Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September II           Band September II           Anhang September II

Einleitung September II

Sep. II

Stiltingus, Joannes
Limpenus, Joannes
Veldius, Joannes
Suyskenus, Constantinus

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Pinio, Joanne Stiltingo, Joanne Limpeno, Constantino Suyskeno, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus II, quo dies quartus, quintus & sextus continentur, cum Dissertatione prævia de Conversione & fide Russorum.

Antwerp
Bernardus Albertus Vander Plassche 1748

[16], xxvii, [11], 800, [57] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
JOANNE LIMPENO,
JOANNE VELDIO P.M.,
CONSTANTINO SUYSKENO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS II
Quo dies quartus, quintus & sextus continentur cum Dissertatione prævia de Conversione & fide Russorum.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Albertum vander Plassche MDCCXLVIII.

CAROLO
REGIO PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, CROATIÆ, SCLAVONIÆ, DALMATIÆ, HIEROSOLYMÆ;
ARCHIDUCI AUSTRIÆ,
MAGNO DUCI ETRURIÆ; DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, LIMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, SILESIÆ, MEDIOLANI, MANTUÆ &c.; PRINCIPI TRANSILVANIÆ &c.; MARCHIONI MORAVIÆ &c., COMITI HABSBURGI, TYROLIS, FLANDRIÆ &c. &c.

CAROLUS ARCHIDUX AUSTRIÆ. &c. &.

Incredibilis lætitia exsultantis Antverpiæ, sub imperium Augustæ Domus Tuæ feliciter reductæ, perpetuæ id invicem gratulantium voces, continuata jam aliquot hebdomadis & necdum cessantia publici gaudii indicia nos hortantur, SERENISSIME ARCHIDUX, ut velociter properemus, reverenter Tibi oblaturi Operis nostri de Actis Sanctorum tomum quadragesimum. Hunc, quo gratior jucundiorque advenire debet, Tibi destinavit Augustissima Imperatrix, Reginarum omnium retro seculorum Maxima. Hunc nomini Tuo dicatum voluit Amantissima Mater, quæ & alia dudum pietatis arma, quibus Sanctissimam Dei Genitricem colere a teneris discas, manibus Tuis inseruit. Hunc Tibi proponit egregia Sanctorum Amatrix & Imitatrix, ut more Austriaco Sanctos a primis vitæ annis amare incipias & imitari, ut præclaris eorum exemplis adjutus, continuare possis seriem præstantissimam Majorum Tuorum. Cum autem Progenitorum Tuorum seriem nominamus; eam Heroum Christianorum dicimus seriem, cui similem virtutum omnium ornamentis inter Principes non reperimus, Ferdinandi II Atavi Tui, Ferdinandi III Abavi, Leopoldi Proavi, Caroli VI Avi, quibus & alii superiores jungi possunt. Hos æquis passibus laudatissime sequitur Magna Maria Teresia, Mater Tua, suoque exemplo Te ad sequendum invitat. Augustissimus quoque Genitor Tuus, Franciscus I Imperator, non exiguam e domo Lotharingica Tibi imitandam adducit Majorum turmam, virtutibus Christianis ornatam, rebus præclare gestis inclytam, triumphis illustrem, quam suis ipse virtutibus magis condecorat. Patere igitur, SERENISSIME PRINCEPS, tantorum Progenitorum digna Progenies, ut ex tomo Tibi reverenter dicato, colligamus nonnullas optimi Principis virtutes, iisque opponamus contraria mali Principis vitia. Prima ad id sufficiet Vita, Moysis nimirum, Principis optimi, & ab ipso Deo electi. Inter præstantissimas autem Moysis virtutes mire elucet religio aut pietas in Deum, sive eximius Dei cultus, virtus Majoribus Tuis maxime propria & dilecta. Nullus Sanctorum Moyse frequentius, nullus familiarius, nullus majori fiducia cum Domino in oratione locutus legitur: neque tamen tanta fiducia reverentiam Deo debitam orantis diminuit, sed tanto magis auxit, quanto perfectius noverat summam Dei Majestatem. Adeo Moyses ex divina voluntate pendebat totus, ut nihil moliretur, nihil aggrederetur, nisi consulto prius per orationem Deo; nulla quoque difficultate, nullo timore, nullo periculo impediretur, quo minus mandata Dei exsequeretur, ejusque honorem & gloriam studiose promoveret in omnibus. Huic tanto Deum colendi studio, cujus gratia SERVUS DEI passim in sacra Scriptura Moyses nominatur, opponamus impietatem Pharaonis, Principis mali. Numquam hic Deum orasse legitur, numquam divinam exquisivisse voluntatem, numquam Dei mandato per Moysem significato paruisse, nisi tandem ad breve tempus, quando mancipii instar plagis durissimis mortisque metu cogebatur divinæ subesse potentiæ. Jam vero, si consideremus, quantum bonum sit pietas, quantum impietas malum; nequaquam dubitabimus, quin Moyses pietate sua felicissimus fuisset, etsi usque ad mortem sub durissima Pharaonis servitute vitam traduxisset: nihilo magis dubitabimus, quin infelicissimus sua impietate fuisset Pharao, etiamsi Crœsum superasset divitiis, Alexandrum Magnum victoriis, Salomonem sapientia & gloria. Quapropter, SERENISSIME ARCHIDUX, neque Piissimos Majores Tuos, neque Religiosissimam Matrem Tuam, ea præcipue de causa felices dicimus, quia novimus eos in gravissimis periculis heroïca fortitudine stetisse invictos, multisque inclaruisse victoriis; sed quia videmus eorum pietatem tam fortem fuisse & constantem, ut nullius periculi magnitudine a norma Regiarum ac Christianarum virtutum recesserint. Vidit Piissima Mater Tua, Magna Maria Teresia, irruentia in ditiones suas sex regum fœderatorum hostilia agmina: vidit se unicam initio relictam contra tantam hostium multitudinem: vidit exercitum sibi esse præcedente Patris sui bello vehementer attritum, ærariumque exhaustum: vidit ne Viennæ quidem tutum sibi relictum esse domicilium: vidit denique omnem evidentissimi periculi magnitudinem. Quid hic consilii capiat Prudentissima Regina? Noverat nervum belli esse pecuniæ copiam: immensam in templis ditionum suarum vim esse auri argentique non ignorabat: ex illo thesauro nummos cudendos, iisque colligendos velociter milites monebant aliqui, dictitantes id dura adeo necessitate facile excusari posse. Quid ad hæc Sapiens Regina? Negat tutum sibi videri istud consilium: negat se illo umquam usuram: palatii sui argento, auro, monilibus se non parsuram; parsuram donis Deo oblatis. Nimirum Magnanima Regina vicerat cupiditatem regnandi, antequam hostes suos vinceret: regna sua frequenter Deo obtulerat animo maximo, ut de iis pro arbitrio suo disponeret: nolebat pietatis periculo ditionum suarum pericula diminuere, ne dicam augere: tam tenero ferebatur in Deum affectu, ut sine regno contenta vivere posset, non posset, læsa pietate. O quam præclara, quam pia, quam divina hæc Augustissimæ Matris Tuæ sensa, SERENISSIME ARCHIDUX: dicamus audacter, quod sentimus: præstantior & illustrior hæc est victoria, qua timorem & spem omnemque cupiditatem amore divino superavit, qua ardorem se defendendi hostesque vincendi intra leges pietatis continuit, qua regnandi libidinem Dei voluntati perfectissime subjecit; augustior, inquimus, hic est Magnæ Mariæ Teresiæ triumphus iis omnibus victoriis, quibus integra hostium ipsius agmina in Bohemia, Bavaria, Italiaque jacent sepulta. Non quidem ignoramus, quas Fortissima Heroïs ad Anisum, ad Oenum, ad Isaram, ad Danubium, ad Moldavam, ad Albim, ad Mœnum, ad Rhenum, ad Scultenam sive Panarum, ad Padum, ad Tidonem, aliisque multis locis de hostibus suis retulerit victorias. Novimus quam pauci ex numerosis variorum Principum agminibus, Germania Italiaque expulsis, in patriam suam redierint incolumes. Quin imo agnoscimus libenter, Reginam Maximam perfecisse, quod ante septem hos annos vix ullus amicorum audebat sperare, quod fieri posse nullus hostium existimabat. Certam hi de Filia Caroli VI victoriam sibi pollicebantur: eam ditiones suas defendendas suscipere adeo mirabantur, acsi novus Alexander mediocri agmine totam suscepisset Asiam subjugandam. Quapropter tanta Invictæ Reginæ bellica dicimus facinora, quanta in historiis raro reperimus, quanta nullius umquam Reginæ auspiciis patrata novimus; sed existimamus pietatis tropæa bellicis tanto esse præclariora, quanto solius Reginæ magis sunt propria; tanto illis esse illustriora, quanto difficilius est se vincere & insurgentes animi affectiones legibus pietatis subjugare, quam irruentia hostium agmina vi armorum debellare: tanto denique feliciora ac gloriosiora reliquis dicimus pietatis tropæa, quanto divinius est ambitionis tyrannidem superare, omnemque cupiditatem æquissimæ voluntati Creatoris sui subjicere, quam urbes aut provincias hostiles occupare. Quam longe a Moyse recessimus, SERENISSIME ARCHIDUX, dum Tibi aliquid de Augustissimæ Matris pietate, non confictum oratoris licentia, sed certis compertum testimoniis, ad exemplum exponimus. Redeamus igitur ad præclarum Hebræorum Ducem, & nonnullas alias recenseamus virtutes, quas omnes quoque in præstantissimis Genitoribus ac Majoribus Tuis reperies, si diligenter ad eorum gesta advertas animum. Moyses, Princeps optimus, eximio populi sui amore excelluit: nam innumeros labores suscepit, ut populum Ægyptiaca servitute liberaret, duros suorum mores, ac frequentes obmurmurationes constanter pertulit, ut eos ad terram promissam perduceret: Deum eorum peccatis offensum incredibili amore placatum populo reddidit: tanta, ut breviter dicamus, cura ac sollicitudine omnium commodis, utilitati, felicitatique studuit, ut non modo boni Ducis partes impleverit, sed & patris & matris. Jam vero qui suos tanta complectebatur benevolentia, in alias quoque nationes mitis fuit & benignus: nullam bello aggressus est, nisi lacessitus prius, aut mandante Domino, cujus obtemperandum est imperio: nullam Ægyptiis plagam intulit, nisi Deo jubente. Contra Dux ille benignus mandatum Dei non exspectabat, ut Dominum oraret pro Ægyptiis, quantumvis fidem falleret Pharao, nec umquam promissa exsequeretur. Hisce si Pharaonis, mali Principis, gesta opponamus; videbimus crudelem Regem ne quidem suorum misericordia moveri potuisse, ut æqua petentibus Hebræis annueret; in hos autem, durissimo sæviisse modo. Peribat Ægyptus, plagas accumulante Deo: nec tamen Rex durissimus commiseratione populi sui flectebatur, aut mitius Hebræos tractabat. Decem plagis iisque gravissimis nec suis parcere didicit, nec injustum in Hebræos deponere odium. Verum Princeps temerarius hos tam cæco insecutus est furore, ut cum toto exercitu in mare progressus, in mortem se cum suis demum præcipitaverit. Perpende nunc, SERENISSIME PRINCEPS, quam aliena sit ab iis vitiis, quam præclare relatas Moysis virtutes imitetur Amantissima Tui, imo & suorum omnium Mater. Norunt omnes, qui suavissimam ejus majestatem coram intueri meruerunt, quantam vel solo aspectu & affatu præferat benignitatem, quantam lenitatem, quantum proborum omnium amorem; quam corda intuentium in sui amorem rapiat. Oris suavitati animus & gesta congruunt: mavult amari a bonis, quam timeri: tributa, licet necessitas esset maxima, viribus uniuscujusque attemperata voluit: suis omnibus se amabilem & benignam semper exhibuit: atque ita in omnibus provinciis subditorum sibi conciliavit amorem. Quanta vero Magna Maria Teresia in exteras gentes atque in hostes etiam usa sit moderatione, quanta benevolentia, quanta liberalitate, loquuntur facta omnibus nota. Decem Principum arma in uno hoc bello contra se commota vidit. Nulli ex illis bellum prior intulit; nullum ab armis nihil sibi profuturis discedentem bello vexare perrexit: Bavariam suis occupatam armis sine ulla commutatione generoso ac liberali animo reddidit: facultatem eligendi Imperatorem, pulso trans Rhenum hostili exercitu, qui Francofurtum ita undique circumsidebat, ut tuta illuc Electoribus non pateret via, imperii Principibus liberam vendicavit. Hinc iterum factum vidimus, quod umquam futurum negabant Augustissimæ Matris Tuæ hostes, quodque multis modis impedire frustra conabantur: Augustissimus enim Genitor Tuus, quo ductore sugatus erat hostium exercitus, dignam illustrissimis natalibus & Majorum suorum præclaris meritis, dignam insignibus dotibus & virtutibus propriis, dignam Magna Regina Conjuge consecutus est eo tempore coronam. Verum ab hoc diverticulo, quamvis non injucundo, ad Moysem regrediamur, SERENISSIME PRINCEPS. Vidimus hactenus, quam ille excelluerit pietate & amore in Deum, benevolaque ac benigna omnium hominum dilectione. Si modo examinare etiam velimus alias virtutes, quæ personam ipsius ornarunt, quæque præcedentibus subservierunt; videbimus fuisse justum in negotiis, prudentem in consiliis, fortem in arduis suscipiendis & exsequendis, temperantem in victu, castum in vita conjugali, candidum animo, veracem in verbis, fidelem in promissis, modestum & gravem in moribus, moderatum in prosperis, constantem in adversis: videbimus ornatum fuisse omnibus virtutibus Regiis: videbimus alienum quam maxime fuisse ab avaritia, superbia, arrogantia, aliisque vitiis, quæ sanctum dedecent Principem. Has Moysis virtutes facile & clare invenimus in sacris Litteris: Avos autem Proavosque Tuos Moysis in hisce egregios fuisse æmulatores ex historiis intelligimus: Augustissimos vero Genitores Tuos iisdem virtutibus ita esse ornatos, ut eorum mores descripserimus, dum Moysis virtutes recensuimus, ipse, ut speramus, ætate maturiore agnoscere poteris, & facta abunde docent. Verum Epistolæ angustia non patitur, ut dicta singula factis elucidemus; quemadmodum illa eadem brevitas non permittit, ut Pharaonis vitia longiori oratione exponamus, injustitiam dicimus, imprudentiam, temeritatem, intemperantiam, impudicitiam, astutiam, perfidiam, levitatem, impotentiam animi & inconstantiam, avaritiam, superbiam, arrogantiam, aliaque plura. Numquid non exhorrescis, OPTIME PRINCEPS, ad tot monstra vitiorum? Sane monstra illa sunt tetra, horrida, perniciosa, nec minus Principum palatiis quam privatorum domibus insidiari solita. Attamen nec Moysi illa nocuerunt, quamvis educatus fuerit in aula Ægyptiaca; nec Tibi nocere poterunt in aula Viennensi, si præclaris Augustissimorum Parentum & Majorum Tuorum insistere coneris vestigiis. Nam quæ Moysi fuerunt incitamenta præsidiaque ad fugienda vitia virtutesque animo inserendas, Tibi nequaquam deerunt: quin & aliquibus Moyse fortasse eris felicior. Habuit Moyses in serie Progenitorum suorum sanctos Patriarchas, quorum præclaras virtutes æmulari poterat; Tu Progenitores habes Imperatores serie non interrupta integerrimos piissimosque, quorum illustria gesta virtutesque eximiæ Te perpetuo ad æmulationem excitabunt. Moyses educatus est partim in domo paterna, partim in corrupta Pharaonis aula: Tu educaris in aula Viennensi, tot Principum integritate morum ac pietate illustrium educatrice felicissima, & quod caput est, sub oculis Piissimorum Parentum, qui de profectu Tuo mire erunt solliciti. Ille eruditus fuit omni scientia Ægyptiorum, imo & Hebræorum, quæ eidem ad pietatem magis poterat conducere. Te Augustissimi Parentes sollicite instituendum curabunt iis omnibus artibus & scientiis, cum sacris tum profanis, quæ & perpolitum reddunt Principem, & ad summa quælibet idoneum; ac nihil Te ignorare patientur eorum omnium, quæ & ad pietatem ac virtutis amorem inducunt, & a vitiis peccatisque animum potenter avellunt. Quapropter, quæ Moysi a Progenitorum illustri pietate, a natalibus, ab educatione, ab institutione fuerunt pietatis colendæ virtutisque exercendæ adjumenta; ea Tibi nequaquam deesse poterunt: neque nos dubitare possumus, quin iis feliciter more Austriaco sis usurus. Id certissime facies, FELICISSIME PRINCEPS, si cum Prudentissima Matre Tua, Moysis exemplum secuta, pietati bona peritura postponas; si omnia alia pericula periculo Divinam Majestatem lædendi minora existimes; si nulla rerum terrenarum damna cum longe gravissimo divinæ amicitiæ damno conferenda credas. Moyses, adoptatus a filia Regis Pharaonis, educatusque in spem magnam amplissimæ potestatis, animo maximo periculosa rupit vincula, seque Hebræis adjunxit, dura licet servitute afflictis, ne periculo Deum offendendi se exponeret in aula corrupta. Tibi nec aula deserenda est, in qua pietas Austriaca sedem fixit; nec rerum temporalium jactura facienda; sed Moysis exemplo ita animus in Dei timore & amore obfirmandus, ut omnibus malis carere quam divina amicitia. Hanc laudem longe maximam, hanc gloriam omnium felicissimam animo devotissimo Tibi, SERENISSIME ARCHIDUX, submisse precamur. Hanc ut divina gratia feliciter consequi possis, ac perpetuo conservare, Deum Optimum Maximum, omnis boni Largitorem, rogare non desinemus, ut Te benigne ad maturiorem ætatem provehere, diuque cum Augustissimis Parentibus, cum Serenissimis Fratribus ac Sororibus, protegere, bonis omnibus cumulare ac incolumem conservare dignetur.

SERENISSIME ARCHIDUX
SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
JOANNES LIMPENUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI SECUNDI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS.

[Præfatio]

Quadragesimus est totius Operis tomus, qui modo prodit. Hic trium dierum Sanctos complectitur, centum videlicet & triginta nominibus suis distinctos, atque anonymos martyres longe plures. Tomo præfixa est Dissertatio de Conversione & fide Russorum, in qua tempus conversæ gentis accurate assignatur, ac mox in fidem patriarcharum Constantinopolitanorum illius temporis diligenter inquiritur, ut liqueat, Catholicos fuisse Russos, postquam primum gentilitios ritus abdicarunt. Tota autem Dissertatio hunc in finem concinnata est, ut ejus subsidio facilius intelligi posset, quinam ex illis, quos ut Sanctos colunt Russi, pro Catholicis & Sanctis a nobis haberi possint ac debeant. Hinc ad nostra usque tempora investigatum, quales fuerint fidei Catholicæ & schismatis apud Russos vicissitudines.

Inter Sanctos, quorum in tomo gesta enarrantur, duo sunt veteris Testamenti, Moyses nimirum Israëlitarum propheta, dux & legislator, ac Zacharias inter prophetas minores undecimus. Moysis gesta omnia ex sacris Litteris ordine temporis sic relata sunt & examinata, ut nihil sit omissum, quod propius ad Vitam ipsius spectare videbatur. Præterea separatis paragraphis diligenter discussa sunt, quæ Josephus & Philo Judæi de gestis Moysis enarraverunt; ita ut studiosus lector plura hic sit inventurus de gestis sancti Legislatoris breviter & non sine examine collecta, quam apud alios scriptores. De scriptis quoque Prophetæ, & de cultu disputatum. De Zacharia vero pauciora habuimus referenda, nec omnia illa satis certa: nam cultus quidem hujus Zachariæ certus est; at incerta pleraque, quæ de corporis inventione, sepulcro, ac reliquiis apud quosdam leguntur. Operosius investigatum est, an hic Zacharias sit ille, quem inter templum & altare occisum testatur Christus Matth. 23. Sententias antiquorum de Zacharia filio Joiadæ, ac de Zacharia patre Joannis Baptistæ non prorsus sua probabilitate destitutas fatemur; sed Zachariam hunc probabilius a Christo designatum credimus; & consequenter alias quasdam neotericorum sententias refutavimus, præsertim illam, qua Zacharias ille statuitur filius Baruch, de cujus cæde scribit Josephus lib. 4 de Bello Judaïco cap. 19 editionis Græcæ; alias lib. 5, cap. 1.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Ex Sanctis novi Testamenti, ad statum ecclesiasticum spectantibus, primum locum meretur Onesiphorus Apostolorum discipulus, quem S. Paulus elogio honoravit 2 Timoth. cap. 1. Pluribus ille urbibus attribuitur episcopus, quam ut una ex illis certo determinari possit: at Parii in Hellesponto pro fide occisum esse una cum servo suo Porphyrio, varia habent monumenta. Alexandria Ægypti tredecim simul martyres habuit in persecutione Decii, quorum agmen duxit Faustus presbyter. Abdas episcopus Susæ in Perside primus pro fide sanguinem fudit in persecutione ad annos triginta continuata, quæ cœpta fuit ab Isdegerde Persarum rege circa annum 419 aut 420. Varia hujus persecutionis occasione fuerunt examinanda atque explicanda. Cottidus vel Quottidius diaconus in Cappadocia cum Sociis legitur passus; at dubitatur, an inter Socios habuerit Eugenium aliquem, a quibusdam episcopum dictum. Africa sex egregios subministravit episcopos, ex quibus S. Lætus igne vitam finivit; reliqui quinque, Donatianus, Præsidius, Mansuetus, Germanus & Fusculus in exsilium acti sunt ab Hunnerico Wandalorum rege, multaque alia pro fide Catholica passi. Ea occasione ex Victore Vitensi ostensum est, plurimos alios episcopos similia passos esse in eadem persecutione. Italiam illustrarunt Sancti non pauci, quorum gesta hic illustrata. Prope Cutilias in Sabinis coronatus est Victorinus presbyter, alias episcopus perperam dictus, & cum aliis confusus. Victorinum episcopum habent Comenses in ducatu Mediolanensi; Ursicinum item episcopum Ravennates, uti & Petronium Veronenses. In pago Cessima agri Dertonensis colitur S. Alpertus presbyter, de quo pauca nota. Plura traduntur de S. Marino diacono, qui oppido San-Marino ab incolis dicto, in quo patronus est, nomen suum communicavit: sed non omnia satis sunt certa. In Galliam & vicinam Germaniam progredior, ubi occurrit Marcellus episcopus, a quibusdam etiam martyr dictus, quem sibi attribuunt Tungrenses & Trevirenses. Episcopi Virdunenses Maurus, Salvinus & Arator fere tantum noti sunt ex gloria posthuma, quæ diligenter illustrata. De Fredaldo aut Frodoaldo, Mimatensi aut potius Gabalitano in Occitania episcopo, pauca etiam sunt certa, quemadmodum & de Aniano Vesontionensi antistite, de Gondulpho Metensi, & de Taurino Ausciensi in Novempopulania. De singulis tamen breviter actum. Plura fuerunt colligenda de S. Chagnoaldo Laudunensi episcopo; licet nec hujus Vita ullibi scripta reperiatur. Genebaudi vero aut Genebaldi, alterius episcopi Laudunensis Acta brevia, Vitæ S. Remigii inserta, memorabile suggerunt humanæ fragilitatis divinæque misericordiæ ac sinceræ pœnitentiæ documentum. Ansarici demum Suessionensis episcopi Acta quidem data, sed de mendis, quibus ea conspersa sunt, lectores præmoniti.

EX STATU MONASTICO.

Septem tantum monastici Ordinis Sanctos invenio recensendos, sed duos ex iis præ ceteris illustres. Primum recenseo S. Bertinum abbatem, qui abbatiæ Sithiensi hodieque celeberrimæ, quam cum sociis suis Audomaropoli construxerat, diutissime præfuit, ac disciplinam monasticam in Artesia ac Flandria propagavit. Alter est Magnus, primus abbas celeberrimæ itidem abbatiæ Faucensis in Suevia, quem miraculorum gloria in multis Germaniæ provinciis illustrissimum fecit. Utriusque Acta data sunt ac illustrata, licet non pauca in iis fuerint corrigenda. Eleutherius abbas Spoletinus, qui diutius fuit cultus, quam aliqui neoterici voluerunt, præconem virtutum suarum ac miraculorum habuit. S. Gregorium Magnum, cui convixit. At pauca tantum de Viro illo egregio fuere litteris consignata. Pauciora nota sunt de Fausto abbate Syracusano. Nec multo plura habemus de Alberto Pontidensi prope Bergomum abbate, si certa separentur a dubiis. Jordanus Ordinis Pulsanensis in Apulia abbas fuit generalis; nec tamen multa de ejus gestis innotuerunt posteris. Unicus in hac classe martyr est Benincasa Rapaccioli, Ordinis Servorum B. M. V., qui natalibus nobilissimis mundo datus in Italia, martyrii lauream post fidei prædicationem consecutus est in Asia.

EX STATU SECULARI.

Hic status varios in variis mundi partibus suggerit Martyrum manipulos. Rufinum cum sexdecim Sociis nominatim expressis & aliquot anonymis Ancyræ in Galatia attribuunt Martyrologia. Hæc item Theodorum cum tribus Sociis sine loco annuntiant. Similes fere turmas attribuunt Capuæ, & Alexandriæ Ægypti. Censurinus præfectus sub Gallo imperatore captus est Romæ, sed Ostiam in vinculis missus, ibidem cum aliis viginti & uno coronatus est. Unus ex his Romano Martyrologio adscriptus est Herculanus: omnes tamen in Fastis inventi, sed quidam ad alios dies relati. Acta data, quæ satis bonæ notæ sunt, varios de his Martyribus errores corrigere poterunt. Acta quoque Marcelli Cabilonensis in Burgundia martyris tam mendosa non videntur, quam voluit Tillemontius, Actis martyrum sæpe nimis infestus. Acta Græca Romuli in Græcia passi, ac Eudoxii, Zenonis, Macarii & 1104 Militum, qui diu post coronati sunt Melitinæ in Armenia minori, Metaphrastem habent auctorem, dataque sunt cum interpretatione jam edita apud Lipomanum. Hisce præter alios, solo fere nomine & cultu notos, accedunt duo fratres, principes Russi, Romanus & David in baptismo dicti, alias Borisus & Hlibus a suis nominati, quos vere Catholicos fuisse, & ab aliquot seculis a Catholicis cultos, ostendimus.

EX FEMINEO SEXU.

Prima in hac classe nominanda videtur Hermione, Ephesi sepulta, quia filia fuit S. Philippi apostoli, aut, ut alii volunt, diaconi, qui etiam Apostolus subinde vocatur a Græcis. De ambigua illa controversia sic disputatum est in utramque partem, ut neutram sententiam improbemus; at illam credamus probabiliorem, quæ Philippo diacono Hermionem attribuit filiam. Huic contemporanea fuit S. Candida Neapoli culta, quæ a S. Petro apostolo conversa creditur. Altera quoque Candida, a priore distincta, Neapoli colitur, ac junior ibi vocatur. Pluribus tricis involuta est Grata Bergomensis, quam alii virginem, alii viduam vocarunt; quamque & virginem & viduam fuisse, quidam volunt neoterici. Existimamus Pinamontem, qui Sanctæ Vitam seculo XIII scripsit, gesta duarum mulierum, quæ Grata ambæ vocantur, in unam confudisse; indeque factum, ut Grata ad seculum IV referretur, licet videatur seculo VIII & IX floruisse. Illustrissimis natalibus orta est Ida vidua; at virtutum splendore longe evasit illustrior, apud Westphalos præcipue culta. Vitam ejus ab Uffingo monacho scriptam de more elucidamus. Non minus illustris est Irmgardis virgo, comitis Zutphaniæ filia: sed hujus Vita minus exacte scripta. De Munessa aut Monessa virgine Hiberna, & de Rhaïde vel Heraïde virgine & martyre Ægyptia paucis egimus. Bega abbatissa, quæ varia Britanniæ monasteria incoluit, paulo uberiorem scribendi præbuit materiam. Limbania virgo, quæ Genuæ vixit in monasterio S. Thomæ, olim Benedictini ordinis, nunc Augustiniani, notior est miraculis post mortem patratis, quam gestis in vita. Supersunt commemorandæ duæ virgines, miraculorum gloria præ ceteris illustres, nimirum Rosa Viterbiensis, ac Rosalia Panormitana. Rosa tertium Ordinem S. Francisci professa est, atque in puellari ætate tantis virtutibus gratiisque splenduit, ut vel annosas anus tenella Virgo longissime superaverit, miraculis in vita ac post mortem celeberrima, præsertim mira incorrupti corporis integritate. Rosalia vero, licet nobilissimis orta natalibus, latebras quæsivit, & vitam duxit quam maxime solitariam; indeque factum, ut de gestis ipsius plura fuerint disputanda quam enarranda. Verum gloria ipsius posthuma ex innumeris miraculis, cultuque per omnes fere orbis partes brevi propagato, tantam præbuit materiam, ut Acta S. Rosaliæ separato etiam volumine in quarto edenda censuerimus. Præter hos Sanctos, de quibus præcipue in tomo agitur, paucos parum notos dabunt indices ordinarii.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typograhos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Francisco Retz, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum secundum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Joannem Limpenum, Joannem Veldium P. M., & Constantinum Suyskenum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXII Martii MDCCXLVIII.

PETRUS DOLMANS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die V Octobris anno MDCCXXXV.

Signat���P. VAN CUTSHEM.

Et ego Joannes Stiltingus Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum secundum de Actis Sanctorum Septembris, meo permissu apud ipsum impressum publicet. Datum Antverpiæ 1 Octobris MDCCXLVIII.

APPROBATIO
ORDINARII.

Orbi Literario notum est, quot Lucubrationibus, quam erudite ac diligenter ab Anno 43 præteriti sæculi usque ad hæc tempora RR. PP. Hagiographi Antverpienses Societatis Jesu Acta Sanctorum illustrare pergant. Quantum vero ex hisce utilitatis Orbi Christiano obvenerit, ultro declarare dignatus est Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XIV in litteris ad hodiernos Hagiographos benigne transmissis. Illius Operis tomum quadragesimum, secundum vero mensis Septembris, una cum Dissertatione de Conversione & Fide Russorum de verbo ad verbum perlegi attentius, & ceteris non minus studiose elucubratum reperi, ac proinde prelo dignissimum Censeo. Datum Antverpiæ IV Maii MDCCXLVIII.

G. A. J. DE BEZERRA
ecclesiæ cathed. Antverp. Presbyt. Can. Grad., Sede vacante Vicarius generalis, Scholast., ejusdem diœcesis Officialis, Judex Synodalis, Decanus Christianitatis, Librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc secundum Tomum Septembris denuo protestamur.

DISSERTATIO
DE CONVERSIONE ET FIDE RUSSORUM.

AUCTORE J. S.

PRÆFATIO
Occasio, causa, methodus & finis hujus Dissertationis.

[Varietas sententiarum de fide & unitate Catholica Russorum] Quemadmodum varia fuit scriptorum sententia de unitate & fide Catholica patriarcharum Constantinopolitanæ ecclesiæ, qui inter Photium & Michaëlem Cerularium schismaticos sub finem seculi IX, seculo X & XI usque ad annum 1043 sederunt medii; ita diverse admodum eruditi censuerunt de fide obedientiaque Catholica Russorum, qui Christianam religionem eo tempore amplexi sunt, seque ecclesiæ Constantinopolitanæ subjecerunt. Etenim nonnulli crediderunt, Russos a schismaticis fuisse ad Christiana sacra traductos, & ab initio conversionis suæ schismaticos fuisse, non Catholicos. Alii, cum viderent illorum sententiam esse errori obnoxiam, nimis in partem oppositam declinarunt, volueruntque Russos omnes facere Catholicos usque ad ultima fere secula. Inter hosce numerandus est Papebrochius noster, qui in præfatione ad Ephemeridas Græco-Moscas, datas ante tomum 1 Maii, multa quidem recte disputavit, sed magis generaliter, quam vellem, omnes illos, quos Russi pro Sanctis habent, suspicione schismatis liberare voluit. Cautius & timidius ea de causa processit Sollerius, quando usque ad diem XV Julii, quo Vladimirus dux Russorum ab iis colitur, Opus nostrum erat productum: nihil enim certi de orthodoxa Russorum fide statuere volens, Vladimirum in Prætermissis solum memoravit, donec certiora afferrentur documenta, quibus de unitate Catholica Russorum ac de legitimo Vladimiri cultu, omne deponi posset dubium. Eodem modo processit ad XXIV Julii, ubi cultos eo die a Russis Vladimiri filios, Borisum & Hlibum, ad V Septembris rejecit, ut interim certius aliquid innotesceret.

[2] Prodiit revera anno 1734 Opusculum Romæ impressum, [& Opusculum de iis nuper editum,] & summo Pontifici Clementi XII dedicatum, quo lux saltem aliqua in hisce tenebris affulget. Auctor Opusculi est Ignatius Kulczynski Ruthenus, monachusque & procurator generalis Ordinis S. Basilii, ac in Urbe rector SS. Sergii & Bacchi ad Montes. Titulus lucubrationi datus est talis: Specimen ecclesiæ Ruthenicæ, ab origine susceptæ fidei ad nostra usque tempora in suis capitibus seu primatibus Russiæ cum S. Sede apostolica Romana semper unitæ. Tam multa hic titulus promittit, ut omnis sublata esset difficultas, si auctor præstare potuisset tantum, quantum titulus insinuat. Verum quanto diligentius ac sæpius libellum istum pervolvi, tanto minus reperire potui, probari perpetuam successionem metropolitarum Russiæ Catholicorum, seu unitorum cum Ecclesia Romana, præsertim ubi alia monumenta cum assertis in isto Opusculo conferre cœpi. Arripuit scriptor ille avide, quidquid apud Papebrochium aliosque scriptores invenit argumentorum & conjecturarum ad schisma a Russis amoliendum, suasque hisce non raro conjecturas addidit. At difficultates, quæ aliunde se offerunt, dissimulatas magis quam discussas aut sublatas perspicio.

[3] [occasionem præbent huic scripto, quo de Sanctis Russis melius judicari possit.] Hac de causa, cum Acta sanctorum Borisi & Hlibi principum Ruthenorum huic tomo inserenda essent ad diem V Septembris, conversionem & fidem Ruthenorum iterum discutiendam censui; cumque dicenda ad alios quoque Russiæ Sanctos utcumque spectent, Dissertationem hanc toti potius tomo quam modicis Actis præfigendam judicavi. Itaque primo expendam, quo tempore Rutheni fuerint conversi, simulque dabo, quæ de principe Vladimiro, præcipuo conversionis adjutore, apud scriptores leguntur. Secundo examinabo, an patriarchæ Constantinopolitani fuerint Catholici circa tempus conversionis Russorum. Tertio demum per singula secula inquiram, quantum concedet monumentorum penuria, an metropolitæ Ruthenorum cum Romana Ecclesia fuerint uniti. Tota autem Dissertatio in hunc dirigitur finem, ut ex ea utcumque colligi possit, quinam ex iis, quos Russi pro Sanctis habent, certo fuerint Catholici, qui contra de schismate suspecti aut certo schismatici videantur.

§ I. Russorum conversio variis temporibus tentata & cœpta sine multo fructu.

