Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September II           Band September II           Anhang September II

4. September


SEPTEMBRIS. QUARTA DIES.

SANCTI, QUI PRID. NONAS SEPTEMB. COLUNTUR.

SanctusMoyses, propheta, dux & legislator populi Israëlitici, in Nebo monte Arabiæ.
S. Candida a S. Petro apostolo conversa, Neapoli.
S. Hermione, filia S. Philippi, Ephesi.
S. Marcellus M., prope Cabilonem in ducatu Burgundiæ.
S. Marcellus ep. & mart., Tungris vel Treviris in Germania.
S. Rufinus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Silvanus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Marcellus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Gaianus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Helpidius martyr Ancyræ in Galatia.
S. Antoninus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Eusticus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Maximus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Eusebius martyr Ancyræ in Galatia.
S. Gaianus alter martyr Ancyræ in Galatia.
S. Vitalica martyr Ancyræ in Galatia.
S. Gaison martyr Ancyræ in Galatia.
S. Magnus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Castus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Saturninus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Donatus martyr Ancyræ in Galatia.
S. Eleusus martyr Ancyræ in Galatia.
Socii martyres Ancyræ in Galatia.
S. Theodorus martyr.
S. Oceanus martyr.
S. Ammianus martyr.
S. Julianus martyr.
S. Marinus diaconus conf., patronus republicæ cognominis in Italia.
S. Maurus episcopus Virduni in Gallia.
S. Salvinus episcopus Virduni in Gallia.
S. Arator episcopus Virduni in Gallia.
S. Munessa vel Monessa virgo, in Hibernia.
S. Candida mulier conjugata, Neapoli.
S. Grata Virgo, ut fertur, Bergomi in Italia.
S. Fredaldus vel Frodoaldus ep. M., Mimate in Occitania.
S. Ida vidua, Luppiæ in Westphalia.
B. Irmgardis Zutphaniæ comitissa, Coloniæ Agrippinæ.
S. Rosalia Virgo anachoretis, prope Panormum in Sicilia.
S. Rosa virgo tertii Ordinis S. Francisci, Viterbii in Italia.
B. Benincasa Rappacioli, Ordinis Servorum B. M. V. martyr, in Asia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctæ Theopistis virginis & martyris meminit Ferrarius, Romæ eam adscribens in Catalogo generali, ubi in annotatis addit, Ex tabulis ecclesiæ S. Martini in Montibus, ubi colitur & reliquiæ habentur. At plura de hac Sancta non videtur cognovisse, cum illam non annuntiet in Catalogo Sanctorum Italiæ. Anastasius Bibliothecarius in Sergio II narrat multa Sanctorum corpora ad ecclesiam laudatam S. Martini translata, interque ea corpus S. Theopistis virginis & martyris. Non ignoravit ea Baronius, cum mentionem hujus translationis faciat in annotatis ad Martyrologium XXVIII Octobris, S. Theopistem vocans Neopistem; nec tamen hujus Sanctæ memoriam Martyrologio Romano inseruit. Quapropter nobis etiam hæc sufficient, præsertim cum plura de S. Theopiste ad notitiam nostram non pervenerint. Possunt videri etiam, quæ de S. Neophyte vel Neopiste dicta sunt die IV Jan.
Babylas magister cum octoginta quatuor Pueris apud Sirletum annuntiatur hodie post S. Babylam episcopum Antiochenum, tamquam ab eo distinctus. Menæa eumdem Babylam cum octoginta quatuor pueris Sociis longiori elogio exornant; & aliqua memorant, quæ, si vera sunt, distinguendus haud dubie est hic Babylas a synonymo episcopo, de quo ad XXIV Januarii actum. Quippe S. Babylas episcopus sub Decio passus; alterius vero martyrium statuitur sub Maximiano, & videtur Nicomediæ attribui, cum episcopus passus sit Antiochiæ. Numerus quoque Puerorum sociorum maxime diversus est. Verumtamen Baronius in Annotatis ad XXIV Januarii unum dumtaxat agnoscit Babylam episcopum Antiochenum, & Babylam magistrum ab eo non distinguit. Baronii sententia, licet minime certa sit, mihi tamen admodum apparet verisimilis: nam in Menologio Basiliano, quod Sirletiano & Menæis est antiquius, unus tantum annuntiatur Babylas episcopus Antiochenus. Secundo Pueri socii utrobique Babylæ adjuncti suspicionem ingerunt confusionis, præsertim cum in elogio, quod Babylæ magistro in Menæis datur, quædam se offerant, quæ petita videntur ex Actis S. Babylæ episcopi. Locum unum accipe satis notabilem. Apud nos in primis Actis S. Babylæ episcopi num. 8 Sanctus ita loquitur: Ecce ego & Pueri, quos dedit mihi Dominus. Eadem sacræ Scripturæ verba cantasse in Menæis dicitur Babylas magister, dum ad supplicium ducebatur Tertio Babylas Antiochiæ magister fuisse dicitur apud Sirletum & in Menæis, sicut Babylas episcopus Antiochiæ pueros instruebat; idque magis notandum est, quia in Menæis asseritur, accusatum fuisse apud Maximianum Nicomediæ agentem, acsi cum Pueris suis lateret in vicina crypta. Quis non videat, prorsus esse improbabile, magistrum Antiochenum cum Pueris, quos instruebat, prope Nicomediam in crypta fuisse absconditum? Quapropter vehementer suspicor Babylam hunc ludimagistrum ex solo errore natum esse apud Græcos recentiores, eique occasionem dedisse, quod S. Babylas episcopus Pueros instruxisse legatur: atque hæc suspicio augetur silentio Chrysostomi aliorumque Patrum, qui de S. Babyla episcopo egerunt. Porro duos non fuisse ejusdem nominis Antiochenos episcopos, jam probatum est in Historia chronologica patriarcharum Antiochenorum ante tomum IV Julii pag. 16 & sequentibus, ubi etiam Acta S. Babylæ vindicata sunt contra objectiones Tillemontii. Hanc igitur Historiam, & Acta S. Babylæ adeat studiosus lector, qui plura cupit XXIV Januarii.
Thamel idolorum primum sacerdos & deinde martyr annuntiatur hodie in Martyrologio Romano. Idem, quantum apparet, quatuor Sociis jungitur in Menologio Sirleti, quod ita habet: Eodem die, natalis sanctorum martyrum Petronii, Charitinæ, Zarbeli, Thatuelis & Bevææ, qui sub Adriano imperatore pro Christo sanguinem fuderunt: ex quibus Thatuël cum esset dæmoniacæ fallaciæ sacerdos, ab episcopo quodam Christiano ad Christi fidem conversus est: quamobrem … cum Bevæa sorore gladio consummatur. Consentiunt Menæa hodie. Verum de his actum ad XXIX Januarii, quo die Sarbelus & Bevæa in Græcorum Fastis annuntiantur, uti & in Martyrologio Romano. Vide igitur quæ in Sarbelio & Barbea, a quibus Thatuël seu Thamel & Bevæa non videntur distingui, disputata sunt ad XXIX Januarii.
S. Anatholii episcopi memoria Vesuntione a Ferrario ponitur in Catalogo generali. Lege quæ de illo scripsimus III Februarii.
Sancti Suicberti (al. Swiberti) episcopi Verdensis & confessoris canonizatio annuntiatur a Greveno: commemoratio melius vocatur in Martyrologio Germanico Canisii, prout citari a nobis solet, cum canonizatio ista sit fabulosa: de qua tamen etiam agunt Wion, Dorganius ac Menardus. Wion factam scribit a Leone III Pontifice, Carolo Magno imperatore præsente, anno octingentesimo tertio, Sed canonizationem illam esse apocrypham indicavimus jam pridem in Commentario prævio ad Vitam S. Ludgeri episcopi Mimigardefordensis § 7 & 8, ad diem XXVI Martii: de S. Swiberto etiam actum est ad diem I Mart.
Translatio corporis S. Cuthberti Dunelmum hac die facta anno 991 recolitur in Breviario Sarisberiensi, Missali antiquo Ms. Anglicano, & pluribus Martyrologiis Mss. & excusis. Historiam Translationis edidimus post Vitam S. Cuthberti XX Martii.
S. Theodosiam virginem & martyrem Cæsareæ in Palæstina annuntiat Ferrarius in Catalogo generali. De ea cum Martyrologio Romano actum est die II Aprilis.
S. Robertus Molismensis adhuc in ventre matris existens beatissimæ Virgini desponsatur. Annuntiatio est Kalendarii Cisterciensis, quod anno 1617 Divione excusum est. Desponsationem hanc pluribus refert Chalemotus in sua Serie. Videri potest apud nos Vita laudati hujus sancti abbatis cap. 1, pag. 669, ad diem XXIX Aprilis.
Vultanum abbatem in Hibernia annuntiat Grevenus cum Florario nostro Ms., in quo tamen titulus abbatis omittitur. Non novimus hunc Vultanum aut Ultanum abbatem, nisi forsan idem sit cum Ultano abbate Hiberno, sed in Belgio defuncto, de quo actum est I Maii.
S. Veranus confessor apud Rhemenses in Gallia cum fratribus Gibriano, Petrano, & cæteris sanctitate clarus. Annuntiatio est Camerarii lib. 3 de Scotorum pietate ad hunc diem, mittitque lectorem ad Flodoardum Historiæ Remensis lib. 4 cap. 9, & alios. Ad diem VIII Maii solum S. Gibrianum nominavimus ante Commentarium Vitæ ejus præmissum; sed in ipsa Vita sub initium narratur venisse ex Hibernia in Gallias cum sex fratribus & tribus sororibus. Inter fratres autem & sorores ibidem nominatos, sunt Veranus ac Petranus. In Annotatis ad dictam Vitam scripsimus, necdum tunc nos legisse, an & quo die colatur Petranus; Veranum autem referri a Ferrario & Saussayo III Decembris. De cæteris in eisdem Annotatis facta etiam est mentio. Flodoardi locus supra citatus inscribitur de S. Gibriano & fratribus ejus. Hæc vero, quæ ibidem narrantur contigisse post corpus S. Gibriani alio translatum, videntur indicare, cultu etiam aliquo, & forte publico honoratum fuisse Veranum. Res ibidem sic memoratur: Denique postquam a præfato sepulturæ suæ (membra) sublata sunt loco, quædam mulier cæca, Erentrudis nomine, illo candelam deferens accessit impetrandæ causa medelæ. At comperto, sacrum corpus inde sublatum penitus esse, nimio angore affecta cœpit flendo conqueri, cur Sanctus hic Domini abinde se permisisset auferri, & cur deferuisset vicinos, quibus beneficia solitus erat præbere divina. Subveniri ergo sibi gemitibus exposcens, visum sibi est proficisci debere ad vicum Matusgum, ubi frater ejus sanctus quiescebat Veranus. Ad cujus sepulcrum candelam ponens, seque in oratione prosternens, cœpit flendo utrumque invocare fratrem. Dumque sancti nomen crebro repetit Gibriani, cœpit caligo albuginis ab oculis ejus abrumpi, sicque divina propitiante pietate prisco redonatur lumine. Hæc jam pridem excusa apud nos in Historia translationis S. Gibriani ex Flodoardo, visum est, huc transcribere, & lectorem mittere ad diem, quem jam designavi, VIII Maii.
S. Bonifacius IV videtur annuntiari hodie in Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum, quia additur: Qui fanum Pantheon ecclesiam Christi fecit. Puto tamen scriptorem illius Martyrologii potius errasse: nam passim in antiquis Martyrologiis Hieronymianis hodie occurrit Bonifacius I, qui Pantheon non dedicavit. At Pantheon dedicavit Bonifacius IV, cujus hodie memoria alibi non invenitur: sed celebratur die, quo & Acta ejus apud nos data sunt, XXV Maii.
Herentrudis virginis meminit Grevenus ac Martyrologium Ms. Trevirense, uti eidem prænotatur, sancti Martini. Si hæc sit eadem cum Erentrude (al. Erendrude) abbatissa, de cujus translatione actum est heri inter Prætermissos; denuo lectorem mittimis ad diem XXX Junii.
Aggei prophetæ meminit Grevenus. Est in Martyrologio Romano, & apud nos cum Osea propheta ad diem IV Julii.
Octava S. Augustini episcopi ponitur inter Auctaria Usuardi nostri ex Belino. De hac quoque agitur in Florario nostro Ms. & alibi. Sanctus hic spectat ad diem, quo Acta ejus illustrata sunt, XXVIII Augusti.
Rhomæ, S. Seropiæ (immo Serapiæ) virginis passio sub Adriano principe memoratur in Martyrologio seu Viola Sanctorum, anno 1508 edita. Dedimus eam cum S. Sabina ad diem, quo hæc notatur in Martyrologio Romano, XXIX Augusti.
S. Paulinus Trevirensis episcopus annuntiatur hodie in plerisque apographis Hieronymianis. In Auctariis vero duobus Usuardi apud Sollerium citatis reperitur Paulus confessor, uti etiam habetur in Florario nostro Ms. Suspicor nomen Paulini in Paulum fuisse mutatum, ideoque de S. Paulino videri potest dies XXXI Augusti.
MMMDCXXVIII Martyrum commemoratio, qui in montibus & speluncis Nicomediæ latentes, comprehensi a Maximiano præside, plurimis tormentis traditi pro Christiani nominis confessione, mortem lætanti animo subierunt, ex Menologio Græcorum, quod Latine reddidit Cardinalis Sirletus. Annuntiant etiam hosce Martyres Menæa magna Græca, & ex Latinis Ferrarius in Catalogo generali. Consule Prætermissos ad diem hesternum III Sept.
Theotimum & Theodulum annuntiat Menologium Sirleti his verbis: Eodem die natalis sanctorum martyrum Theothimi & Theoduli, qui pro Christi confessione igne combusti sunt. Consonant Menæa, in quibus ita memorantur: Sancti Theotimus & Theodulus, qui ex lictoribus crediderant, igne consumuntur Adduntur hi versiculi:
Θεότιμος τέθνηκε συνὶ Θεοδούλῳ
Τιμὴν σὺν αὐτῷ δουλικὴν δοὺς Κυρίῳ.

Theotimus occubuit cum Theodulo,
Honorem cum ipso servilem dans Domino.
Videntur hi desumpti esse ex elogio S. Hermiones ad hunc diem dando, ubi duo lictores dicuntur conversi, alter Theodulus, alter Timotheus vocatus. Nominis autem Timothei eadem significatio est ac Theotimi, cum utroque significeturcolens aut honorans Deum, ita ut hæc nomina facile potuerint confundi, præsertim cum nomina fortasse sint imposita solum ab eventu, uti innuit etiam nomen Theodulus, seu servus Dei. Verumtamen in elogio S. Hermiones non leguntur igne combusti, sed ipsa orante post conversionem mortui. Cum autem plura de hisce non sciantur, & hæc ipsa non satis videantur certa, tacente etiam Menologio Basiliano, satis futurum credidimus, si Theotimum & Theodulum hoc loco commemoraremus.

Ultanum episcopum Arbrecainensem in Hibernia die IV Septembris coli, variis locis asserit Colganus, sed id tam clare non probat, ut nullum nobis relinquat dubium. Certe Scriptores varii Hiberni eumdem laudant Ultanum sine titulo Sancti, nec ullum apud nos diligenti inquisitione invenimus, qui Sanctum nominavit. Accedit non levis dubitandi ratio, ex silentio variorum Catalogorum, in quibus recensentur Sancti Hiberniæ, sine ulla mentione Ultani Arbrecainensis. Hac de causa rogavimus RR. patres Minoritas Hibernos, qui schedas Colgani servant Lovanii, ut diligenter inquirere dignarentur, an in iis Vita hujusce Ultani episcopi, aut alia sanctitatis ejus monumenta reperiri possent. At quantamcumque diligentiam præstiterint humanissimi Patres, nihil repertum est inter relicta a Colgano monumenta. Ultanum igitur prætermittimus, eum libenter daturi, ubi certiora de sanctitate & cultu ejus ad manum fuerint documenta.
Agaton & Ammon & Amonius, Petrus & Johannes, V Martyres cum matre Rafica habentur in Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ apud Jobum Ludolfum inter alia Æthiopica, quæ edidit. Hos etiam tamquam sanctos Martyres intexit Martyrologio suo universali Castellanus. De legitimo eorum cultu & gestis edoceri cupimus.
Catharinæ Mathæi Vitam ad IV Septembris cum titulo Beatæ Sacro suo Diario Dominicano inseruit Marchesius, eam a patria nominans Catharinam de Raconisio. Verum cum obierit anno 1547 die IV Septembris, de cultu legitimo & satis diuturno ante decretum Urbani VIII merito dubitamus.
B. Simonis abbatis, Caziaci Ordinis Benedictinorum & postmodum monachi Cisterciensis memoriam annuntiat in Clara Valle Henriquezius in Menologio Cisterciensi: at cum nulla publici cultus argumenta proferat in annotatis, ad elogium ab eo concinnatum remittimus lectorem.
B. Friderici Aystettensis episcopi idem meminit Waldsassii in Germania, sed cultum legitimum nihilo magis probat.
S. Julianum martyrem Romæ annuntiat Bosca in Martyrologio Mediolanensi, asseritque corpus ipsius servari Ciserani in diœcesi Mediolanensi. Consule dicenda de eo ad hunc diem in SS. Oceano, Theodoro, Ammiano & Juliano.
S. Prosperam virginem & martyrem, cujus corpus Mediolani in ecclesia sanctæ Radegundæ colitur, Romæ annuntiat idem Bosca in Martyrologio Mediolanensi. Prosperam vero cum in nullis Martyrologiis inveniam, suspicor corpus Sanctæ alicujus anonymæ e cryptis Romanis acceptum esse, nomenque tunc inditum.
Eleuterius episcopus memoratur in Kalendariis aliquot, verisimiliter ab alio die huc translatus: plures enim sunt istius nominis sancti episcopi.
Justinus etiam nescio quis in Kalendariis occurrit, haud dubie jam alio die memoratus aut memorandus.
Franconis episcopi Wormatiensis hoc die defuncti mentio facta est in Prætermissis ad XV Aprilis ad vocem Frontonis. Laudatur ubique Franco a pietate & prudentia; sed de cultu ipsius nihil hactenus invenimus.
Musæum presbyterum Massiliensem, laudatum a Gennadio in Catalogo de scriptoribus ecclesiasticis, ut virum scientia Scripturarum conspicuum seculo V, ut Sanctum celebrat Grevenus & post eum Ferrarius in Catalogo generali, Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ac Castellanus in Martyrologio universali. At nos de cultu ecclesiastico ipsius nihil novimus.
Dedicatio ecclesiæ S. Mariæ, impp. Valeriano & Gallieno signatur Leontinis apud Caietanum in Martyrologio Siculo, quod excusum est in Idea Operis de Vitis Siculorum Sanctorum &c.
S. Auxiliam, nescimus quam, in Burgundia annuntiat hodie Castellanus, quam ait coli ut virginem & martyrem Tilli * & Presciniaci * in diœcesi Augustodunensi. Gratum erit, si quis eruditus Gallus plura nos docere poterit de hac Sancta.
Stephanam a Seraphino, Ordinis S. Francisci de Paula, cum titulo Beatæ annuntiat Panormi in Sicilia Arturus in Gynecæo. Verum dum ait eam obiisse anno 1586, nec ullam de cultu publico mentionem facit, satis ipse insinuat omittendum fuisse Beatæ titulum.
Petrum de Almanaco defunctum in Gallicia, & Maschium Aquilanum subinde etiam Thomasium dictum, & mortuum Aquilæ in Vestinis, ambos Ordinis Minorum fratres laïcos, beatos suo more vocat Arturus in Martyrologio Franciscano. Hueberus vero in Menologio utrumque piis accenset: iisque alios jungit viros præclaros & insignes ejusdem Ordinis, nimirum Robertum Caracciolum episcopum Aquinatem, Franciscum a Regibus Talabricæ in Hispania mortuum, & Henricum Seyfridum Oenobrigæ in Tyroli. Addit quoque Mariam de Jesu Ordinis S. Claræ, quam miris exornat laudibus. Plura de hisce omnibus ibidem videri possunt.
In civitate Bruxellensi sanctorum confessorum pariterque pontificum Constantii, Aloë & Jannes. Annuntiatio est in Additionibus Cartusiæ Bruxellensis Mss. ad Usuardum Greveni. Non determinatur locus, ubi Bruxellis Sancti isti, ut vocantur, vel eorum reliquiæ existant. Unde fit, ut ulterior de eisdem notitia ibidem acquiri non facile possit, aliunde mihi ignotis.
Simpliciolæ virginis & Gallæ matris ejus annuntiatio ponitur a Greveno in Aphrica, de quibus etiam mentio fit in Martyrologio Germanico, quod nomine Canisii citari solet. Nec plura de his scimus.
Venerabilis Maria-Lumaca, relicta (id est, vidua) Francisci Pollalionis equitis, institutrix Filiarum Providentiæ: quæ, nulli rei parcens, impendit se usque ad mortem studio indefesso ad subducendas periculo puellas, annuntiatur a Castellano Parisiis, apposito anno 1657. Vita Gallice scripta legitur in Anno Dominicano part. 1 Septembris pag. 123 & sequent.
Guilielmus Goudanus, Ordinis S. Francisci, pro fide Catholica martyrium passus cum milite, per Comitem Lummæum, annuntiatur cum titulo Beati a Castellano in Monte sanctæ Gertrudis (vulgo Geertruyden=Bergh) apud Bredam in Hollandia. Acta ejus habentur apud nos die IX Julii in Appendice ad historiam Martyrum Gorcomiensium a pag. 835. Auctores plures alios assignat Arturus in notis ad diem IV Septembris, qua in Martyrologii sui textu eum memorat cum titulo beati Martyris. Ad Comitem Lummæum quod attinet; consuli de illo potest historia Martyrum Gorcomiensium tomo citato pag. 737, ubi vocatur Comes a Marca, Lumæi dominus. Plura insuper de illo dantur ibidem a pagg. 786 & 832. De hodierno autem pugile Guilielmo videri possunt hac die Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani, & Hueberus in Menologio Franciscano, qui eum sine titulo Beati annuntiant. Eos imitamur & nos, quamdiu non constiterit nobis de publico ac legitimo ejus cultu.
Ammonii discipuli Origenis episcopi & confessoris meminit Florarium nostrum Ms. Notus est Ammonius Origenis magister apud Eusebium Ecclesiasticæ historiæ lib. 6 cap. 19 pag. 220 editionis Valesianæ; discipulum vero ejusdem hoc nomine non novi: de cujus etiam sanctitate ac episcopatu nihil comperti habeo. Gratum fuerit, si quis plura nos possit docere.
S. Antonius Hungarus M. memoratur hodie in Acie bene ordinata Philippi a Visitatione Ordinis Carmelitici. Auctor quoque annotationes hasce Mss., nobis communicatas, adjunxit. S. Antonius Hungarus Carmelita, visitans Terram sanctam, in Turciam ab infidelibus tractus, in igne illæsus mansit, ac tandem pro Christo capite plectitur circa annum MDXCIX, ab immemorabili tempore cultus cum sanctitatis titulo. Historiam illam discutere non est necesse: verum non intelligimus, quo modo laudatus scriptor invenire potuerit cultum immemorabilem, si Antonius occisus sit circa annum 1599. Merito igitur in Kalendario Carmelitico, quod ipsorum Breviario præfigitur, omittitur Antonius.
Emmanuel rex C. ibidem mox subjungitur. Hæ vero deinde annotationes dantur: V. Emmanuel Eduardi Portugalliæ regis filius, in Carmelo Ulissiponensi cum B. Nunnio Pererio consanguineo suo religiosus, vitam sanctissimam terminabat anno MCDLXXXI. Non capio, cur Emmanuel nominetur rex, cum regis solum fuerit filius, ac ne legitimo quidem thoro natus. Varia ipsius officia recenset Lezana in Annalibus Ordinis ejusdem tom. 4 pag. 856.
S. Chagnoaldum episcopum Laudunensem annuntiat hodie Castellanus & Martyrologium Parisiense, atque ideo apud nos huc fuit remissus a XXIII Augusti, quo item memoratur. Verum plures testantur hunc Sanctum coli die VI Septembris.
B. Thesaurus Beccheria abbas generalis Ordinis Vallis Umbrosæ (cujus cultus uti & aliorum ejusdem Ordinis Beatorum, probatus est tom. 1 Augusti pag. 101 & seq.) memoratur hodie a Wione, Menardo, & Ferrario; at Vallumbrosani asserunt beatum Martyrem occisum esse die, quo de ipso agetur, XII Septemb.
Theodoli, Mauritii & Sociorum ejus translatio Seduni annuntiatur in Auctariis Usuardi apud Sollerium. Tres reperiuntur episcopi Octodurenses, seu Sedunenses, qui Theodori seu Theoduli nomine insigniuntur, & cultu gaudent, ut probatum est in S. Theodoro I ad XXVI Augusti. At cum Theodorus II adfuisse dicatur translationi S. Mauritii martyris & Sociorum ipsius, ut relatum est in S. Theodoro II ad XXV Augusti, suspicor hic tantum agi de translatione Mauritii & Sociorum, de quibus cum Martyrologio Romano agemus ad diem XXII Septembris.
S. Chaletricum Carnotensem episcopum annuntiant hac die, qua obiit, Castellanus & Martyrologium Parisiense: nos vero de eo agemus die, qua colitur VIII Octobris.
Justus puer & martyr Bellovacensis memoratur hodie in Florario nostro Ms., & in aliis quibusdam Fastis; sed de eo agemus cum Martyrologio Romano XVIII Octobris.
Martyres infinitos Casini occisos a Saracenis tempore S. Bertharii abbatis annuntiant Wion, Menardus, aliique in Fastis Benedictinis; at illorum cultum non probant. Historia tamen dari poterit in S. Berthario abbate & martyre, quem Mabillonius Sec. 4 Benedict. part. 2 pag. 467 coli testatur die XXII Octobris.
S. Bonifacius Papa I in Hieronymianis, aliisque Fastis pluribus memoratur hac die. Cum Romano Martyrologio de eo agemus XXV Octob.
In Britanniæ finibus translatio sancti Berini episcopi & confessoris, signatur in Auctariis ad Usuardum nostrum, cum elogio ejusdem Sancti; ibidem etiam sic laudatur ex Greveno: In Anglia, commemoratio sancti Birini episcopi Dorcacensis & confessoris: de quo etiam meminit Martyrologium Germanicum, quod sub nomine Canisii citari solet. Habetur in Martyrologio Romano Sanctus ille episcopus Dorcestriensis die III Decembris.
S. Barbaræ translatio reperitur hodie in auctariis Usuardi apud Sollerium. Memoria sanctæ hujus Virginis & martyris in Romano est IV Dec.

