc leguntur: Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis & videntis Deum. Fuit igitur aliquis Zacharias videns aut propheta tempore regis Oziæ. Rursum tempore Achaz regis idem (ut credit illius sententiæ patronus) Zacharias memoratur Isaïæ 8 ℣ 2 his verbis: Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, & Zachariam filium Barachiæ. Hunc igitur Zachariam, cum sit filius Barachiæ, designari potuisse a Christo, existimat auctor. Verum, ut etiam observat Calmetus, verisimile non est eumdem utroque loco memorari Zachariam. Nam Ozias, cujus confiliarius erat Zacharias ille propheta, regnavit annos quinquaginta duos, & post eum Joatham annis sexdecim, ita ut valde longævus debuerit esse Zacharias ille, si vixerit usque ad tempora Achaz, qui post Joatham adeptus est regnum. Itaque Zacharias ille Barachiæ filius, de quo Isaïas, alius verisimiliter est a propheta & consiliario Oziæ; & uno tantum facto nobis innotescit.

[18] Qua de causa ne probabile quidem est Zachariam illum, [refutatur ut improbabilis.] Isaiæ testem, Christi verbis fuisse designatum. Nam dubitare non possumus, quin Dominus Judæis commemoraverit virum celebrem notumque apud Judæos. At talis non est Zacharias ille, qui nec propheta scitur fuisse, nec fama pietatis, justitiæ aut rerum bene gestarum inclaruisse. Præterea non modo cædes istius Zachariæ ignota est, sed nec minima assignari potest ratio aut occasio, ob quam occisus crederetur, maxime inter templum & altare. Demum ne nomen quidem patris istius Zachariæ idem prorsus est Hebraïce cum nomine patris Zachariæ prophetæ, sed una littera alterum differt ab altero, ut jam observavit Gaspar Sanctius in caput 1 Zachariæ scribens, ubi hanc quæstionem diligenter tractavit, & differentiam utriusque nominis assignavit. Adire poterit studiosus lector laudatum interpretem, qui alias quasdam minoris momenti rationes, pro singulis sententiis allatas, quas brevitatis causa omittendas censui, abunde discussit. Ego ipsius sententiam ita secutus sum, ut præcipua tantum argumenta, aut certe, quæ mihi reliquis præponderare videbantur, ex eodem scriptore adoptaverim, ac meo modo proposuerim.

§ III. Alia quædam neotericorum sententia examinatur & refutatur ut improbabilis.

[Neoterici quidam Zachariam filium Baruch, qui diu post Christum occisus est a Zelotis,] Laudatus Calmetus quintam quoque affert opinionem, eamque cum Tillemontio ceteris omnibus videtur præferre. Mihi, si mentem candide eloqui velim, ea minime omnium videtur probabilis, neque ulla ex parte sacris Litteris consona. Assignant illi Zachariam filium Baruch, qui diu post mortem Christi occisus est a Zelotis, ut refert Josephus lib. 5 de Bello Judaïco cap. 1 secundum Rufini distinctionem; at in Græco lib. 4 cap. 19. Cædem ipsius audiamus, ut deinde argumenta & fundamenta neotericæ hujus sententiæ examinemus. Josephus relata crudelitate Idumæorum & Zelotarum, qua duodecim millia Judæorum nobilium periere, asserit eos a promiscua illa cæde ad formam quamdam judiciorum conversos esse, ita pergens: Itaque cum illustrium quemdam Zachariam Baruch filium interficere decrevissent (irritabantur enim, quod nequissimis inimicus nimis erat, & probis amicus, itemque locuples) neque solum fortunarum ejus direptionem sperarent, sed etiam remotum iri virum ad se dejiciendos potentem, septuaginta plebeiorum honestissimos ex præcepto convocant judicum specie, potestate carentes, & apud eos Zachariam, quasi res proderet Romanis, accusant; quodque ad Vespasianum proditionis causa misisset. Cum autem accusatio esset frivola, magnaque libertate Zacharias se defendisset, absolutus est communi judicum sententia, ut latius refert Josephus, hæc subdens: Illo vero absoluto, Zelotarum clamor tollitur, & universi quidem judicibus irascebantur, qui simulationem datæ sibi potestatis non intellexerant. Duo vero ex audacissimis aggressi Zachariam, in medio templo interficiunt, … eumque statim in subjectam vallem de templo projiciunt. Judices vero contumeliæ causa versis gladiis ferientes, templi ambitu pepulere. Hactenus Josephus, ex quo nihil omissum, quod ad elucidationem controversiæ prodesse potest.

[20] [volunt Christi verbis prædictum. Argumenta hujus opinionis,] Nunc argumenta audiamus allata a Calmeto, qui adoptavit ratiocinia Tillemontii tom. 1 Imperatorum art. 54; & sua addidit. Si credamus Calmeto, hæc verba Christi: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, & sapientes, & scribas, & ex illis occidetis, & crucifigetis, & ex eis flagellabitis in synagogis vestris &c., multum ponderis addunt prædictæ sententiæ: nam cum mox sequatur, Ut veniat super vos omnis sanguis justus &c.; existimat per voces omnis sanguis justus intelligi etiam sanguinem Christi & Apostolorum omniumque demum justorum, qui occisi sunt usque ad excidium Hierosolymæ, ita ut velit Zachariam ita esse ultimum a Judæis ante excidium urbis occisum, sicut primus injuste occisus est Abel. Porro si quis quærat, cur Christus dixerit, Quem occidistis, acsi Zacharias jam ante esset occisus; respondet Christum loqui ut prophetam, & uti præterito pro futuro. Contendit insuper omnia adjuncta in isto Zacharia convenire verbis Euangelii; primo nomen patris: nam Baruch, inquit, idem est nomen ac Barachias, quia Hebræi solent nominibus propriis adjungere nomen Dei Jah. Secundo, locus ipsius judicio recte congruit, quia Zacharias iste legitur occisus in medio templo. Tertio tempus, eodem judice, recte hunc Zachariam designat: occisus enim est paulo ante destructionem templi & dispersionem Judæorum, qui finis est comminationis a Filio Dei ipsis intentatæ. Hæc argumenta laudatæ opinionis exposita leguntur apud Calmetum.

[21] Verum dum dicta singula diligenter expendo, priora mihi apparent improbabilia, [ex quibus aliqua] ac tria posteriora prorsus falsa. Ab hisce incipiam. Primo falsum est, Baruch & Barachias idem esse nomen. Quod Hebræi nomen Dei Jah adjungunt nominibus propriis non est verum eo sensu, ut censeatur idem nomen, sive istud additum sit, sive ablatum. Nomen Baruch simplex est, exponiturque a S. Hieronymo benedictus; nomen Barachia vel Barachias compositum, & benedictus Domini: nec magis eadem sunt nomina Baruch & Barachias apud Hebræos, quam eadem apud Latinos sint nomina Carus & Deocarus, etsi Latini etiam nomen Deus nominibus propriis addant, ut fit in allato nomine Deocarus, aliisque non paucis passim notis. Secundo etiam videtur falsum, quod dicitur de loco occisi istius Zachariæ verbis Christi congruente: nam etsi dicatur occisus in medio templo: non ideo probabiliter credetur occisus inter templum & altare, seu in atrio sacerdotum: sed dubitari vix potest, quin occisus sit in atrio gentilium aut in atrio Judæorum. Etenim, licet Zelotæ templum profanarent, cum tamen videri vellent in causa Zachariæ formam judicii servare, probabile non est judices fuisse introductos in atrium sacerdotum, ibique peractum judicium. Imo ipsi judices, qui nullo metu adduci potuerunt, ut condemnarent innocentem Zachariam, verisimiliter noluissent atrium sacerdotum ingredi, quod sibi illicitum esse non ignorabant. Itaque cum in ipso judicii loco occisus sit Zacharias, verisimile non est, occisum esse inter templum & altare.

[22] Tertio certo falsum videtur, quod dicitur de tempore peractæ hujus cædis cum verbis Christi congruente. [probantur falsa.] Locutus est Dominus de cæde peracta, non de cæde aliqua futura: nam improbabile prorsus est, & sine fundamento asseritur, Christum ibi præterito usum esse pro futuro. Alienum id est a stylo Euangeliorum, nec ullus afferetur locus, ubi ita locutus sit Dominus. Multa futura prædixit Christus in Euangeliis; sed semper ita, ut quilibet facile posset intelligere futura prædici, non vero narrari præterita. Ita hunc quoque locum, quem occidistis, de præterita, non de futura cæde intellexerunt sancti Patres aliique doctores antiqui: atque ita omnino explicanda esse allegata verba, ostendunt adjuncta omnia, quibus futura prædicuntur, Ex illis occidetis &c.: & mox ℣ 36, Venient hæc omnia super generationem istam: ac rursum ℣ 38, Relinquetur vobis domus vestra deserta. Sic sequenti capite plurima prædicuntur a Christo, sed semper eo stylo & modo, ut quilibet intelligat futura prædici. Quare probandum erat novæ istius interpretationis patronis, stylo illo prophetarum Veteris Testamenti, quo per præteritum designatur futurum, usum esse Christum Dominum, antequam id assereretur: nam, licet Christus fuerit prophetarum omnium maximus, & futura æque ac præterita habuerit perspecta, ex eo recte inferri nequit, eum de futuris locutum esse eo modo, quo de præteritis, cum ex stylo Euangeliorum, atque ex sexcentis prædictionibus ibidem relatis, contrarium manifeste pateat.

[23] [Præcipuum Calmeti argumentum expenditur,] Verum, inquit, Calmetus: Cum primus injuste occisus sit Abel, ultimus vero Zacharias; cumque inter injuste occisos a Judæis etiam numerentur Christi discipuli, non possumus alium intelligere Zachariam quam filium Baruch, nisi vacuum relinquere velimus amplum temporis spatium, ad quod Domini comminatio se extendit. Obscurior est objectio, & nonnihil elucidanda. Auctor verba Christi usque ad sanguinem Zachariæ, explicat Usque ad tempus Zachariæ, acsi Christus minaretur Judæis pœnam omnium cædium, quæ factæ erant aut faciendæ a morte Abelis usque ad mortem Zachariæ. Pœna autem illa erat destructio urbis & templi, quam plurima alia mala erant præcessura, præter pœnam æternam eorum, qui morituri erant in peccatis. Vult igitur per Zachariam designari ultimum justum a Judæis occisum ante excidium urbis Hierosolymitanæ. At primo respondeo, ne quidem constare, an Zacharias ille filius Baruch numerandus sit inter justos: nam probabilius Judæus erat, non Christianus, ideoque nec justus. Josephus quidem honorifice loquitur de Zacharia; sed idem elogio longe magis honorifico exornat Ananum pontificem, cujus opera occisus est S. Jacobus. Itaque ex elogio Josephi nihil magis colligere possumus quam Judæum fuisse, & virum apud Judæos honoratum, præsertim cum Christiani Hierosolymam reliquerint ante mortem Zachariæ.

[24] [probaturque non posse prodesse ipsius sententiæ:] Secundo Zacharias ille certe propheta non fuit, aut unus ex illis, de quibus Christus dixit: Jerusalem Jerusalem, quæ occidis prophetas, & lapidas eos, qui ad te missi sunt &c. Quis igitur prudenter credat, mortem istius Zachariæ Judæis exprobrari a Christo, qui de morte prophetarum & discipulorum suorum loquitur? Vel sola igitur hæc ratio clare ostendit Zachariam istum non esse ultimum justum a Judæis occisum ante excidium urbis. Si vero etiam Judæos istius temporis inter justos a Domino numeratos, perperam & improbabiliter contendere voluerint adversarii, legant Josephum, & invenient multos alios paulo post fuisse occisos, qui non minus aut magis etiam a Josepho laudantur, ita ut ne eo quidem modo ultimus haberi possit Zacharias. Tertio tot mala obruebant Hierosolymam, quando occisus est Zacharias, totque nobilium & optimatum sanguis per Idumæos & Zelotas effundebatur in urbe, ut mala a Christo prædicta jam tunc essent cœpta, illæque nobilium cædes potius esset pars malorum prædictorum quam causa.

[25] [deinde objecta ab eo Scripturæ verba elucidantur,] Jam vero paulo attentius consideranda sunt illa verba, Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum & altare: quærendumque, an iis inoludantur omnes cædes justorum, quæ patrandæ erant a Judæis usque ad destructionem templi; quemadmodum contendit Calmetus. Existimat ille id sequi ex verbis præcedentibus: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, & sapientes, & scribas, & ex illis occidetis &c. At mihi contrarium videtur, idque manifestum fiet, opinor; si accurate perpendamus præcedentia; ac inquiramus, qua occasione quaque de causa discipulorum suorum cædem prædixerit Dominus. Gloriabantur scribæ & Pharisæi se abhorrere a cædibus prophetarum, ut Christus ipse testatur ℣ 30 his verbis: Et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Hanc eorum hypocrisim, ut accurate observat S. Chrysostomus, refutat Dominus primo quidem cædem suam prædicens his verbis ℣ 32: Et vos implete (id est, implebitis) mensuram patrum vestrorum. Nam hæc verba profert, teste Chrysostomo, non imperans, sed quod futurum erat prænuntians, cædem videlicet suam. Deinde vero rursum ℣ 34 magis explicat, quo modo mensuram patrum suorum paribus aut deterioribus sceleribus implerent, ac prædicit cædes discipulorum suorum verbis mox allegatis ℣ 34: Et ex illis occidetis, & crucifigetis, & ex eis flagellabitis in synagogis vestris, & persequemini de civitate in civitatem.

[26] Prædictis tot sceleribus ac cædibus justorum, quæ delicti gravitate, [& ex occasione, qua dicta sunt, vera eorum significatio eruitur,] maxime ob cædem Christi, non modo æquabant, sed longe etiam superabant cædes præteritas, satis refutaverat Dominus hypocrisim eorum, qui dicebant se a cæde prophetarum abhorrere. Itaque ex hisce omnibus contra eos concludit, prædicitque eos ob ea crimina, quibus majorum suorum crimina erant superaturi, tantam daturos pœnam, acsi omnia majorum suorum scelera ipsi luerent. Verba accipe: Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram &c. Id est, Ob vestra scelera jam commemorata fiet, ut tantam detis pœnam, quantam merentur omnes justorum cædes hactenus perpetratæ, quas vos dicitis detestari. Etenim locus ita nequit exponi, ut credamus Judæos fuisse punitos propter crimina parentum aut majorum suorum, quemadmodum interpretes passim agnoscunt; & ipse etiam Calmetus. Audi Chrysostomum: Non quod alieni peccati quis supplicium luat: sed quod ii, qui post alios multos in peccata lapsos & castigatos non meliores effecti, eadem, quæ illi, perpetrant, eadem ipsa supplicia jure luant. Et paulo ante: Si quis vero dixerit: Cur omnium gravissima passi sunt? Responderim ego, quia omnium gravissima scelera perpetrarunt.

[27] Ex hisce ulterius infero contra Calmetum, vocibus istis, [qua totum Calmeti fundamentum corruit.] Omnis sanguis justus, non comprehendi cædes illas, quas Christus Judæis prædicebat, sed solum præteritas. Etenim si Omnis sanguis justus significaret cædes præteritas simul & futuras, luissent Judæi sua simul & aliena peccata. Atqui secundum Ezechiëlem cap. 18 ℣ 20: Filius non portabit iniquitatem patris, & pater non portabit iniquitatem filii. Itaque necessario videtur dicendum vocibus, Omnis sanguis justus, solum significari cædes præteritas: nam eo etiam dirigitur Christi loquentis intentio, ut tam prædictione cædium futurarum, quam commemoratione pœnæ ob eas infligendæ, ostendat scribas & pharisæos parentibus suis pares aut superiores esse nequitia. Prædicit igitur Christus Judæos daturos eam pœnam, quam omnes justorum cædes ab eorum majoribus patratæ merebantur, quia ipsi eamdem suis quoque sceleribus erant merituri: at non videtur dicere, eos pro suis simul & parentum suorum sceleribus cumulata pœna afficiendos: atque ex hac observatione totum Calmeti fundamentum corruit. Eadem quoque observatione satis refutata est sententia Ruperti, qui lib. 4 Commentariorum in Apocalypsim suspicatus est, per Zachariam, Barachiæ filium, intelligi posse Jacobum fratrem Domini, eodem fere nixus fundamento.

[28] [Observatio ad totam spectans controversiam.] Ceterum breviter studiosum lectorem moneo, consulto me abstinuisse ab eo argumento, quo singularum fere sententiarum patroni ostendere nituntur Zachariam illum, cujus causam defendunt, aliqua ratione ultimum esse prophetarum a Judæis occisorum. Abstinui, inquam, ab illo argumento, licet passim producatur ab iis, qui patrocinantur sententiæ, quam probabiliorem existimo. Etenim fateor mihi incertum esse, utrum Dominus Zachariam commemorare voluerit tamquam ultimum prophetarum a Judæis occisum, an alia de causa. Sane phrasis illa, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, non necessario designat primum & ultimum occisum. Multæ ejusmodi phrases reperiuntur in sacra Scriptura. Gen. 6 ℣ 7 dicit Dominus: Delebo… hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres. Rursum cap. 7 ℣ 23 omnis substantia deleta dicitur ab homine usque ad pecus. Exod. XI ℣ 5: Morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam. Plurima adduci possunt similia: nec tamen ullibi significatur, quis primo occisus sit loco, aut postremo. Itaque, etsi constat Abelem esse primum eorum, qui injuste occisi sunt, non ideo tamen certo inferri potest Zachariam esse ultimum, cum alia possit esse oppositio.

DE SS. ONESIPHORO APOSTOLORUM DISCIPULO, ET PORPHYRIO EJUS SERVO, MM.
PARII IN HELLESPONTO.

Sec. I.

SYLLOGE

Onesiphorus Apostolorum discipulus M. Parii in Hellesponto (S.)
Porphyrius ejus Servus M. Parii in Hellesponto (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sanctorum cultus: varia in Fastorum elogiis de eorum gestis & martyrio tradita.

De sanctitate & publica veneratione S. Onesiphori, [Onesiphorus & Porphyrius apud Græcos simul annuntiati diebus variis:] quem Apostolus brevi commendat elogio, nullum potest esse dubium, cum memoria ipsius plerisque Fastis legatur adscripta, cum apud Græcos tum apud Latinos, sed mensibus & diebus multum diversis. In plerisque Fastis Græcis cum S. Onesiphoro conjungitur S. Porphyrius, tamquam servus ipsius & martyrii socius. Quod vero spectat ad gesta horum Sanctorum, de hisce pauca habemus relata, & pauciora satis certa ob varietatem narrantium. Recensebo breviter dies & menses, quibus Sancti annuntiantur: deinde elogia quædam subjiciam, ac demum facta dubia examinabo. In Menologio Sirletiano ac in codice Taurinensi SS. Onesiphorus & Porphyrius memorantur ad XV Julii: iidem XVI Julii annuntiantur in Menologio Basiliano, in Menæis bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, in manuscripto membraneo Sirmondi, ubique cum elogio; ac brevius in altero codice Taurinensi, atque in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod Gratia Simonius ex Arabico Latinum reddidit. Eorumdem memoria rursum occurrit die XVII Julii, sed in uno tantum apographo Synaxarii Ms. chartacei Chiffletii nostri. Hæc omnia jam annotata sunt in Prætermissis ad tres dies memoratos. Accedunt hisce Menæa impressa in quibus hi Martyres simul annuntiantur cum elogio ad VIII & IX Novembris.

[2] Præterea Onesiphorus, prætermisso Porphyrio, apud Græcos cum aliis quibusdam Apostolorum discipulis annuntiatur, [Onesiphorus aliis quoque diebus memoratus cum discipulis Apostolorum:] tamquam unus ex septuaginta duobus Christi discipulis. Ita ad XXIX Aprilis memoratur in Menæis impressis cum Evodio, & apud Maximum Cytheræum; in Menologio Sirletiano cum eodem Evodio ponitur, sed solum ibi ut episcopus Losonis. At in eodem Menologio ad VII Decembris memoratur cum sex aliis, qui omnes fere discipuli fuerunt S. Pauli apostoli, ut unus ex numero Septuaginta, … & episcopus Choroneæ. Sic etiam in Menologio Basiliano ad VIII Decembris cum iisdem ponitur Pauli discipulis, ut unus ex Septuaginta. Menæa impressa item ad VIII Decembris cum iisdem Onesiphorum annuntiant, ut unum ex Septuaginta & episcopum Cæsareæ. Eadem tamen Menæa ad VII Septembris Onesiphorum rursum conjungunt cum Evodio, & Colophoniæ dicunt episcopum. Videt studiosus lector, quanta in hisce sit dierum, mensium, & rerum omnium diversitas. Quid ex hisce verius sit aut probabilius, necdum examino; at unum interim observo, eumdem ubique memorari Onesiphorum Pauli discipulum, idque clarum esse ex elogiis, etsi subinde ex numero Septuaginta discipulorum fuisse dicatur, sed improbabiliter, ut infra ostendam. Transeamus interim ad Fastos Latinos, in quibus brevius hi Sancti commemorantur.

[3] [in plerisque Latinis Onesiphorus solus annuntiatus ad VI Septembris,] Martyrologia Latina pleraque Onesiphorum sine Porphyrio referunt ad VI Septembris, pauca ex neotericis Porphyrium adjungunt; plura ex antiquioribus, veluti Hieronymiana, Bedæ, Rabani, Wandelberti, Usuardi martyrologia, utriusque carent memoria. Primus ex Latinis Onesiphorum annuntiasse videtur auctor Romani parvi seu veteris Martyrologii, in quo ad VI Septembris ita legitur: Et Onesiphori Pauli discipuli. Secutus est Ado, hisce eumdem annuntians verbis: Item natalis sancti Onesiphori, Apostolorum discipuli. In libello de Festivitatibus Apostolorum idem scriptor Onesiphorum laudavit verbis Apostoli infra dandis. Præmissa Adonis verba adoptavit in suo Martyrologio Notkerus. In variis auctariis Usuardi apud Sollerium Onesiphorus etiam sine Porphyrio memoratur. At Molanus, qui etiam Onesiphorum solum ponit ad VI Septembris, eumdem rursus annuntiat ad IX Novembris, ut martyrem cum Porphyrio. Credidit, opinor, Onesiphorum, cum Porphyrio a Græcis annuntiatum, distinctum esse ab Onesiphoro Pauli discipulo. Ex prædictis porro colligo, gesta Onesiphori ignota fuisse Latinis scriptoribus, quibus ea tantum videntur innotuisse, quæ de eo tradit Apostolus.

[4] [elogia ex Petro de Natalibus & Florario Ms.:] Ex Apostolo quoque per conjecturam aucta videntur, quæ Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 43 brevi elogio innexuit hoc modo: Onesiphorus discipulus Pauli apostoli, de quo idem secunda epistola ad Timotheum mentionem facit, ejusdem Apostoli imitator, & peregrinationis ejus comes pluribus annis fuit, & ei in ministerio deservivit. Et hic prædicationis officio fideliter peracto, apud urbem Romam post Pauli passionem in pace quievit, VIII Idus Septembris, ut ait Hieronymus. Non invenio id in Operibus S. Hieronymi. Quæ vero de morte Sancti per conjecturam dicta sunt, inferius examinabo. Alia tradit auctor Florarii nostri Sanctorum Ms., tale texens elogium: Eodem die natale S. Onesiphori Apostolorum discipuli: qui sollicitus in verbo Domini, sæpe B. Paulum & alios Apostolos & discipulos in Asia refrigeravit, & Pauli catenam & contumeliam non erubuit; sed constanter ei sociatus, Christum secum nuntiavit. Quem Paulum Onesiphorus propter dulcedinem verborum Romam sollicite visitando quæsivit & invenit: a quo devote susceptus confortabatur in omni opere perfecto. Hic demum ab eodem Apostolo ad prædicandum missus in Samaria, inibi ventilabro verbi Dei permundavit aream Christi, congregans illic triticum in horreum fidei ex paleis igni inextinguibili æternaliter comburentibus. Tandem post conversionem multorum sustinuit mortis amaritudinem brevem & modicam, & recepit dulcedinem immensam & interminabilem. Quievit in Samaria anno Salutis LXXIV. Unde eam in Samaria prædicationem & mortem acceperit auctor, non perspicio.

[5] Postremorum seculorum martyrologi diversas de Onesiphoro opiniones amplexi sunt, [in Martyrologio Romano Sancti simul conjuncti.] & plures ex iis eum solum nominant, creduntque Romæ obiisse sine martyrio, secuti nimirum opinionem seu conjecturam Petri de Natalibus. Eminentissimus tamen Baronius Græcorum sententiam sequi maluit, & utrumque Sanctum Martyrologio Romano inseruit his verbis ad VI Septembris: In Hellesponto sancti Onesiphori Apostolorum discipuli, cujus meminit S. Paulus ad Timotheum scribens: qui ibidem una cum sancto Porphyrio jussu Adriani proconsulis acriter verberatus, & a ferocibus equis raptatus, spiritum Deo reddidit. Plura ad hæc observat in annotatis, ex quibus posteriora huc transfero: Græci … tradunt hunc creatum fuisse episcopum Colophonis, Dorotheus (seu auctor Synopsis vulgo Dorotheo adscriptæ) autem dicit Coroniæ… Habetur mentio de eodem in Actis S. Theclæ. Acta hæc, quæ Basilio Seleuciæ episcopo attribuuntur, nec tamen accurate scripta sunt, leguntur apud Surium ad XXIII Septembris. Secundum hæc Acta Onesiphorus habitabat Iconii in Lycaonia, quando eo venit Paulus Euangelium prædicaturus: nam Paulus dicitur perhumaniter ab Onesiphoro acceptus, amicissimoque illius hospitio usus. Deinde Paulus etiam in ædibus Onesiphori docuisse asseritur, ibique auditus a S. Thecla.

[6] Hisce subjungo elogium ex Menologio Basilii imperatoris jussu composito, [Græcorum de iis sententia ex Menologio Basiliano,] in quo ad XVI Julii hæc leguntur: Onesiphorus Christi martyr, ex urbe Iconio oriundus, affinis Tryphænæ imperatricis, Iconii habitavit, ubi & suscipiens magnum apostolum Paulum, ab eo verbum veritatis edoctus, atque cum tota domo baptizatus, Christum prædicabat. Quapropter exagitatus, Iconio migrans in Parum * abiit, ibique commoratus est. Cum autem facultatibus afflueret, plurimam pauperum curam gerebat. Sed & Paulo Hierosolyma abeunti, multas opes pro fratrum ministerio contulit, eundemque vinctum Romam missum secutus est, cujus hortatu iterum in Parum * rediit. Comprehensus autem a præside una cum servo suo Porphyrio, tormentis subjectus est: dein ferocibus equis alligatus, & milliaribus quatuordecim raptatus, spiritum tradidit. Porphyrius autem una cum illo in omnibus, quæ pro Deo sustinuit, certaminibus tormenta passus, vitam finivit. Hactenus Menologium Latine redditum editumque Urbini cura Eminentissimi Cardinalis Annibalis Albani. Simile elogium legitur in Synaxario membraneo Sirmondi, verbis tamen subinde mutatis, & additis quibusdam.

[7] [cui alia quædam addita sunt in aliis Græcorum elogiis:] Ea licet levioris sunt momenti, huc transfero. Primo asseritur Onesiphorus fuisse ex genere Aniciorum. Secundo S. Thecla conversa dicitur, prædicante in domo Onesiphori Paulo. Tertio locus, ad quem Iconio fugit Sanctus, clarius exponitur: nam dicitur fugisse ad Hellespontum, & habitasse in urbe Pario ad mare. Nota est urbs Parium in Hellesponto provincia, ad mare Propontidem sita. Episcopalis erat urbs Parium a seculo IV & verisimiliter citius: at deinde facta est metropolitica, prout videri potest apud Le Quien in Oriente Christiano tom. 1 col. 787. In Menologio Græce item legitur Πάριον, etsi interpres Parum Latine scripserit. Ex hisce intelligimus, cur Sirletus locum martyrii dixerit apud Hellespontum, & Baronius in Hellesponto, nimirum quia Parium in Hellesponto erat situm. Quarto in Synaxario Onesiphorus dicitur voluisse Paulum comitari in Hispaniam, sed ab eo remissum esse Parium. Quinto passus refertur sub Andriano proconsule. Eadem plane leguntur in Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, præterquam quod nomen proconsulis ibi scribitur Adrianus; sicut etiam habetur apud Sirletum. Sexto demum plura in laudatis Mss. leguntur tormenta Sanctis inflicta, quam in Menologio Basiliano; Sanctorumque martyrium ibi exponitur eo prorsus modo, quo narratur in Menæis impressis, quorum verba mox subjiciam.

[8] [aliud elogium ex Menæis, in quo omissa sunt gesta Onesiphori cum S. Paulo:] Quippe elogium, quod Menæa impressa habent ad IX Novembris, cum ab aliis differat, totum recitare placet, ex versione Ms. Raderi nostri, quam cum textu Græco contuli, & satis accuratam inveni. SS. Onesiphorus & Porphyrius, cœpta persecutione, de nomine Christiano delati sunt; ductique ad tribunal, constantes & interriti Christum Deum verum cæli terræque conditorem professi sunt. Propter quam professionem flagrorum verbera multa & ustulationes corporis pertulerunt. Deinde ita in cratibus igneis extensi, æternorum bonorum sibi præmium propositum intuiti, quamvis ab impiis atrocia paterentur, a Deo tamen relevati sunt. Impii autem illi & crudeles cum Sanctos illæsos spectarent, majori rabie incensi, Sanctorum pedes colligatos indomitis equis alligarunt: qui a militibus agitati multis horis per spinas & tribulos asperaque loca tractorum carnes Sanctorum fœde lacerarunt: quo in supplicio etiam animas suas Deo tradiderunt. Quorum sacras reliquias Christiani clam collectas in vico Panceorum cum divinis laudibus & gratiarum actione deposuerunt. Dato elogio in Menæis præmissi leguntur hi versiculi:

Ἵπποις Ὀνησιφόρε πρὸς Θεὸν τρέχων
Ἔχεις συνιππεύοντα καὶ τὸν οἰκέτην.

Equis, Onesiphore, ad Deum currens,
Habes tecum equitantem & servum.

Elogium hoc cum versiculis impressum est ad IX Novembris, sed annuntiatio cum Officio etiam impressa est ad diem præcedentem.

[Annotata]

* Græce Parium

* Parium

§ II. Elogium Onesiphori ex Apostolo: dubia varia de Sanctis, ex præmissis elogiis orta, examinantur.

[Elogium Onesiphori ex Apostolo,] Post cultum expositum, dataque ex Fastis elogia, quæ invicem non satis consonant, examinandum est, quæ ex illis veriora appareant aut probabiliora. At lubet præmittere, quid certi habeamus de Onesiphoro ex Apostolo, ut inde lucis aliquid oriatur in obscuris. Paulus in Epistola 2 ad Timotheum cap. 1 ℣ 16 ita loquitur: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, & catenam meam non erubuit: sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, & invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die (judicii, seu post mortem.) Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. Et cap. 4 ℣ 19: Saluta Priscam & Aquilam, & Onesiphori domum. Hæc Romæ Paulus in vinculis & circa finem vitæ: ex quibus certum est, Onesiphorum recte vocari discipulum Pauli, aut etiam Apostolorum; multaque usum esse liberalitate erga S. Paulum, tum Romæ, ubi eum vinctum studiose quæsivit, tum Ephesi, ac verisimiliter multis aliis locis, licet Ephesium dumtaxat nominet Apostolus, quia facta ibidem notiora erant Timotheo, utpote episcopo Ephesino. Secundo ex eo, quod Onesiphorus Romam venerit, ut Paulum quæreret & refrigeraret, verisimile est eum ad multa alia loca profectum esse, ut Apostolo ministraret, præsertim cum hic dicat, Sæpe me refrigeravit.

[10] Tertio ex verbis Apostoli recte inferri potest, nec Romæ fuisse Onesiphorum, [ex quo nequit ostendi, Onesiphorum fuisse mortuum, dum illa scribebat Paulus.] nec Ephesi, dum scribebat Paulus hanc epistolam, quia nec ejus nomine quemquam salutat, nec ipse Onesiphorum salutat, sed ejus domum. Nonnulli ex allegatis verbis inferre voluerunt, Onesiphorum tunc fuisse mortuum, & ea forsan de causa aliqui mortem ipsius fixerunt Romæ. Verum non video, quo id modo sequatur ex Pauli verbis: nam quod Onesiphorum non salutet, tantum insinuat, ipsum non fuisse tunc Ephesi: quod dicit, Det illi Dominus invenire misericordiam &c.; æque poterat dicere de vivente quam de defuncto. Itaque mors illa plane est incerta & parum probabilis, ut infra ostendam. Verisimile quoque non est, Romæ defunctum esse Onesiphorum, cum non legatur umquam ibidem singulari cultu honoratus fuisse. Itaque ex his saltem rationibus, quas adductas invenio apud Calmetum in locum allegatum Apostoli, non ostenditur mortuus Onesiphorus, dum scribebat Paulus. Ex Apostolo etiam probari nequit, utrum Onesiphorus Euangelium prædicaverit, an vero prædicantibus opem dumtaxat præstiterit. Primum est verisimile, quia constat eum ad diversa profectum esse loca; nec tamen certum, quia Romam venire potuit solius Pauli amore, ut eum facultatibus suis juvaret, quantum posset.

[11] [Dubitari potest an Onesiphorus non sit geminandus:] Nunc dubia veniunt examinanda, quibus locum præbent martyrologi cum Græci tum Latini. Primo dubitatur, utrum Onesiphorus, ab Apostolo laudatus, idem sit cum Onesiphoro martyre, qui cum servo suo Porphyrio passus est in Hellesponto. Eumdem enim faciunt Menologia & Synaxaria varia Græcorum, quibus calculum suum adjecit Baronius in Martyrologio Romano. At elogium ex Menæis impressis num. 9 datum videtur opponi posse, cum nihil habeat de gestis Onesiphori cum Paulo, ideoque alium Onesiphorum videatur facere Porphyrii socium. Accedunt multa alia Græcorum breviora elogia, & plerïque martyrologi Latini, qui Onesiphorum Pauli discipulum passim annuntiant sine Porphyrio, & sine ulla martyrii mentione. Jam vero si quis consideraret, Græcos invicem non consentire; at majorem saltem esse consensum apud Latinos; facile adduci posset, ut hisce præ illis assentiretur; præsertim cum eruditi non pauci Græcis Fastis omnem fere auctoritatem nitantur abrogare. Verum candide edico, Latinos martyrologos, nimirum auctorem Romani veteris, Adonem, Notkerum & plerosque alios nullius mihi ponderis esse ad hanc dubitationem dirimendam, cum ex ipsorum verbis liqueat, Onesiphorum eis solum innotuisse ex Apostolo, eorumque Fastis insertum esse, quia laudatur in sacris Litteris. Idem fere judicium ferri debet de elogiis Græcorum, in quibus Onesiphorus cum aliis Apostolorum discipulis simul commemoratur. Græci enim illis locis non considerarunt gesta Onesiphori, sed ipsum breviter cum aliis Apostolorum discipulis memorarunt ob festivitates aliquas iis communes.

[12] [sed Onesiphorus martyr probabilius idem est cum S. Pauli discipulo.] Soli igitur ex Latinis considerari possunt Petrus de Natalibus, & auctor Florarii Ms., quorum verba dedi num. 4. Primus verbis Apostoli nihil addidit, nisi quod Onesiphorus Euangelium prædicaverit & Romæ obierit. Utrumque ex sola conjectura assertum videtur: credidit prædicasse Onesiphorum, quia Pauli erat discipulus: credidit eumdem Romæ mortuum, quia ibi cum Paulo fuit. Hic igitur scriptor inter eos etiam haberi potest, qui nihil noverant de Onesiphoro, nisi ex sacra Scriptura aut interpretibus. Alter Scripturæ addidit prædicationem & mortem in Samaria obitam: sed nullum laudat hujus sententiæ auctorem, ideoque exiguam potest habere auctoritatem aut fidem mereri. Ex Græcis vero contra sententiam Baronii solum fere objici potest elogium num. 9 recitatum; sed huic prævalent Menologia & Synaxaria, quæ Onesiphorum martyrem eumdem faciunt cum Onesiphoro Apostoli discipulo & adjutore. Qua de causa non quidem omnino certum, satis tamen probabile existimo, Onesiphorum Pauli discipulum cum Porphyrio passum esse, cum non inveniam sufficientes rationes ad geminandos Onesiphoros, aut ad martyrium S. Onesiphoro abjudicandum.

[13] [Hic non fuit ex septuaginta Christi discipulis:] Quæri secundo potest, an numerandus sit inter septuaginta Christi discipulos, sicut inter illos aliquot locis numeratur in Fastis Græcis. Respondeo certum videri, non fuisse Onesiphorum ex numero septuaginta discipulorum: nam verba Apostoli satis innuunt, Virum fuisse opibus præstantem, prout affirmant de eo Græci in elogiis. Præterea non videtur dubitandum, quin Onesiphorus esset ex Asia Minori, cum familia ipsius habitaret Ephesi, quando ad Timotheum scribebat Paulus. Quod vero inter septuaginta recenseatur a Græcis quibusdam Onesiphorus, commune ipsi est cum aliis pluribus Apostolorum discipulis, quorum aliqui certo non fuerunt ex discipulis Christi septuaginta, ita ut auctoritas Græcorum hac in re nullius sit momenti.

[14] Tertio dubitatur, utrum Onesiphorus fuerit episcopus: [episcopus Colophonis in Asia minore fuisse dicitur,] nam varia admodum sunt, quæ Græci in Fastis suis habent ad hoc propositum. Menæa impressa & Mss. Chiffletiana ad XXIX Aprilis Onesiphorum faciunt episcopum Κολοφῶνος, id est, Colophonis. Fuit Colophon civitas episcopalis in Asia minore inter Ephesum & Smyrnam, ut videri potest apud Le Quien in Oriente Christiano tom. 1 col. 724, ubi alii Sosthenem & Tychicum illius civitatis episcopos faciunt. In Menologio Sirletiano Onesiphorus ad eumdem diem Losonis legitur episcopus, sed vocem Losonis ex Colophonis corruptam suspicor, quia Onesiphorus annuntiatur cum Evodio episcopo Antiocheno: nam ubicumque cum solo Evodio positum in Fastis invenio Onesiphorum, episcopatum Colophonis ei adscriptum lego. Sic Maximus Cytheræus habet Κολοφῶνος ad XXIX Aprilis: sic rursum Menæa impressa ad VII Septembris, etsi ibi legatur Κολοφονίας, Colophoniæ. Itaque Fasti Græci maxime conspirant in episcopatum Colophonensem.

[15] Aliis tamen locis alios episcopatus attribuunt Onesiphoro. [& alii quoque episcopatus ei adscribuntur: sed res est incerta:] Menologium Sirletianum ad VII Decembris Choroneæ episcopum statuit. Coronea autem civitas episcopalis erat Græciæ in Bœotia, ut ostendit Le Quien tom. 2 col. 193, ubi hunc ipsum Onesiphorum dubitanter primum illius recenset episcopum. Cæsareæ episcopum dicunt Menæa impressa ad VIII Decembris: sed non additur, cujus Cæsareæ, aut in qua provincia: neque res satis est verisimilis. Ex tot variationibus episcopatus Onesiphori parum est certus; præsertim cum Fasti de episcopatu ejus sileant, quando cum conjungunt cum Porphyrio; cumque Menologium Basilianum, quod majori certe cura collectum fuit, quam alia martyrologia Græca, Onesiphori episcopatum nullibi asserat. Hac de causa nullum ex tribus episcopatibus certo attribuere possumus Onesiphoro, ne Colophonensem quidem, licet plures in eum conspirent. Verum hac de re infra recurret sermo.

[16] Quarto demum quæri potest, quid censendum sit de elogio Onesiphori & Porphyrii dato num. 6 ex Menologio Basiliano, [Non est improbabile, Iconii habitasse Onesiphorum;] & de adjunctis num. 7 & 8 ex aliis elogiis, videlicet de patria, stirpe, conversionis occasione, itinere iterato in Hellespontum seu Parium, genere & loco martyrii. Respondeo quædam ex iis apparere probabilia, alia fabulosa. Primo Iconii habitasse Onesiphorum, quando eo venit S. Paulus, atque ea occasione conversum esse, Paulumque in domo ipsius prædicasse (quæ dicuntur etiam in Vita S. Theclæ) non est improbabile, nec rationi aut sacræ Scripturæ contrarium. Nam S. Paulus multo tempore mansit Iconii, ibique conversa est Judæorum & Græcorum copiosa multitudo, ut dicitur in Actibus Apostolorum cap. 14.

[17] Verumtamen res dubia videtur, quia Paulus scribens ad Timotheum jubet salutari Onesiphori domum: [nec tamen certum, cum Scriptura magis insinuet Ephesinum fuisse:] cum enim Timotheus Ephesinus esset episcopus, facile hinc suspicari quis potest, Ephesinum fuisse Onesiphorum, ubi familia ipsius habitasse videtur, quando scribebat Paulus. Et revera Onesiphorus Ephesi ministravit Paulo, ut hic ipse testatur. Hæc, inquam, suspicionem ingerunt de Epheso potius quam Iconio patria Onesiphori; sed neque ea suspicio pro certa opinione haberi potest, cum primi Christiani subinde cum tota familia patriam desererent, ut ex Prisca & Aquila, quos eodem loco salutat Apostolus, & ex aliis pluribus innotescit. Poterant id facere tum ob persecutiones in patria sua exortas, tum ad promovendam pro viribus fidem Christianam, tum etiam ut longe abessent a consanguineis infidelibus, & sic tutius Deo servirent. Scriptura igitur non evincit, Ephesinum fuisse Onesiphorum; nec improbabile est, Iconiensem fuisse, Iconiique in domo ipsius hospitem fuisse Paulum apostolum.

[18] [alia in elogiis fabulosa de Sancti genere:] Secundo fabulosum prorsus apparet, quod dicitur de genere Aniciorum, cum Anicii passim eo tempore fuerint Romæ, non in Asia, nisi dum ibi præfecturam aliquam exercebant. Quod de affinitate asseritur cum Tryphæna, quæ ridicule vocatur imperatrix, videtur quoque commentitium, nec alia de causa dictum, quam quod Thryphæna in Vita S. Theclæ etiam compareat Iconii, dicaturque illustris regii sanguinis propinquitate. Quod vero de opibus Onesiphori in elogio affirmatur, facile credi potest, quia consonum est iis, quæ Apostolus ipse narravit de servitiis sibi ab eo præstitis.

[19] [at prædicatio ejus & martyrium Parii in Hellesponto] Tertio probabilia & credibilia sunt, quæ narrantur de gemino Onesiphori itinere in Hellespontum, martyrioque cum Porphyrio ibidem obito: nam verisimile est, Onesiphorum eo fuisse missum a Paulo ad prædicandum, nisi forsan Paulus ipse eo cum Onesiphoro venerit, eumque ibi reliquerit. Fieri id potuit in illis Pauli itineribus, quæ narrantur breviter Act. 16: nam tunc iterum Iconii fuit Paulus: profectusque est ad varias provincias, inter quas Mysia est, ex qua ℣ 7 cupiebat ire in Bithyniam: sed, omißa Bithynia, pertransivit Mysiam & venit Troadem. Fuit igitur eo tempore Paulus in Hellesponto: provincia enim hæc partem Mysiæ & Troadis comprehendebat, & Parium æque erat in Mysia ac in Hellesponto provincia. Cum autem Parium civitas esset non ignobilis, verisimile est Apostolum ibi fuisse aut eo tempore aut postea, ita ut Onesiphorus ibi relinqui potuerit ab Apostolo aut eo mitti ad prædicandum. Dico igitur probabile admodum esse, S. Onesiphorum Parii esse passum, cum nullus alius locus martyrio aut morti ejus assignetur cum aliqua probabilitate: nam quod neoterici aliqui Romæ defunctum dicunt, quodque de Samaria dixit auctor Florarii Ms., sine auctoritate antiquorum & improbabiliter asseritur.

[20] [probabilia apparent:] Præterea valde probabile est, Euangelium fuisse prædicatum ab Onesiphoro in Hellesponto, eoque Roma reversum fuisse, quando scribebat de eo Apostolus ad Timotheum, Cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, & invenit. Quippe videtur hæc scribere Paulus, ut doceat Timotheum, quid Romæ egerit Onesiphorus, & nullo modo mortem ipsius insinuat, sed reditum ad locum, unde venerat. Si enim mortem obiisset, eam non siluisset ibidem Apostolus: nam ne morbum quidem siluit Epaphroditi, qui Romam quoque venerat ad Paulum, indeque ab eo remissus est Philippos in Macedoniam, ut legitur in Epistola ad Philippenses cap. 2. Eodem modo ad Paulum vinctum ex Hellesponto venisse Onesiphorum, sed paulo post ab eodem remissum ad fidem in Hellesponto prædicandam, vehementer suspicor. Ex dictis ulterius sequitur, episcopatum Pariensem præ ceteris probabilius attribuendum fore Onesiphoro, si satis de episcopatu ipsius constaret: sed quia non omnes erant episcopi, qui tempore Apostolorum prædicabant, ipsique episcopi non uni loco affixi, de Onesiphori gradu nihil certi statuere possum, nedum de urbe episcopali.

[21] Quarto tempus mortis aut martyrii nuspiam exprimunt Græci, [adjuncta quædam martyrii incerta: at ipsum martyrium non negandum.] atque hac de causa tempus lato modo expressi per seculum primum ad finem vergens. Pati potuerunt Sancti in persecutione Neronis, vel in persecutione Domitiani, aut etiam tempore intermedio: si tamen quis conjecturam de tempore martyrii dare voluerit, nulli martyrium attribuet probabilius quam persecutioni Domitiani, quæ inchoata est aliquot annis ante finem seculi primi. In quibusdam elogiis Sancti dicuntur passi sub Adriano proconsule, qui ignotus est illo tempore, & verisimiliter rectius omissus in Menologio Basiliano. Tormenta etiam, quibus cruciati dicuntur Sancti, supra verum exaggerata videntur; præsertim ubi per equos feroces raptatus Onesiphorus dicitur milliaribus quatuordecim. Plura quoque tormenta recensentur in elogio ex Menæis num. 8 dato; quam asserantur in Menologio Basiliano & Sirletiano. Itaque difficulter dici potest, quid verius sit de adjunctis martyrii. At non video, cur non debeamus credere martyrem fuisse Onesiphorum cum Porphyrio, & utrumque Parii in Hellesponto, seu in Mysia minore, passum esse.

DE SS. MARTYRIBUS FAUSTO PRESBYTERO, BIBO VEL ABIBO DIACONO, DIONYSIO LECTORE, CYRIACO ACOLYTHO, ANDRONICO MILITE, THEOCTISTO NAUCLERO, MACARIO, ANDREA, SARAPAMBONE, CYRIACO ALTERO, ANDROPELAGIA ET THECLA VEL THEOCLA VIRGINIBUS, AC CALODOTA MULIERE CONJUGATA,
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.
Ex Martyrologiis Græcis & Latinis.

Circa CCL.

[Commentarius]

Faustus presbyter martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Bibus vel Abibus diaconus martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Dionysius lector martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Cyriacus acolythus, martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Andronicus miles martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Theoctistus nauclerus martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Macarius martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Andreas martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Sarapambo martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Cyriacus alter martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Andropelagia virgo martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Thecla virgo martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Callodata conjugata martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

Martyrologium Romanum ex Fastis Græcis varios hodie annuntiat Martyres Alexandrinos hoc modo: [Martyres Alexandrini, varie in Fastis relati,] Alexandriæ passio sanctorum Martyrum Fausti presbyteri, Macarii & Sociorum decem, qui sub Decio imperatore & Valerio præside pro Christi nomine abscissis cervicibus martyrium compleverunt. Addit Baronius in annotatis: Agunt de iisdem Græci etiam in Menologio, & nomina singulorum referunt; videlicet post Faustum & Macarium recensetur Dionysius lector, Cyriacus acolythus, alter Faustus, Andronicus miles, Theotistus nauclerus, Andropelagia & Thecla. Plures leguntur in Menologio apud Sirletum, qui sic habet: Eodem die natalis sanctorum Fausti, Macarii, Andreæ, Abibi diaconi & monachi, Dionysii lectoris, Cyriaci acolythi, sancti Fausti, Andronici militis, Theoctisti naucleri, & sanctarum mulie-Andropelagiæ & Theclæ, (qui) sub Decio imperatore, præside Valerio, apud Alexandriam propter Christiani nominis confessionem obtruncati, sanctas animas Deo commendantes in cælum migrarunt. Martyres hic nominatos habemus undecim, quos omnes etiam enumerat Ghinius, uno excepto Andrea. Variat quoque in nomine Abibi diaconi, quem cum Galesinio Abibam vocat. Eumdem ab aliis Bibum nominatum videbimus.

[2] Quod vero attinet ad numerum horum Martyrum, tredecim omnino fuisse dicuntur in Menologio Basiliano, [tredecim numero fuisse videntur:] atque horum omnium nomina leguntur in Menæis Mss. olim a Sirmondo communicatis, quæ accuratiora apparent, quam sint Menæa impressa, in quibus undecim nominatim sic exprimuntur; ut non omnes iidem sint cum enumeratis undecim apud Sirletum: nam in Menæis impressis unus tantum legitur Faustus, quem unicum revera fuisse ostendemus, geminus vero Cyriacus. Hic item geminatur in Menæis Mss. ubi insuper Parapambo accedit & Calodote mulier conjugata, quæ est decima tertia, quæque etiam annuntiatur in Menæis impressis, sed seorsum. Elogium laudatorum Menæorum Latine reddam, sed prius Græce, quia ob defectum interpunctionum vocesque barbaras, & præsertim quia nomina propria non inchoantur per litteras majusculas, subinde de recta interpretatione dubitari potest; quia conjecturis in verum hic inquirendum. Poterit igitur, quiscumque meam non admittet interpretationem, suam substituere. Hisce præmonitis, verba Græca subjungo.

[3] [horum elogium ex Menæis Mss.;] Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτήρων Φαύστου πρεσβυτέρου, βίβου διακόνου καὶ μονάζοντος, διονυσίου ἀναγνώστου, κυριακοῦ ἐπακολούθου τοῦ μακαρίου Φαύστου, ἀνδρονίκου στρατιώτου, θεοκτιστου ναυκλήρου, μακαρίου πολιτευομενοῦ, ἀνδρέου κουρεκτοριανοῦ, σαραπάμβονος βολευτοῦ, κυριακοῦ δημότου, ἀνδροπελαγίας καὶ θεοκλῆς παρθένων ἀδελφῶν, καὶ καλοδότης γυναικὸς κύρου ἐνκυμονούσης. Οὗτοι ἐμαρτήρησαν ἐπὶ τῆς βασιλείας δεκίου ἐν ἀλεξανδρία πόλει τῆς αἰγύπτου συσχεσθέντες παρὰ βαλεριανοῦ κουρίκτορος καὶ ἠγεμόνος, καὶ διὰ τὴν ἐ;ν Χριστὸν ὁμολογίαν πολλὰ δεινὰ ὑποστάντες τὰς κεφαλὰς ἀπετμήτησαν, ὅντες τὸν ἀριθμὸν δεκὰ τρεῖς Certamen sanctorum martyrum Fausti presbyteri, Bibi diaconi & monachi, Dionysii lectoris, Cyriaci acolythi beati Fausti, Andronici militis, Theoctisti naucleri, Macarii reipublicæ administri, Andreæ κουρεκτοριανοῦ, Sarapambonis decurionis, Cyriaci civis, Andropelagiæ & Theoclæ virginum sororum, & Calodotæ uxoris Cyri, quæ erat gravida. Hi adepti sunt coronam martyrii, imperante Decio, in urbe Alexandria Ægypti: capti a Valeriano judice & præside, ac propter fidem Christianam dira multa passi, capite minuti sunt numero tredecim. Hactenus elogium, cujus interpretationem nonnullis observationibus illustrabo.

[4] Primo unus tantum Faustus inter hos Martyres fuisse videtur, [ex cujus textu Græco ostenditur, unum dumtaxat inter illos fuisse Faustum:] quemadmodum unus dumtaxat nominatur Faustus in Menæis impressis. Duos quidem Faustos recensuit Sirletus in Menologio, quod Latinum fecit; at id solum contigisse existimo ex verbis Græcis male intellectis. Ubi enim legitur τοῦ μακαρίου Φαύστου post recensitos Bibum diaconum, Dionysium lectorem & Cyriacum acolythum, non alius videtur Faustus martyr designari, sed potius videtur significari, tres laudatos Clericos fuisse Fausti presbyteri: nam articulus τοῦ ostendit agi de Fausto jam ante nominato, idemque rursum insinuatur voce μακαρίου beati, quæ nullis Martyribus in toto textu additur. Præterea singulorum Martyrum qualitas exponitur, quod de secundo illo Fausto omissum esset, si revera secundus esset: ac demum, cum tredecim numero fuisse dicantur hi Martyres; atque is numerus habeatur sine secundo illo Fausto, dubitandum non videtur, quin additus sit ex errore, præsertim cum Sirletus eadem verba Græca habuisse videatur in suo Menologio Græco, ut colligitur ex voce, Sancti, quæ Fausto secundo apud ipsum præfigitur.

[5] Secundo nomina Martyrum enumerata non magnam patiuntur difficultatem, [observationes variæ ad officia horum martyrum:] quia pleraque satis sunt obvia, omniaque etiam leguntur in Menæis impressis, excepto unico Sarapambonis nomine, qui in Menæis impressis omissus, & tamen ad reliquos spectare videtur, tam ob numerum tredecim quam ex toto contextu. Tertio quorumdam officia magis dubia sunt ob vocum ambiguitatem aut barbariem. Nam Macarius vocatur πολιτευόμενος: quæ vox varia significat, ut magistratum, publica negotia gerentem, reipublicæ administrum, curialem, decurionem, & plura alia. Vocem genericam Latina item generica expressi, & vocavi reipublicæ administrum. Officium Andreæ exponitur voce omnino barbara κουρεκτοριανος. Existimo vocem derivari a voce Latina corrector, quæ Græcis etiam usitata fuit medio ævo. Dubito tamen de significatione & idcirco Græcam vocem reliqui sine interpretatione: nam corrector ipse voce κουρεκτοριανος non designatur: quia Valerianus ipse erat corrector seu gubernator, ut in eodem elogio dicitur, nec nisi unus corrector erat in Ægypto. Quapropter ea voce designari potest aliquis ex ministris correctoris, vel etiam fungens aliquo officio nobis ignoto, nisi Andreæ fuerit cognomen. Qui sequitur Sarapambo, dicitur βολευτὴς, quod idem hic esse opinor ac βουλευτὴς consiliarius, senator, ac medio ævo curialis, decurio, prout vocem Latine expressi. Demum Cyriacus alter δημότης scribitur, quæ vox proprie civem plebeium, vel popularem significat. Feminæ tres, quæ sequuntur, difficultatem non habent: id solum observo, Calodotam in Menæis impressis separatam fuisse ab aliis, & male conjunctam Martyribus Militinensibus.

[6] [aliud eorumdem elogium ex Menologio.] Ceterum, cum plura de hisce Martyribus Alexandrinis se mihi non offerant, nisi elogium breve in Menologio Basiliano, istud huc transfero: Sancti martyres Faustus, & Abibus, Decio imperatore, hic diaconus, ille presbyter ecclesiæ Alexandrinæ fuerunt, quo tempore & Fabianus Romæ patriarcha, & Alexander Hierosolymorum, pro Christo martyrium subiere. Retenti igitur ab Alexandriæ præfecto, graviterque torti, quod a Christo deficere nollent, in carcerem truduntur. Rursusque inde educti, compelluntur sacra idolis facere. Sed tantum abfuit, ut ad id faciendum animum inducerent, ut præfectum etiam redarguerent, & idolorum errorem vanitatemque contemnerent. Quamobrem sanctis Viris numero tredecim abscissa capita sunt. Sed sanctæ illorum animæ Christi Dei nostri manibus commendatæ, pro nobis Christianis incessanter intercedunt, & fidelibus imperatoribus nostris adversus inimicos robur, ac vires addunt ad gloriam Christi, pro quo sanguinem fuderunt. Nomen præfecti hic tacetur. In Menologio Sirletiano vocatur Valerius, in Menæis Mss. Valerianus: nomen id valde eo tempore erat usitatum illustribus viris apud Romanos, & frequenter aliis nominibus conjunctum. De tempore martyrii magna nequit esse difficultas, si sub Decio fuerint passi: nam sic verisimiliter passi sunt anno 250, quo & S. Fabianus Romæ coronatus est; licet etiam pati potuerint anno sequenti.

DE SS. SANCTIANO, AUGUSTINO, BEATA VIRG., FELICE, AUBERTO MARTYRIBUS
SENONIS IN GALLIA

Anno CCLXXIII AUT CCLXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Hi Sancti variis modis in Fastis memorati, & simul culti: corporum translationes: Acta trium priorum qualia.

Sanctianus M. Senonis in Gallia (S.)
Augustinus M. Senonis in Gallia (S.)
Beata V. M. Senonis in Gallia (S.)
Felix M. Senonis in Gallia (S.)
Aubertus M. Senonis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctos Martyres, quos in titulo proposui, nullibi omnes simul annuntiatos reperio, nisi apud Saussayum & in Breviario Senonensi ad hunc diem, [Memoria horum Sanctorum in Fastis & cultus;] ubi in præfixo Kalendario ita leguntur: Sanctiani, Augustini, Felicis, Auberti, & Beatæ virg. martyrum. Lectiones vero Breviario anni 1625 insertæ de tribus fere tantum agunt, & brevissimam Felicis & Auberti memoriam eo modo in fine addunt, ut insinuare videantur, hos duos non simul cum aliis tribus Martyribus passos fuisse, sed aliis adjunctos, ut omnium simul ageretur festivitas. In codice Usuardino Pratensi tres ex hisce Martyribus, de quibus Acta sunt scripta, in margine additi leguntur his verbis: Senones * sanctorum germanorum Sanctiani & Beatæ & sancti Augustini episcopi. Quam antiqua sint hæc verba, non edixit editor hujus Martyrologii; sed in margine tantum legi notavit. In plerisque codicibus Usuardinis ad XXIX Junii annuntiatur Beata aliqua, sed diversimode: credunt tamen Sollerius & editor Martyrologii Usuardini Pratensis, annuntiatam esse ab ipso Usuardo his verbis: In territorio Senonico, Beatæ virginis. Dubitari potest, an hæc Beata, quæ ab aliis Benedicta vocatur, eadem sit cum illa, de qua agitur in Actis edendis.

[2] Papebrochius ad XXIX Junii disputavit de Beata vel Benedicta illa, [S Beata, de qua Usuardus agit ad XXIX Junii,] quam memorat Usuardus; sed magis eo propendet, ut credat Beatam istam non esse sororem S. Sanctiani. Verum cum perspiciam Papebrochium in eam inclinasse opinionem, quia Acta S. Sanctiani non satis attente consideravit, & duas Sanctas in iis memoratas, nimirum S. Columbam & S. Beatam, non distinxit, non dubito quin mutaret sententiam, si viveret; mecumque crederet Beatam illam, etsi XXIX Junii sola referatur, probabilius sororem esse Sanctiani. Observat enim ex testimonio Claudii Castellani sub nomine S. Beatæ haberi Senonibus in suburbano pervetustam ecclesiam cum crypta, ubi festum propter concurrentiam natalis Apostolorum agatur VI Septembris, die S. Sanciani, quem Saussayus putat ejus fuisse fratrem. Agnoscit eamdem quoque germanitatem affirmari a Clario seculi XII scriptore. Quapropter si eam in Actis legisset, & in Breviario Senonensi; haud dubie isti sententiæ acquievisset, saltem ut probabiliori. Decepit Papebrochium præfatio, in qua hæc leguntur: Hic denique pretiosus martyr (Sanctianus,) ætate florens juvenili, cum beata Columba virgine egregia, & sanguinis propinquitate sibi connexa, & aliis pluribus ab Hispaniis, fugitans diræ persecutionis acerbitatem, Galliarum nobilissimam urbem Senonum attigit &c. Mox S. Columbæ martyrium breviter perstringitur, & nihil de Beata in præfatione dicitur. Hac occasione, quantum conjicio, vocem Beata deinde adjective sumpsit Papebrochius, festinanter tantum cetera percurrens, quod crederet in iis nihil reperiri ad propositum suum conducens.

[3] [probabilius eadem est cum Beata S. Sanctiani sorore.] Certum tamen est ex num. 5 Beatam a Columba in Actis distingui, & sororem dici S. Sanctiani. Non aliam quoque esse Beatam, quæ ab Usuardo refertur XXIX Junii, quam S. Sanctiani sororem, admodum est verisimile. Beatam tamen solam ad XXIX Junii annuntiant Castellanus in Martyrologio universali, & auctor anonymus in nupero Martyrologio Parisiensi, iidemque Beatam silent ad VI Septembris, acsi credidissent eam nihil spectare ad Sanctianum, quem hodie ambo memorant; prior quidem sine ullo Socio, alter cum S. Augustino in hunc modum: Senonis, SS. Sanctiani & Augustini martyrum. Saussayus totam Martyrum classem, prout in Breviario Senonensi præterito seculo erant conjuncti, his verbis expressit: Apud Senonas natalis sanctorum martyrum Sanctiani, Augustini, Felicis & Auberti, ac Beatæ virginis itidem purpuratæ. Verum dum in elogio omnes itineris & martyrii Socios facit, tam Actis edendis quam Officio Senonensi utcumque repugnat: nam in Officio insinuatur, Felicem & Aubertum serius passos; in Actis vero de iis omnino tacetur.

[4] [Officii lectiones] Quapropter lectiones ex laudato Officio, quibus continetur Actorum compendium, huc transfero: Insignis Sanctianus cum beato Augustino ab Hispaniis se movens, una cum sua sorore virgine Beata nomine, aliisque pluribus usque Senonas, quæ est Galliarum metropolis, pervenit. Dum ergo Sanctianus cum sociis loca sanctorum martyrum orationibus insistendo frequentaret, & eorum ecclesiarum limina tereret, perlatum est ad aures Aureliani pervicassimi cæsaris, quod ipsi essent Christiani. Aurelianus autem furiarum aculeis instigatus, præcepit sibi eos adduci, & interrogato de nominibus eorum & genere, dixit ipse imperator: Quem Deum colitis? Illi quasi ex uno ore clara voce responderunt: & Dominum Jesum Christum se colere confessi sunt.

[5] Aurelianus dixit. Intueor vos florentes ætate juvenili, [ex Breviario Senonensi,] & ideo moneo vos, ut a cultura Christianitatis recedentes, diis meis grata libamina exhibeatis, & in aula mea summo honore vos reddam decoratos, & muneribus ditatos. Dignus puer Sanctianus respondit: Nos famuli Christi in fide radicati & fundati, & sacro baptismate tincti, tuis verbis omnino non acquiescemus, neque cultores idolorum tuorum efficiemur. Execramur enim prophanæ religionis culturam, & idola humana manu fabricata contemnimus, & Deum, qui in cælis habitat, corde & ore profitemur. Si, inquit ille, deorum meorum cultores non efficiamini, capitalem mox incurretis sententiam. Sanctianus, Augustinus, & Beata virgo dixerunt quasi ex uno ore: Inimice veritatis Aureliane, promissiones pœnarum tuarum spernimus, atque fallaces divitias, quas promittis.

[6] Imperator Aurelianus ira furoris commotus, ore nephario dixit: [quæ Actorum sunt compendium.] Hos omnes, qui deos meos spernunt, & mihi multimodas injurias verborum irrogaverunt, capitalem imperamus subire sententiam. Tunc sanguinei carnifices sanctos Dei una cum socia sibi virgine Beata extra muros civitatis eductos, in loco, qui nunc dicitur AD MARTYRES, gladio eorum capita amputant. Qui beatas animas cum triumpho martyrii transmittunt ad cælos. Corpora autem Sanctorum inibi tumulata sunt a Christianis, qui tunc latenter Christum colebant. Evoluto temporis longo intervallo, ædificata est ecclesia super horum Sanctorum membra ab incolis hujus civitatis. Viri etiam devotissimi Felix, & Aubertus, Sanctorum consortes effecti sunt per martyrium, optante Domino, cui est honor, & gloria in æternum.

[7] Odorannus monachus in Chronico S. Petri Vivi, [Translatio corporum ad monasterium S. Petri Vivi, quæ secunda est:] quod seculo XI scripsit, referens ad annum 883 mortem Ansegisi archiepiscopi Senonensis, hæc deinde subjungit: Hujus (Ansegisi) temporibus corpora SS. martyrum Sanctiani atque Augustini de villa, quæ dicitur Sancceias, a Fratribus jam dicti loci (id est, a monachis S. Petri Vivi Senonensis) & presbytero ejusdem, nomine Eudaldo, translata sunt in eodem monasterio VIII Kal. Jul. Clarius in Chronico S. Petri Vivi de eadem translatione sic habet: Videns itaque domnus Ansegisus archiepiscopus ita destrui circumquaque ecclesias, pretiosum Christi martyrem Sancianum transtulit de villa, quæ ex ejus nomine Sanceïa vocatur, in basilicam sancti Petri, cum corpore sancti Augustini martyris, qui ibi quiescebat, Eodaldo ipsius villæ presbytero. Transtulit etiam idem subsequenti tempore corpus S. Beatæ virginis in eamdem ecclesiam. Hanc autem translationem ex villa Sanceïa ad monasterium S. Petri Vivi alia translatio præcessit, prout asseritur in Actis num. 9.

[8] Etenim satis verisimilia sunt, quæ in Actis traduntur de prima trium Martyrum sepultura, [primæ & secundæ translationis tempus:] videlicet sepultos esse in loco, qui vocatur AD MARTYRES: inde vero translata esse sacra eorum corpora post destructam ecclesiam, quæ supra sepulcrum eorum fuerat ædificata. Hanc translationem seculo VIII factam omnino existimo, quia prima illa ecclesia dicitur destructa per Wandalos, id est, per Saracenos: nam Saraceni a Gallis scriptoribus illius temporis, quo hæc Acta scripta videntur, sæpe Wandali nominantur, iidemque anno 731 vel 732 usque ad urbem Senonensem populabundi pervenerunt, ut videri potest tom. VI Augusti pag. 96 & seq. in S. Ebbone archiepiscopo Senonensi. Qua de causa admodum verisimile apparet, translationem contigisse post vastitatem suburbanis Senonensibus per Saracenos illatam, id est, non diu post annum 732. Duplicem igitur trium horum Martyrum translationem agnoscimus, primam non diu post annum 732; alteram tempore Ansegisi præsulis, id est, annis non multis ante annum 883, quo Ansegisus supremum diem obiisse scribitur. Petrus Mathoud in Opusculo de vera Senonum Origine Christiana cap. 2 § 3 scribit translationem hanc contigisse anno 876.

[9] [primus sepulturæ locus diu etiam in veneratione fuit] Primus tamen sepulturæ locus in veneratione fuisse videtur saltem usque ad seculum XII, quo Chronicon S. Petri Vivi scribebat Clarius. Hic enim de eo loco hæc memorat: Est autem ipse locus, ubi decollati sunt, quasi duobus millibus ab urbe juxta silvam in quodam monte. Fuit autem ecclesia ibi ab antiquis in honore horum Sanctorum ædificata, sed tempore Paganorum fuit destructa. Est adhuc ibi crux lignea posita pro Sanctorum reverentia, ubi quoddam miraculum nostris temporibus evenit. Quidam juvenis & quædam juvencula illic nocturno tempore advenientes, voluptatem suam voluerunt adimplere: qui statim defuncti sunt subitanea morte. Alio quoque tempore Warinus quidam miles injuste auferebat sancto Petro quamdam terram, in quam dum pransurus advenisset, monachi ejus adventum audientes, corpus sancti Sanciani accipientes illuc detulerunt. Ille enim * equum suum ascendens, obviam illis venit, comminans illos, ne ingrederentur in terram suam. Monachi vero fiduciam habentes in Deo, constantes stabant. Pro nihilo ergo computans virtutem Martyris, voluit percutere feretrum. Mox vero ut tetigit, percussus a Deo in terram cecidit, contractus toto corpore, multos postea vivens annos in ipso languore: frater vero ejus arreptus a dæmone continuo expiravit: cernentes hoc cæteri in fugam sunt conversi. Post hæc nemo fuit ausus ex ejus progenie aliquam calumniam in terram S. Petri inferre. Vocatur autem ipse locus AD MARTYRES, eo quod Pagani martyres illic decollare soliti erant. Malim credere nomen ab hisce Martyribus ortum.

[10] [Acta sub finem seculi VIII aut IX seculo scripta;] Acta horum Martyrum huc olim missa sunt ex Legendario Senonensi, ubi notantur haberi tom. 6. Titulus hic legitur in scripto exemplari præfixus: Vita sancti Sanctiani Sociorumque ejus. Acta hæc scripta esse post primam corporum translationem & ante secundam, verisimillimum est, quia in iis prima translatio breviter narratur, secunda vero siletur. Itaque exarata sunt aut seculo VIII multum provecto, aut probabilius currente jam seculo IX, cum prima translatio non narretur ut nuper facta, sed ut dudum præterita. Hæc autem ætas magnam Actorum scriptori auctoritatem conciliare nequit; nec methodus scribendi supplere potest ætatis defectum, cum multa de aliis Sanctis referat a proposito suo aliena, in iisque secutus videatur traditiones populares. Suspicor tamen auctori in iis, quæ de Sanctiano & Sociis refert, præluxisse monumenta quædam antiquiora, ideoque præcipua martyrii & translationis capita probabilia existimo.

[11] Porro assignatæ Actorum antiquitati videtur utcumque repugnare, quod laudatus Clarius dicit, [nec ea antiquiora probat Mathoud: nec indubitatam eorum ostendit fidem.] se non potuisse reperire Passiones horum Sanctorum, … quæ tempore Paganorum (Saracenos designat aut Normannos) fuerunt incensæ. Verum tanta non est Clarii diligentia, ut hæc Acta exstare non potuerint ejus tempore, eumque latere. Hugo Mathoud in Dissertatione de vera Senonum Origine Christiana cap. 2 & 3 hæc Acta longe antiquiora facit, & germanæ fidei esse contendit; respondens ad argumentum, quod contra Acta objici potest ex Clario, qui de S. Augustino ita habet: Narrant etiam antiqui de isto sancto Augustino, quod fuerit archiepiscopus Treviris, orationisque causa ad sanctum Martinum devenerit, & fessus a labore, hospitandi gratia in illa villa Sanceïa diverterit; ibique ægrotans diem extremum clausit, sepultusque est juxta tumulum Sanciani martyris. Assentior laudato scriptori, Augustinum non videri episcopum fuisse, nedum archiepiscopum Trevirensem, etsi id etiam ex Clario habeat Robertus Autissiodorensis in Chronico; sed potius habendum pro martyre & socio S. Sanctiani secundum Acta. Attamen Acta ipsa seculo VIII aut IX antiquiora credere nequeo; nec ausim dicere ea esse germanæ fidei. Si Acta integra luci publicæ exposuisset Mathoudus, forte minus fidenter eorum fidem commendasset aut antiquitatem.

[Annotata]

* al. Senonis

* forte etiam

ACTA
auctore anonymo
ex Legendario Senonensi.

Sanctianus M. Senonis in Gallia (S.)
Augustinus M. Senonis in Gallia (S.)
Beata V. M. Senonis in Gallia (S.)
Felix M. Senonis in Gallia (S.)
Aubertus M. Senonis in Gallia (S.)

BHL Number: 7487

A. Anonymo.

PRÆFATIO

[Præfatio scriptoris, qui S. Columbæ] Qui aliquid utile vel honestum meditando de profundis cogitationibus cordis sui; sive de thesauro priscarum scripturarum divinarum conatur in prospectu legentium pauca proferre, pro viribus æquam materiam debet assumere, ne currente rota volubili eat retro finis: debet etiam assiduo oratu Dei summi, vel illius Sancti opem implorare, de quo scribere sua sponte vel sui superioris impulsu a, ut invitatus infusione sancti Spiritus desideratum condigne valeat aggredi ad perficiendum incœptum opus. Ad beati igitur Sanctiani præclari martyris gesta explicanda non ex toto, sed ex aliqua parte manus stolidæ articulos ad describendum applicare ausi, ut veridica fama vulgante concivibus b, Christo rectore, ipso vero Martyre adminiculante, extendimus enarrare. Hic denique gratiosus Martyr ætate florens juvenili cum beata Columba c virgine egregia, & sanguinis propinquitate sibi connexa, & aliis pluribus ab Hispaniis, fugitans diræ persecutionis acerbitatem, Galliarum nobilissimam urbem Senonum attigit; & ibi sub Aureliano d crudelissimo tyranno, qui Romanorum imperio solus potiebatur, martyrii coronam diu sibi desideratam adipisci promeruit. Et eadem ipsa jam dicta virgo jussu ipsius sævissimi principis milliario ab urbe Senonica gladio cæsa cum martyrii palma occubuit.

[2] Post Severum etenim nequissimum imperatorem, qui beatum Andeolum e subdiaconum crudeli morte interemit; [& multorum aliorum martyrium] nam caput ejus in quatuor partes secuit, & cathena pedibus jam defuncto colligatis plumbo infuso, cum maximo lapide in Rhodani fluminis amnem projecit, ut in ejus passione poteris reperire: hic Aurelianus f nequior nequissimo in persecutione Christianorum in imperio Romano successit. Exiens vero a Roma infestus Christianis Aurelianus, partes Galliarum peragrans Lingonas g sanctum Symphorianum h & sanctos geminos Speusippum Eleusippum & Meleusippum cum avia sua Leonilla martyrio trucidavit, & ad superos cælicolas per effusionem pretiosi sanguinis transmisit. Porro beatum Benignum i magnificum presbyterum Divione castro, quod ipse truculenta bellua a solo ædificare k jusserat, lanceæ ictu peremit & martyrem gloriosum populis Gallicanis effecit. Idem autem atrocissimus persecutor Christiani nominis Aurelianus sanctorum martyrum sanguinem sitiens, etiam in loco, qui Sude-Locus * dicitur antiquitus, clarissimos martyres Audochium & Thyrsum l martyrisavit, & angelicis cœtibus consociavit.

[3] [breviter perstringit.] Adveniens autem furore sæviens Trecas, beatum Patroclum m, & sanctum Savinianum, qui nunc habentur duo luminaria civitatis, diversis tormentatos pœnis, ad cælotum regna cum gaudio transmeare fecit. Autissiodoro denique in silva, quæ nuncupatur Pusceia, missis satellitibus suis, sanctum Priscum cum plurima multitudine ferro cecidit, & in putei immanis profunditatem projici imperavit. Quidam vero Christianus caput beati Prisci n latenter afferens quatuor millibus juxta civitatem Autissiodorum in quodam abdito loco recondidit, & ibidem diu incognitum mansit. Longo autem post tempore evenit, jam Christiani nominis gloria longe lateque coruscante, & beato Germano viro apostolico cathedræ ecclesiæ ipsius præsidente, qui ejusdem patriæ præ cæteris episcopis decus extitit, ut illi ipsi clarissimo præsuli ab angelo sancto revelaretur, ut eo loco venerabile caput absconsum perquireret, & ecclesiam ibidem construeret. Qui dicto citius sanctæ revelationi operam studiose dans, non segnis operator extitit; & ecclesiam condignam martyri præclaro ædificavit o. Super Igauna p vero fluvium idem paganissimus cæsar sanctum Sydronium eximium martyrem in pago Senonico martyrio consummavit; & corpus ejus martyris in devexo monticulo super ripam ipsius alvei a Christianis decentissime humatum ibidem quiescit, ecclesia ipsius in honorem desuper a populo ædificata.

ANNOTATA.

a Adde desiderat, vel quid simile.

b Vox hæc obscure & ambigue adeo erat scripta, ut fuerit divinandum.

c S. Columba, ut Senonis sub Aureliano imperatore passa, Martyrologio Romano adscripta est die 31 Decembris, ubi de ea agi poterit.

d Aurelianus imperator Christianos persecutus est, & in Gallia fuit anno 273, & iterum anno 274. Alterutro anno locandum S. Columbæ martyrium, uti & Martyrum, de quibus Acta præcipue sunt conscripta.

e Acta S. Andeoli, sub Severo imperatore passi, ad 1 Maii data sunt, in iisque cap. 3 de secto Sancti capite, & corpore in Rhodanum projecto, similia leguntur. Verum Acta illa non sunt scriptoris coævi aut accurati, ut observavit Henschenius in Commentario prævio.

f Aurelianus non statim Severo substitutus est imperator, sed multi alii fuerunt intermedii; interque hos aliqui Christianorum persecutores. Verum scriptor imperitus videtur deceptus a Warnahario, qui in Actis SS. Speusippi & Sociorum, apud nos editis tom. 1 Januarii, pag. 77 Aurelianum Severo clare substituit.

g Per Lingonas verisimiliter auctor intelligit Lingonum metropolim, Gallice Langres nunc dictam, ubi Speusippus, Eleusippus, Meleusippus cum Leonilla & aliis martyrio coronati leguntur. Potest tamen etiam totus Lingonum pagus utcumque intelligi.

h De S. Symphoriano actum est ad 22 Augusti. At hic Sanctus non Lingonis, sed Augustoduni; nec sub Aureliano, sed sub Marco Aurelio martyrium subiit. Sub eodem Marco Aurelio item probabilius passus est Speusippus cum Sociis hic memoratis. Verum auctor indiligens ex ante laudatis S. Speusippi Actis hos omnes errores hausit: nam ibidem plerique martyres hic memorati dicuntur passi sub Aureliano:in iis etiam mentio fit Symphoriani sanati divinitus, & postea martyris; quem hac occasione ab auctore etiam Lingonas ab Augustoduno translatum suspicor.

i S. Benignus Romano Martyrologio insertus est 1 Novembris, diciturque ibidem Divione passus, sed etiam sub Marco Aurelio. Auctor rursum secutus est Acta S. Speusippi, ubi cap. 3 martyrium S. Benigni breviter refertur. Plura de hoc Sancto ad 1 Novembris.

k Utrum Divionem primus exstruxerit Aurelianus, an vero instauraverit dumtaxat, ut vult Valesius in Notitia Galliarum, hic non disputo.

l De SS. Andochio & Thyrso, quibuscum passus est Felix, agetur ad 24 Septembris. Occisi sunt prope Augustodunum, sed locus varie scribitur. Horum quoque martyrium probabilius reducendum erit ad tempora Marci Aurelii, licet in laudatis S. Speusippi Actis, & alibi sub Aureliano dicantur passi.

m Acta S. Patrocli data sunt ad 21 Januarii: Acta quoque S. Saviniani aut SabinianiTrecensis ad 29 ejusdem mensis. Ea consuli possunt, & dicta utroque loco de his Sanctis, qui revera sub Aureliano videntur passi.

n De S. Prisco ejusque Sociis, Cociaci in agro Autissiodorensi passis tempore Aureliani, consule dicta ad 26 Maii, ubi & Acta sunt edita.

o De revelatione capitis S. Prisci, reliquisque hic relatis, consuli possunt laudata S. Prisci Acta cap, 2: sed omnia ibi referuntur modo nonnihil diverso, nec facile dixero, utri monumento major debeatur fides.

p Igauna vel Icauna fluvius, Gallice l'Yonne dictus, oritur in ducatu Burgundiæ, urbemque Senonensem præterlabitur, ac deinde in Sequanam influit. Acta S. Sidronii, sed plane fabulosa, edita sunt ad XI Julii, ubi occisus dicitur Sanctus super fluvium Igone, voce quidem corrupta, eumdem tamen fluvium indicante. Hactenus auctor multa non necessaria ad propositum suum de aliis Sanctis collegit; ideoque hæc omnia dedi tamquam præfationem, ut relata de Sanctiano & Sociis conjungantur.

* Saulieu Galiis.

CAPUT UNICUM
Relatio martyrii, sepulturæ & translationis.

[S. Sanctianus cum Sociis ex Hispaniis Senonas perlatus,] Insignis igitur Sanctianus martyr, ut jam prælibatum est, ab Hispaniis se movens cum beato Augustino, & sorore sua virgine Beata, & nobilissima æque virgine Columba, aliisque pluribus usque Senonas, quæ est Galliarum metropolis, perveniens; aliquanto tempore cum præfatis virginibus inibi commorans, martyrii palmam, quam se evasisse (ut humana natura se habet) existimabat, consequi promeruit. Namque avito tempore beatus Petrus princeps Apostolorum a Roma beatos præsules Savinianum & Potentianum a ad urbem Senonicam dirigens, ut in gestis illorum passionis reperitur, eandem metropolim martyrii sui confessione illustrem fecerunt. Qui infra muros civitatis tres ecclesias b parvo sumptu construendo ædificaverunt, unam in honorem Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, alteram in honorem sancti Joannis Baptistæ, tertiam in honorem sancti Stephani primi martyris, qui in terris positus Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei in cælis contemplari meruit.

[5] [cum iisque comprehensus, fidem consessus:] Dum ergo venerandus Sanctianus cum Sociis loca sanctorum martyrum orationibus & jejuniis insistendo assidue frequentaret, & eorum ecclesiarum limina tereret; perlatum est ad aures Aureliani pervicacissimi cæsaris, quod ii, qui talibus operibus te exercerent, essent Christiani. Qui furiarum aculeis instimulatus, & sanguine Sanctorum temulentus, eos e vestigio sibi adduci præcepit: & torvo vultu eos intuens, in hæc verba prorupit: Nominum vestrorum intimate vocabula Sanctus Sanctianus respondit: A parentibus Sanctianus nomen mihi impositum est: hic autem vocitatur Augustinus: hæc vero, quæ & mea soror est, Beata vocatur. Tunc Aurelianus beatam Columbam c a consortio coæqualium congregari præcipiens, sine interrogatione proprii nominis mandat eam carcerali custodiæ mancipari: quam postea (ut in Passione ejus reperies) decolari fecit. Ad beatum vero Sanctianum conversus Aurelianus, dixit: Estisne indigenæ istius civitatis? an ab exteris nationibus huc adventastis? Beatus Sanctianus respondit: Hispano sumus genere oriundi, spectabili progenie. Imperator dixit: Quem Deum colitis? Illi quasi ex uno ore responderunt clara voce: Patrem colimus ingenitum, & Filium ejus unigenitum Jesum Christum, & Spiritum sanctum; tres Personas, & unum Deum.

[6] [nec blanditiis flexus] Cæsar dixit: Hujus confessio nominis penes nos nullius est honoris nec amoris. Bonæ indolis adolescens Sanctianus respondit: Quia non est vera in te sapientia, quæ Christus est, idcirco ignoras ea, quæ Dei sunt. Aurelianus dixit: Intueor florentes vos ætate juvenili, & ideo moneo vos suasibilibus verbis, ut ab hac cultura Christianitatis recedentes, diis meis grata libamina exhibeatis: & in aula mea vos gratanter enutritos, summo honore vos reddam decoratos, & muneribus amplifice ditatos, efficiam locupletes & claros. Dignus puer Sanctianus respondit: Nos famuli Christi, in Christo radicati & fundati ab ipsis pene cunabulis, & sacro baptismate tincti, tuis falsidicis & deceptoriis verbis omnino non acquiescimus: neque deorum tuorum cultores usquam efficiemur: execramur enim prophanæ religionis culturam & idola humana manu fabricata, aurea vel argentea, lignea, lapidea, vel gypsia, quæ sunt dæmonum habitacula, contemnimus: & Dominum, qui in cælis habitat, corde & ore profitemur. Imperator dixit: Miror te tam puerilis ætatis Adolescentulum tam proterve & audacter contra principem orbis terrarum loqui, & a deorum meorum injuriis linguam tuam criminosam non refrænare. Sanctianus Dei puer respondit: Cur te principem orbis terrarum inaniter esse jactitas? cum illum Deum ignores, qui totius mundi fabricator extitit, & pugillo suo terram continet, & palmo limbum maris & orbis metitur: & quidquid cæli continetur ambitu, disponit numero, mensura & pondere, quoniam hæc omnia suo continentur nutu.

[7] Aurelianus respondit: Multa verborum copia tibi subministratur; [nec minis: sed tyrannum acriter cum Sociis reprehendens,] verum si deorum meorum immortalium cultor simplex cum tuis Sociis non efficiaris, capitalem mox subibitis sententiam, ut fiatis exemplum omnibus, qui sunt pessimi contemptores & sacrorum meorum perfidi rebelles. Tunc beati martyres Sanctianus, Augustinus, & Beata virgo dixerunt, velut ex uno ore loquentes: Inimice veritatis, Aureliane tyranne, qui multa Sanctorum corpora variis angorum generibus dilaceras, animas autem illorum sanctissimas omni fæce peccatorum purgatas tenere non potuisti, promissiones pœnarum tuarum omnimodis spernimus, & fallaces divitias, quas promittis, quæ nec tecum diu permanere possunt, tamquam stercus in medio platearum contemnimus; quoniam cælestium divitiarum nos possessores esse omni spe & fiducia speramus. Tu etenim in brevi tempore in profundum inferni demergendus eris, ubi recipies congruas pœnas pro tuis operibus malignis, ubi habentur omnes dii, quos fallaciter pro Deo vero colis, igneis cathenis religati & duriter constricti, qui nec sibi valent auxiliari, nec quidquam misericordiæ suppeditare: qui enim omnium hominum nequissimorum nequiores extiterunt adulteriis, & fornicationibus & incantationibus, & omnis spurcitiæ in omni sua maligna vita inventores & executores permanserunt, tibi, omnium hominum miserrime, quomodo succurrere possunt? His ergo in proximo volens nolens sociaberis, ut prædictum est a nobis. Est enim dignissimum, ut, quos imitatus es vivendo, particeps fias & pœnarum ipsorum in futuro.

[8] Tunc in ira furoris commotus imperator Aurelianus & nimia ira fremens, [cum eis damnatur ad mortem. Omnes capite minuuntur,] quem vix capiebat aula furentem, in hæc verba protulit sententiam, ore nefario dicens: Hos omnes, qui sacra deorum meorum superbiendo spernunt, & mihi multimodas injurias verborum irrogarunt, ad incutiendum timorem mortis cum reliquis crucicolis omnibus pessimæ religionis capitalem imperamus subire sententiam. Tunc sanguinei carnifices Sanctos Dei, una cum socia sibi virgine Beata, eductos extra muros civitatis duobus fere millibus, in loco, qui nunc usque dicitur AD MARTYRES, gladio illorum capita amputant, & beati sanguinis unda perfusos gaudenter cum martyrii triumpho transmittunt ad cælos. Acta sunt hæc in civitate Senonensi sub Aureliano sceleratissimo Romanorum principe, octavo Idus Septembris.

[9] [sepeliuntur vero corpora a Christianis, ac postea transferuntur.] Corpora autem Sanctorum Martyrum inibi tumulata sunt a paucissimis Christianis, qui latenter ob timorem sævæ persecutionis cultores erant Christianæ decentissimæ religionis. Evoluto vero longi temporis intervallo, disponente Deo sedata persecutione Paganorum, cæpit Ecclesia sancta in regione florere, & secure loca sanctorum Martyrum circuire. Tunc ædificata est ecclesia super horum sanctorum membra ab incolis hujus civitatis opere lapideo, ut testantur fundamenta, quæ nunc usque sunt patentia in eodem loco. Vandalorum d vero rabies insana peragrans Gallias, multas Christi subvertens ecclesias, etiam hanc est ex toto demolita coæquans illam solo, ut cernitur usque modo. Transacta persecutione memorata, transportata sunt Sanctorum præfatorum corpora a loco e supradicto, qui dicitur AD MARTYRES, in alio loco, qui nuncupatur Sanceias, ibi in proximo, ibique recondita sunt, ædificata a populo desuper ecclesia. A nomine autem sancti Sanctiani vocatur usque in præsens locus ipse Sanceias f.

ANNOTATA.

a SS. Sabinianus & Potentianus Martyrologio Romano inscripti sunt ad 31 Decembris, ubi examinari poterit, an ab ipsis Apostolis missi sint in Galliam: nam hæc Acta non satis antiqua sunt aut accurata ad id probandum.

b De erectis per S. Sabinianum ecclesiis ad ejus Acta disputabitur.

c Constat de martyrio S. Columbæ Senonensis. An vero cum hisce Martyribus ex Hispania venerit,ac cum iisdem simul comprehensa fuerit, inquirendum erit ad 31 Decembris.

d Per Vandalos intelligi Saracenos, observavi in Commentario num. 8.

e De translatione & loco vide ibidem dicta num. 7 & 8.

f Addit alia quædam auctor de interpretatione nominis Sanctiani, & de reditu Aureliani in Italiam, funestaque ejus morte, cui præmittit martyrium S. Alexandri Papæ & aliorum, qui integro seculo & ultra citius coronati sunt. Nolui his chartam implere, quia plane inepta sunt & a proposito aliena.

DE S. COTTIDO, VEL QUOTTIDO DIACONO, ET SOCIIS MARTYRIBUS, INTER QUOS FORSAN EUGENIUS,
IN CAPPADOCIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Cottidus vel Quottidius diaconus M. in Cappadocia (S.)
Socii, inter quos forsan Eugenius, in Cappadocia

J. S.

[Cottidus in Hieronymianis annuntiatus cum Sociis,] Hieronymiana apud Florentinium hodie ita habent: In territorio Cappadociæ civitate Reaten natalis sancti Quottidi cum Sociis suis. Consonat fere Corbeiense ibidem in annotatis: In territorio Cappadociæ civitate Readden natalis S. Cottidi cum Sociis suis. Antverpiense locum martyrii magis immutat, & Socios omittit hoc modo: Cappadociæ civitate Teriaten natalis Cuttidi. Usuardus codices priores secutus videtur: nam in genuino textu, omissis Sociis, ut sæpe alias, sic habet: Item Cappadociæ urbe Reaten, sancti Cottidi diaconi. Rabanus ex Sociis unum videtur nominare, cum hæc in eo legantur: In territorio Cappadociæ, civitate Ructensi, natale S. Cuttidi, Eugenii episcopi, & Sociorum ejus. Certe Galesinius, secutusque Baronius ita intellexit hunc locum, quando Martyrologio Romano inseruit sequentia: In Cappadocia Sanctorum martyrum Cottidi diaconi, Eugenii, & Sociorum, licet titulum episcopi non attribuerint Eugenio, forte quod ipsis minus verisimile esset, episcopum commemorari post diaconum. Attamen incertum esse existimo, utrum Rabanus voluerit Eugenium annuntiare tamquam socium Cottidi, an vero tamquam martyrem separatum cum Sociis suis; præsertim cum post Eugenium dicat, Et Sociorum EJUS, ubi Latine dicere debuerat, & Sociorum EORUM, si Socios anonymos Eugenio simul & Cottido voluisset adjungere.

[2] Hæc ratio fortius urgeret, si accuratius esset impressum Rabani Martyrologium. [inter quos subinde recenseri videtur S. Eugenius:] Baronio contra favet, quod locus non varietur, atque idcirco Eugenius eidem Cappadociæ loco videatur adscribi. Sed neque id certum est argumentum pro Baronio, cum subinde locus martyrii omittatur apud Rabanum. Baronio partim suffragantur alia Martyrologia antiqua, quæ Eugenium annuntiant in Cappadocia, partim adversantur, eum alibi annuntiando, aut omittendo. Augustanum apud nos post tom. VII Junii sic habet: Cappadocia, Eugenii episcopi. Gutti *. Labbeanum vero: Capad. Custi. * Eugenii episcopi. Accedit Antiquissimum, ut vocatur, apud Martenium tom. 3 Anecdotorum col. 1559, quod habet: Cappadocia Eugenii episcopi, omisso Cottido. Hæc tria non parum favent sententiæ Baronii, præcipue quia etiam priora Martyrologia Socios attribuunt Cottido. Verum refragatur Richenoviense apud nos, in quo hæc leguntur: In Cappadocia civitate Teriatina, natale sancti Guttidi. Alibi, sancti Eugenii. Rhinoviense omittit cum aliis Eugenium, & Cottidum sic memorat: In Cappadocia civitate Teriatin, natal. sancti Guttidi.

[3] [sed dubitatur, an is Cottidi Sociis sit annumerandus, & in Cappadocia passus.] Vides, opinor, studiose lector, non omnino certum esse, quid statuendum sit de Eugenio. Addi potest & alia ratio, qua augeatur difficultas certi aliquid statuendi. Quippe Albigenses in Gallia hodie colunt S. Eugenium Carthaginensem episcopum, tamquam eo die defunctum Viancii in agro Albigensi, ita ut quis existimare possit, hunc annuntiari apud Rabanum. Id quidem non admodum verisimile apparet ob celebritatem S. Eugenii Carthaginensis, de quo plura videtur fuisse dicturus Rabanus, si eum annuntiasset. Verumtamen ob allegatas dubitandi rationes; non ausim certo edicere, inter Socios Cottidi fuisse Eugenium aliquem: licet alias appareat probabilius, Eugenium, eodem die annuntiatum, esse distinctum ab Eugenio Carthaginensi. Hac de causa Eugenium dubitanter titulo inserui, & titulum episcopi sic omisi, ut tamen nolim asserere episcopum non fuisse. Locus martyrii æque obscurus est: nullibi enim in Cappadocia apud geographos invenitur Reaten, aut Readden, aut Teriaten, ut in variis exemplaribus appellatur. Hinc prudenter Baronius in Martyrologio locum martyrii solum posuit in Cappadocia. Demum martyrii tempus prorsus incertum est, ac ne ipsum quidem martyrium in Fastis antiquis asseritur; sed satis ex voce natalis, ac ex Sociis adjunctis colligitur.

[Annotata]

* Cottidi

* Cottidi

DE S. FRONTINIANO MARTYRE
ALBÆ POMPEIÆ IN ITALIA.

SYLLOGE.

Frontinianus M. Albæ Pompeiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

[S. Frontiniani memoria in solis Fastis neotericis, sed cultus antiquus:] Sanctum Frontinianum martyrem hodie annuntiat Ferrarius in utroque catalogo, testaturque eum coli Albæ Pompeiæ in ducatu Montis-Ferrati ad Tanarum fluvium. Frontinianum quoque memorat Castellanus in Martyrologio universali, & quidem gemino die, nimirum ad VI Septembris, & iterum ad VI Octobris. In Fastis antiquis Sanctum hunc non reperio, de cultu tamen abunde constat. Quippe prope Albam abbatia exstat pervetusta, nomine S. Frontiniani insignita, in qua corpus ipsius olim fuit servatum, donec anno 1455 translatum est ad ecclesiam cathedralem Albensem, in qua hactenus servatur, ut infra magis exponam. Nulla igitur dubitatio est de antiquo & legitimo cultu S. Frontiniani: at vehementer miror tam diversa scripta esse de die festivitatis, ut tres diversos dies reperiam assignatos ab iis scriptoribus, qui loco tam vicini fuere, ut singuli videantur rem facile cognoscere potuisse. Quippe Hyacinthus Baresianus in Vita Italica Margaritæ Sabaudicæ pag. 154 affirmat, S. Frontinianum festivo Officio coli in ecclesia Albensi die VII Augusti. Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ recusæ col. 283 eamdem festivitatem remittit ad VI Octobris. Ferrarius vero tribus locis testatur, Sanctum coli die VI Septembris, ad quem apud nos remissus est in Prætermissis die XIX Februarii: nam eo die Sancti translatio memoratur a Ferrario in Catalogo generali.

[2] De Actis hujus Sancti eadem ex antiquo Officio Ms. recitant Ferrarius & Ughellus. [elogium ex antiquo Officio Ms.;] Ea, licet non sint magni momenti, aut potius non satis certa, huc transfero ex Ughello: Frontinianus Carcassone in Gallia Christianis parentibus ortus, a primæva ætate pie educatus, postea cum litteris & religione floruisset, diaconus ordinatus est. Quo in munere cum vigiliis, eleemosynis, precibus, sacrisque lectionibus insisteret, sanctitatis suæ magnum specimen dedit. Nam Romæ ad sanctorum Apostolorum sepulcra veneranda cum Cassiano comite profecturus, muto loquelam & cæco lumen mirabiliter restituit. Ubi ad Rhodanum flumen pervenissent, navis, quæ in alto pelago submersa fuerat, eorum precibus ad ripam incolumis appulsa est. In reditu ad patriam, apud Albam Pompeiam puellam a dæmone oppressam liberarunt. Quo miraculo parentes cum suis omnibus credentes in Christo, sacro lavacro expiati sunt. Id præfectus impius indigne ferens, satellites suos mittit, qui S. Frontinianum Alba cum socio, ut Carcassonem reverteretur, egressum comprehendunt, ac in Christianæ fidei confessione fortiter persistentem capite plectunt. Cujus corpus a Christianis sepultum, in ecclesia cathedrali religiose asservatur: ejusque natalis hac die sexta Octobris anniversaria celebritate colitur.

[3] [in quo non videntur certa omnia: ætas item incerta:] Cetera sine ulla fere mutatione leguntur apud Ferrarium; at omissa ibi sexta Octobris; nec diem illam in Officio inventam existimo, sed ab Ughello additam: vix enim credi potest adeo hallucinatum esse Ferrarium, qui Officium Ms. ad se missum fuisse testatur, ut Septembrem pro invento in Officio mense Octobri tribus locis substituerit, præsertim cum post scriptum primum Catalogum moneri per Albenses potuerit, si in mense errasset. Porro hic scriptor in Catalogo generali ad VI Septembris de Actis datis ita loquitur: Acta instar Responsoriorum, quibus olim ea ecclesia (Albensis) in hujus Sancti festo utebatur, accepimus manuscripta, potius inter apocrypha rejicienda. In priori Catalogo de tempore martyrii conjecturam suam sic exprimit: Nulla temporis, neque Cassiani (socii) exitus mentio in Officio Ms. ad nos transmisso fit. Verisimile tamen est, Frontinianum persecutione adhuc in Christianos perdurante passum esse. Conjectura hæc tanto incertior est, quanto minus constat de veritate Actorum: nam Frontinianus etiam pati potuit tempore Longobardorum: imo, si consideremus abbatiam fuisse conditam in loco, ubi occisus creditur, probabilius apparebit, seculo VI, VII aut VIII passum esse Sanctum, quam tempore imperatorum gentilium, maxime si huic considerationi addamus silentium Fastorum antiquorum. Paucos enim reperimus primorum seculorum martyres in Fastis prætermissos, quorum deinde celebrata est memoria: plures vero reperiuntur medio ævo, quorum obscura memoria tandem e tenebris erupit.

[4] [S. Frontiniani antiqua abbatia,] De sepultura S. Frontiniani Ughellus post datum elogium ita scribit: Porro ea, quæ de sepultura dicuntur, ita sunt accipienda, ut corpus ipsius manserit eo ipso loco, in quo a Christianis conditum fuit, in ecclesia scilicet in illius memoriam dicata, cui deinde addita fuit nobilis abbatia monachorum S. Benedicti, quoadusque ipsa abbatia episcopali mensæ unita, corpus vero ejusdem in ecclesiam cathedralem translatum fuit. Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Opusculo de Cardinalibus ac præsulibus Pedemontanæ regionis pag. 179 ait, abbatiam S. Frontiniani fuisse olim Ordinis S. Benedicti & deinde Cisterciensis. Idem pag. 307 abbates illius monasterii aliquot recensens, de eo hæc præmittit: In Albensi diœcesi vix primo ab ipsa civitate lapide cernitur pervetusta S. Frontiniani ecclesia, olim Cisterciensis Ordinis non obscura abbatia, quæ deinde episcopali mensæ ejusdem civitatis cum Martyris titularis in cathedralem translatione unita fuit; sed quando hæc unio facta fuerit, hactenus non reperi. Factam unionem paucis annis post corpus translatum, tradit Augustinus Lubin in Abbatiis Italiæ pag. 5.

[5] [ex qua corpus translatum ad cathedralem Albensem:] Baresianus in Vita Margaritæ Sabaudicæ pag. 153 asserit, corpus ab abbatia ad ecclesiam cathedralem translatum anno 1455, die XIX Februarii. Eadem in Alarino episcopo Albensi de hac translatione scribit laudatus Ughellus col. 290, cujus verba subjungo: Ceterum ante annum suæ mortis, hoc est MCDLV, XI Kalendas Maii (lege Martii) translatum fuit corpus S. Frontiniani ex ecclesia abbatiæ ipsius in ecclesiam cathedralem Albensem per venerabiles dominos, presbyterum Andream de Tornatoribus de Garesio, & presbyterum Martinum de Vitia canonicos, nec non Petrum Boussanum massarium dictæ ecclesiæ. Ipsumque sacrum corpus collocatum fuit in armario super altari, ipsi sancto Frontiniano noviter exstructo, in dicta ecclesia S. Laurentii, in sacello magno a parte dextera. Baresianus primum e canonicis non Andream, sed Amedæum vocat, secundum vero Marcum. Tertium nominat dominum Petrum Baresano, dicitque fuisse illius ecclesiæ massaro. Vocem hanc non explicuit Ughellus. At illa jam variis locis exposita est in Opere nostro. Tom. 2 Martii pag. 493 hæc leguntur: Nunc fere nomine Massarii Quæstor capitularis, sive, ut vocant, Thesaurarius intelligitur, ab archidiacono diversus: quandoque & gazophylax seu sacræ supellectilis custos. Ultimo modo hic verisimiliter sumitur, cum agatur de translatione reliquiarum, quarum cura etiam spectat ad custodem sacræ supellectilis. Displicuit quidem ea expositio vocis Massaro, aut Massarius, Clarissimo Muratorio, qui eam tom. 2 Antiquitatum Italiæ Col.mprobat, & Massaro unice exponit Caput familiæ rusticanæ: at dubito, an vir eruditus satis expenderit contextum totum loci assignati. Sane neque eo loco neque hic vox Massaro exponi potest de capite familiæ rusticanæ, ut quilibet facile videbit, modo adjuncta consideret. Præterea consuli potest recusum nuperrime Vocabularium Italicum academicorum della Crusca ad vocem Massaro aut Massaio; [abbatia quoque episcopatui Albensi unita: reliquiæ aliquæ Sancti] ubi data expositio etiam legitur.

[6] Ughellus in Bernardo Alarini successore de abbatia S. Frontiniani unita episcopatui Albensi sic habet: Quo (Bernardo, quem anno 1456 ad cathedram promotum dicit) sedente, abbatia S. Frontiniani a Pio II episcopali mensæ unita fuit. Hoc igitur contigit circa annum 1459: nam Pius II Pontifex creatus est XIX Augusti anni 1458, & Bernardus Albensis episcopus in necrologio obiisse dicitur anno 1460, vocaturque ibidem episcopus Albensis, ac commendatarius perpetuus abbatiæ S. Quintini, & abbatiæ S. Frontiniani. Laudatus ante Franciscus Augustinus ab Ecclesia pag. 180 aliam corporis S. Frontiniani translationem memorat seculo X. Recensens enim inter episcopos Albenses Fuchardum (ab Ughello Flocardus vocatur) ex monacho Bremetensi dictæ ecclesiæ præfectum, de eo hæc addit: Qui Gezoni abbati Novaliensi corpora SS. Frontiniani & Sylvestri contulit, ut in Historia Novalesiæ. Verum ex verbis Chronici Novaliciensis, quæ adduxit Ughellus col. 285, satis colligitur, non agi de totis corporibus, sed de reliquiarum parte, quæ ad abbatiam Novaliciensem, in Valle Segusina ad radices montis Cinisii sitam, translata dicitur.

[7] [olim translatæ ad abbatiam Novaliciensem.] Quapropter verba Chronici subjungo: In illis diebus, dum Gezo abbas adveniret in Albam civitatem, quidam episcopus nomine Fulcardus contulit ei duo magna pignora, scilicet SS. Frontiniani & Silverii. * Receptis autem pignoribus, dum ad Tanagrum fluvium advenisset, aqua divisit se in duas partes, & domnus Gezo transivit per siccum in medio ejus. Ideo hoc irrationabilis creatura egit, ut patefaceret, quibus meritis apud Deum obtinent Sancti, ut nec vectoris humida faceret vestimenta. Is Fulcardus nostrum dilexit locum, quia monachus fuit. Ita in Chronico ipso col. 741 legitur apud Muratorium, qui illud edidit tom. 2 Scriptorum Italiæ part. 2: at contextus apud Ughellum non parum luxatus est. Laudatus mox editor in præfatione observat, Chronicon istud scriptum videri circa annum 1050; sed non carere narrationibus fabulosis. Non ausim igitur spondere pro veritate miraculi hic relati; sed minus dubitandum videtur de reliquiarum parte translata ad abbatiam Novaliciensem, quæ eo tempore celebris erat; at nunc a paucis monachis Fuliensibus inhabitatur.

[Annotata]

* apud Ughellum Silvestri

DE SANCTA IMPERIA IN VICO MAUPROUVOIR APUD PICTONES
IN GALLIA.

[Commentarius]

Imperia in vico Mauprouvoir apud Pictones in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

[Cultus Sanctæ apud Pictones:] De S. Imperia in Martyrologio Gallicano tom. 2 pag. 1251 mentionem fecit Saussayus ex monumentis ecclesiæ Pictaviensis serius acceptis, hæc scribens: S. Imperia (saincte Impere) quæ virgo an martyr fuerit, nescitur. Festum habet VI Septembris: & parœcialem ecclesiam in vico de Mauprouvoir diœcesis Pictaviensis; ubi sita est abbatia S. Salvatoris de Carrofo. Hæc repetiit Peyronet in Catalogo Sanctorum pag. 409 & 483, addens tamen S. Imperiam unam esse e patronis diœcesis Pictaviensis, & vel lapsu memoriæ vel errore typothetæ festivitatem Sanctæ perperam referens ad XXVI Septembris. De festivitate B. Imperiæ virginis, ut ibi vocatur, mentio fit tom. 2 Galliæ Christianæ col. 578 occasione sepulti abbatis S. Augustini Lemovicensis, ibique festum etiam connectitur cum VIII Idus Septembris. Ex festivitate autem apud Lemovicenses memorata colligitur, ibi etiam aliquando cultam fuisse S. Imperiam.

[2] [corpus ubi servatum:] Dubitari potest, an corpus S. Imperiæ, aut certe quædam ejus reliquiæ non fuerint conservatæ in diœcesi Lemovicensi. Nam Gaufredus prior Vosiensis, qui scripsit circa finem seculi XII, in Chronica sua apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 286 agens de Sanctis diœcesis Lemovicensis, Imperiam memorat his verbis: Monasterium de Charmis beata decorat Imperia. Deinde Bernardus Guidonis apud laudatum Labbeum tom. 2 pag. 632 scribens item de Sanctis diœcesis Lemovicensis, ita habet: Sancta Imperia monasterium de Charnix honorando decorat. Verum cum non inveniam ullum monasterium de Charmis aut de Charnix in diœcesi Lemovicensi, vix dubito quin nomen istius monasterii sit luxatum; cumque abbatia Carrofum (Gallis Charroux) non longe distet a diœcesi Lemovicensi, utpote sita ad fluvium Carentonum in pago Briocensi *, vehementer suspicor hanc ipsam fuisse designatam a laudatis scriptoribus.

[3] Prior enim pag. 285 dicit, se recitaturum nomina eorum, [gesta & ætas ignota.] qui in toto episcopatu præclariores habentur. Alter profitetur pag. 629 se etiam daturum nomina quorumdam Sanctorum, qui fuerunt de Lemovicensi oriundi, aut conversati in eadem, licet corpora eorum alibi conservarentur. Itaque, cum teste Saussayo, cui etiam accedit Castellanus, S. Imperia etiamnum colatur & ecclesiam parœcialem habeat in vico Mauprouvoir prope abbatiam Carrofensem hanc voce luxata indicatam fuisse existimo. Ceterum laudatus Castellanus S. Imperiam vocat mulierem maritatam. Hanc ipsius conditionem unde cognoverit post alios, qui de ea nihil præter cultum didicerant, quamque certo asseruerit ejus matrimonium, prorsus ignoro: nam ne tempus quidem, quo vixit, ullibi scriptum reperio.

[Annotata]

* de Briou

DE SANCTO SAPPHIRO AD S. JULIANUM DIOECESIS BITURICENSIS
IN GALLIA.

[Commentarius]

Sapphirus ad S. Julianum diœcesis Bituricensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

[Cultus Sancti, & locus, in quo colitur:] Solus Castellanus in Martyrologio universali hodie annuntiat S. Sapphirum (Gallice Saffier) confessorem in vico S. Juliani prope Bituriges in archidiaconatu Sicaloniæ. Nihil vero de hoc Sancto nosse potui præter cultum, de quo mihi pauca perscripsit R. P. Berthier Societatis nostræ, unus e scriptoribus diarii Trivultiani & continuator Historiæ ecclesiæ Gallicanæ. Testatur ille sibi ex civitate Bituricensi perscripta sequentia; nimirum S. Sapphirum secundarium esse patronum parœciæ S. Juliani ad Carum fluvium prope oppidum Villam Francam (Gallice Ville Franche.) Olim S. Sapphirus patronus erat vicinæ ecclesiæ parœcialis in loco Vallette dicto. Verum destructa illa ecclesia, parochia translata est ad prioratum S. Juliani, ibique S. Sapphirus patronus factus est secundarius.

[2] [reliqua omnia ignota.] Porro ignoratur in dicta parœcia, quo Sanctus ille vixerit tempore: nec notum esse intelligo, utrum fuerit martyr an confessor, episcopus an abbas; repræsentari vero in picta tabula ecclesiæ S. Juliani cum mitra in capite. Hæc tabula mihi suspicionem ingerit de dignitate episcopali aut abbatiali: sed nihil certi potest statui, quia nescitur, quanta sit tabulæ auctoritas aut vetustas. Hac de causa amplissimus dominus decanus ecclesiæ cathedralis Bituricensis, qui hæc ipse declaravit, quando novum Breviarium Bituricense fuit compositum, propriam S. Sapphiro fecit antiphonam, quod ignoraret, cui Sanctorum ordini ipsum adscriberet. Ceterum hinc collige, S. Sapphirum coli in diœcesi Bituricensi.

DE S. PETRONIO EPISCOPO
VERONÆ IN ITALIA

Sec. V. post medium.

SYLLOGE.

Petronius episcop. Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctum Petronium episcopum Veronensem hodie annuntiat Martyrologium Romanum his verbis: [Sancti cultus & breve elogium:] Veronæ sancti Petronii episcopi & confessoris. Eadem verba habet Galesinius, eademque repetiit Castellanus, sed hic notat in margine, incognitum esse omnibus Fastis præcedentibus, quod verum est de Martyrologiis editis & passim notis, quamvis alioquin de legitimo Petronii cultu nullum sit dubium. Quippe Augustinus Valerius antistes Veronensium in Antiquis monumentis episcoporum Veronensium generatim primo, & deinde singulatim, probat cultum triginta sex episcoporum Veronensium, inter quos recensetur S. Petronius. Deinde fol. 41 tali eum celebrat elogio: Petronius, Veronæ episcopus, vir fuit admirabili vitæ sanctitate, eximia doctrina, & singulari quadam eloquentia. Hujus Episcopi temporibus Dei cultus mirifice in ecclesia Veronensi amplificatus est: miracula etiam edidit quam plurima. Obiit octavo Idus Septembris: sepultus est in basilica sancti Stephani. Hæc omnia adoptavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad VI Septembris, ubi hanc addidit annotationem: Corpus in æde S. Stephani una cum corpore S. Andronici & aliorum conditum est, ut tabula antiqua marmorea indicat. Servatum deinde fuisse in eadem ecclesia corpus S. Petronii, probat laudatus Valerius fol. 10 ex tabula marmorea, .. ex tabula vetusta, ex membranis, … ex arca marmorea, … ex Francisco Corna, & ex tabula Sanctorum die VI Septembris.

[2] [floruisse videtur post medium seculi V] Vitam S. Petronii nullam exstare, aut certe nullam, quæ accurate scripta sit, colligo ex Aloysio Lipomano Veronensi item episcopo, qui in præfatione tomi 4 Vitarum Sanctorum se excusat, quod non ediderit Vitas Sanctorum Veronensium, fateturque Vitas eorum aut scriptas non esse, aut indignas, quas ederet, licet alioquin in insigni illa ecclesia, eodem teste, XXXIII episcoporum sanctorum celebris agatur memoria, & anniversaria festa cum solennibus Missis recolantur. Itaque gesta hujus Sancti parum sunt nota, nec plura de iis inquiram: sed paucis solum examinabo, quo fere tempore videatur floruisse. Si talis est successio episcoporum Veronensium, qualis recensetur apud Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ, a qua alii catalogi non longe recedunt, episcopus fuit Petronius trigesimus primus & successor S. Manii, seditque seculo V, ac verisimiliter obiit post medium istius seculi, cum inter S. Petronium & S. Simplicium, qui circa finem ejusdem seculi floruit, unus tantum ponatur medius S. Cerbonius. Hieronymus Dalla Corte in Historia Veronensi part. 1 lib. 4 pag. 197 scribit Petronium Manio successisse seculo IX: at non dubito, quin longe a vero aberret: nam catalogus episcoporum Veronensium seculis VI, VII, VIII & IX plenior est apud Ughellum, successioque episcoporum iis seculis magis probata, quam ut probabile fiat, Manium & Petronium seculo IX sedisse, præsertim cum utrique locus sufficiens sit seculo V, quo passim locantur ab aliis.

DE SS. DONATIANO, PRÆSIDIO, MANSUETO, GERMANO ET FUSCULO CONFESSORIBUS, AC LÆTO MARTYRE,
EPISCOPIS IN AFRICA.

Post annum CDLXXXIII.

SYLLOGE HISTORICA.

Donatianus confessor Episcopus Africanus (S.)
Præsidius confessor Episcopus Africanus (S.)
Mansuetus confessor Episcopus Africanus (S.)
Germanus confessor Episcopus Africanus (S.)
Fusculus confessor Episcopus Africanus (S.)
Lætus martyr Episcopus Africanus (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Martyrologia; Acta ex S. Victore Vitensi; episcopi confessores in eadem, in qua Sancti, persecutione passi.

In Martyrologio Romano parvo hodie memoria celebratur confessorum Donatiani & ceterorum. Unum dumtaxat martyrii laurea & quatuor confessionis gloria insignes episcopos S. Donatiani socios nominavi, [Elogia in Martyrologiis] quia non plures ei adjungunt Ado, Usuardus & alii martyrologi; licet omnium dux Romani parvi auctor per vocem ceterorum plures intelligere potuerit, de quibus inferius sermo redibit. Adonis hæc est annuntiatio: Apud Africam beatissimorum confessorum & episcoporum Donatiani, Præsidii, Mansueti, Germani, Fuscoli, qui persecutione Wandalica apud Africam jussu Hunnerici regis Ariani pro assertione Catholicæ veritatis durissime fustibus cæsi & exilio damnati sunt. Inter quos etiam episcopum, nomine Lætum, strenuum ac doctissimum virum, post diuturnos carceris squalores incendio concremavit. Tunc etiam decreto publico per diversas provincias executores dirigens, episcopis quasi ad concilium Carthagine congregatis, una die universas ecclesias Africæ clausit, universamque substantiam episcoporum & ecclesiarum suis episcopis condonavit. Omnia fere Adonis verba transcripsit Notkerus. [classicis, accepta ex fide dignissimo S. Victoris Vitensis Opere;]

[2] Usuardus elogium Adonianum hoc modo contraxit: In Africa beatorum confessorum & episcoporum Donatiani, Presidii, Mansueti, Germani, Fuscoli, qui pro assertione Catholicæ veritatis dirissime cæsi & exilio eliminati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Letus, strenuus atque doctissimus vir, post diuturnos carceris squalores incendio concrematus est. Solius Martyrologii Romani, quo nunc utitur Ecclesia, textum adjungo, licet ab Usuardino parum differat. In Africa sanctorum episcoporum Donatiani, Præsidii, Mansueti, Germani & Fusculi, qui in persecutione Wandalica jussu Hunnerici regis Ariani pro assertione Catholicæ veritatis dirissime cæsi, exilio eliminati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Lætus, strenuus atque doctissimus vir, post diuturnos carceris squalores incendio concrematus est. Ado, quem juniores martyrologi sunt secuti, suum de Sanctis elogium accepit ex Wandalicæ sub regibus Genserico & Hunerico persecutionis Historia, a S. Victore episcopo Vitensi pie fideliterque conscripta. Auctorem istum appello sanctum, quia hunc ei titulum sufficienter vindicavit noster Cuperus tom. IV Augusti a pag. 628. Episcopum Vitensem, non Uticensem agnomino; quia non hujus, ut multi putarunt, sed illius sedis antistitem fuisse, extra omne dubium ponitur ibidem pag. 629 & seq. Dein pag. 630 demonstratur, sanctum scriptorem Historiam suam litteris mandasse anno 487, id est, tribus quatuorve annis post SS. Donatiani & Sociorum confessorum exsilium ac S. Læti martyrium, uti ex dicendis palam fiet. Aureum S. Victoris Opus typis Parisiensibus anno 1694 in lucem prodiit opera & studio noti eruditis Ruinartii; cujus editione utar, utpote ceteris accuratiore.