[Rutheni hodierni de conversione majorum suorum per S. Andream improbabilia scribunt;] Posteriores Rutheni fidem apud proavos suos a S. Andrea Apostolo prædicatam voluerunt. Hanc esse vetustam ipsorum traditionem affirmat laudatus Kulczynski in præfatione sui Opusculi, ubi hæc ex Synaxario Ruthenico ad XXX Novembris de S. Andrea adducit: Navigavit in Scythiam, ac tandem divina providentia perveniens in Russiam, accessit montes Kiovienses, dixitque suis sociis: Videtisne hos montes? Credite mihi magnam gratiam Dei illos illustraturam, multasque ecclesias his in partibus futuras: illuminabitur enim sacro baptismate totum Ruthenorum dominium. His dictis, ascendit altiorem præ reliquis montem, benedixitque eidem & crucem plantavit, prædicens gentis Russæ conversionem secuturam completam ab apostolico suo throno, quem in urbe Byzantina fundaverat. Plura de itineribus S. Andreæ per Russiam ex eorumdem opinione dat Herbersteinius in Commentariis rerum Moscoviticarum pag. 19. Verum, licet satis sit credibile & probabile S. Andream in Scythia prædicasse, cum id etiam asserat Eusebius lib. 1 cap. 3 cum pluribus aliis, non ideo certum est, eum Russis seu Roxolanis, ut tunc vocabantur, Euangelium quoque annuntiasse: multæ enim gentes Scythiam incolebant, nec de conversione Roxolanorum quidquam innotuit. Quod vero dicitur de accessu Apostoli ad montes Kiovienses, de plantata ibidem cruce, deque prædicta integra Ruthenorum conversione per episcopum Byzantinum, prorsus videtur commentitium, omnique destitutum est auctoritate antiquorum. Æque commentitium est, quod S. Andreas sedem suam statuerit Byzantii, cum nullus ibi Apostolorum temporibus sederit episcopus, ut probatum est in Historia chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti.

[5] Baronius tom. 7 Annalium pag. 722 & 723, [nec Russorum episcopus, sed Rhosi civitatis in Cilicia subscripsit Antiocheno concilio.] agens de Ruthenis a Sede Apostolica receptis, ex Matthia de Michovia observat, coli a Russis præcipuo honore S. Thadæum & S. Bartholomæum apostolos, quod dicant se fidem ab iis accepisse. Huic autem Ruthenorum traditioni pondus addere conatus est Baronius tali ratiocinio: Etenim reperitur interfuisse generali concilio Antiocheno sub Joviano imperatore Antipater episcopus Rhossos, seu Rhos vel Rhossi translatione Latina, (quo sane nomine a Græcis dictos esse Ruthenos, nuper demonstratum est) idemque episcopus cum reliquis subscriptus legitur in synodali epistola, data ad eumdem Jovianum imperatorem, quæ extat apud Socratem. Habetur laudata epistola apud Socratem lib. 3 cap. 25, & nomen loci, ex quo Baronius Antipatrum Russorum fuisse episcopum credidit, Græce exprimitur ῥώσου, Latine Rhosi. Cum autem vox ῥώσου sit in genitivo casu & in numero singulari, nequit intelligi de gente Russorum, sed exponenda est de civitate, cujus episcopus erat Antipater. Porro Rhosus, civitas eodem tempore episcopalis in Cilicia, nota est in Geographia sacra apud Carolum a S. Paulo, qui Rossum vocat pag. 290, urbemque hanc in tabula patriarchatus Antiocheni locat in Cilicia secunda ad mare. Varios episcopos Rhosi vel Rhossi recenset ibidem Holstenius in annotatis. Sex ejusdem civitatis antistites invenit Michaël le Quien in Oriente Christiano tom. 2 col. 907, ubi hunc ipsum Antipatrum primum ponit. Forte jam alii fuerunt Rhosi antistites ante Antipatrum: nam etiam S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 41 meminit de Rhosensi Ciliciæ ecclesia in hæresim lapsa. Itaque tota observatio Baronii funditus corruit: nec aliunde probari potest, ullam apud Russos vel Roxolanos tempore Apostolorum, aut etiam octo primis Ecclesiæ seculis, erectam fuisse ecclesiam. Si vero nonnulli in Russia ab Apostolis fuere conversi; illi postea ad idololatriam reversi sunt, aut certe eorum posteri.

[6] Quæ narrantur a Græcis scriptoribus de conversione Russorum seculo IX, [Russorum conversio seculo IX tentata non sine fructu,] firmioribus nituntur fundamentis: neque tamen plena aut stabilis fuit ea gentis conversio. Photius in epistola ad patriarchas Orientales data contra Latinos, apud Baronium tom. 10 pag. 253 conversionem illam magnifice prædicat, ita scribens: Non enim sola gens ista (Bulgarorum) a priore sua impietate ad Christi fidem conversa est: verum etiam, quod apud multos sæpenumero est dictitatum, gens illa, quæ crudelitate ac cædibus omnes superat, qui Ruteni dicuntur, quique infinitos populos sibi subjecerunt, & propterea multum elati adversus Romanum imperium manus injecerunt: nihilominus etiam isti puram & immaculatam Christianorum religionem, deposita sua illa ethnica & impia superstitione, quam antea sequebantur, nostram fidem susceperunt, subditorum loco & clientum humane nobiscum se habentes pro illa sua priore adversus nos deprædatione… Episcopum enim & pastorem receperunt, & Christianorum sacra magno studio & diligentia venerantur. Pagius hoc factum perperam illigat anno 861, ibique rectius num. 9 observat, Russos illos deinde ad idololatriam rediisse. Verisimile est, gentis conversionem nec tam sinceram nec tam generalem fuisse, quam significare videntur verba Photii, merita ecclesiæ Constantinopolitanæ vana jactantia extollentis: imo vix inchoata erat conversio, dum hæc scribebat Photius, ut infra videbimus. Joannes Georgius Stredowsky in Historia sacra Moraviæ lib. 2 cap. 9 hanc Russorum conversionem attribuit SS. Cyrillo & Methodio, qui Bulgaros, Chazaros, Moravos, ad fidem quoque converterunt: asseritque Sanctos illos hodieque multum coli in diœcesi Præmisliensi, quæ est Russiæ Nigræ.

[7] [fortasse per S. Cyrillum aut S. Methodium;] Si satis certa esset relatio de conversione Russorum, quam ex codice Ms. Colbertino edidit Anselmus Bandurus in Animadversionibus ad librum Constantini Porphyrogeniti de Administrando imperio pag. 112 & seqq.; conversio hæc Russorum probabiliter attribui posset SS. Cyrillo & Methodio, aut certe alterutri ex hisce. Nam scriptor ille anonymus, postquam narraverat a magno duce Russorum legatos Constantinopolim fuisse missos, qui flagitarent, ut episcopus mitteretur in Russiam ad prædicandam ibi fidem Catholicam, ita pergit: Tunc porro Basilius Macedo Romanorum sceptra moderabatur, qui, exceptis cum gaudio magno hujusmodi legatis, episcopum eo misit pietate & virtute clarum cum comitibus duobus Cyrillo & Athanasio, qui & ipsi virtute, eruditione & prudentia ornatissimi erant: neque solum divinæ Scripturæ notitia repleti, sed etiam in humanioribus litteris probe exercitati, ut eorum scripta testificantur. Eo profecti illi, omnes edocuerunt & baptizarunt, & Christianæ pietatis rudimentis instituerunt. Cum autem gentem eam omnino barbaram & rudem cernerent; ac nullo modo possent doctissimi viri viginti quatuor Græcorum litteras ipsos edocere; ne rursus a pia religione deflecterent, triginta quinque litteras abs se inventas & exaratas iisdem tradiderunt. Posteriora hæc designant S. Cyrillum, qui litteras Slavonicas invenit, & gentibus a se conversis tradidit, ut probatum est tom. 2 Martii pag. 17 in Commentario prævio ad Acta SS. Cyrilli & Methodii. Attamen Cyrillus non potuit esse episcopus ille, qui ad Russos dicitur missus, ut ex conversionis epocha patebit.

[8] [at cœpta illa conversio non satis accurate relata:] Quapropter si tota illa historia certa esset, existimarem S. Cyrillum in Russia prædicasse, & viam præparasse isti episcopo, quem Basilius Macedo in Russiam misisse dicitur. Verum ignoramus, quam antiquum sit istud scriptum, & fatetur Bandurus codicem, ex quo historiam illam dedit, scriptum esse recenti manu. Michaël le Quien in Oriente Christiano tom. 1 Col.existimat, anonymum illius scripti auctorem per Russos designare Chazaros, omniaque de Chazarorum conversione esse intelligenda, quia constat S. Cyrillum Chazaris prædicasse eorumque multos convertisse. Verum non video, cur omnia illa de Chazaris intelligere oporteat, cum ex Photio & Constantino Porphyrogenito certum fiat, Russis circa idem tempus non sine fructu aliquo prædicatum fuisse Euangelium. Malim igitur credere, anonymum illum miscuisse multa, quæ diversis temporibus facta sunt, & fortasse etiam aliqua, quæ in Chazarorum conversione contigerunt, ad Russos transtulisse. Certe quod primo loco narrat de legatis Romam & Constantinopolim missis a Russorum principe, Dlugossus in Historia Polonica ad annum 987 refert de Vladimiro, qui integro seculo serius conversus est. Quod de inventis litteris Slavonicis subditur, congruit S. Cyrillo, qui iis litteris alias gentes erudiit, & forte etiam Russos. Miraculum vero illæsi in igne Euangelii, quo Russos ait conversos, temporibus Basilii Macedonis seu huic conversioni congruit, ut confirmatur ex aliis scriptoribus.

[9] Constantinus Porphyrogenitus in Basilio Macedone num. 96 de Russorum conversione sic habet: [illustre miraculum,] Præterea genti Russorum nescienti mansuescere, ullive cedere, atque a Dei sensu ac pietate remotissimæ, auri argentique ac sericarum vestium affluenti largitione in fœdus pertractæ, initisque cum ea induciis, ac pace firmata, divini quoque baptismatis participes fieri persuasit; ac archiepiscopum ab Ignatio patriarcha ordinatum ut susciperent, effecit. Is, ad dictæ gentis provinciam cum venisset, ex tali eventu illustrique facinore illius sibi animos faciles reddidit. Gentis enim princeps, subditæ plebis coacto cœtu, cum senatoribus suis ac proceribus præsidebat; qui & falsæ Religioni, ob longam consuetudinem proclivius reliquis adhærebant. Deque sua ac Christianorum fide deliberantibus, in conventum vocatur, qui ad eos recens episcopus venerat; ac, quænam ipse profiteretur, eosque docturus esset, ex illo sciscitabantur. Eo sacrum divini Euangelii librum protendente, ac quædam Salvatoris nostri miracula, Deique in veteri Testamento prodigia exponente, statim Russi subdiderunt: Nisi nos etiam ejusmodi aliquid viderimus, ac potissimum quale in trium puerorum camino accidisse dicis, nullam prorsus tibi fidem habebimus, nec tuis verbis animum auresque nostras ultra accommodabimus.

[10] Præsul vero de illius promissionis veritate fretus, [quod accidisse ea occasione dicitur.] qui ait, Si quid petieritis in nomine meo, accipietis: &, Qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ille faciet, & majora his faciet; tum nimirum, cum non ostentationis causa, sed ad salutem animarum, hæc, quæ fiunt, sunt futura, ait ad eos: Etsi non licet Dominum Deum tentare; si tamen ex animo statuistis ad Deum accedere, quod libuerit, hoc & petite; omninoque Deus præstabit propter fidem vestram, etsi nos despicabiles & minimi sumus. Petiere ipsum fidei Christianæ librum (divinum scilicet sacrumque Euangelium) in rogum injici ab eis accensum; ac siquidem librum nihil flamma læserit aut exusserit, ad Deum accessuros, qui ab illo prædicaretur. Quibus sic dictis, ac sacerdote oculos ac manus ad Deum levante, atque dicente, Clarifica nomen sanctum tuum, Jesu Christe Deus noster, etiamnum in oculis gentis hujus universæ; sancti Euangelii liber in rogum ignis conjectus est. Nec paucis decursis horis, ac rogo exinde extincto, inventum est sacrum volumen illæsum, nec edacis flammæ vi ulla violatum; nulla ejus ab igne noxa aut diminutione, ut ne fimbriæ quidem librum claudentes ullam aut corruptionem aut labem senserint. Quo viso barbari, ac miraculi magnitudine in stuporem acti, omni sublata hæsitatione baptismo intingi cœperunt. Hactenus Constantinus imperator: idem referunt Zonaras, Curopalates, Cedrenus & alii.

[11] [Pagius geminam existimans fuisse seculo IX Russorum conversionem,] Pagius alteram Russorum conversionem innectit anno 861, alteram anno 876, bisque eodem seculo IX Russos conversos credit, conaturque evincere diversos fuisse Russos, quos anno 861 ad Christiana sacra adductos scribit, a Russis illis, quos quindecim annis serius Christo nomen dedisse existimat. Verum dubitare vix possim, quin unica sit conversio, quam geminavit Pagius ob qualemcumque scriptorum in ea referenda varietatem. Nimis sane asseveranter ad annum 861 num. 7 ait laudatus scriptor: Russi … hoc anno Christianam fidem amplexati sunt; cum nullum afferat argumentum, quo id recte probetur. Primum adducit verba Constantini Porphyrogeniti Continuatoris lib. 4 num. 33, quæ subjungo: Exinde factum, ut Rossi Scytica illa gens immitis ac fera Romanos agros vastaret … Verum hi quidem abunde Dei ira exsaturati, Photio, qui ad ecclesiæ gubernacula sedebat, Deum exorante, urbique propitium reddente, domum rediere: nec multo post, legatis in urbem missis, divinum efflagitantes baptismum impetravere. Cursim hæc auctor ille perstringit, ut conversio fusius suo loco referatur, sicut revera factum est a Constantino, cujus verba dedi num. 9. Verum vehementer festinat Pagius, qui uno anno omnia peracta existimat, videlicet Constantinopolim a Russis quasi indagine cinctam, ipsos post expeditionem reversos in Russiam, legatum ab iisdem Constantinopolim missum, ac demum baptisma susceptum. Neque hæc modo vult uno anno contigisse, sed eodem etiam anno, quo in conciliabulo damnatus est S. Ignatius, eique patriarcha substitutus Photius, quod factum est circa Pentecosten. Tota tantæ festinationis ratio est, quod auctor hæc scribat, iis narratis, quæ hoc anno adversus Ignatium a Photianis gesta.

[12] [priorem sine idoneis rationibus illigat anno 861.] Verum neque hæc ratio sufficit ad ostendendum Russos eodem plane anno bellum gessisse contra Græcos in vicinia urbis Constantinopolitanæ; neque evincit bellum istud eodem anno finitum esse, quo erat inchoatum. At fuerit illo anno bellum Russicum, quod utcumque ex Niceta in Vita S. Ignatii ostenditur: multo minus ex adductis verbis inferri potest, legatos Russorum eodem anno venisse Constantinopolim ad baptismum flagitandum, etiamsi scriptor dicat. Nec multo post eos fuisse missos. Cur enim scriptor, toto fere seculo rebus gestis posterior, non potuit dicere Russos non multo post istam expeditionem fuisse conversos, licet conversio quatuor aut quinque annis sit posterior? Frivola igitur est ratio Pagii, seriusque figenda est conversio illa Russorum, ut satis colligitur ex verbis Prophyrogeniti num. 9 datis: dicitur enim Basilius Russorum genti a Dei sensu ac pietate remotissimæ persuasisse, ut baptismum & archiepiscopum susciperet. Quomodo Russos a pietate remotissimos imperante Basilio Macedone dixit Porphyrogenitus, si jam anno 861, id est, quinquennio antequam Basilius ad consortium imperii adscisceretur a Michaële imperatore, baptismum suscepissent, ut vult Pagius, non satis distinguens inter illa, quæ ut post facta breviter indicantur a scriptoribus, ac ea, quæ tempori suo ab iisdem illigantur? Accedit silentium Nicetæ in Vita S. Ignatii, qui Bulgaros quidem conversos scribit; at de Russorum conversione alium silet. Tanto magis urget istud Nicetæ silentium contra Pagium, quod hic Bulgaros & Russos eodem anno 861 conversos velit. Hanc opinionem Porphyrogenitus clarissimis verbis refutat in Basilio Macedone, ubi num. 95 fatetur Bulgarorum gentem ante imperium ipsius Christianorum ritus suscepisse; Russorum vero gentem a pietate remotissimam fuisse asserit num. 96. Lubet annum utriusque gentis conversæ paulo accuratius investigare, indeque clare ostendere unam tantum fuisse Russorum conversionem, quam in duas distraxit Pagius.

[13] Epistola Photii, qua tam Bulgarorum quam Russorum conversio refertur, [Epistola Photii anno 867 data ostendit Bulgaros circa annum 864 maxime conversos;] data est anno 867. Serius data esse non potest, cum Photius eodem anno 867, die XXV Septembris, solio patriarchali sit dejectus, ut probat eo anno Pagius num. 15. Data quoque non est ante annum 867: quæ enim in ea referuntur de legatis summi Pontificis ad Bulgarorum regem missis, gestisque eorum apud Bulgaros, scire non poterat Photius ante prædictum annum. Quippe Michaël Bulgarorum rex conversus legatos suos ad Nicolaum I Papam mense Augusto, Indictione XIV, id est, anno 866, destinavit, teste Anastasio Bibliothecario, scriptore contemporaneo, in Nicolao. Acceptis cum gaudio hisce legatis, Pontifex duos episcopos virtute præstantes monitis & doctrinis instruxit, atque in Bulgariam misit ad regem Michaëlem. Jam vero si consideremus itineris repetiti longitudinem & moram utrique itineri Romæ interpositam, facile intelligemus, non venisse episcopos, quos misit Pontifex, in Bulgariam, nisi sub finem anni 866. Non potuit igitur Photius Constantinopoli gesta eorum in Bulgaria discere ac scribere ante inchoatum annum 867, quo epistolam ipsius scriptam dixi. Jam vero ex dictis Photii tempus conversorum Bulgarorum sic deduco. Asserit, ille in laudata epistola, apud Baronium ad annum 863 num. 36 edita, venisse dictos Pontificis legatos, cum vix duos annos rectam Christianorum religionem veneraretur gens Bulgarica. Atqui Pontificis legati eo venerunt sub finem anni 866, aut fortasse initio anni 867. Præcipua igitur Bulgarorum conversio illiganda est anno 864: quamvis negare nolim uno anno aut fortasse altero citius inchoari potuisse; & revera ab anno 862 aut 863 inchoatam fuisse insinuat ordo rerum, quo hæc conversio narratur a Niceta in Vita S. Ignatii: non tamen anno 861 affigendam hactenus video, ut probare voluit Pagius. At nolim hic ejus argumenta excutere, quia de Bulgaris non ago, sed de Russis.

[14] Horum autem conversionem, quæ cœpta tantum fuit, [Russorum vero conversionem circa annum 866 figendam.] scribente Photio, figendam circa annum 866, multa persuadent. Primo Photius, cujus verba dedi num. 6, de ea conversione scribit anno 867, ut de re nova. Secundo Porphyrogenitus verbis num. 9 recitatis conversionem illam refert ad imperium Basilii Macedonis. At Basilius Macedo ad imperium evectus non est ante annum 866, quo a die XXVI Maii imperare sic cœpit cum Michaële imperatore, ut illi pracipua imperii administratio incumberet. Probant id verba Constantini Porphyrogeniti apud Pagium ad annum 867 num. 10. Itaque poterat Basilius anno 866 vel initio anni sequentis episcopum in Russiam mittere, ut factum ab eo testatur Porphyrogenitus, quem secuti sunt Zonaras, Curopalates, Cedrenus & alii. Nonnulla tamen hic est difficultas, quia scriptores dicunt archiepiscopum, quem ad Russos misit Basilius, ordinatum fuisse a S. Ignatio patriarcha: nam S. Ignatius sede sua dejectus est anno 861, eamque recepit anno 867 post scriptas Photii litteras, in quibus dicit: Episcopum enim & pastorem receperunt. Respondeo varias hic dari posse conjecturas, at nihil certi. Forte verba Photii, Episcopum receperunt, tantum significant, petierunt, aut recipere parati sunt. Et sic episcopus ille ordinari ab Ignatio potuit post dejectum eodem anno Photium, & mortuo Michaële imperatore, quando solus imperabat Basilius. Secundo, forte episcopus ille antea ab Ignatio ordinatus erat ad Russorum aut aliarum gentium conversionem, rejectusque initio, demum agente Basilio a Russis admissus est. Utrumque convenit verbis Porphyrogeniti; neutrum assertis Photii repugnat. Potuit etiam aliquis presbyter ad Russos mitti, isque eorum episcopus designari, antequam scribebat Photius, & demum ab Ignatio ordinari. Possunt & aliis modis utriusque scriptoris dicta conciliari; sed nihil ex hisce certum est, nisi conversionem Russorum cœptam esse circa annum 866, cum facta dicatur sub Basilio Macedone, & certo cœpta fuerit, priusquam anno 867 scribebat Photius.

[15] [Diversas Russorum gentes seculo IX conversas,] Hæc epocha est conversionis qualiscumque Russorum seculo IX, ex qua geminam finxit Pagius, alteram præmature anno 861 affigens, alteram sine ulla ratione ad annum 876 differens. Dico sine ulla ratione tam diu dilatam a Pagio Russorum conversionem, licet ille alleget pro ratione ordinem, quo id factum narravit Porphyrogenitus. Nam clarum est, nullum temporis ordinem in narranda ea conversione a Porphyrogenito servatum, cum trium gentium conversiones a Basilio adjutas inter virtutes ejus extra ordinem recenseat, sicut plurima ædificia ejus jussu constructa paulo ante enumeraverat. Speciosa magis apparent ratiocinia, quibus ex una hac conversione geminam eruere tentavit, sed jam partim sunt soluta. Affirmat ad annum 876 num. 19 ab aliis conversionem referri sub Michaële imperatore, ab aliis sub Basilio; ab aliis sub Photio patriarcha, ab aliis sub Ignatio. Hæc jam satis sunt excussa & elucidata. Addit tamen Pagius: Priores episcopum ad se missum statim recepere; … posteriores vero archiepiscopum a S. Ignatio ordinatum non nisi post insigne miraculum admisere. Ex iisque concludit hoc modo: Isti itaque Russi ab illis diversi extitere, illisque vicini. Russorum enim nomen, sicut & gens, late extendebatur. Ita Pagius, qui recte deinde observat Russos, seculo IX conversos, postmodum ad ingenium rediisse, cum efficax & integra ipsorum conversio facta sit integro seculo serius.

[16] [Pagii ratiocinia non evincunt: at una tunc fuit eorum conversio, eaque non fuit stabilis.] Verum uti hic erudito viro lubens assentior, sic omnino improbare cogor sententiam ejusdem de diversis Russis seculo IX conversis: nam omnia ipsius ratiocinia nihil aliud evincunt, nisi Russorum conversionem illam non eodem plane modo a scriptoribus esse relatam, quod frequentissime fit apud historicos. Verum tam levis relationum diversitas ad facta geminanda non sufficit, præsertim cum omnia conciliari possunt, uti hic posse ostendo. Si vero non possent conciliari eorum dicta, dicerem aliquos e scriptoribus errasse in adjunctis quibusdam personarum aut temporis, ut sæpe contingit; cœptamque sub Michaële imperatore conversionem magis esse promotam sub Basilio. Ceterum dubitari potest, an illa Russorum conversio fuerit sincera: certe stabilis non fuit: nam ignoramus, quamdiu antistes ille in Russia fuerit, ubi sedem fixerit, ubi ullam erexerit ecclesiam. Suspicor igitur tumultuariam tantum fuisse conversionem, quam Photius necdum satis cognitam jactanter prædicavit, quamque Constantinus Porphyrogenitus forte ad laudem Basilii amplificavit: nam Nicetas in Vita Ignatii altum de ea silet, quod signum est, aut sinceram non fuisse, aut cito concidisse. Sane Porphyrogenitus in libro de Administrando imperio de Russis semper loquitur tamquam de infidelibus. Magis igitur gloriæ avi sui Basilii quam sinceritati studuisse videtur, quando ita de eorum conversione scripsit, acsi gens tota Christianis sacris se constanter addixisset, ac ne verbo quidem indicavit, quando aut qua occasione illi ad priorem idololatriam redierint: nam Russos ad idololatriam relapsos constat, saltem majori ex parte; si qui vero in fide perseverarunt, id occulte videntur fecisse.

§ II. Russorum regina circa medium seculi X conversa & in baptismo Helena dicta: colitur hæc apud Russos saltem schismaticos.

[Conversa Russorum princeps Olga, in baptismo Helena dicta:] Circa medium seculi X spes alia affulsit conversionis Russorum, quia eorum regina baptizata est. De ejus conversione Zonaras lib. 16 num. 21 pag. 194 sic loquitur: Elga quoque uxor ducis Russorum, qui Romanos classe infestarat, defuncto marito, se ad imperatorem (Constantinum Porphyrogenitum) contulit, ac baptizata & pro dignitate tractata, domum rediit. Idem quoque in Constantino narrat Cedrenus. Consentiunt Historici Poloni & Russi, non tamen de tempore, quo illa a Græcis conversa dicitur, omnino eamdem sequuntur sententiam. Dlugossus extra ordinem lib. 1 pag. 50 Olhæ conversionem scribit, docetque cum aliis in baptismo Helenam vocatam, ut latius apud ipsum videri potest. Cromerus vero lib. 3 Rerum Polonicarum, & Stanislaus Sarnicius lib. 6 Annalium Polonicorum cap. 1 Olgam sub Joanne Tzimisce, qui imperare cœpit anno 969, Constantinopoli Christianam factam scribunt. Hisce consonans Herbersteinius in Commentariis rerum Moscoviticarum pag. 3, de Olha, ut ipse vocat, vel Helena ita habet: Dein anno mundi 6463 in Græciam profecta, baptismum sub rege Johanne Constantinopolitano suscepit, commutatoque nomine Olhæ, Helena vocata est: ac magnis post baptismum a rege muneribus acceptis, domum revertitur. Hæc prima inter Ruthenos Christiana fuit, ut Annales eorum testantur, qui eam soli æquiparant. Sicuti enim sol ipsum mundum illuminat, ita & ipsa Russiam fide Christi illustrasse dicitur: Suatoslaum autem filium ad baptismum nequaquam perducere potuit. Hactenus Herbersteinius, cujus epocha non est accurata.

[18] Nam annus mundi 6463, secundum opinionem recentiorum Græcorum, inchoatus est Kalendis Septembris anni 954, id est, multis annis ante imperium Joannis Tzimiscæ; & imperante Constantino, [cujus baptismus figendus post medium seculi X.] sub quo factum referunt Græci, ex quibus tamen annus rei peractæ colligi nequit, cum conversio referatur extra ordinem occasione alterius similis. Pagius quidem ad annum 941 num. 3 videtur conversionem Helenæ innectere anno 945, sed adeo sine ulla ratione idonea, ut dubitem, an non sit mendum impressionis, & an non voluerit potius indicare annum 954 aut 955, cum laudet Herbersteinium, qui alterutrum ex his annis designat, & cujus calculus non multum a vero abesse videtur. Sane Cedrenus factum refert post ea, quæ narraverat Indictione 6, quæ fuit anno 948 & ante Indictionem 14, seu annum 956. Alias temporis notas nec ipse nec Zonaras assignat. Quo igitur modo annum 945 ex iis haurire potuerit Pagius, non intelligo, sed mendum esse suspicor.

[19] [Conata est Helena fidem apud Russos propagare per Latinos prædicatores;] Allaborasse Helenam, ut fidem apud Russos propagaret, ex Latinis scriptoribus discimus. Lambertus Schafnaburgensis in Annalibus ad annum 960 ad propositum nostrum ita habet: Venerunt legati Rusciæ gentis ad regem Otthonem, deprecantes, ut aliquem suorum episcoporum transmitteret, qui ostenderet eis viam veritatis. Qui consensit deprecationi eorum, mittens Adalbertum episcopum fide Catholicum, qui vix evasit manus eorum. In Chronico Hildensheimensi ad eumdem annum eadem fere verba leguntur, sed additur de Russis: Et professi sunt se velle recedere a paganico ritu, & accipere religionem Christianitatis… Illique per omnia mentiti sunt, sicut postea eventus rei probavit. Utrique consentit Cosmas Pragensis in Chronico Boëmorum apud Menckenium tom. 3 Scriptorum rerum Germanicarum col. 1775. Porro dictos Russorum legatos ab Helena regina fuisse missos, docet ad annum 959 Continuator Reginonis, ita scribens: Legati Helenæ reginæ Rugorum, quæ sub Romano imperatore Constantinopolitano Constantinopoli baptizata est ficte, ut post claruit, ad regem venientes, episcopum & presbyteros eidem genti petebant. Eadem exscripsit Annalista Saxo. Uterque vero Rugorum nomine Russos designat, ut clare patet ex Helena, quæ non Rugorum, sed Russorum erat regina. Quod vero hi scriptores asserant ficte baptizatam fuisse Helenam, id suspicati sunt, quia Adalbertus episcopus male exceptus est in Russia: at ea non fuit culpa Helenæ, sed aut filii ejus Suatoslai, cui parebant Russi, aut forte Russorum ipsorum, qui cum principe suo a fide abhorrebant.

[20] [sed missus eo S Adalbertus nihil profecit, maleque exceptus est a Russis:] Jam vero quis ab Ottone rege, (deinde imperatore) Russis fuerit destinatus episcopus, laudatus scriptor ad annum 960 declarat his verbis: Rex Natalem Domini Franckonofurt celebravit, ubi Libutius ex cœnobitis S. Albani a venerabili episcopo Adaldago genti Rugorum episcopus ordinatur. Rursus ad annum 961: Libutius priori anno quibusdam dilationibus ab itinere suspensus, XV Martii anni præsentis obiit: cui Adalbertus ex cœnobitis sancti Maximini machinatione & consilio Wilhelmi archiepiscopi, licet meliora in eum confisus fuerat, & nihil umquam in eum deliquerit, peregre mittendus in ordinatione successit. Quem piissimus rex solita sibi misericordia omnibus, quibus indigebat, copiis instructum, genti Rugorum honorifice destinavit. Discessit igitur Adalbertus in Russiam biennio fere postquam ab Helena petitus fuerat episcopus. Quare verisimile est, Helenæ auctoritatem eo intervallo non parum imminutam esse, atque ea de causa spem quoque intercidisse, quam ipsa, quæ multis annis pro filio juniore imperium administraverat, de Russis per Latinos convertendis conceperat. Verum, quidquid fuerit causæ, irritum hujus expeditionis sacræ eventum Continuator Reginonis sic exponit: Eodem anno Adalbertus Rugis ordinatus episcopus, nihil in his, propter quæ missus fuerat, proficere valens, & inaniter se fatigatum videns, revertitur: & quibusdam ex suis in redeundo occisis, ipse cum magno labore vix evasit, & ad regem veniens caritative suscipitur, & a Deo amabili Wilhelmo archiepiscopo pro retributione tam incommodæ ab eo sibi machinatæ peregrinationis, bonis omnibus & commodis quasi frater amplectitur & sustentatur. Plura de hoc sancto Adalberto, qui postea factus est archiepiscopus Magdeburgensis, videri possunt ad XXI Junii, ubi ejus Acta data sunt.

[21] Porro, quamvis irritus fuerit Latinorum conatus in Russia, [fidei tamen utcumque per Græcos propagata tunc videtur.] existimo tamen non paucos e Russis Helenæ opera ad Christianam fidem adductos per prædicatores Græcos, cum Russi ipsi in ea sint opinione, ut declarant verba Herbersteinii num. 17 data, quibus consonat Kulczynskius mox laudandus. Auctoritas Helenæ, quæ post fidem susceptam aliquot annis Russiam administrare perrexit, facile aliquot e proceribus ad fidem pertrahere potuit, pluresque e populo: idque re ipsa factum facile credo ob verba Ditmari, qui circa finem Chronici sui asserit, ultra quadringentas ecclesias fuisse Kioviæ, dum scribebat. Scripsit autem ea Ditmarus anno 1018, id est, triginta circiter annis post conversionem Vladimiri ducis, qui fidem Christianam præcipue promovit in Russia. At parum est credibile, tantam ecclesiarum multitudinem in civitate etiam maxima conditam fuisse annis triginta, ita ut admodum appareat verisimile, varias jam Helenæ temporibus fuisse constructas, Christianosque jam tunc non paucos fuisse in Russia. Fateor quidem me vehementer suspicari, numerum ecclesiarum Kioviensium ex fama mendaci exaggeratum esse apud Ditmarum: sed vel ipsa exaggeratio innuit numerum earum fuisse maximum; idque sufficit ad propositum meum. Quapropter non omnia satis perpendisse videtur Pagius, dum ad annum 876 num. 17 sine teste asserit, nullum præter Helenam in Russia inventum Christianum, dum anno 988 conversus est Vladimirus. Non ausim ego tam generaliter fidem Christianam Russis abnegare ante Vladimirum, contentus dixisse non tantum eo tempore fuisse Christianorum in Russia numerum, ut Russi possent dici Christiani respectu multitudinis idololatrarum.

[22] Quod vero spectat ad Olgam vel Helenam reginam, [Helena Christiana obiit, & colitur a Russis schismaticis,] eam non modo Christianam permansisse affirmant Russi, sed ut Sanctam etiam prædicant, & in Fastis suis commemorant, ac colunt die XI Julii, ubi apud nos in Prætermissis de ea meminit Sollerius. Kulczynskius de cultu ipsius ad XI Julii ita scribit: Hodie colunt Rutheni obitum sanctæ Olgæ, dictæ in baptismo Helenæ, magnæ Russiæ ducissæ, quæ prodiit e stirpe ducum Pscovitanorum; fuit vero conjux Ihori, mater Suatoslai, & avia S. Vladimiri. Suscepit baptismum Constantinopoli anno CMLII, obiit vero anno CMLXXVIII. Deinde in serie chronologica magnorum Russiæ ducum, pag. 109 appendicis, nonnulla mutans in chronotaxi tale texuit elogium: Olga Igori vidua, Suatoslai mater ac tutrix, pluribus annis regnum pro filio fortiter administravit, & misso contra Dreulanos exercitu, vires eorum attrivit, mortemque suo marito illatam graviter ulta est. Tandem cum regnasset an. XXIV cessit Suatoslao filio imperium, & anno CMXLV profecta Constantinopolim, jam fere septuagenaria sacrum baptismum suscepit, ac Helenæ nomen assumpsit, sub Constantino VIII imp.. Redux in patriam plurimos quidem ad religionem Christianam perduxit, sed Suatoslaum filium suum ad amplectendam fidem pertrahere minime potuit.

[23] [non vero a Catholicis, quantum novimus.] Magnis denique ornata virtutibus ac meritis, obiit anno CMLXX, seu, ut alii volunt, an. CMLXXVIII. Ob eximiam pietatem Divorum albo ab indigenis adscripta. Putant nonnulli Olgam baptizatam fuisse an. CMLII, ut & ego in Specim. Eccl. Ruth., tum in præfat. tum ad diem XI Julii pag. XXVII dixi. Sed verior est sententia, & chronotaxi conformior initiatam baptismo ipsam fuisse an. CMXLV. Hactenus laudatus scriptor, qui annum hunc conversionis ex Pagio, opinor, desumpsit: at illum ego ne probabilem quidem existimo, cum nullo nitatur fundamento, ut num. 18 monui. Plura non adjungo de Helena, cujus memoriam non reperio in Ephemeridibus Græco-Moschis ante tomum 1 Maii, ita ut ignorem, a quo tempore & per quos cultus ejus fuerit inchoatus. Non etiam existimo eam coli a Russis Ecclesiæ Romanæ unitis, licet Kulczynskius Sanctam vocet, & coli asserat. Certe in instructionibus, Majoribus nostris ex Polonia & Lituania submissis, non inveni Helenam a Russis unitis coli, sed a schismaticis.

§ III. Russi ad fidem conversi tempore Vladimiri ducis, qui Annam Græci imperatoris filiam ducit uxorem.