[Annotata]

* Thil

* Precy

DE S. MOYSE PROPHETA, DUCE, ET LEGISLATORE POPULI ISRAËLITICI
IN NEBO MONTE ARABIÆ.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Moyses, propheta, dux & legislator populi Israëlitici, in Nebo monte Arabiæ.

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis sacris, & cultus ecclesiasticus: monumenta præcipua, ex quibus hic Commentarius concinnandus.

[1] [Memoria Moysis annuntiata die IV Septembris,] Sanctissimi Prophetæ & Legislatoris Hebræorum memoriam die IV Septembris præcipua annuntiant Martyrologia, cum Latina tum Græca, exceptis tamen Hieronymianis, Beda & Rabano. Vetus seu parvum Romanum breviter sic habet: Moysis prophetæ, atque eadem brevitate usi sunt Ado, Usuardus & Notkerus. Prolixiori elogio Moysen exornat Wandelbertus in hunc modum:
Legis divinæ lator, susceptor & auctor,
Colloquio visuque Dei dignate frequenti,
Præcelso pridie * tumularis monte Moyses;
Nulli post licuit cujus cognoscere bustum.
Locus mortis additur in hodierno Romano his verbis: In monte Nebo terræ Moab sancti Moysis legislatoris & prophetæ. Ex Græco Menologio unum addo elogium, quale illud Latine redditum est in nuperrima editione eminentissimi Cardinalis Annibalis Albani: Moyses propheta & legislator patre Hebræo natus in Ægypto est. Hunc, cum Pharao rex Ægypti præcepisset, ut Hebræorum gentis masculi quidem infantes interimerentur, feminæ vero servarentur, mater fiscella inclusum in fluvium projecit. Sed cum Pharaonis filia, ut lavaretur, ad flumen venisset, siscellam conspicata, & infantem in illa plorantem, eum in filium sibi adoptavit, instituendumque omni Ægyptiorum scientia curavit. Adulto apparuit Deus, mandavitque, ut Hebræorum populum ex Ægypto educeret. Cum igitur populum eduxisset, & multa signa atque prodigia edidisset, mareque medium scidisset, perque aridam transiisset; petram etiam virga percutiens, aquas inde elicuisset; quadraginta demum annos militiæ prætuisset; annis ante Christi Resurrectionem mille quadringentis octoginta quinque mortuus est, sepultusque in quodam cremi monte a Michaële magno militiæ Dei principe.

[2] Conspirant in eumdem diem Menæa, aliique Fasti Græci; [& aliis quoque diebus:] uti & Ephemerides Græco-Moschæ, ante tomum 1 Maii editæ, Synaxarium Ruthenorum Ms., Martyrologium Arabico-Ægyptium, quod Latinum fecit Gratia Simonius. At Coptorum Ægypti & Æthiopum regni Habessinorum Fasti, cum editi apud Jobum Ludolfum, tum apud nos manuscripti, memoriam Moysis prophetæ annuntiant die VIII Septembris. Kalendarium Syriacum seu Chaldaïcum Moysis, principis prophetarum meminit die V Augusti. Moysen quoque una cum Aarone & Elisæo die XX Julii commemorarunt Synaxarium Ms. membranaceum Sirmondi, codex Taurinensis Ms. b ducis Sabaudiæ, ac Martyrologium Arabico-Ægyptium, jam ante laudatum, uti Majores nostri observarunt in Prætermissis ad eumdem diem. Latini quoque aliqui alios dies S. Moysi attribuerunt, videlicet XXVI Februarii, 1 & XII Martii & V Augusti, quemadmodum ad dies singulos annotatum est in Prætermissis.

[3] [cultus Hierosolymæ & Venetiis, ubi ecclesia magnifica, & antiqua:] Officio ecclesiastico S. Moyses colitur tam in Oriente quam in Occidente. Waddingus in Annalibus Minorum tom. 1 pag. 499 ad annum 1342 dedit Kalendarium festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, in quo ad diem IV Septembris festivitas S. Moysis præscribitur hisce verbis: S. Moysis prophetæ & confessoris duplex. Venetiis in ecclesia patriarchali colitur eodem die Officio semiduplici, uti disco ex variis ejusdem ecclesiæ directoriis. At majori ibidem solemnitate S. Moysis festivitas celebratur in ecclesia eidem sacra, quæ parochia est presbyterorum & plane magnifica. Sacram hanc S. Moysi ædem describit nuperus auctor in Thesauro antiquitatum & historiarum Italiæ tom. 5 part. 2 pag. 15, ex quo nonnulla huc transfero: Anno Salutis DCCXCVI nobilissimæ Scopariæ familiæ cura & impensis in S. Mosis honorem hocce templum erectum fuit, ac post longinquum temporis spatium a familia Viara * restauratum. Anno vero MDCXXXVII parochianorum eleemosynis, adjuvante D. Antonio Abrahamo ejusdem ecclesiæ parocho ac plebano meritissimo, a fundamentis reædificatum, ac in amplam & augustam formam redactum est… Hoc in templo septem magnifica altaria posita sunt: quorum præcipuum altare majus, ultimo completum, … habet e marmore Veronensi montem, in quo Moses tabulas Legis a Deo accepit, Mosis vero figuram ex albo Carrariæ marmore. Ibidem etiam opere anaglyptico insculpta est de vituli adoratione historia… In chori sedilibus, nuceæ materiæ, anaglyptici operis, tota S. Mosis Vita descripta est. In lacunari vero templi adest Mosis effigies, aquam virga e lapidibus educentis. Reliqua ecclesiæ ornamenta, quæ brevitatis causa prætermitto, unaque expressam ipsius formam ibidem curiosus lector inveniet.

[4] Non minus antiqua fuit ecclesia in monte Thabor Moysi erecta, [monasterium olim in monte Thabor eidem verisimiliter dicatum:] si una ex tribus, ibi olim ædificatis Moysi sacra fuit, uti credunt aliqui. De hisce Beda de Locis sanctis cap. 17 habet sequentia: Mons Tabor in medio Galilææ campo, in tribus milibus manans ad Boream a Chenezareth distat, ex omni parte rotundus, herbosus valde & floridus, altitudine triginta stadiorum. Vertex ipse campestris & multum amœnus viginti & trium stadio * dilatatur, ubi grande monasterium grandi quoque sylva circumdatur, tres ecclesias habens, juxta quod Petrus ait, Faciamus hic tria tabernacula. Locus muro cinctus, grandia gestans ædificia. Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ pag. 143 ait a S. Helena ibi templum ædificatum in memoriam Christi transfigurationis, Petro, Jacobo & Joanni dicatum: Huic templo, inquit, accesserunt postea duo monasteria, ut hic essent quasi tria, ex D. Petri desiderio, tabernacula. Quorum unum invenio fuisse Græcorum, atque D. Eliæ consecratum: verisimile est, alterum fuisse Moysi dedicatum: utrumque autem videtur habuisse abbatem. Nunc trium horum templorum, & per ambitum planitiei … aliorum palatiorum, turrium, nobilissimorumque ædificiorum grandes tantum visuntur ruinæ, in quibus leones aliæque feræ latent. De hisce etiam aliqua dicta sunt in Commentario de S. Job propheta tom. VII Maii pag. 670.

[5] Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ lib. 6 cap. 3 narrat in medio fere viæ inter Jerusalem & Jordanem reperiri mesquitam Turcarum, [mesquita Turcarum ejusdem nomine insignita, forsan quod fuerit Christianorum ecclesia.] quæ S. Moyses appellatur, quam illi in magna habent veneratione. Illo autem nomine insignitam esse dicunt, quoniam S. Moysem veteris Legis promulgatorem ibi tumulatum credunt. Ubi vero observavit, rationem illam esse falsam, nominis hasce dat conjecturas, Vel quia a fidelibus ibi ecclesia ædificata fuit ad honorem S. Moysis legislatoris, vel alterius Sancti eodem nomine nuncupati &c. Prima conjectura satis apparet verisimilis, quia dubitare non possumus, quin variæ ecclesiæ S. Moysi fuerint erectæ, & maxime in Palæstina. Verum illas omnes investigare majoris esset laboris quam utilitatis. Quapropter hæc sufficiant de cultu Sancti Legislatoris apud Christianos, ut ad gesta ipsius colligenda & elucidanda progrediamur, ubi assignaverimus præcipuos fontes, ex quibus illa colligemus.

[6] Præcipua S. Moysis gesta descripsit ipse Propheta, [Tota Moysis Vita ex sacris Litteris deducenda:] inspirante & dirigente Spiritu sancto, in quatuor posterioribus libris Pentateuchi. Accedunt & alii sacræ Scripturæ libri, in quibus de Moyse ejusque gestis agitur, quique non minus ex inspiratione S. Spiritus fuere conscripti. De omnibus autem illis, quæ de Moyse narrantur in sacris Litteris, nefas est dubitare: at non omnia tam clare enarrata sunt, nec omnia eo ordine conjuncta, ut cuilibet facile sit, totam S. Moysis Vitam ex sacra Scriptura discere, etiamsi doctorum interpretum adhibere velit subsidium. Porro, quamvis non omnes res gestæ Moysis in sacris Litteris narratæ sint; de omni enim illo tempore, quo vixit in aula regis Ægyptii, perparum commemoravit Scriptura sacra, & alia non pauca breviter dumtaxat perstrinxit: tamen sacræ Litteræ non exiguam præbent materiam ad Vitam Moysis conscribendam, modo omnia suo ordine collocentur, & obscuriora elucidentur Sanctorum Patrum aliorumque sacræ Scripturæ interpretum subsidio. Hac de causa eo me collimaturum profiteor, ut monumenta illa sacra ordine digerantur, ac nonnihil elucidentur, ubi videbitur necessarium. Vita igitur Moysis ex ipsis sacræ Scripturæ verbis ea brevitate colligetur, ut facta ad ipsum non spectantia omittantur, & quæstiones de gestis ipsius illustrentur.

[7] [Philo quoque & Josephus seorsum examinandi: ac demum edenda Vita Nysseni.] Cum autem de Moyse etiam non pauca scripserint duo auctores Hebræi non prorsus contemnendi, nimirum Philo Judæus de Vita Moysis, & Flavius Josephus in Antiquitatibus Judaicis, illorum etiam rationem habebo. Uterque enim non modo laudatur a S. Hieronymo in Catologo scriptorum ecclesiasticorum; sed uterque etiam magni semper fuit habitus. Falsa quidem illi scripserunt non pauca, & sacris Litteris repugnantia; at vera etiam plura tradiderunt, atque aliqua habent in sacris Litteris omissa, quæ, etsi certa non sint, probabilia tamen apparent. Hac de causa eorum asserta non miscebo cum verbis sacræ Scripturæ: sed post aliquam vitæ partem ex sacris Litteris expositam, separato paragrapho disquiram, quam probabilia aut improbabilia sint, quæ Philo & Josephus, aliive scriptores similes, de Moyse narraverunt. Hac methodo nec sacra & certa miscebuntur profanis & incertis; nec omittentur illa, quæ scriptores non sacri aliunde discere potuerunt S. Gregorius Nyssenus Vitam Moysis breviter quoque conscripsit. Hanc Vitam intactam in Commentario relinquam, sed totam Commentario subjiciam, divisam de more & annotatis illustratam.

[Annotata]

* i. e. pridie Nonas

* Venieria secundum alios

* spatio

§ II. Sancti natales & genealogia, parentes, frater & soror: occultatus tribus mensibus exponitur; ac inventus a filia Pharaonis, matri suæ, ut nutrici, committitur: deinde adultus filiæ Pharaonis redditur.

[Persecutio contra Israëlitas in Ægypto.] Natus est S. Moyses parentibus Hebræis in Ægypto, dum Israëlitæ, seu posteri Jacobi patriarchæ, durissima servitute ibidem premebantur a Pharaone; qui paulo ante præceperat, ut omnes eorum infantes masculi, simulac mundo dati essent, statim occiderentur. Notum autem est ex sacris Litteris, Jacobum patriarcham in Ægyptum venisse cum omni sua familia, dum filius ipsius Josephus patriarcha summa ibidem potentia & gratia florebat apud regem Pharaonem. At mortuo Josepho omnibusque Jacobi filiis; mortuis etiam regibus illis, qui Josephum magni fecerant atque ipsius gratia Israëlitas foverant, paulatim erupit gravissima persecutio contra Israëlitas, quod illi sic multiplicarentur, ut timorem ingererent novo regi Pharaoni. Occasio persecutionis ipsaque persecutio sic narratur Exodi cap. 1: Quo (Josepho) mortuo, & universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, filii Israël creverunt, & quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph: & ait ad populum suum: Ecce populus filiorum Israël multus & fortior nobis est. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: & si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra.

[9] Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: [qua præcipitur, ut occidantur eorum infantes masculi:] ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phitom & Ramesses. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur & crescebant: oderantque filios Israël Ægyptii, & affligebant illudentes eis: atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti & lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. Porro cum rex ille, qui ignorabat Joseph (id est, qui non considerabat beneficia, a Josepho Ægyptiis præstita) videret dura illa servitute non minui Israëlitas; primo conatus est eorum infantes masculos per obstetrices occidere, ut ibidem sequitur. Verum deceptus ab obstetricibus, legem dedit, quam Moyses sic ibidem exponit: Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminei, reservate. S. Lucas Act. cap. 7 ex ore S. Stephani de iisdem brevius sic habet: Cum autem appropinquaret tempus promissionis, … crevit populus & multiplicatus est in Ægypto, quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros, ut exponerent infantes suos, ne vivisicarentur. Eodem tempore natus est Moyses &c. Quo anno creati mundi, aut ante natum Christum hæc facta sint, non disquiro; nec quis fuerit ille Ægypti rex, qui primus illam persecutionem movit. nam a quæstionibus ad generalem chronologiam spectantibus abstinere statui, ne Commentarius hic fiat justo prolixior.

[10] Parentes Moysis fuerunt Amram & Jochabed; frater vero natu major Aaron, [genealogia Moysis, qui tunc natus & tribus mensibus occultatus,] & soror ante Aaronem nata Maria. Ortus fuit ex tribu Levitica, atque avum habuit Caath, proavum Levi, abavum Jacob, atavum Isaac, ita ut septimus fuerit ab Abrahamo patriarcha. Traditur Moysis genealogia lib. 1 Paralip. cap. 6 his verbis: Filii Levi: Gerson, Caath & Merari. Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, & Oziel. Filii Amram: Aaron, Moyses, & Maria. Exodi cap. 6 post traditam Amrami genealogiam, uxor ipsius sic exprimitur: Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron & Moysen. Num. 26 ℣ 59 Amram dicitur habuisse uxorem Jochabet filiam Levi. At, cum hic dicatur patruelis Amrami, filiam Levi interpretes passim exponunt natam e tribu Levitica: nam alias fuisset non patruelis, sed amita Amrami. De Amramo & Jochabetha agitur Exodi 2, ubi natales Moysis sic referuntur una cum iis, quæ secuta sunt: Egressus est posthæc vir de domo Levi; & accepit uxorem stirpis suæ: quæ concepit & peperit filium: & videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. Factum hoc laudat Apostolus ad Hebræos cap. XI ℣ 23, & parentum fidei attribuit hoc modo: Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, & non timuerunt regis edictum. S. Stephanus apud Lucam Act. 7 de his sic loquitur: Eodem tempore natus est Moyses, & fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.

[11] Attamen deinde expositus est Puer, quod amplius celari non posset, uti Moyses ipse narrat Exod. 3, præcedentibus subjungens ista: Cumque jam celare non posset (Filium suum Amram, [tandem ad ripam fluminis exponitur, ubi inventus a filia Pharaonis, matri nutriendus datur.]) sumpsit fiscellam scirpeam, & linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus Infantulum, & exposuit eum in carecto ripæ fluminis, stante procul sorore ejus, & considerante eventum rei. Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine: & puellæ * ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: & allatam aperiens, cernensque in ea Parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic. Cui soror Pueri, (Maria videlicet, quæ antea e longinquo spectaverat, & hac de causa accesserat) Vis, inquit, ut vadam, & vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire possit Infantulum? Respondit: Vade. Perrexit puella, & vocavit matrem suam. Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, Puerum istum, & nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier (Jochabed nimirum mater) & nutrivit Puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis. Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. Rursum brevius S. Stephanus Act. 7 his verbis: Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, & nutrivit eum (ope nutricis) sibi in filium. Hactenus de primordiis Moysis ex sacris Litteris. Nunc examinemus, quænam hisce adjuncta sint a Philone, Josepho, aliisque: at ea solum, quæ ad Moysen proxime spectant.

[Annotata]

* i. e. famulæ

§ III. Discutiuntur, quæ de primordiis Moysis Scripturæ addiderunt Josephus, Philo & alii.

[Persecutio contra Hebræos: ratio, cur Pharao infantes masculos occidi jusserit;] Flavius Josephus, lib. 2 Antiquitatum Judaicarum cap. 5 magis explicat, quibus laboribus Ægypti rex Israëlitas opprimere studeret, sic scribens: Nam & flumen in multas fossas diducere sunt jussi, & mœnia exædificare, & aggeres exstruere, quibus inundationes fluminis arcerentur. Pyramidum etiam insanis substructionibus vexabant gentem nostram, cogendo varias artes ediscere, & laboribus ferendis assuescere. Hæc S. Scripturæ non sunt contraria, sed probabiliter addita. At falsum est, quod ait per quadringentos annos hoc modo pressos fuisse Hebræos. Rationem deinde reddere conatur, cur Pharao omne Hebræorum genus masculinum occidi jusserit, ita prosecutus: Exortum est deinde aliud quiddam, cur genus nostrum magis etiam cuperent exstinctum. Quidam ex eo genere hominum, quos gens illa vocat sacrorum scribas, quorumque prædictionibus multum tribuit, prænunciat regi nasciturum per id tempus apud Israëlitas quemdam, res Ægyptiorum olim graviter afflicturum, si modo ad ætatem adultam pervenerit: nam & virtute fore præcellentissimum, & gloria per omne ævum celebrem.

[13] [quam allegat Josephus, refutatur:] Hæc sane prædictio, si vera est, poterat tyrannum ad infantium cædem facile impellere. Verum prædictio fictitia videtur, cum S. Scriptura pro omni ratione persecutionis alleget invidiam & formidinem Pharaonis, ex nimia Israëlitarum multiplicatione ortam, atque huic videtur attribuere tres persecutiones distinctas, quæ omnes tendebant ad minuendum Hebræorum numerum. Harum prima erat oppressio per labores arduos & continuos. Altera præceptum obstetricibus datum de infantibus masculis occidendis. Cum autem hæ artes non sufficerent, & vel sic multiplicaretur gens Hebraïca; tyrannus ad præceptum publicum confugit, illudque omni populo suo dedit, ut masculi Hebræorum infantes in flumen projicerentur: quæ erat persecutio tertia. At non est consilium contra Dominum: ne hoc quidem modo Israëlitæ multum fuere diminuti, uti patet ex multitudine maxima, quæ deinde cum Moyse Ægypto egressa est, ita ut verisimile sit crudele istud edictum non fuisse scrupulose observatum, aut certe non diu viguisse.

[14] Mox alteram prædictionem de Moyse, Amramo patri factam, [uti & visio Amrami ab eodem parum probabiliter scripta,] prolixe enarrat Josephus. Huic oraculo credunt aliqui favere verba Apostoli ad Hebræos cap. XI ℣ 23, quia asseritur fide occultatus. Afferuntur etiam S. Stephani verba Act. 7 ℣ 25, Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis, ut hisce oraculo fides concilietur. Verum neutra probatio mihi tam efficax apparet, ut oraculum istud, rescissis etiam superfluis, pro certo habere ausim. Quippe Apostolus rationem absconditi Moysis allegat eamdem plane, quam ipse allegaverat Moyses Exod. 2 ℣ 2, ubi ait: Et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. Apostolus vero: Occultatus est tribus mensibus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem Infantem. Ratio igitur absconditi Infantis non fuit oraculum, quo nixi parentes credebant eum servandum; sed elegantia Pueri plusquam humana eorum fidem sic excitavit, ut sperarent servari posse, & tribus mensibus absconderent. Audiamus S. Chrysostomum Hom. 26 in Epistolam ad Hebræos, ubi locum explicat: Unde ergo speraverunt ii (parentes Moysis) fore ut servarent infantem? Ex fide. Ex qua fide? Viderunt, inquit, & scitum Infantem. Ipse aspectus eos attraxit ad fidem. Ita statim ab initio, & ex ipsis fasciis Justo multa infusa erat gratia, non hoc efficiente natura, sed Deo. Favet S. Stephanus Act. 7 ℣ 20, dicens de Moyse nato: & fuit gratus Deo. Græce: ἦν ἀστεῖος τῷ θεῷ, id est, erat pulcher Deo per Hebraïsmum, qui sic exponendus: Erat summa ac divina quadam gratia seu pulcritudine. Quod spectat ad verba laudata S. Stephani: neque hæc mihi videntur Josepho efficaciter favere: nam occidendo Ægyptium dabat Israëlitis occasionem sperandi, se ipsius ope liberandos. Sic locum rursus explicat Chrysostomus Hom. 16 in Acta, hæc scribens: Atque operibus (cæde Ægyptii) patrocinium demonstrabatur, neque erat ratiocinio opus: neque tamen sic intellexerunt. Expositio hæc clare eruitur ex verbis sequentibus: nam post data verba, Existimabat autem intelligere (id est, intellecturos,) fratres &c. mox subditur: At illi non intellexerunt; id est, ne visa quidem Ægyptii occisione, intellexerunt, Moysen sibi ad salutem datum.