[3] Rex Hunericus, Arianorum erroribus addictissimus, rem Catholicam in Africa barbara immanitate affligere cœpit, [e quo huc transferuntur] cum S. Eugenius episcopus Carthaginensis ordinatus esset, quemadmodum patet ex S. Victoris Historia lib. 2 num. 3 & seqq. apud Ruinartium: qui in Commentario historico de Persecutione Wandalica cap. 8 num. 2 illius consecrationem anno circiter 481 consignandam esse ostendit. Persecutionis ab Hunerico motæ primordiis enarratis, S. Victor ibidem a num. 8 usque ad 13 egregia Christianæ fortitudinis exempla proponit, videlicet episcopos, presbyteros, diaconos & alia Ecclesiæ membra, id est, quatuor millia nongentos septuaginta sex: qui, postquam angustis carceribus non tam inclusi quam acervatim congesti & ipsis in sordibus quasi sepulti fuissent, ad horribilis eremi exsilium a Mauris abducti fuere; in quod tamen omnes non pervenerunt, cum multi in itinere varie excruciati obierint. In Martyrologio Romano Baronii illustre istud partim Confessorum partim Martyrum agmen ad XII Octobris annuntiatur, ad 4966 contractum, licet in laudata Historia editionis Ruinartianæ, Romano parvo, Adone, Usuardo & Notkero numerus 4976 clare exprimatur. Exsilium & martyrium passi fuere anno circiter 482. Ob rationem num. 14 adferendam sanctum nostrum Donatianum inter laudati agminis Confessores fuisse credo: qui quam gravia in teterrimis carceribus, in itinere ad exsilium atque in exsilio ipso incommoda pertulerint, hic sigillatim non commemoro; quoniam S. Victoris ea exacte describentis narratio data fuit tom. III Julii a pag. 498, ubi de S. Eugenio episcopo Carthaginensi agitur, & ad XII Octobris haud dubie recudetur.

[4] Tantus Catholicorum exsilio & martyrio affectorum numerus præludium fuit majoris persecutionis. [certamina nostrorum] Cogitat Hunericus, inquit S. Victor num. 13, acriora adversus Ecclesiam Dei, ut qui membra aliqua absciderat, totum laniando perderet corpus. Ea de causa Orthodoxis universæ Africæ episcopis edicto imperat, ut cum Arianis de fide disputaturi, & Filium Patri consubstantialem ex sacris Litteris probaturi, Carthagine conveniant ad diem Kalendarum Februariarum proxime futurarum. Datum autem fuit edictum sub die decimo tertio Kalendas Junias, anno septimo regni Hunerici, qui erat Christi 483. Cum edictum præsules Catholici suscepissent, S. Eugenius Carthaginensis coëpiscoporum nomine communique consilio respondit, non Africæ dumtaxat, sed ecclesiarum totius orbis causam agi, ideoque transmarinos etiam episcopos ad collationem vocandos esse. Hoc agebat Eugenius, non quod deessent in Africa, qui adversariorum objecta refellerent: sed ut illi venissent, qui alieni ab eorum dominatu, majorem fiduciam libertatis haberent, pariterque oppressionis nostræ calumnias universis terris & populis nuntiarent. Ille autem, qui nectebat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscumque episcoporum audierat eruditos, variis insectationibus agitaret. Jam ad exsilium Vibianense secundo Donatianum, impositis centum quinquaginta fustibus, miserat episcopum, nec non & Sufetulensem Præsidium, virum satis acutum. Tunc & venerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum & multos alios fustigavit. Ita S. Victor num. 15 & 16; qui, paucis interjectis, S. Eugenium cæco cuidam visum restituisse refert, cum festo Epiphaniæ Domini baptismum, pro ecclesiæ Africanæ more, solenni ritu administraret.

[5] [Sanctorum & aliorum] Dein narrationem suam num. 18 ita prosequitur: Appropinquabat jam futurus dies ille calumniosus Kalendarum Februariarum, ab eodem Hunerico statutus. Conveniunt non solum universæ Africæ, verum etiam insularum multarum (illi subjectarum) episcopi, afflictione & mœrore confecti. Fit silentium diebus multis, quousque peritos quosque & doctissimos viros interim separaret *, calumniis appositis enecandos. Nam unum ex ipso choro doctorum, nomine Lætum, strenuum atque doctissimum virum, post diuturnos carceris squalores incendio concremavit, æstimans, tali exemplo timorem incutiens, reliquos se elisurum. Tandem venitur ad disputationis conflictum, ad locum scilicet, quem delegerant adversarii. Ex iis, quæ in famoso congressu Carthaginensi accidisse narrat S. Victor, sequentia huc solum transfero, quorum mentio recurret num. 16. Videns Cyrila, Arianorum pseudo-patriarcha, Catholicos episcopos ad conflictum magis fuisse paratos, omnino volebat audientiam diversis cavillationibus declinare. Quod ante nostri prævidentes, libellum de fide conscripserant, satis decenter sufficienterque conscriptum, dicentes: Si nostram fidem cognoscere desideratis, hæc est veritas, quam tenemus. Hic subjungitur dictus libellus, seu professio fidei præsulum Orthodoxorum, quæ Historiæ S. Victoris librum tertium constituit, & in qua ex sacris Scripturis egregie contra Arianos probatur, unam in Deo esse naturam seu substantiam, in tribus Personis subsistentem, ac proinde Patrem & Filium & Spiritum sanctum recte dici consubstantiales.

[6] [præsulum, quos exsilio aliisque pœnis mulctavit Hunericus:] Librum quartum ita exorditur S. Victor: Qui (episcopi Ariani) cum noster libellus legeretur, oblatum veritatis lumen nequaquam sufferre oculis potuerunt insanientes, vocibus infrementes, graviterque ferentes, quare nos nomine nostro Catholicos dixerimus. Statimque mentientes suggerunt regi de nobis eo quod strepitum fecerimus, audientiam fugientes. Qui eadem hora accensus & credens mendacio, festinavit facere quod volebat. Et jam conscriptum decretum habens, & occulte cum eodem decreto per diversas provincias suos homines dirigens, episcopis Carthagine positis, una die universæ Africæ ecclesias clausit, universamque substantiam episcoporum & ecclesiarum suis episcopis munere condonavit, omnesque cujusvis conditionis Catholicos, nisi ante Calendas Junii veram fidem desererent, iisdem pœnis subjecit, quas olim imperatores adversus Arianos aliosque hæreticos decreverant. Subjicitur impii regis edictum, datum sub die Kalendas Martias Carthagine anno 484. Deinde enarratur, quam crudeliter quamque indignis modis venerabiles episcopi pro Christi fide ac divinitate tractati, quibus injuriis affecti, qua fraude circumventi, quam durum denique coacti fuerint in Africa vel Corsica exsilium pati. S. Victoris relationem, quam modo paucis attigi, Cuperus ad XIII Julii edidit, S. Eugenii episcopi Carthaginensis Actis a num. 33 insertam. Ego illustrium istorum præsulum, qui post congressum Carthaginensem varie vexati & in exsilium depulsi fuere, memoriam hic renovo; quia licet ipsis inter hujus diei cælites locus non concedatur, aliquibus tamen eo non indigni videri possunt. At hac de re pluribus agetur, ubi nonnulla præmisero de pretioso sacræ antiquitatis monumento, quod Ruinartius S. Victoris Historiæ aliisque vetustis Opusculis pag. 123 subjecit, quodque in Commentarii decursu identidem citabitur.

[7] Monumentum, cujus jam statim memini, hunc titulum præfert: [secundum Notitiam ecclesiæ Africanæ in tyranni istius persecutione] Incipiunt nomina episcoporum Catholicorum diversarum provinciarum, qui Carthagine * ex præcepto regali venerunt pro reddenda ratione fidei die Kalend. Februarias, anno sexto regis Hunerici. Hunc Catalogum deinceps Notitiam ecclesiæ Africanæ vocabo, quia ab eruditis istud nomen obtinuit. Ruinartius in Notis pag. 217 monet, codicem Ms. Laudunensem, quo usus fuit, in titulo mendose habere anno sexto regis Hunerici; cum legi debeat anno VIII: nam ex S. Victore certum est, Hunericum anno regni sui septimo indixisse collationem Carthaginensem, anno sequente Calendis Februarii celebrandam. In fine Notitiæ præsulum in ea memoratorum summa ita subducitur: Ac sic fiunt omnes episcopi diversarum provinciarum numero CCCCLXVI. Additur: Ex quibus perierunt numero LXXXVIII… Permanserunt numero CCCCLXXVIII. Legendum, ut mox patebit, CCCLXXVIII. Sequitur: Corsica relegati numero XLVI. Hic relegati numero CCCII. Fugerunt numero XXVIII. Passus numero 1. Confessor numero 1. Qui omnes simul accepti constituunt CCCLXXVIII episcopos, qui permanserunt. His adjunge LXXVIII, qui perierunt, æquabis summam CCCCLXVI, primo loco adductam. Si tamen omnes antistites in Notitia allatos seorsum recenseas, invenies tantum CCCCLXI, qui nominantur, & duos anonymos in provincia Byzacena, quorum sedes exprimuntur. Sed cum ex jam dictis manifestum sit, numeri CCCCLXVI lectionem genuinam esse; relinquitur, ut e Notitia quinque episcoporum & trium sedium episcopalium nomina exciderint.

[8] Tillemontius tom. 16 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 567 auctorem Notitiæ per vocem perierunt designasse censet præsules, [pro fide passi fuere episcopi 378, qui in varias classes distribuuntur.] qui persecutioni succumbentes a fide defecerunt. Sententiam Tillemontii aliis, quam ipse adfert, argumentis stabilirem, si id hic necesse arbitrarer. Inter CCCLXXVIII episcopos, qui permanserunt in fide Catholica, XLVI in insula Corsica & CCCII in Africa violentum exsilium passi fuere. Postremis § sequente accensebuntur SS. Donatianus & Præsidius, ante collationem Carthaginensem exsulare coacti. De SS. Mansueto, Germano & Fusculo nihil asseveranter dicam, nisi eos exsulasse. Qui, finita collatione, in Corsicam & ad diversa Africæ loca vi abducti fuere, ligna cædere agrosque colere debuerunt, teste S. Victore in fine libri 4. Præsules XXVIII, quos Notitiæ auctor fugisse ait, in voluntarium exsilium secessisse puto, priusquam alii, de quibus agit S. Victor jamjam citatus, vi in illud detruderentur. Hoc certum est illos, quia Catholici erant, sedibus suis extorres vixisse, eorumque ecclesias clausas & bona Arianis tradita fuisse: nam contra omnes promulgatum fuit ferale istud Hunerici edictum, cujus num. 6 mentio facta est. Ille unus, qui passus dicitur, est noster martyr S. Lætus. Etsi ceteri omnes honorificam confessorum appellationem mereantur; in Notitia tamen asseritur fuisse confessor numero 1. Hunc Tillemontius citatus eum esse credit, qui inter Numidiæ episcopos septuagesimus sextus ita memoratur: Domninus Moxoritanus metallo, id est, ad metalla fodienda damnatus.

[9] Martyrologia Romano parvo recentiora ex episcopis, exsilium aliasque pœnas pro fide passis, qui in Notitia ecclesiæ Africanæ CCCLXXVIII numero definiuntur, [Ex illis sex tantum referunt martyrologi juniores auctore Romani parvi, qui multos alios,] ad VI Septembris non alios ut Sanctos annuntiant quam Lætum martyrem cum confessoribus Donatiano, Præsidio, Mansueto, Germano & Fusculo. Ceteros tamen non omnino tacitus præteriit Ado, dum illorum elogiis ista subjecit: Tunc etiam Hunericus decreto publico per diversas provincias executores dirigens, episcopis quasi ad concilium Carthagine congregatis, una die universas ecclesias Africæ clausit, universamque substantiam episcoporum & ecclesiarum suis episcopis condonavit. Hæc vel similia etiam adjunxere Notkerus, Beda Plantinianus & alii juniores martyrologi; at eo omnes modo, ut non secus atque Ado censendi sint noluisse reliquos episcopos tamquam Sanctos commemorare, sed solum voluisse Ecclesiæ persecutoris Hunerici impietatem referre. At quomodo Martyrologii Romani parvi exponenda est hæc annuntiatio: Confessorum Donatiani & ceterorum? An ad quinque dumtaxat illius socios restringenda est vox ceterorum? In S. Victoris Historia legitur Hunericus post collationis Carthaginensis indictionem, quoscumque episcoporum audierat eruditos, variis insectationibus agitasse. Primi ex illis laudantur SS. Donatianus & Præsidius fustibus cæsi & in exsilium pulsi. Proxime sequitur: Tunc & venerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum & MULTOS ALIOS fustigavit. Post alia intermedia S. Læti, strenui atque doctissimi viri, martyrium narratur. Ecce hic multos alios præsules eruditos S. Donatiano socios adjunxit sacer historicus, ab Adone & sequacibus de eorum & Sanctorum numero exclusos; sed quos ego generali ceterorum voce comprehensos fuisse arbitror in Romano parvo, cujus auctor primus S. Donatianum cum sociis annuntiavit.

[10] [imo omnes ad 6 Septembris forte voluit annuntiare.] Imo suspicio mihi est, ejusdem Romani auctorem voce ceterorum complexum fuisse omnes episcopos, quos Hunericus anno 483 ad collationem Carthaginensem evocavit, & veræ fidei causa exsilio aliisque pœnis affecit. S. Victor tria celebrat confessorum agmina ab Hunerico exsulare jussa; videlicet 4976 Catholicorum promiscui sexus, ætatis ac conditionis, quorum num. 3 memini; episcoporum, de quibus nunc sermo est; & omnium clericorum ecclesiæ Carthaginensis cum suo episcopo S. Eugenio, qui numero fuerunt fere quingenti vel amplius, ut idem S. Victor lib. 5 num. 9 scribit. Ex tribus hisce confessorum classibus nullam invenio in Martyrologiis antiquioribus auctore Romani parvi, qui postremam ad XIII Julii ita annuntiavit: SS. confessorum Eugenii episcopi & universi cleri ecclesiæ Carthaginensis; primam ad XII Octobris hoc modo: Apud Africam sanctorum Confessorum quatuor millium DCCCCLVI &c. Quidni & brevi hoc elogio: Confessorum Donatiani & ceterorum, nobilissimam illam laudatorum Præsulum turmam referre voluerit, eorum vero quasi ducem constituere S. Donatianum, quod a S. Victore primus memoretur, in quem sæviit Hunericus? Quia tamen hæc conjectura valde incerta est, & ceteri omnes martyrologi S. Donatiano quinque dumtaxat Socios attribuunt, nec satis certo evincere possim, Adonem, qui eorum numerum primus determinavit, Romani parvi annuntiationem ad nimis paucos restrinxisse, ego illam ad plures extendere non ausim, & inter hujus diei Sanctos iis locum dare, quos nullus sacrorum Fastorum scriptor ut tales manifeste proponit. His itaque missis, ad sex nostros Præsules redeo, quos in Ecclesia pro Sanctis haberi & VI Septembris coli certo constat ex Martyrologiis.

[Annotata]

* al. exinde superaret

* Carthaginem

§ II. Sanctorum Præsulum sedes; variæ in eorum certamina observationes.

[Assignantur 4 episcopatus, quorum univerisimiliter præfuit S. Donatianus:] In Notitia ecclesiæ Africanæ quatuor episcopi occurrunt, quibus nomen Donatianus, nimirum Veselitanus & Teglanensis in provincia Numidiæ, Eliensis in Byzacena, & Usinadensis in provincia Mauritaniæ Cæsariensis. Eorum aliquis idem est cum nostro S. Donatiano; si tamen apud Ruinartium mendosus non sit hic S. Victoris locus: Jam ad exsilium Vibianense secundo Donatianum … miserat episcopum, necnon & Sufetulensem Præsidium. Petrus Franciscus Chiffletius, qui illius historiam Divione anno 1664 edidit, variique scriptores, qui locum istum suis operibus inseruerunt, habent Vibianensem, adeo ut sensus sit, S. Donatianum fuisse episcopum Vibianensem. Et sane videri potest S. Victor, uti Sufetulensem S. Præsidii, sic & Vibianensem S. Donatiani sedem exprimere voluisse. Si ita sit, hic Sanctus administravit episcopatum, aliunde nullis, quod sciam, auctoribus sacram vel profanam Africæ geographiam illustrantibus ne nomine quidem notum; atque inter tres præsules, quorum nomina & sedes in Notitia desiderantur, recensendus est. At hoc mea opinione non tam facile statim concedi debet: loci vero Vibianensis tanta obscuritas, ut nudum ejus nomen ex solo S. Victore innotuerit, nonnullam suspicionem injicit, illum sede episcopali insignem non fuisse. Ruinartius sanctum Præsulem ad exsilium Vibianense secundo missum fuisse scribit, secutus quatuor codices Mss. & duos impressos; in quibus, uti in Notis pag. 171 & seq. videre est, Vibianense vel, Vinianense habetur. Secundum hanc lectionem, quæ mihi magis placet, Sanctus non distinguendus est ab aliquo ex quatuor Donatianis, quorum sedes episcopales ex Notitia ecclesiæ Africanæ adduxi, Vibianensis autem exsilii locus in iis solitudinibus Africæ quærendus, in quibus prima vice exsulavit. Adi infra num. 14.

[12] Inter episcopos provinciæ Byzacenæ vigesimus ita Notitiæ inscribitur: [SS. Præsidii, Mansueti & Germani patris S. Leontiæ M. sedes certæ; at S. Fusculi incerta est:] Præsidius Sufetulensis in exsilium. Is ipse est noster S. Præsidius; cum etiam S. Victor eum episcopum Sufetulensem dicat. Inter dictæ provinciæ Byzacenæ præsules quartus notatur Mansuetus Asufeniensis, ac trigesimus primus Germanus Peradamiensis. Hi duo procul omni dubio iidem sunt cum nostris SS. Mansueto & Germano, quia utrumque nomen non nisi semel in Notitia memoratur. Leontia filia sancti Germani episcopi a S. Victore lib. 5 num. 1 laudatur inter Martyres post collationem Carthaginensem anno 484 in Africa coronatos, & Fastis sacris ad VI Decembris adscriptos. S. Leontiam M. nostri S. Germani, episcopi deinde Peradamiensis, filiam esse credam, donec alius ejusdem nominis in Africa præsul assignetur, qui sanctæ pater esse potuerit. At cujus sedis antistes fuit S. Fusculus? Ruinartius in Notis pag. 172, Fusculum, inquit, reperire non licuit, nisi forte fuerit Filtiosus Aggaritanus, in eadem Byzacena provincia ab auctore Notitiæ loco vigesimo nono memoratus. Certe pro Fusculus in Usuardi autographo habetur Fulcolus. In Usuardinis musei nostri codicibus ubique fere est Fuscolus, nullibi Fulcolus, ne quidem in Pratensi, quem pro Usuardi autographo PP. Benedictini nuper typis vulgarunt. Cum Romano Baronii Fusculus scripsi, quia ita legitur in S. Victore. Si allata Ruinartii conjectura minus arrideat, Sanctum ex omissis in Notitia unum esse puta.

[13] [S. Lætus fuit episcopus Neptensis.] Baronius ad hodiernam in Martyrologio Romano annuntiationem de S. Læto martyre istud annotavit: Fuit episcopus Leptinensis civitatis, ut scribit S. Isidorus Hispalensis in Historia Wandalorum. Pro Leptinensis vel, ut alibi est, Leptensis, Isaacus Vossius & Philippus Labbeus laudatæ S. Isidori Historiæ editores posuerunt Neptensis. Atque hoc verum civitatis, in qua S. Lætus M. sedit, nomen esse, tum ex Victoris Tunnonensis S. Isidoro antiquioris Chronico, in quo ad tertium Zenonis augusti consulatum Neptensis ecclesiæ episcopus vocatur, tum ex Notitia ecclesiæ Africanæ didici, in qua unus dumtaxat Lætus occurrit, isque Neptitanus; atque inter præsules Byzacenos decimus quartus notatur. Qui eo tempore, quo S. Lætus martyr Neptensis vel Neptitanus, utriusque Leptis, majoris scilicet & minoris, episcopi fuerint, eadem docet Notitia; in qua inter Byzacenos trigesimus sextus legitur Fortunatianus Leptiminensis, id est, Leptis minoris; primus vero inter Tripolitanos Calipides Leptimagnensis, id est, Leptis majoris. Qui plura de hactenus memoratis sedibus episcopalibus scire desiderat, eruditas Ruinartii in sæpius laudatam Notitiam ecclesiæ Africanæ Observationes consulat.

[14] [Singula, quæ S. Victor] Sanctum Donatianum sub Hunerico bis exsulasse hisce verbis affirmat S. Victor: Jam ad exsilium Vibianense secundo Donatianum .. miserat episcopum. Tyrannus, ut num. 3 dictum fuit, anno circiter 482 ad exsilium condemnavit 4976 Catholicos, quorum aliquos idem S. Victor diserte testatur episcopos fuisse, nominatim ex hisce laudans Felicem Abbiritanum. Ex præsulum istorum numero etiam S. Donatianum fuisse judico, & consequenter primum, quod sub Hunerico tulit exsilium, contigisse circa annum 482. Ratio est, quia inter consecrationem S. Eugenii episcopi Carthaginensis, qua anno 481 peracta, persecutio incepit, & secundum S. Donatiani exsilium, quod ultra initium anni 484 differri nequit, nullos alios episcopos exsilio mulctatos memorat exactissimus ejusdem persecutionis scriptor, quam qui inter dictos 4976 Confessores fuere. Hos omnes, inquit num. 8, ad exsilium eremi destinavit Hunericus, eo perducendos a Mauris, qui multos in via, ut num. 12 narrat, martyrio affecere. Reliqui ad solitudinis loca perveniunt, in quibus collocati hordeum ad vescendum ut jumenta accipiunt. Ubi etiam venenatorum animalium atque scorpionum tanta esse dicitur multitudo, ut ignorantibus incredibilis videatur. Si mecum opineris in editione Ruinartii recte legi ad exsilium Vibianense bis missum fuisse S. Donatianum, & simul admittas, quod prudenter mihi non videtur posse negari, Sanctum prima vice in istis Africæ desertis exsulasse; etiam fatearis necesse est, Vibianensem exsilii locum situm fuisse in iisdem desertis: quæ alicubi in Mauritania verisimilius collocabis, quod gloriosorum exsulum agmen, cui S. Donatianum adjunxi, a Mauris in illa fuerit abductum.

[15] Ubi Hunericus mense Maio anni 483 omnes præsules Catholicos per universam Africam constitutos Carthaginem evocasset, [de omnibus] ut collationi 1 Februarii anni sequentis cum Arianis habendæ interessent, S. Donatianus rediit ex primo suo exsilio. Rediit quoque S. Felix episcopus Abbiritanus, de quo ad XII Octobris agetur: nam in Notitia ecclesiæ Africanæ seu Catalogo antistitum Orthodoxorum, qui ex præcepto regio Carthaginem venerunt, inter Proconsularis provinciæ præsules secundum locum occupat. Rediit etiam S. Præsidius, si S. Donatiani in primo exsilio socius fuerit; quod incertum est. Audi iterum & expende verba S. Victoris: Jam ad exsilium Vibianense secundo Donatianum, impositis centum quinquaginta fustibus, miserat episcopum, necnon & Sufetulensem Præsidium, virum satis acutum. Licet obvius hujus loci sensus sit, non modo S. Donatianum, sed etiam S. Præsidium ab Hunerico ad exsilium Vibianense secundo fuisse amandatum: dubito tamen, an sensus iste conformis sit menti auctoris, qui forte significare tantum voluit, S. Præsidium relegatum fuisse ad exsilium Vibianense cum S. Donatiano, cui soli ejusdem exsilii pœna secundo fuerit irrogata. Illud: Impositis centum quinquaginta fustibus, ad utrumque Sanctum refero. Eodem tempore SS. Mansuetum, Germanum & Fusculum fustibus cæsos fuisse scribit S. Victor: qui paulo post S. Eugenium anno 484 in Epiphania Domini cæco visum restituisse narrat. Unde cognoscitur, sanctos Confessores non serius passos fuisse, quam uno circiter mense ante Calendas Februarii, quo die collationem Carthagine haberi jusserat Hunericus.

[16] Quæret hic forte aliquis, ubi quinque sancti Confessores fustibus percussi, [memorat,] & unde priores duo, scilicet SS. Donatianus & Præsidius, in exsilium missi fuerint? An Carthagine? Ita ad utramque quæstionem respondere malim; quia de plerisque nullum potest esse dubium, quin eorum nomina habeantur in Notitia ecclesiæ Africanæ seu Catalogo episcoporum, qui Carthagine * ex præcepto regali venerunt pro reddenda ratione fidei die Kalend. Februarias anno 484. Neque obstat, quod uno vel etiam pluribus ante istum diem mensibus exsilio & fustium ictibus puniti fuerint: nam causa, cur citius quam ceteri episcopi Carthaginem advenerint, inter alias esse potuit, quod a S. Eugenio totius Africæ primate acciti fuissent, ut operam suam conferrent ad componendum egregium illum ac satis prolixum contra Arianos libellum de trium Divinarum Personarum consubstantialitate, quem, ut S. Victor supra apud nos num. 5 affirmat, episcopi Orthodoxi conscripserunt ante congressum Carthaginensem; in quo etiam recitatus fuit, aut saltem recitari cœpit. Suspicari licet, dum libellus iste conficiendus erat, advocatos fuisse nostros Episcopos confessores; cum eorum eruditionem commendet sacer historicus, S. Præsidium speciatim laudans ab acumine ingenii. Accersiri etiam potuit S. Lætus martyr, quem ille strenuum atque doctissimum virum appellat.

[17] Certum est S. Præsidium socium fuisse S. Donatiani, [discutiuntur] pro secunda vice in exsilium abeuntis: sed an hunc quoque comitati fuerint SS. Mansuetus, Germanus & Fusculus, ex historia S. Victoris non liquet; qui hos tantum fustibus cæsos fuisse testatur, quando priores in exsilium misit Hunericus. Non putem tamen tres posteriores sanctos Præsules collationi Carthaginensi adfuisse: nam eos viros eruditos esse tyrannus intellexerat, qui, teste S. Victore, circa initium Februarii peritos quosque & doctissimos viros ab aliis collationi interfuturis separavit, calumniis appositis enecandos. Sed nemini mortem intulit, præterquam S. Læto, quem post diuturnos carceris squalores incendio concremavit; nam in fine sæpius memoratæ Notitiæ tantum dicitur passus numero 1. Ratio autem, cur exsilio, carcere, aliisque modis episcopos, quos ad veram fidem contra Arianos propugnandam maxime idoneos noverat, a ceteris separarit, ea sine dubio fuit, quam adfert Baronius in Annalibus ad annum 484 num. 47, scilicet ut qui relicti essent ad conventum hujusmodi celebrandum, ut minus periti, dantes manus causa caderent, & sic de fide Catholica impietas Ariana trophæa victoriæ erigeret.

[18] [& observationibus] Licet SS. Mansuetus, Germanus & Fusculus eodem, quo SS. Donatianus & Præsidius, tempore in exsilium pulsi non fuerint; nullum tamen potest esse dubium, quin exsularint: quia omnes totius Africæ episcopos, qui in vera fide perstiterunt, de ecclesiis & sedibus suis dejectos nudatosque bonis omnibus, extorres vivere compulit iniquissima sententia, quam post collationem Carthaginensem exeunte Februario anni 484 tulit Hunericus. At ambiguum manet, ad quam exsulum episcoporum classem referendi sint; an ad eorum, qui ultro sedes suas deseruerunt seu voluntarium in exsilium fugerunt; an vero aliorum, qui post dictæ sententiæ promulgationem ad insulam Corsicam vel ad diversa Africæ loca exsules vi abducti fuere, coactique vel ligna cædendi vel agros colendi servitutem pati. Quia tamen secundum auctorem Notitiæ, uti num. 7 & 8 videre est, voluntariorum exsulum exiguus fuit numerus, si hic cum aliorum, quibus violentum exsilium tolerandum fuit, numero comparetur; his potius quam illis tres sanctos Præsules accensebis; & faventia etiam habebis Martyrologia, in quibus exilio damnati, vel eliminati fuisse asseruntur.

[19] [illustrantur.] Sanctus Isidorus Hispalensis in Historia Wandalorum de S. Læti martyrio ita meminit apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 71: Tunc Lætus Neptensis civitatis episcopus, quem contagii labes Ariani maculare non potuit, victor repente cælos obtinuit. S. Isidoro antiquior Victor Tunnonensis in Chronico ad tertium Zenonis augusti consulatum, qui in annum Christi 479 incidit, Tunc, inquit, Lætus Neptensis ecclesiæ episcopus glorioso martyrio coronatur IIX Kalendas Octobris. Ad hunc diem Castellanus in Martyrologio universali S. Lætum seorsum annuntiavit, ejus passionem affigens anno 479. Ad VI Septembris recte assignarat annum 484, quo illum martyrium consummasse ex Historia S. Victoris Vitensis manifestius patet, quam ut id probare sit necesse. Uti annum, ita etiam diem alienum a Victore chronographo determinatum fuisse censet Tillemontius tom. 16 Monumentorum pag. 559, asserens sibi ex S. Victore historico clarum videri, S. Lætum coronatum fuisse mense circiter Februario dicti anni 484. At ego nondum satis perspicio, quomodo ex ipsius verbis, quæ num. 5 relata considerari possunt, clare demonstrari queat, errasse Victorem Tunnonensem, dum Sanctum XXIV Septembris martyrii coronam consecutum fuisse scribit. Apud auctores antiquos neque de sanctorum quinque Præsulum confessorum vita, postquam in exsilium discesserunt, acta, neque de loco, tempore aut mortis genere quidquam inveni. Verisimile non est, quemquam eorum obiisse ante annum 484, quo passus fuit S. Lætus: atque ideo superius ad num. 1 hujus Commentarii in margine posui, omnes post annum CDLXXXIII ad vitam feliciorem transiisse.

[20] Laudatus Victor Tunnonensis in Chronico, quod ad imperium Justini II seu annum 565 perduxit, [Tuto credi nequit, Justinianum imp. hortatu S. Læti Wandalis bellum intulisse.] ad quartum Justiniani augusti consulatum hæc habet: Justinianus imp. visitatione Læti episcopi, ab Hunerico Vandalorum rege martyre facto *, exercitum in Africam, Belisario magistro militum duce, contra Vandalos mittit &c. Similia ex ejusdem Victoris Chronico haud dubie accepta, leguntur apud S. Isidorum Hispalensem citatum. At utroque antiquior Procopius Cæsariensis, qui Constantinopoli degebat, cum bellum adversus Wandalos Justinianus anno Christi 533 susciperet, episcopum quemdam Dei monitu ex Oriente illuc advenisse asserit, cujus exhortatione incitatus imperator bellum istud decreverit. Rem ita enarrat Procopius, a Claudio Maltreto nostro Parisiis anno 1662 Græco-Latine editus, lib. 1 de Bello Wandalico cap. 10: Joannis præfecti prætorio expeditionem dissuadentis orationi assensus imperator, studium ingens belli remisit. Tum quidam ex ordine sacerdotum, quos episcopos vocant, ab Oriente profectus, habere se dixit, quæ cum augusto communicaret. Ad colloquium introductus, asseruit se a Deo secundum quietem mandata hæc accepisse; ut imperatorem adiret incusaretque, quod cum Africæ Christianos tyrannide exempturum se recepisset, vano deinde metu esset deterritus. At, inquit, hæc dixit Dominus: “Bellanti ipsi adero, subque ejus imperium Africam subjungam”. Quo audito, continere se augustus non potuit, quin milites ac naves cogeret, arma & commeatus pararet ac præciperet Belisario, uti se accingeret ad exercitum, primo quoque die ducendum in Africam. Bellum successu mire felici confecit Belisarius: nam capta Carthagine devictoque Gelimere ultimo Wandalorum rege, Africam Justiniano subjecit, qui Catholicam in ea religionem pristinum in statum restituit. Sed imperatorem istum ad Wandalos debellandos inductum fuisse visitatione Læti episcopi, ut Victor Tunnonensis scribit, tuto credi nequit, nisi Procopii adversantis gravior auctoritas elevetur.

[Annotata]

* Carthaginem

* martyris facti

DE S. ELEUTHERIO ABBATE
ROMÆ

Circa an. DLXXX aut DXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria Sancti in Fastis recentioribus: cultus antiquus: nonnulla de gestis, ætate & elogio edendo.

Eleutherius abbas Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

Grevenus & Molanus in additionibus ad Usuardum hodie memorarunt S. Eleutherium abbatem Spoletinum, [Memoria Sancti in Fastis recentioribus;] sed Romæ defunctum. Hosce secuti sunt Galesinius & Baronius in Martyrologio Romano, quod ita habet: Romæ sancti Eleutherii abbatis, servi Dei, quem sanctus Gregorius Papa scribit oratione & lacrymis mortuum suscitasse. Maurolycus eumdem annuntiat his verbis: Romæ Eleutherii abbatis apud Spoletum tempore beati Gregorii Papæ. Menardus quoque, Wion, Bucelinus, aliique martyrologi Benedictini Eleutherium abbatem ad eumdem diem celebrarunt. In Martyrologio Parisiensi commemoratur eodem die & ornatur hoc elogio: Romæ, sancti Eleutherii abbatis, qui in monasterio sancti Gregorii vita functus est post multa precibus & lacrymis patrata miracula, ipsique Gregorio restitutam sanitatem. Secutus est etiam Castellanus in Martyrologio universali, sed addens annotationem marginalem, qua dicitur S. Eleutherius abbas hac die positus in Romano Martyrologio occasione S. Eleutherii Papæ, qui in manuscriptis non agnoscebatur titulo episcopi.

[2] Sane in Hieronymianis apographis die VI Septembris annuntiatur Eleutherius aliquis, nec statim in oculos incurrit, [quibus non videtur insertus ex errore:] quis sit ille Eleutherius. Apud Florentinium in textu Hieronymiani sic legitur: Romæ via Salaria natalis sancti Eleutheri episcopi. Ad hæc verba multis disputat Florentinius, utrum designetur S. Eleutherius Papa, an alius sanctus Eleutherius, creditque Eleutherium abbatem ea de causa a Galesinio, Maurolyco & Baronio ad hunc diem fuisse commemoratum, quia putabant hunc designari in Hieronymianis; idque etiam de Baronio credidisse Castellanum, insinuant verba ipsius mox data. Verum facile quidem assentior Castellano, Eleutherium Papam esse, qui in plerisque Hieronymianis die VI Septembris, aliquando cum titulo episcopi, aliquando sine illo titulo, legitur memoratus: idque etiam existimarunt Majores nostri, quando ad diem XXVI Maii de Eleutherio Papa disputarunt: attamen idcirco non credo Eleutherium abbatem ex solo errore ad hunc diem fuisse relatum; sed commemoratum hac die a Baronio post Grevenum & Molanum existimo, quia credidit sanctum Abbatem die VI Septembris obiisse. Certe Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 45 longum ex S. Gregorio texens elogium, in fine diem emortualem sic exprimit: Ipse autem Vir sanctus in eodem monasterio inter brachia Gregorii spiritum feliciter emisit VIII Idus Septembris. Hanc sententiam, quantum conjicio, secuti sunt Grevenus, Molanus, Baronius, aliique scriptores laudati: neque enim in Annotatis suis Baronius asserit Eleutherium abbatem legi in Hieronymianis, sed Bedam & Adonem perperam laudat, cum hi nullum hodie in sinceris Martyrologiis habeant Eleutherium.

[3] In Kalendario quodam Benedictino Ms. Eleutherius ponitur in pervigilio S. Gregorii, [sed quia eo die, licet etiam annuntietur aliis diebus, obiisse creditur.] seu die XI Martii, ut ibi apud nos legitur in Prætermissis. Philippus Ferrarius S. Eleutherium in utroque Catalogo memorat ad XVIII Aprilis, sed varia habet de die emortuali. Nam in Catalogo Sanctorum Italiæ prius scripto ita de morte S. Eleutherii habet: Tandem Abbas senio confectus in monasterio S. Andreæ in manibus S. Gregorii suum Deo reddidit spiritum XIV Kal. Maii, anno Salutis DC. At in Catalogo generali in Annotatis ad eumdem diem hæc observat: Ex tabulis ecclesiæ Spoletanæ hac die… Videtur idem cum eo, de quo in Martyrologio Romano ad diem VI Septembris. Corpus Spoleti in æde Cathedrali. Hæc autem dies (XVIII Aprilis) translationis esse videtur. Suspicor Ferrarium de die emortuali primum scripsisse ex conjectura, illumque notasse XVIII Aprilis, quia eo die Spoleti olim colebatur Sanctus: deinde vero credidisse, eum esse translationis diem. Ludovicus Jacobillus in Vitis Sanctorum Umbriæ, quas tribus tomis Italice edidit, tom. 2 pag. 209 non modo asserit S. Eleutherium obiisse VI Septembris, sed geminam quoque corporis translationem fuisse affirmat. Hic auctor, qui Fulginii scripsit, ideoque Spoletinorum sententiam melius perspectam habere potuit, accedente Petro de Natalibus, mihi persuadet, Baronium aliosque non temere, neque ex solo errore, S. Eleutherium ad diem VI Septembris retulisse, sed id fecisse, quia eo die defunctus creditur.

[4] Publica S. Eleutherii veneratio longe etiam antiquior est, [Publica Sancti veneratio longe videtur antiquior, quam voluerunt aliqui neoterici,] quam suspicatus est Bailletus in Eleutherio ad VI Septembris, ubi ait verisimiliter cultum non esse publice Eleutherium ante seculum XVI, quia Baronius Eleutherio episcopo substituit Eleutherium abbatem, ut ipse quidem credidit. Nam ea, quæ de sacra Eleutherii veneratione scribit Jacobillus, omnino insinuant eam esse antiquiorem. Verba ejus Latina reddo: Sacrum ipsius corpus translatum est die XVIII Aprilis ad ecclesiam suam Spoletinam S. Marci: & post multos annos fuit transportatum ad ecclesiam S. Petri, istius civitatis olim cathedralem: atque hac de causa clerus Spoletinus, ejusque diœceseos festivitatem ipsius celebrat ritu duplici hac die sexta Septembris, & translatio olim celebrabatur XVIII Aprilis. Deinde, laudatis aliquot Martyrologiis, in quorum uno dicitur XVIII Aprilis est Spoleti festum ejus translationis, iterum addit Italice, quæ Latine reddo: Plures in honorem ipsius erectæ sunt ecclesiæ, una nominatim in diœcesi Spoletina. Alteram addit in diœcesi Reatina ecclesiam cum monasterio: at cum alius S. Eleutherius, de quo actum apud nos XVIII Aprilis, a Reatinis colatur, nihil ausim de illa ecclesia certi affirmare: noverint ipsi Reatini, utrius sit Eleutherii. Ex dictis tamen concludo, cultum S. Eleutherii satis antiquum esse, & verisimiliter inchoatum multis seculis ante seculum XVI.

[5] Imo, ex translatione S. Eleutherii ad ecclesiam monasterii S. Marci, non videtur dubitandum, quin jam seculo XIII cultus S. Eleutherii viguerit, & verisimiliter inchoatus sit multo citius. Nam Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 170 de monasterio S. Marci ita scribit: [& forsan inchoata est seculo VIII aut citius.] Sub medium seculum tertium-decimum abbas & monachi ibidem defecerunt. Itaque verisimile est, translationem corporis ad monasterium S. Marci contigisse ante medium seculum decimum tertium; adeoque & cultum Sancti ante istud tempus inchoatum. Demum si consideremus verba Adriani Papæ I in epistola ad Carolum Magnum tom. 7 Conciliorum Labbei col. 955, vix dubitabimus, quin jam seculo VIII S. Eleutherius fuerit in veneratione fidelium. Verba ipsa Pontificis subjungo: Sed & sanctus Gregorius Papa in monasterio suo pulcrum fecit oratorium, & ipsum diversis historiis pingi fecit, atque sacras ibidem erexit imagines: ubi & cum BEATO Eleutherio pro ægritudine stomachi sui ingressus, in oratione pariter exauditi sunt. Et ille vir SANCTUS Eleutherius, quem dicunt & mortuum suscitasse, ante ipsas sacras imagines se prosternens, divinam exorare clementiam cum sancto Gregorio non dubitavit: sed fidem ferentes perfectam, pariter exauditi sunt, & usque hactenus apud nos venerantur. Cum Eleutherius ab Adriano beatus vocetur & Sanctus, jam tunc videtur ecclesiastica veneratione honoratus fuisse; uti & ultima Adriani verba indicarent, nisi is de sacris imaginibus ageret, & tam antecedentia quam sequentia insinuarent, de iis dici hæc verba: Et usque hactenus apud nos venerantur. Verum hæc sufficiant de antiquitate cultus. Ceterum Piazza in Hemerologio sacro Urbis ad VI Septembris scribit, Romæ in ecclesia S. Gregorii Magni fieri festivam commemorationem de S. Eleutherio.

[6] [Aliqua gesta memorata a S. Gregorio,] Nonnulla hujus Sancti gesta innotuerunt ex Dialogis S. Gregorii Magni, qui de eo varia narravit lib. 3 cap. 33. Hæc deinde ediderunt Lipomanus, Surius, Gononus, Mabillonius, atque ex iis elogia formarunt Bellovacensis, Trithemius, Petrus de Natalibus, aliique plures, quos enumerare non est necesse. Recudam & ego prædictam S. Gregorii relationem, eamque annotatis illustrabo. Verum cum & aliis locis S. Gregorius de S. Eleutherio meminerit, aut quædam narraverit ad eum utcumque spectantia, quæ fere neglecta sunt ab aliis, ea primum colligam, atque huc transferam.

[7] [qui Eleutherium testem subinde laudat: Italus natione fuisse videtur non Syrus:] Gregorius lib. 3 cap. 14 agens de S. Isaaco abbate, cujus Acta apud nos data sunt XI Aprilis, de S. Eleutherio sic meminit: Multa autem de eodem viro, narrante venerabili patre Eleutherio, agnovi, qui & hunc familiariter noverat, & ejus verbis vita fidem præbebat. Ex his verbis primo habemus S. Gregorium varia in Dialogis relata didicisse ab Eleutherio, quem item testem laudat lib. 3 cap. 21 & lib. 4 cap. 35: secundo Eleutherium fuisse familiarem Isaaco abbati alterius monasterii Spoletini. Tertio mox subdit Gregorius, Isaacum non fuisse ortum ex Italia, sed venisse de Syriæ partibus ad Spoletanam urbem. Idem de S. Eleutherio affirmat Jacobillus, sed sine ulla auctoritate antiquorum, ideoque improbabiliter, præsertim cum S. Gregorius id de Isaaco studiose observet, de Eleutherio autem ejusque fratre Joanne nihil simile uspiam dixerit. Probabilius igitur est, Eleutherium natione Italum fuisse, atque in Italia natum.

[8] [energamenus liberatus] Gregorius rursum lib. 3 cap. 21 sic habet: Rei namque, quam narro, vir sanctissimus Eleutherius senex pater, cujus memoriam superius feci, testis extitit, mihique hoc intimare curavit; quod in Spoletana urbe puella quædam jam nubilis cujusdam primarii filia, cælestis vitæ desiderio exarsit, eique pater ad viam vitæ resistere conatus est: sed contemto patre, conversationis sanctæ habitum suscepit. Qua ex re factum est, ut eam pater suæ substantiæ exheredem faceret, nihilque ei aliud nisi sex uncias unius possessiunculæ largiretur. Ejus vero exemplo provocatæ cœperunt apud eam multæ nobilioris generis puellæ converti, atque omnipotenti Domino dedicata virginitate servire. Quadam vero die idem Eleutherius abbas vir vitæ venerabilis, ad eam gratia exhortationis atque ædificationis accesserat, & cum ea de verbo Dei colloquens sedebat; cum repente ex eodem fundo, quem in sex unciis a patre perceperat, cum xenio rusticus venit. Qui dum ante eos assisteret, maligno spiritu correptus cecidit, fatigarique nimiis stridoribus atque balatibus cœpit.

[9] Tunc sanctimonialis femina surrexit, atque irato vultu magnis clamoribus imperavit, [per virginem piam jubente verisimiliter Eleutherio.] dicens: Exi ab eo, miser, exi ab eo, miser. Ad cujus vocem mox per os vexati diabolus respondit, dicens: Et, si de isto exeo, in quem intrabo? Casu autem juxta porcus parvulus pascebatur. Tunc sanctimonialis femina præcepit, dicens: Exi ab eo, & in hunc porcum ingredere. Qui statim de homine exivit, porcum, quem jussus fuerat, invasit, occidit, & recessit. Hactenus Gregorius, doctrinam moralem mox subdens, nec improbans mandatum de porco ingrediendo, quia idem dæmoni Christus concessit. Totum autem hoc factum huc transtuli, quia dubitandum non videtur, quin S. Eleutherius partem in eo habuerit, sed id modeste tacuerit. Primo enim sancti Abbatis consilio usa videtur puella, quando nuptias aversata est, & vel invito patre virginitatem professa. Deinde dæmonem a sancta illa puella fugatum, jubente aut certe hortante S. Eleutherio, prorsus mihi persuadeo: neque enim id virgo sancta prudenter aut decenter tentare poterat coram S. Eleutherio, nisi ipso jubente aut hortante.

[10] Lib. 4 cap. 35 aliud factum mirabile narrat Gregorius, [Joannes Sancti frater moriens alium ad se vocat,] quod huc transfero, quia ad fratrem & discipulum Eleutherii spectat: Solet autem, inquit, plerumque contingere, ut egressura anima eos etiam recognoscat, cum quibus pro æqualitate culparum, vel etiam præmiorum, in una est mansione deputanda. Nam vir vitæ venerabilis Eleutherius senex, de quo præcedente libro multa narravi, in monasterio suo germanum fratrem nomine Johannem se habuisse perhibuit, qui ante dies quatuordecim, suum fratribus exitum prædixit. Cumque decrescentes quotidie computaret dies, ante triduum, quam vocaretur ex corpore, febre correptus est. Ad horam vero mortis veniens, mysterium Dominici Corporis & Sanguinis accepit. Vocatisque fratribus, coram se psallere præcepit, quibus tamen antiphonam ipse per semetipsum imposuit, dicens: “Aperite mihi portas justitiæ, & ingressus in eas confitebor Domino: hæc porta Domini, justi intrabunt per eam”. Cumque coram eo assistentes fratres psallerent, emissa subito & producta voce clamavit, dicens: Urse veni. Quod mox ut dixit, eductus e corpore mortalem vitam finivit. Mirati sunt fratres: quia hoc, quod moriens frater clamaverat, ignorabant. Quo defuncto, in monasterio facta est magna tristitia.

[11] [illeque eodem tempore moritur: distinctus hic Joannes ab alio synonymo:] Quarto autem die quiddam fratribus ne cessarium fuit, ut ad monasterium aliud longe positum transmitterent. Illuc ergo euntes fratres, omnes ejusdem monasterii monachos tristes vehementer invenerunt. Quibus cum dicerent: Quid habetis, quod vos in tanto mœrore deprimitis? Responderunt, dicentes: Loci hujus desolationem gemimus, quia unus frater, cujus nos vita in hoc monasterio continebat, hodie quartus est dies quod ex hac luce subtractus est. Cumque fratres, qui venerant, studiose inquirerent, qualiter dictus fuisset, responderunt: Ursus. Qui vocationis ejus horam subtiliter inquirentes, ipso eum momento cognoverunt exisse de corpore, quo per Johannem, qui apud eos defunctus est, fuerat vocatus. Qua ex re colligitur, quia utrorumque par fuerat meritum, eisque datum est, ut in una mansione socialiter viverent, quibus e corpore contigit socialiter exire. Hæc S. Gregorius de fratre S. Eleutherii, quem cum alio Joanne confusum invenio apud Jacobillum. Certe hic scriptor asserit Joannem hunc S. Eleutherii fratrem Romæ defunctum esse, & memorari in Martyrologio Romano die XVII Januarii cum SS. Antonio & Merulo, ideoque & Joannem Eleutherii fratrem Sancti honorat titulo. Verum manifesta hæc est duorum confusio, quæ ex solo S. Gregorio facile tolli potest. Primus Joannes, de quo S. Gregorii verba jam dedi, frater erat S. Eleutherii, & defunctus est ante ipsum in monasterio Spoletino. Alter Joannes, de quo agit Gregorius lib. 4 Dialogorum cap. 47, erat magnæ indolis adolescens, & defunctus est Romæ in monasterio S. Gregorii, ita ut luce clarius a fratre S. Eleutherii sit distinctus. Ille autem annuntiatur cum Antonio & Merulo in Martyrologio Romano ad XVII Januarii, ubi de Sanctis istis etiam apud nos actum est. An simili cultu honoretur Joannes Eleutherii frater, hactenus mihi non liquet.

[12] [annus emortualis incertus.] Nunc, priusquam elogium Sancti ex Gregorio subdam, pauca restant dicenda de anno emortuali. Ferrarius ex monumentis ecclesiæ Spoletinæ notat annum 600, sed ipse deinde observat errorem esse manifestum. Jacobillus mortuum statuit Eleutherium circa annum 585; Mabillonius in Actis tom. 1 pag. 305 ponit circa DLXXXVI. Id certum est ex elogio dando, Eleutherium defunctum esse, priusquam Gregorius Dialogos suos scripsisset, quod factum est anno 593 aut 594. Bailletus ad VI Septembris in Eleutherio asserit, ipsum non esse defunctum, antequam S. Gregorius anno 585 a legatione sua Constantinopolitana reversus est: at non video id certo probari posse. Credunt quidem aliqui id sequi ex dispositione monasterii, de qua loquitur Gregorius post relatam sanationem suam, precibus S. Eleutherii obtentam. Sed difficulter ostendent, nullam monasterii dispositionem pertinuisse ad Gregorium ante prædictam legationem. Quapropter incertum mihi est, utrum Eleutherius sit defunctus ante istam legationem, an tempore legationis, aut post reditum Gregorii, aut etiam post pontificatum ab eo susceptum anno 590: ideoque mortem Eleutherii latiori modo notavi circa annum 580 aut 590.

ACTA
auctore S. Gregorio Magno
Ex lib. 3 Dialogorum cap. 33.

Eleutherius abbas Romæ (S.)

BHL Number: 2454

A. S. Gregorio Magno.

[Sanctus vixit cum S. Gregorio: dicitur mortuum suscitasse:] Eleutherius pater monasterii beati euangelistæ Marci, quod in Spoletanæ urbis pomœriis situm est, diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conversatus, ibique a defunctus est. Quem sui discipuli referebant orando * mortuum suscitasse. Vir autem tantæ simplicitatis erat & compunctionis, ut dubium non esset, quod illæ lachrymæ ex tam humili simplicique mente editæ, apud omnipotentem Deum multa obtinere potuissent. Hujus ergo aliquod miraculum narro, quod inquisitus mihi simpliciter & ipse fatebatur.

[2] Quadam namque die dum iter carperet, facto vespere cum ad secedendum locus deesset, [puerum dæmonis vexatione liberat:] in monasterium virginum devenit: in quo quidam puer parvulus erat, quem malignus spiritus omni nocte vexare consueverat. Sed sanctimoniales fœminæ, ut virum Dei susceperunt, eum rogaverunt, dicentes: Tecum, pater, hac nocte puer iste maneat. Quem ipse benigne suscepit, secumque eum nocte eadem jacere permisit. Facto autem mane, cœperunt sanctimoniales fœminæ eundem patrem vigilanter inquirere, si quid ei puer, quem dederant, nocte eadem fecisset. Qui miratus, cur ita requirerent, respondit, Nihil. Tunc illæ ejusdem pueri innotuerunt causam, & quod malignus spiritus nulla ab eo nocte recederet, indicaverunt, summopere postulantes, ut hunc secum ad monasterium tolleret, quia jam vexationem illius videre ipsæ non possent. Consensit senex: puerum ad monasterium duxit. Qui cum multo tempore in monasterio fuisset, atque ad hunc antiquus hostis accedere minime præsumpsisset, ejusdem senis animus de salute pueri immoderatius per lætitiam tactus est. Nam coram positis fratribus dixit: Fratres, diabolus ibi * cum illis sororibus jocabatur: at vero ubi ad servos Dei ventum est, ad hunc puerum accedere non præsumpsit. Post quam vocem hora eadem ac momento idem puer coram cunctis fratribus, diabolo se invadente, vexatus est. Quo viso, Senex se protinus in lamentum dedit. Quem dum lugentem diu fratres consolari voluissent, respondit, dicens: Credite mihi, quia in nullius vestrum ore hodie panis ingreditur, nisi puer iste a dæmonio fuerit ereptus. Tunc se in orationem cum cunctis fratribus statuit, & eousque oratum est, quousque puer a vexatione sanaretur. Qui tam perfecte sanatus est, ut ad hunc malignus spiritus accedendi ausum ulterius non haberet.

Petrus. Credo, quod ei elatio parva surrepserat: sed ejus discipulos omnipotens Deus facti illius esse voluit adjutores.

Gregorius. Ita est. Nam quia pondus miraculi solus portare non potuit, divisit hoc cum fratribus, & portavit.

[3] [S. Gregorius Eleutherii precibus sanatus.] Hujus Viri oratio quantæ virtutis esset, in memetipso expertus sum. Nam cum quodam tempore in monasterio positus, incisionem vitalium paterer, crebrisque angustiis per horarum momenta ad exitum propinquarem, quam medici molestiam Græco eloquio syncopin vocant: & nisi me frequenter fratres cibo reficerent, vitalis mihi spiritus funditus intercidi videretur, Paschalis supervenit dies. Et cum sacratissimo Sabbato, in quo omnes & parvuli pueri jejunant, ego jejunare non possem, cœpi plus mœrore, quam infirmitate, deficere. Sed tristis animus consilium citius invenit, ut eundem Virum Dei secreto in oratorium ducerem, eumque peterem, quatenus mihi, ut die illo virtus ad jejunandum daretur, suis apud omnipotentem Dominum precibus obtineret: quod & factum est. Nam mox ut oratorium ingressi sumus, a me humiliter postulatus b sese cum lachrymis in orationem dedit, & post paululum completa oratione exiit. Sed * ad vocem benedictionis illius, virtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memoria tolleretur cibus & ægritudo c. Cœpi mirari quis essem, quis fuerim: quia & cum ad animum redibat infirmitas, nihil in me ex his, quæ memineram, recognoscebam. Cumque in dispositione monasterii mens occupata esset, obliviscebar funditus ægritudinis meæ. Si vero (ut prædixi) rediret ægritudo ad memoriam, cum tam fortem me esse sentirem, mirabar si non comedissem. Qui ad vesperam veniens, tantæ me fortitudinis inveni, ut, si voluissem, jejunium usque ad diem alterum transferre potuissem. Sicque factum est, ut in me probarem ea etiam de illo vera esse, quibus ipse minime interfuissem.

ANNOTATA.

a Non dicit Gregorius, se præsente aut in monasterio tunc degente defunctum esse Eleutherium, ut aliqui perperam asseruerunt. Hac de causa annus emortualis incertus est. Consule Commentarium num. 12.

b Ita habet editio novissima Operum S. Gregorii, quam ubique secutus sum. In aliis editis legitur: Nam mox ut oratorium ingressi sumus, humiliter sese cum lacrymis in orationem dedit.

c Hæc sanatio etiam refertur in Vita S. Gregorii a Petro diacono, ibique ponitur ante legationem S. Gregorii. Frustra igitur laborant, qui ex hoc facto probare volunt, non obiisse Eleutherium ante annum 585, ut observavi in Commentario num.12.

* al. plorando

* al. sibi

* al. &

DE S. FAUSTO ABBATE
PROPE SYRACUSAS IN SICILIA.

Circa annum DCVII.

SYLLOGE.

Faustus abbas prope Syracusas in Sicilia (S.)

AUCTORE C. S.

Syracusis antiqua nobilique Siciliæ civitate, hoc die celebratur memoria S. Fausti, abbatis monasterii S. Luciæ non procul a prædicta urbe distantis. [Memoria in sacris Fastis.] Inter martyrologos, quorum paucis notus est, Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, ad VIII Idus Septembris sic illum annuntiat: Syracusis, S. Fausti, abbatis monasterii sanctæ Luciæ: in Annotatis citat Tabularium ecclesiæ Syracusanæ & Martyrologium Siculum. Ad eumdem diem refertur a Menardo in Martyrologio Benedictino: Syracusis, sancti Fausti abbatis: & a Gabriele Bucelino in ejusdem Ordinis Menologio. Eumdem diem ipsi sacrum assignant Franciscus Carrera in Pantheo Siculo, & Rocchus Pirrus Siciliæ sacræ lib. 3, pag. 139, laudans Kalendarium Syracusanum, & Octavium Cajetanum, qui in Idea Operis de Vitis Siculorum Sanctorum, illis præivit. Videtur autem vel statim, vel saltem non diu post obitum suum, cultum apud Syracusanos obtinuisse, cum anonymus quidam Siculus, scriptor coævus Vitæ S. Zosimi episcopi Syracusani, qui Sancti nostri discipulus fuit, illum jam tum Sancti titulo celebrarit, ut mox ostendemus.

[2] De Sancti Actis nihil habemus, nisi quod abbas fuerit monasterii S. Luciæ virginis martyris, [Fuit abbas monasterii S. Luciæ: discipulum habuit S. Zosimum.] prope Syracusas, & S. Zosimum, qui ei postea in abbatiam successit, ac denique ad Syracusanam cathedram evectus est, disciplina monastica pie sancteque imbuerit. Id habemus ex laudata Vita S. Zosimi, quam Majores nostri tom. III Martii a pag. 839 ex Octavio Cajetano recuderunt. In hac num. 6 biographus sic scribit: Sanctus enim Zosimus cum ætate, tum virtutibus inter Sanctos proficiens, custos pretiosi loculi sanctæ virginis Luciæ constituitur a S. Fausto abbate ipsius monasterii, cujus ut vitam moresque est imitatus, ita dignus, qui illi succederet, habitus est. Eadem fere dicuntur in Responsoriis 1 Nocturni in Officio proprio ejusdem S. Zosimi, olim in Syracusana ecclesia recitari solito. Verba accipe:

Sanctus Faustus pater ædis & adjutrix dextera
Æmulanti sanctos actus & Sanctorum corpora
Sacræ martyris commisit pretiosa funera.

Deinde in Responsorio 2 Noct. dicitur S. Zosimus sancto Abbati nostro successisse:

Sanctus Faustus cunctæ carnis viam ut ingreditur &c.

[3] Cujus autem Ordinis abbatia S. Luciæ, adeoque & Sanctus noster fuerit, certo non liquet: [Incertum utrum Basiliani, an Benedictini] certo tamen opinio pro Benedictino stare videtur. In ea, quantum apparet, fuit Mabillonius tom. 1 Annal. ad annum 591, ubi ait: Duo tunc erant apud Syracusas monasteria: unum S. Luciæ extra muros situm eo in loco, ubi beata virgo martyrium passa est: alterum S. Petri ad Bajas &c. Rocchus Pirrus Siciliæ sacræ lib. 3, notitia 2, pag. 204 id pro certo habet: sic enim inquit: Omnium antiquissimum Ordinis D. Benedicti sub titulo S. Luciæ Syracusanæ eo situm in loco est, ubi præclarissima virgo martyrium Christi fidei fecerat. Mox inter sanctos hujus loci viros S. Faustus ita ibidem commemoratur: Faustus anno DXCV sub Tiberio & Mauritio imperatoribus: ejus festum die VI Septembris. Hæc ipse: verum Benedictini Ordinis fuisse non probat. Adducit quidem locum ex epistola 1 lib. 8 S. Gregorii, quæ in novissima editione est prima lib. 10, sed is nihil minus, quam istud probat. Verba S. Gregorii audiamus: Præterea petiit a nobis supra Trajanus frater noster (episcopus Melitensis, non Milevitanus, ut habet Pirrus,) ut de monasterio suo, quod in civitate Syracusana situm est, ei quatuor vel quinque dari monachi debuissent. Quis hinc deducat, monasterium S. Luciæ Ordinis S. Benedicti fuisse, aut ex eo monachos Benedictinos a Trajano petitos? Sane prius ostendere debuisset Pirrus, Trajanum illum Benedictinum fuisse: quamvis nec sic quidquam evinceret, cum S. Gregorius agat de monasterio, quod situm erat non prope Syracusas, sed in civitate Syracusana, adeoque loqui potuerit de quolibet alio monasterio intra urbem condito.

[4] [Ordinis fuerit.] Menardus lib. 2 Observationum ad Martyrologium sui Ordinis tantum ut probabile admittit, illum Benedictinum fuisse; de Octavio enim Caietano ait: Etsi dubitet, an hic s. Faustus fuerit Basilianus, an Benedictinus, probabile est tamen, eum fuisse ex prima propagatione discipulorum S. Placidi in Sicilia. Similiter dubitanter loquitur Gabriel Bucelinus ad hunc diem laudans Octavium & Menardum. Fuit hic, inquit, nonnullorum opinione ex prima discipulorum sanctissimi Placidi protomartyris nostri in Sicilia propagine, abbas Syracusani, conditi in honorem S. Luciæ virginis martyris cœnobii. Sed nec quidquam luminis hac in parte affundit coævus ille S. Zosimi biographus, cujus num. 1 memini; quippe qui de Regula vetusti istius monasterii altum silet; silet præterea S. Gregorius, licet ejusdem cœnobii in epistolis suis semel & iterum faciat mentionem. Quare cum nihil certi in alterutram partem occurrat, utrique, siqua est, suam probabilitatem relinquo. Notat porro laudatus Pirrus, idem istud monasterium post varios casus, suo tempore, id est anno 1617, ab episcopo Joanne Torres datum fuisse Fratribus Minoribus reformatis de Observantia.

[5] [Suprema Sancti ætas.] Ætatem, qua Sanctus vixit, manifeste discimus ex sæpe laudata vita S. Zosimi, ejusdem primum discipuli ac deinde in monasterii regimen successoris. Annum emortualem certo definire non licet, quia Zosimi incertus est: verumtamen non procul a vero aberrare nos sinit posterioris biographus. Secundum hunc sanctus ille Syracusanus episcopus S. Fausto in abbatiam succedens, eam annis quadraginta rexit, quibus, elapsis, sub Theodoro Pontifice maximo Syracusarum episcopus ordinatus est, quo in munere tredecim alios annos explevit: adeoque 53 annis sancto Abbati suo superfuit. Quare si de Zosimi emortuali anno constaret, S. Fausti supremus vitæ annus extra dubium foret: verum cum ille incertus sit, hic pariter incertus manet. Octavius Caietanus in Vitis Sanctorum Siculorum pag. 226 S. Zosimi mortem anno Christi 656, S. Fausti vero pag. 223 anno 602 illigat. At Henschenius noster tom. III Martii, pag. 838 ejusdem sancti episcopi obitum circa annum 660 statuit, sive sint anni, inquit, duo tresve auferendi, sive adjiciendi. Rationes, ob quas sic opinetur, loco citato num. 3 studiosus lector reperiet. In hac sententia mortuus est Sanctus noster circa annum 607: etenim si illos 53 annos, quibus S. Zosimum ipsi superstitem fuisse ostendimus, annis 660 substrahas, prodibit annus 607, circa quem eum obiisse necesse est, sic tamen, ut quot annis S. Zosimi mors serius aut citius statui potest, totidem pariter hujus felix e vivis excessus differendus aut maturandus sit.

DE S. CHAGNOALDO EP. ET CONF.
LAUDUNI IN GALLIA

Inter an. DCXXXI et DCXXXVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Chagnoaldus episc. conf. Lauduni in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Varia Sancti annuntiatio: Acta unde concinnanda.

Inter sanctos Laudunensis ecclesiæ in Belgica præsules hac die cultum obtinet S. Chagnoaldus, qui ab aliis Chainoaldus, [Sancti varia memoria] Chanoaldus & Agnoaldus appellatur. Martyrologia classica nusquam, quod sciam, ipsius meminerunt: at in recentioribus satis frequens est memoria, non eodem tamen die signata. Kalendarium vetus Ms. Sanctorum Ordinis Benedictini illum ad diem XXXI Januarii annuntiat, nec sine mendis, quæ infra corrigemus; interim verba accipe: Sancti Chalnoaldi, ex monacho Luxoviensi archiepiscopi Lugdunensis, fratris sanctorum Pharaonis & Walberti. Florarium nostrum Ms. die VIII Februarii eumdem designare videtur, dum sic annuntiat: Eudoaldi alias Oudoaldi Lugdunensis episcopi; eumdem inquam designare videtur, prout jam suspicati sunt Majores nostri in Prætermissis ad citatum diem: nam & Chagnoaldus etiam ab aliis Lugdunensis episcopus perperam statuitur & inter hujus ecclesiæ antistites nullus S. Eudoaldus vel Oudoaldus occurrit, & Chagnoaldi nomen a variis varie scriptum legitur. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino bis illum commemorat, & primo quidem XXIII Augusti, ac deinde hoc die, sive VI Septembris: utrobique satis prolixum elogium texit, quod infra recitabimus: cur autem bis annuntiet, non edicit; suspicor tamen non aliam ob causam id illum fecisse, quam quod primum prædictorum dierum apud suos Benedictinos, alterum apud Laudunenses Sancto sacros reperisset.

[2] Ut vero sic existimem suadet Mabillonius, qui tom. 1 Annal. ad annum 632 num. 29 de Sancti apud suos cultu ait: [in sacris Fastis.] Ejus obitus Augusti die XXIII colitur in Martyrologio Benedictino; ubi nullam facit de VI Septembris mentionem, quamvis in Indice Sanctorum, quem Seculo 2 præmittit, utramque annuntiationem agnoscat his verbis: Colitur XXIII Augusti & VI Septembris. Suadet etiam ipse Bucelinus, qui ad hunc diem laudat monumenta ecclesiastica & Officium proprium Laudunensia, quod non facit ad XXIII Augusti. Ad alium rursus diem, IV videlicet Septembris, Sancti memoriam consignat Castellanus in Martyrologio universali Gallice edito, sed nullam pariter particularem festivitatem designans: Lauduni S. Chagnoaldus, hujus urbis episcopus, frater sanctæ Faræ. Consonat Martyrologium Parisiense anno 1727 excusum, quod ad præcitatum diem sic habet: Lauduni, S. Chagnoaldi episcopi, fratris S. Faræ abbatissæ, qui concilio Remensi sub Sonnatio subscripsit. Denique ad eamdem diem illum refert Simon Mothier in Indice Sanctorum Galliæ, quem Romano Martyrologio Gallice verso subtexuit.

[3] [Elogiæ] Ast alii VI Septembris sanctum Episcopum nostrum celebrant. Inter hos Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ipsum sequenti elogio exornat: Apud Laudunum Clavatum S. Chagnoaldi episcopi & confessoris gloriosi; qui sanctorum Pharonis & Walberti episcoporum, sanctæque Pharæ abbatissæ frater, beatorumque Columbani & Eustasii in cœnobiarcha Luxoviensi discipulus, jam a pueritia divinis operibus præstans, cum mentis pietate vitæque sanctitate niteret, post Richbertum episcopus Laudunensis electus est. Quo in divino munere (quod non nisi ægre subiit, latebris pio humilitatis studio deditus) ita se gessit, ut cœleste Christi regnum & vitæ Euangelicæ exemplis & miraculis divine editis propagarit. Itaque cum egregiis monimentis ecclesiam suam instruxisset, meritis ornasset, legibusque sacris vindicandis indictæ synodo Remensi cum multis Gallicanæ ecclesiæ patribus ætate & virtute conspicuus interfuisset, demum pontificatu & vita feliciter consummatis, oculos carnis in mortem clausit, æternumque cum Christo victurus ad cælum perrexit.

[4] [hinc inde mendosa.] Gabriel Bucelinus, qui, ut jam monuimus, eum XXIII Augusti honorifico elogio celebrat, eumdem pariter ad præsentem diem hisce encomiis prosequitur: Lauduni Clavati in Gallia, S. Chanoaldi episcopi & confessoris. Chanoaldus, Chagnoaldus, sive Cainaldus (nonnullis etiam Rainaldus) generosisimo illecebrarum mundi hujus contemptu illustrissimus, Hagnericum, Burgundiæ potentissimum comitem, patrem, matrem pari nobilitate Leodegundem habuit. Terreni autem principatus & Galliarum regis favores aspernatus, solam regum Regis gratiam paupertate & humilitate solida exambiit, monachumque in sanctissimo Luxoviensi cœnobio professus, pulcherrima contentione cum germanis fratribus sanctissimis, Farone, Walberto & Fara, in stadio ac studio perfectionis decertavit, cumque iisdem felicissimæ æternitatis bravium meruit. Extractus autem pro meritis vitæ ad pontificatum Laudunensem, in candelabro positus, radiis sanctitatis late & mire resplenduit, cathedramque suam æternis meritis exornavit, cui annis plurimis utilissime præfuit & sub annum Christi DCXL sancto fine decessit. Hæc ipse laudans monumenta ecclesiastica & Proprium Laudunensia, Flodoardum, Thuanum, Menardum, Chenu, Claudium Robertum, & Severtium, qui Sanctum nostrum Lugdunensi ecclesiæ præfuisse opinatur, sed male, ut infra videbimus. Porro hoc utrumque elogium suo loco discutiemus: interim alios martyrologos audiamus.

[5] Ad eumdem hunc diem S. Chagnoaldum refert Menardus in Martyrologio Sanctorum Ordinis S. Benedicti sic scribens: [Cur de eo hoc die agatur.] Lauduni Clavati in Gallia, S. Canoaldi episcopi & confessoris. Menardum secutus est Simon Peyronetus in Catalogo Sanctorum in observationibus suis citans Breviarium Laudunense, Vitamque Sancti in eo contentam. Hisce martyrologis accedunt Mabillonius & Jacobus Longuevallius, quorum prior in Indice Sanctorum ad Seculum 2 Benedictinum, posterior in Historia ecclesiæ Gallicanæ Gallice vulgata, tom. 3, pag. 471, diem VI Septembris Chagnoaldo nostro sacram esse, testantur. Vix dubito, quin hi omnes agant de festivitate, qua in sua Laudunensi diœcesi Sanctus gaudet, & de qua Cointius tom. 2 Annal. Franc. ad annum 625, num. 58 scribit: Sancti Chainoaldi episcopi Laudunensis festum diem colunt solemni Officio Laudunenses: nam & Bucelinus & Peyronetus ad VI Septembris monumenta & Proprium istius ecclesiæ laudant, & Longuevallius in Ecclesia Gallicana haud dubie diem illum præ reliquis assignare voluit, quo Sanctus in sua diœcesi colitur: denique scheda continens Lectiones proprias, quas Chiffletius ex Breviario Laudunensi descriptas ad nos olim transmisit, pro VI Septembris inscribitur. Quamobrem cum in Opere nostro de eo agere hucusque dilatum fuerit, visum est id hoc die præstare.

[6] Acta S. Chagnoaldi nemo veterum ex professo litteris mandavit, [Acta unde concinnanda.] aut si quis mandaverit, ea ad nos non pervenerunt: sunt tamen nonnulla aliorum Sanctorum Vitis hinc inde inspersa, quæ ipsius memoriam ab ingratæ antiquitatis oblivione vindicant, nec omnino ignotam esse patiuntur. Præcipuus scriptor, qui illius meminit, est Jonas monachus Bobiensis in Italia, auctor Sancto æqualis aut suppar. Hic in Vitis SS. Columbani & Eustasii, quorum Chagnoaldus discipulus fuit, quædam refert, quæ Sancti Actis utcumque concinnandis opportune usui esse possunt. Vita utraque exstat apud Mabillonium seculo 2 Benedictino, posterior etiam in Opere nostro tom. III Martii. Præterea Chagnoaldi illustrem familiam, vitam monasticam, operam in regendo Evoriacensi S. Faræ, seu Burgundofaræ, sororis suæ, puellari monasterio collatam, ac Laudunensem denique episcopatum, paucis memorat anonymus quidam in Actis S. Agili abbatis primi Resbacensis, quæ apud nos tom. VI Augusti pag. 571 probabilius ante annum 690 scripta esse ostenduntur. Ex hisce igitur, dum alia desunt, qualecumque sancti nostri Antistitis Vitæ compendium concinnabimus: lectiones vero, quæ de eo in Laudunensi Breviario recitantur, prætermittemus, cum nihil contineant præter ea, quæ ex antiquioribus monumentis tradituri sumus.

§ II. Sancti illustres natales, familia, patria & domus paterna, monachatus Luxovii.

[Sancti parentes. Frater & soror:] Chagnoaldus ex illustri apud Francos genere ortus patrem habuit Chagnericum seu Agnericum, Theodeberto Austrasiorum regi a consiliis & familiarem; matrem Leudegundem a Christiana pietate & sapientia commendatam. Frater ipsius Faro sive Burgundofaro, primariis in aula muniis functus, dimißa velataque conjuge sua, ad Meldensem episcopatum evectus est, & post vitam sanctissime actam inter Sanctos relatus. Nec minori sanctitate floruit ejusdem soror Fara nomine, alias etiam Burgundofara appellata; quæ virginitatem suam Christo consecrans, Evoriacensem parthenonem in pago Briegio condidit, in eoque sacris virginibus præsidens ad cælos evolavit Sanctarum pariter numero inserta. Porro si a laudatorum fratris sororisque nominibus conjecturam sumere velimus, videtur sanctus noster Antistes gente Burgundio fuisse, aut saltem ex Burgundionum genere oriundus: etenim, prout notat Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Burgundofaræ, sec. 2 Benedict. pag. 438, ex Fredegarii Chronico cap. 44 per Burgundofarones optimates Burgundiones sive Burgundiæ farones, id est barones designantur, quemadmodum eos reipsa appellaverat cap. 41. Similiter Paulus diaconus lib. 2 de Gestis Longobardorum cap. 9 diserte tradit, Longobardorum faras esse generationes vel lineas. Adeo ut Burgundofaro Burgundiæ baronem seu optimatem sonet. Illustrissimæ sane familiæ fuisse, tum ex infra dicendis patebit, tum manifestum est ex Epitaphio sororis ipsius S. Faræ, quod Mabillonius sec. 2 Benedictino, pag. 449 ex codice, ut ait, tempore Caroli Calvi, manu descripto excudit, in quo hæc leguntur:

Francorum soboles regum, virgo inclyta Fara
      Huic sanctas tumulo credidit exuvias.
Virtutum lux clara fuit, pharusque pudoris
      Fara, & Burgundo sanguine progenies.

Ex quibus consequens fieret, ut sancta illa adeoque & germanus illius S. Chagnoaldus, ex Francorum regio, & illustri Burgundo sanguine ortum duxerint.

[8] [Prope Meldas natus videtur] Verum quidquid ea de re sit, Chagnoaldi pater Chagnericus prope Meldas, Briensis provinciæ caput, habitabat in villa Pipimisio, & Theodeberti Austrasiæ regis obsequiis erat addictus. Ita discimus ex Jona in Vitis SS. Columbani & Eustasii apud Mabillonium seculo 2. Benedict., ubi in prioris Vita iter S. Columbani e Theodorici regno expulsi describens, hæc habet: Deinde ad Meldense oppidum properat: quo cum venisset, quidam vir nobilis Hagnericus (alibi Chagnericum appellat) Theodeberti conviva, vir sapiens & consiliis regis gratus & nobilitate ac sapientia vallatus, erat. Is virum Dei miro gaudio recepit, seque habere curam ejus spopondit, qualiter ad Theodeberti accederet aulam… Benedixit ergo vir Dei domum ejus, filiamque ejus, nomine Burgundofaram, quæ infra infantiles annos erat, benedicens eam Domino vovit. Fusius idem auctor loquitur in Actis S. Eustasii num. 1, dum de hujus sancti abbatis ad Clotarium regem profectione agens, sic scribit: Fuit ergo arrepti itineris via per saltum pagumque Briegium: perventumque est ad quamdam villam Chagnerici, quo dudum aliquantisper moratus fuerat. Villæ vocabulum Pipimisium dicitur, distans ab urbe Meldorum circiter millibus duobus. Ibi nunc Chagnericus cum conjuge sua Leudegunde nomine, Christiana & sanæ mentis femina morabatur, & suum filium Chagnoaldum, cujus superius (in Vita S. Columbani) fecimus mentionem, penes se habebant. Viso itaque Eustasio, Chagnericus miro cum gaudio recepit: eratque simul cum patre matreque filia, Burgundofara nomine, quam, ut superius (in laudata Vita) diximus, B. Columbanus Domino sacraverat.

[9] Quis sit Pipimisii locus, quove nunc vocabulo appelletur, [in villa Pipimisio:] non satis constat. Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum existimat, esse vicum hodie Poinsy dictum, qui Matronæ flumini adjacet, distatque Meldis duobus aut tribus passuum millibus. Mabillonius tom. 1 Annalium, pag. 304 de eodem loco ita disserit: Pipimisium nonnulli putant esse vicum Poinsy, supra Meldos situm ad Matronam, una fere leuca distantem a Meldica urbe, cui vico adjacet, fluvio intermedio, Trajecti-portus parœcialis ecclesia, S. Petro dicata. Ast Gallicus Vitæ S. Faræ interpres ex veteri traditione Pipimisium reddit Opigny, qui locus nunc redactus in simplex prædium rusticanum, pertinet ad monasterium S. Faræ. Hinc non longe abest ecclesia S. Petri, in loco Bregy vulgo appellato, cum prioratu abbatiæ Resbacensi subjecto: quæ forte illa sit S. Petri, ad quam S. Fara confugisse dicitur, ut patris violentiam, qui invitam nuptui tradere constituerat, evaderet: Priori loco melius convenit & analogia Gallica Pipimisii nominis & distantia ab urbe. At Jonas, homo extraneus, facile errare potuit in assignanda loci accurata distantia; & pleraque prædia posteriori loco vicina ad Meldensem ecclesiam pertinent, ex dono scilicet S. Faronis, B. Faræ germani. Forte Pipimisium olim vernacule dicebatur Au Pimy, quod deinde Opigny corrupte vocatum sit. Hæc Mabillonius, qui prius seculo 2 Benedictino ad Vitam S. Eustasii locum Opigny in Bria ignorans, opinatus fuerat, vicum vernacule Changy, mutuato, ut putabat, a Chagnerico nomine, duabus fere leucis supra Meldas positum, ipsum esse Pipimisium: verum hanc opinionem in Annalibus, ut ostendimus, ipse deseruit.

[10] Tossanus du Plessis in Historia ecclesiæ Meldensis, [qui locus hodiedum incertus est.] Gallice edita, tom. 1, Nota 13, existimat, Pipimisium verisimilius fuisse, ubi modo est Champigny, exiguus vicus duas leucas a Meldis, juxta abbatiam Pontis dominarum, (Gallice est Du pont aux Dames) in via, quæ ab hac abbatia ducit Cresciacum. Addit Champigny Latine verti posse ager Pipimisii. Sententia autem Mabillonii, quæ Opigny assignat, minus ipsi probabilis apparet, propterea quod vicus ille, ad dexteram Matronæ situs, numquam provincia Briæ comprehensus fuerit, contra ac Jonas de Pipimisio asserit, dum ait: Fuit ergo arrepti itineris via per saltum pagumque Briegium: perventumque est ad quamdam villam Chagnerici: .. villæ vocabulum Pipimisium dicitur. Res ut patet, incerta est: verumtamen Du Plessis opinio mihi magis arridet. Atque hæc de Sancti natali, aut certe paterno loco observasse sufficiat: de ejusdem illustri familia pauca dicenda supersunt.

[11] [S. Faro Sancti frater, S. Agilus patruelis fuit:] Sanctum Faronem Meldensem episcopum Chagnoaldi fratrem fuisse, diserte traditur in ipsius Vita, cujus auctor creditur Hildegarius, quem Mabillonius in Observationibus laudatæ Vitæ præviis, Sec. 2. Benedict. pag. 607, ab anno circiter DCCCL usque ad DCCCLXXIV episcopalem Meldorum sedem tenuisse asserit. Idem habemus ex testamento S. Faræ, in quo Chagnulfum, (qui videtur idem fuisse cum Chagnoaldo) & Burgundofaronem germanos suos, Agnetrudem sororem agnoscit: dicitur enim instrumentum istud confectum fuisse, faventibus dulcissimis germanis suis, Chagnulfo, Burgundofarone & Agnetrade: vide laudatum Annalistam ad annum 632 num. 30. Ad eamdem præterea familiam pertinet S. Agilus, primus abbas Resbacensis; quippe ex Agnoaldo, sancti Episcopi nostri patruo genitus, ut legere est in prædicti Agili Actis apud nos tom. VI Augusti, pag. 577, unde sequentia excerpo: Ingrediens Agilus ævum pueritiæ committitur Eustasio sacris litteris erudiendus cum aliis nobilium virorum filiis, qui postea ecclesiarum præsules extiterunt, Agnoaldo scilicet (id est, Chagnoaldo) & Waldeberto, Hagnerici patrui ejus filiis, qui monasterio, quod soror illorum Fara in paterno solo inter Albam & Mucram in loco, qui dicitur Eboriacus, ædificavit, construendi & docendi regulares magistri claruerunt, quorum alter Lugduno clavato, alter Meldensibus est episcopus ordinatus.

[12] [an S. Waldebertus frater fuerit, incertum.] Eadem fere de S. Waldeberto leguntur in Vita S. Faronis supra laudata: verum illa displicent eruditis, qui Waldebertum S. Eustasii in Luxoviensi abbatia successorem agnoscunt, sed eumdem SS. Chagnoaldi, Faronis & Faræ fratrem, aut Meldensem episcopum fuisse, passim negant. Videri potest Mabillonius in Elogio historico S. Waldeberti Sec. 2 Benedict. pag. 503 & sequenti, & in Actis nostris tom. VI Augusti pag. 578: pauca tamen hic observanda sunt. Waldebertus, de quo loquitur laudatus auctor, haud dubie idem est cum eo, de quo Jonas meminit in Vita S. Eustasii: etenim uterque scriptor tradit, eum una cum Chagnoaldo, S. Faræ germano, parthenoni Evoriacensi ædificando, ordinandoque præfuisse, quamvis Jonas non addat, Waldebertum, quem Walbertum vocat, S. Faræ germanum fuisse. Porro Walbertus ille, teste Jona ei contemporaneo, S. Eustasio in Luxoviensis cœnobii regimen successit, quod ab anno 625, quo Eustasius obiit, usque ad 665, tenuit, ut ex Waldeberti Actis habemus. Quod si ita est, non satis perspicio, qua ratione dici possit errasse scriptor Vitæ S. Agili, dum S. Waldebertum SS. Chagnoaldi, Faronis & Faræ germanum & Meldensem episcopum fecit. Non satis id, inquam, perspicio, si vera sint, quæ de laudati scriptoris ætate & professione monastica referuntur in Commentario S. Agili Actis prævio tom. VI Augusti, pag. 571. Etenim biographus ille scripserit inter annum 684 & 690, & jam monachus, ut ibidem tamquam probabile asseritur, in Luxoviensi monasterio aliqua ex S. Donato didicerit, consequens fit, ut dictus biographus sub S. Waldeberto in præfato cœnobio vixerit: Donatus enim verosimiliter tantum circa annum 660 obiisse ibidem dicitur; Waldebertus vero post 40 annorum regimen anno demum 665 e vivis excessit. Hæc autem si vera sint, difficile intellectu est, qui potuerit S. Waldebertum, quondam abbatem suum, Meldensem episcopum dicere, si re vera non fuerit. Quare nihil restare videtur, quam ut dicamus, vel Waldebertum abbatem post scriptam SS. Columbani & Eustasii Vitam, ad Meldensem cathedram evectum fuisse, vel Jonam, licet opusculum suum Waldeberto abbati inscripserit, duos Waldebertos confudisse, aut certe Vitam S. Agili non tam vetustam esse, quam perhibetur. Sed ad alia progredior.

[13] Chagnoaldum adhuc juvenem una cum aliis nobilium virorum filiis sacris litteris imbuendum, [Fit discipulus & minister S. Columbani:] traditum fuisse S. Eustasio, discipulo S. Columbani, in Luxoviensi cœnobio, auctor est biographus S. Agili, cujus verba num. 11 recitavimus. De tempore, quo primum monasterium ingressus est, non constat: at quantum ex Actis S. Agili colligere licet, factum id est circa annum 690 aut potius aliquanto serius. In Vita S. Faronis dicitur a S. Columbano puer Deo devotus fuisse. Acta ipsius sub SS. Columbani & Eustasii disciplina, defectu biographi, oblivionis tenebris involuta latent, præter unum & alterum, quæ ejusdem abbatum Vitis inserta sunt, & ex quibus de ipsius sanctitate, ceterisque, quas ignoramus, virtutibus conjicere liceat. Fuit Chagnoaldus S. Columbani non modo discipulus, sed & minister, quemadmodum eum non semel appellat Jonas. Nam abbatibus, inquit Mabillonius tom: 1 Annal. ad annum 610, num. 51, ministrare quemdam ex monachis moris erat. Hujus vero muneris fuisse videtur, ut abbati suo semper adesset, etiam cum solitudinis ergo in eremum secederet, prout ex Vita S. Columbani manifestum est, & mox dicturi sumus. De eodem officio ita meminit biographus S. Faronis: Chagnoaldus ibi aderat, qui minister Dei viri Columbani in officio clericatus puer Deo devotus fuerat. Occasione hujus ministerii Sanctus Columbano familiaris fuit & virtutum ejusdem præ reliquis spectator. Hinc Jonas de iis agens, ita scribit: Nec mireris, cur sic bestiæ ac volucres viri Dei parerent imperio: nam Chagnoaldo Lugduno Clavato pontifice, qui ejus & minister & discipulus fuit, cognovimus referente; qui se testabatur sæpe vidisse, cum in eremo vel jejunio vel orationi vacans deambularet, sæpe solitum feras, bestias ac aves accersire, quæ ad imperium ejus statim veniebant, quas manu blandiens attrectabat &c.

[14] Non solus autem Chagnoaldus eo munere apud Columbanum functus est; [quo in exsilium pulso, Luxovii remanet.] nam & in ejus ministerio puerulus quidam nomine Domoalis fuisse, & ipse S. Eustasius, discipulus & minister sancti viri apud Jonam dicitur. Ceterum de gestis ejus in Luxoviensi cœnobio nihil memoriæ proditum legi. Columbano, jussu Theodorici Burgundiæ regis a Brunichilde instigati, in exsilium anno 610 proficiscente, Sanctus verisimiliter Luxovii remansit, vetantibus regiis ministris, ne quis, qui Scotus aut Britannus non esset, sanctum abbatem suum sequeretur. Cum æquo animo, ait Jonas, de custodia pastoris sui segregari Luxovienses monachi non vellent, custodes regii inquiunt, nequaquam hunc sequi alios permissuros, nisi quos sui ortus terra dederat, vel qui e Britannico arvo ipsum secuti fuerant; ceteros, qui alio essent orti solo, præceptis regiis ibi esse remansuros: quod quidem tam severe observatum est, ut etiam post discessum Columbani nec pedem e monasterio impune efferre liceret, donec S. Agili opera Theodoricus & Brunichildis placati istud edictum revocaverint, teste ejusdem Agili biographo, apud nos tom. VI Augusti, pag. 577.

§ III. S. Columbanum exsulem adit: gesta prope Brigantiam: Luxovium reditus: cura Farensis monasterii.

[Aliquanto post ad S. Columbanum profectus] Sublato, de quo mox locuti sumus, edicto regio, S. Chagnoaldus ad Columbanum profectus, solito apud ipsum ministerio functus est. Potuit istud iter arripere una cum S. Eustasio, qui licet in primo persecutionis fervore abbatem suum sequi prohibitus, ab eoque violenter avulsus fuerit, postmodum tamen eidem prope Brigantiam in Suevia moranti adfuit, ut auctor est Jonas in Vita sæpe laudata. Porro Columbanus ad Theodebertum Austrasiæ regem contendens per viam ad Chagnericum Chagnoaldi patrem divertit: a quo perbenigne exceptus Burgundofaram Sancti germanam Deo vovit. Incertum est, an jam tum ei adfuerit Chagnoaldus: id tamen verisimile est, si, ut suspicor, Eustasium hujus itineris socium habuerit. Nam Jonas narrans alterum Eustasii ad Chagnericum accessum, qui post aliquot annos accidit, ita scribit: Perventumque est ad quamdam villam Chagnerici, quo dudum aliquantisper moratus fuerat: quibus verbis agere videtur de hac ipsa commoratione Columbani, præsertim cum supra dixerit, Chagnericum sategisse, ut virum Dei (Columbanum) secum, quamdiu valeret, tenere potuisset, & ejus doctrina domus sua nobilitaretur.

[16] [cum eodem prope Brigantiam commoratur;] Mabillonius tom. 1 Annalium ad annum 610 num. 49 de hac Columbani apud Chagnericum mora agens, perquam obscure loquitur in hæc verba: Ambos conjuges (Chagnericum & Leudegundam) cum universa familia vir Dei benedixit; in primis Burgundofaram eorum filiam tum infantem, quam etiam Deo vovit, uti Chagnoaldum eorumdem filium, qui postea Lugduni-clavati episcopus factus est. Ubi si vir eruditus velit, Columbanum Sancto nostro tum primum bene precatum fuisse, Deoque consecrasse, hallucinatur, sibique contradicit; cum ipse ejusdem religiosæ vitæ exordia referat ad annum 594. At forte nihil aliud hic dicere voluerit, nisi quod Burgundofaram Deo consecraverit, ut olim consecraverat S. Chagnoaldum. Hinc Columbanus, & cum eo Chagnoaldus, si non fallitur nostra conjectura, Theodeberto Austrasiæ rege adito, dataque in ipsius regno ubi ubi voluisset, habitandi facultate, locum prope Brigantiam Sueviæ oppidum selegit, ibidemque cum suis commoratus est, donec cæso Theodeberto, ejusque regno in Theodorici potestatem anno 612 redacto, in Italiam commigravit.

[17] Cum vero apud prædictam Brigantiam morarentur, [ubi cum reliquis fame pressus] insigne divinæ in suos providentiæ miraculum experti sunt, quod Jonas ab ipso Eustasio, qui tum aderat, edoctus posteritati commendavit. Hujus prodigii Chagnoaldum etiam participem fuisse, satis clare insinuat idem biographus, dum mox alterum ipso tempore ab eo patratum subjungit: quare juverit illud huic Commentario inseruisse. Vacante itaque Columbano, inquit laudatus scriptor, cum suis penes Brigantiam urbem, duræ egestatis tempus obvenit. Sed quamvis alimoniæ deessent, manebat intemerata atque inconcussa fides, quæ necessaria apud Dominum impetraret. Cumque jam triduo jejunio fessa corpora essent, repererunt tantam copiam alitum, velut Israëlitarum castra coturnix olim operuit; ita ut omnem pagum loci illius alitum multitudo oppleret. Intellexit vir Dei, suam suorumque ob salutem has dapes terræ diffundi, nec prorsus alibi evenire, præter eo, quo ipse moraretur in loco.

[18] Jubet suos prius grates laudesque rependere Conditori, [divinitus pascitur.] sicque alitum dapes capere: eratque mirum & stupendum miraculum: capiebantur aves, prout patris imperium urgebat, nec abscedere pennigera fuga nitebantur. Mansit ergo alitum manna per triduum diffusa; quarto vero die quidam pontifex ex vicinis urbibus frumenti copiam, divina admonitus adspiratione, ad B. Columbanum direxit: sed mox Omnipotens, qui penuriam patientibus aligeros præbuerat cibos, ut farris adeps advenit, alitum phalanges imperavit abire. Nam Eustasium hoc cognovimus referentem, qui eo tempore inter reliquos sub viri Dei obedientia ibidem tenebatur adnexus, quod nullus fuerit in caterva, qui ante talium genera alitum se vidisse referret: & tantus sapor in cibo aderat, ut regias dapes vinceret. Hæc Jonas: ex quibus tum austeram Sancti vitam sub Columbani disciplina actam, tum admirabilem fiduciam in Dei providentiam, & hujus paternam benignitatem licet admirari. Post hæc idem biographus illustre obedientiæ specimen a S. Chagnoaldo exhibitum proponit, quod totidem verbis huc transfero.

[19] Ipso itaque tempore cum sub quodam scopulo inter vasta eremi jejunio corpus conficeret (Columbanus) & nihil aliud præter ruris poma … [Ursum sibi obsequentem habet:] in cibos caperet, venit assueta abditæ * voracitatis fera ursus, cœpitque necessarios delambere cibos, ac poma ore detrahere. Cumque hora refectionis advenisset, Chagnoaldum ministrum suum dirigit, ut consuetam mensuram pomorum deferret. Qui cum abiisset, ursum interiores frutices rubosque pervagari perspexit, ac poma lambendo carpere. Festinus redit, patrique indicat: ille imperat, ut eat, partemque fruticum in cibos feræ dimittat, aliamque partem sibi reservare jubet. Abiitque Chagnoaldus ac jussa implevit, divisitque virga frutices rubosque, quæ poma ferebant, & partem suam juxta viri Dei imperium egit *, ut fera comedat, aliamque partem in usus viri Dei reservat. Mira in fera obedientia! nequaquam ex prohibita parte ausa est capere cibos, sed in segregata permissaque sibi fruticum parte tantummodo pabula requisivit, quoadusque vir Dei in eo loco commoratus est.

[20] Morabatur autem ibidem adhuc & cum eo Chagnoaldus anno Christi 612, quo Theodebertus Austrasiæ rex a fratre suo Theodorico Burgundiæ rege prope Tulbiacum cæsus captusque & aviæ suæ Brunichildis jussu necatus est. [ob indiscretum zelum a Columbano corripitur.] Occasione hujus pugnæ rursum Sancti nostri mentionem facit Jonas, ita narrationem suam prosecutus: Eo igitur tempore vir Dei in eremo morabatur, contentus tantum unius ministri Chagnoaldi famulatu. Ea ergo hora, qua apud Tulbiacum commissum est bellum, supra quercus putrefactæ truncum vir Dei librum legens residebat: quem subitus sopor oppressit, & quid inter duos reges ageretur, vidit. Moxque excitatus Ministrum vocat, cruentamque regum pugnam indicat, multum humanum sanguinem fundi suspirans. Cui temerario conatu Minister ait: Pater mi, Theodeberto tuis præbe precibus suffragium, ut communem debellet hostem Theodericum. Ad hæc Columbanus: Stultum ac religioni alienum consilium administras: non enim Dominus voluit, qui nos pro inimicis nostris orare præcepit: in arbitrio est jam justi Judicis, quid de eis fieri velit. Inquirens ergo post Minister eam temporis diem & horam, reperit ita fuisse, sicut viro Dei revelatum fuerat.

[21] [Columbano Italiam petente, Luxovium redit:] Discedente in Italiam Columbano sub annum 613, Chagnoaldus Luxovium rediit, ubi tum S. Eustasius præerat. Acta ipsius sub hoc sancto abbate nos omnino latent: unum hoc scimus, quod monasterii, cui soror ejus S. Fara seu Burgundofara præficienda erat, ædificandi curam, una cum S. Waldeberto susceperit, jubente Eustasio, & ab eodem novello isti virginum cœtui præpositus fuerit, ut eas religiosæ vitæ normam sub S. Columbani Regula edoceret. Ita tradit sæpe laudatus Jonas in Vita Eustasii, ex qua, quæ huc spectant, transfero sequentia: Igitur venerabilis Eustasius, ut superius (in Vita Columbani) diximus, a B. Columbano ab Italia paterno affectu directus, dum æquo jure subditas regeret catervas monachorum, evenit, ut pro communi necessitate ad regem Chlotharium pergeret, qui eo tempore in ultimis Galliæ finibus Oceani maris habitabat. Fuit ergo arrepti itineris via per saltum pagumque Briegium, perventumque est ad quamdam villam Chagnerici… Ibi nunc * Chagnericus cum conjuge sua Leudegunde … morabatur, & suum filium Chagnoaldum … penes se habebant. Sed antequam pergo, observandum est, in Ms., quod Henschenius noster tom. III Martii, pag. 786 edidit, plane aliter legi in hunc modum: Hujus (Chagnerici) filium secum habebat: unde consequens fieret, ut Sanctus non apud parentes suos versaretur, cum Eustasius eo venit, sed ut simul cum abbate suo e Luxoviensi cœnobio ad eos accesserit. Nunc cœpta resumamus.

[22] [curam monasterii sororis suæ suscipit:] Narrat deinde sanatam a S. Eustasio Burgundofaram fuisse, & post edita heroicæ constantiæ specimina tandem collaborante eodem sancto, a patre impetrasse, ut assumpto velo virginitatem Christo servaret. Mox in rem nostram de S. Eustasio sic prosequitur: Monasterium quoque virginum Christi supra paternum solum inter fluvios Mugram & Albam ædificat, Fratresque, qui ædificandi curam habeant, deputat, germanum puellæ Chagnoaldum & Walbertum, qui ei postea successit, ut Regulam doceant decernit. Quod quam strenue exsecuti fuerint, colligere licet ex sanctitate alumnarum, quæ in eo statim floruerunt, ut in Vita ejusdem Burgundofaræ videre est apud Mabillonium sec. 2 Benedict. a pag. 439. Porro monasterium hoc olim Brigense & Evoriacense, nunc vulgo S. Faræ (Gallis, Fare-Moutier) appellatur & Regulam S. Benedicti districte servat nomine ac opibus florens, inquit Mabillonius, qui tom, 1 Annal. pag. 304 & seq. hæc refert ad annum 614, quia existimat, Eustasium ea omnia disposuisse, cum ex Italia reversus Columbani responsa ad Clotarium relaturus accederet, ab eoque rediret Luxovium. Verum hæc opinio mihi minus probabilis apparet. Etenim si Burgundofara infra infantiles annos erat, dum anno 610 a Columbano devota Deo est, ut asserit Jonas & Mabillonius admittit, vix quatuor annis infantia egressa fuisset, cum præfatum monasterium condere cœpisset, & reliquis sanctimonialibus abbatissa præfecta esset. Deinde Jonas præsens, de quo agimus, iter satis clare distinguit ab eo, in quo Columbani litteras Clotario detulit; ut patet ex ipsius verbis num. 21 relatis, & in quibus nulla facta Columbani epistolæ mentione, dicitur evenisse, ut dum æquo jure subditas regeret catervas monachorum pro communi necessitate ad regem Chlotarium pergeret. Quam ob rem præfati monasterii fundatio fortasse melius aliquot annis serius statueretur: verum hæc discuti poterunt in Actis S. Burgundofaræ, quæ ad IV Decembris illustranda venient.

[Annotata]

* al. avidæ

* l. dedit

* al. tunc

§ IV. Fit episcopus Laudunensis, interest synodo Remensi; tempus mortis; sepultura.

[Fit episcopus Laudunensis, non Lugdunensis,] Itaque cum in Eboriacensi parthenone instituendo utilissimam operam collocaret Chagnoaldus, ad Laudunensem cathedram evectus est. Jacobus Severtius in Chronologia historica archiepiscoporum Lugdunensium, num. 39, § 1, 2 & 3 contendit, eum non Lauduni sed Lugduni sedisse. Laudat in hanc sententiam Vitas SS. Columbani & Eustasii, quas non soli Jonæ, ut debuerat, verum etiam Bedæ attribuit, quia scilicet inter hujus opera a quibusdam referuntur. Ex hisce, inquam, duos textus recitat, quibus sententiam suam stabilire conatur. Prior est ex Columbani Vita, in qua sic legitur: Chagnoaldum Lugduni pontificem, qui ejus minister & discipulus fuit, cognovimus referentem. Alter ex Eustasii Actis ita habet: De Fratribus sub ejus regimine constitutis postea plures ecclesiarum præsules extiterunt: Chagnoaldus Lugduni &c, Verum in editione Mabillonii utroque loco diserte dicitur fuisse episcopus Lugduni Clavati. Primum recitavimus num. 13, posteriorem subjicio: Multi eorum post ecclesiarum præsules extiterunt, Chagnoaldus Lugduni Clavati &c.

[24] Quinimo licet utrobique vox Clavati abesset, non propterea per Lugdunum metropolis intelligenda esset, [ut perperam vult Severtius.] tum quod Lugduni nomine Laudunum apud antiquos sæpe appelletur, ut in Hadriani Valesii Notitia Galliarum videre est; tum quod teste Flodoardo, eodem tempore, quo S. Chagnoaldus Laudunensi ecclesiæ præerat, Theodericus Lugdunensi præsederit. Etenim lib. 1 Hist. ecclesiæ Remensis, cap. 5 recensens episcopos, qui sub Sonnatio Remensi synodo circa annum 625 interfuerunt, sic ait: Ubi etiam S. Arnulfus Metensium præsul invenitur interfuisse, cum Theoderico Lugdunensi… Chainoaldo Lauduni Clavati &c. Videri potest Menardus in Observationibus in Martyrologium Benedictinum lib. 2, ad diem VI Septembris, ubi Severtii opinionem solide refutat. Rectius igitur Galliæ Christianæ scriptores tom. 4, col. 39, sancto nostro Antistiti inter Lugdunenses episcopos locum negant, monentque, eumdem inter Laudunenses collocandum esse: uti jam fecerunt Sammarthani fratres in sua item Gallia Christiana, ubi Sanctus VI Laudunensium episcopus recensetur.

[25] [Inquiritur initium episcopatus,] De tempore, quo episcopalem sedem adeptus est, nihil exploratum habeo. Laudati Sammarthani tantum ajunt, illum vixisse anno 623, & successisse Roberto 1, de quo præter nomen nihil noverant. Cointius tom. 2 Annal. Eccl. Franc. pag. 709 existimat, eum anno 619 episcopatum inire potuisse: idem censet Claudius Robertus Galliæ Christianæ pag. 337, ubi Sanctum V Laudunensium præsulem recenset. Accedunt Scriptores rerum Gallicarum, qui tom. 3 pag. 504 hæc notant: Episcopatum Laudunensem iniisse creditur Chanoaldus anno DCXIX: at nullus eorum suum hac in parte assertum probat. Verumtamen hæc opinio non procul a vero abesse videtur, quamvis nihil obstet, quominus aliquot annis episcopatus exordium differri possit, aut forte etiam citius collocari. Etenim prima illius ut episcopi mentio fit in synodo Remensi, cui, teste Flodoardo, interfuit, ut num. superiori ostendimus. Celebrata autem fuit hæc synodus circa annum 625, ut apud Cointium in Annalibus, Pagium in Critica, Labbeum & alios videre est.

[26] [& Sancti emortuale tempus.] Gesta Sancti in pontificatu omnino latent: sed de anno emortuali certiora habemus. Vivebat etiamnum anno Christi 631, cujus mense Novembri die XXII subscripsit chartæ cessionis per S. Eligium factæ in favorem monasterii Sollemniacensis, cui tum S. Remaclus præsidebat. Exstat illa apud Mabillonium inter Additiones ad Seculum 2 Benedict. pag. 1091 & seq., notaturque facta sub decimo die Kalend. Decemb. anno decimo regni D. nostri Dagoberti regis; qui annus in Christi 631 incidit. Subscriptio vero sancti Antistitis nostri sic habet: Chanoaldus episc. rogatus ab Elogio hanc cessionis suæ chartulam subscripsi. Proximo post signatam chartam anno e vivis excessisse, colligit Cointius ex epistola Pauli Virodunensis episcopi ad S. Desiderium, antistitem Cadurcensem, in qua S. Chagnoaldi mors & genus mortis annuntiatur. Habes eam totam apud Chesnium Hist. Franc. tom. 1, pag. 885, unde quæ huc spectant, excerpo: De regis conditione innotescimus, nuper per Virodunum Remos pergit, ibique Nativitatem Domini expectat. Inde autem Leuduno accedit, & inde in Masao, ac post ripa Reno pergit. Cognoscatis Chainoaldum episcopum ictuatum etiam fati munus implesse.

[27] [Sententia Cointii illud ad annum 632 referentis] Ex illo autem regis itinere, quod ibidem describitur, infert laudatus Cointius, epistolam istam exaratam fuisse circa finem anni 632: agi enim in ea de itinere Dagoberti, quem constat anno regni sui XI, qui in 632 & proxime subsecutum incidit, in Austrasiam profectum, ut filium suum S. Sigebertum Metis regem constitueret. Audiamus Cointium. Ista, inquit, cum festum Dominicæ Nativitatis immineret, exeunte hoc anno (632) scripta sunt, siquidem ad hunc annum pervenit Chainoaldus, qui fundationi Solemniacensis monasterii, X Calend. Decembris, anno X regni Dagoberti, subscripsit, ut anno priori observatum est; & ad Deum migravit octavo Idus Septembres, quo die colitur a diœcesanis. Ita Cointius, cui & alii quidam consentiunt eruditi, quorum sententiæ ego libens subscriberem, si tam certum esset, quam ipsi existimant, agi ibidem de itinere Dagoberti, in quo anno regni sui XI Sigebertum filium Austrasiis regem dedit. Verum id ex tota illa epistola extundi non potest, cum nulla in ea de Dagoberto, nulla de Sigeberto fiat mentio, nec quidquam aliud contineat, quod prædictum iter præ quovis alio designet. Diffiteri nequeo, Dagobertum eo circiter tempore in Austrasiam venisse, cum id diserte tradat Fredegarius in Chronico his verbis: Dagobertus anno regni sui XI Metis urbem veniens … Sigebertum filium suum in Auster regnum sublimavit: sed unde probabit Cointius, id illud ipsum iter esse, de quo loquitur Paulus? sane posterius non Metas deducit, sed ab ea urbe abducit. Et quidni potuit loqui de aliquo itinere S. Sigeberti jam regis, qui cum Majore domus suæ aliquot urbes adire potuit, ut Austrasios, qui diu regem proprium desiderarant, sua præsentia in fide confirmaret? Certe huic suspicioni nihil contrarium continet laudata epistola.

[28] Præterea mortem Sancti uno saltem aut altero anno serius statuendam esse, [probabilis quidem est,] probabiliter suadet testamentum S. Burgundofaræ collatum cum die, quo Sanctus obiisse perhibetur. Tossanus du Plessis tom. 2 Hist. ecclesiæ Meldensis istud inter instrumenta primo loco recitat ex tabulario monasterii Eboriacensis, seu S. Faræ; idemque recenset laudatus Cointius ad annum 632 num. 23, cum aliquo tamen discrimine. Sic autem exorditur: Anno quinto regnante domno Dagoberto rege gloriosissimo, sub die septimo Kal. Novembris. Confectum igitur fuit die XXVI Octobris anni 632, quo Dagoberti in Neustria regni annus V jam inchoatus erat. Idem postea recognitum fuisse videtur, cum in fine addatur: Ego feci fierique mandavi, dum testamentum meum mihi sæpius volui revisere *, & per singula recognovisse, constipulatione subnixa. Actum in cœnobio Eboriaco, sub die septimo Idus Octobris; sed quo anno non additur. Porro in eo instrumento præfata sancta de Chagnulfo germano suo tamquam de adhuc vivente loquitur: ita enim habet apud du Plessis: Propterea dono, dulcissimis germanis meis faventibus, Chagnulfo, Burgundofarone & Agnetrade, portionem meam de villa vocabulo Luvra &c. Cointius legit: Propterea dono, dulcissimis germanis meis faventibus, centum libras Chagnulfo, Burgundofaroni & Agnetradæ portionem meam &c. Itaque die XXVI Octobris anno 632 vivebat quidam Chagnulfus, Burgundofaræ germanus: hunc vero eumdem esse cum S. Chagnoaldo existimat Mabillonius tom. 1 Annal. ad annum 614, num. 10, & mihi plane verisimile est, cum constet, posteriorem sanctæ germanum fuisse, de alio autem Chagnulfo non item; cumque cæteroquin nullam Chagnoaldi mentionem fecerit, ubi tamen locus faciendi non deerat, dum de paternæ hæreditatis partitione loquebatur. Contra ejusdem Chagnulfi iterum meminit his verbis: Dare volo vineas, … quas contra germanum meum Chagnulfum in concambio visa sum accepisse.

[29] Nunc ut ad rem veniamus, si ista ita se habeant, non subsistit sententia Cointii, qui Sanctum VI Septembris anni 632 ad Deum migrasse statuit, [sed non certa.] cujus scilicet anni die XXVI Octobris adhuc in vivis fuisse dignoscitur ex laudato germanæ suæ testamento. Multo minus cum prædictis conciliari potest suspicio Mabillonii, qui ejusdem mortem in mensem Augustum incidisse opinatur, tom. 1 Annal. ad annum 632, num. 29 sic scribens: Eodem mense (Augusto, ut præmiserat) & forte eodem anno, Chagnoaldus episcopus Laudunensis fati munus implevit ictuatus. Suboluit tamen, opinor, hæc difficultas Mabillonio, qui propterea tum hoc loco, tum num. 30 de anno emortuali dubie locutus videtur. Posteriori loco de Chagnulfo, quem prius ipsum Chagnoaldum indubitanter dixerat, hæc ait: Si Chagnulfus idem est cum Chagnoaldo, quem germanum ejus (Burgundofaræ) fratrem fuisse, ex Jona indubium est; in vivis adhuc erat Chagnoaldus, cum testamentum condidit Burgundofara, id est XXVI Octobris anni 632; adeoque ejusdem mense Augusto non potuit obiisse. Hæc sunt, quæ me impediunt, quominus Cointii sententiæ tamquam certæ subscribam; non tamen inficior, probabilem esse, tum quia de Dagoberti, paulo antequam Sigebertum regem constitueret, per Austrasiam itinere S. Pauli Verodunensis epistola non incommode intelligi potest, & dies Sancti emortualis perperam in Martyrologiis notari; tum etiam quia ista sententia non longe a vero potest aberrare, quantum aliunde colligere licet.

[30] [Ultra annum 637 differri non potest.] Attola enim, sive Attila, ut eum vocat Flodoardus lib. 2 cap. 6 Ecclesiæ Remensis, secundum omnes S. Chagnoaldi successor fuit. Hic autem, testibus Sammarthanis, Galliæ Christianæ auctæ tom. 3 col. 6 interfuit ordinationi S. Autberti episcopi Cameracensis, quam Cointius ad annum 633, Henschenius ac Papebrochius in Annotatis ad Vitam S. Lundelini abbatis pag. 1066 tom. 2 Junii, ad annum 637 referunt, quæque certe ante 638 Dagoberto emortualem contigit, cum hic S. Autberto jam episcopo familiaris & erga eum munificus fuisse tradatur in hujus Vita, quam excudit Surius ad diem XIII Decembris, quæque ad prædictum diem in Opere nostro discutienda veniet. Hæc vero S. Autberti consecratio si anno 633, ut vult Cointius, illiganda sit, procul dubio Sancti nostri obitus anno 632 consignandus est; sin vero illa ad 637 differenda, nihil obstat, quominus & hic ad aliquot annos differatur. Quam ob rem cum incerta pro certis venditare non lubeat, malui Sancti mortem inter annum Christi 632 & 638 collocare. Quod autem Trithemius lib. 3 de Viris illustribus, cap. 69 ait, Sanctum nostrum claruisse anno Domini DCXL, omnino improbabile est, ut liquet ex dictis.

[31] [Sancti supremus morbus, sepultura, reliquiæ.] Quod ad supremi morbi genus pertinet, vidimus supra, eum ictuatum obiisse: quæ vox cum cæsum vel percussum significet, Mabillonius aliique passim arbitrantur, illum apoplexia sublatum fuisse: neque improbabiliter; cum tamen ea vox latius pateat, non video, cur pro qualibet alia subita morte usurpari non potuisset. Sæpe laudatus Du Plessis lib. 1, num. 37 scribit, illum sepultum fuisse in monasterio S. Vincentii non procul ab urbe sua episcopali. Exstat istud monasterium, inquiunt Sammarthani Galliæ Christ. tom. 4, pag. 944, in suburbiis Laudunensibus uno ferme lapide Lauduno dissitum, estque Ordinis S. Benedicti; addunt fuisse antiquitus mausolæum episcoporum istius sedis, prout patet ex diplomate Roricii seu Roriconis episcopi Laudunensis, qui anno 961 abbatiam illam monachis restituit: in quo diplomate ait, se ad eam restaurandam inductum fuisse maxime, quia non tantum hujus sedis episcoporum, sed etiam canonicorum … habebatur sepultura. Porro in eodem monasterio Sancti corpus permansisse videtur, cum laudatus Du Plessis citans in margine archivium parthenonis S. Faræ, asserat, hujus sanctimoniales anno 1623, XII mensis Novembris aliquas Sancti nostri reliquias inde impetrasse.

[Annotata]

* Coint. recensere

DE SANCTA BEGA ABBATISSA
IN CUMBRIA ANGLIÆ PROVINCIA.

Post medium sec. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bega abbatissa in Cumbria Angliæ provincia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Fastis variis diebus adscripta, varia Sanctæ nomina, ecclesia antiquitus erecta, Officium ecclesiasticum, corporis translatio.

Martyrologium Anglicanum Joannis Wilsoni opera anno 1608 editum, & post hoc alia hac die annuntiant S. Begam virginem, [Sanctæ memoria a martyrologis] primam, ut ferunt, e muliebri sexu in Northumbria monasticæ vitæ alumnam & propagatricem. In Cumbria, inquit, commemoratio S. Begæ virginis, quæ ex valde nobili stirpe progenita est, instructaque in fide Christiana in nostram Magnæ Britanniæ insulam venit, vitamque multis virtutibus refertam duxit in prædicta Cumbriæ provincia; ubi in insigni vitæ sanctimonia ac miraculorum operatione tandem animam cælesti Sponso suo reddidit. Antiquis Catholicis temporibus olim in ipsius honorem erectum fuit in Cumbria amplum templum ac monasterium, ubi ipsius corpus magna cum reverentia & veneratione asservari solebat ab incolis istius comitatus: qui locus tum temporis celebris erat peregrinatione, præsertim populi ex borealibus Angliæ plagis.

[2] Post laudatum Wilsonum ad eumdem diem illam referunt P. Henricus Fitz-Simon e Societate Jesu in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ anno 1615 in lucem dato, [variis diebus affixa.] & 1619 & 1621 recognito: Ferrarius in Catalogo generali, Arturus in Sacro Gynæceo, & Wionius in Appendice ad lib. 3 ligni Vitæ: qui omnes locis citatis ipsam Begam appellant. His accedit Thomas Dempsterus in Menologio Scotico VI Septembris sic scribens: In Scotia loco Kilbeg, Begæ virginis magnorum operum, quæ Norvegiam laboribus suis Christo lucrata dicitur; unde Norvegia, quasi Norbegia: verum hæc de Norvegia fabulis annumera. Ast alii eamdem Sanctam nostram sub eodem aut etiam alio vocabulo aliis diebus annuntiant. In primis laudatum Martyrologium Anglicanum recusum anno 1640 eam ad diem XXII Novembris commemorat simili fere quo supra elogio. Camerarius de Scotorum pietate lib. 3 diem VIII Septembris ipsi sacram assignat: Gabriel Bucelinus in Nomenclatore Menologii Benedictini, diem XXVIII Decembris statuit: Grevenus in Auctariis Usuardi ad XXXI Octobris, quo die etiam in Breviario insignis ecclesiæ Aberdonensis in Scotia, edito anno 1509, ipsius memoriam ecclesiastico officio celebrari solitam reperio.