[Vladimirus post mortem duorum fratrum] Præcipuus post Deum auctor conversionis Russorum fuit eorum princeps Vladimirus, alias Vlodimirus, Wolodimerus, aliisque nominibus similibus vocatus. Nepos hic erat Igori & Olgæ seu Helenæ Russiæ principum, ac filius Suatoslai (quem Sphendostlabum Græci vocant) sed e tribus natu minimus. Ducatum Novogardiensem ei dederat pater moriens. At cum unus e fratribus alterum occidisset, ipse alterum bello persecutus est, ejusque morte totum sibi Russiæ ducatum asseruit. Idolorum cultui erat ante conversionem addictissimus, multisque vitiis & præsertim impudicitiæ involutus, ut ex scriptoribus Polonis & Germanis ipsisque etiam Russis satis constat. Hac de causa difficulter credere possum sacris fidei mysteriis imbutum fuisse ab avia sua Helena, atque eam amplecti cupivisse jam fere a puero, ut in serie chronologica Russiæ ducum in Vladimiro scribit Kulczynskius; licet alias verisimile sit, Vladimirum de aviæ suæ religione fuisse edoctum, eaque occasione libentius fidei mysteria discere voluisse. Porro tempus, quo Vladimirus totius Russiæ principatum adeptus est, accurate non exprimitur a scriptoribus; at ex tempore mortis Suatoslai, patris ipsius, utcumque colligi poterit.

[25] Herbersteinius pag. 4 scribit Suatoslaum occisum anno mundi 6480 ex calculo Græcorum, [circa annum 979 totius Russiæ dux factus,] id est, anno 972; Pagius vero anno 973 peremptum credit. Occisus autem est insidiis Patzinacitarum, quando post grave bellum contra Græcos gestum, pacemque initam cum Joanne Tzimisce imperatore, de quibus videri potest Pagius ad annum 973, in Russiam cum exercitu redibat per ditionem Patzinacitarum. At non statim post mortem patris successit Vladimirus, ut Pagius innuit ibidem num. 12, sed post bellum civile aliquot annis continuatum. In illo bello e tribus fratribus primus occubuit Olega, Olcha aut Olgus, (sic nomen diverse scribitur) ac Vladimirus e Russia fugit. Deinde vero Vladimirus, externo auctus subsidio, in Russiam regressus est, fratremque Jaropolcum Kioviæ obsessum occidit. Hæc omnia, quæ latius referuntur ab Herbersteinio, ad quinque facile aut sex annos durare potuerunt. Quapropter non longe a vero abesse poterit calculus Kulczynskii, qui Vladimirum totius Russiæ ducem factum scribit anno 979.

[26] Bella per Vladimirum fortiter gesta referre non est necesse. [sororis Græcorum imperatorum nuptias ambit,] Attamen de uno tacere nequeo, quod dicitur gessisse contra Græcos imperatores Basilium & Constantinum, quia ex eo a quibusdam occasio conversionis repetitur. Dlugossus lib. 2 Historiæ Poloniæ pag. 110 ad annum 990 de ea re sic habet: Congregata Wladimirus Russiæ dux gentium suarum multitudine copiosa, Græcis bellum infert, & castrum insigne Græcorum Korszyn conquirens, vicinam ex eo sibi subjecit regionem, cogitque oram illam ad tributum. Mittit deinde nuncios ad Basilium & Constantinum Græcorum imperatores, petens sororem eorum Annam conjugio copulari sibi, offerens se, potitum ejus connubio, extemplo de castro Korszyn, quod conquisierat, & regione, quam subjecerat, excessurum. Sed Basilius & Constantinus Græcorum imperatores respondent, non convenire sibi, & suæ honestati, cum principe gentili & idolorum cultura polluto affinitatem contrahere, & germanam suam illius connubio sociare. Si vero errore gentili deserto fidem Christianam profiteri vellet, non se ejus petitionem abnuituros. Wladimirus autem Russiæ dux, ejusdem nunciis remissis, offert se prono animo fidem Christianam suscepturum, modo venirent personaliter, sororemque Annam offerrent, & ipsum baptizarent. Adversabatur autem soror Anna imperatorum huic affinitati, assumereque illam multiplici renitentia dedignabatur: sed Basilius & Constantinus fratres disserendo persuadendoque, quanta bona ex affinitate hujusmodi sequutura sint, & quod universa Russia ex ejus connubio fidem Christi sit susceptura, animum sororis expugnant pervincuntque ad consensum.

[27] Veniunt itaque Basilius & Constantinus cum sorore sua Anna in Korszyn, [easque, Catholica fide suscepta, impetrat:] & illico Wladimirum ducem Russiæ oculorum cœcitas invadit, fluctuareque vario mentis æstu cepit, an ritu suo gentili derelicto fidem Christianam & baptisma Christi esset suscepturus. Anna autem soror imperatorum & futura sua conjux docet, cœcitatem, quæ illi acciderat, suscepto baptismate disparituram. Ab episcopo itaque Corsinensi baptizatus, illico oculorum caligine depulsa illuminatus, nuptias cum Anna celebrat, & ecclesiam in signum & memoriam, tam suæ conversionis, quam baptismatis & illuminationis ædificat, castroque Corszyn imperatoris derelicto & restituto, in Russiam cum nova sponsa plenus gaudio redit. Hactenus Dlugossus, cui consentit Kulczynskius in elogio Vladimiri ad XV Julii. Verum Græci scriptores de illato per Vladimirum bello non meminerunt. Cromerus quoque & Sarnicius, Polonicarum rerum scriptores, conversionem Vladimiri narrant sine ulla illius belli mentione. Herbersteinius autem urbem Corsun restitutam quidem a Vladimiro scribit nuptiarum causa: at eam antea ab eodem expugnatam non memorat. Potest Cherson urbs maritima in Taurica Chersoneso a Suatoslao aliove Russorum duce antea fuisse intercepta, & restituta a Vladimiro, ut asserit Herbersteinius. At utrumque æque apparet incertum ob silentium scriptorum synchronorum.

[28] [hæ nuptiæ, de quibus certo constat,] Herbersteinius pag. 5 conversionem Vladimiri, quem Wolodimerum vocat, sic exponit: Wolodimerus quum sine impedimento totius Russiæ esset monarcha factus, venerant ad eum ex diversis locis oratores, hortantes, ut se eorum sectæ adjungeret. Varias autem quum videret sectas, misit & ipse oratores suos, qui perquirerent conditiones & ritus singularum sectarum. Tandem quum aliis omnibus fidem Christianam Græco ritu prætulisset elegissetque, missis oratoribus Constantinopolim ad Basilium & Constantinum reges, Annam sororem, uxorem sibi ut darent, se fidem Christi cum omnibus subditis suis suscepturum; & restituturum illis Corsun & alia omnia, quæ in Græcia possideret, pollicetur. Re impetrata, constituitur tempus, eligiturque locus Corsun: quo quum venissent reges, baptizatus est Wolodimerus: commutatoque nomine Wolodimeri, Basilio illi nomen imponitur. Nuptiis celebratis, Corsun una cum aliis, sicut promiserat, restituit. Hæc acta sunt anno mundi 6469 (forte legendum 6496: nam mendum impressionis est clarum) a quo tempore Russia in fide Christi permansit. Dlugossus hisce etiam consentit ad annum 987, ubi dicit sollicitatum fuisse Vladimirum a Mahometanis, a Judæis, & a Christianis tam Latini quam Græci ritus; & ad omnes misisse oratores suos, ut de singulorum religione, ritibus ac cæremoniis inquirerent.

[29] [videntur fuisse occasio conversionis, & prælati ritus Græci.] Addit oratores seu nuntios istos, cum venissent Constantinopolim, honorifice exceptos fuisse ab imperatoribus, magnæque ibidem interfuisse solemnitati: reversos vero ritum Græcorum & ornamenta templorum multum extulisse. Ad ritum igitur Græcorum suscipiendum, inquit, omnium procerum sententiæ inclinabant, persuadendoque Wladimiro dicebant: Si fides Græcorum bona non esset, non avia tua Olcha, inter mulieres prudentissima, illam accepisset. Assensit itaque Wladimirus procerum sententiæ, & baptisma ritu Græcorum accepit. Hæc ille parum sibi consentiens de causa electorum rituum Græcorum. At causam, qua ritus potius Græcos quam Latinos amplexus sit Russus, hanc præcipuam fuisse suspicor, quod affinitatem contrahere vellet cum imperatoribus Græcis, eorumque sororem sibi matrimonio jungere: hasce enim nuptias fuisse occasionem conversionis, passim affirmant scriptores. Ditmarus scriptor coævus lib. 7 Vladimirum acriter perstringit, asserens Annam, quam Helenam vocat, prius Ottoni III desponsatam fuisse, sed ei fraudulenta calliditate subtractam, dicitque hortatu ipsius fidem Christianam a Vladimiro susceptam. Hoc tamen ita intelligendum existimo, quod Anna nuptias recusaverit, nisi fidem Catholicam amplecteretur Vladimirus. Hæc autem conditio nuptiarum proposita Vladimirum permovere potuit, ut de fide Christiana inquireret, eamque amplecteretur.

[30] Conversionem Vladimiri scriptores varii fixerunt anno 990. [Conversio hæc a Pagio figitur anno 988,] At Pagius in Critica ad annum 987 num. 5 & 6 ostendere conatur eam esse factam anno 988. Probatio hæc est. Bardas Phocas a rebellibus imperator acclamatus est die Augusti XV, Indictione XV, id est, anno 987, teste Cedreno. Hac de causa imperatores Basilius & Constantinus auxilium petierunt a Vladimiro. Hic vero negavit, se suppetias venturum, nisi Annam sororem sibi in matrimonium darent. Accepta conditione ab imperatoribus, Vladimirus cum exercitu suo accurrit, ejusque auxilio Bardas Phocas anno 989, mense Aprili victus est & occisus. Ex hisce colligit Pagius conversum esse Vladimirum anno 988, nuptiasque eodem anno contractas. Consecutio hæc legitima est, si conversio & nuptiæ Vladimiri peractæ sint ante præstitum auxilium, ut ex Elmacino Pagius existimat.

[31] Elmacinus enim lib. 3 pag. 313, postquam dixerat Bardam Phocam imperatorem salutatum, [quo Vladimirus nuptias contraxit cum Anna Græca,] ita pergit: Unde coactus fuit (Basilius imperator) mittere ad regem Russorum, qui inimici ejus erant, auxilium ab eo implorans. Is autem id ei promisit, petita ab eo affinitate: duxitque rex Russorum sororem Basilii imperatoris Romanorum, postquam hic ab eo obtinuit, ut religionem Christianam amplecteretur. Misitque ad eum Basilius episcopos, qui religione Christiana imbuerent tum ipsum, tum omnem populum ejus. Atque ante illud tempus nulla eis fuerat religio, nec professi erant quidquam. Sunt autem populus magnus: & ab eo tempore ad hoc usque omnes sunt Christiani. Hinc contendit Russorum rex cum omnibus copiis suis ad Basilium imperatorem: cumque eum jam convenissent, constituerunt occurrere Bardæ Phocæ, & terra marique ad eum contenderunt, & in fugam eum verterunt: potitusque est Basilius toto suo regno, & vicit Phocam, eumque occidit, tertio Muharrami, anno CCCLXXIX; & portatum fuit caput ejus Constantinopolim, atque ibidem affixum. Rebellaverat autem annum unum & menses septem. Hæc Elmacinus.

[32] Occisum ait Phocam, post rebellionem anni unius & septem mensium, [ut ex consensu variorum scriptorum] anno Arabum seu Hegira CCCLXXIX, tertio Muharrami, seu primi Arabum mensis. Cum autem Hegira singulis annis inchoetur alio die, utpote anno solari brevior, Pagius notat Hegiram illam inchoari X Aprilis anni 989: in Tabulis vero chronologicis domini Lenglet Dufrenoy inchoatur XI Aprilis. Occisus igitur est XII aut potius XIII Aprilis anni 989, & sic etiam Cedrenus pag. 701 ait Phocam occisum esse Aprili mense, Indictione secunda, id est, anno 989. Tyrannidem vero orsus erat in Gjumado posteriori, anno CCCLXXIII, id est, mense sexto Hegiræ, quæ inchoata erat III Maii anni 987. Initium igitur tyrannidis ab Elmacino ponitur circa finem Septembris aut mense Octobri anni 987: nam mensis sextus Hegiræ 377 inchoatus est XXVIII Septembris. Ex hisce liquet, Cedrenum & Elmacinum eatenus consentire, quod initium rebellionis figant anno 987. Elmacinus vero uno aut altero mense differre videtur a Cedreno, rebellionemque serius inchoare, quia prior loquitur de tempore, quo occulte cum aliquibus conspiravit Phocas; Elmacinus vero assignat tempus, quo se palam imperatorem professus est. Hoc autem cum factum sit circa finem Septembris aut mense Octobri, nuptiæ Vladimiri locum habere non potuerunt ante annum sequentem 988, quo peractæ omnino sunt, si Vladimirus sponsam suam accepit ante suppetias imperatoribus latas.

[33] [ostenditur: eodem etiam anno Christianam fidem amplexus videtur saltem ut cathecumenus:] Id revera factum insinuant etiam Cedrenus & Zonaras. Prior pag. 699 sic habet: Imperator … navibus adornatis Russos imponit: nam ab iis suppetias impetraverat, quod sororem suam Annam Bladimero eorum principi matrimonio conjunxisset. Zonaras pag. 221 idem habet: Imperator vero Delphinam (Phocæ copiarum præfectum) ad Chrysopolim castrametatum subito cum Russico exercitu adortus (nam cum Vladimero duce eorum, sorore Anna ducta, affinitatem junxerat, atque auxilia inde accersierat) hostibus facile superatis, ipsum Delphinam captum palo affixit. Itaque tres allegati scriptores conspirant in tempus nuptiarum Vladimiri cum Anna, illæque ex eorum mente omnino affigendæ sunt anno 988. At non æque certum apparet, eodem anno baptizatum esse Vladimirum: neque enim laudati scriptores clare asserunt, baptizatum esse ante nuptias. Quin imo, si Vladimirus exercitui Russorum præfuerit, & cum imperatoribus rebelles domuerit, ut asserit Elmacinus, suspicio esse potest, ipsum fuisse Christianis dogmatibus instructum & baptizatum post expeditionem peractam, cum expeditio illa contra rebelles statim suscepta videatur. Quapropter Vladimirus quidem anno 988 & 989 pro Græcis bellum gessit, & verisimiliter anno 988 Christiana sacra amplexus est, saltem ut cathecumenus, ac nuptias cum Anna celebravit. Utrum vero etiam eodem anno cum suis baptizatus fuerit, an uno alterove anno serius, tam certum non est: nec video, cur epocha conversæ Russiæ relinqui non possit cum aliqua latitudine circa annum 990.

[34] [hæc prima generalis Russorum conversio.] Porro hanc esse primam totius Russiæ conversionem, clare edicit Elmacinus, idque ipsius testimonio asseruerunt Papebrochius noster, ipsumque secutus laudatus Pagius. Præterea Constantinus Porphyrogenitus in libro de Administrando imperio, quem anno 949 ad filium scripsit, cap. 13 Russos clare numerat inter populos infideles, ut jam ante monui, ideoque cum iis affinitatem contrahi nolebat a stirpe imperatoria, ita scribens: Quomodo enim fas esse possit, Christianos cum infidelibus matrimonia inire affinitatesque contrahere, id canone prohibente, & universa ecclesia indignum illud & a Christiano statu alienum esse arbitrante? Itaque, quando idem Constantinus scripsit, quæ de Russorum conversione sub Basilio Macedone num. 9 ex eo recitavi, satis noverat eam conversionem non fuisse tam generalem aut constantem quam alias verba ipsius insinuant: quamquam revera non asseruerit Russos ad sua usque tempora in fide perseverasse. Ex hisce porro satis certum apparet, Photium præpropere scripsisse de conversione Russorum sui temporis; Constantinum vero Porphyrogenitum, qui laudes in Basilium avum suum ultra modum effudit, de illa conversione locutum cum nimia exaggeratione, dissimulasseque, quod Russi, saltem plerique, deinde ad vomitum fuerint reversi; atque hac sua dissimulatione etiam Curopalatem, Zonaram & Cedrenum in errorem pertraxisse. Verum undecumque eorum error fuerit natus, tam dicta superius de Helena conversa, deque legatis ab ea ad Ottonem missis, quam verba Ditmari ipsiusque Vladimiri inferius recitanda, clare ostendunt in Russia fidem Christianam ante Vladimiri conversionem non fuisse admissam, nisi ad breve tempus, aut solum ab aliquibus, qui tanto numero non erant, ut Russia dici posset Christiana. Sententia igitur Baronii & aliorum, qui conversionem præcipuam Russorum seculo IX innectere voluerunt, improbabilis omnino apparet. Conversio tamen Russiæ sic referenda est ad principatum Vladimiri, ut non negetur Russos aliquos ante fuisse Christianos.

§ IV. Quid pro fidei Christianæ propagatione præstiterit Vladimirus: scripta de moribus ipsius examinantur, & de cultu ecclesiastico.

[Russia tota fere conversa opera Vladimiri,] Scriptores Rutheni, Lituani, Poloni, aliique, qui res gestas Vladimiri Russiæ ducis litteris consignarunt, consentiunt eum plurima præstitisse ad promovendam fidem Catholicam in Russia, quæ tota fere sub ejus principatu facta est Christiana. Dlugossus ad annum 992 de iis ita habet: Sacrilegos ritus, quibus priscis temporibus Ruthenorum gens dedita erat, Wladimirus Russiæ dux eliminaturus, tertio, ex quo Christi fide illuminatus erat, anno idola, lucos arasque & templa eorum confringit, incendit, & comminuit. Simulachrum vero Fulminis, quod præcipua veneratione apud Ruthenos colebatur, ad caudam equi alligatum, spectante multitudine Ruthenorum, per terram trahi, & in flumen Dniepr * mergi, gentibus Ruthenis ex utroque sexu deorum & simulachrorum suorum fletu & ejulatu ingenti confractionem prosequentibus, mandavit. Promulgavit insuper Wladimirus Russiæ dux edictum, ut omnes nationes & populi sibi subjecti, relictis idolis, Christi fide & baptismatis charactere se insignirent, habiturus eos pro hostibus, bonaque eorum confiscaturus, qui detrectarent sanctis suis parere jussionibus. Qua necessitate populus Ruthenorum constrictus ad Kyow catervatim confluxit, & fidem Christi confessus in flumine Dniepr ab episcopo Corsinensi, & presbyteris ex Græcia adductis baptizatur, & in fide ac ceremoniis ejus eruditur. Audita autem est vox & ejulatus draconis in aëre, querentis se ex possessione Ruthenorum diuturna, non ab Apostolis aut martyribus, sed ab una fœmina ejectum esse.

[36] Ædificavit autem Wladimirus primam ecclesiam in loco, [multisque ecclesiis ornata:] quo prius idolis thura incendebantur, & eam B. Basilio dicari ordinavit, sed & in aliis regionibus Russiæ templa & sacerdotes Dei multiplicat. Ædificat alteram ecclesiam B. Mariæ Virgini in Kyow, & ornat eam vasis aureis & preciosa suppellectili, & tam in ea quam in aliis ecclesiis Russiæ, a duce Wladimiro & baronibus Russiæ ædificatis, Corsinensis episcopus ministros & sacerdotes instituit, pro quorum sustentatione Wladimirus dux prædia & censum largitus est, & primitias & decimas tam bojaris * quam agrestibus mandat solvi & offerri. Baptizavit & tunc Wladimirus dux decem filios suos, videlicet Wiszeslaum, Izaslaum, Suatopelkum, Jaroslaum, Wsevoldum, Suatoslaum, Mscislaum, Boris, Chleb, Stanislaum, &c. Pueros Ruthenorum applicat literis, artifices insuper ex Græcia adductos salariat *, & plures ecclesias ex muro & latere ædificat. Hactenus Dlugossus, cui de conversione totius Russiæ consonant verba Elmacini num. 31 data: Ab eo tempore (Vladimiri) ad hoc usque (Russi) omnes sunt Christiani. Studium & fervorem insignem Vladimiri in propaganda ac ornanda religione Catholica luculenter quoque innuunt verba Ditmari in Chronico circa finem, ubi de Kiovia sic loquitur: In magna hac civitate, quæ istius regni caput est, plusquam quadringentæ habentur ecclesiæ. Ditmarus enim tantam ecclesiarum multitudinem Kioviæ attribuit annis paucis post mortem Vladimiri, & annis circiter triginta post conversionem ipsius, ita ut necesse sit plurimas ipsius tempore constructas esse: etsi credamus nonnullas jam ante fuisse ædificatas, & numerum omnium a Ditmaro fuisse exaggeratum.

[37] [Russi paulatim baptizati, volente Vladimiro, ut omnes baptizarentur.] Jam vero quod supra dicit Dlugossus de baptizatis Russis per episcopum Corsinensem & presbyteros Græcos, convenire potest initio conversionis Russorum: at non crediderim episcopum Corsinensem, qui propriam habebat diœcesim in Taurica Chersoneso, diu primas partes gessisse in baptizandis Russis, cum hi proprium acceperint metropolitam, a patriarcha Constantinopolitano ordinatum, qui sedem suam posuit Kioviæ. Suspicor igitur episcopum Corsinensem in Russiam fuisse præmissum, multosque Russos per ipsum baptizatos; secutum vero Michaëlem, qui inter metropolitas Kiovienses primus ponitur, simulatque de sincera Russorum conversione satis constabat. Deinde quod spectat ad edictum Vladimiri, a Dlugosso item memoratum, ut Russi omnes baptisma susciperent, istud mihi prorsus credibile & verisimile apparet, utpote congruum genio Vladimiri, & usui istius temporis minime repugnans. Verum modo plane incredibili edictum istud explicuit Kulczynskius in Vladimiri elogio ad XV Julii, quando hæc scripsit: Convocavit post hæc magnates suos omnemque plebem, ac jubens unumquemque paratum esse ad suscipiendum statuta die baptismum, ad finem concionis tale addidit edictum: Si quis non interfuerit crastina die ad fluvium, is mihi hostis erit. Quis enim credat voluisse Vladimirum, ut Russi omnes uno die eodemque loco baptisma susciperent, eoque initiarentur, priusquam dogmatibus fidei Christianæ sufficienter essent imbuti? Etenim nec unus locus Russos omnes capiebat, nec omnes tam cito ad unum locum confluere poterant, nec sanctitati professionis Christianæ congruebat, ut rudes aquis salutaribus abluerentur ante debitam instructionem. Voluit igitur Vladimirus, ut omnes baptisma susciperent, sed paulatim & post debitam instructionem. Rem tantam tempore principatus Vladimiri majori ex parte perfectam credo, sed non uno anno, nedum uno die ac loco.

[38] [Constitutio, principis Vladimiri de judiciis] Porro Vladimirum non solum curasse, ut subditi sui baptisma susciperent, sed legibus quoque salutaribus religionem munivisse, colligitur ex Constitutione ipsius in favorem ecclesiasticorum data, quam Kulczynskius Latine redditam edidit in Appendice pag. 20 sub hoc titulo: Constitutio sancti principis Vladimiri, qui baptismate illustravit Russiam, de potestate metropolitæ, de decimis, & de aliis. Constitutionem ipsam accipe: In nomine Patris & Filii & sancti Spiritus, Amen. Ecce ego princeps Uladimirus, dictus in sancto baptismo Basilius, filius Suatoslai, nepos Igori & beatæ Olgæ, suscepta sancta Fide Christi, obtinui ex urbe Constantinopoli primum metropolitam Kioviensem Michaëlem, qui baptizavit totam Russiam. Postmodum erexi templum in honorem sanctæ Deiparæ, & applicavi eidem templo decimas ex universo meo principatu. Inspecto insuper Græcorum Nomocanone, cum invenissemus in eo, non licere causas ecclesiastici fori judicare principibus, eorundemque ministris sæcularibus, consilio inito cum filiis meis, ducibus, ac viris nobilibus, dedimus potestatem judicandi causas ecclesiasticas metropolitæ & episcopis in universa Russia. Nullus igitur in posterum ex meis successoribus audeat se ingerere in judicia fori spiritualis. Præcipimus etiam nostris gubernatoribus & judicibus, ne de decimis aut aliis causis ecclesiasticis absque deputatis a metropolita vel aliquo episcopo ministris judicare aut decernere quidquam præsumant.

[39] Causæ autem ad tribunal ecclesiasticum spectantes sunt istæ. [causisque ad tribunal ecclesiasticum spectantibus,] Divortium, adulterium, stuprum, raptus mulieris, machinatio mortis inter maritum ac uxorem, matrimonium contractum in consanguinitate aut affinitate, veneficia, auguria, superstitiones, fascinationes, hæresis, concubitus inter conjuges illicitus, furtum in templis rerum sacrarum, exhumatio cadaverum, mutilatio, peccatum bestialitatis, procuratio abortus; item si filius percusserit patrem, aut filia matrem, aut nurus socrum: si unus alterum læserit graviter verbis obscænis: si quis secuerit crucem, aut sacram imaginem: si quis introduxerit in templum canes aut aves absque magna necessitate, vel aliquo alio modo domum Dei prophanaverit: si quis oraverit ad arborem, aut ad ignem, aut ad fontem. Hæ omnes, & aliæ similes causæ concessæ sunt ecclesiis jure divino, & constitutionibus sanctorum Patrum, ac privilegiis Christianorum regum & principum apud cunctas nationes, quæ fidem Christi profitentur. Unde & nos præcipimus, ne princeps, magnates, ac judices ad hujusmodi judicia se intrudant, hoc enim privilegium contulimus, juxta antiquiorum cæsarum decreta, & septem generalium conciliorum statuta, ecclesiis Dei. Injungimus pariter nostris judicibus, ut ex proventibus judiciorum novem partes fisco principis, decimam vero partem ecclesiis applicent. Volumus autem, ut metropolita legem antiquitus a Deo latam, & terminos a sanctis Patribus positos, custodiat diligenter, tanquam redditurus aliquando rationem in extremo judicio pro animabus suæ curæ commissis. Jam vero subditi, quos tradidimus potestati ac jurisdictioni metropolitæ, hi sunt. Hegumenus, hegumenia: presbyter, presbyterissa, diaconus, diaconissa, & liberi eorum: cantores ac clerici omnes: monachus, monialis, famuli templo inservientes, medici, obstetrices, viduæ, peregrini, cæci, claudi, & alii mendici, infirmi, xenodochiorum curatores, monachi apostatæ. Hujusmodi personarum causas, sive inter se sive cum aliis extraneis, judicet metropolita per suos judices: pœnæ vero fiscales dividantur per medium inter principem ac metropolitam.

[40] [& de decimis persolvendis metropolitæ & episcopis:] Et quia effato ipsiusmet Veritatis æternæ, traditione sanctorum Apostolorum ac Patrum, decreto primi orthodoxi cæsaris Constantini, & cunctorum ejus successorum sancitis, tum generalium conciliorum ordinationibus docemur, quod debeant metropolitæ, ecclesiis, ac universo sancto clero contribui decimæ ex tributis, ex proventibus, ex contractibus, ex venationibus, & ex omni eo, quod ad aulam ac ærarium principis intrat; ideo statuimus & decernimus, ut hæc universalis lex Catholicæ & apostolicæ Ecclesiæ inviolabiliter servetur: nemo enim potest fundamentum antiquitus jam positum movere, & aliud substituere; cum insuper & in lege veteri Deus præceperit Israëlitis, ut novem partibus suarum rerum fruerentur, decimam vero ipsi Deo redderent. Quamobrem volumus ut ex pœnis in quovis tribunali fiscalibus decima pars, ex nundinis quilibet decimus mercatus; item ex tributis, ex fructibus, ex venationibus, ex gregibus, ex frugibus, ex omnibus denique cujuscumque generis redditibus novem partes percipiat rex aut princeps, decimam vero partem ecclesia metropolitana, & reliquæ ejus suffraganeæ. Quod si quis violaverit hanc meam constitutionem, reddet rationem in tremendo judicio, coram Deo, & coram angelis ejus, ubi uniuscujusque opera revelabuntur, sive bona, sive mala; ubi alter alterum nemo poterit juvare, sola justitia ac bonis operibus patrocinantibus: ubi injusti judices judicium implacabile invenient, ignis eorum non extinguetur, & vermis eorum non morietur. Nemini igitur liceat infringere hanc meam voluntatem. Si quis vero ex meis aut filiis, aut nepotibus, aut abnepotibus, ex sanguine meo in posterum subsequentibus: vel etiam, si quis ex magnatibus, judicibus cæterisque ministris violaverit hanc meam ordinationem, & cœperit judicare causas ecclesiasticas, metropolitæ ac episcopis per me traditas, comparebit mecum in tremendo Dei judicio, & cadet super ipsum maledictio sanctorum Patrum.

[41] [unde accepta hæc constitutio,] Editor in præfatione Appendicis suæ docet, se hanc Vladimiri constitutionem extraxisse e vetusto volumine manuscripto, Rituale Ruthenicum nuncupato, ubi in præfatione ad eamdem constitutionem hæc habentur: “Imperantibus Constantino & Basilio, convertit ad fidem Christi S. Vladimirus universam Russiam, & adducto secum e Græcia Michaële metropolita, posuit constitutionem in archiepiscopali ecclesia, quæ ut inviolabiliter custodiretur, præcepit suis omnibus successoribus, & aliis ducibus in Russia ditiones habentibus, cunctosque terribilibus juramentis obstrinxit. Unde succedentes ipsi orthodoxi magni Russiæ duces non solum privilegia per ipsum collata confirmarunt, sed etiam eadem amplificarunt, & fundatæ ecclesiæ metropolitanæ, matri reliquarum ecclesiarum, civitates, terras, pagos, vineas, agros, mellificia, lacus, fluvios, ceterasque possessiones cum omnibus proventibus in perpetuum donaverunt ac inscripserunt, adjunctis insuper decimis, quæ proveniunt ex omnibus magnorum ducum ditionibus” &c.

[42] Porro ad recitatum Vladimiri decretum observo, mentionem in ea fieri non solum metropolitæ, sed etiam episcoporum, [quæ probat plures tempore Vladimiri statutos in Russia episcopos.] ita ut nonnulli quoque episcopi in Russia constituti fuerint tempore Vladimiri. Le Quien tamen in Oriente Christiano tom. 1 Col.xistimat Russiam tribus sæculis integris sub solo fuisse metropolita, & caruisse episcopalibus aliis sedibus. Id sibi compertum ait certissimo Nicetæ Choniatis testimonio. Ex ejus lib. 5 Thesauri fidei cap. 5 hæc adducit verba de concilio Nicæno primo: Cum enim nondum civitatibus omnibus suus obtigisset episcopus, eo factum est, ut plures id temporis non convenerint. Provinciarum enim aliæ uni tantum parebant, ut Scythia seu Rosia, in hodiernum usque diem. Aliæ duos aut ad summum tres habebant, ut Dalmatia &c. Verum respondeo, me tantum non tribuere adducto Nicetæ loco, ut existimare possim ipsis quoque Vladimiri temporibus plures non fuisse in Russia episcopos. Quippe non solum in decreto Vladimiri jam dato, sed etiam in decreto Jaroslai filii ejus, quod sequitur apud Kulczynskium, de pluribus Russiæ episcopis fit mentio. Præterea si quis solum inspicere voluerit catalogum metropolitarum Kioviensium, quem Kulczynskius contexuit in Opere suo pag. 110 & sequentibus, videbit plures a seculo XI Russiæ episcopos memorari. Quare ad verba Nicetæ, qui tantum Latine editus est a Petro Morello, respondeo, dubitari posse, an verba ipsius Græca recte exposita sint Latine. Si vero de recta interpretatione constaret, dicerem Nicetam errare potuisse: nam incredibile est, quod narrat, si verba ipsius sic intelligamus, ut totam Russiam usque ad seculum XIII administratam ab uno metropolita velit sine ullis suffraganeis. Nunc etiam quædam de moribus & cultu Vladimiri veniunt examinanda.

[43] Ditmarus lib. 7 Chronici sui circa finem de Vladimiro ita loquitur: [Ditmarus acriter perstringens mores & peccata Vladimiri,] Amplius disputando progrediar, regisque Russorum Wlademiri actus iniquos perstringam. Hic a Græcia ducens uxorem Helenam *, tertio Ottoni desponsatam, sed ei fraudulenta calliditate subtractam, cujus hortatu sanctæ Christianitatis fidem suscepit, sed eam justis operibus non ornavit. Erat enim fornicator immensus & crudelis, magnam vim sæpe Danais imbellibus ingerens. Tres vero habens filios, uni eorum Bolizlavi ducis, nostrique persecutoris, filiam in matrimonium duxit, cum qua missus est a Polonia Reinbernus, præsul Salsecholbergensis. Qui in pago Hasengun * dicto natus, liberalique scientia a prudentibus magistris doctus, gradum episcopalem ascendit, ut spero, dignus. Quantum autem in cura sibi commissa laboraverit, nec meæ scientiæ, nec etiam facundiæ sufficit. Fana idolorum destruens incendit, & mare dæmonibus sacraum, immissis quatuor lapidibus, sacro chrismate perunctis, & aqua spargens benedicta, novam propaginem Domino in instructuosa arbore, id est, in populo nimis insulso, sanctæ prædicationis plantationem eduxit. Vigiliarum & abstinentiæ ac silentii assiduitate corpus suum affligens, cor ad speculum divinæ contemplationis infixit. Quem prædictus rex, audiens filium suum hortatu Bolizlavi clam velle sibi repugnare, cepit cum filio proprio & uxore ejus & in singulari custodia clausit. In qua pater venerabilis, quod in aperto fieri non potuit, in secreto studiosius in divina laude peregit. Hic cum se lacrymis, assiduæque orationis ex corde contrito prolatæ hostia, summo Sacerdoti reconciliaret, ex arto corporis carcere solutus, ad libertatem perennis gloriæ gaudens transiit. Præfati vero nomen regis Wlodomeri potestas pacis non justæ interpretatur: quia non illa pax vera dicitur, quam impii invicem vel habitatores hujus mundi possident, quia semper nutat; sed solus ille vera pace specialiter utitur, qui omnem motum animi sui componens, regnum Dei solatio vincentis patientiæ in angustia promeretur. Episcopus iste in cœlesti securitate pausans, minas viri impii deridet, & castitate gemina potitus, fornicatoris illius ultrices flammas speculatur: quia doctore nostro Paulo teste, adulteros judicabit Deus. Bolizlaus autem hæc omnia comperiens, in quantum potuit vindicare non desistit.

[44] [insinuat eum etiam post baptismum non recte vixisse;] Post hæc rex ille plenus dierum obiit, integritatem hæreditatis suæ duobus filiis relinquens, tertio adhuc in carcere posito: qui postea elapsus, conjuge ibidem relicta, ad socerum fugit. Rex prædictus lumbare venereum habuit, innatæ fragilitatis majus augmentum: sed magister nostræ salutis Christus, cum lumbos nostros, luxuriæ nocentis abundantia refertos, præcingi juberet, continentiam, & non aliquod provocamen innotuit. Et quia de lucerna ardente a suis prædicatoribus rex præfatus audivit, peracti criminis maculam assidua eleemosynarum largitate detersit. Scriptum est enim: Facite eleemosynam, ac omnia munda sunt vobis. Hic cum jam decrepitæ ætatis esset, regnumque prædictum diu haberet, obiit, sepultus in civitate magna Cuiewa *, in ecclesia Christi martyris Clementis, juxta prædictam conjugem suam, sarcophagis eorum in medio templi palam stantibus. Hactenus Ditmarus, cujus locum ex Ms. nostro recitavi, quod aliqua minus recte legantur in editis. Gravis certe est accusatio scriptoris hujus contemporanei, qui non solum Vladimirum perstringit ob peccata ante susceptam fidem commissa, sed vel maxime reprehendit mores jam conversi ad fidem, ut patet ex iis verbis: Fidem suscepit, sed eam justis operibus non ornavit. Erat enim fornicator immensus & crudelis &c. Gravius etiam est, quod infra sequitur: Fornicatoris illius ultrices flammas speculatur; quia doctore nostro Paulo teste, adulteros judicabit Deus. Hæc enim verba non solum Vladimirum graviter accusant jam Catholicum, sed etiam defunctum videntur damnare.