[15] Quapropter nec opus fuit oraculo aliquo, ut Amram fide occultaret filium, [qua ei conservatio & futura nascituri Moysis magnitudo prædicta asseritur:] nec ut Moyses existimaret, intelligere Hebræos, quod Deus vellet ipsis per manum suam dare salutem. Visionem tamen illam, tamquam minus probabilem, & auctoritate sacræ Scripturæ destitutam, pro majori parte ex Josepho subjungam, quia scriptores non pauci eamdem utcumque admiserunt: Amarames *, inquit, Hebræus vir inter suos nobilis, solicitus tum publico periculo, ne gens defectu juventutis ad nihilum redigeretur, tum privatim quod domi prægnantem uxorem haberet, inopia consilii laborabat, & ad implorandum divinum præsidium conversus, orabat ut tandem miseraretur homines, a quibus unis perpetuo cultus fuerit: daretque finem præsentis afflictionis, quæ toti generi perniciem minaretur. Deus autem precibus supplicis ad misericordiam flexus, astitit ei per somnum, jussitque in futurum bene sperare. Memorem se esse pietatis eorum a majoribus acceptæ, nec ipsis defutura præmia, sicut nec progenitoribus defuisse… Et paucis interjectis sic pergit: Nunc quoque scito mihi cordi esse & publicam vestram incolumitatem, & privatim tuam gloriam. Puer enim iste, cujus nativitatis metu Ægyptii fœtus vestros ad necem damnaverunt, tibi nascetur. Hic neque deprehendetur ab observatoribus, & postquam evaserit, præter opinionem educatores nactus, suo tempore Hebræos ex Ægyptia servitute liberabit, memoriamque sempiternam hoc præclaro facinore consequetur, non apud suos tantum, sed & apud exteros, me istud beneficium in te tuosque posteros conferente. Fratrem quoque talem habebit, qui dignus sit meo sacerdotio, ipse & posteri ejus in omne ævum.

[16] [natales Moysis & occultatio Infantis: corrigitur in prædictis Josephus:] His per visionem cognitis, Amarames experrectus narravit hæc Jochabeli uxori, quæ res utrisque solicitudinem auxit. Jam enim non Puero tantum timebant, sed ne quo pacto promissa felicitas intercideret. Sed mox oraculo fidem fecit mulieris partus, quæ tam facile est enixa, ut observatores fefellerit, nihil sentientes eorum, quæ in vulgaribus puerperiis sentiri solent. Hunc infantulum per tres menses clam nutrierunt. Deinde Amarames, veritus ne re deprehensa iram regis incurreret, ac mox & ipse una cum Puero sublatus e medio promissionem Dei faceret irritam, maluit salutem Filii totam ipsius providentiæ committere: ratus etiamsi Puer lateret, quod tamen perdifficile erat, molestum tamen in continuo periculo vivere, non ejus tantum, sed & suo. De Deo vero certam spem habebat, provisurum ut oraculi veritatem eventus indicaret. Hæc Josephus. Visionem prædictam nullo niti fundamento sacræ Scripturæ jam ostendi. Quam vero ipsa sibi parum cohæreat, paucis accipe. Primo, ait Deus Amramo: Hic neque deprehendetur ab observatoribus. Deinde tamen, si credimus Josepho, Amrames veritus ne re deprehensa iram regis incurreret &c. Si promiserat Deus, Puerum non deprehendendum, quomodo Amram, cujus fidem laudat Apostolus, timere poterat, ne deprehenderetur? Secundo, de facili partu Jochabethæ nihil legitur in Scriptura. Tertio, verba hæc Dei, Fratrem quoque talem habebit, ita sonant, acsi necdum natus fuisset Aaron, qui tunc erat triennis. Verum hic error potius est interpretis quam Josephi, cujus verba sic aptius reddas Latine: Erit vero ipsius frater talis. Nam Græce est: ἔσται δὲ αὐτῷ καὶ ἀδελφὸς τοιοῦτος, ubi articulus ostendit agi de certo fratre, atque ideo αὐτῷ ipsi, si mendosum non sit, non aliud significare quam αὐτοῦ ipsius.

[17] [expositio Moysis,] Expositionem Infantis Josephus sic narrat: Hoc consilium postquam satis placuit, excogitaverunt tale quiddam. Lectulo e papyro contexto, quantus Infantulum commode capere poterat, bitumineque illito, ne aqua penetrare posset, indiderunt Puerum, atque ita in flumen projecti salutem divinæ providentiæ commiserunt. In hunc modum cum a flumine deferretur, Mariamne (est Maria) Infantuli soror jussu matris ex adverso per ripam descendebat, observatura, quo tandem papyraceum illud vas deportaretur a flumine. Hic vero manifestissime Deus declaravit, nihil humana sapientia, sed omnia bonitate ipsius omnipotenti confici; eosque, qui propter utilitatem suam aut securitatem aliis perniciem moliuntur, quantalibet utantur diligentia, sæpe tamen voti compotes non fieri: rursum, qui suam salutem Deo committunt, præter opinionem e mediis periculis emergere. Prudens hæc est & verissima Josephi observatio. At peccat contra sacras Litteras in referenda expositione Infantis, dum eum non modo flumini injectum perperam asserit, sed fluxu avectum, & sororem Mariam per ripam sequentem inepte fingit: nam Exod. 2 ℣ 3 habetur, fiscellam scirpeam, in qua erat Puerulus, positam esse in carecto ripæ fluminis, stante procul sorore ejus. Positus igitur est Infans in carecto, ubi modica aut nulla erat aqua, qua avehi posset; stetitque soror ejus, nec sequi debuit avectam flumine fiscellam, cum hæc eodem loco maneret, donec fuerit inventa.

[18] Præterea scriptor Hebræus pro fiscella e scirpis facta supposuit lectulum e papyro, [& inventio: errores Josephi in hisce.] Ægyptiaca planta, contextum. Exigua tamen hic est differentia, & vox Hebraïca varie a variis exposita est. Ipsa quoque verba Græca Josephi non necessario de papyro exponi debent, sed ambigua sunt. Satis est, quod sciamus, fiscellam aut corbem fuisse e juncis contextam, & bitumine contra aquas munitam, in qua Infans fuit expositus. Subdit auctor inventionem Moysis, in qua sæpius labitur, eam sic narrans: Erat filia regis nomine Thermuthis. Hæc dum ludit ad ripas fluminis (imo ver dum eo venerat, ut lavaretur in flumine) conspicata vas fluitans, missis natatoribus, jubet lectulum ad se in ripam extrahi. Nec fluitabat fiscella, nec natatoribus opus erat; at fiscellam prope ripam in papyrione, seu in loco, ubi papyrum crescebat, positam famula una ad principem attulit. Quo ut jussum erat allato, ait Josephus, mire placuit Puer, quod esset magnus ac pulcher. Tanto enim favore Deus Moysen prosecutus est, ut eum fecerit ab illis ipsis nutriri & educari, qui propter ejus nativitatem reliquos quoque Hebræos perdendos decreverant. Hæc ultima ait, insistens prædictioni magi Ægyptii de futura Moysis magnitudine: at illam prædictionem parum esse probabilem jam dixi.

[19] Philo in Vita Moysis rationem probabilem suggerit, [Inventio ex Philone, qui asserit Moysen servatum & adoptatum a filia Pharaonis,] qua impelli potuit filia regis ad Moysen servandum & adoptandum. Verba ipsius accipe: Erat regi unica dilecta filia. Eam ferunt dudum nuptam non potuisse matrem fieri, quamvis liberorum cupidam, præsertim sexus potioris, ut esset, qui in fortunatam aviti regni sortem succederet, migraturi alioquin in familiam aliam nepotum penuria. Qua cura pressam, & ea die maxime anxiam, cum hactenus solita esset domi se continere, ac ne limen quidem transcendere, proripuisse se cum puellis familiaribus ad fluvium, ubi Puer fuerat expositus: deinde lavantem aspergentemque se inter opaca condensaque stagnorum, conspicatam jussisse afferri Puerum: tum a capite ad calcem contemplatam, miratamque formam & habitudinem, ploranti condoluisse, affectu jam ad maternam pietatem vergente, acsi ex ipsa Infans fuisset progenitus: cumque didicisset eum esse natum ex Hebræis parentibus, tunc edicto regis territis, consultasse de alendo Puero: (nec enim tutum videbatur confestim eum ferre in regiam) sic hæsitanti sororem Infantis supervenisse tamquam e specula, & conjectantem de causa, rogasse, num juberet eum nutriri apud quamdam Hebræam mulierem, non dudum partu levatam: annuente vero illa, Infantem ut alienum suæ matri commendasse: eamque libenter pollicitam suam operam in nutricando, tamquam mercedis gratia, Deo providente, ut prima educatio contingeret Infanti domi apud hos ipsos, ex quibus procreatus fuerat.

[20] [quod hæc prole careret, idemque asserunt alii satis probabiliter:] Artapanus historicus antiquus, quem frequenter laudat Eusebius, Philoni consentit de sterilitate filiæ Pharaonis, quam Merin vocat: nam Eusebius lib. 9 de Præparatioue Euangelica ad propositum nostrum sic habet: Artapanus autem Merin, Chenephri regis Ægyptiorum filiam ait Puerum, quoniam ipsa non pareret, Judæum adoptasse, quem Judæi Mosem, inquit, Græci Musæum appellant, cujus doctrina multa Orpheus didicit. Chronicon Alexandrinum ad annum mundi 3837 de hisce Tradit sequentia: Hoc anno Pharao rex Ægypti omnes Hebræorum mares jussit in flumen abjici. Multis vero regibus tum imperitantibus, Palmanothes circa Heliopolim regnabat. Hic una cum cæteris regibus Hebræis infestus erat, cui filia fuit Merrhi nomine, quam Chenebroni Mempheos regi elocarat. Hæc, cum esset sterilis, Moysen in flumen expositum sustulit, locoque filii educavit. S. Epiphanius Hæresi 78 pag. 1055 filiam illam Pharaonis vocat Thermuten, Amenophi filiam, hoc est Pharaonis: nam Pharao nomen est. commune omnibus illorum temporum Ægypti regibus, qui singuli propriis quoque nominibus distinguebantur. Jam vero non inquiro, an recte plures in Ægypto reges statuat Chronicon Alexandrinum; neque etiam examino, cujus regis filia fuerit Thermuthis illa, aut Merrhi; at solum observo, prole verisimiliter caruisse, uti Philo tradidit, cum constet Moysen ab ea fuisse adoptatum.

[21] [ratio allata a Josepho, cur Puer datus sit nutriendus Hebrææ, rejicitur.] Verum rursum probare nequeo Josephum, qui rationem redditurus, cur mulieri Hebrææ traditus sit nutriendus Moyses, hujusmodi instituit narrationem: Itaque jubet Thermuthis mulierem alicunde adduci, quæ Puero mammam præbeat. Quo non admittente mammam, sed adversante, idque cum alia post aliam adduceretur: Mariame quasi non data opera, sed fortuito ad spectandum intervenisset, Nihil agis, inquit, regina, dum nutrices Infanti adhibes alieni generis mulieres. Quod si Hebræam aliquam accerseres, tum forte popularis mammam admitteret. Cumque recte monere videretur puella, jussa est ipsa hoc negotium exequi, & lactantem quampiam adducere. Ac mox usa permissa potestate, rediit adducens communem matrem, ignotam omnibus, qui tum aderant. Tum Infans perquam libenter inhærere mamillæ visus est: &, rogante regina, mulier commissi Infantis curam suscepit. Nullam id factum habet auctoritatem ex sacris Litteris: quin potius ita res narratur Exod. 2, ut videatur insinuari, Mariam simulac allatus erat Puer ad Thermuthim, se statim obtulisse ad quærendam Infanti nutricem. Si autem rem ipsam inspicere velimus, credibilius est, Mariam, quæ erat puella decennis fere aut duodennis, ausam fuisse servitium suum offerre ad quærendam nutricem, quam consilium suggerere post adductas alias de Hebræa potius quærenda quam Ægyptia. Hisce de causis relatio Philonis, utpote Scripturæ conformis, longe probabilior est, quam sit hoc commentum Josephi, qui rationem aliquam comminisci voluit, cur Puer Hebrææ nutrici fuerit commissus.

[22] De nomine Moysi dato sic loquitur Philo: Posthæc nomen ei datur, [Moysi nomen datum, cujus etymologia exponitur,] sumptum ex ipsa re, quod esset ex aqua sublatus. Nam Ægyptiorum lingua MOS aqua dicitur. Josephus vero: Et quia projectus fuerat in profluentem, ab hoc casu nomen est sortitus. Aquam Ægyptii vocant MO, YSES vero servatos. Quare composita voce ex utrisque nomen Infanti fuit inditum, qui deinde citra controversiam prudentissimus Hebræorum evasit. Habuit igitur Moyses nomen Ægyptium, si credimus hisce scriptoribus, qui linguam Hebraïcam noverant, & forte etiam Ægyptiam: quod de Philone certum videtur, cum patria fuerit Alexandrinus, nisi Ægyptiorum istius temporis lingua deinde prorsus exoleverit. Clemens Alexandrinus hisce consentit lib. 1 Stromatum scribens sequentia: Deinde Puero nomen imponit regina, Moses, apta etymologia, eo quod eum ex aqua sustulisset. Aquam enim MOY vocant Ægyptii, in qua moriturus fuerat expositus: Moysen enim vocant eum, qui ex aqua emersus respiraverit. Uti hic Clemens Alexandrinus, ita & Josephus lib. contra Apionem asserit aquam moy dictam fuisse Ægyptiis, ita ut verisimile sit μῶ pro μωῦ transcribentium vitio in textum priori loco irrepsisse.

[23] Varii nihilominus neoterici, præsertim Hebraïzantes, voluerunt nomen Moyses, [quæ minus probabiliter negatur a quibusdam:] aut Moses, ut alii scribunt, esse Hebraïcum, illudque deducunt a radice Hebraïca masa, quæ significat extrahere, seu extraxit. Fateor sic recte deduci nomen Moses, at non Moyses, nisi corrupte. At nullo modo verisimile est, Pharaonis filiam Moysi dedisse nomen Hebraïcum potius quam Ægyptiacum. Deinde sacra Scriptura magis favet antiquorum sententiæ, cum insinuet nomen formatum esse ex voce, quæ aquam significat, & ex altera, quæ trahere, tollere, salvare, aut quid simile: nam dicitur Exod. 2 ℣ 10: Vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

[24] Alii existimant, illud Ægyptium nomen fuisse Moysi datum a principe Ægyptia, [alii volunt aliud nomen Ægyptium fuisse, cui Hebraïcum Moyses respondet;] quod idem significabat Ægyptiace ac nomen Moyses Hebraïce. Abenezra apud Scipionem Sgambatum lib. 2 Archivorum veteris Testamenti titulo 8 de eo sic habet: Moysis nomen Hebraicum est, ex Ægyptiaco nomine translatum. Ægyptiaca vero lingua vocatur Munios, & sic scriptum est in libro de Cultu terræ, qui versus est ex lingua Ægyptiaca in Arabicam. Huetius in Demonstratione euangelica prop. 4 cap. 13 num. 4 hanc opinionem quasi certam adstruit, & manifesti erroris eos insimulat, qui crediderunt nomen Moysis non esse Hebraïcum: Et tamen, inquit, ex Ægyptio ductum est, quod ipsi primum impositum fuit. Nemo enim, opinor, finget sibi Ægyptiam puellam, Pharaonis filiam, Ebraicæ, ut verosimillimum est, ignaram linguæ, Ebraicum nomen ex Ebraica lingua petitum Mosi tribuisse.

[25] [at probabilius ipsum nomen Moyses Ægyptium est.] Non inficior hanc postremam opinionem multo probabiliorem esse, quam illa sit, quæ tradit Moysi nomen Hebraïcum ab Ægyptia muliere impositum. Attamen præplacet antiquorum sententia, præsertim ob auctoritatem Philonis, de quo S. Hieronymus in præfatione ad librum de Interpretatione nominum Hebraïcorum ita loquitur: Philo vir disertissimus Judæorum, Origenis quoque testimonio comprobatur edidisse librum Hebraïcorum nominum, eorumque etymologias juxta ordinem litterarum e latere copulasse. Calmetus in Dictionario Biblico amplum Moysis recitans elogium consentit de origine nominis Ægyptiaca, atque hæc affert ad propositum nostrum: Cl. abbas Renaudot, post navatam Ægyptiacæ linguæ operam, observat, aquam MOOOU, si vero eductum sive acceptum significare: hoc nempe tempore. Ex eo autem, quod nomen Moyses originem habet ex vocibus Ægyptiacis, factum suspicor, ut Hieronymus tam varias ipsius significationes Hebraïcas dubitanter assignet: nam lib. de Nominibus Hebraïcis Exodi sic habet: Moses attrectans, vel palpans, aut sumtus ex aqua, sive assumptio. In Nominibus apud Lucam repertis, ita rursum: Moses, assumptio, vel palpans sive contrectans, aut urgens, sed melius, ex aqua.

[26] [Moyses nomen id suum ab initio non habuit, sed aliud verisimiliter acceperat in circumcisione;] Porro dubium apparet, utrum Moyses illud nomen acceperit, simulac inventus est a filia Pharaonis, an vero postea, dum adultus eidem traditus est a matre: nam sacra Scriptura impositionem nominis refert una cum adoptione, dum narrat Moysen a matre sua filiæ Pharaonis redditum; Philo vero & Josephus nomen Puero impositum aiunt, dum nutriendus matri fuit commissus. Quidquid autem verius sit de hac temporis differentia, quod certo definiri nequit, constat, illud nomen non fuisse Moysi ab initio, nec datum esse a parentibus. Hac de causa laudatus jam Clemens Alexandrinus lib. 1 Stromatum sic prosequitur: Clarum est ergo, quod prius circumciso Puero parentes aliquod nomen imposuerunt. Vocabatur autem Joachim. Habuit autem tertium quoque nomen in cælo, postquam assumptus est, ut dicunt Mystæ, nempe Melchi. Collectio illa de nomine in circumcisione imposito probabilis est; at non ait Clemens, unde didicerit illud fuisse Joachim; quodque subdit de tertio nomine, Rabbinicum videtur & fabulosum.

[27] [at istud ignotum, uti & fabulosa videntur multa alia nomina.] Laudatus Sgambatus multo plura recenset nomina Moysi a quibusdam data, sed ex fontibus nihilo melioribus. Rabbi Godolias in Catena Kabbalæ multo plura (nomina) commemorat, inquit, hæc ipsius verba subjiciens: Filia Pharaonis vocavit eum Moysem. Pater ejus vocavit eum Cheber. Mater vocavit eum Jekuthiel. Soror vocavit eum Jether. Fratres vocaverunt eum Abizenoach. Caath vocavit eum Abisocho. Israël vocavit eum Semaiam Filium Nathanaelis. Sæpe etiam vocabant eum Tobiam, aut Sopher. Alia quoque nomina ibidem recenset Sgambatus ex aliis scriptoribus ejusdem furfuris, ac tandem ejusmodi illorum nominum catalogum exhibet: Moyses, Munios, Joachim, Melchi, Cheber, Jekuthiel, Jether, Abizenoach, Abisochi, Semaias, Tobias, Sopher, Musæus, Hermes, (id est Mercurius) Osarsiph, Psom-thon-phan-chthe, Heman, Alpha. Huetius prop. 4 cap. 3 num. 5 hæc nomina, aliaque plura, etiam recenset; & locum adducit S. Hieronymi (ut credit) ex libro 1 Quæstionum Hebraïcarum in libros Paralipomenon, ubi alia adhuc nomina Moysi attribuuntur & explicantur. Verum nec libri illi sunt S. Hieronymi, ut recte probavit nuperus editor Joannes Martianay in Appendice tomi 2 col. 10; sed Hebræi cujusdam non admodum antiqui: nec ex omnibus istis nominibus ullum pro certo admittere possum, nisi ipsum nomen Moyses, aut Moses, quodque inde derivarunt Græci, qui Musæum sæpe nominaverunt. Verisimile quidem est, aliud nomen eidem a parentibus in circumcisione fuisse impositum; sed ignoramus, quale illud fuerit.

[Annotata]

* i. e. Amram

§ IV. Moyses a filia Pharaonis in filium adoptatus, eruditur omni scientia Ægyptiorum: negat deinde se filium filiæ Pharaonis, occisoque Ægyptio quodam, fugit ex Ægypto.

[Adoptatus est in filium filiæ Pharaonis adoptione perfecta,] Moysen a filia Pharaonis adoptatum fuisse in filium tradunt sacræ Litteræ verbis num. XI adductis: nam Moyses ipse dicit: Quem illa adoptavit in locum filii. Et S. Stephanus: Et nutrivit eum sibi in filium. At uterque locus tempus adoptionis incertum relinquit: nam Stephanus utcumque insinuat, adoptatum fuisse, simulac fuit inventus; Moyses vero adoptionem narrat eo tempore, quo adultus filiæ Pharaonis fuit restitutus. Non tamen negat Moyses, adoptionem esse factam citius; nec tam clare loquitur Stephanus, ut nequeat adoptio differi usque ad tempus, quo relata est a Moyse. Hoc igitur tempus inter incerta relinguimus. Verum ex Apostolo ad Hebræos cap. XI colligitur, adoptionem hanc fuisse talem, qua hæres designabatur, acsi proprius fuisset filius filiæ Pharaonis: nam Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, … majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi &c. Videbat igitur Moyses se frui posse thesauro Ægyptiorum, seu opibus filiæ Pharaonis, si adoptione stare vellet. Non tamen video, ex hoc loco certo inferri posse, Moysen creditum fuisse filium nativum filiæ regis, aut regno fuisse destinatum: quippe verba illa, Negavit se esse filium, alio modo intelligenda sunt, ut videbimus infra; nec thesaurus Ægyptiorum, quem Dei amore despexit Moyses, est ipsum Ægyptiorum regnum.

[29] Porro ex prædictis colligitur, Moysen educatum fuisse in aula regia, [& educatus in aula, ubi eruditur omni sapientia Ægyptiorum:] aut certe in palatio filiæ Pharaonis. At non exprimitur, quo ætatis anno a matre ad aulam fuerit ductus. Verba illa, Adultumque tradidit filiæ Pharaonis, videntur innuere non modo lactatum esse a matre; sed etiam pueritiæ annos apud parentes exegisse, adolescentemque traditum regis filiæ, ut ea curante disciplinis optimis institueretur. Factum id esse testatur S. Stephanus Act. 7 ℣ 22 his verbis: Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, & erat potens in verbis & in operibus suis. Didicit ergo Moyses omnes scientias Ægyptiis istius temporis usitatas, iisque instructus evasit potens in verbis & in operibus. Collige ex dictis, Moysen imbutum fuisse scientiis Hebræorum & Ægyptiorum: dubitari enim non potest, quin parentes Puerum docuerint non modo linguam Hebraïcam, omniaque ad cultum unius Dei & religionem Hebræorum spectantia; sed eas etiam scientias, quibus solebant erudiri Hebræorum pueri & adolescentes, certe quantum pro ætate præstanti ingenio capere poterat. Sic omnia disponebat divina providentia, ut Moyses, quem ducem populi sui designabat, omni eruditione evaderet perfectissimus. Quid præterea usque ad annum ætatis quadragesimum egerit Moyses, non exponit sacra Scriptura, cui hic inhæremus.