[3] [Ab aliquibus sub eodem, vel vario nomine] Sunt, qui geminam S. Begam virginem agnoscunt: inter hos Philippus Ferrarius utramque ad hanc diem VI Septembris refert, in Catalogo generali sic scribens: In Cumbria, sanctæ Begæ virginis. Et aliquibus interjectis tamquam de altera ab hac distincta: In Scotia sanctæ Begæ virginis. Ferrarium secutus est Arturus in Gynæceo: uterque autem annotat, eam etiam Bedam appellari. At Castellanus in Martyrologio universali Gallice edito duas itidem commemorans, primam hoc ipso die Gallice sic annuntiat: Prope Egremondam * in comitatu Cumbriæ, in Anglia, S. Bega virgo Hyberna, patrona regni Norvegiæ. Alterius memoriam alligat diëi XXXI Octobris his verbis: In comitatu Northumbriæ, sancta Bega Virgo. In margine observat sequentia: Bega diversa est a S. Bega Egremontana, dicta etiam S. Vega. Præterea nonnulli eamdem, ut ostendemus, sanctam Virginem sub gemino nomine variis diebus commemorant. Utraque enim editio laudati Martyrologii Anglicani ad XXX Maii celebrat memoriam S. Hieu, seu Heynæ virginis in civitate Calcariæ, quam prior editio Colcestriam in Essexia Angliæ provincia interpretatur; altera Tadcaster in provincia Eboracensi. Anglicanum secuti sunt Ferrarius in Catalogo generali & Arturus in Gynæceo.

[4] [perperam geminatur.] Verum mihi una eademque sancta Virgo est, quæ Bega, Beda, Vega, Heyna vel Heju seu Hieu fuerit appellata. Advertit id Michaël Alfordus in Annalibus Anglo-Saxonicis tom. 2, pag. 294, ubi hoc solide probat in hunc modum: Moritur hoc anno, ut in nostro Martyrologio legitur, S. Heyna Virgo, quam Beda passim Heju vocat, alii communius Begam. Hæc cum Heorthu monasterium fundasset, Hillamque ei præfecisset, ad Tadcaster oppidum secessit, ibique sancto fine quievit. In eo singulariter memorabilis, quod prima fuerit e Northumbriæ virginibus, quæ religiosum habitum suscepit. Scio, aliquos Heynam hanc a Bega distinguere; quos sequi videtur nostrum Martyrologium, ubi ad XXII Novembris Bega legitur sancte mortua anno Domini DCL: Heyna autem DCLVII ad XXX Maii. Sed cum de utraque dicatur ibi, quod prima fæminarum monasticam vestem induerit in regno Northumbriæ a S. Aidano episcopo; eo ipso satis innuitur, unam eamdemque esse. Nec multum obest, quod Heina dicatur e Northumbriæ regibus descendisse; Bega vero Hiberna vocetur; quia Hibernicæ insulæ Northumbris vicinæ frequenter sanguinem miscebant.

[5] Huic Alfordi sententiæ adhærendum puto, tum ob rationes ab ipso allatas, [Cur hoc die detur.] tum quod nullam necessitatem videam duas Begas adstruendi. Heynam aut Heju sive Heru, eamdem cum S. Bega esse, manifestum est ex Bedæ Historia collata cum iis, quæ de S. Bega nostra reliqui omnes tradiderunt, quemadmodum per decursum probabimus. Quod autem quidam scribant, eam Norvegos Christo lucratam fuisse, morari nos non debet, cum id nullo idoneo teste confirment; auctoremque habere videantur Thomam Dempsterum, quem in patriæ suæ gratiam nimium fabulis indulsisse, notum est. Porro Majores nostri ad diem XXX Maii S. Heynam sive Hieu inter prætermissos retulerunt, monueruntque, de ea agi posse vel ad XXXI Octobris, quo die in Auctario Greveni ad Usuardum Begæ virginis nomen legitur, vel XXII Novembris, quo a Wilsono annuntiatur. Breviarium Aberdonense de anno 1509, Officium Sanctæ proponit ad XXXI Octobris, quo obiisse ibidem traditur. Verum cum plures martyrologi prædicto Breviario recentiores ejusdem memoriam huic diei affigant, cum hisce de ea hodie agendum censui. Quod si in re incerta conjecturis quidquam tribuere licet, si Sancta re vera mortua sit XXXI Octobris, ut in ipsius Officio asseritur, forte hac VI Septembris ejusdem Translatio celebratur, quam post quadringentos circiter & sexaginta annos peractam fuisse, idem Officium affirmat.

[6] Quod ad cultum Sanctæ exhibitum spectat, non dubito, [Cultus antiquus probatur ex ecclesia ipsi] quin is antiquus sit & immemorialis. Hujus enim rei certam fidem facit carta fundationis cellæ S. Begæ, in comitatu Cumbriæ, quam Rogerus Dodswort & Guilielmus Dugdale, in Monastico Anglicano pag. 395 & seq. totam recitant, desumptam, ut asserunt, ex autographo, servato in turri B. Mariæ Eboracensis. In eo instrumento Guilielmus Meschines, dominus Couplandiæ in Cumbria, inter cetera sic ait: Dedi & præsenti chartula confirmavi ecclesiæ sanctæ Mariæ Eboracensis cœnobii ecclesiam sanctæ Begæ, quæ est sita in Caupalandia, & septem carucatas terræ quietas & solutas ab omni seculari servitio. Subjungit & alia multa dona ac privilegia, & tandem subdit: Et sciendum, quod omnes has eleëmosinas dedi prædictæ abbatiæ Eboraci consilio Turstini archiepiscopi & uxoris meæ Ceciliæ & hominum meorum & concessione Ranulphi filii mei, tali conventione & pacto, ut ibi sit cella monachorum & abbas Eboraci & capitulum semper mittant & habeant in ecclesia sanctæ Begæ Priorem & cum eo sex monachos ad minus residentes & servientes ibidem Domino.

[7] Tempus, quo hæc carta confecta est, facile eruimus ex iis, [dicata jam a seculo XII] quæ mox subjungit in hæc verba: Hanc autem eleëmosynam feci pro salute domini mei Henrici, regis Angliæ, & pro anima Matildis reginæ & Willielmi filii eorum & pro salute Turstini archiepiscopi & pro remedio antecessorum meorum & meo & uxoris meæ & liberorum meorum & fidelium meorum: testibus hiis, Turstino archiepiscopo &c. Ex hisce, inquam, discimus, chartam illam circa annum 1121 conscriptam fuisse: hoc autem sic ostendo. Facta est ea donatio sub HenricoI Angliæ rege post obitum Matildis reginæ, & eorum filii Guilielmi Normanniæ ducis, ut indicare videntur hæc verba fundatoris: Hanc eleëmosynam feci pro salute domini mei Henrici regis Angliæ, & pro anima Matildis reginæ & Willielmi filii eorum. Cumque prædicta Matildis anno 1118 e vivis excesserit, Guilielmus autem anno 1120, incurrente in scopulum navi, naufragio perierit, teste Alfordo tom. 4 Annal. eccles. Anglicanæ ad annos citatos, consequens fit, ut laudata charta anno 1120 aut aliquot annos post fuerit conscripta.

[8] [aut diu ante.] Verum cum in eodem instrumento nulla fiat mentio de Adelica regina, cujus cum Henrico nuptias citatus Alfordus anno 1121 illigat, probabilius apparet, fundationem illam factam fuisse ante Adelicæ nuptias, pro cujus salute alioquin etiam facienda fuisse videtur. Eo etiam tempore donationi interesse potuit Turstinus, sive Thurstanus, qui anno 1119 Eboracensis archiepiscopus a Calisto II ordinatus, post multas simultates anno demum 1121, permittente Henrico, in Angliam reversus suam cathedram adiit, si vera narret laudatus Annalista. Idem Monasticon exhibet aliud instrumentum ejusdem Guilielmi, continens donationes varias Deo & sanctæ Mariæ Eboraci & sanctæ Begæ & monachis ibidem servientibus factas. Huic & alia carta ex eodem loco deprompta subjungitur, qua Ranulphus Meschinus, Guilielmi filius, ecclesiam sanctæ Begæ, quæ est in Couplandia, a patre suo abbatiæ Eboracensi donatam, concedit, fundationemque confirmat atque amplificat. Denique exstant ibidem carta Guilielmi de Forz comitis Albemarliæ, & aliud regium quoddam diploma facta in favorem ejusdem ecclesiæ sanctæ Begæ in Coupelandia. Ex quibus omnibus manifeste liquet, Sanctam nostram seculo XII adolescente jam habuisse templum suo cultui dicatum in Cumbria, cujus pars est Coupelandia. Sed a quo tempore S. Begæ nomine nuncupari cœperit, nusquam memoriæ proditum reperi; quare potuit jam aliquot seculis prius istud sacellum ipsi jam erectum fuisse, cum videatur fuisse primum Sanctæ monasteriolum, ut num. 13 videbimus.

[9] [Officium ecclesiasticum, translatio corporis] Alterum cum antiqui tum recentioris cultus indicium habemus ex Breviario Aberdonensi anno 1509 Edimburgæ excuso. In eo ad XXXI Octobris recitandum proponitur Officium novem lectionum de S. Bega virgine, & S. Quintino martyre: ex lectionibus tres priores totidemque posteriores sunt de Sancta nostra, tres mediæ de S. Quintino: oratio isthæc præscribitur: Deus, qui cunctarum virginum castitatis es custos, beatæ virginis tuæ Beghæ precibus aures pro nobis supplicantis tuas conferre dignare, & tibi fideliter servientibus omnem extingue libidinis flammam. Per Dominum &c. Lectio octava de cultu hæc habet: Revolutis .. pluribus annis .. pridie Kal. Novembris … anima sanctissima a corpore divisa, excelsas penetravit super æthera nubes, corpusque terræ tradebatur pulveribus; quod in eisdem per annos circiter quadringentos & sexaginta cunctis mortalibus incognitum jacebat; quod divinitus revelatum, nunc digno cum honore translatum est in monasterio de Whitbe in magno habetur pretio, languidis in præsens sanitatem præbens. Quibus verbis citatum Breviarium luculenter testatur, corpus Sanctæ olim translatum, etiamnum miraculis claruisse initio seculi XVI.

[10] Monasterium Whitbe seu Whitbyense, antiquitus dictum Strenshalh sive Streaneshalh, [ad monasterium Whitbyense, cujus notitia] conditum fuit a S. Hilda, filia nepotis Edwini regis, vocabulo Hererici, teste Beda Hist. eccles. gentis Anglorum lib. 4 cap. 23, ubi ait: Contigit eam suscipere etiam construendum sive ordinandum monasterium in loco; qui vocatur Streaneshalh, quod opus sibi injunctum non segnitur implevit. Loci fundator creditur fuisse Oswius, Northumbriæ rex, qui contra Pendam Merciorum regem pugnaturus votum conceperat de consecranda per virginitatem filia sua Elfleda Deo; quod relata memorabili victoria fideliter adimplevit, prout videre licet apud laudatum Bedam lib. 3, cap. 24. Pauca, quæ huc pertinent accipe: Intravit autem, inquit, præfata regis Oswi filia Deo dicanda monasterium, quod vocatur Heruteu (id est Insula cervi,) cui tunc Hilda abbatissa præfuit. Quæ post biennium comparata possessione decem familiarum, in loco, qui dicitur Streaneshalh, ibi monasterium construxit; in quo memorata regis filia, primo discipula vitæ regularis, deinde etiam magistra extitit… In quo monasterio & ipsa & pater ejus Oswi & mater ejus Eanfled & pater matris ejus Edwinus & multi alii nobiles in ecclesia S. apostoli Petri sepulti sunt. Hæc Beda.

[11] Alfordus tom. 3 Annal. ad annum 869 laudans Harpsfeldium sec. 9 cap. 14 Historiæ Anglicanæ, [datur.] scribit, illud monasterium a Danis eversum esse. Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 71 & seqq. restauratum fuisse ostendit circa annum 1067, adeoque quinto post S. Begæ obitum seculo, ut proinde ipsius sacræ exuviæ post quadringentos & sexaginta annos, quemadmodum in Breviario asseritur, eo transferri potuerint. Porro antiquato prisco nomine nunc Whitby appellari solet, situmque est in Septemtrionali Eboracensis comitatus plaga, vulgo Northriding nuncupata. De eo Camdenus in Britannia pag. 587 hæc scribit: Inde Dunus Sinus, a Ptolomæo memoratus …, cui Dunesley viculus assidet, & huic contiguum Whitby, Saxonice Streanes-heale, quod Beda Sinus Phari interpretatur. Et post aliqua: Edelfleda Oswini regis filia amplissimis redditibus hoc postea adauxit, ubi & patri justa solvit: sed demum Danicæ deprædationis tempestas omnino evertit; & quamvis Serlo Percius instaurarit, nunc tamen antiquæ dignitatis vix tenue præ se fert vestigium. Ceterum de hoc Whitbyensi monasterio paulo latius egi, ut loci, in quem sanctæ Virginis nostræ corpus translatum cultumque dicitur, notitiam darem.

[Annotata]

* Egremond

§ II. Sanctæ gesta, mors sepultura.

[Sanctæ gesta ex illius Officio & Beda potissimum desumenda.] Acta Sanctæ nulla exstant præter jam laudatas lectiones in Breviario ecclesiæ Aberdonensis, quæ an ex antiquiori scriptore depromptæ, an initio seculi XVI ex traditionibus certis incertisve conflatæ fuerint, omnino me latet; quare nec certum judicium de rerum veritate, quæ in iis narrantur, ferre mihi licet: nihil tamen continent minus credibile aut a veritatis specie abhorrens, nisi quod uno & altero loco a vero aberrent, quem propterea aliunde emendabimus. Prædictas lectiones ob Actorum penuriam ex Mss. excudemus, postquam ea, quæ apud alios scriptores de ea reperimus, curioso lectori exhibuerimus. Venerabilis Beda Historiæ eccles. gentis Anglorum lib. 4, cap. 23 honorifice de Sancta nostra meminit, occasione B. Hildæ hæc scribens: Post hæc facta est (B. Hilda) abbatissa in monasterio, quod vocatur Heortheu, quod videlicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heru; quæ prima fœminarum fertur in provincia Northanhymbrorum propositum vestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad civitatem Calcariam, quæ a gente Anglorum Kalcacester appellatur, ibique mansionem sibi instituit. Ita Beda, cetera prosequens spectantia ad Hildam. Quod autem religiosa Christi famula Heru, de qua ipse, eadem sit cum S. Bega manifestum est ex eo, quod eadem prorsus, quæ de Heru ex Beda retulimus, a reliquis scriptoribus de S. Bega narrentur.

[13] [Monacha facta condit cellam in Cauplandia:] Sæpe memoratum Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 395 laudans Vitam Sanctæ nostræ & Lelandi Collectanea, quatuor monasteria per S. Begam in Anglia exstructa asserit. De primo sic habet: Bega primum humile monasteriolum construxit in Cauplandia versus Carlelan in extremis Angliæ finibus, ubi nunc sunt aliquot monachi Mariani urbis Eboracensis & vulgo vocatur Sainct Beges. De hoc monasterio sive cella S. Begæ jam egimus num. 6 & seqq. Addo aliqua de ejusdem situ ex Britannia Camdeni, qui pag. 630 in descriptione Cumbriæ de eo ceu promontoriolo ita scribit: Littus in Occasum pedetentim se provehit, promontoriolumque efficit, quod S. Bees, pro S. Bega, vulgo vocatur. Bega enim virgo Hibernica pia & religiosa vitam illic solitariam egit, cujus sanctitati miracula adscribuntur de tauro cicurato & copiosissima nive, quæ solstitiali die, illa precante, valles & montium summitates alte intexerat. Vix mille hinc passus Egremont castrum colli imponitur, sedes olim Guilielmi de Meschines &c. In hoc ipso loco conditam fuisse cellam S. Begæ, de qua superius, liquet ex cartis fundationis per Guilielmum & Ranulphum de Meschines, quas supra retulimus, & in quarum altera Guilielmus ita loquitur: Reddidi etiam & dedi eidem ecclesiæ parochiam suam … videlicet quidquid continetur a Witohona usque ad Chechel & sicut eadem Chechel cadit integre & egre in mare & nominatim capellam de Egremund, quæ est sita intra prædictos terminos &c. Exstabat etiamnum prædicta cella seculo XVI, ut fidem facit catalogus sacrarum ædium in Anglia, jussu Henrici VIII anno regni ejus 26 confectus, & postmodum in libros Primitiarum & Decimarum relatus, teste laudato Monastico pag. 1038 & 1045: nunc cetera prosequamur.

[14] [non exstruxit monasterium ad Wirum flumen, sed bene Heorthense,] Deinde ad Septentrionalem partem Wire fluminis monasterium construxit, inquit idem Monasticum loco num. præced. citato: sed verisimilius perperam; Beda enim lib. 4 cap. 23 istius cœnobii fundationem ad S. Aidanum episcopum Lindisfarnensem & Hildam referre videtur. Bedam audiamus de vita & obitu Hildæ ex professo scribentem. Deinde ab Aidano episcopo in patriam revocata (Hilda) accepit locum unius familiæ ad Septentrionalem plagam Wiri fluminis; ubi æque anno uno monachicam cum perpaucis sociis vitam agebat. Certius est, quod iidem collectores subjungunt: Herutey (ab aliis Heorthu dicitur,) qui locus Latine sonat Cervi insula, commigravit, cœnobiumque virginum ibi condidit, pauloque post Hildæ sacræ virgini cessit. Quo in loco monasterium istud conditum fuerit, certo non constat: Camdenus in Britannia censet fuisse in Hartlepole celebri emporio, quod in episcopatus Dunelmensis Orientali oceani littore collocat. Littus inde, inquit, promontoriolo solum uno prominet vix septem supra Tesis (fluvii) ostium milliaribus, cui Hartlepole, emporium celebre & statio fida situ percommodo insidet. Heortu Beda vocare videtur, (quod Huntingdonensis Cervi insulam interpretatur) ubi Heju mulierem religiosam monasterium olim fundasse memorat: si Heorteu non sit potius territorioli illius nomen, quod Dulnemensis liber innuit, & Heort-nesse alibi appellat, quod in mare longius procurrit. Consuli etiam potest Bollandus noster in Vita S. Elfledæ tom. 2 Feb. pag. 181.

[15] Tempus conditi cœnobii Heorthensis eruimus ex iis, [in Dunelmensi comitatu, non multum] quæ de ætate B. Hildæ, quæ sanctæ. Abbatissæ nostræ successit, tradit venerabilis Beda lib. 4, cap. 25. Bollandus mox laudatus de ætate illa agit § 4 num. 19 & duobus sequentibus; quare ne longior æquo sim, in compendium contraham, quæ ibi curiosus lector prolixiori stylo ex Beda reperiet. Obiit Hilda anno Christi 680, ætatis suæ 66, ex quibus triginta tres posteriores in monachica vita Domino consecravit: anno igitur 647 vitam monasticam, teste Beda, amplexa est. Biennio ante quam S. Begæ successit, in Orientalium Anglorum apud quos propinquus ejus regnabat, provinciam recessit, ut inde ad monasterium Calense in Gallia, ubi soror ipsius Hereswit Deo serviebat, virginitatem suam Christo sponso consecratum trajiceret. Verum in ea provincia per annum integrum retenta est. Deinde ab Aidano episcopo in patriam revocata, accepit locum unius familiæ ad Septentrionalem plagam Wiri fluminis; ubi æque anno uno monachicam cum perpaucis sociis vitam agebat. Post hæc facta est abbatissa in monasterio, quod vocatur Heortheu, quod videlicet monasterium factum erat non multum ante a religiosa Christi famula Heru: ut habet Beda.

[16] Bollandus, qui inter triginta tres annos, quos S. Hilda in monachica vita Domino consecrasse dicitur, [ante annum 649:] annum illum numerat, quo in Orientalium Anglorum provincia commorata est, ex dictis deducit, eam anno 647 secularem habitum posuisse, anno 648 monacham factam, ac denique anno 649 monasterio S. Begæ abbatissam præfectam fuisse. Hinc ulterius conficitur, præfatum monasterium non multo ante annum 649 a Sancta nostra conditum fuisse. Quamdiu autem cœnobium istud floruerit, incompertum mihi est; cum post Hildæ tempora nullam de eo fieri mentionem reperiam. Forte eadem Danica irruptione, qua post medium seculi IX monasterium Streaneshalense cum multis aliis periit, hoc quoque destructum est, nec postmodum reparatum. Sed ad Monasticon Anglicanum redeamus.

[17] [hinc Calcariam secedens, novam cellam sibi condit.] Bega autem, inquit, relicta insula de Herutey contulit se Calcariam, quæ a Saxonibus vocatur Helcacester, & novum sibi monasterium condidit. Hausta hæc sunt ex laudato Beda, qui cum dixisset, S. Hildam in Heorthensem abbatiam S. Begæ successisse, mox de hac ita prosequitur: Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad civitatem Calcariam, quæ a gente Anglorum Kalcacester appellatur, ibique mansionem sibi instituit. Verum an mansio illa cœnobium fuerit, ex citatis verbis non satis liquet: probabile tamen apparet, cœnobiolum aliquod aut cellam fuisse, in qua ipsa seu sola seu cum aliquot virginibus reliquum vitæ traduxerit. Quod ad Calcariam spectat, Camdenus putat esse Tadcaster, quam in comitatus Eboracensis Occidentali parte statuit ad Wherfum amnem. Wherfus, inquit, per Tadcaster exiguum quidem oppidulum defluit, quod tamen Calcariam fuisse ex distantia, soli natura & nominis notatione non possum non sentire… Ad nonum enim milliare Italicum ab Eboraco abest, uti Calcariam statuit Antoninus. Calx etiam, quæ … vix alibi in hoc tractu reperitur, hic copiose effunditur… Cum autem illa Britannis Saxonibusque olim & Septemtrionalibus Anglis Calc Romano nomine dicatur … & Calcarienses in Codice Theodosii dicantur, qui sunt calcis excoctores, non absurdum videatur, si nominis ratio a calce petatur, … maxime cum etiam Calca-cester Bedæ dicatur, ubi meminit Heinam mulierem, quæ prima in hac regione sanctimonialis vestem suscepit, ad hanc civitatem secessisse, & mansionem sibi instituisse.

[18] [Sancta nostra videtur alia ab illa Begu,] Bega tandem a Calcaria peregre proficiscens, obiit apud Hacanos, monasterium velatarum virginum, ait idem Monasticon & hujus exemplo Mabillonius tom. 1 Annal. pag. 436: utrobique vero Hacanos seu Haconos tertio milliari dissitum dicitur a Scardoburgo, quod Angliæ castrum est in Septentrionali Eboracensis comitatus plaga, & oræ maris Germanici insidet. Monasterium istud a S. Hilda conditum fuisse anno 680, quo obiit, auctor est Beda: qui addit, distantiam inter hoc & Streaneshalense cœnobia fuisse tredecim ferme mille passuum. At quod in eodem S. Bega vixerit, obieritque, nusquam, quod sciam tradit, saltem clare: nihilominus existimo, præcitatos scriptores id non aliunde, quam ex Beda conjecturando desumpsisse. Hic enim lib. & cap. citatis agens de obitu S. Hildæ, hæc scribit: Qua videlicet nocte (qua prædicta Hilda obierat) Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio (quod ipsa eodem anno construxerat, & appellatur Haconos) manifesta visione revelare dignatus est. Erat in ipso monasterio quædam sanctimonialis fœmina nomine Begu, quæ triginta & amplius annos dedicata Domino virginitate, in monachica conversatione serviebat.

[19] [cui mors S. Hildæ] Hæc tunc in dormitorio Sororum pausans, audivit subito in aëre notum campanæ sonum, quo ad orationes excitari vel convocari solebant, cum quis eorum de seculo fuisset evocatus, apertisque (ut sibi videbatur) oculis, aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia replevisse. Cui videlicet luci dum solicita intenderet, vidit animam præfatæ Dei famulæ in ipsa luce, comitantibus ac ducentibus eam angelis, ad cœlum ferri. Cumque somno excussa videret cæteras pausantes circa se Sorores, intellexit, vel in somnio, vel in visione mentis ostensum sibi esse, quod viderat. Statimque exurgens nimio timore perterrita cucurrit ad virginem, quæ tunc monasterio abbatissæ vice præfuit, cui nomen erat Frigyth, fletuque ac lacrymis multum perfusa ac suspiria longa trahens, nunciavit, matrem illarum omnium Hildam abbatissam jam migrasse de seculo &c. Quæ omnia ex ipso eventu verissima comperta fuisse, affirmat.

[20] Ex hoc, inquam, loco Monastici collectores hausisse suspicor, [in monasterio Hacanos dicto] quæ de Sanctæ nostræ in monasterio Haconos habitatione scribunt. Favet ipsis tum nominis affinitas, tum tempus, quod in monastica vita egisse dicitur: Bega enim nostra a S. Aidano episcopo, qui ab anno 634 vel 635 usque ad 651 Lindisfarnensem cathedram tenuit, velata fertur, ac propterea si circa postremos S. Aidani annos monacham induerit, & ad annum 680 pervenerit, jam triginta & amplius annos dedicata Domino virginitate, in monachica conversatione serviebat; quod ipsum hic de Begu asseritur. Verumtamen mihi probabilius apparet, hanc Begu a Sancta nostra distinctam esse. Nam primo, quorsum Beda illam in ejusdem orationis contextu eodemque capite, modo Heru sive Heju, modo Begu appellasset, non monito lectore, eam binominem fuisse? Secundo si S. Heru ex urbe Calcaria in Haconos secessisset, videtur id Beda verbo indicaturus fuisse: nota enim Heru sive Begæ sanctitas revelationis fidem magis commendasset, quam alterius cujuslibet triginta aut plurium annorum in monasticis disciplinis transacta vita. Id tamen neutro loco facit: imo contrarium insinuat, dum priori loco de Calcaria tamquam ultimo Sanctæ domicilio ait: Secessit ad civitatem Calcariam, ibique mansionem sibi instituit: in secundo autem tamquam de alia quadam ait: Erat in ipso monasterio quædam sanctimonialis fœmina, nomine Begu &c.

[21] Denique si Sancta nostra anno 680 superfuisset, quadraginta potius aut forte plures religiosæ vitæ annos tum numerasset: [revelata traditur.] ipsa enim, ut habet Beda, prima fœminarum fertur in provincia Northanhymbrorum propositum vestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse; idque si vera narret Breviarium Aberdonense, regnante sancto rege Oswaldo, qui anno 642 martyrio coronatus est, ut ostenditur in Actis tom. 2 Augusti pag. 85. Mihi itaque multo verisimilius apparet, virginem Begu, cui mors S. Hildæ divinitus revelata dicitur, fuisse unam ex ascetriis Heorthensis cœnobii, in quo religiosam vitam profiteri potuit sub S. Bega nostra, vel quæ ei anno 649 vel sequenti successit, sub S. Hilda, a qua in monasterium Haconos recens a se conditum, missa videtur, cum jam triginta aut plures religionis annos numeraret.

[22] Quare ego Monastico, quod Sanctam nostram apud Hacanos obiisse, [Probabilius obiit Calcariæ,] ex hoc, ut apparet, capite censet, consentire non possum. Breviarium Aberdonense alium mortis locum, monasterium scilicet Heorthense assignare videtur: etenim illius auctor cum dixisset, sanctam Abbatissam monasterii sui Heorthensis curam & moderamen in S. Hildam transtulisse, mox subdit: Sub cujus custodia B. Begha usque ad vitæ suæ exitum sancte vivendo permansit. Revolutis itaque in ea pluribus annis, … anima sanctissima a corpore divisa excelsas penetravit super æthera nubes, corpusque terræ tradebatur pulveribus, &c., quæ infra num. 5 legere est. Duo hic asseruntur: primum est, Sanctam abdicato abbatissæ munere, sub S. Hildæ moderamine reliquam ætatis exegisse ac vita functam fuisse; alterum illam sub eadem abbatissa fuisse sepultam: cumque de solo Heorthensi cœnobio meminerit, consequens fit, ut ex istius auctoris sententia S. Bega in eodem monasterio post depositam prælaturam sub S. Hilda vitam duxerit, obierit, in eodemque fuerit sepulta. Prima hujus asserti pars satis a nobis refutata est supra num. 20, ubi ex Beda ostendimus, illam relicto præfato cœnobio Calcariam secessisse, nec inde reversam videri; cum laudatus venerabilis scriptor civitatem Calcariam velut ultimam Sanctæ mansionem assignet. Verum igitur non est, eam sub S. Hildæ custodia usque ad vitæ suæ exitum permansisse, nisi forte Calcariensis cella monasterio Heorthensi ejusdemque abbatissæ fuerit subjecta.

[23] [& sepulta est in monasterio Heorthensi.] Quod vero ad secundam partem, sepulturam scilicet, attinet, lubens admitto, Sanctam nostram in Heorthensi cœnobio mandatam terræ fuisse: quippe valde verisimile est, demortuæ corpus Calcaria illuc translatum fuisse, ut in suo ipsius monasterio sancta Fundatrix quiesceret. Præterea alterum argumentum eruitur ex præcitato Breviario; ita enim habet: Corpus terræ tradebatur pulveribus; quod in eisdem per annos circiter quadringentos & sexaginta … jacebat; quod divinitus revelatum nunc digno cum honore translatum est in monasterio de Witbe &c.: ex quibus liquet, S. Begæ corpus in Heorthensi cœnobio, de quo solo ibidem agitur, primum sepultum fuisse, nisi quis aut aliam quamdam priorem translationem fingere velit, aut eam, quæ in Breviario traditur, sine fundamento negare. Porro ex hac Heorthensi sepultura auctor. Breviarii male deduxisse videtur, S. Begam in eodem monasterio post depositam prælaturam, postremam ætatem suam exegisse: quippe cum de sepulto ibidem ipsius corpore constaret, pronum erat scriptori minus diligenti existimare, eam in eodem loco obiisse.

[24] [Obiit post medium seculi septimi.] Ex hactenus dictis liquet, Sanctam circa medium seculi VII floruisse: at quo anno nata aut denata fuerit, cum divinare non lubeat, determinare non possumus. Divinat enim Martyrologium Anglicanum Wilsoni, dum ad diem XXX Maii S. Hienæ, quam eamdem cum Bega diximus, mortem anno 657 illigat, & ad VI Septembris in priori editione, in posteriori vero ad XXII Novembris, S. Begam obiisse statuit anno 650. Unum hoc certum est, quod ad medium prædicti seculi pervenerit, cum anno 649 aut 650, relicto S. Hildæ Heorthensi cœnobio, Calcariam commigrarit, ibique sibi domicilium exstruxerit, ut supra vidimus: sed quamdiu in eo deinde vixerit, nec Beda tradit, nec aliunde discere potui. Nihil etiam erui potest ex translatione, quæ annos circiter quadringentos & sexaginta ab ejus obitu in Breviario Aberdonensi facta refertur, tum quod annos tantum circiter assignet; tum quod annum, quo translatio facta fuerit, non determinet. Probabile tamen est, eam aliquos, saltem paucos, annos Calcariæ in vivis superfuisse, cum de ejusdem in hanc urbem secessu conditoque inibi domicilio, non vero de morte meminerit Beda. Ob hasce rationes Sanctæ obitum post medium seculi VII fixi.

VITA
Ex lectionibus propriis in Breviario Aberdonensis ecclesiæ in Scotia.

Bega abbatissa in Cumbria Angliæ provincia (S.)

BHL Number: 1082

AUCTORE J. S.

[S. Bega ex Hibernia fugiens in Britanniam,] Lectio I. Begha virgo gloriosa cum a parentibus conjugali daretur thoro, audiens, quod tanta Christi fides in Britannia floreret, Hyberniam, unde duxerat ortum, & parentes reliquit, acceptoque oraculo ab angelo in somnis, dum sopor omnes, qui intra paternos lares erant, oppresserat, clam regia deseruit palatia a & ad marina littora confestim properabat, & ad portum quemdam aptum perveniens, navim præparatam juxta divinum promissum adinvenit.

[2] Lect. II. Illamque ingressa prospero cursu in Scotiam pervenit; [prima in Northanhymbrorum provincia sanctimonialis facta,] quæ post longam suam & diuturnam peregrinationem, in jejuniis & vigiliis & orationibus continuis corpus suum castigando, a beato patre & sanctissimo viro Aidano episcopo b, tempore, quo Oswaldus c in Northumbria rex regnavit Christianissimus, primum benedictionis velamen in Britannia accepit, quam primam monialium religionis constituit abbatissam.

[3] Lect. III. Constructaque cellula per præfatum regem Oswaldum in insula quadam deserta d, [condito monasterio præest,] quam plurimas virgines Deo sanctas & corpore castissimas sibi sociavit; quas Begha beata cum omni diligentia & cordis vigilantia in divina instruxit lege, & ut mater sibi charissimas filiolas ad Deo serviendum quam benigne persuasit & exhortabatur e.

[4] Lect. VII. Sed B. Hilda virgo Deo deditissima a Galliæ confinibus reversa, [quod deinde S. Hildæ regendum tradit.] quæ ibidem in monialium Regula erudita erat f, auditaque per præfatam S. Begham ejus fama & monasticæ conversationis regularis observantia, ut ocius contemplationi vacaret, accessit ad Aidanum episcopum, petens ab eo, ut virginem Hildam consecraret abbatissam, & eam * a dicto officio exoneraret. Beatus vero episcopus votis Virginis annuens, eamdem absolvit, & omnium virginum consensu in abbatissam B. Hildam elegerunt; sub cujus custodia B. Begha usque ad vitæ suæ exitum sancte vivendo permansit g.

[5] Lect. VIII. Revolutis itaque in ea pluribus annis, [Moritur; & transfertur ad monasterium Whitbyense,] in magna mentis puritia, pridie Kal. Novembris h, omnibus angelicis sociata virtutibus anima sanctissima a corpore divisa excelsas penetravit super æthera nubes, corpusque terræ tradebatur pulveribus i; quod in eisdem per annos circiter quadringentos & sexaginta cunctis mortalibus incognitum jacebat, quod divinitus revelatum nunc digno cum honore translatum est, in monasterio de Witbe k in magno habetur pretio, languidis in præsens sanitatem præbens.

[6] Lect. IX. Beata igitur Begha rebus humanis jam corporaliter exempta, [ubi miraculis claret.] quam speciosa fuerat * in conspectu Dei ejus sanctissima anima, crebra in diversis locis attestantur facta miracula. Nam territorium ejusdem undique ejus meritis a quibuscumque furtis, rapinis, molestiis aut injuriis gaudet immunitate l. De Gallia vir etiam quidam dives Cartiotensis m urbis, qui duos habuit filios, unum paralyticum & a nativitate mutum, qui suæ hæreditati de jure succedere debuerat; alterum fistula occupabat; qui plurima Sanctorum suffragia postulaverat; tandem divinitus admonitus, B. Begham & sepulchrum ejus cum filiis suis visitavit; qui in oratione paululum perseverantes una hora sanitati restituebantur n.

ANNOTATA.

a Retulimus num. 4 in Commentario, Heinam, quam eamdem cum Bega putamus, in Martyrologio Anglicano e Northumbriæ regibus ortam dici, sanctam vero Begam ex nobili Hybernorum sanguine, ibidemque ex Alfordo respondimus, qua ratione utrumque verum esse possit: nolim tamen alterutrum pro certo affirmare, cum nihil in hanc rem tradat Beda, qui in eodem capite 23 de S. Hilda scribens, hujus illustres natales tam studiose commemorat. Porro quæ hic tum de angelico oraculo, tum de fuga ex Hybernia narrantur, nescio, qua auctoritate nitantur.

b De S. Aidano episcopo Lindisfarnensi actum est in Opere nostro tom. VI Augusti, a pag. 688, ubi ostenditur anno 634 vel proximo subsecuto episcopum ordinatum fuisse, anno vero 651 obiisse. De velata ab ipso S. Bega vide Comment. num. 12.

c Fuit hic S. Oswaldus Northumbriæ rex & martyr, de quo vide tom. 2 Augusti, a pag. 83. Regnum iniit anno Christi 634, optimeque de Christiana religione meritus, occisus est anno 642, ut ibidem videre est.

d Ex consequentibus liquet, hic agi de monasterio Heorthensi, de quo multa diximus num. 14 & duobus sequentibus. At cur in deserta quadam insula conditum dicatur, non perspicio: an forte prima S. Begæ cella, quam num. 13 Commentarii Camdenus collocat in promontoriolo Oceani, cum Heorthensi confunditur, & quia in mare procurrebat, insula appellatur?

e Post lectionem tertiam in nostro Ms. sic notatur: Mediæ lectiones (tres scilicet) de S. Quintino.

f S. Hilda relata est apud nos inter prætermissos ad diem V Martii & XXV Augusti, ubiejus Acta dilata sunt ad diem XVII Novembris. De eadem satis prolixe agit Beda lib. 4, cap. 23, ex quo aliqua in Commentarium transtulimus. Dum autem hic dicitur e Galliæ confinibus reversa, ubi in monialium regula erudita erat, adstrui videtur, eam in Calensi Galliæ monasterio, ubi soror ejus Hereswita Deo sese consecraverat, aliquo tempore commoratam fuisse, prout aliqui existimarunt: verum huic opinioni manifeste refragatur venerabilis Beda, qui loco mox citato Vitam S. Hildæ ex professo conscribens ait, illam quidem ad monasterium Calense in Galliam trajicere voluisse, sed in provincia Orientalium Anglorum, quorum regis propinqua erat, retentam fuisse anno integro, indeque a S. Aidano revocatam, monasterii Heorthensis regimen suscepisse. Videtur igitur Breviarii auctor hoc loco a vero aberrasse.

g Quod S. Hilda Heorthense monasterium post S. Begam rexerit, diserte tradit laudatus Beda verbis, quæ in Commentario num. 12 dedimus: verum quod hæc sub illius custodia sive disciplina reliquum vitæ traduxerit, eidem Bedæ aperte adversatur, cum de Sancta nostra eodem loco dicat: Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad civitatem Calcariam, quæ a gente Anglorum Kalcacester appellatur, ibique mansionem sibi instituit. Quare lectionum auctor hic rursus errasse videtur, nisi forte Calcariensis cella monasterio Heorthensi ejusque abbatissæ Hildæ subjecta fuerit: verum cum satis insinuet, S. Begam in Heorthensi cœnobio obiisse, malim credere, hic erratum fuisse, Sanctamque nostram in civitate Calcaria, quod supererat ætatis exegisse, ut Beda insinuat.

h Unde hunc diem obitus didicerit Breviarii editor, mihi omnino incompertum est: forte non aliunde quam ex eo, quod hac die in Kalendariis annuntiaretur; sed quam incertum sit hoc fundamentum, patet vel ex eo, quod ipsius memoria diebus variis a martyrologis affigatur, ut initio Commentarii ostendimus. Nec magis certus est annus emortualis, de quo egimus a num. 18.

i Ubi? In monasterio Heorthensi. Vide dicta num. 23 & 24.

k De hoc monasterio egimus in Commentario num. 10 & 11. Ceterum de revelatione translationeque jam dictis nihil quidquam apud alios scriptores reperire potui. Breviarium autem unde hæc desumpta sunt, excusum notatur anno 1509, adeoque id temporis sacrum sanctæ Abbatissæ corpus etiamnum ibidem in honore erat fulgebatque miraculis, nisi forte laudatæ lectiones ex antiquiori Breviario editioni anni 1509 insertæ sint.

l Quid de hac immunitate verum sit, plane ignoro.

m Forte mendose pro Carnotensis, ita ut Carnutum, seu Chartres, Galliæ civitas significetur.

n His subjungitur, in Officio recitanda esse cætera omnia de communi unius virginis non martyris, cum oratione prædicta, quam num. 9 recitavimus.

* se

* l. fuerit

DE SANCTO MAGNO MONASTERII FAUCENSIS ABBATE PRIMO
FUESSÆ IN SUEVIA

Probabiliter DCLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Magnus abbas Fuëssæ in Suevia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Vitæ Scriptor & interpolatores, antiquitas, auctoritas, apographa, editiones: recentiores biographi, Acta edenda.

Sancti Magni acta illustraturus labyrinthum ingredior, cujus speciosus ingressus non paucos fefellit, [Acta Sancti, quæ a Theodoro scripta,] incautosque in multiplicem rerum, personarum ac temporum confusionem pertraxit. Totius mali caput est Vita quædam, quæ sub Theodori monachi vel eremitæ Campidonensis nomine circumfertur. Hic S. Magni sodalem se facit, ejusdemque in exantlandis apostolicis laboribus socium, prodigiorum fere omnium oculatum testem, fidelem denique in morte ac sepultura amicum describit. Juverit ex Vita, quam daturi sumus, hic pauca delibasse, ut pateat, quam pronum fuerit, hisce Actis indubitatam fidem adhibere. Relata S. Magni, sodalis seu potius magistri sui, morte, ita auctor ille progreditur: Purgato ergo ipso sarcophago (lapideo, quem opportune invenerant) assumpserunt (S. Tozzo & Theodorus) sanctum corpus & recondiderunt in loco, ubi Pater ipse oraculum sibi construxerat … ponentes ejus Vitam in capite suo, scriptam virtutibus plenam sub auctoritate Theodori, cum hac subscriptione: Ego itaque Theodorus monachus ex monasterio sancti Galli, jussu Tozzonis episcopi, sicut a Theodegesilo monacho sancti Columbani de tanti Viri conversationibus simul cum beato Columbano comperi, & post oculis meis ipse vidi, & auribus audivi, seu posteaquam me reliquit in cellula Campidonensi, & sicut postea a præfato venerabili episcopo Tozzone de virtutibus ejus didici, plurima, sed non omnia, in pictatio meo scribere curavi, & ad caput ejus posui reconditum in sepulcro.

[2] [& ab Ermenrico emendata dicuntur,] Verumtamen Vita hæc, prout a Theodoro conscripta dicitur, si tamen ab ipso conscripta est, ad nos non pervenit: quippe cum seculo IX Sancti corpus elevaretur, episcopus qui sacra illa ceremonia fungebatur, inventam in loculo pene putridam cuidam Ermenrico corrigendam tradidit. Et accersivit, inquit interpolator, quemdam monachum prudentem & industrium ex monasterio Elewanga, nomine Ermenricum, tradiditque ei ipsos quaterniones ad legendum atque emendandum. Ille autem asserens, se minime ita doctum esse, ut talia innovaret, atque, prout dignum erat, inserere valeret, necessitate obedientiæ constrictus, suscepit illud pictacium, & secundum virium suarum considerationem, jussionem pontificis contemnere nolens, adimplevit, quæ ibi invenit, scripta innovans & corrigens omnia, atque, Domino annuente, seriem confusam, capitulorum luminibus emendavit. Hucusque Vita circa finem; ex quibus consequens fit, Acta, quæ modo habemus, ab alio emendata (imo vitiata) in ordinem redacta, & prout dignum existimabat & inserere valebat, aucta atque interpolata esse. Verum utinam secundum virium suarum considerationem fidelem potius amanuensem, quam emendatorem interpolatoremque imperitum agere studuisset: utinam inquam ipsa Theodori verba, confusa utcumque gestorum serie, integre fideliterque posteritati tradidisset.

[3] [ab aliis] Nolim tamen vitiosas omnes interpolationes, quas infra examinabimus, Ermenrico certo adscribere, cum alium auctorem habere potuerint: imo reipsa habuisse, non inaniter suspicatur Mabillonius in Actis Benedictinis sec. 2, in Elogio S. Magni; cujus verba, quia in Ermenrici notitiam inducunt, huc transfero. Ermenricus monachus Elewangensis ac levita, quem alii Ermenoldum vocant, is est, qui Vitam sancti Solæ monachi scripsit, eamque prout in tomo IV Canisii reperitur, Ruodolfo didascalo suo nuncupavit; vixitque tempore Hrabani Mauri, quem in illo Opere commendavit; ac tandem abbas anno DCCCXLV electus, septimo loco præfuit monasterio Elewangensi diœcesis Augustanæ … An vero S. Magni Vitam, qualis typis edita est, exaraverit, certo pronuntiare non licet. Sane ex verbis paulo ante, de ipso relatis conjicimus, expolita quidem ab ipso fuisse B. Magni Acta, sed ab alio quopiam temere aucta fuisse: Neque enim se industrium, prudentemve jactasset Ermenricus, qui in Epistolis ad Gundramnum & Ruodolsum longe modestius de se ipso sapit. Sed quisquis ille est, qui vulgatam S. Magni Vitam consarcinavit, male omnino meruit de S. Magno: ita ille.

[4] Suspicionem de nova interpolatione facta in Opere Ermenrici auget exemplar quoddam ejusdem Sancti Vitæ manuscriptum, [temere interpolata sunt.] quod apud nos servatur & de quo infra agemus. In hoc, inquam, exemplari circa prodigium in servanda cerevisia patratum, quod vide in Vita, num. 3, in margine notantur sequentia: Nota bene huic margini tenuissima, sed antiquissima manu adscriptum ex priori per Ermenricum conscripta Vita: “Cum autem cervisa defluens urnam suppositam implesset, mirum in modum instar coronæ super urnam excrescens stetit”. Quæ periodus, quamvis in exemplaribus tum manuscriptis, tum excusis, quæ vidi, habeatur quoad substantiam, in nullo tamen eorum reperitur quoad ipsa verba: unde, ut jam dixi, non levis oritur suspicio, Vitam Sancti, prout ab Ermenrico primum aut correcta aut interpolata est, non esse illam, quæ modo sub Theodori & ipsius nomine circumfertur. Quin & magnam illius partem ad Ermenricum non pertinere, probabilissimum fit ex eo, quod plurima Actis illis perperam inserta sint ex Vita S. Galli scripta per Walafridum Strabonem, qui eodem prorsus, quo Ermenricus, tempore floruit, adeoque hunc infamis plagii arguere potuisset, si aliena male detorta pro suis venditasset.

[5] Quidquid sit de incerto hujus Vitæ scriptore, illud certum est, [Eorumdem antiquitas] eam jam seculo XI Theodori ac Ermenrici nomine venisse. Id vero liquet ex exemplari ejusdem Vitæ ab anonymo quodam, Ratisponensi monacho interpolatæ, quodque in fronte sequentes notas præfert: Ex pergam. antiquiss. codice Ms. Augustæ ad SS. Udalr. & Afram, ab an. 700 conscripto, in 4. Tit. Legendæ aliquot SS. lit. z. n. 36. Hujus Vitæ scriptor nomen suum nusquam indicat; sed post medium seculi XI scripsisse, facile ostenditur. Exstat apud Mabillonium in Veteribus Analectis libellus cujusdam anonymi, monachi Ratisponensis, quem de tentationibus suis conscripsit. Is parte 2, secundum distinctionem a Mabillonio factam, elucubrationes suas enumerans, inter cetera ait: Postquam vero redii (ex monasterio Fuldensi ad suum Ratisponense) Vitam S. Magni scripsi, compulsus fratrum duorum precibus intimis & assiduis, Wilhelmi scilicet ex congregatione nostra, & alterius, qui ad nos discendi causa ex monasterio S. Magni venit, Adalham dictus, quique nunc in S. Afræ cœnobio abbas est constitutus. Præmiserat autem, se anno Domini 1062 ex Ratisponensi S. Emmerami monasterio secessisse: adeoque S. Magni Acta post medium seculi XI ab ipso exarata sunt.

[6] [& larvata auctoritas] Porro hunc ipsum esse prædictæ Vitæ, quam habemus, emendatorem, ex ejusdem prologo, manifestum est; sic enim exorditur: Juxta intelligentiæ meæ parvitatem complevi, quod tibi, dilecte frater Adelhalme, promisi. Te enim petente una cum alio charissimo Fratre nostro, ut S. Magni Vitam, vitioso nutantique in pluribus locis ab institutione grammatica stylo antiquitus prolatam emendarem &c. Deinde post multa prologum his verbis concludit: Etsi ignari sint (lectores) personæ meæ, sciant, me esse unum ex sancti Emmerami congregatione. Ut autem, unde digressi sumus, redeamus, anonymus ille, relata sacri corporis Vitæque juxta positæ inventione, ita prosequitur: Et advocans (episcopus) quemdam prudentem monachum ex monasterio Elewanga, nomine Ermenricum, tradidit ei ipsos (quaterniones inventos) ad legendum atque corrigendum… Similiter quoque ego feci, qui diu postulatus, hanc iterum Vitam correxi. Quibus sane verbis manifeste evincitur, illa S. Magni Acta jam seculo XI, ut antiquitus a Theodoro conscripta & ab Ermenrico emendata, habita fuisse.

[7] [diu multis placuit.] Atque hinc factum, ut hac speciosa larva decepti non pauci, iisdem, prout modo exstant, certam fidem adhibere non dubitarint. Nec mirum: nam, ut recte advertit citatus Mabillonius, quis non credat homini pio ac testi oculato, qualem fuisse Theodorum, existimare par est? Hinc ipsius auctoritatem passim secuti sunt, qui Augustanorum antistitum catalogos texuerunt; & ipse Bollandus & Henschenius multa ex eadem in Acta Sanctorum transtulerunt, adjuncta tamen, quam meretur correctione. Nam prior quidem tom. III Februarii, in Vita B. Pippini, quædam huic beato duci attribuit, quæ in illa de Pippino rege falso asserebantur: monet autem pag. 254, num. 26 & 28, eam vitiosa chronologia laborare, esseque interpolatam. Henschenius tom. 2 Januarii ad diem XVI, Acta S. Tozzonis, rursumque tom. 2 Aprilis, ad diem XVIII, S. Wicterpi, ex eodem Theodori ac Ermenrici Opusculo illustravit: verum hic non, secus atque Bollandus, de inepta interpolatione conqueritur. Quod quam juste meritoque faciant, infra demonstraturi sumus, ubi & alias imperiti scriptoris imposturas lectori ob oculos ponemus, postquam hujus larvati Operis exemplaria, ejusdemque editiones enumeraverimus.

[8] [Varia hujus Vitæ exemplaria] Varia hujus Vitæ apographa exstant in museo nostro, inter quæ, quia reliquis integrius quamvis non purius, primo loco nominandum venit, quod descriptum notatur ex Ms. S. Maximini Treviris. Quadruplicem hujus copiam habemus, cum eo tamen discrimine, quod non omnibus idem sit titulus: earum quippe una hunc præfert: Vita S. Magnoaldi, qui & Magnus, discipuli S. Columbani & Galli. Altera vero hunc: Vita sancti Magni seu Magnoaldi, ex monacho Luxoviensi, abbatis monasterii Faucium, in diœcesi Augustana, a Theodoro ejus socio primum conscripta, deinde ab Hermenrico, Elewangensi monacho, recensita & aucta. Reliquæ duæ relatis verbis recte addunt: denique ab anonymo recentiore digesta & aucta. Præterea geminum exemplar nobis olim transmisit P. Gamans ex Societate nostra, vir ob præstitam museo nostro operam sæpe memorandus. Utrumque ex Augustana SS. Udalrici & Afræ bibliotheca prodiit, non tamen eodem codice, nec eodem stylo conscriptum.

[9] Horum alterum descriptum notatur ex Ms. codice pergameno vetustissimo, [manuscripta,] ab annis 800 & pluribus conscripto, ex biblioth. SS. Udalrici & Afræ, Augustæ, tit. Vitæ SS. Magni, Wenzelai, Arnolfi. z. 59. Vix tamen credere possum, hanc Vitam tempore patris Gamans, id est, circa medium seculi XVII, jam ab octo seculis, adeoque non diu post primam ipsius emendationem per Ermenricum factam, præfato codici inscriptam esse; neque enim verisimile apparet, eam jam tum tam fœdis parachronismis scatuisse, nisi horum omnium auctorem facere Ermenricum velimus. Ceterum istud exemplar cum enumeratis satis convenit, præterquam quod pluribus in locis mendosum sit. Denique alterum ab eodem Gamansio transmissum, est illud, quod ab anonymo Ratisponensi emendatum diximus num. 5 & 6, differtque a prædictis non modo penes stylum, verum etiam alia quædam, quæ ipse, eo quod incongrua aut impossibilia, ut loquitur, sibi viderentur, pro sua censoria arte immutavit: suis tamen, ut cetera omnia, non caret erroribus.

[10] A manuscriptis ad editas Vitas progredior. Henricus Canisius Antiq. lect. tom. 5, [variæque editiones recensentur.] eam ex membranis Mss. monasterii S. Magni, in pede pontis Ratisponensis, typis Ingolstadiensibus vulgavit anno 1604. Eamdem inter Alamannicarum rerum scriptores, altero post anno, Melchior Haiminsfeldius Goldastus, retulit cum sequenti epigraphe, quam in nullo alio reperi: S. Theodori eremitæ de Vita S. Magni confessoris, sodalis sui, ab Ermenrico Elewangensi monacho emendatus & distinctus. Deinde post caput 13, nova inscriptione continuatorem Operis indicat in hunc modum: Ermenrici Elewangensis monachi supplementum. Hæc editio multis differt a Canisiana, nam ut minutias præteream, integræ periodi, imo & capita ex hac in illa desiderantur, ut utramque editionem conferenti manifestum erit. Quam ob rem oscitasse mihi videtur Mabillonius, dum in Actis seculi 2 Benedictini, pag. 505 hæc monuit: Goldastus hoc solo differt a Canisio, quod ipsam Vitam in duos libros ac in varia partitur capita, & quod libri secundi caput ultimum, in quo Ermenrici interpolatoris opera memoratur, Canisianæ editioni deest. Goldastum recudi curavit anno 1661 Joannes Porssius; Canisius vero cum annotatis Jacobi Basnage prodiit typis Amstelodamensibus anno 1725: denique eadem S. Magni Vita ex Canisio ab anno 1617 relata fuit in tertiam Surii editionem, ad diem VI Septembris.

[11] Præterea Sancti nostri Acta Latino idiomate edidit anno 1621 Martinus abbas Faucensis, quæ mihi videre non licuit; [Biographi recentiores: Acta unde edenda.] sed nec necesse putavi, cum non deessent aliorum Opuscula ex iis partim concinnata. Inter hos Matthæus Raderus e Societate nostra, in Bavaria pia ex laudato abbate Sancti Vitam conscripsit, ut ipse notat in margine. Rursum alia prodiit anno 1721 Latine itidem exarata a P. Ludovico Babenstuber, Benedictino ad B. Virginem Ettalensem in superiori Bavaria; ac denique alia anno 1729 Germanice evulgata est, auctore anonymo quodam, cœnobita Faucensi: in utraque plurima prodigia S. Magno patrocinante concessa, referuntur. Porro ego manuscriptum S. Maximini collatum cum reliquis edam, ita ut varias eorum, quæ alicujus momenti sint, lectiones in Annotata relaturus sim, ne quid lector desideret. Vitæ subjiciam miracula ex duobus laudatis scriptoribus, uti & ex manuscriptis annotationibus Henrici ejusdem monasterii abbatis.

§ II. Commemorata Acta discutiuntur.

[Larvatus biographus Vitam infideliter] Mabillonius Sec. 2 Benedictino, a pag. 505 S. Magni Acta examinans, eorumdem auctorem, quem Pseudo-theodorum appellat, manifesti plagii convictum tenet, totque in iis deprehendit nævos, ut ea vel invitum omittere compulsum se fateatur. Nec immerito: quod enim ad plagium attinet, negari non potest, quin Vita illa magnam partem ex S. Columbani Actis per Jonam conscriptis compilata sit, prout collatis utriusque scriptoris verbis luculenter probat laudatus Mabillonius & nos latius ostensuri sumus. Neque porro solius Jonæ lucubratione, sed etiam Walafridi Strabonis, abbatis Augiensis, Opusculo de Vita S. Galli usus est Pseudo-Theodorus, pessima utrobique fide. Utrumque mox probabimus, postquam ostenderimus, cur biographum nostrum potius, quam Jonam aut Walafridum de plagio accusemus. Jonas Bobiensis in Italia monachus Vitam S. Columbani circa medium seculi VII exaravit, eamque Boboleno Bobiensi & Waldeberto Luxoviensi abbatibus inscripsit: fatetur autem, multa se in hoc argumentum didicisse a SS. Attala & Eustasio S. Columbani discipulis atque aliis Bobiensis monasterii cœnobitis, qui non audita, sed visa narrarent. Non potuit igitur Jonas S. Magni Vitam legisse, quæ in Sancti sepulcro per Theodorum deposita, primum seculo IX reperta est. Neque dixeris potuisse Jonam aliquod istius exemplar a Theodoro accipere: quid enim causæ afferes, quod ipse, qui in præfatione sua lucubrationis suæ vades, ut diximus, diligenter laudat, nullam hujus Vitæ aut Theodori mentionem faciat, nihilque de S. Magno narret, qui inter præcipuos S. Columbani discipulos frequenter in ea laudatur? Adde, quod larvatus noster biographus infra in Vita cap. 2, num. XI aperte fateatur, se aliquam S. Columbani Vitam præ oculis habuisse, dum ait: Sicut in B. Columbani Vita continetur.

[13] [compilavit ex Jona & Walafrido Strabone.] De Walafrido Strabone magis dubium videri potest, cum ipse in præfatione Vitæ S. Galli præfixa dicat: Alienis insisto vestigiis, veritatisque tenendæ lineam novis tantummodo cogor passibus dimetiri. Vitam igitur sancti… Galli .. sensu nobilem, scripto degenerem vultis a me lumine rectæ locutionis ornari & seriem confusam capitulorum distingui limitibus: quibus verbis clare evincitur, Walafridum in concinnanda S. Galli Vita alterum scriptorem præ manibus habuisse. Favet etiam tempus; quippe Walafridus hoc Opusculum suum Gozberto seu Cotzperto Sancti-gallensi abbati dedicavit; qui teste Mabillonio, anno 837 abbatiam resignavit. At multa sunt, quæ omnem plagii suspicionem a Walafrido quam longissime removeant. In primis fuit ipse vir eruditus, qui tantummodo annos triginta quinque natus erat, cum anno 842 monasterii Augiensis regimen subiit, jam clarus ingenii sui monumentis, quibus deinceps plura alia adjecit, inquit Mabillonius tom. 2 Annal. ad datum annum, num. 62: at scriptor noster tam fœdis laborat anachronismis, ut a supina in multis inscitia excusari non possit. Deinde si Walafridus Vita S. Magni, saltem qualis nunc exstat, usus est, alienis non institit vestigiis, nec veritatis tenendæ lineam novis tantummodo passibus dimensus est, sed aliqua etiam infideliter omisit & immutavit; quod de ipso nolim suspicari. Adde, quod certum sit, larvatum biographum multa ex Jonæ Opusculo deprompta, mutatis subdole nominibus & quibusdam adjunctis, licet iisdem sæpe verbis, libello suo inseruisse: nil mirum igitur, eum in reliquis simili plagio usum fuisse. Ut autem existimem, illum Walafrido potius, quam antiquiori anonymo, quem Walafridus ipse secutus est, usum fuisse, omnino persuadent integræ sententiæ ex Walafridi lucubratione in Sancti nostri Vitam paucis mutatis translatæ. Sed hæc omnia per decursum cum Commentarii, tum Vitæ, manifestiora fient: quare rem ipsam aggrediamur.

[14] Laudatus Jonas apud Mabillonium sec. 2 Benedictino, [Factum Autierni monachi] in Vita S. Columbani num. 18 sic scribit: Eo itaque tempore (quo S. Columbanus cum sociis Luxovii morabatur) quidam frater, nomine Autiernus, pulsare cœpit, ut peregrinandi in Hiberniam causa perveniret. Cui Columbanus ait: Pergentes in eremum, voluntatem Dei probemus, utrum desideratum iter arripias, an in cœtu Fratrum permaneas. Pergentes ergo simul tertium adolescentem, nomine Somarium … in comitatu sumunt, & ad destinatum in eremo locum pervenerunt, unius tantum panis cibo contenti: cumque jam duodecimus transisset dies, nec quidquam de panis fragmento remansisset, horaque refectionis appropinquaret, imperantur a patre, ut per prærupta ruris eant, atque ad ima vallis perveniant, & quidquid ad cibum opportune reperiant, deferant. Ovantes illi per concava vallis Mosellatenus advenerunt, capturamque piscium olim a piscatoribus consertam & undis oppositam cernunt, accedentesque quinque magnos reperiunt pisces, sumentesque tres, quia viverent, patri præsentandos vehunt. At ille; Cur, inquit, non quinque detulistis? Respondent, mortuos reperisse duos, proinde reliquisse. At ille ait: Nequaquam ex his comedetis, nisi, quos dimisistis, venerint. At illi miraculo perculsi de providentia divinæ gratiæ, pernici cursu repetunt, increpanturque, cur repertam mannam reliquissent, & sic cibum parare jubentur. Nempe Spiritu sancto repletus noverat, sibi a Domino passim dapes paratas. Hæc Jonas.

[15] Ab hoc loco Theodorus noster Vitam Magni auspicatus, [male detortum S. Magno] Autierno in Magnoaldum transformato, aliam condit historium. SS. Columbanum & Gallum peregrinandi causa in Hiberniam inepte deducit: mox Magnoaldum profert, in eorum disciplinam transire postulantem. Tum Columbanum eodem fere modo loquentem facit: Pergentes, filii ad heremum, voluntatem Dei probemus, utrum propositum animi desideratum arripias, an non. Post hæc subdit iisdem prope verbis, quæ de Somarii comitatu, unius panis comeatu, quæsitis & inventis piscibus, ex Jona recitavimus, adjunctis tamen mutatisque quibusdam circumstantiis, quæ scriptoris imperitiam & malam fidem manifestant, quæque propterea paucis castiganda sunt. In primis Autierni facta Magnoaldo adscribit; sed in contrariam partem detorta: iste enim, teste Jona, S. Columbano valedicere & ex Vosagi solitudine in Hiberniam peregrinari cogitabat, hic in ipsa Hibernia eumdem Columbanum peregrinantem accedens, in ejusdem familiam recipi postulat. Panem non post duodecimum, sed tertium diem defecisse asserit, nihilque dicit de relictis duobus, & S. Columbani iterato jussu allatis piscibus.

[16] [imperite adscribit.] Præterea ait, inventam fuisse illam capturam piscium olim a pastoribus consertam in amne, qui vocatur Lignona: at non advertit imprudens, Lignonem (vulgo Loignon) non Hiberniæ, sed Burgundiæ amnem esse. Verum non difficile est divinare, unde in hunc errorem lapsus sit: legerat scilicet apud eumdem Jonam post verba numero superiori data, Gallum, cum alia vice a Columbano jussus esset in flumine Brusca piscari, irrito labore in Lignone piscatum esse: hinc ipse aut oblitus aut ignorans, scriptorem illum agere de Columbani in Vosago mora, se vero de ejusdem sancti in Hibernia peregrinatione, Lignonem intrepide in textum suum transtulit. Dubitavi equidem primum, an Magnoaldus forte idem fuisset cum Autierno; sed postquam rem maturius consideravi, hunc scrupulum deposui: neque enim biographus noster opus habuisset Jonæ dicta tam infideliter torquere, si Magnoaldum eumdem cum Autierno credidisset. Conferat modo curiosus lector Jonæ narrationem a num. 14 relatam, cum iis, quæ infra in Vita a num. 1 habentur, & imperita mox furta agnoscet.

[17] [Miraculum circa cerevisiam unde depromptum:] Pergit Pseudo-Theodorus vel Ermenricus ex alienis laciniis suum fœtum exornare, aliquantulum majori veritatis specie. Jonas (apud laudatum Mabillonium, quem intellectum volo, quoties Vitas SS. Columbani & Galli cito) num, 26 narrat prodigium, quod per B. Columbanum & ejus cellarium factum fuit, eratque hujusmodi. Circa horam refectionis minister, cujus nomen tacetur, cum cerevisiam e dolio depromeret, jussu Columbani per quemdam e Fratribus arcessitur: ille ardore obedientiæ fervens, non obturato dolei meatu, ad nutum volat: post accepta mandata suæ negligentiæ memor, ad cellam recurrit, ratus omnem cerevisiam effusum iri. At mox promptæ obedientiæ præmium tulit: stetit siquidem in coronæ modum supra suppositum vasculum liquor, ne minima quidem stilla in terram delapsa. Cellarium hunc Theodorus Magnoaldum facit, ministrum Soniarium: miraculum vero totum, judice Columbano, Magnoaldi meritis attribuit: Nam ego vidi, inquit S. Columbanus, angelum Dei ante te præcedentem, quando Soniarium vocabas, qui * facto signo supra typrum, stetit sicera in modum coronæ, sicut vidistis. O magnum divinæ potentiæ donum, qui adhuc neophito suo Servo tantam gratiam conferre dignatus est, ut jam Magnus inter fratres voceris. Ita ipse: at Jonas de angelo & Magnoaldo silens, memoratum prodigium, non Fratris, qui alium vocaverat, sed imperantis Columbani simul & obedientis cellarii merito totum attribuit hoc epiphonemate: Quantum fuit imperantis meritum! quanta obedientia subsequentis! ut sic utriusque tristitiam Dominus voluisset avertere &c. Unde consequens fit, ut, si Frater ille, qui cellarium Columbani jussu appellavit, fuerit S. Magnoaldus, nulla hujus prodigii pars, teste Jona, ad ipsum pertineat: sed cum infra dicturi simus, Sanctum nostrum probabilius numquam fuisse in familiam S. Columbani adscitum, probabilius etiam est, tam hæc, quam reliqua sub Columbani disciplina a Sancto patrata, mera esse scriptoris commenta. Miraculum ipsum vide in Vita cap. 1, a num. 3.

[18] Commemorato prodigio subdit aliud, de quo hæc observat Mabillonius: [Chagnoaldi mirabile in ursum imperium Sancto adscribit:] Nec solum Authiermi factum larvatus ille auctor S. Magno, sed etiam Chagnoaldi res gestas eidem accommodat; & facili oculorum lapsu Magnoaldum in Chagnoaldum transformat… Refert iste auctor (Jonas) S. Columbanum, dum a Theodeberto e Gallia expulsus cum suis in eremo Brigantiæ urbi proxima moraretur, nec quidquam alimenti præter ruralia poma haberet, Chagnoaldo in mandatis dedisse, ut urso poma devoranti partem suo suorumque usui cessuram interdiceret, partem aliam urso permitteret. Rem ita, ut præcepta fuerat, impletam fuisse. Quæ eadem Pseudo-Theodorus totidem pene sententiis in Magnoaldum transfert. Confer, si lubet, quæ referuntur in Actis Columbani cum verbis biographi nostri a num. 5 in Vita, simulque adverte, utriusque narrationem in eo discrepare, quod prior scribat, Chagnoaldum, conspecto inter frutices urso, sine mora ad Columbanum remeasse, ab eoque redire jussum, suam urso pomorum partem assignasse: alter vero asserat, Magnoaldum clam magistro suo Columbano mirabile istud in feram imperium exercuisse. Equidem Mabillonio libens assentior: id enim probat utriusque textus conformitas, nec obstat integritas auctoris jam alias in plagio deprehensi.

[19] Favet nihilominus Theodoro nostro editio Suriana, [sed perperam,] quæ in S. Columbani Vita hoc loco non Chagnoaldum sed Magnoaldum legit: favet etiam eadem Vita inter opera Venerabilis Bedæ excusa tom. 3, col. 302, editionis Basileensis anni 1563, quæ hac in parte Surianæ consentit. At mendum in Jonæ lectionem seu librarii vitio, seu ipsius Surii interpretatione irrepsisse constat Mabillonio; qui haud dubie idem de Basileensi editione censurus fuisset: Quippe Mss. codices, inquit, quibus usi sumus, constanter Chagnoaldum præferunt. Immo etiamsi membranæ veteres pro Chagnoaldo Magnoaldum substituerunt * omnes, corrigendæ utique essent. Ibi enim sermo est de ministro Columbani: Chagnoaldum ministrum suum dirigit, inquit Jonas. Porro ex superioribus ipsius verbis, Chagnoaldum Lugduni Clavati pontificem, Columbani ministrum ac discipulum fuisse, convincitur. En Jonæ verba apud Surium num. 16 relata, quæ in nostra editione num. 30 habentur: Chagnoaldum Lugduno Clavato pontificem, qui ejus & minister & discipulus fuit, novimus referentem &c.: quæ cum S. Magno seu Magnoaldo, qui numquam episcopus fuit, aptari nequeant, eidem etiam nec posteriora possunt convenire. Hæc Mabillonius: quibus ego & alium locum addo, in quo Chagnoaldus S. Columbani minister quater appellatur in laudata Vita apud Mablilonium num. 37; Eo igitur tempore vir Dei (Columbanus) in eremo morabatur contentus tantum unius ministri Chagnoaldi famulatu. Dein post pauca: Moxque excitatus ministrum vocat. Et rursus: Cui temerario ausu minister ait &c. Inquirens ergo minister &c.: quo loco manifestum est, consentientibus editionibus Suriana & Basileensi, Chagnoaldum ministrum S. Columbani designari, & tamquam ex munere ipsi proprio ministrum appellari.

[20] [ut ostenditur.] Quare ego verissimum judico, Magnoaldum pro Chagnoaldo in utramque editionem irrepsisse, sive id ex librariorum errore, in quem utriusque nominis affinitate facile potuerunt induci, sive ex eorumdem interpretatione contigerit; cui hæc ipsa S. Magni Vita occasionem potuit præbere. Ne vero id gratis asserere videar, exemplum accipe. Patricius Flemingus Minorita Hibernus, in Collectaneis sacris per Thomam Sirinum ejusdem Ordinis castigatis & auctis, Jonæ lucubrationem, qua de agimus, edidit, usus ad hoc, ut in præfatione indicat, vetustissimo codice monasterii S. Maximini Treverensis, cujus ipsi copiam fecerat Rosweydus noster. Hic codex itidem Chagnoaldum ministrum, non Magnoaldum legit: Magnoaldum tamen in textum retulit. Rationem dat in Commentario pag. 351 num. 133 sic scribens: Ms. codex Chagnoaldum (habet) sed perperam: sermo est enim non de Chagnoaldo Lugdunensi pontifice, qui teste Jona, … Columbani minister & discipulus fuit: sed de alio ejusdem sancti viri ministro discipuloque & concive, S. Magnoaldo, quem Columbanus… Magni nomine a Deo donandum prædixit, ut in ipsius Magni Vita, a collega & concive Theodoro collecta narratur cap. VII. Ecce sola biographi nostri auctoritas palliata nomine Theodori sufficiens Flemingo visa est, ut a vetusto Jonæ exemplari discederet, intruderetque Magnoaldum, cujus nec hoc nec alio in loco scriptor ille meminit.

[21] [Rursus Chagnoaldum] Ex dictis collige, erudite lector, quid censendum sit de iis, quæ plagiarius noster in Vita cap. 2, a num. 10 circa pugnam Theodebertum inter & Theodoricum enarrat, more suo Magnoaldo adaptans, quæ de Chagnoaldo alibi tradita repererat. Juvat Jonæ textum recitare, ut cum Theodori verbis commodius conferri possit. Jonas igitur in Vita S. Columbani apud laudatum Mabillonium num. 57, relato apud Tulbiacense castrum infelici prælio, ita sermonem prosequitur: Eo igitur tempore vir Dei (Columbanus) in eremo morabatur, contentus tantum unius ministri Chagnoaldi famulatu. Ea ergo hora, qua apud Tulbiacum commissum est bellum, supra quercus putrefactæ truncum vir Dei, librum legens, residebat. Quem subitus sopor oppressit, & quid inter duos reges ageretur, vidit: moxque excitatus ministrum vocat, cruentamque regum pugnam indicat, multum humanum sanguinem fundi, suspirans. Cui temerario conatu minister ait: Pater mi, Theodeberto tuis præbe precibus suffragium, ut communem debellet hostem Theodoricum. Ad hæc Columbanus: Stultum ac religioni alienum consilium administras; non enim ita Dominus voluit, qui nos pro inimicis nostris orare præcepit: in arbitrio est jam justi Judicis, quid de eis fieri velit &c.

[22] [in Magnoaldum transformat.] Adi modo, lector, biographum S. Magni loco citato, & miraberis hominis in imponendo impudentiam. Jonas. qui ab ipso Chagnoaldo multa de Columbano acceperat, diserte tradit, Columbanum id temporis in eremo degisse contentum tantum unius ministri Chagnoaldi famulatu: Theodorus Chagnoaldo Magnoaldum substituit; at solum fuisse inficiatur. Ille soli Columbano oblatam visionem scribit: hic eamdem eodem tempore Magnoaldo exhibitam ait. Jonas Chagnoaldum, qui solus aderat, stulte consulentem, & propterea a Columbano increpitum inducit: Theodorus insanum consilium in alterius cujusdam fratris nomine Eunuchi caput detorquet: ipsam vero increpationem inter SS. Columbanum & Magnoaldum æqualiter partitur: postquam enim primam ejusdem partem illi adscripserat, hunc dictis ita applaudentem profert: Vere, domine, vestra sanctitas bene de hoc sentit, quoniam in arbitrio justi judicis esse debet, quid de eis fieri velit. Dein subnectit ex eodem procul dubio auctore Theodeberti cædem, divinam in Theodericum ejusque liberos vindictam, ac dignas denique de impia Brunichilde exactas per Clotarium pœnas; quæ utroque citato loco latius videre est. Pergo ad alia.

[23] Post enarratum prodigiosum S. Magni in feram imperium, [Alia ex eodem Jona deprompta] de quo num. 18 egimus, aliud divinæ in suos providentiæ miraculum refert num. 7, non ex alio, quam ex quo superiora, fonte haustum. In Actis S. Columbani num. 54 res in hunc fere modum describitur: cum præfatus sanctus prope Brigantiam cum suis alimentorum inopia premeretur, tolerata jam triduo inedia, ingens alitum copia loco, in quo morabatur, incubuit. Qua re cognita, Columbanus missas sibi divinitus dapes colligi jubet: Eratque mirum, inquit Jonas, & stupendum miraculum: capiebantur aves, prout patris imperium urgebat, nec abscedere pennigera fuga nitebantur. Mansit ergo alitum manna per triduum diffusa; quarto deinde die quidam pontifex ex vicinis urbibus frumenti copiam, divina admonitus adspiratione, ad B. Columbanum direxit: sed mox Omnipotens, qui penuriam patientibus aligeros præbuerat cibos, ut farris adeps advenit, alitum phalanges imperavit abire. Hæc ipse ex S. Eustasio teste oculato & beneficii participe.

[24] Hoc divinæ providentiæ miraculum biographus noster ex eodem Jona refert, [& Magnoaldo parum fideliter] sic tamen ut S. Magnoaldo primas aut saltem præcipuas post Columbanum in eo partes tribuat, & quædam insuper pro libitu suo mutet. Ut enim cetera præteream, de tempore, quo hoc prodigium duravit, sic scribit: Capiebantur aves, prout patris imperium erat, nec abscedere pennigera fuga nitebantur, donec B. Magnoaldus ait; Si placet patri nostro, habemus per triduum aves sufficienter, & ideo bonum est, ut recedant: & sic alitum phalanges jubet abire: & sumpto volatu, qui remanserant, recesserunt; sicque divina misericordia ex vicinis urbibus frumenti copiam per bonos viros in gyro manentes ad B. Columbanum per manus felicis Galli & Magnoaldi direxit. Secundum hunc igitur avium copia, quæ in triduum sufficeret, simul & semel capta est, ac deinde reliquæ ex Magnoaldi consilio jussæ sunt avolare: secundum Jonam vero per triduum se capiendas præbuerunt, donec frumento aliunde allato, sponte sua demigrarent. Utri credendum sit, nemo prudens potest dubitare: ego quidem quæcumque hic de Magnoaldo narrat, inter fabulatoris figmenta reputo, cum infra ostensuri simus, Sanctum nostrum verisimillime numquam discipulum S. Columbani fuisse.

[25] Quæ cap. 1, num. 9 tradit de capto adeundi Slavos consilio, [accommodata.] oblataque visione, deprompta sunt ex iisdem S. Columbani Actis, cum hoc rursum discrimine, quod in hisce nihil de SS. Magnoaldo & Gallo memoretur, & angelus soli Columbano apparuisse dicatur. Nec aliunde hausit, quæ habet cap. 2, num. 10 & XI, de facta a Theodeberto rege, ubicumque voluissent, in ditione sua habitandi potestate, concessisque per Moguntinum antistitem divinitus monitum alimentis: quod ipse compilator diserte fatetur his verbis: Sicut in B. Columbani Vita continetur, apud Mabillonium num. 51 & 52. Denique biographus postquam commissum a Theodeberto & Theodorico regibus prælium, & quæ inde secuta sunt, commemoravit (vide supra num. 21) Opusculum suum usque ad S. Columbani in Italiam discessum perducit. Ex quibus omnibus hactenus commemoratis nemini dubium esse potest, quin hæc S. Magni Vita usque ad num. 14 ex Jonæ lucubratione male & infideliter consarcinata sit, adeoque Theodoro adscribi non possit.

[Annotata]

* l. a quo

* l. substituerent

§ III. Discutiuntur reliqua.

[Ex Walafrido S. Galli biographo] Perducta ad Italicam profectionem Columbani Vita, nihil præterea subsidii apud Jonam reperit compilator: alia itaque adeunda fuit officina, ex qua perficiendo Operi suo centones compararet. Et opportune obtulit sese Vita S. Galli a Walafrido Strabone abbate Augiensi, seculo IX conscripta. Quis fuerit Walafridus, docuimus num. 13; unum hic locum ex Hepidanni cœnobitæ Gallensis Annalibus addo: DCCCXLIX… Walahfredus abbas Augiensis obiit. Ille vir litteratus Vitas SS. Galli & Othmari ad petitionem Gozperti abbatis compilavit eleganter. Reliqua huc spectantia dedimus numero mox citato. Quam multa vero ex laudato scriptore mutuaverit noster Pseudo-Theodorus, nemo non perspiciet, qui Acta, quæ edituri sumus, a num. 14 usque ad 33, cum S. Galli Vita conferre voluerit. Exstat ea apud Mabillonium Sec. 2 Benedictino a pag. 228, quam intellectam volo, quoties S. Galli Vitam laudabo.

[27] [plurima mutuavit compilator:] Porro ne lectori tædium pariam, singula compilatoris plagia in hoc commentario non enucleabo operose, ratus consultius fore, si unde quælibet excerpta sint, in annotatis ad Vitam indicarem. Unum tamen specimen, ut ex ungue leonem agnoscas, exhibebo; deinde subjiciam, quæ ipse in rem suam textui intrusit, aut immutavit, ut facilius S. Magnoaldo adaptaret: cetera paucis verbis suffecerit indicasse. Fatendum tamen est, Acta hac in parte sinceriora esse, quam in priori: neque enim jam Autiernus aut Chagnoaldus in Magnoaldum transformatur, sed quæ de hoc reipsa apud Walafridum referuntur, ejusdem Sancti Vitæ, licet hinc inde paululum immutata, inserta sunt. Dubitat quidem Mabillonius in Elogio historico jam sæpius citato, an apud Walafridum pro Magnoaldo legendum non sit Magnus; sed utrolibet modo legas, eadem Sancti nostri persona designatur. Nunc propositum exsequamur.

[28] [quibus aliqua] Laudatus Walafridus caput 9 exorditur in hunc modum: Post hæc igitur cum proficiscendi tempus instaret, B. Gallum repentina febris invasit. Unde abbatis sui pedibus advolutus indicavit, se infirmitate vehementi laborare, & ideo iter propositum non posse perficere. Ille vero existimans, eum pro laboribus ibidem consummandis amore loci detentum, viæ longioris detrectare laborem, dicit ei: Scio, frater, jam tibi onerosum esse tantis pro me laboribus fatigari: tamen hoc discessurus denuntio, ne, me vivente in corpore, Missam celebrare præsumas. Et cum ei licentiam per se conversandi dedisset, viam ingressus est abeundi. Post discessus magistri & sociorum, Gallus retia sua & sagenam navi imponens, ad Willimarum presbyterum venit; & cum obtulisset ei retia, inter lacrymas & suspiria, retexuit omnia, quæ gesta fuerant circa fratres suos. Deinde infirmitatis suæ causas aperiens, rogavit eum, ut sui curam dignaretur habere. Qui suscipiens eum cum omni caritatis obsequio, domum vicinam ecclesiæ ejus necessitati concessit, & duobus clericis suis Magnoaldo & Theodoro hanc sollicitudinem commendavit, ut cum omni diligentia ejus recuperationi servirent. Exactis aliquot diebus, Domino, qui medicus est verus, medelam impertiente, cœpit sumere cibos & per incrementa temporum confortatus, perfectam indeptus est sanitatem.

[29] Consule nunc S. Magni Vitam cap. 2, a num. 14, [corrupto Walafridi textu,] & utriusque textus omnimodam similitudinem agnosces, præterquam quod posteriori quædam de Magnoaldo inserta sunt, quæ priori contraria apparent. In primo siquidem narrationis limine inducitur Magnoaldus postulans, ut sibi Gallum sequi liceat; postulanti non modo annuit Columbanus, verum etiam Theodorum socium adjungit, & utrique dat in mandatis, ut Gallum quam studiosissime curet, ejusdemque imposterum imperiis pareat. Addit vaticinia Columbani de Magnoaldo, de violando Galli sepulcro &c.: de quibus omnibus verbum nullum in Vita S. Galli legere est. Imo vero contrarium satis clare asseritur, dum de sociis, qui cum Gallo manserint, nulla prorsus facta mentione dicitur: Post discessus magistri (Columbani) & sociorum, Gallus retia sua & sagenam navi imponens, ad Willimarum presbyterum venit &c. Quod si ulterius omnia mature consideremus, non satis verisimilis apparebit hæc compilatoris narratio, ut ex sequenti observatione palam fiet.

[30] Cum Gallus ob afflictam valetudinem Italico itineri aggrediendo sese imparem causæretur, [improbabilia adjunxit.] Columbanus male de ipso suspicatus, id adeo ægre tulit, ut acriter increpitum pœna mulctarit, viro religioso sane gravissima, videlicet ne se vivo umquam Missam celebrare præsumeret. Quis neget hanc S. Columbani severitatem alios a simili petitione deterrere debuisse, ne simili pœna castigarentur? Nihilominus Magnoaldus, si compilatori credimus, veniam Gallo adhærendi petit, & facile obtinet, adjuncto insuper altero comite Theodoro. At enim illi, inquies, a Columbano relicti sunt, ut Galli valetudinem curarent. Ita quidem ait biographus: sed si Columbanus Gallum re vera infirmum agnoverit, cur tam acri increpatione tamque gravi & diuturna pœna castigavit? Sin vero morbum ejus ex ignavia simulatum censuerit, cur, quæso, severitatis suæ immemor duos socios imo discipulos obsequiis ipsius mancipat, quem velut simulatorem altari interdictum volebat? Sane hæc mihi non satis verisimilia videntur. Addit quidem idem scriptor, Magnoaldum ideo præsertim cum Gallo relictum fuisse in Alemannia, quia noverat Columbanus, illius ope plurimos ex ea gente Christi sacra amplexuros: at vereor, ne vaticinium istud merum figmentum sit, præsertim cum Magnoaldus verisimilius numquam fuerit discipulus Columbani, prout § 7 probabimus.

[31] [Reliqua] Ex dato specimine erudito lectori pronum erit de reliquis ex eodem Walafrido desumptis vel potius magnam partem descriptis judicare. Illa ego, ut supra jam monui, hic enucleate non exhibeo, tum ne longior sim, tum quia in annotatis ad Vitam aptus de singulis monendi locus erit. Interim observo ea, quæ a num. 15 usque ad 32 referuntur, ex sedecim ad minimum Vitæ S. Galli capitibus deprompta esse. Ut autem magis magisque constet, larvatum Theodorum Opusculum suum ex laudata Vita compilasse, observo secundo, quod quemadmodum multa narrat, ubi prolixum reperit Walafridum, ita etiam brevissimus sit, dum nihil in eodem occurrit, quod Magnoaldo adaptaret. Primum manifestum erit cuilibet utriusque textum conferenti: alterum non minus clare probabo. Numero 28 ita scribit: Interea itaque commanens B. Magnoaldus cum S. Gallo fere annis decem post perpetratum iter ab Italia; decimo vero anno videns eum infirmari … misit nuntium ad Joannem Constantiensis ecclesiæ præsulem &c.: deinde enarrat mortem S. Galli ejusdemque sepulturam a S. Magno, Joanne episcopo & Theodoro curatam. Rursum num. 30 sic habet: Igitur post triennium, (a morte Galli) ut compleretur prophetia sanctissimi Columbani, violatum est ejusdem S. Galli sepulcrum. Quid vero totis illis decennio, triennioque Sanctus egerit, non commemorat; non alia utique de causa, quam quod nihil reperiret in Walafrido, qui inter allatum ex Italia per Magnoaldum S. Columbani baculum & Galli mortem nihil scriptum reliquit præter unicum S. Galli miraculum, & Luxoviensium eumdem in abbatem suum postulantium legationem. Quis autem credat, Sanctum nostrum tot annorum spatio nihil memorabile patrasse, quod ipsius socius Theodorus memoriæ proderet, si hic re vera ejus Vitam tam prolixe conscripsisset?

[32] [unde desumpta: quid ex toto Opusculo] Neutra igitur ex hisce duabus partibus Theodoro adscribi potest, sed Jonæ & Walafrido, ab imperito compilatore pessime interpolatis: ea denique, quæ a num. 33 usque ad finem referuntur, aut aliunde desumpta sunt, aut proprius sunt compilatoris fœtus non sine fabulis & anachronismis compactus, ut non semel observabimus. Quid igitur? Nullamne totius Operis partem Theodoro aut Ermenrico relinquemus? Mabillonius Theodorum, quem Pseudo-Theodorum appellat, omnino excludere videtur: de Ermenrico autem dubitat: verba ipsius dedimus num. 3. At Jacobus Basnagius in observationibus præviis ad hanc Vitam, ita totam tribuit interpolatori, ut nihil Theodoro, nihil Ermenrico vendicari posse arbitretur. Cui ego libens assentior, si velit, nullam Vitæ partem, prout modo circumfertur, genuinum esse Theodori aut Ermenrici fœtum: id enim jam satis probasse videor, & ex sequentibus magis magisque confirmabitur: si vero contendat, nihil a laudatis viris de S. Magno memoriæ umquam proditum fuisse, quod compilator quidam partim ex Jona & Walafrido male interpolaverit, partim pro suo sensu auxerit, & depravaverit: id argumenta ab ipso proposita, neutiquam evincunt.

[33] [Theodoro & Ermenrico attribui possit:] Quinimo mihi probabilius apparet, utrique aliquid tribuendum esse. Hoc utcumque suadet vetus de hac Vita existimatio, quæ jam seculo XI eam ad Theodorum & Ermenricum referebat; quod ut de toto Opusculo ob allatas rationes verum esse non potest, ita nihil obstat, quominus id de aliquibus ejusdem partibus intelligamus. Potuit enim Theodorus, qui, teste Walafrido, Magnoaldi sub Gallo sodalis fuit, cum eodem ad Fauces contendere, ac post ejusdem obitum breve quoddam Vitæ compendium, per modum epitaphii seu elogii concinnatum, demortui sepulcro imponere; quod per pictatium seu pitatium in Vita designari videtur. Potuit Ermenricus idem istud compendium, in elevatione corporis repertum pene putridum, novis characteribus restituere, eique elevationis relationem subtexere: quæ omnia deinde quidam sciolus insulse ampliata in integræ Vitæ formam redegerit. Huic opinioni favet, quod suprema Sancti ætas a compilatore assignata recte cohæreat cum numero annorum, quos a Columbani in Italiam aditu usque ad Sancti mortem computat; licet eadem ætas minime stare possit cum ejusdem prætenso monachatu in Hibernia sub Columbani disciplina suscepto. Hinc enim conjicere licet, quod compilator, qui passim nulla temporis ratione habita, fœdis anachronismis laborat, hisce in locis certius aliquid præ manibus habuerit, quod sequeretur: cumque prædictum annorum numerum ex Walafrido discere nequiverit, verisimile fit, ut ex laudato epitaphio mutuaverit. Idem computus recte convenit cum iis, quæ § 7 dicturi sumus; videlicet, Magnum verisimilius non Hibernum, sed Alemannum fuisse, ejusdemque monachatus initium ab Italica Columbani profectione repetendum esse. Quod vero spectat ad Ermenricum, § 8 ostendemus, nihil obstare, quominus sancti corporis Elevatio ipsi attribuatur.

[34] Ætatem compilatoris divinare non lubet: nullam enim chronologicam notam Vita præfert, [quo tempore Vita compilata sit, incertum,] nisi quod elevationem corporis referat, quam probabilius ante medium seculi IX institutam fuisse, § 8 ostendemus. Nihil quidem habet de translato sub ejusdem seculi finem Sancti brachio ad Sancti-gallenses; verum ex hoc silentio nihil certi concludi potest, cum scriptor vel ignorare eam potuerit, vel de industria prætermittere, ut majorem antiquitatem suo Operi conciliaret, & sub Ermenrici nomine tutius tegeretur. Id unum asserere possumus, Vitam illam jam seculo XI ut antiquam reputatam fuisse, ut ex anonymo Ratisponensi non semel monuimus. Porro universim notare licet, eam partem Vitæ, quæ ex Jona & Walafrido deprompta non est, fabulis hinc inde respersam esse: eadem præterea cum sana chronologia quandoque tam manifeste pugnat, ut Theodoro neutiquam adscribi possit; imo nec Ermenrico, nisi eum historiæ prorsus ignarum fuisse, dicere velimus.

§ IV. Sancti ætas inquiritur.

[Interpolator Sanctum ad seculum VI,] Qui ætatem Sancti definire voluerit ex iis, quæ compilator variis in locis sparsim narrat, is statuat oportet, eum seculo VI natum, post medium seculi VII, anno ætatis suæ 74 obiisse, & tamen circa medium seculi VIII monasterio suo fundando incubuisse. Mirabile paradoxum paucis expono. In ipso Vitæ exordio dicitur Magnoaldus a S. Columbano in familiam suam admissus, cum adhuc versaretur in Hibernia, ex qua secundum Mabillonium ante annum 590 in Burgundiam trajecit: cap. autem 4, num. 30 idem Sanctus noster narratur triennio circiter consedisse ad sepulcrum magistri sui S. Galli, atque inde ad Fauces Julias commeasse; ubi condito Faucensi monasterio, post 26 annos vivere desiit VIII Idus Septembris, annis natus 73, ut habetur Cap. 7 num. 65. Ex his habemus sanctum Abbatem S. Gallo supervixisse annos circiter 29: cum vero Galli obitus non diu post S. Eustasii, abbatis Luxoviensis, mortem, quæ in annum Christi 625 incidit, ut dicitur in Actis nostris ad diem XXIX Martii, apud Walafridum contigisse tradatur, consequens fit, ut S. Magnus circa annum 55 seculi VII obiisse dicatur: vel si Gallus usque ad annum circiter 646 vitam protraxerit, ut placet Mabillonio (qua de re postea) ultra annum ejusdem seculi 75 mors Sancti differri non poterit. Contra vero idem Theodorus eumdem sanctum Abbatem usque ad tempora Pippini regis & Carlomanni jam monachi, id est ad medium seculi VIII inter vivos producit.

[36] [VII & VIII inepte refert:] Operæ pretium arbitror scriptoris verba ex cap. 6 num. 54 huic loco intexere: Profectus est cum eo, inquit, suprascriptus episcopus Wichterpus ad gloriosum regem Pipinum, qui tunc temporis Germaniam totamque Galliam regebat, cum epistola B. Columbani, quam ad Lotharium direxit, flagitans pro sanctis viris Gallo & Magno consistentibus in regno suo, ut eos benigne in amore Domini foveret, eisque familiaria loca, prout opportunum foret, in sua ditione tribueret: sed quoniam Lotharius rex minime adimplere valuit, … præfatus gloriosus rex propter amorem & petitionem fratris sui charissimi Karolomanni, qui propter Deum relinquens temporalem regni gloriæ pompam, monasterio se tradidit, & eleëmosynæ suæ largitatem, nec non & petitionem præfati episcopi ipsum locum sublimare in aliquo largitionis suæ solatio dignaretur. Subjungit vere regiam Pippini erga S. Magnum munificentiam, regiis litteris firmatam: dein pergit; His regiæ potestatis præsul Wictherpus adornatus solatiis & sublimatus honoribus, impartitisque donis optimis beato Magno a rege Pippino, lætus ad patriam regreditur, injungens beato Viro ea omni diligentia, dansque ei potestatem, ut in loco sibi commendato ad supplendas beatæ Mariæ excubias & sanctæ Afræ, omnem ordinem & canonicam institueret vitam. Ecce, quem annis 29 post S. Galli obitum adeoque seculo VII, ætatis suæ anno quarto & septuagesimo e vivis excessisse, supra tradiderat, eumdem hunc circa medium seculi VIII apud Fauces Julias degentem, terris bonisque a Pippino rege, suffragante Carlomanno monacho, auctum scribit.

[37] [hinc Bruschius illum] Ex hoc, quantum apparet, loco Gaspar Bruschius in Epitome episcopatuum Germaniæ, anno 1549 Norimbergæ excusa, S. Magnum ad seculum VIII protraxit, dum in Catalogo episcoporum Augustanorum de S. Wictherpo, quem Victerbum appellat, scripsit sequentia: Eligitur tandem in Augustanum episcopum a rege Galliarum Pipino: præfuit ibi laudabiliter ac summo Christianæ pietatis promovendæ & ampliandæ studio, annis sedecim. Ad hunc Victerbum venit sanctus Magnus, S. Galli discipulus, petens ab eo veniam ac potestatem ædificandi pro se ac discipulis suis cœnobii, quod sumptibus regis Pipini, & hujus episcopi auxiliis construxit … Obiit Victerbus XVIII Aprilis anni a nato Christo septingentesimi quinquagesimi secundi.

[38] Secundum hæc oportet, Fuessense monasterium a Pippino rege & sancto Abbate nostro fundatum fuisse inter annum 736, [ad seculum VIII refert:] quo S. Wicterpum Augustana infula auctum censet, & 752, quo eumdem obiisse arbitratur. Idem auctor in Centuria prima monasteriorum Germaniæ, pag. 120 fundationem illam paulo citius statuit, sed eodem tamen seculo: Fundatum est, inquiens, anno Domini DCCXX, ad preces S. Magni, unius ex omnium primis Germaniæ apostolis, a potentissimo Francorum rege Pipino. Et pagina versa: Hujus loci abbatum talis reperitur catalogus. I. S. Magnus S. Galli discipulus, primus hujus cœnobii una cum Francorum rege Pipino fundator, ejusdemque primus abbas: præfuit XXV annis … Obiit anno Christi DCCXLV. Sed cum idem Bruschius in laudato Opere pag. 113 S. Gallum Magni magistrum anno 640 vita functum scribat, aut sibi contradicit, aut Discipulum magistro annos omnino 100 & 5 superstitem facit, quod non est verisimile. Præterea donationem illam a Pippino rege S. Magno etiamtum in vivis superstiti factam, in qua ipse opinionem suam fundat, merum esse scriptoris figmentum, probabimus § 13: quare non est, quod ob eam Sanctum nostrum ad VIII seculum referamus. De S. Wicterpo multis etiam disputabimus § 6.

[39] Propius ad verum accedunt sententiæ eorum, de quibus Raderus noster in Bavaria pia pag. 188 ita meminit: [alii melius ad seculum VII:] De S. Magni extremo vitæ anno inter scriptores valde certatur, dum alii defunctum ajunt DCLIV, alii DCLXXIII, alii DCLXXXIII, alii DCLXXI. In idem seculum conspirant Bernardus Hertfelder & Carolus Stengelius; quorum primus in Basilica SS. Udalrici & Afræ parte 3, in Chronico, mortem illigat anno 670: alter in Commentario Rerum Augustan. parte 2, cap. 3 incidisse refert in annum 689 vel 691. Mabillonius annum circiter 665 assignat, cujus rationes infra examinabimus. Horum sententia in quantum Sancti obitum seculo VII affigit, satis mihi certa apparet. Constat enim ex Walafrido, Magnoaldum discipulum fuisse S. Galli, cujus disciplinæ una cum Theodoro sese tradidit, cum ille ob afflictam sanitatem Columbano valedicens ad Willimarum presbyterum apud Arbonam secessit. Idem testatur B. Notkerus, cognomento Balbulus, qui floruit seculo IX & initio X, in Martyrologio suo ad præsentem diem sic annuntians: Nativitas sancti Magni confessoris, discipuli & comitis beati Galli, mirabilis & sanctissimi viri. Consonant carmina ab Henrico Canisio tom. 5 Antiq. lect. edita, quorum quædam composita videntur occasione translati ad Sangallenses S. Magni brachii seculo IX. In eorum altero, quod § 9 daturi sumus, quodque Ratperto adscribitur, dicitur Sanctus

Auctus a Gallo Superis amando
      dogmate largo.

Et rursum:

Ille post clarum remanens magistrum,
Ejus exemplis inhians beatis &c.

[40] Porro, eodem teste Walafrido, Magnoaldus clericus jam erat anno 612, [cujus anno 55 probabilius obiit.] cum a Willimaro sacerdote ad curandam S. Galli valetudinem deputatus est: atque adeo jam tum id ætatis habebat, ut centenario major obiisse dicendus sit, si ad seculi VIII initium pervenisse statuatur. Quoto autem seculi VII anno defunctus sit, non adeo certum est, verumtamen ob rationes num. 33 allatas, probabilius ad annum 655 pervenit, isque illi supremus fuit, ut ex sequenti calculo verisimile fiet. Cap. 7, num. 65 hæc lego: B. Magnus per dies sedecim laborans, expletis viginti sex annis commorationis suæ in illo cœnobio (Fuëssensi) ætatis vero suæ annis septuaginta tribus, in die sancto Dominico, & in octava Idus Septembris, commendans se Deo & venerando pontifici, in senectute bona, circa horam nonam diei ipsius Dominicæ sanctam animam Deo reddidit. Hæc compilator, quæ cum reliquis ipsius calculis a morte Columbani initis recte cohærent. Cap. enim 3, num. 28 dicitur Sanctus post mortem S. Columbani annis fere decem Gallo adhæsisse; post quos defuncto Gallo, apud ejusdem sepulcrum triennio commoratus est, ut traditur cap. 4, num. 30: sepulcro subverso & restituto, ad Fauces penetrasse narratur cap. citato & seqq., ubi in condito Fuëssensi cœnobio expletis viginti sex annis, ad meliorem æternamque vitam evocatus sit. Secundum hæc vixit Magnus annis 39 post S. Columbanum: at quoniam inter eversum Galli sepulcrum Magnique ad Fauces adventum annus circiter intercessisse potuit, ejusdem obitus statui potest anno quadragesimo post mortem Columbani: hæc autem incidit in Christi 615, cui si quadraginta addideris, prodibit annus 655, cujus VIII Idus Septembris dies Dominicus erat, quo in Vita dicitur obiisse.

[41] [Vitæ Sancti qualiscum que chronotaxis.] Ex dictis deducitur sequens qualiscumque chronotaxis. Sub annum 582 Sanctus nascitur: anno 612 jam diaconus ætatis suæ circiter 30 vel 31, Willimaro presbytero in castro Arbonensi prope Brigantiam addictus, ægrotanti Gallo inservit, & una cum Theodoro in ipsius disciplinam transit. Anno 615 a magistro suo mittitur in Italiam ad monasterium Bobiense, ut de S. Columbani morte inquirat: qua comperta, demortui baculum, quam cambottam vocant, in reconciliationis tesseram Gallo defert. Anno 625 Gallus vita fungitur: post triennium ejusdem sepulcrum violatur; sanctus vero Magnus & Theodorus vulneribus pene confecti, resumptis viribus sepulcrum restaurant. Inde anno 629 ad Fauces Julias contendit; ubi condita cellula, quæ postmodum celebris sub ejusdem Sancti nomine abbatia evasit, post viginti sex annos ad cælum evolavit anno Christi 655, ætatis suæ 74. Procedit quidem hæc chronotaxis ex vitiata tot erroribus Vita; verumtamen cum omnia tam recte cohæreant, merito suspicari licet, Ermenricum eas temporum notas ex genuino Theodori manuscripto didicisse, ut num. 33 observavimus. Et vero, si Theodorus compendium aliquod Vitæ apud Sancti corpus seposuerit, verisimillimum est, quod in eo expresserit non modo supremam ætatem, verum etiam temporis spatium, quo sive cum communi utriusque abbate Gallo, sive in suo Fuëssensi cœnobio versatus est. Quare cum nihil certius, quod sequamur, occurrat, prædictis calculis adhæremus.

§ V. Respondetur ad argumenta nostræ opinioni contraria.

[Examinantur Mabillonii] Mabillonius in Elogio historico jam sæpe laudato pag. 505, annum circiter 665 Sancti emortualem statuit, & nihilominus pag. 509 num. 14 ita scribit: Quamdiu S. Magnus B. Gallo supervixerit, incertum. Pseudo-Theodorus viginti quinque annos superstitem fuisse scribit; quod quidem non rejicimus. Sed priusquam progrediar, observo, falli Mabillonium, si velit, sanctum abbatem Fuëssensem ex biographi mente annis dumtaxat 25 S. Gallo superfuisse: nam quod ad minimum 29 post hujus mortem ipsi tribuat, supra satis ostendimus. Nunc, unde digressi sumus, redeamus. Cur annum circiter 665 figat, nullam prorsus adfert rationem; imo vero, si sibi constaret, 671 circiter signare debuisset. Etenim tam in Actis, quam in Annalibus, arbitratur S. Gallum obiisse circa annum 646; cui si 25 annos, quos Sanctum superfuisse non negat, adjeceris, ad 671 pervenies, quem S. Magno supremum fuisse, consequenter dicere debuisset. Non est igitur quod in hac parte nos moretur Mabillonius: at quoniam mortem Galli, post quam anno trigesimo Magnum defunctum diximus, multo serius, quam nos, statuit, argumenta, quæ in hanc rem adducit, examinanda sunt.

[43] Walafridus Strabo in Vita S. Galli apud Mabillonium sec. Benedictino 2, [argumenta, petita] cum cap. 28 narrasset, monachos Luxovienses, defuncto S. Eustasio abbate suo, communi consilio apud Gallum institisse, ut in demortui locum succederet, illum vero id oneris subire recusasse, mox cap. seq. Galli mortem relaturus sic orditur: Non multo post cum jam bonorum omnium Auctor & Propagator athletam suum de mundi agone sublatum præmiorum laureis vellet perennibus adornare &c.: dein subdit, eum post paucorum dierum morbum prope Arbonam humanis exemptum fuisse. Igitur ex Walafridi sententia Gallus obiit non multo post Eustasium, qui XXIX Martii anni 625 vivere desierat, ut in Actis nostris tom. III dicti mensis ostensum est: ex quibus commode intelligi potest, Galli obitum, qui XVI Octobris signatur, eodem anno 625 contigisse: quod apprime concordat cum verbis compilatoris nostri, qui Gallum fere annis decem superstitem facit S. Columbano, anno 615 defuncto. Vidit id Mabillonius; at cum idem Walafridus Gallo annos vitæ 95 tribuat, ab eo dissentiens notat sequentia: Ex dictis hujus capitis initio, B. Gallus obiit non multo post B. Eustasium, quem anno DCXXV ad Superos migrasse probavimus. In Vita S. Magni, seu Magnoaldi, Gallus B. Columbano anno DCXV denato, annis dumtaxat decem superfuisse dicitur: ut proinde anno DCXXV mundo excessisse videatur: verum multa hunc calculum evertunt.

[44] Si Gallus annos natus nonaginta quinque decessit, [ex ætate aliisque,] quis putet, Constantiensi clero ante annos decem venisse in mentem, ut hominem decrepitæ ætatis, ultra annos quinque & octoginta provectum, in sedem vacuam (uti supra cap. XXII legitur) promoveret? Immo quis credat, monachos Luxovienses post Eustasii mortem de Gallo, jam fere centenario, cogitasse, ut illum ex remota regione abbatem sibi arcesserent? Hoc primum est Mabillonii argumentum, quod haud scio, an apud eruditos tantum roboris habiturum sit, quantum habere visum fuit suo auctori. Insolitum est, fateor, tam decrepitæ ætatis viros ad episcopales cathedras evehi: at non defuere, quibus id ætatis sat virium esset ad tale munus pro dignitate obeundum. Unde ergo probabit eruditus vir, illum ad similes curas præ senio non fuisse idoneum? Poterat igitur Constantiensis clerus, eximia Galli sanctitate zeloque perspectis, suam illi cathedram offerre, gnari utique, viri pietate, prudentia & zelo facile compensandum, si quid attritæ corporis vires negarent.

[45] [quæ de S. Gallo] Nec plus difficultatis habet altera pars argumenti: nam quid, obsecro, in eo tantopere mirandum, quod Luxovienses Gallum, sancti patris sui Columbani quondam socium, in abbatem expeterent, quem & morum sanctitas, & acta sub Columbano magistro vita, maxime commendabant? At enim senium obstabat, inquit. Cui rei? an muneri? Atqui mens & consilium & ratio, quæ solet esse in vegetis senibus (qualem ipsum non fuisse, non probat) procul dubio præcipuæ prælati sunt dotes. An suscipiendo itineri? Sed enim eremicola, qui peregrinationibus insenuerat, hanc etiam viam non tam difficulter confecturus credi poterat. Quin & ipse Mabillonius factum huic prorsus simile admittit in Columbano. Quippe Annal. tom. 1, ad annum 615, num. 17, ita scribit: In Carmine ad Fedolium Columbanus ipse de se ipso ita canit:

Hæc tibi dictaram morbis oppressus amaris,
Corpore quos fragili patior, tristique senecta:
Nam dum præcipiti labuntur tempora cursu,
Nunc ad Olympiadis ter senæ venimus annos.

Ad quæ verba notat sequentia: Ubi si Olympias pro annis quinque sumitur, ut quidem sumi solet (imo pro quatuor accipi solet) annos nonaginta tunc attigerat, cum prædictos versus scribebat. Neque hoc insolens apud Scottos, ut ex S. Galli ætate liquet.

[46] [narrat Walafridus] Admittit igitur ad minimum ut probabile, S. Columbanum ad nonaginta annos pervenisse: atqui tamen idem Benedictinus asserit, eumdem sanctum anno 610, id est, quinquennio circiter ante mortem, Luxovio pulsum, anno 612 in Italiam pervenisse, ibique cœnobium Bobiense condidisse, prout ad citatos annos videre est. Ex quibus consequens fit, ut admittere etiam debeat, S. Columbanum 85 annos numerasse, cum Luxovio excederet, & octogesimum septimum ad minimum attigisse, cum Bobiensi monasterio ædificando occuparetur. Rursus ad annum 613, num. 3, ait, eumdem Columbanum biennio ante mortem a Clotario rege per S. Eustasium invitatum fuisse, ut in Gallias adeoque ad suum Luxoviense monasterium reverteretur; ac proinde Clotarium re ipsa de Columbano jam prope nonagenario cogitasse, ut illum ex remota regione, Bobio videlicet, arcerseret Luxovium.

[47] [in ejusdem Vita.] Alterum argumentum laudatus Benedictinus format a Galli atate, quam 95 annorum facit Walafridus. Jam grandævum fuisse, inquit, Gallum ac B. Columbano magistro suo ætate superiorem, dum in Galliam venit, dicere necesse est, si nonagenario major anno DCXXV mortuus est, quod adversatur Walafrido. At pace Mabillonii dixerim, secunda ratiocinii pars in ipsiusmet principiis concidit: nam si Olympias ipsius judicio pro quinquennio sumatur, atque adeo Columbanus nonagenarius, aut eo major, anno DCXV obierit; Gallus vero anno DCXXV moriens, annos tantummodo 95 numeraverit, debuit hic ad minimum quinquennio minor fuisse magistro suo, cum in Galliam appelleret. Fateor tamen hoc exiguum ætatis discrimen non apparere sufficiens, ut concilietur cum Walafridi cap. 1, ubi Gallum multo juniorem Columbano facere videtur. Deinde cum Olympias non pro lustro seu quinquennio, sed pro quadriennio accipi soleat, major esset objecta difficultas, si tam de tempore, quo laudatum carmen conscriptum est, quam de suprema Columbani ætate constaret: at cum utrumque incertum sit, nihil inde certi erui potest. Incertum etiam est, an in assignando tempore, quo Eustasium Gallus superavit, Walafridus erraverit potius, quam in Vitæ annis exprimendis: sane si mors Galli usque ad annum 646 differenda sit, ut vult Mabillonius, quia annum vitæ 95 explesse dicitur: dicendus erit Walafridus annos 21 particulis nec multo post conclusisse, dum eum non multo post Eustasium obiisse scribit. Verum hæc latius discuti poterunt ad XVI Octobris, quo die S. Gallus in Romano annuntiatur: ego interim prædictis calculis adhæreo.

[48] Postremum denique argumentum idem auctor proponit his verbis: [Alterum ejusdem argumentum ex Ratperto.] Denique Gallum B. Dagoberto Chlotarii filio supervixisse, jam ad caput XIV (lege XV) notavimus. Cui rei argumento est, quod Talto vir illustris, Tagoberti, regis camerarius, S. Gallum cum in corpore viveret, coluisse dicatur a Ratperto lib. de Casibus S. Galli cap. 1, ut ipse citat in margine. Verum adductus Ratperti locus tantum probat, Gallum ad Dagoberti regis tempora pertigisse, ut recte notavit Pagius in Critica, ad annum 627, num. 31: cumque Dagobertus ante annum 625 Austrasiæ regnum tenuerit, nihil obstat ista Taltonis cum S. Gallo amicitia, quominus hic assignato anno obiisse dicatur. Quod autem ait, Gallum B. Dagoberto Chlotharii filio supervixisse, id non probat, sed mere divinat Mabillonius, dum ad cap. 15, ubi dicitur Gallus expulisse dæmonem ex Fridiburga, regi Sigeberto Theodorici filio desponsata, observat, narrationem illam, si tamen vera sit, convenire non posse Sigiberto Theodorici filio, … sed vel Sigiberto Dagoberti filio (quemadmodum vetusta abbatiæ S. Martini Mettensis instrumenta docent apud Meurissium Medaurensem episcopum in Hist. Mettens. episc. in Pappolo) vel certe Sigiberto, seu Sigberchto Orientalium Anglorum regi &c. Porro hanc ipsam suspicionem ipse improbat in Annalibus ad an. 613 num. 8, scribens: Neque hæc narratio tribui potest Sigiberto Dagoberti filio, qui ineundo conjugio habilis non fuit, vivente Gallo.

[49] Antonius Pagius in Critica Baronii tom. 2, [Difficultates a Pagio objectæ] ad annum 627, num. 31, nobiscum sentit, S. Gallum eodem, quo Eustasius obiit, anno, aut saltem altero post illum, animam Deo reddidisse; sed in eo dissentit, quod Eustasii mortem ad annum 627 referat. Rationem loco citato, num. 27 repetit ex eadem S. Salabergæ Vita, ex qua Henschenius & Mabillonius eamdem illigant anno 625. Summa rei in eo consistit, quod in præfata Vita S. Eustasius ad Deum migrasse dicatur, cum curam Fratrum (Luxoviensium) post discessum magistri (S. Columbani) tribus non parum minus egisset Lustris. Horum 15 annorum initium, quod proxime laudati scriptores referunt ad annum 610, quo Columbanus Luxovio pulsus est, Pagius repetendum censet ab anno DCXII, quo Theodebertus rex obiit, aut potius ab anno DCXIII, quo Clotarius II totius Franciæ monarchiam adeptus est. Argumenta, quibus id a se demonstratum opinatur, proponit ad annum 613, num. 6, & huc fere reducuntur. Videtur Eustasius secutus fuisse Columbanum, dum Italiam peteret: quamvis enim a regiis ministris prohibitus fuerit, postmodum tamen magistro suo in Austrasia occurrit, & sub ejusdem disciplina vixit.

[50] [ex Vitis SS. Columbani] Hoc vero ex Jona Columbani biographo erui putat, eo quod de miraculo quodam tempore famis sub eodem sancto apud Brigantiam patrato, ait: Eustasio, hoc cognovimus, referente, qui eo tempore inter reliquos viri Dei obedientia ibidem tenebatur. Subjungit & aliud ex scriptore Vitæ S. Walarici, primi abbatis Leucaniensis, qui cum dixisset, quod sanctus ille pastores, qui post Columbani discessum partem monasterii Luxoviensis occupaverant, cœperit ejicere, sic prosequitur: Inter hæc B. Austasius (id est Eustasius) a B. Columbano fuerat destinatus ad hoc ipsum cœnobium regendum, cum adhuc quadam ex parte fines ipsius monasterii quidam utique seculares possiderent. Cum autem de ipsis secularibus dejiciendis calumnia & lis insurgere conaretur, tunc B. Austasius, cum esset & ipse nobilitate generis & moribus decoratus, una cum famulo Dei Walarico, sic illos suasoriis & suis mellifluis eloquiis, auxiliante Domino, de prædictis finibus monasterii promoverunt, ut de ipsorum secularium controversia nullum inter eos scandalum exurgeret. Hæc ipse ex laudata Vita, post pauca concludens: Non videtur Eustasius ante præsentem annum (DCXIII,) quo Clotarius universam Francorum monarchiam obtinuisse, anno sequenti ostendemus, suæ præfecturæ, seu abbatiæ possessionem iniisse.

[51] [& Walarici] Inficiari nequeo, ex allatis testimoniis deduci posse, S. Eustasium aliquo tempore abfuisse Luxovio & apud S. Columbanum degisse: sed quod anno 613 prædictæ abbatiæ præesse primum cœperit, ex iisdem non probatur. Potuit quippe Eustasius magistrum suum Columbanum prope Brigantiam commorantem adire, ibidemque sub ejusdem obedientia teneri, tum ut de rebus suæ abbatiæ cum eo ageret, tum etiam ut tam chari patris consuetudine, quamdiu res sinerent, frueretur. Quod autem eumdem in Italiam secutus sit, minus mihi probabile apparet ex ipso Jona, qui diserte tradit, S. Eustasium a regiis ministris prohibitum fuisse, Columbano in exsilium proficiscenti adhærere: in Italiam postmodum comitatum, aut inde ab eodem Columbano sub monarchia Clotarii remissum fuisse, ut Luxovio præsideret, nusquam scribit: imo vero contrarium innuere videtur, dum de Clotarii jam rerum potiti benevolo erga Columbanum ejusque discipulos animo ait: Interea memoratus rex Chlotarius, viri Dei prophetiæ (qua monarchiam ei prædixerat) effectum in se fuisse impletum cernens, venerabilem Eustasium, qui ejus in locum Luxoviense monasterium regebat, ad se venire imperat: quem pio affamine rogat, ut sibi cum supplemento publico legationem fungi curet, sociosque, quos vellet, nobilium virorum haberent, qui sui vadimonii arbitri essent, post B. Columbanum pergerent, & quocumque loco eum reperissent, eleganti suasu ad se venire hortarentur. Nullum hic de restituto in Luxoviensem abbatiam Eustasio verbum facit Jonas; sed potius supponit, eum illi jam præfuisse, cum Clotarius solus Francorum monarcha evasit.

[52] Præterea quæ ex Vita S. Walarici adducta sunt, [discutiuntur.] ea Clotarii regno minus convenire videntur: cum enim ipse erga Columbani socios optime affectus esset, non fuisset necesse, seculares illos suasoriis & mellifluis eloquiis a monasterii finibus amovere, qui sola regis auctoritate coercendi expellendique fuissent. Et quid causæ esse dicemus, quod laudatæ Vitæ auctor, nulla Clotarii regis ratione habita, generis nobilitati, moribus ac eloquentiæ Eustasii acceptum referat, quod intentata ab invasoribus lis fuerit sopita? Crediderim itaque, in primo persecutionis sub Theoderico fervore monasterii fines, sive caulas & extimas officinas a laicis illis occupatas fuisse, ex quibus eos paulo post S. Walaricus, & reversus a Columbano, ut supra diximus, S. Eustasius, jam abbas designatus, suavi eloquentia expulerint. Favebat hac in parte utrique sanctitas, & Eustasio præterea generis nobilitas, & forte etiam potens cognatorum patrocinium: nam supra dicitur nobilitate generis & moribus decoratus, & in præfatione ipsius Vitæ præfixa in Opere nostro ad diem XXIX Martii, e Burgundionum genere nobilis natione fuisse; in Vita vero S. Columbani avunculum habuisse Mietium, qui Lingonicæ ecclesiæ pontifex erat. Non est igitur, cur cum Pagio initium præfecturæ Eustasii ad monarchiam Clotarii, aut Theodeberti obitum differamus.