[45] [resipuisse tamen ante finem vitæ;] Attamen nequeo existimare eam esse mentem Ditmari. Nam posterioribus verbis insinuat, Vladimirum aliquot annis ante obitum resipuisse & sanctioribus moribus fuisse ornatum. Quid enim significant hæc verba, Peracti criminis maculam assidua eleemosynarum largitate detersit; nisi Vladimirum in peccatis prædictis non perseverasse usque ad finem vitæ? Noverat utique Ditmarus, maculam peccati, quod continuatur, nullis abstergi eleemosynis; sed necessarium esse dolorem de peccato peracto & propositum de eo non iterando, ut quis eleemosynarum largitate aut aliis operibus piis se Deo reconciliet, seu peracti peccati maculam detergat. Quapropter existimasse videtur Ditmarus, Vladimirum multis luxuriæ & crudelitatis obnoxium fuisse peccatis, (idque Herbersteinius Polonique scriptores etiam habent) ab iisque non statim a suscepto baptismo prorsus abstinuisse, ut decebat principem Christianum; resipuisse tamen in senectute; & tunc non modo incubuisse ad fidem in Russia propagandam; sed simul ad satisfaciendum divinæ justitiæ de peccatis præteritis, quantum poterat, & ad cælestes thesauros sibi per opera charitatis comparandum. Itaque pium ac probum in senectute fuisse Vladimirum, ipse insinuat Ditmarus, licet alioquin ob carcerem Reinberni irato in ipsum animo videatur scripsisse, atque idcirco verba ipsius modo non nimis severo, sed potius benigniori sint interpretanda. Fortasse omnia sere, quæ accusat Ditmarus, facta sunt ante fidem a Vladimiro susceptam: nam peccata ipsius baptismo prævia invidiosius jactari potuerunt ab offensis ob carcerem Reinberni, itaque perferri ad Ditmarum, acsi post baptismum fuissent a Vladimiro continuata.

[46] Verum, sive Vladimirus peccata sua subinde iteraverit Christianorum cœtui insertus, [ita ut verba Ditmari obesse non debeant sanctitati Vladimiri, si hæc aliunde probetur:] sive ea statim a fide suscepta correxerit, quod in medio relinquo, scimus tantas esse divinæ misericordiæ divitias, ut superabundaverit subinde gratia, ubi abundavit delictum, teste Apostolo; ideoque Sanctum in fine vitæ fieri potuisse Vladimirum, etsi antea in peccata prolapsus fuerit gravia. Hac de causa S. Hieronymus in Epistola ad Furiam dixit: Non quæruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male cœpit, sed bene finivit &c. Bene autem finivisse Vladimirum, innuunt etiam verba Dlugossi ad annum 1005, ubi de sepultura ejus hæc scripsit: Confluxit autem ad honestandum funebria sua Ruthenorum multitudo, quæ in sepultura sua planctum magnum edens, vociferabatur patrem se & liberatorem patriæ & fidei Christianæ in Russia plantatorem immature perdidisse. Itaque nihil detractum volo sanctitati Vladimiri ob verba Ditmari, neque hæc impedirent, quominus Sancti titulo ipsius nomen honorarem, si satis constaret de legitimo cultus ipsius initio, de quo pauca nunc disserenda.

[47] Dlugossus, qui Historiam suam conscripsit post medium seculi XV, [verum non invenimus nomen Vladimiri in Fastis ante seculum XV,] de cultu Vladimiri apud Ruthenos non meminit, licet cultum filiorum ipsius Borisi & Hlibi commemoret. Hoc silentium vehementem ingerit suspicionem, Vladimiri cultum non fuisse Dlugosso cognitum, ideoque non valde antiquum tunc fuisse aut celebrem apud Ruthenos. Crescit hæc suspicio, quia nullum invenio vestigium cultus seculo XV antiquioris apud ullum scriptorem, ne apud Kulczynskium quidem. Edidit ille Officium integrum de S. Vladimiro Russiæ rege, ut loquitur in præfatione Appendicis suæ, sed nullibi explicat, quam antiquum sit istud officium, quamque antiquus Vladimiri cultus, quave occasione aut cujus auctoritate cœptus. Præterea nec Officium, nec ullum aliud monumentum, quod mihi innotuit, meminit de miraculis per Vladimirum patratis, quorum causa cultus fuerit inchoatus. Verumtamen memoriam Vladimiri, qui Basilius in baptismo nominatus est, invenio ad XV Julii in Ephemeridibus Moscis, quas Papebrochius edidit ante tomum 1 Maii. Ex hisce igitur suspicio oritur, cultum Vladimiri cœptum esse apud Ruthenos eodem fere tempore, quo prædictæ Ephemerides sunt collectæ. Fieri etiam potest, ut collector Ephemeridum nomen Vladimiri primus inseruerit Fastis sacris, cultusque ipsius eodem tempore fuerit inchoatus. Fateor hanc suspicionem firmo carere fundamento, ita ut statim evanescere debeat, si quis antiquius ex monumentis idoneis ostendat cultus initium.

[48] [& nescimus, an ab eo seculo cultum habuerit apud Catholicos.] Porro in laudatis Ephemeridibus sub figura regis, capite radiato exhibiti, solum litteris Græcis habetur Bladimerus aut Vladimerus, quod de Vladimiro duce recte exponit Papebrochius, hæc adjungens verba: Historiam vitæ & sanctitatis monumenta cuperem ex antiquioribus Ruthenorum Mss. discere, nec non præsentem corporis vel sepulcri venerationem ac statum. Cum huic Papebrochii desiderio necdum satisfactum esset, ut jam in præfatione monui, Solerius ad XV Julii Vladimirum Actis non inseruit tamquam Sanctum, sed ex neotericorum Fastis recitavit elogia, quæ ibidem videri possunt in Prætermissis. Geminum erat Sollerii dubium, quo minus auderet de Vladimiro ut Sancto agere, alterum de fide vere Catholica, quod deponere me posse existimo, ut patebit ex sequenti §; alterum de sanctitate & cultu legitimo, quod satis sublatum non video. Quæ me teneat formido, breviter explico, ut eruditus aliquis Ruthenus eam tanto facilius possit eximere. Scio quidem Vladimirum tamdiu cultum esse a Ruthenis Schismaticis, ut initium hujus cultus plusquam centum annis præcedat decretum Urbani VIII, anno 1634 datum; at non novi, an tanto tempore cultus sit a Catholicis. Etenim cum Ephemerides Moscæ, in quibus primo memoratum invenio, certo non fuerint compositæ ante seculum XV, & verisimiliter editæ sint Moscuæ a schismaticis, timeo ne forte cultus ille inchoatus sit & continuatus a solis schismaticis usque ad annum 1594, quo pars Ruthenorum se Romanæ subjecit Ecclesiæ. Verum timor ille evanescet, si quis idoneis monumentis probare possit, Vladimirum seculo XV etiam cultum fuisse ab iis Ruthenis, qui sub metropolita Kioviensi Romanæ Ecclesiæ fuerunt uniti. Hoc enim qui ostenderit, omnem nobis dubitationem de immemorabili cultu Vladimiri exemerit.

[Annotata]

* i. e. Botysthenem vulgo Nieper

* lege a boiaris, id est, nobilibus

* i. e. censu instruit

* aliis Annam

* al. Hassegun

* i. e. Kiovia

§ V. Inquiritur utrum initio conversionis Russi fuerint Catholici; ideoque ostenditur patriarchas Constantinopolitanos istius temporis fuisse cum Romana Ecclesia unitos.

[Aliqui crediderunt Russos fuisse conversos a schismaticis:] Antonius Possevinus Societatis Jesu in Opusculo de Rebus Moscoviticis, ad summum Pontificem Gregorium XIII scripto, part. 2 pag. 92 editionis Plantinianæ scribit, Moscos seu Russos ante quingentos annos, duce Moscorum Volodimero Christianam fidem a schismaticis hæreticis accepisse. Deinde pag. 114 inter difficultates Russiam ad religionem Catholicam convertendi hanc recenset, quod (licet res plane fabulosa sit) corpora quorumdam, qui schismatici fuerunt, integra se habere gloriantur, per quos miracula frequenter edi, cæcis visum restitui, ægrotos sanari, constanter affirmant… Inter alios autem numerantur Cleba & Boris, Petrus metropolita, Alexius, quorum corpora extare aiunt Moscouæ. Hæc quidem Possevinus: at cum integro fere seculo conversionem Russorum serius ponat, quam eam factam esse ostendi, minus mirandum est, quod crediderit fidem Russiæ illatam esse a schismaticis: nam ita incidit in tempora, quibus patriarchæ Constantinopolitani post Michaëlem Cerularium aperte schismaticum de schismate saltem fuere suspecti. At quando Vladimirus cum suis fidem suscepit, patriarcha Constantinopoli erat Nicolaus Chrysoberges, quem scriptores Catholici de schismate suspectum non amplius habent, neque merito suspectum habere possunt.

[50] Imo idoneis rationibus probari potest, omnes patriachas, [verum post mortem Photii ecclesia Constantinopolitana rursum unita est cum Romana,] qui post Photium schismaticum usque ad Nicolaum Chrysobergem in ecclesia Constantinopolitana sederunt per seculum integrum & ultra, Catholicos fuisse, & cum Ecclesia Romana conjunctos, multosque ex iis tamquam Sanctos coli. Quamvis enim Photius dux auctorque habeatur Græcanici schismatis, id tamen non alio modo intelligendum est, quam quod ipse schismaticus fuerit, animoque schismatico multa contra Ecclesiam Latinam scripserit, quæ recentiores schismatici diu post adoptarunt, ut schisma inducerent, & Romanam Ecclesiam calumniarentur. Verum tales non fuerunt Photii in sede patriarchali successores, quorum primus S. Stephanus, Basilii Macedonis imperatoris filius. Hic cum a Photio ordinatus esset diaconus, ipse Leo imperator frater ejus & Stylianus episcopus Neo-Cæsariensis in Euphratesia nomine omnium episcoporum, presbyterorum & diaconorum ecclesiæ Constantinopolitanæ scripserunt ad Stephanum Papam, ut cum ordinatis a Photio dispensare dignaretur, multas rationes allegantes, & honorificentissime de Romana Ecclesia ejusque primatu loquentes. Epistola tota Styliani videri potest apud Baronium tom. 10 pag. 611 & seqq.

[51] Pauca ex ea huc transfero: Quoniam vero scimus, [ut probatur ex litteris utrimque scriptis.] inquit omnium nomine Stylianus, quod a vestra apostolica Sede corrigi, & juxta canones corripi debemus; hac de causa humilibus his nostris litteris tuam oramus venerabilitatem, ut misericorditer nobiscum agas. Et inferius: Quapropter decet etiam tuam singularem virtutem, Photium quidem tamquam ab initio schismaticum, & a schismaticis illegitime ordinatum, & propter alia multa, quæ operatus est mala, expellere; eos vero, qui ab ipso decepti sunt, misericorditer cum illis dispensari rogamus, ut ecclesiæ Constantinopolitanæ pax & tranquillitas ita restituatur… Quapropter tuam rogamus beatitudinem, ut populum (parum abest) desperatum misericorditer suscipias. Rogat te Petrus, cujus Sedem administrandam obtines &c. Stephanus Papa, acceptis hisce litteris una cum litteris Leonis imperatoris, quæ excidisse videntur, non statim postulata concessit, quod ita scripsisset imperator, acsi Photius sponte sedi renuntiasset. Stylianus igitur aliis litteris, quas edidit Labbeus tom. 8 Conciliorum Col.preces iteravit pro ordinatis a Photio. At, mortuo Stephano, Formosus Papa rescripsit per litteras ibidem Col.ubjunctas, docens se legatos missurum Constantinopolim, seque ordinatis a Photio communionem laïcam concessurum sub conditionibus quibusdam in litteris expressis, quæ videri possunt. Porro verisimile quidem est, non voluisse omnes se istis conditionibus subjicere, idque colligitur ex epistola Joannis Papæ IX ad eumdem Stylianum, quæ habetur apud laudatum Labbeum Col. At illa quorumdam pertinacia non obstabat, quo minus ecclesia Constantinopolitana esset unita cum Romana.

[52] [Unitæ quoque fuerunt Ecclesiæ inchoato seculo X,] Sub initium seculi X grave ortum est schisma in ecclesia Constantinopolitana ob quartas nuptias Leonis imperatoris, quas improbabat tam vehementer Nicolaus Mysticus patriarcha, ut per imperatorem sede sua fuerit deturbatus, eique suffectus Euthymius. Cum autem imperator legatos summi Pontificis sententiæ suæ de quartis nuptiis habuisset faventes, Nicolaus Patriarcha, sedi suæ deinde restitutus, graviter ea de re conquestus est per litteras, quas edidit Baronius post tom. XI in addendis pag. 737, & Labbeus tom. 9 Col.In hisce litteris, quantumvis acriter de legatis expostulet, primatum Ecclesiæ Romanæ agnoscit, ita scribens: Et quidem decebat, primatum ecclesiasticum sibi vendicantes, rem totam serio inquirere, atque ad summum Pontificem referre &c. Et infra: In eos animadvertendum, beatissime Pater, qui supersunt, qui tot in me tantasque turbas criminationibus falsis excitarunt. Hæ tuæ erunt partes, id a te dignitas primum tua, Romanæque Sedis decus exigit &c. Responsum Papæ ad hasce litteras nullibi editum invenio. Verum, ubi schisma prorsus erat sublatum Constantinopoli, idem Nicolaus anno 920 litteras dedit ad Joannem Papam X, misitque cum legato imperatoris suum quoque legatum, rogans, ut Pontifex legatum mitteret Constantinopolim. Insinuat illa epistola, non potuisse obtinere Nicolaum, quæ petierat in prima epistola, cum dicat officia summi Pontificis erga se temporum difficultatibus intermissa fuisse, seque consuetam ecclesiis unionem exoptare. Porro Pontificem misisse legatos, eorumque opera pacem fuisse restitutam, scribit laudatus Nicolaus in litteris ad Simeonem Bulgariæ principem, in quibus honorifice loquitur de summo Pontifice, & de pace per legatos pontificios composita ita habet: Hæc de legatione Romana, … cujus adventu scandalis, quæ ob tetragamiam apud nos omnia turbarant, impositus est finis, pax clero reddita, cœtus sacri mira animorum conspiratione habiti; &, ut verbo dicam, Romana ac Constantinopolitana ecclesia ita in unam eamdemque coalita est fidem ac consensionem, ut nihil amplius vetet, quo minus nos optatissima illorum communione & sanctificatione perfruamur. Itaque illo tempore ne umbra quidem erat schismatis, sed Catholicus fuit Nicolaus, uti & Euthymius, qui Sedem ipsius aliquot annis obtinuit.

[53] [& pax illa duravit sub sequentibus patriarchis] De Stephano II, qui Nicolao suffectus est, nulla quoque rationabilis oriri potest dubitatio, quin probe fuerit Catholicus, cum nihil legatur fecisse contrarium. Nulla quoque suspicio schismatis est tempore duorum sequentium patriarcharum S. Tryphonis & Theophylacti, quorum postremus ordinatus est, præsentibus legatis Romani Pontificis. Theophylacto subrogatus est S. Polyeuctus. Hunc autem fuisse Catholicum, satis probari potest ex Liutprando Cremonensi episcopo, qui circa postremos Polyeucti annos Ottonis imperatoris legatus fuit Constantinopoli apud Nicephorum Phocam, totamque legationem suam descripsit. Edita est hæc Legatio tom. 2 Scriptorum Italiæ pag. 479 & seqq. Agnitum autem fuisse hujus legationis tempore primatum Romanæ Ecclesiæ ab Imperatore & patriarcha Constantinopolitano, vel ex eo liquet, quod Liutprandus coram Græcis subinde Romanum Pontificem nominaverit universalem Papam, patriarcham vero Constantinopolitanum nuspiam œcumenicum appellaverit; neque tamen aut imperator aut patriarcha de hisce titulis litigaverint, quamvis Nicephorus pertinaciter recusarit Ottoni titulum imperatoris attribuere, idemque ægerrime tulerit, quod in litteris Romani Pontificis, cujus legati etiam ad Nicephorum venerant, vocaretur Græcorum imperator, & non Romanorum. Nullum tunc fuisse schisma, rursus colligitur ex eo, quod Liutprandus ubique cum Græcis communicaverit, neque ullam schismatis mentionem fecerit, licet exacerbato in Græcos fuerit animo. Vere itaque dixit Liutprandus pag. 488: Sed quid hoc memorem, cum ipsa Constantinopolitana ecclesia nostræ sanctæ Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ Romanæ merito sit subjecta? &c.

[54] Quod spectat ad successores Polyeucti, Basilium Scamandrenum & deinde Antonium Studitam, [usque ad Nicolaum sub quo conversi sunt Russi:] nihil prorsus invenio, quod illos de schismate suspectos reddere possit. Post hosce demum secutus est Nicolaus Chrysoberges, sub quo conversi sunt Russi. Nulla item huic Nicolao controversia intercessisse legitur cum Romano Pontifice, ideoque ab hodiernis scriptoribus passim habetur Catholicus. Baronius tamen ad annum 995 num. 10 ita scribit, ut videatur credidisse ecclesiam Constantinopolitanam schismate fœdatam fuisse tempore Nicolai. Opinio illa Baronii nata est partim ex acclamationibus, quæ leguntur in Jure Græco-Romano post tomum unionis apud Leunclavium pag. 108, quod Photius ibidem recenseatur inter patriaribus orthodoxos; partim ex dicto Marci Ephesii, qui in concilio Florentino Scss. 6 sic est locutus: Itaque ex eo tempore ad hunc usque diem in magna Constantinopoleos ecclesia ita legitur: “Omnibus, quæ adversus sanctos patriarchas, Photium & Ignatium, scripta vel dicta sunt, anathema”. Ex hisce enim credidit Baronius Photium non fuisse damnatum a sequentibus patriarchis. Nulla hæc esset difficultas, si vera esset eorum opinio, qui dixerunt, Photium in communione Ecclesiæ Romanæ defunctum esse. At id non satis est probabile, & abunde jam refutatum a Leone Allatio in Opere de perpetua consensione Ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis lib. 2 cap. 5.

[55] Quapropter respondeo, acclamationes illas, quæ leguntur apud Leunclavium, [respondetur ad objectionem,] commentitias videri, aut certe interpolatas esse. Etenim decretum unionis, quod iis præmittitur, factum est anno 920, imperantibus Constantino & Romano Lacapeno: Acclamationes vero, quæ illi post breve Scholium subjunguntur, spectant ad imperium Basilii & Constantini, quorum opera in Scholio divisio sublata dicitur, postquam duraverat nonaginta annos. At primo non dicitur, quo modo per imperatores sublata sit divisio, utrum in aliquo concilio, an novo aliquo decreto, an alio quovis modo. Itaque scholium istud videtur esse hominis privati, qui illud diu post decreto unionis adjecit. Si autem scholium sit privati scriptoris, etiam acclamationes ejusdem sunt. Relata enim pace, ita pergit: Quamobrem prædicandi magnique faciendi veniunt, qui opus tam gratum Deo, tamque magni momenti ad exitum perduxerunt: atque hisce ipsas acclamationes subnectit. Secundo verisimile non est sacerdotes atque monachos ob quartas nuptias Leonis imperatoris divisos fuisse annis nonaginta, ut habet Scholium, seu usque ad annum fere 995. Nam de concordia anno 920 facta scripsit ipse Nicolaus Mysticus num. 52 laudatus: Pax clero reddita &c.

[56] [quæ formari potest contra Nicolaum Chrysobergem.] Scio quidem aliquid rursum discordiæ ortum esse, quando nomen Euthymii in diptycha relatum est a Polyeucto; sed ea dissensio nec tanta fuisse videtur nec tam diuturna. Audi Curopalatem pag. 64 editionis Venetæ: Polyeuctus autem primo sui sacerdotii anno in sacris diplomatibus * inscripsit Euthymii patriarchæ nomen illius, qui Leonem imperatorem sibi socium asciverat, quando quartam duxit uxorem. Ad * hoc quidem episcopi ad breve quoddam tempus recusarunt Polyeucti socii esse. Verum paulatim imperatoris obsequuti voluntati, risum moverunt judicantibus. Eadem habet Cedrenus pag. 640. Itaque cum primus annus Polyeucti sit 956. Quomodo ad breve tempus duravit dissensio, si usque ad annum 995 protracta est? Quomodo episcopi illi aliquamdiu, ut loquitur Cedrenus, noluerunt res sacras cum Polyeucto communes habere, & mox imperatoris voluntati obsequuti cesserunt, si dissensio diu post mortem Polyeucti adhuc durabat? Itaque Curopalates & Cedrenus, quando scribunt per Sisinnium, Nicolai Chrysobergis successorem, dissidentes ob quartas nuptias ad concordiam perductos esse, nec sibi satis consentiunt, nec acclamationibus, quas discutio, cum in hisce Nicolaus laudetur ut vivus, & de Sisinnio taceatur. Ex dictis concludo, fidem non esse adhibendam istis acclamationibus, quæ tamquam synodales editæ sunt apud Leunclavium sine mentione ullius synodi, cum videantur potius cujusdam schismatici scriptoris. Quod vero spectat ad dicta Marci Ephesii, nullam hic schismaticus fidem meretur, præsertim de rebus tam antiquis, quibus quinque fere seculis erat posterior. Præterea Marcus Ephesius non loquitur de Nicolao Chrysoberge, sed de synodo, quæ Constantinopoli habita est, vivente Photio. Itaque Nicolaum non magis tangit, quam alios Photii successores, quos constat fuisse Catholicos.

[57] [Successor Nicolai Sisinnius etiam unitus fuit cum Romana Ecclesia:] Duo sequentes patriarchæ suspecti sunt Leoni Allatio, quod calumnias Photii in Ecclesiam Romanam renovare voluerint. Hinc lib. 2 cap. 8 de Sisinnio ita loquitur: Quies nihilominus ecclesiarum per tot annos continuata, qua quælibet ecclesia suis juribus utebatur, ita tamen ut suprema potestas soli Romanæ vindicaretur, videtur interrupta fuisse a Sisinnio Patriarcha: non ita tamen, ut vel Latini communi Græcorum calculo condemnarentur, vel Græci ab illis separarentur. Credidit enim Photii epistolam encyclicam, quam recitat Baronius ad annum 863, nomine tantum immutato, a Sisinnio ad alios Orientis patriarchas rursus fuisse missam. At ratio unica illius opinionis est, quod epistola illa a Baronio inventa sit cum nomine Sisinnii. Hinc dubitans addit Allatius: Nisi etiam dicamus, nomen Sisinnii ab aliis illi epistolæ appositum fuisse. Id satis verisimile apparet, cum nec aliunde constet de missa a Sisinnio illa epistola, nec de ejus propensione ad schisma; cumque in eadem epistola, etiam prout mutila reperta est nomine Sisinnii, quædam legantur, quæ unice pertinent ad tempora Photii, quæque a Sisinnio scribi non poterant nisi ineptissime. Difficulter igitur credere possum, Sisianium isti epistolæ nomen suum præfixisse, eaque usum pro sua. Verum, quidquid sit de illa epistola, constat nomen Romani Pontificis Constantinopoli e sacris diptychis fuisse lectum tempore Sisinnii, ex eoque manifeste ostenditur, tempore Sisinnii ecclesiam Constantinopolitanam communicasse cum Romana.

[58] Gravior schismatis suspicio est de Sergio, qui Sisinnio suffectus est anno 999. [idem de Sergio Sisinnii successore ostenditur,] Baronius sine ulla dubitatione schismaticum credidit: at mitior est aliorum sententia, eaque verior. Id variis argumentis potest probari. Primo post mortem S. Leonis Papæ IX Michaël Cerularius schismaticus scripsit ad Petrum Antiochenum multas in Ecclesiam Romanam calumnias, atque epistolæ suæ num. 9 hæc inseruit verba: Rumor autem quidam nostris auribus insonuit, quod memoratum Papam etiam perfectio tua in sacris diptychis referat; itemque Alexandrinus & Hierosolymitanus antistes. Dissimulat homo vafer se certo scire, de quo dubitare non poterat, cum omnes illi tres patriarchæ essent Catholici, certe usque ad illud tempus. Eadem calliditate mox apertum addit mendacium his verbis: Nosti enim, a tempore sanctæ & œcumenicæ sextæ synodi, ac deinceps, relationem Papæ in sacris diptychis apud nostras videlicet sanctas ecclesias excisam fuisse &c. Petrus Antiochenus, acceptis hisce litteris, apertum istud mendacium clare refutans, dissimulansque, quid suo tempore ea de re in ecclesia Antiochena fieret, inter alia num. 5 hæc respondit: Ad hæc ego quoque testis sum omni exceptione major, aliique mecum plures eorum, qui in ecclesia præcellunt, quod sub beatæ memoriæ patriarcha Antiochiæ domno Johanne, Papa Romæ, ipse etiam Johannes nominatus, in sacris diptychis referretur. Constantinopolim præterea ante hos annos quadraginta quinque ingressus, reperi sub sanctæ memoriæ patriarcha domno Sergio prædictum Papam in sacra Missa cum aliis patriarchis referri. Quo autem pacto postea amputata fuerit relatio, quamque ob causam, clam me est. Ac de his quidem ita persuasum habens, nolo te amplius circa Papæ relationem laborare.

[59] Baronius refert hasce litteras ad annum 1054, [& simul de præcedentibus confirmatur:] quo mortuus est S. Leo. Possunt tamen etiam anno sequenti esse datæ. Eædem litteræ exactius Latine redditæ leguntur apud Cotelerium tom. 2 Monumentorum ecclesiæ Græcæ, atque inde data verba desumpsi. Jam vero ex hisce litteris validum desumo argumentum, quo ostendam, Nicolaum Chrysobergem, Sisinnium, Sergium, eorumque successores usque ad Michaëlem Cerularium communicasse cum Ecclesia Romana. Data est Petri Antiocheni epistola brevi post mortem S. Leonis anno 1054 aut 1055. Quadraginta & quinque annis ante hanc datam, id est, anno 1009 aut 1010 nomen Romani Pontificis recitabatur in diptychis Constantinopoli, quando Sergius erat patriarcha per annos circiter decem. Id tunc novum fuisse, nec Petrus dicit, nec aliunde verisimile est. Itaque credendum est, idem fuisse factitatum tempore decessorum Sergii, præsertim cum nihil innotuerit de ulla dissensione aut controversia, quæ sub finem seculi X aut initium sequentis intercessisset inter Pontificem Romanum & patriarcham Constantinopolitanum. Mansisse quoque nomen Papæ in diptychis post tempus a Petro assignatum usque ad Cerularii tempora, ipse Petrus satis insinuat, licet id valde dissimulanter faciat, dum ait, se ignorare, quo pacto, postea ejus amputata fuerit relatio, quamque ob causam. Si enim postremis illis quadraginta & quinque annis fuisset aliquod dissidium, quod mutationi tam notabili præbuisset occasionem, istud ignorare non potuisset Petrus; nec verisimile est, mutationem esse inductam sine gravi discordia. [ostenditur schisma Cerularii novum fuisse,]

[60] Deinde S. Leo IX in epistola, edita apud Labbeum tom. 9 Conciliorum, qua Michaëli Cerulario ejusque consorti Leoni Acridano respondet, abunde ostendit, schisma istud Cerularii ortum esse post pacem diuturnam ecclesiarum. Quippe de eo ubique loquitur ut de re nova, & ubi multa dixerat de bono pacis & de malo schismatis, cum significatione maximi doloris sic utrumque alloquitur: Quia tu, carissime nobis, & ADHUC dicende in Christo FRATER, & antistes Constantinopolitane, tuque Leo Acridane, dicimini Apostolicam & Latinam Ecclesiam NOVA præsumptione atque incredibili audacia nec auditam, nec convictam, palam damnasse pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicæ passionis celebrare. Ipsum Cerularium, quem necdum communione sua hic excludit Leo, initio communicasse cum Romana Ecclesia, patet ex verbis allegatis. Verum excommunicationem variis epistolæ locis comminatur, nisi resipiscant, eamque deinde inflixit. In altera Leonis ad Michaëlem epistola, quæ sexta est apud Labbeum, sic loquitur Pontifex: Illud autem quis non stupeat, quod post tot sanctos & orthodoxos patres, per mille & viginti a passione Salvatoris annos, novus calumniator Ecclesiæ Latinorum emersisti &c.

[61] [indeque infertur, decessores ipsius fuisse Catholicos;] Hinc Wibertus archidiaconus S. Leonis in ejus Vita, apud nos data tom. 2 Aprilis, cap. 5 pag. 662 scribit: Ea tempestate orta est hæresis Fermentaceorum, quæ calumniatur sanctam Romanam Sedem, imo omnem Latinam & Occidentalem Ecclesiam, de azymis vivificum Deo offerre Sacrificium. Quam calumniam etiam scripto ediderunt episcopi Michaël Constantinopolitanus & Leo Achridanus. Præterea tempore Cerularii imperator Constantinus Monomachus, & plerique Constantinopolitani erant probe Catholici, ut habemus ex laudatis Leonis IX litteris, ex Wiberto Vitæ scriptore, ac demum ex sententia contra Michaëlem ejusque asseclas lata, in qua apud Labbeum col. 992 hæc leguntur: Quamobrem cognoscant ante omnia gloriosi imperatores, clerus, senatus, & populus hujus Constantinopolitanæ urbis, & omnis Ecclesiæ Catholicæ, nos hic persensisse magnum, unde vehementer in Domino gaudeamus, bonum; & maximum, unde miserabiliter contristemur, malum. Nam quantum ad columnas imperii, & ejus honoratos, atque cives sapientes, Christianissima atque orthodoxa est civitas: quantum autem ad Michaëlem abusive dictum patriarcham, & ejus stultitiæ fautores, nimia zizania hæreseon quotidie seminantur in medio ejus.

[62] [ut scriptores varii agnoverunt.] Ex omnibus colligo, schisma tempore Cerularii novum fuisse, ejusque decessores fuisse cum Ecclesia Romana conjunctos, quemadmodum apud Allatium supra laudatum lib. 2 cap. 8 num. 5 asserunt Emmanuël Calecas lib. IV adversus Græcos, & auctor manuscriptus de Translationibus episcoporum, cujus verba Græca Allatius Latine sic expressit: Post Photium Antonius, ut diximus, postmodum Stephanus (imo prius Stephanus deinde Antonius) Nicolaus Mysticus, Euthymius, rursus idem Nicolaus, postea Stephanus, Trypho, Theophylactus, Polyeuctus, Basilius, Antonius, Nicolaus Chrysoberges, Sisinnius ex præfecto, Sergius, Eustathius, Alexius, & Michaël Cerularius. Animadvertas hos omnes, præter unum Cerularium, cum Italis communicasse. Hæc vera esse omnino mihi persuadeo cum ob rationes jam ante adductas, tum vel maxime quia nullum habemus monumentum idoneum, ex quo probari possit, ullum ex iis fuisse schismaticum, cum tamen de Photii & Cerularii schismate monumenta supersint plurima.

[63] Porro hanc concordiam Constantinopolitanæ ecclesiæ cum Romana, [Improbabile est, quod contra fidem Sisinnii objicitur:] cujus primatum agnoscebat patriarcha Constantinopolitanus, scriptores neoterici plerique agnoverunt post Leonem Allatium. De solis Sisinnio & Sergio dubitarunt, an in schisma propensi non fuerint; sed simul docuerunt, eos saltem ad apertum schisma non prorupisse. Si autem consideremus, quam leves sint rationes, ob quas prædicti patriarchæ de molitionibus quibusdam ad schisma tendentibus facti sint suspecti; eos quoque longe probabilius tali suspicione liberabimus. Nihil Sisinnium reddidit suspectum, nisi quod nomen ejus sub Photii epistola sit inventum. At cum Sisinnius prædicetur a Græcis ut vir litteratus & eloquens; difficulter credi potest, eum usum esse Photii epistola pro sua, ut jam monui. Quam inepte id fecisset Sisinnius, uno argumento ostendam. Conversio Bulgarorum ut nuperrime peracta narratur in epistola Photii, etiam sicut illa inventa est cum Sisinnii nomine. Atqui illa Bulgarorum conversio centum fere & triginta annis facta erat ante patriarchatum Sisinnii. Qua igitur prudentia Sisinnius epistolam illam tamquam suam ad reliquos misisset patriarchas? Res hæc tam clara est, ut solum inspicienda sit ipsa epistola apud Baronium ad annum 863 num. 34 & seq., ut quis intelligat eam epistolam non potuisse sic adoptari a Sisinnio, nisi sana mente æque destitutus fuisset ac fide Catholica. Itaque plane corruit fundamentum suspicionis, quæ famæ Sisinnii fuit adspersa: atque æquitas postulat, ut omni schismaticæ machinationis suspicione liberetur.

[64] Levia etiam sunt, quæ contra Sergium objiciuntur. [levia item sunt, quibus Sergii fides] Nimirum scriptores aliquot schismatici, rebusque gestis longe posteriores asseruerunt, nomen Romani Pontificis e diptychis deletum esse a Sergio. Verba scriptorum illorum videri possunt apud Allatium lib. 2 cap. 8, ubi etiam leguntur asserta aliorum melioris notæ scriptorum, qui factum istud non Sergio, sed Michaëli Cerulario attribuunt. Quam inepta sint schismaticorum de Sergio asserta, clare ostendit Allatius; nec tamen, quod miror, eorum opinionem ut falsam prorsus refutavit; nec Sergium ea suspicione liberavit. Verumtamen vel sola epistola Petri Antiocheni, num. 58 laudata, sufficere videtur ad opinionem istam omnino repudiandam; cum ex ea epistola constet Sergium circa annum patriarchatus sui decimum e diptychis recitasse nomen Romani Pontificis. At, inquiet aliquis, potuit Sergius postea nomen Papæ Romani delere. Sic est: potuit id deinde facere Sergius; atque ita ab eo factum credidisse videntur schismatici memorati. At suspicor eos fuisse deceptos epistola mendacis Cerularii ad Petrum Antiochenum num. 58 adducta, in qua dicitur nomen Romani Pontificis in diptychis Constantinopoli non fuisse a tempore .. sextæ Synodi. Apertum istud mendacium Petrus quidem refutavit oculato suo testimonio. Attamen schismatici videntur Cerulario suo credere voluisse, quantum poterant: id est, indicare saltem voluerunt, ante ipsius Cerularii tempora nomen Papæ e diptychis sublatum fuisse Constantinopoli.

[65] [quibusdam fuit suspecta:] Verum id tam inconcinne narrarunt, ut nullam mereantur fidem; præsertim cum Petrus Antiochenus dicat, se ignorare quo pacto.., quamque ob causam omissa fuerit Constantinopoli in diptychis Papæ relatio; insinuans nullam fuisse causam illius mutationis, adeoque mutationem non esse factam nisi ab ipso Cerulario. Præterea scriptores omnes agnoscunt Sergii successorem Eustatium communicasse cum Romano Pontifice. Alia igitur paulo post admittenda esset mutatio, de qua rursum nihil scivit Petrus Antiochenus. Quapropter longe mihi verisimilius apparet, pacem ecclesiarum non fuisse turbatam sub Sergio. Verba Nicetæ Nicæni, ex quibus in contrariam opinionem perductus est Allatius, hæc sunt: Et sub Sergio, qui sub Bulgaroctono patriarchatum tenuit, dicitur rursus schisma exortum fuisse: sed quam ob causam, ipse ignoro: videtur tamen propter sedes fuisse. Verum exigui momenti sunt hæc verba, cum scriptor rebus gestis longe posterior non nisi incertam referat famam, ut ex voce dicitur clare patet; cumque ipse dicat causam dissidii ignotam sibi esse. Major igitur habenda est fides aliis scriptoribus, qui inter Photium & Michaëlem Cerularium in ecclesia Constantinopolitana non admittunt dissensionem tantam a Romana, ut ad schisma eruperit: nam eorum sententia jam ante abunde firmata est.