[30] [anno quadragesimo aulæ & adoptioni renuntiat, & Hebræis se aggregat:] Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus (id est, anno ætatis quadragesimo) ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël; inquit S. Stephanus Act. 7 ℣23. Hæc autem verba non significant visitationem sic factam, acsi Moyses post illam redire voluisset ad aulam: nam eo modo verisimiliter Israëlitas jam antea sæpe visitaverat. Verum affirmat Stephanus Moysen anno quadragesimo ætatis aulam penitus reliquisse, ac se aggregasse Israëlitis, quos fratres suos esse cognoverat a pueritia sub disciplina parentum suorum. Hanc loci explicationem certam facit Apostolus ad Hebræos cap. XI ℣ 24, ubi actum tam heroïcum fidei Moysis attribuit, sic scribens: Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Eadem de re uterque locus agit, & ipse etiam Moyses, cujus verba dabo inferius. At quædam obscuriora hic exponenda. Negavit, inquit Chrysostomus in hunc locum, hoc est, odit, aversatus est. Cælo enim proposito, erat supervacaneum admirari regiam Ægypti. Declaravit igitur Moyses se Israëlitam esse, renuntiansque adoptioni, exivit aula ad fratres suos Israëlitas, malens cum iis pati quæcumque toleranda forent, quam cum periculo peccandi in aula manere. Quid vero intelligat Apostolus per improperium Christi, non plane convenit inter interpretes. Mihi, ut brevis sim, sic loqui videtur Apostolus, quia scribit ad Christianos, quos Christi exemplo ad patientiam hortatur; atque ideo per improperium Christi, intelligo improperium, quale etiam Christus sustinuit. Quid est improperium Christi? ait Chrysostomus, Opprobrium, quod vos patimini, quod Christus sustinuit. Illud nimirum tolerare propter remunerationem maluit Moyses, quam thesauros Ægypti possidere.

[31] [Ægyptium ob injuriam Hebræo illatam occidit,] Quid apud fratres suos egerit, narrat Moyses ipse Exod. 2 ℣ XI his verbis: In diebus illis, postquam creverat Moyses, egressus est (relicta aula) ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, & virum Ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc, & nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. Stephanus Act. 7 ℣ 24 idem factum sic refert: Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum: & fecit ultionem ei, qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio. Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. De hoc Moysis facto varie locuti sunt sancti Patres. S. Hilarius lib. 5 de Trinitate de eo sic loquitur: Moyses in reginæ filium adoptatus, & omnibus Ægyptiorum doctrinis eruditus, cum utique ex naturæ affectu Hebræi injuriam morte Ægyptii ultus esset, Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat. Intelligendus est Hilarius de tanta Dei, seu naturæ divinæ cognitione, quantam postea apud rubum consecutus est Moyses. Subdit enim ad probationem hæc verba: Namque ob metum cædis proditæ Ægyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, & nomen interrogavit, & naturam cognovit.

[32] Cum autem Hilarius dicat, ex naturæ affectu Ægyptium occisum, [quod factum laudat S. Ambrosius,] non videtur attendisse ad verba S. Stephani, Existimabat autem intelligere fratres &c., quæ præcipue valent ad cædem excusandam; sed eodem fere modo cædem illam considerasse, quo S. Ambrosius lib. 1 Hexaëm. cap. 2 de ea sic scribens: Denique priusquam ad populi liberandi munus vocaretur (Moyses) naturali æquitatis studio provocatus, accipientem injuriam de popularibus suis ultus, invidiæ sese dedit, voluptatique eripuit, atque omnes regiæ domus declinans tumultus, in secretum Æthiopiæ se contulit &c. Idem Pater lib. 1 de Officiis cap. 36 sententiam suam declarat his verbis: Non igitur in viribus corporis & lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda, sed in depellenda injuria lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam in vitio est, quam ille, qui facit. Unde sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicæ fortitudinis. Nam cum vidisset Hebræum ab Ægyptio injuriam accipientem, defendit, ita ut Ægyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum, qui ducitur ad mortem. Factum igitur non modo excusat, sed & laudat Ambrosius, quia injuste oppressum defendebat Moyses: quod haud dubie licitum est, si fiat cum moderamine inculpatæ tutelæ, ut loquuntur theologi; uti factum supposuit Ambrosius.

[33] Gregorius Nazianzenus epist. 81 ad Theodorum Tyanensem episcopum de eodem facto ait: [Nazianzenus, Chrysostomus; at Augustinus primo non est ausus factum defendere,] Laudibus item affectus est Moses, quod ex illata Israëlitæ injuria dolore commotus, Ægyptium obtruncarit. Chrysostomus etiam in Psal. 131 cædem illam contra obtrectantes hæreticos cum mansuetudine Moysis conciliat, & laudat pluribus verbis. Verum S. Augustinus lib. 22 cap. 70 contra Faustum Manichæum, qui hanc cædem Moysi objiciebat, non sic ausus est defendere, ut justam fuisse cædem diceret. Audiamus pauca ipsius verba e pluribus, quibus generosam Moysis indolem ex hoc ipso facto commendat. Ut interim omittam, inquit, quod cum percussisset Ægyptium, quamquam illi Deus non præceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid præsignaret: unde nunc non ago; sed omnino tamquam nihil significaverint, facta illa discutio; consultaque illa æterna lege reperio, non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis injuriosum & improbum, occidi. Verumtamen animæ virtutis capaces ac fertiles præmittunt sæpe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatæ, si fuerint præceptis excultæ… Sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem, a cive improbo injuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnæ fertilitatis signa fundebat… Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tamquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum. Hæc & plura similia ibidem Augustinus.

[34] [deinde tamen dubitans argumentum protulit, quo videtur defendi posse.] Attamen sanctus Doctor, quando deinde Quæstiones in Exodum scripsit, non inhæsit firmiter huic opinioni: nam ibidem quæst. 2 sic habet: De facto Moysi, cum occidit Ægyptium ad defendendos fratres suos, satis disputavimus in illo Opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus; utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terra, etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum justificandum sit. Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam. Tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus Apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem; ut per hoc testimonium videatur Moyses jam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco * tacet) hoc audere potuisse. Hæc posterior Augustini sententia, licet ab eo dubitanter prolata, sacris Litteris maxime videtur congrua. Quippe, si credebat Moyses fratres suos intelligere se electum a Deo ad eorum salutem, electum se ipse sciebat: ideoque judiciariam quamdam potestatem ab hoc facto exorsus videtur, licet illa necdum esset declarata, & deinde per annos quadraginta fuerit suppressa. Alii volunt Moysen ex inspiratione divina occidisse Ægyptium: quod idem fere mihi apparet, cum inspiratione divina admonitum existimemus, se vindicem populi sui a Deo statutum. Adducuntur & alia quædam ad excusandam illam Ægyptii cædem,cujus æquitas verisimiliter clarius perspiceretur, si omnia facti adjuncta essent relata.

[35] [Sequenti die, dum litigantes conciliare nititur, audit cædem esse notam, & fugit:] Non intellexisse Hebræos, quemadmodum intellecturos Moyses existimaverat, illum sibi a Deo parari defensorem, mox insinuat factum sequens, quod hisce verbis narrat Stephanus Act. 7 ℣ 26: Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: & reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem aut judicem super nos? Nunquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? Fugit autem Moyses in verbo isto &c. Consentit Moyses ipse, rem ita explicans Exod. 2 ℣ 13: Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes; dixitque ei, qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? Qui respondit: Quis te constituit principem & judicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, & ait: Quomodo palam factum est verbum * istud? Audivitque Pharao sermonem hunc, & quærebat occidere Moysen, qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian &c. Uterque locus clare asserit, fugisse Moysen ex timore: nam quod ait Stephanus, in verbo isto, significat ea de causa, nimirum quia, vulgata cæde, pœnam metuebat. Agnoscit hunc timorem Chrysostomus in Epistolam ad Hebræos cap. XI explicans hæc verba: Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis, quæ aliqui adducunt tamquam huic timori apparenter contraria, multum laborantes, ut Moysen cum Paulo concilient.

[36] Verum, si locum Apostoli attente consideremus, satis clare patebit, [hæc fuga suscepta est ex timore, & laudabilis quidem,] eum non loqui de hac fuga Moysis; sed de discessu ejusdem ex Ægypto cum omnibus Israëlitis, ut suo loco ostendam. Laudatus Chrysostomus timorem Moysis cum ejusdem fide sic conciliat: Quid dicis? Non timuit. Atqui hoc dicit Scriptura, quod, cum audivisset, timuit, & ideo fuga suæ saluti consuluit, & aufugit, & furtim se subduxit, & postea erat meticulosus. Attende diligenter & accurate ei, quod dictum est. Illud, Non veritus iram regis, dixit, respiciens ad id, quod postea adstiterit. Timentis enim erat non attingere rursum defensionem & patrocinium, neque rem aggredi. Rursus autem attingere erat ejus, qui Deo omnia committebat… Erat ergo fidei fugere. Cur ergo non mansit? inquit. Ne in prævisum se injiceret periculum &c. Hæ rationes evincunt, Moysen laudabiliter fugisse; & fugam illam fidei minime repugnare. Imo ne timor quidem fidei repugnat, ita ut fides & cum fuga & cum timore facile conciliari possint. Verum videtur Apostolus clare dicere, non veritum esse Moysen, quando fide reliquit Ægyptum. At Moyses item clare affirmat, se timuisse, dum ex Ægypto fugit in Madianitidem. Timere autem & non timere non recte conciliari possunt, si de eodem agamus tempore. Quapropter nec data expositio satis videtur plana, nec ullas alias inveni, quæ tam apparent claræ, quam sit illa, quæ dicit Apostolum loqui de discessu Moysis cum omni populo suo: nam in illo discessu urgendo & exsequendo maxima apparuit fides Prophetæ, summam regis animositatem constanter negligentis.

[37] Unum contra hanc expositionem opponi potest, [sed de illa non loquitur Apostolus ad Hebræos.] atque illud ipsum est, opinor, quod plures interpretes induxit ad locum Apostoli de hac fuga intelligendum. Apostolus post citata verba statim subjungit: Fide celebravit Pascha &c. Atqui Pascha celebratum est prima vice, priusquam Moyses cum Israëlitis ex Ægypto discederet. Ordo igitur, quem ibidem servavit Apostolus, videtur exigere, ut locus intelligatur de fuga ex Ægypto, quæ diu præcessit. Verum respondeo, Pascha quidem celebratum esse uno die ante exitum, sed non antequam Moyses coram Pharaone exitum illum urgeret: nam id facere cœpit multis diebus ante celebratum Pascha. Itaque cum fides Moysis maxime enituerit in urgendo Pharaone ad egressum concedendum, multaque prodigia hunc in finem patraverit, non loquitur Apostolus dumtaxat de gestis unius dieï, quo Ægypto egressi sunt filii Israël, sed de omnibus illis, quæ coram iracundo & indignante rege fecit Moyses, ut Ægyptum cum suis relinqueret. Hæc autem cum majori ex parte contigerint ante celebrationem Paschæ, etiam ante celebrationem Paschæ recto ordine sunt commemorata. Præterea ordo ibidem non tam scrupulose in omnibus servatus est ab Apostolo, ut hæc una ratio prævalere deberet allatis in contrarium rationibus, licet ordo hic ab Apostolo esset inversus. Ceterum, quo fugerit, & ubi deinde habitaverit Moyses, inferius exponam suo loco.

[Annotata]

* i. e. Exod. 2

* i. e. factum

§ V. Referuntur & examinantur ea, quæ relatis in Scriptura addiderunt alii.

[Philo vult Moysen creditum filium regium, regnoque destinatum,] Philo non modo Moysen a filia Pharaonis adoptatum cum sacris Litteris admittit, sed affirmat etiam arte & fictione prædictæ principis pro vero filio habitum, & regno Ægyptio destinatum. Audiamus quo se modo explicet: Ubi vero majoribus quam pro ætate incrementis auctus, mature ablactatus est; mater eadem & nutrix eum reddidit ei, a qua acceperat, eleganti sane præditum indole. Serius restitutus est filiæ Pharaonis, quam innuit Philo istis verbis, Ubi … ablactatus est: nam adultum nominat sacra Scriptura, quod ad decimum quartum aut decimum quintum ætatis annum referri potest. Pergit Philo his verbis; Illa (filia Pharaonis) videns eum supra ætatem proficere, ex aspectu renovata accensaque benevolentia, facit filium supposititium, quæ jam ante muliebri arte finxerat se gravidam, ut nativus putaretur, non ascititius. Tam facile succedit quidquid Deo placet, quantumvis arduum. Post multa vero de institutione & moribus Adolescentis post recitanda, rursum sic habet de Sancto: At hic evectus in summum rerum fastigium, nepos tanti regis habitus, spe omnium destinatus successor aviti solii, nec aliud quam Rex junior appellatus, secutus est majorum suorum instituta gentilia &c. Hæc ille.

[39] [at neutrum satis est verisimile.] At nec fictio illa, quamvis sacræ Scripturæ non prorsus sit contraria, admodum est verisimilis; nec ipsa destinatio ad regnum: nam si fingere voluisset princeps, Moysen ex se natum, non videtur electura fuisse nutricem Hebræam, quæ educaret filium in spem regni suppositum; quod non bene cohæret cum immani odio, quo Pharao insectabatur Hebræos. Si autem, ut verisimile est, cognitum fuit in Ægypto, Moysen natum esse ex matre Hebræa, nullo modo fit verisimile, regnum eidem fuisse destinatum. Quem igitur, inquiet aliquis, Ægyptiorum thesaurum contempsit Moyses? Non alium, opinor, quam opes filiæ regis, quarum hæres esse poterat, si adoptione stare voluisset, & se pro filio ipsius gerere. Hisce opibus & admirabili dexteritate ingenii poterat inter præcipuos Ægypti principes locum habere, si se eorum moribus attemperare voluisset, & gentem suam cum iisdem vexare & opprimere. Quippe gratia filiæ Pharaonis id efficere poterat apud regem patrem, ejusve successorem, ut dilectum sibi Moysen, summis naturæ dotibus ornatum, pro filio & hærede habere sinerent, Deo præsertim eorum corda movente, & hæc omnia disponente ad salutem Israëlitarum. Josephus de prædicta fictione nihil habet, & ne quidem de destinatione Moysis ad regnum constanter loquitur, non ignoraturus fictionem aut prætermissurus, si illam ex idoneis monumentis hausisset Philo, & non potius conjecturas suas tradidisset.

[40] Porro Josephus adoptionem alio modo narrat, &, quantum apparet, non sine fabulis admixtis. Verba ejus accipe: Puer autem non pro ætate proficiebat intellectu, [Josephus educationem & adoptionem Moysis narrans,] sed inter ludendum præ cæteris æqualibus sapere videbatur, & quidquid ageret, nova quadam indole res magnas olim gerendas præ se ferebat. Post tertium vero annum ætatis admirandam gratiam ei Deus addidit. Nemo enim erat adeo tetricus, ut visa Moysis pulchritudine non obstupesceret: & persæpe accidebat ut dum gestatur ac circumfertur, obvios quosque in se converteret, ita ut relictis seriis negotiis mallent præcellenti ejus forma oculos pascere. Tanta erat puerilis gratia, ut inviti homines ab hoc spectaculo discederent. Quo factum est, ut Thermuthis hunc sibi filium adoptaverit, cum alioquin germanis liberis careret: allatumque patri ostentabat, dicens de successore se cogitare, etiamsi Deus illi nullum filium gignere dederit. Hunc Puerum, inquit, ego educavi non minus indole quam pulchritudine divina excellentem, quem Nilus ipse in sinum meum tradidisse videri potest: quem decrevi adoptare mihi filium, tibi vero in principatu ac imperio successorem; & cum dicto patri Infantem in manus imposuit.

[41] At ille postquam acceptum ad pectus appressisset, filiæ gratificaturus comiter diadema suum ejus capiti imposuit. [varias admiscet fabulas.] Moyses vero capiti pueriliter detractum prolabi in humum passus, pedibus etiam calcavit, id quod mox ominosum est visum, & regno nihil boni portendere. Moxque ille sacrorum scriba, qui nativitatem ejus Ægypto cladem allaturam prædixerat, occidere Puerum volebat, vociferans: Rex, Puer iste, per cujus necem nobis securitatem Deus pollicetur, vaticinium jam confirmavit, insultando tuo regno & diadema calcando. Hoc interempto tam Ægyptiis metum, quam Hebræis spem & fiduciam adime. Thermuthis vero confestim eum eripit, rege quoque non invito, cui Deus talem animum indiderat, Moysis saluti providens. Itaque educabatur quam accuratissime. Quamobrem Hebræi quidem felicitatem suo generi sperabant, Ægyptiis vero suspecta erat hæc educatio. Sed cum nemo extaret vel e cognatis regiis vel ex aliis optimatibus, qui etiamsi Moyses sublatus esset, magnopere videretur procuraturus Ægyptiorum commoda, abstinuerunt ab ejus cæde. Hæc omnia non multum fidei merentur, præsertim quod dicitur de corona capiti Moysis imposita, & ab eo calcata. Nihilo verisimilius est, sperasse Pharaonis filiam, Moysen ad regnum promovendum in locum patris sui, ut jam monui. Quin imo probabilius est, non vixisse amplius patrem Thermuthidis, quando Moyses ipsi traditus est. Nam ex Chronico Eusebii rex ille Ægypti, sub quo natus est Moyses, triennio post obiit, & alius successit. Quam igitur spem habere poterat Thermuthis de Moyse ad regnum promovendo, præsertim cum ignorare non posset, principes Ægyptios regnum non facile delaturos ad eum, quem noverant ex Hebræis parentibus esse natum?

[42] De moribus & instructione Moysis multa scripsit Philo. [Philo Moysi attribuit magistros Ægyptios, Græcos,] Et mores quidem ipsius probabilibus conjecturis egregie expressit; de doctrina vero ejusdem falsa veris miscuit. Audiamus ipsa scriptoris verba, ut errores, quantum fieri potest, clarius corrigamus. Ita nactus educationem regiam, nequaquam infantium more delectabatur assentationibus, jocis, lusibusque, quamvis indulgenter haberetur ab educatoribus: sed jam tum modestiam gravitatemque præferens, malebat audire spectareque utilia. Confestim enim accesserunt aliunde præceptores, quidam ultro venientes e præfecturis Ægypti proximis, alii magnis præmiis invitati e Græcia. Eos intra modicum tempus ille superavit, nativa docilitate institutionem præcurrens, ut reminisci videretur, non discere, in rebus difficilioribus de suo comminiscens aliquid: nam præclara ingenia multa novant circa scientias. Et quemadmodum bonæ habitudinis corpora membris omnibus agilia securos pædotribas faciunt exhibendo illis vel nihil negotii vel minimum, itidemque agricolis generosæ plantæ per se proficientes in bonas arbores: sic anima bene nata præceptis obviam se offerens, a seipsa magis quam a magistris adjuvatur, arreptisque rudimentis cujuscumque scientiæ, equus (juxta proverbium) fertur in planiciem.

[43] [Chaldæos & Assyrios:] Itaque numeros & geometriam, universamque musicam, rhythmicam, harmonicam, metricam, sive contemplativam, sive per instrumenta vocesque promentem se modis variis, accepit ab Ægyptiis doctoribus: & insuper occultam philosophiam descriptam literis (ut vocant) hieroglyphicis, hoc est notis animalium, quæ ipsi venerantur etiam pro numinibus. Reliquas liberales artes Græci docebant. Ex propinquis autem regionibus evocati, Assyrii suas literas, Chaldæi sideralem scientiam. Hanc & ab Ægyptiis didicit, mathematicæ cum primis deditis: observansque quid utrisque conveniat, in quo discrepent, intactus a contentionibus veritatem quærebat: quippe qui nihil præter eam admittebat, longe aliter quam isti, qui accepta semel qualiacumque dogmata obstinate defendunt, sive probata sive improba, more causidicorum mercenariorum, jus & æquum negligentium.

[44] [at Græci certo improbandi, cum Moyses Græcis doctoribus sit antiquior;] In hisce corrige primo, quod dicitur de accitis doctoribus e Græcia: nam Moyses omnibus Græcis doctoribus longe est antiquior. Audi S. Augustinum de antiquitate Græcorum doctorum cum Hebræis collata erudite disserentem lib. 18 de Civitate Dei cap. 37: Tempore igitur Prophetarum nostrorum, quorum jam scripta ad notitiam fere omnium gentium pervenerant, philosophi gentium nondum erant, qui hoc etiam nomine vocarentur, quod cœpit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Judæorum est soluta captivitas, cœpit excellere atque cognosci. Multo ergo magis ceteri philosophi post Prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quæ moralis vel activa dicitur, principatum, post Esdram in Chronicis invenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi vocabantur, septem scilicet Sapientes, ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt, in perscrutanda natura rerum studium ejus imitati, Anaximandrum scilicet & Anaximenem & Anaxagoram, aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur, nec illi Prophetas nostros universos temporis antiquitate præcedunt: quandoquidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israël in eis Litteris, quæ toto orbe manarent, prophetiæ flumen erupit. Soli igitur illi theologi poëtæ, Orpheus, Linus, Musæus, & si quis alius apud Græcos fuit, his Prophetis Hebræis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi verum theologum nostrum Moysen, qui unum verum Deum veraciter prædicavit, cujus nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore prævenerunt, ac per hoc quantum ad Græcos attinet, in qua lingua litteræ hujus sæculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam jactent, quo religione nostra, ubi vera sapientia est, si non superior, saltem videatur antiquior. Origenes quoque variis locis testatur, Moysen non modo Græcis doctoribus, sed etiam litterarum inventione apud Græcos antiquiorem esse; uti & Tertullianus, Justinus, Eusebius, Epiphanius, aliique plures, ita ut hæc res minime sit dubia: at aliqui de antiquitate Moysis nimium dicunt, ut alia occasione dicetur.

[45] Corrigendum secundo videtur, quod dicitur de doctoribus Chaldæis & Assyriis: [Assyriis quoque & Chaldæis verisimiliter non usus est Moyses:] Stephanus enim solum affirmat, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Ægyptiorum, nec videtur omissurus fuisse doctores Chaldæos & Assyrios, si plura ab iis didicisset, quam discere poterat ab Ægyptiis aut Hebræis. Imo hi doctores Assyrii & Chaldæi videntur Moysi potius attributi ab interprete Gelenio quam a Philone. Certe sic legitur Græce: Οἱ δ᾽ ἐκ τῶν πλησιοχώρων, τάτε Ἀσπύρια γράμματα, καὶ τὴν τῶν οὐρανίων Χαλδαἳκὴν ἐπιστήμην. Hæc verba exactius sic vertas cum Petro Francisco Zino apud Surium: At illi, qui e locis finitimis venerant, tum Assyrias litteras, tum Chaldaïcam de rebus cælestibus scientiam docuerunt. Per finitimos autem intelligi possunt ipsi Hebræi, qui non omnes videntur ignorasse Assyriorum & Chaldæorum scientias. Clemens Alexandrinus lib. 1 Stromatum Assyrios magistros prætermittit; at Græcos male adoptat ex Philone, & Chaldæos similiter Ægyptiis adjungit. Scientias vero Moysis exponit hoc modo: Cum autem ætate esset grandior, arithmeticam & geometriam, rythmicam & harmonicam, & præterea medicinam simul & musicam doctus est ab iis, qui erant insignes inter Ægyptios: & præterea eam, quæ traditur per symbola seu signa, philosophiam, quam in litteris ostendunt hieroglyphicis.. Didicit autem litteras Ægyptiorum, & rerum cælestium scientiam a Chaldæis & ab Ægyptiis. Addit Clemens: Eupolemus autem in libro de Judææ regibus, dicit Moysen primum fuisse sapientem, & grammaticam primum tradidisse Judæis, & Phœnices accepisse a Judæis, Græcos autem a Phœnicibus. At hæc carent idoneo fundamento: nam patriarchæ Moysis proavi sapientiæ non erant expertes, nec omnes aliæ nationes tempore Moysis, ut observat Augustinus loco mox indicato, ita scribens: Verum, quod fatendum est, non quidem in Græcia, sed in barbaris gentibus, sicut in Ægypto, jam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quæ illorum sapientia diceretur: alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Ægyptiorum.