[53] Superest maxima ex Walafrido in sæpe laudata S. Galli Vita difficultas, [Alia difficultas ex loco Walafridi] quæ, nisi in eum locum mendum irrepserit, plane inextricabilis est. Auctor ille violationem sepulcri S. Galli, quam ex Vita S. Magni triennio post Galli mortem contigisse diximus, anno post ejusdem obitum quadragesimo adscribit: unde consequens fieret, ut S. Magnus 66 annis illi supervixisset, & ad annum Christi 691 pervenisset. Utri e duobus scriptoribus Theodoro an Walafrido, credendum sit, ex adjunctis certo determinari non potest. Otwinus enim sive Othwinus ejusque præfectus Erchanoldus, seu ut in aliis exemplaribus scribitur, Erchonaldus & Erwinus, ex solis laudatis Vitis noti videntur, uti etiam Bosonis episcopatus. Mabillonius in annotatis ad Vitam S. Galli dubitat, an librariorum hallucinatione in Walafridi textum hoc loco mendum non irrepserit. Rationem dubitandi addit in hunc modum: Certe cum in capite proximo, Walafridus Magnoaldum ac Theodorum isti impressioni superstites memoret, certumque videatur (si quid in S. Magni historia veri est) eos longe postea devixisse: tantum intervallum a morte S. Galli ad cladem hic descriptam effluxisse non potest.

[54] Verumtamen idem Benedictinus tom. 1 Annalium ad annum 687 num. 61 prædictam sepulcri violationem post quadraginta a Galli obitu annos statuit, [probabilius mendoso.] nixus Walafridi auctoritate; argumentum autem mox relatum ne attingit quidem. At scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 5 col. 894, assumpto Mabillonii ratiocinio malunt, quamvis dubitanter, compilatori nostro adhærere, eamque anno 649 affigunt; quia S. Gallum anno 646 obiisse cum laudato Annalista arbitrantur. Melius fortasse, inquiunt, revocanda fuerit illa renovatio (sepulcri per Bosonem, de quo ibi agunt, facta) ad annum DCXLIX, post triennium a morte S. Galli, quo tempore & longe postea superstites fuere Magnus & Theodorus. Carolus Cointius (qui S. Galli obitum nobiscum illigat anno 625) Annal. Eccl. Franc. tom. 2 violationem hanc ad annum 628 refert, ductus auctoritate Theodori, cui, ut verum fatear, nimium tribuit. Attamen ipsius sententia, uti & Sammarthanorum, in quantum hi triennio favent, mihi probabilior videtur, tam quia id suadent rationes tam hic, quam § 3 num. 33 & § 4 a num. 40 propositæ, tum quia nulla apparet probabilis ratio, ob quam compilator, qui tam multa ex Walafrido mutuatus est, triennium pro quadraginta annis signasset, si quadraginta annos apud Walafridum legisset: quare mihi valde verisimile fit, eum sive in suo Walafridi exemplari, sive in S. Magni elogio per Ermenricum restituto, reipsa triennium istud reperisse. Adde, quod ex posteriore sententia Mabillonii sequeretur, Sanctum nostrum prope centenarium fuisse, cum ad Fauces accederet, si, ut ipse nobiscum sentit, anno 612 jam diaconus fuerit, & nihilominus primum anno ejusdem seculi 87, violato Galli sepulcro, iter ad Fauces arripuisset.

§ VI. Utrum S. Magnus convixerit SS. Wictherpo & Tozzoni episcopis Augustanis.

[Interpolator SS. Wictherpum, & Tozzonem] Biographus seu interpolator noster cap. 4 tradit, sanctum presbyterum quemdam Tozzonem nomine, divinitus admonitum ad S. Galli sepulcrum accessisse, seque S. Magno, qui ibidem degebat, & ad Fauces proficisci constituerat, itineris comitem ductoremque exhibuisse. Deinde capite 5 narrat, eos ad locum quemdam, quem Eptaticum appellat, in diœcesi Augustana situm, pervenisse, ibidemque a S. Wictherpo ejusdem ecclesiæ episcopo benigne exceptos, multisque donis auctos fuisse. Denique cap. 6 & 7 addit, S. Wictherpum sacrum presbyteratus ordinem conferre voluisse S. Magno, Tozzonem vero præfato antistiti post ejus excessum e vivis in episcopatum successisse. Verum idem scriptor narrationi suæ hujusmodi circumstantias adjungit, ut cæcus sit, qui ipsius imperitiam & turpissimos errores non deprehendat. Quippe ut § V ostendimus, si illius auctoritate stare velimus, dicendum erit, S. Magnum ultra centum & septuaginta annos numerasse, cum S. Wictherpus ad fundandum cœnobium annuos reditus & saltum a Pippino rege impetraret; & nihilominus anno vitæ suæ 74 ad Superos demigrasse. Verum ea jam superius satis discussa sunt.

[56] [Pippino regi & Carlomanno synchronos facit.] Superest hic alia quæstio, videlicet, an quemadmodum interpolator S. Magnum Pippino regi ac Carlomanno perperam synchronum fecit, ita etiam ejusdem Sancti ætatem cum temporibus SS. Wictherpi & Tozzonis male connexuerit. Augustanorum antistitum catalogi omnes, præfatos Sanctos inter ejusdem sedis episcopos recensent: sed qui in illos scripserunt, non iisdem annis aut seculo alligant. Catalogus Kruegeri opera editus Augustæ anno 1614, S. Wictherpi ordinationem refert ad annum 646, mortem vero ad 662: hujus successorem S. Tozzonem anno 676 defunctum subdit, citans pro utroque Vitam S. Magni. Bernardus Hertfelder in Basilica SS. Udalrici & Afræ parte 3, in Chronico, initium episcopatus S. Wictherpi anno 646, finem 662 aut proxime subsecuto adscribit; S. Tozzonem 676 defunctum statuit; utrumque S. Magno contemporaneum affirmans. Ad idem tempus S. Tozzonis obitum refert Raderus noster in Bavaria pia pag. 187, secutus, ut ad marginem notat, Vitam sancti Abbatis nostri a R. D. Martino Fuessensi prælato editam.

[57] At vero alii præfatos sanctos antistites ad seculum VIII trahunt, [Variæ de prædictorum Sanctorum ætate] & cum iis S. Magnum. In hac sententia sunt Gaspar Bruschius in Opere de Episcopatibus Germaniæ, & Petrus Cratepolius de Sanctis Germaniæ, scribentes, tam S. Wictherpum, quam Tozzonem a Pippino Galliarum rege ad Augustanam cathedram evectos esse, & horum alterum anno 752, alterum 765 mortuum, utrumque S. Magno convixisse. Viam mediam ingressus est Carolus Stengelius abbas Anhusanus, Rerum Augustanarum parte 2 ubi cap. 5 & 6 S. Wictherpum anno 755, S. Tozzonem circa annum 768 obiisse, arbitratur: cap. vero 3 emortualem S. Magni annum cum Christi 689 ex sententia Tschudii, aut 691 ex Judoci Mezleri placito, connectit. Consequenter ad hanc sententiam præmiserat cap. 2 de Wichone, quem seculo VII Augustæ sedisse statuit, hæc verba: Sub Wichone, non Wicterpo, ut a nonnullis perperam creditum fuit, floruit S. Magnus, diœceseos Augustanæ patronus. Similiter Mabillonius in Actis Sanctorum, sanctum Wictherpum, de quo Vita, ad seculum VIII refert, quamvis S. Magnum sæculo VII adscribat. Hos duos postremos scriptores sequitur Corbinianus Khamm in Prodromo Auctarii partis 1 Hierarchiæ Augustanæ, præsentem controversiam multis tractans, contendensque, S. Magnum una cum Theodoro monacho seculo VII in Algoviam venisse sub episcopatu Wichonis, aut Mannonis, qui illum præcesserat, ibidemque a Pippino I Majore-domus regum Austrasiæ accepisse facultatem condendi monasterium Faucense; cui deinde seculo VIII S. Wictherpus episcopus privilegia a Pippino III, Francorum rege impetraverit: denique S. Tozzonem proxime nominato sancto antistii suffectum fuisse; adeoque conficta, quæcumque interpolator de horum cum S. Magno familiaritate enarrat. Nunc utriusque partis argumenta perpendamus.

[58] Quicumque SS. Magnum, Wictherpum ac Tozzonem contemporaneos faciunt, [sententiæ.] nituntur sola, quantum hucusque deprehendere potui, auctoritate Vitæ Sancti nostri, quæ sub nomine Theodori ac Ermenrici, ut sæpe monuimus, circumfertur. Ex his, qui eos seculo VII affigunt, pro Pippino rege substituunt Pippinum I, Majorem-domus regum Austrasiæ; reliqua vero, quæ ad alterum seculum spectant, interpolatoris imperitiæ adscribere debent: qui autem illos seculo VIII vixisse opinantur, pro iis præter citatam Vitam militant argumenta, quæ pro SS. Wictherpi & Tozzonis ætate in medium adducunt scriptores, qui S. Magnum ab his separandum contendunt. Verum cum § 4 & 5 satis ostendisse videamur, sanctum Abbatem Faucensem floruisse VII seculo, hinc qui eum ad VIII referunt, nos morari non debent, quo minus ad aliorum sententiam examinandam properemus.

[59] [Argumenta, quæ S. Wictherpum] Carolus Stengelius Rerum Augustan. parte 2, cap. 5, num. 1 Wictherpum, de quo agimus, S. Bonifacio Germaniæ apostolo, seculo VIII synchronum facit, citans hanc in rem ex Fundatione monasterii Benedictoburani verba sequentia: Beurn fundatum consilio Augustensis Bicterpi, valde venerandi viri. In Franciam profecti conductu & annisu B. Bonifacii Moguntini archipræsulis, a piissimis regibus Carolomanno atque Pipino irrefragabilia perpetuæ libertatis privilegia Burensi ecclesiæ acquisierunt: quam etiam ab eodem tantæ auctoritatis & sanctitatis metropolitano dedicari, regalique edicto publice honorificari, iidem principes percepere *. Mox convenientibus illustribus & Catholicæ excellentiæ personis, a supra memorato pontif. & Bicterpo reverendissimo Augustense episcopo, XI Cal. Novemb. die, in nomine S. Trinitatis, in honore S. Benedicti & B. Jacobi, necnon plurimorum SS. memoriam, quorum & plurimas congregaverunt reliquias, hæc ecclesia dedicata est &c. Idem num. 7 asserit, monasterium S. Michaëlis Fultabacense circa annum 733 fundatum fuisse ab eodem Wictherpo, hortante S. Bonifacio. Stengelio fere consentit Bucelinus, Germaniæ sacræ parte 2, pag. 35, verbo Fultenbach.

[60] [ad medium seculi VIII] Præterea laudatus Stengelius in eodem Opusculo num. 15, S. Wictherpo Augustano attribuendum putat libellum quemdam anno 754 conscriptum, qui in Ratisponensi S. Emmerami monasterio servari perhibetur, atque ita subscribitur: Scripsi ego ipse Vichterbus, quamquam peccator, episcopus jam senex, puto, nonagenarius, aut supra, dolentibus membris & caligantibus oculis… Tertio anno regnante Pippino filio Caroli, rege Francorum, in mense Junio, in diebus decem scripsi hunc libellum, hoc est anno DCCLIV a Nativitate Christi, VII Indict. Hunc libellum in manibus habuit Aventinus, qui lib. 3 Annal. Bojorum pag. 280 sic illius meminit: Servatur ibi (Ratisponæ in præfato monasterio) libellus, in quo episcopus hortatur amicum ad pietatem: adeo vetustis literarum notis scriptus est, ut mihi de integro in literarum pistrinum redeundum, & elementorum figuræ condiscendæ fuerint. Ad umbilicum hæc verba adscripta sunt: Scripsi ego ipse Vichterpus &c. Pagius in Critica Baronii ad annum 756 num. 9 hunc Aventini textum recitans, monet in eo mendose legi: anno DCCIIII pro DCCLIV, uti in editione anni 1554, qua usus sum, reipsa legitur.

[61] [referendum] Corbinianus Khamm ejusdem cum Stengelio est sententiæ in Prodromo ad Auctarium partis 1 Hierarchiæ Augustanæ, ubi Relat. 2, num. 58 approbans, quæ Stengelius habet de fundatione dedicationeque cœnobii Benedictoburani, addit, huic narrationi suffragari manuscriptum codicem & Antiquitates prædicti monasterii: quæ tamen quantæ vetustatis aut notæ sint, non edicit. Aliud insuper argumentum profert Relat. 3 num. 36, ita scribens: Monasterii Benedictoburani codices vetustissimi, a Wicterpo episcopo Augustano Lantfridum, hujatis monasterii anno DCCXXXVI fundatorem, & circa annum DCCLIV mortuum, esse terræ mandatum, diserte affirmant, atque expresse, N. B., Sanctum nominant. Denique post multa num. 51 concludit: Assero (salvo aliorum judicio) cum Mabillonio in Actis SS. Ord. Benedict. Seculi 2, fol. DVII; S. Magnum Eptaticum accedentem, a S. Wicterpo Augustæ Vindelicorum episcopo fuisse exceptum, esse commentitium.

[62] Et vero ex prædictis confici posse videtur, Wictherpum aliquem circa medium seculi VIII episcopum in Germania fuisse: [& a S. Magno] quod autem idem ille sit, de quo Vita, suspicari facit ipse interpolator. Manifestum est enim, Pippinum regem, ejusque fratrem Carlomannum monachum ad tempus assignatum pertinere, ac proinde si vera narrat, etiam Wictherpum, quem cap. 6 his synchronum facit. Nec ad aliud seculum spectant Utilo, sive Otilo Bojoariorum dux, & S. Othmarus abbas Sancti-gallensis, quorum ultimum cap. 3 asserit, a SS. Gallo & Magno eruditum scholæque magistrum constitutum fuisse; alterum Theodoro Sancti nostri socio convixisse, tradit cap. 7. Ita ut luce clarius appareat, personas varias, quas seculo VIII floruisse constat, ad S. Magni tempora, in ejusdem Vita perperam referri. Novi equidem, responderi hic posse, personas illas ab imperito & historiæ ignaro interpolatore intrusas esse: quemadmodum de Pippino rege & Carlomanno reipsa existimarunt Bollandus & Henschenius, ut num. 7 dictum est. Sed quidni eodem jure suspicari liceat, acta S. Wictherpi huic Vitæ, quam elucidamus, male inserta esse?

[63] Enimvero hujusmodi scriptor non potest non esse suspectus. [removendum] Et tamen omnia illa, quæ S. Magno cum Wictherpo intercessisse narrantur, hujus solius auctoritate nituntur. Atque hoc jam olim advertit Paulus Bernriedensis presbyter seculi XII scriptor, in Vita B. Herlucæ virginis, quam Henschenius tom. 2 Aprilis, ad diem XVIII edidit, ubi cap. 4 de S. Wictherpo observat: A diebus S. Magni confessoris, quem idem præsul apud Eptaticum primitus vidit cælesti lumine coronatum, & paulo post ibidem gratulabundus ordinavit presbyterum, nullatenus ejus mentionem vel audiendo vel legendo suscepimus usque ad tempora S. Herlucæ, excepta dumtaxat translatione, quam senes, qui viderant, ipsi Herlucæ sic referre solebant. Nec aliter sensit Henschenius, Vitam S. Wictherpi, loco citato in hæc verba exordiens: Minime omnium videntur a vero aberraturi, qui dicerent, nihil sciri posse de rebus gestis S. Wicterpi, antequam fuerit ad sedem pontificalem promotus: imo de rebus in pontificatu gestis solum sciri, quæ in Actis S. Magni continentur: atque ita recte dixisse Paulum in Vita B. Herlucæ, nullatenus se aliam ejus mentionem vel audiendo vel legendo suscepisse.

[64] Ex solo igitur biographo seu interpolatore ista habemus; [suadent,] qui cum Pippinum regem, Carlomannum monachum, Utilonem, sanctumque Othmarum, omnes circa medium seculi VIII celebres, cum eodem S. Wictherpo connectat, merito censeri potest de Wictherpo, qui seculo VIII floruit, egisse, eumque non secus atque laudatos viros, S. Magni gestis ex errore & ignorantia temporum immiscuisse. Suspicionem auget laudatus Corbinianus, dum supra notat, Wictherpum Augustanum antistitem, qui circa annum 754 Landfredum sepeliisse dicitur, in vetustissimis codicibus diserte Sanctum appellari; atque adeo, si hic alius a nostro fuerit, duos SS. Wictherpos Augustanæ sedis episcopos agnoscendos esse; unum seculo VII, ex auctoritate biographi, alterum circa medium seculi VIII, ex fide codicum Benedicto-buranorum; cum tamen non nisi unicum referant catalogi. Dein omnes, inquit, laudatus Corbinianus relat. 3, num. 36, quos legi, historici & chronographi, Wicterpum episcopum Augustanum, S. Bonifacii anno DCCXL in vinea Domini cooperatorem venerantes, intelligunt Wicterpum sanctum, in templo SS. Udalrici & Afræ, Augustæ beneficiis clarum; eumdem videlicet, quem alii ex fide Theodori statuunt S. Magno contemporaneum.

[65] [expenduntur:] Adde, quod Bernardus Hertfelder, & qui cum eo auctoritate Vitæ hac in parte standum arbitrantur, consequenter dicere debeant, Augustanam cathedram post S. Tozzonem, S. Wictherpi successorem, ultra centum annos vacasse, aut saltem nomina præsulum, qui tot annorum spatio in ea sederint, penitus intercidisse. Quippe inter S. Tozzonis mortem, quam anno 676 illigant, & S. Simperti præsulatum, cujus initium ad annum circiter 800 referunt, nullum numerant intermedium. Neque id ipsi diffitendum putant: nam laudatus Hertfelder parte 3 Basilicæ, ad annum 676 diserte hæc habet: Tosso episcopus cum magna sanctitatis opinione moritur. Vacat sedes Augustana C annis, & quod excurrit. Similiter auctor catalogi anno 1614 Augustæ Vindelicorum excusi, postquam S. Tozzonem anno 676 obiisse dixerat, subdidit: Post hæc vel sedem aliquamdiu vacasse, vel aliquot episcoporum nomina intercidisse, temporum ratio ostendit.

[66] [quæ lice:] Atque hæc sunt præcipua, quæ pro S. Wictherpi ætate ad seculum VIII rejicienda producuntur, quæque a nobis nunc paucis pensanda sunt. In primis subscriptio libelli, qui Ratisponæ asservari dicitur, probat quidem, Wictherpum quemdam circa seculi VIII medium floruisse; sed quod idem ille sit cum sancto Augustano antistite, non probat: imo diversum fuisse, non levis est suspicio. Audiamus Aventinum num. 60 citatum de laudati libelli auctore opinantem. Hunc ego, ait, Vichterbum in carminibus, quæ sub Ludovio Pio Augusto, filio Caroli, de episcopis Boioariæ scripta exstant in eo monasterio (S. Emmerami Ratisponæ) pontificem Reginoburgensem fuisse, reperio; cui a D. Bonifacio & Utilone Boiorum regulo suffectus sit Geovalda. Carmina illa edidit Mabillonius inter Vetera Analecta, unde excerpsi sequentia:

Hic Reginensis sedis vocitatur ab urbe,
Quam rexit primo Wicterpus episcopus ille;
Post alius, Cauvipaldus qui nomine dictus.

[67] [id probabile faciant,] Aventini opinionem sequitur Pagius in Critica Baronii ad annum 756, ibidemque alium præterea locum profert ex veteri additamento ad Annales Mascianenses, apud Labbeum in Bibliotheca tom. 2, pag. 733, ubi hæc leguntur: Anno DCCLVI, anno V regnante Pippino rege, obiit Wicterbus episcopus & abba sancti Martini. Fuit autem Baugoarius, genere Heilolvingus, senex & plus quam octogenarius, usque ad id tempus sedebat propria manu scribens libros. Hunc laudatus criticus eumdem putat cum Ratisponensi. At Marcus Velserus Rerum Boicarum lib. 5 ad annum 754 affirmare non dubitat, Vhicterbum ubivis terrarum potius, quam Reginoburgi extitisse episcopum. Utrum horum verum sit, non est hujus loci discutere: sed hæc ideo tantum adduxi, ut ostenderem, non posse ex isto libello aliquid certi statui pro sententia Stengelii; cum auctorem habere possit Wictherpum quemdam, Ratisponensis aut alterius sedis episcopum. Certe & ætas & scribendi in ea studium, quæ in laudatis additamentis de Wicterbo notantur, suadent, ut hic libelli auctor credatur: at cum idem episcopus & abba sancti Martini appelletur, diversus ab Augustano Wictherpo merito censeri potest.

[68] Efficacius foret argumentum, quod ex codicibus Benedicto-Buranis depromptum vidimus, [non tamen certo evincunt.] si illi vetustate sua Vitæ S. Magni certo præstarent. Vocat quidem illos Corbinianus Khamm vetustissimos; sed cum ætatem non exprimat, dubitare licet, an laudata Vita eis in hac parte non sit præferenda: hæc enim certe etiam antiqua est; quippe quæ ut talis jam seculo XI habebatur. Quam ob rem non possumus codicibus illis certam & indubitatam fidem adhibere. Quod autem ait idem Corbinianus, ab omnibus historicis ac chronographis, qui S. Wictherpum Augustanum antistitem, S. Bonifacii in apostolicis laboribus socium venerantur, intelligi Wictherpum illum, qui in templo SS. Udalrici & Afræ in urbe Augustana beneficiis claret, nihil evincit. Nam quinam sunt illi historici & chronographi? Suntne antiqui, an neoterici? Si antiqui; proferantur: ego enim apud veteres S. Bonifacii biographos mentionem de S. Wictherpo episcopo Augustano factam nusquam reperi; sed bene de S. Wigberto abbate Fritislariensi, cujus Acta elucidata sunt ad diem XIII Augusti, quemque forsitan aliqui cum Augustano præsule confuderunt. Si vero scriptores illi sint neoterici, nihil agunt, nisi id ipsum solide probaverint, quod hucusque tam efficaciter factum non vidi, ut ab interpolatore certe antiquo discedere debeam. Libens tamen fateor, rem dubiam esse, ac propterea eam eruditi lectoris judicio relinquo, qui eadem opera de S. Tozzonis ætate arbitrabitur, si hic illi, ut communis sententia est, in episcopatum successerit. Verum utramlibet partem elegeris, frustra fundationem Fuëssensis monasterii, prout a compilatore narratur, cum veritate conciliare tentabis, quam fabulosam esse, probabimus § 13.

[Annotata]

* l. præcepere

§ VII. An Sanctus fuerit Hibernus & regio sanguine progenitus: an S. Columbani discipulus.

[Sanctum e regio Scotorum sanguine] Sanctum Magnum patria Hibernum fuisse, diserte tradit larvatus Theodorus biographus, cujus auctoritatem secuti sunt fere omnes, qui ipsius gesta conscripserunt. Ex his aliqui eumdem ex regio Scotorum sanguine, patre Severo, Theoclea matre natum asseverant, quamquam id nusquam indicet biographus. Henricus abbas Fuessensis in annotationibus suis Mss. super hoc argumento habet sequentia: Notandum, quoad historicos constare, S. Magnum fuisse Scotum ex provincia Hyberniæ oriundum: sed quo sanguine, nobili vel ignobili, sit ortus, Legenda ejus non manifestat. Attamen ex traditione jam inolita dicitur progenitus ex regio Scotorum genere, cujus pater fuerit Severus, mater Theoclea. Hoc docuit anno MDXV, tempore abbatis Benedicti, quidam orator regis Franciæ, nomine Petrus Cordier, episcopus Parisiensis, decretorum doctor, qui tunc temporis ambassiator * præfati regis apud imperatorem Maximilianum aliquo tempore hic in Fuessen propter quædam negotia moram trahebat, & erat abbati Benedicto valde familiaris & homo in historiis antiquis multum versatus.

[70] [natum quidam affirmant:] Hic ergo reliquit in scriptis abbati Benedicto, quod S. Magnus de præfatis parentibus ex regio Scotiæ sanguine sit progenitus. Quod didicisse se, ajebat, in ipsa Hybernia, quam tamquam Francorum ambassiator peragraverat. Anonymus Fuessensis in Vita Germanica cap. 1, § 2 pro regia Sancti prosapia similiter certat; in cujus rei confirmationem meminit de quadam pervetusta pictura, in qua exhiberi ait S. Magnum adolescentis principis habitu, patri in regali solio considenti & juxta adstanti reginæ genitrici valedicentis. Citat præterea librum quemdam Ms. a sexcentis annis, ut ait, exaratum, & Joannem Leslæum in Descriptione Scotiæ cap. de Orcadibus insulis. Hibernum etiam & regia stirpe procreatum facit P. Ludovicus Babenstuber lib. 1, cap. 1: notat tamen ab aliis Alemannum haberi.

[71] [verum isti confundere videntur] Quid de hac Sancti patria & regiis natalibus censendum sit, clare patebit ex num. 75 & seqq., ubi probabimus, eum verisimilius Alemannum fuisse & Willimari apud Arbonam diaconum, dum se S. Gallo adjunxit. Quod si verum est, frustra ipsi natale solum in Hibernia, regalemque in ea insula prosapiam quærimus; cum parentes ipsius, cujuscumque demum fuerint conditionis, at certe non regiæ, extra Alemanniam non videantur quærendi. Verum age, rationes examinemus, quibus oppositæ opinionis assertores nituntur, quasque illi ab auctoritate biographi & Petri Cordier, antiqua pictura, vetusto codice, & Joannis Leslæi testimonio repetunt. Quod spectat ad biographum, qui Hiberniam Sancto patriam assignat, ad eum latius infra respondebimus. Quantæ eruditionis fuerit Petrus Cordier (quem Sammarthani inter episcopos Parisienses non recensent) non disputo: at mihi certo persuadeo, illum, quæcumque hac super re in Hibernia intellexit, ea non de S. Magno abbate Fuëssensi, sed de cognomine Orcadum principe accipienda esse. Eadem opera, qua id ostendero, ad reliqua simul argumenta respondero.

[72] [Sanctum nostrum cum S Magno Orcadum principe] Seculo XI & initio XII floruit in Orcadibus Scotiæ insulis S. Magnus, earumdem insularum comes, qui sanctitate conspicuus, ab impio Hakone, patruele suo, circa annum 1106 occisus est, coliturque ut martyr & gentis suæ contra hostes patronus. Acta illius habes in Opere nostro tom. 2 Aprilis ad diem XVI, qua in sacris Fastis ipsius memoria celebratur. Ea autem sic Exordiuntur: Beatus Magnus apud Orcades insulas oriundus, nobilissimus genere & alti sanguinis parentela fuit. Pater illarum insularum comes & dominus, nominatissimus fuisse dicitur juxta nomina magnorum, qui sunt in terris; mater vero haud minoris sanguinis propagine decorata. Ad hunc, inquam, referenda existimo, quæ de S. Magni natalibus in Hibernia acceperat laudatus Petrus Cordier, quæque ipse similitudine nominum deceptus sancto Abbati Fuëssensi perperam adscripsisse videtur.

[73] Rem ita, ut dixi, se habere, solide suaderi potest ex Scoticarum rerum scriptoribus, [& martyre.] apud quos S. Magnus, Orcadum comes, celebratissimus est, Fuëssensis Abbas passim ignotus. De priori agit Thormodus Torffæus in Historia Orcadum variis in locis, asserens illum ab earum incolis sanctum tutelarem haberi: verum hic patrem ipsius Erlindum, matrem Thoram appellat. Ejusdem meminerunt Hector Boëthius Deidonanus Historiæ Scotorum lib. 14, ubi de insigni quadam Scotorum de Anglis victoria agens, ita scribit: Quo die autem pugnatum fuit, eques quidam fulgentibus armis Aberdoniam transiens, victoriam Scotorum maximam nunciavit, idemque visus est Pictorum Bosphorum equo trajecisse. Vulgo autem habitus fuit divus Magnus, Orcadum quondam princeps. Nec de alio agit Joannes Leslæus in Descriptione Scotiæ loco citato, quem anonymus Fuëssensis male pro se laudat, ita enim habet: Ipsi (Orcadenses) divo Magno suo patrono proxime post Deum plurimum attribuunt, quem & contra hostes sibi in summo discrimine positis sæpe apparere in præsidium dicunt. Thomas Dempsterus in Menologio Scotico utrumque Magnum confudit, dum ad diem VI Septembris, qui Fuëssensi Abbati sacer est, sic annuntiat. In Orcadibus, Magni illarum gentium apostoli & martyris, quem Scotum faciunt K. C., id est Kalendarium Adami Regii, Jacobi Cheynæi &c. Collectanea Gilberti Bruni &c. Vides lector, unde ea de S. Magni Fuessensis abbatis regia stirpe opinio oriri potuerit, videlicet dum huic attributum est, quod de sancto cognomine Orcadum comite apud alios memoriæ proditum legebatur: nunc reliqua examinemus.

[74] Argumentum, quod a pictura petitur, de cujus vetustate non constat, [Examinantur reliqua eorumdem argumenta.] infirmum est, præsertim dum alia desunt, imo dum in contrariam partem majora inclinant pondera rationum. An eodem cum Dempstero & anonymo Fuëssensi errore laboret vetustus ille codex, de quo supra, affirmare nequeo, cum nec mihi eum consulere licuerit, nec ipse textum recitet: verum cum ipse anonymus illum pro eodem Magno laudet, de quo agit Leslæus, suspicari licet, in eo quoque agi de Orcadensium comite, non de Abbate Fuëssensi. De antiquitate prædicti codicis mihi plane ignoti nihil disputo: at sit sane sexcentorum annorum, diserteque loquatur de Sancto nostro, non propterea ejusdem regia prosapia aut Hiberna patria admittenda erunt: cum prior tam Walafrido, quam Theodoro vel Ermenrico, aut quisquis hujus Vitæ compilator vel auctor est, præfato codice antiquioribus penitus ignota fuerit; posterior vero cum utriusque scriptoris historica narratione minime cohæreat, quemadmodum nunc probare aggredior.

[75] Compilator Vitæ Sanctum nostrum Hibernum faciens, [Magni monachatus sub Columbano commentitius] sanctique Columbani in Hibernia discipulum, tam imperitis plagiis commentisque usus est, ut manifestum sit, eum fabulam texuisse, quam ad finem usque prosequi non potuerit. Etenim ut Magnum ex Hibernia oriundum persuadeat, SS. Columbanum & Gallum ad diffamandum verbum Dei & peregrinandi causa in Hiberniam pervenisse fingit, qui in Hibernia nati in Galliam peregrinati sunt. Ut autem Columbani discipulum faciat, non uno opus habuit commento. In primis Autiernum in Magnoaldum transformat, illiusque factum in Gallia, mutata scena, ad hunc transfert in Hibernia commorantem, prout supra num. 14 & seqq. clare probatum est. Alibi cujusdam cellarii, alibi Chagnoaldi res gestas, quas apud Jonam repererat, eidem Sancto adscribit, ut in hoc Commentario num. 17, 18, 21 &c. videre est. Denique nihil profert pro Sancti patria Hibernia, ejusdemque sub Columbano monachatu, quod ex Jona non hauserit, & infideliter immutatum depravatumque Magnoaldo non adscripserit. Quæ omnia jam clarius ostendisse me arbitror, quam ut necesse sit ea hoc loco repetere.

[76] [ostenditur:] Porro ut in commentitiis narrationibus fieri assolet, non potuit compilator totam historiam suam contexere, quin in fœdam contradictionem incideret, atque ita imprudens ostenderet, quam fidem mereatur. Ut enim præteream, quod Lignonem Sequanorum amnem in Hibernia collocet, posteriores ipsius calculi susceptum a Magnoaldo in Hibernia monachatum prorsus elidunt. Rem paucis enucleemus. Secundum compilatoris calculos obiit S. Magnus anno ætatis suæ 74, Christi 655, ut num. 40 ostendimus. De anno, quo S. Columbanus in Galliam trajecit, non convenit inter eruditos: Cointius id ad 568 refert, Mabillonius paulo ante 590 contigisse contendit. Utrum horum verum sit, necesse non habeo discutere: at cum neutra sententia compilatoris calculus potest conciliari: etenim si vera sit Cointii opinio, debuisset S. Magnus tredecim aut quatuordecim annis antequam natus est, in Columbani disciplinam transire, cum inter annum 568, in quem Columbani in Galliam adventus incidisset, & annum 655 Sancti emortualem anni 87 intercesserint. Sin vero prædictus adventus cum Mabillonio paulo ante annum 590 statuendus sit, non potuit Magnoaldus nisi sexennis fuisse, cum Columbanus ex Hibernia emigraret; quod omnimodis pugnat cum compilatore nostro, qui eum jam virum aut saltem maturum adolescentem facit, dum sub Columbano in Hibernia commorante monasticam vitam auspicatus, & mox cellæ penuariæ præfectus est.

[77] [probatur, Sanctum verisimilius Alemannum fuisse] Vides, studiose lector, quam putrido fundamento nitatur Sancti nostri patria Hibernia, susceptusque sub Columbano monachatus. Hinc Cointius, qui Vitam hanc alias magni facit, hoc in loco mendum agnoscit: quod ut corrigat, statuit, Magnoaldum circa annum 600 ex Hibernia Luxovium advenisse, ubi a Columbano in religiosam familiam admissus sit. At ego cum Mabillonio credere malo, eum nec Hibernum nec S. Columbani discipulum fuisse; sed Alemannum & Willimari presbyteri apud Arbonam in Suevia diaconum, dum Columbano in Italiam proficiscente, Gallus ad præfatum presbyterum valetudinis causa divertit. Nititur hæc sententia Walafrido Strabone S. Galli biographo, cujus verba recensuimus num. 28: quem locum compilator noster infideliter depravavit, ut Magnum Columbani discipulum fuisse persuaderet, quemadmodum num. 29 & 30 probavimus.

[78] [& sub S. Gallo monasticam vitam amplexum.] Est quidem Walafridus duobus circiter seculis S. Magno posterior, sed tamen antiquior est compilatore, quem multa ex illo mutuasse jam variis in locis demonstratum est. Favet mihi præterea silentium Jonæ, qui in Vita S. Columbani nusquam Magni aut Magnoaldi meminit: unde & compilator non modo plagii, sed & imposturæ convincitur; siquidem ipsius verbis usus contra ejusdem expressam sententiam multa Magnoaldo adscripsit, ut § 2 non semel observavimus. Favet etiam B. Notkerus Balbulus in Martyrologio ad hunc diem, ubi non alium S. Magni magistrum præter Gallum agnoscit, sic scribens: Nativitas S. Magni confessoris, discipuli & comitis beati Galli. Unde ego sic existimo, duos illos Willimari clericos S. Magnoaldum & Theodorum, cum febricitanti Gallo, ut jussi erant, inservirent, perspecta ex continuo usu viri sanctimonia, eidem sese socios discipulosque adjunxisse: quod si verum est, ad commenta rejicienda sunt, quæcumque de Sancti patria & monachatu sub Columbano compilator enarrat, adeoque & ea, quæ de ejusdem regio sanguine alii addiderunt.

[Annotata]

* i e. legatus

§ VIII. Corporis elevatio: quo tempore & sub quo episcopo facta sit.

[Linto episcopus Augustanus,] Auctor Appendicis ad Vitam Sancti nostri, quem verisimillime alium ab Ermenrico fuisse jam monuimus, tradit S. Magni corpus sub Lantone episcopo Augustano, & Otgario archipræsule Moguntino, regnante Ludovico, Ludovici imperatoris filio, inventum, ac solemniter elevatum fuisse. Rei totius relationem, quam ipse prolixe describit in Vita cap. 8, in compendium contractam accipe. Defuncto S. Simperto, qui Fuëssense cœnobium, bellicis tumultibus multa passum, restaurare cœperat, in Augustanam cathedram successisse ait Hattonem, & huic Nittarium, (ab aliis Nidgarius appellatur) a quo S. Magni ecclesiam a fundamentis reædificari cœptam asserit, sed nec ab ipso, nec ab ejus successoribus perfici potuisse, donec Lanto ejusdem sedis episcopus, anno quinto præsulatus sui eam tandem ad perfectionem perduxerit.

[80] Perfecto itaque opere, Lanto, eodem auctore teste, [eum consilio Otgarii archiepiscopi, Sancti corpus elevat.] consilium iniit cum Otgario archiepiscopo Moguntino, ceterisque coëpiscopis suis, de elevando S. Magni corpore, quod eo usque in medio ecclesiæ sub terra latuerat, & in locum honoratiorem transferendo. Placuit omnibus Lantonis consilium; quare hic, convocato clero suo, triduanum jejunium indixit, monuitque divinam misericordiam implorare, ut sacrum illum thesaurum revelare dignaretur. Nec irritæ preces fuere: quippe postrema triduani jejunii nocte, Sanctus ipse placidi senis habitu apparuit monacho cuidam, qui ex diuturna infirmitate pessimisque ulceribus contabuerat; apparuit, inquam, ei spondens, fore, ut ea ipsa die invento corpore suo, pristina sanitate donaretur. Ille his promissis lætus, rem totam episcopo exponit, qui nihil ultra moratus, egesta terra, in lapideo sarcophago Sancti corpus integrum reperit, sublatumque ad præparatum locum transtulit.

[81] Deinde Frater, cui Sanctum apparuisse diximus, [Miraculum ea occasione impetratum: Vita inventa.] ad vacuum tumulum admissus eum veneratus est, & tumuli pulvere aqua & oleo mixto ulcera sua ungi curavit, atque ita sanitati pristinæ restitutus, postera die una cum episcopo ad novum Sancti sepulcrum Deo debitas grates persolvit. Porro in hac sacri corporis inventione simul reperta dicitur Vita Magni, quæ a Theodoro primitus scripta perhibetur: Aperto itaque eo (sarcophago) inventum est corpus ejus totum illæsum, & Vita ejus ad caput posita, sed membrana tantum fuerunt tabida, ut vix a quoquam legi potuisset, inquit auctor appendicis, addens præfatam Vitam ab episcopo Lantone traditam fuisse cuidam Ermenrico, cœnobitæ Elewangensi, ut eam emendaret, quod ipse diu reluctatus, tandem perfecerit. Hæc omnia cap. 8 lector fusius descripta reperiet: verum hocce loco aliqua examinanda veniunt, quæ relationem hanc non parum de falsitate suspectam reddunt.

[82] [Aliqua apographa habent, elevationem hanc] In primis aliqua hujus Vitæ exemplaria ab omnibus nostris in hac parte paululum variare videntur. Illud enim, quo Carolus Stengelius usus est, addit, Lantonem, priusquam de elevando corpore cum Otgario archipræsule suo ageret, consensum Hadriani secundi in eumdem finem impetrasse. Id porro liquet ex laudato Stengelio, qui Rerum Augustanarum parte 2, cap. 14, num. 2, ex biographo recitat sequentia: Cum Lanto episcopus templum restauraret & ornaret, sacrum D. Magni corpus in medio ecclesiæ requiescere sinens, sicut prius positum fuerat, donec cum omni diligentia ac reverentia consensum ab Hadriano summo Pontifice expetiisset: deinde venerabilis præsul Lanto Othgarium seu Otgerum S. Moguntinæ ecclesiæ archiepiscopum accessit, suumque illi affectum aperuit. Tum Metropolitanus omnes fratres suos episcopos ac suffraganeos convocavit, quatenus cum eis consultaret, si eum ausus esset ab illo loco in alium transferre. Concluserunt autem, dignum fore, pretiosum ac sanctum corpus in meliorem atque sublimiorem locum, si Deus vellet, transponere. Sicque reversus est cum licentia piissimi regis Ludovici ad propria &c.

[83] [Hadriani II Pont Max consensu factam esse: sed perperam.] Eodem modo legit Henricus abbas Fuëssensis, in annotationibus suis manuscriptis ita observans: Lantho episcopus Augustanus (anno 870 ut ipse præmiserat) consensu & jussu Hadriani secundi Papæ, & de voluntate Ludovici regis, consilio & auxilio archiepiscopi Moguntini Othcarii, aliorumque coëpiscoporum, corpus D. Magni de primo suæ sepulturæ loco sublevavit. Quantæ fidei fuerint apographa illa, mihi incompertum est; at in nullo e nostris, quæ supra recensuimus, ulla fit de Hadriani secundi consensu mentio; nihil de eo etiam habet anonymus ille Ratisponensis, S. Emmerami monachus, qui eamdem Vitam seculo XI emendavit, ut jam sæpe monuimus; nihil etiam Goldastina editio. Præterea cum constet, Otgarium jam 20 circiter annis obiisse, priusquam præfatus Hadrianus anno 867 universæ Christi Ecclesiæ præficeretur, planum etiam est, locum hunc vitiosum interpolatoris cujusdam imperitiæ adscribendum esse: quare ego manuscriptis nostris inhærebo; ac proinde examinandum est, utrum eorum fides hoc loco sarta tecta consistat,

[84] [Translationis tempus inquiritur.] Tota, ut patet, difficultas versatur in personarum, quæ in hac elevatione memorantur, ætate ac prælatura conciliandis. Hæ autem quatuor sunt; videlicet, Otgarius archiepiscopus Moguntinus, Ludovicus rex, Ludovici Pii imperatoris filius, Ermenricus monachus Elewangensis, & Lanto episcopus Augustanus. De tribus prioribus nulla potest esse controversia: nam Otgarius ab anno 825, ut habet Pagius in Critica, vel a proxime subsecuto, ut aliis præplacet, usque ad 847 Moguntinam ecclesiam rexit; Ludovicus Baioariæ regno anno 817 a patre donatus, omnem præterea Germaniam usque ad Rheni fluenta anno 843 obtinuit, teste Annalista Metensi; Ermenricus denique abbatiæ Elewangensis moderamen anno 845 adiisse & usque ad 862 tenuisse perhibetur in Catalogo abbatum Elewangensium, apud Corbinianum Khamm in Auctario partis 1 Hierarchiæ Augustanæ. Optime igitur Ermenrici ætas cum Otgarii archiepiscopatu & Ludovici regno cohæret: at quominus idem dicatur de Augustano episcopatu Lantonis, obstant omnes ejusdem sedis Catalogi, quos Bruschius, Bucelinus, Demochares, Stengelius, Joannes Kruegerus, Corbinianus Khamm, aliique edidere, & quorum aliqui Lantonis episcopatus initium ad annum 869, alii ad 870, & alii denique ad 878 referunt, nullus cum Otgarii archiepiscopatu connectit; ac proinde secundum eorum placita elevatio corporis S. Magni sub prædictis Otgario & Lantone peragi nequivit.

[85] Hinc laudatus abbas Stengelius, suspicatus, rei gestæ seriem ab interpolatore confusam fuisse, [Conjectura Stengelii rejicitur.] dum uni attribuit, quod duobus aut forte etiam pluribus adscribendum fuerat, nodum solvere conatur in hunc modum: Si quid ex conjecturis assequi licet, ut ista omnia melius concilientur, putarem, inventionem corporis S. Magni Hantoni adscribendam esse: fuit enim contemporaneus Otgero, Moguntino archiepiscopo: deinde Nitgario inchoationem structuræ templi Fuëssensis; Vodalmanno vero consensum a summo Pontifice impetratum; denique Lantoni perfectionem structuræ & translationem ipsam: Ermenricum vero ab Hantone (dudum enim in vivis esse desiit, antequam Lanto fieret episcopus) jussum esse scribere Vitam S. Magni. Et sic omnia salva erunt: certum est enim, Ermenricum non esse auctorem appendicis illius, salvo interim meliore judicio. Hæc Stengelius; cui ego libens assentirer, si duo rerum capita, quæ ipse ut certa supponit, certa esse, ostenderet. Asserit enim Hantonem, non Lantonem, eodem tempore sedisse Augustæ, quo Otgarius præerat Moguntiæ; Ermenricum vero diu obiisse, antequam Lanto fieret episcopus: sed utrumque probandum erat, quod non facit.

[86] Imo vero mihi probabilius apparet, elevationem hanc sub Otgario ac Lantone, [Probabilius facta est sub Lantone intra annos 825, & 847:] florente Ermenrico contigisse. Id suadet in primis ipse auctor appendicis, qui licet Ermenricus non sit, antiquus tamen scriptor est, & seculo XI ut talis jam habebatur, ut supra jam ostendimus. Quin & verisimile est, appendicem illam ab ipso Ermenrico primitus conscriptam fuisse, quamvis postea ab alio quopiam fuerit interpolata. Etenim si ille Vitam S. Magni corrigendam, post translatum corpus, susceperit (quod nec ipse Stengelius inficiatur) omnino verisimile est, eum præfatam translationem, adeoque & episcopos, sub quibus instituta fuit, eidem Vitæ subtexuisse: quam ab rem non adeo certum est, quam existimat Stengelius, Ermenricum non esse auctorem appendicis, si hæc verba ita accipiat, ut omnem Ermenrici operam ab ea penitus excludat. Equidem fateor, auctoritatem scriptoris illius hujusmodi non esse, ut ea sola tuto stari possit: nec tamen sine solida ratione rejicienda est, præsertim si dicta ipsius probabiliter admitti possint, prout reipsa admitti posse, suadent sequentia.

[87] Secundum dicta num. 84 elevatio ex mente scriptoris fieri debuit intra annos 825 vel 826 & 847: his enim terminis quibus archiepiscopatus Otgarii circumscribitur, Ludovici regnum, vitaque monastica Ermenrici recte conveniunt: omnia itaque salva erunt, [quo tempore Lantonem aliquem] si Lantonem id temporis Augustæ sedisse ostenderimus. En tibi vero apud Labbeum tom. 8 Concil. col. 39, inter episcopos, qui synodo Moguntinæ I sub Rabano Mauro anno 847 coactæ interfuerunt, Lanto episcopus memoratur. Non additur quidem, cujus sedis fuerit; sed Augustanæ fuisse, duo faciunt verisimile. Primum est, quod constet, nullum ex reliquis episcopis, qui ibidem undecim numerantur, istius ecclesiæ antistitem fuisse; cum tamen dubitandum non videatur, quin Augustanus episcopus isti concilio interfuerit. Alterum est, quod præ reliquis cathedris Augustana Lantoni illi probabilius attribuatur. In hac sententia est Eccardus Franciæ Orientalis tom. 2, pag. 394, ubi episcopis in ea synodo præsentibus suas diœceses assignans, Lantoni Augustanam adscribit. Juverit ipsiusmet verba recitasse, ut ex tota serie lector de hac opinione facilius dijudicet.

[88] [Augustæ episcopum fuisse,] Sic itaque habet: Samuel erat episcopus Wormatiensis. Pro Egorbaldo substituendum est nomen Gozbaldi, episcopi Wirceburgensis. Baduradus sedem Paderbornensem obtinebat. Hebonem Schatenius Hildeshemensem episcopum fuisse, asserit… Gorbrathus est Gerbrachus, episcopus Curiensis; Hemmo Halberstadensis; Waltgarius Verdensis; Anscharius Hamburgensis; Otgarius Eichstettensis; Lanto vel Lando Augustanus; Salomon Constantiensis & Gebehardus Spirensis. Hæc Eccardus: quæ an omnia exacta sint, nec hujus loci est inquirere, nec ad propositum necessarium: id unum hinc colligo, Lantonem, qui anno 847 laudatæ synodo subscripsisse legitur, probabilius fuisse episcopum Augustanum: quod si verum est, nihil obstat, quominus aliquot annis ante translationem, qua de agimus, curasse dicatur.

[89] [probabilius apparet.] Neque alium hoc loco episcopum, quam Augustanum, Lantonis nomine designare potuerunt Carolus Stengelius, Corbinianus Khamm & anonymus Kruegeri opera Augustæ editus anno 1614: quare, ut hanc difficultatem evadant, adstruere coguntur, Hantoni etiam nomen Lantonis fuisse. Hanto, inquit Stengelius, aliis Lanto, Baronio Sancto dictus: & paulo post: Eum ferunt sedisse annos VII & interfuisse synodo Moguntinæ anno DCCCXLVII. Deinde cum adverteret, hæc non satis cohærere cum sententia sua, qua statuerat, Simpertum Hattonis decessorem, anno circiter Christi 818 vivere desiisse, paucis interjectis subdit: Ceterum sive in numero septem annorum episcopi nostri (Hattonis) erratum; sive sedis a Simperti morte per aliquot annos vacavit. Si conjecturis locus esset, mallem XLVII illi tribuere; at nihil definio. Eodem plane modo loquitur laudatus anonymus, præterquam quod ultimam conjecturam non addat. Quodsi ab iis petas, unde habeant, quod Hanto etiam Lanto fuerit appellatus, respondet anonymus: In Vita S. Magni Lanto appellatur: Lanto autem episcopus (Baronius Sancto habet) interfuit synodo Moguntinæ, anno DCCCXLVII. Ita ipse: Stengelius vero nullum testem citat. Utrique favent exemplaria Canisii & Goldasti, in quibus Simperti successor non Hanto, sed Lanto dicitur: sed in eo, quo seculo XI usus est anonymus Ratisponensis, etiam Hanto habebatur. Verum etsi demus, illum eo quoque nomine appellatum fuisse, verisimilius tamen alius fuit a Lantone, de quo agimus, ut num. 93 ostendemus.

[90] At, inquient, obstant catalogi Augustanorum præsulum, [Teste Reginone, Lanto non est suffectus] qui cum Lantonem statuant, Witgarii successorem, manifeste ostendunt, illum ad Moguntinam synodum venire non potuisse: Witgarius enim, teste Reginone, excessit e vivis anno Christi 887. Recte sane, si Lanto re vera successerit Witgario, ut volunt citati catalogi. Verum id diserte negat Laudatus Regino sic scribens: Eodem anno (887 ut præmiserat) Vuitgarius episcopus de Augusta civitate obiit, & Adalbero, nobilis generis magnique ingenii ac prudentiæ vir cathedram ejus obtinuit, & ei in episcopatum successit. Adalberonem igitur, non Lantonem, Witgarii successorem statuit Regino, auctor non modo utrique synchronus, sed qui etiam hoc ipsum Chronicum suum eidem Adalberoni inscripsisse ab aliquibus creditur. Notandum vero est, ab hoc ipso Adalberone S. Magni brachium ad Sanctigallenses translatum esse, ut § sequenti docebimus; ex quibus contra Stengelii conjecturas sequitur, primam S. Magni translationem, de qua in Vita, a Lantone, qui Witgarii successor fuerit, perfici non potuisse.

[91] Agnoverunt Reginonis auctoritatem catalogis Augustanis contrariam laudati Stengelius & anonymus, [Witgario,] cujus pondus ut excuterent, ad novas recurrere conjecturas. Prior postquam adducta verba recitasset, sic suam instituit: Quibus verbis Lantonem manifeste exclusit (Regino:) unde credi posset, abeunte Witgario in Helvetiam, vicarius quodammodo coadjutor, vel ut nunc loquimur, suffraganeus, non pleno jure episcopus fuisse. Verum hæc conjectura est ad eludendam Reginonis auctoritatem unice excogitata. Magis frivolum est alterius effugium, dum ait: Regino Lantonem exclusit, forte, quod eumdem cum superiore (Witgario) crederet. Quam inanis hæc conjectura sit, nemo non videt; quare non lubet ei refutandæ inhærere: tantum observo, utrumque scriptorem circa duas personas, de quibus quæstio, Lantonem scilicet ac Hantonem maxime laborare; ut hunc ad synodi Moguntinæ tempora admoveat, illum ab iisdem dimoveat.

[92] Ut igitur in re perobscura aliquid statuamus, dicendum videtur, [sed probabilius præcessit.] Lantonem Witgario præponendum esse: hac enim ratione intelligi potest anno 847 sæpe dictæ synodo interfuisse, & aliquot annis ante sub Ludovico rege & archiepiscopo Otgario, corpus S. Magni transtulisse, inventamque in sarcophago Vitam Ermenrico, jam monacho Elewangensi, recensendam emendandamque commisisse. Novi equidem huic opinioni meæ multum refragari Catalogum abbatum Ottoburanorum, apud Bucelinum Germaniæ sacræ parte 2, & Corbinianum Khamm Hierarchiæ Augustanæ parte 3, pag. 346, in quo S. Neodegarius, aliis Nidgarius & Nidgerus, inter quem & Witgarium Vodalmannus medius ab aliquibus recensetur, anno primum 864 ad Augustanam cathedram evectus, annoque 869 defunctus scribitur: quod si verum est, non potuit Lanto, Nidgarii & Vodalmanni successor, tempore a nobis supra assignato Augustæ jam sedisse.

[93] [Errores catalogi Ottoburani circa ætatem Nidgarii] Sed catalogum illum in calculis suis errare, suadent varia instrumenta, quæ tam Nidgarium, quam Witgarium episcopos appellant multis annis ante tempora in illo designata, ut modo ostendendum est. Carolus Meichelbeckius in Historia Frisingensi, tom. 1, parte 2, edidit varia instrumenta, quorum primam partem usque ad medium seculi IX excerptam ait dissert. VI pag. XXXIV, ex vetustissimo codice tabularii Frisingensis, quem vocant librum antiquum traditionum, scriptumque asserit jussu Hittonis, ejusdemque successoris Erchamberti, cujus mortem circa annum 854 contigisse scribit. Inter hæc num. CDLXX, refertur instrumentum, in quo præfatus Hitto, secundum Meichelbeckium sextus Frisingensium episcopus, repetit a Nitkero (ita etiam Nidgarius seu Nitger appellatur) ecclesiam in Chenperc, quam Hanto Nitkeri decessor ibidem dicitur evendicasse, ad episcopatum Augustæ civitatis ad sanctam Mariam. Notatur autem hæc charta in 11 Kalendas Septembris anno gloriosissimi Hludowici imperatoris VIIII, Indictione 1; ubi sumpto a morte patris exordio, annus Christi 822 designatur; sed pro Indictione 1, videtur XV substituenda. Ex quibus habemus, Nidgarium jam anno 822, id est, 42 annis prius quam in Ottoburano catalogo statuatur, Augustanam diœcesim rexisse: ex quo rursus advertere licet, Hantonem illius decessorem Moguntinæ synodo anno 847 sub nomine Lantonis interesse non potuisse. Contra vero recte intelligitur, quomodo Lanto, Witgarii vel Vodalmanni successor, prædictam translationem cum Otgario Moguntino archiepiscopo curare, & Moguntinæ synodo, sub Rabano Mauro præcitato anno celebratæ, subscribere potuerit.

[94] [& Witgarii] Manifestius errat catalogus in Witgario, cujus episcopatus initium anno 888, mortem 902 illigat; cum tamen constet ex Reginone, eidem anno 887 defuncto Adalberonem successisse, ut vidimus supra num. 90. Nec desunt alia, quæ Witgarii adeoque & Nidgarii episcopatum multo citius statuendum suadent. Tradunt enim rerum Augustanarum scriptores, in cathedrali ecclesia sua servari zonam seu cingulum beatissimæ Dei genitricis Mariæ, a regina Hemma Ludovici regis conjuge Witgario episcopo donatam, prout ei superinducta inscriptio fidem facit his verbis:

Hanc zonam regina potens sanctissima Hemma
Witgario tribuit, sancto spiramine plenam.

Obiit autem Hemma anno 876, adeoque, si ista donatio vera sit, Witgarius jam tum erat episcopus Augustanus. Quam ob rem Stengelius hic notat: Hinc erroris facile convincas, qui Wiggerum (sic Witgarium nominat) DCCCLXXXVIII anno episcopatum accepisse fabulantur. Nemo igitur miretur, quod tam vitiosi catalogi calculis stare recusem.

[95] [ostenduntur.] Ex quo autem tempore episcopatum inierit, non constat; verum illum circa annum 860 jam eo auctum fuisse, colligimus ex epistola Nicolai I Pont. Max. apud Martenium & Durandum Collect. ampliss. tom. 1, col. 149. Scripta illa est ad Carolum archiepiscopum Moguntinum, ejusque suffraganeos, qui in causa cujusdam incestuosi conjugii congregati, ea de re prædictum Pontificem consuluerant. Porro inter episcopos illos, quibus epistola inscribitur, diserte nominatur Witgarius: & hunc Augustanum fuisse merito censet Eccardus, Franciæ Orient. tom. 2 pag. 473, ubi singulis suam sedem assignat. Et vero nisi per Witgarium Augustanus antistes intelligatur, huic inter Moguntinæ sedis suffraganeos locus nullus fuisset. Advertunt autem laudati collectores, epistolam, qua de agimus, nec ante annum 860, quo Nicolaus creatus est Pontifex, nec post 863, quo Carolus archiepiscopus obiit, scriptam videri. Præterea apud Hansizium Germaniæ sacræ tom. 1 pag. 161, ex Ms. Bibl. Cæs. dicitur Witgarius eps interfuisse synodo Wormatiensi anno 868: apud Schatenium vero Annal. Paderborn. parte 1, lib. 3, in eodem concilio legitur signum Luitgarii Augustburgensis episcopi, pro quo lege Witgarii; cum tunc nullus Luitgarius istam sedem tenuisse inveniatur. Exstat concilium istud apud varios: at episcopi, qui ei interfuerunt, diu ignorati sunt, donec, teste Schatenio, eos vetustis tabulariis suæ sedis eruit Ferdinandus episcopus Paderbornensis.

[96] At quoniam contrariæ sententiæ propugnatores pro se citant Augustanorum episcoporum catalogos, [Respondetur] qui Witgario Lantonem sufficiunt, eorum auctoritas hic paucis ponderanda est. Antiquissimus, quem quidem viderim, is est, quem Joannes Kruegerus bibliopola Augustanus typis edi curavit, totidem litteris descriptum, ut ipse præfatur, ex catalogo manuscripto, qui exstat in codice bibliothecæ SS. Udalrici & Afræ, signato 7. H. 4. Notat autem idem editor, illum duabus partibus constare, quarum prior, una eademque vetusta manu exarata, desinit in Embricone, qui in adjecta eodem charactere notatione, an. 1064 episcopus creatus dicitur. Alteram partem alia variaque manu conscriptam asserit, terminarique in Friderico I, quem anonymi observationes statuunt obiisse anno 1330. Denique pars utraque præter nomina episcoporum sibi invicem succedentium, nihil habet de eorumdem gestis aut tempore, quo vixerunt, nisi pauca de solo Embricone, sub quo prima pars concinnata perhibetur: proinde quidquid apud neotericos reperitur de annis, quibus singuli episcopatum adepti sunt, aut tenuere, id omne postmodum pro cujusque scriptoris sensu adjectum est.

[97] Cum itaque catalogus ille non ante annum 1064, [ad catalogos Augustanos] id est duobus circiter post Lantonem & Witgarium seculis confectus sit, quid mirum, si in uno alteri postponendo errasset, ut re vera in successore Witgarii errasse, ex scriptore synchrono Reginone probavimus. Multo minus morari nos debet catalogus ab Eccardo in Corpore historico medii ævi tom. 2 Col.xcusus &, ipso teste, ad Friderici I imperatoris tempora perductus. Quare ex hactenus dictis concludere licet, Lantonem Witgario præponendum esse: nemo enim est, qui neget Augustanum episcopatum Lantonis: sed hunc illius successorem non fuisse demonstravimus ex Reginone scriptore synchrono: ut autem ejusdem decessor credatur & circa annum 847 sedisse, favet concilium Moguntinum num. 87 commemoratum; favet etiam Nidgarii ætas ex traditione 470 Frinsingensi data num. 93, & quidquid denique de Nidgarii Witgariique ætate hucusque attulimus: ex qui bus omnibus commode intelligitur, Lantonem circa annum 840 Augustæ sedere potuisse, adeoque & S. Magni corpus transferre sub Otgario archiepiscopo Moguntino, & Ludovico Germaniæ rege, Ermenrico jam monachum induto in Elewangensi cœnobio. Quare non video, cur hac in parte a scriptore appendicis recedendum sit, qui utut interpolator fuerit, antiquior tamen est catalogis, qui in contrarium citantur, quosque in errore teneri, jam ostendimus.

[98] Superest ex ipso auctore appendicis scrupulus. Primus, inquit, Nitcarius cœpit a fundamentis ecclesiam B. Magni construere; [& difficultatem ex scriptore appendicis:] cæteri vero præsules eum subsequentes, prout potuerunt, similiter construxerunt, … donec.. Lanto ipsam sanctam sedem adeptus est. Quibus verbis auctor inter Nidgarium ac Lantonem plures, quam unum, episcopos supponit; cum in nostra opinione unus tantummodo intermedius occurrat. Candide fateor, quod præter Vodalmannum, qui Nidgario suffectus dicitur, nullum possim producere: sed si verba illa in rigore accipienda sint, videtur unus aut alter catalogo excidisse, quod in istis antiquitatis tenebris facile potuit accidere. Nam quod obscura episcoporum istius temporis memoria, dubiaque series sit, constat tum ex dictis, tum etiam ex eo, quod apud Bruschium, & Bucelinum, quibus non refragatur Corbinianus Khamm, Walthenus & Adelgerus medii recenseantur inter Hantonem & Nidgarium, qui alibi sibi successisse traduntur. Denique quam incerta sit prædictorum præsulum series, lector facile colliget ex sequenti specimine.

[99] [& statuitur translatio sub Lantone,] In syllabo apud Bruschium & Bucelinum inter ceteros successisse sibi leguntur sequentes episcopi hoc ordine: Hauto sive Hanto, Walterus, Adelgerus, Neodgarius, sive Nitgarius, Lantho sive Lancko seu Dancko, Udalmannus, Widgarius aliis Widogerus, Adalberus. Corbinianus Khamm Walterum & Adelgerum in dubium revocans, subdit Vodolmannum, alias Udalmannum, dein Witgarium, Lantonem & Adalberonem. Carolo Stengelio displicent Waltherus & Adelgerus, ideoque apud ipsum Hantoni sufficitur Nitgarius & huic Vodalmannus, Wigger seu Widegarius, Lanto, Adelbero. In Catalogo Kruegeri opera edito præter Waltherum & Adelgerum deest præterea. Udalmannus, atque ita legitur: Hanto, Nitger, Wigger, Lanto, Adalpero. Contra rursus Catalogus, quem Eccardus in Corpore scriptorum medii ævi tom. 2, Col.ulgavit, sic habet: Hanto, Nitger, Odalman, Wigger, Lanto, Adalbero. Hæc circa præsentem controversiam notasse sufficiat, ut ostendamus, catalogos prædictos non satis certos esse, ut propter eos auctorem appendicis in re, de qua agimus, rejicere debeamus: illum igitur sequimur, donec eruditi Augustani de episcoporum suorum serie certiora protulerint. Porro quamquam annum, quo hæc translatio instituta est, determinare non possimus; si tamen Ermenricus anno 845 abbas electus est, ut habet catalogus Elewangensis apud Bucelinum Germaniæ sacræ parte 2, pag. 29, ante prædictum annum probabiliter statui potest. Id utcumque colligo ex eodem appendicis auctore, qui Ermenricum, cum ipsi Vita emendanda a Lantone episcopo committeretur, dicit fuisse monachum prudentem & industrium ex monasterio Elewanga, quem probabilius abbatem dixisset, si jam tum ea dignitate præditus fuisset.

[100] [& facta intra eamdem ecclesiam.] Locum, in quo depositum fuit sacrum corpus, non satis determinat idem scriptor: at cum de nullo alio templo fiat mentio, omnino verisimile est, in eodem, quo ante, collocatum fuisse, sed in novo sepulcro & ante altare eum in finem forte constructum: in Vita enim num. 74 Sanctus cuidam ulceribus afflicto apparens, inter cetera ait: Postula, fili, ab episcopo, ut quando hodie corpus meum invenerit, illudque a cripta, in qua nunc jacet, abstulerit, ipsam criptam te osculari permittat … & ante altare novum, quod constructum est, .. prosterne te: quibus verbis veteris ac novæ sepulturæ locum non improbabiliter videtur designare. Abbas Henricus in suis annotationibus Mss. opinari videtur, novum tumulum populo celatum fuisse: nam de scriptoris hoc super re silentio agens, ait eum de industria siluisse: Noluerunt enim, inquit, illi antiqui tantum thesaurum temporibus tam bellicosis omnibus esse manifestum: addit tamen, ipsum intra eamdem ecclesiam in choro sub ipso altari depositum fuisse. Forte determinatus sacri corporis locus populo clam fuit, licet in qua templi parte is esset, minime ignoraretur. Postremum satis patet tum ex dictis, tum ex eo, quod in Vita num. ultimo dicatur, quod plurima signa ante sepulcrum B. Magni post … corpus reconditum Dominus ibi revelare dignatus est; nisi hæc de vetere sepulcro sint accipienda.

§ IX. Brachiorum alterum ad Sancti-gallenses transfertur: tempus hujus translationis, hymni hac occasione compositi: an Sanctus fuerit canonizatus.

[Brachium Sancti transfertur ad Sancti gallenses] Circa ejusdem seculi finem, S. Magni reliquiæ, brachium videlicet, ex Faucensi monasterio, magna cum pompa & celebritate, ad cœnobitas Sancti-gallenses in Helvetia translatæ fuerunt, & in templo recens exstructo honorifice collocatæ. Translationem hanc curavit Salomon cognomento Ramschwagius, vir illustris ac potens, qui ab Isone S. Galli monacho puer eruditus, postmodum ejusdem loci monachus & abbas, tandemque Constantiensis episcopus, ejus nominis III, creatus est. Hic nondum monachus, tamquam frater conscriptus, ut vocant, apud Sancti-gallenses crebro versabatur: quod ut sine monasterii incommodo fieret, collem quemdam amœniorem ultra rivum Iram nomine, qui modo oppidum S. Galli interfluit, facta permutatione sibi comparaverat, condito ibidem ædificio, quo diverteret. In eodem colle templum excitavit, dotavitque munifice: quo perfecto, Adalbero Augustanæ sedis antistes, ejusdem rogatu, brachium S. Magni eo solemniter transtulit.

[102] Discimus hæc ex Ekkehardo juniore, qui libro de Casibus S. Galli, [in sacellum a Salomone, postmodum episcopo Constantiensi, erectum.] cap. 1 de laudato Salomone sic scribit: Tradidit autem de prædiis, quibus habundaverat, S. Gallo locum, qui Golda dicitur, concambium sibi faciens, ut … collem quemdam, qui ultra Iram amœnior sibi videbatur, cum pratis sibi & agellis adjacentibus possideret. Tum post aliqua ita prosequitur: Incipit igitur tandem in colle concambii sui ecclesiam in honorem & modum S. Crucis ædificare, in quam ad unguem perductam S. Magni brachium, Adalberone episcopo dante & prosequente, de Faucibus sumptum, magnis hinc inde velut triumphis trepidus * intulit, & in honore eam S. Crucis & ejusdem privati Patroni nostri dedicavit, & prædiis suis, id est, Tegerinouua, Bernhardicella, Stirundorf, Goldahun etiam, quam, ut diximus, concambians jam loco tradiderat, & aliis quibusdam eam dotaverat. Harmuti tunc quidem abbatis concessione, ut in die Sancti ipsius Fratres convivarent, constituerat; se etiam, si Deo placeret, ibi sepeliri velle, aiebat. Reliqua ad hanc ecclesiam spectantia dabimus § 13, in quo de templis, sub S. Magni invocatione Deo consecratis, agemus.

[103] [Tempus hujus translationis.] Annum, quo hæc celebris translatio instituta est, non indicat Ekkehardus: sed quantum tum ex ipso, tum aliunde colligere licet, videtur intra annum 887, quo Adalbero, teste Reginone, episcopatum auspicatus est, & 889, ad quem initium vitæ monasticæ Salomonis referunt scriptores Galliæ Christianæ tom. 5 col. 901 novissimæ editionis, peracta fuisse. Primum manifestum est ex ipso Ekkehardo supra disertis verbis asserente, has sacras reliquias ab Adalberone episcopo Augustano donatas, translatasque fuisse. Alterum eruitur ex eodem auctore, qui hæc omnia narrat, antequam de Salomonis monachatu loquatur: sed cum scriptor vix ullam temporum rationem servet, non possumus hoc pro certo affirmare. Errat tamen Mabillonius, dum in sæpe laudato Elogio historico, num. 15 ait: S. Magni corpus sepultum est in Faucensi monasterio, ex quo sub annum DCCCXXCV ipsius brachium in monasterium S. Galli curante Salomone abbate delatum est. Errat, inquam, cum eo tempore Adalbero nondum fuerit episcopus Augustanus. Illud indubitatum est, prædictam solemnitatem ultra annum 898 differri non posse, prout ex diplomate Arnolphi imperatoris, hac super re dato, quod § 13 recitabimus, clare apparebit. Unde etiam erroris convincitur P. Babenstuber, qui lib. 3 Vitæ cap. 5 translationem hanc anno 908 innectit, perperam pro se laudans Mabillonium.

[104] [Hymni] Occasione prædictæ translationis compositus videtur hymnus, quem inter ceteros, e Sancti-gallensis bibliothecæ vetustis codicibus Mss. a Judoco Metzlero excerptos, edidit Henricus Canisius tom. 5 Antiquarum lectionum, unde huc transtuli. Auctorem nullum præfert, at procul dubio fuit is aliquis monachus e Sancti-gallensi cœnobio, ubi eo seculo ars poëtica florebat. Quatuor primi versus Sapphici sunt, reliqui Adonii: priores post quinos Adonios, ut intercalares perpetuo repetuntur. Totum vero carmen festivam invitationem complectitur, qua Sanctus rogatur, ut ad Sancti-gallense monasterium, in quo olim cum S. Gallo vixerat, placidus redire, incolasque ut patronus tueri dignetur. Exstat autem apud laudatum collectorem in hunc modum.

[105] [occasione] Invitatio S. Magni

Miles, ad castrum properes novellum,
pridem & notos repetas locellos,
posside terram tibi præparatam,
jam comes Gallo, sociare illi.
Nos sua, Magne, pignora Gallus,
miserat ad te; teque venire
oppido poscit. Miles &c.
Nunc studet ille Rus laquerque,
te veniente, comere laute;
nil remoreris. Miles &c.
Sexus uterque, vir mulierque,
turba pedestris, cœtus equestris
vociferantur. Miles &c.
Te, Pater, ætas expetit omnis,
ut veniendo cuncta mederis;
& modulantur. Miles &c.
Quando parata ingrediaris,
tecta, Patrone, nos famulantes
ipse tuere. Miles &c.
Ad tua quisquis limina stratus
se sibi poscat, Sancte, favere,
esto misertus. Miles &c.
Igne nocivo, grandine, morbo,
dæmonis astu, Marte, fameque
protege cives. Miles &c.
Corporis ut qui relliquiarum
condere partem promeruerunt,
juveris illos. Miles &c.

[160] Exstat & aliud carmen apud eumdem Canisium, [hujus translationis] quod Mabillonius tom. 3 Annal. pag. 178 in margine citat inter festivos applausus, quos Patres Sancti-gallenses sacro brachio excipiendo accinuere. Auctorem præfert Ratpertum præfati monasterii monachum, qui tamen nullum de eo verbum facit, sed tantummodo in Sancti laudes per octo Euangelicas beatitudines excurrit.

Versus Ratperti de S. Magno

Mire cunctorum Deus & creator,
mitis & fortis solidator orbis,
vota servorum tibi subditorum
      accipe clemens.
Pangimus clarum cupidi triumphum,
mente gaudentes simul & precantes,
Sanctus ut præsens super astra gaudens,
      nos benedicat.
Ille dum vita fruitur caduca,
lucis æternæ radios videre
visibus cordis subiit sub imis,
      fretus ab alto.
Nomen hic Magni reserando plebi
viribus magnis colitur celebris,
auctus a Gallo Superis amando
      dogmate largo.
Hostis immitem domuit furorem,
pacis authorem comitando suavem,
omnibus sanctæ placidæque vitæ
      normula factus.
Ille post clarum remanens magistrum,
ejus exemplis inhians beatis,
turbidum mundi reprobans honorem,
      terrea sprevit.
Spiritu pauper fuit hic Minister;
hinc & in regno micat ille dexter:
mitis exstabat, tenet atque terram
      viva gerentem.

[107]

Fervido planctu simul hic dolebat;
inde solatum Dominus coronat, [a Sanctigallensibus compositi.]
tristibus spretis, lachrimisque tersis,
      perpete regno. ���Mire &c.
Famis en justæ pariter sitisque
damna perpessus fuit hic Beatus;
unde divinis dapibus repletus
      gaudet in astris. ���Mire &c.
Hic fuit clemens, miserans misellos:
ejus & Judex miseretur altus,
tota cum mundi species abibit
      fine sub uno. ���Mire &c.
Corde nam mundo fuit atque puro;
hinc Deum clare meruit videre,
filius summi simul & vocari
      pacifer orbis. ���Mire &c.
Persecutorem toleravit iste,
justa dum vovit, Dominoque reddit;
inde cælestem merito decorem
      possidet ipse. ���Mire &c.
Bis quater summis speciebus ecce
præditus, splendet Pater hic beatus;
omnibus nobis veniam benignus
      conferat idem ���Mire &c.
Inde nunc cæli rutilans in aula,
cujus * æternæ sociusque turmæ
nostra placatus, pius & benignus
      crimina tergat.
Præstet hoc nobis Genitor perennis,
Natus & plenus patrii vigoris,
Spiritus sancti moderante nostros
      lumine sensus. ���Mire &c.

[108] [Alter hymnus, quem Mabillonius] Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis seculi 2, in Elogio historico S. Magni recitat præterea partem alterius carminis, quo in hac ipsa translatione Sancti-gallenses Sancto nostro applausisse arbitratur: verum mihi multo probabilius apparet, istud de translatione S. Othmari agere; quam ob rem huc transferendum non censui, præsertim cum curiosus quilibet lector illud apud laudatum Canisium tom. 5 lect. antiq. legere possit. Rationes, propter quas a Mabillonio dissentiam, accipe. Unicum, quod pro Mabillonio militat, est, quod de S. Gallo, quem poëta celebritati e cælo adesse fingit, sic dicatur:

Omnes qui pariter sancta de voce salutat,
      Et proprios lares, Magne, subire rogat.

In toto reliquo carmine nulla fit Magni mentio: at quæ prædictis versibus mox subduntur, neutiquam videntur ad præsentem translationem posse pertinere; ita enim pergit poëta:

Ut quos ætherei retinet communio templi,
      Hic quoque consortis jungat honoris amor.
Interea Othmari præstabit cura beati
      Mansio constructa quoque parata fuit.

[109] [huc spectare censet,] Hæc, inquam, ultima carmina translationem non S. Magni, sed S. Othmari sonare mihi videntur, quod ut pateat, pauca notanda. Iso magister monachus Sancti-gallensis lib. 1 de Miraculis S. Othmari cap. 3, 4 & 5 scribit, hujus sancti corpus sub Grimaldo abbate anno 864, ab episcopo Constantiensi Salomone, ejus nominis primo, magna cum pompa translatum fuisse ex oratorio S. Petri in ecclesiam S. Galli, ibidemque juxta hujus altare honorifice primum depositum ac deinde post S. Joannis Baptistæ aram collocatum, donec ecclesia ipsius S. Othmari perficeretur. Per numerosæ multitudinis populus, inquit cap. 4, magno cum honore ductus (S. Othmarus, seu potius ipsius corpus) ecclesiam S. Galli ingreditur ac juxta ejus altarium in dextera parte deponitur. Et cap. 7: In proximo quoque Sabbatho, id est quarta die a beati translatione, sanctum corpus post aram S. Johannis Baptistæ, interim collocatur, donec nova basilica, sub ejus honore dedicanda, ipsius habitationi ædificaretur: in quam triennio circiter post, eodem teste lib. 2, cap. 2, solemniter denuo translatum est.

[110] [verosimilias agit de translato] Quis non videat, primam S. Othmari translationem, ab Isone descriptam, a poëta designari? Tria enim disticha mox a nobis recitata, non alium nisi hunc sensum habent: videlicet, S. Gallus omnes salutat, & Sanctum, cujus corpus transfertur, ad suum templum invitat, ut quibus templum æthereum, seu cælum commune est, iis etiam commune sit terrenum; dum interea curetur ipsi etiam propria basilica extrui & decenter ornari. Hæc autem ut translationi S. Othmari rectissime congruunt, ita translationi S. Magni minime conveniunt, quantum apparet ex verbis Ekkehardi num. 102 allegatis. Præterea in hoc carmine certe agitur de paranda S. Othmaro ecclesia; quæ cum teste Isone anno 867 jam perfecta, illius sacrum corpus exceperit, non potuit in translatione brachii S. Magni, quam ante annum 887 non contigisse ostendimus, non potuit, inquam, de illa paranda tum mentio fieri.

[111] Denique huic sententiæ favet idem poëta, dum de angelis canit:

Qui santi feretrum circumvolitando beatum, [corpore S. Othmari.]
      Alarum expansu undique membra tegunt.

Quæ sane aptius de integro S. Othmari corpore, quam de S. Magni brachio intelliguntur. Quid igitur respondendum est ad hunc versiculum:

Et proprios lares, Magne, subire rogat?

Respondeo, vocem Magne hic non ut nomen proprium, sed ut appellativum usurpari, quo modo in eodem hymno poëta supra dixerat:

Jam nunc servitiis famulum consuesce tuorum,
      Prosper & huc vultum flecte, serene, tuum.

Ubi patet, voces Prosper & serenus accipi non ut nomina sancti alicujus propria, sed ut appellativa. Atque hæc sunt, propter quæ a Mabillonio uti & Canisio, qui illum hymnum S. Magno etiam inscribit, discedendum putavi. Sunt & alia carmina in laudatis lectionibus antiquis Canisii, quæ de Sancto nostro meminerunt, sed ea, ne nimius sim, prætermitto.

[112] Ex dictis manifeste patet, cultum sancti Abbatis nostri seculo IX in Germania celebrem fuisse: [Aliqui Sanctum canonizarum dicunt a Joanne IX, alii ab Hadriano II,] quæri hic jam potest, utrum idem Sanctus canonizatus fuerit. Ita plane asserit Officium ipsius proprium in ecclesia Constantiensi, anno 1725 editum & anno 1739 recusum, in quo lectio 3 secundi Nocturni his verbis concluditur: Quem miraculis clarum Joannes IX, Pontifex Maximus, in Sanctos adscripsit. Consonat aliud antiquius, vulgatum videlicet anno 1671, annoque 1687 recognitum. Denique & his vetustius, quod serenissimus & eminentissimus episcopus & Cardinalis Andreas ab Austria anno 1599 edi mandavit; verum istud paulo aliter, sed male (ut infra ostendemus) habet in hunc modum: Quem miraculis clarum Joannes IX Pont. Max., qui creatus legitur anno Christi octingentesimo septuagesimo, Dantonis Augustani episcopi precibus in Sanctos adscripsit. Faucensis abbas Martinus in Vita Sancti Latine edita anno 1621, capiti 37 hunc etiam titulum præfigit: De translatione & canonizatione S. Magni: sed canonizationem illam Hadriano II adscribit; forte quod in Ms. suo legisset, hujus Pontificis consensum pro sacro corpore transferendo a Lantone Augustano antistite impetratum fuisse. Ejusdem etiam sententiæ fuit Henricus, abbas item Faucensis, in suis observationibus Mss. sæpe memoratis, in quibus translationem sub Lantone factam, ad quam Hadriani II consensum accesisse etiam existimavit, non uno in loco canonizationem appellavit.

[113] Præterea est in museo nostro libellus quidam, Italico idiomate Romæ anno 1726 editus occasione canonizationis SS. Aloysii & Stanislai. [quidam alius a Joanne VIII:] Habet hic libellus duos catalogos, quorum primus continens nomina Sanctorum privatim canonizatorum a summis Pontificibus, canonizationem S. Magni etiam adstruit; at eam nec Hadriano II, nec Joanni IX, sed Joanni IX, sed Joannis VIII adscribit. Verba accipe: A Joanne VIII S. Ampelius episcopus, S. Magnus abbas, Prædicti canonizati sunt anno DCCCLXXIII. Scriptor hujus Opusculi nusquam se prodit, ita ut de ejus auctoritate nihil statuere possimus: at quisquis ille fuerit, parvæ fidei esse patet ex eo, quod de S. Rosalia in eodem catalogo scribat: A Benedicto VI S. Rosalia, virgo Panormitana, ex sanguine Caroli Magni, anno DCCCCLXXII: unde consequens fieret, ut prædicta sancta, cujus mors post medium seculi XII contigit, jam ultra centum annos, prius quam nasceretur, canonizata fuisset.

[114] [sed res] Sed nec Breviariis recensitis certo stari potest; recentiora enim sunt, quam ut indubitatam fidem faciant, præsertim cum in antiquioribus, quæ vidi, ea de re nullum verbum fiat. Certe Breviarium Constantiense, quod illustrissimus Hugo de Landenberg anno 1499 typis Augustanis excudi jussit, uti & aliud, quod Christophorus Mezlerus, ejusdem sedis episcopus, anno 1561 Lugduni imprimi curavit, præfatam canonizationem non commemorant: lectiones ex utroque descriptas nobis Constantia transmisit idem, de quo jam sæpe memini R. P. Chardon, qui & aliam addidit ex Breviario quodam antiquiori Ms. fere toto pergameno, cujus tamen ætatem, quia capite & calce mutilum erat, agnoscere non poterat: sed in hoc quoque de canonizatione nihil prorsus reperire est. De eadem altum pariter silent Officia Sancti propria Augustanum & Curiense; silet etiam Sancti-gallense & vetus Sorethanum, quod R. P. Evermodus Lorinzer in annotationibus suis ad me missis jam seculo XV aut XIV in ecclesia Sorethana (Schussenriedt) recitari solitum fuisse, affirmat.

[115] [omnino incerta est.] Adde: quod Breviarium Constantiense anno 1599 ab Eminent. Andrea de Austria, ut diximus, editum, in eo ipso loco, quo Sanctum canonizatum asserit, excusari ab errore non possit, dum initium Pontificatus Joannis IX anno 870 affigit; cum constet, illud ad minimum 28 annis serius statuendum esse. Errorem hunc advertere posteriorum editionum curatores, qui annum creationis Joannis IX, uti & nomen Dantonis, qui cum istius Pontificatu non recte cohærebat, caute expunxerunt, quamvis ipsam canonizationem ipsissimis, quibus in priori concepta erat, verbis retinendam censuerint. Cum itaque canonizatio ista tam vitioso testimonio nitatur, non possumus illam ut certam admittere. Nec magis certa est aliorum sententia, quæ eam ab Hadriano secundo factam statuit: procul dubio enim nititur exemplaribus Vitæ, in quibus dicitur Lanto, episcopus Augustanus, consensu & jussu Hadriani secundi Papæ, corpus S. Magni transtulisse: qua de re quid censendum sit, abunde diximus § 8, num. 82 & 83.

[Annotata]

* al. triumphi tripudiis

* l. civis

§ X. Corpus Sancti deperditum: reliquiæ ejus in monasteriis Fuessensi, Sorethano & Salemitano.

[Corpus jam aliquot seculis deperditum est: conjectura] Jam diximus supra, locum, in quo Sancti corpus post elevationem in Fuëssensi templo factam, reconditum fuit, a scriptore appendicis ad Vitam non satis determinate indicari. Lapsu temporis corpus ipsum deperditum fuit, sive quod sepulturæ memoria paulatim exciderit, sive quod a barbaris Alemanniam devastantibus erutum, dispersumque fuerit, aut horum metu absconditum, aut alio denique casu perierit. Ex quo autem tempore cœperit latere, nihil compertum habeo, nisi quod jam tribus seculis & ultra latuerit. Discimus hoc ex Henrici abbatis annotationibus, qui ad rem præsentem hæc observat: Incidi in librum quemdam vetustum, in quo abbas Joannes Hess de sepultura S. Magni conjecturando ita scribit. Sequuntur Joannis verba Germanice conscripta, quæ mihi Latine reddita sic sonant. Item erat quoque exstructum magnum sepulcrum ex lapide in medio templi; quod dicitur esse sepulcrum S. Conradi, qui dicitur fuisse secundus abbas post S. Magnum. Et cum inferius seu profundius fodiebamus, inveniebamus sepulcrum muratum, supra quod erat positus lapis. Et in sepulcro inveniebamus corpus totum consumptum; non aliter acsi fuisset impositum & sepultum in suo habitu monachali. Illius ossa deposuimus in sacristia: & dictum sepulcrum est prope altare, spatio duorum pedum distans a sepulcro presbyteri, quod est in templi medio. Ego credo firmiter, quod prædictum corpus sit corpus S. Magni. Utinam Deus id revelet: confido ejus gratiæ. Dein subdit Henricus: Hæc præfatus abbas Joannes Hess anno MCDLXVII.

[117] Verum hæc mera conjectura est, nullo argumento subnixa: [Henrici abbatis Fuëssensis incerta.] addi saltem oportuit, an corpori isti brachiorum alterum, quod ad Sancti-gallenses translatum diximus, deesset, necne: hinc enim in alterutram partem solidum argumentum haberemus. Porro ossa ista servabantur etiam in sacristia, seculo XVII jam aliquot annos inchoato, nec adhuc ut S. Magni certo agnoscebantur, quemadmodum ex eodem Henrico habemus, tum hoc loco, tum alibi, ubi rursum de Sancti corpore inquirens, prosequitur in hæc verba: Sufficiat nobis, quod S. Magnus in sua canonizatione (ita elevationem appellat) de suo primo sepulchro fuit sublevatus, & in eadem nostra ecclesia & quidem in choro & subtus altare sit reconditus; illiusque reliquiæ non paucæ tum corporis, tum aliæ adhuc penes nos sint. Denique anonymus quidam Faucensis cœnobita, qui anno 29 labentis seculi Vitam Sancti Germanico idiomate vulgavit, lib. 3 cap. 5 § 3 fatetur, sancti Abbatis corpus eo, quo scribebat tempore, nondum in lucem erutum fuisse.

[118] Ceteras sancti Abbatis reliquias recenset P. Babenstuber lib. 3 cap. 5 in hunc modum: [Reliquiæ Sancti Fuëssæ, cento cuculli, stola, manipulus,] Visuntur in hierophylacio, præter centonem cuculli, quo amiciebatur, stola & manipulus, ut vocantur: quibus indutus ad aram faciebat. Adest præterea calix argenteus, in quo itidem operari Sacris consueverat. Monstratur etiam argentea crucicula… Asservatur denique celebris illa cambatta (baculus seu pedum) ut olim in boas & feras validior omni clava Herculis, ita hodiedum vermium, murium, noxiorumque insectorum generi universo terribilis & exitiabilis. Tum paucis interjectis, assignat beneficia per usum harum reliquiarum a Deo impetrari solita. Et de lacinia cuculli quidem, inquit, fama fert antiquissima, sæculis jam anterioribus solitam ægrotis ac præsertim fœminis in partu laborantibus, religiose applicari, optato lætoque eventu. Stolæ & manipulo (confectis ex holoserico viridis coloris, teste anonymo Faucensi in Vita Germanica) nihil peculiaris oppitulationis adscribitur: applicantur tamen cum cæteris aliquando reliquiis. Jam vero de Cruce plus quam notum exploratumque est, ea, dum tonanti cælo, clademque agris minanti objicitur, disjici nubila, serenari aërem, fugari tempestatum concitatores dæmones, frugesque impendentis a grandine vastitatis præstari immunes.

[119] [calix, crux, eorumque virtus,] Porro e calice multi hactenus sanitatem incolumitatemque biberunt: illi quidem crebrius, quibus aut febris, aut venenum, aut magica maleficentia perniciem consciverat: sed & aliis inde hausisse, multoties remedio fuit præsenti, qui vertigine rotabantur, dolore dentium cruciabantur, syncopen patiebantur, aut aliis quibusdam ægritudinibus conflictabantur. De pedo mox latius agemus, postquam pauca de cruce notaverimus. Hæc crux illa ipsa creditur, qua Sanctus, dum viveret, usus dicitur cap. 5 num. 49. Habebat autem B. Magnus diaconus pendentem in collo crucem, in qua continebantur reliquiæ beatæ Dei genitricis Mariæ, & de ligno sanctæ Crucis, atque sanctorum martyrum Mauricii & sociorum ejus, necnon beatorum confessorum Columbani & Galli. Easdem illas reliquias hodiedum cruci adhuc inclusas esse, scribit anonymus Faucensis: idem seculo proxime elapso testatus est sæpe laudatus abbas Henricus, qui illam aperiens, septem in ea particulas deprehendit, sed sine ulla inscriptione. Juverit ipsius verba retulisse, ut quid de his statuendum sit, eruditus lector ipse dijudicet.

[120] [& aliqualis notitia.] Nota, inquit, quod illæ reliquiæ in legenda positæ, absque dubio usque hodie in crucicula S. Magni sunt inclusæ, maximeque venerandæ. Nam ego abbas Henricus hæc scribens anno MDCVII, die XIV Augusti, hanc cruciculam in præsentia Fratris Abrahami Hayl supprioris, & F. Caspari Weber custodis, ac quorumdam sæcularium, aperire feci, & inveni septem particulas (sic divino, Germanice enim legitur siben penggelin, quam vocem nusquam reperire potui) recte & affabre inclusas: sed non habent schedas; vel si habuerunt, antiquitate sunt corrosæ. Quod ad formam ac materiam spectat, traditur in Vita Germanica lib. 3 cap. 5, § 3, diciturque tota esse argentea, nisi quod crucifixi Domini imago deaurata sit. Stipes cruciculæ in longitudinem porrigitur quinque unciis cum dimidia, pars vero, quæ stipiti transversa incumbit, quatuor & media: latitudo ubique semiunciam paululum excedit. Additur in quatuor crucis extremitatibus, pretiosos lapillos fulgere, quorum nomina ac pretium ignorentur.

[121] [Baculus, vel pedum a SS. Columbano, Gallo & Magno tractatus:] Venio nunc ad prodigiosum illum baculum continuis beneficiis per universam Sueviam longe celeberrimum. In Vita cambuta, cambutta & cambotta, vocatur; qua voce modo pedum pastorale, quali antistites utuntur, modo sustentaculum axillare, modo scipio viatorius denotatur: in posteriori significatione adhiberi in Vita, ex gestarum rerum contextu manifestum est. Sanctus Columbanus eo primum usus dicitur, eumdemque, cum supremo morbo conflictaretur, S. Gallo, discipulo quondam suo, in reconciliati animi tesseram, post mortem suam deferendum legasse, quod & S. Magni opera adimpletum est, ut habet biographus in Vita cap. 3. Post aliquot annos defuncto Gallo, scipionem hunc adeptus Magnus, ad Fauces Julias pertulit: in quo itinere prope Campodunum, oppidum Algeæ in Sueviæ circulo, hoc ipso baculo enormem draconem peremisse perhibetur, in eadem Vita cap. 4; ubi tamen tam incredibilia immiscentur, ut non difficulter hac in parte fabulatoris cujusdam interpolatio agnoscatur. Non inficior equidem, draconem aliquem id loci a Sancto nostro interfectum, vermesque aut serpentes Campodunum, aut vicina huic loca infestantes, prædicti scipionis usu abactos fugatosque fuisse, quemadmodum hisce temporibus frequenter fieri constat: sed totum istud oppidum solis vermibus habitatum, ac propterea ab incolis penitus desertum fuisse, nugator iste mihi non persuaserit.

[122] Incertum est, quamdiu salutifer ille baculus, translato ad Superos Magno, [in monasteriis Fuëssensi & Sancti-gallensi] apud Fuessenses permanserit. Rationem dubitandi præbet Ekkehardus, dictus Junior, seculi XI scriptor, qui de Casibus monasterii S. Galli cap. 3 tradit, eum ætate B. Notkeri Balbuli, id est seculo IX & initio X, in præfato Sancti-gallensi cœnobio inter sacra cimelia servatum fuisse. Ait siquidem B. Notkero, cum in crypta duodecim Apostolorum, sanctique Columbani piis lacrymis indulgeret, dæmonem forma canina apparuisse; quem ille arrepto SS. Columbani & Galli baculo probe mulctatum abegerit. Verba ejus hæc sunt: Festinato autem aram S. Galli adiens (Notkerus) cambocam suam * & magistri ejus (Columbani) multarum virtutum operatricem cum spera illa S. Crucis notissima rapuit, & in introitu cryptæ dextero spera posita, cum baculo sinistrorsum caninum illum aggressus est diabolum. Subdit deinde, eum tot ictus tentatori inflixisse, ut baculum ruperit; quem proinde, ut res lateret, clam refici curavit. At ille, inquit, cum ei ictum ultimum fecisset, baculum sanctum fregit. Et post pauca: Baculo per fabrum reparato, quod factum est, ad tempus occultavit.

[123] Hunc baculum eum ipsum esse, qui in Fuëssensi monasterio servatur, [in veneratione servatus.] liquet ex Vita ejusdem B. Notkeri, per alterum Ekkehardum Sancti-gallensem decanum, seculo XIII conscripta, quam Papebrochius noster tom. 1 Aprilis ad diem VI edidit. In ea enim num. 39 expreße dicitur Notkerus eam cambotam in cædendo dæmone adhibuisse, quam sanctus magister Columbanus per Magnoaldum diaconum miserat cum epistola absolutionis, felici discipulo suo Gallo, multarum virtutum operatricem. De eodem baculo rursum mentio fit in Processu canonizationis prædicti beati, sub Julio II anno 1513 inchoato, in quo in Actis nostris num. 38 hæc leguntur: Idem etiam testis (Ulricus Herr monachus professus, & conventualis monasterii S. Galli, ut præmittitur) baculum valde antiquum, habentem fracturam, de quo in XXVI (apud Papebrochium num. 39 & 40) capitulo Vitæ B. Notkeri fit mentio, attulit; qui dicitur baculus S. Columbani, cum quo idem B. Notkerus dæmonem verberasse asseritur. Verba hæc me dubium relinquunt, utrum laudatus Ulricus Herr baculum illum ex Sancti-gallensi, an Fuëssensi abbatia attulerit, atque adeo an initio seculi XVI in hac, an in illa servaretur. Sed quidquid sit de tempore, quo sive ad Sancti-gallenses, sive ad Fuessenses pervenit, jam diu apud hos, nemine, quod quidem sciam, contradicente, custoditur, magno circumjacentium agrorum bono, ut ex sequenti paragrapho apparebit.

[124] [ejus descriptio & forma.] Formam baculi ac longitudinem R. P. Columbanus Zeiller, ejusdem cœnobii professus, anno 1745 transmisit ad R. P. Mauritium Chardon, Societatis Jesu collegii Constantiensis in Suevia rectorem, a quo, ut plurima alia, eam acceptam æri incidendam curavi, servata, quantum chalcographus potuit, partium proportione. Notat autem laudatus P. Zeiller, materiam ejusdem lignum esse, incognitum tamen: argenteas laminas, quibus ipse baculus includitur, partim ad ornatum, partim conservationis causa additas fuisse; ne scilicet vetustate sua, longoque usu paulatim tereretur. Ad ornatum item spectat Sancti effigies (deaurata, an aurea sit, ignoro) imposita. Totus scipio ad tres pedes Antverpienses extenditur; figuram sequens tabula exhibet. Videtur autem quasdam sacras reliquias inclusas habere; nam Henricus abbas postquam de Sancti crucicula annotavit ea, quæ num. 120 retulimus, ita prosequitur: Hac occasione & baculum S. Magni aperire curavi, ubi inveni reliquias divæ Virginis, S. Benedicti, S. Magni, S. Galli, S. Udalrici, S. Sebastiani, S. Eustachii & Mauritii, cum schedis suis, nomina continentibus. Item aliam particulam absque scheda legibili. Hæc ipse anno 1607.

[125] [Ejusdem particula servatur apud Sorethanos, Ordinis Præmonstratensis,] Porro frequentissima beneficia, quæ Deus in Sancti sui gloriam per eumdem baculum conferre dignatus est, non immerito alios etiam religiosos viros impulere, ut aliquam ex eo particulam obtinere satagerent. Inter ceteros Sorethani canonici regulares, Ordinis Præmonstratensis, de quibus § 12, a num. 148, iterumque § 13 agemus, notabilem particulam impetrarunt, quam pretioso pedo inclusam, non minori, quam Faucenses successu, contra noxia agris hortisque insecta adhibent. Accipe, quæ in hanc rem communicavit mihi sæpe laudatus P. Lorinzer: Inter cæteras, quas possidet Sorethum, & universa Suevia veneratur, reliquias, minime postremum locum sibi vendicat baculus prodigiosus S. Magni, abbatis confessoris & patroni nostri. Hunc quasi jure hæreditario accepit a SS. patribus Columbano & Gallo, Sorethum vero a monasterio Faucensi, non quidem integrum baculum, sed solum partem illius notabilem de vero baculo sumptam, & a prædicto conventu Sorethensibus donatam. Quo autem tempore hæc donatio facta fuerit, determinare non possumus: etenim variæ temporum revolutiones, tot bellici tumultus, tot invasiones, expilationes ac devastationes monasterii, quæ a prima fundatione usque ad hæc postrema tempora contigerunt, omnem retro memoriam obliterarunt, & authentica monumenta penitus abstulerunt.

[126] [pretioso pedo inclusa, cujus formam exhibemus:] Interim tamen communis & certa & perpetua traditio tenet, a nemine hactenus impugnata, atque ab ipsis monachis Fiëssensibus ultro asserta, particulam nostram de vero baculo S. Magni fuisse sumptam: idque innumeris prodigiosis effectibus, qui ex baculi nostri contactu & devota applicatione hactenus subsecuti sunt, sufficientissime comprobatur, & quasi ad oculum demonstratur. Hæc de sacra particula Lorinzer: de pedo vero, cui ea inserta est, ait, illud totum argenteum esse auro obductum, variisque distinctum gemmis, a capite ad calcem quatuor pedes Sorethanos, totidemque pollices in longitudinem extendi. Unde obiter adverte, errasse Annalistam Ordinis Præmonstratensis, dum tom. 2 Annal. col. 834 baculum illum vocavit altitudinis portentosæ: in quem errorem lapsus videri potest ex male intellecta voce: prodigiosus, quæ baculo addi consuevit; quamque ipse de altitudine interpretatus sit, cum de prodigiis per eumdem patrari solitis explicare debuisset. Deinde dum laudatus Annalista col. 833 de Didaco Strobele, qui anno 1719 Sorethensis abbas electus est, ait: Prodigiosum S. Magni abbatis baculum pretiosis acclusit lipsanis; aut ita intelligendus est, ut velit prædictum præsulem particulam baculi, jam a multo tempore in abbatia asservatam, pretioso pedo inclusisse, aut pugnat cum verbis Lorinzeri, qui sacrum istud donum multo facit antiquius. Nunc cœpta resumamus. In ipso pedi apice fulget Sancti statua, ex eodem pretioso metallo elaborata, in cujus pectore commemorata sacra particula, duos fere pollices longa, dimidium lata, sub crystallino vitro asservatur, populique venerationi exponitur. Ceterum rem non ingratam Suevis me facturum arbitratus sum, si & hunc baculum, cujus salutifera ope toties gavisi sunt, lectorum oculis objicerem. Habe itaque illum in sequenti tabula pag. 726 una cum sacra particula, secundum delineationem a sæpe laudato Lorinzero mihi transmissam.

[127] [item alia apud Salemitanos, Ordinis Cisterciensis.] Aliquod etiam frustulum ex eodem Faucensi baculo obtinuit monasterium Salemitanum, Ordinis Cisterciensis, in Suevia; ut discimus ex epistola a quodam ejusdem monasterii religioso, ad supra memoratum P. Chardon anno 1744 hac super re data, in hæc verba: Ultimus Reverendissimus & pientissimus abbas noster, Stephanus Jung, cum visitaturus monasteria sua, qua vicarius generalis S. Ordinis nostri per superiorem Germaniam, Fuëssam venisset, non partem, sed particulam de baculo ibidem asservato obtinuit, & baculum prorsus ad imitationem illius Fuëssensis fieri jussit, eique prædictam particulam de baculo S. Magni inclusit. Ante annos autem quatuor, scilicet MDCCXL, die S. Joannis Baptistæ, obtuli Reverendissimo DD. nostro præsuli Constantino Müller partem de cuculla S. Magni, quam ab ejusdem monasterii abbate, cum sigilli abbatialis impressione obtinui supplex. Dein prænominatus R. D. Constantinus tam baculi, quam cucullæ particulam baculo argenteo, ad normam prioris lignei facto, indidit. Mittitur hic baculus ad loca monasterio nostro ubilibet subjecta; & profecto uberrima contra vermes & alia noxia insecta beneficia inde sentimus.

[Annotata]

* i. e. Galli

§ XI. De miraculis per S. Magni invocationem, & usum baculi fieri solitis.

[Mirabilis sacri baculi vis contra insecta] Ludovicus Babenstuber lib. 3 Vitæ, cap. 5, prodigiosi scipionis admirabiles effectus his verbis complectitur: Ejusdem Cambattæ vis adversus insecta, aliasque bestiolas frugibus infestas, plane admiranda est: quod vere & æstate satis superque demonstrant quotidiana fere experimenta, quibus manifeste deprehenditur, illiusmodi animalcula eamdem inter preces ritusque usitatos terræ infixam ferre non posse; sed vel extemplo emori, vel migrare alio, vel in fovearum latebras properare, ut præsenti exitio se eripiant. Fugantur præterea, aut necantur, insecta ramis, frondibus, ramentis, aut terra hoc baculo (vel etiam cruce S. Magni) lustratis, dum illa hortis, pratis, agris inseruntur, hac in pulveres comminuta solum conspergitur. Atque hinc fit, ut sacrum hoc Alexicacon certatim expetant Tirolii, Algoii, Acroniani, Brigantini, Helvetii, Suevi, Boii aliique populi. Similia habet Gabriël Bucelinus, in Menologio Benedictino ad diem VI Septembris sic scribens: Expetitur in diversas superioris Germaniæ provincias lituus sanctissimi Abbatis, argento hodie auroque affabre circumdatus, contra frequentes insectorum plagas & miserandas pratorum atque agrorum vastitates; magnoque occurrentis populi plausu, pompaque solemni excipitur, deducitur, & terræ infixus, perpetuato, tanto decursu sæculorum, miraculo, prodigiosissime interfectis, an depulsis ejusmodi bestiolis, afflictissimis populis opitulatur. Hæc ipsi, quæ modo idoneis testimoniis confirmabimus.

[129] [variis prodigiis] Ac primo quidem, ut ab antiquiori ordiamur, in Annotationibus manuscriptis Henrici abbatis Faucensis ante annum 1611 exaratis, reperio sequentia: Quoad ejus baculum experientia hactenus abunde docuit, quod, dum in terra figitur, ubi vermes demoliri conantur frumenta & alia terræ nascentia, quod vermes illico decidunt, abscedunt & moriuntur. Et sic divus Magnus quoad mortificationem vermium, a Domino Deo peculiari est gratia donatus, ut vix similis inventus sit illi, qui ita expellat, mortificetque vermes, ciniphes, erucas & reliqua nociva frumentis, arboribus, segetibus, herbisque: adeo ut horum mirabilium fama attractis hominibus, experientiaque edoctis, sæpissime reliquiæ præfatæ sint petitæ, asportatæ & circumductæ in regionibus Atticis, Bavaricis, Suevicis, Helvetianis ac consimilibus, ubi Dominus Deus, per merita sanctissimi patroni nostri Magni, magna valde est operatus; adeo ut in ipsa processione & circumductione reliquiarum, vermes a frugibus terræ ceciderint, recesserint & mortui fuerint.

[130] [seculo XVI, XVII] Sic sub abbate Benedicto rogavit abbas Staingadiensis, ut dirigeret noster abbas custodem nostrum cum reliquiis S. Magni in Staingaden, quia vermes, vulgariter dicti erucæ, herbas arrodere parabant. Cui abbas noster favens ut vicino, misit ei custodem, qui reliquiis divi Magni benedixit illa olera & terræ nascentia. Et cum postea ille abbas nostro custodi humanitatis obsequia exhiberet, ecce cum gaudio advenit pavonum curator de Staingaden ad mensam abbatis edentis cum custode nostro, & acclamavit comedentibus, ut accurrerent & viderent mirabilia, quia re vera recederent omnes vermes ex hortis, relinquentes herbas & olera; nec amplius comparuerunt. Similiter factum anno MDLIII. Item anno MDLX, anno MDLXVIII. Item anno MDLXXX, anno MDLXIII, anno MDLIV. Item anno MDLXXXV, anno MDLXXXVI, anno MDLXXXVII, anno MDLXXXII, anno MDCVI; & aliis in plurimis locis, præsertim circa loca Brigantina, in Schongau; in Vils, in Seckh & Riekhholz, Ayttwang, Rettenberg, Immenstat &c. Ita ut propter præsentissimam virtutem tres pagi dinastiæ Brigantinæ, nempe Krünenbach, Kestras & Rettenbach, diem S. Magni singulis annis feriari promiserint datis litteris; quod eos diligentissime observare experimur. Observandum porro est, laudatum abbatem beneficiis, quæ refert, scriptorem esse contemporaneum, quippe qui anno 1604 ad S. Magni prælaturam primum evectus est.

[131] [& XVIII explorata] Recentiora sunt, quæ in idem argumentum accepimus ex Suevia. Reverendus P. Columbanus Zeiller, abbatiæ Faucensis professus, in litteris suis ad R. P. Chardon, anno 1745 datis super hoc argumento, sic scribit: Quod beneficia attinet, sciendum & secure patribus Antverpiensibus insinuandum est, ea singulis annis in benedictionibus agrorum, pratorum, hortorum &c., nocivis animalibus infectorum contingere, uti abunde testantur Suevia, Bavaria, Tyrolis, Brisgoia; & præcipue sæpius, nominatim anno MDCCXXXI, experta est Helvetia, fere attonita ob insolitos favores, & depulsos aut statim emortuos ejusmodi noxiorum insectorum greges. Advertendum insuper, pro locorum qualitate, ubi sanctæ reliquiæ desiderantur, advenientem P. Custodem, baculum S. Magni ferentem, summa cum pompa excipi, incolas sub pulsu campanarum, supplice agmine extra portas obviam venire, sicque reducem comitari &c. Hæc P. Columbanus: at quoniam domesticum testimonium quibusdam male criticis forte suspectum videri possit, addo & alia aliunde petita. Diligentissimus adjutor noster, præfatus R. P. Chardon scripserat ad monasterium Campodunense Ordinis S. Benedicti in Suevia, ut si qua in archivio suo de S. Magni actis aut miraculis monumenta haberent, ea communicare ne gravarentur.

[132] Responsum tulit perhumanum, monumenta nulla. [& variis testimoniis confirmata] Quippe post rebellium rusticorum furorem, quo monasterium istud anno 1525 penitus devastatum fuit, nihil propemodum ex sacris reliquiis & antiquis Mss. superfuisse, & hoc ipsum bello Suecico, quo eadem abbatia anno 1632 extrema passa est, omnino sublatum fuisse. Addebant tamen præfatæ litteræ insigne testimonium, quod totidem verbis huc transfero. Non obstante tamen deploranda hac nostra penuria, abundamus vivis testibus de magna S. Magni apud Deum æstimatione; cum vix ullus in hoc territorio & viciniis homo sanæ mentis reperiendus sit, qui non jurato affirmare possit, se suosque parentes ac vicinos multoties per intercessionem S. Magni liberationem ab infestatione murium & insectorum obtinuisse. Statim enim ac hujusmodi plaga, in hisce regionibus haud rara, sese insinuare videtur, pie recurrunt agricolæ ad Faucense monasterium, supplicant pro ablegando baculo S. Magni: quo obtento, & peracta cum congruis orationibus supra agros, prata &c., benedictione, mures & alii ingrati messores agrorum, quasi instantanee disparere solent. De iisdem, nisi fallor prodigiis loquitur Carolus Meichelbecius Benedictinus Benedicto-buranus Historiæ Frisingensis tom. 1, Dissert. 2, pag. XIII, ubi de S. Magno agens hæc habet: Cujus sanctitatem quotidiana omnes naturæ vires excedentia beneficia etiamnum testantur, ipsisque etiam heterodoxis lumen Catholicæ fidei aliquando accendunt.

[133] Hæc autem quam vere asserantur, colligere licet ex authenticis litteris, [Litteræ, quibus magistratus Ingolstadiensis] a magistratu Ingolstadiensi, anno 1729 ad abbatem Faucensem datis, quibus simile prodigium, ope baculi impetratum, cum gratiarum actione Ingolstadienses attestantur. Scriptæ eæ sunt idiomate Germanico, & a Proprætore ac ædili majore, necnon a civitatis capitaneo, ut vocant, & ædili minore, & universa fabricæ præfectura subscriptæ. Earumdem copiam manu propria Reverendissimi domini Benedicti, pro tempore abbatis Faucensis subnotatam, ejusdemque sigillo ad fidem faciendam munitam, procuravit nobis amicissimus noster R. P. Chardon, qui & eas Latine vertit in hunc modum.

[134] [prodigium anno 1718 in murium expulsione] Reverendissime, prænobilis & amplissime domine, domine Prælate, domine gratiose.

Deo optimo maximo infinitæ sint grates, quod anno elapso eam nobis indiderit mentem, & prodigiosum S. Magni baculum contra mures aliaque noxia insecta huc mittendum expetierimus: reverendissimæ vero & prænobili amplitudini vestræ, & toti laudabili conventui ac monasterio nos cum universa fabricæ præfectura in omne ævum obstrictos fatemur; utpote quæ ad preces nostras in extrema, qua affligebamur, necessitate & calamitate, prodigioso hoc S. Magni baculo nobis illico succurrit, & eumdem per admodum R. P. Augustinum Wündt, rarum omnino zelotem & laudatissimum sacerdotem (cui Superi ardentissimas suas preces, quibus Deus in nostra vota flecti debuit, indefessam operam & laborem, æternis præmiis remunerari velint) gratiose submisit. Et sane prodigiosam hanc Sancti, nomine & re Magni, opem ita sumus experti, ut per integrum postea annum in agris nostris, hortis & domibus, nec murem, nec aliud quodpiam insectum, vel videri vel sentiri sit datum, adeoque nunc divite & ubere messe fruamur.

[135] [patratum, gratus testatur:] In levidense summæ gratitudinis nostræ signum, legamus decem florenos in arculam reponendos, & gratiosæ dispositioni relinquimus, num reverendissimæ & prænobili amplitudini vestræ placeat, ut duo vel tria Sacra in honorem S. Magni ex hoc ære legantur: nos ipso S. Magni festo in gratiarum actionem, & ad impetrandos ulteriores Divi favores, solenne Officium decantari curabimus, nec umquam permittemus, ut hic Ingolstadii cæleste hoc beneficium ingratæ oblivioni tradatur, adjectis demissis precibus, dignetur reverendissima & prænobilis amplitudo vestra apud S. Magni pretiosos cineres pro nobis intercedere, ut ejusdem auxilio etiam deinceps frui mereamur; qui hoc gratioso annutu freti, omni possibili modo & devotione, in gratiosos & perennes favores nos obsequiose commendamus. Ingolstadii XXV Julii MDCCXXIX.

Reverendissimæ, prænobilis & amplissimæ dominationis vestræ,

Obsequiosi
Joannes Reüsch, J. U. lic., urbis Pro-prætor, & p. t. Ædilis major.
Vitus Kleydorster, civitatis Capitaneus, & pro tempore Ædilis minor;
Atque universa Fabricæ præfectura.

Ad calcem autem copiæ nostræ Germanicæ ipse abbas, apposito sigillo suo, adscripsit: Hanc copiam suo originali de verbo ad verbum esse consonam, sub fide abbatiali testatur Benedictus abbas ad S. Magnum in Fuëssen. VI Jan. MDCCXLV.

[136] [circa quas pauca notantur.] Ex hac epistola duo hic obiter observanda. Alterum est, quantam Sueviæ & adjacentium regionum incolæ in S. Magni meritis spem fiduciamque collocent; cum Ingolstadienses, inter quos & Faucense monasterium, Tabulæ F. De Wit distantiam viginti milliarium communium Germanicorum collocant, baculum illum in extrema, ut aiunt, necessitate & calamitate ad se deferendum curaverint, quod profecto non videntur facturi fuisse, nisi de ejusdem salutifera ope ex certa fama aut experientia sibi satis constitisset. Alterum est, quam utiliter feliciterque spem suam collocarint Ingolstadienses; quippe qui ex extrema, ut ipsi loquuntur, necessitate & calamitate non modo liberati sunt, sed ita liberati, ut per integrum postea annum in agris suis, hortis & domibus nec murem nec aliud quodpiam insectum vel videri vel sentiri sit datum; unde & pro frugum inopia, quam a noxiis insectis verebantur, divite & uberi messe lætati sunt.

[137] De Sorethano prorsus similia ad me perscripsit sæpe laudatus P. Lorinzer, [Similia beneficia per particulam Sorethanam] inter cetera asserens, baculum illum suum non a vicinis modo, verum etiam a procul dissitis vicis contra ejusmodi agrorum pestes frequenter expeti: unde fiat, ut Sorethani sacerdotes subinde tres aut etiam plures hebdomadas hoc benedicendi munere occupati a monasterio abesse cogantur. Ne vero hæc speciose magis, quam vere dicta quis arbitretur, in novissimis litteris suis, hoc anno 1747, die XV Martii ad me datis, recentissimum exemplum profert his verbis: Hac ipsa hora, dum hæc scribo, traduntur mihi litteræ, directæ ad Reverendissimum D. nostrum præsulem, in quibus consul & magistratus Uberlinganus instantissime rogant, mitti unum ex sacerdotibus nostris, ad loca nocivis animalibus infecta, ibidem benedicenda, cum baculo S. Magni, cujus opem toties & tam mirabiliter experti fuerint temporibus anteactis. Distat Uberlinga, urbs imperialis, XII leucis Soretho. Quo porro modo & populi applausu salutifera illa virga excipi soleat, enarrat alio loco in hunc modum: Quando eadem sacra reliquia ad loca aliqua benedicenda portatur, sacerdos benedicturus honorificentissime excipitur, & sub pulsu omnium campanarum, cum clericorum præsentium comitatu, populique numerosissimo ac devotissimo concursu, ad loca postulata deducitur.

[138] De beneficiis autem impetrari solitis, sic habet: [& Sancti dentem molarem exhiberi solita.] Hoc irrefragabiliter certum est, & innumeris exemplis demonstrari potest, eumdem (baculum,) quoties cum vera fide & sincera devotione applicatur, admirabiles producere effectus. Id præsertim palam fit in vere & æstate, quando videlicet in agris, hortis, vineis, pestiferi grassantur vermes, aut alia demum quæcumque nociva animalcula, quæ radices segetum arrodunt, aut inficiunt, vel folia, flores aut fructus arborum devorare incipiunt, quam primum sacer iste baculus cum solitis precibus & benedictionibus terræ infigitur, ubi pestis illa grassatur, confestim cessat & exstinguitur, ipsique pestiferi vermes milleni ac milleni quam velocissime migrant, vel in se ipsis deficiunt, aut in momento dispereunt. Deinde addit de dente, quem apud se servatum, S. Magni esse credunt: Similem & fere eamdem virtutem habet dens, qui unus ex molaribus S. Magni traditur, atque ut talis semper est habitus ab ecclesia nostra, & per plures annorum centurias religiosissime cultus. Hic, inquam, cum sacer baculus abest, in aliena territoria forte delatus vices illius subit in præstandis beneficiis supra commemoratis.

[139] Aliud præterea beneficium R. P. Columbanus Zeiller tamquam minime dubium Actis nostris inserendum, [Pestis pecorum cessat post factum votum, & pascua baculo lustrata.] anno 1745, die XXVII Januarii perscripsit ad amicum nostrum R. P. Chardon jam sæpe laudatum virum, quod propterea ipsissimis illius verbis recitare visum est. Anno MDCCXLIII, cum pestis animalium nostris in partibus grassaretur, & in urbe Fuëssensi jam aliquot pecora interiissent, senatus populusque Fuëssensis, inito consilio, votum concepere, oblaturos se S. Magno vaccam, quæ vesperi prima a pascuis portam oppidi ingrederetur, ut ope S. Patroni lues pecorum cessaret. Voto ita facto, & benedictione pascuis ac animalibus baculo divi Magni impertita, illico cessavit lues, nec ullum ab ea die animal in urbe periit. Quod beneficium grato animo civitas Fuëssensis testatur. Potuere Fuëssenses id consilii capere ex felici eventu, quem majores eorum anno 1498 in simili pecudum lue, post nuncupatum ejusmodi votum, fuerant experti, teste Henrico abbate in Annotationibus manuscriptis, prout infra in Miraculis ostendemus.