[66] [ex dictis sequitur Russos initio conversionis fuisse Catholicos.] Jam vero ex disputatis duas elicio conclusiones, quarum causa hanc dissertationem institui. Prima est, quod varii patriarchæ, de quibus ut Sanctis actum est in hoc Opere, vere fuerint Catholici, etiamsi inter Photium & Cerularium sederint seculo IX & X: vidi enim id a Majoribus nostris suppositum magis fuisse quam probatum. Altera conclusio est, quod Russi, sub finem seculi X conversi, fidem acceperint a Catholicis, ideoque certo Catholici fuerint initio conversionis; imo etiam certo usque ad mortem Vladimiri ducis, ejusque filiorum SS. Borisi & Hlibi, de quibus agetur ad V Septembris: nam omnes isti defuncti sunt circa annum 1015, aut certe diu ante patriarchatum schismatici Cerularii anno 1043 inchoatum. Nunc etiam inquirere conabor, quantum patietur monumentorum penuria, quales vicissitudines passa sit Russorum religio, ut ex ea disputatione utcumque colligi valeat, quinam e Sanctis Russis ut vere Sancti tuto admitti possint. Nam Henschenius quidem sine multo examine quorumdam Russiæ metropolitarum fidem orthodoxam asseruit tom. 2 Februarii pag. 639, sententiam alienam fideliter referens. Eum vero secutus Papebrochius in præfatione ad Ephemeridas Græco-Moscas ante tomum 1 Maii generatim de fide Russorum disputavit. At non satis expenderunt argumenta, quæ contra Russos afferri possunt, quia breviter tantum agere voluerunt, ideoque successores eorum opinioni non acquieverunt.

[Annotata]

* diptychis

* ob

§ VI. Russi toto seculo XI fuerunt Catholici, ut probatur ex metropolitis singulis.

[Sola ignorantia Russos schismate eximere nequit:] Sane vehemens contra Catholicam Russorum sententiam, & unionem cum Ecclesia Romana, oritur suspicio, quia eorum metropolitæ passim missi aut confirmati creduntur a patriarchis Constantinopolitanis, quorum pars major post Michaëlem Cerularium fuit schismatica. Catholici enim haberi non possunt Russiæ metropolitæ, si res sacras habebant communes cum schismaticis patriarchis, ab iisque auctoritatem suam accipiebant. Etenim ignorantia sola eos excusari non posse, satis certum videtur, præsertim si consideremus metropolitas, episcopos, aliosque viros doctos. Quapropter verba laudati Papebrochii pag. 4, ubi de Moscis dicit: Qui lingua moribusque diversissimi a Græcis, plerumque nec sciebant, conjuncti an sejuncti essent Latini & Græci inter se; solum autem considerabant suam ab initio susceptæ fidei erga Constantinopolitanum patriarcham subjectionem. Hæc, inquam, verba non nimis generaliter sumenda sunt, acsi sola sufficere possent ad excusandos Russos. Simplices quidem utcumque ea ignorantia excusari possunt, episcopi etiam & metropolitæ, qui ante a Catholico patriarcha confirmati erant, sic excusari poterant, quamdiu nulla ipsis erat necessitas communicandi cum patriarcha schismatico, aut quamdiu nihil ipsis de ejus schismate innotuerat. At gentem universam tali ignorantia per secula integra excusare nec possumus nec debemus. Verumtamen non sequeretur, Russos toties fuisse schismaticos, quoties schismatici fuere Constantinopolitani, etiamsi semper a patriarchis istius urbis fuissent in dignitate sua confirmati Russorum metropolitæ, cum inter patriarchas varii fuerint Catholici aliique non aperte schismatici, a quibus ordinari potuerunt Russiæ metropolitæ, qui etiam tempore schismaticorum patriarcharum Catholici permanere poterant. At hac ratione non multos schismatis suspicione liberarem, si omnes metropolitæ constanter recurrissent Constantinopolim pro confirmatione obtinenda, nec distinxissent inter patriarchas Catholicos & schismaticos.

[68] Verum probari potest, metropolitas Russiæ non semper confirmationem suam petiisse a patriarchis Constantinopolitanis; [at metropolita Russorum tempore Cerularii confirmationem non petiit:] atque hæc est præcipua ratio, qua Henschenius usus est ad ostendendum multos ex iis abhorruisse a schismate, & probe fuisse Catholicos. Factum id esse tempore Michaëlis Cerularii, testatur Albertus Wiiuk Koialowicz in Miscellaneis Lituaniæ, editis Vilnæ anno 1650. Agens enim de schismate Græco-Russo, pag. 41 ait Jaroslaum Russiæ principem, intellecto Cerularii schismate, defunctoque metropolita Theopempto, perfecisse, ut clerus Russiæ, non requisito patriarcha Constantinopolitano, ad basilicam Kiiöviensem cathedralem, Sapientiæ æternæ dicatam, congregatus, anno MLI eligeret Hilarionem natione Russum. Hic vero, uti expresse meminerunt Annales Russorum & Moschorum, ad patriarcham Constantinopolitanum non recurrit. Hoc testimonium, ex Russorum Annalibus petitum, vel solum sufficere potest. At idem aliunde etiam fit verisimile. Nam tres metropolitæ, qui Hilarionem præcesserant, omnes fuerant Græci: ille vero Russus erat natione. Præterea Jaroslaus addictior fuisse videtur Latinis quam Græcis: filiam enim suam Annam Henrico I Galliarum regi uxorem dedit: Græcis vero bellum intulit, comparata ingenti classe, ut videri potest apud Dlugossum lib. 3 col. 212 ad annum 1040, apud Zonaram in Constantino Monomacho tom. 2 pag. 253 & seq., & apud Cedrenum pag. 758 & seq., qui Bladimerem Russorum ductorem perperam vocat Russorum regulum, cum filius esset Jaroslai, ut habet Dlugossus.

[69] [idemque fortasse factum a duobus aliis seculo XI secutis:] Hisce obstare videtur, quod Pagius ex Cedreno pag. 739 mortuum credat Jaroslaum anno 1036. At respondeo, Pagium errasse, nec Cedrenum agere de Jaroslai morte; sed de obitu duorum principum Russorum minoris conditionis, qui Nosisthlabus & Hieroslabus ab eo nominantur: Jaroslaum enim diu superfuisse post annum 1036 consentiunt Poloni & Russi scriptores. Itaque abunde probatum existimo, Hilarionem Russiæ metropolitam non adhæsisse schismati Græco Cerularii. De decessoribus vero Hilarionis nullum debet esse dubium, cum sederint ante schisma a Cerulario instauratum. Post Hilarionem duo alii successerunt Russi, videlicet Georgius I anno 1068, ac Joannes I anno 1080, si accuratus sit catalogus Kulczynskii, quem discutiendum non suscipio: at solum observo hunc catalogum in chronotaxi passim ad aliquot annos dissentire a catalogo Michaëlis le Quien. Porro non invenio ullam rationem, cur crederemus duos hosce metropolitas non fuisse Catholicos. Primo electi sunt post depositionem Cerularii, prior tempore Joannis Xiphilini patriarchæ, alter sub Cosma Hierosolymitano, de quibus patriarchis non satis constat, schismaticine fuerint an Catholici. Nihilo magis clarum est, utrum laudati metropolitæ a Græco patriarcha confirmationem acceperint. Imo verisimilius est, id eos non fecisse exemplo decessoris Hilarionis, si schisma adhuc durabat Constantinopoli, tum quia Russi erant natione, tum vel maxime quia schisma nondum in Russiam penetraverat.

[70] [non schisma in Russiam necdum penetraverat anno 1075] Verum nulla relinquitur dubitatio, quin Russia iis temporibus subjecta esset Sedi Apostolicæ, si consideremus litteras Gregorii VII ad Demetrium Russorum regem, datas XV Kal. Maii Indictione XIII, id est, anno 1075. Hac de causa eas ex Baronio ad annum 1075 num. 29 huc transfero: Gregorius episcopus servus servorum Dei Demetrio regi Russorum & reginæ uxori ejus salutem & Apostolicam benedictionem. Filius vester limina Apostolorum visitans ad nos venit, & quod regnum illud dono sancti Petri per manus nostras vellet obtinere, eidem beato Petro Apostolorum principi debita fidelitate exhibita, devotis precibus postulavit, indubitanter asseverans, illam suam petitionem vestro consensu ratam fore ac stabilem, si Apostolicæ auctoritatis gratia ac munimine donaretur. Cujus votis & petitionibus, quia justa videbantur, tum ex consensu vestro, tum ex devotione poscentis, tandem assensum præbuimus, & regni vestri gubernacula sibi ex parte beati Petri tradidimus, ea videlicet intentione atque desiderio charitatis, ut beatus Petrus vos & regnum vestrum, omniaque vestra bona, sua apud Deum intercessione custodiat, & cum omni pace, honore quoque & gloria idem regnum usque in finem vitæ vestræ tenere vos faciat, & hujus militiæ finito cursu, impetret vobis apud supernum Regem gloriam sempiternam. Quin etiam nos paratissimos esse, noverit vestræ nobilitatis serenitas, ut ad quæcumque justa negotia hujus Sedis auctoritatem pro sua necessitate petierit, proculdubio continuo petitionum suarum consequatur effectum. Præterea ut hæc & alia multa, quæ litteris non continentur, cordibus vestris arctius infigantur: misimus hos nuntios nostros, quorum unus vester notus est & fidus amicus; qui & ea, quæ in litteris sunt, diligenter vobis exponent, & quæ minus sunt, viva voce explebunt. Quibus pro reverentia beati Petri, cujus legati sunt, vos mites & affabiles præbeatis; & quidquid vobis dixerint ex parte nostra, patienter audiatis, atque indubitanter credatis; & quæ ibi ex auctoritate Apostolicæ sedis negotia tractare voluerint, & statuere, nullorum malo ingenio turbari permittatis, sed potius eos sincera charitate favendo juvetis. Omnipotens Deus mentes vestras illuminet, atque per temporalia bona faciat vos transire ad gloriam sempiternam. Dat. Romæ decimoquinto Kal. Maii Indict. XIII. De rege isto Demetrio ex Russia per fratrem suum ejecto scribit ad eumdem annum 1075 Schafnaburgensis.

[71] [tempore Demetrii, qui verisimiliter idem est cum Izazlao duce Kioviensi:] Observat vero Kulczynskius in Appendice pag. 112, Demetrium non fuisse ducem Kioviæ, sed Haliciæ, Premisliæ, & fortassis etiam Voliniæ. Attamen laudatus Schafnaburgensis & Sigebertus ad annum 1074 de eo loquuntur, tamquam de duce aut rege, qui cum fratre suo de Russorum imperio contendebat: & scimus Izaslaum (vel Zaslaum) Jaroslai filium, ac ducem Kioviensem, a fratre Suatoslao armis impetitum fuisse Kioviaque profugisse in Poloniam cum thesauris suis, ut videri potest apud Dlugossum. Quare, si Zaslaus ille alio nomine Demetrius fuerit dictus, uti admodum verisimile est, quia duces Russiæ gemino nomine gaudebant eo tempore, omnia ipsi recte congruent, & in ducatum Russiæ seu Kioviensem restitutus fuerit per Boleslaum Poloniæ regem, ut refert laudatus Dlugossus ad annum 1075 & 1076. Porro, sive Demetrius dux fuerit Kioviensis, ut probabilius apparet, sive aliarum tantum Russiæ provinciarum; cum omnes episcopi Russi subessent metropolitæ Kioviensi; cumque tamen Gregorius nullam in litteris suis de schismate mentionem faciat; ne verisimile quidem est Russos tunc schismati Græco contra Romanam Ecclesiam fuisse implicitos.

[72] Post memoratos metropolitas natione Russos, in catalogo Kulczynskii duo successerunt Græci, [reliqui seculi XI metropolitæ item Catholici.] videlicet Joannes II (apud le Quien Joannes III) anno 1091, & sequenti anno Ephrem. Hosce Catholicos fuisse, credit laudatus Kulczynskius, quia præfuerunt tempore Alexii Comneni imperatoris, quem Catholicum fuisse existimat cum Leone Allatio lib. 2 cap. 10. Verum alii scriptores de Alexio Comneno aliter censent. Quare præplacet aliud argumentum, quo Koialovicius Ephremum fuisse Catholicum ita ostendit: Successit … ad annum MXCII Ephrem, natione Græcus, at a Græco schismate alienus: nam cum ejus tempore Urbani II Papæ constitutione institutum esset, ut in singulos annos, IX Maii recurrente, translati Myra S. Nicolai episc. conf. corporis in Italiam Barum recoleretur memoria, Ephrem ei constitutioni paruit. Unde in hunc usque diem a Russis memoria hæc in ecclesiis eorum colitur, licet a Græcis negligatur. Hoc argumento clare ostenditur, Russos eo tempore mandatis Ecclesiæ Römanæ obtemperasse; indeque verisimile fit, legatum aliquem Pontificium tunc quoque fuisse in Russia; præsertim cum viderimus eo legatos anno 1075 missos a Gregorio VII. Hactenus de metropolitis seculi XI, quos omnes Catholicos fuisse sufficienter me ostendisse existimo.

§ VII. Seculo XII aliqui metropolitæ Catholici, plures fidei dubiæ: seculo XIII, quo schisma prævaluit in Russia, non defuerunt tamen Catholici; sed metropolitæ omnes fidei sunt dubiæ aut suspectæ.

[Seculo XII primi quatuor metropolitæ fidei utcumque suspectæ:] Post Ephremum in sæpe laudato catalogo sequuntur quatuor alii metropolitæ natione Græci, nimirum Nicolaus, Nicephorus, Nicetas & Michaël II. De hisce certa non invenio indicia, utrum Catholici fuerint an schismatici; quod de ipsis quoque istius temporis patriarchis non omnino est clarum, ita ut ignorantia fortasse eo tempore excusare potuerit metropolitas, qui communicaverunt cum Constantinopolitanis. Primus ex illis Nicolaus videtur interfuisse synodo Constantinopolitanæ de præstatione canonicorum, cujus decretum legitur in Codice Juris Græco-Romani pag. 269. Certe ibi inter metropolitas legitur Nicolaus τοῦ Ῥωσίας, id est, Russiæ, quantum existimo. Habita est synodus mense Novembri, Indictione X, id est, anno 1101, sub Nicolao Grammatico patriarcha, de cujus recta fide dubitatur. Quartum ex prædictis metropolitis, qui est Michaël II, item synodo alteri interfuisse Constantinopoli anno 1156 sub Luca Chrysoberge patriarcha, observat le Quien in catalogo metropolitarum Kioviensium. Ex hisce patet, duos illos metropolitas communicasse cum patriarchis Constantinopolitanis, idemque ea de causa verisimile est de duobus intermediis. Verum, ut jam monui, non ideo habendi sunt certo schismatici, cum id de ipsis patriarchis non sit omnino certum, ideoque incertius de metropolitis. Eos tamen nonnihil hac de causa videri suspectos, fatendum est, præsertim cum aliunde nequeant probari Catholici.

[74] [at Clemens eorum post annum 1156 successor rursum certo Catholicus:] Porro, quidquid sit de quatuor illis, rursum deinde Russi se a Græcis separarunt, teste Koialovicio, qui hæc habet: Habetur quoque in Annalibus Russorum, Izaslao duce in Russia imperante, anno MCXLVI electum esse metropolitanum Russiæ Clementem, qui, non requisito patriarcha Constantinopolitano, consecratus fuit impositione capitis sancti Clementis Papæ. Kulczynskius idem in suo catalogo latius explicat his verbis: Post obitum Michaëlis (metropolitæ) cum nuntiatum fuisset prælatis Ruthenis rursus Photianum schisma in Græcia recrudescere, statuerunt synodum celebrare. Quapropter convenientes Kioviam Onuphrius Czernihoviensis, Theodorus Bialogrodensis, Euthymius Pereiaslaviensis, Damianus Juriensis, Theodorus Vladimiriensis, Niphon Novogrodensis, & Emmanuel Smolenscensis episcopi, postquam decrevissent posse eligi metropolitam absque scitu & consensu patriarchæ Constantinopolitani, elegerunt unanimiter Clementem, eumque consecrarunt, imponentes capiti ejus caput S. Clementis Papæ & martyris, in signum subjectionis ac obedientiæ, quam semper profitebatur ecclesia Ruthenica S. Sedi apostolicæ Romanæ. Hæc probant, Russos eo adhuc tempore abhorruisse a schismate, gentemque verisimiliter Catholicam fuisse etiam sub præcedentibus metropolitis. Clemens vero metropolita factus est post annum 1156, ut patet ex dictis de Michaele II.

[75] Clementem hunc in catalogo sequitur Græcus Constantinus, [post Clementem secuti duo metropolitæ parum noti, deinde Joannes probabilius Catholicus:] atque hunc Theodorus, apud Le Quien Feodor dictus. De hisce nihil certi invenio. At eorum successor item Græcus Joannes III, inquit Kulczynskius, reddidit per epistolam obedientiam Alexandro III Pontifici Romano, ita exigente Rostislao orthodoxo principe. De eodem Koialovicius ita habet: Anno deinde MCLXX, Græcus natione, de nomine Joannes, metropolitanus creatus est. Quantum unioni cum Romana Ecclesia addictus fuerit, testantur ejus litteræ ad Alexandrum Papam ea de re scriptæ, quæ Sclavonico idiomate inter Russorum monumenta habentur. Le Quien vero in catalogo Kioviensium antistitum suspicatur, hujus Joannis metropolitæ, quem quartum ejusdem nominis ponit, cum Kulczynskio tantum sit tertius, esse epistolam illam schismaticam & canones æque schismaticos, quos edidit Herbersteinius in Commentariis rerum Moscoviticarum pag. 22 & seq. Verum malim credere Koialovicio quam conjecturæ, quæ solido caret fundamento. Præterea non dubito, quin canones illi sint serius compositi, cum unus ex illis agat de Tartaris, qui tantum innotuerunt seculo XIII, certe in Russia.

[76] Post Joannem III Kulczynskius recenset anno 1185 Nicephorum, [fides Russorum circa finem seculi XII valde dubia:] quem, inquit, unitum cum Romana Ecclesia vixisse historici Lithuani passim affirmant. Verum de eo dubitari potest, cum inferius visuri simus Russos non diu post hæc tempora schismati fuisse implicitos. Eadem de causa de Matthæo metropolita, quem circa annum 1206 successisse docet, non minus potest dubitari: argumenta enim, quibus Kulczynskius probare nititur Catholicum fuisse, non magni sunt momenti. Primum est, quod Constantinopoli tunc esset patriarcha Latinus & Catholicus, quia urbs illa a Latinis erat possessa. Id certum est. At cum schismatici suum etiam haberent patriarcham, necdum constat, utri se subjecerit metropolita Russiæ. Alterum argumentum est, quod Colomannus Hungarus ritus Latini eo tempore fuerit electus dux Haliciensis. At ea ratione non probantur Russi Latinis fuisse addicti, cum mox expulerint Colomannum, quod inaugurari voluisset ab episcopis ritus Latini, ut habet Dlugossus ad annum 1208. Itaque allegatis argumentis certo non evincitur, Matthæum fuisse Catholicum. Certe dubitare vix possim, quin Græci paulatim abusus quosdam hisce temporibus in Russiam invexerint, Russorumque animos a Latinis abalienaverint.

[77] [cum initio seculi XIII errores quidam apud Russos invaluerint,] Russos autem in varios errores paulatim a Græcis fuisse pertractos seculo XII aut XIII, colligitur ex litteris quorumdam Pontificum infra dandis. Addi hisce possunt quæstiones Cyrilli cujusdam verisimiliter metropolitæ, quos edidit Herbersteinius pag. 25: nam suspicor eas pertinere ad seculum XIII, tum quod duo vel tres Cyrilli eo seculo fuerint metropolitæ, tum quod in iis quæstionibus nihil statuatur de Tartaris, qui ante medium ejusdem seculi in Russiam penetrarunt. Continent hæ quæstiones varios ritus Judaïcis non absimiles; & Latinum, qui ritum Ruthenicum voluerit amplecti, multis cæremoniis, lotionibusque & orationibus recipi jubent, receptumque haberi pro novo Christiano. Ex hisce autem colligo, hominem fuisse schismaticum, qui eas quæstiones composuit. Non erat tamen Cyrillus ille tum alienus a Latinis, quam fuit Joannes, de cujus canonibus supra memini. Porro de Cyrillis metropolitis catalogi non consentiunt: nam Kulczynskius duos consequenter ponit Cyrillos ab anno 1225 usque ad annum 1237, deinde vero Josephum, & post hunc Cyrillum III. Le Quien vero duos tantum habet Cyrillos, quibus prædictum Josephum interponit. Duone an tres fuerint Cyrilli, non definio: at hac occasione lectores moneo, nullam seriem aut laterculum Kioviensium præsulum publici juris factum a Papebrochio, quamvis id dixerit Le Quien, & Papebrochii laterculum sæpe nominet. Henschenius in Alexio tom. 2 Februarii pag. 639 aliquot præsules Kiovienses ex Koialovicio recensuit tamquam orthodoxos, non ut seriem illorum antistitum contexeret, sed ut breviter indicaret non omnes fuisse schismaticos. Nuda illa præsulum nomina Le Quien honorifico laterculi Papebrochiani nomine insignivit, & sic haud dubie multos decepit e lectoribus suis, qui illum Papebrochii laterculum frustra quærent.

[78] [nec tamen Russi ab Apostolica Sede multum essent alieni,] Jam vero quod spectat ad Cyrillos metropolitas, de eorum fide favorabiliter sentiunt Koialovicius & Kulczynskius. Prior sic loquitur: Secuti sunt deinde Cyrilli duo aut tres metropolitani Kiiowienses, natione Russi, & procul dubio uniti: nam circa ea tempora etiam imperator Orientis Michaël Palæologus in Lugdunensi concilio obedientiam summo Pontifici professus erat & patriarchalem sedem Joannes Beccus (Catholicus) Constantinopoli occupabat. Verum ea ratio tantum valet pro Cyrillo III ejusque successore, non vero pro Cyrillo primo aut secundo, qui citius præfuerunt. Melius argumentum pro qualicumque obedientia Russorum tempore Cyrilli I habemus ex epistola Honorii Papæ III inscripta Universis regibus Russiæ, dataque anno 1227, quam Odoricus Raynaldus edidit ad annum 1227 num. 8 & 9. Qua de causa eam huc transfero: Gaudemus in Domino, quod, sicut audivimus, nuntii vestri ad venerabilem fratrem nostrum Mutinensem episcopum A. S. L. a latere nostro transmissi, eum humiliter rogaverunt, ut partes vestras personaliter visitaret, quia cupientes sana doctrina salubriter instrui, parati estis omnes errores penitus abnegare, quos propter defectum prædicatorum, sicut dicitur, incurristis; & pro quibus iratus contra vos Dominus permisit vos hactenus multipliciter tribulari, tribulandos acrius, nisi de invio erroris ad viam properaveritis veritatis, cum quanto diutius duraveritis in errore, tanto timere possitis angustias duriores; quia etsi non irascitur per singulos dies Dominus, in eos tamen, qui converti contemnunt, suæ tandem vibrat gladium ultionis.

[79] [fides eorum eo tempore debet haberi dubia:] Per vos itaque certificari volentes, an velitis habere ab Ecclesia Romana legatum, ut ejus salutaribus monitis informati, Catholicæ fidei, sine qua nemo salvatur, amplectamini veritatem, universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur attente, quatenus super hoc voluntatem vestram nobis per literas, & fideles nuntios intimetis. Interim autem pacem cum Christianis de Livonia, & Estonia firmam habentes, non impediatis profectum fidei Christianæ, ne divinam, & Apostolicæ sedis incurratis offensam, quæ facile de vobis potest, quando vult, sumere ultionem, sed potius Domino largiente per veram obedientiam, & gratæ devotionis obsequia utriusque mereamini gratiam & favorem Dat. Later. XVI Kal. Febr. Pont. nostri anno XI. Hæc epistola insinuat, Russos necdum pertinaciter schismati adhæsisse, cum Pontifex ne quidem moneat, ut a schismate recedant, nisi forte per viam erroris schisma designare voluerit. Cum tamen non carerent erroribus, fides eorum, ut minimum, dubia haberi debet, nec ausim certo asserere, Cyrillum I fuisse a schismate immunem. Suspicor inter episcopos non satis de fide convenisse, quod alii aliis addictiores essent Romanæ Ecclesiæ.

[80] Huic conjecturæ favet epistola Gregorii IX, [nam videntur quidem aliqui pro unione sensisse, sed schisma prævaluisse:] apud Raynaldum ad annum 1231 num. 43 edita, scriptaque eodem anno illustri regi Russiæ. Pontifex enim, exposito primatu Romanæ Ecclesiæ, ita prosequitur: Unde cum, venerabili fratre nostro episcopo Prutenorum referente, te intellexerimus esse principem Christianum, sed observantem Græcorum ac Prutenorum mores ac ritus, ac facientem in regno tuo ab aliis observari, divina tamen gratia inspirante, volentem accedere ad devotionem & obedientiam Apostolicæ Sedis & nostram, nos intimis affectibus sitientes animæ tuæ salutem, tuumque profectum, commodum & honorem, serenitatem tuam monemus & hortamur in Domino, quatenus sanam doctrinam non abnuens venerabiliter amplexari, ritus & mores Christianorum Latinorum devote suscipias & observes, te regnumque tuum pro amore Christi submittendo suavi dominio Romanæ Ecclesiæ matris universorum fidelium &c. Hæc ita intellexit Raynaldus, acsi Pontifex Russos habuisset pro schismaticis, & revera id verba videntur innuere. At, si omnia accurate expendamus, dubitare vix poterimus, quin sententiæ Russorum multum fuerint divisæ: neque enim verisimile est principem voluisse accedere ad devotionem & obedientiam Apostolicæ Sedis sine consilio quorumdam episcoporum, qui primatum Romanæ Ecclesiæ videntur agnovisse. Contra vero necesse non erat ad obedientiam Romani Pontificis accedere, si Russi ita solum ritus Græcos observabant, ut tamen debitam Romanæ Ecclesiæ præstarent obedientiam. Itaque pars schismatica videtur eo tempore prævaluisse: atque id satis liquet ex iis, quæ ante medium seculi XIII facta videbimus sub Innocentio IV. Venerunt quidem iis temporibus aliquot prædicatores in Russiam, qui Russos non paucos ad ritus Latinos transtulerunt: atque inter eos S. Hyacinthus toto quadriennio mansisse dicitur Kioviæ, ubi & monasterium Ordinis sui erexit. At id adeo non favet fidei Russorum ritus Græci, ut eam potius reddat magis suspectam: minus enim erat necesse Russos ad ritus Latinos transferre, si Græcos sine erroribus & debita cum obedientia observabant.

[81] [Circa annum 1246 Russi,] Post Cyrillum unum aut duos, quorum fides dubia est, secutus est Josephus, natione Græcus, patria Nicænus, cujus initium Kulczynskius affigit anno 1237, Le Quien anno 1247. Hujus tempore (nisi decessor ipsius Cyrillus revera usque ad annum 1247 vixerit) Romanæ Ecclesiæ spes maxima affulsit de sincera Russorum conversione. Rem narrat Raynaldus ad annum 1246 num. 28. Petierat Daniel Russorum princeps coronam regiam, promittens se omnes suos subditos adducturum ad obedientiam Romanæ Ecclesiæ. Coronam ei impositam ab Opisone Apostolicæ Sedis legato, asserit Dlugossus ad annum 1246 pag. 706. Litteras Innocentii IV ea occasione scriptas recitat ad eumdem annum Raynaldus num. 29: idemque ex Vincentio Bellovacensi lib. 31 cap. 39 refert, quam bene in Russia excepti fuerint Minoritæ, qui missi fuerant a summo Pontifice ad Tartarorum imperatorem, indeque redibant per Russiam. Hi reduces narraverunt, se a Daniele Russorum rege optime receptos & octiduo Kioviæ retentos, regemque cum episcopis dixisse, quod dominum Papam habere vellent in specialem dominum & in patrem; sanctam quoque Romanam Ecclesiam in dominam & magistram, confirmantes etiam omnia, quæ prius de hac materia per abbatem suum transmiserant. Et super hoc, aiebant legati, etiam nobiscum ad dominum Papam nuntios suos & litteras transmiserunt. Confirmantur hæc omnia ex gemina Innocentii IV epistola apud Raynaldum ad annum 1247 num. 28 & 29. Prior data est ad archiepiscopum Prussiæ & Apostolicæ Sedis legatum, cui demandat Pontifex provinciam reconciliandi regem & totam gentem ac regnum ejus, hactenus a fidei unione præcisos.

[82] [qui majori ex parie erant schismatici,] Ad hæc Pontificis verba tantisper subsistamus. Nam hic insinuare videtur Innocentius Russos ante hanc reconciliationem fuisse schismaticos. Quapropter nequeo assentire iis, qui Russos omnes usque ad hæc tempora Catholicos faciunt; & ne quidem Kulczynskio, qui levibus conjecturis metropolitas omnes schismate eximit. Nihilo magis assentior iis, qui vel hoc tempore vel diu ante omnes schismati involutos existimarunt. Nam cum plures essent in Russia duces, & episcopi varii, poterant aliqui ex iis debitam præstare obedientiam Romanæ Ecclesiæ: poterant id ipsum facere metropolitæ, ignorante aut non curante principe. Exemplum principis Russi Catholice defuncti dat ipse Innocentius in epistola ad Alexandrum ducem Susdaliensem apud Raynaldum ad annum 1248 num. 41. Erat ille Jeroslaus Susdaliæ dux, anno 1245 veneno, ut videtur, a Tartaris sublatus, postquam debitam Romanæ ecclesiæ obedientiam præstiterat. Similia ante facere potuerunt alii principes, episcopi & metropolitæ.

[83] [se cum principe suo Romanæ Ecclesiæ subjecerunt;] Quidquid tamen sit de obedientia metropolitarum præcedentium, quæ seculo XIII huc usque valde ambigua est, videntur se omnes simul cum rege suo Daniële subjecisse Romanæ Ecclesiæ anno 1246, aut sequenti. Ritus tamen Græcorum non deseruerunt, neque id erat necessarium. Innocentius quoque rituum licitorum mutationem non exigebat, sed in litteris ad Daniëlem regem ita scribit: Cum te de cætero specialem inter devotos Ecclesiæ reputemus, petitiones tuas, quantum cum Deo possumus, libenter ad gratiam exauditionis admittimus, & votis tuis favorem benevolum impartimur. Eapropter, charissime in Christo fili, tuis supplicationibus inclinati, episcopis & aliis presbyteris de Russia, ut liceat eis more suo ex fermentato conficere, & alios eorum ritus, qui fidei Catholicæ, quam Ecclesia Romana tenet, non obviant, observare, auctoritate præsentium indulgemus. Dat. Lugd. VI Kal. Sept. anno V, id est, 1247. Perfecta hæc videbatur subjectio; at dubitari potest, an satis fuerit sincera ex parte regis, cum certe non videatur fuisse diuturna: nam scriptores Poloni passim testantur, Daniëlem postea recessisse ab obedientia Romanæ Ecclesiæ debita.

[84] Polonis Historicis suffragantur litteræ Alexandri Papæ IV, [Jed non diu post ad schisma redierunt:] quas recitat Dlugossus ad annum 1266, & Raynaldus ad annum, quo datæ sunt, 1257 num 26 & seqq., ex quibus pauca huc transfero. Ubi Pontifex conversionem Daniëlis narraverat, & diadema regium ipsi ea occasione concessum, sic pergit: Sed tu, sicut ad audientiam nostram non sine cordis turbatione pervenit, tam spiritualium quam temporalium beneficiorum immemor, tantæque gratiæ prorsus ingratus, præstiti juramenti religione contempta, id, quod circa obedientiam ejusdem Ecclesiæ ac prædictæ observationem fidei promisisse dignosceris, observare postmodum non curasti in animæ tuæ periculum, ipsius injuriam fidei, Ecclesiæ prædictæ contemptum, & opprobrium Jesu Christi &c. An hæ Alexandri IV litteræ, quibus regem ad pœnitentiam hortatur, desideratum habuerint effectum, non invenio. Obiisse eum anno 1266 multi affirmant. Catholicum mansisse scribit quidem Kulczynskius in Cyrillo III, laudans Stricovium, Dlugossum & Miechovium: at hi duo posteriores diserte schismaticum dicunt & apostatam, dum mortem anno 1266 referunt. S+ricovium ad manum non habeo, sed merito dubito, an hic magis faveat fidei Daniëlis, qui fortasse numquam sincere conversus est. Certe concilium Kioviense sub Cyrillo III celebratum, quod edidit Kulczynskius in Appendice pag. 36, non favet sinceræ & stabili Russorum subjectioni, cum in eo ne verbum quidem legatur de Romana Ecclesia.

[85] Difficulter igitur credere possum, Russos a schismate Græcorum diu fuisse immunes seculo XIII usque ad concilium Lugdunense II, [cum Græci se anno 1274 Romanæ Ecclesiæ subjecerint ad breve tempus: idem forte fecere Russi.] in quo Græci ad obedientiam Romanæ Ecclesiæ redierunt anno 1274. Anno 1275 Constantinopolitanam ecclesiam ecclesiam regere cœpit Joannes Veccus vel Beccus. Catholicus hic patriarcha Cyrillum III ad debitam subjectionem perducere potuit, eique successorem dare Catholicum, uti factum aiunt Koialovicius & Kulczynskius, dicentes Maximum anno 1283 Constantinopoli a Vecco in Russiam missum metropolitam. Verum si Maximus a Vecco creatus est metropolita, id factum oportuit ante finem anni 1282, quo Veccus XXVI Decembris sede sua deturbatus est ab Andronico imperatore schisma renovante. Quidquid tamen sit de modica temporis differentia, cum Constantinopoli rursum fuerit patriarcha schismaticus, ubi Maximus ornatus erat dignitate metropolitica, non ausim assere ipsum mansisse Catholicum, præsertim si, eo mortuo, Russi successorem petierint Constantinopoli, ut scribit Kulczynskius ad XXI Decembris in Petro metropolita.

§ VIII. Seculo XIV nullus metropolita certo Catholicus, licet aliqui vulgo credantur Catholici, & quidam a schismaticis colantur ut Sancti: seculo XV Photius schismaticus successorem habuit Catholicum.

[Licet scriptores aliqui Petrum metropolitam velint Catholicum;] Quatuor solum metropolitas toto seculo XIV producit Kulczynskius, atque ex iis tres honorat Sanctorum titulo, quem an mereantur non satis perspicio: neque enim pro fide eorum Catholica eas invenio rationes, ut ausim asserere eos certo fuisse Catholicos. Primus ex metropolitis hujus seculi est Petrus, quem Catholicum & Sanctum fuisse contendit Kulczynskius in Catalogo metropolitarum, ita scribens pag. 117: Ceterum hunc sanctum primatem vixisse in unione cum Romana Ecclesia, indubium est, tum quod cum Latinis episcopis, ex Ordine Prædicatorum in Lituania ac Russia recenter institutis, optimam pacem coluerit, teste Okolscio in Vitis episcoporum Latini ritus Kiovien., tum quod legatos a Sede apostolica, Bartholomæum episcopum Electensem & Bernardum abbatem, cum professione fidei orthodoxæ in Russiam missos, devotissime exceperit, ut scribit Kviatkievicz in Ann. Litu. ad an. MCCCXXIV. Hæc quidem amicitia cum Latinis & exceptio legatorum Apostolicorum, si de utraque constaret, favorabilem suspicionem ingereret de recta Petri fide; at necdum certam faceret ejus obedientiam.