[46] Sapientiam Moysis breviter & recte depingit laudatus Clemens Alexandrinus paulo post his verbis: [multiplex Moysis scientia,] Est itaque noster Moses propheticus, legum ferendarum peritus, ordinandæ & instruendæ aciei gnarus, exercitus ducendi artem tenens, politicus & philosophus. Porro non defuerunt, qui magiam etiam Moysi attribuerent. Hosce autem recte refutat Salianus in Annalibus veteris Testamenti ad annum mundi 2470 ita scribens: Absit autem ut Virum sanctissimum tales artes aut didicisse umquam aut tradidisse credamus, quas non solum exercere, sed etiam discere velle sceleratum est. Recitat quidem Clemens Alexandrinus ex Mystis quibusdam & Artapano nonnulla Moysis Opera, quæ magiam sapere videantur, de quibus suis dicetur locis, sed ea tantum ipse recitat; & si facta fuerunt, Dei potius virtuti vult adscribi. Quidam etiam impostores apud nostrum Del Rio in Disquisitionibus magicis, quendam de ratione conficiendi auri librum a Mose & Maria sorore ejus editum finxere, tanta in ea re fide digni, quanta improbis nebulonibus debetur. Ceterum quæ magia naturali, minimeque improbata continentur, & physiologiæ finibus ambiuntur, potuerunt a Mose magna ex parte cognosci pro ingenii ejus subtilitate & peritia magistrorum.

[47] [& mores probatissimi.] De moribus Moysis ita pergit Philo: Egressus deinde pueritiam, magis curam intendit, non ut quidam frena laxans concupiscentiis, quamvis non deessent incitamenta plurima, quæ se ubertim offerunt in regum domibus: sed sobrietate atque temperantia tanquam habenis quibusdam eas cohibens, ne ferrentur impetu nimio, atque ita singulos affectus suapte natura impotentes & indomitos cicurabat, quantum poterat. Quod si alicubi decessisset ab officio vel offendisset nonnihil, severe a se ipso pœnas exigebat: & in universum dabat operam ut ad primos impetus animi resisteret, quasi contumacem equum observans, nimirum ne, invito auriga ratione, cursum plus satis accelerantes, confunderent perturbarentque omnia: hæ sunt enim bonorum & malorum origines: bonorum, si ratio teneat imperium; contrariorum, si affectus dediscant obedientiam. Merito igitur stupori erat omnibus familiaribus, tanquam novum naturæ miraculum, incertis, qualis mens habitaret in ejus corpore, humana, an divina, an mixta ex utroque, cum nihil vulgare haberet, augustiora cæteris omnia. Nam nec ventri quidquam dabat præter tributum naturæ necessarium, nec voluptatum sub ventre nascentium nisi liberorum causa meminerat; frugalitatem colebat ut nemo alius, in universum abhorrens a deliciis. Animo enim vivere malebat quam corpore, philosophiæ præcepta quotidie factis repræsentabat, mentem verbis exprimens, facta dictis accommodans, ut cum sermone vita congrueret. In summa qualis erat vita, talis & oratio, cum nihil discreparet, haud aliter quam in instrumento musico. Hactenus Philo, cujus verba hic curiosius non excutio, licet nonnulla sint exaggerata.

§ VI. Discutitur bellum Æthiopicum, quod Moysen feliciter gessisse Josephus aliique scribunt: occasio aulæ deserendæ fugiendique ex Ægypto.

[Bellum Æthiopicum Moysi demandatum scribit Josephus,] Josephus post præcedentia bellicam Moysis fortitudinem celebraturus, talem instituit narrationem: Itaque sic natus & sic educatus; postquam adolevit, brevi suæ virtutis specimen edidit, & quantum momenti vel suis vel Ægyptiis esset allaturus, occasionem nactus talem. Æthiopes, qui supra Ægyptum incolunt, agebant & ferebant facultates Ægyptiorum. Illi moti indignatione ducunt in eos exercitum, contumeliam cum injuria conjunctam ulturi: mox prælio commisso, partim in acie ceciderunt, partim in fugam turpiter compulsi retro ad suos se receperunt. Quo successu elati Æthiopes fugientibus instabant, & ignavum rati, si fortuna non uterentur, concepta spe subjugandæ Ægypti, late eam populabantur: degustataque prædæ dulcedine, non temperantes sibi, ad majora audenda accendebantur. Cumque vicinas regiones pervagantibus nemo cum armis obviam iret, pergebant ulterius Memphim usque & mare, nulla civitate resistere valente. Quibus calamitatibus Ægyptii pressi, mittunt, qui remedium ab oraculis petant. Cumque responsum esset, Hebræum in auxilium advocandum, rex a filia postulat Moysen, qui universis copiis cum imperio præsit. Paruit illa, sed prius rege jurejurando obstricto, nihil in perniciem Juvenis machinaturum, pro magno hoc auxilium imputans & sacerdotibus probro dans, quod non puderet nunc ejus opem implorare, quem prius ut hostem occidendum esse monuerint ac jusserint. Illa Thermutidis cautio & exprobratio adducitur a Josepho, quod semper velit congrua scribere oraculo de futura Moysis magnitudine, jam antea examinato. Causa autem belli Æthiopici sic exposita est, uti & ratio electi ducis Moysis, ut nihil contineat sacris Litteris contrarium. At non bene cohæret cum Chronico Eusebii, quod supponatur eo tempore in vivis fuisse rex ille, sub quo natus est Moyses. Verum, etsi credamus in hoc errasse Josephum, necesse non est, ut dicamus totum istud bellum esse fictitium.

[49] Artapanus apud Eusebium lib. 9 de Præparatione Euangelica cap. 4 idem bellum brevius referens, [uti & Artapanus, multa de eo narrans incerta:] asserit, Chenephrim (Ægypti regem) ex invidia Moysi id bellum demandasse, ut in eo periret. Pro causa invidiæ allegat præclara Sancti opera, famamque ex iis natam. Verba Eusebii accipe, sed fide penes Artapanum relicta, quam hic sane non magnam meretur. Artapanus autem Merin, Chenephri regis Ægyptiorum filiam, ait, puerum, quoniam ipsa non pareret, Hebræum adoptasse, quem Judæi Mosem, Græci Musæum appellant, cujus doctrina multa Orpheus didicit. Hunc Mosem instrumenta bellica invenisse affirmat, litteras quoque, quas sacerdotibus tradidit, Ægyptiorumque urbem in sexdecim partes divisisse, ac singulis præfectos instituisse: quæ omnia videlicet fecerat, ne populi, ut solebant, conspirantes, modo hunc, modo illum regno expellerent. Unde factum esse ait, ut quasi Deus ab Ægyptiis coleretur, & propter litterarum sacrarum interpretationem Mercurium appellatum: quibus rebus Chenephrim invidia commotum, causam interficiendi Mosi quæsivisse: & sic adversus Æthiopes in Ægyptum irruentes cum imperio ipsum misisse, exercitumque sibi a Judæis maxime conscripsisse, ut propter imperitiam militum una cum eis periret. Hactenus de causa missi ad bellum Moysis Artapanus, cui facile credimus Moysen non fuisse otiosum in Ægypto usque ad annum vitæ quadragesimum. At non existimamus omnia esse vera, quæ ille de ipsius ibidem gestis retulit: nec scimus, uter causam electi ad bellum Moysis rectius exposuerit: imo ne quidem affirmare ausim, recte expositam esse ab alterutro. Minus etiam verisimile est, quod dicitur de exercitu ex Hebræis maxime conscripto, cum rex Ægypti non tantum posset fidere Hebræis, quos gravissime premebat.

[50] [stratagema Moysis,] De bello autem per Moysen gesto sequentia subdit Josephus: Moyses vero Thermutidis simul ac regis rogatu libenter hoc negotium suscipit. Quod factum gentis utriusque vatibus lætitiam attulit. Ægyptii post partam ejus virtute de Æthiopibus victoriam, occasionem sibi per dolum tollendi non defore sperabant: contra Hebræi, Moyse copiis præposito, adfore sibi facultatem evadendi ex Ægyptia servitute. Ille vero volens hostem opprimere, priusquam de adventu suo cognosceret, non per fluminis ripam, sed per interiora terræ expeditionem fecit. Qua in re satis declaravit, quantum ingenio polleret ac prudentia. Cum enim hoc iter difficile esset præ multitudine serpentum (nam hic tractus plurimos gignit, aliquot etiam genera, quæ nusquam alibi reperiuntur, noxios omnes & ipso aspectu horrendos, & in his quosdam volucres, ut non solum humi latentes insidientur, sed & sublimes ex improviso noceant) commentus est ad securum iter exercitus stratagema dignum admiratione. Vasa enim plexilia non pauca e papyro in arcæ formam fieri curavit: quæ completa ibibus secum deferebat. Est autem hoc animal infestissimum serpentum generi. Quapropter fugitant earum insectationem, & inter fugiendum, sicut a cervis, retracti devorantur: sunt autem mansuetæ alites; & contra solos serpentes feroces. De quibus nunc desino plura, utpote apud Græcos non incognitis. Postquam igitur ventum est in terram venenosis bestiolis scatentem, ibes illis immisit, quarum bona opera usus, itinere impune peracto, nec opinos Æthiopes invasit: commissoque prælio fusos ac fugatos, & spe occupandæ Ægypti frustratos retro in suam regionem compulit.

[51] [& gesta in illo bello ex Josepho,] Nec hoc contentus, oppida illorum evertebat, & ubique magna cædes hostium patrabatur; quo factum est, ut post hæc auspiciis Moysis feliciter gesta tantam alacritatem exercitus præ se ferret, ut nihil non laboris toleraturus videretur, jamque aut excidium aut captivitas Æthiopibus immineret. Ad ultimum compulsi in Saba, regiam ejus gentis, quam postea Cambyses Persarum rex de sororis suæ nomine Meroën appellavit, obsidione sunt cincti. Erat autem pene inexpugnabilis, utpote Nilo circumquaque cincta, accedentibus ad ejus munitionem & aliis fluviis Astapo & Astoborra, qui objectu suo difficiliorem trajectum facerent. Itaque sita in insula, & muro valido inclusa, non fluminibus tantum arcebat hostem, sed aggeribus, qui mœnia inter & flumina ad eorum inundationes prohibendas instructi, ad hoc quoque tum proderant, quod hosti etiam post superata flumina aditum ad urbem oppugnandum negabant. Hactenus Josephus. Vera sunt, quæ de ibide refert: nam ibis, seu ciconia nigra, est avis Ægyptia ingentis magnitudinis, infestissima serpentibus, quorum multos manducat, & occidit alios.

[52] Eusebius relationem Artapani sic prosequitur: Quod bellum, [item ex Artapano; in relatione utriusque multa incerta:] ut ab Heliopolitanis accepisse asserit, decennio gestum fuit: & propter diuturnitatem ejus civitatem in eo loco conditam, ubi sedentes Æthiopum imperium sustinebant: quam Hermopolim, inquit, id est, Mercurii civitatem, appellant: ibim consecratam ibi primo fuisse, quoniam nocentes interficeret serpentes. Constat quidem ibim cultam fuisse ab Ægyptiis; at nescimus, an illa idololatria cœpta sit Hermopoli, de qua per Moysen structa nihil habet Josephus. Id certo dici potest, cultum ibidis non esse cœptum a Moyse. At rursum incertum est, an aves illæ deinde coli sint cœptæ ob servitium istud, quod Moysi ab iis præstitum ait Josephus. Id quidem verisimile appareret, si omnino constaret de ibidibus a Moyse contra serpentes adhibitis, & de Hermopoli per ipsum condita: verum nec Josephus tantæ est auctoritatis, ut primum pro certo habeamus: nec tanti facimus Artapanum, ut secundo multum fidei tribuendum existimemus. Si autem omnino in illa expeditione constructa fuit Hermopolis; id factum non videtur, quando Moyses cum exercitu obsidebat urbem Meroën: ingens enim utriusque urbis est distantia. Neque etiam tunc conditam ait Artapanus; sed solum in expeditione illa decennali. Jam vero, uti nihil de Hermopoli condita habet Josephus, ita de Meroë obsessa tacet Artapanus; ita ut utrumque æque videatur incertum. Nihilo certius est, an Meroë eadem sit cum urbe regia Saba, quod alii aiunt, negant alii.

[53] Finem belli prædictis omnibus improbabiliorem refert Josephus, [finis belli improbabiliter a Josepho narratus:] sic prosecutus: Hic (apud urbem Sabam, deinde Meroën dictam) cum Moyses desidere exercitum ociosum ægre ferret, hoste non audente manus conserere, interim tale quiddam accidit. Erat Æthiopum regi filia, nomine Tharbis. Hæc Moysen mœnibus exercitum admoventem & egregie dimicantem conspicata, virtutemque Viri admirata, qui & Ægyptiorum fortunam labantem in integrum restituisset, & Æthiopas modo victores in extremum periculum adduxisset, vehementi ejus amore est correpta: quo in dies crescente, mittit ad eum e servis fidissimos, conjugium suum offerens. Assensit ille hac conditione jurejurando firmata, post urbem sibi traditam ducturum se eam uxorem: ac mox dicta factum sequitur. Sævitum est nihilominus in hostem, & actis Deo gratiis, nuptiisque celebratis, Ægyptiorum exercitus victor domum est reductus. Artapanus, omissis hisce nuptiis, quæ probabiles non sunt, affirmat, Æthiopas admiratione virtutis ita Mosem coluisse, ut etiam circumcisionem ab eo didicerint. Hactenus illi de hoc bello, seu vero seu fictitio, de quo eruditi non consentiunt: nam & sancti Patres in diversas abierunt sententias, & interpretes aliique neoterici. Et sane certo statui non potest, verene bellum contra Æthiopas gesserit Moyses, an illi attributum sit, quod ab altero quopiam factum, aut omnino non factum.

[54] [probabilius tamen apparet, aliquid subesse veri de illo bello:] Verumtamen aliquid subesse veri, mihi apparet probabilius ob hasce rationes. Josephus & Artapanus, antiqui scriptores, qui non videntur invicem descripsisse, de bello gesto consentiunt: neque hi ex sacris Litteris mendacii possunt convinci, cum bellum istud sacræ Scripturæ non sit contrarium. Quin potius talis ubique in Scriptura exhibetur Moyses, ut ad res bellicas maxime fuerit idoneus: nam & omni sapientia Ægyptiorum, cujus pars haud dubie erat scientia militaris, ut filius adoptivus filiæ regis, eruditus erat; atque animi magnitudine præstabat, ut satis colligitur ex cæde Ægyptii & defensione filiarum Jethro contra pastores: adhæc mira erat prudentia & ætate florente, ita ut nihil insolens aut inusitatum simus credituri, si existimemus Moysen aliquot annis ante discessum ex aula ad expeditionem aliquam bellicam contra Æthiopas fuisse missum. Silentium ipsius Moysis nullius hic est momenti: nam siluit ille omnia, quæ gessit, dum vixit in aula: neque tamen existimare possumus, ipsum ibidem otiosum fuisse per annos viginti quinque. Magis urgere quibusdam videtur, quod Josephus æque ac Artapanus quædam relationi suæ inseruerit, quæ fabulosa prorsus apparent. Verum uterque scriptor, dum vera Moysis gesta, & in Scripturis relata commemorat, non paucis similiter fabulis eadem deturpat. Nullo igitur modo ex adjunctis quibusdam fabulosis inferri potest, totum istud bellum esse fictitium. Porro dissensio Josephi & Artapani in præcipuis quibusdam adjunctis me maxime movet, ut existimem non omnia esse fictitia. Quippe difficulter credi potest, eamdem historiam a duobus scriptoribus, tempore & loco distantibus, confictam esse. Hic autem dici non potest, Josephum ex Artapano fabulam mutuatum esse, eamdemque pro sua libertate anxisse fictitiis ornamentis. Si enim Josephus ducem habuisset Artapanum, non omisisset præclara Moysis gesta in Ægypto ante bellum Æthiopicum, nec tacuisset conditam Hermopolim, aliaque ab Artapano relata, seu vera illa sint, seu fictitia. Quapropter, omnibus attente consideratis, bellum istud Æthiopicum a Moyse gestum esse, mihi apparet probabilius; sed dubitare nequeo, quin multæ fabulæ in ejusdem belli relatione sint confictæ. Scio quidem sanctissimum Prophetam longe majorem esse, quam ut prophana illa laude egeat; at solum inquirere volui, quid veritati magis appareat conforme.

[55] [at uxor in illo bello ducta, quæ esset filia regis,] Inter fabulas Josephi præ ceteris discutiendæ ac refutandæ sunt nuptiæ, quas hac occasione a Moyse contractas scribit. Fortasse figmentum illud Josepho in mentem venit, quia uxor Moysis Num. 12 ℣ 1 vocatur Æthiopissa. Certe Abulensis in cap. 4 Numerorum, quæst. 4 Josephum sequitur, ita scribens: Dicendum, quod non est dubium, quin Moyses habuerit in uxorem Tharbis filiam regis Æthiopum, quia Josephus lib. 2 Antiquit. refert latissime, quomodo Moyses dux belli Ægyptiorum contra Æthiopes accepit in uxorem filiam regis Æthiopum: sed in his, quæ sunt pure historica, & non repugnant sacræ Scripturæ, credendum est Josepho, qui fuit vir harum rerum peritissimus. Etiam doctores nostri, ut Isidorus & quidam alii, qui historias referunt, dicunt Moysen habuisse filiam regis Æthiopum in uxorem, quod partim dicunt moti ex auctoritate Josephi, qui illud prius scripsit, partim autem propter sacram Scripturam, quæ hic dicit, quod Moyses habuit uxorem Æthiopissam. Hactenus Abulensis, qui figmenta Josephi nondum satis habebat perspecta; sed ea deinde magis detecta sunt. Jam vero nullum præsidium est Josepho aut Abulensi, ex allegato loco Numerorum, quia certum est, Sephoram Madianitidem Æthiopissam ibi nominari, uti fatetur ipse Abulensis quæst. 6, & nos infra videbimus. Relatio quoque Josephi aliunde nullum habet fundamentum, cum nullus scriptor Josepho æqualis aut antiquior illas nuptias referat, ne Artapanus quidem, etsi de bello Æthiopico agat, & veras Moysis nuptias cum Sephora paulo post referat.

[56] Silentium Artapani non exigui in hac re est momenti, [plane videtur fictitia.] cum & de Meroë urbe loquatur, & de uxore Moysis non diu post ducta, quam vocat Raguelis Arabiæ regis filiam, ita ut mirum esset, eum ignoraturum fuisse primam illam Moysis uxorem, si illam ipse omnino duxisset. Accedit silentium Philonis, quo intelligimus aut primam illam Moysis uxorem Judæis fuisse incognitam, aut fabulosa Philoni visa esse, quæ Hebræi de illa tradiderant. Præterea verisimile non est, Moysen eo usque cum exercitu progressum esse in Æthiopiam, ut pervenerit ad urbem Meroën, quæ immenso intervallo ab Ægypto est dissita, præsertim cum Artapanus tantos Moysis progressus siluerit, & potius insinuaverit, bellum diu continuatum esse circa limites utriusque imperii, aut in superiore Ægypto, affirmans Hermopolim interim conditam, quæ in Ægypto erat, & multum distabat a limite Æthiopiæ. Demum Josephus, dum nuptias celebratas scribit, & sævitum esse nihilominus in hostem, pacem & bellum male miscet; dum vero ait, post nuptias Moysen cum exercitu rediisse, nec addit, utrum comitata fuerit sponsa; ostendit se fabulam composuisse, cujus non facilem invenit exitum. Sane nec verisimile est, regis. Æthiopiæ filiam cum Moyse in Ægyptum profectam, & paulo post ab eo relictam, dum aula deserta ad Israëlitas se contulit. Nihilo quoque verisimilius est, conjugium contractum esse, ut conjuges mox invicem desererent, & uxor in Æthiopia, Maritus in Ægypto maneret, nec invicem deinde viderent. Fabellam aliam hic commenti sunt aliqui, nimirum Moysen annulum uxori tradidisse, quo sui oblivisceretur, & sic liberum rediisse in Ægyptum. At commenta illa sunt haud dubie Rabbinorum, nec modo fictitia, sed plane impia. Quapropter cum plerisque eruditis nuptias illas Moysis prorsus fictitias esse existimo.

[57] Fugam Moysis ex Ægypto Josephus narrat tamquam sequelam expeditionis Æthiopicæ hoc modo: [Fuga ex aula & Ægypto confusa a Josepho, neque exacte relata;] Illi vero (Ægyptii,) accepta salute, odium pro gratia Moysi reposuerunt, & majoribus studiis insidias contra eum machinabantur: suspicatique, ne rebus feliciter gestis elatus, res novas in Ægypto moliretur, apud regem eum cædis accusaverunt. Jam enim & ipse suspectum hominem habere cœperat, partim invidia motus ob bellum fortiter ac prudenter administratum, partim etiam metu alicujus cladis, sollicitantibus huc & irritantibus indesinenter scribis ac sacrificis; ut jam Moyses minimo minus abesset a pernicie, opprimendus dubio procul, nisi rem olfaciens in ipso temporis articulo se clam subduxisset: & cum vias observari intelligeret, per solitudines fugam artipuit, qua evasurum inimici minime suspicabantur. Artapanus etiam partim apud Eusebium, partim in Chronico Alexandrino laudatus, ait Moysi reverso insidias fuisse structas, atque ea de causa fugisse, postquam Chanetothen Ægyptium sibi insidiantem interfecerat. Additur in Chronico Alexandrino, filiam Pharaonis, quæ Moysen adoptaverat, non diu ante fuisse defunctam. Verum, licet satis verisimile sit, Moysen laborasse invidia, quæ frequens est in aulis principum, causam fugæ non exacte illi exprimunt, & videntur supponere aulam simul & totam Ægyptum a Moyse desertam, cum tamen ex ordine sacræ Scripturæ clarum videatur, Moysen primo secessisse ex aula, & se Israëlitam professum: deinde vero post occisum Ægyptium ex Ægypto fugisse. Cum autem constet, Hebræos odio fuisse Pharaoni, non alia erat necessaria causa, cur Moysen similiter odio prosequeretur, quam quod ille Hebræorum societatem præ aula eligeret.

[58] [nam prius aulam deseruit, deinde ex Ægypto fugit;] Philo pag. 472 occasionem, qua aulam aversatus est Moyses, probabiliter describit. At hic, inquit, evectus in summum rerum fastigium, … secutus est majorum suorum instituta gentilia, adoptivorum parentum bona, etsi splendida, tamen adulterina judicans; e diverso naturalium parentum, etsi ad tempus viliora, vera tamen & propria. Itaque utriusque partis judex incorruptissimus, tum ejus ex qua natus, tum ejus in quam adoptatus fuerat, alteri benevolentiam præstabat, alteri gratitudinem: & retulisset abunde gratiam, ni animadvertisset in ea terra impiam regis sævitiam. Tum egregie describit iniquissimam Hebræorum vexationem atque oppressionem, cujus causa non modo aulam aversatus est, sed etiam penitus dereliquit, uti recte observat S. Basilius Hom. 1 in Hexaem., res ordine describens hisce verbis: Qui tyrannidis fastum perosus, & ad tribulium humilitatem recurrens, una cum Dei populo divexari maluit, quam temporaria peccati suavitate frui. Qui justitiæ amorem ex ipsa natura sortitus est; quandoquidem prius etiam, quam ipsi committeretur populi principatus, ob naturale nequitiæ odium ad mortem usque malos insectatus fuisse comperitur. Qui ab iis, quos beneficiis affecerat, fugatus, ac libenter Ægyptiacos tumultus derelinquens, adveniensque in Æthiopiam, & illic omnino ab aliis negotiis feriatus, totos quadraginta annos rerum contemplationi impertivit. Hæc simul dare volui, ut rerum ordo, a plurimis non observatus, ex Basilio confirmetur.