[140] [Filius illust. comitis de Spaur, nuncupato voto, subito convalescit.] Neque hic tacitum præterire possum aliud beneficium ab eodem Sancto collatum juniori comiti De Spaur, cum jam de ipsius salute pene desperatum esset. Ne vero quidquam aut addidisse aut dempsisse videri possim, huc transfero iisdem verbis, quibus istud R. P. Chardon ex Faucensi monasterio accepit. Anno MDCCXXXIX illustrissimus dominus comes De Spaur cum lectissima conjuge & geminis liberis, Sonneburgum, celeberrimum (nobilium virginum) Ordinis S. Benedicti (in comitatu Tyrolensi) monasterium, ad quædam ibi pertractanda negotia, peregre profectus est: cum subito proles utraque cœpit ægrotare; & adeo malum invalescebat, ut medici de iis conclamatum esse, haud ex vano augurarentur. Et enimvero altera mox die filiola vitam finiit. Perterruit hoc fatum illustrissimum comitem: utque nimiæ tristitiæ modum poneret, eidem Sonneburgenses moniales suadent ac persuadent, pro fervanda filioli vita votum ad S. Magnum conciperet: concepit, & ab illa hora juvenis comes convaluit. Quam primum integræ rediere vires, Fuëssam contendit illustrissimus comes, beneficium collatum multis deprædicavit, & gratiis cælesti Sospitatori actis, præsente illustrissima conjuge & juvene comite, oblatum argenteum anathema Divi aræ appendit in æternum gratitudinis suæ monumentum. Plura miracula dabimus post Vitam.

§ XII. Sancti cultus celebris in Germania.

[Celebris Sancti veneratio in Suevia: præcipue Fuëssæ,] Celeberrima apud Germanos, præsertim in Suevia est S. Magni gloria posthuma, celeberrimus cultus, ob frequentissima prodigia in mortalium solamen jam a multis seculis in hodiernum usque diem continuata. Venerationis locus non unus est: præcipuus tamen & antiquissimus monasterium Fuëssense seu Faucense, quod sancti Abbatis sui sepulcro olim nobilitatum fuit, nunc, perdito, quantum apparet, sacro corpore, ejusdem prodigiosum baculum, aliasque quasdam reliquias, religiose servat, & ad publicas privatasque calamitates arcendas, perutiliter adhibet. Situm est hoc monasterium ad Lycum amnem in Suevia Germaniæ provincia, in oppidulo cognomine, quod a multis etiam Abusiacum appellatur. Michaël Baudrandus in Novo Lexico geographico Philippi Ferrarii, hanc illius notitiam tradit: Abusiacum, seu Abodiacus, Fuëssen, oppidum alias Vindeliciæ in Rhætia, nunc Sueviæ, provinciæ Germaniæ, in ipso limite Bavariæ, variæ, in ditione episcopi Augustani. Distat XII milliaribus Germanicis ab Augusta Vindelicorum in Meridiem.

[142] Idem ex Ferrario præmittit sequentia: Abusiacum, [cujus loci brevis notitia datur.] seu, ut alii codices habent, Abusacum & Abuzacum, Fuissen, oppidum Rhætiæ ad Lycum fluvium, intra montium angustias situm, quod propterea Fauces (unde Faucense cœnobium) etiam Latine dicitur, a Campidona III leucis (Ferrarius in Catalogo generali SS., 5 millaria statuit) in Eurum, in via, quæ Tridentum ducit, occurrens. Non placet etymologia Melchiori Goldasto, qui ad cap. 1 Ekkehardi junioris de Casibus S. Galli hæc notat: Fauces (Fuessen) ad pedes Alpium Juliarum, unde & nomen invenit, ut ab antiquis Fauzin, id est Pedes, diceretur: ita enim veteres pronuntiabant. Et post pauca: Monachi nostri imperite Fauces reddidere. Verum hæc eruditis Germanis examinanda relinquo. De monasterio plura trademus § sequenti. Interim ad Sancti memoriam in ecclesiasticis Fastis & variarum diœcesium Breviariis celebratam propero.

[143] Mirum sane, S. Magni nomen nondum Romano Martyrologio inscriptum esse: [Nomen Sancti Martyrologio Romano inscriptum non est:] cujus rei causa non alio forte ex capite repetenda est, quam quod ii, quorum maxime intererat, apud summos Pontifices non institerint, ut eum honorem Patrono & Auxiliatori suo concederent. Quidquid sit, frequentissima est ipsius annuntiatio apud martyrologos, qui magno numero S. Magni confessoris sacram memoriam hoc die consignant: ex his aliquot accipe. Beatus Notkerus Balbulus, qui seculo IX & initio X floruit, ad diem VI Septembris sic eum annuntiat: Nativitas sancti Magni confessoris, discipuli beati Galli, mirabilis & sanctissimi viri. Martyrologium Richenoviense seu Augiæ divitis, quod Sollerius noster tom. VI, Junii parte 2 inter Hieronymiana contracta edidit: VIII Id. Sept… natale sancti Magni confess. Ibidem Martyrologium Augustanum monasterii S. Udalrici ad citatum diem: Magni conf. De utroque consuli potest laudatus Sollerius in Præfatione ad Usuardi editionem: sed a quo tempore Sanctus noster iis inscriptus sit, exploratum non habeo.

[144] Hisce consonat antiquum Calendarium ex Ms. Lirinensis monasterii a Martenio tom. 3 Thesauri Anecdot. excusum, [at in pluribus aliis] quod ipse ante annos 600 scriptum arbitratur. Consonat & aliud vetus Verdinense, a præfato collectore editum tom. 6 Collect. ampliss. col. 682. Accedit Trevirense S. Martini Martyrologium, itidem Ms., quod laudatus Sollerius pag. XII inter Hieronymiana collocans, suspicatur, ad usum ecclesiæ alicujus aut Trevirensis, aut etiam Belgicæ, primitus concinnatum fuisse. In hoc ad VIII Idus Septembris similiter legitur: Ad Fauces, Magni confessoris. Inter Kalendaria, quæ Dominicus Georgius anno 1745 cum Martyrologio Adonis Romæ edidit, duo etiam ejusdem Sancti meminerunt. Primum vocat Kalendarium Palatino-vaticanum, Sacramentario Gregoriano seculi XII præfixum: alterum, cujus ætatem non exprimit, inscribit: Kalendarium Mediolanense II: utrumque ad præsentem diem S. Magnum confessorem annuntiat. Nec minus frequens est ejusdem memoria in Auctariis Usuardi, quæ apud Sollerium nostrum videre est, quæque brevitatis gratia prætermitto. Eadem de causa prætereo recentiores martyrologos, quos longo ordine possem recensere.

[145] Proderit tamen Galesinii textum attulisse: Ad Fauces, inquit, sancti Magni confessoris: qui sancti Galli discipulus, [frequentissime memoratur.] divino prædicandi munere multorum animos ad pie agendum inflammavit, miraculorumque ac vitæ religiose actæ laude nobilis, in Sanctos summi Pontificis auctoritate ab episcopo Augustano adscriptus est. Honorificum præterea de eodem elogium exstat apud Bucelinum in Menologio Benedictino, ex quo, quia prolixius est, excerpsi sequentia. Decessit, ut annis, sic meritis cumulatissimus, in suo, quod condiderat, ad Fauces Julias (vulgo Fuëssen) cœnobio tumulatus; cujus memoria apud Germanos longe est celeberrima: ita ut propter continua miracula, quæ per ejus venerandas reliquias, tam in agris, quam in jumentis & hominibus, passim patrantur, quatuordecim Sanctis, ut vocant, Auxiliatoribus, memorabili sane meritorum commendatione, decimus quintus ipse adjunctus sit. Hæc ipse, subjungens miracula, quæ per Sancti baculum divina clementia in miserorum levamen frequenter operatur; de quibus egimus § præcedenti. De receptione inter Germaniæ Auxiliatores hoc ipso paragrapho loquemur. An jussu Pontificis Sanctorum canoni adscriptus sit, discussimus § 9.

[146] [Tamayi commenta expleduntur.] Porro ex hactenus dictis, infraque dicendis nemini dubium esse potest, quin S. Magnus in Suevia vixerit, obierituque, & post mortalem vitam sanctissime actam, in Fuëssensi Sueviæ monasterio præcipuum cultum obtinuerit: quare risu dignus est Joannes Tamayus, dum in Martyrologio suo Hispanico Sanctum nostrum in Hispania sic annuntiat: Ad Fauces, oppidum in Vettonia Hispaniæ, sancti Magni, qui cum Hispanias cum S. Columbano venisset, & monasterium S. Martini in Placentinæ urbis territorio abbas inclytus construxisset, & alia plura contra hæreticos machinasset, post hujus vitæ excursum miraculis celebris & sanctitate conspicuus, ad æternam quietem confessor properavit strenuus. Hæc & similia, quæ ibidem de S. Magni in Hispanias adventu, monasteriorum erectione, canonizatione per Bentonem seu Lanthonem Cæsaraugustanum vel Augustanum in oppido Lusitaniæ ad Fauces episcopum facta, hæc, inquam, quæ ibidem ex supposititiis Juliano & Luitprando frustra probare conatur, risu digna sunt, nec refutari merentur.

[147] [Cultus in variis diœcesibus] Quam vere autem idem Bucelinus asserat, S. Magni memoriam apud Germanos longe celeberrimam esse, probant variæ Germaniæ Breviaria & Missalia, ex quibus discimus, Sancti cultum non modo in Suevia, verum etiam in Bavaria, Rheni circulis, Franconia, Alsatia, imo & in Belgio receptum fuisse. Quippe ex Breviariis, quæ in museo nostro exstant, diœceses omnino sedecim reperi, quæ illum annua veneratione prosecutæ sunt, aut etiamnum prosequuntur. Hujusmodi sunt archidiœcesis Moguntina, ejusque suffraganeæ Augustana Vindelicorum, Argentinensis, Herbipolensis, Constantiensis, Eistadiensis, Spirensis & Wormaciensis: item ecclesia Viennensis in Austria, Pataviensis ac Ratisbonensis in Bavaria, Vratislaviensis in Silesia, Mindensis in Westphalia, ac denique Coloniensis ad Rhenum. His accedunt duo Breviaria Belgica, Tungrense scilicet & Ultrajectinum, utrumque antiquum. Neque dubitandum est, quin & in aliis, præter jam enumeratas, diœcesibus cultum obtinuerit: id enim & continua beneficia & Auxiliatoris Germaniæ titulus exigere videntur.

[148] Idem procul omni dubio statuendum de monasteriis, [Cultus antiquus] quæ ipsius nomini erecta, inferius ostendemus. Non possum tamen hic tacitus præterire celeberrimam abbatiam Sorethanam, sacri Ordinis Præmonstratensis, in superiore Suevia; cujus zelus in promovendo S. Magni cultu non parum elucet. Accipe igitur, quæ mihi in hanc rem inter cetera humanissime transmisit Rev. & eximius dominus Evermodus Lorinzer, ejusdem abbatiæ canonicus regularis & S. Theologiæ doctor. Quo zelo & fervore, inquit, quo itidem pietatis & singularis devotionis affectu, patres & majores nostri semper coluerint S. Magnum abbatem, & patronum nostrum, ex eo satis colligitur, quod non contenti communi Officio, quo sancti abbates & confessores celebrantur ab Ecclesia, novum & proprium composuerint, ex Vita ejusdem Sancti desumptum, illudque quotannis in die ejus festo & per totam Octavam solenniter decantarint. Duravit hic cultus per ducentos circiter annos; quibus evolutis, paulatim desinere cœpit, ac tandem ingruente bello Suecico sub annum MDCXXXII, quo religiosi omnes in exilium pulsi sunt, ipsumque monasterium combustum, omnino cessavit.

[149] Officium hoc præ manibus habeo a laudato domino Lorinzero missum. [in abbatia] Antiphonas proprias habet ad omnes Horas, uti & responsoria Nocturnorum: lectiones 2 Nocturni item proprias, necnon & hymnos & reliqua fere omnia: nihil tamen, quod ad Sancti acta pertineat, continet, præter ea, quæ in Vita enarrantur. In primis Vesperis hic hymnus præscribitur.

      Sydus refulget jam novum,
Magni clarum solemniis,
Germaniam & Galliam
Novo beat Apostolo.
      Lætare plebs solemniter,
Vexata quondam graviter
Dæmoniorum, vermium,
Et bestiarum furiis.
      Jam luce Christi fulgeas,
Et pace cordis gaudeas,
Deumque laudes jugiter,
Et Magnoaldum prædices.
      Has Magnus ipse plantulas
Virtutis arvo condidit,
Virtutisque cultoribus
Pie fovendas tradidit.
      Precamur ergo Cœlites,
Nostras vias ut muniat,
Quo post eum secutius
Vitæ teramus semitas.
      Laus Trinitati simplici,
Et unitati triplici,
Patri, Patrisque Filio,
Spiraminique compari. Amen.

[150] Hymnus ad Matutinum excerptus est ex versibus, [Sorethana] qui apud Henricum Canisium Antiq. lect. tom. 5 adscribuntur Ratperto, quos num. 106 jam dedimus: in Laudibus vero sequens cantabatur.

Vox clara laudes resonet
Noctis quieto tempore,
Magni patris encomiis
Miscens devotos jubilos.
Hic Magnus alta cœlicæ
Perfectionis culmina
Prendens, gerebat Angeli
Vitam mortali corpore.
Perampla patris prædia
Sprevit & matris gremium;
Desertaque perambulans
Quæsivit oves perditas.
Absolve nos, Jesu bon
Magni beati meritis;
Delens malum, quod respuis,
Addens bonum, quod respicis.
Laus Trinitati, &c. ut supra.

[151] [in Suevia.] Præterea die XXII Martii iidem Sorethani Præmonstratenses translationem S. Magni recolebant eodem Officio, præterquam quod lectionibus 2 Nocturni substituerent Sermonem Venerabilis Bedæ presbyteri in Natali S. Benedicti: Audiens a Domino Petrus &c., ac pauca etiam alia mutarent. Neque hic stetit eorum in Patronum suum pietas: sed qualibet insuper Feria V per annum, festo duplici non impedita, in Laudibus ac Vesperis sequens Antiphona cum Oratione dicenda præscribitur: Laudemus virum gloriosum & parentem nostrum sanctum Magnum in generatione sua, cujus intuentes exitum, conversationis ejus sequamur vestigia. ℣. Justum deduxit Dominus per vias rectas. ℞. Et ostendit illi regnum Dei. Oratio. Sancti Magni confessoris tui, quæsumus, Domine, meritis adjuvemur, ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Per Christum &c. Hic fuit antiquitus apud Sorethanos S. Magni cultus, de hodierno sic prosequitur.

[152] [Cultus hodiernus] Quod vero cultum modernum attinet, Officium nunc fit de Communi Abbatum, præter Lectiones 2 Nocturni, quæ sunt ex Proprio Constantiensi. Deinde paucis descripta Constantiensis diœceseos amplitudine, subdit: Per totam hanc numerosissimam & spatiosissimam diœcesim colitur Sanctus noster quotannis VI Septembris; sed majore præ cæteris cultu in ecclesia Sorethana, tamquam Patronus illius, & post divam Virginem in cælos assumptam specialis & primarius: in hac quippe colitur non solum in choro, sed etiam in foro, cum præcepto & obligatione audiendi Missam, & abstinendi ab opere servili per totum tractum Sorethanum. Eamdem obligationem in foro non ita pridem sibi imposuerunt plura alia loca & integræ civitates, propter recentissima beneficia, quæ per intercessionem Sancti obtinuerunt.

[153] [in eadem abbatia] Concursus populi in ipso festo ad ecclesiam nostram propemodum infinitus: plures ecclesiæ cum solemni clericorum comitatu eo processionaliter veniunt, & S. Magnum, cujus statua in naturali magnitudine, pretiosis induta paramentis, in medio ecclesiæ exponitur, devotissime venerantur. Pro concione dicit prædicator extraneus, inter omnes, qui haberi possunt, celeberrimus & disertissimus: Sacrum solemne cantatur a proprio abbate in pontificalibus, cum insigni tam ministrorum, quam musicorum apparatu: vel a prælato extraneo, cui hoc honoris officium ex humanitate fuerit oblatum. Finito Sacro, populus sacrum baculum a canonico sacerdote exhibitum pio osculo veneratur. Præter diem obitus, qui est VI Septembris, celebrat ecclesia Sorethana festum translationis S. Magni quotannis die XXII Martii: necnon qualibet Feria III per annum, festo aliquo non impedita, cantatur de eodem sancto Patrono nostro Missa major, seu conventualis, præter suffragium commune, quod de eodem dicitur ad Laudes & Vesperas. Et hæc de cultu S. Patroni nostri tam antiquo, quam moderno.

[154] Deinde cultum, quem in Constantiensi diœcesi obtinuit, [& diœcesi Constantiensi: invocatur] laudati Lorinzeri schedulæ hisce verbis breviter complectuntur: Per totam quoque reliquam diœcesim colitur & invocatur ut Thaumaturgus, ut Apostolus, ut Communis Pater & Auxiliator omnium mœrentium & afflictorum. At quoniam ex Bucelino supra intelleximus, eumdem quatuordecim Auxiliatoribus decimum quintum adjunctum esse, locus & ordo postulat, ut id ipsum paucis explicemus. Sanctos Auxiliatores suos Germani eos vocant, quos ex veteri quodam instituto præcipue invocant, tamquam peculiares apud Deum patronos, sive ad arcendas ingruentes calamitates, sive ad beneficia impetranda. Reverendissimus dominus Thomas abbas Lanchemiensis, Ordinis Cisterciensis, peculiare Opusculum Germanico idiomate circa medium proxime elapsi seculi edidit de Sanctis Auxiliatoribus, qui Lanchemii in diœcesi Bambergensi sub eo titulo invocantur. Quatuordecim recenset, inter quos S. Magnus non nominatur, uti nec in Missa de ipsis celebrari solita. Grevenus in auctariis Usuardi, ad diem VIII Augusti, quindecim enumerans, gloriosam Dei Genitricem præponit iisdem quatuordecim, quos laudatus libellus ac Missa recensent; nulla iti- S. Magni mentione.

[155] At in veteri Missali diœcesis Ultrajectinæ in Belgio, [inter sanctos] inter Sanctos Auxiliatores locum habet. Liber ille excusus Leidæ anno 1514, inter Missas pro variis calamitatibus legendas, unam proponit De quindecim Auxiliatoribus: collecta autem est hujusmodi: Omnipotens ac mitissime Deus, qui electos Sanctos tuos, Georgium, Blasium, Herasmum, Pantaleonem, Vitum, Christoferum, Dionisium, Ciriacum, Achatium, Eustachium, Magnum, Egidium, Margaretam, Barbaram, & Katherinam, specialibus privilegiis decorasti; quæsumus, ut omnes, qui in necessitatibus eorum imploramus auxilium, secundum tuæ promissionis gratiam, petitionis nostræ salutarem consequamur effectum. Da nobis, Domine, veniam peccatorum, & ipsorum intercedentibus meritis, ab omnibus adversitatibus libera, & deprecationes nostras benignus exaudi. Per Dominum &c. In Secreta & Complenda eadem repetuntur nomina. Similem Missam legere est in antiquo Missali archidiœcesis Moguntinæ, anno 1493 excuso, quæ etsi titulum præferat, De quatuordecim Adjutoribus sanctis, nihilominus in collecta quindecim, & inter hos S. Magnum expreße veneratur. Eumdem etiam inter illos recenset Missale Ordinis Prædicatorum anno 1550 excusum.

[156] Dubium quidem esse potest, an Magni nomine sanctus Abbas noster hic veniat; [Auxiliatores.] cum & varii ejusdem nominis in Ecclesia celebrentur, & a Joanne Baptista de Franchis in Opusculo Italico Panormi excuso, inter Sanctos Auxiliatores S. Magnus episcopus Opitergiensis recenseatur. Malim tamen credere, Abbatem Faucensem designari in Moguntino ac Ultrajectensi Missalibus: cum enim utraque diœcesis ad Germaniam pertineret, probabilius est, Sanctum aliquem in Germania beneficiis celebrem, potius quam episcopum Opitergiensem in Italia, utriusque ecclesiæ Auxiliatoribus adjunctum fuisse. Porro eumdem titulum ei attribuit Babenstuber Opusculum suum his verbis inscribens: Sanctus Magnus Algoiorum apostolus, Germanorum communis Auxiliator. Consonat Franciscus Petrus canonicus regularis S. Augustini, in sua Suevia ecclesiastica pag. 326 dicens: Etiam apud longe dissitas & exteras nationes S. Magnus honore, festoque die solemniter colitur, interque eos Divos, quos ob speciales quasdam prærogativas Auxiliatores vocamus, præsentissimus patronus habetur.

§ XIII. Templa & monasteria sub Sancti invocatione Deo erecta.

[Fundatio Fuëssensis, prout in Vita] Inter sacra loca ad S. Magni gloriam per Germaniam Deo dicata, antiquissimum est monasterium Fuëssense, quod eumdem Sanctum suum primum abbatem ac fundatorem veneratur. De fundatoribus, quorum opibus primum conditum ac deinde restauratum auctumque fuit, sequentes versiculi circumferuntur:

Cœnobium Fuessen regali dote Pipinus
Fundavit, sancti permotus numine Magni:
Vastatum cæsar reparavit Carolus idem,
Atque Augustana Simpertus præsul in urbe:
Austriacæ posthæc Leopoldus marchio terræ,
Guelpho Suevorum dux ampliter augmentarunt.

Pippinum hunc interpolator noster regem facit & Carlomanni fratrem, asseritque illum hujus jam monachi gratia, litterisque olim a S. Columbano ad Clotarium datis & a S. Wictherpo exhibitis permotum fuisse, ut ædificando monasterio monachisque in eodem alendis locum & annuos reditus munifice suppeditaret. Verum cum Pippinus iste rex integro pene seculo S. Magno sit posterior, non potuit præfatam donationem Magno in vivis superstiti facere. Miraberis forsan, qui in tam fœdos parachronismos, crassosque errores labi potuerit: sed tale scilicet erat hominis ingenium, ut ex aliorum lucubrationibus suum opusculum consarcinasse contentus, minime curaret, utrum ea, quæ ex iis sua fecerat, rerum, quas tractabat, ætati convenirent.

[158] [narratur, commentitia] Ne vero id gratis dixisse videar, juvat ipsa Walafridi verba recitare, ut iis cum compilatoris textu collatis, lectori hac super re nullum dubium relinquatur. Itaque Walafridus lib. de Miraculis cap. XI apud Mabil. Sec. 1. Benedict. pag. 255 & seq. hæc habet: Carlomannus… ob amorem regni cælestis, sæcularis gloriæ pompam deposuit; & cum causa quietioris vitæ Romam tenderet, … ad idem monasterium (Sancti-gallense) causa orationis accessit: audiensque assiduis signorum virtutibus eumdem locum pro beati viri meritis a Domino illustrari, dixisse fertur: Tenuis quidem hic locus est facultate, sed pro meritis B. Galli celebri diffamatus rumore. Cumque vellet ibidem degentibus aliquod suæ largitatis conferre solatium, sed retractaret, negotiis se regni disjunctum explere non potuisse, quod voluit; fratri scripsit, ut sui amoris intuitu eidem monasterio aliquod regiæ largitatis solatium dignaretur impendere.

[159] [ostenditur:] Subdit, annuisse Pippinum, sanctoque Othmaro mandasse, ut in loco sibi commendato, ad supplendas B. Galli excubias, regularis ordinem institueret vitæ: deinde concessisse illi quosdam tributarios de eodem pago … & vectigalia, quæ annuatim regiis redditibus inferre debebant. Et ne cujusquam, inquit, avaritia tanti incrementis obsisteret boni, diuturnæ firmitatis epistolam fecit conscribi, & ut moris est, circumspecta roborari cautela &c. Denique caput his verbis concludit: His regiæ pietatis Othmarus abba donatus solatiis & sublimatus honoribus, monasterium lætus regreditur; & ex illo tempore monasticæ vitæ in cœnobio S. Galli exordium quidem cœpit, augmentum autem & profectus hodieque laudabiliter dilatari non definit. Ex hoc, inquam, Walafridi loco compilator fundationem monasterii Fuëssensis concinnans, in tam crassum errorem incidit, ut cuilibet utrumque scriptorem conferenti manifestum fiet. Quod autem tradit de epistola S. Columbani ad Clotarium regem; id procul dubio fecit, quia apud Jonam in istius sancti Vita num. 61 repererat, illum ad prædictum regem litteras ex Italia dedisse, rogasseque, ut sodales suos, qui Luxovium incolebant, regali adminiculo ac præsidio foveret.

[160] Bollandus noster tom. III Februarii pag. 254 & seq. hanc illustrem donationem S. Abbati factam censet a B. Pippino, [forte B. Pippino, vel huic & Pippino regi adscribenda.] duce & Majore-domus regum Austrasiæ, cujus Acta ibidem illustrat. Neque improbabilis est hæc Bollandi opinio: certum enim est, Pippinum Martelli filium, Carlomanni fratrem monasterium istud vivente Magno fundare non potuisse. Forte etiam non procul a vero aberrabimus, si dicamus, utrique Pippino aliquid tribuendum esse; & B. Pippinum quidem aliquos reditus Sancto donasse, quos deinde altero post seculo Pippinus rex confirmaverit, auxeritque. In hac conjectura non difficulter intelligitur, qua occasione interpolator in parachronismos, de quibus supra sæpius, lapsus sit. Pronum siquidem erat homini imperito duos illos Pippinos confundere, atque ita uni eidemque adscribere, quæ duobus erant tribuenda: ex qua errore perturbatio temporum necessario consequebatur; ut Pippinus rex, Carlomannus monachus, S. Othmarus abbas, Otilo Boiorum dux circa medium seculi VII S. Magno contemporanei statuerentur, qui sub iis adjunctis ad medium seculi VIII pertinent.

[161] Quidquid sit, Faucensis monasterii primordia repeti solent ab exiguo quodam sacello, [Fuëssensis monasterii primordia & progressus:] quod S. Magnus in honorem S. Salvatoris condidisse, in eoque cum discipulis suis divinas laudes celebrasse perhibetur. Sacellum hoc, una cum cœnobio semel iterumque destructum, restauratumque tradunt; donec tandem seculo IX ab episcopis Augustanis a fundamentis rursum exstrui cœptum, amplior ecclesia evasit; quæ a Lantone episcopo in S. Salvatoris ac Magni honorem dedicata, istius viciniæ parœcialis constituta sit. Denique anno primo labentis seculi idem monasterium templumque denuo multum augustius renovari cœpit sub Reverendissimo domino Gerardo, ejusdem loci abbate LII, ac tandem anno 1717, die XV Februarii consecratum est a Reverendissimo ac Serenissimo domino Alexandro Sigismundo, episcopo Augustano, comite Palatino &c. Splendidum sane ac magnificum templum esse, licet colligere ex ejusdem graphica descriptione, quam R. P. Chardon collegii Constantiensis Societatis nostræ Rector a Faucensibus acceptam, nobis pro more suo humanissime transmisit, quamque ad Sancti gloriam posthumam, iisdem verbis subjungo.

[162] Facies ecclesiæ interior crucis figuram exprimit: [descriptio] longitudo illius ad ducentos pedes porrigitur; altitudo ad sexaginta: ubi vero tabulatum amplam circumferentiam ad supremam usque superficiem vastæ adinstar turris aperit, ad centum omnino pedes ascendit. Latitudo, quæ crucis figuræ, quam ecclesia refert, conveniat, octoginta quatuor pedes continet, reliqua sexaginta. Duodecim columnis, ficto per artem marmore mire fulgentibus, quas totidem sanctorum Apostolorum ex pretiosissimo marmore artificiosissime elaboratæ rotundæ imagines magnifice exornant, tota moles innititur: per sexaginta triplicis speciei fenestras, oblongas, rotundas & lunatas, lucem accipit. Infra fenestras lunatas ingens projectura, tres circiter pedes lata e pariete prominet, ut quis percommode totam ecclesiam obire, & tam picturis, quam aliis ex gypso celaturis, quibus totum tabulatum excultum est, infestum pulverem abstergere valeat.

[163] [novi templi Fuëssensis] Paulo inferius quatuor oratoria, ut vocant; duo majora musicis, reliqua orantium devotioni accommodata, e pariete prominent: ex uno horum patet aditus ad cathedram, ingeniosa sculptoris manu e ligno nobiliori artificiosissime elaboratam; ex qua divini verbi præco pro concione dicere solet. Tabulatum decem magnificis arcubus mira arte distinguitur; quos inter ingentia rotunda spatia tenduntur, in quibus felicissima pictoris manus, ad Zeuxis & Apellis invidiam, immortalia suæ artis posuit monumenta. Reliquum tabulati varia ex gypso celatura, interjectis itidem minoribus picturis, quæ divi Magni vitam & miracula silenti ore loquuntur, splendide exornat. Chorus ad divinam psalmodiam diu noctuque persolvendam, in rotunditatem, ita tamen ut circulum integrum haud perficiat, longiuscule ductus est; ubi præcipue insigne artis sculptoriæ ingenium demirandum & commendandum: lignum haud vulgare, sed plerumque nobile, & cui natura ipsa varias ad ornatum aspersit maculas, stationes suas psallentibus assignat.

[164] [anno 1717] Pavimentum chori nigro & albo marmore pulcra varietate & ordine stratum est: chorum claudit altare summum, pretiosissimo ex marmore magnifice juxta ac artificiose elaboratum. Interjecto triginta circiter pedum quadrato spatio, cancelli marmorei miri splendoris a summo altari populosam & importunam plebem prohibent. Reliquum templi spatium in octo capellas dispescitur, duas majores, quæ crucis, quam ecclesia habet, transversam partem efficiunt, ceteras minores; omnes marmoreis altaribus conspicuas. In duabus majoribus eminent altaria, quorum altitudo ad quadraginta sex pedes ascendit majestate plena. Tria organa, unum altero majus & insignius, invitant musices peritos ad laudandum Deum in tympano & choro, in chordis & organo. Sellas omnes oranti populo sculptor eximio artificio ex ligno haud vulgari elaboravit.

[165] [consecrati.] E majori ecclesia pauci gradus deducunt subtus terram ad sacellum divi Joannis Baptistæ, & divi Magni patroni ecclesiæ. Prius quatuor columnæ marmoreæ suffulciunt: a latere juxta aram divo Joanni sacram, fons Baptismalis, marmoreo clausus baptisterio, abluendos exspectat. Præcipue autem enitet sacellum divi Magni, huic S. Joannis sacello contiguum (quod ex authenticis documentis cella sancti Viri creditur, cujus non solum ara, sed & parietes, & pavimentum, mira varietate, insigni artificio & splendore, vario marmore artificiosissime elaboratis insigniter exornatum est. Post pauca subjungitur de commemorato sacello sequens annotatio: Sacellum S. Magni ab initio & prima monasterii fundatione erectum, antiquissima documenta dicunt fuisse habitaculum & ipsissimam cellam, in qua S. Magnus primus fundator & patronus noster habitavit in vivis; & ideo semper in summo honore habitum, sæpius cum monasterio & ecclesia, partim incendio, partim devastationibus destructum, sed semper iterum innovatum, cum ecclesia & monasterio anno MDCCI noviter e fundo erecto & hoc sacellum e fundo noviter exstructum & pulcherrime exornatum fuit, uti hodie visitur; ita tamen ut eumdem semper locum servaverit, quem habuit, vivente S. Magno, post cujus obitum posthac in sacellum mutatum est. Hæc de Fuessensi monasterio: nunc ad alia progredior.

[166] Diximus supra § 9, a num. 101, aliquot annos post Sancti elevationem, [Templum apud Sancti-gallenses sec 9 erectum:] seculo IX jam senescente a Salomone Ramschavio non procul a monasterio Sancti-gallensi in Helvetia templum in honorem S. Crucis, sanctique Magni erectum dotatumque, & hujus reliquias in istud solemniter translatas fuisse: cætera, quæ huc spectant, accipe. Idem Salomon prædictæ ecclesiæ quosdam canonicos addixit, qui ibidem divina peragerent, & jam abbas Sancti-gallensis & episcopus Constantiensis creatus, novis eam bonis locupletavit. Exstat apud Marquardum Herrgott, in Genealogia Gentis Habsburgicæ, tom. 2, parte 1, instrumento 103, pag. 62, diploma Arnulphi imperatoris, quo fundatio ejusdem ecclesiæ regia auctoritate confirmatur. Quia vero tum ad comprobanda, quæ de translatione sacri brachii supra commemoravimus, multum conducit, tum ipsam fundationem illustrat, studiosis lectoribus gratum fore arbitratus sum, si illud totum, prout a laudato Marquardo ex archivo S. Galli depromptum recitatur, huic Commentario insererem. Sic itaque habet.

[167] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Arnolfus, [ejusdem dotatio diplomate] divina favente clementia, imperator. Si loca a Dei cultoribus nova institutione Domino dicata, immo competenti ornatu culta, doteque suffulta, nostra relevamus auctoritate, mansura nobis gaudia inde provenire posse, non dubitamus. Idcirco omnium Christi fidelium tam præsentium, quam futurorum, cognitum esse volumus generalitati, quia Adalbero, sanctæ Augustensis ecclesiæ venerabilis præsul, nostris patefecit auribus, Salomonem Constantiensem episcopum quamdam in monasterio sancti Galli, consentiente atque cooperante Fratrum illic Deo & sancto Gallo famulantium collegio, super fluvium Nigra aqua vocitatum, basilicam in honorem sancti Magni confessoris construxisse, in qua etiam quia ipsius Dei Electi pignora sancti corporis venerabiliter reconduntur, loca quædam de eadem abbatia in servitium Dei & sancti Magni, cum consensu monachorum, ipsi loco conferre placuit: id est, in pago Turgowe, comitatu Adalperti, ad longum Rihhanpah, hobam unam illuc pertinentem: & in Brisihgowe com. Wolfuni, in loco Rotileim, arpennas duas, in pago vero Thurico com. Adalgozzi, in villa Hoenka, baptismalem ecclesiam cum terra salica & illuc pertinentibus hobis.

[168] Hæc omnia quippe idem reverendus pontifex, qui ipsi monasterio præesse dinoscitur, per manus advocati sui Askerici in dotem prædictæ ecclesiæ sancti Magni, cum convenientia ac voluntate Fratrum, [Arnulphi imperatoris confirmata:] perenniter tradidit atque delegavit: ea videlicet ratione, ut procurator ipsius cellulæ ex his rebus tres monachos & totidem clericos, cæteramque familiam ibidem semper procuret, & omni anno in festivitate sancti Magni copiam servitutis in refectorio sancti Galli universis monachis ipsius cœnobii impendat & parafredum onustum saumate semel in anno abbati in hostem pergenti, cum homine ipsum equum trahente præstet. Unde quoque hoc præsens confirmationis nostræ præceptum fieri jussimus, firmiter præcipientes, ut hujusmodi institutio prælibatæ ecclesiæ firma & stabilis in æternum perseveret absque ullius personæ offendiculo. Et ut hæc confirmationis nostræ auctoritas inviolabilem in Dei nomine per omnia tempora obtineat stabilitatem, manu nostra subter eam roborantes, annulo nostro assignari jussimus. Signum Domini Arnolfi imperatoris Aug. Eugilpero notarius, ad vicem Deotmari archicappellani, recognovi & subscripsi. Data III Id. Octob. anno Domini DCCCXCVIII, Indictione 2, anno XI regni Arnolfi piissimi regis, imperii vero III. Actum Rigina civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

[169] [circa quod] Hucusque diploma, circa quod quædam elucidanda sunt. Laudatus Herrgott observat, omnes notas chronologicas recte se habere præter Indictionem, quæ anno 898 prima recurrebat, non secunda. At mihi non minus Indictio, quam ceteræ notæ, rectissime apposita apparet. Quamquam enim anno designato Indictio 1 curreret, potuit ea a mense Septembri, puta XXIV anni præcedentis inchoari, quæ propterea eadem die signati anni 898 terminabatur, a qua die Indictio 2 initium desumebat: cum igitur prædictum diploma III Idus Octobris datum sit, recte Indictioni 2 illigatur. Hoba, quæ in diplomate occurrit, & alias etiam huba, hova, hobunna &c. vocatur, modus agri est cum habitatione coloni, inquit Cangius in Glossario, & sæpe in antiquis chartis reperitur, prout apud ipsum videre licet. De terra salica consuli potest idem Glossarium ad vocem Lex salica, ubi ex Eccardi sententia, quæ ibidem reliquis præfertur, terra salica ea dicitur, quæ spectat ad præcipuam curtis domum, quæ sala & domus salica consueverat appellari.

[170] [pauca notantur.] Per copiam servitutis, convivium intellige, quod istius ecclesiæ procurator in S. Magni festo quotannis pendere tenebatur: de eo meminerunt Ephemerides Sancti-gallenses, quas anno 1272 conscriptas Goldastus Alaman. rer. tom. 1, parte 1 exhibet: in quibus ad diem VI Septembris sic legitur: Ex institutione Salomonis episcopi & abbatis, datur præbenda de Golda Fratribus in honorem S. Magni confessoris. Parafredus est equus agminalis; sauma, apud Cangium, idem quod sagma, & sarcinam denotat: parafredus igitur onustus saumate, equum sarcinarium cum sua sarcina significat. Denique de institutis ibidem canonicis, dotationeque per Arnulphum confirmata rursum meminit Ekkehardus junior de Casibus S. Galli cap. 1 dum ait, Salomonem inter suprema mandata a Sancti-gallensibus monachis vehementer postulasse, quatinus ecclesiam ab eo in loco S. Galli, in honore S. Crucis, sanctique Magni constructam & sub regiæ auctoritatis privilegiis dotatam tuerentur, ibique servitium canonicorum minui non paterentur. Alia Ekkehardi in hanc sententiam verba dedimus num. 102.

[171] Exstat in Opere nostro tom. 1 Maii, die 2 Vita S. Wiboradæ ac B. Rachildæ virginum Ordinis S. Benedicti, [Prædictum templum incendere] quas Reclusas vocant. Ex hac discimus, præfatum S. Magni templum earumdem virginum sepulcris non sine divina revelatione nobilitatum fuisse: prior illud etiam, in cellula ipsi contigua a præfato Salomone reclusa, sanctissimo vitæ instituto ac demum martyrio, anno 925 ab Hungaris illato, consecraverat. Memorabile est, quod hujus occasione martyrii de hac ecclesia a barbarorum incendiis præservata tradit Hepidannus lib. 1, cap. 6. Ait quippe, Hungaros, cum irruptione in Germaniam facta, omnia ferro flammaque vastarent, præfatam sacram ædem, apud quam S. Wiborada se Deo consecraverat, aggesto rogo exurere frustra molitos fuisse.

[172] Tali, inquit, vastatione basilicam S. Magni adeuntes, [frustra conantur Hungari.] voluerunt & illam rogo exstructo concremare: sed … divina potentia eis resistente, eorum voluntas caruit effectu. Consonat Ekkehardus Junior cap. 5 de eadem Hungarorum irruptione sic scribens: Nequaquam templum Galli, sicut nec Magni incendere quiverant. Perseverasse ibidem post S. Wiboradæ martyrium cellas virginum Reclusarum, docent tum proxime laudatus auctor, tum Ephemerides num. superiori citatæ, quæ ad X Kal. Feb. & V itidem Kal. Jan. notant anniversarium Juntæ & Irmingardæ celebrandum de ortis juxta capellam Sororum apud S. Magnum. Denique Goldastus Alaman. rerum tom. 1, in cap. 1 Ekkehardi docet, templum, de quo agimus, quod olim situm erat extra oppidum, postmodum ejusdem muris, sed extimo loco, pariter cum cœmeterio inclusum fuisse; atque ita etiam illud exhibet Matthæus Merianus in Topographia Helvetiæ, addens idem Calvinianæ hæresis, quam Sancti-gallenses cives, proh dolor! amplexi sunt, exercitio postmodum cessisse.

[173] Præter hæc, duo alia S. Magno templa antiquitus dicata reperio, [Templa & monasteria Sorethanum] quibus & monasteria deinde in ejusdem Sancti gloriam addita fuerunt. Horum alterum est Sorethanum, indigenis Schussenriedt, inter oppida Biberacum, Sulgarium & Waldseam situm fere æquali trium milliarium Germanicorum distantia. Castrum ibi quondam fuerat, Schussenriedt pariter nuncupatum; nec procul inde ecclesia parœcialis sub invocatione S. Magni: quæ quo tempore primum erecta fuerit, nusquam reperi memoriæ proditum. Accessit postmodum abbatia sacri Ordinis Præmonstratensis; cujus primordia ad annum 1188 referunt ejusdem Ordinis Annales, anno 1736 editi, tom. 2 a pag. 820, citantes Chronicum Ms. auctoris, ut ajunt, pene æqualis. Verba accipe: Clemente III Pontifice, & Friderico I, cognomento Barbarossa, Romanorum imperatore, erant Beringerus & Conradus, ipsi imperatori satis accepti, in castro Schussenriedt: qui cum Haberent * filios, divina inspirante gratia, placuit eis, ut in eodem loco, ubi castrum eorum erat, fundarent claustrum alicujus Ordinis, ad honorem Dei & S. Mariæ semper virginis, sanctique Magni confessoris, qui erat patronus in parochiali ecclesia, quæ erat extra castrum, & omnia prædia sua conferrent illi claustro, ipsum Christum faciendo sibi hæredem.

[174] Deinde subdit, hanc piam fratrum voluntatem, annuente imperatore, anno 1188 exsecutioni mandatam esse, fundata ibidem Præpositura, ut vocant, [& Ratisponense Sancto consecrata.] Ordinis Præmonstratensis, cui prædicta parœcialis ecclesia cum cura animarum perpetuo fuit annexa. Lapsu temporis, teste Annalista, ad liberæ & imperialis abbatiæ dignitatem evecta & insignibus prærogativis ornata est. Alterum, quod insinuavi monasterium, erectum fuit in Bavaria ad pedem pontis Ratisponensis, estque canonicorum regularium Ordinis S. Augustini. De eo Andreas presbyter, ejusdem monasterii canonicus, in Chronico suo generali apud Bernardum Pez, Thesauri Anecdot. tom. 4 hæc habet: Anno Domini MCXXXVIII incarnati Salvatoris, qui est tertius inchoati pontis supra Danubium Ratisponæ, ripensis agricultura, id est monasterium S. Magni, in præurbio Ratisponæ mutari cœpit in ædificia per venerabilem dominum Gebehardum, presbyterum canonicum Ratisponensis ecclesiæ, ad cujus petitionem rex Conradus, … cum consilio fratris sui Henrici, ducis Bavariæ, præurbium Ratisponæ monasterio S. Magni largitus est. Plura legere licet apud Hundium in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 197, & tom. 2, pag. 450 & alibi.

[175] [Quid censendum de posterioris primerdiis? alia loca Sancto dicata.] Fabulosa apparent, quæ de hujus S. Magni sacelli, cui postmodum prædictum cœnobium additum est, primordiis narrantur apud P. Babenstuber, cujus verba dabimus infra in Miraculis num. 135 & seqq. Ait siquidem, sub annum Domini 1134, cum Danubius apud Ratisponam ponte nondum stratus esset, SS. archangelum Michaëlem & Magnum, hunc venerabilis senis habitu, illum elegantis oris juvenis, Danubium transmissos esse: atque in hujus rei perpetuam memoriam sacellum primum S. Magno excitatum fuisse, addito deinde monasterio. Verum si hæc reipsa se ita habeant, cur non æque S. Michaelis, quam S. Magni memoriæ sacellum istud consecrarunt? Porro idem scriptor subjungit, sacellum istud anno 1633 a Suecis Ratisponam obtinentibus eversum fuisse, creditumque fuisse eosdem hujus sacrilegii pœnas dedisse, cum anni proxime subsecuti VI Septembris, qui dies S. Magno sacer est, prope Nordlingam memorabili prælio victi cæsique sunt. Sunt & alia loca S. Magno consecrata, cujusmodi est monasterium virginum Chiebachense seu Kuebachense, in cognomine vico Bavariæ, quod Hundius in Metrop. Salisburg. tom. 2, pag. 246, initio seculi XI conditum arbitratur: apud Steinbachenses in Suevia sacellum, prope Huglfingam in Bavaria parœciale templum, excitata dicuntur infra in Miraculis num. 89 & 134: sed pluribus supersedeo: libuit tamen hæc paulo fusius tractare, ut de insigni Sancti cultu manifesta indicia lector haberet.

[Annotata]

* l. non haberent

VITA
Auctore, ut fertur, Theodoro monacho Campodunensi, ab Ermenrico Elewangensi aucta, & ab alio interpolata,
Ex Ms. S. Maximini Trevirensi, collato cum editionibus Henrici Canisii & Melchioris Goldasti, necnon cum sex aliis Mss. exemplaribus.

Magnus abbas Fuëssæ in Suevia (S.)

BHL Number: 5162 a

A. Theodoro, ut fertur, etc.

CAPUT I.
Sanctus Magnus inter monachos admissus a S. Columbano, suis meritis cerevisiam sistit, ne diffundatur: urso imperat, aves divinitus missas capit, ab angelo edocetur.

[S. Magnus a S. Columbano] Tempore illo, cum beatissimus Columbanus b simul cum beato Gallo nepote suo c diversa loca perlustrarent, & ad diffamandum verbum Dei, & peregrinandi causa in Hiberniam d pervenirent, quidam frater, nomine Magnoaldus e ex præfata patria Hibernia f procreatus, pulsare cœpit aures beati Galli, discipuli sanctissimi Columbani, ita alloquens: Beate namque magister & domine, video vos in servitio Dei tantum sollicitari, ut heremum concupiscentes, quantisper * ibi morantes feræ bestiarum, scilicet ursorum, bubalorum, luporum, multitudo frequentet, & ad vestrum imperium recedant g. Unde vestris vestigiis provolutus deposco, ut spretis faleramentis sæculi, & præsentium pompam facultatum contempnens, æterna præmia capere merear. Quod beatus Gallus cernens, eum videlicet ad pœnitentiæ medicamenta concurrere, & uniuscujusque * cœnobii septa, ubicumque Dominus juberet, per ejus orationem concupisci, visitare velle; beato Columbano hoc indicans, obtulit eum suis obtutibus, sciscitans ab eo consilium & voluntatem. Cui beatus Columbanus respondit: Pergentes, filii, ad heremum, voluntatem Dei probemus; utrum propositum animi arripias, an non h.

[2] [in eremo probatus, vitam religiosam amplectitur.] Pergentes ergo simul, tertium adolescentem nomine Soniarium * in comitatu sumunt, & ad destinatum in heremo locum pervenerunt, unius panis tantum cibo contenti. Cumque jam tertius transisset dies, nec aliquod panis fragmentum remansisset, horaque refectionis appropinquaret, imperantur a patre, ut per prærupta ruris eant, atque ad ima vallis perveniant, & quidquid ad cibum opportunum reperiant, deferant. Ovantes illi ierunt per concava vallis, inveneruntque capturam piscium, olim a pastoribus consertam in amne, qui vocatur Lignona i, undique * obpositam. Quod inspicientes & Deo gratias agentes, sumentesque, quos repererunt pisces k venerabili Patri præsentaverunt. At ille nempe Spiritu sancto plenus, noverat sibi passim a Domino dapes paratas, & cum gratiarum actionibus sumpserunt cibum, & post cibum iterum gratias egerunt Conditori. Quod inspiciens Magnoaldus, sequens beatum Gallum, læto animo promisit, se imperlis eorum pariturum, Domino * jugiter serviturum: quem vir sanctus Columbanus suis beatis manibus receptum in obedientia posuit, donatumque juxta magnificentiam suam nomen imposuit dicens: Magnum te faciat Dominus in sapientia & astutia, a cujus magno nomine Magnoaldus vocaris l. Et iterum addidit: Cognita tibi sint omnia ministeria monastica, a quibus cognomen habes * Magnoaldus.

[3] [Dum cellæ curam habet, cerevisia prodigiose servatur:] Factoque monacho tradidit ei clavem cellarii m. Statimque aperuit Deus voluntatem suam adversus beatum Magnoaldum n in isto miraculo patrato. Cumque jam hora refectionis appropinquaret, & minister refectorii, Soniarius nomine, cerevisiam administrare conaretur, vas, quod tiprum o nuncupant, ad cellarium deportavit, & ante vas, quo cerevisia condita erat, apponit, tractoque serraculo p meatus, in tiprum currere sinit. Quem subito patris imperio Magnoaldus Soniarium celeriter vocavit: at ille ardens obedientiæ igne, obserare meatum oblitus, pernici cursu ad beatum pergit Virum, & serraculo, quod duciculum * vocant, manu delato, ante conspectum Magnoaldi adstitit, videntibus sanctissimis viris Columbano & Gallo. Postquam autem sibi vir Dei Magnoaldus q quæ voluerat imperare, deprompsit, interrogavit eum: Quid est, quod tenes in manu tua? At ille, viso serraculo, recordatus negligentiæ, velociter ad cellarium rediit, æstimans nihil in vase, de quo cerevisia decurrebat, remansisse. Intuitus ergo vidit, supra tiprum cerevisiam crevisse, quatinus, qualis & quanta rotunditas infra tipri inerat coronam, talis in altum crevisse urna videretur r, & ne minimam stillam foras cecidisse.

[4] [hinc oritur pium inter SS. Magnum & Columbanum certamen.] Præfatus vero Soniarius illud miraculum inspiciens, ad pedes beati Magnoaldi accessit, narrans ei ea, quæ de sicera vidit. Ille pavore perculsus, quid agere deberent, ignorans, concitus perrexit ad Winigozum s presbyterum, eumque adsumens secum ad cellarium duxit, & omnia secundum narrationem pueri Soniarii invenit. Corruens ergo ad pedes ejus, ita locutus est: Domine Winigoze, quid dicturi sumus patri nostro beato Columbano, si hæc audierit? At ille respondit; Absit, Frater, ut misericordia Christi tanto viro patrique nostro celetur t: & concito gradu perrexerunt ambo, veneruntque ad pedes beati Columbani, & narraverunt ei omnia, quæ acciderant. Quibus beatus Columbanus ait: Fratres mei, hoc non meis meritis actum est; sed intercessione viri istius Magnoaldi: ille hoc audiens prostravit se ad pedes ejus, & dixit: Domine pater, noli hoc dicere; quia scio, pro vestris sanctis meritis hoc actum esse, non meis. Respondens beatus Columbanus dixit: Nam u ego vidi angelum Dei ante te præcedentem, quando Soniarium vocabas: qui facto signo supra tiprum, stetit sicera in modum coronæ, sicut vidistis. O magnum divinæ potentiæ donum, qui adhuc neophito suo Servo tantam gratiam conferre dignatus est, ut jam Magnus inter fratres voceris. Ad hæc conticuit beatus Magnoaldus, gratias agens Deo in corde suo de tanta misericordia sua.

[5] Eo itaque tempore w cum sub quodam scopulo inter vasta heremi jejunio corpus afficerent beatus Columbanus & Gallus, [Poma carpere jussus, urso imperat,] & nihil aliud præter ruris poma in cibos capere valerent, venit quadam die assueta abditæ * voracitatis fera ursus, cœpitque necessarios delambere cibos, ac passim poma ore distrahere *. Cumque jam hora refectionis advenisset, dixit sanctus Columbanus ad beatum Magnoaldum: Frater, tibi cognita sunt poma meliora; vade & defer nobis consuetam mensuram pomorum: qui cum abisset, ursum inter densarum * frutices rubosque perspexit, ac poma lambendo carpere: videns namque eum Magnoaldus, jussa patris implere volens, timuit valde; sed confortatus x in Domino, muniens se signaculo sanctæ Crucis, ait ad feram: In nomine Domini mei Jesu Christi sta paulisper, usque dum eligam poma, quæ fratribus * nostris sunt ferenda, & tibi partem ex aliis dem comedenti *.

[6] Mira in fera obedientia! severitatis quippe suæ oblita stetit, [ne poma devoret.] caput inclinatum tenens: tum ille divisit virga trutices rubosque, quæ poma ferebant; & elegit partem ex hiis, quæ juxta viri Dei imperium meliora erant ad opus suum ferenda; aliamque partem dedit feræ, ut comederet: & dixit ei: Comede ista tu, aliaque ista in usus sanctissimi viri Columbani & beati Galli reserva. Fera ergo tantæ obedientiæ exstitit, ut nequaquam ex prohibita sibi parte ausa esset carpere cibos; sed in segregata permissa sibi parte tantummodo pabula requisivit. Alia vero die iterum beatus Magnoaldus requirens poma, invenit salva & bene reservata, & gratias agens Deo, ait ad feram: In nomine Domini ita age cottidie: auditus * autem a fera, poma procul dubio salva reservavit quoadusque Vir Dei illo in loco commoratus est.

[7] Quarta vero die y iterum Dominus cibum præbens suis discipulis, [Alimoniæ inopia laborantes, hortante Sancto,] tanta copia avium advenit, ut omnem plagam loci illius alitum multitudo suppleret. Beatus vero Magnoaldus hoc videns, intellexit, ob necessitatem patris, suorumque a Deo has dapes terræ diffundi; & ait ad beatum Gallum: Jubeat pater hæc altilia capere ad usus fratrum, si placet; quoniam a Deo datæ sunt dapes. Hæc dicente eo ad beatum Gallum, ait beatus Columbanus: Tu Magnoalde, qui in nomine Domini urso jussisti reservare poma ad opus nostrum, fac iterum juxta tuum nomen magnum opus, & impetra a Deo, ut volatilia maneant, donec capiantur a fratribus ad usus necessarios. Ille ammirans, quomodo palam factum fuisset z beato viro de fera, tamen non audebat interrogare; sed jussu ejus prosternens se in orationem, cum beato Columbano pariter & Gallo orabat.

[8] Erigens autem se abbas dixit beato Magnoaldo; Surge, [aves divinitus missas capiunt.] præcipe capere aves: surgens Magnoaldus & gratias agens Conditori omnium, cœpit aves capere cum reliquis fratribus. Miraculum valde mirum & stupendum! Capiebantur aves, prout patris imperium erat, nec abscedere pennigera fuga nitebantur, donec beatus Magnoaldus ait: Si placet patri nostro, habemus per triduum aves sufficienter, & ideo bonum est, ut recedant; sicque alitum phalanges jubet abire, & sumpto volatu, qui remanserant, recesserunt; sicque divina misericordia ex vicinis urbibus frumenti copiam per bonos viros aa in gyro manentes ad beatum Columbanum per manus felicis Galli & Magnoaldi direxit.

[9] [Angelus iter ad Slavos dissuadet.] Interea ruit cogitatio in mentem sancti Columbani, quatenus Sclavorum bb terminos adiret, eorumque cæcas mentes Euangelica luce illustraret, ac ab origine per avia errantibus veritatis viam panderet. Cumque hæc beatis Gallo & Magnoaldo narrasset, & ita patrari se velle profiteretur, beatus Gallus dixit Magnoaldo: Frater, quid tibi de illo itinere nostri abbatis videtur? Respondit; Domine magister, perquirite in primis Domini voluntatem, & postea si dignum duxeritis ad proficiscendum, proficiscimini. Hoc audiens beatus Columbanus, jussit triduanum jejunium fieri, Domini misericordiam implorans, ut eis indicaret suam voluntatem. Tertia vero nocte angelus Domini per visum illis tribus apparuit, & ambitu parvo, quasi solet paginali stylo orbis describi, circulum mundi compage monstravit, dicens: Cernitis, inquit, quod maneat totus mundus desertus: dicite Columbano: Perge dextra levaque, quæ legis *, ut comedas laboris tui fructum: non est tibi opus illuc properandi. Hæc audiens beatus Columbanus, intellexit similiter per visionem sibi monstratam, non esse gentibus * illis in promptu fidei profectum, & ideo quievit in loco, solummodo contentus tantum unius ministri Magnoaldi famulatu, donec aditus ad Italiam viam panderet cc.

ANNOTATA.

a Quid de hac inscriptione censendum sit, fuse ostendimus in Commentario § 1 & seqq., ubi diximus, Vitam hanc ab imperito quodam interpolatore tot plagiis fartam esse, ut certe minima pars Theodoro adscribi queat. Damus tamen sub eo titulo, tum quod ita circumferatur, tum quod non improbabile sit, eam a Theodoro per modum elogii primum conscriptam fuisse,quam deinde Ermenricus Elewangensis, & post hunc alii auxerint & interpolaverint. Consule Comment. § 1 & seqq.

b Colitur hic sanctus abbas Bobiensis 21 Novembris, quo die illum cum Romano Martyrologio daturi sumus. Videri interim potest Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis, sec. 2, ubi ejus Vitam tradit ex Jona monacho Bobiensi fere æquali.

c S. Gallus in prædicto Martyrologio annuntiatur 16 Octobris, ad quam de eo agemus. Acta ipsius, auctore Walafrido Strabone, abbate Augiensi, vide apud laudatum Mabillonium. Porro voces illæ nepote suo desunt in editione Melchioris Goldasti, & in uno Ms. Chiffletii: in reliquis, uti & in editione Henrici Canisii habentur. Mabillonio displicuisse videntur, dum elogium S. Magni texens, illas sic excipit: Nemo id dixit: sed non est hujus loci istud examinare.

d Anonymus S. Emmerami Ratisponensis cœnobita, qui, ut in Comment. § 1 ostendimus, hanc Vitam post medium seculi XI pro suo sensu correxit, hunc etiam interpolatoris errorem merito emendavit, in hunc modum: In tempore illo, quo beatus Columbanus sanctusque Gallus virtutibus magnificis pollentes, in Hibernia clarissimi habebantur, frater quidam, nomine Magnoaldus, ex eadem Hibernia oriundus, ad beatum Gallum accedens, ita eum alloquitur &c. Et merito, inquam, sancti enim Columbanus & Gallus ex Hibernia oriundi, non in Hiberniam, sed ex Hibernia in Gallias peregrinati sunt: verum nec sic omnem errorem sublatum esse, mox apparebit.

e Jonas in Vita S. Columbani apud Mabillonium in Actis sec. 2, narrat, fratrem quemdam nomine Autiernum monachum Luxoviensem, cum a S. Columbano postulasset, ut in Hiberniam sibi peregrinari liceret, ab eo ductum fuisse in solitudinem, ut divinam voluntatem explorarent, ibidemque deficiente pane, ad Mosellam fluvium pisces opportune reperisse; verba dedimus in Comment. num. 14. Quæ omnia ineptus interpolator male distorta Magnoaldo in Hibernia adapta.

f Sanctum nostrum verisimilius non Hibernum, sed Germanum fuisse, docuimus in Commentario§ 7.

g Hæc periodus tam in excusis, quam Mss. exemplaribus vitiosa est: Ratisponensis vero anonymus eam prætermisit.

h Goldastus, Canisius, & unum Ms. legunt: utrum desideratum arripias iter, an non: quæ verba ex Jona deprompta sunt, in quo S. Columbanus Autiernum monachum sic alloquitur: Pergentes in eremum voluntatem Dei probemus, utrum desideratum iter arripias, an in cœtu Fratrum permaneas.

i Hic oblitus est interpolator, se cum SS. Columbano, Gallo & Magno in Hibernia versari: Ligno enim (vulgo Loignon, seu ut in aliis Tabulis legitur, Lougnon) Galliæ fluvius est in comitatu Burgundiæ. Unde in errorem hunc lapsus videri possit, vide in Comment. num. 16.

k Jonas, qui, ut monuimus, hæc omnia de Autierno narrat, ait, hunc cum Gallo & Somario quinque pisces reperisse, ex quibus cum tres, relictis duobus, qui mortui apparebant, ad Columbanum attulissent, ab eo increpitos fuisse, jussosque relictos quærere. Consule num. 14 in Commentario.

l Editio Goldastina & unum Ms. habet voceris. Sed numquid jam prius non vocabatur Magnoaldus? Ita supra eum nominat dicens: quidam frater Magnoaldus nomine.

m Cellarius est, qui cellæ vinariæ & penui præest, sive cui cibi potusque ministrandi cura incumbit.

n Laudata editio & Ms. legunt: statimque divinum in eo manifestatur miraculum.

o Apud Canisium est typrum: Mabillonius in Vita S. Columbani num. 26, ubi hoc miraculum, suppresso nomine ministri, Jonas refert, legit tybrum: monetque in annotatis, in alia ejusdem Vita per anonymum conscripta legi gillonem. Est autem gillo vas figulinum vel vitreum ad potum excipiendum conflatum. Apud Cassianum lib. 4 Institut. cap. 16 dicitur: Si quis gillonem fictilem, quem baucalem nuncupant, aut hujusmodi aliud casu aliquo fregerit, &c.

p Per serraculum intelligit paxillum, ori epistomii insertum, quique educitur, cum e dolio promendus est liquor: infra duciculum vocat.

q Magnoaldus hic insertus est ab interpolatore: Jonas enim de S. Columbano loquitur.

r Varia hic occurrit lectio. Goldastus habet: Intuitus ergo, vidit tiprum in tantum cerevisiam crevisse, ut non jam plus profunditatis in vase, quam supra vas cumulata altitudinis habere videretur. Ms. nostrum ex antiq. codice bibliothecæ Augustanæ SS. Udalrici & Afræ in margine hæc monet: Nota bene: hic (in dicto codice) margini tenuissima, sed antiquissima manu adscriptum, ex priori per Ermenricum conscripta Vita: “Cum autem cervisa defluens urnam suppositam implesset, mirum in modum instar coronæ super urnam excrescens stetit”. Jonas, unde hæc deprompta sunt, ita scribit: Intuitusque supra tybrum cervisiam crevisse, & nec minimam stillam foris cecidisse, ut crederes in longitudinem tybrum geminatum esse; ut qualis & quanta rotunditas infra tybrum inerat coronæ, talis in altum crevisset urna.

s Goldastus & unum Ms. legunt: Winiachum, Canisius Winniacum: quis hic fuerit, ignoro. In sæpe laudata S. Columbani Vita, num. 24 & 28, quidam Winnocus presbyter memoratur, qui S. Columbano familiaris fuit:ex hoc forsitan Winiachum vel Winigozum presbyterum fecit.

t Editio Goldastina addit: qui absque nostra narratione, per spiritum & cum Deo omnia, quæ facta sunt, se cognovisse; lætatur.

u Eadem editio cum Canisio & duobus Mss.: Tace, frater, scio utique: nam ego vidi &c. Porro totum hoc pium certamen & quidquid hoc num. 4 continetur, invenire non est apud Jonam, qui etiam hoc loco de Magnoaldo non meminit. Consule Comment. num. 17. Patricius Flemingus in Collectaneis S. Columbani, ad miraculum, de quo agimus, notat sequentia: Hujusmodi olim in monasterio Sancti-gallensi exemplum contigit; cujus rei testes usque in hunc diem remanent versus aliqui in porta capituli, ubi tum loci cella vinaria fuerat, appensi. Perfecta obedientia sua imperfecta relinquit: hæc ipse.

w Miraculum, quod enarrare aggreditur, secundum Jonam accidit, postquam S. Columbanus anno 610 Luxovio expulsus, prope Brigantium in Rhætia moraretur. Monuimus autem in Commentario, hoc prodigiosum in feramimperium a prædicto Jona adscribi Chagnoaldo: quare ne actum agam, vide quæ ibidem disputavimus num. 18 & seqq.

x Jonas scribit, Chagnoaldum, viso urso, ad Columbanum properasse, ab eoque redire jussum, prædictæ feræ tam mirabiliter imperitasse.

y Apud Jonam num. 54 miraculum hoc præcedenti præponitur, diciturque contigisse tempore duræ egestatis, … cumque jam triduo jejunio fessa corpora essent: sed nulla hic quoque de Magnoaldo mentio: vide dicta in Comment. num. 23 & seqq., ubi utriusque scriptoris discrepantem narrationem notavimus.

z Atqui tamen Jonas, ut supra lit. y diximus, diserte tradit, rem hanc conscio & jubente S. Columbano contigisse.

aa Quarto deinde die (verba Jonæ sunt) quidam pontifex ex vicinis urbibus frumenti copiam, divina admonitus aspiratione, ad B. Columbanum direxit; sed mox Omnipotens, qui penuriam patientibus aligeros præbuerat cibos, ut farris adeps advenit, alitum phalanges imperavit abire. Quam parum fidelis sit interpolator noster, ex numeris lit. y citatis deprehendes.

bb Apud Jonam legitur: Interea cogitatio in mentem ruit, ut Venetiorum, qui & Sclavi dicuntur, terminos adiret, &c.

cc Quæ hoc numero 9 relata sunt, paulo aliter narrantur a sæpe dicto Jona: consule Commentarium num. 25.

* al. aliquantisper

* al. uniusque

* Canisius Sonarium, Jonas Sonarium

* al. undisque

* al. & Christo Domino

* al. habebis

* al. duciolum

* al. melius avidæ

* al. detrahere

* l. densos

* al. patribus

* Can. comedere

* al. audiens autem fera

* Canisius, ubicumque eligas

* al. gentis illius

CAPUT II.
Mora in regno Theodeberti: pugna inter hunc & Theodericum: Theodeberti cædes, pœna Theoderici & Brunichildis: profecto in Italiam S. Columbano, SS. Gallus & Magnus permanent in Germania.

[S. Columbanus cum suis a Theodeberto benigne exceptus] Interea orta est lis inæstimabilis inter Theodericum a regem & Theodebertum b, utrisque gentium robore in invicem superbientibus. Inter quæ vir Dei ad Theodebertum venit c, eumque suis sedibus atque intra suos fines libentissime recepit, deditque ei optionem, quacumque in parte voluisset, experimento quærere locum, qui sibi suisque placeret ad habitandum: inquisitoque loco, audivit a beatis viris Gallo & Magnoaldo, qui jam perlustrata habebant spatia locorum, locum laudabilem fore intra Germaniæ terminos, situm in Alemannia circa Renum fluvium, oppidumque olim dirutum, quod Brigantiam d nuncupabant; quem procul dubio ratum ducebant fore, ut impetraretur a rege, & partem saltus ipsius juxta ipsum oppidum stantem, ubi apta loca invenire quiverant ad manendum. Dedit ergo eis rex juxta petitionem beatorum Columbani & Galli atque Magnoaldi, præfatum oppidum, locaque vasta intus in saltu consistentia, sed non plurima nisi pauca, ubi invenire potuissent apta loca ad cellulam construendam.

[11] Sicque per alveum Reni navigantes pervenerunt Magontiam, [in ipsius regno cellas exstruit.] ibique ab episcopo e ipsius loci sumptibus necessariis suffulti, sicut in beati Columbani Vita continetur, pervenerunt ad præfatum oppidum, & ibi morati sunt exspectantes eventum rei inter Theodericum & Theodebertum. Beatus vero Magnus cum beato Gallo, relictis Fratribus, cum beato abbate, qui jam ex Luxovio venerant ad eum quasi ab hostium præda f, ingressi sunt in saltum, & in eo huc illucque pergentes, diversa loca circueuntes, reppererunt intra ipsius saltus terminos loca venusta & famulis Dei ad omnem opportunitatem congrua, proximasque nationes undique haberi ad prædicandum. Reversi ergo iterum ad virum Dei sunt, & laudantibus eis loca, quæ invenerunt, vir Dei ait: Ovantes * illuc, moremur aliquod temporis spatium ibi, & construamus cellulam, usque dum Dominus det nobis aditum proficiscendi in Italiam. Perrexerunt ergo ad locum, unde beatus Gallus ortus erat, id est circa lacum Turicinum g: inde perovantes ad locum antiquum destructum, qui vocatur Arbona h, ibique morati sunt, construentes cellam & exspectantes eventum inter Theodericum & Theodebertum.

[12] [Pugnam inter reges SS. Columbanus & Magnus absentes intuentur.] Dum hæc agerentur ab illis *, inter Theodericum & Theodebertum ortum est bellum inter eos juxta Tulbiacense i castrum, ibique prælio inito, innumera hominum multitudo ex utroque exercitu perierunt: victus tandem Theodebertus fugit. Ea ergo hora, qua apud Tulbiacum bellum commissum est, vir Dei Columbanus, operantibus discipulis Gallo & Magnoaldo cum cæteris Fratribus, qui ex Luxovio venerant, supra truncum quercus sedens librum legebat; quem sopor oppressit subitus, dormiensque, quid inter duos reges ageretur, vidit: expergefactus ministrum vocat Magnoaldum k, qui & Magnus, cruentamque regum pugnam indicat, & humanum sanguinem multum fundi suspirat. Respondit Magnoaldus, qui & Magnus, prostratus ad pedes ejus: Et ego pater domine, sopore oppressus jacebam subter unam arborem abietis, & videbatur mihi, simul eos conflictum inter se habere; arreptoque baculo, volebam percutere Theodericum, & liberare Theodebertum: sed prohibuit me species quædam dicens: Non est tibi necesse eum percutere, quoniam Dominus cito vindicabit magistrum tuum Columbanum de eo in interitu ignis. Illico evigilans festinabam huc ad vos venire, & narrare hanc visionem, vos me interim vocantem audivi l. Dum ergo mirarentur ambo de hiis visionibus, alius minister astans Eunuchus m nomine, temerario conatu ait; Pater mi, tuis precibus præbere deberes suffragium Theodeberto, ut hostem communem Theodoricum debellare queat. Cui beatus Columbanus ait; Stultum ac religioni nostræ alienum administras consilium: non enim Dominus ita vult, qui nos pro inimicis nostris orare præcepit: & Magnoaldus ait; Vere Domine, vestra sanctitas bene de hoc sentit; quoniam in arbitrio justi Judicis esse debet, quid de eis fieri velit.

[13] [Mors Theodeberti divina vindicta in Theodericum, supplicium Brunichildis: Clotharius rex.] Theodoricus vero persecutum Theodebertum apprehendit, & ad aviam Brunichildem n direxit, ipsaque eum clericum factum, non post multos dies impie nimis perimi jussit o. Theodericus itaque morans penes Metense p oppidum, divinitus percussus, inter flagrantis ignis incendia q mortuus est, & beatus Columbanus a Deo * vindicatus. Porro Lotharius, collecto exercitu, fines regni, quæ suæ ditioni debebantur, præcepit *, perempto Sigeberto, qui ei resistere volebat, cum quinque filiis Theoderici r; Brunichildem vero captam indomitorum equorum caudis ligatam, miserabiliter vita privavit s: memor vero prophetiæ viri Dei t, funditus radicitusque deletam Theodorici stirpem *, trium regnorum solus potitus est monarchia. Cognoscens quippe in hoc facto, viri Dei beati Columbani prophetiam in omnibus impletam fore, præfatus Lotharius voluit beatum Columbanum magnis honoribus ditare u: Sed ille hoc respuens, relicta Gallia atque Germania, Italiam ingressus est, ubi ab Egilolfo Longobardorum rege honorifice susceptus est, largita ei optione, ut infra Italiam quocumque in loco voluisset habitaret.

[14] [S. Columbano in Italiam proficiscente, S. Gallus] Qualiter autem beatum Gallum & Magnoaldum discipulos suos in Alemannia reliquit, non est silendum, quoniam hoc Dei consultu actum est. Peragratis igitur locis circa lacum Turicinum, & pervenientibus ad caput laci ipsius in locum, qui Tuconia w dicitur; inde venerunt ad lacum Brigantium, qui nunc Constantiensis dicitur x, ad præfatam cellulam, quam apte construxerant, prædicantes populo Christum colere, & simulachra vana & surda in frusta comminuere: ob quam causam zelo diabolico populus inflammatus propter simulachra diruta in frusta comminuta, cœperunt cum Sygeberto y principe tractare, ut eos a finibus suis ejiceret. Egit hoc arte sua diabolus, ut populum, quem in præsentia lucis per prædicationem beatorum virorum amittere cœpit, discedente sanctitatis fulgore, tenebris occuparet antiquis. Igitur sancti viri moleste ferentes, quod sede pellerentur amabili, consilio communi inito, Italiam petere decreverunt, relinquentes beatum Gallum & Magnoaldum cum nonnullis aliis clericis z, ita dicentes: Deus, cui servimus, angelum suum mittat nobiscum, qui nos perducat ad Egilolfum regem Longobardorum, ubi ejus clementia præparante humanos affectus, & plenum habitationis locum inveniamus; vos autem æquo animo estote fratres.

[15] Igitur cum jam proficiscendi tempus instaret, beatum Gallum repentina febris invasit; [cum S. Magno & Theodoro in Germania permanet:] pro qua re advolutus abbatis sui pedibus indicat, se infirmitate vehementi laborare, ideoque propositum iter non posse perficere; ille vero existimans, eum pro laboribus ibidem consummatis amore loci detentum, viæ longioris detractare labores, dixit ei: Scio, frater, jam tibi onerosum esse tantis pro me laboribus fatigari: tamen hoc discessurus denuntio, ne me vivente in corpore, Missam celebrare præsumas: & cum ei licentiam per se conversandi dedisset, viam ingressus est *. Audiens hoc Magnoaldus aa procidit ad pedes ejus & dixit: Domine pater, quid me vis agere? Si reliquero eum absque adminiculo, destitutus erit & deficiet; tamen sequar te, si volueris, ipso relicto, sicut Petrus secutus est Dominum, relictis retibus suis. Respondit ei beatus Columbanus: Scio, te Magnoalde, magnum futurum esse, & lucrari Deo ex populis Orientalibus bb plurimum; ideoque nolo te mecum proficisci *, sed relinquo te & Theodorum fidelissimum * nostrum, Galli obsequiis parituros, ut cum omni diligentia ejus recuperationi serviatis. Dico tamen tibi, Magnoalde, quid te volo esse acturum, & quomodo cum eo morari debeas: futurum est enim, ut peractis aliquot diebus, diaconatus officium ab episcopo Constantiensi accipias.

[16] Sic volo, ut moretis cum Gallo, usque dum tempus veniat, [S. Columbanus S. Magno varia prædicit.] me ab hac luce discessurum. Itaque si fieri potest, ut me ægrotante, tibique Spiritu sancto revelante, ad me venire potueris, gratum mihi est; alias mihi defuncto quoquo modo sic Domino annuente, revelatum fuerit, accelerare festina ad sepulchrum meum, & ad confratres meos, & inde accipies epistolam meam & cambutam cc, quam affer Gallo, ut eum absolvas a meo judicio. Nuntio autem tibi, quia defuncto Gallo, post triennium dd vastandum erit sepulchrum ejus a raptoribus, te & Theodoro inspiciente, & ut hoc actum fuerit, restaurato sepulchro ejus, sic properare festina ad locum, ubi auditum habemus, quod sanctus Narcissus ee episcopus diabolo præcepit draconem interficere; ibique Domino opitulante, plurimos ad fidem convertes, animas eorum Domino lucraturus eas, atque habebis ibi nomen tibi a Deo impositum, sicut te sublimare vult, & vocaberis a populo terræ illius Magnus ff, propter fidem, quam prædicaturus eris, convertens eos ex inanitate & cultura dæmonum ad fidem Christi. Ibi enim occurrent tibi dæmones mala multa tibi ingerentes; sed tu confortatus eris a Domino, qui te illuc deputavit ad morandum atque manendum: & his dictis, profectus est.

ANNOTATA.

a Theodericus II patri suo Childeberto Austrasiæ & Burgundiæ regi, anno 596 defuncto, in Burgundiæ regnum successit.

b Theodebertus itidem II, præfati Childeberti filius, paternum Austrasiæ regnum anno 596 obtinuit.

c S. Columbanus, idque anno 610 secundum Mabillonium in Annal. ad hunc annum num. 49.

d Brigantium oppidum Germaniæ est in Suevia, comitatus cognominis caput, incolis Bregentz dictum. Situm est ad lacum Brigantinum, alias Podamicum & Constantiensem, Germanis Bodenzee & Constantzer-zee appellatum. In Itinerario Antonini Pii per Simlerum edito, Brigentia & Brigandia nuncupatur. Augusta Vindelic. M. P. XXVII. Rostro Nemaniæ. M. P. XV. Campoduno M. P. XXXII. Væmania M. P. XVI. Brigandia M. P. XXIIII. Arbore felice M. P. XX. Folio autem 142: Vemania M. P. XV. Brigantia M. P. XXIIII. Arbore felice M. P. XX. Canisius in Vita Sancti perperam legit Prigantium.

e Videtur is Leonisius seu Leunisius fuisse, quem Galliæ Christianæ scriptores tom. 5 novissimæ editionis, hoc tempore Moguntiæ sedisse, statuunt. Porro qua ratione præfatus episcopus S. Columbano & sociis inopia laborantibus succurrerit, legi potest in sæpe citata S. Columbani Vita num. 52, ex qua more suo hæc mutuatus est interpolator: quod & hic ipse fatetur, dicens: Sicut in beati Columbani Vita continetur. Notandum tamen, hanc periodum & quidquid de navigatione hic dicitur, desiderari in editione Goldastina: unde suspicio esse possit, ea ab alio quodam interpolatore intrusa fuisse.

f Id est, opinor, qui Luxovio, belli metuaufugerant.

g Goldastus & unum Ms. legunt Brigantinum, reliqua Turicinum, & ita etiam est apud Walafridum Strabonem in Vita S. Galli. De Brigantino egimus supra lit. d. Per Turicinum Tigurinus Helvetiæ lacus, indigenis der Zuricher-zee denotatur, mutata littera T in Z. Ita hic locus Strabonis explicatur apud Goldastum Alamannicarum rerum tom. 1, parte 2, ubi inter cetera hæc reperto: Veteres Alamanni τὸ T mutare amabant in Z. Turcinum, Zurich; Tabernæ, Zabern; Duræ aquæ, Zurzach. Lacus autem hic a præfato oppido Tiguro, quod ipsi adjacet, nomen sortitus, ex adverso opponitur lacui Brigantino, qui interjectam Turgeam, Helvetiæ tractum, ad Ortum disterminat. Sed quomodo ex hoc loco beatus Gallus ortus erat, quem constat Hibernum fuisse? Forte id verius de S. Magno asseruisset. Adverte tamen, errorem hunc in Goldastina editione minime reperiri.

h Arbona, olim Arbor felix, de qua supra ex Itinerario Antonini, lit. d, castrum est ad prædictum Brigantinum lacum.

i Tulpiacum & Tolbiacum oppidum olim Ubiorum, nunc oppidulum Germaniæ, incolis Zulch, in ducatu Juliacensi, sed juris Coloniensis ad Nafelam amnem situm est, X mill. pass. a Colonia Agrippina in Occasum, uti XVI a Bonna, Aquisgranum versus XVIII, inquit Baudrandus in Lexico. Porro Fredegarius in Chronico ad annum 612 scribit, inter Theodericum & Theodebertum bis pugnatum fuisse, ac primo quidem prope Tullum: unde Theodebertus ingenti clade affectus, fugit: deinde apud Tolbiacum, ubi Theodebertus novis copiis auctus Theodericum denuo infeliciter aggressus, cæso exercitu suo, e fuga retractus in Theoderici manus venit. Eadem habes apud Jonam in Vita S. Columbani, num. 57.

k Jonas loco citato diserte scribit, solum Chagnoaldum ipsi adfuisse. Audi ipsum: Eo igitur tempore vir Dei in eremo morabatur, contentus tantum unius ministri Chagnoaldi famulatu. Hinc statuat lector, quid de SS. Magni, Galli, & Luxoviensium monachorum præsentia judicandum sit.

l Nihil de hac Magnoaldi visione apud Jonam reperire est.

m Editiones Goldasti & Canisii uti & anonymus Ratisponensis legunt, Eunochus: Jonas autem hæc Chagnoaldo ministro attribuit, quo, ut monuit, tum solo ministro utebatur Columbanus. Verba dedimus in Comment. num. 21, quem consule.

n Brunichildis Athanagildi Hispaniarum regis filia, Sigeberto 1 Austrasiæ regi nupta, ei Childebertum genuit, qui in paternum regnum sub tutela ejusdem Brunichildis matris suæ anno 575 successit. Childebertus filios habuit Theodebertum & Theodericum, quorum primo Austrasiæ regnum, alteri Burgundiæ reliquit. Porro Brunichildis, teste Fredegario cap. 19, ab Austrasia ejecta, a Theoderico nepote suo benigne excepta est, cujus deinde partibus adversus Theodebertum favit.

o Audi Jonam: Persecutus est Theodebertum Theodericus, & suorum proditione captum ad aviam Brunechildem direxit: quem cum avia recepisset, quia Theodorici parti Brunechildis favens erat, furens Theodebertum fieri clericum rogavit: at non post multos dies, impie nimis post clericatum perimi jussit.

p Metæ seu Mettæ, urbs Mediomatricum, vulgo Metz, vetus regum Austrasiorum sedes, condita est ad Mosellam fluvium, ubi Saliam recipit. Plura de hac urbe curiosus lector inveniet apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum.

q Ita etiam Jonas, unde hæc excerpta sunt: at Fredegarius in Chronico cap. 39 ait: Theudericus Mettis profluvio ventris moritur. Mortem hanc, qualiscumque fuerit, interpolator noster Theoderico incussam insinuat ob expulsum e regno suo S. Columbanum.

r Hanc tragicam historiam pluribus enarrat laudatus Fredegarius, ex quo eam compendio accipe. Spoponderat Theodericus Clothario Suessionum regi ducatum Dentelini, sive Denzelini, se daturum post devictum Theodebertum, ea lege, ne huic suppetias ferret. Itaque cæso Theodeberto, Clotharius ducatum illum, qui sibi ex pacto debebatur, occupat: opponit se Theodericus: sed dum contra eum exercitum educit, Metis moritur. Mox Brunichildis Sigebertum Theoderici filium in patris solium subrogat, qui cum Clothario confligens, a suis proditus, captusque, Clotharii jussu interfectus est. E Sigebertifratribus alterum Childebertum victoris manus fuga evasisse, duos alios Corbum & Meroveum pariter captos tradit, & Corbum quidem enecatum, Meroveum autem fido custodi commissum plures post annos superfuisse. Hinc corrigendus videtur Jonas, dum Sigebertum, fratresque ejus quinque Theoderici filios a Clothario peremptos tradit.

s Brunichildis supplicium idem Fredegarius cap. 42 his verbis describit: Per triduum eam (Clotharius) diversis tormentis adfectam jubet prius camelo per omnem exercitum sedentem perducere; post hæc coma capitis, uno pede & brachio ad vitiocissimi (alii ferocissimi) equi caudam ligare: ibique calcibus & velocitate cursus membratim disrumpitur.

t S. Columbani, qui apud Jonam num 48 monarchiam ipsi prædixerat.

u Ista perperam huic loco inserit interpolator, quæ Jonas post Columbani in Italiam discessum narrat. Ait siquidem num. 59 Columbanum, cum cæso Theodeberto, hujus ditiones in potestatem inimici sui Theoderici redactas videret, in Italiam profectum & ab Egilolfo Longobardorumrege benigne excepium fuisse. Deinde num. 61 scribit, Chlotarium jam monarcham, vatis sui Columbani minime immemorem S. Eustasio Luxoviensium abbati mandasse, ut ei reditum ex Italia suaderet: ad quæ omnia noster Pseudo-Theodorus non satis advertit. Ceterum hucusque S. Magni Acta consarcinata sunt ex Jona S. Columbani biographo: quæ sequuntur, maximam partem deprompta sunt ex Walafrido Strabone, biographo S. Galli.

w Goldastus in glossis ad Vitam S. Galli ait, Tucconiam hodie Tugium, indigenis Zug, vocari. Est autem Tugium Helvetiæ oppidum, Tugiensis pagi caput, colli impositum ad lacum cognominem, habetque ab Ortu Lucernam, a Meridie Tigurum, distans ab hoc 18 mill. passuum, ab illa vero 12, teste Baudrando in Geographia.

x Canisius habet: qui tunc Constantiensis dicebatur. Utraque lectio, quæ interpolatoris operam manifestat, in Goldastina editione deest.

y Ænigma est, quem hic Sigebertum principem designet. Certe non potest hic intelligi Sigebertus Theodorici II filius, qui, Fredegario teste, anno VII vel VI regni patris sui, adeoque Christi circiter 601 aut 602 natus, anno 613 jussu Chlotarii, interfectus est vix duodennis. Walafridus in Vita S. Galli, apud Mabillonium in Actis sec. 2, pag. 234, ubi hanc persecutionem latius describit, pro Sigeberto habet ducem Gunzonem: de utroque infra cap. 3 sermo redibit.

z Relinquentes B. Gallum & Magnoaldum cum nonnullis aliis clericis, desideratur in editione Goldastina. Desunt hinc inde & aliæ minutiæ, quas imposterum præteribo.

aa Quæcumque hic de S. Magno ac Theodoro usque ad num. 17 referuntur, verisimilius ab interpolatore conficta sunt, ut colligere licet ex dictis § 3 a num. 28, & § 7 num. 75 & seq.

bb Suevos intelligit, qui Austriæ regibus parebant.

cc Goldastus habet cambocam, Walafridus in Vita S. Galli, cambottam, Babenstüber cambattam: omnes baculum significant. Sed num pastoralem, an viatorium? Nil obstat, quominus utrumque fuisse dicamus, nam si quid Sancti nostri biographo, aut ejus interpolatori credimus, eo certe in suo ad Fauces itinere usus est. Quin & Thomassinus De veteri & nova Ecclesiæ disciplina, parte 1, lib. 2, cap. 58, num. 2 de pastoralibus baculis episcoporum agens, conjicit, ejusmodi baculos, seu regum, seu episcoporum manu gestarentur, vere baculos illos ipsos fuisse, quibus gradum fulciebant, ubi longum emetiendum erat iter; ideoque nec materiæ ejus pretium, nec formæ artem, curæ magnopere fuisse. Talis igitur S. Columbani baculus fuisse videtur. Quod spectat ad vocem cambuttam, sive cambottam &c., Cangius in Glossario eam a voce cam-bot, vel bot-cam, quæ Armoricanis Britonibus, inquit, est ramus a summitate recurvus, deducendam monet. Nec inficior: verumtamen, an hic baculus, de quo agimus, extremorum alterum incurvatum habuerit, nec asserere nec negare possum. Dedimus eum, qualis nunc in Fuëssensi abbatia asservatur, in Comment. pag. 725, num. autem 124 eumdem descriptum reperies.

dd Post triennium etiam habent omnia exemplaria tam Mss., quam excusa: ita etiam legit anonymus Ratisponensis seculi XI: at Walafridus in Vita S. Galli apud Mabillonium scribit, eam sepulcri violationem post quadraginta annos a S. Galli obitu contigisse: Vide dicta in Comment. § 5, num. 53 & seq.

ee De S. Narcisso episcopo & martyre actum est tom. 2 Martii ad diem 18. Quod spectat ad draconem jussu ejusdem Sancti a dæmone interfectum, & quid de hac mirabili historia sentiendum sit, consule Acta S. Afræ martyris, tom. 2 Augusti die 5, § 2 Commentarii, & in annotatis ad cap. 1 Conversionis prædictæ S. Martyris. Videri etiam meretur Marcus Velserus in Commentario ad Conversionem S. Afræ, a notatione 89.

ff Quantopere laborat auctor, ut Sancto nostro nomen Magnoaldi & Magni a S. Columbano impositum persuadeat! Cap. 1, num. 2 Columbanus ait, illum a magno Dei nomine Magnoaldum vocandum: paulo post idem vocabulum a ministeriis monasticis ei tribuit: nunc ab apostolico munere Magnus appellandus prædicitur: cap. 4, num. 35 in itinere Campodunensi ob illuminatum cæcum, ab incolis terræ illius vocatus est Magnus.

* i. e. lætanter euntes

* Gold ast. addit seditione firmata

* Can. cælitus

* al. recepit

* al. deleta stirpe

* Can. & Gold. addunt: abeundi

* al. noli mecum proficisci

* Can. felicissimum

CAPUT III.
S. Gallus cum S. Magno & Theodoro ad Willimarum divertit; energumenam liberat, mittit S. Magnum in Italiam.

[SS. Gallus & Magnus ad Willimarum presbyterum divertunt:] Post a ejus quoque discessum Gallus retia sua & sagenam navi imponens, cum duobus clericis suis Magnoaldo & Theodoro b ad Willimarum c presbyterum venit; qui susceptus ab eo & cum omni diligentia suis adminiculis præparatis, a Magnoaldo & Theodoro procuratus est. Transactis aliquot diebus, Domino medelam impertiente, qui verus est medicus, cœpit sumere cibos, sicque per incrementa recuperationis temporum confortatus, pristinæ est sanitati restitutus. Beatus vero & felix a tanto languore liberatus, cœpit laborare in populo, ut eis viam veritatis ostenderet, & animarum morbos sua sacra prædicatione depelleret. Investigato a quodam diacono nomine Hiltiboldo d, qui omnes semitas heremi ipsius notas habebat, invenit locum spatiosum & planitie formosum atque bene aptum ad manendum, circumquaque per gyrum montes excelsos, torrentemque optime fluentem; sed & feris ac bestiis atque serpentibus, nec non & diabolicis habitationibus plenum.

[18] [deinde in Eremum secedunt.] Assumens ergo secum duos discipulos beatum Magnoaldum & Theodorum e, ad ipsum locum pervenit, cooperanteque divina gratia suis sanctis intercessionibus Magnique sui pedissequi, locus ille a feris & vermibus seu diabolicis habitationibus mundatus est; & cella facta, cœperunt ibi habitare & Deo servire. Porro beatus Magnoaldus, expulsis a sancto Gallo ab illo loco dæmonibus, perrexit rursum in montem, qui vocatur Himilinberg f: ibique inveniens ursum, præcepit ei in nomine Domini, ut abscederet, & continua audita ejus voce, discessit g. Nuntians itaque hoc beato Gallo, retulerunt pariter gratias Domino, qui salvat sperantes in se. Interea illis ibidem commorantibus, nuntius venit ad præsbyterum indicans, Constantiensem episcopum nomine Gaudentium h de hac vita migrasse: & hoc audito, unanimes pro requie pastoris precibus institerunt & lachrimis.

[19] [S. Gallus semel iterumque rogatus] Denique non post multos dies epistola cujusdam nomine Gunzonis ducis i venit ad Beatum Gallum postulans, ut quantotius properaret ad eum, veniensque filiam k ejus, quæ illi erat unica, & a maligno spiritu invasa, a dæmonio liberaret. Ille vero omnino interdixit, dicens, tale quid acturum se esse indignum: & ideo refutavit venire. Iterum atque iterum præfatus dux deprecans per legatos vel epistolas * eum accelerare, indicavit, jam continuato puellam triduo sine alimonia perdurare; & nisi celeriter veniret, ipsa spiritum cum diabolo exhalaret. Hæc igitur audiens beatus Gallus prostratus in oratione diutissime oravit, & confisus de Dei misericordia & pietate, sumens secum duos discipulos suos Magnoaldum & Theodorum, surgens profectus est post legatos, & venit ad ducem l.

[20] [filiam ducit Gunzonis energumenam liberat:] Domino igitur gratias referens, vidit puellam a maligno spiritu valde conturbari; & orante beato Magnoaldo, imperavit beatus Gallus dæmonio in nomine Domini, ut exiret; & recessit in similitudinem avis nigerrimæ cum fœtore nimio, atque eadem hora apprehendens manum puellæ, elevavit eam, & surrexit sana, redditaque est matri cum gaudio. Manifestavit autem Dominus in hoc signo, cujus meriti erant beatus Gallus & Magnoaldus, typum sequentes beatorum apostolorum Petri & Pauli, ut sicut, orante beato Paulo apostolo, Petrus dæmonibus, qui ferebant Symonem magum in aëra, imperavit, ut eum relinquerent, & relictus cecidit, sicque divisa sunt omnia viscera ejus, mortuusque simul cum dæmonibus ad inferna deductus jacet m, ita & isti: orante enim Magnoaldo, & imperante Gallo, dæmon a puella abscessit.

[21] [oblatum propterea episcopatum recusat,] Hiis ita, Domino annuente, patratis dux jussit ei dona offerri magna, & insuper ut gradum pontificalis n officii dignaretur assumere, postulavit. Cui vir beatus ita respondit: Ecce testis meus, mihique valde amabilis Magnoaldus scit, qui hoc vidit, quod altaris officium interdixit mihi beatus Columbanus magister; & hoc usurpare non audeo nisi ab eo permissus, ipso vivente: qua de re pondus hujus regiminis, quod offers, suscipere non possum. Verumtamen si hoc indubitanter fieri cupis, sustine me interim, donec præsentem Sodalem meum cum epistola mea mittam ad abbatem meum, beatum Columbanum; & si cognovero ejus voluntatem & licentiam habuero, tunc demum oblatum onus curæ pastoralis a te suscipiam. Et dux ad eum; Fiat, inquit, secundum verbum tuum. Sicque susceptis donis ei a duce oblatis, dux dimisit eum in pace.

[22] Vir ergo Dei Magnoaldus sumens, quæ donata fuerant, [donaque egenis distribui jubet, & cellam exstruit.] detulit ad navim, impositisque humeris discipulorum suorum, Theodoro & Othmaro o. Venerabilis autem Pater impetravit a duce, ut juberet Arbonensi præfecto solatium ei præbere ad conficiendam cellulam suam; & continuo dux, tam manifesto compunctus indicio sanctitatis ejus, jussit omnia fieri, quæ poscebat, & construi cellam juxta suam dispositionem. Valedicens vero Pater duci recessit, ascendensque navim, venit ad castrum Arbonense, & præcepit Magnoaldo, ut faceret convenire omnes pauperes, quoscumque invenire posset, & dona, quæ a duce data detulerat, illis distribueret. Cui beatus Magnoaldus dixit: Pater, omnia, quæ præcepisti, libenti animo complebo: sed habeo vas argenteum pretiosum; vis, ut servem illud, ut sacrum vas ministerii ex eo faciamus? Ille respondit: Fili, vas, quod possides, cum ceteris pecuniis pauperibus conferre curato, ne contrarius inveniaris exemplo salubri, in memoria retinens beati Petri apostoli sententiam, quam paralytico postulanti pecuciam protulit; Argentum et aurum non est mihi. Hæc audiens beatus Magnoaldus gratias agens Deo de tanti viri jussione, omnia pauperibus erogavit. Et hiis expletis reversi sunt ad dilectæ solitudinis locum, & cœperunt construere cellulam p cum ingenti prudentia.

[23] Nam non multo post tempore misit q epistolam beatus Gallus ad Joannem diaconum, [Idem Sanctus Joannem, quemdam diaconum consecrari episcopum,] rogans eum ad se venire. Qui cum venisset ad eum, erudivit eum divinæ libris scientiæ, & cooperante gratia Dei, constituit eum coram duce plenum scientia & virtute, atque divinarum Scripturarum intelligentia, dicens: Hic est indigena vicinorum locorum, cui merito potest testimonium aptari, quod sancto viro * decet: divino eum credens electum judicio, vobis offero promovendum. Cumque hac attestatione vir sanctissimus Joannem laudaret, dux eum cum electione populi & congregationis & ceterorum episcoporum diutissime laudibus prosecutus, pontificatum Constantiensis civitatis ei tribuit. Qui a vicinis episcopis ductus ad altare, solempni benedictionis officio eum consecraverunt antistitem r.

[24] Doctor itaque venerabilis, hiis perpetratis, memor sancti viri prophetiæ Columbani de diaconatus officio beati Magnoaldi; [S. Magnum vero diaconatu initiari curat.] futurum a Constantiensi episcopo fore s, inter multa salutiferæ consolationis verba hæc sæpius narravit, ut beatum Magnoaldum, qui erat jam cum eo omnium veneratione sublimis, congruo tempore adveniente initii Quadragesimalis jejunii primo Sabbati jejunio perpetrato, divino eum commendaret judicio ad diaconatus officium peragendum. Cui Joannes episcopus ita respondit: Magister, paterna sollicitudine mecum hiis diebus relinquite, ut adveniente jejunio Quadragesimali quatuor temporum futuri, faciam, quod hortaris. Quo audito, beatus Gallus paterno honore omni necessitatum subsidio relinquens * cum justissimo Magnoaldo, ingenti venerabilis Patris familiaritate confisus, eum multiplicato commendavit amore. Adveniente autem sancta solempnitate venturæ Quadragesimæ, beatus Magnoaldus accepta a Joanne antistite sacra benedictione diaconatus officii, reversus est cum gratiarum actionibus Deo relatis ad cellulam patris sui sanctissimi Galli t.

[25] [SS. Gallus & Magnus monasterium conaunt, priori mors S. Columbani revelatur:] Cœperunt autem tunc temporis beatus Gallus & Magnoaldus ædificare ecclesiam, construere monasterium, mansiones per gyrum ad commanendum fratribus præparare, suffulti Sigiberti u regis adjutorio & ducis Gunzonis. Construxeruntque monasterium miræ magnitudinis w, fratres sibi coadunatos doctrina & exemplis ad æternorum desideria concitarunt, Othmarum x puerum ex Alamannorum genere curiose nutrientes, atque juxta doctrinam magistri Columbani, disciplinam Grammaticæ artis, seu ceterorum librorum divinorum, eum erudientes, magistrum scolæ constituerunt. Die itaque quadam dum post laborem matutinalis officii, quiescendi gratia lectos suos reviserent, primo diluculo vir Dei vocavit Magnoaldum diaconum suum, dicens illi; Instrue sacræ oblationis ministerium, ut possim divina sine dilatione celebrare mysteria. Et ille; Num, inquit, tu Pater Missam celebrabis? Dixit ergo ad illum: Post hujus vigilias noctis cognovi per visionem, dominum & patrem meum Columbanum de hujus vitæ angustiis hodie ad Paradisi gaudia commigrasse y: pro ejus itaque requie sacrificium salutis debeo immolare.

[26] [hinc Missam celebrat, & S. Magnum ad monasterium Bobiense mittit,] Et signo pulsato oratorium ingressi, prostraverunt se in orationem, & cœperunt Missas agere & precibus insistere pro commemoratione beati Columbani. Finito sacræ devotionis officio, venerabilis Gallus dixit ad Magnoaldum diaconum: Fili, non tibi grave videatur petitionis meæ pondus, sed arripe viam, & Italiam petito, pertransiensque usque ad monasterium, quod Bobium z nominatur, diligenter perquirito, quid actum sit circa abbatem meum. Nota ergo diem & horam, ut si eum compereris esse defunctum, possis agnoscere, utrum visio mea veritatis fulciatur effectu. Hæc ergo omnia sollicita investigatione perdiscens, regressus nuntiabis mihi. Diaconus ad pedes magistri provolutus, ignotum sibi iter conquestus est: sed vir benedictus voce blanda eum, ne timeret, ammonuit: Perge, inquiens, & Dominus diriget gressus tuos. Hac consolatione roboratus pii doctoris Alumnus præcepto paruit, & accepto benedictionis viatico, viam festinanter aggressus est, memor prophetiæ beati Columbani, qui asseruit, eum venturum esse ad sepulchrum suum in Italiam, & cambutam * suam assumere, sanctumque Gallum per eam absolvere aa.

[27] Cumque pervenisset ad monasterium, ut volebat, [qui inde baculum S. Columbani ad S. Gallum defert.] invenit omnia ita contigisse, sicut patri suo per visionem fuerant revelata. Mansit autem ibi una nocte, & accepit a fratribus epistolam ad beatum Gallum, continentem venerandi transitum Columbani. Qui & baculum ipsius, quem vulgo cambutam vocant, per manum Diaconi transmiserunt, dicentes, sanctum abbatem suum ante transitum jussisse, ut per hoc notissimum pignus Gallus absolveretur. Dimissus autem ab illis iter acceleravit, & prospere in omnibus agens, die octava pervenit ad dominum suum & patrem, ferens epistolam relationis, & absolutionis indicium. Lecta epistola, sanctus Gallus charissimi patris amorem pleno retinens corde, lacrymas profudit uberrimas, & collectis fratribus causas mœroris apperuit; deinde tanti patris memoriam precibus sacris & sacrificiis salutaribus frequentarunt.

[28] Interea bb itaque commanens beatus Magnoaldus cum sancto Gallo fere annis decem post perpetratum iter ab Italia: [S. Gallus moritur] decimo vero anno videns eum infirmari, & a febrium contractione * valde languere, misit nuntium ad Joannem Constantiensis ecclesiæ præsulem, invitans eum ad visitationem beati Galli *, qui valde in infirmitate febrium jam detinebatur. Audiens ergo Joannes, eum infirmari, velociter properare cœpit in illas partes, secum assumens potuum & ciborum diversa genera ad refocillandum eum cc: cumque jam prope oppido Arbonensi Joannes præsul appropinquaret, beatus Gallus a febrium vi fatigatus, expletis suæ annis ætatis nonaginta quinque, in senectute bona sancta illa anima carne soluta est dd, & ab ergastulo sæculari liberata, reddens Domino spiritum cum pace. Itaque præfatus præsul audiens beati viri ab hac luce discessum, flens & ejulans pervenit ad locum, ubi corpus jacebat exanime.

[29] Expletis vero officiis, quæ fieri debebant in obsequio tanti viri, [& sepelitur.] simul cum beato Magnoaldo facta oratione & benedictione, feretrum cum corpore sancto imposuerunt super equos indomitos ee, & absque freno vel duce eos dimiserunt ire, ubi Dominus juberet. Equi autem indomiti suscipientes feretrum, mansueti acsi domestici fuissent, in neutram partem declinantes, recto itinere pervenerunt ad cellam, quam vir Dei ante construxerat, ferentes sanctum corpus valde æquanimiter. Et cum pervenissent ante oratorium, steterunt; depositoque feretro, discipuli ejus beatus Magnoaldus & Theodorus elevantes pii doctoris sanctum corpus intulerunt infra ecclesiam, & ante altare posuerunt. Deinde pariter cum episcopo orationem pro illo facientes, præmissis congruentibus officiis, sepelierunt eum. Post hæc cum episcopi benedictione omnibus rite consummatis, ipso episcopo ad propria remeante, relictus est beatus Magnoaldus & Theodorus, seu vir pulcherrimus Othmarus cum cæteris fratribus non plurimis ad custodiendum sancti viri corpus.

ANNOTATA.

a Quæcumque hic usque ad num. 23 narrantur, desunt in Goldastina editione, in qua cap. 8 ea breviter dumtaxat perstringuntur his verbis: Non post multum vero temporis B. Gallus divina pietate convalescens, postquam filiam ducis Guntzonis a dæmonio liberavit, oblatumque sibi ab eodem principe Constantiensis ecclesiæ pontificatum humiliter recusavit, misit epistolam ad Johannem diaconum &c.

b Walafridus, ex quo hæc omnia desumpta sunt, solum Gallum a S. Columbano relictum ad Willimarum accessisse scribit, qui duobus clericis suis Magnoaldo & Theodoro hanc sollicitudinem commendavit, ut cum omni diligentia ejus recuperationi servirent. Consule, si lubet, Comment. § 3 a num. 28 & § 7 a num. 75.

c Canisius legit Willimakum: at Walafridus in Vita S. Galli plus vice simplici etiam Willimarum habet. Fuit Willimarus parochus apud Arbonam, ut ex laudato Walafrido discimus.

d Prædicti Willimari diacono, ait Walafridus.

e Credibile est, S. Magnum & Theodorum, perspecta Galli, cujus valetudinem curaverant, sanctitate, ei sese discipulos tradidisse: Walafridus enim, qui Magnoaldum Willimari clericum appellaverat, postmodum eumdem S. Galli discipulum nominat.

f In Ms., quod excudo perperam legitur Himilbre, quare illud ex reliquis restitui. De monte hoc sic scribit Goldastus in glossis ad Vitam S. Galli: Mons Cœlius nonnumquam a monachis, interdum Mons cœli, olim Monkelen, nunc Menkelen, dictus. Consonat Matthæus Merianus in Topographia Helvetiæ pag. 59, ubi montem illum non procul ab oppido S. Galli statuit.

g Vehementer vereor, ne interpolator noster, acta Galli Sancto nostro accommodando, hoc loco lectori rursum imponat. Ita suspicandi causam præbet sæpe laudatus Walafridus, qui apud Mabillonium cap. 11 scribit, S. Gallum, dum in eremo cum Hiltiboldo diacono aptum exstruendo domicilio locum quæreret, urso cuidam imperasse, ut ex valle, quam elegerat, perpetuo excederet, & in proximis montibus nulli homini aut pecori noxius vagaretur.

h Cointius in Annalibus tom. 2 Gaudentii mortem refert ad annum 614.

i Scilicet Alamanniæ seu Sueviæ, auctoris illorum nummorum, qui hodieque a Suevis, vocantur Gunzenpfenning, de quibus in libro De nummis Germanorum vetustis: ita Goldastus.

k In Vita S. Galli Fridiburga vocatur, diciturque tum desponsata fuisse Sigeberto Theodorici filio, sed expulso per S. Gallum dæmone, religiosam vitam regio thalamo prætulisse, & parthenoni S. Petri in urbe Metensi ab ipso Sigeberto præfecta fuisse. Verum multa sunt in hac relatione, propter quæ eruditi eam ad fabulasrelegant, ut videre est apud Cointium tom. 2 Annal. Eccles. ad annum 614 a num. 6: ubi ipse biographum S. Magni tamquam scriptorem synchronum præfert Walafrido: & merito quidem, si certo constaret, Acta illa, quæ Theodori nomen præferunt, Theodori esse: sed cum de eorum interpolatione dubitari non possit, incertum quoque est, utrum in hac parte pura permanserint. Fatendum tamen, ea hoc loco iis vitiis carere, ob quæ Walafridi narratio eruditis merito displicet.

l Qui ad Iburningas villam, teste Walafrido, cum filia energumena morabatur: de quo loco hæc notat Goldastus: In dextro litore lacus Pontamici, tum Alamanniæ ac Sueviæ ducum sedes, nunc libera imperii Romani urbs, Uberlingen.

m De hac historia consule, si lubet, Acta SS. Petri & Pauli, tom. 5 Junii ad diem 29, pag. 427.

n Constantiensis scilicet, cujus sedes per obitum Gaudentii vacabat.

o Lege Theodori & Othmari; imo potius cum Canisio & Ms. Augustano SS. Udalrici & Afræ, isthæc omitte: neque enim S. Othmarus, quem hic designat, ut infra videbimus, S. Galli discipulus esse potuit.

p Cella hæc primordia dedit celeberrimo illi monasterio Sancti-gallensi Ordinis S. Benedicti, & cognomini oppido, vulgo S. Gallen, in Turgea, Helvetiæ tractu, condito unum circiter milliare a lacu Constantiensi, & quatuor Lindavia, si recte notavit Baudrandus.

q Hic Goldastus, omissis, quæ de Gunzonis filia reliqua exemplaria habent, narrationem suam resumit.

r Hoc loco nonnihil variant Canisius & Goldastus. Prior sic habet: Dux eum cum electione populi, vellet, nollet, collecta congregatione cæterorum episcoporum, pontificatum Constantiacensis civitatis ei tribuit, immo a vicinis episcopis ductus [Note: ] [l. ductum] ad altare, solenni benedictionis officio ordinaverunt antistitem. A Canisio parum discrepat Goldastus. Walafridus Strabo in Vita S. Galli apud Mabillonium electionem hanc latius tractat capp. 24 & 25. Scriptores Galliæ Christ. tom. 5, col. 893 noviss. edit. Joannem cum titulo Beati collocant decimumVindonissensium & Constantiensium episcopum, monentque exstare apud Canisium, Antiq. lect. tom. 5, & tom. 6 Bibliothecæ Patrum Germanicæ editionis, orationem, quam S. Gallus hac occasione ad populum dixerit.

s Hæc periodus vitiosa est in omnibus exemplaribus tum editis, tum Mss.: Goldastus paulo aliter legit in hæc verba: Memor prophetiæ S. viri Columbani, quam prædixerat de diaconatus officio B. Magnoaldo fore futurum &c. Ut sensum integrum habeas, substitute: qua prædixerat, quid futurum esset de diaconatus officio S. Magnoaldo conferendo. Ceterum, priusquam progredior, monendus est lector, conficta mihi videri, quæcumque hic de collato per Joannem diaconatu S. Magno referuntur. Walafridus enim contrarium aperte tradit, dum cap. 24 de S. Gallo ituro ad concilium, in quo Joannes episcopus electus est, ita scribit: Cumque hæc synodus tantæ multitudinis celebraretur accessu, & trium spatio denuntraretur futura dierum, beatissimus Gallus divino plenus consilio, assumptis Johanne & Magnoaldo diaconatus officio sublimatis, perrexit ad oppidum: deinde post pauca subdit electionem Joannis. Secundum hæc Sanctus noster jam erat diaconatu insignitus, antequam Joannes episcopatum accepisset, adeoque eo Ordine a Joanne initiari non potuit. Novi equidem, Walafridum suis etiam erroribus non carere: sed cum satis a nobis ostensum sit, interpolatoris dicta de vita monastica Sancti nostri, sub Columbani moderamine in Hibernia suscepta, non subsistere; suspecta mihi etiam est ejusdem Columbani prædictio de diaconatu suscipiendo, adeoque & ipsa diaconatus tum temporis susceptio, quæ ex prædictis consequitur: præsertim cum Pseudo-theodorum nostrum tot in locis infidelis plagii convictum teneamus.

t Si vera narret biographus, hæc contigere anno verisimilius 614: Gallus enim in æstate vel sub autumnum anni 612 ad Willimarum divertit adversa laborans valetudine; a qua dum convalescit, dum locum in eremo inhabitandum eligit, dum Gunzonis filiam dæmone liberat, ac præsertim dum Joannem diaconum divinis scientiis erudit, ad minimum ad anni 613 Pascha pervenit: ac proinde si S. Magnus diaconatu a Joanne episcopo initiatus sit Quadragenarii jejunii initio, ordinatio hæc ante annum614 non potuit contingere. Walafridus cap. 22 ait, prædictum Joannem triennio a Gallo excultum fuisse, antequam episcopus eligeretur: verum id minus probabile apparet.

u Vide Annotata ad cap. 2, lit. y. In Goldastina editione rectius prætermissa sunt, quæ ab initio hujus numeri usque ad Die itaque quadam &c. narrantur.

w Hic certe interpolator manifestat, se diu post tempora S. Othmari scripsisse: hic enim, teste Walafrido in lib. de Miraculis S. Galli cap. XI, cellam S. Galli adhuc exiguam seculo 8 regendam accepit, eamque in monasterii formam redegit. Hinc Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis sec. 3, parte 2, pag. 154 sic scribit: Monasterium S. Galli in diœcesi Constantiensi situm. .. sua debet primordia & incrementa Othmaro abbati, qui cellam exiguam a S. Gallo conditam & pene destitutam amplificavit & necessariis instructam ædificiis monachis Benedictinis adsignavit.

x S. Othmarum, qui illi monasterio seculo 8 præfuit, interpolator designat, ut infra ex cap. 7 apparebit: sed quam imperite, liquet ex emortualiejusdem Sancti anno, qui fuit Christi circiter 759, quemadmodum apud Mabillonium mox laudatum videre est pag. 158. Qua igitur verisimilitudine S. Galli discipulus esse potuit & quidem ante Columbani obitum, id est, ante annum 615: sane si ita est, oportet, eum plures, quam 150 annos numerasse, dum ad Superos evolavit. Carolus Cointius Annal. eccles. Franc. tom. 3 ad annum 661 num. 2 & alibi, motus auctoritate Theodori, contendit, geminum Othmarum Sangallensi monasterio præfuisse, unum seculo 7, qui a SS. Gallo & Magno educatus postea Theodorum recepit, ut dicitur in Vita cap. 7: alterum seculo 8, qui inter Sanctos relatus est: utrumque autem ab Ermenrico, cui Appendicem Vitæ adscribit, confusum fuisse. At mihi tam vitiosa Vita tanti non est, ut propter eam Othmarum, ceteroquin omnino ignotum, Sangallensem abbatem statuendum putem. Fateor tamen absolute fieri potuisse, ut aliquis Othmarus a laudatis Sanctis eruditus eo tempore in Sangallensi cella præesset, cum Walafridus cap. XI dicat: Post venerandi patris beati videlicet Galli … depositionem, quotidianas excubias apud sacri corporis ejus reliquias quidam religiosi clerici vel discipulatus ejus memoria vel divino amore succensi per multa annorum curricula scilicet quasi a temporibus Dagoberti regis usque ad Carolum patrem Carlomanni & Pippini ad laudem Christi ministrabant.

y Anno 615, XI Kal. Decembris, ait Mabillonius in Vita S. Columbani.

z Conditum est in confiniis ditionis Januensis & ducatus Placentini, ad Trebiam fluvium. Lapsu temporis ædes circa illud exstructæ in urbem coaluere, modicam quidem, sed episcopalem, suffraganeam primum archiepiscopo Ravennati, at nunc Januensi.

aa Id est sublati interdicti a celebranda Missa indicium ostendere.

bb Quæ hoc & sequenti numero referuntur de obitu & sepultura S. Galli, in Goldastina editione dumtaxat perstringuntur paucis his verbis: Commoratus est autem B. Magnoaldus cum S. Gallo fere annos decem post perpetratum iter ab Italia: decimo vero anno defunctus est B. Gallus.

cc De allato commeatu nihil habet Canisius.

dd Verisimilius anno 625, ut ostendimus in Commentario § 5.

ee Walafridus, a quo hæc mutuatus est interpolator, rem paulo verisimilius refert. Ait enim præfatum episcopum cum S. Magnoaldo, Willimaro presbytero ac Theodoro, corpus sancti in Arbonensi ecclesia (Arbonæ enim obierat) tumulare voluisse: at cum nulla vi feretrum e terra levare valerent, episcopum ratum, quod res erat, aliud ipsi sepulcrum deberi, tum demum indomitos equos adhibuisse, Deumque orasse, ut eos ad locum illum deduceret, quem sua providentia sepulturæ sancti destinaverat.

* vel epistolas deest in Can.

* al. sanctum virum

* supple Joannem

* Goldast. baculum

* Can. constrictione

* idem ad B. Gallum

CAPUT IV.
S. Magnus & Theodorus a violatoribus sepulcri S. Galli male mulctantur: ab episcopo Bosone reficiuntur: ad Fauces Julias contendunt: acta in itinere.

[Sepulcro S. Galli ab hostibus violato, S. Magnus & Theodorus graviter vulnerati,] Igitur post triennium a, ut compleretur prophetia sanctissimi Columbani, quam ante prædixerat beato Magnoaldo, quasi in ultionem sui venturum fore de sepulchro beati Galli, Otwinus b pessimus dux, & Erchonaldus consimilis ejus tamen præfectus, collecta multitudine populi, vallaverunt ipsum cœnobium evaginatis gladiis, & frangentes ostia, devastaverunt totum monasterium, sumentes omnia, quæ ibi reppererunt in auro & argento & cæteris utensilibus; nec non oratorium ingressi fregerunt sepulchrum beati Galli, putantes ibi magnum thesaurum repositum esse. Ut autem in eo nihil invenerunt, relicta ossa beati Galli inhumata, * interfecerunt omnes, quos invenerunt, præter beatum Magnoaldum & Theodorum, quos etiam flagellatos & vulneratos atque spoliatos reliquerunt jacentes in atrio.

[31] Audiens autem hoc Boso c nomine sanctæ Constantiensis ecclesiæ præsul, [& ab episcopo Bosone refecti, sepulcrum restaurant.] quod violatum esset sepulchrum sancti Galli, celeriter partes in illas properavit, & veniens illuc, invenit cœnobium desolatum & destructum, altaria nudata & beatum Magnoaldum vulneratum seu * Theodorum, qui sacri corporis reliquias tumulo restituere volebant, sed vires non habebant. Tunc præscriptus episcopus misericordia motus super eum, consolatus est valde, & iterum sacrum corpus beati Galli cum suis clericis venerabiliter cum psalmis & hymnis cæterisque orationibus in eodem sepulchro d repositum recondidit, fossamque terra replevit. Data ergo benedictione duobus Fratribus Magnoaldo & Theodoro, largitus est eisdem sua vestimenta *, necnon alimenta præbens, dedit eis licentiam, sanitate recepta, proficiscendi, ubi Dominus dispositum habebat, quod venirent.