[87] [id tamen n+c de eo nec de ejus successore Theognosto in monumentis invenio:] Verum vix ausim credere, Petrum tam amice vixisse cum Latinis, aut visitatum fuisse a memoratis apostolicæ Sedis legatis: nam Petrus sedere cœpit anno 1307, ut vult laudatus scriptor, aut anno 1308, ut habet Le Quien: & non diu post sedem suam transtulisse dicitur Moscuam. Probandum igitur esset, episcopos Latini ritus Moscuæ aut in ejus vicinia iis temporibus fuisse, de quo vehementer dubito. Quod spectat ad laudatos Joannis XXII legatos, ii fuerunt missi ad ducem Lituaniæ Gediminum, qui magnam Russiæ partem occupaverat, ut eum ad Christi fidem converterent: de quo spes erat exorta, sed ea effectu caruit, prout videri potest apud Raynaldum ad annum 1324 num. 45 & seqq. Non satis igitur intelligo, quomodo legati Pontificii dicantur devotissime excepti a Petro metropolita, qui Moscuæ degebat, & ad quem missi non erant. Præterea Vladislaus Poloniæ rex in litteris ad Joannem XXII, quas edidit Raynaldus in addendis tomi 15, ad annum 1324 nuntiat mortem duorum ultimorum principum Ruthenorum de gente schismatica, auxilium contra Tartaros implorans. Itaque cum rex ille Russos vocet gentem schismaticam, ejus metropolitam eodem tempore Catholicum fuisse non ausim asserere. De Græco ipsius successore Theognosto, cujus initium anno 1328 innectitur a Kulczynskio, nihil invenio, quod Catholicum fuisse suadeat.

[88] Theognosto Alexius suffectus est post medium seculi XIV, si non nimis longe aberrent catalogi. Nam Le Quien metropolitam facit ab anno 1353 usque ad 1373; [Alexius eorum successor passim habetur Catholicus,] Kulczynskius vero ab anno 1364 usque ad 1378, non dubitans quin ille fuerit Catholicus & Sanctus. Koialovicius in Miscellaneis sæpe laudatis in eadem de fide ipsius est sententia, quam probare conatur hoc ratiocinio: Wolodimiro deinde Olgerdi magni Lituaniæ ducis filio principatum Kiioviensem administrante, Dionysius Græcus, a patriarcha Constantinopolitano missus, ab eodem principe in carcerem conjectus est. Quare necesse est Alexium, natione Russum, qui sub eodem duce ante Dionysium metropolitanus fuit, & ob vitæ sanctitatem inter Divos a Russis colitur, Ecclesiæ Romanæ subjectum fuisse. Acquievit Henschenius opinioni hujus scriptoris, Vitamque Alexii dedit ad XII Februarii.

[89] Existimo tamen, Henschenium maxime permotum esse ad edendam Alexii Vitam, [aliqui etiam Sanctum dicunt: nec tamen videtur coli a Catholicis:] cum quod ea inter Vitas aliorum Sanctorum transmissa esset in collectione Ms., manu suffraganei Vilnensis subnotata, tum quod crederet eum coli a Russis omnibus, etiam Catholicis, sicut coluntur Romanus & David. Verum ex variis instructionibus de Sanctis Russiæ, quas inter collectanea nostra reperio, nulla me plane certum reddit de cultu Alexii apud Ruthenos Catholicos. Quin & clare negatur in una, quæ nomine scriptoris caret, sed præ ceteris accurata videtur. Verba huc transfero: De Alexio & Petro metropolitis uniti festum non celebrant. Putant eos fuisse viros bonos & obedientes Ecclesiæ. De miraculis spargunt schismatici multa. Et infra: Schisimatici Alexii metropolitæ diem celebrant die XII Februarii &c. Hæc aliaque faciunt, ut vix mihi persuadere possim, Alexium coli a Ruthenis Catholicis, cum omnia, quæ de ipsius cultu invenio, tam dubie prolata sint, ut de solis schismaticis intelligi possint, licet aliqui contrarium crediderint ac persuaserint Henschenio.

[90] Hisce de causis expungenda credimus & pro expunctis haberi volumus omnia, [idcirco nos Petri & Alexii sanctitatem hodie non agnoscimus:] quæ de sanctitate hujus Alexii metropolitæ, sive ad XII Februarii, sive aliis locis dicta sunt. Expuncta similiter volumus, quæ dicta sunt de sanctitate Petri metropolitæ, quem schismatici colunt XXI Decembris, ac Jonæ metropolitæ, qui ab iisdem celebratur XXX Martii, & de quo breviter egit Papebrochius ad XV Junii. Hæc, inquam, pro expunctis haberi desideramus, donec certius nobis constiterit tam de fide eorum Catholica quam de cultu apud Catholicos. Ex hisce tamen nolim inferat studiosus lector, metropolitas illos tres a nobis haberi pro schismaticis: nam id non dicimus, sed solum de obedientia eorum Romanæ Ecclesiæ debita dubitamus. Russi Catholici passim suspicantur Petrum & Alexium viros fuisse bonos & Catholicos. Verum id esse potest: nam potuerunt abstinere a communione cum patriarchis Constantinopolitanis: sed hoc satis probatum non invenio.

[91] Præterea si certo constaret eos numquam aperte recessisse a Constantinopolitanis; [nec tamen schismaticos dicimus, sed utcumque dubitamus.] in favorem tamen utriusque hæc formari posset conjectura. Seculo XIV, quo hi Ruthenorum ecclesiam gubernaverunt, sæpe actum est ab imperatoribus Græcis de ecclesia Constantinopolitana debito modo subjicienda Romanæ; resque eo usque promota fuit sub Joanne Palæologo, ut Raynaldus ad annum 1367 num. XI tres patriarchas, videlicet Constantinopolitanum, Alexandrinum & Hierosolymitanum ecclesiarum suarum conjunctioni cum Romana assensisse scribat, id colligens ex litteris Urbani V, quas recitat. Quin & ipse imperator anno 1369 Catholicam fidei professionem edidit Romæ coram Urbano V. Potuerunt igitur Petrus & Alexius illam conjunctionem Ecclesiæ Orientalis toto animo desiderare & sperare, ejusque necessitatem æque ac primatum Romanæ Ecclesiæ agnoscere; sed nullum reperire modum, quo se seorsum Romanæ Ecclesiæ aperte subjicerent. Quin & Alexius anno 1364, si credimus Kulczynskio, consecratus est a Philotheo patriarcha, quem aliqui Catholicum fuisse existimant. Hæc aliaque plura afferri possunt; sed nihil invenio, ne pro Alexio quidem, quod de Catholica ejus obedientia nos plane faciat certos.

[92] [Cyprianus Alexii successor fidei dubiæ: ei vero successit Photius schismaticus:] Alexio apud Kulczynskium subjungitur anno 1378 Cyprianus, quem etiam Sancti titulo condecorat, ac præfuisse dicit usque ad annum 1408. Verum nihil allegat, quo probari possit certo Catholicum fuisse Cyprianum: ideoque rursum cogor tanto magis de fide ejus dubitare, quanto incertior est chronotaxis Kulczynskii, quia patriarchæ Constantinopolitani circa id tempus non omnes æque certo fuerunt schismatici. Sequitur in catalogo Photius Græcus, quem schismaticum fuisse omnes asserunt. Koialovicius in Miscellaneis de eo conjecturas suas ita exprimit: Intrusus deinceps circa annum MCDVII ad pontificatum Kioviensem fuerat Græcus natione, Phociey vulgo dictus, fortasse quispiam Phocius schismati per Phocium Constantinopolitanum olim excitato nimis addictus, quod sensim propagare ac firmare per Russiam cœperat. Id vero ubi advertit magnus Lituaniæ dux Alexander Vitoudus, jam religione Catholicus, curavit concilium metropolitanum anno MCDXV Novogrodecum in Lituania indici, in eoque prædictum Græci schismatis promotorem ex episcopatu deponi: neque Græcum ei suffici permisit, quod satis adverteret, Græcorum opera schisma per Russiam invalescere. Edidit istud concilium Novogrodense Kulczynskius in appendice pag. 46, & deinde decretum Alexandri Vitoldi Lituaniæ ducis Catholici, qui profitetur se esse ritus Latini, aliosque ad eum tacite invitat. Verum ex monumentis illis clare patet, Photium non fuisse depositum causa schismatis in Russiam inducti, de quo nulla fit mentio, sed propter expilationes ecclesiæ Kioviensis aliaque delicta.

[93] [quo e sede dejecto, metropolita fit Gregorius I,] Si quis tamen de intentione ducis istius Catholici conjecturam facere velit, verbaque ipsius attente considerare, vehementur suspicabitur, non alia de causa eum curasse, ut Photius sede sua dejiceretur, eique sufficeretur, quem ipse per Ruthenos eligendum curabat, quam ut eo modo ecclesiam Ruthenicam perduceret ad obedientiam Romani Pontificis. Caute vero & dissimulanter id egit, ostendens episcopis, quantum damni pateretur ecclesia Kioviensis per Græcos metropolitas, volensque ut Photium expellerent, aliumque, quem vellent, peterent ab imperatore & a patriarcha Constantinopolitano, aut alias ipsi aliquem in synodo eligerent. Annuentibus episcopis, dux legatos misit Constantinopolim, qui ita loquerentur: Si modo nobis non dederitis metropolitam, quem volumus, nos eum eligemus synodaliter ac canonice, ut jam olim factitatum fuit in Russia, testantibus Annalibus. Terminus quoque a duce præfixus est; cumque ille elapsus esset, nec legati Constantinopolitani venissent, dux Vitoldus rursum convocavit duces Ruthenos,… episcopos ac archimandritas cum multo clero, qui, ut ipse in suo Decreto loquitur, in præsenti synodo elegerunt unanimiter metropolitam Kioviensem ac totius Russiæ Gregorium virum religiosissimum. Hunc fuisse Catholicum, dum electus est, probabilius existimo; ac minime dubito, quin Catholicus saltem deinde sit factus, seque Romanæ Ecclesiæ subjecerit, si forte talis ante non erat.

[94] De eo Koialovicius scribit sequentia: Suffectus itaque est (metropolita) Gregorius Cemiwlacus Bulgarus, [qui fuit Catholicus:] vir singulari eruditione in sacra doctrina commendatus. Is deinde a Vitoudo Romam ad summum Pontificem, & Constantiam ad concilium legatus ivit, tum in aliis negotiis, tum maxime in causa procurandæ unionis universalis inter Græcam Romanamque Ecclesiam. De qua re scripsit idem Gregorius ad Patres Constantiæ concilio generali tunc præsentes. Addit numerum Catholicorum ritus etiam Græci multum crevisse, atque unionem sensim coaluisse, collaborantibus ad opus tam salutare Vladistao Poloniæ rege ejusque fratre Alexandro Vitoldo jam laudato, de quorum studio ad rem Catholicam promovendam videri potest epistola prædicti Vladislai regis ad concilium Constantiense anno 1416 data, editaque a Raynaldo ad eumdem annum num. 29. Ex eadem epistola, uti & ex Constantiensi concilio, intelligitur, Ruthenos Græci ritus pro schismaticis habitos fuisse tam a rege Poloniæ, qui spem præbet eos ad unitatem Ecclesiæ reducendi, quam a concilio, in quo Hieronymus de Praga accusatur, quod cum Ruthenis schismaticis communicaverit, eorumque sectam foverit, ut videri potest apud Harduinum tom. 8 Conciliorum col. 524 & 525. Hæc sane vehementem præbent suspicionem contra fidem decessorum quorumdam Gregorii, non tamen contra ipsum, cujus electione omnia videntur mutata, quemadmodum eodem tempore Constantinopoli etiam orthodoxus videtur fuisse Euthymius II patriarcha, cujus successor Josephus II certo fuit Catholicus.

[95] Observat tamen Koialovicius non paucos in Russia schismaticis erroribus pertinaciter inhæsisse, [at schismatici suum eodem tempore habebant metropolitam.] eosque ad eam pervenisse audaciam, ut principum auctoritate legumque metu contempto, Harasimum seu Erasmum quempiam metropolitanum Russiæ dixerint universæ. Degebat ille Vitepsiæ (in Lituania:) quam civitatem cum occasione belli, inter Lituaniæ principes orti, Boleslaus Swidrigello expugnasset, Harasimum ibidem captum, vivum exuri jussit anno MCDXXXIII. Le Quien in catalogo suo scribit, se in Annalibus reperire Photium viginti duobus annis Russorum ecclesiæ præfuisse. Cum autem alii initium Photii figant anno 1407, alii 1408, alii 1409, imo quidam etiam id differant usque ad 1417, sed minus recte, quantum apparet; non videtur depositio ipsius ab omnibus Russis admissa fuisse: nam Kulczynskius ex decreto synodi asserit, depositionem illam contigisse anno 1415, die XV Decembris. Verisimile igitur est, Photium non fuisse desertum a schismaticis, sed hosce ei usque ad mortem paruisse; & tunc demum ei a schismaticis suffectum esse Harasimum illum, de quo agit Koialovicius. Jam vero ex hisce intelligitur, metropolitam quidem & Russos, Poloniæ regi aut Lituaniæ duci subditos, majori saltem ex parte Catholicos fuisse; suum tamen etiam caput fuisse schismaticis, qui in Moscovia aliisque locis vicinis superiores videntur mansisse, ut manifestius fiet ex periculo sequentis metropolitæ.

§ IX. Russi seculo XV circa tempus concilii Florentini in duas scissi partes, quarum una Catholica usque ad annum fere 1520; altera constanter schismatica.

[Isidorus metropolita Catholicus, re bene gesta in concilio Florentino,] Rerum ordo ad tempora concilio Florentino vicina nos perduxit. Vidimus Russos occasione Photii schismatici jam dividi cœptos: ea vero scissura major & perpetua facta est occasione concilii, cui obtemperare Russorum pars voluit, pars altera pertinaciter refragari; atque ita contigit, ut metropolita Catholicus esset Kioviæ, schismaticus Moscuæ. Catholicus protectorem habebat regem Poloniæ, cui Kiovia cum parte Russiæ parebat; schismaticum protegebat princeps Moscoviæ. Defunctus erat Gregorius Cimowlacus, sed Catholicum habebat successorem, de quo Koialovicius ita loquitur: Mortuus interea Cimowlacus successorem accepit Isidorum Bulgarum anno MCDXXXVII, virum doctrina & pietate celeberrimum. Adfuit ille concilio Florentino, ibique acriter Græcorum schisma oppugnavit. A Pontifice Eugenio IV Cardinalis S. R. E. creatus, & legatus a latere missus in Russiam, Poloniam, Lituaniam, Germaniam, Chelmiæ anno MCDXL unionem promulgavit, & Sandecii præsente Sbigneo episcopo Cracoviensi in ecclesia Latini ritus suo Græco Russo ritu palam sacrificavit.

[97] [fit legatus Apostolicus ad promulgandum in Russia concilium;] Raynaldus ad annum 1439 num. XI edidit litteras, quibus Eugenius IV Isidorum constituit legatum. In hisce Pontifex, relata unione Græcorum, Isidorum sic alloquitur: Te, cujus virtus & diligentia in hac sancta unione admodum cognovimus profuisse, & quem Dei benignitas præclaris virtutum dotibus illustravit, ac vitæ integritate & morum, nec non magnitudine consilii, rerum agendarum experientia, prudentia quoque & sacrarum litterarum doctrina plurimum exornavit, in Lituaniæ, Livoniæ, ac totius Russiæ provinciis, nec non in civitatibus, diœcesibus, terris & locis Lechiæ *, quæ tibi jure metropolitico subesse noscantur de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio pro statu universalis Ecclesiæ atque nostro nostrum & apostolicæ Sedis legatum de latere cum plena potestate, auctoritate Apostolica facimus. Hæ litteræ datæ sunt anno 1439, XVI Kal. Septembris.

[98] [sed Moscuæ male excipitur & carceri includitur:] Verum non eodem modo ubique exceptus est Isidorus legatus, quod non omnes schismati renuntiare vellent, uti etiam contigit in Orientali ecclesia. Matthias de Michovia hac de re ita scribit, acsi omnes Rutheni cum ipso Isidoro ante concilium Florentinum schismatici fuissent ac tales etiam postea permansissent. Verba ipsius, quæ & alios in errorem pertraxerunt, lib. 4 cap. 57 talia sunt: Anno, quo supra, (1440) Isidorus natione Græcus, archiepiscopus Kioviensis, Cardinalis noviter creatus, & Eugenii Papæ legatus in Russiam missus, vir maturus & prudens, ferens secum bullas Apostolicas plumbeas, & imperatoris Constantinopolitani aureas, intravit in Sandecz feria sexta Parasceve, ubi per Sbigneum episcopum Cracoviensem hospitio fuit receptus, & ad celebrandum divina more suo Græco, tamquam Romanæ Ecclesiæ reunitus, admissus. Unio tamen illa Ecclesiæ Latinæ & Græcæ breviuscule duravit, Græcis & Ruthenis illam irridentibus. Unde, dum præfatus Isidorus ad suos suffraganeos in Russiam & Mosquam venisset, & illam unionem eis prædicaret, per principes Mosquæ * captus, in carcere reclusus, & omnibus thesauris, quos jam notabiles conquisierat, spoliatus fuit. Ex post tamen de hujusmodi captivitate, favente Deo, per fugam salvatus erat. In hisce corrigenda sunt varia.

[99] Nam primo Isidorus non recte dicitur Romanæ Ecclesiæ reunitus, [non tamen omnes Russi schismatici erant aut alieni a concilio:] cum omnia persuadeant ipsum cum Ruthenis antea Ecclesiæ Romanæ obedientem fuisse, exceptis tamen Ruthenis iis, qui noluerant sequi exemplum metropolitæ sui Gregorii primum & deinde Isidori. Ruthenos autem Catholicos fuisse ante concilium, egregie confirmatur ex gemina inscriptione ecclesiæ Vaticanæ apud Ciaconium in Eugenio IV. In utraque enim tempore concilii ad unitatem fidei reducti dicuntur Græci, Armeni, Æthiopes, nec memorantur Rutheni, qui non fuissent omissi, quantum videtur, si eadem illorum fuisset ratio. Præterea, Ruthenos tempore satis notabili cum universali Ecclesia conjunctos fuisse seculo XV, colligitur ex Oratione Pii II, quam anno 1459 habuit in conventu Mantuano. In ea enim apud Harduinum tom. 9 Col.sic loquitur Pontifex, damna Ecclesiæ referens: Jam Russiani ætate nostra desciverunt a fide, jam Bohemi defecerunt. Hæc verba satis indicant, Ruthenos non fuisse ad momentum subjectos in concilio Florentino, sed antea Catholicos pro majori parte fuisse, & tales mansisse, donec schismatici adeo rursum prævalerent, ut Rutheni defecisse a fide ob majorem partem dici possent, sicut Bohemi a fide defecisse dicuntur, quia Hussitæ in Bohemia multum prævaluerant contra Catholicos.

[100] Porro Isidorus, postquam e carcere liber evaserat, [Isidorus successorem habuit Gregorium II,] dignitati metropoliticæ renuntiasse dicitur, multaque deinde præclare gessit, ut videri potest apud Ciaconium laudatum aliosque historicos. De ejus successore Catholico Kulczynskius in Catalogo sic habet; Gregorius II, natione Bulgarus, Constantinopoli S. Demetrii abbas, fidus Isidori Cardinalis Achates, promovente eodem, obtinuit metropolitanam dignitatem a Nicolao V summo Pontifice anno MCDXLII, a quo consecratus, Apostolicisque litteris munitus, perrexit in Russiam, sedemque suam Kioviensem occupavit pacifice, libentissime eum excipiente ac in honore habente Casimiro Jagellonide rege Poloniæ, unaque magno duce Lituaniæ ac Russiæ. Sed cum Jonas quidam, anti-metropolita schismaticus a Moscis electus, limites archiepiscopatus Kioviensis invadere cœpisset; hinc supplicante Sedi apostolicæ Gregorio nostro metropolita, Pius II Pontifex maximus edidit bullam sub dat. Rom. anno MCDLVIII, tertio Nonas Septembris, qua præfato Jonæ de Asciscenia, filio (ut loquitur bulla) perditionis, superiorem Russiam, nempe Moscoviam reliquit, inferiorem vero, subjectam videlicet regno Poloniæ, eidem Gregorio & successoribus Kioviensibus archiepiscopis assignavit, statuit atque decrevit.

[101] [sed huic non parentes Mosci, habuerunt deinceps metropolitas schismaticos:] Enumeratis deinde episcopatibus decem, quos Pontifex Kioviensi subesse voluit, sic pergit: Ab illo igitur tempore Russia superior, seu Moscovia, proprios in spiritualibus rectores habebat, Russia vero inferior, appendix nempe regni Poloniæ, archiepiscopis Kioviensibus, quorum seriem prosequar, obediebat. Hisce consona scribit Koialovicius, addens tamen multos quoque schismaticos mansisse in ditionibus regis Poloniæ; quod intelligitur satis ex Vita S. Casimiri, Poloniæ regis filii, qui curavit per regem ferri edictum, ne, qui e gente Russica ab unione Catholicæ & Romanæ religionis desciverant, templa vel nova erigere, vel vetustate collapsa restaurare possent. Leguntur hæc in annotatis ad Vitam S. Casimiri tom. 1 Martii pag. 349. Porro observandum breviter, catalogum metropolitarum Kioviensium, quem in Oriente suo Christiano contexuit Le Quien, in successoribus Isidori usque ad annum 1594 misere turbatum esse, quia secutus est catalogum ex Moscovia acceptum, ex quo dedit metropolitas schismaticos, qui Moscuæ sedem habuerunt, miscens tamen iis subinde unum aut alterum e Catholicis, qui sederunt Kioviæ. Kulczynskius vero solos dedit Kiovienses metropolitas, prætermissis omnino iis, qui Moscuæ sederunt, & deinceps schismati inhæserunt: atque hujus sequar catalogum. Breviter tamen moneo de Jona illo schismatico, quem Mosci tempore Isidori & Gregorii habuere metropolitam, hunc esse posse Joannem illum metropolitam, cujus epistolam & canones schismaticos edidit Herbersteinius pag. 22 & seq. sine ulla temporis nota. Nam Le Quien putat Jonam fuisse Joannem Rhezanii archiepiscopum, & metropolitam electum a schismaticis. Sane neminem invenio, cui epistola probabilius attribui possit quam huic Jonæ: sed conjectura tantum est, quam incertam fateor.

[102] [post Gregorium II Misaël metropolita item Catholicus:] Redeo ad Gregorium metropolitam, quem Catholicum fuisse omnino existimo, non obstantibus verbis Pii II supra datis: nam, teste Koialovicio, ipse Pius II scripsit Casimiro Poloniæ regi, ut commendatum haberet Gregorium. Erat igitur hic metropolita Catholicus; sed Moscoviam amiserat, ac plurimi etiam in ditionibus regis Poloniæ erant schismatici, qui pastorem suum non sequebantur. Post Gregorium II secutus est alius metropolita Kioviensis, item Catholicus, de quo hæc scribit Koialovicius: Gregorio post administratam XXX annis ecclesiam Russorum mortuo, anno MCDLXXIV suffectus est Misaël, paulo ante episcopus Smolescensis: qui anno MCDLXXVI cum præcipuis magni ducatus Lituaniæ ducibus ac proceribus consilio inito, insignem legationem Romam instituit. In ea Græco-Russæ ecclesiæ nomine Sixtum IV Papam caput Ecclesiæ Christianæ universæ, Vicarium Christi, Petrique successorem agnoscit: eidem, quam credendi regulam Russi sequantur, per capita præcipua explicatam proponit. Quandoquidem vero proximo anno MCDLXXV Romæ esset celebratus sacer jubilæi annus, petit eamdem gratiam Russiæ communicari. Denique postulat, ut legati legum ecclesiasticarum periti mittantur, qui Florentini concilii vestigiis constantissime insistendo lites & dissidia, Romanum inter & Græcum ritum per provincias regni Poloniæ & magni ducatus Lituaniæ exorta, componant. Multi procerum ei legationi subscripserunt, atque ante eos Misaël electus metropolitanus. Hæc, a Kulczynskio item relata, dubitare non sinunt, quin Misaël fuerit Catholicus.

[103] Interim Romanis Pontificibus Paulo II & Sixto IV spes affulserat magna Russos etiam Moscoviæ duci subditos uniendi Ecclesiæ universali, [Ex legatione Joannis Basilidis spes nata de conversione Moscorum;] ac rem ita narrat Raynaldus, acsi jam fuisset peracta. Verum Moscus sponsam potius quæsivisse videtur, quam sincere voluisse se Romanæ subjicere Ecclesiæ. Cupiebat Joannes Basilides Moscoviæ dux uxorem ducere Zoën vel Sophiam, Thomæ Palæologi despotæ Peloponnesi filiam, & imperatoris Constantinopolitani neptem, fortasse ut iis nuptiis jus aliquod acquireret in Constantinopolitanum imperium a Turcis occupatum. Cum autem Sophia illa Romæ esset, ac liberalitate summi Pontificis frueretur; eam habere uxorem non poterat Moscus, nisi honorifica legatione consensum Pontificis obtineret. Rogavit igitur, ut sibi ea de causa legatos mittere liceret, idque obtinuit, ut patet ex litteris Pauli II ad Casimirum Poloniæ regem, quas edidit Raynaldus ad annum 1470 num. 9. Deinde anno 1472 Joannis Basilidis legati Romam venerunt, ac sponsam obtinuerunt. Hi autem legati dixerunt quidem, ducem suum Joannem adhærere concilio Florentino, nec velle deinceps admittere metropolitam a patriarcha Constantinopolitano consecratum: quin & asseruerunt ducem petere oratorem ad se mitti, qui fide eorum (Russorum) omnium inspecta, rebus etiam cognitis, si quid devium est, in viam rectam reducat &c. Hæc aliaque plura de iis Volaterranus tunc vivens in Opere Ms. apud Raynaldum ad annum 1472 num. 48.

[104] Verum ex eadem Volaterrani narratione colligitur, [sed ea effectu caruit.] promissa ea non fuisse clara: Veniebat enim nonnullis in dubium, inquit, quid in his esset nostri officii, quando de fide Ruthenorum non satis constaret. Præterea in nuptias consensus datus hisce quoque rationibus, quod, si maxime hæretici Rutheni sint, non tamen ex jure Pontificio irrita cum iis conjugia habentur, & quod errantes filii alliciendi etiam honoribus & benignitate ad gremium matris Ecclesiæ videntur. Dubitabatur igitur Romæ de sincera subjectione. Quæ vero deinde secuta sunt, clare docuerunt sinceram non fuisse, & Moscos sub Joanne Basilide mansisse schismaticos. Certe Alexander VI in litteris suis anni 1496 Ruthenos vocat schismaticos, agens de iis, qui sub eodem Joanne Basilide in provincias regni Suecici irrumpebant, ut videri potest apud Raynaldum ad annum 1496 num. 24. Helena quoque Joannis filia, postquam nupta erat Alexandro deinde Poloniæ regi, tam pertinaciter schismati inhæsit, ut ea de causa Poloni noluerint illam coronare reginam. Audiamus de hisce Koialovicium in Historia Lituaniæ ad annum 1502, ubi relata Alexandri regis coronatione, de Helena subdit. Februario proximo Helena conjunx e Lituania venit; sed quod Græco schismati pertinaciter addicta, alienam se plurimum a Romana religione gereret, non permiserunt Poloni, ut reginarum more coronaretur. Itaque minime dubitandum, quin Mosci manserint sub Joanne Basilide schismatici.

[105] Catholicos vero seu unitos cum Ecclesia Romana fuisse Kiovienses Misaëlis successores usque ad annum 1520, [Kiovienses metropolitæ etiam Catholici sub finem seculi XV;] consentiunt Koialovicius & Kulczynskius, qui id tam clare de plerisque probant, ut etiam credi possit de aliis intermediis, præsertim cum Kiovia toto illo tempore fuerit sub rege Poloniæ: constat enim iis temporibus Polonos schismati maxime fuisse contrarios. Primus Misaëlis successor anno 1477 ponitur Simeon, de quo siluit Koialovicius, & brevissime tantum de eo agit Kulczynskius. Sequitur Jonas I, cognomento Hlezna, ab utroque memoratus. Hujus orthodoxiam Kulczynskius, qui anno 1482 creatum affirmat, ostendit hoc modo: Is inter primos charus fuit Casimiro regi Poloniæ, quem etiam ex hoc seculo migrantem in viam æternitatis disposuit, ut vel inde arguere liceat, vixisse ipsum unitum cum Ecclesia Romana. Catholicum ipsum fuisse, pro certo habeo: Sanctum tamen nominare non ausim cum Kulczynskio, cum non existimem hunc Jonam umquam cultum fuisse ut Sanctum.

[106] [inter hos Jonas Hlezna, quem tamen ut Sanctum coli non credimus:] Papebrochius quidem ad XV Junii, seu tom. 2. hujus mensis pag. 1103, Jonam Hleznam coli existimavit, quia in Menologio Ruthenico, quod anno 1679 impressum est Moscuæ, ad XV Junii invenit hanc annuntiationem: Item S. P. N. Jonæ, metropolitæ Kyoviensis & totius Russiæ thaumaturgi. Verum omnia, quæ ibidem de Jona breviter dixit Papebrochius, deleta cupimus, quia satis certum existimo, Jonam ibi memoratum coli cœpisse a schismaticis, nec credo umquam esse cultum a Catholicis. Si autem consideremus Jonam Hleznam Kioviensi ecclesiæ præfuisse, vergente ad finem seculo XV; Ruthenosque schismaticos eidem parere noluisse, sed alteri eique schismatico adhæsisse metropolitæ, qui sedebat Moscuæ; ne quidem probabilis apparebit opinio Papebrochii, qui levi de causa existimavit ejus memoriam Menologio Moscovitico insertam esse anno 1679, acsi schismatici mortuum colerent, quem vivum pro metropolita suo agnoscere detrectarunt. Jam vero sicut errorem Papebrochii candide agnosco, & deletum Sancti titulum aliaque omnia de hoc Jona a Papebrochio scripta desidero; ita quoque non dubito, quin a via aberraverit Le Quien in Catalogo suo metropolitarum Kioviensium, ubi scribit schisma anno 1520 instauratum esse a Jona Hesna, hunc Hleznam designans: nam Jonas Hlezna annis fere triginta erat defunctus, quando anno 1520 schisma instauratum est a Jona II, quem ignoravit Le Quien, aut cum altero confudit.

[107] [sed existimamus Jonam in Menologio Ruthenico annuntiatum esse schismaticum.] Jam vero quod spectat ad Jonam illum, cujus memoriam annuntiari dixi in Menologio Ruthenico anni 1679; satis probabili conjectura illum assignare poterimus. Etenim vix dubitare possim, quin designetur Jonas ille schismaticus, qui Moscuæ sedem tenuit circa medium seculi XV, quando Isidorus & Gregorius II sedebant Kioviæ. Hunc enim Jonam a schismaticis coli, testantur Kulczynskius in Appendice pag. 138 & Le Quien in Catalogo. Nec obstat huic opinioni, quod Jonas vocetur metropolita Kioviensis: nam eo etiam titulo utebantur, qui sedebant Moscuæ. Nihilo magis sanctitatem ipsius probat, quod thaumaturgus a suis nominetur in Menologio neoterico. Quippe magis faciles sunt hæretici & schismatici ad titulos honorificos antesignanis suis attribuendos, quam ut quidquam ex iis tuto concludere possimus. Sic prophetam vocarunt metropolitam Joannem, cujus epistolam & canones edidit Herbersteinius: nec tamen dubitare possumus, quin fuerit schismaticus, cum id liqueat ex ipsa laudata epistola & canonibus. Nunc ab hac necessaria digressione revertamur ad successores Jonæ Hleznæ.

[108] De hisce Koialovicius pag. 47 ita habet: Ad annum MCDXCII (apud Kulczynskium 1490) urgente Alexandro, [Metropolita Macarius Catholicus: item Josephus,] qui, mortuo parente Casimiro rege, magnus Lituaniæ dux renuntiatus fuerat, metropolitanus creatus est Macarius abbas Vilnensis ad sanctissimam Trinitatem, unus ex illis, quorum nomina legationi sub Misaële institutæ adscripta legimus. Macario successit Josephus Sultan e nobili inter Lituanos familia ortus. Unitum eum fuisse evincunt litteræ illius de unione & concilio Florentino ad Niphonem Constantinopolitanum anno MCDXCVII scriptæ. Plura addit tam ipse quam Kulczynskius, ut ostendant Josephum Romanæ Ecclesiæ fuisse obedientem. Exstat porro epistola Niphonis patriarchæ, qua Josepho respondit, editaque est apud Raynaldum ad annum 1486 num. 62, ubi data notatur anno 7000 orbis conditi secundum recentiores Græcos, id est, 1492, & die V Aprilis, Indictione XI, quæ innuit annum sequentem. Ex hac epocha, si corrupta non est, clare liquet, chronotaxim Kulczynskii & Koialovicii non carere mendis: at jam alias monui, me eam non discutiendam aut corrigendam suscepisse.

[109] Secundo ex responso Niphonis habemus, ipsum quoque fuisse Catholicum, [saltem initio susceptæ dignitatis;] quamvis non potuerit aperte suos ad Catholicam unitatem cogere: atque ea videtur fuisse ratio, cur Josephus ad eum scripserit, nimirum ut auctoritate patriarchæ Ruthenos omnes, quantum posset, ad obedientiam pertraheret. Niphon responsum suum sic orditur: Accepimus litteras dilectionis tuæ, scriptas humilitati nostræ, quibus significas Romanorum Ecclesiæ episcopos Ruthenos & Lituanos vobis molestos esse, vosque compellere ad unitatem ecclesiasticam Florentiæ decretam. Unde metuis ingentia pericula, amissionem privilegiorum & libertatis, quæ illo tempore, quando unio decreta est, a regibus Poloniæ vobis concessa sunt. Hæc verba insinuant, ita scripsisse Josephum, acsi damnorum metu ad unitatem vellet accedere. Verum ita fortasse scripsit, ut etiam patriarchæ satisfaceret, eumque ad suam pertraheret sententiam, ac per eum Ruthenos. Præterea, si Josephus initio electionis suæ vacillasset; epistola Niphonis, qua concilium Florentinum & unio cum Latinis multum commendatur, nata erat omnem tollere dubitationem. Niphon autem in fine hæc addit: Scripsimus principibus & antistitibus Ruthenis ac Lituanis nostri ritus, ut tibi in omnibus ad nutum sint. Quantum profuerit hæc epistola ad schismaticos ad unitatem pertrahendum, prorsus ignoramus. At non dubitamus, quin Josephum aliosque unitos in unitate Catholica confirmaverit. Constat etiam ex litteris Alexandri Papæ VI, quas recitat Raynaldus ad annum 1501 num. 37, multos tempore Josephi a ritu Græco ad Latinum transire voluisse.

[110] Verum utcumque dubitandum videtur, utrum Josephus usque ad annum 1520, [sed paucos ex Ruthenis habuisse videtur sibi adhærentes.] cui obitus ipsius innectitur, perseveraverit in unitate Catholica. Certe si ipse Catholicus sincere fuerit talisque permanserit, non videtur multos habuisse sibi adhærentes ex Ruthenis. Quippe anno 1514 in concilio Lateranensi per Joannem de Lasko archiepiscopum Gneznensem coram Leone X expositus est status ecclesiarum Ruthenicarum, eaque expositio apud Raynaldum edita. Ex hac autem colligo, Ruthenos omnes, qui non erant Ritus Latini, fuisse schismaticos. Ista enim ibi leguntur de Ruthenis regi Poloniæ subditis: Inter quos Rubeos reges Poloniæ fundarunt unam metropolim & septem cathedrales ecclesias, & parochiales multas fidei Romanæ: sed tamen multo plures sunt ecclesiæ Ruthenorum… Istæ omnes nationes Ruthenæ seu Ruthenorum præsumunt se esse de fide Græcorum: attamen fidei ipsorum errores colliguntur infrascripti. Deinde inter errores, quos recenset, imprimis est obedientia negata Romanæ Ecclesiæ, quam variis calumniis impetunt. Itaque si Josephus metropolita usque ad annum 1520 Romanæ adhæsit Ecclesiæ, paucos habuit sibi consentientes, schismate ubique prævalente: atque ea forsan de causa odioso apud Moscos istius temporis nomine Latinus vocatus est.