[59] [causa aulam deserendi potuit esse sævitia Ægyptiorum in Hebræos;] Hunc egressum ex aula etiam non observavit Philo, aut certe non distinxit a fuga, utriusque occasionem & causam alias probabiliter sic exprimens: Hæc ille continue ferebat indignissime, cum nec prohibere injuriam (Hebræis ab Ægyptiis illatam) posset, nec oppressis succurrere: verbis tamen quantum poterat sublevabat, præfectos subinde admonens, ut moderarentur laxarentque nimiam in urgendo duritiam: operarios vero, ut præsentem statum ferrent fortiter, sicut viros decet, nec animis deficerent una cum corporibus, utque sperarent mutationem in melius, omnia enim mundana verti in contrarium, nubila in serenitatem, procellas in quietum aërem, tempestatem in tranquillitatem, res vero humanas eo magis, quo instabiliores sunt. Talibus incantationibus tanquam bonus medicus putabat se levaturum mala quamvis gravissima: quæ tamen ad tempus lenita, mox exasperabantur denuo, & ex intervallo augebantur novis ærumnarum accessionibus: erant enim inter præfectos quidam efferati rabie, nihil differentes a venenatis carnivorisque bestiis, humana specie beluæ, sub qua mores ferinos celabant, ferro adamanteque duriores. Ex his unum immanissimum, quia nihil remittens exacerbabatur etiam precibus, nisi celeriter jussa fierent, pulsans miseros, verberans, excrucians, interemit, fas esse ratus: & re vera fas erat, eum occidere, qui vivebat in perniciem hominum.

[60] Hoc auditum rex ægre tulit, ut indignum facinus, [causa vero fugiendi timor.] non quod aliquis occisus esset, aut occidisset, sive jure sive injuria: sed quod Nepos ab eo dissentiret, nec eosdem, quos ipse, haberet pro sociis & hostibus, amans quos ille oderat, infensus vero dilectis ab eo; & miserans, quos rex inclementer exagitabat. Hanc occasionem nacti purpurati, & suspectum habentes Juvenem, quem norant aliquando exacturum pœnas præsentis crudelitatis, quamprimum potuerit; patulas avi * aures impleverunt plurimis calumniis hinc inde insusurrantes, ut de amittendo principatu reddiderint solicitum. Dicebant enim: Te ipsum aggredietur, nihil mediocre sapit, semper molitur aliquid, ante tempus ad regnum aspirat, aliis pollicetur, alios territat, indemnatos interficit: quo quisque est tui amantior, eo magis eum persequitur. Quid cunctaris? an ut quæ conatur efficiat? Proderit insidiatori hæc dilatio. Moses interea secessit in finitimam Arabiam, ubi tutius degere poterat. Quod ait Philo, fuisse unum ex præfectis operum, quem occidit Moyses, non quidem legitur in sacra Scriptura; attamen verisimile est. Verum non æque probabile apparet, quod regem Ægypti nominet avum Moysis, supponens eumdem, sub quo natus fuerat Moyses, eo tempore vixisse; quod non recte cohæret cum chronotaxi regum Ægypti. Quod spectat ad criminationes procerum apud regem, eæ pro conjecturis non improbabilibus haberi possunt.

[Annotata]

* regis

§ VII. Gesta Moysis in Madianitide: uxor ibi ducta, & duo filii generati.

[Moyses post fugam ex Ægypto habitavit in Madianitide circa mare Rubrum,] De loco, ad quem ex Ægypto fugit Moyses, Exod. 2 ℣ 16 dicitur: Moratus est in terra Madian. Stephanus vero Act. 7 ℣ 29 ait: Fugit autem Moyses, .. & factus est advena in terra Madian. Plurimi scriptores duas urbes, Madian dictas, fuisse volunt, alteram non longe a mari Mortuo, alteram prope mare Rubrum collocantes. Eam sane opinionem passim apud neotericos reperio, ita ut jam quasi pro certo haberi videatur, non modo geminam Madian, sed & geminam Madianitidem fuisse. Verumtamen res mihi nequaquam apparet certa; sed diligentiore examine digna. Id interim certum est, Madianitidem illam, ad quam fugit Moyses, fuisse prope montes Horeb & Sinaï: nam pascens gregem pervenit ad montem Horeb, ut dicitur Exod. 3. Ex hac observatione rursum sequitur, Madianitidem non longe abfuisse a mari Rubro, seu a sinu Arabico, uti alias vocatur: nam mons Sinaï vicinus est prædicto mari, a quo eum aliqui interpretes in Tabulis suis geographicis justo longius amoverunt. In hac porro Madianitide vixisse Moysen quadraginta annis, certum est, nec de eo ullatenus dubitari potest. Pars illa est Arabiæ Petrææ; atque ideo auctores profani dicunt, Moysen fugisse in Arabiam. S. Hieronymus in Locis Hebraïcis de metropoli hujus regionis ita scribit: Madian, urbs ab uno filiorum Abraam ex Chettura sic vocata. Est trans Arabiam ad Meridiem in deserto Saracenorum contra Orientem maris Rubri: unde vocantur Madianæi, & Madianæa regio. Hæc omnia congruunt cum vicinitate montis Sinaï, qui item est in parte maxime Meridionali Arabiæ Petrææ, & ad Orientem Maris Rubri. Per voces trans Arabiam intelligit limitem Arabiæ ad Meridiem, sic tamen, ut pars Arabiæ censeatur; nisi maluerit deserta illa, Ægypto vicina, ab Arabia distinguere.

[62] [aliam quoque Madianitidem fuisse neoterici putant circa mare Mortuum:] Hieronymus post data verba subdit, aliam quoque reperiri civitatem, Madian vocatam, juxta Arnorem (fluviolum) & Areopolim (Moabitarum metropolim,) cujus, inquit, nunc ruinæ tantummodo demonstrantur. Non adduxi omnia Hieronymi verba, quia de recta eorum lectione digladiantur scriptores. At sententia Eusebii & Hieronymi explicata videri potest in postrema editione Veronensi. Ex hoc autem loco Hieronymi scriptores neoterici non solum aliam urbem Madian, sed etiam regionem Madianitarum diversam statuunt ad Orientem maris Mortui, ac de ea gente intelligunt omnia, quæ postea de Madianitis a Moyse partim excisis erunt narranda. Calmetus in Dictionario biblico ad vocem Madian non modo duas Madianitides amplectitur; sed præterea probare nititur, Madianitas ad Orientem maris Mortui positos fuisse posteros Abrahami & Ceturæ, descendentes nimirum ex Madian, quarto eorum filio; Madianitas vero vicinos mari Rubro verisimiliter descendisse ex Chus, filio Cham: ex quo sequitur, uxorem Moysis non fuisse ex posteris Abrahami: atque in eo S. Heironymo adversatur. Porro ratio distinguendi duas Madianitides in Scripturis nulla mihi occurrit, nisi hæc unica, ex qua totam illam opinionem ortam existimo, videlicet quod Madianitæ aliquando memorantur prope mare Rubrum, aliquando prope mare Mortuum, quodque extensio illa major sit visa, quam ut una gens totum illum tractum incoluerit.

[63] [sed probabilius est eamdem gentem se extendisse a mari Rubro usque ad Moabitidem.] Verum si attente considerare velimus omnia, quæ de Madianitis referuntur in sacris Litteris, non improbabile videbitur, eos fuisse extensos a mari Rubro usque ad mare Mortuum, seu usque ad confinia Moabitarum & Idumæorum: quod solum requiritur, ut omnia de Madianitis relata facile intelligantur. Primo Gen. 25 ℣ 2 & 1 Paralip. 1 ℣ 32 inter filios Abrahami ex Cetura quartus numeratur Madian. Et mox quinque enumerantur filii Madian, nimirum Epha, & Opher, & Henoch, & Abida & Eldaa. Itaque Madian fuit frater Isaaci, ita ut mirari non possemus, si Madianitæ tempore Moysis tam numerosi fuissent, quam Israëlitæ simul & Idumæi, qui omnes posteri erant Isaaci ex duobus tantum filiis. Imo, si quinque filios Madian cum duobus Isaaci conferamus, facile videbimus, ne mirandum quidem fore, si fuissent utroque prædicto populo numerosiores. At nequaquam necesse est asserere, Madianitas solis Israëlitis numero superiores fuisse, ut intelligere possimus, tractum illum Arabiæ, quæ mari Rubro & mari Mortuo interjacet, ab ipsis fuisse inhabitatum, cum illius longitudo major non sit, sed potius minor, quam sit longitudo Terræ promissæ, per quam Israëlitæ se extenderunt sub duce Josue. Præterea Madianitæ tractum illum Arabiæ inhabitare poterant, etiamsi existimare velimus eos numero longe inferiores fuisse Israëlitis, cum minus frequentes haberent urbes, & verisimiliter pro majori parte sub tentoriis degerent, atque huc illuc vagarentur pro commodo gregum suorum. Hæ rationes sufficiunt ad ostendendum, non esse statuendas duas Madianitarum gentes, etsi Madianitas inveniamus prope mare Rubrum, & rursum in eorum vicinia esset Moyses, quando castrametabatur in campestribus Moab: nam a mari Rubro usque ad Moabitas illi extendebantur. Scriptura etiam suadet, unam tantum fuisse gentem Madianitarum: nullibi enim Madianitas a Madianitis distinguit. Quin & ex ipso Calmeto addi possunt sequentia ipsius verba: Ex Madianitis illi tantum noti videntur Orientalibus, qui tenebant loca ad mare Rubrum juxta Sinaï, quo veniens Moyses Sephoram duxit. Non alia de causa, opinor, hi soli Madianitæ noti sunt Orientalibus, quam quod nulli alii umquam fuerint; sed hi solum se paulo longius extenderint. Hæc observatio lucem affundere potest variis deinde narrandis.

[64] Moyses prima sua gesta in Madianitide sic exponit a ℣ 15: [Moyses in Madianitidem veniens, Sephoram ducit uxorem, filiam Raguelis sacerdotis;] Moratus est in terra Madian, & sedit juxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: & impletis canalibus adaquare volebant greges patris sui. Supervenere pastores, & ejecerunt eas: surrexitque Moyses, & defensis puellis, adaquavit oves earum. Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? Responderunt: Vir Ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper & hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. At ille, Ubi est? inquit. Quare dimisistis Hominem? Vocate eum, ut comedat panem. Hic Scriptura brevitatis causa omittit Moysen venisse ad Raguelem, invitatumque ab eo, ut secum maneret: nam id sequentia abunde indicant, Moyse sic prosequente narrationem suam: Juravit ergo Moyses, quod habitaret cum eo: accepitque Sephoram filiam ejus uxorem. Ex his facile colliget studiosus lector, necesse esse, ut mira in Moyse fuerit gratia; cum visus statim invitatus sit ad manendum; & deinde viri primarii filiam acceperit uxorem. At pauca hic observanda de socero & uxore Moysis.

[65] Primo dubitant interpretes an Raguel idem sit cum Jethro, [hic Raguel verisimiliter est idem qui Jethro,] qui cap. 3 ℣ 1 etiam vocatur socer Moysi, quia idem ille Jethro cap. 18 nominatur cognatus Moysi. Vox Hebraïca Chothen ubique est eadem, sed prioribus locis Latine reddita est socer, posterioribus vero cognatus, ita ut vox Hebraïca videatur esse istius significationis, ut designet aliquem affinitate junctum, neque ex ea determinari possit, socerne is sit, an solum cognatus per affinitatem. Si vero consideremus Scripturam Vulgatam, dicendum est, eumdem esse hominem, qui alibi Raguel, alibi Jethro vocatur, quia tam Raguel quam Jethro dicitur socer Moysis, qui certo non nisi unum habuit socerum, sicut unam dumtaxat habuit uxorem. Quod autem Jethro deinde appelletur cognatus per affinitatem, non evertit rationem datam: nam socer latiore significatione vocari potest affinis, aut cognatus per affinitatem; at nullus vere nominari potest socer, nisi socer revera sit. Itaque Vulgata nostra Raguelem & Jethronem pro eodem habet. Consentiunt Vulgatæ Septuaginta interpretes, qui jam Exod. 2, ubi socer Moysis in Vulgata appellatur Raguel, pro Raguel habent Jethro. Præterea Symmarhus, Aquila, Josephus & passim antiqui omnes in eam sententiam videntur conspirasse, cum non invenerim ullum antiquorum allegari pro opposita. Itaque, licet vox Hebraïca sit ambigua, & alibi aliter Latine expressa legatur, censeo antiquis interpretibus sacræ Scripturæ hic acquiescendum esse, dicendumque Raguelem & Jethronem eumdem esse Moysis socerum. Gesta ipsa inter Jethronem & Moysen Exod. 18 sententiam hanc ratione verisimili persuadent: neque enim videtur Jethro tanta libertate, quanta ibidem usus est, Ducem numerosi populi moniturus fuisse, nisi fuisset socer, ideoque plus auctoritatis habuisset, quam haberet affinis ætate æqualis aut inferior.

[66] [sacerdos veri Dei, atque ex posteris Abrahæ: rationes contra postremam partem allatæ,] Observandum secundo, Raguelem aut Jethronem non fuisse sacerdotem idolorum, sed veri Dei, qualis fuit Melchisedech: nam Jethro deinde ad Moysen reversus, obtulit holocausta & hostias Deo, ut dicitur Exod. 18 ℣ 12. Tertio ex dictis nostris de Madianitis sequitur, Jethronem ejusque filiam Sephoram fuisse ex posteris Abrahami. Consentit Origenes Hom. XI in Genesim, ita scribens: Sed ne hoc quidem latere nos debet ex his, quæ per historiam referuntur, quæ & quales sint generationes, quæ ex ipsa propagantur. Si enim horum meminerimus, facilius de diversis gentibus, quæ in Scripturis dicuntur, poterimus agnoscere: verbi causa, ut cum dicitur, quod Moyses accepit uxorem filiam Jethro sacerdotis Madian; qui Madian invenitur filius fuisse Cethuræ & Abraham. Agnoscimus ergo, quod uxor Moysi ex semine Abraham sit, & non fuerit alienigena. Quamquam hæc satis certa videntur, breviter tamen respondebo argumentis eorum, qui hosce Madianitas ex Chus ortos fuisse volunt, aut certe rem dubiam existimant. Præcipua eorum ratio est, quod Sephora Num. 12 ℣ 1 vocetur Æthiopissa, seu Chusitis: nam Æthiopes ex Chus filio Cham ducunt originem. Alteram rationem addit Calmetus ad vocem Madian, ut dubitationem suam confirmet; eamque exprimit his verbis: Arabes scriptores reputant Madianitas exteras esse gentes, qui sedem sibi constituerunt in Arabia, alienas proinde a numero tribuum veterum illarum gentium, quæ regionem illam frequentabant, & quarum insuper historiam scriptores illi fuse executi sunt in Commentariis suis & Genealogiis. Id autem maxime favet opinioni, referenti Madian ex parente Chus. Ita ratiocinatur vir eruditus, cujus observatio vera est: at sequela prorsus contraria erat deducenda, ut mox videbimus.

[67] [ad quarum solutionem observantur aliqua de antiquis incolis Arabiæ;] Eruditissimus Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 3 part. 2 cap. 10 § 1 fuse disputat de gentibus, quæ Arabiam primæ incoluerunt; singulaque asserta probat ex monumentis præsertim Orientalibus, de quibus loquitur Calmetus. Porro Assemanus dividit Arabiæ incolas in indigenas & advenas. Indigenas rursum dividit in duas partes, quarum primam ait oriri a Jectan, filio Heber. Confirmari id potest ex sacra Scriptura Gen. ℣ 26, ubi sic habetur: Qui Jectan (filius Heber & frater Phaleg, ut præmittitur) genuit Elmodad, & Saleph, & Asarmoth, Jare & Aduram, & Uzal, & Decla, & Ebal, & Abimaël, Saba, & Ophir, & Hevila, & Jobab. Omnes isti filii Jectan. Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque ad Sephar montem Orientalem: id est, inquit Assemanus, a Musa seu Muza emporio sinus Arabici usque ad Sapphar seu Tapphar urbem Homeritarum. De altera gente deinde idem hæc subjicit: Altera Arabum etiam indigenarum origo derivatur ex Chus filio Cham &c. Ab his nati Chusæi seu Chusitæ, & Sabæi, qui Arabiam incoluere ad Persici & ad Rubri maris sinum &c. Hæc latius prosequens, sic demum concludit: Denique a Chus Chusæi, qui Græcis & Latinis Æthiopes dicuntur: etsi enim Chusæorum nomen sequiori ævo pro Æthiopiæ Africanæ incolis, quos Habassinos dicimus, usurpari cœptum est; Chusæos tamen, antequam sinum Arabicum trajicerent, inque adversam Æthiopiæ partem migrarent, in Arabia habitasse, certissimis argumentis demonstrat Bochartius lib. IV cap. 2.

[68] Expositis hisce de Arabibus indigenis, progreditur ad advenas, [partim ostendunt Madianitas revera esse ex posteris Abrahæ,] seu adventitios, qui ex Abrahamo & Lot ducunt Originem. Abrahami posteri sunt partim ex Agar, uti Ismaëlitæ, qui varia deinde nomina sortiti sunt; partim ex Cetura, inter quos reperiuntur Madianitæ, partim etiam ex Sara, quales sunt Idumæi, ex Esau filio Isaaci descendentes. Ex Lot vero orti sunt. Ammonitæ & Moabitæ. Ab his, inquit Assemanus, nimirum ab Abraham, Lot, & Esau, orti notissimi Arabiæ populi, Ismaëlitæ, Madianitæ, Moabitæ, Ammonitæ, & Edomitæ seu Idumæi, quos Arabes advenas & adscititios vocant, quod nimirum eo postea advenerunt, ubi primi Arabes habitabant, quibuscum connubia & fœdera contraxere. Hæc non solum ex Arabum historia; sed vel sola ratione evidenter probari possunt; nam nec Abraham nec Lot primum habitarunt in Arabia. Itaque eorum posteri eo delati sunt, postquam a gentibus longe antiquioribus dudum inhabitata erat. Quapropter ex eo, quod Madianitæ ab Arabibus habeantur pro advenis, evidenter sequitur, Madianitas non esse ex posteris Chus, qui indigenæ erant; sed ex posteris Abrahami, qui deinde advenerunt.

[69] Jam vero ut melius intelligatur, qua de causa Sephora vocetur Æthiopissa, [partim non adversantur.] seu Hebraïce Chusitis, pauca etiamnum laudati Assemani verba subjungo, quæ habet ibidem num. 4: Madianitarum caput Madian in deserto Saracenorum maris Rubri, unde vocatur regio Madianæa, ubi antiqui Chusæi habitabant… Urbs eorum Madian, quæ est Ptolemæi Modiana. Itaque dubitandum non videtur, quin Æthiopissa, seu Chusitis, dicta fuerit a loco, quem inhabitaverant Chusæi, quemque tunc incolebant Madianitæ. Sic Franci a Gallia sæpe dicuntur Galli, Gothi ab Hispania Hispani, Angli a Britannia Britanni; omnesque passim populi, postquam novas sedes occuparunt, aliquando sortiti sunt nomen antiquum gentis suæ, aliquando regionis, quam occupaverant. Utrumque nomen videtur expressisse Habacuc cap 3 ℣ 7 his verbis: Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ, turbabuntur pelles terræ Madian. Sic S. Ambrosius laudatus num. 32 & Basilius num. 58 Madianitidem vocant Æthiopiam.

[70] [Duo filii Moysis in Madianitide nati.] Moyses ex ducta uxore duos in Madianitide genuit filios, uti ipse narrat hoc modo: Quæ (Sephora) peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. Per annos quadraginta ibidem moratus est Moyses, uti constat ex Act. 7 ℣ 30 Quid interim egerit, breviter sic exponit cap. 3 ℣ 1: Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian. Nec hanc vitam pastoritiam excludere voluit, opinor, S. Basilius num. 58, etsi dicat: Illic omnino ab aliis negotiis feriatus, totos quadraginta annos rerum contemplationi impertivit. Nam cura pascendi gregem non magnopere impedit contemplationem, sed potius ad contemplandum præbet otium. Sub finem horum annorum obiit Pharao, uti insinuat Moyses cap. 2 ℣ 23 sic scribens: Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti: & ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis, quod pepigit cum Abraham, Isaac, & Jacob. Et respexit Dominus filios Israël, & cognovit eos. Hæc omnia significant, appropinquasse tempus, quo Deus statuerat liberare Israëlitas secundum promissionem patriarchis factam.

§ VIII. Aliorum quorumdam de prædictis narratio datur & examinatur.

[Josephus fugam Moysis & adventum in Madianitidem,] Josephus relata ex Scripturis explicat, & auget quibusdam conjecturis, quæ satis apparent probabiles. Quare ipsius verba de fuga Moysis & prioribus gestis in Madianitide huc transfero. Cum vias, inquit, observari intelligeret, per solitudines fugam arripuit, qua evasurum inimici minime suspicabantur: & quamvis alimenta nusquam inveniret, inediam patientia superabat. Cumque ad urbem Madienam pervenisset, in Rubri maris litore sitam, denominatam ab uno ex Abrahami & Chæturæ filiis, sedens ad quemdam puteum lassitudinem ex laborioso itinere contractam recreabat. Erat enim tempus meridianum, & urbem jam in prospectu habebat. Hoc loco ei negotium incidit natum ex incolarum vivendi ratione, per quod & virtutem suam declaravit, & melioris fortunæ occasionem invenit, cum enim ea regio laboret aquarum inopia, pastores operam dabant ut primi puteos occuparent, ne forte, exhausta aqua ab aliis, ipsorum pecora potu carere cogerentur.

[72] Veniunt igitur ad puteum septem virgines sorores, [uti & adjutas Raguelis sacerdotis filias,] Raguelis sacerdotis filiæ, qui in magno honore ab ejus loci habitatoribus habebatur: quæ patris gregum curam gerentes, id quod etiam per fœminas apud Troglodytas ex more fit, hausta aqua, quantum satis videbatur, gregibus eam potandam in lacunas ad hunc usum factas diffundunt. Cumque pastores supervenissent, & repellendo puellas aquam sibi usurparent, Moyses iniquum ratus non ferre opem injuriam patientibus virginibus, & se inspectante vim virorum plus pollere quam jus puellarum, abactis usurpatoribus auxilium eis ita, ut decebat, præbuit. At illæ, accepto beneficio, postquam ad patrem venerunt, & pastorum injuriam, & quomodo ab hospite adjutæ fuerint, ei retulerunt: rogabantque, ne illi hoc beneficium periret.

[73] Tum ille collaudata puellarum erga benefactorem gratitudine, [gratesque hac de causa Moysi relatas probabiliter exponit.] jussit ut Moysen adducerent, meritam gratiam recepturum. Qui ubi venit, indicavit ei, quomodo ex filiabus cognovisset de auxilio, quod eis tulerat, & virtutem ejus admiratus, in non ingratos hoc beneficium collocatum aiebat. Relaturum enim se gratiam, non modo parem, sed aliquanto majorem, deinde adoptato in filium unam ex filiabus nuptum tradidit: ad hæc pecorum, ex quibus olim universa barbarorum possessio constabat, curatorem eum ac dominum constituit. Hanc fortunam Moyses nactus apud Jetheglæum, quod Raguelis cognomen erat, degebat, apud socerum pascens pecora. Quod supra de Troglodytis asserit Josephus, verum est; at cavendum, ne quis putet, Madianitas ab eo confundi cum Troglodytis: nam Troglodytas, qui habitabant præcipue in Africa ad litus oppositum sinus Arabici, seu maris Rubri, solum adducit, ut ostendat non apud solos Madianitas pecorum curam etiam feminis demandari.