[32] Misit autem post Othmarum e præclarum virum, [Divina in eosdem violatores vindicta.] qui fugam iniens evaserat, & accersivit eum ad commanendum illum locum *, donec a Pipino f, qui tunc temporis major-domus vocabatur, interrogaret, quid de ipso cœnobio fieri vellet. Ultio itaque divina venit super Erchonaldum auctorem hujus sceleris & Otwinum ita. Nam non post multum temporis Pipinus exercitum copiosum misit ad devastandum Alemannorum provinciam, suæque dicioni & Francorum subjugandum. Cumque tota terra hostili repleretur incursu, Otwinus & Erchonaldus nescientes, qua parte propter prædones, qui aderant, se se flecterent, semetipsos gladio interfecerunt, quatinus ultionem divinam in eos peractam, collata signa manifestarent g.

[33] [Voluntatem Dei inquirentibus S. Magno & Theodoro,] Beatus h igitur Magnoaldus & Theodorus simul prostraverunt se in orationem, Domini misericordiam implorantes, ut disponeret iter illorum secundum suam voluntatem partibus Orientis: ne quasi fraudulenter abscedentes, beati patris corpus relinquerent: memores iterum prophetiæ beati Columbani, qui dixit, venturum fore Magnoaldum in heremo Orientali ad fontes Alpium Juliarum i, ubi beatus Narcissus, episcopus Tolesanæ k civitatis, jussit diabolo draconem interficere, quando sanctam Aphram l convertit ad fidem. Sequenti vero nocte per visionem sancto Magnoaldo monstratum est, ut fiducialiter pergeret, & Domini adminiculum sibi semper nosset adesse: facto igitur mane, iterum orationibus attentius exorati sunt *, ut Dominus eis demonstraret viam & iter commodum, quomodo vellet, illuc veniendi.

[34] [adest S. Tozzo, qui eos ad Fauces Julias deducit.] Adveniente ergo meridie, præsbyter quidam ex ipso pago venit, nomine Tozzo m, qui jam auditam habebat famam beati Galli, & ideo causa orationis veniebat ad sepulchrum ejus, ferens ardentem cereum in manu, quem cereum miro modo illuc attulit: scilicet, ut quando noctu proficiscebatur, cereus ardebat *, & nullo modo a vento extingui poterat: die vero astante, lux ab ipso cereo per se illico subtracta est. Cumque eum viderent beatus Magnoaldus & Theodorus venientem (cereum quippe minime minui, mirati sunt) obviaverunt ei & interrogaverunt eum, unde veniret: at ille per ordinem exposuit, unde erat, & quomodo ei revelatum fuit, ut visitaret sepulchrum sanctissimi Galli; imo eos, quos inveniret velle proficisci partibus Orientis *, recto itinere duceret, usque dum ad locum desideratum venirent. Illi autem hæc audientes, prostraverunt se in orationem, Domino gratias referentes, qui talem ducem illis ostendere dignatus est, ut neque per angustam viam eos errare permitteret. Et tunc demum susceperunt presbyterum, deosculantes eum duxerunt in ecclesiam ad sepulchrum beati Galli, & facta oratione, miserunt eum in hospitium suum, tribuentes ei, prout poterant necessaria, & conviatorem eligentes. Sicque præfatus presbyter pernoctans cum eis, orto mane, orantes coram sepulchro beati Galli, & benedicentes Deum atque valedicentes Fratribus, qui ibi erant, simul profecti sunt. Arripientes ergo iter juxta lacum Brigantinum, relinquentes eum in sinistra parte usque ad locum, qui dicitur Brigantia, ibique morati sunt dies duos.

[35] [S. Magnus in via cæcum illuminat:] Tunc vero illis ibi commanentibus, cæcus quidam, qui multorum hominum cognitioni pago in illo consistentium notissimus erat, obvius fit beato Magnoaldo, postulans ab eo alimentum necessarium. Ille autem reminiscens sententiæ Apostolicæ, dixit: Non sum ego dignus me æquiparare ejus sanctitati, qui dixit; Argentum & aurum non est mihi n: sed in nomine ejus, qui ipsam potestatem dedit, ut faceret, quod fecit, & cæcum illuminavit; aperiri * oculos tuos imploro, ut videas, & manibus tuis laborando victum acquirere possis. Et hoc dicto lenivit oculos ejus cum saliva sua, nec mora plurimus sanguis ex oculis ejus prorumpens, aperti sunt, & videns corruit ad pedes ejus & dixit: Domine, video, quoniam magnus es tu, & magna opera tua; si vis, sequar te, quocumque ieris. Ille respondit; Si vis Domino servire, tunc sequere me. Sicque post signum hoc perpetratum, ab incolis terræ illius vocatus est Magnus. Et profecti sunt ambo, scilicet beatus Magnoaldus & Theodorus, secutusque est cæcus, Domino gratias agens de recepto visu, comitans * cum eis dux itineris presbyter præfatus nomine Tozzo.

[36] Venerunt itaque post aliquos dies ad locum, qui vocatur Campidona o, [prope Campodunum] ubi reppererunt oppidum valde formosum, sed ex toto desertum. Tunc interrogavit beatus Magnoaldus præfatum præsbyterum, quomodo ille locus vocaretur, vel fluvius, qui ibi defluebat. Ille respondit: Locus iste ab incolis terræ hujus sæpissime visitatur, & vocatur Campidona; sed non sunt ausi saltem una nocte hic manere propter diversa genera vermium, qui hic sunt. Fluvius vero vocatur Hilara p; quod non est, quia multos homines conturbat propter velocissimum cursum suum, eosque potius in mœrorem vertit, quam in gaudium. Nos autem oportet velocius transire, ne sentiant, nos hic esse: quoniam si sentient, magnum impetum facient super nos ad devorandum. Plurimos namque homines, qui causa venationis huc venerunt, devoraverunt, non permittentes eos saltem una nocte hic jacere. Respondens beatus Magnoaldus dixit: Vere Dominus noster Jesus Christus potestatem habet similiter hos vermes de isto loco ejicere, sicut habuit ejiciendi ursos & lupos, cæterasque feras, imo & vermes, necnon & dæmones per orationem domini & magistri nostri Galli, de loco, quem elegit ad construendam cellulam, & ad corpus suum sanctum sepeliendum. Nos ergo, permittente Domino, oportet hac nocte hic manere.

[37] Et dixit ad Theodorum: Frater Theodore, tuum est orare, [terribilem draconem baculo] & Dei misericordiam implorare, ut nobis auxilium præbeat ad ejiciendos vermes de loco isto, & dæmones, qui in eis latitant; quoniam a te est locus iste construendus & ædificandus; ideoque oremus pariter, ut Dominus nos exaudire dignetur, & mundare istum locum, qui est ab hominibus propter timorem vermium inhabitabilis: & hæc dicens, prostraverunt se in orationem. Dum ergo orarent, egressus est foris de oppido vermis magnus, cui vocabulum erat a vocis sono Boas q, & impetum faciens super beatos Viros jacentes in oratione. Præsbyter ergo Tozzo, qui eos ducebat, videns eum, exclamavit voce magna dicens: Heu mihi, quia vos adduxi! Ergo in fugam versus simul cum eo, qui cæcus fuerat, festinabat ad unam arborem, ut se liberaret.

[38] Itaque beatus Magnoaldus & Theodorus confisi * de Dei misericordia; [interficit, & abactis serpentibus, urbem habitabilem reddit,] surgensque Magnoaldus, orante Theodoro, & faciens signum sanctæ Crucis coram se, arripiensque cambutam, quam a beato Gallo acceperat, & crucem, quam secum gerebat, perrexit in occursum vermis, & dixit; Impero tibi in nomine Domini mei Jesu Christi, ut hic jaceas, & diabolus, qui in te latitat, ipse te interficiat adjuratus per Deum vivum & verum. Et cum hoc dixisset, percussit eum de cambuta sua in capite; & confestim vermis crepuit medius, & mortuus est: cæteri vero vermes, qui intus in oppido, & circa ipsum oppidum morabantur, omnes in fugam versi sunt, & nusquam comparuerunt. Sicque mundatus est locus; & morati sunt ibi unam hebdomadam, Domino gratias referentes, qui eos exaudire dignatus est, & præparare ipsum locum ad habitationem hominum.

[39] [in eaque sacellum ædificans,] Theodorus itaque ut vidit tam magnum signum factum a Domino & a beato Magnoaldo, surrexit de loco, in quo jacebat orans; & elevatis manibus ad cælum dixit: Domine Deus omnipotens, qui fecisti cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt; tibi gratias refero, te invoco, te adoro, tibi laudes psallo, qui nos liberare dignatus es a tanto periculo & a tali devoratione vermium. Et cum hoc dixisset, concurrit ad beatum Magnoaldum, flexoque poplite osculatus est genua ejus, necnon quasi lingens manus ejus & oculos, & dixit: Vere non vocaberis ultra Magnoaldus, sed Magnus; quoniam tibi Dominus tantam gratiam contulit, ut per te locus iste purificetur non solum a vermibus, verum etiam a dæmonibus. Ad hæc beatus Magnoaldus; Noli dicere, frater, non sum magnus, sed minimus servus servorum Dei, qui nos liberare dignatus est de tali periculo. Tuæ ergo orationes exauditæ sunt a Deo, & ideo non meis meritis, sed Dei jussione isti vermes recesserunt. Nunc autem voca conviatorem nostrum, & pergemus ad locum istum, quia Dominus eum vult præparare ad ædificandam cellam. Memento r, quomodo domino & patri nostro sanctissimo Gallo accidit in loco suo, quem ipse elegit ad manendum; ita & nobis, suis meritis intervenientibus, a Domino ordinatum est: idcirco nulli dubium est, quin Dominus velit sibi præparare istum locum.

[40] [multos ad fidem convertit:] Tozzo autem ut vidit, eos ambos fore incolumes, descendens de arbore, ad quam confugerat, & cæcus, qui visum receperat, simul cum eo, prostraverunt se ad pedes eorum, & ait Tozzo: Vere Dominus est in loco isto, qui beato Magno tantam gratiam contulit, ut cum sua cambuta tale signum inauditum faceret: nunc ergo fiducialiter ducam vos per deserta & angusta loca usque ad locum, quem electum habetis ad manendum; quia video vobis tantam a Deo datam potestatem, ut per vestra merita, diversa loca hiis in partibus consistentia purificentur, Domino annuente habitabilia efficiantur. Respondens beatus Magnus, dixit: Præsentem hebdomadam hic moremur, & ædificemus oraculum s parvulum, ut discat populus terræ istius, qualem misericordiam eis Dominus inferre * dignatus est in isto loco: manseruntque ibi istam hebdomadam. Tozzo vero cucurrit per vicina loca sibi cognita ad homines, qui ibi morabantur, & diffamavit hoc signum: veneruntque ad locum, & attulerunt alimoniam præfatis Fratribus sufficienter nimis, valde admirantes de tanta virtute Dei; & plurimi per prædicationem beati Magni diaconi ad fidem conversi, baptizati a præfato præsbytero Tozzone, & Domino gratias agentes manserunt ibi, colentes terram illam & construentes cellulam simul cum beato Magno & Theodoro.

[41] [hinc dæmones in SS. Tozzonem] Transactis igitur tribus diebus illis pernoctantibus in oratione, die vero laborantibus, cum matutinale officium tertia nocte, oriente aurora diei surgentes celebrare vellent, subito dæmones in aëre volitantes & ejulantes, atque cum magno strepitu vel fremitu voces emittentes, atque impetum quasi supra Tozzonem præsbyterum facientes, clamabant: Tu inimice senioris t nostri & noster, ut quid induxisti Virum istum cum socio suo in locum istum, qui & nos & membra nostra, per quæ multas animas lucrabamur, de isto loco fugavit? Magister autem illorum semper nos cum suis maleficiis, sicut & iste, invocato nomine Domini, vincere consuevit. Ille vero non solum nobismetipsis *, verum etiam in membris nostris cum terribili nomine Adonäi victos habet & expulsos. Hoc audiens prædictus præsbyter tremefactus, tamen muniens signaculo sanctæ Crucis, festinus perrexit ad Virum Dei, & indicavit ei, quæ viderat & audierat.

[42] Tunc Bellator fortis & electus Dei * pariter cum beato Theodoro prostravit se in orationem, [& Magnum, & in Theodorum invehuntur,] & hujusmodi verbis Dominum deprecatus est dicens: Deus omnipotens, ineffabilis Bonitas, inæstimabilis Pietas, qui nos secundum misericordiam tuam, non secundum merita nostra, a membris istorum dæmonum, & a venenis mortiferis illorum eripere dignatus es, auditu placido has a nobis suscipe preces, sicut suscepisti in hiis ipsis verbis magistri nostri Galli, & jube hos dæmones locum deserere, ut sit sanctificatus in honorem nominis tui, cottidie cantantibus gallis u. Et surgentes ab oratione, egredientesque ab oratorio, audierunt eos clamantes & ejulantes atque dicentes: Tu Magne tria nomina portas in capite tuo & cum Trinitate nobis tanta mala objicis: & tu Theodore, quid tibi est nobiscum? Venient dies, quando non habebis Magnum juxta te, & tunc pugnaturi erimus adversum te, per varios errores homines terræ istius adversum te excitantes.

[43] Sanctus vero Magnus respondens dixit: Miseri, [quos Sanctus ex illo loco excedere jubet.] confitemini, si scitis, sanctam Trinitatem Dei: & illi dixerunt, Scimus, eam ineffabilem esse & immensam: & beatus Magnus: Nunc jam, quia confessi estis sanctam Trinitatem, impero vobis, non meis nominibus * infimis, sed per immensam potentiam Trinitatis, ut hunc locum deserentes, in montes desertos eatis, ubi Dominus voluerit, & huc revertendi ulterius potestatem non habeatis. Ad hanc vocem continuo dæmones dixerunt: Heu! quid faciemus? alium Gallum hic habemus: imo iste Gallus pejor est priori, quia cum suis galliciniis w nos & membra nostra pariter ejicit: sed nec in heremo manere permittit. Porro ex illa die tam pleniter abscesserunt & in fugam versi sunt, ut postea ibi non comparerent: dignum quippe erat, ut jam quia servi iniqui & venenosi discesserant per deprecationem tanti Viri, venena animarum recederent, & habitationi cederent sanctitatis: x sicque factum est, ut ab illa die omnes homines in illo loco tranquille Domino gratias agentes habitare permissi sint.

ANNOTATA.

a Consule Commentarium num. 53 & 54. In editione Goldasti desunt, quæ hic narrantur usque ad num. 33.

b In Vita S. Galli dicitur præfectus, & partium earumdem potestate præditus: at mihi Otwinus seu Othwinus plane ignotus est. Felix Fabri Hist. Suevor. lib. 1 cap. 19 apud Goldastumin glossis ad præfatam Vitam eumdem nonnisi ex hac Vita novit. Æque incognitus mihi Erchonaldus, qui alibi Erchanoldus & Erwinus scribitur, & in laudata Vita vocatur Præfecti (Otwini) vicarius.

c Neque hic aliunde, quam ex SS. Galli & Magni Vitis notus videtur. Sunt, qui eum etiam Busonem, Buffonem, Obihardum, vel Obbaldum dictum putant.

d Id est eodem loculo, quantum colligo ex Walafrido, qui sic habet: Episcopus sumens loculum, in quo sanctum corpus erat, posuit super terram, inter parietem & altare, & desuper, ut moris est, arcam altiorem construxit, fossam vero terra replevit.

e Vide dicta cap. præced. ad lit. X, & dicenda ad cap. 7 lit. u.

f Si vera narret interpolator, fuit is B. Pippinus Senior, cujus Acta illustrata reperies tom. 3 Februarii pag. 250.

g Ineptus compilator geminam S. Galli sepulcri violationem, quam apud Walafridum repererat, in unam conflavit: quare utramque exWalafrido breviter accipe. Primam, de qua hic agitur, describit lib. 2 de Miraculis, cap. 1 apud Mabillonium, quamquam eam verisimilius nimis sero statuat, ut jam alias monui. Divinam in hosce violatores vindictam exponit in hæc verba: Huic sacrilegio inservientes, invasit eos tremor immensus. Qui in fugam conversi, dum ostium oratorii singuli præoccupare niterentur, insania agitati, evaginatis gladiis invicem se conciderunt. Erchonaldus vero hujus auctor sceleris, timore cogente, volens exsilire per ostium, caput superliminari illisit, & ad terram concidens, alienatus mente jacebat. Cumque a suis perduceretur ad propria, nimia infirmitate & novis doloribus cœpit urgeri. Toto itaque ipsius anni curriculo fortissimis maceratus molestiis, capillorum honore & cutis superficie spoliatus, etiam digitorum ungues amisit: & ut omnibus longo tempore ultionis in eum divinitus collatæ signa paterent, cunctis vitæ suæ diebus hac deformitate notabilis fuit. Hæc de prima violatione: de secunda agit cap. 3. Post multum vero temporis, inquit, misit Pippinus Major-domus exercitum copiosum ad devastandam Alamannorum provinciam & iterato Francorum ditioni subjugandam… Quinque autem supra memorati principis satellites ingressi oratorium, repererunt ibi quasdam ancillas ejusdem loci cum parvulis earum, … & adduxerunt eas captivas in Franciam. Eodem vero anno a malignis spiritibus arrepti & amentes effecti, nudi circumquaque discurrebant &c. Pippinum hunc Caroli Magni patrem fuisse, existimat Mabillonius, qui violationem hanc anno 745 innectit. Porro ex Walafridi verbis cum interpolatoris nostri textu collatis clarum est, hunc utramque irruptionem confudisse, indeque unam male consarcinasse.

h Hucusque compilator omnia mutuatus videtur ex Vitis SS. Columbani & Galli. Quæ sequuntur, ea proprius ipsius fœtus esse apparent. Apud Goldastum hic incipit Liber secundus.

i Marcus Velserus annotatione 89 ad Conversionem S. Afræ observat ex Simlero, Alpes Julias triplices esse, unas apud Taurinos, alteras in Rhætia, tertias apud Venetos. Deinde subdit: De quibus Narcisso sermo fuerit, (dum scilicet dæmonem, ut sequitur, eo misit) dubitare licet. Me certæ conjecturæ ad Ræticas trahunt, quæ a Septimo usque Braulium montem late patent, & in quibus Oenus fluvius oritur &c. Rhæticas hic certe intellexit biographus.

k De S. Narcisso actum est tom. 2 Martii ad diem 18, ubi ostenditur, fuisse episcopum non Tolosanum, sed Gerundensem in Hispania Tarraconensi.

l Rectius alia exemplaria habent Afram. Hujus sanctæ Martyris Acta illustrata reperies tom. 2 Augusti ad diem 5. Adi supra annotata ad cap. 2, litt. dd.

m Acta S. Tozzonis data sunt in Opere nostro tom. 2 Januarii ad diem 16, sed ex hac Vita, quam præ manibus habemus præcipue excerpta. Dicitur postmodum parochum egisse in Waldenhoven, ac deinde ad episcopatum Augustanum evectus, ut infra videbimus.

n Vide historiam in Act. Apost. cap. 3.

o Campidona alias Campodunum (indigenis Kempten) Germaniæ urbs est in Sueviæ circulo ad Ilarum fluvium in confinio Bavariæ, estque imperialis & libera. Martinus Crusius in Annalibus Suevicis parte 1, lib. 9, cap. 3 occasioneB. Hildegardis reginæ, Caroli Magni conjugis, de ea hæc notat: Campidoni .. vel Campidone, in arce Hillemontana, sive Ilermontona (ab Ilaro vel Hilaro fluvio) habitare soliti sunt prædicti duces (Sueviæ) Hiltegardis majores: quæ arx hodie nulla est, sed ambitum adhuc tantum muri videmus, Burckhaldam nomine.

p Vulgo Iler; oritur in episcopatu Augustano in confinio comitatus Tirolensis; unde in Septentrionem fluens, Campodunum alluit, & juxta Ulmam Danubio miscetur.

q A vocis sono melius omittitur in editionibus Canisiana & Goldastina. Cajus Plinius Historiæ naturalis lib. 8, cap. 14 aliam etymologiam tradit, dum de ejusmodi monstris scribens, hæc subdit: Faciunt his fidem in Italia appellatæ boæ, in tantam amplitudinem exeuntes, ut, divo Claudio principe, occisæ in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo, unde nomen traxerunt. Aliud sed magis mirabile vocis etymon tradit S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, ubi similem draconem a prædicto Sancto propeEpidaurum, Dalmatiæ oppidum, interfectum tradens ait: Draco miræ magnitudinis (quos gentili sermone boas vocant ab eo, quod tam grandes sint, ut boves glutire soleant) omnem late vastabat provinciam; nec solum armenta & pecudes, sed agricolas quoque & pastores, tractosque ad se vi spiritus sui absorbebat. Plura exempla lege, si lubet apud Velserum in Commentario ad Conversionem S. Afræ martyris, annot. 90: ubi etiam recte monet, antiquitatem multa fabulosa circa dracones sibi indulsisse, atque adeo ejusmodi historiis non temere atque indiscriminatim fidem esse adhibendam. Inter fabulosa numerandam esse hanc, de qua agimus, historiam, suadent omnia: quis enim credat, urbem Campodunensem ob serpentium infestationem penitus vacuam ab incolis fuisse? Adeone parum frequens erat tum temporis Rhætia, ut serpentes integrum oppidum valde formosum occuparent? Præterea quid aliud, quam fabulam sonat boæ istius ex oppido egressus, & reliquorum vermium post hujus necem repentina fuga? Diceres, cæso duce, militares copias e suis stationibus aufugisse. At enim diaboli suis præstigiis hæc monstra agebant: ita quidem innuit scriptor,sed is talis non est, ut statim fidem mereatur.

r Quæ sequuntur usque ad numerum sequentem, desunt in Canisii Lectionibus.

s Id est sacram ædiculam orationi destinatam.

t Id est domini sive principis: in qua significatione exempla plura congerit Goldastus in suis observationibus ad hanc vocem.

u Cottidie cantantibus gallis non habet Goldastus. Canisius legit cantanti gallis, sed, ut patet, mendose: monet autem in margine, forte legendum esse S. Galli, ut sensus sit: sit locus iste sanctificatus in honorem nominis tui & S. Galli. Ego per cantantibus gallis gallicinium intelligo atque ita scriptoris mentem interpretor: Locus iste quotidie sub gallicinium laudibus tuis resonet.

w Ludunt dæmones in voce æquivoca Gallus, quæ & S. Magni magistrum & gallum gallinaceum significat.

x Contenta parenthesi desiderantur apud Can. & Goldast.

* l. relictis ossibus inhumatis

* i. e. &

* Can. de suo vestimento

* Can. & commendavit illi locum

* i. e. exoraverunt

* l. arderet &c.

* Gold. ad partes Orientales

* al. aperire

* Gold. comitaturque

* adde sunt

* al. conferre

* supple in: Gold. nosmetipsos .. membra nostra.

* Gold. Tunc S. Magnus

* Can. meritis

CAPUT V.
Reliquum iter ad Fauces, alius draco interfectus, expulsi dæmones, sacella condita.

[Relicto Campoduni Theodoro, Sanctus ad Fauces proproficiscens] Hiis ita gestis, beatus Magnus diaconus dixit ad Theodorum; Deo gratias, frater, agamus, quia dæmones recesserunt: nunc bonum est, ut locus iste a te construatur & custodiatur a, ut sanctificetur populus istius loci, qui deinceps venturus est huc ad orandum potius, quam ad venandum. Theodorus respondens dixit: Mi domine, juxta præceptum facio; sed ut audiero, te consolidatum in loco a Deo tibi electo, veniam ad te & visitabo te. Et hiis dictis, valedicentes simul, seque invicem deosculantes, profectus est beatus Magnus, accepto secum socio conviatore & duce itineris præsbytero Tozzone, relinquens cum Theodoro cæcum, qui visum receperat. Itaque cœpto itinere, transitoque fluvio, perrexit recto tramite, sicut eum viator ducebat; sicque venerunt ad locum, qui vocatur Eptaticus b, & invenerunt ibi episcopum sanctæ Augustæ Vindelicensis ecclesiæ, nomine Wictherpum c. Tozzo igitur propter notitiam, quam in episcopo habebat, præcessit beatum Magnum, venitque ad præfatum episcopum & narravit ei omnia de sancto Viro, quæ viderat & audierat, seu de itinere ejus, necnon de adventu suo ad eum, immo & de loco, ad quem eum Dominus destinatum habebat ad manendum. Præfatus autem episcopus interrogavit, de qua origine esset; & respondit Tozzo: Domine, sicut audivi a Theodoro, qui nunc est derelictus apud Campidonam, de Hibernia d provincia est ortus.

[45] [a Wictherpo antistite Augustano benigne excipitur,] Ut autem audivit episcopus ejus famam bonam, suscepit eum benigne, cœpitque cum eo loqui, atque cum honore fovere: & moratus est cum eo paucos dies, sciscitans ab eo quotidie episcopus Wictherpus de beato Columbano & Gallo, seu de itineribus eorum, necnon de conversatione & fide vitæ eorum, seu de virtutibus, quas fecerunt. Deinde interrogavit eum, ubi voluntas sua esset proficiscendi. Respondens beatus Magnus diaconus dixit: Domino annuente, directus sum ad locum, qui vocatur Fauces e, ubi prope sunt fontes Alpium Juliarum, & ubi draco fuit, qui jubente Narcisso episcopo, a diabolo interfectus est f; quatenus Domino annuente, quidquid boni ibi ædificare potuero, faciam. Nunc igitur paternitas tua decernat, quomodo tua voluntas sit me agendi *; quoniam ad tuum imperium prompto animo agere debeo, sicut Dominus mihi revelaverit per os tuum. Ego autem jam senex & grandævus cupio in ultimo meo tempore illum locum, si tuæ paternitati placet, invisere & Deo ad serviendum præparare, exemplum sequens dominorum beatissimorum meorum, Columbani & Galli. Ad hæc Wictherpus episcopus respondit: Locus iste valde est angustus & inhabitabilis hominibus; & etiam feræ diversæ ibi morantur; id est cervi, apri multi, plurimi ursi: & propter illorum multiplicationem dominus rex Pipinus g ad suam venationem exercendum, illum saltum ad opus suum tenet. Vermes etiam plurimi & diversi generis ibi morantur.

[46] Beatus Magnus diaconus arripiens statim boni pastoris initia h, [ab eoque dimissus,] dixit: Pater, tale ministerium * habuerunt magistri mei Columbanus & Gallus, ut quando ad talia loca venerunt, Dominus noster Jesus Christus feras diversi generis & vermes per orationes illorum illico expulit * ab illis locis, in quibus manere decernebant. Similiter ego credo, quod Dei misericordia non permittet, eos manere in ipso loco, dum advenero. Adquievit autem Wictherpus episcopus verbis ipsius & dedit eis solamina ciborum, præbens ei conviatorem supradictum præsbyterum nomine Tozzonem, & duces itineris, qui eum perducerent ad locum a Deo sibi destinatum. Cumque venissent ad locum, qui vocatur Caput equi i, jacebat ibi in uno loco angusto draco magnus, qui non permittebat ullum hominem per illam viam transire, neque equum; & idcirco vocatus est iste locus Caput equi, quia omnes venatores reliquerunt ibi caballos suos, & pedestres ibant, quocumque poterant ad venandum k. Cumque ergo beatus Magnus diaconus jam prope isti loco esset, dixit ad Tozzonem præsbyterum: Frater, construamus nobis tabernaculum hic hac nocte ad manendum & oremus Deum, ut expellat præsens membrum diaboli ab isto loco, atque aditum permittere dignetur nobis ad properandum. Fecerunt itaque, ut imperaverat; & manserunt ibi.

[47] In tota autem nocte non cessavit beatus Magnus orare, [in via post prolixas preces, horrendum draconem] & Domini misericordiam implorare, ut draconem subvertere dignaretur. Circa mediam vero noctem surgens beatus Magnus diaconus, dixit ad Tozzonem præsbyterum: Mitte mecum hominem, qui me ducat ad locum angustum, ubi draco jacet. Et dixit Tozzo: Timeo ego, ne, si te illuc induxero, ab eo devoreris. Ad hæc Vir sanctus: Et si Deus pro nobis, quis contra nos l. Pergamus ergo fiducialiter; quia qui liberavit Danielem de lacu leonum, potest & me eripere de manu hujus bestiæ pessimæ. Itaque cum hoc dixisset, misit in peram panem sanctificatum, & manu sua sumens picem & resinam atque cambutam sancti Galli, crucemque appendens in collo suo, perrexit & dixit: Deus omnipotens, qui eduxit me in regionem longinquam, ipse, sicut Tobiæ famulo suo mittet angelum suum mecum, qui me liberet de ore istius draconis, & ostendet nobis locum desideriis aptum salutaribus. Et hæc dicens munivit se signaculo sanctæ Crucis, & de pane sanctificato misit in os suum & paululum aquæ; sicque venit ad locum, ubi draco jacebat, relinquens omnes socios in tabernaculo, præter unum solum ducem itineris.

[48] [mirabiliter occidit.] Cumque vidisset eum draco, illico surrexit, impetum faciens super eum: ille autem habens in manu picem & resinam, projecit in ore ejus, inquiens: Adjuva me, Domine Deus meus. Et cum hoc dixisset, confestim cœpit ardere, crepuitque medius, & mortuus est m. Ut autem vidit ille, qui cum eo erat, hoc actum, surrexit continuo & pervenit ad socios, atque dixit: Surgite, egredimini & venite; quia iste magnus Vir draconem mortuum habet. Surrexerunt ergo, & invenerunt beatum Magnum diaconum in oratione jacentem & gratias Domino referentem: dignum quippe erat, ut, quod divino inchoabat amore, instantissima prece semetipsum * Domino commendaret: quoniam Dominus, sicut per os beati Narcissi episcopi ipsum diabolum compulit, ut alium draconem interficeret, ita & per manus tanti Viri fecit socium * ejus per ardorem ignis & flammarum crepidines n interire. Ut viderunt autem draconem mortuum, descenderunt ad rupem, de qua idem draco impetum facere visus est super sanctum Virum. Tunc præsbyter Tozzo dixit: Gratias tibi agimus, Domine, qui nobis talem Virum & tam magnum ostendere dignatus es, ut per merita ejus ista loca purificentur, efficianturque habitacula *, quæ ante erant inutilia.

[49] [Inde profectus, juxta Lycum amnem] Facta vero oratione, transierunt illum angustum locum, & pervenerunt per viam juxta Lycum flumen ad locum spatiosum, qui non habebat nomen o, erat tamen ibi planities bona. Habebat autem beatus Magnus diaconus pendentem in collo crucem p; in qua continebantur reliquiæ beatæ Dei Genitricis Mariæ, & de ligno sanctæ Crucis atque sanctorum martyrum Mauricii & Sociorum ejus, necnon beatorum confessorum Columbani & Galli. Invenit ergo juxta præfatum flumen locum valde honestum & formosum, in quo loco a littore præfati fluminis spatio quasi cubitis triginta invenit arborem q pomiferam valde decoram; suspenditque cruciculam in ipsa arbore, & vocavit præsbyterum Tozzonem, atque prostraverunt se pariter coram crucicula in oratione. Tunc vir venerabilis beatus Magnus diaconus hujuscemodi preces emittit: Domine Jesu Christe, qui pro salute generis humani de Virgine nasci & mori dignatus es; ne defpicias deprecationem meam pro peccatis meis; sed permitte nos construere in hoc loco oraculum ad honorem * Genitricis tuæ, & præpara hic habitationem tuis servitiis aptam r.

[50] Finita vero oratione, cœperunt construere in hoc loco fundamentum, & ædificaverunt ecclesiam: qua perfecta, invitaverunt Wictherpum episcopum, [sacellum exstruit.] ut veniret & eam Domino & sanctæ Mariæ consecraret. Venit ergo præfatus episcopus ad illum locum, admirans valde, quomodo illuc pervenire possent *, nisi per gratiam Dei; & dedicavit ecclesiam in honore Dei Genitricis Mariæ & sancti Floriani s, & sic administrare cœperunt ad laudem Christi divina officia. Igitur t cum fama virtutum quas Dominus per beati Confessoris sui merita pie quærentibus exhibere dignatus est, ut * longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum, cœperunt undique alacri devotione ad tanti Patris suffragia postulanda concurrere, eumdemque locum ob suæ dignitatis memoriam, Cellam sancti Magni nuncupare; & multiplicibus substantiæ suæ possessionum amplificare donariis.

[51] Cumque res hac largitate fidelium accidissent collatæ, [Non procul inde secedens, audit dæmones] secessit beatus Vir propter multitudinem hominum, & perrexit ad vicina loca supradicta, quæ vocantur Fauces, quatenus ibi familiariorem locum, Domino annuente, sibi construeret ad manendum, relinquens præfatum præsbyterum Tozzonem in ecclesia sanctæ Mariæ ad populum illuc venturum custodiendum u; vocavitque ipsum locum Synagoga, id est Congregatio populorum. Ergo cum circa meridiem causa quietioris vitæ ad parvum locum tenderet, in supradicto loco requiescens, subito dæmones w a monte vicino cum magno strepitu de vertice montis proximi quasi una voce vocaverunt alios in pelago Lici * fluminis consistentes quasi nominatim: cumque & hii, qui vocabantur, præsto se esse, quasi de profundo responderent, ajunt ipsi de monte: Surgite, inquiunt, nobis in adjutorium, ut Peregrinum istum pessimum & magum ejiciamus de his sedibus; quoniam ipse more Galli sui, simulachra nostra contrivit, & populum, qui nos sequebatur, post se avertit, insuper & dracones nostros interfecit. Commoveat autem vos injuria, quam patimur, & uniti viribus communem præsentem Hostem a nostris terminis funditus expellamus.

[52] E contrario ipsi de profundo responderunt: Heu! [de se multa conquerentes: quibus expulsis] quod de vestris narratis angustiis, nos ex nostris percipimus calumpniis: nam angelus ejus jam nos in pelago premit, & nec ausi sumus ex pelago exire, nec quicquam ejus contingere, quia invocato nomine Domini de ore ejus ideo angelus cum flagellis igneis nos flagellat & recedere compellit: quapropter nec vobis prodesse valemus, nec nobis; quia tam fortis Bellator est iste, ut nostræ versutiæ saltem nec fimbriam vestimenti ejus superare queant. Hiis auditis, vir Dei beatus Magnus munivit se undique signaculo sanctæ Crucis, & dixit illis: In nomine Domini nostri Jesu Christi, non per mea merita, sed per merita beati Galli confessoris Christi & per ejus gloriosam depositionem, adjuro vos, ut recedatis de isto loco & ulterius neque hic manere, neque aliquem nunc recedentes lædere præsumatis.

[53] Et hiis dictis, festinus rediit trans flumen x ad ecclesiam sanctæ Mariæ, [in eodem loco aliud sacellum ædificat.] quam construxerat; narravitque Tozzoni præsbytero omnia, quæ audierat in loco illo. Cumque voluissent tempus vespertinum psallere, auditæ sunt voces dæmoniorum per montium summitates quasi discedentium ejulatus cum terrore confusi. Et hæc audientes Servi Dei prostraverunt se in orationem, Domino laudes & gratias persolventes, qui eos liberare dignatus est de terroribus malignantium spirituum: sicque regressus est beatus Magnus sequenti die ad præfatum locum, & Tozzo præsbyter cum eo, atque cum adminiculo suorum construxerunt oraculum parvissimum in eodem loco, accersitusque est a Tozzone Wictherpus episcopus & dedicavit ipsum oratorium in honore Domini nostri Jesu Christi sub nomine sancti Salvatoris y.

ANNOTATA.

a Conditum fuit postmodum in hoc loco, nobile in primis cœnobium, nobilium Suevorum seminarium ac totius Sueviæ monasterium facile princeps, cujus abbas inter principes Imperii quatuor-viros locum habet, teste Mabillonio tom. 2 Annal. ad annum 752, num. 65. Porro ex hisce S. Magni Actis Theodoro primam hujus Campidonensis monasterii originem tribuunt, inquit idem Benedictinus, quæ sine dubio Audegarium (idque anno 752) auctorem habet. Ita ipse: at fuerit sane primus monasterii fundator Audegarius, non obest, quominus integro seculo ante ibidem cellam exstruxerit, habitaritque Theodorus noster: atque hinc factum puto, ut apud Canisium Campedonensis abbas primus vocitetur.

b Goldastus habet Epthaticus, Canisius Eptaticum, Raderus in Bavaria sacra Heptaticum. Posterior addit, fuisse pagum in Boica inter Landspergam & Schongaviam ad Lycum amnem, quod infra confirmabitur in annotatis ad cap. 6.

c S. Wictherpi episcopi Augustani Acta exstant tom. 2 Aprilis ad diem 18. Consule Commentarium nostrum § 6.

d An Hibernus fuerit Sanctus noster, examinavimus § 7.

e Adi Comment. § 12, num. 141 & seq.

f Vide, si lubet, dicta ad cap. 2 lit. ee.

g Pippinus cognomento Brevis anno primum 750 ad regnum pervenit; qua igitur ratione S. Magnus diu ante medium seculi VII ad Fauces sub ejusdem regno commigrasse dicitur? De hoc parachronismo, qui etiam infra recurret, egimus in Comment. § 13; ubi num. 160 notavimus, non hic alium intelligi posse Pippinum, quam B. Pippinum seniorem, regum Austrasiæ Dagoberti I & S. Sigeberti Majorem-domus.

h In Goldastina editione: B. Magnus diaconus Spiritu sancto repletus dixit &c. Occurrunt sæpe alias ejusmodi lectiones variantes, quas consulto prætereo, ne nimiis annotatis lectorem gravem.

i Indigenis Rosshaupten: ros enim Germanis equus est, haupt caput: hinc Raderus Græca interpretatione habet: Hippocephalum. Notatur autem pagus hic in tabula, quam Carolus Stengelius Commentario rerum Augustanarum præfixit, ad Lycum amnem paulo plus uno milliari communi Germanico a Fuëssensi oppido, Augustam Vindelicorum versus.

k De hac etymologia nominis, & venatoribus nihil dicitur in exemplari Canisii, & anonymi Ratisponensis.

l Goldastus habet: Non possum timere, quia Deus illum tradet in manus meas. Priori modo etiam legit laudatus anonymus.

m Goldast. Cœpit ardere, & crepens mortuus est. Sed multum vereor, ne interpolator noster præ oculis habuerit historiam draconis a propheta Daniele simili fere modo interfecti, Dan. 14, eamque S. Magno adaptaverit. Non est quidem abbreviata manus Domini, qui dum lubet, miracula renovat; verum scriptoris nostri auctoritas ea non est, ut quælibet asserenti facile credamus.

n Per ardorem ignis &c. non legitur apud Canisium. De S. Narcisso vide annotata ad cap. 2, litt. ee.

o Locum hunc in opposita Lyci ripa in Bavaria collocat Raderus noster, Bavariæ piæ pag. 186, aitque nunc Waltenhofen appellari.

p Hæc eadem creditur, quæ etiamnum in abbatia Fuëssensi asservatur. Adi Comment. § 10 num. 120, ubi ex Henrico abbate diximus, eam anno 1607 apertam, inventasque in eadem sacras reliquias fuisse, sed sine epigraphis. Porro hæc crucicula eadem videtur, quam Walafridus Strabo in Vita S. Galli capsellam vocat, aut certe reliquiæ, quæ in hac servabantur, in illam inclusæ sunt, ut mox apparebit lit. r.

q P. Ludovicus Babenstuber in Vita Sancti ad cap. 5 lib. 2 notat sequentia: Arbusculam illam adhuc stare ac virere perhibent in horto cujusdam Adami Mayr Waltenhofensis, prope templum parochianum: & tametsi aliquando per imprudentiam temere abscissa mutilataque sit, iterum fronduisse ac floruisse; nec defuisse advenas, etiam per plura milliaria, qui surculos & folia inde decerpta in agris pratisque depangerent adversus mures, eosque hac ratione mox solum vertere compellerent. Ita retulit Joannes Adamus Truckmiller, parochus Waltenhofensis, anno MDCCXII, XXI Augusti. Hæc ipse; sed qua verisimilitudine, lectoris judicio permitto.

r Hæc tota narratio suspecta mihi est: vereor enim, ne interpolator noster S. Galli acta S. Magno adscripserit. Quippe sæpe laudatus Walafridus referens, qua ratione S. Gallus in eremo prope Arbonam ædificandæ cellæ suæ locum selegerit, inter cetera sic scribit: Sumens virgam colurneam, fecit crucem & fixit in terram. Habebat autem pendentem collo capsellam, in qua continebantur reliquiæ beatæ Dei Genitricis Mariæ & SS. martyrum Mauricii & Desiderii. Quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaconum, & prostraverunt se pariter in oratione. Tum vir venerabilis hujusmodi preces emisit: Domine Jesu Christe, qui pro salute humani generis de Virgine nasci & mortem subire dignatus es, ne despicias desiderium meum pro peccatis meis; sed in honore sanctæ Genitricis tuæ & martyrum, confessorumque tuorum præpara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis

s Colitur S. Florianus martyr 4 Maii, ad quem diem ejus Acta data sunt. Carolus Stengelius in Monasteriologio intellexit hæc de dedicatione ecclesiæ monasterii Fuëssensis: sed perperam, nam Waltenhofium plus quam dimidio milliari Germanico a prædicto cœnobio distat, idque in altera Lyci ripa, prout in ipsa etiam tabula, ejusdem Commentario Rerum August. præfixa, notatur. Neque solus tamen hac in parte erravit Stengelius; nam abbas Henricus in annotationibus suis Mss. ait: Collige falli eos, qui hanc ecclesiæ dedicationem attribuunt ecclesiæ Faucensi: nostra enim prima ecclesia non in honorem divæ Virginis & S. Floriani, sed in honorem Salvatoris nostri est dedicata. Deinde recte notat Henschenius noster in Vita S. Tozzonis, sanctum hunc in hac ecclesia relictum fuisse, cum S. Magnus ad loca vicina, quæ vocantur Fauces, pergeret: alia ergo est a monasterio Faucensi.

t Quæ sequuntur usque ad cap. 6 desiderantur in editione Goldastina.

u S. Tozzo hic parochum egisse, indeque ad episcopalem Augustanæ civitatis cathedram evectusdicitur in ipsius Actis ad diem 16 Januarii illustratis. De eodem loco ait Raderus: Waltenhofen hodie parœciam vocant, cui decurio sacerdotum etiam nunc præest.

w Lectorem præmonitum velim, aut sequentem de dæmonibus relationem a plagiario nostro ex Vita S. Galli infideliter huc translatam esse, aut eadem prorsus, quæ olim S. Gallo contigere, S. Magno accidisse. Tædet furta longo sermone detegere: curiosus lector adeat modo Walafridum in Vita S. Galli apud Mabillonium cap. 6, moxque deprehendet, quam audacter interpolator ea, quæ S. Gallo prope Brigantium accidere, S. Magno apud Faucenses agenti eisdem sæpe verbis adscribat. Quam ob rem nemo miretur, quod has dæmonum querelas & fugam inter fabulosa adjuncta reputem.

x Recte: nam Waltenhofen & Fauces oppositas Lyci ripas tenent. Ludovicus Babenstuber hunc locum quadam traditione non satis certa, ut apparet, illustrat. Extra suburbicen Fuëssense, inquit, ubi est fullonia, in utraque ripa Lyci notantur partes petræ depressiores cæteris, quas vulgus S. Magni vestigia (S. Mangen schritt) nominat; quæ Divus destituerit ibi impressa, quando amnem superavit, seu vado, seu portatus ab angelo. Non tamen referunt ea, ut satis agnosci queat, figuram plantarum humanarum: in causa ajunt esse vetustatem, quæ madore imbrium, niviumque adjuta, manifestiora lineamenta exederit. Hucusque Babenstuber: Henricus abbas meminit quidem de loco ad Lycum S. Mangen schritt appellato, sed de impressis vestigiis nihil habet.

y Hoc fuit primum sacellum Faucense, & cognominis abbatiæ primordia. De eo laudatus abbas hæc observat: Nota .., oraculum illud, quod S. Magnus in loco nostro Faucensi primo construxit, & episcopus Wicterpus in honorem Salvatoris dedicavit, fuisse (mea quidem opinione) supra petram majoris nostræ ecclesiæ, horto nostro conventuali contiguam, ubi jam constructa manet ecclesia nostra major. Plura lector reperiet in Comment. § 13.

* i. e. agere

* Gold. talem gratiam

* l. expulerit

* semetipsum abundat

* i. e. similem

* al. habitabilia

* Gold. in honorem nominis tui & S. Genitricis tuæ

* Gold. potuissent

* ut abundat

* Can. Lechi

CAPUT VI.
Monasterium Faucense fundatur: Sanctus sacerdotio initiatur, incolas ad Fidem convertit, venas ferri mirabiliter reperit.

[Sanctus discipulos congregat: Wictherpus] Igitur a cum fama virtutum per Confessoris sui merita, quas Dominus cum illo in eodem loco exhibere dignatus est, venerabili episcopo nota facta sunt, quosdam religiosos clericos in disciplinatus ejus memoriam commendavit; qui divino amore succensi, per triginta b annorum curricula, obsequia præbentes, laudem Christi die ac nocte, horis atque momentis jussu suo administrabant. Relictis itaque venerabili Patri, quæ necessaria erant ibidem degentibus cum eo, profectus est supradictus episcopus Wictherpus ad gloriosum regem Pippinum c, qui tunc temporis Germaniam, totamque Galliam regebat, cum epistola beati Columbani, quam ad Lotharium direxit d, flagitans pro sanctis viris Gallo & Magno, consistentibus in regno suo, ut eos benigne in amore Domini foveret, eisque familiaria loca, ut opportunum foret, in sua ditione * tribueret. Sed quoniam Lotharius rex minime implere valuit hoc propter inimicorum diversorum Dei infestationes e, præfatus gloriosus rex propter amorem & petitionem fratris sui charissimi Karolomanni, qui propter Deum relinquens temporalem regni * gloriæ pompam, monasterio se tradidit f, & eleëmosynæ suæ largitatem, necnon & petitionem præfati episcopi, ipsum locum sublimare in aliquo largitionis suæ solatio dignaretur.

[55] Cumque gloriosus princeps præfatus accepisset epistolam, [a Pippino rege] compunctus ex petitione fraterna, diligenter interrogare cœpit suis precibus g ex Alamannia, qualis iste locus esset, quem præfatus episcopus postulabat sublimari. Tunc dux Gunzo h ex provinciis Augustensis * Retiæ respondens dixit: Vere domine rex, ille locus tenuis quidem est facultate, sed optimus, si impeditio vermium deesset, ad venandum; quia plurimi cervi, damulæ & hinnuli, ibicesque diversi ibi morantur; ursorum quoque ac luporum multitudo plurima. Wictherpus vero episcopus cœpit narrare de virtutibus beati Viri, quomodo, Domino adjuvante, draconem interfecit, & cæteras virtutes, quas Dominus per merita ipsius & orationes ostendere dignatus est, vel quomodo ille locus purificatus sit, ubi beatus Magnus morabatur. Et hæc audiens gloriosus rex Pippinus commotus valde animo dixit: In veritate comperi, quia quamvis ille locus tam tenuis sit facultate, tamen pro meritis tanti Viri celebris erit diffamatus rumore; sicut auditum habemus, jam locum esse, ubi corpus beati Galli requiescere videtur. Inquisivit ergo a præfato Gunzone, ubi vicinis locis potuisset tributarios invenire de eodem pago, qui vectigalia annuatim reditibus regis inferre debeant: & invenit in ipso vicino pagum, qui vocatur Geltenstein i, sibi per omnia annuatim tributa persolvere.

[56] Inter cætera ergo munificentiæ suæ dona, quæ impertivit beato Viro, [annuos reditus pro Sancti monasterio impetrat.] dedit ei totum ipsum saltum cum marcha firmitatis k, quæ in epistola sua fecit conscribi; & vectigalia centum viginti tria l, quæ ex præfato pago inferre * debeant annuatim, quatenus pro memoria beneficiorum ejus perpetuo ibi permaneret *. Et ne cujusquam umquam ex successoribus suis tanti obstaret incrementi contradictio, fecit conscribi suæ firmitatis epistolam, atque, ut mos est regum, circumspecta roborari cautela, quatenus deinceps tam ipse dum viveret, quam omnes loci illius, sicuti marcha continetur, in eodem saltu ad sanctam Mariam & ad sanctam Afram, per regiam traditionem, absque ullius violentia, præfatus episcopus Wictherpus, omnesque successores ejus, obtinerent auctoritatem m. His regiæ potestatis præsul Wictherpus adornatus solatiis & sublimatus honoribus, impartitisque donis optimis beato Magno a rege Pippino, lætus ad patriam regreditur, injungens beato Viro ea omni diligentia, dansque ei potestatem, ut in loco sibi commendato ad supplendas beatæ Mariæ excubias & sanctæ Afræ n, omnem ordinem & canonicam institueret vitam. Ex illo tempore ipse locus a beato viro Magno exordium sanctitatis accipiens, augmentatus autem & sublimatus a pontificibus Augustensis ecclesiæ, Christi nomen usque hodie ibi laudabiliter dilatari non desinit.

[57] [S. Magnus cum Theodoro accedit Wictherpum,] Hiis itaque prælibatis, cum audisset Theodorus, qui apud castrum Campidonense morabatur, beatum Magnum consolidatum in loco, quem Dominus disposuerat; cœpit properare partes in illas, ut videret, qualiter & quomodo, Domino annuente, in illis locis moraretur. Ut autem ad eum pervenit, salutantes se invicem & deosculantes oculos pariter & manus, narravit ei Theodorus diversa & innumerabilia, quæ passus est a pagensibus Hilargaugensibus o; sed tamen, quamvis tantas injurias & calamitates ab eis sustineret, ædificavit ibi ecclesiam parvam super littus Hilaræ, quam postulabat, ut apud Wictherpum episcopum impetraret, quatenus illuc proficiscens, ipsam basilicam in honore sanctæ Mariæ Genitricis Dei consecraret. Venerunt ergo ambo ad locum, qui vocatur Eptaticus, inveneruntque ibi prænominatum episcopum in oraculo p suo sedentem & orantem. Ergo ut obtutibus ejus præsentati sunt, narravit ei beatus Magnus abbas de Theodoro, qualiter cum magno labore ecclesiam construxisset in loco Campidonensi, & quomodo ille deprecabatur, ut ipse illuc properaret, ipsamque ecclesiam Domino consecraret.

[58] [apud quem ex humilitate recusans sacerdotium] Audiens hæc venerabilis episcopus, respondens dixit ad eos: Dicam prius, vobis venientibus, quæ cogitabam, & sic congruo tempore, Domino annuente, proficiscar. Vere charissime pater Magne, nunc sedens cogitabam, ut quia Deus omnipotens ita te magnificavit * in loco illo per multa miracula sua, accersirem te venturæ solempnitatis jejunii septimi mensis q, & ad sacerdotii dignitatem superna gratia favente, promoverem. Inclinato denique capite, beatus Magnus inquit: Cur hanc objectionem asseris, pater? Peccatorum meorum squaloribus & flagitiis fœtere me video: idcirco vita mea non est talis, ut amabilis paternitas tua me ad tantam dignitatem promovere queat. Ergo noli deprecationem nostram pro peccatis nostris abjicere; sed provocatus Domini mandatis, incipe salubre iter, viamque veritatis desiderantibus aperi: postea mihi servo Dei indigno, quando paternitati tuæ placuerit, sanctum benignitatis munus impende, ne refutare videar, quæ a Deo disposita sunt super me servum suum.

[59] [cælesti lumine irradiatur:] Et dum hæc diceret, viderunt ambo, id est, Wictherpus episcopus & Theodorus, coronam splendidissimam adhærentem capiti suo * in modum rotæ circa solem in nubibus fulgentem. Continuo autem surgens amplexatus est eum, & osculatus oculos & os ejus dixit: Dominus omnipotens, qui per potentiam majestatis suæ in te tantam virtutem ostendere dignatus est, ut pro ejus amore patriam tuam derelinqueres & præcepta ejus conservares, ipse te faciet * locum ab eo tibi destinatum, custodire & sublimare, cooperante gratia Spiritus sancti: & respondit Theodorus Amen. Ad hæc iterum inquit episcopus: Bene vocatur iste locus Eptaticus r, quia in medio constat inter monasterium beatæ Afræ s & cellulam tuam: ideoque scias, quia post meum discessum hanc hæreditatem permanere cupio ad sanctam Mariam & ad sanctam Afram; quatenus quasi mediator sit locus iste successoribus nostris inter monasterium tuum & civitatem sanctæ Augustensis ecclesiæ t.

[60] Hiis dictis, surrexit venerabilis episcopus & profectus est ad castrum Campidonense, descenditque cum eo beatus Magnus, comitante simul cum eo Theodoro, [inde cum iisdem ecclesiam in ripa Hilaræ dedicandam contendit.] & venerunt ad castrum. Convocata autem multitudine populi in die solempni dedicationis ipsius ecclesiæ, venerabilis episcopus prædicationis dulcedine amborum * corda refecit; sicque jussu suo beatus Magnus ea, quæ dixerat, tanta sapientiæ luce vestivit populorum corda, ut summa cum gratulatione auditus & ineffabili veneratione a cunctorum sit ore laudatus *. Biduo itaque ibidem manentes cum gratiarum actione, populusque * benedictione tanti Patris armatus *, & ab episcopo osculo pacis tributo, ad sua reversi sunt venerabilis præsul & sanctissimus abbas, relinquentes Theodorum ad custodiendam ecclesiam Campidonensem. Beatus itaque Magnus morans * in cœnobio suo, quod sibi paraverat ad Fauces, per viginti quinque annos, magnas virtutes ibi operatus est Deus per eum; illuminando cæcos, præbens surdis auditum, dæmonia a pluribus ejiciens, claudicantibus tribuens gressum; sicque docuit populum & convertit ad fidem Christi & ad credulitatem ejus, ut relinquentes * idola vana & surda, & credentes in Dominum Jesum Christum.

[61] [Sacerdotio initiatus, ex indicio ursi,] Insuper etiam per orationes ejus ostendit Deus venas ferri in montibus in gyro positis ita. Post susceptam benedictionem sacerdotalem, cum ipse circuiret montes & valles per diversa loca apta ad manendum, quadam die ascendens in montem excelsum, qui vocatur Suilinc u, invenit ibi plurimos ursos commorantes in maxima ferocitate: sed facta oratione, cœperunt ante eum tam mites effecti ingredi, ut veluti boves, qui ante bubulcum pergunt, ita irent ante eum. Vir ergo sanctus prostravit se in figuram crucis ad terram & preces Domino devotas effudit, ut populo in illo pago commoranti aliquod adminiculum præberet ad victualia adquirenda. Interea ursus unus appropinquans ad eum cum magna mitigatione, cœpit cum pede monstrare abietem magnam, & quasi significans, quod sub ipsa arbore copia venarum ferri consisteret. Hoc ut Homo Dei vidit, dixit ad feram: Præcipio tibi in nomine Domini, ut ad ipsam abietem eas, & quia gladium * non habemus neque fossorium, ut possimus radices ejus incidere, neque effodere, tu in nomine Domini cum pedibus & dentibus tuis radices ejus evelle rumpendo, quatinus nobis Dominus demonstret suam voluntatem in adjutorium populi istius terræ.

[62] Ad ejus ergo præceptum bellua conversa, cœpit radices arboris rumpere & cum dentibus frangere, [quem sibi obsequentem habet,] donec ipsa arbor cum radice funditus ab urso effossa corruit; sicque monstratæ sunt diversæ venæ ferri ad sumendum. Vir denique benignissimus gratias Deo agens, assumens panem de pera sua, quam secum habebat, integrum famulanti porrexit, & ita ei præcepit: In nomine Domini mei Jesu Christi panem istum manduca & sequere me, atque ad istum locum hominem, quem tibi monstravero, absque ulla læsione adducere stude, defendens eum ab aliis feris, si eum lædere voluerint: & hoc facto, circumpositos montes & colles cum aliis feris habeto communes, ita ut nullum hominem hic lædatis, neque pecora eorum. Et hiis dictis, reversus est beatus vir Magnus ad cellulam suam, secutusque est eum ursus sicut canis, qui sequitur Dominum suum. Ergo ut ad cellam appropinquavit, vocavit hominem suum nomine Luitonem & præcepit eum venire & afferre secum securim & fossorium atque asciam, & commendavit eum urso & dixit: Istum hominem salvum & incolumem perduc ad locum, quem Dominus ostendit nobis, & cave, ne aliquam læsionem ab aliis feris patiatur.

[63] [venas ferri detegit.] Bellua itaque conversa obediens jussioni ejus, cœpit pergere ante hominem & aperire viam atque monstrare semitam: sicque adduxit eum ad locum, ubi arbor corruerat, nullam aliam feram permittens ad eum appropinquare, donec vir effodiens complevit sarcinulam suam *, & per eamdem semitam usque ad cellulam Viri Dei reduxit. Hoc facto, ursus ad saltum reversus est; homo vero prostravit se ad pedes beati Magni & dixit: Vere, Domine mi, cognosco & certus sum, quoniam Dominus omnino est tecum, quia & bestiæ heremi obediunt tibi, veluti Jesu Christo w: nam me ursus tam prævidit & custodivit, ut nec saltem alias feras ad me accedere permitteret. Ille autem dixit ei: Cave diligenter, ne alicui hoc dicas, dum ego vixero; sed præpara aditum cæteris hominibus, sicut ipse ursus te duxit, quatinus viam noscant illuc proficiscendi, &, Domino annuente, deinceps opem habeant ad victualia exteraque necessaria per ferrum acquirenda. Ab illo ergo die notæ factæ sunt incolis terræ illius in illo loco & in gyro diversæ venæ ferri, quæ Domini gratia per merita beati Magni permanent usque in præsentem diem x.

ANNOTATA.

a Hic Goldastus narrationem tandem resumit.

b Reliqua omnia exemplaria tam edita, quam Mss., si unam excipias, legunt viginti quinque: & recte, nam infra dicitur S. Magnus expletis viginti sex annis commorationis suæ in illo cœnobio obiisse.

c Consule Comment. § 13.

d Jonas in Vita S. Columbani scribit, eum cum a Clothario rogaretur, ut Luxovium rediret, mandasse Eustasio, ut ab eo itinere suscipiendo apud regem se excusaret, ceterum se tantummodo poscere, ut sodales suos, qui Luxovium incolebant, regali adminiculo ac præsidio foveret. Addit Jonas: Litteras castigationum affamine plenas regi dirigit gratissimum munus; at de SS. Gallo & Magno nullum verbum facit: non dubito tamen, quin hasce litteras interpolator noster designet. Vide Comment. § 13, num. 158.

e Quas hic inimicorum Dei infestationes commemorat, quibus Clotharius II prohibitus fuerit Dei servos fovere? Certe Clotharii monarchia diu tranquilla fuit & felix: & Jonas diserte asserit, illum Luxoviensibus monachis munificum se exhibuisse. Omni denique præsidio, inquit, supradictum monasterium munire studet, annuis censibus ditat, terminos undique, prout voluntas venerabilis Eustasii erat, auget.

f Carlomannus circa medium seculi 8 se religiosæ vitæ mancipavit: qui potuit ergo commendatitias litteras adolescente seculo 7 pro S. Magno dare? Scilicet interpolator, ut in Commentario sæpe ostendimus, personas & tempora imperite commiscet perturbatque. Vide dicta in Comment. § 13 a num. 157, ubi ostendimus, ex quo capite in tam fœdum parachronismum auctor videri possit incidisse.

g Rectius cum Goldasto leges suos proceres.

h Goldastus Cuntzo: hic idem ille videtur, ex cujus filia Frideburga dæmonem expulisse S. Gallus supra dicitur.

i Canisio dicitur Geltinstein, Goldasto Keltinstein, abbati Henrico Gelltenstain: qui addit, pagum illum non amplius exstare sub eo nomine, putatque in Tyroli situm fuisse. Mabillon. tom. 2 Annal. ad annum 839 recitat diploma Ludovici augusti pro Campoduno datum, in quo etiam mentio fit de pago Keltenstein.

k Ita etiam est apud Canisium, sed mendose, quare ex Goldastino exemplari textum sic restitues: Dedit ei totum ipsum saltum cum marcha, firmitatemque in epistola &c. Nunc pauca notanda. Goldastus ad hunc locum ait: Marcham vocat, quam paulo prius pagum dixerat, scilicet Keltinstein. Sic in chartis legimus, Zuckuriederomarc, Gossouueromarc, &c., pro marca Zuckuriederiana, marca Gossoviana: in quibus nominibus marca nihil aliud est, quam territorium, districtus, ut nunc appellant. Henricus abbas Fuëssensis hunc locum excipit sequenti interpretatione: Nota saltum illum, quem Pippinus S. Magno donasse dicitur, fuisse totum illum districtum & fundum, magnum & spatiosum desertum, quod se extendit ab Hornbach & parochia Aschauer usque ad Erspach, & quo spatio præcipue continetur tota parochia Aschaver, Saxenriedt, Hohenfurch, bona in Niderhoffen & Altenstat, Dienhausen, Weyssensee & Fuëssen &c. Hæc Henricus: quæ an omnia recte se habeant, subdubito, cum eorum aliqua in tabulis geographicis aliter notentur: at cum ipse res domesticas accuratius explorare potuerit, ex ipsius fide referenda censui. Porro per firmitatem in epistola conscriptam denotat instrumentum seu diploma, quo prædicta donatio continebatur.

l Centum & tredecim dicitur in reliquis exemplaribus editis & Mss. Laudatus abbas Henricus circa ea vectigalia hanc notavit conjecturam: Si conjecturari licet, puto ego esse centum & tredecim libras argenti, quæ quotannis pendendæ erant ex Aschawensi S. Magni ecclesia: nam centum & tredecim libræ faciunt sexaginta quatuor florenos, triginta crucigeros & unum halerum. Sic hodiedum nobis etiamnum pendunt Aschawenses quotannis pro censu sexaginta quatuor florenos. Quod ego pro ratione conjecturæ meæ assertum volo.

m Vitiosa hæc periodus, quæ in Goldastina editione rectius deest, in Canisiana vero æque vitiose exstat, male distorta huc translata est ex Walafrido de Miraculis S. Galli cap. XI. Verba accipe. Et ne cujusquam avaritia tanti incrementis obsisteret boni, diuturnæ firmitatis epistolam fecit conscribi, &, ut moris est, circumspecta roborari cautela, quo deinceps tam ipse, qui aderat, quam successores ejus idem monasterium per regiam obtinerent auctoritatem. Plura de hoc plagio disseruimus in Comment. § 13, a num. 157.

n Goldastus, omisso S. Afræ nomine, legit ad supplenda B. Mariæ obsequia &c.: per excubias autem & obsequia psalmodiam divinumque cultum intellige.

o Id est Hilaræ accolis, sive pagum, Hilaræ adsitum, incolentibus. Anonymus Ratisponensis substituit ab incolis Campidonensibus.

p Henschenius in Actis S. Wictherpi ad diem 18 Aprilis de loco Eptatico ejusque sacello notat sequentia ex Caroli Stengelii Commentario: Diu investigavi, (verba Stengelii sunt) num adhuc locus ille, Eptaticus, in Vita S. Magni & B. Herlucæ vocatus, extaret: pagum nunc Eppach dici, inveni. De ecclesia non ita constabat. Inquisierunt eumdem locum, cum in Vita S. Wicterpi legissent, eximii quidam viri, illuc forsan transeuntes; sed nihil hujus tituli se invenisse, testati sunt. Incidi tandem in hominem rusticanum, quem diligentius examinans, num quid ecclesiarum sub titulo B. Mariæ Virginis & S. Laurentii extaret: respondit, in pago Eppach nullam quidem ecclesiam hujus tituli extare, cum duas habeat: itinere vero unius horæ non longe a Lyco flumine, loco omnino solitario & inculto, superesse parvum omnino sacellum hujus tituli. Quo responso in eam omnino deveni sententiam, ut mihi persuaderi paterer, hanc ipsam esse ecclesiam, qua delectatum fuisse B. Wicterpum legimus, ubi & postea Herluca vitam egerit, ut tradit Paulus Bernridensis in hujus Vita,

q Per jejunium septimi mensis designat jejunium Quatuor temporum mensis Septembris, qui in prima temporis digestione per Romulum facta, septimus erat a Martio, a quo annum auspicabantur: & quamvis Numa Pompilius Romuli successor Januarium & Februarium Martio præposuerit, septimi tamen mensis vocabulum retinuit: hinc S. Gelasius 1 epist. 9: Ordinationes etiam presbyterorum & diaconorum, nisi certis temporibus & diebus exerceri non debent; id est, quarti mensis jejunio, septimi & decimi &c. Floruit S. Gelasius circa finem seculi quinti.

r Anonymus Ratisponensis in præfatione hunc locum carpit, quasi, inquit, idem vocabulum (Eptaticum interpretetur medium, & non potius numerum sonet septenarium, qui Græce dicitur ἑπτὰ. Recte: sed quidsi locus ille septem circiter leucis utrimque dissitus fuerit, inter Augustam scilicet & Fauces medius? Tum sane nihil erit, quod improbet anonymus.

s Nisi recentioris cujusdem interpolatio hic intervenerit, per monasterium S. Afræ intellige cœtum canonicorum regularium, qui locum illum incoluisse dicuntur, teste Bernardo Hertfelder in Basilica, priusquam anno 1012 Benedictinis traderetur:quamquam nec certo asserere ausim, canonicos illos jam a S. Magni ætate ibi degisse.

t De donatione hac, nihil habet Goldastus, apud quem tantummodo leguntur sequentia: Ad hæc iterum inquit episcopus: Bene vocatur iste locus Epthaticus, quia in medio constat inter monasterium B. Afræ & cellulam tuam.

u Goldasto dicitur Swiling, anonymo autem Faucensi in Germanica Vita Seyling: postremo modo montem illum vocitatum reperio in Topographia Sueviæ per Merianum, ubi notatur prope oppidum Fuëssense in adversa Lyci ripa.

w Veluti Jesu Christo rectius deest in Goldastino exemplari.

x Quod istæ ferri fodinæ perseveraverint usque in diem, quo hæc scriberentur, non habet Goldastus: habebatur tamen in exemplari, quo circa medium seculi XI usus est anonymus Ratisponensis, apud quem sic legitur: ab illo igitur diversæ ferri venæ inveniebantur in ipso loco, usque in præsentem diem: nisi forte anonymus indicare voluerit, fodinas illas seculo XI, quo scribebat, etiamnum superfuisse. Sæpe laudatus Babenstuber lib. 3, cap. 3 de iisdem ita scribit: Visuntur illæ hodieque: sed cum ferrum habeant notæ non adeo bonæ, ut aliud, quod a vicinis negotiatoribus importatur, venditurque tolerabili pretio, pridem desertæ sunt. Ceterum historia hæc satis mirabilis est, quam propterea vellem a magis idoneo scriptore, quam interpolator noster sit, traditam fuisse.

* Can. mercede

* Gold. regalis

* Gold. Augustæ & Retiæ

* Gold. inferri

* idem permanerent

* al. magnificatum habet

* S. Magni

* Can. faciat

* al. ipsorum, al. avidorum

* Gold. honore orna tus, Can. a cunctorum ordine sit ornatus

* Gold. populoque

* idem armato

* idem B. Magno morante

* idem relinquerent; & infra crederent

* Gold. securim

* Gold. saccum suum metallo

CAPUT VII.
Sancti mors & sepultura; ipsius templi devastatio & restauratio.

[Sanctum ægrotantem invisunt B. Tozzo & Theodorus,] Cumque transissent viginti quinque anni a & Dominus illum locum per merita tanti Viri sublimare dilatareque dignatus est *, Wictherpo episcopo defuncto quartodecimo Calendarum Majarum die, Tozzo per electionem beati Magni ad pontificatus honorem a Pippino glorioso rege b jam in ultimis suis diebus deductus est. Sed finitis viginti sex annis c, beatus Pater ægrotare cœpit atque infirmitate febrium languescere. Misit ergo ad Theodorum sodalem suum, qui tunc temporis in Campidonensi cellula morabatur, & accersivit eum, ut acceleraret atque eum visitaret & sua visitatione refoveret fidelissimum Amicum. Audiens hæc Theodorus, commotione maxima de invalitudine tanti Viri, animoque mœsto, celeriter partes in illas profectus est, sumens secum, prout poterat, ea, quæ in infirmitate laboranti noverat congruere. Veniens autem ad præfatam cellulam invenit beatum Virum in maxima infirmitate detentum; & misit celeriter ad Tozzonem episcopum, intimans ei, ut acceleraret & tantum Patronum, priusquam ab hac luce sæculari discederet, visitare veniret. Cum audisset igitur hoc præfatus episcopus, velociter partes in illas profectus est & pervenit ad cœnobium beati Viri.

[65] Cumque beatus Magnus patronus in infirmitate maxima laborasset, [inter quorum lacrymas pie moritur] videns hoc Tozzo episcopus, cœpit flere & dicere: Heu pater amande! Heu doctor egregie, in hiis periculis me quasi orphanum dimittis! Ad hæc beatus vir Magnus inquit: Noli flere, venerabilis præsul, quia me in tot mundialium perturbationum procellis laborantem perspicis, quoniam credo in misericordia Dei, quod anima mea in immortalitatis libertate sit gavisura: tamen deprecor, ut orationibus tuis sanctis mihi peccatori & animæ meæ non desinas opem tuæ intercessionis adhibere *. Inter hæc verba beatus Magnus per dies sedecim d laborans, expletis viginti sex annis commorationis * suæ in illo cœnobio, ætatis vero suæ annis septuaginta tribus, in die sancto Dominico e & in octava Idus Septembris, commendans se Deo & venerando pontifici, in senectute bona circa horam nonam diëi ipsius Dominici *, sanctam animam Deo reddidit f, de hujus vitæ liberatus ergastulo. Flentibus autem ibi episcopo & Theodoro coram lectulo ejus, audita est vox de cælo dicens: Veni Magne, veni, suscipe coronam, quam tibi Dominus præparavit *. Audita ergo hac voce, dixit Tozzo ad Theodorum: Cessemus flere, frater, quia potius nos oportet gaudere de animæ ejus immortalitate sumpta * in hoc signo audito, quam luctum facere: sed eamus ad ecclesiam, ut pro tam charissimo Amico salutares hostias Domino immolare studeamus.

[66] Finito itaque fraternæ commemorationis obsequio, invenerunt ambo sarcophagum optimum lapideum a quodam duce antiquis temporibus nomine Abuzaco constructum, [& sepelitur, imposita loculo Sancti Vita,] qui & ipsum castrum g construxit & a suo nomine similiter Abuzacum vocavit: sed non fuit in ipso sarcophago positus neque sepultus quisquam. Purgato ergo ipso sarcophago, assumpserunt sanctum corpus & recondiderunt in loco, ubi Pater ipse oraculum sibi construxerat, & cooperuerunt humum, ponentes ejus Vitam in capite suo scriptam virtutibus plenam sub auctoritate Theodori. Ego itaque Theodorus monachus ex monasterio sancti Galli, jussu Tozzonis episcopi, sicut a Theodegisilo h monacho sancti Columbani de tanti Viri conversationibus simul cum beato Columbano comperi i, & post * oculis meis ipse vidi & auribus audivi, seu poste aquam me reliquit in cellula Campidonensi, & sicut postea a præfato venerabili episcopo Tozzone de virtutibus ejus didici, plurima, sed non omnia in pitatione k mea scribere curavi, & ad caput ejus posui reconditum in sepulchro l; quatenus futuris temporibus, quando, Domino revelante, corpus ejus sanctum inventum fuerit, sicut, Domino annuente, qui tunc pastores & rectores sanctæ Ecclesiæ fuerint, invenerint justum & dignum fore, ita ea, quæ corrigenda fuerint, corrigant, &, quæ emendanda sunt, emendent, necnon pro me servo Christi intercedere non dedignentur, quatinus orationibus tanti Patroni suffultus, anima mea in requiem sempiternam procedat.

[67] [Tozzo moritur.] Vir m ergo venerabilis episcopus Tozzo post obitum beati Magni, prout potuit, ipsum cœnobium semper cum suis * custodivit, secundum facultatem loci regens & gubernans, atque disponens ea, quæ ad ipsum monasterium pertinebant * jure, custodiens sanctum corpus cum clericis & officiis divinis atque luminaribus usque ad obitum suum: qui permanens post discessum beati Magni in pontificatu annos quinque & menses tres, septimo decimo Calendas Februarii vitam sæcularem finivit n, tradens ante obitum suum hæreditatem suam ad sepulchrum beati Magni cum firmitate & adstipulatione secundum legem Alamannorum o; sepultusque a clero suo Augustensi sub testimonio in eadem hæreditate.

[68] [Theodorus variis injuriis affectus fugit,] Denique post obitum gloriosi regis Pippini p, filiis suis litigantibus, erectus est Utilo q in ducatu Bavariorum, & Gotefrit r in regimine Alamannorum. Sicque orta magna seditione & rixa inter Bavarios & Alamannos, devastantes & deprædantes seu spoliantes omnia, quæ in marchis s duarum regionum consistebant, minime quivit Theodorus t, fidelis monachus sancti Galli & Magni, custodire locum Campidonensem propter varias persecutiones & malorum hominum a pagensibus ipsius loci oppressiones in suis necnon in semetipso. Idcirco relinquens illum locum profectus est iterum ad monasterium sancti Galli; invenitque beatum Othmarum u abbatem ipsius monasterii, jam senem & grandævum provectæque ætatis, sed Domini gratia Spiritu sancto plenum & virtutibus divinis imbutum.

[69] [& a S. Othmaro benigne suscipitur:] Narravit ergo ei omnia de beato Magno confessore Christi, quæ acciderant, & de loco Campidonense, seu de persecutione plurima, quam passus est a paganis vel a malis Christianis. Hæc audiens beatus Othmarus dolens & mœrens de tanta persecutione, seu etiam & de sua ipsa, quam jam a pessimis comitibus Warino & Ruothardo w, qui tunc temporis quasi totius Alamanniæ curam administrabant, patiebatur: deinde quemdam ex fratribus suis Peretgothum x nomine, monachum, optimum virum & prudentem, cum quatuor monachis aliis illuc direxit, qui ipsum locum custodirent, donec, Domino opitulante, pace reddita, iterum a rege Karolo sublimaretur; permittens Theodorum morari in monasterio usque ad obitum suum.

[70] Igitur Karolo y rege consolidato & confirmato in provincia Galliæ, [Carolus rex ecclesiam S. Magni restaurat.] restaurans & reædificans ecclesias, quæ a malis invasoribus desolatæ erant, totam Germaniam Dominus ejus subjugavit imperio, interfectis principibus Germaniam possidentibus. Cumque audisset de beato Othmaro injuste acta & ad finem obitus usque perducta, necnon de cœnobio Campidonensi, imo & de civitate Augustensi, quippe de monasterio sanctæ Afræ z, & cellam sancti Magni pene destructam & desolatam, compunctus corde, iterum reædificare cœpit ipsas ecclesias & sublimare. Constituit autem episcopum Sintpertum aa nomine in ipsa civitate, & dedit secundum morem regium per firmitatis præceptum ad præfata loca omnia, quæ ab antecessore suo Pippino illuc tradita fuerant; insuper & addidit plurima. Suscepto ergo episcopatu, Sintpertus profectus est ad Augustam Vindelicam, & per annos fere triginta rexit ipsam ecclesiam *, construens basilicam sanctæ Afræ, & restaurans cœnobium sancti Magni bb. Parochiam cc vero in ambarum partium Lici fluminis per auctoritatem dd domini Karoli jam facti imperatoris in utroque regno simul, Domino favente, coadunavit.

ANNOTATA.

a Ab ejus primo ad Fauces adventu: quo annorum spatio quid egerit, antiquitatis tenebris involutum latet, præter pauca quæ commemoravimus. Sed cum Algoiorum apostoli tituloapud omnes exornetur, dubitandum non est, quin omne istud tempus apostolicis laboribus impenderit, iisque prodigiis fulserit, quæ apostolicos viros comitari consueverunt, quæque supra num. 60 scriptor perstrinxit: Per viginti quinque annos magnas virtutes ibi operatus est Deus per eum; illuminando cæcos &c.

b Hic locus omnino mendosus est, sive Pippinum regem cognomento Brevem intelligas, sive B. Pippinum de Landis Majorem-domus. Prior enim circa annum 654, quo hæc facta dicuntur, natus nondum erat, nedum rex. Posterior anno 646, id est jam octo annis prius excesserat e vivis: prout olim observavit Henschenius in Actis S. Tozzonis ad diem 16 Januarii: ubi hanc addidit conjecturam: Temere fortassis Pipini hic repetitum nomen, eique adscriptum, quod vel Grimoaldus ejus filius, vel ipse S. Sigebertus rex curarat.

c Editio Canisiana, tam Ingolstadiensis anni 1604, quam Amstelodamensis cum Observationibus Jacobi Basnagii anni 1725, legit: finitis viginti quinque annis: at cum infra in eadem editione dicatur Sanctus post morbum tredecim dierum, expletis viginti sex annis commorationis suæ in illo cœnobio, obiisse, patet, reliquorum exemplarium lectionem præferendam esse.

d Canisius & Goldastus per dies tredecim; anonymus Ratisponensis, cum … magis magisque per dies quatuordecim in infirmitate laborasset &c.

e In Goldastina editione est in die S. Dominici: at perperam; nam si de sancto Ordinis Prædicatorum fundatore agatur, is primum anno 1221 ad cælos emigravit, sed nec alium hujus nominis sanctum scio, cui dies sextus Augusti sacer sit. Præterea in die Dominico etiam legit anonymus Ratisponensis & cetera exemplaria, atque ita legendum esse ex mox dicendis apparebit.

f Obiit igitur anno 655, quo & dies sextus Septembris Dominicus fuit, & in quem scriptoris calculi conveniunt, ut ostendimus in Comment. § 4.

g In Goldastina editione per errorem, ut apparet, omissum est castrum, unde sensus exsurgit, quasi ipsum sarcophagum Abusacum appellasset. De duce Abuzaco nihil mihi occurrit:castrum vero Abuzacum, quod ab aliis Abodiacum & Abudiacum nuncupatur, hodie volunt esse oppidum Fuëssen, inquit Philippus Cluverius in Vindelicia & Norico, cui opinioni ipse etiam subscribit.

h Idem ipse videtur, qui a Jona apud Mabillonium sec. 2 Act. in Vita S. Columbani num. 23 Theudegisilus vocatur, & cui resectum falce digitum S. Columbanus restituisse narratur.

i De tanti Viri conversationibus simul cum B. Columbano comperi desunt in Goldastino & anonymi exemplaribus; & recte; nam nec S. Magnum, nec Theodorum sub S. Columbani disciplina vixisse ostensum est in Comment.

k Canisius in epitafio meo, Goldastus in pictatio meo. Apud Cangium in Glossario legitur pittacium, pitacium, pictacium &c. usurpaturque pro membrana sive charta.

l Goldastus paulo brevius habet in hunc modum: Ego itaque Theodorus monachus S. Galli, jussu Tozzonis episcopi, sicut a Theodegisilo monacho S. Columbani audivi & postea ipse oculis meis vidi & auribus audivi, seu postquam me reliquit in cellula Campidonensi, plurima, sed non omnia in pictatio meo scribere curavi, & ad caput ejus posui recondito eo in sepulchro, quatenus &c.

m Apud Goldastum præponitur sequentibus hæc epigraphe: Ermenrici Elewangensis monachi supplementum: sed & hoc supplementum a recentiore auctore imperite interpolatum fuisse, jam ostendimus in Commentario, & ex dicendis manifestum fiet.

n Ex hoc loco Henschenius noster tom. 2 Januarii, ad diem 16, S. Tozzonis obitum ad annum circiter 661 refert. Adverte tamen locum hunc mendosum esse, & pro menses tres substituendum esse menses quatuor, tot enim a 6 Septembris, quo S. Magnus obiit, ad 16 Januarii, diem S. Tozzonis emortualem intercesserunt. Anonymus Ratisponensis, qui stylum mutavit, ita habet: Post obitum B. Magni in pontificatu annos V & menses VI (forte IV) gerens, XVII Cal. Feb. vitam præsentem finiit.

o Exstat ea Lex apud Goldastum Alamannicarum rerum tom. 2, parte. 1.

p Perturbatissima hic est rerum, ac temporum series. Pippinus rex, cognomento Brevis, obiit anno 768, ut apud omnes certum est. Pippino Carolus & Carlomannus successerunt, quorum simultates Berta seu Bertrada eorumdem mater sopire conata est.

q Utilo sive Odilo Bajoariæ ducatum tenuit usque ad annum circiter 747, quo obiit, prout ostendit Eccardus Franciæ Orient. tom. 1, lib. 23, num. 102. Qui potuit igitur post obitum gloriosi regis Pippini, qui ipsi plus quam viginti annos supervixit, erigi in ducatu Bajoariorum? Verius id dixisset de Tassilone Odilonis filio & successore, quem, quo tempore Carolus & Carlomannus dissidebant, nova molitum fuisse constat. Rebellavit quidem Odilo, at non sub prædictis regibus, sed sub Carlomanno & Pippino Majoribus-domus, a quibus & subjugatus est. Has duas defectiones imperitus scriptor confudit.

r Canisio & anonymo Ratisponensi, Gotafrid, Goldasto Gotefredus. Hunc ducem Alemannorum fuisse, Francorumque jugum excussisse, habemus ex fragmento Erchanberti apud Chesnium Hist. Franc. script. tom. 1, pag. 780: eumdem obiisse anno 709, tradunt Annales Nazarianiapud laudatum Chesnium tom. 2, pag. 3. Non potuit itaque hic post mortem Pippini regis, id est, post annum 768, cum Odilone Bajoariorum duce belligerare.

s Id est, intra terminos seu limites: marcha enim terminum sive limitem quandoque significat. Pro duarum regionum Canisius & Goldastus habent duorum regnorum.

t Quam inepte Theodorus S. Magni socius ad Caroli & Carlomanni tempora perducitur! Enimvero si vera narret interpolator, oportet, Theodorum tum annum 176 circiter egisse: quippe ab anno 612, quo S. Columbanus Italiam adiit, usque ad 768 Pippini emortualem, anni 156 effluxerunt; quibus si annos 20, quos ipse tum numerare potuit, addideris, ad 176 pervenies.

u Colitur S. Othmarus die 16 Novembris. Acta ejus exstant apud Mabillonium sec. 3 Benedictino, parte 2: unde in rem præsentem noto sequentia: S. Othmarus cellam S. Galli regendam accepit anno 720, eidemque per annos 40 præsidens, Ruadhardi & Warini opera de adulteriofalso condemnatus, in carcere obiit anno 759. Hinc collige lector, quid de hoc Theodori ad S. Othmarum accessu censendum sit. Fabulam utique dices: præterquam enim quod Pippinus Brevis supervixerit S. Othmaro, non potuit Theodorus eum jam abbatem novisse nisi annum agens circiter 130. Vide dicta ad cap. 3 litt. w & x.

w Consule, si lubet, S. Othmari Acta apud laudatum Mabillonium.

x Canisius Berthgozum, Goldastus Perechtgozum, anonymus Ratisponensis Pertgozum.

y Carolum cognomento Magnum designat, qui Carlomanno fratre anno 771 defuncto, Francorum monarchiam obtinuit. Acta ejus habes tom. 2 Januarii die 28.

z In Goldastino exemplari correctius legitur: Cumque audisset … cœnobium Campidonense & civitatem Augustensem quippe & monasterium S. Magni & cellam S. Afræ pœne destructam &c.

aa Matthæus Raderus in Bavaria sancta vol. 3 ipsius elogium recitans, illum S. Simpertum vocitat.

bb

Huc pertinent versus, qui de Faucensismonasterii fundatoribus & restauratoribus circumferuntur:

Vastatum cæsar reparavit Carolus idem,
Atque Augustana Simpertus præsul in urbe.

cc Abbas Henricus in suis observationibus Mss. monet, parochiam hic accipi pro diœcesi, asseritque Augustanæ diœcesis limites sub S. Simperto ultra Lycum extensos fuisse: & recte, in ea enim significatione cum cap. seq. num. 73, tum alibi sæpe parochia usurpatur. Præterea Velserus Rerum August. Vindelic. lib. 4 testatur, compertum sibi esse, Carolo Magno imp. divo Simperto episcopo, Augustanæ ecclesiæ diœcesim … auctam esse. Et rursus post aliqua ait: In vetusto manuscripto codice legere memini, Simpertum Augustanam diœcesim Noricorum finibus auxisse: antiquum namque Noricum … ad Oenum tantum, posterius ad Lycum usque pertingit. Eadem de Simperto habet Stengelius ex vetustis, ut ait, monumentis. Hæc forte discutienda venient tertio Idus Octobris.

dd In Canisiana & Goldastina editionibus legitur per auctoritatem domini Leonis tunc temporis Papæ, & confirmationem domini Karoli &c.: atque ita pariter sæpe laudatus anonymus. Hic Leo fuit ejus nominis III, qui anno 795 sedere cœpit.

* Gold. decrevisset

* Gold. me &c adjuvare

* Can. morationis, Gold. orationis

* Dominici non est apud Gold.

* Gold. & Can. præparatam habet

* Can. in immortalitate sumptæ

* post deest in Can.

* Can. addit custodibus

* Can. & Gold. pertinere debebant

* Gold ipsa monasteria

CAPUT VIII.
Corpus elevatur: Vita cum eo reperta Ermenrico emendanda traditur.

[Ecclesia Sancti restauratur: Lanto episcopus] Qualiter ergo corpus beati Magni repertum sit, & inter cæteras virtutes, quas ante sepulchrum ejus Dominus per merita sua revelare dignatus est, quam maximam virtutem tunc, reperto corpore suo, manifestavit, non est silendum. Defuncto igitur Sintperto episcopo, successor ejus Hatto a in episcopatu pastoralis regiminis curam b sumpsit; sed cum non amplius quam septem annos in pontificatus honore, ipsam ecclesiam regere visus est, minime quivit in hiis rebus sublimari c, nisi tantum in Bavaria propter suam progeniem d, quam ibi præsentem habebat, ea, quæ potuit, ad ipsam ecclesiam acquisivit. Finitis autem transactisque septem annis, temporibus suis successores ejus, qui in ipsa sancta ecclesia constituti sunt, primus Nittarius e cœpit a fundamentis ecclesiam beati Magni construere; cæteri vero præsules eum subsequentes, prout potuerunt, similiter construxerunt; tamen non fuit aula basilicæ ad perfectionem operis perducta f, donec Domino annuente, a gloriosissimo rege Ludovico, filio Ludowici clarissimi imperatoris, Lanto ipsam sanctam sedem, eo tribuente, adeptus est g.

[72] [agit de elevando corpore.] Consecratus ergo præfatus vir in pontificatus dignitate, quinto anno episcopatus sui ecclesia perfecta est * & omni pulchritudine decorata; sanctumque corpus infra mediam ecclesiam requiescere sinens, sicut prius positum fuerat, cum omni diligentia & honore, donec cum archiepiscopo suo & cæteris fratribus suis conveniret, si eum ausus esset ab illo loco ad alium transferre. Consilio autem inito cum archiepiscopo suo sanctæ Maguntiensis * ecclesiæ, nomine Otgario h, cæterisque aliis episcopis suis suffraganeis, invenerunt, dignum fore, sanctum corpus & pretiosum ab illo loco in meliorem & sublimiorem, si Deus vellet, transponi. Sicque reversus cum licentia piissimi regis Ludowici ad propria, ad cœnobium beati Magni accelerans, gratissimum omnibus, qui aderant, præbet repertum consilium.

[73] Erat autem quidam in eodem monasterio frater i, [Sanctus apparens ægro prædicit sanitatem] ex pago Duria ortus k, & quamvis pauperculus, tamen ex bonis parentibus * natus. Cumque ibi studio discendi moraretur & assidue quasi quotidianum victum suis laboribus quæritaret, quodam dolore percussus in latere, gravi per spatia temporum longa infirmitate contabuit, ita ut ab humero videlicet usque ad extremam corporis partem in uno latere ulcera saniem emittentia paterent quam plurima. Qua infirmitate adeo gravatus est, ut vix sine aliorum adminiculo gressum quoquam movere potuisset. Lanto vero episcopus, convocatis plurimis ex parochia sua præsbyteris, indixit triduanum jejunium, Domini misericordiam implorans, ut præpropera festinatione l transactis tribus diebus, sanctum corpus revelare dignaretur, cujusque meriti esset, ostenderet. Sequenti itaque tertia nocte, dum corporale medicamentum illi ægro adhibitum nihil prodesset, & a semetipso atque a cunctis eum conspicientibus jam jamque in desperationem lapsus adesset m, vidit in somnio sibimet assistere gravitatis multæ Senem & placido vultu blandisque sermonibus causas infirmitatis inquirentem.

[74] Cumque æger se interroganti totius ex ordine infirmitatis suæ replicaret eventum, [& inventionem corporis, quod ille episcopo indicat:] dixit ad eum Senex: Postula fili ab episcopo, ut, quando hodie corpus meum invenerit, illudque a cripta, in qua jacet, abstulerit, ipsam criptam te osculari permittat; & dum osculata fuerit, sume cineres de ipso loco, & misce cum aqua atque ex oleo sancto n simul, & ante altare novum, quod constructum est, prout poteris, prosterne te, necnon & ulcera tua perungere roga: & si hoc feceris, Dominus te continuo pristinæ sanitati restituet. Evigilans ergo æger, facto mane venit ad ecclesiam, & quod in somno audierat, custodi ecclesiæ retulit, & cum ipso ecclesiam ingressus, pariterque cum custode ad pedes episcopi prostratus, sicut edoctus fuerat, episcopo narravit inter angustias ac gemitus. Assumpto o fossorio cœpit fodere; & invenit sarcophagum lapideum splendidissimum, in quo sanctum corpus jacebat more carbunculi optimi.

[75] Aperto itaque eo inventum est corpus ejus totum illæsum, [deinde, invento corpore, sepulchrum veneratus,] & Vita ejus ad caput posita, sed membrana tantum fuerunt tabida, ut vix a quoquam legi potuissent. Pars vero corporis in vestimento corrupta apparebat p, corpus vero tantum quasi colore mutato jacebat candidum. Et congruo satis miraculo indicia sanctitatis ejus primo claruerunt: nam episcopus, elevato corpore de sepulchro, permisit custodi ecclesiæ, ut ægrum afferret, quatinus ipse secundum visionem sibi ostensam perficeret. Custos vero allatum corpus pueri q permisit eum osculari locum, in quo sanctum corpus jacuit, sumensque cinerem de ipso sarcophago miscuit cum aqua & oleo sancto, & perunxit puerum ægrum ea parte, ubi * dolorem possederat. Die vero altera sciscitatus est episcopus a custode, quid de ægro puerulo actum esset: custos itaque accepto cursu, ad ejus mansiunculam cucurrit, ut videret, quid de eo Dominus promissione sancti Magni ostensum haberet.

[76] [postridie sanatur.] Mirum opus divinæ operationis actum rem cognitam fecit: quia sicut præterita die ulcera patebant quam plurima, ita alia die tantum sunt absque aliqua læsione sana reperta, acsi vix saltem cicatrix inveniri potuisset. Tunc demum episcopus eum suscipiens ante sepulchrum beati Magni novum r, ubi ejus corpus reconditum fuit, sanum incolumemque adduxit: sicque gratiarum actiones * Domino de tanto miraculo peractæ ob memoriam redditæ sanitatis: ipse puer Domino & sancto Magno semetipsum ob tulit, quatinus reliquum vitæ suæ tempus deinceps in ejusdem sancti loci excubiis omnibus diebus vitæ suæ fideli devotione transigeret.

[77] [Lanto Vitam repertam emendari curat.] Igitur hiis omnibus ita transactis de corpore sancti & beati Magni, assumpsit secum præfatus episcopus Lanto pitatium pene putridum, sed tamen Dei gratia paginæ infra divina sanctione s ad legendum sunt conservatæ; & accersivit quemdam monachum prudentem & industrium t ex monasterio Elewanga, nomine Ermenricum, & tradidit ei ipsum opus * ad legendum & corrigendum atque emendandum: ille autem asserens se minime ita doctum esse, ut talia innovare, atque, prout dignum erat, inserere valeret, necessitate obedientiæ constrictus suscepit pitatium & secundum virium considerationem, jussionem pontificis contempnere nolens, adimplevit, & quæ ibi invenit, scripta renovans * omnia & corrigens, atque Domino annuente, seriem confusam capitulorum luminibus emendavit.

[78] [Conclusio auctoris.] Quanta vero & quam plurima signa ante sepulchrum beati Magni post orationem ejus, corpusque reconditum Dominus ibi revelare dignatus est, si omnia scribi possent, fastidium potius facerent legenti nausiantis mentem u, quam studiosis propter copiam possint comprehendi memoria. Nunc ergo ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui semper Sanctos suos glorificat, hæc pauca inserta sunt; quatinus lectoris animus devotus existat ad legendum, vel auditoris promptus ad audiendum, quam tædium aliquod monstrans vel nausiam rugata mente, minime possint læto animo percurri w. Itaque sufficiant ista de tanto Patrono conscripta: sed obsecremus eum, ut sicut sanitatem corporum animarumque adorantium eum multis suis meritis a Domino eis contulisse, credimus; ita nostris mentibus divinæ miserationis medelam implorare dignetur, ut peccatorum remissionem consequi mereamur, & vitam æternam adipisci x. Celebratur autem solempnitas sancti Magni confessoris Christi octavo Idus Septembris, ad laudem & gloriam nominis Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat & gloriatur sine fine Deus per immortalia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Canisiano & Goldastino exemplari Lanto dicitur: at anonymus Ratisponensis cum uno exemplari Ms. legit Hanto, reliqua duo Hatto. Adi Comment. a num. 89.

b Apud Canisium est pastoralidicium suscepit.

c Can. & Gold. minime quivit aliquid ex hiis rebus (puta ecclesiis) sublimare.

d Anonymus Ratisponensis: Verumtamen ex parentela, quam in Bagoaria habuit, quædam bona ad episcopatum acquisivit. Ubi, progeniem interpretatus est parentelam. Simili modo apud Cangium in Glossario Capitulare Compendiense anni DCCLVII, cap. 1. Si in quarta progenie reperti fuerint conjuncti non separamus. Progenies, ut patet, hic pro cognatione usurpatur. Porro Hatto sive Hautto e nobilissima Andecensium comitum familia ortus traditur.

e Alibi Nitcarius, Nidgarius & Nitkerus appellatur. De tempore episcopatus ipsius aliqua diximus in Commentario num. 93: plura de eodem lector inveniet apud Carolum Stengelium, Corbinianum Khamm, aliosque rerum Augustanarum scriptores, qui illum inter sanctos antistites suos venerantur.

f Hic desinit Canisii exemplar, reliquis omnibus, quæ sequuntur, desideratis, quamvis supra scriptor præfatus sit, se corporis inventionem traditurum: Qualiter ergo, inquiens, corpus B. Magni repertum sit, … non est silendum &c.

g De Lantone episcopo & Ludovico, Ludovici Pii filio, factaque sub iis sacri corporis elevatione multis egimus in Commentario toto § 8.

h Anonymus Ratisponensis Otkerum, Goldastus Otkarium nominat. Adi Comment. num. 84.

i Per Fratrem intellige non monachum, sed discipulum, qui litteras discendi gratia ibidem habitabat: id autem colligo tum ex eo, quod quotidianum victum suis laboribus quæritaret, tum etiam quod Sancti munere incolumitati restitutus sese ejusdem Patroni sui obsequiis mancipaverit.

k Anonymus Faucensis in Vita Germanica lib. 3, cap. 5, § 2 vocat Durach & in tractu Campodunensi collocat.

l Præpropera festinatione rectius deest in Goldastina editione.

m Lege cum Goldasto esset; id est, cum tum alii tum ipse de sua sanitate desperarent.

n De antiquo olei usu ad morbos infirmitatesque tollendas vide Baronium tom. 7 Annalium Eccles. & Mabillonium in Præfatione ad seculum Benedictinum primum § 9 num. 101, ubi ostendit, modo oleum ex Sanctorum tumulisdivinitus scatens, modo ex lampadibus ante eorum corpora ardentibus desumptum, modo etiam benedictum ad curandos infirmos adhibitum fuisse.

o Hunc hiulcum sensum ex Goldastino exemplari sic restitue: Pontifex ergo diutius cum presbyteris orans, inter angustias & gemitus, assumpto fossorio &c.

p De partis corruptione silet Goldastus. Ceterum annus, quo hæc acta sunt, erat ad minimum 170 a Sancti obitu, ut colligere licet ex Comment. § 8: quamdiu autem incorruptum perseveraverit, non liquet: certe Ekkehardus Junior de brachiorum altero ad Sancti-gallenses translato agens, de ejusdem incorruptione nihil addit: abbas Henricus credidit, corpus quoddam carnibus nudatum, sub Joanne Heß, qui usque ad annum 1480 Faucensi monasterio abbas præfuisse dicitur a Bucelino, inventum, ipsas esse S. Magni exuvias, adeoque supposuit, eas communi corruptioni obnoxias fuisse. Vide Comment. num. 116.

q Emendatius Goldastus legit: Custos vero ecclesiæ, ablato corpore, puero permisit &c.

r Novum, ubi ejus corpus (jam recens) conditum fuit non habet Goldastus; rectius tamen isthæc adduntur.

s Correctius in Goldastina editione legitur: Sed tamen divina sanctiente providentia, paginæ, licet obscuræ, tamen ad legendum sunt conservatæ. Porro pictatium hoc est ipsa S. Magni Vita, quæ a Theodoro ejusdem socio conscripta, & in sepulcro una cum Sancti corpore deposita traditur: qua de re quid probabiliter statui possit, diximus in Comment. num. 33.

t Merito ex hoc loco interpolatorem colligit Mabillonius; neque enim verisimile est, Ermenricum semetipsum prudentem & industrium appellaturum fuisse. Consule Commentarium num. 2 & 3.

u Mendosum sensum restituo ex Goldasto: fastidium potius facerent nauseamque legentis menti, quam a studiosis &c.

w Est & hæc periodus vitiosa: apud Goldastum sic exstat: quatenus lectoris animus devotus existat potius ad legendum, vel auditoris promptus ad audiendum, quam tædio aliquo aut nausea rugata fronte minime possit læta mente percurri, forte percurrere.

x In Goldastina editione subditur: præstante Domino nostro Jesu Christo &c. Deinde sub titulo Additionis sequitur: Celebratur autem sollemnitas S. Magni confessoris Christi atque abbatis, quarto Idus Septembris ad laudem & gloriam nominis Domini. Adverte tamen, perperam ibidem legi quarto Idus pro octavo Idus Septembris.

* Gold. ecclesiam perfecit &c.

* i. e. Moguntinæ

* Gold. ex liberiori genere ortus

* Gold. quam dolor possederat

* Gold. actionibus & infra peractis

* Gold. ipsos quaterniones

* Idem revocans

MIRACULA
Auctore P. Ludovico Babenstuber Benedictino Ettalensi.

Magnus abbas Fuëssæ in Suevia (S.)

A. P. Babenstuber.

CAPUT I.
Phrenesis & rabidi canis morsus sanata, puerperæ difficili partu levatæ, proles impetrata, varii morbi, lues & dæmonis infestationes abactæ.

[Ex multis pauca auctor se scribere præmonet.] Quæ opera naturæ viribus majora patravit Magnus adhuc mortalis, libris superioribus retulimus: nunc ad ea quoque convertenda est narratio, quæ cœlo jam receptus, Divusque appellatus hactenus edidisse memoratur. In quo genere merito, ut nihil nos lateret, optandum fuerit: sed quoniam, seu vetustatis minori diligentia, seu temporum injuriis, factum est, ut pleraque interciderent, pauca dumtaxat, quibus post iteratas tabulariorum clades in majorum monumentis, aut relationibus recentius annotatis, contigit superesse, in medium dabimus. Neque dubium est, vel ista suffectura piis lectoribus ad conjiciendum, quam gratiosus apud Numen omnium potens noster sit Thaumaturgus.

[2] [Phreneticus ad sanam mentem reductus,] In vicinia Mindelhemii, quod est Sueviæ urbecula, hominem ruricolam amentia sic efferaverat, ut noctu strata relinqueret, inque sylvas profugus cum bestiis vagaretur. Familia & cognati in vestigando amissum cum diu frustra fuissent, plurium in id oculis opus esse rati, vicinorum suppetias implorarunt. Ii ducenti omnino, haud secus, ac si immanem feram quampiam persequerentur, partitis inter se indagandi studiis, sylvas ingressi, avia quævis ac invia perlustrant integro triduo; nihil tamen minus, quam insanientem exulem reperiunt. Quare, desperatis his quoque consiliis, cognati per sese soli conquirere pergunt fugitivum: sed incassum omnia. Tandem divinitus eis injecta mens est, ut opem S. Magni accerserent: quod dum faciunt, edito voto precati, ut, qui feras olim cicurasset, hominem quoque amissum pristinæ mansuetudini ac sibi restitueret, statim is, qui tot oculos pervestigantium tam diu latuerat, e silvis adest, discussa penitus amentia, sanus ac sospes, unaque cum sui inventoribus summas S. Magno agit gratias.

[3] Communis Fussiaci, nec uno tantum experimento testata fides est, [Morsum rabidi canis sanat] S. Magnum iis, qui a noxiis animalibus venenati inque furorem dati sunt, præsentem medelam afferre. Forte Nassareitii * in Tyroliis rabidi canes quinque homines invaserant; qui omnes exacto post morsus pestiferos triduo, cum nemo seu mortalium seu immortalium opem ferret, mortui sunt. Juvenem præterea quempiam vegetum ac validum ejusmodi Cerberus secundum brachium immaniter laniaverat: ejus vicem vehementer anxii parentes, S. Magnum implorarunt; polliciti, si filium sibi vivum ac salvum servaret, illum Fussiacum sese adducturos, & Sospitatori præsentaturos. Mirum dictu! edito hoc tali voto tantum abfuit, ut juveni quidquam periculi crearet feralis morsus, ut ne tumoris quidem aliquid post se relinqueret: velut omnes, qui, vulgata re tanta, spectatum venerant, cum admiratione ac prædicatione S. Magni testati sunt.

[4] Agricola quidam oppido probus seque fortunasque suas assidue Deo, [uberem quotannis messem cuidam agricolæ impetrat.] divisque cælitibus commendare insueverat. Cum itaque ob annonæ caritatem, quam aliquot annorum sterilitas invexerat, in magnis versaretur rei familiaris angustiis, a S. Magno precibus & concepto voto quopiam contendit, ut arva sua, jam diu messium prope inania, pristina fæcunditate bearet. Cordi fuisse Divo hanc hominis de ope sua fiduciam, luculente monstravit eventus: factum quippe est, ut semper plus frumenti horreis ac cellis inferret, quam vicini, idque non absque invidentia ipsorum. Gratum porro quotannis se stitit allato dono ex iis rebus, quas S. Magno referebat in acceptis a.

[5] Alius quidam agricola equum emerat, sed invito Mercurio b: [Phagedæna ab equo abacta.] mox enim phagedæna, eaque, ut putabatur, prope incurabili, laborare jumentum cœpit. Commotus ea re dominus votum nuncupavit S. Magno, & equum una cum muneribus ad ædem ejusdem adduxit: cum vero illum per fores etiam intromittere albæ mentis homo pararet, P. Prior, ne id fieret, intercessit. At Corydon nihilo secius S. Magnum, ut animal sanum sibi reddat, orat vehementer, imo exorat: nostri quippe cœnobitæ avenam, attactu prius reliquiarum S. Magni & sacra precatione lustratam afferunt, ex qua postquam equus voravit, convaluit, ac deinceps constanter sanus utibilem operam præstitit, donec senio tandem fatisceret.

[6] Puellula fuit novennis, civis cujusdam Fuëssensis filia: hæc a somniis, quæ patiebatur horribilia, morbum contraxit adeo gravem, [Puellæ gravissimus morbus ablatus.] ac vehementem, ut integro novendio velut jam conclamatæ, & mox ituræ c ad plures advigilaretur. Porro morbi illius indolem memorant fuisse plane exoticam. Quoties enim virguncula in somnum concesserat, totis artubus cohorrescens, violentissima succussione e strato elevabatur, moxque in idem resupinata soporem hauriebat, usque adeo viribus ac vivido colore defecta, ut eam a mortua nonnisi ex anhelitu, quem trahebat tenuissimum, distinxisses: sex ipsis aut septem diebus tenuit ea mali ignoti sævitia, mirantibus universis, qui ex vicinia ad misellam invisebant, quo pacto fieret, ut eo usque proviveret. Mœstissima parens, ubi advertit, actum esse de salute filiolæ, nisi opem eidem mortali majorem accerseret, ad Divos primum, Divasque complures, preces inter ac vota confugit. Verum, cum iidem (ut mirabilia sunt Dei consilia) minime subvenirent, sanctum denique Magnum singillatim oravit medelam, idque fiducia eo firmatiore, quod eundem Divum jam aliquando propitium in gravi partus discrimine habuisset. Memorant, mulierem filiolæ causam egisse verbis usque adeo emphaticis, & sapientiam spirantibus fœminea majorem, ut omnes, qui aderant, summopere mirarentur. Pollicita est autem edito voto, si salutem conclamatæ impetrasset, curaturam se, ut hujusce beneficii fama undique didita, Dei divique Magni honos non vulgariter amplificetur. Quid plura? Virguncula cunctis admirantibus postea convaluit, & parentem voti ream effecit.

[7] [Puerperæ difficili] Donawerdæ d mulier quædam integro octiduo summos inter dolores parturiit; parere tamen non potuit, nec quidquam humanæ opis, qua præsenti subduceretur discrimini, suppeditavit: imo ne cælites quidem, votis jam pluribus plures incassum pulsati, velle subvenire videbantur. Quæ cum ita se haberent, iis, qui laboranti aderant, venit in mentem, divum Magnum vel maxime esse unum e Superis, qui suo patrocinio secundent puerperia. Hujus proinde auxilium fervidis precibus expetunt; imo & obtinent citra dilationem: illa enim salva & incolumis mox prolem enixa est, venitque e postea, interque maximas gratiarum actiones ac laudes nostri Thaumaturgi, rem gestam exposuit.

[8] [partu levatæ] Fuëssensem præterea quampiam octiduana itidem pariendi difficultas summos inter dolores oppresserat. Quare multæ ad eam mulieres, cum consilium laturæ, tum opem, inviserant; sed plane incassum: advertit enim obstetrix fœtum contra suetas nascendi leges partem sui posticam luci, in quam edendus esset, obvertere: quod cum cæteræ quoque fœminæ notassent, omnium judicio de salute laborantis actum esse credebatur. Imminebat tum forte dies, quem Dominicum vocamus: unde in eam sententiam itum est, ut pro misera puerpera publicæ ad Deum preces populo, rogatu concionatorum, indicerentur. Verum & istas irritas fuisse discriminis pristina contumacia docuit. De secanda proinde parturiente, ut saluti prolis saltem consuleretur, cogitari cœptum: sectaque fuisset haud dubie, nisi cruentum consilium S. Magni præsens opitulatio in tempore discussisset: nam ecce altero mane obstetrici, cæterisque mulieribus optimum factu visum, si reliquiæ S. Magni accerserentur. Adfuit haud gravate P. custos cum cuculla, baculo, & cruce divi Patroni, eaque singula jam conclamatæ, nec magis cum partu, quam morte luctanti, sacras inter preces admovit. Quibus peractis, cum idem sacra pignora domum reportasset, statim infans in utero factus anticus f, salva matre, in lucem prodiit: quem mulieres gaudio triumphantes e vestigio templo illatum Deo, divoque Magno inter mille gratiarum actiones præsentarunt, ac P. custodem prope vi adhibita impulerunt, ut rem miraculo plenam populo promulgaret. Gesta hæc sunt XXIII Januarii, anno MCDXCVII g.

[9] Alia quædam mulier Kauf bura h, ubi XXV annis habitaverat, [Proles post tactum reliquiarum impetrata.] Fussiacum cum marito migrarat. Ea sterilis erat, eoque præterea vivendo jam provecta, ut, etiamsi aliquando peperisset, deinceps parere per ætatem desineret: sed quoniam carere liberis non mediocriter calamitosum esse rebatur, divum Magnum assidue atque vehementer orare institit, ne mori se permitteret penitus improlem. His talibus desideriis ac votis cum æstuaret in templo, a P. custode contendit majorem in modum, ut sacras sibi sancti Præsulis reliquias religioso contactu venerandas porrigeret. Id ubi obtinuit, factum est, ut conciperet. Verum circumactis, quos natura postulat, uteri mensibus, integrum triduum cum acerbissimis partus doloribus usque adeo conflictata est, ut non solum obstetrices, sed etiam alii omnem ei spem humanis viribus enitendi abjudicarent; idque præsertim, quod esset fœmina provecta ætate, & antea numquam mater. Ad cælestem igitur opem rursus fuit itum, & P. custos cum reliquiis S. Magni advocatus, quas ubi is laboranti ex more admovit, ac deinde domum reportavit, illam statim lætissime peperisse inaudiit. Anno MCDXCVII, XVIII Junii.

[10] Rursus alia in ea civitate mulier oppido proba pepererat quidem, [Duo infantes recens nati] sed Lucina i nequaquam secunda. Proles quippe in lucem prodiit exanimis, ut apparebat, ac pedibus sursum actis orique adnatis, monstro similior quam homini. Exhorruit visam puerpera, eique S. Magni opem fervidis precibus inclamavit. Hoc facto, mirum dictu! infans oculos atque os aperire, ac vitæ esse manifestus: lustrico dehinc fonti ex more Christiano admotus XVII adhuc diebus supervixit.

[11] In eadem civitate quædam inter maximos dolores puellum fuerat enixa, [vitæ periculo erepti.] quem cum obstetrix, tum aliæ, quæ parienti aderant, vita cassum judicabant. Non poterant istæ initio rem ita clam habere, quin mater de tristi fato infantis dolenter mussitantes animadverteret. Ergo summopere consternata, statim S. Magnum, cujus illi species veluti præsentis objiciebatur, edito voto rogat, ut suo prolem apud Deum patrocinio vitæ reddat: secundum quæ revera puer ciere sese, ac vivere testari: mulieres gratulari, & parata aqua sacerdotem, qui Christiano ritu lustret, accersere. Verum ista dum properantur, mox altera inter mulieres oritur consternatio: infans quippe, acsi Cœlites beneficii pœniteret, desito rursus omni motu, e vivis abiisse videbatur: sed post iteratam a puerpera S. Magni invocationem, iterato miraculo revixit anno MCDXCVII, mense Septembri.

[12] In luem etiam, quam Gallicam vocant, magna fuit S. Magni virtus. [Lues fœda] Illa puerum matri unice charum, atque mox ipsam matrem vulgato contagio invaserat: quam rem cum fœmina dolentissime ferret, nocte quadam secundum quietem S. Magnum, quem ante & filio & sibi fervide invocaverat, visa est habere adstitem. Exinde statim, quod plane mireris, dira scabies & infames pustulæ utrimque exarescere, ac subsistere, & octidui intervallo penitus evanescere. Adfuit postea mater & sua, & filii salute læta, remque gestam inter maximas gratiarum actiones referri in tabulas petiit: nomen tamen nec suum nec filii notum esse voluit anno MCDXCVII, mense Augusto.

[13] [sublata] Cum Maximilianus I k in civitate Fussiaco, ac cœnobio S. Magni esset, varii ad eum legati cum a Germaniæ, tum exteris principibus confluebant; solebatque cæsar in triclinio abbatis prandere, apertis foribus. Die quodam convivarum quispiam post primum statim vini haustum pustulis l, Gallicanæ porriginis testibus, os sibi obseri advertit. De sigmate m proinde surgit, ac plenus rubore e conclavi secedit. At cæsar ipse hominis vicem haud mediocriter anxius illi divinam opem, divique Magni patrocinium enixe implorat. Ratas fuisse preces, illico monstravit eventus, dum e vestigio, subsidentibus vesiculis, turpis lues recessit. Gratiæ dehinc, ut par erat, actæ anno præter propter MCDXCVII.

Eadem impetigo civem quemdam Fiëssensem cum omni familia corripuerat. Is, re animadversa, seque suosque divo Magno clam devovet, sacrisque reliquiarum ejus attactibus admoveri petit. Quod ubi impetravit, testati sunt universi, id sibi saluti fuisse.

[14] [cæca illuminata:] Sed ad alia nunc opitulandi genera convertamur. Trimula filiola ruricolæ cujusdam Weissenseensis n erat: eam oculorum ægritudo adeo male habuit, ut initio cæcutiret, ac paulatim, obtusa penitus acie, cæca oberraret. Ipsas tres hebdomadas malum tenuit, quod cum abigere vis nulla mortalis posse videretur, parentes cælestem S. Magni medelam edito voto & petierunt, & obtinuerunt; statim quippe visus puellulæ ad officium rediit: id quod oculato testimonio asseruerunt Patres S. Magni anno MCDXCVII mense Augusto.

[15] [pestis pecorum exstincta:] Forte dira pestis Fussiaci armenta & greges immaniter populabatur; nec erat spes ulla continuas stabulorum atque præsepium clades nostra opitulatione averruncandi. Quare Fiëssenses communi consilio divum Magnum, ut ipse ferat suppetias, orant, addito voto, vaccam eidem sese oblaturos, quæcumque sub vesperam a pastu redux portam urbis prima intrasset. Hanc jussi notare apparitores, & in monasterium adductam abbati sistere: quod fecerunt mense Julio, circa diem divæ Magdalenæ sacrum. Factum deinde, ut lues penitissime extingueretur o. Porro eam buculam, quæ erat Joannis cujusdam Daxhardii, dato pretio redemerunt, imperatis binis quincuncibus in singula civium capita, quibus pecus erat in pascuis, anno MCDXCVIII.

[16] [malum oculi abactum:] Rursus alia hic fœmina visu utebatur adeo debili, ut paulatim ingravescente hebetudine periculum esset, ne oculis prorsus caperetur. Verum, ut sacris divi Magni pignoribus secundum caput attacta est, pristinam cernendi perspicaciam recepit.

[17] [equi sanati:] In hac eadem civitate agasoni cuidam equi erant clitellarii duo, genere illo morbi, quod a verme nominant, correpti uterque. Forte homo, ut equorum saluti consuleret, aliquot avenæ modios admotis divi Magni reliquiis, ac sacra precatione lustrari curaverat, posteaque in Alpes, jumenta ejusmodi pabulo onusta propellens abierat. Ibi sole occaso, montanum tugurium ingreditur; &, exoneratis equis, saccum fœno fartum humi sternit, eique alterum saccum prædicta avena gravem superimponit, sui rerumque suarum securus: cum incendium repente exortum non modo tugurium, sed etiam saccum fœno turgidum haurit, sacco, cui avena inerat, illæso, licet is sacco exusto incumberet. Equis præterea, postquam eadem avena pasti sunt, pristina sanitas rediit.

[18] Hohenfurchum haud procul Schonga p pagus est. [periculosum pueri vul nus subito curatum:] Ibi agricola degebat perquam egregia virtute. In hujus sobole, quam ex conjuge, pari probitate fœmina, numerosam susceperat, duodecennis filiolus in cultrum forte erectum adeo violenter prolapsus erat, ut cuspis a tergo inter scapulas ad pectus usque penetrarit. Parentes eo casu attonitos, cum in puero vix tenues amplius vitæ notarent reliquias, omnis humana opitulatio, operaque defecere. At minime diu defuit cæleste divi Magni auxilium: noctu quippe secundum quietem patri objicitur vir senio venerabilis, magnopere suadere visus, ut filiolum divo Magno, in cujus aliunde esset dominio, commendaret: id enim eidem saluti fore. Ille, discusso somno, paruit monenti, seque, natumque Thaumaturgo nostro devovit. Eo facto ita culter evelli se passus est, ut neque sanguis, neque dolor sequeretur, imo nec ulla cicatrix notaretur. Testatus est insuper puer, ea parte corporis, qua plagam acceperat, se contrectantibus, nullam sibi inde creari molestiam. Exercuit hanc mirabilem medelam divus Magnus in autumno anni MCDXCVIII.

[19] Dæmon quoque cælestis Patroni nostri vires, ut sæpe alias, [dæmonis infestationes depulsæ.] expertus est anno MDVII, quando hominem quemdam dira obsidione pressit. Solebat is prodire, dextram lævamque lapidibus armatus, ac more leonis rugiens, obviis quibusque interitum minari, & intentare. Cæterum a parentibus & cognatis ad reliquias divi Magni ductus, abjectis lapidibus omnem furorem exuit: dies postea complures a templo avelli impatiens, Sospitatorem suum calidissime oravit, ne ab orco se porro infestari, furiarique sineret.