[Annotata]

* i. e. Littiæ vel Leitlandiæ

* Moscoviæ

§ X. Ab anno 1520 usque ad annum 1594 metropolitæ Kiovienses omnes schismatici: concilium anno 1594 habitum, in quo metropolita cum episcopis in ditione regis Poloniæ degentibus statuit se subjicere Ecclesiæ; quod fit anno sequenti: metropolitæ deinceps Catholici.

[Metropolitæ schismatici ab anno 1520 usque ad 1594:] Schisma Græcum, quod numquam penitus extingui potuerat, in ditionibus Poloniæ & Lituaniæ magis rursum invaluisse initio seculi XVI, ex mox dictis abunde liquet. Crevit id malum, ubi accessit metropolita schismaticus, anno 1520 creatus: nam Jonam II, natione Moscum, anno 1520 metropolitam factum, consentiunt Koialovicius & Kulczynskius: amboque fatentur schismaticum fuisse, ac schisma ejus opera per ditiones Poloniæ & Lituaniæ magna sumpsisse incrementa; quod malum prior etiam attribuit negligentiæ Sigismundi Augusti Poloniæ regis. Idem agnoscit, sequentes metropolitas fuisse schismaticos usque ad unionem factam tempore Clementis VIII, de qua videbimus. Post Jonam II Kulczynskius anno 1526 ponit Josephum III: huic anno 1538 substituit Macarium II: deinde anno 1550 Silvestrum, anno 1568 Jonam III, anno 1577 Eliam, anno 1578 Onesiphorum, ac demum anno 1588 Michaëlem III, cui cognomen erat Rahoza. Quin hi omnes fuerint schismatici, nequaquam dubito, sed ultimus se deinde subjecit auctoritati summi Pontificis.

[112] Kulczynskius quidem plerosque schismatis labe eximere conatur, [quod satis certum videtur.] sed ratiunculas & conjecturas adducit tam frivolas, ut necesse non sit eas huc transferre ac refutare. Sane quando Rutheni anno 1595 se Clementi VIII subjecerunt, Silvius Antonianus præfectus cubiculi pontificii, eorum legatos allocutus est, teste Baronio tom. 7 Annalium pag. 727, hisce verbis: Ad matrem & magistram omnium ecclesiarum sanctam Romanam Ecclesiam reditis, Rutheni episcopi, post annos centum & quinquaginta &c. Anni centum & quinquaginta numerabantur a concilio Florentino, quod tamdiu erat præteritum. Non quidem toto illo tempore Rutheni episcopi omnes fuerant schismatici: neque hoc ex illis verbis colligi posse existimo, cum antea ostensum sit, aliquot metropolitas post concilium Florentinum fuisse Catholicos & Romanæ Ecclesiæ unitos. Ex iis tamen verbis recte colligi videtur, metropolitas & episcopos, qui fuerunt post annum 1520, quo Jonas II schismaticus Ruthenis præerat metropolita, verisimiliter unitos non fuisse: neque enim credibile est, Silvium Antonianum sic locuturum fuisse nomine summi Pontificis, si sua adhuc ætate metropolitæ & episcopi Rutheni fuissent uniti Romanæ Ecclesiæ. Quapropter non existimo, id satis verisimiliter dici de ullo metropolita post annum 1520 usque ad annum 1594. Quod spectat ad Ruthenos Moscoviæ, de variis eorum legationibus ad summos Pontifices, conatibusque Pontificum ad eos convertendos, plura non addam, cum constet omnes istas legationes fructu optato caruisse.

[113] Verum anno 1594 Brestæ in Lituania a Ruthenis Poloniæ subditis celebrata est synodus, [Celebrata Synodo anno 1594, metropolita cum episcopis Poloniæ ditionis se Ecclesiæ subjiciunt:] de qua plenius agit Possevinus in Apparatu sacro ad vocem Rutheni. Testatur ille synodum illam fuisse indictam jussu Clementis VIII. Huic autem nomine summi Pontificis interfuerunt episcopi aliquot ritus Latini, & ex Ruthenis metropolita Michaël Rahoza cum aliis episcopis ritus Græci ex ditionibus regis Poloniæ. Decreta est in illo concilio integra subjectio, electique duo episcopi legati, qui suo & omnium nomine obedientiam Romano Pontifici profiterentur. Hi porro episcopi legati anno sequenti Romam venerunt ad Clementem VIII, a quo benigne excepti sunt. Litteras nomine metropolitæ & novem episcoporum Ruthenorum Græci ritus tulerunt, omniumque illorum nomine fidei professionem ediderunt coram Clemente VIII, prout hæc latius enarrat Baronius, apud quem videri possunt decretum concilii Brestensis de unione facienda, litteræ omnium nomine ad Pontificem scriptæ, fidei professio ex scripto recitata, aliaque Romæ peracta. Ita pastores Ruthenorum ad Romanam Ecclesiam solemniter redierunt: at eo totum gregem ducere non potuerunt, quod multi schismatici nimis pertinaciter erroribus suis adhærerent.

[114] Michaëli metropolitæ Catholico apud Kulczynskium anno 1599 suffectus legitur Hypatius Pociey, qui primus fuerat ex legatis ad Clementem VIII missis. Hunc tanto odio prosecuti sunt schismatici, [& deinceps huc usque metropolitæ fuere Catholici,] ut unus illorum ipsum Vilnæ in medio foro occidere conatus sit, & graviter vulneraverit. Obiisse dicitur anno 1613 egregius hic metropolita, eique suffectus Josephus IV, multis clarus certaminibus contra schismaticos, e quibus plusquam 200000 convertisse dicitur. Mors ipsius a Kulczynskio innectitur anno 1635. Celebravit anno 1626 concilium Kobrynense, quod Urbanus VIII anno 1629 approbavit, ut videri potest apud Kulczynskium in Appendice pag. 54. Schismatici ejus tempore alium sibi metropolitam Kioviensem aliosque episcopos elegerunt. Hosce autem cum protegerent Kosaci, Mosci, potentesque schismatici, sequentes metropolitæ Catholici, Raphaël Korsak anno 1636 electus, & Antonius Sielava, eidem anno 1642 suffectus, multa passi sunt, & parum pro unitis perficere potuerunt. Paulo felicior fuit Gabriël Kalenda, qui anno 1664 metropolita creatus dicitur, & rem Catholicam iterum utcumque promovit. Hujus vestigiis institit successor Cyprianus II, qui anno 1676 ad dignitatem metropoliticam evectus erat; & anno 1705 successorem habuit Leonem Lalenski, sub quo multa rursum passi sunt Rutheni Catholici. Successit deinde anno 1713 Georgius II, qui in quietiora incidit tempora. Leo II, Georgio suffectus, anno 1720 synodum celebravit, præsidente in ea nuntio Apostolico Hieronymo Grimaldo, quam confirmavit Benedictus XIII. Mortuo Leone II anno 1728, metropolita factus est Athanasius Szeptycki, qui Ruthenis unitis præesse pergebat, dum anno 1733 Opusculum suum vulgavit Kulczynskius.

[115] [cum episcopis sibi subjectis.] Hic post catalogum metropolitarum, qui occupata per Moscos Kiovia, commorantur Vilnæ in Lituania, enumerat episcopos, metropolitæ suffraganeos, videlicet archiepiscopum Polocensem in ducatu Lituaniæ, Vladimiriensem in Volhinia, Luceoriensem in eadem provincia, Leopoliensem in Russia rubra; archiepiscopum Smolenscensem, cujus sedes per schismaticos occupata est; Chelmensem in Russia Rubra, Premysliensem in eadem provincia, ac demum Pinscensem in Lituania. Verum singulis episcopis hic enumeratis alii quoque episcopatus subsunt, ita ut longe plures sint episcopatus quam episcopi. Hoc factum suspicor, quia multi Rutheni sequuntur ritum Latinum, quibus sui quoque sunt episcopi: nam numerus personarum ea divisione in singulis diœcesibus longe minor esse debet, quam foret, si omnes Catholici eumdem sequerentur ritum. Hæc de conversione & fidei vicissitudinibus in Russia ad usum maxime Operis nostri disserenda censui.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM II SEPTEMBRIS.

A

Abdas episc. mart. multique alii in eadem persecutione passi, in Perside. Comm. præv. § I. S. Abdas verisimiliter idem cum Abdia, Abdæo, Audio, hac die memoratis in Fastis 528. § II. An persecutio Persica fuerit sub Isdegerde, eaque continuata sine interruptione sub ejus successoribus: tempus martyrii Abdæ, sedes ejus episcopalis, gesta alia 530. Acta, auctore Theodoreto, ex Historia ejus ecclesiastica lib. V cap. XXXIX 532

Albertus abbas Pontidæ prope Bergomum in Italia. Comm. hist. § I. Memoria in Fastis, loci notitia, scriptores Vitæ 644. § II. Ætas, & corporis translatio 645. § III. Compendium Vitæ ex variis 647

Alpertus presb. conf. in pago Cessima agri Dertonensis in Italia Sylloge. De cultu & gestis 534

Anianus ep. conf. Vesontione in Gallia. Comm. præv. Cultus Sancti & ætas utcumque probata: breve ejus elogium 533

Ansaricus episc. & conf. Suessione in Gallia. Comm. præv. S. Anfarici cultus, Acta: ætas & gesta examinata 543. Vita mendis conspersa, auctore anonymo, ex Ms. ecclesiæ Suessionensis Cap. I. Natales primordiaque Sancti: episcopatus susceptus, translatio Sanctorum Crispini & Crispiniani, aliaque in episcopatu gesta 545. Cap. II. Alia facta, quæ falso videntur Ansarico attributa: beatus obitus & sepultura 547

B

Bega abbatissa in Cumbria Angliæ provincia. Comm. præv. § I Memoria in Fastis variis diebus adscripta, varia Sanctæ nomina, ecclesia antiquitus erecta, Officium ecclesiasticum, corporis translatio 694. § II. Sanctæ gesta, mors, sepultura 696. Vita, ex lectionibus propriis in Breviario Aberdonensis ecclesiæ in Scotia 699

Benincasa Rapaccioli, Ordinis Servorum B. M. V. mart., in Asia. Sylloge. § I Beati locus natalis, Vita bis scripta, familia, professio religiosa 480. § II. Cur Senensis a quibusdam dictus: prædicat in Bohemia contra Wicleffistas seu Hussitas, prodigiose liberatur e carcere, migrat in Tartariam & tandem cum socio capite truncatur: cultus Beati publicus 481. § III. Alia proferuntur indicia venerationis tum publice tum privatim continuatæ, cui nihil officit silentium quorumdam scriptorum 483

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio. Comm. præv. § I. Discutiuntur asserta Mabillonii de scriptoribus Actorum S. Bertini, multaque in iis corriguntur 549. § II. Exponitur, quo tempore & modo Acta Sancti, aliaque ad eum spectantia, fuerint conscripta, ac simul, quænam ex iis edenda 551. § III. Reliqui scriptores, qui de S. Bertino egerunt: utrum chronicon Joannis Iperii tam sit accurate scriptum quam voluit editor 554. § IV. Natalis locus & tempus: asserta de Sancti genere examinata: vita monastica Luxovii: tempus adventus ad S. Audomarum 555. § V. Vetus monasterium constructum, favente S. Audomaro: fundatio Sithiensis abbatiæ, eodem auxiliante,auxiliante, ac census subministrante Adroaldo 559. §. VI. Examinantur rationes Cointii & Mabillonii, qui aliam texuerunt chronotaxim: contra eosdem & alios probatur, Mummolinum fuisse primum abbatem hodierni monasterii Sithiensis 561. § VII. Quo tempore S. Bertinus abbas factus: permutat aliquas possessiones cum Mummolino: ecclesia B. Mariæ Virginis ipsi pro cœmeterio donata a S. Audomaro 564. § VIII. Expenduntur argumenta, quæ contra hasce litteras donationis objecta sunt: subscriptiones improbantur ut mendosæ vel supposititiæ 567. § IX. Ecclesia B. Mariæ Virginis, deinde S. Audomari dicta a monachis Sithiensibus possessa fuit: quando & quomodo iis ablata fuerit, ostenditur 570. § X. Adventus S. Winnoci ejusque sociorum, qui se S. Bertini disciplinæ subjiciunt: gesta cum Walberto comite: Sanctus subscribit testamento S. Amandi 573. § XI. Variæ donationes S. Bertino factæ: monasterium Wormholtense excitatum, eique præfectus S. Winnocus 574. § XII. Postrema Sancti gesta: beatus obitus & sepultura: annus emortualis, annique regiminis & vitæ investigantur 577. § XIII. Cultus Sancti seculo VIII inchoatus: memoria in Fastis: duæ corporis translationes 580. § XIV. Translatio corporis in thecam elegantiorem, quæ tertia est vulgo nota & postrema: at alia corporis elevatio aut translatio verisimiliter præcessit omnes prædictas: caput atque aliæ reliquiæ seorsum servatæ 583. § XV. Variæ festivitates S. Bertini 585. Vita, auctore anonymo, ex codice nostro Ms. Cap. I. Adventus S. Bertini ejusque sociorum ad S. Audomarum: geminum monasterium constructum: Bertinus fit abbas post Mummolinum: sepelit S. Audomarum 586. Cap. II. Virtutes Sancti: vinum divinitus acceptum, eoque sanatus comes Walbertus: aliud miraculum ad sepulcrum Sancti 588. Cap. III. Gesta S. Bertini cum S. Winnoco ejusque sociis 589. Vita altera, auctore anonymo, ex codice nostro Ms. Præfatio 590. Cap. I. Adventus Sancti cum sociis ad S. Audomarum: constructio utriusque monasterii & gesta alia: beatus obitus ac sepultura 591. Cap. II. Miracula post mortem Sancti facta 593. Liber miraculorum, auctore anonymo forsan eodem, ex codice nostro Ms., collato cum editione Mabillonii, & Mss. Bertinianis. Prologus 595. Cap. I. Primus Danorum seu Normannorum adventus ad spoliandum Sithiense cœnobium: opifex in lapsu illæsus: surdus & mutus sanatus ac deinde cæcus 596. Cap. II. Altera Danorum seu Normannorum irruptio ad spoliandum cœnobium Sithiense: repulsi divina ope barbari 599. Cap. III. Normanni majori multitudine redeunt, & oppugnant arcem Sithiensem; sed repelluntur ope divina 601. Vita tertia, auctore Folcardo monacho Sithiensi, ex codice Ms. Bertiniano, collato cum duobus aliis Mss. Dedicatio ad Bovonem abbatem Sithiensem. Præfatio 604. Cap. I. Sancti patria & natales: vita monastica, adventus ad S. Audomarum 605. Cap. II. Donatio Heremari & fundatio monasterii Wormholtensis, cui præfectus Winnocus: cœmeterium ac ecclesia B. Mariæ condita, ibique sepultus S. Audomarus: Walbertus comes duplici miraculo sanatus 607. Cap. III. Varia de conversione Morinorum & virtutibus Sancti: substituit sibi abbatem Rigobertum, deinde Erlefridum: tentatio dæmonis ope S. Martini superata 609. Cap. IV. Sancti postrema gesta, beatus obitus, sepultura, & miracula breviter perstricta 612. Inventio et elevatio corporis, auctore Bovone abbate, ex editione Mabillonii. Præfatio. Epistola, qua auctor consulit Widonem Remensem archiepiscopum, & hujus responsio: dedicatio Operis ad Widonem 614. Cap. I. Combustio cœnobii Sithiensis: pestis ibidem sæviens: his castigationibus emendati monachi 615. Cap. II. Instauratio ecclesiæ, ac corporis S. Bertini inventio 617. Cap. III. Qua occasione corpus sacrum antea a S. Folquino esset depositum in loco, ubi inventum: Bovo abbas Remensem archiepiscopum & episcopum Taruannensem ad elevationem invitat 618. Cap. IV. Elevatio ac translatio corporis, variaque miracula tunc patrata 621. Appendix miracula alia necdum data continens auctoribus incertis & diversis, ex editione Mabillonii. Cap. I. Quidam festivitatem Sancti violantes, puniti: ægri sanati: periculum incendii sublatum 624. Cap. II. Sanctus certanti in duello favisse creditus: raptor bonorum villæ cœnobii Sithiensis subitanea morte percussus 626. Cap. III. Blasphemus in Sanctum punitus: sanationes quædam & aliorum pœnæ 628

C

Candida a S. Petro apostolo conversa Neapoli. Sylloge historica. De cultu & gestis 177

Candida junior mulier conjugata Neapoli. Comm. præv. Cultus, elogium, annus emortualis, inventio corporis 228. Acta ex Officio proprio, impresso Neapoli anno MDCCXXV 229

Censurinus Præfectus, Cyriacus (alias Quiriacus) episc., Maximus presb., Archelaus diaconus, Aurea mulier, Felix, Maximus, Taurinus, Erculanus vel Herculanus, Venerius, Storocinus, Mennas, Commodus, Hermes, Maurus, Eusebius, Rusticus, Monachius, Amandinus, Olippius, Cyprius milites, & Theodorus tribunus MM. Ostiæ in Latio. Comm. præv. § I. Herculano, qui hodie in Martyrologio Romano annuntiatur, antiqua Martyrologia jungunt Taurinum: reliqui aliis diebus commemorati tam apud Græcos quam Latinos: reliquiæ quorumdam alio translatæ 518. § II. Tempus martyrii: Actorum fides probata, maxime ex eorumdem consensu cum historia temporis 519. Acta auctore anonymo, ex Ms. codice serenissimæ reginæ Sueciæ in 4. to Cap. I. Exorta persecutione Galli, comprehenditur Censurinus præfectus, qui interrogatur, constansque in fide Ostiam mittitur: hic carceri traditus, invisitur ab aliis: custodes carceris miraculo conversi 520. Cap. II. Baptizantur custodes carceris: mortuo ad vitam revocato, Censurini Socii comprehenduntur: martyrium omnium & sepultura 523

Chagnoaldus ep. & conf. Lauduni in Gallia Comm. hist. § I. Varia Sancti annuntiatio: Acta unde concinnanda 687. § II. Sancti illustres natales, familia, patria & domus paterna, monachatus Luxovii 688. § III. S. Columbanum exsulem adit: gesta prope Brigantiam: Luxovium reditus: cura Farensis monasterii 690. § IV. Fit episcopus Laudunensis, interest synodo Remensi; tempus mortis; sepultura 692

Cottidus, vel Quottidus diaconus, & Socii martyres, inter quos forsan Eugenius, in Cappadocia. Ex Martyrologiis 673

D

Donatianus, Præsidius, Mansuetus, Germanus & Fusculus conff. ac Lætus mart., episcopi in Africa. Sylloge hist. § I. Martyrologia, Acta ex S. Victore Vitensi; episcopi confessores in eadem, in qua Sancti, persecutione passi 677. § II. Sanctorum Præsulum sedes; variæ in eorum certamina observationes 680

E

Eleutherius abbas Romæ Comm. præv. Memoria Sancti in Fastis recentioribus: cultus antiquus: nonnulla de gestis, ætate & elogio edendo 682. Acta auctore S. Gregorio Magno, ex lib. 3 Dialogorum cap. XXXIII 685

F

Faustus abbas prope Syracusas in Sicilia. Sylloge 686

Faustus presb., Bibus vel Abibus diaconus, Dionysius lector, Cyriacus acolythus, Andronicus miles, Theoctistus nauclerus, Macarius, Andreas, Sarapambo, Cyriacus alter, Andropelagia & Thecla vel Theocla virgines, ac Calodota mulier conjugata MM. Alexandriæ in Ægypto. Ex Martyrologiis Græcis & Latinis 666

Fredaldus vel Frodoaldus episc. & mart. Mimate in Occitania Comm. præv. Notitia loci, in quo Sanctus colitur: annuntiatio in Martyrologiis; an fuerit episcopus Mimatensis? tempus martyrii, & sepulturæ locus, Acta 251. Officium proprium 254

Frontinianus mart. Albæ Pompeiæ in Italia. Sylloge 674

G

Genebaudus vel Genebaldus ep. Laududuni in Gallia. Comm. præv. Sancti cultus, Vita a quo scripta: gestorum qualiscumque chronotaxis 537. Acta, Auctore Hincmaro Remensi episcopo. Ex codice nostro Ms. cum aliis Mss. & editione Surii collato 538

Gondulphus ep. & conf. Metis in Gallia. Sylloge. De cultu, gestis, tempore emortuali & episcopatus initio 782

Grata virg., ut fertur, Bergomi in Italia. Comm. præv. § I. Sanctæ cultus: quænam de ea a recentioribus scripta; Acta 231. § II. An quinque duces Bergomenses, a recentioribus asserti, sint admittendi sub finem seculi III & initium IV, 233. § IV. Ætas SS. Lupi & Adleydæ Bergomi ducum probabiliter assignata: conjectura de duabus Gratis confusis: aliqua Vitæ dubia discussa 236. § IV. Utriusque Gratæ gesta probabiliter ordinata: corporis translationes 239. Vita auctore Pinamonte Peregrino de Brembate, ex Ms. Bergomensi. Prior capitum divisio. Prologus 241. Cap. I. Ortus, parentes, indoles bona, nuptiæ, mors mariti, reditus in patriam, Viduæ cum socia Hesteria conversatio 242. Cap. II. S. Alexandri martyrium, ac sepultura: ecclesiæ per Sanctam ædificatæ: miraculum: Bergomatium conversio 243. Cap. III. Structæ per S. Lupum & Adleydam ecclesiæ: item ecclesia & xenodochium per S. Gratam 245. Cap. IV. Virtutes S. Gratæ: mors & sepultura 247. Cap. V. Miracula post mortem facta 248. Cap. VI. Translatio corporis: ex quibus documentis Vita scripta 250

H

Hermione filia sancti Philippi Ephesi. Comm. præv. Sanctæ memoria in Fastis: utrum fuerit filia S. Philippi apostoli an diaconi? Acta fabulosa ex Menæis edenda 181. Acta ex Menæis Græcis, interprete Matthæo Radero S. I. in Opere Ms. 185

I

Ida vidua Hertzfeldii in episcopatu Monasteriensi. Comm. præv. § I Cultus, Vitæ scriptor, tempus mortis 255. § II. Illustris prosapia & parentes 257. Vita auctore Uffingo monacho Werthinensi, ex Bodecensis cœnobii Passionali pergameno Ms. insigni, collato cum editione Surii. Præfatio. Incipit prëmium Uffingi cœnobitæ sancti Liudgeri de conversatione & miraculis sanctæ Ydæ 260. Cap. I. Ægrotanti Ecberto sedulo assistit S. Ida, cum eoque celebratis nuptiis in Westphaliam discedit, in itinere ecclesiam exstruit: mors Ecberti; Idæ sancta viduitas, obitus ac sepultura: ejusdem sacellani virtutes ac pius e vita excessus 261. Cap. II. Sanctæ sepulcri profanatio divinitus prohibita; ejusdem ecclesiam incendere frustra conantur Hungari; varia ibidem patrata miracula 264. Cap. III. Ecclesia cum Sanctæ tumulo in perpetuum Werthinensi monasterio tradita, cultus ipsius reflorescit: æditui incuria divinitus corripitur; tumba, quæ sponte e terra emersit, miraculis illustratur. Corporis translatio, ejusdemque annua indicta festivitas 267

Imperia in vico Mauprouvoir apud Pictones in Gallia 675

Jordanus ordinis Pulsanensis abbas Generalis in Apulia. Sylloge. De cultu & gestis 649

Irmgardis virg. comitissa Zutphaniæ, Coloniæ Agrippinæ. Comm. præv. Cultus antiquus, annus emortualis, nobiles natales, Vita ex Germanico edenda 270. Vita auctore anonymo Germanice conscripta, interprete C. S. Cap. I Beatæ illustres natales, contemptus opum, amor solitudinis, peregrinatio Romana, & reditus Coloniam 274. Cap. II. Terram sepulcralem undecim millium virginum Romam defert: ad illius adventum omnes Urbis campanæ sponte pulsantur; terra præfata vertitur in sanguinem, partem capitis S. Silvestri Coloniam transfert 275. Cap. III. Tertio Romam adit, ubi etiam crucifixi Domini simulacrum alloquitur: eodem rursus solatio Coloniæ fruitur: ecclesias suis bonis ditat: pie moritur ac sepelitur 277

L

Limbania virg. monialis Genuæ in Italia. Comm. præv. § I. Vita & miracula edenda; seculum emortuale incertum; gesta ante statum religiosum in monasterio S. Thomæ suspecta 784. § II. Argumenta cultus, a seculo XIII usque ad XVI Beatæ exhibiti 787. § III. Alia venerationis indicia usque ad annum MDCIX, quo a monialibus S. Thomæ honorari cœpit Officio proprio: ad diœcesim Genuensem & Ordinem Eremitarum S. Augustini extensus Beatæ cultus; quæ tamen Ordini Benedictino adjudicanda est 789. Vita ex Officio, quod Paulus PP. V die 6 Martii anno MDCIX approbavit 791. Miracula ab auctore anonymo in fine seculi XVI vel initio sequentis collecta, & ex Ms. Italico Latine reddita, interprete Joanne Limpeno. Cap. I. Miracula & beneficia facta usque ad annum MCCCLIX, 793. Cap. II. Miracula & beneficia recentiora 797

M

Magnus monasterii Faucensis abbas primus Fuëssæ in Suevia. Comm. præv. Vitæ scriptor & interpolatores, antiquitas, auctoritas, apographa, editiones: recentiores biographi, Acta edenda 700. § II. Commemorata Acta discutiuntur 702. § III. Discutiuntur reliqua 705. § IV. Sancti ætas inquiritur 707. § V. Respondetur ad argumenta nostræ opinioni contraria 709. § VI. Utrum S. Magnus convixerit SS. Wictherpo & Tozzoni episcopis Augustanis 711. § VII. An Sanctus fuerit Hibernus & regio sanguine progenitus: an S. Columbani discipulus 714. § VIII. Corporis elevatio: quo tempore & sub quo episcopo facta sit 716. § IX. Brachiorum alterum ad Sancti-Gallenses transfertur: tempus hujus translationis, hymni hac occasione compositi: an Sanctus fuerit canonizatus 720. § X. Corpus Sancti deperditum: reliquiæ ejus in monasteriis Fuëssensi, Sorethano & Salemitano 722. § XI. De miraculis per S. Magni invocationem, & usum baculi fieri solitis 725. § XII. Sancti cultus celebris in Germania 728. § XIII. Templa & monasteria sub Sancti invocatione Deo erecta 731. Vita auctore, ut fertur, Theodoro monacho Campodunensi ab Ermenrico Elewangensi aucta, & ab alio interpolata, ex Ms. S. Maximini Trevirensi, collato cum editionibus Henrici Canisii & Mechioris Goldasti, necnon cum sex aliis Mss. exemplaribus. Cap. I. Sanctus Magnus inter monachos admissus a S. Columbano, suis meritis cerevisiam sistit, ne diffundatur: urso imperat, aves divinitus missas capit, ab angelo edocetur 735. Cap. II. Mora in regno Theodeberti: pugna inter hunc & Theodoricum: Theodeberti cædes, pœna Theoderici & Brunichildis: profecto in Italiam S. Columbano, SS. Gallus & Magnus permanent in Germania 738. Cap. III. S. Gallus cum S. Magno & Theodoro ad Willimarum divertit; energumenam liberat, mittit S. Magnum in Italiam 741. Cap. IV. S. Magnus & Theodorus a violatoribus sepulcri S. Galli male mulctantur: ab episcopo Bosone reficiuntur: ad Fauces Julias contendunt: acta in itinere 745. Cap. V. Reliquum iter ad Fauces, alius draco interfectus, expulsi dæmones, sacella condita 748. Cap. VI. Monasterium Faucense fundatur: Sanctus sacerdotio initiatur, incolas ad fidem convertit, venas ferri mirabiliter reperit 751. Cap. VII. Sancti mors & sepultura; ipsius templi devastatio & restauratio 755. Cap. VIII. Corpus elevatur: Vita cum eo reperta Ermenrico emendanda traditur 757. Miracula auctore P. Ludovico Babenstuber Benedictino Ettalensi. Cap. I. Phrenesis & rabidi canis morsus sanata, puerperæ difficili partu levatæ, proles impetrata, varii morbi, lues & dæmonis infestationes abactæ 759. Cap. II. Divina vindicta in Sancti contemptores, varii morbi sublati usu reliquiarum, baculi mirabilis vis contra insecta 762. Cap. III. Lues pecudum abacta, ægri curati, insecta e domibus expulsa, Lyci exundationes repressæ, varia beneficia impetrata 766. Cap. IV. Mulier puerperio, infans tuberibus periclitantes sanati, Lycus rursum exundans repressus, varia beneficia ope SS. reliquiarum obtenta 769. Cap. V. Varia insecta ope baculi e domibus & agris expulsa, partu periclitantes, diversis malis afflicti sanati, aliaque beneficia Sancto adscripta 772. Cap. VI. Varia hominum, pecorum & agrorum mala depulsa 775. Cap. VII. Occasio exstruendi Sancto sacelli prope Ratisponam: beneficia tum hic tum alibi impetrata 778

Marcellus episc. & mart. Tungris vel Treviris in Germania. Sylloge. Episcopatus Tungrensis; gesta Sancto afficta; Trevirensium, qui eum ut ecclesiæ suæ antistitem & martyrem honorant, incerta traditio 202

Marcellus mart. prope Cabilonem in ducatu Burgundiæ. Comment. præv. § I. Ecclesia in honorem Sancti cum monachorum cœnobio Sec. VI fundata a S. Gunthramno rege, qui illam ornamento decoravit magnificentissimo 187. § II. Jugis psalmodia apud tumulum S. Marcelli, cujus verisimiliter ope SS. Gunthramnus & Austregisilus mortis periculo erepti; perjurus punitus; lipsanotheca pretiosa; patrocinium in necessitate pluviæ; Officium proprium 188. § III. Loca extra diœcesim Cabilonensem, quorum sanctus Martyr patronus; ecclesiæ, quæ eum Officio ecclesiastico honorant, Martyrologia 190. § IV. Gemina Acta; breviora alteris verisimiliter antiquiora, quæ a Tillemontii & aliorum censuris vindicantur 193. § V. Varia, quæ de Sancto traduntur, & in Actis silentur; episcopatus illi abjudicatus; tempus martyrii 195. Passio auctore anonymo, ex editione Petri Francisci Chiffletii, collata cum Ms. Andreæ du Chesne geographi regii 196. Passio altera, auctore anonymo, ex editione ejusdem Chiffletii, collata cum duobus vetustis musei nostri codicibus Mss., signatis Q Ms. 6 & Q Ms. 7 199

Marinus diaconus conf. patronus Reipublicæ cognominis in Italia. Comm. præv. § I. Notitia loci, in quo Sanctus solitarie vixit, memoria in Fastis sacris: an corpus Ticini? cultus in pluribus aliis urbibus: Acta & Commentarius Italicus quantæ fidei 208. § II. Solemnis veneratio apud San-Marinenses, præcipue post inventionem corporis, quæ datur ex instrumento authentico; alia ad cultum pertinentia 210. § III. Declaratio magistratus San-Marinensis præcedentia confirmans; aliorum testimonium de translatione costæ ad civitatem Arbensem in Liburnia: patrocinium Sancti, spelunca & hortus 213. Vita fabulosa auctore anonymo, ex apographo Bodecensi, collato cum Ms. Ariminensi, & editione Mombritii tom. 2 a fol. 52 215

Maurus, Salvinus & Arator episc. conf., Virduni in Gallia. Sylloge historica. § I. Cultus & miracula ex Berthario; corpora sec. VI a S. Agerico elevata in ecclesia S. Petri apostoli, dein sec. IX. translata in templum s. Medardi; reliquiæ cœnobio Theologiensi donatæ 221. § II. Ecclesia S. Mauri in Hattonis castro, & abbatia monialium Virduni, ubi ejus, Salvini & Aratoris corpora honorantur; Officia propria & Martyrologia; gestorum memoria obliterata 223