[74] Philo, relata breviter Moysis fuga, de auxilio puellis præstito, [Philo vero auxilium puellis præstitum liberiori paraphrasi narrat,] sic ratiocinatur: At hic diversam viam ingressus, sequebatur sanum suum animum, non sinens se transversum abripi, & ideo nonnumquam audentior quam pro viribus, fidebat justitiæ, qua fretus ultro ferebat opem infirmioribus. Dicam unum ejus facinus, quod in hoc tempus incidit, parvum in speciem, sed indicium magni animi. Arabes exercent pecuariam pascuntque greges promiscue viri, mulieres, juvenes virginesque, non plebeii solum, sed & nobiles. Septem puellæ, unius sacerdotis filiæ, gregem ad quemdam fontem adduxerant, demissisque per funem urnis, per vices certatim hauriebant, fundebantque aquam in proximos alveos, donec implerentur. Supervenerunt alii pastores, qui contempta debilitate virginum, conati sunt eas submovere una cum suis gregibus; ad paratum potum agentes sua pecora, fruituri alienis laboribus. Id Moses, qui non longe aberat, conspicatus confestim accurrit, clamitans: Non desistetis ab injuriis in solitudine, qua ad fraudem abutimini? non pudet vos circumferre ignava brachia inertesque humeros? capillos, barbas, carnesque viriles video, viros non video: puellæ juveniliter tractant, quæ tractanda sunt; vos juvenes estis puellis delicatiores. Non abitis? non ceditis his, quæ priores venerunt, quæ jus aquæ habent haustæ ipsarum opera, quo uberior esset copia? Itane paratam auferetis? non facietis per cælestem oculum justitiæ, qui videt quidquid fit etiam in locis desertissimis: non auferetis impune. Is me præter opinionem misit in auxilium, nec enim deero injuriam patientibus, fretus illa magna manu, quam vos excæcati cupiditate non cernitis, nec fas est vos cernere, sentietis tamen eam ex occulto ferientem, nisi resipiscitis. His verbis territi, quæ videbantur hominis afflati divino furore; veritique ne vera caneret, paruerunt: admissisque virginum gregibus ad alveos, passi sunt earum pecora prius bibere.

[75] Illæ domum lætæ reversæ, insperatum casum patri denarraverunt, ita ut caperetur magno desiderio videndi ejus Hospitis. Objurgabat igitur earum ingratitudinem: [easque ingratitudinis accusat, artem quoque pastoritiam] Cur dimisistis hominem? quin adduxistis? & si forte recusabat, exorastis etiam? estisne mihi alicujus inhumanitatis consciæ? aut non timetis, ne iterum incidatis in violentos & injustos alios? Necesse est ut auxilio destituamini tam obliviosæ erga bene meritos. Recurrite, unde venistis, donec erratum potest corrigi: ite propere; vocate non tam ad hospitium, quam ad recipiendam gratiam: debetur enim. Reversæ ad fontem, in propinquo eum inveniunt, & patris verbis persuasum, domum deducunt. Qui primum speciem, mox & mentem ejus admiratus (nec enim opus habet felix ingenium longa experientia) dat ei uxorem filiarum formosissimam, hoc uno facto virtutem ejus approbans, per seipsam amabilem, ut externa commendatione non egeat, modo detur innotescere. Post eas nuptias præfuit gregibus, ad principatum se præparans. Nam pastoralis ars ad regnum est præludium, hoe est ad regimen hominum, gregis mansuetissimi: quemadmodum bellicosa ingenia præexercent se in venationibus: in feris enim experiuntur futuri præfecti militiæ, brutis præbentibus materiam exercitii tam belli quam pacis tempore. Nam præfectura mansueti pecoris habet quiddam simile cum regno in subditos. Ideo reges cognominantur pastores populorum, non contumeliæ sed honoris gratia.

[76] [extollit supra modum; in hisce quædam corrigenda,] Imo quantum ego intelligo, non juxta vulgarem opinionem, sed rei veritatem vestigans (rideat qui volet) solus potest esse rex undequaque perfectus, qui bene callet artem pastoritiam, & curando minora animalia didicit, quomodo debeat præesse præstantioribus: impossibile est enim ut magna prius quam parva perficiantur. Factus igitur omnium ætatis suæ pastorum optimus, & utilitatis pecorum providentissimus, dum nullum laborem fugitat, sed ultro & injussus alacriter eis prospicit, prompte bonaque fide auxit gregum copiam, adeo ut jam invidiosus esset apud pastores cæteros, nihil simile videntes in suis gregibus, qui præclare secum agi putabant, si nihil detrimenti acciperent, mirantes illius numerum indies crescere, nec tantum singulas oves pulchre pinguescere, sed præter egregiam corporum habitudinem fœcunditate quoque laudari, & pascuis frui longe saluberrimis. In hoc Philonis discursu nonnulla sunt observanda. Primo filias Raguelis non recte tamquam ingratas traducit: nam verisimile est, ut observat Josephus, gratas fuisse, & desiderasse, ut agnosceretur Moysis beneficium; at non ausas fuisse eum ducere ad ædes paternas injussu parentis. Secundo artem pastoritiam nimium extollit, dum definit eam principibus necessariam esse ad regimen subditorum. Malim ego existimare Moysen ab arte pastoritia vocatum esse ad liberationem & regimen Israëlitarum, quemadmodum Apostoli a piscatoria ad conversionem mundi, ut sapientia ac potentia Dei magis eluceret. Tertio ita nuptias Moysis cum Sephora referunt Josephus & Philo, acsi statim fuissent contractæ, idemque clarius asserit S. Gregorius Nyssenus infra edendus. Incertum tamen est, an tam cito coaluerint nuptiæ, quarum tempus Moyses ipse non expressit. Quin potius non tam cito contractæ videntur, cum duo Moysis filii parvuli essent, quando post annos quadraginta reversus est in Ægyptum.

[77] Artapanus loco jam indicato apud Eusebium Sephoram vocat Raguelis Arabiæ regis filiam. Ibidem in Annotatis num. 13 Ezechielus antiquus poëta Sephoram Moysi sic inducit loquentem: [Raguel ab altquibus dicitur princeps, & potuit revera civitatis suæ princeps esse:] Rex autem terræ est, unus & gubernator & dux solus. Præsidet autem urbi huic & judicat homines sacerdos, qui est meus & harum pater. Chaldæus interpres etiam locum Moysis, ubi in vulgata Latina legitur, sacerdoti Madian exposuit, principi Madian. Hac occasione notant interpretes, vocem Hebraïcam cohen non modo sacerdotem proprie significare, sed principem etiam, quia principatus sæpe conjunctus erat cum sacerdotio. Hac de causa probabile est, Raguelem principem simul & sacerdotem fuisse; non quidem principem totius gentis Madianitarum; sed principem civitatis, in qua habitabat: quales Madianitarum principes erant Evi, Recem, Sur, Hur & Rebe, quinque principes gentis, quos Israëlitæ deinde occiderunt Num. ℣ 8, quique ibidem etiam reges nominantur. At certius est sacerdotem fuisse veri Dei, quia, ut jam dixi num. 66 sacrificavit Deo: quod Moyses non permisisset, nisi fuisset veri Dei sacerdos. Qui volunt fuisse sacerdotem idolorum, pro ratione allegant, quod Madianitæ essent idololatræ. At non probant, omnes Madianitas jam idololatras fuisse tempore Moysis, quo idololatria necdum tam late erat sparsa, nec tam erat universalis, ut aliqui non reperirentur veri Dei cultores, etiam in gentibus ea peste infectis.

[78] In Chronico Alexandrino ad annum Moysis 80 talis Sephoræ texitur genealogia. Ex Abrahamo & Cætura nascitur Jezanus, [genealogia ejus vitiosa in Chronico Alexandrino,] ex Jesano Dadanus; e Dadano Rhaguel; ex Rhaguele Jothorus & Jacobus, ex Jothoro Sephora, quam duxit Moyses. Ergo Moyses ab Abrahamo septimus, sexta vero Sephora recensetur. Verum hæc genealogia fictitia mihi apparet, & facile erroris convinci potest. Nam Jecsan quidem (hic Jezanus) est secundus filius Abrahami ex Cetura: atque ille filium habuit Dadan (qui hic Dadanus.) Verum inter filios Dadan, qui enumerantur 1 Paralip. 1 ℣ 32 nullus est Raguel. Falsum quoque est Raguelem esse patrem Jothori, seu Jethro: quem eumdem cum ipso esse jam probavi. Unde id acceperit auctor illius Chronici, intelligimus ex Eusebio, qui lib. 9 de Præparatione Euangelica cap. 4 sic habet: Demetrius historicus … dicit Mosem ex Ægypto in Madian profugisse, ac ibi Jethronis filiam, Sephoram nomine, in uxorem duxisse: quam, conjectura a nominibus capta, ex Abraham genus traxisse affirmat: Abraham enim ex Cetura Jessam genuisse, & ex Jessan natum fuisse Adam *, a quo Raguelem (adde a Raguele) vero Jethro & Rab, & Jethronis filiam Moysi nuptam fuisse. Generationes quoque ait ita convenire, ut verisimile sit Sephoram & Mosem, ex Abraham descendentes iisdem temporibus fuisse: Mosem enim septimum, Sephoram autem ex Abraham sextam fuisse, & Madian urbem ab uno filiorum Abrahæ nominatam fuisse. Vitiosa hæc esse jam ostendi. Quin & verisimilius est, Raguelem fuisse ex posteris Madian, quarti filii Abrahami: nam ab eo genti est nomen. Id tamen pro certo non asseruerim, cum inter Madianitas aliqui forsan fuerint posteri ex aliis Ceturæ filiis.

[79] Præmissa, opinor, legerat Hugo Grotius, quando collegit ex dictis Num. 10 ℣ 29 Raguelem non esse patrem, sed avum Sephoræ. Quippe ad verba Exod. 2 ℣ 18 Raguelem Patrem suum (Sephoræ nimirum) sic notat: [ex qua videtur Grotius asseruisse Raguelem fuisse avum Sephoræ.] Id est, avum, ut colligitur Num. X ℣ 29. Confer, quod Gen. XXIV ℣ 48. Verum verba Num. 10 ℣ 29, Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo, neutiquam evincunt, Raguelem esse avum Sephoræ: nam Hobab frater fuit Sephoræ, ideoque cognatus, seu potius sororius Moysis. Locus Gen. 24 ℣ 48 nihilo magis juvat opinionem Grotii. Dicit quidem eo loco servus Abrahæ: ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus, Rebeccam intelligens, Isaaco nuptiis jungendam, quæ revera non erat filia Nachor fratris Abrahami, sed filia Bathuelis, filii Nachor. Verum nec Nachor, qui avus erat, hic vocatur pater Rebeccæ, nec Rebecca Nachoris vocatur filia; at Bathuel potius vocatur frater Abrahami, licet esset solum fratris filius. Sic Gen. 13 ℣ 8 ipse Abraham Lot fratris sui filio similiter dicit: Fratres enim sumus. Nolim tamen negare, aliquem subinde in Scripturis patrem vocari, etsi revera pater non sit, sed unus e majoribus aut proavis: at verba illa, Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, clarius patrem designant, quam ut de avo intelligi possint. Consule itaque dicta num. 65.

[Annotata]

* Dadan

§ IX. Visio rubi ardentis: missio Moysis in Ægyptum, & controversiæ huc spectantes.

[Visio rubi ardentis nec combusti, uti refertur a S. Stephano:] Quo tempore acciderit celeberrima Moysis visio, missioque ejusdem in Ægyptum ad liberandos diuturna servitute Israëlitas, declarat S. Stephanus Act. 7 ℣ 30, rem totam breviter sic enarrans. Et expletis annis quadraginta (in Madianitide, quando octogenarius erat Moyses) apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. Moyses autem videns, admiratus est visum: & accedente illo, ut consideraret (flammam non comburentem,) facta est ad eum vox Domini, dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob: id est, ego sum Deus, quem coluerunt patres tui, Abraham, Isaac & Jacob. Tremefactus autem (hac voce) Moyses, non audebat considerare, flammam videlicet rubi, uti ante auditam vocem facere disposuerat. Quippe reverentem timorem incutiebant tam vox præcedens, quam quæ subduntur hoc modo: Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim, in quo stas, terra sancta est; propter extraordinariam Dei præsentiam & manifestationem. Moyse autem ad summam reverentiam composito, vox divina sic prosequitur: Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, & gemitum eorum audivi, & descendi liberare eos. Et nunc veni, & mittam te in Ægyptum. Hactenus S. Stephanus enarrans visionem, cui hoc epiphonema subjungit: Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem & judicem? hunc Deus principem & redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo.

[81] [quæritur utrum Moysi apparuerit angelus an Dei Filius:] Ex verbis S. Stephani difficilis oritur quæstio, quæ etiam locum habet in multis aliis sacræ Scripturæ locis: nam persona, quæ Moysi apparuit, aliquando angelus vocatur, aliquando Dominus & Deus. S. Augustinus quæst, 3 in Exodum duas sententias dubitanter sic proponit: Dominus in angelo; an Dominus angelus ille, qui dictus est Magni consilii Angelus, & intelligitur Christus? Dubitabat igitur eo tempore Augustinus, utrum ipse Filius Dei, an angelus aliquis cum Moyse fuerit locutus. Idem sanctus Doctor lib. 2 de Trinitate cap. 13, 14 & 15 de hac quæstione etiam disputat in utramque partem, sed ibidem minus approbare videtur, quod de Filio Dei nominatim dicitur. Fortius id rejicit S. Augustinus in Opere contra Maximinum Arianum, quod sub finem vitæ scripsit, lib. 2 cap. 26 de visione hac ita disputans: Deinde quæro, quis apparuerit Moysi in igne, quando rubus inflammabatur, & non urebatur? Quamquam & illic angelum apparuisse, Scriptura ipsa declarat, dicens: Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. In angelo autem Deum fuisse, quis dubitet? Deinde probat, non Filium magis intelligi posse quam Patrem, qui per se Moysi fuisset locutus, quia uterque æque est Deus Abraham & Isaac & Jacob. Atque ideo paulo ante dixerat Maximino: Frustra itaque asseris Filium Dei visum fuisse ab hominibus, Patrem autem non fuisse visum; cum per subjectam sibi creaturam & Pater videri potuerit, & Filius, & Spiritus sanctus; per suam vero substantiam nullus horum visus est. Et deinde sic concludit: Quapropter verum esse agnosce, Divinitatem non per suam substantiam, in qua invisibilis & immutabilis est; sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse, cum voluit &c.

[82] Tract. 3 in Joannem breviter & clare mentem suam exprimit sanctus Doctor his verbis: [at S. Augustinus, qui de eo olim dubitaverat, fuse probat,] Loquebatur ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini. Demum lib. 5 de Trinitate Augustinus late ostendit, non Filium Dei per se, sed angelum Dei personam repræsentantem, egisse cum Moyse aliisque patriarchis aut prophetis, ita ut contrariam opinionem omnino videatur repudiasse, eamque initio solum dubitanter proposuisse propter auctoritatem antiquiorum Patrum, qui illam fuerant amplexi. Varia argumenta ex Scripturis hunc in finem desumit cap. XI. Pauca e clarioribus huc transfero. Primo verbis citatis clarissime dicitur apparuisse angelus, ut jam observavit Augustinus supra: atque idem tamen Dominus mox vocatur & Deus. Secundo Stephanus quoque Act. 7 ℣ 53. Judæis dicit: Qui accepistis Legem in dispositione angelorum. Hoc testimonium allaturus Augustinus sic loquitur: Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare, ubi non angelus singulariter, nec viri pluraliter, sed omnino angeli dicuntur, per quos sermo non quilibet factus, sed Lex ipsa data manifestissime ostenditur: quam certe nullus fidelium dubitat Deum dedisse Moysi ad subjugandum populum Israël, sed tamen per angelos datam. Eodem modo Gal. 3 ℣ 19 Lex dicitur ordinata per angelos: quem locum quoque adduxit Augustinus. Heb. 2 ℣ 1 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus &c. Allato hoc testimonio, sanctus Doctor ait, se voluisse dare testimonium, ubi non diceretur per angelum, sed per angelos, quia Filius Dei aliquando in Scriptura vocatur angelus, nimirum Malach. 3 ℣ 1 nominatur Angelus testamenti; quodque eo argumento uterentur aliqui, ut per angelum intelligerent Filium Dei.

[83] [egisse cum Moyse & aliis prophetis angelum, qui Deum repræsentabat.] Pluribus aliis argumentis utitur ibidem laudatus Pater, ac deinde disputationem suam concludit hoc modo: Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum & demonstratum est, … quod antiquis patribus nostris ante Incarnationem, cum Deus apparere dicebatur, voces illæ ac species corporales per angelos factæ sunt; sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus; sive assumentibus ex creatura, quod ipsi non essent, ut Deus figurate demonstraretur hominibus, quod genus significationum nec Prophetas omisisse, multis exemplis docet Scriptura. Objectionem præcipuam paulo ante solvit hunc in modum: Sed ait aliquis: Cur ergo scriptum est, Dixit Dominus, ad Moysen: & non potius, Dixit angelus ad Moysen? Quia cum verba judicis præco pronuntiat, non scribitur in Gestis, Ille præco dixit, sed, Ille judex. Sic etiam, loquente Propheta sancto, etsi dicamus, Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi volumus. Et, si dicamus, Dominus dixit, Prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit, admonemus. Porro quod Filius Dei Malach. 3 ℣ 1 vocetur Angelus testamenti, infirmum est, ad probandum, quod ipse apparuerit Moysi: nam agit Malachias de adventu Filii Dei in humana carne, non de Filio Dei secundum solam divinam naturam considerato. Addit hoc loco Calmetus tertiam objectionem, ex Deut. 33 ℣ 16, ubi Moyses precatur tribubus Joseph benedictionem illius, qui apparuit in rubo; atqui, ait Calmetus, non aliam quam Dei benedictionem ipsi poterat precari. Verum facile respondetur, Deum in rubo apparuisse per angelum, non vero per se, sicut Legem dedit per angelos, non vero per se. Itaque sententia S. Augustini, quæ deinde prævaluit, mihi longe præferenda videtur oppositæ. Plura videri possunt apud theologos, qui de hac re disputant prolixius.

[84] [Deus per angelum Moysi in rubo apparens promittit liberationem Israëlitarum,] Nunc, præmissa hac monitione, Moysen ipsum Exod. 3 loquentem audiamus: Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset * gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: & videbat quod rubus arderet, & non combureretur. Dixit ergo Moyses: Vadam & videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus, quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, & ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. At ille, Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, & clamorem ejus audivi propter duritiam eorum, qui præsunt operibus: & sciens dolorem ejus, descendi, ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, & educam de terra illa in terram bonam & spatiosam, in terram, quæ fluit lacte & melle; ad loca Chananæi, & Hethæi, & Ammorrhæi, & Pherezæi, & Hevæi, & Jebusæi. Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. Hactenus gratissima erat Moysi oratio angeli Deum repræsentantis: neque enim dubitare possumus, quin liberationem populi sui vehementer desideraverit, multisque precibus flagitaverit.

[85] Verum ubi intellexit, se tanti operis ducem designari, [cujus curam diu recusando Moysen peccasse aliqui volunt: quod incertum:] diu cunctatus est, multasque objecit difficultates, ac tandem præfecturam illam deprecari cœpit, sed frustra. Noverat nimirum Moyses, quantæ esset difficultatis Israëlitas ex Ægypto educere, tum quia multo tempore versatus in aula Ægyptiaca, regis & procerum sententiam hac de re penitus perspexerat, tum quia Israëlitas ipsos suspectos habebat, memor illius responsi, Quis te constituit principem & judicem super nos? Præterea sciebat se notum Ægyptiis, a quibus ad mortem fuerat quæsitus; & regis illius mortem necdum fortasse didicerat. Ad hasce timendi rationes accedere poterant tædium munerum publicorum, & amor vitæ privatæ ac fere solitariæ, quorum differentiam longo usu expertus erat; & præsertim profunda humilitas, qua cogitabat se tantæ provinciæ imparem. Hæc omnia tamen vincere debebat electio & destinatio Dei, qui vires idoneas & abundantes tribuit illis, quos ad munus sublime aliquod vocare dignatur; nec ultra timere aut onus deprecari debebat Moyses, ubi de electione ac voluntate Dei factus erat certior. Hac de causa aliqui existimant, Moysen nimia pusillanimitate diutius, quam par erat, deprecatum esse munus injunctum, & leviter saltem sua resistentia peccasse, quia infra cap. 4 ℣ 14 dicitur, Iratus Dominus &c. Verum illa opinio non est omnium, nec prorsus certa: nam vox iratus significare potest, angelum loqui cœpisse graviore tono quasi irascentis, ne pergeret deprecari Moyses, qui revera mox acquievit, postquam Dei voluntatem penitus perspexerat. Certe S. Augustinus lib. 22 contra Faustum cap. 69 huc respiciens Moysen vocat, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem in servando &c. Quapropter cum & alii Patres humilitatem Moysis hic laudaverint, nequaquam certum esse existimo, eum vel levissime hic peccasse: contra certissimum esse, quod observat S. Hilarius tract. in Psalm. 138, Moysen eo tempore familiarem Dei cognitionem adeptum esse. Nunc ipsius verba rursum audiamus.

[86] Sed veni, inquit angelus Deum repræsentans, & mittam te ad Pharaonem, [Deus jubet Moysen ire in Ægyptum, ut liberet populum,] ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto. Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego, ut vadam ad Pharaonem, & educam filios Israël de Ægypto? Qui dixit ei: Ego ero tecum: & hoc habebis signum, quod miserim te. Cum eduxeris populum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum. Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, & dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? Quid dicam eis? Dixit Deus ad Moysen; Ego sum, qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est misit me ad vos. Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, & hoc memoriale meum in generationem & generationem. Vade, & congrega seniores Israël, & dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos, & vidi omnia, quæ acciderunt vobis in Ægypto: & dixi, ut educam vos de afflictione Ægypti, in terram Chananæi, & Hethæi, & Amorrhæi, & Pherezæi, & Hevæi, & Jebusæi, ad terram fluentem lacte & melle. Et audient vocem tuam, ingredierisque tu, & seniores Israël, ad regem Ægypti, & dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Illud iter trium dierum significat distantiam montis Horeb, seu Sinaï, ab Ægypto. Plures quidem dies illi itineri deinde impenderunt Hebræi, sed id factum est, quia non incesserunt recta via, & quia verisimiliter non perfecerunt quotidie solitum unius diei iter.

[87] [prædicensque difficultates futuras prodigiis superandas, reluctantem invenit,] Deinde angelus ita pergit: Sed ego scio, quod non dimittet vos rex Ægypti, ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, & percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos. Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis: & cum egrediemini, non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua & ab hospita sua vasa argentea & aurea, ac vestes, ponetisque eas super filios ac filias vestras, & spoliabitis Ægyptum. Hisce significat Dominus, se non modo velle præsenti calamitati eripere Israëlitas, sed præteritam etiam utcumque compensare, iisque qualemcumque mercedem dare pro injusta servitute, laboribusque gravissimis, quibus longo tempore oppressi fuerant ab Ægyptiis. Porro Moyses, auditis omnibus, timidior factus est, quam erat initio. Quippe cap. 4: Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Dixit ergo ad eum: Quid est, quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, & versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, & apprehende caudam ejus. Extendit, & tenuit, versaque est in virgam. Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob. Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, & protulit iterum, & erat similis carni reliquæ. Si non crediderint, inquit, tibi; neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, & effunde eam super aridam, & quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.

[88] [& se excusantem,] Postquam hisce signis excusatio præcedens Moysi erepta erat, ad aliam deprecando se convertit. Sic enim prosequitur: Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri & nudiustertius: & ex quo locutus es ad Servum tuum, impeditioris & tardioris linguæ sum. Sensus obvius horum verborum est: Jam antea eloquens aut facundus non fui: at nunc, præ timore fortasse, lingua mihi magis impedita est & magis tarda ad eloquendum. At textus Hebraïcus, qualis hodie est, exhibet hunc sensum. Nec antea eloquens fui, ac ne nunc quidem, ex quo cœpisti loqui Servo tuo, eloquens sum. Dubitari quoque hic potest, utrum defectus ille eloquentiæ oriretur ex linguæ impedimento aliquo, quale est balbuties, uti multi locum intelligunt, an vero ex defectu eruditionis, quem hic confessus fuerit Moyses. S. Ambrosius secundum sensum amplexus est lib. 2 de Abraham cap. 10, licet agnoscat Moysen eruditum fuisse omni sapientia Ægyptiorum, quod illam nihili faceret ipse Moyses. Hinc ait Ambrosius: Denique quasi inerudito respondetur quod erudiretur a Domino: “Ego aperiam os tuum, & instruam te, quod debeas loqui”. Sane verba, quæ sequuntur, Doceboque te, quid loquaris, favent huic sententiæ. Sive autem linguæ, sive eruditionis defectum causatus sit Moyses, angelus excusationi satisfecit hoc modo: Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum & surdum, videntem & cæcum? Nonne ego? Perge igitur, & ego ero in ore tuo: doceboque te, quid loquaris.