ANNOTATA.

a Pie sane: quamquam in similibus non facile miraculum agnoscatur, nisi ea messis ubertas fuerit, ut sine miraculo aut potius beneficio haberi non soleat.

b Id est infelici mercatura: Mercurius a gentilibus credebatur mercaturæ præesse.

c Id est, morituræ: quod autem subdit, ad plures advigilaretur, aut voces illæ ad plures significant, multos ipsi adstitisse, aut mendose expressæ sunt.

d Urbs Germaniæ in Suevia atque in ipso limite Bavariæ & ducatus Neoburgensis condita ad Danubium, ubi fluvium Vernitium recipit.

e Fuessam, ut asserit abbas Henricus in annotationibus suis Mss., in quibus hoc ipsum miraculum seu beneficium narrat, notans Donawerdam viginti & uno milliaribus a Fuëssensi oppido distare.

f Id est, verso deorsum capite.

g Eadem prorsus refert laudatus abbas Fuëssensis Henricus.

h Incolis Kauffbeurn, urbs parva, sed imperialis in Suevia, in Algeæ tractu ad Wertacumamnem, quinque milliaribus Germanicis in Ortum distans Memminga.

i Lucina a gentilibus partui præesse fingebatur. Sed cur, obsecro, profana hæc impii paganismi numina sacrarum rerum narrationi inseruntur?

k Maximilianus I, Frederici III, aliis IV, imperatoris filius, archidux Austriæ & imperator.

l Odoricus Raynaldus Annal. Eccles. tom. 19 ad annum 1495 scribit, luem veneream sub præfato Maximiliano in Germania viguisse. Eodem, inquit, tempore, quo in Italia lues venerea grassata est, etiam in Germania scortatores afflixit, atque a piis existimatum est, eam pestem ad blasphemorum in ganeis & lupanaribus lascivientium coërcendam licentiam, divinitus immissam, adeo ut Maximilianus cæsar novo casu percitus sanctionem in blasphemos ediderit.

m Sigma hic pro mensa usurpatur; est autem proprie ipse lectus, in quo veteres mensæ accumbebant, in modum ς stratus. Hinc Martialislib. 10, epigrammate 48 de convivio, convivisque agens, sic canit:

Stella, Nepos, Cani, Cerealis, Flacce, venitis:
      Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.

n Weissensee vicus est haud procul ab urbe Fuessensi, secundum geographicam tabulam Frederici De Wit.

o Simile prorsus beneficium Fuëssensibus rursum obtigisse anno 1743, ex litteris P. Columbani Zeiller, ejusdem abbatiæ cœnobitæ, diximus in Comment. num. 139.

p Alias Schongavia, incolis Scongaw, oppidum est in Bavaria superiori ad Lycum amnem, tribus cum dimidio milliaribus Germanicis Fuessa dissitum, nisi errent laudatæ tabulæ F. De Wit.

* Nassareut

CAPUT II.
Divina vindicta in Sancti contemptores, varii morbi sublati usu reliquiarum, baculi mirabilis vis contra insecta.

[Vindicta divina] Verum quemadmodum divus Magnus ad se confugientibus hucusque prompte adfuit, ita in sui contemptores acriter quandoque vindicare visus est, id, quod ex eventibus jam memorandis monstrabitur. In vicinia Staingadii a, quod est monasterium Bavariæ, rustici consultabant inter se, an non ex re ipsorum esset, si divi Magni reliquiæ per agros (ut fieri assolet) segetibus conservandis circumgestarentur? Nonnulli, qui easdem reliquias afferri curaverant, id plane volebant: cæteri tamen omnes dissenserunt: sed grandi malo omnium: statim enim altero die, orta tempestate sævissima, totam illis spem anni grando pessumdedit, anno MCDXCVII.

[21] Diem divo Magno ab Ecclesia b sacratum quosdam jam olim feriando honorasse, itaque noxia insecta ab agris suis avertisse; [in Sancti contemptores] eos autem, qui id facere decressent, nec tali hoc decreto stetissent, gravibus arvorum cladibus fuisse mulctatos, a majoribus nostris accepimus. Ejusce rei unum saltem e pluribus exemplum memoremus. Non procul Prochenzella c, in diœcesi Constantiensi, Mathæus Mock, & Michaël Weishaupt, ut divus Magnus agros ipsorum a populatione vermium patrocinio suo tutaretur, die ejus festo ab opere faciundo sese continere statuerant, idque reipsa præstiterant: inde plane factum, ut a noxiis animalculis nihil detrimenti acciperent. Sed vir quidam nobilis, cum ejusmodi religionem insuper haberet, id non impune tulit: nam in agro illius, qui segetes duumvirum * memoratorum interjacebat medius, vermes, quidquid excreverat, depasti sunt, anno MDCXVI narravit D. Urbanus Lidel, id loci parochus, vir fide dignus.

[22] Anno MDXXVIII, ipso die divo Magno sacro, sub horam septimam vespertinam, [ejusque festæ diëi violatores:] grando cecidit adeo vehemens & copiosa, ruente plusquam mediam horam glaciato imbre, ut decimo post die adhuc ejus pilæ, ac crustæ passim invenirentur. Cæterum ea tempestas fere oppidum, ac campum Fuëssensem verberavit: id ideo factum creditur, quod cives eum diem, qui simul Dominicus erat, celebratis nundinis profanassent.

[23] Forte anno MDLXIV pauper quidam operarius, Joannes Spetel nomine, [sonus campanæ aëreas potestates coërcet.] Weissenseia oriundus, in valle binis sylvis interjecta, mediaque hora circiter a cœnobio S. Magni dissita, die quopiam æstivo fœnum rastro corradebat; cum, densatis in tempestatem nubibus, fulgure tonitruque minacem, vox grandis auribus hominis ex altero monte per abietes allapsa est hortantis quempiam: Verbera, verbera; & alterius e regione inter densas arbores respondentis: Non possum, non possum: quia canem S. Magni latrantem audio. Qua metaphorica periphrasi impius ille campanam indigitavit, quæ S. Magni dicitur, tum in turri sonantem, testatusque luculenter est, ejus sonitu magorum, sagarumque conatus, in hominum, aut frugum perniciem tempestates concitantium, irritos reddi. Est autem hæc campana dicata S. Magno, ejusque cruce initiata.

[24] In eadem parochia Fuëssensi Weissenseia vermes intestini, [Vinum in Sancti calice benedictum vermes expellit:] incertum unde enati, ventrem puellæ cujusdam insederant, assidueque morsicando cruciabant acerbissime: strenue quidem tentata sunt plura medicamina, ut sede sua expellerentur diri indigenæ; sed nihil profectum. Denique parenti vicem filiolæ multum anxio mens injecta est medelam accersendi a S. Magno. Venit igitur Fuëssam, emptumque vini sextarium affert patri sacrorum custodi, orans majorem in modum, ut is fundat in calicem S. Magni, lustretque adhibita ejus cambatta, & precatione ritus consueti. Obsequitur agricolæ desiderio custos, finitoque negotio, vinum ei reddit in suam lagunculam. Quam ut domum retulit, filiola inde pota primum leni sopore demulsa est, paulo vero post habuit melius; ac demum, egesto vermium vivorum ingenti glomere, penitissime convaluit: sed neque destitit, quoad vixit, tantum in se Dei, & S. Magni beneficium prædicare.

[25] Rursus in eo pago Weissenseia pauperem puellulam, Joannis cujusdam Doser, & Annæ conjugis filiam, Afram nomine, octo circiter annos natam, gravis morbus non tantum acerbis exercebat doloribus, sed & quinque diebus elinguem reddiderat. [graves duarum puellarum] Pluribus consiliis ad frangendam mali sævitiam infeliciter adhibitis, Anna Margarita Weldia; illustri loco fœmina, conjunx Wolfgangi Simonis Remersthalii, qui tum arci Fuëssensi præerat, hortata est, ut misellæ quid vini e calice S. Magni præberetur. Quod ubi factum, usque adeo increvit dolorum immanitas; ut virguncula violenter incurvata, mutataque in tetrum nigrorem facie, sui dissimilis horrorem spectantibus incuteret. Loqui deinde cœpit, remittente nonnihil cruciatu. Post alterum haustum visa est habere meliuscule. Denique a matre in templum S. Magni adducta, & e calice ejusdem tertium pota, morbi insolentiam omnem paulatim ablegavit.

[26] [morbos fugat:] Eadem potio salutem attulit Mariæ, filiolæ duodecenni viduæ cujusdam Fuëssensis, quæ uxor fuerat Mathæi Winter. Ea puella menses duodeviginti circumferebat ventrem fœde inflatum ac turgidum. At ubi bibit e calice S. Magni, tumor resedit, salvamque & incolumem reliquit, anno MDCXXVII, mense Septembri.

[27] [ignotum pueri malum tollit,] Grüenbachium, quod est juris Austriaci in agro Brigantino, allatæ reliquiæ S. Magni, adhibitis, ut mos habet, sacris ritibus, insecta quidem strenue sustulerant: verum hospes, apud quem diverterat P. custos, vicem filioli lugebat, cui vel maxime opus adhuc erat ope medica S. Magni. Erat is puer decennis, Andreas nomine, lenta morbi tabe usque adeo exhaustus, emaciatusque, ut spirantis cadaveris potius, quam vivi hominis referret speciem. Omnes latebat origo mali: unde non deerant, qui stygia accusarent maleficia. Hic ergo talis puer, cui nec spes sanitatis recuperandæ, nec vitæ diuturnioris superabat, monitus a parentibus, reliquias S. Magni adesse, ingens continuo desiderium bibendi ex Divi calice concepit. Ut voti compotem fecit P. custos rogatus a parentibus, paucos intra dies salvum, sospitemque se vidit. Contigere hæc sub annum MDCVII.

[28] [acum tum cibo diglutitam expellit:] Joanni præterea Neümayr, civi Fuëssensi, ejusmodi haustus saluti fuit. Is opificio pellio, cum die quodam domum rediisset oppido famelicus, in fragmen panis, quod agglutinatam, incertum quo casu, habebat acum (operis pellicei faciundi instrumentum) incidit, idque una cum acu imprudens ingessit latranti stomacho. Illico sensit, quam inauspicato gulæ litasset. Verum nec ratio suppetebat, nec consilium a devorata acu corpus liberandi citra noxam. In angustiis his talibus probi quidam homines viro authores sunt, ut, si malo invenire medicum velit, opem S. Magni imploret. Paret ille lubens ac volens, conceptaque de noxiis pœnitudine, & confitendi decreto, potum e thaumaturgo calice petit. Eo præbito, statim advertit acum (etsi non citra dolores, attamen moderatos) ad ima alvi descendere: quam & postridie sub meridiem egessit illæsus d. Fuit is dies 2 Octobris anno MDCXXII.

[29] [intestinos dolores tollit.] Cum anno MDCXXXII Sueci e Fussiacum occupassent, cœnobitæ S. Magni cum ejusdem reliquiis Silzium, quod est in Valle Lycatica f, se receperant perfugii causa. Erat tum D. Joanni Henseler, parocho loci, ancilla, quam oppido infestabant intestini quidam dolores. At ex calice S. Magni bibisse, eos depulisse fuit. Id factum mense Julio anni ante notati.

[30] Kinsavia g est in Boica infra Schongam. Ejus pagi agrestes ante annos jam XXXVI pro singulari sua, qua in S. Magnum ferebantur, fiducia, [Aqua baculo Sancti lustrata, agrorum insecta abigit.] aquam sacra cambatta lustrari curaverant, inque cuprea urna domi asservabant, rati, nullum adversus infesta agris insecta esse hac unda præsidium potentius: in quo sane minime decepti sunt; nam toto, quo aqua durabat, tempore nihil insectorum notabatur. At ubi anno MDCXXIII fervor æstatis præter morem calidæ exsiccavit urnam, iterum comparuit nota frugum pestis. Quare aliam id genus aquam procurarunt iidem pagani. Hæc S. Magni opitulatio h antea incognita innotuit IV Octobris, anno memorato, cum ejusdem reliquiæ late per Sueviam & Boicam circumferebantur.

[31] Virgo quædam Sabina Wagnerin, gente Boica, [Paupercula vovens munus emendicandum, acerbissimis ventris doloribus liberatur.] Marbachii nata, Eberfingæ, qui Boicæ subalpinæ pagus est, multis annis pauper ancilla, doloribus adeo sævis intra corpus cruciabatur, ut serpente non uno assidue morsicante sibi fœta videretur. In ea calamitate ad medicam S. Magni manum confugit, edito voto, mappam aræ sternendæ curaturam, oblaturamque, nummis in id mendicando corrogatis, si pulsis doloribus inde evaderet incolumis. Quam salubre cepisset consilium, luculente damnata voti, extemplo didicit. Porro condictam mappam, seque una inter gratiarum actiones divo Sospitatori stitit VIII Decembris, anno MDCXXVII. Affirmavit insuper rei gestæ fidem D. Nicolai curionis Eberfingani litteris.

[32] Ad Helvetos quoque & lacus Acroniani i accolas S. Magni reliquiæ anno MDCXVII cum essent allatæ, [Sancti baculus in Helvetia,] non tantum profligarunt insecta noxia, sed accidit insuper, ut febrientes non pauci ex haustu vini, in salutifero calice consueta precatione sacrati, paucas post horas pristinam valetudinem recuperarent.

[33] Anno post Christi natalem MD cum Benedictinis Fuëssensibus jus diceret abbas Benedictus I eo nomine, [& Staingadii in Bavaria insecta noxia,] cambattam S. Magni P. custos Staingadium k tulit adversus erucas, quæ olerum hortos populari cœperant. Finita supplicatione, rituque cætero, qui in rem opus erat, prandio accumbitur, cum ecce tibi villicus ejus cœnobii cursu & gaudio anhelus, in triclinium irrumpit, universosque evocat spectatum, ut campe l hortos, oleraque desererent, utque gregatim & turmatim solum verterent. Et sane compertum est, non desitam esse fugam, usque dum universa evanescerent.

[34] Eadem cambatta in mures quoque cælestem vim suam hucusque exseruit multipliciter. [alibi mures fugat.] Ex pluribus, quæ referri possent, hujus rei specimen insigne anno MDCLXXX Grosaitinga m mirata est. In pagi ejus arvis post autumnalem sementem mures enati erant tanta multitudine, ut cavernularum suarum mæandris innumerabilibus totos agros suffoderent, sataque aut vorarent, aut corrumperent; imo indies latius extensa vastitate campi (quem ibi vocant) inferioris, ne quintam quidem partem relinquerent intactam: quippe quam & ipsam integris jam centuriis insederant. Verum allatus S. Magni lituus non tantum stitit populationes myocephalorum n, sed insuper cladem ejus arvi compensavit cum fœnore, proventuque id loci inaudito. Cumulatius tamen multo, quam pagani cæteri, eam Dei, Divique liberalitatem persensit quidam Christophorus Mair, caupo tabernarius, cujus ternorum jugerum seges æstate insecuta adeo densa fuit, & opima, ut quadraginta omnino aliorum æstimationem æquarit. Id quod idem tum voce, tum datis ad P. custodem litteris, asseverantissime testatus est.

[35] [Mulier, post invocatum Sanctum gravi malo liberata:] Cum Ursula Heblerin Gerwangæ nata, sontica o quadam corporis calamitate periculose conflictaretur, & ipsa & maritus Georgius Weinhart salutem S. Magno institit commendare, quam potuit, enixe. Audiit extemplo supplices Divus, & malum id omne abegit ab Ursula: quæ una cum eodem marito salvam ac sospitem cælesti Medico se stitit, anno MDCLXXXI, XV Februarii.

[36] [implorato Sancti auxilio, altera aure surdus auditum,] Georgius Schnidele Berwangæ *, quæ est in Suevia, ludimagister, dextra aure, quæ dudum obsurduerat, nihil penitus percipiebat. Sed neque ratio ulla jam, aut consilium, pluribus nequicquam initis, occurrebat usum illius recuperandi. Forte accidit, ut cambatta S. Magni eo locorum adversus populationes insectorum deferretur: quod ubi accepit Georgius, nihil habuit antiquius, quam ut Divum imploraret, opemque precaretur. Eam vero brevi præstitam sensit. Nam paulo post, cum Lembfriziam * pergeret, repente animadvertit, aurem ad officium rediisse: quemadmodum anno MDCLXXXV, 1 Augusti ipse exposuit P. custodi, binis parochis & Berwangensi, & Probstriendensi * præsentibus.

[37] [puella ex lapsu periclitans subito sanitatem, recipiunt.] Vilsii p quædam Maria Ostlerin, ancilla Joannis Höss Zythepsæ q fuit. Hæc anno MDCLXXXIII, IX Septembris e fœni plaustro impetu cerealis r, qui resilierat, mali repercussa, cum bis decidisset, omni officio sensuum aliquamdiu jacuit defecta. Unde & a circumstantibus (quos inter Andreas Geisenhoff civis Fuëssensis, itidem Zythopæus, erat) jam decessisse credi cœperat. Verum, notatis post aliquod temporis intervallum quibusdam vitæ vestigiis, domum portata, & ultimis Christiane morientium Mysteriis est procurata. Quinto dein die, cum periculum etiam tum esset præsentissimum, spesque salutis nulla affulgeret, misera puella sonum æris campani e turri S. Magni, quod forte pulsabatur, audit, statimque ea sacri metalli voce ad fiduciam in Divo collocandam mirifice excitata, clamat in hæc verba: Jesu, Maria, Josephe, & S. Magne juva me: & cum dicto (creditu mirabile!) surgit e strato sana & sospes, jungitque se cæteræ familiæ, inopinato hoc ejus superventu haud secus, quam occursu spectri cujusdam attonitæ: cum nemini, etiam per somnium, de reddenda tam subito decumbenti salute quid venisset in mentem.

[38] [Infantem recens natam mortuæ similem subito aut resuscitat aut sanat:] Francisco Karg, sutori Pörwangii s, quod est juris Campodunensis t, tribus horis Ottobura dissitum, XXV Novembris anni MDCLIV filiola nata erat: sed nequaquam favente Lucina u; quippe motus, auræque vitalis, eorum, qui aderant, judicio ita expers, ut pro mortua conclamaretur. In hac magna parentum consternatione patrocinium auxiliumque S. Magni cum enixe fuisset imploratum, pupa revixit, admotaque fonti lustrico nomen Catharinæ accepit. Retulit hæc PP. Priori & custodi parens memoratus, gratumque ob tantum beneficium oblato dono, institutaque noxiarum exhomologesi se stitit VII Junii, anni MDCLXXXV, quo tempore adhuc vivebat & valebat Catharina.

[39] [inveteratum ulcus curat.] Alter pedum, quem ruperat infestum ulcus, Georgium Hueber Hochenfurchensem sexto jam anno inter acerbos dolores dire cruciabat. Et quamvis chirurgi muneri suo non deessent, mali tamen pertinaciam expugnare nequibant. Quare Georgius missas jam faciens mortalium medelas, cælestem a S. Magno institit accersere, promissa Sacrificii in ejus templo faciendi procuratione, si supplicem audiret propitius. Audiit sane, votique damnavit; quod ille penitissime sanus coram edixit, stetitque promissis, & gratias de beneficio retulit XXIII Augusti anno MDCLXXXIV.

[40] In vicinia cœnobii Vinearum w mulier quædam aliquot diebus nequicquam parturiit; [Puerpera post diuturnum laborem, epota aqua Sancti baculo lustrata feliciter enititur.] quidquid demum humani afferretur auxilii. Verum, simul ac haustum accepit de sacra aqua S. Magni, salva peperit. Narravit P. custodi anno MDCLXXXV sacerdos, qui sanctimonialibus parthenonis Paintensis, de Cisterciensi familia, tum erat a confessionibus.

[41] Potus e calice S. Magni præbitus usum quoque rationis restituit. Anno namque MDCXCIV filia viduæ cujusdam e parochia Werttachensi x in æde Thaumaturgi comparuit una cum matre: [Amentes simili potu] quam puellam jam adultam magica (ut creditum est) maleficentia omni propemodum mente everterat. Et sane eo jam deducta erat vesaniæ, ut in aquas se daret præcipitem non semel, periissetque submersa nisi tempori fuisset erepta. At quam primum hæc misera sacrum ex Divi calice sumpsit haustum, sensit malum decedere, dixitque plena gaudii: Jam optime habeo. In dies dein magis, magisque vim exserente cælesti potione, sana mens plenissime rediit. Quod novit universa id loci, quo virgo degebat, vicinia, idque ipsa internuntio curione Cellensi y significari curavit.

[42] Nesselwenglium, quod vocatur, aliquot horis Fussiaco dissitum est. [rationis usui restituti:] Ejus loci caupo Thomas Tauscher spatio temporis haud exiguo impos animi cum egisset ut plurimum, in veram denique incidit amentiam. Oppressus hac tali calamitate, venit in templum S. Magni ductu aliorum vicem viri miserantium, mense Decembri, anno MDCXCVII. Ibi sacerdos sacra prius exhomologesi (ut potuit per intervalla lucida) rite expiatum pastumque divino Epulo, potu ex calice Thaumaturgi refecit, cambattæque lustravit attactu secundum caput. Inde factum est, ut in dies haberet melius, ac paulatim rationis usum integre recuperaret. Id quod & ipse postea, & alii fecere testatum. Sed alterius rursus generis opitulationes memoremus.

[43] Eodem anno P. custodi infans præsentatus est corpusculo misere contorto, [infans cæcus cruce Sancti lustratus visu donatur.] & oculis captus, quique lucem, in quam editus fuerat, talpa cæcatior non cernebat. Eum ubi ille S. Magni crucicula lustravit, tenebras omnes integrum visu exuisse, fidem postea uterque parens fecit.

ANNOTATA.

a Staingaden Ordinis Præmonstratensis cœnobium est in Bavaria, duobus circiter milliaribus Bavaricis ab urbe Fuëssensi secundum Tabulas Meriani.

b Si per ecclesiam intelligat, Ecclesiam universalem, ut quidem vox illa accipi solet, edoceri cupio, quando illum universa Ecclesia celebret: id enim hucusque deprehendere nequivi.

c Prochenzell pagus est in episcopatu Constantiensi.

d Pie quidem expulsionem acus pellio iste acceptamretulit S. Magno, & re ipsa ipsi potuit debere: verumtamen id etiam naturaliter fieri potuit, præsertim cum non sine doloribus eam acum ejecerit.

e De bello Suecico sub Gustavo Adolpho Suecorum rege, illatisque Germaniæ sacrarum rerum profanationibus scriptores obvios consulere licet.

f In Vita Germanica est Silts in Innthal.

g In laudata Vita dicitur Kinsen. Porro Schongavia est ad amnem Lycum in Bavaria.

h Intellige opitulationem per prædictam aquam, nam usus baculi contra ejusmodi insecta longe est antiquior.

i Lacum Constantiensem, vulgo Booden zee, designat.

k Adi dicta superius lit. b.

l Campe a Græco καμπὴ, eruca.

m In Vita Germanica scribitur Grossaitingen: ignotus mihi est iste pagus.

n Id est, murium: vox Græca est conflata ex μῦς mus, & κεφαλὴ caput.

o Sonticus morbus usurpatur pro quovis morbo, quo a rebus agundis impedimur: aliquando etiam morbum comitialem denotat: utrum horum scriptor indicare voluerit, nequeo divinare.

p In Vita Germanica dicitur Vils parvum quidem, sed valde privilegiatum oppidulum in confiniis Tyrolis: Fredericus De Wit in tabula Circuli Suevici Vils locat in episcopatu Augustano in confiniis Bavariæ & Tyrolis uno circiter & dimidio milliari Germanico ab urbe Fuëssa.

q Id est, cerevisiæ coctor, a zythum cerevisia & πέπτω coquo.

r Per cerealem malum denotare videtur malum, quo fœnum currui impositum cohibetur, ne decidat. In Vita Germanica dicitur Maria Osterling, hoc malo, forte laxato fune, quo coercebatur, in altum projecta in eumdem recidisse, indeque rursus in terram jactata.

s In Germanica Vita vocatur Berwangen.

t Campodunensis tractus, vulgo Stifft von Kempten est in Suevia ad Ilarum amnem, juxta ditionem episcopi Augustani, estque juris abbatis Campodunensis, qui inter principes imperii locum habet.

u Apage cum profanis istis deastris.

w Vita Germanica habet Weingarten. Est autem Weingartense cœnobium Ordinis S. Benedicti liberum & imperiale, in diœcesi Constantiensi, vix medio milliari a civitate Ravenspurgo. Mons vinearum etiam appellari solet, teste Gabriele Bucelino, ejus loci cœnobita, in Germania sacra, eo quod sacellum aulæ regiæ, quæ in istud monasterium conversa est, S. Martini in vineis diceretur.

x Wertach vicus est Sueviæ in tractu Campodunensi, ad fluvium cognominem, qui Latine Virdo dicitur.

y In Tabulis Frederici de Wit, collocatur Cell, duobus milliaribus a Wertach.

* l. duorum virorum

* Berwang

* Lentsfrid

* Probstriad

CAPUT III.
Lues pecudum abacta, ægri curati, insecta e domibus expulsa, Lyci exundationes repressæ, varia beneficia impetrata.

[Pestis pecudum subito depulsa] In stabula Georgii Anaser Burgbergensis a ex Sundhofica b parœcia, ignota quædam lues aliquot annos grassata, magnas clades invexerat. Nam pecus ea correptum cogebatur emori, tametsi adhibitum fuisset, quidquid avertendo exitio fore videretur. Satur denique tristium damnorum Georgius, votum nuncupavit Fussiacum iturum se, inque æde S. Magni facta noxiarum exhomologesi, epulo Eucharistico accubiturum, si suo is patrocinio finem calamitati daret. Dedit e vestigio, ut anno MDCXCVIII, XXIX Aprilis affirmavit idem Georgius, cum voto se exsolveret, testatus, integrum jam inde quadriennium nihil morbi in pecore suo notatum. Condixit præterea, quæ voto promissa eo die peregisset, quotannis peracturum, quoad vita suppeteret.

[45] Parochiani Mittelbergenses c jam a tempore avorum memoriam superante ad S. Magnum quotannis publice supplicatum, [& exclusa ex stabulis.] salutatumque ire solitant, sane perquam frequentes. Cum anno MDCLXIX obsecuti huic mori suo domum redirent, multus inter eos sermo erat de variis morbis, aliisque calamitatibus. Dehinc, quænam adversus unumquodque malorum præsidia aut remedia adhibenda, quorum potissime Divorum patrocinia imploranda, ultro citroque rogitabant, aliis hoc, aliis aliud, ut fieri amat, in medium proferentibus. Fervente amico hoc certamine inter cætera memorabatur, variis locis, imo & in vicinia grassari jam sævos morbos pecorum. Audiit hæc quidam Joannes Böck Kressanus d, itidem parochianus Mittelbergensis, consternationem inter haud levem. Unde mox edito voto stabula, caulasque suas S. Magno concredidit. Quam hoc consilium e re viri fuerit, comprobavit eventus: omne quippe pecus ejus a lue perstitit intactum & incolume, quæ talis sors vicinis nequaquam obtigit.

[46] Eundem Joannem Böck anno MDCLXX calidi genus morbi, [Ex laterum dolore alioque gravi malo periclitans, facto voto, e vestigio sanatur:] auctis laterum doloribus sociati, qui multos ex memorata parochia Mittelbergensi tum corripuerat, lethoque dederat non paucos, extra spem vitæ ulla mortalium ope conservandæ collocavit. In supremo discrimine Joannes patrocinio S. Magni, quem rebus suis adeo habuerat propitium, se quoque committit, edito Sacrificii voto. Et ecce tibi continuo dolores undique remittere, & valetudo pristina paulatim reverti tota.

[47] Filiolus Jacobi Mayr, lanii Fuëssensis, fuit Joannes nomine. [hernia pueri post emissum votum subito curata:] Is in herniam ruptus, dolores oppido ingentes perpetiebatur. Cum nocte quadam tumor solito grandior appareret, cruciatusque exacuerat usque adeo, ut periculum esset, ne puerulus ferendo impar, ac velut in rabiem actus moreretur, accersita est avia Regina Mayrin. Hæc ubi venit, nepotulumque immaniter ejulantem dire excruciari conspexit; continuo, O sanctæ Magne, exclamat, miserere hunc misellum! quamprimum illuxerit crastinum mane, tuis honoribus Sacrificium ut fiat, curaturam me recipio. Sic illa: at Joannes, sedatis mox doloribus, Avia, inquit, intestina sedi suæ jam reddita sunt. Unde omnibus gaudii plenis summo mane, ut Regina S. Magno promiserat, sacrificatum est. Cæterum hernia citra ullam humanæ curationis opitulationem evanuit, nec unquam rediit Joanni per reliquam vitam, quamvis idem postea adultior Augustæ Vindelicorum septem annis cellæ vinariæ ministerio, ac deinde Zythopœiæ e admotus, in tollendis portandisque oneribus, corporis viribus strenue uteretur. Rogatus quoque, num molestiæ quid ex illa veteri ruptione sentiret aliquando, præsertim cum cœlum variaret? negavit, dixitque, ita se valere, ac si nihil ejusmodi vitii unquam contraxisset. Hæc parentes ejus Joannis testati sunt. Porro curationem illam patrocinio suo exercuit S. Magnus anno itidem MDCLXX.

[48] [nephritis alterius sanata:] Adversus nephritidem quoque S. Magnus medelam tulit. Ea semestrem filiolum Josephi Holhund, molitoris Luimosensis e Seegensi f parochia, usque adeo corripuerat violenter, ut ternis omnino hebdomadis lotium sisteret. Acerbissimum doloris sensum satis superque prodebat assiduus, isque vehementissimus puelli vagitus. Miserabantur quidem parentes, cognatique maxime; at opitulari misello non valebant. Tandem communi consilio nuncupant votum, infantem se Fussiacum portaturos cum dono ad S. Magnum, si saluti eum redderet. Quam ratum id votum fuerit, mox patuit: nam puellus inde indies habere melius; denique penitus convalescere; dolorem omnem exuere. Hæc testati sunt ambo parentes, eorumque Fratres Andreas Kolhund, & Joannes Geiger, atque una voto se exsolverunt XXIX Junii, anno MDCLXXI.

[49] [in partu periclitans, aspersa aqua Sancti baculo benedicta mox feliciter parit.] Quædam Afra, Uxor Michaëlis Heberle Apfeldorfensis in Rauchenlechbergica g jurisdictione, cum ad partum laboraret, in maximis angustiis ac doloribus, uti & vitæ periculo fuit, eoque discriminis deducta, ut omnem jam salutis spem abjiceret. Quod ubi advertit maritum probe gnarum, humanæ opis ad conjugem exitio eripiendam nihil suppeditare, cælestem statuit accersere. Itaque Deo & S. Magno parturientem fervide commendat, editoque voto pollicetur, Fussiacum iturum se, inque templo divi Archiatri Sacrificium fieri curaturum, addita in donum ceræ libra. Aqua deinde, quæ forte aderat, sacra ejusdem cambatta ante annos jam duodecim lustrata, religiose proluit semianimem. His peractis, dolores angustiæque omnes momento temporis in gaudium & gratulationem desiere: nam Afra incolumis felicissime peperit. Votum 2 Julii anno MDCLXXII persolverunt ambo conjuges, eo cum auctario, ut facta exhomologesi ad sacram Synaxim accederent. Memoravit inter cætera Michaël, aquam illam haud secus fuisse vivam ac limpidam, quam si e fonte recenter haustam attulisses.

[50] [Cimices, facto voto, depulsi ex ædibus in Apfeldorfio,] Ejusdem Michaëlis Heberle ædes ac familiam, ut ipse tum retulit, cimices, fœtentissimum genus vermiculorum, adeo moleste, tantaque multitudine exuberantes infestabant, ut nemo non diu noctuque eorum morsibus & graveolentiæ esset obnoxius, dicique posset cum Martiale: Nec toga, nec focus est, nec tutus cimice lectus. Adversus inquilinos hos intolerabiles Michaël imploravit S. Magnum, vota Sacri in ejus Fuëssensi templo faciendi procuratione. Cujus consilii sane lætus fuit eventus: mox enim evanuere cimices, & suo seu discessu, seu interitu ædes purgarunt.

[51] Haud absimilia in ædibus suis passus est a cimicibus, [Faulenbachio,] idque multis annis, Jonas Heringer, plectropœus chelyopœusque Faulenbachii, quod Fussiaco proxime adsitum. Multus quidem fuit in conquirendo, adhibendoque, quæ tam invisæ pesti fugandæ esse videbantur, variis varia consulentibus ac suggerentibus; sed cassam sensit omnem operam. Optimum factu demum censuit ad S. Magnum confugere: quod ubi fecit annui muneris ferendi voto, disparuere cimices, nec ab anno jam fere trigesimo, quo Jonas hæc narravit, rediere amplius. Narravit autem XXV Septembris, anno itidem MDCLXXII vir grandævus & fide dignus.

[52] In ædibus quoque Joannis Köpff ad Lycum medium, [& in parœcia Niderhofensi:] ut vocant, parochiani Niderhofensis h, recenter ædificatis (nam veteres deflagrarant) cimices enati erant multitudine innumerabili. Causam ejus rei esse ille credidit, quod ligna fabricæ cæsa fuissent anni tempore ac sidere non idoneo. Fœdissimæ porro bestiolæ usque adeo invaluerant, ut viro domum demoliendi imposuissent necessitatem, ni tempori suasum ipsi esset, persuasumque, ut edito, quod videretur, voto, opem a S. Magno accerseret. Decrevit autem amplexus hoc consilium, Divi natalem anniversario honorare dono, si is tanta se, suaque molestia liberaret. Haud aspernatus est supplicem Patronus optimus: nam cimices primum fieri cœpere rariores, dein paulatim evanuere penitus. Ita retulit, testatusque est idem ipse Joannes anno MDCLXXV, VI Septembris, quando, quod voto promiserat donaturum se quotannis, donavit primum.

[53] Sebastianus Fischer civis pistorque Fuëssensis genus illud scarabæorum, [item scarabæi in urbe Fuëssensi.] qui e limo furnorum nasci solent, habuit infestum. Tanta quippe multitudine veluti ebullierant, ut noctu sæpenumero domus parietes omnes, ac præsertim farinæ saccos, rependo opplerent, atque obtegerent, atrosque potius, quam albos facerent apparere procul visentibus. Sed neque pelli sedibus suis potuere furvi hospites, quidquid in eos conaretur Sebastianus, antequam idem facto voto suppetias a S. Magno accersit. His prompte obtentis, scarabæi paulatim omnes emigrarunt. Testatus est ista Sebastianus 2 Septembris, anno MDCLXXVI.

[54] Filiolus fuit Martini Erdt civis itidem Fuëssensis, [Fœdum pueri ulcus sublatum] opificio ephippiarii, Magnus nomine. Hujus malarum alteram genus quoddam tuberis invaserat, quale chirurgus, aliique similium intelligentes aiebant, hominum id ætatis, qua in crescendo sunt, varias corporis partes occupare solere. Verum hoc tuber, stationem suam retinere pertinax, eo usque increvit sensim, ut in ulcus demum migraverit. Quod ubi advertit parentem Martinum, & Veronicam matrem, puerum ambo commendare S. Magno maturarunt, edito cerei muneris ferendi voto: in fide tamen manuque chirurgi nihilominus esse voluerunt, sinistro sane eventu; cum artis humanæ subsidia non modo nihil proficerent, sed mali vis etiam prolixius cresceret, serperetque indies gangrænæ in morem. Deo quippe non videtur placuisse, post medelam e cœlo jam sollicitatam circumspici aliam. Unde Veronica oppido anxia, valere jussa quavis mortalium opitulatione, hoc init consilium. In ripa Lyci, uti fama fert antiquissima, hodiedum exstant vestigia S. Magni petræ impressa i: eo portat filiolum mater; aquam in sacris plantarum cavitatibus forte inventam manu excipit; ulcus puelli religiose lavat plena fiducia cælestis auxilii. Factum inde est, ut citra omnem medelam aliam puerulus malæ integritatem, sanitatemque recuperaret. Fidem horum omnium parentes fecerunt XV Octobris, anno MDCLXXVI.

[55] [equus sanatus.] Verum hic nondum finis beneficiorum, quæ S. Magnus hoc tempore contulit in Fuëssenses. Georgius Fori inter illos fuit civis senatorii Ordinis. Ejus equorum unum vis morbi eo deduxerat periculi, ut medendi periti desperata jam curatione deglubitori adjudicarent. Uxor Georgii, qui tum aberat, hanc cladem rei domesticæ ut alia ratione averteret, jumentum S. Magno commendavit, edito cerei doni ac Sacrificii procurandi voto. Et ecce, rem mirabilem! spatio duarum horarum equus citra aliam omnem medelam penitissime convaluit. Promissa præstitit ea materfamilias 2 Decembris, anno itidem MDCLXXVI, quo & res contigit.

[56] [Lycus ripis egressus, post varia illata damna,] Eodem anno urbi Fussiaco ingentes clades præterfluens Lycus minabatur: nam ripas egressus tanta aquarum ferebatur violentia, ut non modo pontem, aggeresque magnam partem, sed & molendina, fullonias, & aquæ-ductus everteret, abriperetque, damnaque alia daret non reparabilia. Sedata hac eluvione, alii rursus aggeres riparii fluvio intra alveum coërcendo fieri cœpti. Jamque opera ad mediam fere sui partem processerant, cum aspero frigore, quod ultra bimestre tenuit, in humidam temperiem verso, bidui spatio nivem, hoc anno oppido altam, pluviæ prope omnem solverint. Unde XVIII Januarii, anno MDCLXXVII Lycus iterato intumuit tanta aquarum accessione, ut fabri atque operæ periclitarentur, planeque metuerent, ne, si labori porro insisterent, una cum jactis a se molibus undarum impetu in exitium raperentur.

[57] [contactu scipionis Sancti, semel & iterum subito in alveum cogitur.] Hæc fluvii late restagnantis formidolosa tempestas cum universam oppido consternaret civitatem, senatus in S. Magni tutelam concedens, petiit majorem in modum, facileque impetravit, ut ejusdem thaumaturga cambatta adversus rabiem furentis Lyci expediretur. Itaque populus æris campani sonitu in divi templum convocatus sacrum pignus, dum ad flumen effertur, supplex comitatur, reducitque domum eodem ordine ac publico ritu pietatis, post undas ejus contactu, consuetisque precationibus lustratas. His peractis ingens repente extitit miraculum: nam illico mutari aura, minui seque amittere minaces undæ; Fuëssenses, resque Fuessensium discusso periculo esse in tuto. Memoriæ proditum est, haud absimile prodigium accidisse IV Novembris eodem anno, cum rebellante iterum Lyco patrocinium S. Magni publica supplicatione imploraretur.

[58] [Duo pueri maleficiati, epoto] Ad alia nunc aliis impertita auxilia redeamus. Andreæ Dieffenbruggeri Roshauptensis k prolem adhuc infantem ægritudo quædam male ac oppido misere habebat: quam cum nemo nosset, nemo quoque medelæ quid præscribere, aut ferre poterat. Denique mater, uxor Andreæ, de consilio piorum quorumdam infantem attulit Fussiacum, petiitque, ut ei potus e calice S. Magni præberetur: quod ubi obtinuit, statim deprehensum est, orcinum fascinum totius mali causam esse; id postea spatio duarum, triumve hebdomadum citra aliud ullum auxilium desiit: quemadmodum eadem mater XXV Novembris, anno MDCLXXVI coram retulit.

[59] Placentam a quodam, seu mare, seu fæmina, famæ non adeo probæ, [vino in Sancti calice benedicto, sanitati restituuntur.] porrectam voraverat adhuc puer Martinus Doser Weissenseensis l; sed gravi suo malo: mox enim incredibiles in corpore dolores perpeti cœpit. Inde tres ipsas hebdomades nec cibi quidquam admittebat, nec potus, præter fontanam puram: macie præterea inusitata usque adeo attenuabatur indies, viribusque exhauriebatur, ut ab ultima vitæ linea omnium judicio proxime abesset. Henricus parens tanto filii discrimine commotus, Fussiacum accurrit, petitque jam conclamato vinum in calice S. Magni sacratum, de quo ut puer sorbuit, non modo pristina ei mox edendi bibendique lubentia, sed etiam valetudo rediit paulatim. Narravit asseveranter Henricus memoratus XIII Decembris, anno itidem MDCLXXVI.

[60] Domum recens ædificatam Joannis Heis, qui venator inclyti cœnobii Staingadensis m erat, [Cimices post editum Sancto votum ex ædibus expulsi:] cimices invaserant tanta infesti multitudine, ut hominem ad consilia inde emigrandi adigerent: & sane emigrasset, nisi tempori intercessisset S. Magni opitulatio, hanc quippe ubi aliorum suasu imploravit doni quotannis ferendi voto, statim inquilinis molestissimis vacuos lares habuit. Hæc idem Joannes in memorato cœnobio præsentibus, qui fidem merebantur, asseruit XXVII Januarii, anno MDCLXXVII.

[61] Vere ejusdem anni Melchior Soier Cranzinganus e Rettenbergica parochia in Algoia n, [Vulnus pedis insanabile, promissa peregrinatione, sanatum.] cum circum arva sua sepes reficeret, haud leve adiit periculum. Securim namque, qua in opere faciundo utebatur, fallente ictu adeo violenter in alterum suorum adegit pedum, ut binas in eo venas cum nervo discinderet. Plagam tam luculentam humana arte persanatum iri spes erat sane crepera. Quare Melchior certiorem medelam circumspiciens, salutem suam ingenti fiducia, ac vota peregrinatione S. Magno commendat: statim inde pes revalescere, ut hominem nuncupati voti causa Fussiacum euntem ferret non incommode. Venit is eo XXV Maii, quamquam vulnere necdum integre coalito, reique seriem præsens exposuit, atque addidit, in ipso itinere, quod cum aliis una euntibus pedes conficiebat, pedem in horas redditum esse valentiorem, sanioremque.

[62] Principio deinde autumni, aliquot illustri loco homines Reütta o, [Equitem præsenti vitæ periculo invocatus eripit:] quæ est in Tyroliis, Fussiacum equitabant. Erat in illo comitatu juvenis e gente Fuggerorum p Augustanorum, ut nominantur. Hujus famulorum aliquis, ut herum assequeretur velocius, equum calcaribus in cursum exstimulare fuerat aggressus. Verum ille talium popismatum q impatiens ferocire, bipes erigi, altum subsilire non absque horrore aspicientium. Equiti optimum factu videbatur desilire: quod dum conatur, in altero stapede hæret implicitus nodum ephippii manu apprehendens. Quid jam agat in periculo adeo præsenti? neque e stapede quippe exsolvere se, neque in ephippium elibrare inter saltus tumultuantis equi poterat. Inopi consilii venit in mentem S. Magnus, de cujus miraculis atque in mortales quotidiana beneficentia paulo ante plura audierat: quem proinde fervide invocans, O Dive, exclamat, vermium depulsor (non enim occurrebat nomen memoriæ) juva me: cras mane, ut Sacrum honori tuo fiat, curabo. Hæc elocutus statim (quod omnes mirabantur præsentes) ex sæviente equo liber evasit. Ipsum quoque jumentum mox desiit furere, placidumque se stitit equiti, qui altero die (fuit XI Septembris) cælesti Liberatori gratias actum venit in ejus cœnobium, conductoque, quod voverat, Sacrificio religiose interfuit.

[63] [mures agris infestos, post emissum votum pellit:] Non hoc modo, sed & superioribus annis, gravia damna Fuëssenses passi sunt a muribus, per omnes eorum agros ingenti multitudine invalescentibus. Neque immunem cladis hujus communis vidit se Felix Obser, civis itidem Fuëssensis. Ejus uxor, cum malum indies ingravesceret, ad S. Magnum confugit, edito voto; quod ratum fuisse, acceptumque, sane patuit luculente: extemplo namque mures ipsorum agrum, quem catervatim rursus populari cœperant, reliquere, ne quidem spica amplius violata. Retulit ista Felix XXIII Septembris; voto uxor jam ante se exsolverat.

[64] [insecta ex ædibus adhibito Sancti baculo, mirabiliter exacta.] Anno dehinc MDCLXXXIV Joannis Schnöll ex Hopferavia r, ut vocant, recentes ædes multitudo incredibilis gryllorum, cimicum, aliorumque insectorum invaserat. Forte accidit mense Junio, ut P. Cælestinus Stadler, tum hierophilax s, ambarvalia ageret id loci, circumlata, ut mos habet, S. Magni cambatta. Quod in rem suam fore ratus Joannes, per cujus ædes necessum erat traduci supplicem pompam, rogavit Patrem, ut sacrum eum baculum, adhibitis usitatis precationibus, in diros atque intolerabiles larium suorum infessores stringeret. Fecit hoc ille promptissime, idque eventu optatissimo, quem nec domestici satis mirari poterant, nec vicini. Sub vesperum quippe insectum omne fieri alatum, in sublime ferri, atque exitum quærere. Igitur aperta sunt undique domus ostia & fenestræ, quo facto, vidisses infesta examina, ceu turbine in gyrum actos nivium floccos, qua data porta, certatim erumpere atque evanescere. Tenuit aliquot diebus hæc emigratio, nec ante finita est, quam omnes ad unam plane bestiolæ evolaverint. Sed neque postea (ut relatum est anno MDCC, XX Novembris, quando hæc annotata sunt) quid molestiæ eis ædibus crearunt amplius id genus invisi hospites. Fidem rei gestæ fecit ex narratione memorati Joannis Schnöll D. Georgius Keller tum Hopferaviæ sacellanus.

ANNOTATA.

a Burgberg vicus est in episcopatu Augustano: paulo plus quatuor milliaribus Germanicis distare Fuëßa notatur in Tabulis F. De Wit.

b Sundhofen prope Burgberg a laudato geographo collocatur.

c Mittelberg in prædictis Tabulis ponitur in tractu Campodunensi, duobus milliaribus & dimidio ab urbe Fuëssensi.

d In Vita Germanica dicitur ex Kressa, qui locus mihi non occurrit.

e Id est officinæ cerevisiariæ.

f In Germanica Vita dicitur Josephus Kolhund, & ita etiam infra vocatur. Porro in sæpe laudatis Tabulis Seeg notatur in episcopatu Augustano, uno & medio milliari Fuëssa: huncne, an alium locum designet, incompertum mihi est, Luimos enim mihi non occurrit: nec operæ pretium est inquirere.

g Rauchenlechberg situm est in Bavaria superiori non procul a Lyco inter Schongaviam & Lansbergam.

h In Tabula mox laudata notatur Niderhofen sesqui circiter milliari Fuëssa in adversa a Lyci ripa. Est & alius pagus cognominis, supra Schongaviam, paulo plus quatuor milliaribus ab eadem urbe Fuessensi dissitus.

i De hoc loco P. Babenstuber lib. 2 Vitæ, cap. 6 notat sequentia: Extra suburbicen [Note: ] [suburbium] Fuëssense, ubi est fullonia, in utraque ripa Lyci notantur partes petræ depressiores cæteris, quas vulgus S. Magni vestigia (S. Mangen Schritt) nominant; quæ Divus destituerit ibi impressa, quando amnem superavit, seu vado, seu portatus ab angelo. Non tamen referunt ea, ut satis agnosci queat, figuram plantarum humanarum: in causa ajunt esse vetustatem, quæ madore imbrium niviumque adjuta, manifestiora lineamenta exederit. Hæc ipse laudans Martinum abbatem Fuëssensem, cujus Opusculum mihi ad manum non est, ut jam alias monui.

k Vide Annotata ad cap. 5 Vitæ lit. 1. Aliusitem pagus Rosshaupten prope Burgoviam Germaniæ urbem in Suevia, & cognominis marchionatus caput, locatur in Tabulis F. De Wit.

l Adi lit. n in annotatis ad cap. 1.

m De Staingadensi abbatia vide supra ad cap. 2, lit. a.

n Algoia, vulgo Algou, tractus est Germaniæ in Suevia, a Septentrione habens Danubium, ab Ortu Lycum, ab Occasu Hengoviam & lacum Constantiensem, a Meridie vero comitatum Tyrolensem.

o Reutte vicus est comitatus Tyrolis, ad Lycum fluvium duobus aut tribus milliaribus Fuessa dissitus.

p Comites Fuggeri, notissima opibus gens, Augusta Vindelicorum oriunda, in Suevia insignem ditionem possident, dominium comitum Fuggerorum nuncupatam.

q Poppismata sunt sibila oris & blandimenta manuum, quibus feroces equos demulcere solemus. Vox Græca est a ποππύζω sibilo, adulor: hic ironice usurpatur pro calcarium stimulis.

r Hopferaw Fredericus de Wit statuit uno circiter milliari Fuëßa.

s Apud Romanos idololatras ambarvalia vocabatur festum lustricum, quo, ducta per arvorum fines hostia, quam propterea ambarvalem vocabant, arva lustrabant: hoc loco sumitur pro lustratione agrorum facta per delationem sacrarum reliquiarum & supplicantis populi comitatum.

CAPUT IV.
Mulier puerperio, infans tuberibus periclitantes sanati, Lycus rursum exundans repressus, varia beneficia ope SS. reliquiarum obtenta.

[Mulier in partu, & infans ex tuberibus] Quædam Maria Ruethin anno MDCXCIII cum gravida esset, fœtu dimidium stati temporis nondum superante, quatuordecim diebus fluxiones oppido periculosas summos inter dolores patiebatur. Unde de salute ejus jam actum esse credebant, quotquot aderant laboranti: cum nec obstetricum aut opera, aut consilia quidquam proficerent. Tandem XXVI Junii parturiens ac pene certa, moriendum sibi esse, ni pareret, S. Magnum implorat ingenti fiducia clamans, ut, qui alias propitius opitulator fuisset, non desit in tam præsenti discrimine. Elocuta hæc talia, mox sensit secum agi melius. At interea soror Elisabetha sororem miserata ad cœnobium divi Thaumaturgi properat, vinum & aquam sacris ejus pignoribus, consuetisque precibus lustratam affert. Quam dum haurire aggreditur Maria, urceolumque adhuc ori tenet admotum, fœtum quoque ejicit, idque citra molestiorem doloris sensum. Hæc sancte asseveravit eadem Maria Ruethin.

[66] [periclitantes haustis vino & aqua benedictis subito liberantur:] Anno MDCXCIV Christiani Pazeller sartoris ex Hopferavia infantem, etiam tum prolem, ignota quædam tabes ad ultimam prope maciem extenuaverat. Occursum quidem est malo variis cum remediis, tum consiliis, sed profectum minimo minus. Invaserat misellam nocte quadam & alia calamitas, nempe tuberum integra pene cohors, quorum aliquod circa inguen usque adeo excreverat, ut orbem panis, qui binis tum vendebatur cruciferis, æquarit. Novem præterea in eo ulcera eruperant. In tali infantis statu, cum nulla mortalium opitulatio superaret, ad S. Magnum confugitur, atque ex calice ejus ter potus, aliaque sacris precationibus initiata supreme periclitanti præbentur. Ingesta ea potione mox infans (quod ante per vim dolorum numquam licuerat) in somnum concedit, eumque adeo pertinacem, ut XXIV omnino horas nullo excitantium seu strepitu, seu motatione discuti se pateretur. Ultro demum evigilavit placide subridens, cœpitque statim habere melius, ac breve intra tempus penitus convaluit. Hæc idem testatus est, quem supra nominavimus; D. Georgius Keller sacellanus.

[67] [Lycus rursus exundans Sancti baculo coercetur.] Quinquennio post, dum agebatur annus MDCXCIX diesque Maii XXV iterum Lycus vires invictæ cambattæ sensit: cum enim aquis immodice auctus, ac ripis superfusus magna undarum mole recta ferretur in Muesaviam a, qui in S. Magni ditione locus est; jamque duorum hortorum victor, utrumque media sui parte abripuisset, scipio memoratus, post adhibitas de more sacras precationes, ita compescuit insolentem, ut altero mox die cursum alio flecteret, cætera innoxius.

[68] [Lapsu ex equo graviter saucius, potus e calice Sancti convalescit:] Anno dein seculari MDCC Petrus Lecher Niderhofensis parochiæ, ex equo prolapsus, ingens vitæ periculum adiit. Certe spatio integræ horæ vix anhelitum trahebat, sanguine per nares, per os & aures ebulliente. Unde & factum, ut tredecim omnino hebdomadas inter vehementes dolores capitis decumberet. Denique variis medelis nequicquam adhibitis, Petrus S. Magni opem implorat, Sacrificii procurationem pollicens: ad templum præterea ejus Fuëssense equo impositum se, sæviente etiam tum eadem invaletudine, vehi curat: eo delatus pauxillum vini sacri ex Divi calice cum hausisset, indies habuit melius, brevique integre convaluit.

[69] [mulier pravis suggestionibus tentata, facto voto, animi tranquillitatem recipit:] Ejusdem Petri uxor Barbara integrum annum pravis suggestionibus, & ad malum diu noctuque incitantibus, vehementer infestabatur. Verum ubi rem totam cum S. Magno inter preces communicans, venit in ejus templum, Sacrumque fieri curavit, pristinam animi serenitatem, tranquillitatemque recuperavit.

[70] Cum eidem Barbaræ in ædibus suis cimices molesti essent, [eadem cimices aqua S. Magni scipione benedicta expellit e domo.] ipsa mox optimi consilii dux sibi facta, aquam procurat, quæ S. Magni cambattam, addita sacra precatione, abluisset, eamque partibus ædium, quas insederant fœtida animalcula, aspergit. Non tulere hunc imbrem cimices, sed e vestigio vertere solum, non ultra reduces. Hæc tria memoratis conjugibus impertita beneficia asseverate retulit D. Joannes Essedier curio Niderhofensis.

[71] Anno illo seculari, cujus paulo ante meminimus, per Alpes Tirolias, [In communi pecorum lue quidam, facto voto, sua salva servat:] quæ sunt in Erenbergica b toparchia, sæva lues ingentes pecorum strages edebat, adeo, ut, qui quatuor, quinque, aut sex boves in eam pastionem miserant, vix unum, alterumve salvum reciperent. Hinc metu contagii ulterioris, non modo annuus mercatus intermissus est, sed & interdictum, ne quis alio quid inde pecoris ageret; id ausi gravibus pœnis castigabantur. Quidam Salomon Berchtold, cum suo quoque armento eandem perniciem imminere facile perspiceret, S. Magni imploravit opem; eam si tulisset, donum pollicitus vivum, spiransque. Et sane tulit: Salomonis enim bubus nihil ea lues seu incommodi, seu cladis intulit: unde voti reum se fassus, anno proxime secuto XIV Februarii vitulum Divo ad fores templi sisti curavit.

[72] Ejusdem anni Maio cambattam in Tirolicam toparchiam, [hominum & alitum morbi abacti aqua Sancti scipione benedicta:] Lanam c nomine, adversus infesta vinetis insecta portabat P. Dominicus Dierling, tum hierophylax in templo S. Magni. Eo in itinere cum Airam *, qui itidem in Tiroliis locus est, venisset, rogatus a caupone, ad quem diverterat, aquam, salem ac terram lustravit adhibita eadem S. Magni cambatta cum ritibus usitatis. Factum inde est, ut duo febrientes ex illa aqua potarent: quod sane utrique adeo præsens medela fuit, ut eodem tempore & laticem hauserint, & ægritudinem depulerint. Quod miraculum testes habuit non modo P. Dominicum ipsum, sed etiam Adamum Nigg comitem itineris; ac præterea dominum quendam Wasenöfer, & cauponem Airensem.

Uxor quoque ejus Cauponis male habebat, incertum, qua ægritudine pressa. Verum potasse ex illa sacra unda, convaluisse fuit.

Cortem præterea memorati cauponis haud simplex clades affligebat, morientibus ex gente aligera oppido multis. Erant, qui id mali stygiis artibus fuisse conflatum arbitrabantur. Sed unde unde extiterit, illud certe stitit potentissima S. Magni opitulatio. Nam, ubi primum ex aqua ejus lustrali bibere concessum fuit ægris alitibus, omnes convaluerunt.

[73] Porro Lanæ, cujus ante meminimus, vir quidam nobilis erat, [calculus citra dolorem ejectus ope præfati baculi:] idemque religione ac fiducia erga S. Magnum nulli secundus. Is, cum calculi doloribus acerbe cruciaretur, petiit majorem in modum, ut P. custos adhibita sacra cambatta sibi bene precaretur: quod ubi facile obtinuit, altero die citra doloris sensum egessit lapillum olivæ magnitudine, quemadmodum ipse plenus solatii ac gaudii retulit P. Placido Klainhans cœnobitæ ad S. Magnum, tum Lanæ commoranti, & Joanni Eggman cauponi id loci.

[74] [puella dira tabe liberata:] Decimo dein Augusti ex Hopferavia d cum bienni filiola ad S. Magnum venit, opem, salutemque rogatum Joannes Schnöll. Ea pupa, Barbara nomine, integrum annum quodam tabis genere adedebatur omnibus ignoto. Prompta quidem sunt, admotaque artis præsidia, quorum patiens erat tenella ætas, sed studio prorsus irrito. Ad sacra proinde itum est auxilia: cum crederetur, magica quadam devotione id malum esse conflatum. Itaque ad P. Wolfgangum, qui tum exorcistam agebat apud Franciscanos cœnobitas, portata est puellula. Is pronuntiatis consueti ritus precationibus, adhibitis quoque sacris suffitibus, pane, & aqua, munus suum sedulo obibat: frustra tamen & ipse fuit. Quæ cum videret parens Joannes, omnis jam alterius consilii inops, miseram prolem S. Magno commendat, edito ad eundem peregrinationis voto: quo promisso sancte quoque stetit die supra memorato, cum uxore, & ægra parvula simul allata. Dum voti religione exsoluti domum redeunt, ecce tibi! Barbara subito interquiescere, imo & somnum capere: quod ei ante toto anno morbus inviderat, adeo sævus, ut nullis seu matris, seu aliorum blanditiis, assidue dolentis vagitus sisterentur. Verum hic somnus omnia vertit in melius, parentesque filiolam brevi integri sospitem habuere & incolumem. Hæc pro testimonio dixit is, quem aliquoties jam nominavimus, Georgius Keller sacellanus Hopferaviæ, & parens Joannes Schnöll.

[75] [amentibus] Quarto autem Octobris Joannem Maldoner Fuëssensem repentina quædam vertigo rotare cœpit adeo, ut ebrius esse videretur. Aliquot inde dies in lecto hæsit ignarus, quid mali esset, quo conflictaretur, quodque quotidie sentiret ingravescere. At denique in eam capitis, mentisque intemperiem prolapsus est, ut palam insaniens, omnia horrificis clamoribus impleret, diuque ac noctu per ædes cursitans fureret. Porro interrogantibus, quid ipsi accidisset adversi, respondebat, se nescire. Incisa quidem misero vena fuit, sed incassum. Applicavit etiam sacra remedia pater ille Wolfgangus ante memoratus; nullo tamen successu alicujus momenti. Unde & ipse author fuit consilii, ejusque optimi, ut ad S. Magnum confugeretur. Sistitur itaque divo Thaumaturgo Joannes, ejusque reliquiis lustratus, calice quoque potionatur, plane salubriter: nam statim insequenti nocte homo, quod omnes mirabantur, quievit, imo & dormiit satis commode: cum deinde per octiduum continuasset eandem potionem sacram, plenissimum mentis usum recuperavit. Quod ipsi eventurum malus quoque genius prædixerat: nam die quodam ex arreptitio, quem penes supplex ingeniculabatur, cœpit irridere; hujus causam rogatus respondit, quod amentem hunc agitaret, pro nihilo reputandum: longe quid aliud fuisse passurum, si totum (quod tamen in eum non fuisset destinatum) liguriisset: verum octiduana ex sacro calice sorbitione malum omne discussum iri. Id re ipsa factum esse, scripto quoque testati sunt Adamus Bayrhof statuarius, & Michaël Erdt ephippiarius, cives Fuëssenses.

[76] [mens sana reddita:] Sub anni ejusdem exitum ad S. Magnum venit cum duabus sodalibus suis Barbara Shmidin, uxor Martini Schnöller ex Obergablio, ut vocatur. Eam tempore bene longo turbatum cerebrum ratione expedite uti non sinebat, usque adeo, ut negotia domestica inepte sane ac præpostere tractaret, sæpe propterea vapulans a marito; id tamen præ mentis intemperie minime advertens. Non defuere quidem varia remedia, etiam sacra: at nullum eorum pellendo malo sufficiebat. Verum ubi præbitus illi potus e calice divi Sospitatoris est, serenato paulatim capite, rediit totus rationis usus pristinus. Narravit hæc coram ipsa Barbara inter maximas gratiarum actiones, anno proxime secuto, die XXIII Aprilis. Anno autem MDCCII 2 Februarii confirmavit signata syngrapha D. Joannes Baptista Steffelmair, id loci tum parochus.

[77] Quædam Maria Thagelin fuit Peternaviæ in Muggenthallica e ditione. [ægri tactu S. Magni baculi] Ea integro biennio potissimum ægra decubuerat, nec ad quidquam operis domestici habilis: quod malum magicis artibus procreatum vulgo credebatur. Forte accidit, ut P. Meinradus Schwab id loci virgam S. Magni circumgestans, sacra ageret ambarvalia f. Quod ubi mulier accepit, plena fiduciæ in Cælitem beneficentissimum, collectis, utut potuit, virium reliquiis, ivit ac petiit hoc unice, ut mirificam cambattam osculandi sibi copia fieret: quam cum facile impetrasset, ocyssime, eodemque temporis momento vegeta ac plane sospes surrexit de terra, vixitque postea, domesticis etiam par laboribus, ut ante ægritudinem fuerat. Hæc narravit Joannes Schorn, molitor in eodem pago, anno MDCCI, XII. Januarii, quando & ipse post ignotam, eamque septennem jam ægrotationem in thaumaturgis S. Magni reliquiis quæsivit salutem.

[78] Sub idem tempus, quo miraculum modo narratum fuit patratum, [sanati:] ac statim late vulgatum, infans erat octodecim mensium. Is natus Aloysio quodam ludimagistro, & Joanna Wangerin conjuge ejusdem, ægrotabat assidue, etiam post varias medelas frequenter adhibitas. Verum ad contactum sacræ cambattæ, ejusque osculum illico valuit: imo adhuc valuit, quando hoc quoque mirum retulit molitor ante memoratus.

[79] Cum anno MDCCI, mense Februario ex calice S. Magni bibendi copia publice fieret, [puer nephriticus potus e Sancti calice, calculis liberatur.] triennis quoque filiolus Francisci Duin, civis Fuëssensis, Alexander Sigismundus inter alios pueros accessit. Nephriticus erat, ignaris eo usque parentibus, quamvis doloribus oppido acerbis lancinaretur. Ut secundum, vel tertium venit ad sacram potionem, domum reversus binos calculos cicerum magnitudine, cum multa vi glareæ inter sanguinolentum lotium egessit. Haud multo post, cum puerulus idem poculum gustasset sæpius, summis iterum doloribus conflictari cœpit: urina quoque ei stitit aliquot diebus: unde parentes in gravi metu erant, ne filiolus ex tanta cruciatus vehementia in rabiem incidens mortem oppeteret. Qui tandem capto salubri consilio P. custodem advocant domum suam, ut misello sacris reliquiis, ac precibus lustrato calicem porrigat. Vix biberat puellus, & ecce tibi! præsente etiam tum P. custode aquam petit, ac paulo post lapillos duos e vesica protrudit in canaliculum: sed quod grandiusculi essent instar majoris ciceris, chirurgus angustias canaliculi secando laxavit, indeque ambos exemit feliciter. Rem omnem fecere testatam signata syngrapha idem chirurgus Joannes Fridericus cognomento Kurz, civis Fuëssensis, & Franciscus Duin, parens pueruli.

[80] Ædes D. Balthasaris Blaicher parochi Vilsensis g cimices fœtentissimi habebant infestissimas: [Cimices ex ædibus expulsi:] cujus ille tantæ molestiæ impatiens ad S. Magnum confugit, donum sex crucigerorum quotannis laturum pollicitus, si tam invisos hospites patrocinio suo abigeret: quod Divum prompte præstitisse plane constitit; ex eo namque tempore nec unus quidem cimicum conspectus fuit, aut notatus in illis ædibus, ut curio ipse narravit anno MDCCI, X Martii, qui & donum, quod promiserat, tulit annis singulis, cum recurreret dies S. Magno sacer.

[81] [morbus alitum abactus.] Idem parochus (quod itidem tunc narravit) Indicæ cortis gallos h, gallinasque alebat tredecim, quos morbus quidam omnes invaserat, jamque octo eorum neci dediderat: sed neque quinos superstites aliud fatum manebat. Dominus, quod nollet omne hoc genus alitum sibi perire, S. Magno triarios promittit singulos pro singulis, si præstaret incolumes; statimque nummos dat P. custodi reliquiarum tum præsenti ferendos in gazophylacium. Quid plura? aves omnes inde valuere, multumque lucri fœtura sua attulere eidem parœco.

[82] [Potus e Sancti calice, puellæ dolorem capitis,] Eodem mense ac anno Maria Duinin, filia civis Fuëssensis, quam acutissima cephalalgia i diu exercuerat, ad calicem S. Magni plena fiduciæ de ejus patrocinio inter alios, qui male habebant, accessit. Salubre fuisse consilium ostendit eventus. Nam elapso dehinc horæ quadrante puellam dolor omnis reliquit.

[83] [& alterius gravem morbum,] Rursus illo mense atque anno S. Magni beneficentiam deprædicavit inter maximas gratiarum actiones alia puella, Maria Kempterin nomine. Eam (ut ipsa narravit) sub eundem mensem Martium quotannis ægritudo quædam lecto solebat affigere, quo fiebat, ut templum adire (quod cæteroquin nullo die intermittebat) officiaque pietatis, quibus insueverat, præstare non posset. Verum ubi ex calice cælestis Sospitatoris (cui plurimum addicta erat) publice porrecto bibit cum aliis, vires recepit adeo validas, ut citra ullam molestiam ulteriorem solita religionis pensa redderet.

[84] [& tertiæ diuturna insomnia tollit:] Porro XVII Aprilis opem a S. Magno, medelamque obtentam retulit Maria Heringerin, nata Hornii in Waltenhofensi k parochia. Ea judicis Hochenschwangaviensis aliquamdiu ancilla fuerat. Verum non deerant, quæ inviderent liberalem hanc servitutem. Unde cum Maria quinque omnino hebdomadas pertinaci insomnia, variisque corporis laboraret debilitatibus, creditum est, cuncta talia ex orcino maleficio obvenisse miseræ. Quæ optimi tandem ad valetudinem recuperandam sibi ipsa fit auctor consilii, ut ad S. Magnum confugiat. Itaque fervidam primum precationem ad Divum fundit quotidie, dein ternis, quaternisque diebus ex calice ejusdem gustat: cæteris præterea lustratur reliquiis. His peractis, statim somnus cum pristina valetudine rediit.

[85] [puerpera, mortuo in utero fœtu, periclitans, eodem potu hausto, facile parit.] Ejusdem anni mense Augusto, die XXVI uxorem Georgii Theobaldi Konig civis & aurifabri Fuëssensis, Mariam Joannam, fœtus in utero mortuus in supremum vitæ discrimen adduxerat: nam XXIV horis, quidquid niteretur parturiens, vel opis afferret obstetrix, in lucem evolvi nulla ratione potuit. Unde, quotquot aderant, actum esse censebant de salute Joannæ. At denique (consilio haud dubie cœlitus suggesto) ad S. Magnum confugiunt edito Sacrificii ejus honoribus procurandi voto. Ad patrem deinde custodem mittunt oratum, ut venire, sacrasque Divi reliquias parturienti adhibere non gravetur. Venit ille & adhibuit; imo & noxarum confessione expiatæ calicem porrexit alexicacum l: ex quo illa optimæ spei plena hausit, quantum fuit permissa, quantumvis abstemia esset. Mirum creditu! adhuc inter bibendum dolores ingruere parientibus solennes, fœtus ad egressum parari, ac demum, dum a præsentibus litaniæ S. Magni, & preces coronariæ recitantur, in lucem edi citra gravem mulieris molestiam. Exstat de hoc miro litera scripta, signataque a marito ante nominato, & a Joanne Friderico Kurz, Chirurgo & cive Fuëssensi.

ANNOTATA.

a In Vita Germanica vocatur Muesau pagus in confiniis Tyrolis: in Tabula Frederici de Wit ponitur Musach sesqui circiter milliari ab urbe Fuëssensi.

b Erhenbergh castrum est in comitatu Tyroli non procul a Reutte sive Reite: huncne an alium locum designet, divinare nequeo.

c In Vita mox laudata dicitur Lana in Etschland, id est, in agro Athesino, qui est tractus in comitatu Tyrolis ad Athesim fluvium.

d Hopferaw in mappis notatur non procul a Fuëssa.

e Hæc ditio nusquam mihi in Tabulis geographicis occurrit; nec operæ pretium duxi operosius inquirere.

f Vide annotata ad cap. præcedens lit. f.

g De hoc loco adi annotata ad cap. 2, lit. p.

h Id est gallos Indicos.

i Cephalalgia est dolor capitis.

k Pagus est ad Lycum in Bavaria.

l Id est salutaris vel malorum depulsor. Ἀλεξίκακος, in malis adjutor.

* Airs

CAPUT V.
Varia insecta ope baculi e domibus & agris expulsa, partu periclitantes, diversis malis afflicti sanati, aliaque beneficia Sancto adscripta.

[Varia insecta Frisingæ] Mense Septembri mox insequente sacra cambatta Frisingam fuit allata, petente celsissimo principe & episcopo a. Scarabæi namque, parvuli iidem ac nigri, in zythi coquina ejusdem usque adeo invaluerant, ut hordeum populantes, exedentesque grave detrimentum crearent: compertum quoque est, nonnullos, qui de zytho inde facto biberant, in morbum incidisse. Verum, ubi ipso festo S. Magni cellæ hordeariæ, aliæque frumentariæ admirandorum effectrice virga ejus lustratæ sunt, scarabæos relicto omni hordeo mox fugam capere, atque per collem, in quo sita est ea cervisiæ apotheca, turmatim abire vidisses.

[87] Eodem mense etiam Berchtolsgadenses beneficam S. Magni manum experti sunt. [& alibi expulsa.] In ea ditione quindecim fere annis insecta agros populata multum detrimenti dederant. Vim tamen cælestem sacræ cambattæ consuetis ritibus sibi objectam experta tandem destiterunt a noxa. Eandem sensere etiam cimices, atrique scarabæi ex ædibus, & conclavibus passim ejecti undæ aspergine, quæ potentissimam virgam abluerat.

[88] [Mulieri felix partus,] Post hæc XVII Novembris quædam Maria uxor Benedicti Gröbel, civis & coriarii Fuëssensis, parturiit, optima quidem spe, uti se dabant initia: sed casus inopinato incidens, nescio quis, ut integrum diem nequicquam niteretur, effecit: unde fœtus in summo versabatur periculo, ne intra uterum elideretur. Igitur, qui aderant, auxilium a S. Magno accersendum rati, P. custodem cum reliquiis ejusdem advocant, orantque, ut eas adhibeat laboranti, ac præsertim, ut e sacro calice potum præbeat. Sacrificium præterea vovent cælestis Opitulatoris honoribus fieri curaturos. His ita peractis, cum necdum abiisset P. hierophylax, mulier felicissime peperit. Quemadmodum testatus fuit maritus ante nominatus.

[89] [puero lenta tabe pene consumpto sanitas donata:] Mariæ Kürcherin Hirschcellensi, Kaufburæ b accolæ, filiolus erat triennis, Josephus nomine. Is tota hac ætatula vitam vivebat in corpusculo adeo tenero, macilento, defectoque viribus, ut portare, aut loco movere vix esset, qui auderet, metu, ne intra manus suas repente moreretur. Mater capto demum optimo consilio miselli salutem S. Magno commendat edito peregrinandi ad eum voto: quod & protinus præstitisset, si puerulum gestare secum fuisset integrum. Id nihilominus eo voto profectum, ut invaletudinem Josephi indies minui appareret. Unde Maria VII Decembris, quod voverat, persolvit: sacrum quoque calicem & sibi & filiolo præberi rogat: quod cum impetrasset, pusionem elapso vix spatio quatuor hebdomadum habuit plene valentem, ac pedibus (quod ante nunquam potuerat) consistentem & gradientem. Curavit hæc inter lætas gratiarum actiones mater significari P. custodi sorore sua nuntia, anno proxime insequenti, XIII Februarii. Quæ eadem ex relatione Mariæ testati sunt DD. Joannes Beirhof, & Jacobus Wanger, parochi, ille Frankenriedæ, iste Hirschcellæ. Item Joannes Kürcher parens, & Philippus Haglland, judex Hirschcellensium.

[90] [puerperæ & alteri pede afflictæ subventum.] Stainbachii, quod in Stettensi c parochia est, quædam Magdalena Geisenhösin bis aut ter in tanta pariendi difficultate, imo & infelicitate fuit, ut partus non nisi vi extracti, iique mortui in lucem evolverentur. Cum autem anno MDCCII iterum parturienti par discrimen haud obscure immineret, ejus digito annulus, qui in calice S. Magni jacuerat, cæterisque reliquiis religiose contactus servabatur, fuit inditus. Porro Stainbacenses pia miseratione moti in sacellum Divi, quod ibi est, communi consilio pro fœmina venere supplicatum, idque lætissimo eventu: nam inter recitandum litanias ejusdem, Magdalena vivum puerulum peperit citra sensum doloris acerbioris.

Anni superioris mense Junio Catharina Eggerin Fuëssensis, vidua oppido pauper, non modo ægrotavit gravissime, sed etiam in altero pedum dolores perpessa est intolerabiles. Verum ubi S. Magnum imploravit voto cerei pedis sigillo, dolor omnis evanuit, pristinaque valetudo rediit. Votum persolvit Catharina mense Januario anni MDCCII cum id facere maturius dura egestas non concederet.

[91] [Puer diuturno morbo liberatur:] Anno primum memorato, XVI Januarii, allatus ad S. Magnum est puerulus ex Aschavia d, ut vocant, Joannes Beyrer nomine. Is integrum jam biennium lenta tabe adesus, nec pedibus consistere poterat, nec incedere. At ubi solitis precationibus lustratus bibit ex sacro calice, brevi convaluit, pedes in officio habuit.

[92] Cum idem ageretur annus, Maria Schmidin, nata Obercellæ, [genu ex gravi lapsu saucium vigori pristino restitutum] quæ haud procul Kaufbura e est, ex gravi lapsu alterum genu altum intumuerat. Tempore quidem bene multo sub manu chirurgi fuit; sed is, quod videret, malum arte sua esse valentius, de curatione desperans, destitit ab irrita opera. Unde fœmina, nihil ultra morata mortalium medelas, S. Magno fervidis precibus se commendat ingenti concepta spe, auxilium ejus sibi non defuturum: & sane non defuit; postquam enim edito voto promisit, ad Divum in æde sua Fuëssensi invisuram, resedit tumor, pesque ut antea valere, ac vigere cœpit. Votum Maria peregit VII Septembris, anno MDCCIV.

[93] Quidam Adamus Kerff ex Mittelbergica f Parochia, [ex diuturno morbo morti proximus, facto voto, convalescit.] integrum quinquennium morbo implicitus, ita demum amiserat vires omnes, ut actum de ejus salute crederetur. Certe biduum ipsum sui nescius egit, ac morti proximus. Verum ubi parumper ad se rediit, ad S. Magnum confugiens, votum edidit, in ejus ædem Puëssensem, si ipse redderet valetudini, venturum se, atque ibi noxorum confessione expiatum, epulo Eucharistico accubiturum, Sacrificium præterea fieri curaturum. Post hæc promissa intra corpus ægrotantis rumpi apostema, ipse dehinc indies habere melius, ac demum penitus convalescere. Votum, cujus fuerat damnatus, persolvit XXV Julii, anno MDCCII.

[94] Illomet anno Schwandorffii ædes cujusdam (nomen suum edi noluit) ingens atrorum scarabæorum multitudo invaserat, [Scarabæi ope Sancti] idque non citra gravem familiæ molestiam. Cui dispellendæ cum S. Magni imago papyracea, ejusque sacro baculo contacta, fuisset suspensa, ac insuper opus aliquod religiosæ pietatis erga Divum fieret quotidie, scarabæi universi hospitio cesserunt. Porro lapsu temporis factum est, ut status ille cultus, piaque precatio negligeretur, nec persolveretur amplius. Quod sancto Patrono displicuisse haud obscure constitit. Scarabæi namque in easdem rursus ædes velut agmine facto immigrarunt: chartam quoque, cui impressa erat sacra effigies, undique circumrodendo dedere pessum, effigiem tamen ipsam non attigere. Hæc litteris manu sua scriptis, signatisque significavit Joannes Jacobus Mechtl g canonicus Herriedensis, quemadmodum ea narrantem audierat P. Wenceslaum capucinum, tum conventus Schwandorffensis præfectum.

[95] In ædibus quoque Georgii Schwaiger Buechingani *, [e domibus ejecti:] ut ipse retulit, anno MDCCIII, IV Martii, id genus scarabæi vehementer invaluerant, neque ulla arte inde pelli se patiebantur; imo prope aberat, ut homines habitatores ipsi pellerent: sane pauperes etiam viatores, qui antea frequenter ibi quærebant diversorium, talem hunc larem cœperant aversari: cum ab inquilinis illis tam infestis nihil quietis sibi concessum iri metuerunt. In hoc rerum suarum statu optimum factu denique visum est ad S. Magnum confugere. Itaque in sacello ejusdem Sacrum fieri curant; donum mittunt in gazophylacium; aquam præterea sacris reliquiis lustratam secum asportant, eaque domus interiora undique perspergunt. Neque fefellit hæc Divus erga se studia: nam paucos intra dies scarabæorum nec unus quidem notatus est amplius, tota vicinia, supra quam dici potuit, admirante.

[96] Anna quædam Langenwalderin cum gravibus in altero pede doloribus quatuor annos fuisset cruciata, [pes sanatus] nec quidquam adversus malum proficerent mortalium remedia, id demum velut unice profuturum suasu aliorum amplexa est consilium, ut opem cælestem apud S. Magnum quæreret. Venit igitur in ejus ædem Fuëssensem anno MDCCIV, utque sacræ reliquiæ ritu consueto sibi adhiberentur, impetravit. Secutus inde eventus, quem optaverat: nam domum reversa sensit minutum quoddam ossiculum prodire ex pede male habito: qui dein abscedente omni dolore citra aliam medelam fuit persanatus.

[97] [equus a subito malo convalescit:] Mense Octobri, anno memorato, quidam ex S. Magni cœnobitis ex itinere quodam domum redibat eques. Utebatur equo sano prorsus ac vegeto: verum cum e loco quopiam forte discedens, vixdum spatium semihoræ confecisset, mediocri passu & nequaquam accelerato, equum repente vires usque adeo defecere, ut homines obviam facti sollicite monerent Patrem, descendendum esse, jumentum collapsurum. Ubi descendit, equum vidit toto corpore spumare, haud secus acsi lacte undique esset perfusus. Cum deinde frœno ductus progrederetur, pedes posticos trahebat potius, quam tollebat. Pater malum adeo repentinum equo haud quaquam vi naturali obvenisse ratus, eum S. Magno devovet promissione Sacrificii ejus honori mox faciendi, si domum venisset. Numisma præterea, quod sacra cambatta religiose contigerat, mittit in aquam, eamque animali potandam exhibet. His peractis, equus altero mox die sospes ac vegetus fuit, ut antea, sessoremque per reliquum viæ portavit alacriter.

[98] [mulier surda, ac pedibus manibusque fere capta,] Anna Maria Schnizerin e Bernburana h Parochia auribus jam capta (ut ipsa retulit VIII Decembris) manibus quoque ac pedibus capi cœperat: idque omnium judicio plane evenisset, ni S. Magni, cui facto voto fuerat commendata, intervenisset opitulatio. In ædem quippe ejus adducta, sacris reliquiis lustrata, calice pota luculente mox habuit melius, intraque breve tempus integram, ut optaverat, valetudinem recuperavit i.

[99] [puella ignoto morbi genere afflicta,] Filiola octo annorum itidem Berenburæ fuit. Hanc morbi genus corripuerat omnibus ignotum. Unde, cum nemo sciret medelam ferre, eo usque per duodecim ipsas hebdomadas tenuit ægrotatio, dum parens, Maria Landessin nomine, misellam S. Magno, vota ad eundem peregrinatione, commendaret. Nuncupato hoc voto, filiola intra spatium octidui integre convaluit, unaque cum matre promissam peregrinationem peregit anno MDCCV.

[100] [phrenetica curantur:] Anno proxime insecuto alia puella, Buechingensis ortu, Barbara Vethschneiderin nomine, annos nata fere novem, in morbum inciderat diræ phrenesi haud absimilem. Ex quo aliquot hebdomadas decubuit manibus ac pedibus capta. Oculos quoque ejus sæpenumero vidisses horrifice rotatos circumactosque. Parentes, cum tantam filiolæ calamitatem dispulsam vellent, ut qui maxime, summam in S. Magni beneficentia spem collocantes, semel iterumque potum ex sacro ejus calice procurarunt laboranti. Quod consilium optime vertit: Nam paulo post tota salus ad puellam rediit, & sanitas consecuta est. Exstat scripta, signataque hac de re testificatio D. Joannis Essedinn, parochi id loci.

[101] Labente eodem anno Corbinianus Buesegger Rottenbuechensis retulit plenus gratulationis & gaudii, filium suum Georgium, qui omnem rationis usum amiserat, [amenti rationis usus restitutus:] postquam eum S. Magno commendasset nuncupato voto, ad se, sanamque mentem rediisse.

[102] Ursulam Geigerin uxorem Petri Oeberle Eisenburgensis, [in partu periclitanti subvenitur.] e Cellensi k parochia, pariendi difficultas eo adduxerat aliquando, ut non modo ipsa versaretur in summo periculo moriendi ante partum, sed etiam fœtus, ni secaretur matris uterus. Eo discrimine feliciter demum defunctæ, alterum imminebat anno MDCCVII, dum rursus per noctes diesque binas nequicquam parturiebat. Hinc ambo conjuges oppido consternati auxilium implorant S. Magni, quod ille ferre minime distulit: cum enim maritus properaret, Fussiacum iturus, ut laboranti vinum in calice Thaumaturgi sacratum procuraret, jamque equum stravisset, subito revocatur, doceturque, uxorem felici nixu filiolam edidisse vivam ac vegetam, quod accidit XXX Maii. Testati hæc sunt iidem conjuges, & Veronica Endresin ex Eisenburgensi dominatu.

[103] Cuidam Joanni Steeger ex Riedensi l parochia equus erat strigosissimus, [Equus sanatus:] morboque in jura glubitoris jam adeo propinque devolutus, ut nec pabulationem amplius, nec adaquationem admitteret. Joannes damni ex jumenti jactura obventuri metuens, id S. Magno commendat doni ferendi promisso; amuletis præterea munit reliquiarum ejusdem contactu sacratis. Nec eventus fefellit hæc consilia: equus enim intra proximam mox horam habuit melius & convaluit anno MDCCVIII.

[104] Susannæ Vögelin Pfrondtensis m filiola quadrimula, [insomnia] nec pedibus incedere poterat, nec consistere: macies præterea penitus extenuatæ vix aliquid virium in toto corpusculo reliquum fecerat. Verum ut eam mater edito voto, in fidem S. Magni transcripsit, curavitque ejus lustrari reliquiis, evestigio convalescere cœpit & incedere. Patrata hæc sunt anno itidem MDCCVIII.

[105] Anno insequente Magdalenam quandam, Georgii Vilser Hopfensis uxorem, [abacta:] repentina invaletudo per tres hebdomadas reddiderat insomnem; indeque universis viribus defectam. Ex quibus malis ut liberaretur mulier, S. Magni invocavit opem, nuncupato voto, ejusque sacris reliquiis fuit lustrata. Nec mora fuit cælestis auxilii: mox enim rediere pristinæ vires, & insomnia recessit. Quemadmodum testificatus est D. Leo Eschenauer parochus Hopfensis.

[106] Anno porro hujus seculi X Casparis Kaim pistoris Aschaviensis in parochia Wenglica n, [maleficium sublatum] clibanum orcina quædam (ut ipse haud immerito credebat) maleficentia panibus coquendis fecerat inutilem. Quare, prætermisso quocumque alio remedio, votum homo nuncupat S. Magno, ejusque sacrum numisma aliquod in furnum projicit. Quibus peractis statim in illo panes coquere, ut ante, potuit.

[107] Ejus anni Maio Magdalena Pezin, civis Augustana, [cimices depulsi.] nuntiari curavit, multum molestiæ a cimicibus se perpessam, invocasse S. Magnum, nuncupato voto Sacrificii in Fuëssensi æde ejus conducendi, eaque ratione a vexatione cimicum mox liberatam. Stetit quoque promisso, Sacrumque faciendum constituit.

[108] Cum eodem anno sacra cambatta per Helvetiam circumlata, consuetisque ritibus applicata, passim multa, atque etiam in Turgovia o ad S. Crucis, mira effecisset, vir quidam authoritate & opibus magnus, [Calvinista bene erga S. Magnum affectus, cum filio suo hæresim ejurat:] Calvinianæ tamen sectæ addictus, Episcopi-Cellæ p terræ quid & aquæ ejusdem sacræ virgæ contactu lustratæ, ab orthodoxo quopiam concessum, & ipse in agros atque arva sua sparsit adversus insecta eadem populantia, plenus fiduciæ in S. Thaumaturgum. Elapsis dein paucis hebdomadibus, hic idem cum filio, quem genuerat unicum, ejuravit Calvinum, veramque Religionem nostram, edita professione, fuit amplexus. Ubi dubium non est, quin S. Magni apud Deum patrocinium, adversus quem ille tam pie afficiebatur, suas in hoc negotio haud modicas partes habuerit. Ista perscripsit 1 Octobris D. Gaudentius Pfefferkorn, parochus ad S. Crucis in Turgoia: nomen tamen viri ejus non edidit.

[109] [beneficia] Cuidam in urbe Monachio (nomen fuit suppressum) instantium periculorum metus plurimum sollicitudinis trepidationisque incusserat. Quæ ut evaderet, in tutelam S. Magni concessit vota Sacri procuratione in ejus æde faciendi. Evasit feliciter: quemadmodum anno MDCCXI testatus est quidam sacerdos Jacobus Böck nomine, litteris XII Januarii Monachio datis.

[110] [Sancto adscripta:] In eundem annum referendum est, quod Petrus Weis, molitor Weissenseensis q, a S. Magno accepisse se memoravit, beneficium. Ejus nempe molendinum vitium, nescio quod, integro fere anno fecerat. Sane, cum operi faciundo circumagi sinebatur, usque adeo domus tota intremiscere; atque concuti ingentes inter fragores solitabat, ut illico ruitura videretur. Accersiti quidem sunt semel & iterum alii tres rei molariæ magistri, qui machinam inspicerent, emendarentque; sed frustra fuit omnis eorum conatus & opera, donec Petrus imploravit auxilium S. Magni; quod præstitit addito voto Sacrificii procurandi, alioque pietatis quodam opere Divum quotidie demerendi: deinde ut domus & molendinum sacra Cœlitis ejusdem cruce lustraretur, impetravit, molitoribus illis ternis præsentibus, qui postea rursus institere machinam molariam corrigere, eventu haud paulo meliori, quam prius, imo optimo: mola quippe exinde officio suo recte, idque perenniter, fungi perrexit.

[111] [Sancti baculus agrum Friburgensem insectis liberat.] In agrum Friburgo r, quod est in Brisgoia, circumjectum, aliquot annis adeo copiose sæviterque grassata erant insecta, ut vix jam herbæ quid excresceret, sed omnia, veluti nimiis solibus torrida ruberent. Motus diuturno hoc malo urbis ejus magistratus enixe petiit, ut adversus diros vermes afferretur sacra cambatta. Quæ ubi allata est a quodam S. Magni cœnobita, eaque campi prataque illa lustrata, eodem adhuc anno (qui seculi hujus fuit XI) tellus læto herbarum virore convestiri; vermes pars migrare alio, pars emori. Ut tanti beneficii perennaret memoria, decrevere Friburgenses posthac natalem S. Magni habere sacrum ac festum. Hæc IX Septembris significavit datis litteris Franciscus Christophorus Hug, Kirchzartæ præfectus, prope Friburgum.

[112] [Equorum morbus exstinctus:] Ignoti genus morbi in equile Matthæi Beis Riedensis ex Langenwangica parochia, diu grassatum clades intulit oppido magnas; quippe duodecim equis spatio tredecim annorum occumbentibus. Porro mali pertinacia omnibus, quæ adhibebantur, mortalium præsidiis fuit superior. Quod tristi, longaque experientia doctus Matthæus, invocata S. Magni ope, amuleta cambattæ ejusdem contactu sacrata equis applicuit. Eo facto nihil ultra cornipedibus obtigit adversi: quemadmodum idem narravit, anno XII mense Martio, præsente Magno Eberle ex Waldensi parochia.

[113] Memorati anni Julio in pascuo Weissenseensium s, [maleficia compressa] qui cœnobio S. Magni subsunt, repentinus terror, incertum, unde ortus, adeo consternaverat equos; ut in omnem partem dissipati præcipiti fuga auferrentur. Eorum unus modicum viæ spatium emensus occubuit, quem ubi secuit glubitor, nullum seu contagii, seu alterius vitii deprehendit vestigium: cumque jam dudum notassent Weissenseenses, pastiones suas ignota quadam infestatione turbari, sacræ cambattæ petierunt præsidium; quod & obtinuerunt V Julii. Cæterum vix equus, cujus memini, conciderat mortuus, cum colonus Georgius Hauser, cujus ille erat, pedibus captus est adeo, ut ne passu quidem unico progredi posset. Quare finitis ambarvaliis Pater eadem cambatta lustravit etiam colonum illum: qui statim pedes in potestate habuit, ut ante, dieque postero in opus rusticanum exiens fœnisecam egit.

ANNOTATA.

a Fuit is Joannes Franciscus, quem Carolus Meichelbecius Historiæ Frisingensis tom. 2, quinquagesimum sextum Frisingensium episcopum statuit.

b De hoc loco aliqua notavimus ad cap. 1, lit. h.

c Stetten pagus Sueviæ in episcopatu Augustano, duobus circiter milliaribus & dimidio Fuëßa distans secundum sæpe laudatas tabulas geographicas.

d Forte idem locus a Frederico de Wit scribitur Aschan in eodem episcopatu Augustano, duobus circiter milliaribus Fuëßa.

e Vide supra ad lit. b.

f Vide dicta ad cap. 3, litt. c.

g In Vita Germanica sic legitur: Ita ex relatione aliorum testatus est R. D. Joannes Jacobus Mechtl SS. Theologiæ doctor, protonotarius apostolicus & canonicus in Herrieden.

h Bernbeurn pagus est in episcopatu Augustano tribus fere milliaribus Fuëssa distans, teste sæpe citato F. De Wit.

i Vita Germanica beneficium hoc refert inter surdarum aurium medelas, adeoque Maria non modo pedum manuumque usum, sed etiam aurium recepit.

k Vide dicta ad cap. 2, litt. y.

l Ruden pagus est in episcopatu Augustano quinque circiter milliaribus ab urbe Fuessensi.

m Pfronta pagus uno fere milliari Fuëßa distat.

n Wengle non procul abest ab Aschan; de quo vide annotata ad lit. d.

o Turgovia, incolis Turgow, tractus est Helvetiæ inter lacum Tigurinum ad Occasum & Constantiensem ad Ortum.

p Vulgo Bischofcell oppidum est in præfata Turgovia, estque in dominio episcopi Constantiensis.

q Adi annotata ad cap. 1, lit. n.

r Friburgum, indigenis Freiburg, urbs estGermaniæ ad Threisem fluvium, Brisigaviæ tractus caput.

s Consule dicta ad cap. 1, lit. n.

* ex Buechingen

CAPUT VI.
Varia hominum, pecorum & agrorum mala depulsa.

[Nephritica simul & cacochymica persanata:] Maria Müllerin Riedensis parochiæ Hopfensis, quinque annos non nephritide modo, sed cacochymia a quoque laborabat. Neque spes ulla supererat, ut judicabant medicinæ gnari, salutem recuperandi per artis subsidia, cnjusmodi fuerant adhibita. Adversus tantam proinde utriusque mali pertinaciam, sollicitare opitulationem S. Magni fœminæ venit in mentem: quapropter honori ejusdem precatiunculam b, cujus Christus, cum olim in terris degeret, fuit auctor, dicere quotidie institit: quod sane consilium optime vertit; nam brevi post Mariæ integra valetudo rediit, quemadmodum ipsa, præsente marito, narravit, anno eodem, XV Augusti; quod idem testatum fecit D. Leo Eschenauer, parochus Hopfensis.

[115] [grave digiti ulcus curatum:] Eodem tum die adfuit Matthæus Zech Reichartshofensis, & ipse ex Hopfensi parochia. Is retulit, filiam Mariam nomine (quæ una venerat comes) cum adhuc quinquennis esset, ulcus in digitorum uno ultra anni spatium circumtulisse, adeo periculosum, & contumax adversus omnem humanam medelam, ut de resecando eo ageretur. Se vero de consilio cujusdam amicorum puellam S. Magno commendasse, promissa Sacrificii procuratione: inde factum, ut digitus intra spatium binarum hebdomadum, citra ulteriorem mortalium cujusquam opitulationem, persanaretur. Hoc testatus est insuper idem parochus Hopfensis.

[116] [morbus pecudum amotus:] Augusti dein XXI voti reus comparuit ad S. Magni quidam Magnus Müller Waltenhofensis c. Ejus namque vaccas quinque repentina quædam inopinaque lues eo periculi deduxerat, ut, ne omnes interirent, timeret haud mediocriter: præsertim, quod malum nulli naturæ subsidio cedere videret. Verum, ubi rem commendavit S. Magno, votumque nuncupavit, peregrinationem peregit, donum tulit, atque insuper amuleta sacra ejusdem virga contacta pecori applicuit, id omne paulo post habuit sanum & incolume. Confirmavit hæc chirographo suo D. Joannes Adamus Truckmüller parochus Waltenhosii.

[117] [scarabæi abacti:] Idem parochus & aliud mirum retulit, ut sequitur. Ædes Georgii Kollman, civis & Zytheptæ Schongaviensis d, atri scarabæi multis annis oppido habebant infestas; idque adeo, ut noctu hypocaustum, coquinam, atque thalamum densis examinibus opplerent. Qua tanta molestia tandem defungi cupiens Georgius, una cum uxore sanctum Magnum imploravit, concepta ingenti in patrocinium ejusdem fiducia, additoque voto, Divi natalem allato quotannis dono imposterum honorandi. Nuncupato eo voto, statim evanuere scarabæi. [graves corporis cruciatus sublati:]

[118] Anno postea hujus seculi XII ipso festo S. Magni retulit Georgius Holl e Cella e (sic enim vocatur locus) quatuor ipsas hebdomadas doloribus oppido gravibus per omnes artus corporis se fuisse cruciatum, remediis, quæ saluti ferendæ essent, nequicquam adhibitis. Eapropter ad S. Magnum se confugisse, edito voto, ejusque sacra virga lustratum, atque hac ratione pristinam valetudinem recuperasse.

[119] Eodem & anno & die adfuit ad S. Magni quidam Joannes Wolfarth ex Cellensi parochia. [diuturnus intestinorum dolor ablatus:] Huic integro triennio, cum intestino quodam morbi genere fuit luctandum. Pugnatum quidem in malum est variis mortalium subsidiis; sed profectum nihilo minus. Salutem denique S. Magnus attulit sacra cambatta sua, cujus contactu æger cum aliquoties fuisset lustratus, intra breve tempus valuit, ut ante triennium; quemadmodum & ipse narravit, & asseruit scripta, signataque testificatione D. Georgius Gom parochus Cellensis.

[120] Anno quoque primum memorato dira quædam lues magnis passim cladibus equilia mulctabat, [equorum lues arcetur:] malique contagium Fuëssensem viciniam pariter attigerat. Ejus averruncandi causa octonis hebdomadibus in templo sancti Magni supplicatum est quotidie, precatione coronaria, ut vocamus, idque impetratum, ut equi Fuëssensium salvi & incolumes persisterent. Similem opitulationem in eodem periculo Weissenseensibus, Rosshauptensibusque præstitit S. Magnus, stato quodam pietatis opere honoratus conciliatusque.

[121] Ibat adhuc idem annus, cum quædam Juliana Wolfartin e Sylva, [pedum usus mulieri redditur.] ut vocatur locus, in Cellensi parochia, repente pedum officio adeo defecta est, ut e loco in locum venire nonnisi portata posset. Verum ubi thuris aliquid, ac pulveris, quem S. Magni vocant, ex cœnobio Fuëssensi allatum fuit, & laboranti adhibitum, incedere ei licuit, & transacto octidui spatio gradiendi facultate expedite uti. Testatus id est ante nominatus Georgius Gom parochus chirographo itidem signato.

[122] Huc referenda sunt beneficia, quibus Barbaram quandam Pröbstin Villensem f, [Varia beneficia uni eidemque mulieri,] conjugem Symperti Buechenberger, non eodem tempore S. Magnus affecit. Primum, cum adhuc septennis esset, in eam mentis intemperiem inciderat, ut vestium degeret impatiens, omnia quoque tuta ceu terribilia formidaret, internoctu, imo & interdiu, cum sola ageret, simulachris & larvis, nescio quam horrendis, conspectui, ut putabat, obversantibus. At ubi mater imploravit filiolæ adeo miseræ opem S. Magni, nuncupato voto, potumque obtinuit ex calice ejus, sanam suique prorsus compotem statim habuit. Eadem porro Barbara anno ætatis XVIII circiter repentino morbo correpta, omnem usum pedum amiserat. Unde relicto, in quo erat, ancillatu, otiosas horas decumbens in lecto cogebatur comburere. In hoc tali rerum statu de consilio & hortatu matris S. Magno se commendat, edito voto, idque non absque læto effectu. Pedes quippe eatenus rediere ad officium, ut ægra crederet, votam ad divum Sospitatorem profectionem haud fore sibi difficilem. Verum, ubi se dedit in viam, pedem alterum luxavit, cum haud procul jam abesset Fussiaco. Unde ægerrime, postquam multoties interquieverat, venit in ædem S. Magni: ex ejus porro calice pota, & cruce contacta illico bene, ac deinceps in dies melius habuit. Alio tempore, cum dentibus laboraret acutissime, rursus opitulationem ejusdem Medici cælestis obtinuit, eamque præsentissimam: nam post gustatum idem poculum, contactumque sacræ cambattæ, erumpente ex gingiva mox sanguine, dolor omnis evanuit.

[123] [ejusque filio collata:] Ejusdem denique mulieris filiolus, Josephus nomine, adhuc infans novem menses natus, per duodecim hebdomadas circiter ab ægritudine quadam adeo male habebatur, ut multoties videretur jam animam agere. Porro cum malum artis remedium quodvis eluderet, non deerant, qui id alteri, quam naturali causæ tribuerent: unde suasum ab iis, facileque persuasum est matri, ut S. Magnum sæpius jam sibi propitium etiam filiolo conciliaret. Ergo infantem portat in Divi templum, e sacro calice potionari curat; &, ecce tibi mirum ingens! statim, atque eodem momento sanum ac sospitem videt, stupentibus tum iis, qui aderant, tum domi familiaribus, Deoque & S. Magno effuse laudes & gratias memorantibus. Testimonium de luculento hoc miraculo dixit præterea D. Antonius Udalricus Gstöll, parochus Vilsensis, in chirographo suo dato, signatoque XIII Octobris, anno MDCCXII.

[124] [ditiones Ottoburanæ & Fuggeranæ] Biennio post, mense Januario, sacra cambatta in ditionibus Ottoburanis g, Fuggeranisque, murium, adversus quos expetita fuerat, memorabiles edidit strages. Nam, quemadmodum testati sunt incolæ, cælestem vim virgæ victricis haud ferentes noxiæ bestiæ, passim aut emortuæ visebantur, aut multis locis videri penitus desierant. Iidem retulere præterea, ante annos etiam undeviginti mirabilem S. Magni opitulationem apud se in eadem cambatta extitisse: quippe vermibus agrorum populatoribus, in quos circumlata fuerat, undique pulsis adeo potenter, ut intra breve spatium temporis ne unicus quidem compareret amplius.

[125] [& cujus dam horrea noxiis insectis liberata:] Illustris D. Josephus e Fuggeris comitibus h multo tempore gravia in re frumentaria damna patiebatur: quod frumentum non tantum comederetur ab insectis, aut vastaretur, sed aliunde quoque corruptum in volatilia desineret. Cum vero finem annuæ hujus cladis vir illustriss. non prospiceret, id demum cepit consilii, ut signum aliquod S. Magni collocaret in apotheca frumentaria. Addidit & votum Divi natalem Sacrificii procuratione quotannis honorandi, si suo is patrocinio damna averruncaret ulteriora. Et sane averruncasse, per multos jam inde annos frumento omni illæso & optimo, fassus est idem Dominus P. custodi, anno itidem XIV, paratus id scripta signataque litera confirmare. Memoratum S. Magni simulachrum e ligno sculptum adhuc vidit Weissenhornii i in apotheca illa P, custos, cum eodem cum sacra cambatta venisset.

[126] [ignotus pecudum morbus exstinctus:] Gynzium est Ottoburanæ ditionis pagus. Hujus judici Michaëli Pfeiler (ut ipse anno primum dicto narravit P. custodi, præsentibus parocho aliisque e vicinia) ante annos haud multos ignoti genus morbi, quod omne viri pecus varie afflixerat, membrisque captum effecerat, damna intulit oppido gravia. Unde ille mali tandem fessus, S. Magni implorato auxilio, promissaque Sacrificii ejus honori faciendi procuratione, terram sacra cambatta lustratam per stabulum undique dispertit. Hoc præstito, paucos intra dies omnis animantium invaletudo evanuit, nec ultra rediit in stabulum. Imo cum una alterave pecudum in pastione subito quadam veluti paralysi icta, adeo stuperet, ut domum fuerit reportanda, statim ut in stabulo fuit, penitissime convaluit.

[127] Josephus Dyrr, filius Georgii cujusdam Dyrr, [capti pedibus] ex Niderhofensi k parochia, utroque pede diu captus miseram agebat vitam, nec moliri ullum poterat vestigium, nisi fulcris nixus subalaribus. Eum mater Barbara post multa mortalium remedia nequicquam adhibita, tandem immortali medico S. Magno curandum credidit, edito ad illum peregrinandi voto. Consilium secundus beavit eventus: nam Josephus mox pedes habere cœpit in potestate, citraque fulcrorum adminiculum expedite votam peregrinationem cum matre lætus obiit eodem anno hujus seculi XIV, XXX Octobris. Rem gestam eadem Barbara narravit P. Magno Beyrer tum custodi.

[128] Haud absimilis ejusdem Sospitatoris beneficentia Agathæ Lorin ex Staingadensi l parochia obtigit. [gressu donantur:] Hæc aliquot annos adeo vehementibus pedum doloribus fuit exercita, ut interdum nec stare posset, nec incedere. Accersivit quidem a chirurgis remedia non tot, quin plura; sed nullo prorsus optato effectu, imo indies augescente malo. In ista calamitate ægra tandem S. Magni implorat auxilium, nuncupato peregrinationis & Sacrificii constituendi voto. Quod ratum fuisse, luculente patuit: nam e vestigio evanuit omnis dolor, & Agatha intra paucos dies, quæ voverat, gaudii plena persolvit, remque totam, ut gesta erat, retulit memorato P. custodi anno MDCCXV, VII Decembris.

[129] Idem annus Laurentio Linsle cauponi Obertingano m, [equorum pecorumque contagium arcetur:] exitiali equorum, aliorumque pecorum contagio, fuit oppido damnosus. Et equorum quidem, spatio trium aut quatuor hebdomadum, optimos quinque omnino ea lues viro abripuerat. Remedia circumspicienti neque occurrebat aliquod, neque suggerebatur a quoquam. Denique accidit, ut sacra cambatta proxime Obertingam portaretur in ditionem Campodunensem. Utitur hac opportunitate in rem suam Laurentius, utque ædes suæ ac stabula lustrentur, obtinet. Ex eo tempore non modo nihil pecoris morbo correptum est amplius, sed etiam equorum unus, qui in momenta glubitorem expectabat, e vestigio convaluit. Ajunt, rem istam toto pago omnibus fuisse notam.

[130] Joannes Reli, patria Pfrontensis n, dextrum brachium, [usus brachii restituitur.] quo captus erat, circumferebat prorsus immobile, etiam post artis remedia quæcumque adhibita: unde & spem ejusdem persanandi jam abjecerat. Interea nonnemo amicorum homini fit auctor optimi consilii, ut nempe ad S. Magni sacris precationibus curaret lustrari se, oleumque, quod Thaumaturgam proluerat cambattam, impetraret ungendo brachio. His peractis, brachio & pristinus vigor, & tota ad quodvis opus faciundum habilitas rediit. Ita ipse Joannes narravit P. custodi anno MDCCXVI, I Februarii.

[131] Eodem anno sacra cambatta apud Mindelhemenses o mirificam vim suam in mures, [Sancti baculus in territorio Mindelhemensi mures & insecta pellit:] frugum populatores, exseruit. Nam post usitata cum illa per omnem eam ditionem, aliaque loca confinia, ambarvalia, statim desierunt fævire mures, & nonnisi rari admodum, ut fassi sunt incolæ, in toto agro hyemali, quem vocant, apparuerunt amplius, sed debiles iidem, itaque defecti viribus, ut facile a quovis comprehendi possent & conteri pedibus. Eadem cambatta (ut iidem incolæ scripta testificatione fidem fecerunt) ante annos quoque viginti in agros memoratos allata vermes, qui lina atque olera vastabant, pari efficacitate sustulit.

[132] [mente captus rationis usum recipit:] Matthæus Frick Tahaimensis p, alienatis, incertum quo casu, sensibus, e mentis quoque potestate exierat. Verum, ubi uxor eum adduxit Fussiacum, sacra cambatta lustrari, & e calice S. Magni potionari curavit, illico pulsa amentia rationi redditum habuit: quemadmodum ipse coram narravit solatii plenus XVI Augusti, anno paulo ante memorato, donumque Sospitatori suo ferens.

[133] [piscis spina gutturi inhærens, adhibita aqua reliquiis benedicta] Viennæ, toto orbe celeberrima Austriæ metropoli, famula quædam illustri cuidam dominæ a cubiculis, de pisce, quo forte vescebatur, spinam satis grandem tam periculose gutturi infixerat, ut, ni ocyus malo illi occurreretur, ex longiori mora ipsi etiam vitæ haud in vanum timeret: acciti ea propter plures chirurgicæ artis peritissimi suis, quibus eousque pluribus simili malo laborantibus satis feliciter succurrerant, instrumentis spinam ab ea, quam pertinacissime tenebat, statione nec latum unguem dimovere valentes, communi consilio de novis conficiendis deliberarunt: verum, cum eo, quod in novorum instrumentorum confectione insumebatur, biduo malum nimium quantum invalesceret, doloresque de hora in horam novis augescerent incrementis, omni propemodum recuperandæ salutis spe famula afflicta excidit, citius fatale mortis spiculum, quam chyrurgi salubria expediissent instrumenta, in se torquendum haud inani timore verita. In eo vitæ mortisque confinio illustris hujus famulæ domina, reliquique domestici intimo commiserationis sensu afflictæ compassi, desperata hominum ope, divinam implorandi suggessere consilium; pro ea, qua in D. Magnum singuli ferebantur, summa religione mirificam hujus Sancti afflictis opitulandi virtutem insigni commendatione deprædicantes.

[134] [feliciter ejicitur: eadem aqua alteri salutaris.] Quo audito, afflicta famula in spem contra spem erecta, voto huic D. Evergetæ q nuncupato, pauxillum aquæ ex attactu SS. reliquiarum hujus Divi sacræ devote sumpsit, eoque haustu & fatalem spinam, & dolores, quos patiebatur, intensissimos uno eodemque momento felicissime abstersit, omnibus, qui aderant, ad tanti novitatem miraculi stupore attonitis, & in sua, quam plane specialem erga hunc Sanctum a longo jam tempore conceperant, devotione & confidentia mirum quantum confirmatis. Ipsa illustris hujus famulæ tum prodigiose pristinæ incolumitati restitutæ domina brevi post fatali correpta morbo, & a medicis arti suæ in ea diutius conservanda diffidentibus jam penitus relicta, vitam hausta aqua, applicatis etiam afflictis membris terra & numismatibus, sacris divi Magni reliquiis consecratis, ultra semestris spatium, a die XIII Aprilis videlicet usque ad mensem Novembrem miraculose prorogavit, adhuc nondum defecturam se credens (uti repetitis vicibus ultimis vitæ suæ diebus dictitare audita est) nisi aqua illa benedicta, simul & occasio aliam transmittendi defecisset. Quæ omnia ita contigisse anno primum superiore, videlicet post reparatam salutem MDCCXX ex oculari inspectione, corporalique præsentia, fide sacerdotali testatus est, plurimum R. ac clarissimus Dom. Joannes Godefridus de Gabelkoven Cleric. Reg. Theatinus.

[135] Huglfingæ, Boiariæ oppido, ad lacum vermium sito, integra vermium, ad id usque tempus ignotorum, nigro, eoque infausto notatorum calculo, [Vermes ex agris expulsi.] examina fertiles alias illius loci napinas in ipso flore vesana adeo licentia depascebant, ut cultoribus spes plane nulla affulgeret vel minimum impensæ colendis agris operæ pretium referendi: dejecti haud parum ea clade coloni, humano deficiente & consilio & auxilio, animarum suarum curatorem pagi illius parochum adiere, eundem in tam acerbo rerum articulo consilium rogaturi. Parochus pro eximio, quo flagrabat, animarum zelo, ovium suarum calamitati paterne compassus, prodigiosa divi Magni fretus ope, particulam, quam de sacra, quotidianisque insignibus prodigiis ubique terrarum inclyta, hujus Sancti cambatta prorsus exiguam, multis precibus tandem obtinuerat, in sua recens constructa, ac divi Magni honoribus dicata parochiali ecclesia reponendam, pia confidentia arripuit, illaque infectis ea peste napinis benedixit, eo felici ac portentoso effectu, ut tota illa vermium colluvies altera continuo die sensim hebescere ac emori cœperit, deinceps vero, nullo amplius illato agris damno, penitus disparuerit; id quod altefatus zelosissimus pagi illius parochus Bernardus Pierling, testis ocularis, manu propria & sigillo confirmavit, anno item primum superiore, videlicet a Partu Virginis MDCCXX.

ANNOTATA.

a Id est redundantia vitiosorum humorum, ἀπὸ τοῦ κακὸς malus, καὶ χυμὸς succus.

b Id est orationem Dominicam.

c Adi annotata ad cap. 5 Vitæ lit. f.

d De hac urbe pauca notavimus ad cap. 1, lit. p.

e Vide dicta ad cap. 2, lit. y.

f De hoc oppidulo consule annotata ad cap. 2, lit. p.

g Ottobura, incolis Ottenbeuren abbatia est Benedictinorum in Suevia, uno circiter & dimidio milliari ab urbe Memminga.

h Hic designari videtur ea comitum Fuggerorum ditio, quæ a Danubio prope Ulmam adWertacum fluvium porrigitur, & cujus confinia tria milliaria, aut paulo amplius distant ab Ottobura. Porro ea ditio plus octo milliaribus, qua parte proxime accedit, dissita est a Fuëssensi oppido: quod notasse juverit, ut advertat lector, quam præclara in iis partibus de S. Magni patrocinio vigeat existimatio.

i Weissenhorn oppidulum est in præfato Fuggerorum dominio ad fluviolum Rott adjacens, duobus milliaribus distans Ulma.

k Consule dicta ad cap. 3, lit. h.

l Adi lit. a ad cap. 2.

m Forte idem locus est, qui a Frederico de Wit notatur Obtingen, tria fere milliaria Fuëssa in Abbatia Campodunensi: at in Vita Germanica vocatur Oberthingau.

n Forte Pfronta, pagus unum fere milliare Fuëßa.

o Mindelhemum, indigenis Mindelheim & Mundeheim oppidum Germaniæ in Suevia, fluviolo Mindelæ (Mundel) adjacet, distatque Memminga quatuor milliaribus, Fuëßa septem secundum Tabulas sæpe laudatas.

p Tahaim pagus est in comitatu Tyrolensi.

q Evergetes, benefactor vox Græca est ab ευἐργετέω, benefacio.

CAPUT VII.
Occasio exstruendi Sancto sacelli prope Ratisbonam: beneficia tum hic tum alibi impetrata.

[In memoriam SS. Michaëlis & Magni] Quæ hactenus miracula scripsimus, patrata sunt patrocinio S. Magni in Faucibus Juliis, principe ejus sede, a clientibus cum vicinis, tum dissitis, invocati. Nunc consilium est quædam addere valde eximia, quibus Vir divinus sæculo Christiano XII & XIII alibi inclaruit. Quod ut explicatius atque ordine exequar, rei totius origines altius oportet repetere. Cum sub annum a Christi natali MCXXXIV suburbium Ratisbonense Danubio Regenoque interjectum restauraretur, die quodam in occasum jam præcipiti, oris ignoti hospites duo Danubium trajici petebant a portitore, qui istic transituris (quippe nondum fabricato ponte a) cum lembo adesse solitabat. Eorum alter juvenem referebat elegantissima forma; alter senem ævo canitieque venerabilem. Nauta, tametsi insolita specie, habituque advenarum moveretur, primum detrectare obsequium, causarique non absque stomacho tum defatigationem ex crebris eo die trajectionibus, tum iniquitatem plurium, qui consueto naulo fraudassent: deinde sciscitari, cum jam maxime serum diei esset, quo ire destinassent? ac demum consideratius unumquemque intuitus rogare, qui genus, unde domo.

[137] [prope Ratisponam Danubium transmissorum] Tum juvenis personatus, ex geniis se cælestibus Michaëlem archangelum, senex Magnum abbatem esse respondet, qui quondam in Faucibus Juliis cœnobium condiderit, rexeritque. Quibus intellectis homo vehementer exterritus, veniam crudæ tergiversationis suæ, utque bene sibi precentur, supplex flagitat. Illi statim exorantur, annuuntque postulatis: tum Charon b non ultra moratus in cymbam receptos celeriter transvehit, exponitque in adversa ripa. Operæ dein pretium tulit supra quam sperare audebat liberale. Nam Cælites eum ad Bernoldum, seu Berchtoldum, quendam vicinum misere postulatum suo utriusque nomine, ut, quod ipsos Danubium trajecisset, modium farris saginatumque porcum præbeat, nauli vicem; recepturum in cœlo cum fœnore, quæ ipsorum gratia jam daturus esset: quibus sane Divorum mandatis prompte obsequutus est Berchtoldus c.

[138] [sacellum in S. Magni honorem erigitur.] Inde factum, ut id loci, Danubium inter & Regenum, excitaretur sacellum tantæ rei monumentum, idemque S. Magno dicaretur d. Quod quidem Divo cordi fuisse, miracula, quæ paulo post memorabimus, satis superque declararunt. Porro sacello adjunctum est templum S. Andreæ cum cœnobio Sodalium S. Augustini, quod S. Magni tot jam sæculis vocatur: quippe fama & celebritate ejus nominis, omnium aliarum appellationum luminibus obstruente. Hæc, uti narrata sunt, ex monumentis memorati collegii cum miraculis descripsit P. Franciscus Grienwaldus, Carthusianæ Familiæ in cœnobio S. Viti extra mœnia Ratisbonæ, annoque a natali Christiano MDCXXIV Martino abbati Fuëssensi communicavit. Cæterum anno MDCXXXIII non modo vetus illa S. Magni ædicula, sed major quoque ædes S. Andreæ cum cœnobio & suburbio eversa fuit a Suecis Ratisbonam tum obtinentibus: neque absurde creditum est, eos & hujus sacrilegi furoris pœnas dedisse anno proxime sequuto, quando VI Septembris, qui ipse dies S. Magno sacer est, prope Nordlingam ingenti prælio victi cæsique sunt, desideratis in acie duodecim millibus, captis sex millibus, toto exercitu disjecto e. Sed jam sequuntur miracula.