Moyses propheta, dux, & legislator Populi Israëlitici, in Nebo monte Arabiæ. Comm. præv. § I. Memoria Sancti in Fastis sacris, & cultus ecclesiasticus: monumenta præcipua, ex quibus hic commentarius concinnandus 6. § II. Sancti natales & genealogia, parentes, frater & soror: occultatus tribus mensibus exponitur; ac inventus a filia Pharaonis, matri suæ, ut nutrici, committitur: deinde adultus filiæ Pharaonis redditur 7. § III. Discutiuntur, quæ de primordiis Moysis Scripturæ addiderunt Josephus, Philo & alii 8. § IV. Moyses a filia Pharaonis in filium adoptatus, eruditur omni scientia Ægyptiorum: negat deinde se filium filiæ Pharaonis, occisoque Ægyptio quodam, fugit ex Ægypto 12. § V. Referuntur & examinantur ea, quæ relatis in Scriptura addiderunt alii 14. § VI. Discutitur bellum Æthiopicum, quod Moysen feliciter gessisse Josephus aliique scribunt: occasio aulæ deserendæ fugiendique ex Ægypto 17. § VII. Gesta Moysis in Madianitide: uxor ibi ducta, & duo filii generati 20. § VIII. Aliorum quorumdam de prædictis narratio datur & examinatur 22. § IX. Visio rubi ardentis: missio Moysis in Ægyptum, & controversiæ huc spectantes 24. § X. Visio & missio Moysis a Josepho, Philone, & Artapano relata 27. § XI. Iter Moysis in Ægyptum, quæque in illo itinere eidem contigerunt: missio Moysis coram Israëlitis probata 29. § XII. Josephi & Philonis relationes de præmissis: utrum Moyses imposterum ab uxore abstinuerit 31. § XIII. Moyses & Aaron mandata Dei Pharaoni exponunt: Israëlitæ gravius ea de causa oppressi, obmurmurant Moysi & Aaroni: hi vero, jubente Domino, signa coram Pharaone edunt; sed frustra: prima Ægyptiorum plaga 32. § XIV. Josephi, Philonis & Artupani de præmissis relationes examinatæ 34. § XV. Secunda plaga ranarum, tertia sciniphum, quarta muscarum, quinta pestis jumentorum, sexta ulcerum, septima grandinis 37. § XVI. Quid de secunda, tertia, quarta, quinta, sexta & septima plaga scripserint Josephus, Philo & Artapanus 40. § XVII. Plaga octava locustarum, & nona tenebrarum narrantur ex sacra Scriptura 43. § XVIII. Octava & nona plaga ex Josepho & Philone, quorum lapsus corriguntur 45. § XIX. Prædicta plaga decima: petita Ægyptiorum suppellex: Pascha primum, jubente Domino, celebratum: plaga decima Ægyptiis illata, seu occisi omnium primogeniti 46. § XX. Præmissorum relatio ex Josepho, Philone & Artapano examinata 49. § XXI. Egressio Israëlitarum: prima mansio in Ramesse, secunda in Socoth, tertia in Etham, quarta in Phihahiroth: transitus maris Rubri, & interitus Pharaonis cum toto suo exercitu 51. § XXII. Quæ de itinere Israëlitarum usque ad mare Rubrum, marisque transitu relata a Josepho, Philone & Artapano, discutiuntur 56. § XXIII. Quinta mansio in Mara, ubi murmurat populus ob defectum aquæ dulcis, quam ex amara Moyses impetrat: sexta mansio in Elim: septima ad mare Rubrum: octava in deserto Sin, ubi murmuranti populo primum coturnices dantur, deinde & manna 59. § XXIV. Facta in deserto post transitum maris Rubri usque ad manna impetratum ex Josepho & Philone 62. § XXV. Nona mansio in Daphca, decima in Alus, undecima in Raphidim, ubi murmurantibus datur aqua ex percussa petra: Victoria de Amalecitis: adventus Jethro 65. § XXVI. Eadem ex Josepho & Philone, quorum relatio discutitur 69. § XXVII. Duodecima mansio apud montem Sinai: Lex populo data, fœdusque solemni ritu inter Deum & Israëlitas sancitum 72. § XXVIII. Moyses per dies quadraginta cum Deo moratur in monte, ubi accipit præcepta de tabernaculo, aliisque ad tabernaculum spectantibus, uti & de indumentis & consecratione sacerdotum: acceptis quoque tabulis descendit, populoque in idololatriam lapso, tabulas frangit ac Deum placat 75. § XXIX. Moyses rursum agit cum Domino, cujus minas tandem sedat, ac faciem videre desiderat: quomodo Deum viderit: iterum quadraginta diebus manens in monte, tabulas secundas accipit, & vultu splendente descendit 78. § XXX. Tabernaculi aliorumque constructio, erectio & consecratio: Aaron & filii ejus sacerdotes consecrati: ac duo ex his morte divinitus puniti 80. § XXXI. Enumeratio populi: Levitæ ad usum tabernaculi assumpti & numerati: tubæ compositæ, aliaque ad servandum ordinem in profectione agminis 83. § XXXII. Asserta Josephi & Philonis de gestis apud montem Sinai expenduntur & corriguntur, multis tamen brevitatis causa omissis 85. § XXXIII. Discessus Hebræorum a monte Sinai: Hobab a Moyse invitatus comitatur: murmuratio populi: mansio XIII apud Sepulcra concupiscentiæ: septuaginta seniores instituti: carnes populo datæ, & pœna secuta 89. § XXXIV. Josephi relatio de prædictis expenditur: Philo arguitur 92. § XXXV. Murmuratio Mariæ & Aaronis contra Moysen: pœna Mariæ: mansiones aliquot: missio exploratorum, murmuratio Israëlitarum & rebellium pœna 92. § XXXVI. Missio exploratorum, murmuratio, ejusque pœna ex Josepho & Philone, quorum relatio examinatur 96. § XXXVII. Pugna, prohibente Moyse, suscepta & clades: colligens die Sabbato ligna lapidibus obrutus: conspiratio Core, Dathan & Abiron, insigniter castigata divinitus: pœna murmurantium: virgæ Aaronis prodigium 98. § XXXVIII. Quid de pugna cum Chananæis, & seditione pœnaque Core & aliorum Josephus scripserit, & Philo 101. § XXXIX. Mansio trigesima tertia, mors Mariæ, murmuratio populi, peccatum Moysis & Aaronis, quibus ingressus in Terram promissam negatur a Deo 106. § XL. Transitus per Idumæam frustra petitus: mansio trigesima quarta ad montem Hor: mors Aaronis: victoria de Chananæo rege Arad 109. § XLI. Quæ de morte Mariæ & Aaronis aliisque deinde secutis narrarunt Josephus & Philo, dantur & examinantur 112. § XLII. Aliquot mansiones: murmuratio populi, cui Deus immittit ignitos serpentes, serpens æneus erectus: subacta regna Sehon & Og, regum Amorrhæorum 114. § XLIII. Josephi & Philonis narrationes de præcedentibus, præsertim de bellis contra Amorrhæos 117. § XLIV. Balaam a rege Moabitarum accersitus, ut malediceret Israëlitis: ejus molitiones frustraneæ; sed pessimo ejusdem consilio Israëlitæ ad peccatum inducti 118. XLV. Historia Balaami ex Josepho & Philone, quorum relatio examinatur 122. § XLVI. Lapsus Israëlitarum in idololatriam, pœnaque secuta: census populi: mors propinqua Moysi indicata, & Josue successor designatus: leges quædam conditæ: Madianitæ victi & excisi 125. § XLVII. Josephi & Philonis relationes de lapsu Israëlitarum & bello contra Madianitas dantur & discutiuntur 129. § XLVIII. Terra Amorrhæorum trans Jordanem per Moysen divisa duabus tribubus & dimidiæ: limites quoque terræ occupandæ assignati: alia ordinata, & Lex populo exposita 132. § XLIX. Quid Josephus & Philo referant de divisa Amorrhæorum terra, aliisque mox relatis, expenditur 136. § I. Postrema Sancti gesta: beatus obitus, & sepultura, cujus locus incognitus 139. § LI. Ultima Sancti gesta, obitusque & sepultura ex Josepho & Philone 143. § LII. Elogia quædam ex sacris Litteris: quomodo apparuerit cum Christo in transfiguratione 145. § LIII. Utrum Moyses in vita viderit divinam essentiam 147. § LIV. Pentateuchus a Moyse scriptus ostenditur 150. § LV. Refutantur objectiones contra prædictam veritatem allatæ 155. § LVI. Examinantur textus aliquot, quos existimant aliqui non potuisse scribi per Moysen 157. § LVII. De tempore scripti Pentateuchi 162. § LVIII. Liber Job Moysi attributus a quibusdam, sed parum probabiliter, si agatur de conscripto toto libro, quem interpretari potuit Hebraïce & augere: non videtur auctor aliquot Psalmorum 165. § LIX. An quædam alia Moysis scripta in Pentateucho allegentur? Scripta apocrypha, quæ Moysi a nonnullis fuere attributa 167. Vita auctore S. Gregorio Nysseno. Cap. I. Natales, pueritia, educatio in aula, cædes Ægyptii, fuga, matrimonium, visio apud Rubum, gesta in Ægypto 170. Cap. II. Discessus Israëlitarum ex Ægypto: transitus maris Rubri, submersioque omnium Ægyptiorum: mansiones variæ, in quibus aqua amara in dulcem mutata, item aqua educta e petra, manna datum, victi Amalecitæ 172. Cap. III. Adventus Israëlitarum ad montem Sinai; Lex ibidem promulgata, mandataque accepta de tabernaculi ac vestium sacerdotalium constructione 173. Cap. IV. Tabulæ Legis acceptæ, at confractæ ob populi idololatriam: acceptæ aliæ; leges, tabernaculum & sacerdotium instituta: gesta reliqua, & mors 175

Munessa seu Monessa virg. in Hibernia. Comm. præv. Varia Sanctæ nomina, cultus, ætas, qua vixit 225. Vita qualiscumque auctore Probo apud Colganum in quinta Vita S. Patricii lib. 2 227

N

Nimfidus vel Nymphus & Saturninus martyres Alexandriæ in Ægypto. Ex Martyrologiis 527

O

Onesiphorus Apostolorum discipulus, & Porphyrius ejus servus, MM. Parii in Hellesponto. Sylloge. § I. Sanctorum cultus: varia in Fastorum elogiis de eorum gestis & martyrio tradita 662. § II. Elogium Onesiphori ex Apostolo: dubia varia de Sanctis, ex præmissis elogiis orta, examinantur 664

P

Petronius episc. Veronæ in Italia. Sylloge 676

Q

Quintus vel Quinctius, Arcontius & Donatus mart. Capuæ. Ex Martyrologiis 526

R

Rhaïs vel Heraïs virg. mart. prope Alexandriam in Ægypto 525

Romanus & David, alias Borisus & Glebus aut Hlibus, principes Russi. Comm. præv. § I. Horum Sanctorum cultus antiquus, qui perseverat tam apud Catholicos quam apud schismaticos: Acta edenda unde accepta & qualia 633. § II. Varia dantur de Sanctis elogia, partim manuscripta, partim impressa 635. § III. Assignantur certiora Vitæ capita, & alia quædam examinantur: annus emortualis investigatur 636. Acta, auctore anonymo, ex Ms. Vilna huc misso. Cap. I. Vladimiri Russorum ducis, cum duodecim filiis conversi, morbus & obitus: S. Borisus fratris machinatione occisus 639. Cap. II. Glebus ejusdem fratris Suatopelci machinatione in itinere occisus: corpus in loco deserto projectum, deinde, victo per Jaroslaum Suatopelco, incorruptum invenitur: sepulcrum utriusque Vissogrodi miraculis clarum 642

Romulus M. in Græcia, item Eudoxius, Zeno, Macarius & MCIV Milites MM. Melitinæ in Armenia Minori. Comm. præv. § I. Cultus apud Latinos & Græcos; intricata & non cohærens Menologii Basiliani narratio 507. § II. An sanatio Justiniani imperatoris Martyribus hisce adscribenda sit: numerus S. Eudoxii sociorum; figmenta de S. Romulo, ejus cultus in Hispania: quando & ubi Martyres passi; Acta Græca, & Baronii conjectura de XI mille militibus 509. Acta, auctore Metaphraste, ex Ms. Græco, cum Latina interpretatione, quæ exstat apud Lipomanum tom. VI pag. CCXXXI versa. Cap. I. Milites Christianos in exilium pellit Trajanus: id improbans S. Romulus & aperte Christum confitens, gloriosum subit martyrium 511. Cap. II. S. Eudoxius missos ad se capiendum convivio excipit, dein sponte adit præsidem, coram quo fidem profitetur balteumque abjicit, militibus MCIV exemplum ejus imitantibus 512. Cap. III. Mirabili constantia & magnanimitate acerbissimos perfert cruciatus; capite damnatus orat Deum, mandata uxori dat mortemque amico prædicit: Sancti & aliorum martyrium 515

Rosa virgo Tertii Ordinis S. Francisci Viterbii in Italia. Comm. præv. § I. Cultus Sanctæ, scriptores Vitæ, Acta edenda 414. § II. Annus Sanctæ natalis incertus: emortualis inquiritur 416. § III. Refutantur argumenta huic sententiæ opposita 418. § IV. Sanctæ sepultura & translatio: quæ de his Coretinus aliique scripserunt, discutiuntur 421. § V. Corpus post aliquot secula ab omni corruptione immune perseverat; ignem perfert illæsum 424. § VI. Veneratio a summis viris Sanctæ corpori exhibita 426. § VII. Domus Sanctæ describitur, in veneratione habetur, & monasterii septis includitur 428. § VIII. Duplex apud Viterbienses de Sancta festivitas; translationis annua solemnitas; Officia propria 429. §. IX. Viterbienses communi consilio instant apud Calistum III pro impetranda Rosæ canonizatione: processus instituitur; inscribitur Martyrologio 430. Vita, auctore incerto, manuscripta processui canonizationis inserta. Prologus 433. Cap. I. Pia pueritiæ ac adolescentiæ studia & miracula 434. Cap. II. Graviter decumbens jubetur a Deipara tertium Ordinem S. Francisci amplecti, & hæreticos redarguere; quod subito sanata exsequitur: patrem piis cœptis obsistentem in sua vota flectit 435. Cap. III. Ob refutatos hæreticorum errores ab urbis præfecto cum parentibus exsulare jussa Surianum se recipit, ubi mortem Frederici II vaticinata, Vitorchianum migrat: incolas piis monitis instruit, cæcam illuminat, in ardenti rogo illæsa perseverans, hæreticæ mulieris pervicaciam flectit 437. Cap. IV. Cæcum illuminat, impio pœnam prædicit, in Ordinem S. Claræ admitti postulat: repulsa vaticinatur: moritur, & post trinam apparitionem ab Alexandro IV transfertur. 439. Vita altera, ex Officio ecclesiastico S. Rosæ 439. Acta Processus pro canonizatione S. Rosæ instituti jussu Calisti III: ex copia Autographi, quod servatur apud sanctimoniales in monasterio S. Rosæ Viterbii 442. Miracula ex processu canonizationis. Cap. I. Mortui resuscitati, muto loquela, cæcis visus restitutus, varii oculorum morbi prodigiose curati 445. Cap. II. Energumeni & maleficiati liberati, mutis loquela reddita, contractis membrorum usus restitutus 449. Cap. III. Varia ulcera ac apostemata sublata; vincti ergastulis exempti; morbus comitialis curatus; pestis a pluribus depulsa 453. Cap. IV. Peste infecti, febricitantes, phthisici, leprosa, aliique ægri sanati 456. Cap. V. Incendii periculum a lipsanotheca sua arcet; in medio igne, consumptis reliquis, solum Sanctæ corpus mirabiliter illæsum permanet: in ignem lapsam puellam sanat; naufragantibus subvenit; morbos pellit 459. Cap. VI. Præmaturo partu periclitantem, aliosque ex variis morbis moribundos sanitati subito restituit 462. Cap. VII. Neglectum votum vindicat; varias infirmitates sanat; corpus suum a furibus immune servat; sanguinis fluxum, aliaque mala tollit 464. Cap. VIII. Vitam militi servat, dissidentes componit, partu periclitantibus subvenit, febres arcet 466. Cap. IX. Varii febricitantes prodigiose sanati 468. Cap. X. Alii a febribus curati: ter votum violans, tertio punitus; toties resipiscens, toties sanatus 470. Cap. XI. Aliis febricitantibus subvenit, doloribus capitis, aliisque malis medetur, maleficia arcet 472. Appendix, alia quædam miracula Vitæ secundæ subnexa 474. Nomina testium, qui supraposita miracula jurejurando respective confirmarunt 477

Rosalia virgo, eximia contra pestem patrona, in Monte Peregrino prope Panormum in Sicilia, Comm. præv. § I. Scriptores præcipui, qui de S. Rosalia egerunt 278. § II. Ex quibus præcipue monumentis gesta S. Rosaliæ petenda sint: inscriptio Quisquinensis: Græca alia præterito seculo inventa 281. § III. Quæritur, utrum probabiliter credi possit, scriptum istud Græcum, de quo mox actum est, a S. Rosalia fuisse exaratum 284. § IV. Multæ tabulæ pictæ de S. Rosalia: examinatur, an Sancta tempore vitæ solitariæ prorsus latuerit incognita, eaque opinio ostenditur improbabilis, & antiquæ traditioni contraria: hinc statuitur de auctoritate picturarum 286. § V. Disceptatur inter Siculos, an Sancta professa sit vitam monasticam, priusquam exorsa est vitam anachoreticam 289. § VI. Rationes, quæ contra monasticam vitam S. Rosaliæ afferuntur 291. § VII. Rationes pro vita monastica S. Rosaliæ, quæ ab imaginibus ipsius peti possunt 294. § VIII. Rationes aliæ pro vita monastica Sanctæ 298. § IX. Tempus, quo Sancta floruit, nomen, patria, familia 302. § X. Sanctæ natales, ætas puellaris, aliaque usque ad discessum ad solitudinem 305. § XI. Incertum an Sancta, antequam venit ad speluncam Quisquinensem, in alia vixerit solitaria: describitur Quisquinensis specus, quam Sancta incoluit 308. § XII. Sancta ex antro Quisquinensi egreditur, atque intrat antrum Montis Peregrini prope Panormum 309. § XIII. Conjecturæ de gestis Sanctæ in utraque spelunca 311. § XIV. Mors Sanctæ & sepultura 313. § XV. Antiquissimus Sanctæ cultus ex antiquis ecclesiis, sacellis, & altaribus 316. § XVI. Antiquissima veneratio ex imaginibus vetustis, aliisque ulterius probata: ea deinde, postquam nonnihil elanguerat, instaurata initio seculi XVII, 318. § XVII. Beneficia aliaque corporis inventioni prævia: corpus variis vicibus frustra quæsitum 320. § XVIII. Apparens S. Rosalia sanat ægram; eidem rursum deinde apparens, docet ubi corpus suum sit quærendum: corporis investigatio: orta interim peste Panormi, in supplicatione miro modo invocatur Sancta 323. § XIX. Corporis inventio, qua nuntiata Cardinali archiepiscopo, hic illud occulte ad palatium suum deferri jubet: lætitia populi Rosaliam patronam cupientis: beneficia multa mox impetrata 325. § XX. Cura archiepiscopi de examinandis reliquiis: pestis nonnihil mitigata: consultatio theologorum & medicorum irrita: dilata approbatione, pestis recrudescit: altera medicorum consultatio 327. § XXI. Congregatio theologorum simul & medicorum ad approbandas reliquias instituta: mira apparitio, qua veritas ossium S. Rosaliæ firmatur 330. § XXII. Corpus S. Rosaliæ solemni pompa per urbem circumlatum: finis pestilentiæ ejus beneficio impetratus 333. § XXIII. Pestis post quinque menses iterum Panormitanos corripit: at ope S. Rosaliæ, ut creditur, paulatim extinguitur: inventio corporis & pestilentiæ depulsio ex Pirro 334. § XXIV. Enumeratio ossium inventorum S. Rosaliæ: alia simul intra eumdem lapidem reperta 337. § XXV. Antrum Montis Peregrini, quod exacte describitur, ad honorem S. Rosaliæ exornatum 339. § XXVI. Vetus S. Rosaliæ inscriptio in antro Quisquinensi inventa: miracula varia relata ex testimoniis juratis 341. § XXVII. Descriptio speluncæ, prout in varias partes dividitur, ex Cascino, cum tabula adjuncta: loci ejusdem veneratio usque ad hæc tempora 343. § XXVIII. Graphis antri S. Rosaliæ in Monte Peregrino, ac templi, quod antro adhæret, nuper delineata: cultus Sanctæ ibidem celeberrimus 346. § XXIX. Sacellum Sanctæ in ecclesia metropolitana structum: in hoc servatur arca pretiosa, in qua ejusdem Sanctæ corpus 347. § XXX. Honor S. Rosaliæ habitus, cultusque ejusdem extensus a summis Pontificibus ad regnum Siciliæ, & ditiones Romani imperatoris ac regis Hispaniarum 349. § XXXI. Missa propria pro regno Siciliæ impetrata, & Officium novum: preces senatus Panormitani apud summum Pontificem, ut Officium extendatur ad Ecclesiam universalem 351. § XXXII. Occasione terræ motus nova Panormi instituta festivitas S. Rosaliæ: beneficia ejusdem Sanctæ in alio terræ motu 353. § XXXIII. Cultus Sanctæ, ejusque reliquiæ & beneficia per diœcesim Panormitanam 355. § XXXIV. Cultus, reliquiæ & miracula in diœcesibus Monteregalensi & Cephaleditana 357. § XXXV. Cultus, reliquiæ, beneficia Sanctæ in diœcesi Mazarensi 359. § XXXVI. Cultus, reliquiæ & miracula in diœcesi Agrigentina 361. § XXXVII. Cultus, reliquiæ & miracula in diœcesibus Catanensi & Syracusana 363. § XXXVIII. Cultus, reliquiæ & beneficia in diœcesi Messanensi & in Pactensi 365. § XXXIX. Cultus, reliquiæ & beneficia S. Rosaliæ in Italia 366. § XL. Cultus, reliquiæ & beneficia in Gallia, Hispania, Germania, & Hungaria 369. § XLI. Cultus, reliquiæ & beneficia S. Rosaliæ in Belgio & præsertim Antverpiæ: item in Polonia & in insula Melitensi 372. § XLII. Sanatus evidenti miraculo Franciscus Castiglia, cultum Sanctæ promovet in Lusitania: sanatus item Indiæ prorex, eumdem in India inchoat 375. § XLIII. Reliqua de cultu, reliquiis & beneficiis S. Rosaliæ in America & Africa 378. Vita Brevis, auctore Octavio Caietano S. J., ex volumine Ms. in bibliotheca collegii Panormitani Societatis Jesu 380. Vita altera, auctore Jordano Cascini S. J., ex editione impressa anni MDCXXXI. Præfatio seu dedicatio 381. Cap. I. Sanctæ natales, gesta, mors, sepultura, ac corporis diu absconditi mira inventio 382. Cap. II. Miracula post corpus inventum: ejus approbatio; Panormus peste liberata: cultus Sanctæ multum propagatus, & reliquiæ ad varias provincias missæ 384. Miracula, auctore Petro Salerno S. J., ex Vitis Sanctorum Siculorum Octavii Caietani. Cap. I. Variæ sanationes, factæ pleræque post sumptam aquam, Sanctæ reliquiis aut lapide sepulcri consecratam 387. Cap. II. Aliæ sanationes, variis modis impetratæ post S. Rosaliam invocatam 390. Cap. III. Miracula facta in publico peste infectorum valetudinario 392. Appendix Miraculorum ac beneficiorum. Cap. I. Reliqua miracula seu beneficia, quæ præter prædicta Cascinus retulit lib. 1 cap. XII, 395. Cap. II. Prosecutio eorumdem miraculorum ex Cascino cap. XII, 397. Cap. III. Alia miracula & beneficia, relata a Cascino cap. XV, in confirmationem reliquiarum S. Rosaliæ 399. Cap. IV. Alia beneficia & miracula, a Cascino relata cap. XVI., 401. Cap. V. Recentiora quædam beneficia compendio data ex Historia Mancusi part. V. 404. Cap. VI. Prosecutio recentiorum miraculorum ex Mancuso 406. Cap. VII. Collectio beneficiorum & miraculorum ex documentis recentioribus, partim impressis, partim manuscriptis 408. Cap. VIII. Prosecutio eorumdem miraculorum aut beneficiorum 410. Cap. IX. Panormus variis vicibus servata a periculo pestilentiæ 411. Cap. X. Præter Panormitanos alii quoque Siculi, ipsique Messanenses tempore pestis anno 1743 Messanæ vigentis, Sanctæ patrocinium implorarunt, nec frustra 412

Rufinus, Silvanus, Marcellus, Gaianus, Helpidius, Antoninus, Eusticus, Maximus, Eusebius, alter Gaianus, Vitalica, Gaison, Magnus, Castus, Saturninus, Donatus, Eleusus, cum Sociis martyribus, Ancyræ in Gallatia. Sylloge critica 204

S

Sanctianus, Augustinus, Beata virgo, Felix, Aubertus, martyres Senonis in Gallia. Comm. præv. Hi Sancti variis modis in Fastis memorati, & simul culti: corporum translationes: Acta trium priorum qualia 668. Acta auctore anonymo ex Legendario Senonensi. Præfatio 670. Caput unicum. Relatio martyrii, sepulturæ & translationis 671

Sapphirus ad S. Julianum diœcesis Bituricensis in Gallia 676

T

Taurinus episc. & mart. Augustæ Auscorum in Novempopulania. Sylloge Historica. De cultu, ætate & gestis Sancti 630

Taurinus, Nemoratus, Saturninus, Arapollinus MM. in Ægypto. Ex Hieronymianis apographis 528

Theodorus, Oceanus, Ammianus, & Julianus mart. Sylloge ex Martyrologiis & Menologiis 207

V

Victorinus episc. & conf. Comi in Italia. Sylloge. Cultus ex Tatti Martyrologio & Annalibus Comensibus præcipue probatur: expenduntur, quæ de ejus gestis & ætate tradunt recentiores 541

Victorinus presb. & mart. prope Cutilias Sabinorum oppidum in Italia. Comm. historico-criticus. § I. Duo SS. Severini & totidem Victorini, a Martyrologis inter se permixti, distinctim proponuntur: gesta & passio S. Victorini, qui hodie colitur, ex Actis SS. Nerei & Achillei: exsilii, servitutis, martyrii & sepulturæ loca 489. § II. Exhibetur e Martyrologiis S. Victorinus ad V Septembris & S. Severinus ad VIII Januarii, ex duobus quisque in unum conflatus: errores circa S. Victorinum hodiernum 491. § III. Episcopalis dignitas a S. Victorino conf. translata ad hujus diei presbyterum & mart.: novus S. Victorinus episc. Camerinensis a Jacobillo obtrusus: nescio quem Amiternensem suggerant Ferrarius & Castellanus 494. § IV. Cultus S. Victorini M. Nonis Sept. probatur: ab illo non distinguendus, quem ad XXIV Julii Hieronymiana celebrant: an ex corrupta in illis Sancti annuntiatione orti Sancti LXXXIII milites Amiternini martyres 496. § V. Dissertatio de tempore exilii, servitutis & martyrii 499. § VI. Vicus S. Victorini M., in quo anno MCLXX ecclesia ipsi consecrata, variis illustratur notitiis: Sancti cultus latissime propagatus 501. § VII. Corpus ejus nec Monasterium nec Metas translatum, sed probabilius Magdeburgum sub Ottone I imp.: media pars sec. XIV inde Litomislium portata: festivitas per totam Bohemiam instituta: reliquiæ variis in locis honoratæ 503

Ursicinus ep. Ravennæ in Italia. Sylloge historica. De cultu, reliquiis, gestis & ætate Beati 535

Z

Zacharias Propheta in Judæa. Comm. crit. § I. Cultus sancti Prophetæ certus: alia de reliquiis & sepulcro incerta: gesta & scripta examinata 655. § II. Utrum Zacharias propheta sit ille, quem Christus occisum dicit inter templum & altare 657. § III. Alia quædam neotericorum sententia examinatur & refutatur ut improbabilis 659

INDEX CHRONOLOGICUS.

ANTE NATUM CHRISTUM.

Moyses propheta, dux & legislator Israëlitarum 6 & seqq.

Institutio Agni paschalis 48

Exitus Israëlitarum ex Ægypto 51 & seqq.

Promulgata lex antiqua 72 & seqq.

S. Zacharias propheta inter minores undecimus floruit 655

SECULO I.

Sec. 1 floruit S. Candida a Petro apostolo Neapoli conversa 177 & seqq.

Sec. 1 S. Onesiphorus Apostolorum discipulus cum servo suo S. Porphyrio passus Parii in Hellesponto 662

Sub finem seculi 1 aut initium 2 S. Victorinus presbyter fit martyr prope Cutilias in Sabinis 489

SECULO II.

Sub Traiano passus in Græcia S. Romulus martyr 507

Circa an. 117 obiisse dicitur S. Hermione, Philippi apostoli, aut potius diaconi filia 185

Circa 178 S. Marcellus prope Cabilonem martyrio coronatus 187

SECULO III.

Circa 250. Faustus presbyter, Bibus vel Abibus diaconus, aliique plures cum ipsis martyrio coronati Alexandriæ in Ægypto 666

252 Passi sub Gallo imperatore SS. Censurinus præfectus, Cyriacus episcopus, Maximus presbyter, Archelaus diaconus, Aurea mulier cum pluribus Sociis Ostiæ in Latio 518

273 aut 274 Passi Senonis in Gallia SS. Sanctianus, Augustinus & Beata 668

Sec. 3 sub finem aut sec. 4 sub initium passi Melitinæ in Armenia SS. Eudoxius, Zeno, Macarius cum MCIV. Militibus 507

SECULO IV.

Circa 308 S. Rhaïs aut Heraïs virgo prope Alexandriam in Ægypto coronata 525

Sub Maximia no Galerio in Oriente passi SS. Theodorus, Oceanus, Ammianus & Julianus 207

Circa 370 moritur S. Anianus episcopus Vesontionensis 533

Sub finem seculi 4 S. Marinus diaconus 208

SECULO V.

Circa 419 aut 420 Isdegerdes Persarum rex diuturnam persecutionem contra Christianos inchoavit: in hac passus S. Abdas episcopus, & alii multi 528, 530, 531

Post 454 obit S. Munessa vel Monessa virgo in Hibernia 225

Sec. 5 post medium moritur S. Petronius Veronensis episcopus 576

Post 483 Sancti episcopi Africani Donatianus, Præsidius, Mansuetus, Germanus & Fusculus, pro fide exsules cum aliis multis; & S. Lætus martyr 677 & 678

SECULO VI.

537 vel 538 Moritur B. Ursicinus episcopus Ravennas 535

Circa medium seculi 6 corpora SS. Mauri, Salvini & Aratoris S. Agerico ostensa, ab eoque elevata 222

Circa medium seculi 6 vitam finivit S. Genebaudus vel Genebaldus episcopus Laudunensis 537

Circa 580 aut 590 Romæ obiit S. Eleutherius abbas 682

586 Moritur S. Candida junior, mulier conjugata Neapoli 228

SECULO VII.

Circa 607 Prope Syracusas defunctus est S. Faustus abbas 686

Inter 631 & 638 Obiit S. Chagnoaldus Laudunensis episcopus 687

Circa 648 constructa abbatia S. Bertini 559 & seqq.

Circa medium seculi 7 obit S. Victorinus episcopus Comensis in Italia 541

Circa idem tempus moritur S. Ansaricus episcopus Suessionensis in Gallia 543

655 Probabiliter figitur obitus S. Magni primi abbatis Faucensis in Suevia 700

Post medium seculi 7 Defuncta est S. Bega abbatissa in Cumbria Angliæ provincia 694

SECULUM VIII.

Circa 709 moritur S. Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio 549

Sec. 8 probabilius eversa per Saracenos Elusa civitas Novempopulaniæ, & eodem seculo sedes metropolitica inde ad Ausciensem civitatem translata 632

Sec. 8 probabiliter figi potest mors aut martyrium S. Taurini Ausciensis antistitis, vulgo ad annum CCC relatum 630 & seqq.

Sec. 8 ante medium Translata Senonis corpora SS. Sanctiani & Augustini MM. 668

Sec. 8 sub finem probabilius floruerunt SS. Lupus & Adleyda conjuges, duces Bergomenses 236 & 237

Circa finem hujus seculi item probabilius obiit S. Hesteria Bergomensis 239

SECULO IX.

Sec. 9 probabilius defuncta est S. Grata Bergomensis 231

Circa 813 moritur S. Ida vidua Hertzfeldii in episcopatu Monasteriensi 255

Intra 814 & 840 S. Fredaldus aut Frodoaldus, episcopus in Occitania martyr 251

822 Defunctus S. Gondulphus episcopus Metensis 782

Intra 825 & 847 Probabilius figitur elevatio corporis S. Magni abbatis Faucensis 717

846 Translatum corpus S. Bertini abbatis 581, 582

Circa 864 Bulgari maxime ad fidem conversi IV

Circa 866 Russi aliqui conversi IV

Ante annum 883 Translata iterum corpora SS. Sanctiani & Augustini MM. 669

Intra 887 & 889 Transfertur brachium S. Magni abbatis ab abbatiam sancti Galli 720

Vergente ad finem seculo 9, post Photium schismaticum patriarchæ Constantinopolitani rursum Catholici usque ad Michaëlem Cerularium, anno 1043 patriarcham creatum, & schismatis instauratorem XIII & seqq.

SECULO X.

Circa medium seculi 10 Conversa Russorum regina, quæ Helena in baptismo vocata V

980 elevatum corpus S. Idæ viduæ 268, 270

Circa 990 Russi ad fidem cum duce suo Vladimiro conversi: hæc prima Russorum conversio generalis VI & seqq.

SECULO XI.

1015 Fraterno dolo occisi duo principes Russi, SS. Romanus & David, alias Borisus & Glebus aut Hlibus dicti 633

Sec. XI Russi fuerunt Catholici XVII & seq.

1027 translatum corpus S. Gratæ Bergomensis ab Ambrosio episcopo 240, 250

1050 inventum corpus S. Bertini abbatis 582

1052 elevatum & translatum corpus S. Bertini 582

Circa finem seculi obit B. Albertus abbas Pontidensis prope Bergomum in Italia 644

Circa finem sec. 11 aut initium sec. 12 B. Irmgardis virgo, comitissa Zutphaniæ, moritur 270

SECULO XII.

Sec. 12 Russi partim Catholici, partim fidei dubiæ XVIII & seq.

Circa medium seculi 12 Moritur B. Jordanus, Ordinis Pulsanensis abbas generalis 649

Post medium obit S. Rosalia virgo, patrona eximia contra pestem 278

SECULO XIII.

Sec. 13 Schisma prævalet in Russia, nec tamen omnino ibidem deficiunt Catholici XIX & seqq.

1237 Tertia translatio corporis S. Bertini 583

1252 Probabilius obit S. Rosa Viterbiensis virgo 414

1257 aut 1258 Translatum corpus S. Rosæ Viterbiensis 423

Diu ante annum 1294 Defuncta Genuæ B. Limbania virgo monialis 784

SECULO XIV.

Sec. 14 Russi schismatici aut fidei dubiæ, licet aliqui metropolitæ probabiliter credantur fuisse Catholici XXI & seqq.

1395 Aperta theca, & corpus S. Bertini lustratum 584

SECULO XV.

1415 B. Benincasa Rapaccioli, Ord. Servorum B. M. V., martyrio coronatus in Asia 480

Sec. 15 Russi in duas partes divisi sub duobus metropolitis, quarum una pars diu Catholica, altera semper schismatica XXIII & seqq.

1455 Translatum corpus S. Frontiniani martyris Albæ Pompeiæ in Italia 674

1457 Examinata mirabilis integritas incorrupti corporis S. Rosæ Viterbiensis, ejusque nomen deinde Martyrologio Romano inscriptum jussu, ut fertur, Calixti III 432

1464 Aperta iterum theca S. Bertini, & pars capitis in aliam thecam translata 584

SECULO XVI.

Sec. 16 inchoato, Russi Polonis subditi in schisma delapsi XXVI

1569 Altera translatio corporis S. Gratæ 240

1586 Inventum corpus S. Marini diaconi 211

1594 Episcopi Rutheni Poloniæ & Lituaniæ concilium celebrant, in quo statuunt se Romanæ Ecclesiæ subjicere XXVI & seqq.

1595 Legati Rutheni Romæ profitentur fidem Catholicam & debitam subjectionem XXVII

SECULO XVII.

1615 Tertia translatio corporis S. Gratæ 240

1624 Inventum tum miro modo corpus S. Rosaliæ in monte Peregrino prope Panormum 325 & seqq.

1624 & 1625 Plurimis miraculis Panormi inclarescit S. Rosalia 387 & seqq.

1625 Approbatæ post diuturnum examen, & per urbem Panormitanam circumlatæ reliquiæ S. Rosaliæ: deinde pestis statim sublata 332 & seqq.

1625, 1626 & sequentibus Reliquiæ S. Rosaliæ ad multas urbes translatæ, & innumeris miraculis honoratæ 355 & seqq.

1627 Quarta translatio corporis S. Gratæ 241

1630 Nomen S. Rosaliæ jussu Urbani VIII Romano Martyrologio inscriptum 350

1663 Sanatus unico momento moribundus ex morbo diuturno Franciscus Castiglia S. J., apparente eidem S. Rosalia 375

1688 Aperta tertio theca S. Bertini, & ex ea reliquiæ Poperingam missæ 584

1693 Vehementissimus terræ motus per Siciliam, quo tota fere subversa Catana, at servata Panormus ab hominum strage, ope, ut creditur, S. Rosaliæ 353

SECULO XVIII.

1717, XV Februarii, consecratum novum templum Faucensis abbatiæ S. Magni 732

1743 Gravissime sævit pestis Messanæ & locis vicinis in Sicilia 413

NOTITIA FIGURARUM.

Præter Operis Frontispicium, effigiem dedicationi præfigendam, & plurimas minoris formæ figuras locis suis affixas, figuræ in folio aut majores hoc ordine ponuntur.

Gemina delineatio verborum, quæ in saxo sculpsit S. Rosalia pag. 281

Effigies S. Rosaliæ 294

S. Rosalia coram Jesu & Maria in genua provoluta 306

Eadem in saxo antri sui sculpens 309

Eadem ab una spelunca ad alteram evocata 311

Eadem ad secundam speluncam proficiscens ibidem

Eadem orans 312

Eadem flores offerens ibidem

Eadem angelorum munera accipiens ibidem

Eadem meditans in spelunca ibidem

Eadem ante Crucifixum orans 313

Eadem coronata a Jesu ibidem

Altera coronatæ, præsentibus SS. Petro & Paulo, imago ibidem

Rosaliæ morientis figura ibidem

Evocatæ ab angelo ad cælestes nuptias repræsentatio 315

Rosalia inter quatuor alias Sanctas apparens 321

Delineatio speluncæ Montis Peregrini gemina 340

Delineatio gemina antri Quisquinensis 343

Delineatio viæ per montem factæ ad speluncam S. Rosaliæ 347

Templum S. Rosaliæ in Monte Peregrino una cum antro 346

Sacellum S. Rosaliæ in metropoli Panormitana 347

Facies anterior arcæ, in qua corpus S. Rosaliæ servatur 348

Ejusdem arcæ latus alterum 349

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September II: 4. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September II

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September II

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.