[139] In diœcesi Eystadiensi f, qua Boicam contingit, [Vir nobilis usum membrorum hemiplexia amissum recuperat:] Engelhardus Aldenburgius extitit, vir nobilitate atque opibus clarus haud in paucis. Is hemiplexia ictus vitam trahebat oppido miseram. Cum enim mediam partem corporis usus membrorum deficeret, nec ipse ciere se, nec mutare situm, aut locum citra aliorum adminiculum poterat. Quæ calamitas sua diuturnitate domesticis quoque perquam erat molesta, idque adeo, ut famulitium diurnis ministeriis, nocturnis vigiliis assidue vexatum, pene fugam meditaretur. Acciti quidem sunt varii medici ad ferendam opem: sed vis mali omni eorum arte fortior fuit. Eapropter Engelhardus tandem pertæsus mortalium consilia jam toties irrita, cœpit cælestia saluti suæ auxilia circumspicere: ubi maxime e re præsenti visum corporis adeo male affecti curam S. Magno commendare. Quare secutus hanc animi sui sententiam, fervidas inter preces voto se obstringit, Divi sacellum annuo tributo LX denariorum, quoad viveret, augendi ornandique, si ejus patrocinio salus ad se desperatum rediisset; in navigium deinde componi se, vehique ad sacellum jubet. In quod ubi fuit illatus, preces votumque domi nuncupatum prolixe integravit; nihilo tamen tum quidem cœpit esse valentior. Porro cum navi rursus, unde venerat, veheretur, plenus spe recuperandi corpori vigorem pristinum, oculis & animo in ædiculam relictam conversis, S. Magni iterato imploravit opem, votumque prius cumulavit alio, pollicitus, vestem purpuream, quam modo gestaret, aræ ipsius ornandæ daturum, si supplicem non aspernaretur. Secundum hæc domum relatus brevi sensit, quam grata Divo esset ea sui repetita, promissoque armata invocatio: consolidatis quippe paulatim artubus, corpus post exactum quindecim dierum spatium denuo firmum vegetumque habuit. Unde & suis mox ipse pedibus cum egregio amicorum, familiariumque comitatu ad cælestem Archiatrum g profectus, sostrum h condictum exsolvit, ejusque aræ caput impressus gratias egit amplissimas. Memoratas quoque denariorum decades quotannis cum fide transmisit. Gesta hæc sunt sub annum Christianum MCLXXXVIII.

[140] Nobilis quædam matrona filiolam pepererat, quæ novem jam annos nata, [nobilis matrona filiæ suæ a natalibus mutæ] nec verbum adhuc loqui poterat penitissime muta. Parens calamitosam diu multumque frustra miserata, in ædiculam demum S. Magni secum adducit, & infusa lacrymis, ei fandi facultatem flagitat: cumque existimaret, suas unius preces haud suffecturas impetrando beneficio, Berchtoldum quoque, qui Augustiniano collegio i cum religioso imperio tum præerat, de genu supplex obsecrat, ut & ipse cum ascetis suis id rogare ne gravetur. Noctem deinde preces inter & vota ducit insomnem: puellæ tamen nihil humani sermonis exorat. Quare audito æris campani sonitu, quo cœnobitæ vocabantur ad nocturnas Dei laudes, Berchtoldo ad templi valvas mœsta occurrit, lamentaturque, se frustra jam cœlum fatigasse precibus: opus esse, ut ipse suas, suorumque iterato interponat. At præsul consolatus docet, Deo nec modos, nec tempora benefaciendi statuere æquum esse; sed rem totam ejus omnipotenti arbitrio relinquendam; nec interea cessandum a supplicando.

[141] [multis precibus loquelam impetrat.] Secundum hæc monita mulier ad preces reversa inter lacrymas & singultus, tensis ad cœlum manibus, Dei clementiam, & S. Magni patrocinium rursus implorat enixissime, idque eventu lætissimo: nam virguncula paulo post circumspicere, matrem vocare, inque hæc verba, Mater, Mater, ubi pater meus? erumpere. Illa his auditis velut extra se præ stupore ferri, dein lacrymas jam non mœroris, sed gaudii testes incredibilis ubertim fundere, nullum denique divini beneficii prædicandi modum, gratiarumque agendarum finem invenire. Sane episcopus ipse Conradus k, secundus eo nomine (ut qui matronam ob insignem in egenos liberalitatem familiariter norat) intellecto rei tantæ miraculo, gratulatus de obtenta loquela filiolæ, Dei, & S. Magni cum illa laudes miscuit anno MCLXXXIX.

[142] [Agnes Bavariæ ducissa, fulmine læsa, subito sanatur:] Medelam celeriorem impetravit Agnes, Henrici comitis Palatini ad Rhenum filia l, Ottoni Bojorum duci m nupta. Eam fulmen, quo erat afflata, graviter læserat in altero latere: medici quidem sedulo adhibiti sunt: sed omnis eos ars deficiebat. Desperata igitur humana ope ad divinam fiduciæ plena se convertit princeps fœmina, & S. Magnum inter crebros gemitus enixe invocat. Neque illam spes sua fefellit. Nam statim & dolor omnis, & deformis macula ambusti lateris evanuit. Quare tanto devincta beneficio e castro Regenstauffio n, cum comitatu se digno, pedes venit ad S. Magni ædiculam, actisque cælesti Soteri gratiis, fidem miraculi proprio testimonio publice affirmavit. Parem opitulationem ab eodem Thaumaturgo obtigisse sibi memoravit & alia matrona itidem fulmine perstricta, quæ tum aderat in comitatu ducis Agnetis, anno MCCXXVI.

[143] [apoplexia percussus, edito voto, mox convalescit.] Aliud fulmen, apoplexia videlicet, Conradum Kellhemii o parochum sideraverat. Cum medici tum ex aula episcopi, tum ducis Bavariæ acciti, virum jam deposuissent, quidam amicorum authores ei fiunt opem divinam & S. Magni patrocinium edito voto implorandi; paret ille, ac vovet, si convalesceret, tum se quoad viveret, triginta denarios quotannis Divo laturum donum. Ratum acceptumque votum fuisse salus statim reddita monstravit. Atque hinc idem curio valens ac sospes venit in sacellum Sospitatoris gratias actum, præsentatumque denarios promissos anno MCCXXXI.

[144] [Decanus quidam gravi stomachi malo liberatus] Eodem anno in stomachum Henrici decani Tettenwangensis p dolores adeo vehementes & periculosi incubuerant, ut cibi omnis impatiens jam conclamaretur a medicis. Inter alios amicos Berchtoldus quoque antistes cœnobii S. Magni ad ægrum invisit, multa memorans de Cælitis in mortales beneficentia, plurimis miraculis comprobata, hortansque, ut & ipse salutem ei suam commendaret. Decanus & supremæ necessitati, & monito præsulis obsequitur nuncupato voto, eodemque adhuc die habet melius. Pristinam deinde valetudinem plane consecutus Deo & S. Magno in ejus sacello memores egit gratias, posteaque, quoad vixit, denariorum decadem donum tulit.

[145] Puer quidam, Gottschalcus nomine, prolapsus fuerat in aquas, [puer submersus ad vitam revocatus creditus:] subterque undas tempore haud sane exiguo jacuerat. Extractus tandem fuit, sed exanimis vitaque cassus. Id parens conspicatus edito voto S. Magnum enixe inclamat, nec profecto incassum: nam puer extemplo, quod hauserat aquæ, cœpit evomere, motum edere, esse vitæ manifestus, & incolumis: quod idem pater coram testatus est, quando puerum secum adductum Divo per omnem vitam fecit tributarium, & gratias, procurato ad id Sacrificio, egit q.

[146] Eadem præstitit alius pater pro filio in ædiculam S. Magni secum adducto, [alterius comitialis morbus sublatus:] quem asseruit comitiali morbo diu multumque fuisse exagitatum; hujus autem ope Thaumaturgi eam rabiem penitus exuisse. Annotatum est hoc, & proxime præcedens beneficium XXIX Septembris, anno MCCXXI.

[147] Marquardus quidam Neofori r, urbe haud procul Norimberga s dissita, [pedum vitium subito emendatum:] fuit homo mendicantis fortunæ, atque insuper gradiendi facultate ob pedum vitia multum impedita. Unde eum miseratus institorum nonnemo tabernæ suæ custodem instituerat. Is Marquardus, cum multa de S. Magno præclara accepisset ex relatione illorum, qui ad Ratisbonense ejus sacellum religionis causa peregre veniebant, ingens desiderium concepit eodem simul eundi, satis fidens, Cælitem adeo beneficum, sibi quoque apud Deum patrocinio suo adfuturum. Itaque clam omni familia discedit, sequitur, ut potest, ægris vestigiis viatores cæteros: venit, quo destinarat t, & (ecce tibi rem mirabilem!) in primo statim sacræ ædiculæ ingressu pedes habet sanos, vegetos, & ad officium eundi expeditos. Verum homo albæ mentis, quod magnitudinem beneficii non apprehenderet, ut par fuerat, rem totam tum quidem reticuit. Ut domum rediit, omnes mirari, ac rogare, unde salutem pedibus suis accersiisset? Quibus cum cælestis Medici sui opem enarrasset, monetur, ut ad eum recurrat, actisque gratiis Divi se devoveat obsequiis, quod & præstitit anno MCCXXXII.

[148] Puella pagana, Sinzingæ u nata, Tuta nomine, [puella cæca illuminata:] postquam diu oculis capta in tenebris misere oberraverat, ad S. Magnum, de cujus miraculis inaudierat, fuit adducta, idque eventu lætissimo: nam mox amissam videndi facultatem recepit, anno, quem proxime nominavi.

[149] Non minus in diabolis, quam aliis mortalium calamitatibus depellendis, [energumenus liberatus: gradiendi facultas impetrata:] virtus S. Magni Ratisbonæ enituit. Nam primum Reinhero cuidam ex pago Eckelbachio w bini filii erant, quorum alter ab atro genio tenebatur obsessus, alter pedibus captus incedere nequibat. Verum Thaumaturgus noster, cui pater utrumque nuncupato voto commendavit, alterum a stygia obsidione, alterum a captivitate pedum præstitit liberum: quod utrumque asseveravit Reinherus, quando in sacello Liberatoris memores gratias cum voto persolvit.

[150] Mulierem præterea quandam, Bertham nomine, orcinus hospes insederat, quam tamen, ubi in ædiculam S. Magni fuit adducta, [dæmones ex duabus mulieribus ejecti:] salvam incolumemque coactus est relinquere.

Virgo fuit Ratisbonæ, quam Liobam nominabant, jam nuptui promissa: eam quoque malus dæmon arreptam a se dire vexaverat. Hæc anno MCCXXXIII die, qui divo Gallo x habetur sacer, in sacellum S. Magni venit libertatem quæsitura, plurimis, qui vicem puellæ miserebantur, comitantibus, imo & lacrymas pro calamitosa, fervidasque preces apud Patronum benignissimum interponentibus. Nec sane frustra hæc eorum pietas fuit: nam secundum mediam noctem, cum cœnobitæ Augustiniani divinas laudes concinerent, infestissimus obsessor inter ingentes ejulatus emigravit. At Lioba consecuta libertatem, relicto mortali sponso, sanctius in sacro parthenone nupsit.

[151] [puer nephriticus,] Sed ad alia rursus admiranda convertimur. Puerum quendam Eckelbachii, quod superius nominavimus, calculus perquam acute cruciabat. Eum mater edito voto curandum S. Magno cum transcripsisset, mox persanatum mirata est, ejectis tortoribus binis lapidibus. Stitit deinde cum voto munere incolumen cælesti Medico, latamque ab eo filio opem publice prædicavit.

[152] [oculus læsus sanati: muto nato lo quela donata:] In eodem pago lapillus pueruli cujusdam oculum, in quem insilierat, læsisse memoratur. Ei mater itidem S. Magnum, ut medicus esset, oravit, exoravitque. Integrum quippe sanumque utroque oculo postea in sacellum ejus adduxit.

Agricolæ cujusdam filius, haud procul Wartenberga y incolentis, a vitæ primordio agebat elinguis: quam primum vero in ædiculam S. Magni fuit perductus, fandi facultatem accepit expeditam.

[153] [puer mortuus ad vitam revocatus:] Quidam parentes filiolum repente exstinctum (quo casu, non editum est) in ædi bus suis repererant: quam cladem improvisam cum acerbe lamentarentur, peregrinus quispiam illac transiens, audito miserabili ploratu, quid rei esset? rogavit: edoctus causam luctus suasit mœstissimis conjugibus, ut mortuam prolem edito voto commendarent S. Magno, addens, si id fecerint, vivam recepturos. Illi prompte obsequuntur pio consilio. Et ecce tibi! in puerulum redire primum nativus calor, inde vita & salus. Memorarunt hæc ambo parentes apud cœnobitas Augustinianos S. Magni, ubi voti persolvendi causa eo venerunt cum redivivo filiolo, pollicitique præterea sunt, in dies singulos, quoad viverent, alendæ sacræ lampadi tres æreolos gratitudinis ergo præbituros.

[154] [hydrops, & duo epileptici sanati:] Radigerum quendam, qui Lerchenfeldii in rusticano opere serviebat, albus hydrops extra spem salutis ope mortalium recuperandæ collocarat: quod cum hominem probe adverteret, in ædiculam S. Magni venit, medelam rogavit, planeque impetravit anno MCCXXXII.

Alium quempiam, Leonem nomine, Ehbettæ natum fœda epilepsia corripuerat: cui malo abigendo alia ope opus non fuit, quam S. Magnum in Ratisbonensi sacello implorasse. Eadem rabies puerum quendam, Henricum nomine, exagitabat, quem itidem idem cælestis Archiater a matre edito voto, promissoque dono commendatum, salute donavit. Imo addidit beneficium beneficio: cum enim postea is Henricus brachium adustus, nostris artibus non videretur posse curari, a matre iterum nuncupato voto, commendatum iterum jussit valescere anno MCCXXXII.

[155] Filiolus Meinhardi cujusdam, Gebhardus nomine, [puer bis a morte resuscitatus:] cum noctu in eodem, quo Mathildis mater, cubaret lecto, somnum morte mutaverat penitissime extinctus. At ubi parentes communi consilio S. Magno votum nuncuparunt, donumque ferre polliciti sunt, si puer revivisceret, plane revixit. Neque hic stitit Thaumaturgi in hunc Gebhardum beneficentia: nam postea aquis suffocatum iterato reddidit vitæ, a matre novum pro illo edente votum invocatus.

[156] Uxorem Henrici cujusdam Geisbacensis lepra infestabat adeo fœda, [leprosa mundata.] ut aspicienti horrorem nauseamque conciret. In hac ille domus suæ calamitate ad medicam S. Magni manum confugit, edito voto, idque de aliorum consilio. Neque aspernatus est supplicem Divus, sed lepram fœminæ omnem detersit.

ANNOTATA.

a Celeberrimus ille pons e secto lapide Danubio impositus, suburbium Statt-am-hoff conjungensRatisponæ, ædificari cœptus est anno 1135, teste Andrea presbytero Ratisponensi in Chronico apud Bernardum Pezium Thesau. Anecdot. tom. 4, ac tandem anno 1146 perfectus fuit, teste Matthæo Meriano in Topographia Bavariæ.

b Charon inferorum nauta fingitur: scriptor noster, Poeseos, ut apparet, amans eum hic pro Ratisponensi portitore usurpat.

c Tota hæc narratio suspecta mihi est, ut jam notavi in Commentario prævio num. 175.

d De sacello hoc egimus in Comment. prævio § 13 num. 174.

e De memorabili hac clade consuli possunt scriptores obvii.

f Tractus Germaniæ est in circulo Franconiæ in limite Bavariæ & Palatinatus superioris; estque sub dominio episcopi, qui in urbe Aichstadio, ditionis metropoli, sedem Moguntino archiepiscopo suffraganeam tenet.

g Vox Græca est excellentem seu primarium medicum significans: ἀρχὸς enim est princeps, ἰατρὸς medicus.

h Est & hæc vox Græca Σῶστρον, id est mercesmedico debita: hic idem est, quod soteria, quæ vox significat munera, quæ Deo vel Sanctis ejus dantur ob recuperatam valetudinem.

i Quod Sancti sacello una cum templo S. Andreæ junctum fuisse, supra dictum est num. 137.

k Conradus secundus de Laichling, vigesimus octavus in successione ordinaria episcoporum Ratisponensium recensetur a Bucelino, Germaniæ sacræ tom. 1, parte 1; diciturque successisseGottfrido episcopatum anno 1186 resignanti; obiisse vero anno 1204.

l Erat Agnes filia hæresque Henrici comitis Palatini, & per hunc neptis Henrici cognomento Leonis, cui Bavariæ ducatum ademerat Fredericus Barbarossa, tradideratque Ottoni I.

m Fuit is filius Ludovici I, nepos Ottonis I, ipse dictus Otto II, cognomento Illustris, qui ducta Agnete Henrici comitis Palatini hærede omnes de successione in Bavariæ ducatum controversias sustulit.

n Regenstauff vicus ad Reginum amnem in Palatinatu Neoburgensi duo milliaria distans Ratispona, quæ pia princeps conficere debuit, ut ad S. Magni sacellum actura gratias accederet.

o Kelheim oppidum est ad Danubium ubi Alemannum recipit, duobus circiter milliaribus cum dimidio supra Ratisponam.

p Hic locus mihi non occurrit in Tabulis.

q In Vita Germanice edita additur tempus, quo hæc acciderint: videlicet venisse patrem cum prædicto filio Gottschalco acturus Sancto gratias insacellum ejusdem festo S. Michaëlis anno 1221: hoc eodem die ac anno miraculum hoc, ex relatione utique patris, annotatum fuisse dicitur numero mox subsequenti.

r In laudata Vita dicitur Neumarck, quod Latine Novum forum, seu Neoforum vertas. Est autem Neumark urbs in Palatinatu Bavariæ ad fluvium Sults, quinque milliaribus Germanicis dissita Norimberga, de qua mox.

s Indigenis Nurenberg. Est ea urbs imperialis & libera in Franconia provincia, in tractu Norgoviæ ad fluvium Pegnesum (Pegnitz) qui non procul ab ea amnem alterum Regnesum (vulgo Rednitz) recipit.

t Ad sacellum scilicet S. Magni Ratisbonense, quod ad minimum septem milliaribus Germanicis distabat Neoforo, quantum apparet ex tabulis geographicis: quod iter sane perquam difficile accidere debuit homini pedum vitio laboranti.

u In Vita Germanica dicitur Sinzing pagus, puella autem Magdalena Tuta vocatur: hinc dum supra pagana nominatur, vox pagana in pago natam, non gentilem aut idololatriæ deditamsignificat.

w In Germanica Vita dicitur Eckelbach pagus.

x Verosimiliter designatur S. Gallus abbas, cujus festum colitur 16 Octobris.

y Putem hic designari Wartenberg in Bavaria inferiori, duobus circiter milliaribus Landishuto.

DE S. GONDULPHO EP. ET CONF.
METIS IN GALLIA

Anno DCCCXXII.

SYLLOGE
De cultu, gestis, tempore emortuali & episcopatus initio.

Gondulphus episc. conf. Metis in Gallia (S.)

AUCTORE J. L.

In Martyrologio Gallicano Saussayi S. Gondulphi (alibi etiam Gundulphi, [Memoria S. Gondulphi in Fastis sacris ad 7 & 6 Septembris: Gorziæ,] Gondulfi & Gundulfi scriptum invenies) Metensis in Gallia ad Mosellam episcopi memoria ad VII Septembris elogio celebratur, cujus mentio redibit in fine numeri 3. Istum quoque diem Sancto sacrum facit Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, illum breviter ita annuntians: Metis S. Gundulphi episcopi. At vetusto Calendario Ms. ecclesiæ Tullensis sancti Præsulis nomen inscribitur ad diem præcedentem seu VI Septembris: ad quem etiam his verbis refertur in Florario nostro Ms. Sanctorum: Methis, beati Gondulphi episcopi & conf. Grevenus & Martyrologium Parisiense anno 1727 excusum eodem die Sanctum commemorant, uti etiam Castellanus in Martyrologio universali, cujus hæc est annuntiatio: Metis, S. Gondulfi episcopi, cujus reliquiæ sunt Gorziæ; ubi illum coli asserit idem Castellanus in Martyrologii sui indice, Sanctorum nomina complectente. Situs est locus iste ad rivum Gorziam, a quo nomen traxit, haud procul a sinistra ripa Mosellæ Metas fluentis, a qua urbe quatuor circiter leucis distat. Celebris ibi olim fuit abbatia Ordinis S. Benedicti, seculo VIII fundata a S. Chrodegango episcopo Metensi. Igne bellorumque incursibus solo æquata fuit seculo XVI, canonicis aliquot, qui monachis substituti fuerunt, in vicina ecclesia parœciali nunc sacra peragentibus. Legi potest Calmetus tom. 2 Historiæ Lotharingicæ col. 1245 & tom. 3 col. CXI.

[2] Ex duobus antiquis Catalogis episcoporum Metensium, [ubi olim depositus fuit, jam non colitur, nec ullæ amplius exstant ejus reliquiæ.] quorum verba de S. Gondulpho num. 6 integre transcribentur, certum est, ipsius corpus olim Gorziæ quievisse; alter enim de Sancto affirmat: Jacet in Gorzia; alter vero: Requiescit in Gorzia monasterio. Putaveram S. Gondulphi corpus vel reliquias ex monasterio Gorziensi, quod cum sua ecclesia jam penitus destructum jacet, quondam translatas fuisse ad ejusdem loci ecclesiam parœcialem, nunc canonicorum collegio insignem, & in hac Sanctum ejusque sacra lipsana hodieque in veneratione haberi. In istam me opinionem adduxerat seculi hujus martyrologus Castellanus, cujus testimonium retuli. At aliter me docuit R. P. Edmundus Charon collegii nostri Metensis Rector; qui de Sancti cultu ejusque reliquiis, ibidem, ut credebam, adhuc quiescentibus interrogatus, XXX Septembris anni 1747 ista rescripsit: Quod spectat Gorziam, dominus decanus istius ecclesiæ, quæ olim fuit monasterium, respondit litteris illi a me datis, nullum celebrari Officium de S. Gondulpho, nullam fieri commemorationem, nullum cultum adhiberi; si corpus Sancti ibi fuerit depositum, nullas superesse reliquias; potuisse fieri, si ibi depositæ fuerint, ut fuerint consumptæ, quando ecclesia fuit destructa incendio tempore bellorum. In dubium vocari nequit, quin sanctus noster Præsul Gorziæ revera olim fuerit depositus: unde non improbabilis conjectura ducitur, ipsum aliquando ibi cultu publico honoratum fuisse; sed qui jam desierit, nec monasterio nec hujus ecclesia, in qua verisimiliter colebatur, nec ullis amplius reliquiis existentibus in templo parœciali, ubi canonici, monachorum in locum suffecti, Officia divina persolvunt.

[3] [Metis hoc die recitatur Officium in quo Lectio tertia Sancto propria est.] Licet comperissem, Sanctum in plerisque Fastis sacris, num. 1 adductis, ad VI Septembris annuntiari; subdubitabam tamen, an hic dies ejus venerationi esset consecratus, quod in Ferrarii Catalogo generali Sanctorum & Saussayi Martyrologio Gallicano ejus memoriam consignatam invenissem ad diem sequentem, qui ejusdem emortualis fuit, ut infra videbitur. Omni me dubitatione liberavit indicata officiosi R. P. Edmundi epistola; ex qua etiam didici, qualem cultum Sanctus Metis obtinuerit. In ecclesia, inquit, cathedrali hujusce urbis celebratur Officium de S. Gondulpho die sexta Septembris. Præterquam quod id mihi asseruit viva voce dominus decanus, id ipsum legi in eorum libro cæremoniali, in quo habetur hæc Lectio de Sancto, quam ad verbum refero. “Die VI Septembris. S. Gondulphi Metensis episcopi. Lectio tertia. Gondulphus magnarum virtutum, præsertim vero castitatis & charitatis decore conspicuus Angelramno Metensi archiepiscopo non ob natalium, sed meritorum sublimitatem suffectus est. Cathedram hanc cum Dei honore & omnium fructu admirabili sex prope annos gubernavit. Synodo apud Theonis-villam, petente Ludovico Pio, interfuit: ubi multa pro securitate ministrorum Dei constituta sunt. Tandem ad cœlum meritis plenus evolavit sub Eugenio secundo, Idus Septembris”. Scribendum erat, ni fallor, VII Idus Septembris, quo die ad vitam feliciorem transiit. Elogium, quo Saussayus laudatus Sanctum ornat parum differt a jam data Lectione tertia Officii, quod ritu simplice seu feriali in cathedrali Metensi recitatur. Quæ illustrissimus Meurissius episcopus Madaurensis & suffraganeus Metensis in antistitum hujus ecclesiæ Historia pag. 183 & 186 de Sancto affirmat, isti quoque Lectioni consentanea sunt. [Non cohærentia traduntur de episcopatus ejus duratione, & falsa de tempore mortis.]

[4] Apud Acherium tom. 6 Spicilegii pag. 655 in Chronico episcoporum Metensium, ante medium seculum XII scripto, Sanctus ita laudatur: Sublimatur post hunc (Angelramnum) Gundulfus trigesimus nonus Metensis episcopus, conversatione ac fide venerandus. Sedit VI annis, tempore Ludovici Pii, sub Apostolicis Paschale & Eugenio. Obiit VII Idus Septembris. Dicitur hic sanctus Præsul sedisse VI annis, quibus octo menses in tribus, atque insuper dies septem in duobus Catalogis num. 6 producendis adjunguntur. His contradicit Lectio tertia, Meurissius & Saussayus, qui S. Gondulpho tribuunt sex prope annos episcopatus; de cujus duratione sermo recurret in fine hujus Sylloges. In eadem Lectione obiisse affirmatur sub Eugenio secundo Pontifice, sub quo etiam Metensi ecclesiæ præfuisse traditur in Chronico laudato. In altero Chronico Metensi ab anno 511 ad 1279 apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 344 legitur: DCCCXIX [anno] Gundulfus episcopus Metensis. DCCCXXV Drogo episcopus Metensis. Secundum præsulum hujus ecclesiæ Catalogos, quorum verba me inferius daturum promisi, mors S. Gondulphi differenda est ad eumdem annum 825, cui Drogonis in illius locum successio in posteriore Chronico illigatur. In eo itaque concordant memorata hactenus monumenta Metensia, quod Sanctus sub Eugenio PP. II, qui primo semestri anni 824 Paschali PP. I successit, supremum diem obierit. Hunc Meurissius VII Septembris ejusdem anni 824, Cointius vero cum aliis anni 825 fuisse censet. Sammarthani in antiqua Gallia Christiana & Castellanus in Martyrologio universali mortem Sancti referunt ad eumdem diem anni 823, quo Paschalis PP. I vivebat. Circa diem illis assentior: at nego S. Gondulphum ad Eugenii II Pontificatum vel ad annum 823 vitam prorogasse. Utrumque falsum esse demonstrabitur num. 7 & seq.

[5] Convenit inter nos & omnes alios, Sanctum inter vivos superstitem fuisse mense Octobri anni 821, [Adfuit synodo apud Theodonis-villam, & sacros Ordines contulit S. Aldrico.] quo apud Theodonis-villam adversus percussores clericorum synodus habita fuit, de qua vide Labbeum tom. 7 Conciliorum secundæ editionis Col.ubi inter ceteros illi interfuisse legitur Hetto Trevirensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Metensi scilicet episcopo, qui tunc erat S. Gondulphus, Tullensi & Virdunensi. Alia, quæ sanctus noster Præsul egerit, memoriæ prodita non invenio, præter illud, quod narratur in Vita S. Aldrici episcopi Cenomanensis, a discipulis ipsius scripta, apud Baluzium lib. 3 Miscellaneorum pag. 3. S. Aldricus sub Ludovico Pio militans ac vitæ sanctioris in statu ecclesiastico agendæ desiderio flagrans, missionem ab illo petiit: quam ubi cum canonicatu in cathedrali Metensi impetrasset, ad jam dictam urbem festinando profectus est; ibique amabiliter & devote ab omnibus susceptus, & clericus ab episcopo ejusdem civitatis & cuncto clero divinis benedictionibus decantantibus & hymnis spiritualibus modulantibus confortatus est, & vestimentis clericalibus indutus, & manuum impositionibus ab episcopo & a cunctis sacerdotibus clericali benedictione consecratus, inter seniores Fratres est collocatus… Post duos quoque clericatus sui annos ab episcopo ejusdem civitatis, nomine Gundulfo, in ecclesia sancti Stephani diaconus est ordinatus. Episcopus Metensis, qui S. Aldricum diaconum & biennio ante clericum consecrarat, unus idemque est noster S. Gondulphus; cum ante ipsum cathedra multo pluribus quam duobus annis vacarit, quemadmodum ex sequentibus patebit.

[6] In Corpore historiæ Francicæ, edito Hanoviæ anno 1613, pag. 177 occurrit Catalogus episcoporum Metensium, in Wala anno 882 vita defuncto desinens, [Ejus mentio in præsulum Metensium Catalogis, secundum quos obiit anno 825:] & de nostro sancto Præsule ista memorans: Gundulfus eps sedit ann. VI. mens. VIII. Obiit VII. Id. Septemb. Calmetus in Monumentis Historiæ Lotharingicæ tom. 1 col. 79 & seqq. duos alios producit antistitum Metensium Catalogos, quorum posterior ad Walæ successorem Ruotbertum deductus habet: Gundulphus decessit VII. Id. Septemb. Prior vero, relata Angelramni morte, ita pergit: Cessavit episcopatus an. XXVII. & mens. IV. Gondulphus an. VI. mens. VIII. dies VII. Obiit VII. Id. Septemb. Jacet in Gorzia. In hoc Catalogo ultimus recensetur Adalbero I, anno 964 mortuus, uti etiam in eo, quem Marcus Antonius Dominicius inter antiquitatis Monumenta, Ansberti familiæ redivivæ adjecta, ex vetusto Metensi S. Symphoriani codice edidit: in quo pag. 26 sic legitur: Cessavit post Angelramni obitum episcopatus ann. XXVII. & mens. III. Gundulfus episc. sedit ann. VI. & mens. VIII. & dies VII. Requiescit in Gorzia monasterio. Ob. VII. Id. Septemb. Angelramnus, cui S. Gondulphus successit, in memoratis Catalogis dicitur obiisse VII Calendas Novembris: qui dies anno 791 innectendus est, quemadmodum ostendit Pagius ad eumdem annum num. 4 & 5. Jam vero si assignatos annos, menses & dies, quibus secundum duos posteriores Catalogos, mortuo Angelramno, cathedra Metensis vacavit & S. Gondulphi episcopatus duravit, annumeres tempori, quod Angelramni emortuale fuit, pervenies ad autumnum anni 825. At sanctus noster Præsul vita excessit VII Septembris anni 822: relinquitur, ut accuratæ non sint temporum notæ, quibus vel sedis post obitum Angelramni vacantis vel episcopatus a S. Gondulpho administrati duratio in iisdem Catalogis circumscribitur.

[7] [at emortualem Sancti diem 7 Septembris illigandam esse anno 822 ex veterum testimoniis] De Sancti die emortuali VII Septembris, qui in Chronico priore & quatuor Catalogis episcoporum Metensium, num. 4 & præcedente adductis, distincte exprimitur, nulla est controversia. Nullus etiam supererit dubitandi locus, quin dies iste ad annum 822 pertinuerit, ubi evicero, Drogonem mense Junio anni proxime sequentis in comitiis Francofurtensibus, a Ludovico Pio imperatore celebratis, S. Gondulpho fuisse subrogatum. Ex Eginhardi scriptoris synchroni Annalibus, qui in anno 829 finiuntur, in rem nostram ista huc transfero: DCCCXXIII [anno] mense Maio conventus ibidem (Francofurti a Ludovico Pio) habitus est. Sequuntur, quæ in illo gesta fuere, donec ex Italia rediret Lotharius, a Paschale PP. I Romæ coronatus imperator; qui mense Junio venisse dicitur ad patrem suum Ludovicum Francofurti commorantem. Paulo post ita pergit Eginhardus: Drogonem fratrem ejus *, sub canonica vita degentem Metensi ecclesiæ, clero ejusdem urbis consentiente atque eligente, Ludovicus Pius rectorem constituit, eumque ad pontificatus gradum censuit promovendum. Hoc autem in comitiis Francofurtensibus contigisse, manifestum est ex iis, quæ proxime subjunguntur: In eodem conventu locus & tempus alterius conventus habendi indicta sunt; Novembris videlicet mensis & Compendium palatium. Idem testatur coætaneus auctor Vitæ Ludovici Pii, sub Astronomi nomine eruditis notus, apud Pithœum tom. 2 Annalium Francorum a pag. 218: ubi cum narrasset Lotharium mense Junio ad patrem venisse, Francofurti comitia celebrantem, ita prosequitur: Gundulfo porro Metensi episcopo, eodem tempore defuncto, clerus omnis populusque ejusdem ecclesiæ, veluti uno spiritu animati, Drogonem imperatoris fratrem, sub canonico habitu nobilissime viventem, sibi poscunt dari sacerdotem… Ideo imperator cum summo gaudio petitioni ecclesiæ annuit; eisque quem petebant pontificem dedit. In eodem conventu mors nunciatur Luideviti tyranni &c.

[8] Coævus etiam est auctor Annotationum historicarum, quas e Blumanio Viennensi codice excerptas Florentinius ad calcem Martyrologii Hieronymiani vetustioris pag. 1056 subjunxit; [tam clare evincitur, ut Catalogorum auctores cum multis aliis errasse dicendi sint.] ubi inter alias hanc invenio: DCCCXXIII. Idus Junii natus est Karolus filius Judith. Eodem die ordinatus est Drugo. Ademarus in Chronico apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 159 ad eumdem annum scribit: Drogonem fratrem (suum) canonicum Metis cum electione civium Ludovicus Pius ordinavit episcopum. Vox ordinavit hic idem est ac designavit. Pagius ad annum 823 num. 6 alios veteres scriptores pro sententia nostra adfert, vocique ordinatus, qua utitur Annotationum auctor, eamdem tribuit significationem, in qua illam accepit Ademarus. Ibidem num. 4 probat, Carolum Ludovici Pii filium, qui postea imperavit & Calvus agnominatus fuit, Francofurti in lucem prodiisse anno 823, Idibus Junii. Eodem die, inquit Annotationum auctor, ordinatus est Drugo: Sed hoc pridie Idus Junii accidisse scribunt Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi atque auctor Chronici S. Benigni Divionensis, quorum verba dat Pagius loco primum citato. At quidquid sit de die, quo Drogo consecratus vel designatus fuit episcopus Metensis; id pro re indubitabili admitti debet, illum mense Junio anni 823 in conventu Francofurtensi ecclesiæ Metensi præfectum fuisse, & consequenter S. Gondulphi mortem, quam VII Septembris obiit, retrahendam esse ad annum 822. Errant igitur duo posteriores præsulum Metensium Catalogi num. 6 allati; nam inter Angelramni, XXVI Octobris anni 791 defuncti, & S. Gondulphi mortem 34 fere annos medios ponunt, qui prioribus additi ad Christi 825 excurrunt. Errant etiam Lectionis tertiæ & Chronicorum Metensium auctores, Meurissius, Castellanus & alii num. 4 memorati, qui Sanctum vitam protraxisse ajunt ad VII Septembris anni 823 vel Pontificatum Eugenii II, qui anno 824 Ecclesiæ universæ præesse cœpit.

[9] [Episcopus ordinatus fuit prima die anni 816 in sententia Pagii, cui nondum assentior.] Licet incertum sit, quo die & anno S. Gondulphus episcopus Metensis consecratus fuerit & quam diu sacram hanc dignitatem gesserit; laudatus tamen Pagius num. 5 tempora illa determinat, nimis asseveranter ita pronuntians: Gundulfus ordinatus fuerat episcopus Metensis die prima mensis Januarii anni octingentesimi decimi sexti festo circumcisionis Christi sacra, & e vivis excesserat die septima Septemb. superioris anni [DCCCXXII.] Marcus enim Dominicius in libro de Ansberti familia rediviva publicavit Catalogum Metensium episcoporum, in quo legitur: Gundulfus episc. sedit ann. VI et mens. VIII et dies VII. Requiescit in Gorzia monasterio. Ob. VII Id. Septemb. Quare error irrepsit in eundem Catalogum, ubi narrata morte Angelramni archiep., quæ contigit die XXVI Octob. anni DCCXCI, dicitur: Cessavit episcopatus ann. XXVII et menses III: Legendum enim ANN. XXIIII, loco ANN. XXVII, qui error facile a librariis committitur, dum priores duas lineolas conjungunt, & ex II efformant V. Is librariorum error Cointius * in transversum egit, impulitque ut Gundulfi mortem in annum DCCCXXV, Drogonis vero initium in annum insequentem conferret. Miror cur Pagius annos XXVII, quibus cathedræ Metensis vacatio definitur, a librariis potius ex XXIIII efformatos fuisse dicat, quam annos VI episcopatus S. Gondulphi ex III; cum æque facile III in VI quam XXIII in XXVII corrumpi potuerit. Nisi itaque aliunde probetur, Sanctum pluribus annis integris quam tribus Metensi ecclesiæ præfuisse; numquam ego magis credidero, illum Calendis Januarii anni 816, ut Pagius asserit, quam eodem die anni 819 episcopum consecratum fuisse.

[Annotata]

* suum

* l. Cointium

DE B. LIMBANIA VIRG. MONIALI
GENUÆ IN ITALIA

Diu ante annum MCCXCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Limbania virgo monialis Genuæ in Italia (B.)

AUCTORE J. L.

§ I. Vita & miracula edenda; seculum emortuale incertum; gesta ante statum religiosum in monasterio S. Thomæ suspecta.

Cum B. Limbania virgo, alumna cœnobii Genuensis S. Thomæ, quod prius moniales Ordinis S. Benedicti, [Veterum scriptorum & Grimaldi de Beata silentium: Opusculum Vannini editum,] ac dein ab anno 1509 sacræ virgines magni patris S. Augustini regulam professæ incoluerunt, veneratione publica & crebris miraculis jam a seculo XIII, ut infra videbitur, inclaruerit: magnam spem conceperam, fore ut ejus memoriam ex rerum Genuensium scriptoribus hoc & præcedente seculo antiquioribus illustrare possem. At omnium Opera, quæ quidem typis excusa in nostro exstant museo, mihi pervolventi nihil ab illis de B. Limbania memoriæ proditum occurrit. Nullius vero de Beata silentium magis miror, quam Mariani Grimaldi in Sanctuario Genuensi. Non paucas Sanctorum hujus urbis Vitas istud Opus complectitur; in cujus præfatione auctor quosdam alios, quorum Acta desiderabat, patriæ suæ Cælites celebravit, nullo uspiam beatæ nostræ Virginis vestigio relicto; licet anno 1613, quo dictum Opus editum fuit, Officio ecclesiastico, ut reliquum cultum sileam, a monialibus S. Thomæ honoraretur. Eodem anno, quo Sanctuarium suum Grimaldus, Philippus Ferrarius Catalogum Sanctorum Italiæ edidit; in quo ad XVI Augusti B. Limbania elogio ornatur, accepto ex ejus Lectionibus nuper Romæ an. D. MDCIX approbatis, de quibus infra sermo redibit. Circa idem tempus typis Genuensibus in lucem prodiit libellus de Beatæ cultu, vita & miraculis, Romæ idiomate Italico elucubratus ab Artemio Vannino Senensi, sacerdote S. Hieronymi de Charitate. Atque hi duo, Ferrarius scilicet & Vanninus, inter auctores Operibus prelo vulgatis mihi notos primi fuerunt, qui de Beata meminerunt.

[2] Est & alius ignoti mihi nominis auctor, qui res in vita & post mortem a B. Limbania gestas atque aliquot de ejus cultu notitias litteris mandavit. [atque alterum antiquius Ms. de cultu, vita & miraculis, cujus tamen auctor anonymus] Ineditum hoc Opusculum a domino Joanne Bernardo Veneroso, Genii Liguris resuscitati anno 1650 impressi auctore, museo nostro donatum fuit; uti annotavit noster Papebrochius & in ipsius Opusculi fronte, &in Ephemeride Ms., in quam suum ac socii Henschenii iter Romanum retulit. Adiveramus, inquit ad XIII Martii anni 1662, quo ambo in Belgium redeuntes Genuæ morabantur, illustrissimum D. Venerosum Cestrensis ad Occidentem oppidi pro republica gubernatorem, qui .. præter Opus a se compositum, quod Ligurem resuscitatum inscripsit, Vitam ad nos postridie detulit S. Limbaniæ Ms. cum plurimis miraculis. Hæc Vitæ adjuncta 44 capitulis absolvuntur. Post cap. 34 seu miraculum, quod inferius apud nos num. 21 referetur, sequitur Appendix aliarum gratiarum a B. Limbania præstitarum variis personis, e quibus aliquæ etiamnum vivunt in præsente monasterio S. Thomæ. Decem ultima capitula Appendicem hanc constituunt, beneficia continentem, quorum pars maxima posterior est anno 1509, quo cœnobium S. Thomæ a monialibus Benedictinis ad Augustinianas translatum fuit. Idem suspicor de reliquis in eadem Appendice occurrentibus beneficiis, in quorum relatione nihil exprimitur, unde tempus, quo contigerint, colligi possit.

[3] Cum Vita & miracula priora, ceteraque, quæ Appendix complectitur, [non ante finem seculi XVI scripsit: alia documenta majores nostri frustra petierunt] non interrupta capitulorum serie enarrentur, & sermo Italicus, quo conscripta sunt, ubique quoad stylum sibi sit simillimus; uni eidemque auctori omnia attribuo: a quo nec diversus mihi videtur, qui adjectas de Beatæ cultu notitias collegit, ex eodem, quo illa, codice avulsas eodemque charactere exaratas. Nulla in hisce fit mentio Officii de B. Limbania a Paulo PP. V anno 1609 approbati, de quo Vanninus in libelli sui proœmio agit: unde eruitur, nostrum anonymum Vannino antiquiorem esse. Citius tamen scribere non potuit, quam seculo XVI exeunte; cum beneficia tunc divinitus per Beatam collata referat. Papebrochius in laudata Ephemeride scribit, se XVI Martii anni 1662 cum socio accessisse moniales S. Thomæ, antiquiora, ut sperabat, de beata Virgine monumenta producturas, quam Opusculum Ms. anonymi, quod paucis ante diebus a domino Veneroso acceperat. Eodem, inquit, die (XVI Martii) cum monialibus S. Thomæ Ord. S. Augustini, apud quas S. Limbania colitur, egimus pro obtinendis antiquioribus de ea scriptis: sed negabant præter ea, quæ Romam delata essent in ordine ad impetrandam canonizationem, quidquam haberi posse; Benedictinas, quæ isthic priores fuerant, cum loco cederent, scripta omnia vel obscurasse vel dissipasse. Interim complures narrabant gratias, meritis hujus Sanctæ obtentas, præsertim liberationem monasterii a pestilentia, qua tota nuper civitas, eaque pars maxime, infecta fuerat.

[4] [a monialibus S. Thomæ eadem, si rem spectes, narrat uterque auctor: miracula recentiora] Per canonizationem, de qua moniales ad majores nostros locutæ fuerunt, Officii de B. Limbania recitandi approbationem intelligo, quam a Sede Apostolica petitam atque etiam anno 1609 obtentam fuisse Vanninus diserte testatur. Verba dabuntur infra num. 20. Quæ vero scripta moniales dixerunt Romam delata fuisse ad approbationem istam impetrandam, haud dubie illa ipsa sunt, de quibus Vanninus in epistola dedicatoria, ad Joannam Hieronymam Vivaldi priorissam, ut vocant, & moniales Genuenses S. Thomæ die XXXI Januarii anno 1612 Romæ data, ita scribit: Ad preces illustrissimi comitis Caroli Gabrielli Eugubini nobilis civis Romani, ex scriptis antiquis & authenticis, quæ a vobis transmissæ fuerant, collegi vitam & miracula beatæ Limbaniæ &c. Nihil de hisce collectum profert in suo libello Vanninus, quod, si substantiam spectes, ante ipsum non protulerit noster anonymus: ex quo illum omnia hausisse crederem, nisi scripta, quibus usus fuit, antiqua & authentica vocaret. Ista tamen antiqua esse non potuerunt, ex quibus miracula seculo XVI patrata transcripsit; inter quæ nonnulla anno 1595 & proxime præcedentibus accidisse dicuntur. Vel vehementer fallor, vel illa desumpsit ex memorata anonymi nostri Appendice; quæ Latine reddita caput 2 miraculorum B. Limbaniæ post Vitam edendum conficiet. Caput 1 complectetur miracula antiquiora. Hæc Vanninus ex iisdem haud dubie, ex quibus anonymus, monumentis accepit. Qualia ea sint, ex jam statim dicendis intelliges.

[5] [uti & antiquiora, quæ fere omnia anno 1344 approbata fuere, edenda ex anonymo,] Anonymus, relatis miraculis, quæ anno 1344 & præcedentibus contigerunt, ita prosequitur: Omnia hactenus narrata miracula per dominum Fredericum di Molognio canonicum & vicarium archiepiscopi, ad instantiam Joannis Casasco presbyteri, qui tunc erat dicti monasterii S. Thomæ syndicus, examinata & correcta fuerunt; publicumque de iis instrumentum anno MCCCXLIV die XIX Novembris confectum fuit manu Antonii Piloso de sancta Victoria notarii publici. Iisdem miraculis alio ordine dispositis subdit Vanninus cap. 39 in fine: Hactenus miracula, a vicario archiepiscopi examinata & approbata anno MCCCXLIV, ut initio dictum fuit; in proœmio scilicet pag. 3, ubi hæc lego: Inde factum est, ut, cum fidelium pietas erga beatam Virginem indies accresceret, multaque per illam divinitus fierent miracula, juridica de hisce anno MCCCXLIV instituta fuerit inquisitio & processus publicus formatus a Frederico di Molongo, tunc temporis canonico & vicario archiepiscopi Genuensis, ad instantiam Joannis di Casasco, qui prædicti monasterii erat syndicus. Miraculis anno 1344 discussis, approbatis & per notarium publicum scripto traditis anonymus noster & Vanninus aliud subjungunt, quod is, cui contigerat, coram notario & testibus anno 1359 affirmasse narratur. Hoc miraculum recentiore manu verisimiliter adjectum fuit instrumento, quod de prioribus anno 1344 confectum fuit. Habes, studiose lector, ipsum fontem, ex quo profluxerunt antiquiora B. Limbaniæ miracula, quæ in Italicis utriusque scriptoris Opusculis leguntur, & post Vitam cap. 1 dabuntur in Latinum conversa sermonem ex breviore antiquioris anonymi relatione.

[6] Miraculis præviam B. Limbaniæ Vitam anonymus, [qui cum Vannino Vita non satis antiqua usus est: quo seculo Beata floruerit, nescitur.] eoque junior Vanninus ex eodem pariter fonte acceperunt; quod ex utriusque narratione inter se collata facile perspexi. Quo autem seculo Vita, quam illi præ manibus habuere, primum conscripta fuerit, me latet. Si Vannino credas, auctorem habuit antiquissimum: nam in proœmio pag. 5 mentionem facit de codice antiquissimo Beatæ vitam continente, quo se usum fuisse indicat. Supra vero num. 4 ex scriptis antiquis & authenticis … vitam & miracula beatæ Limbaniæ se colegisse ait. Eam biographo, quam lubet, vetustatem tribue, modo illum tam longo tempore post Beatæ mortem scripsisse fatearis, ut auctor nec synchronus nec suppar appellari queat. Et vero illum a Beatæ ætate remotiorem fuisse vel inde eruitur, quod in tota ejus translatitia apud anonymum narratione nihil adducatur, unde vel seculum, quo illa vixerit, possit extundi. Hinc Vanninus in proœmio pag. 6 Genuensium bella & tumultus incusat, quod in iis olim interierint documenta, ex quibus plenior rerum a B. Limbania gestarum cognitio acquiri potuisset: dein sibi ignosci petit, si in Vita, quam dat, tempora aliaque adjuncta, quæ quis merito desiderare posset, non exprimantur. Nonnulla tamen addidit Vanninus, quæ apud anonymum non invenio, ut mox videbitur.

[7] Cum certum sit, uti ex postea dicendis patebit, B. Limbaniæ caput, [Diu ante annum 1294 obiit: minus probabilis Vannini conjectura circa tempus natale.] a reliquis membris divisum, in ecclesia monialium S. Thomæ anno 1294 publice honoratum fuisse; admitti debet corporis in ossa & cineres dissoluti translationem vel saltem aliquam recognitionem præcessisse, in qua sacrum caput a ceteris ossibus fuerit separatum, & consequenter Beatam obiisse diu ante annum MCCXCIV, ut hic & supra ad num. 1 in margine notavi. Quam vero longo tempore ante dictum annum mors ejus contigerit, ego definire non possum; cum ne quidem seculum noverim, quo B. Limbania religiosam vitam egit in monasterio S. Thomæ, cujus antiquitas mihi etiam incomperta est. Vanninus cap. 1 Vitæ se ex monumentis, nescio quibus, collegisse ait, Beatam anno circiter 1200 in lucem prodiisse. Sed non assentiendum est scriptori neoterico, tempus istud ex conjectura assignanti, quam vel ipse postea minus verisimilem facit, dum cap. 17 B. Limbaniam meritis plenam atque annis gravem ad præmia cælestia XV Augusti evocatam fuisse scribit: nam si ante annum 1294, quo ejus caput, a ceteris membris in prævia translatione vel corporis recognitione divisum, publicæ venerationi de more expositum fuisse constat, in bona senectute obierit; quis non inde inferat, eam probabilius natam fuisse ante annum circiter 1200. Ceterum anonymus de natali Beatæ tempore, de provecta ejus ætate & die emortuali ne verbo quidem meminit. [Quæ de B. Limbania, religiosum statum in cœnobio S. Thomæ]

[8] Admodum mira sunt, quæ de B. Limbania, monasticæ vitæ institutum in cœnobio S. Thomæ nondum profeßa, anonymus & Vanninus tradunt. Ut lector ipse dijudicare possit, an & qua fide digna sint, præcipua rerum capita ex utroque scriptore collecta cum iis, quæ singulariter expendi merentur, adjunctis hic proferre visum est. B. Limbania nobilibus atque opulentis parentibus in insula Cypro nata, virginitatem in puerilibus annis Deo consecravit. Cum duodecim esset annorum, parentes de ea in matrimonium nobili ac diviti juveni collocanda cogitarunt. Quod ubi illa rescivit, Deo per orationem consulto, insciis parentibus mari se committere & ex insula in alienas terras aufugere statuit, ut cælesti suo Sponso liberius & ardentius inserviret, ab omni remota periculo fidem ei datam violandi. Animum suum Beata aperit piæ ac fideli suæ nutrici. Hæc sibi communicata refert suo marito. Insolens Puellæ in tam tenera ætate consilium ambo, Deo eorum mentes dirigente, non solum probant, sed etiam decernunt se fugientem comitaturos. Dein ad portum se conferunt; ubi nauclerum brevi Genuam renavigaturum inveniunt: cui nutrix rationes, cur duodecim annorum puella Limbania patriam ac parentes deserere velit, manifestat, & se simul cum illa & marito suo in navim admitti & Genuam conduci petit. Naucleri voluntatem Deus ita disposuit, ut nil tergiversatus se id facturum sponderet; imo illis locum in vicina silva monstraret, in quo secure laterent, donec ad navim conscendendam ab ipso evocarentur. His ex nutrice intellectis B. Limbania domo paterna clam egreditur, & cum illa ac marito ejus in silvam se abdit; ubi adventum naucleri præstolatur. At hic negotiis suis intentus facti promissi obliviscitur, & soluta navi Genuam vela facit, beata Virgine cum sociis in silva relictis. Cumque tota die iter suum prosecutus fuisset, sub vesperam navis in medio cursu, velis secundo vento distentis, derepente immobilis subsistit.

[9] [nondum amplexa. traduntur, magis mira sunt] Attonitis nautis causam tanti prodigii investigantibus, nauclerus promissi non servati memor factus ad portum regredi constituit: ad quem mira celeritate, adverso licet vento, cum pervenisset; in terram desilit, sibi notum in silva locum adit, ubi cum sociis B. Limbania morabatur: ad cujus pedes mirabundus intuetur varias feras silvestres prostratas, quæ vestimentorum ejus oras lingebant. Cognoscit ille ex tanto miraculo sanctitatem Virginis, hanc reveretur & cum sociis lætus ad navim ducit; quæ intra paucos dies felicissimo cursu Genuam devehitur. Sed in ipso urbis portu, cum nautæ jam vela demisissent, atque illam anchora in loco consueto firmare vellent, subito impetu abripitur, & in scopulos apud monasterium S. Thomæ alliditur. Præ naufragii timore clamores eduntur; quorum causam sciscitatura beata Virgo, ab oratione surgens supra navim ascendit: quam cum audiisset hærere in scopulis monasterii S. Thomæ, se ad locum divinitus destinatum, in quo reliquum vitæ tempus transigeret, appulisse palam enuntiat; nautisque bono animo esse jussis, cum sociis & nauclero in scopulos descendit. Quo facto, illis inhærens navis confestim divina vi propellitur & ad solitam stationem salva defertur. Interim nauclerus ad cœnobium S. Thomæ præcurrit, visa & audita abbatissæ & monialibus relaturus, in quarum animis ingens Limbaniæ videndæ desiderium accendit. Dein ad Virginem revertitur, quam cum sociis ad abbatissam deducit: cujus pedibus illa advoluta se virginitatem Deo vovisse, & ejus servandæ causa, relictis patria & parentibus, Genuam fugisse aperit, & habitum monasticum efflagitat; ad quem statim admittitur: noverant scilicet abbatissa & moniales, clandestinam ejus fugam prodigiis ex nauclero intellectis a Deo approbatam fuisse, & ex recenti miraculo, quod in portu Genuensi evenerat, divinam voluntatem esse didicerant, ut in suum illam monasterium reciperent.

[10] Quæ ex anonymo & Vannino in synopsim contracta huc transtuli, [& minus credibilia ceteris: Vita ex Officio a Paulo PP. V approbato danda.] tam mirabilia sunt, ut credi non debeant sine gravi auctoritate. Vellem tantam biographo, quem laudati scriptores secuti fuerunt, conciliare possem, ut nemini liceret suspicari, nomen B. Limbaniæ occasionem præbuisse animalia silvestria vestium ejus limbos lambentia effingendi, & reliqua etiam fere omnia commentitia esse. Quæ ad religiosam Beatæ vitam in monasterio S. Thomæ spectant, multo verisimiliora sunt, sive substantiam, sive adjuncta consideres aut modum, quo ab anonymo & Vannino enarrantur. Hæc inter duo sunt, quæ firmiore, quam cetera, fide credo; quia certiora esse didici ex documentis a Vita distinctis, quæ postmodum opportunis locis adferentur. Primum est, beatam Monialem impetrasse, ut speluncæ, quæ erat sub pavimento ecclesiæ, inclusa reliquam vitam in rerum cælestium meditationibus atque aliis piorum operum exercitiis traduceret: alterum est, illam pectine ferreo, quo linum carminatur, in carnem suam sæviisse, ut eam spiritui perfecte submitteret. Italicam beatæ Virginis Vitam ex anonymo vel Vannino Latine non interpretabor; illius enim medullam continet Officium, a Paulo PP. V die VI Martii anno 1609 approbatum, in oblongis Lectionibus propriis secundi Nocturni; quas proinde cum Responsoriis itidem propriis post hunc Commentarium edidisse sufficiet. An B. Limbania monialis fuerit Ordinis S. Benedicti, an vero Eremitarum S. Augustini, opportuna dicendi occasio redibit § 3.

§ II. Argumenta cultus, a seculo XIII usque ad XVI Beatæ exhibiti.

[Occasione miraculi anno 1294 patrati plurimum auctus B. Limbaniæ cultus:] Anno 1294 Feria tertia Pentecostes seu VIII Junii (in hunc enim illa diem incidebat) Deus B. Limbaniæ sanctitatem & publicos, qui jam tum ei deferebantur, honores illustri prodigio comprobavit. Ejus historiam summatim accipe. Dicto anno & die Obertus de Noli sacerdos, de Beatæ sanctitate & legitimo cultu dubitans, caput ejus in ecclesia monialium S. Thomæ expositum exigua cum reverentia in manus accepit, ut illud de more fidelibus exosculandum præberet. Cumque jam ad medium ecclesiæ processisset, sacrum caput, omni aspectante & obstupescente populo, ex ipsius manibus ad majorem, a qua sublatum fuerat, aram avolavit; ibique substitit. Prodigium pluribus enarrat auctor anonymus infra apud nos cap. 1 num. 5 & Vanninus cap. 23; qui de aucto illius occasione Beatæ cultu sequentia Italice subjicit: Miraculum per urbem mox adeo divulgatum fuit, tantusque factus est concursus, ut brevissimo temporis spatio ecclesia impleta fuerit omni hominum genere, qui cum lætitia Virgini acclamantes & applaudentes ea deinde in veneratione diem istum (Feriam tertiam Pentecostes) habuerunt, ut in perpetuam memoriam dicti miraculi (a Sorore Franceschetta Imperiale tunc cœnobii S. Thomæ priorissa, quæ simul cum monialibus illi præsens adfuerat, in archiepiscopali curia juramento interposito affirmati) solemnissima decreta fuerit supplicatio, quotannis eodem illo die celebranda, quemadmodum hodieque celebratur. Similia habet noster anonymus loco indicato; sed apud ipsum non leguntur, quæ præcedentibus subdit Vanninus. Et sub Beatæ nomine instituta fuit numerosa virorum feminarumque confraternitas, qui præterquam quod dictæ supplicationi intersunt, multa alia obeunt pietatis exercitia; & a sanctissimo Domino nostro Paulo PP. V, anno primo Pontificatus ejus, indulgentias majores, quales ejusmodi confraternitatibus a Sede Apostolica concedi solent, Feria tertia Pentecostes & aliis per annum festis diebus perpetuo lucrandas impetrarunt.

[12] [altare ipsi olim erectum & caput a corpore divisum, ut seorsum publice honoraretur:] Uti ab insigni miraculo, cujus num. præcedente memini, Beatæ cultus, ita & fidelium in ejus patrocinio fiducia plurimum accrevit. Quam multi in suis necessitatibus illud deinde experti fuerint, testantur miracula & beneficia, anno 1344, ut num. 5 dictum fuit, auctoritate archiepiscopi Genuensis approbata. In eorum enarratione, ex anonymo post Vitam cap. 1 edenda, lector comperiet, B. Limbaniam ante annum 1344 habuisse altare sibi consecratum in ecclesia monialium S. Thomæ, atque ejus corpus ibi quievisse in arca marmorea: hanc autem Vanninus cap. 22 olim collocatam fuisse ait sub ecclesia S. Thomæ ad manum dexteram altaris majoris illo ipso in loco, ubi spelunca erat, quæ ejus (beatæ Virginis) habitaculum fuit. Hisce addit, supra marmoreum Beatæ tumulum aram postea erectam fuisse: sed an non fallitur, dum ejus exstructionem ad tempora anno 1294 priora refert? Idem Vanninus B. Limbaniæ corpus, cum prima sepultura afficeretur, in dicta arca marmorea & spelunca depositum fuisse scribit: at neque hoc usque adeo certum est, quemadmodum apparebit ex annotatis, quæ dabuntur post cap. 1 sub litteris c & d. Sed sive extra sive intra memoratam arcam & speluncam illud prima vice sepultum fuerit; dubitandum non est, quin in utraque quieverit ante annum 1344: id enim ex miraculis antiquioribus facile evinci potest. In dubium etiam vocari nequit, quin miraculum, quod Deus anno 1294 per Beatæ caput a ceteris membris divisum operatus fuit, præcesserit corporis translatio vel aliqua ejus recognitio, in qua divisio capitis a reliquo corpore facta fuerit. Secundum opinionem Vannini citati eventum istius miraculi sola præcessit corporis recognitio; sacrum vero caput, postquam ab aliis ossibus in ea separatum esset, pulcro ornatu argenteo coopertum, & in cœnobio S. Thomæ apud monialium superiorem ad sua usque tempora seorsum asservatum fuisse asserit, ut in ecclesia supra altare majus festis diebus exponeretur.

[13] [fossa, in qua Beata vixit, conversa in sacellum; an aliud ei in Lusitania erectum?] Anonymus miraculo, quod apud nos cap. 1 num. 21 post medium seculum XIV in regno Lusitaniæ contigisse narrat, hæc subjicit: Dominus vero Lanzalottus (vel potius, ut Vanninus scribit, Lancellottus) Pesagno, classis regiæ præfectus, sacellum B. Limbaniæ nomini exstruendum curavit. At ubi? An in Lusitania? An Genuæ in monasterio S. Thomæ? Hic sacellum beatæ Virgini dedicatum anno 1522 exstitisse testatur anonymus in beneficio, quod infra cap. 2 num. 23 occurret. In Notitiis vero de Beatæ cultu sacellum istud, sub cujus altari illius corpus in sepulcro marmoreo quiescere ait, non distinguit a fossa seu spelunca, in qua Beata ab hominum commercio semota soli Deo sanctissime vixit. Quia vero B. Limbaniæ ante annum 1344 altare in illa spelunca erectum fuerat, uti ex dictis num. 12 liquet; dubitare non licet, quin eadem spelunca ante istum annum in sacellum fuerit conversa. Hinc augetur mihi suspicio, alicubi in Lusitania sacellum a nominato classis regiæ præfecto post medium seculum XIV Beatæ erectum fuisse. Si tamen non alibi quam Genuæ in monasterio S. Thomæ sacellum B. Limbaniæ nomini exstruendum curavit; hæc ego verba ita intelligo, ut ipsius cura & sumptibus renovatum atque exornatum fuerit Beatæ sacellum antiquum, seu dicta fossa, quæ antea in sacellum mutata atque illius cultui fuerat consecrata. Adjungo hic epigramma, ex Italico sermone rhythmico Latine redditum, quod Vanninus sub hoc titulo, Supra fossam, sepulturam & altare dictæ Beatæ, libelli sui proœmio præmittit. Hæc ipsa fossa, in qua B. Limbaniæ ossa jam asservantur, ipsi viventi locus habitationis fuit. Dici potest: Hic quasi sepulta vitam egit, hic acutis cuspidibus ferrei pectinis carnem transfixit, hic amaris lacrymis, vigiliis & jejuniis corpus afflictavit; ubi nunc altare erigitur in ipsius honorem: unde merito inscribitur: Hic vixit, hic mortua est, hic mortua vivit.

[14] Die XVII Maii anno 1472 omnibus Christi fidelibus, [Centum dierum indulgentiæ,] altare B. Limbaniæ in ecclesia S. Thomæ visitaturis & pium aliquod munus pro sacri ædificii ornamentorumque reparatione & conservatione ibi oblaturis, octo S. R. E. Cardinales centum dierum indulgentias concesserunt, iis temporibus lucrandas, quæ in illorum litteris, dicto die & anno Romæ datis, indicantur. Earum apographum authenticum noster anonymus sub isto titulo: Bullæ exemplum ex ipso originali de verbo ad verbum depromptum, in suum de Beatæ cultu, Vita & miraculis libellum transcripsit; ex quo illud in hunc Commentarium traduco. Guilermus Ostiensis, Philippus Portuensis episcopus; Jacobus tituli sancti Grisogoni *, Oliverius tituli sancti Eusebii, presbiteri; Franciscus sancti Eustachii, Franciscus sanctæ Mariæ Novæ, Baptista sanctæ Mariæ in Porticu, & Joannes sanctæ Luciæ, diaconi, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales universis & singulis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, visuris pariter & audituris, salutem in Domino sempiternam. Ad peccandum omnis ætas de facili labitur, & vitium a primæ naturæ vestigiis imitantes; quia non humanarum, sed potius divinum existeret, si homo ex corrupta formatus materia non peccaret. Porro ut a peccatis possit elapsis resurgere, multa sunt eis proposita opera pietatis; in eaque Sanctorum ecclesias cum reverentia visitare tanto salubrius creditur, quanto idem Christicolis acceptabilius reputatur. Initium litterarum multis apud anonymum mendis fœdatur. Aperta & levia correxi, relictis ceteris, quæ orationem maxime deformant. Si pro imitantes, humanarum, possit elapsis, & in eaque legas imitatur, humanum, possint lapsi, & inter quæ, compositura partium orationis legitima erit, & forte etiam conformis autographo litterarum exemplari; quas integras ex anonymo huc transferre pergo.

[15] [quas altare B. Limbaniæ visitantibus &c. anno 1472] Cum itaque, sicut accepimus, dilecta nobis in Christo religiosa Soror Juliana Grilla, abbatissa monasterii Sancti Thomæ Januensis, ad altare sanctæ Limbaniæ, situm in dicta ecclesia, specialem gerat devotionem & affectionem; supplicavit nobis humiliter, ut pro ipsius devotione, necnon ad aliorum Christi fidelium augmentanda spiritualia dona, de cætero thesaurum indulgentiarum dicto altari elargiri dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati suis *, ac favorabiliter annuentes, cupientesque, ut altare præfatum congruis frequentetur honoribus, Christique fideles ipsi eo libentius devotionis causa confluant ad illud, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius se noverint esse refectos; de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri & Pauli ejus * auctoritate confisi, omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, qui dictum altare in assumptione B. V. Mariæ, in Feria III post Pent., beatorum Apostolorum Petri & Pauli, sancti Thomæ Apostoli, & ipsius altaris dedicationis festivitatibus & celebritatibus hujusmodi altare ipsum devote visitaverint annuatim, & ad reparationem conservationemque ædificiorum, calicum, librorum, luminarium, aliorumque ornamentorum ibi pro divino cultu necessariorum, manus in eleemosynis porrexerint adjutrices; nos Cardinales præfati & quilibet nostrorum pro singulis diebus dictarum festivitatum centum dies indulgentiarum de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, & quilibet nostrum relaxat, præsentibus vero perpetuis futuris temporibus in suo robore duraturis.

[16] [octo S. R. E. Cardinales lucrandas dederunt certis diebus festis,] In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum præsentes nostras litteras fieri, nostrorumque sigillorum Cardinalitium jussimus & fecimus appensione muniri. Datum Romæ in domibus nostris anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo, Indictione quinta, die vero decima septima mensis Maii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Xisti seu Sixti divina providentia Papæ quarti anno primo. Subditur: Copia a tergo. Dein sequitur: Ostiensis, Bononiensis, Papiensis, Neapolitanus, Soriensis (Legendum Senensis, ut mox videbitur) Mantuanus, sanctæ Mariæ in Porticu, sanctæ Luciæ cum octo munitis sigillis appensis. Ut lector clare cognoscat, octo S. R. E. Cardinales, quorum hic mentio fit, eosdem esse cum illis, qui in litterarum exordio memorantur, singulorum nomina & cognomina cum episcopatibus ac titulis, quos anno 1472 gesserunt, adjicere visum est. Guilielmus de Estoutevilla, archiepiscopus Rothomagensis, episcopus Cardinalis Ostiensis & Veliternus; Philippus Calandrinus episcopus Bononiensis, episcopus Cardinalis Portuensis; Jacobus Amanatus, Papiensis dictus ab episcopatu Papiensi seu Ticinensi, quem administrabat, presbyter Cardinalis titulo S. Eusebii; Franciscus Piccolomineus, archiepiscopus Senensis, diaconus Cardinalis titulo S. Eustachii; Franciscus Gonzaga, episcopus Mantuanus, diaconus Cardinalis titulo S. Mariæ Novæ; Baptista Zeno, diaconus Cardinalis titulo S. Mariæ in Porticu; Joannes Michaëlius diaconus Cardinalis titulo S. Luciæ. Cum in Cardinalium istorum litteris, XVII Maii anno 1472 datis, eædem sacræ dignitates titulique legantur, quibus illos tunc temporis insignes fuisse aliunde didici, cumque dicto diei & anno congruant ceteræ notæ chronologicæ, quæ in litteris illis exprimuntur; hasce supposititiis minime accensendas judico, licet laudati Cardinales per easdem litteras largiti fuerint centum dierum indulgentias, obtinendas in Genuensi monasterio S. Thomæ, eorum ordinariæ jurisdictioni non subjecto: ad hoc enim dicendum est, illos in dictis indulgentiis concedendis usos fuisse summi Pontificis jurisdictione, sibi vel specialiter commissa, vel generaliter per consuetudinem a Sede Apostolica saltem tacite approbatam.

[17] Inter expressas in memoratis litteris festivitates, quibus 100 dierum indulgentiæ iis, [e quibus Feria 3 post Pent. & forte alter dies Beatæ sacer erat, an. 1567 revocatæ sunt:] qui altare B. Limbaniæ visitaverint &c., lucrandæ proponuntur, occurrit Feria III post Pent.; qui dies qua occasione beatæ nostræ Virgini sacer esse cœperit, num. XI dictum fuit. Designantur etiam festivitates sancti Thomæ Apostoli & ipsius altaris dedicationis. At de cujus altari hic agitur? An S. Thomæ, an vero B. Limbaniæ? Vanninus in proœmio pag. 3 diserte scribit, indulgentias pro festo dedicationis altaris Beatæ anno 1472 impetratas fuisse. Si non errat, quo die dedicationis istius festivitas agebatur? An XVI Augusti? Hunc certe diem Vanninus ibidem a pag. 4 Beatæ cultui dicatum fuisse affirmat ab immemorabili tempore ante annum 1609, quo moniales S. Thomæ a Paulo PP. V obtinuerunt Officium de B. Limbania pro eodem die XVI Augusti. Vide infra num. 20. S. Pius PP. V per bullam, VIII Februarii anno 1567 datam, omnes indulgentias abrogavit, pro quibus consequendis, ut loquitur sanctus Pontifex; manus sunt porrigendæ adjutrices, & quæ quæstuandi facultatem quomodolibet continent. Hinc evidens est, jam a longo tempore abolitas fuisse indulgentias ab octo S. R. E. Cardinalibus anno 1472 concessas; quia hanc inter alias fidelibus statuerunt conditionem: Si ad reparationem conservationemque ædificiorum, calicum, librorum &c. manus in eleemosynis porrexerint adjutrices.

[18] Auctor anonymus sæpe laudatas litteras ex apographo, [litteræ, quibus illæ concessæ fuerant, ex apographo authentico transcriptæ.] ut superius num. 14 dicebam, authentico transcripsit; id enim sequentes, quæ illis subjunguntur, testationes probant. ✠ MDXCVI die XV Julii extracta est suprascripta copia ex alio * in pergameno scripto, mihi præsentato per R. D. Matthæum Astium Genuensem D. T. & curatum ecclesiæ sancti Thomæ & existente sub custodia R. D. abbatissæ (imo priorissæ, nam anno 1596 cœnobium S. Thomæ abbatia esse desierat, ut in fine Commentarii dicetur,) & monialium dictæ ecclesiæ & monasterii sancti Thomæ. Licet &c. salvo &c. Jo. Antonius Roccataliata notarius publicus & curiæ archiepiscopalis Genuensis cancellarius.

Florestanus Pepe J. U. D. vicarius archiepiscopalis Genuæ generalis universis & singulis fidem facimus & attestamur, suprascriptum magistrum Joannem Antonium Roccataliatam, qui anno & die suprascriptis extraxit, ejusque * propria manu subscripsit suprascriptam scripturam, de qua supra, tempore suprascripto ac ante, post, & de præsenti fuisse & esse notarium publicum, authenticum & fidelem de collegio & matricula magistrorum notariorum Genuæ, ejusque instrumentis & scripturis adhibitam fuisse & adhiberi plenam fidem in judicio & extra; etiamque cancellarium * prædictæ curiæ nostræ archiepiscopalis Genuæ. In quorum fidem &c. Datum Genuæ in palatio archiepiscopali MDXCVI die XV Julii. Locus Sigilli. Horatius Fatius notarius & curiæ archiepiscopalis Genuæ cancellarius.

[Annotata]

* Chrysogoni

* forte sumus

* vox hæc redundat vel ponenda est post Apostolorum

* adde exemplari

* suaque

* adde esse

§ III. Alia venerationis indicia usque ad annum MDCIX, quo a monialibus S. Thomæ honorari cœpit Officio proprio: ad diœcesim Genuensem & Ordinem Eremitarum S. Augustini extensus Beatæ cultus; quæ tamen Ordini Benedictino adjudicanda est.

[Campana B. Limbaniæ consecrata; sacellum ejus restauratum;] Vanninus in proœmio pag. 4 scribit, campanam, quæ prope monasterium S. Thomæ in littore maris inventa fuerat, denuo fusam & B. Limbaniæ, cum cujus imagine & nomine e fusura prodierat, consecratam fuisse. Hisce addit, illam pulsari solere, dum mare solito magis tempestuosum est, vel navis in periculo submersionis e portu conspicitur, nautasque periclitantes ad illius sonitum naufragio sæpe ereptos fuisse. Auctor anonymus in Notitiis de Beatæ cultu tres inscriptiones profert, in campana ista expressas; quarum prima est hæc: MCCLVIII. Restaurata tempore Sororis Bionæ an. MDCLXII die XX Februarii; Secunda: Ave Maria S Limbania; tertia: Hoc opus refecit Vincentius Somaripa d. Pauli. Anno MCCLVIII, a quo prior inscriptio incipit, campanam illam primo fusam fuisse suspicor. Laudatus anonymus, qui sub finem seculi XVI vel sequentis initium scripsit, se in meliorem statum restituisse ait B. Limbaniæ sacellum seu speluncam, ipsius corpore & altari venerabilem, in qua olim vivens delituit, ut rebus divinis unice vacaret. Imprimis solum novo pavimento stratum memorat, dein cæruleo lapidis lazuli colore ac stellis aureis internitentibus fornicem exornatum, ac Cherubinum in singulis ejus angulis, in medio vero positum Spiritum sanctum sub forma columbæ radiis illustratæ; insuper corollas * ex floribus utrumque sacelli latus exornantes, & ab hisce concinno de ligamine pendulum ferreum pectinem, quo beata Virgo carnem suam laceravit; denique, ut ceterum ornatum sileam, marmor ovi figuram referens in sacelli seu sacræ speluncæ frontispicio locatum, cui hi versus insculpti leguntur:

Limbaniæ si fossa fuit, ubi casta labores
      Virginis austeros membra tulere diu;
Condita marmoreo cum nunc sint ossa sepulcro,
      Alta super Christum sydera semper habet.

[20] Nunc iterum citati Vannini verba accipe, quæ ex Italicis Latina feci: Cum reverendæ Matres monasterii S. Thomæ beatæ Limbaniæ festivitatem in ecclesia sua, ubi sacrum ejus depositum religiose asservatur, [Officium proprium a Paulo PP. V concessum monialibus S. Thomæ] ex antiqua & immemorabili consuetudine die XVI Augusti quotannis recolerent; ut majore deinceps solemnitate cum Officio proprio & ex auctoritate Sedis Apostolicæ festi istius dici celebrationem continuare possent, per libellum supplicem ad sanctissimum Dominum nostrum Paulum PP. V confugerunt: ex cujus mandato cum sacrorum rituum Congregatio rem mature examinasset, cumque per eminentissimos Cardinales Pinellum felicis memoriæ & Bellarminum Pontifici, quid illa censuisset, relatum esset; facultatem ab eo obtinuerunt, quemadmodum ex Brevi VI Martii anni MDCIX expedito liquet, supra dicto die XVI Augusti recitandi de Beata Officium, quod secundum Breviarium Romanum dicitur in festis Virginum, cum Lectionibus propriis secundi Nocturni a sanctissimo Domino approbatis; quibus Beatæ vita summatim continetur.

[21] Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, [pro die 16 Augusti; Beatæ festum deinde celebratum] ad XVI Augusti habet: Genuæ, sanctæ Limbaniæ virginis & monialis: in altero Catalogo Sanctorum Italiæ ad eumdem diem illam elogio ornat ex dictis Lectionibus extracto. In Opere nostro tom. III Augusti pag. 261 Sanctis ab illo ad alios dies relatis accensetur, idque his verbis, nimium festinanter chartæ & prelo commissis: S. Limbania virgo … signatur hoc die (XVI Augusti) a Ferrario in utroque Catalogo, non recte, cum aliunde constet, annuam ejus festivitatem recoli VI Septembris. Parcendum & credendum fuerat Ferrario, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ post beatæ Virginis elogium diserte testatur, se vidisse Romæ diploma Pauli V Pont. anno 1609 datum, quo moniales S. Thomæ Officium de Beata impetrarunt pro die XVI Augusti. Non solum anno 1613, quo Catalogus iste lucem aspexit, sed etiam anno 1625, quo alterum suum Catalogum generalem Ferrarius typis publicavit, B. Limbania, nisi vehementer fallor, Genuæ in ecclesia S. Thomæ eodem illo die colebatur. Is tamen non amplius illi sacer erat anno 1657, quando Arturus Gynæceum seu Martyrologium amplissimum sanctarum ac beatarum Mulierum edidit, in quo ad sæpe memoratum diem ita laudatur: Genuæ in monasterio S. Thomæ, sanctæ Limbaniæ virginis, vita & virtutibus insignis: tunc enim illius cultus a cœnobio S. Thomæ ad totam diœcesim Genuensem extensus & a XVI Augusti translatus erat ad XVIII ejusdem mensis, non vero ad VI Septembris; quo die non nisi anno 1676 coli cœpit ab Ordine Eremitarum S. Augustini. Singula, quæ jamjam asserui, certa esse patebit ex sequentibus.

[22] Officiis propriis ecclesiæ Genuensis, Stephani Duratii archiepiscopi & S. R. E. Cardinalis jussu recognitis atque anno 1640 excusis, [die 18 ejusdem mensis per totam diœcesim Genuensem,] præmittitur Calendarium festorum ejusdem ecclesiæ Genuensis; in quo ad XVI Augusti legitur: Rocchi conf. duplex; dein ad XVIII ejusdem: Limbaniæ virg. duplex. Hinc eruitur, beatæ Virginis festum posteriori diei affixum fuisse, quod prior duplici Officio S. Rochi esset impeditus. In ipsis Officiis propriis suo loco habetur: Die XVIII Augusti. In festo sanctæ Limbaniæ virginis duplex. Omnia de communi Virginum. Oratio Exaudi. Lectiones 1 Nocturni de Scriptura occurrente. Post Lectiones & Responsoria secundi Nocturni, post hunc Commentarium edenda, sequitur: In III Nocturno Homilia in Euang.: Simile est * REGNUM CÆLORUM DECEM VIRGINIBUS, ut in communi Virginum. Officiis propriis subjiciuntur Sanctorum, qui in diœcesi Genuensi coluntur, annuntiationes ad Martyrologium Romanum adjungendæ & primo loco legendæ; inter quas hanc invenio: Die XVIII [Augusti] Genuæ, S. Limbaniæ virginis, monastica observantia & gratia miraculorum gloriosæ; cujus Sacrum corpus in monasterio S. Thomæ reconditum summa religione colitur. Additur etiam Calendarium Sanctorum, qui Genuæ in particularibus ecclesiis cultum obtinuerunt: rursus ad XVIII Augusti hic occurrit festum Limbaniæ virg. cum Oct. in ecclesia S. Thomæ. Memoria B. Limbaniæ in diœcesi Genuensi etiam nunc, ut opinor, agitur eodem die XVIII Augusti. Quia vero in Opere nostro Beata neque isto die data fuit, neque etiam XVI Augusti, quo a monialibus S. Thomæ Officio ecclesiastico primum honorari incepit; locus ipsi hic conceditur inter cælites diei VI Septembris, ad quem translatam a die XVI Augusti festivitatem ejus totus Eremitarum S. Augustini Ordo ritu duplici nunc celebrat.

[23] [& 6 Septembris per universum Ordinem Eremitarum S. Augustini;] Cultus B. Limbaniæ ad laudatum S. Augustini Ordinem propagatus, & propter festum S. Alipii episcopi, incidens in diem XVI Augusti, ad VI Septembris dilatus fuit XI Januarii anno 1676 per sequens decretum sacræ rituum Congregationis, quod R. P. Supprior in Antverpiensi ejusdem Ordinis conventu mihi humaniter communicandum curavit. Sacra rituum Congregatio ad preces Fratris Josephi Eufanii Aquilani, episcopi Porphyriensis, sacrarii Apostolici præfecti & Sanctitatis suæ confessarii, annuente ipso Sanctissimo (Clemente PP. X,) benigne concedit & extendit ad omnes & singulos utriusque sexus sui Ordinis Eremitarum S. Augustini religiosos, tam Fratres quam moniales, in quibuscumque partibus mundi existentes, Officium (& respective Missam) de beata Limbania virgine ejusdem Ordinis S. Augustini, de communi unius virginis, cum supra scriptis, quæ post hunc paragraphum dabuntur, Lectionibus & Responsoriis secundi Nocturni, prout olim fel. Recordat. Paulus Papa V monialibus S. Thomæ Januensis præfati Ordinis (ubi corpus beatæ Limbaniæ asservatur) suis litteris in forma Brevis in Sede Principis Apostolorum sub die VI Martii MDCIX concessit & indulsit: &, ut eædem preces continebant, festum dictæ beatæ Limbaniæ celebratur sub ritu duplici die XVI Augusti, impedita alio Officio duplici S. Alipii, ut prædictum Officium & Missa in memorato universo Ordine S. Augustini ad primam non impeditam, nempe ad diem sextam Septembris transferri, & in Kalendario Breviarii & Missalis Ordinis præfati modo, ritu & forma prædictis apponi & imprimi posse concessit die XI Januarii MDCLXXVI. V. Cardinalis Carpineus. Loco ✠ sigilli. Bernardinus Casalius sac. rit. Cong. secr. Romæ ex typographia reverendæ cameræ Apost. MDCLXXVI.

[24] [licet Limbania, quam beatam dumtaxat appello,] Martyrologio Augustiniano, quod anno 1716 Franciscus Maria de Aste archiepiscopus Hydruntinus ad calcem Romani a se notis illustrati a pag. 582 edidit, beata Virgo ad VI Septembris his verbis legitur adscripta: Genuæ in monasterio S. Thomæ, beatæ Limbaniæ virginis Ordinis nostri, admirabili pœnitentia & altissima contemplatione insignis; cujus anima evolavit ad cœlum decimo nono Kalendas Septembris. De die emortuali hic determinato agetur in ultima ad Vitam annotatione. Limbania, ut num. 22 videre est, seculo superiore in ecclesia Genuensi tamquam sancta colebatur. Eadem appellatio num. 14 & 19 ipsi attribuitur in monumentis anni 1472 & 1562. Sanctam quoque dixerunt auctor anonymus, Ferrarius & præter alios, quos hactenus citavi, Castellanus in Martyrologio universali ad XVI Augusti. Vanninus & Martyrologium Augustinianum illam solo Beatæ titulo donant. Hunc ego elegi, secutus decretum sacræ rituum Congregationis num. præcedente allatum, in quo Limbania ubique beata vocatur, & hodiernam Ecclesiæ consuetudinem, quam docet Prosper de Lambertinis S. R. E. Cardinalis, nunc summus Pontifex Benedictus XIV, in præclaro Opere de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione lib. 1 cap. 39 & seqq. Obstupui ad illa decreti memorati & Martyrologii Augustiniani verba, quibus B. Limbania Ordinis S. Augustini fuisse asseritur. Augustinus Torellus celeber ejusdem Ordinis scriptor tom. 7 seculi Augustiniani pag. 612 de beata Virgine & ejus cultu ad religionem suam per dictum decretum propagato ita meminit, ut simul non obscure insinuet, illam monialem Augustinianam non fuisse; cum ibidem religiosas virgines Benedictinas cœnobii S. Thomæ, in quo B. Limbania vitam monasticam egit, anno 1509 S. Augustini regulam & habitum assumpsisse narret.

[25] Citat laudatus Torellus alterum sui Ordinis scriptorem eruditum Thomam de Herrera in Alphabeto Augustiniano tom. 1 a pag. 324; [professa fuerit regulam] ubi hæc lego: Genuense monasterium S. Thomæ, sub cura & regimine archiepiscopi Genuensis, olim sub regula S. Benedicti militavit, & tunc temporis Limbaniam virginem sanctissimam protulit: nunc Eremiticum D. Augustini institutum observat. Hæc mutatio, ut ab ipsis sanctimonialibus audivimus, an. MDIX contigit. Fatetur hic Thomas de Herrera, non modo cœnobium S. Thomæ ante annum 1509, sed etiam B. Limbaniam Ordinis S. Benedicti fuisse; quod sincerus iste scriptor tom. 2 Alphabeti pag. 6 aperte quoque declarat. S. Limbania, virgo & monialis, in vita & in morte urbem Genuensem reddidit illustriorem. Quo anno obierit, aut qua tempestate floruerit, non potui investigare. Hoc unum in novo Cathalogo Sanctorum F. Philippi Ferrarii reperi sub die XVI Augusti: “Genuæ, S. Limbaniæ virginis & monialis” & in notis ad ea verba: “Ex tabulis & monumentis cœnobii S. Thomæ, ubi illa vixit & condita est: cujus Lectiones Romæ a sacra rituum Congregatione approbatas legimus sub Paulo V Pontifice maximo”. Fit de ea Officium ecclesiasticum, & in ejus honorem habetur Genuæ solennis processio in festis Penthecostes.

[26] Credidere nonnulli eam fuisse Augustinianam, quia ejus exuviæ depositæ sunt in monasterio S. Thomæ, [S. Benedicti in monasterio S. Thomæ, quod olim abbatia fuit.] cujus alumna olim fuit; illud autem est Ordinis Eremitarum S. Augustini. Cæterum curiosius indagata veritate invenio Limbaniam fuisse Benedictinam, antequam cœnobium S. Thomæ ab institutis D. Benedicti ad regulam & Ordinem S. Augustini transiret. Id notatum volui, ne quis vano aliquorum rumore decipiatur, & alienos fœtus fœcundissimæ matri supponat. Hisce addo, quod Petrus Margiano Savonensis, uti auctor anonymus infra apud nos capite 1 miraculorum num. 21 narrat, coram notario Raphaële Vacca & testibus anno 1359 Margaritæ da Mare abbatissæ monasterii S. Thomæ asseveraverit, sibi graviter ægrotanti, mentis tamen compoti, B. Limbaniam in habitu Ordinis S. Benedicti apparuisse & pristinam valetudinem restituisse. Uti Margaritam da Mare, ita & ceteras cœnobii S. Thomæ præfectas anonymus in Beatæ Vita & miraculis antiquioribus abbatissas ubique vocat. In Lectionibus B. Limbaniæ gesta enarrantibus, quæ mox dabuntur & ab Augustinianis utriusque sexus religiosis nunc recitantur, abbatissa etiam vocatur ejusdem cœnobii superior, sub qua beata Virgo religiosam vitam incepit & sancta morte finivit. Præterea in litteris anni 1472, quas § præcedente retuli, memoratur Juliana Grilla abbatissa monasterii S. Thomæ. Hinc ulterius cognoscitur idem monasterium fuisse abbatiam, dum a benedictinis monialibus incoleretur ante annum 1509, quo Augustinianarum virginum conventus esse cœpit sub regimine priorissæ.

[Annotata]

* Italice festoni

* ERIT

VITA
Ex Officio, quod Paulus PP. V die 6 Martii anno 1609 approbavit.

Limbania virgo monialis Genuæ in Italia (B.) a

A. Anonymo.

[Ut votam virginitatem servet parentes deserit, & ex Cypro, Deo factum tribus] Lectio IV. Limbania virgo sanctimonialis, in insula Cypro nobilibus ac opulentis parentibus orta, cum pari corporis atque animi pulchritudine floreret, ne domesticis illecebris ac parentum blanditiis ad matrimonium contrahendum alliceretur, & fidem virginitatis servandæ Christo datam violaret; verbis Psalmistæ permota: “Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populum tuum & domum patris tui, & concupiscet Rex speciem tuam”, divino Spiritu afflata, duodecim tantum annos nata, patria deserta, quocumque eam Spiritus sanctus duceret, sequi deliberat. Itaque navem Genuensem nacta, Cypro solventem, sola nutrice ac nutritio consciis comitibusque, secreto illam conscendere parat, Genuamque deferri. Quod consilium in honesta puella insolitum, & forte inauditum, Deus triplici miraculo comprobavit: nam cum nauclerus, contra fidem datam relicta in insula Virgine ac sociis, secundo vento solvisset; ad solis occasum in medio cursu, expansis velis, derepente tam firma navis constitit, ut nec iter prosequi posset, nec loco moveri, acsi radicibus altissimis fixa esset. Hujus insoliti eventus causas cum mirabundi nautæ secum quærerent; tandem gubernator navis, recordatus promissi non servati Limbaniæ, in eam cogitationem venit, nolle Deum, ut Limbaniam in insula mœrentem desereret. Quare in portum regressus, in terram desiliens, Virginem adit, in vicina silva, optime sibi nota, cum nutrice latitantem; ad cujus pedes plurimas feras silvestres prostratas, oramque vestis lambentes intuetur: cujus novitatis aspectu Virginis sanctitatem colligens, veniam postulat, eamque lætissimo vultu ad navem cum sociis deducit, hisce Vectoribus quam mercibus jucundior.

℞. Fallax gratia & vana est pulchritudo. * Virgo timens Deum ipsa laudabitur. ℣. Date ei de fructu manuum suarum, & laudent eam in portis opera ejus. Virgo.

[2] Lectio V. E portu illico solvens gubernator brevi dierum intervallo, [miraculis approbante, Genuam aufugit: ubi in monasterio S. Thomæ religiosissimam] sereno cælo, vento secundo, tranquillo mari, felicissimo cursu Genuam devehitur; & in portum penetrantes nautæ vela demittunt, anchoram jaciunt b, & clavo eam ad stationem torquere contendunt; sed frustra: concito enim cursu ad scopulos adversos impellitur. Quo perspecto, cum omnes vociferarentur, ac se perditos in portu misere deplorarent; excitata clamoribus Limbania nautas, quo in loco sint, percunctatur: a quibus ubi accipit, in portu & scopulis monasterii S. Thomæ navim hærere; Bono animo estote, inquit, hic finis est itineris mei. Sinite me in terram descendere: consignate me monialibus; in quarum cura reliquum vitæ meæ tempus sum traductura. Quod ubi factum est, sine mora, sine cujusquam industria, divina vi in contrariam partem prora convertitur, atque ad solitam navium stationem defertur c. Limbania post gratias Deo actas, quod incolumis ad optatum locum pervenisset, ad conspectum abbatissæ deducta obnixe postulavit, ut apud illam sibi vivere liceret; cum ab infantia virginitatem Deo voverit, & eo consilio, patria parentibusque desertis, Genuam per tot maria commearit. Illa vero pulchritudinem ac prudentiam Puellæ admirata, cognitis etiam ex nauclero, quæ Cypro solventi contigerant, ac viso recenti miraculo, in omnium oculis edito, Dei bonitate celebrata, quod tanto thesauro monasterium suum cumulasset, Limbaniam complexa, incredibili omnium monialium consensu eam suscipit, nec multo post monastico habitu ornat; &, peracto probationis tempore, juxta canonicas sanctiones illam ad professionem admittit: tantumque in virtute profecit, ut brevi ceteris omnibus norma fieret religiose vivendi.

℞. Fossam d sibi delegerat Limbania sub ecclesia, in qua dies noctesque non cessabat * A colloquiis divinis & contemplatione. ℣. Oculis ac manibus in cælum semper intentis invictum ab oratione spiritum non relaxabat. A colloquiis.

[3] Lectio VI. Interim advertit Limbania, sub ecclesiæ pavimento fossam latere, [singulari cum austeritate vitam agit, qua cælesti luce perfusa defungitur.] arctiori vitæ & cælestium rerum contemplationi percommodam; eamque illico a præfecta monialium impetrat: ubi semel tantum in die comedens, ab esu carnium & vini potu omnino abstinebat, magnam diei partem totamque noctem insomnem, in sacrorum librorum lectione & divinarum rerum tractatione deducebat, ac pectine e ferreo membra lacerando carnem spiritui subjiciebat. Demum divino plane privilegio eo deducta est, ut nullo humano cibo, sed cælesti tantum pabulo vesceretur, quod ex sacra Synaxi & oratione assidua capiebat. In his religiosis exercitationibus cum plurimos annos monasticæ vitæ insumpsisset Limbania; cupiebat ardentissime corporeæ molis vinculis dissolvi, & esse cum Christo: tantamque maciem & pallorem contraxerat, ut solo spiritu vivere videretur. Quare diem optatum sibi imminere præsentiens, quo ad immortalem vitam erat evocanda, majori contentione afflictationi corporis & orationi vacabat, Unde accidit, ut abbatissa, divino impulsu adducta; ad eam visendam certa die cum venisset, locum maxima luce undequaque circumfusum invenerit; quæ & oculorum aciem retundebat, & ab ingressu cellæ corpus arcebat. Accurrentibus ceteris Sororibus, post multam horam, ubi insolitus ille splendor abiit, cellam una omnes ingressæ, corpus Virginis, orantis specie, genibus complicatis, erecta cervice, extensis in altum manibus repererunt; exanime illud quidem, sed tepefactum adhuc, ut intelligi posset, ejus animam paulo ante, divino illo splendore ornatam, ad cælestem beatitudinem evolasse. Demortuæ Virginis sanctissimum corpus linteis obvolvunt, hymnos psalmosque ex Christiana traditione decantant, in feretro collocant omnibus conspiciendum ac exosculandum (suavissimi enim odoris fragrantiam emittebat, aspectuque jucundissimo cunctos alliciebat,) f luce insequenti, quæ fuit decima septima dies Augusti, cum religiosa pompa sepeliendum.

℞. Jejunio corpus affligens carnem spiritui subjiciendo, in cælestium rerum meditatione defixa * Deum rogabat, ut se ex illo mortali corpore liberaret. ℣. Pectine ferreo pectus lacerans gemebunda Deum rogabat. Gloria Patri. Deum rogabat.

ANNOTATA.

a Lectiones & Responsoria secundi Nocturni, quæ hic eduntur pro Vita B. Limbaniæ, habentur in Officiis propriis ecclesiæ Genuensis anno 1640 excusis ad 18 Augusti, & in hodierno Breviario Ordinis Eremitarum S. Augustini ad 6 Septembris: illa autem partem esse Officii a Paulo PP. V approbati, me docuit decretum sacræ Congregationis rituum, quod in Commentario prævio num. 23 dedi.

b Neque noster anonymus neque Vanninus in Beatæ Vita nautas anchoram jecisse dicunt; sed navim, cum post vela contracta anchoram jacere vellent, magno impetu in scopulos maritimi monasterii S. Thomæ abreptam fuisse.

c Quæ de B. Limbania, priusquam vitam monasticam amplecteretur, in hac & priore Lectione narrantur, magis miror quam credo ob auctoritatem non satis gravem biographi, e quoilla primum accepta fuere. Vide Comment. num. 6, 8 & seqq.

d De fossa seu spelunca, in qua beata Virgo reliquum vitæ tempus in assiduis virtutum exercitiis sanctissime transegit, atque ejus corpus depositum & singulari in veneratione habitum fuit, legi possunt dicta in Comment. num. 12 & 13, ac dicenda post caput 1 miraculorum in annotatione ad litteram d.

e Instrumentum, quo B. Limbania suum corpus cruciabat, erat pecten, oblongis acutisque ex ferro cuspidibus denso ordine eminentibus instructus, quo linum carminatur; nam Italice vocatur pettine di lino in Vita Ms. cap. 12, in cujus titulo anonymus illius auctor his verbis utitur: Quare Beata, uti post mortem ejus semper factum fuit, ita & nunc soleat depingi, manu tenens pectinem ferreum, quo linum discriminatur. Hinc innotescit, B. Limbaniam a pictoribus ita repræsentari consuevisse, quod vivens in membra sua virginea dicto instrumento sævierit.

f Quæ hic parenthesi includuntur, sensum perficiunt in Breviario PP. Augustinianorum, in quo sequitur: Quod luce insequenti, quæ fuit decima sexta dies Augusti, cum religiosa pompa sepultum est. Hinc consequitur, ut B. Limbania obierit 15 Augusti. Ad diem sequentem Beatæ mors differtur in Lectione 6 hic edita, quæ est Officii ecclesiæ Genuensis; nam altera post obitum ejus dies ibi dicitur fuisse 17 Augusti. In Martyrologii Augustiniani annuntiatione, quam in Comment. num. 24 integram dedi, de beata Virgine ad 6 Septembris asseritur: Cujus anima evolavit ad cælum decimo nono Kalendas Septembris, id est, 14 Augusti. Secundum Vanninum cap. 17 & 19 emortualis Beatæ dies is fuit, quem assignat Breviarium Augustinianum, cum ejusdem Ordinis Martyrologio non cohærens. Nullum mortis diem determinat Vannino antiquior anonymus in Vita Ms.; neque aliquem cum fundamento determinari posse arbitror.

MIRACULA
Ab auctore anonymo in fine seculi XVI vel initio sequentis collecta,
Et ex Ms. Italico Latine reddita, interprete Joanne Limpeno.

Limbania virgo monialis Genuæ in Italia (B.) a

A. Anonymo.

CAPUT I.
Miracula & beneficia facta usque ad annum 1359.

[Abbatissæ revelat arcam marmoream, in qua corpus suum vult deponi.] Si summus ac vivens Deus hic inferius in terra honorare velit Sanctos suos, quorum mors, ut David loquitur, ipsi adeo pretiosa est & chara, mirum non est, illum etiam sepulturæ eorum prospicere: cum legamus de S. Catharina virgine, quod ab angelis b in montem Sinaï portata atque ibi sepulta fuerit. Beata igitur virgo Limbania post gloriosum suum transitum abbatissæ in somno apparuit, dicens: Hoc mane tempestive surge, & vade ad littus maris; quoniam ibi invenies monumentum marmoreum c. Illud tolli & me in eo sepeliri curabis. Ad quas voces excitata abbatissa, convocavit omnes Sorores, ac, narrata visione, cum ipsis se contulit ad littus; & quam mox pulcrum monumentum marmoreum repererunt: & cum gaudio istud accipientes ad ecclesiam iverunt, ac Beatæ sepulturam ordinarunt.

[2] Postquam abbatissa & moniales secundum habitam visionem, [Divinitus puniuntur Beatam contemnens] spirituali cum lætitia, benedictum istud sepulcrum invenissent & ad ecclesiam tulissent, ut postea solemniore & exquisitiore pompa majoreque reverentia ac honore corpus charæ & dilectæ virginis Limbaniæ intra illud deponerent; dum locus sepulturæ aptabatur ac præparabatur, unus ex operariis, qui terram fodiebant, Beatam irrisione contempsit, ut facere solet, cui exiguus est Dei timor, quique ipsum & Sanctos parum curat. Et ecce os ipsi in circumstantium conspectu ad aures usque distorquetur: qua re attonitus operatius peccatum suum animadvertere cœpit, & coram omnibus illud confessus, Virginis fossam d accessit, atque humi prostratus cum gemitu & lacrymis a Deo veniam petiit, opemque B. Limbaniæ imploravit; & subito os rediit ad debitum locum.

[3] [& irreverens in loco sacro; at pœna inflicta illius ope liberantur,] Patrati miraculi fama per civitatem mox divulgata, omnis populus eo concurrit, viri & mulieres, senes & juvenes, magni & parvi, divites & pauperes, verbo, omne hominum genus. Qui vero non vult intelligere, quantus Deo sit zelus ecclesiæ, quæ domus orationis vocatur, attente perpendat singula, quæ jam narrantur. Accidit igitur, ut etiam juvenis quidam venerit ad ecclesiam S. Thomæ non ex devotione, sed solum formosas mulieres aspiciendi causa. Interim dum ibi stabat oculis in eas defixis; ecce corpus ejus ad tantam crassitudinem intumescere cœpit, ut cum illo simul omnes obstupescerent: cumque vellet ecclesia egredi, nullo modo poterat. Neque subsidium, quod a multis ipsi ferebatur, quidquam effecit, nisi ut corporis crassitudine eo magis retro ageretur, quo majore conatu exitus tentabatur. Juvenis itaque ad se rediens & delictum suum agnoscens, sacerdotem confessarium postulavit, cui cum contritione cordis omnia peccata sua aperuit; & post confessionem magna cum reverentia & lacrymis se ad Virginis feretrum inclinavit: cumque a Deo veniam & ab illa auxilium rogasset, statim a tumore corporis liberatus fuit. Utinam simile quid nostris aliquando contingeret temporibus, ut cessarent tot scelera & impudicæ actiones, quæ absque ullo Dei timore in ecclesiis sæpissime cernuntur committi. Quoniam alterius pœna nobis ad cautelam & medicinam sit oportet; omnis, qui hoc legit & audit, advertat quid agat, ne bonorum morum disciplinam relinquens, ignominiam incurrat perpetuo erubescendam.

[4] [quam etiam experitur femina, cujus mamillam invaserat cancer.] Nobilis cujusdam feminæ mamillam invaserat cancer, qui illam gravibus doloribus affligebat: unde cum percepisset a medicis desperatam esse sanationem mamillæ, nisi hæc tota abscinderetur, magno horrore perculsa fuit. Quapropter magna cum fiducia ad B. Limbaniam confugit, orans, ut per ejus merita a talibus angustiis liberaretur. Res mirabilis! tota illa nocte nullum sensit dolorem. Mirabunda exspectavit donec lucesceret: tollensque mane fascias, quibus affecta mamilla obvolvebatur, hanc sanam invenit, quasi nihil mali umquam habuisset; & acceptum beneficium agnoscens, gratias Deo egit, & gloriosam Sanctam, cujus meritis sanata fuerat, visitavit.

[5] [Sanctitas ejus illustri probatur miraculo, cujus memoria agitur die, quo accidit.] Anno MCCXCIV sacerdos quidam, cui nomen Obertus de Noli *, ecclesiæ S. Thomæ sacellanus, cum aliquando devotionis causa honoratis quibusdam feminis & aliis in eadem ecclesia, ubi B. Limbaniæ corpus quiescit, congregatis sacrum ejus caput monstrare atque osculandum præbere deberet; cumque hoc illicitum judicaret, quod non sciret eam umquam canonizatam fuisse; dictum caput exigua admodum cum reverentia (dubitabat enim de B. Limbaniæ sanctitate) in manus accepit, atque illud portans ab altari majore usque ad medium ecclesiæ, tum ut populo conspiciendum tum etiam ex devotione exosculandum daret; Deus valde insigni & scitu digno miraculo Virginis sanctitatem demonstravit: nam sacrum istud caput evolavit ex sacerdotis istius manibus, & ad majorem, a qua fuerat sublatum, aram perrexit, ibique substitit: ad quod miraculum omnes circumstantes hæserunt attoniti. Nec diu post ecclesia impleta fuit populo, lætitiam, admirationem, venerationemque, qua beatam Virginem prosequebatur, tantis acclamationibus testante, ut tandem necesse fuerit constituere, ut in memoriam hujus miraculi Beatæ festivitas solemni cum supplicatione e celebraretur eo, quo illud factum erat, die. Incidit hic in Feriam tertiam Pentecostes, qua singulis nunc annis agitur eadem festivitas. Miraculum istud in curia archiepiscopali testata fuit priorissa monasterii S. Thomæ, quæ simul cum monialibus & populo præsens adfuit, & domna Franceschetta Imperiale vocabatur. Porro sacerdos, contrito animo dubitationem & irreverentiam suam publice confessus est, & ab eo tempore in sanctam Virginem piissimus semper fuit.

[6] Degebat Genuæ medicus magni nominis, dictus magister Nicolaus, [Puer sanitatem recuperat potu vini, quo fuerat ablutum Beatæ caput;] qui filiolum habebat gravi morbo oppressum. Cum vero sanitatem ipsi restituendam desperaret, id indicavit uxori: & ambo, ut in B. Limbaniam pii erant, devote se ipsi commendarunt, filioli salutem efflagitantes. Beata igitur Virgo nocte se videndam præbuit dormienti matri, dicens: Noveris me esse virginem Limbaniam, quæ tui filioli misereor. Tu vero surge summo mane, ac monasterium S. Thomæ adi, & roga, ut caput meum abluatur vino, quod dein filiolo tuo ad bibendum dabis. Atque ita tribus vicibus B. Limbania easdem voces repetens matri apparuit; quæ cognoscens se illusione non decipi, non amplius cunctandum censuit: cumque surrexisset, ad monasterium contendit, &, quemadmodum ipsi in somno a beata Virgine fuerat injunctum, ut sacrum caput vino lavaretur, effecit, ac filiolo inde bibendum tradidit. Qui statim atque gustavit, non sine miraculo sanus est inventus, & cum patre ac matre ad monasterium venit, gratias Deo agens, & quid sibi per merita sanctæ Virginis accidisset, enarrans f.

[7] Cum quidam, nomine Martinus de Recco, *, [quæ naufrago succurrit,] navi, qua ipse cum multis aliis vehebatur, submersa, manifestum, in quo versabatur, vitæ discrimen cerneret, & B. Limbaniæ, cui devotus erat, reminisceretur, ejusque opem imploraret; Ecce illa prope conspecta fuit, capillis periclitantem arripiens & leniter ad littus trahens.

[8] Joanni cuidam, a Mauris capto & in carcerem conjecto, [& capto a Mauris libertatem reddit.] in memoriam rediit B. Limbania, & ejus patrocinio devote se commendavit; cui illa subito apparens, dixit: Noli timere; & solutum vinculis deposuit per fenestram, eumque incolumem ac securum dimisit. Hic postmodum beneficii memor ad ecclesiam S. Thomæ venit, gratias acturus Deo, qui per sanctæ Virginis intervenientis merita libertatem ipsi restituerat.

[9] Quædam dicti monasterii priorissa, licet in B. Limbaniam pia esset, [Ex visione ejus virginitas, de qua dubitabatur, innotescit.] dubitabat tamen de ipsius virginitate, dicens: Qui scimus eam esse virginem? Quadam vice illi dormienti visa est de pectore suo exire schedula, in qua legebantur hæ voces: Sancta Limbania virgo et martyr g. Expergefacta dubitationem suam & habitam in somno visionem palam fecit, & semper Beatæ devota permansit.

[10] Nobilissimam matronam ex Francia diu afflixerat paralysis; cumque præ morbi & doloris nihil remittentium molestiis, [Opitulatur paralyticæ,] quid consilii caperet, nesciret; B. Limbania ipsi in somno se videndam obtulit, dicens: Vin tu sanari? Libentissime, respondit illa. Eja ergo, reposuit beata Virgo, Genuam proficiscere, atque ibi invenies monasterium S. Thomæ Apostoli, in quo corpus meum quiescit in monumento marmoreo. Super hoc te prosterne, & sanaberis. Venit; fecit, ut erat injuctum; & mox convaluit, egitque Domino gratias, qui tanto eam beneficio per merita suæ Sanctæ afficere dignatus fuerat.

[11] [periclitantibus] Anno MCCCXXXIX h die XXII Aprilis, quidam, cui nomen Ugo de Monico *, stans Savonæ i in littore maris, e longinquo naviculam in magno, ne submergeretur, periculo conspexit: unde commiseratione motus cymbam instruxit & suppetias illi laturus accurrit, ac tres homines ab interitu servavit. Sed tanta deinde orta est tempestas & procella, ut non longe abesset, quin omnes perirent. Cumque subsidium conclamarent, nec ullum adferretur; sancta Limbania dicto Ugoni in mentem venit: qui dum alta voce eam in auxilium invocat, ecce plana in mari sternitur via, qua cymba tutissime transire poterat, etiamsi reliquum mare continua procella agitaretur. Atque ita brevi tempore via ista ad portum pervenerunt, & Deo gratias acturi beatæ Virginis sepulcrum adierunt.

[12] [in mari] Anno MCCCXXXIX, die VIII Decembris, navim Nicolai Camogli *, qua Maximus k di Bonagionta * Genuensis vehebatur, supra promontorium Charidemum l duobus a littore milliaribus contrarii venti in brevia scopulosa impulerunt: eaque penitus conquassata ac disrupta, naufragi necessitate ducti in mare se conjecerunt. Dictus vero Maximus, qui plures viderat pereuntes, & postremus in fragmine navis constiterat, tandem etiam vi adversæ tempestatis coactus mari se immisit: at cernens se natando mortem non evasurum, B. virginis Limbaniæ memor factus, ejus apud Deum pro sua salute preces efflagitavit. Res admiranda! subito in tenebris (nox enim jam advenerat) in oculos ipsius incurrit domuncula lignea m cum lumine; cui ille adhærescens, paulatim sanus & incolumis in littus ejectus fuit, & postmodum corpus beatæ Virginis visitatum venit.

[13] [& mulieri, quam spina nervo pedis infixa graviter cruciabat:] Eodem anno Aquis Statellis n mulier quædam, uxor Ottonis Stanga, cum fila duceret, vestigium impressit spinæ acutissimæ, quæ nervo pedis infixa tantis illam cruciatibus afflictavit, ut, neque medicis neque medicinis ei quidquam solatii adferentibus, vehementia dolorum & accedentibus nervorum convulsionibus quasi emoreretur. Tunc vicina quædam, rerum Genuensium gnara, illam exhortata fuit, ut se Sanctæ commendaret. Quo facto, coram omnibus illico in somnum incidit: dein paulo post expergiscens se a doloribus omnino liberam comperit & sanam.

[14] [desperantem mercatorem ad spem excitat, & desideratam ei pecuniam procurat:] Mercator familiæ sustentandæ onere prægravatus, domum suam summo licitatori publice vendere decrevit, ut pecunia inde accepta negotiari suamque familiam alere posset. Qui domum auctioni subjectam emit, se pretium ejus determinato die soluturum pollicitus fuit. Cum Mercator, qui in id consenserat, constitutum solutioni faciendæ tempus avide exspectaret, consanguineus uxoris ejus, cujus doti periculum ipse timebat, emptori persuasit, ne statuto die pecuniam traderet. Hinc emptor eam solvere detrectans, cum moneretur, bona verba dabat, neque creditor urgens, ut in necessitate sibi succurreret, quidquam obtinere poterat. Quamobrem postquam nocte quadam de lecto surrexisset, domum perambulabat, Diabole, inquiens, tu mihi sis auxilio, cum Deus me adjuvare nolit. Hæc inter illi Femina, habitu monastico induta & manu crucem gestans, in gradibus occurrit; quæ, manu ejus fortiter apprehensa, dixit: Fili, noli timere, neque in tantam desperationem te abripi sine. In Deo ejusque Matre fiduciam colloca, & juvaberis. Mercator stupore simul & terrore perculsus interrogavit, quænam esset. Respondit illa: Sum sancta Limbania virgo. Subjunxit alter: Ubi est ecclesia vestra & altare? Cumque intellexisset esse in monasterio S. Thomæ, seque debere toto vitæ suæ tempore animam Deo commendatam habere; rediit in lectum & placidissime dormivit. Postridie mane aliquis comparuit, qui quis fuerit, numquam innotuit, dixitque præconi, qui domum auctione vendiderat: Ecce ego hoc jam momento promissum domus pretium parata pecunia solvo. Cum ille interim hæreret incertus animi quid faceret, quod domus in auctione alteri licitatori addicta esset; en ipse supervenit illius emptor, qui videns ab alio offerri ejusdem domus pretium, pudore suffusus statim pecuniam debitam mercatori numeravit. Hic vero animi ægritudine plurimum relevatus se contulit ad ecclesiam, & monstratis nummis, quid sibi evenisset, palam cuique enarravit.

[15] Odo di Parma * ludimagister filium habebat, qui certa de causa Genua Cellas o versus aufugit; [perversionis periculo liberat & parentibus restituit filium fugitivum.] & cum sene p in via invento, qui eum a semita virtutum omni modo abducere conabatur, iter suum prosecutus est. Patrem discessu filii mœrentem mater hortabatur, ut se Deo & beatæ virgini Limbaniæ commendaret. Cum ille filium insecutus Vulturum fessus adventasset, in cauponam divertit: ubi duo juvenes, causa itineris ejus intellecta, ultro obtulerunt, ad puerum & senem, qui illum perdere meditabatur, assequendum se præituros: qui cum puerum nacti essent, senex momento ex oculis evanuit. Patri prægressos interim juvenes secuto obviam venerunt duo armis instructi; qui dixerunt, ut metum omnem deponeret, quod filium cum duobus juvenibus sanum & salvum vidissent. Pater iter accelerans filium cum illis reperit; atque omnes postea ad monasterium S. Thomæ venerunt, Deo gratias acturi.

[16] Fratri dominæ Araonæ Perona manus tam graviter læsa fuit, [Auxilium ejus implorat & impetrat soror fratri, cui manus fere erat abscissa,] ut sola pelle brachio adhæreret. Medicis plagam istam mortiferam, manum vero procul dubio perditam asserentibus, illa devote ad B. Limbaniæ patrocinium confugit pro salute fratris obtinenda: cui cum nocte quadam assisteret, vigilans intuita est spectabilis formæ Feminam in habitu monastico, quæ dixit: Hic sanabitur; & confestim cubiculo exivit. Quod illa cernens ancillam somno excitavit & simul cum ea totam domum perlustrare cœpit, num monialem alicubi conspicaretur. Cum nullam inveniret, exclamavit, eam, quam viderat, certo fuisse S. Limbaniam. Tribus vero inde elapsis diebus, frater mortis periculum evasit, atque intra mensem & medium manus ejus integre sanata fuit.

[17] Mulier quædam, Joanna nomine, duas habebat filias, quarum altera alteri, quacum rixabatur, faciem ab ore usque ad oculum tanto vulnere perforavit, ut chirurgi affirmarent, læsam esse in periculo oculum amittendi. [ac mater filiæ graviter vulneratæ & bis in discrimen oculum perdendi adductæ.] Mater B. Limbaniæ apud Deum patrocinio filiam commisit, pium aliquod opus vovens, & trium dierum spatio sanitatem recepit. At illa votum nuncupatum non solvente, oculus denuo ita intumuit, ut chirurgi assererent, iterato filiam versari in periculo oculum perdendi; quam proinde mater, voti non impleti recordata, rursus B. Limbaniæ commendavit cum animo sancte præstandi, quod voverat: unde & hæc exaudita & illa intra triduum secundo sanata fuit. Voto liberata mater & peccatum suum publice confessa, Deo gratias egit; & deinceps semper Sanctæ devota fuit.

[18] [Malum, quo femina palpebram oculi affectam habebat, tollit,] Domina quædam, cui nomen Catharina, coram vicario sequentia juramento asseveravit. Erat ipsi alterius oculi palpebra malo aliquo affecta; quo ne totus oculus operiretur, subverita, ad B. Limbaniæ, a qua multa sibi beneficia collata fuisse credebat, auxilium recurrit, atque ejus altare adivit, quod plenum rosis invenit; unamque ex iis, quæ de altari deciderant, acceptam cum fiducia oculo applicuit. Cum per tres dies eum rosa ista tetigisset & confricuisset, in manu reperit pustulam, similem grano cocci, ex oculo delapsam: qui postquam nonnullas etiam lacrymas emisisset, integræ restitutus est sanitati, quam & retinuit.

[19] [se invocantis navim hostium manibus eripit,] Coram vicario etiam Paulus de Fronti jurejurando interposito ista affirmavit. Navim Mauri Grillo, qua ipse & alii vehebantur, aggressa fuerat altera Catalanorum q navis, cui illa viribus inferior resistere non poterat. Paulus accepto vulnere & viso periculo, ne a Catalanis caperetur, ad B. Limbaniam confugit: qua invocata, sociis animi redierunt, seque hostium manibus eripuerunt: & licet navis littori impacta fuerit, omnes tamen salvi evaserunt; ille vero ex vulnere convaluit.

[20] [& moribundo apparet, qui subito sanatur: miracula ejus anno 1344 approbantur.] Quidam, nominatus Raphaël Lunone, gravissimo morbo correptus & a medicis derelictus, per quindecim dies nec cibum nec potum ullum sumere potuit: cui ad extrema perducto, non tamen sensibus alienato, apparuit monialis, quæ totum ipsius corpus tetigit, atque ita eum allocuta fuit: Age, fili, fac votum B. Limbaniæ, atque omnibus prædica, quod illa morbo