[89] At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. [petentemque ut magis idoneus, aut etiam Messias mitteretur, sed tandem obedientem.] Sensus obvius est, Mitte idoneum magis, quem mittere decrevisti. At multi Patres & interpretes locum intelligunt de Messia, qui Missus vel Mittendus vocatur Gen. 49 ℣ 49, Donec veniat, qui Mittendus est, id est, donec veniat Messias. Sane hæc expositio non est incongrua: nam poterat tanti momenti liberatio Israëlitarum Moysi apparere, tantæque simul difficultatis, ut existimaret opus esse Messia, quem Deus mittere statuerat, non indignum. Poterat adventum Messiæ Moyses flagitare, quod nosset Israëlitarum duritiam, illamque sua opera non satis corrigendam existimaret, quodque speraret populum a Messia non solum servitute Ægyptiaca educendum, sed etiam improbitate, moribus perversis, ac peccatorum vinculis solvendum. Verum Dominus Moysen non exaudivit, & plures excusationes amputavit, graviori tono voluntatem suam declarans: Iratus Dominus in Moysen, ait. Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. Loquere ad eum, & pone verba mea in ore ejus: & ego ero in ore tuo, & in ore illius, & ostendam vobis, quid agere debeatis. Ipse loquetur pro te ad populum, & erit os tuum: tu autem eris ei in his, quæ ad Deum pertinent. Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua * facturus es signa. Tandem nihil ausus opponere, quod divinam voluntatem omnino perspexisset, abiit Moyses (cum grege suo,) & reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam & revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam, si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. Ita humilis Moyses visionem divinam celat socerum suum, honestam simul & veram abeundi afferens causam, cui ille acquievit.

[Annotata]

* i. e. duxisset

* i. e. qua vel per quam

§ X. Visio & missio Moysis a Josepho, Philone, & Artapano relata.

[Josephus non sine erroribus narrat visionem in rubo,] Josephus lib. 2 cap. 12 visionem ac missionem narraturus, mox offendit in tempore designando: nam relato adventu Moysis in Madianitidem, nuptiisque cum Sephora ibidem statim, ut opinatur, contractis, tempus visionis assignat per voces aliquanto post, cum tamen intercesserint anni quadraginta. Quod paulo post addit de vulgato rumore, Numen in monte Sinai habitare, fabulosum quoque apparet. Insuper male Moysen audaciæ arguit, quod eo venisset. Fieri quidem potest, ut Josephus respexerit ad Moysis verba, qui montem Horeb vocat montem Dei: at male collegit ex illis verbis, jam tunc montem Horeb aut Sinai (qui sunt duo ejusdem montis cacumina) Deo sacrum fuisse, cum Moyses solum vocaverit montem Dei ob ea, quæ deinde ibidem sunt facta. Hisce observatis verba Josephi subjungo, ceteros lapsus infra correcturus. Aliquanto vero post, egit pastum greges in montem, qui dicitur Sina, omnium in ea regione celsissimum, & pascuis valde commodum; abundabat enim herba, eo quod vulgato rumore, Numen illic habitare, pastoribus hactenus inaccessus ob religionem loci fuerat. In eo monte mirabile vidit prodigium: ignis enim rubi fruticem depascere visus, nec frondes, nec flores, nec ramos quidquam læsit, cum tamen inde maxima & flagrantissima flamma emicuisset. Ille tam inopinato spectaculo non mediocriter attonitus, magis etiam obstupuit, postquam vocem ex igne emissam & nominatim sibi vocato verba facientem audivit: quibus & audaciam ejus taxavit, qui non sit veritus locum hactenus ob religionem hominibus inaccessum calcare, & consuluit insuper, ut quam longissime a flammis abscederet: & contentus quidem sit hac visione, non indignus ea propter suam ac majorum suorum virtutem habitus, cæterum ulterius nihil curiose inquirat.

[91] [missionem Moysis,] Prædixit etiam, quantum honorem ac gloriam consecuturus esset apud homines, divino favore assistente: jussitque confidenter in Ægyptum proficisci, futurum illic ducem ac ductorem Hebræorum multitudinis, & liberaturum cognatum populum ab iniqua ejus gentis dominatione. Etenim habitaturi sunt, inquit, terram illam, quam Abrahamus generis vestri princeps tenuit, & omnia bona ejus percepturi, tua prudentia ad hanc felicitatem illos perducente. Sed fac memineris, ut eductis Hebræis ex Ægypto in hoc loco sacrificium gratiarum actionis ob felicem successum offeras. Et oraculum quidem tale ex igne prodiit. Moyses vero tam visis quam auditis territus, infit: Potentiæ quidem tuæ, Domine, quem & ego veneror & majores mei coluerunt, non sum tam insanus ut parere dubitem: attamen non intelligo, quomodo Vir privatus & nullis viribus præditus, vel meis persuadere potero, ut relicta terra, quam nunc habitant, me ducem sequantur: vel etiamsi persuasero, quomodo Pharaothes sit cogendus, ut illos exire permittat, quorum opera & labore constat Ægyptiorum felicitas. Deus autem jussit illum securum esse de toto hoc negotio, se illi numquam non adfuturum pollicitus, & sive verbis opus fuerit, vim persuadendi largiturum, sive operibus, virium satis additurum. Mox jussit, ut virga in terram projecta fidem promissorum acciperet. Quo facto, draco humi repebat, & in spiras se convolvens caput erigebat quasi repugnaturus, si quis insequeretur: ac mox denuo in virgam est mutatus. Post hoc manum in sinum mittere jussus, cum paruisset, albam & colore calci similem exemit, quæ mox in pristinum colorem rediit. Jussus deinde aquam e propinquo haustam humi effundere, vidit in colorem sanguinem versam.

[92] [aliaque ibidem facta:] Ad hæc stupentem, ut confidat hortatur, cum sciat maximum sibi adjutorem affore, utque apud omnes his prodigiis utendo fidem illis faciat, a Deo se missum, ejusque jussu omnia facere: iret sine cunctatione, & festinus in Ægyptum properaret, neque die neque nocte iter intermittendo, neve diu tempus terendo, longiorem Hebræos servitutem & afflictionem redderet. Moyses autem nihil amplius dubitans de promissionibus, quarum certitudinem tot argumentis auditis & visis satis colligebat, precatus, ut eamdem potentiam in Ægypto, cum exerta opus fuerit, experiretur: supplex illud etiam rogabat, ut quem conspectu ac colloquio suo dignatus fuerat, ei nomen quoque suum volens ac libens indicaret, ut rem divinam illi aliquando facturus, nominatim eum ad sacrificium invocare posset. Tum Deus aperit ei suum nomen, numquam antea hominum ulli auditum aut cognitum, quod mihi eloqui nec jus nec fas esse arbitror. Moysi vero non tunc tantum, sed quotiescumque opus esset, talium prodigiorum facultas aderat: atque ita nihil dubitans de oraculi ex igne redditi veritate, deque Dei adjutoris favore, magnam spem concepit fore, ut tandem & sui liberarentur, & Ægyptii insigni aliqua clade afficerentur. Hactenus Josephus, cujus primos lapsus jam supra notavi, cæteros hic observaturus.

[93] Primo igitur discedit a Scriptura, dum ait suasum esse Moysi, [aliquot ipsius errores assignantur:] ut quam longissime a flammis abscederet: nam Moyses tantum scribit, sibi dictum esse; Ne appropies huc. Addita quoque Scripturæ sunt, & parum congrue conficta, quæ sequuntur: Et contentus quidem sit hac visione, reliquaque usque ad finem numeri. Secundo labitur Josephus, dum duobus primis signis cum nonnulla amputatione relatis, tertium quoque, seu aquam in sanguinem versam, apud rubum contigisse scribit: nam angelus solum præcepit, ut tertium illud in Ægypto patraret, si primis non crederetur; at istud apud rubum non est patratum. Tertio ordinem quarumdam rerum invertit hic scriptor, præsertim dum scribit Moysen petiisse nomen Dei, postquam jam certus erat de Dei promissionibus: nam nomen Dei citius petitum. Falsam quoque petiti nominis rationem allegat, scribens illud petitum, ut nominatim eum ad sacrificium invocare posset. Quarto demum varia prætermittit, uti facile videbit lector, modo verba Scripturæ cum verbis Josephi conferre voluerit.

[94] Philo quoque non sine lapsibus aliquot hanc historiam exposuit; [Philonis relatio de visione,] sed eas corrigemus post verba ipsius data. Accidit quondam, inquit, ut dum sectatur loca herbida, rigua lætaque pascuis, in quodam nemore videret visionem horribilem. Rubus erat, frutex spinosus & invalidus, is nemine ignem admovente, subito incensus est: correptusque totus a radice usque cacumen, flamma in morem fontis scatente, manebat integer & illæsus, quasi non esset incendii materia, sed ipse ab igne aleretur. E medio promicabat forma quædam pulcherrima nulli visibili similis, divinum simulacrum, luce fulgens clarissima, ut suspicari posset Dei esse imaginem. Vocemus eam angelum, quandoquidem futura prænunciavit tanto clarius, quanto magnificentior erat visio: significabat enim ardens rubus oppressos injuria, urens vero ignis oppressores. Quod autem non exurebatur materia, portendebat non perituros, qui affligebantur, inimicorum violentia; sed conatum eorum fore irritum, illos vero evasuros incolumes. Porro nuncius divinæ providentiæ faciebat spem, tot horrendorum periculorum fore lætum & facilem exitum. Ea conjectura excutiatur diligentius. Rubus (ut dixi) frutex debilis est & senticosus, ut vel solo contactu vulneret. Nec absumitur ignis voraci natura, imo conservatur etiam, qualis antea fuit permanens, adeo nihil amittens, ut nitesceret etiam. Hæc omnia designabant exhortationem quandam, tantum non inclamantem pressis calamitate: Nolite succumbere: hæc vestra infirmitas est potentia, quæ punget vulnerabitque plurimos. Qui delere cupiunt vos, inviti servabunt, tot mala illæsi evadetis, & cum maxime vastari videbimini, tunc maxime enitebit vestra gloria. Vos quoque crudeles & igni voraci similes, ne nimium confidatis vestris viribus: cogitate invictissimas opes aliquando deletas, & resipiscite. Ecce flamma, suapte natura urens, ut lignum uritur, lignum vero cremabile urit evidenter ignis in modum.

[95] [missione Moysis,] Hoc ostento mirifico postquam Deus Mosem de rebus futuris manifeste præmonuit; addit & oraculum, ut sine cunctatione ad curam suæ gentis revertatur, pollicens se non solum libertatis autorem, sed etiam ducem novæ coloniæ paulo post deducendæ; & promptum favorem offerens ad omnia. Jam dudum, inquit, me miseret oppressorum intolerandis injuriis, quos nemo vel miseratur vel sublevat, & video tum singulos tum universos unanimiter supplices implorare sperareque meum auxilium. Sum autem exorabilis & propitius veniam petentibus ex animo. I, regem accede, nihil omnino solicitus. Qui tum regnabat, cum præ metu fugeres, defunctus est: in regnum successit alius, cui nulla tecum simultas intercedit. Eum accedens una cum tuæ gentis senioribus, dic oraculo meo juberi universam gentem, ut extra fines regni progressi trium dierum itinere, sacra patrio ritu mihi faciant. Ille non ignarus tribules suos cæterosque omnes haudquaquam his dictis credituros: Quid si, inquit, percontabuntur, quod sit nomen ejus, qui misit me, nec dicere potero, nonne impostor videbor? Cui Deus: Primum dic eis, Ego sum qui sum: ut discant differentiam inter ens, & non ens, & nullum nomen de me dici proprie, cui soli esse competit. Quod si, ut sunt debiliores ingenio, requirent appellationem; indica eis, non tantum esse me Deum, sed etiam trium virorum a virtute denominatorum, Deum Abraham, & Deum Isaac & Deum Jacob: quorum alius doctrina, alius natura, alius meditatione quæsitæ virtutis est regula.

[96] [prodigiis tunc factis,] Quod si etiam tunc nolint credere, tribus prodigiis docti flectentur, quæ antea nemo unquam vel vidit vel audivit. Erant autem hæc: virgam, quam habebat, in terram projicere jussus est: ea mox animata reptabat, versa in draconem serpentum principem. Ille territus monstro, præ timore fugam parans revocatur, & a Deo confirmatus, jubetur caudam ejus prehendere: quo facto, draco adhuc repens ad tactum constitit, extensusque in longum, mox denuo in baculum versus est, mirante utramque mutationem Homine, & vix discernente, utra esset horribilior: in tantum erat ambiguus animo. Sequutum est confestim aliud prodigium. Alteram manum jussus est in sinum mittere, & paulo post eximere: eo facto, manus nive candidior repente apparuit, rursumque condita in sinum ac prolata pristinam speciem coloremque nativum recepit. Hæc solus a solo discebat, tanquam a magistro discipulus, habens secum instrumenta prodigiorum, manum & baculum, quibus quasi viatico instructus est. Tertium nec circumferre secum nec prædiscere potuit, quod Ægypto servabatur non minus horrendum stupendumque. Id tale fuit. Sume, inquit, aquam fluminis, & effunde in terram, eritque sanguis cruentissimus, cum colore mutatis & cæteris viribus. Visum est autem hoc quoque credibile, non solum propter certam Autoris fidem, verum etiam propter præterita manus virgæque miracula.

[97] Nihilominus deprecabatur hanc functionem, causatus exilitatem vocis, [atque excusatione Moysis, secutaque ejus obedientia,] & linguæ tarditatem, negansque sibi adesse facundiam, præsertim postquam Deum loquentem audierat: ratus enim mutam esse humanam eloquentiam cum Veritate collatam, & verecundo ingenio præditus, subtrahebat se graviori quam pro viribus, ut putabat, oneri; rogabatque ut alius eligeretur ad exequenda mandata magis idoneus. Deus pudore delectatus, respondit: An nescis, quis os homini dederit, & linguam indiderit, quis guttur cæteraque vocis rationalis instrumenta fecerit? Ego sum, noli timere, meo nutu articulate disseres omnia, facundia mutata in melius, & usque proficiente, nec aliter absque impedimento fluente & cogitationes promente, quam fontes manant lympidissimi. Quod si opus fuerit interprete, fratrem habebis sermonis ministrum ac vicarium, qui ad populum tua dicta perferat nuncius, tu vero illum Dei mandata docebis. His auditis, quia periculosum erat amplius contradicere, profectus &c. De toto hoc Philonis discursu paucas observationes subnecto.

[98] Primo, quod ait num. 94 de forma quadam pulcherrima e medio igne promicante, [nonnulla correctione indigere ostenditur.] nec ex sacris Litteris haurire potuit Philo, nec verisimile est, sed plane fictitium videtur. Quæ vero subditur explicatio rubi ardentis sine combustione, aliis quoque placuit & satis videtur congrua. Aliqui eamdem sic immutant, ut per ignem intelligant Deum, qui per Ægyptios incenderit quidem & purgaverit populum suum, sed non consumpserit. Secundo num. 95 conjungit ea, quæ diversis temporibus Moysi sunt dicta: nam de morte Pharaonis serius certior factus est Moyses, quam hic insinuatur. Deinde quæ subjicit auctor de nomine Dei, lucem accipient ex S. Hieronymo, qui in Epistolam ad Ephesios cap. 3 sic disserit ad propositum nostrum: Loquitur in Exodo Dominus: Ego sum qui sum. Et: “Hæc dices filiis Israël: Qui est misit me ad vos”. Numquid solus Deus erat, & cetera non erant? Utique angeli, cœlum, terra, vel maria, & ipse Moyses, cui Dominus loquebatur, & Israël, & Ægyptii, ad quos, & contra quos, Princeps, & Adversarius mittebatur, erant. Et quomodo nomen commune substantiæ, sibi proprium vendicat Deus? Illa, ut diximus, de causa; quia cetera, ut sint, Dei sumpsere beneficio. Deus vero, qui semper est, nec habet aliunde principium, & ipse sui origo est, suæque causa substantiæ, non potest intelligi aliunde habere quod subsistit. Brevioribus verbis theologi id sic explicabunt: Quia solus Deus est Ens a se, & alia omnia sunt entia ab alio. Tertio demum Philo aliqua ex mandatis & promissionibus Dei omisit, uti & reditum Moysis ad Raguelem. At cetera satis recte exposita.

[99] Artapanus de morte regis Ægyptii, & visione ac missione Moysis pauca narravit, ab Eusebio sic expressa lib. 9 cap. 4: [Artapanus de omnibus nonnihil audierat, indeque vera falsis miscuit.] Interea clephantiæ morbo, quoniam multis modis Judæos premebat, Ægyptiorum regem expirasse (asserit.) Ad alia enim opera, quæ ipsos construere jussit, diversam etiam, quam Ægyptii, vestem indui voluit, ut facilius cogniti, ab omnibus tamquam impii punirentur. Mosem autem a Deo quotidie liberationem populi petere, & quodam die repente coram eo ignem e terra, ubi nulla incendio apta materies erat, subito erupisse, ac vocem editam fuisse, liberandos sibi esse Judæos, & in antiquam patriam ducendos. Hactenus Eusebius sententiam recitans Artapani, qui aliqua de omnibus audivit, sed falsa veris miscuit. Primo obiisse eo tempore Pharaonem, certum est; at incertum, an elephantiasi finem vivendi fecerit: incertum æque est, an Hebræos vestem mutare jusserit Pharao. Quin magis apparet verisimile, eos semper vestitos fuisse more suo, eoque diverso ab Ægyptiis. Clarius tamen est, errare Artapanum, dum affirmat, ignem subito e terra erupisse: nam Moyses incensum vidit rubum; non ignem e terra erumpentem. Plura ejusdem scriptoris figmenta ordine suo refutabimus.

§ XI. Iter Moysis in Ægyptum, quæque in illo itinere eidem contigerunt: missio Moysis coram Israëlitis probata.

[Moyses ab angelo intelligit mortem Pharaonis, & novum regem pertinaciter restiturum:] Quamquam varias excusationes attulerat Moyses, ne mitteretur in Ægyptum ad liberandos diuturna servitute Israëlitas, nihil tamen dixisse legitur de periculo vitæ suæ, licet nonnihil quoque de eo videatur fuisse sollicitus, cum existimaret, sibi adeundum esse regem illum, a quo fuerat ad mortem quæsitus. Certe, postquam reversus erat in urbem Madian, divina bonitas hunc quoque scrupulum eidem eximere voluit per angelum. Quippe Moyses Exod. 4 ℣ 19 sic prosequitur narrationem suam: Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, & revertere in Ægyptum: mortui sunt enim omnes, qui quærebant animam tuam. Tulit ergo Moyses uxorem suam, & filios suos, & imposuit eos super asinum, reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide, ut omnia ostenta, quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, & non dimittet populum. Pauca hic observanda de induratione Pharaonis frequenter recurrente, quæ occasionem disputandi præbuit tam Catholicis quam hæreticis. Nolim improbare multa, quæ a doctoribus Catholicis dicta sunt ad locum elucidandum, sed pauca mihi sufficient ex S. Augustino, ne sim justo prolixior.

[101] [qua occasione ostenditur ex Augustino, Deum dici indurare aliquem, quando ei non dat gratiam congruam,] Sanctus Doctor lib. 1 ad Simplicianum quæst. 2 similes sacræ Scripturæ locutiones fuse examinat, versansque illa verba Apostoli Rom. 9 ℣ 16, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; atque illa ℣ 18, Ergo cujus vult miseretur, & quem vult indurat, observat posteriorem sententiam ita sententiæ superiori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri; ut non ab illo (Deo) irrogetur aliquid, quo sit homo deterior; sed tantum, quo sit melior, non erogetur. Itaque clare videtur S. Augustinus edicere, obdurare Dei & non misereri hic idem esse. Jam vero, quid sit misereri Dei, paulo ante declarat his verbis: Item verum est: “Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei:” quia, etiamsi multos vocet, eorum tamen miseretur, quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum, ut sequantur. Et mox: Cujus autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat. Ex hisce manifeste sequi videtur, verba illa, Ego indurabo cor ejus significare: Sinam indurari cor Pharaonis, nec dabo ei gratiam congruam, seu talem gratiam, qua duritiam cordis sui emolliat, & præceptis meis obediat. Cum hac expositione facile conciliari possunt, quæ fusius habet S. Augustinus in Quæstionibus in Exodum quæst. 18 & sequentibus aliquot.

[102] Pergamus igitur cum Moyse, qui narrationem suam sic prosequitur: [Proficiscens in Ægyptum de vita periclitatur, liberaturque circumcisione filii;] Dicesque ad eum (ad Pharaonem nimirum:) Hæc dicit Dominus: filius meus primogenitus (id est instar primogeniti dilectus) Israël. Dixi tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; & noluisti dimittere cum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Hactenus de mandatis Dei ad Moysen in Ægyptum proficiscentem. At mirabile & obscurum est, quod sequitur: Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, & volebat occidere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, & circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, & ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum, ob circumcisionem. Quæri primo hic potest, utrum Moysen, an filium ipsius Eliezerum occidere voluerit angelus occurrens: nam diversæ hac de re sunt sententiæ. Verum phrasis videtur exigere, ut periculum occisionis de Moyse intelligamus, cum dicatur: Occurrit ei Dominus, & volebat occidere eum, de filio vero ipsius nihil præcedat. Dubitatur secundo, cur angelus Moysi mortem intentarit. At hoc etiam dubium Scriptura utcumque eximit: quia Sephora filium non circumcidisset hujus periculi causa, nisi intellexisset, sive ex signo, sive ex verbis angeli, Moysen periclitari ob filium necdum circumcisum.

[103] Ex hac causa periculi tertia oritur dubitatio, nimirum an peccaverit Moyses non citius circumcidendo filium suum: [neque ideo tamen necessario peccati debet argui ob non circumcisum citius filium:] nam mors intentata suspicionem peccati injicit: & revera multi interpretes ita de hoc facto loquuntur, ut agnoscere videantur nonnullam Moysis negligentiam in prætermissa eatenus circumcisione filii. Non video tamen, id certo dici posse aut debere, quia verisimile non est circumcisionem filii a Moyse dilatam fuisse sine causa, quam justam legitimamquc credidit. Cornelius a Lapide in hunc locum cum aliis censet, dilatam a Moyse esse circumcisionem, quod minor hic filius, Eliezer scilicet, recens jam esset natus, cui proinde vel Moses, vel potius mater, gravia damna itineris metueret, si eum circumcideret. Distulit ergo rem Moses, donec veniret in Ægyptum. Hac enim eadem de causa Hebræi peregrinantes in deserto per quadraginta annos non sunt circumcisi, ut patet Josue cap. V. Verum angelus mortem minitans Mosi, hunc nimium timorem illi excussit, idque ne Moses legislator futurus, remissior in lege servanda fuisse videretur. Moses enim quasi dux cæteris perfecto in lege implenda exemplo præire debebat. Si res ita contigerit, omni culpa Moysen absolvere facile possumus: nec tamen existimare debemus, terrorem illum ei sine causa objectum ab angelo. Quippe exemplum Legislatoris nocere potuisset illis, qui ignoraturi erant causam dilatæ circumcisionis filii ipsius. Forsan etiam Dominus hoc terrore Sephoram ad circumcidendum filium adigere voluit, ut Moyses ipsam cum filiis non invitam posset domum remittere, ne impedimento essent in Ægypto. Certe Augustinus quæst. 12 in Exodum Sephoram a Moyse remissam credit, sic concilians duo in speciem contraria, nimirum quod Exod. 4 asino imposita sit, ut duceretur in Ægyptum, atque Exod. 18 reversa sit ad Moysen. Verba ipsius accipe: Sed intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem Moysi vel infantis, reversam fuisse (Sephoram) cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii, quod divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur. Voluit verisimiliter Moyses secum uxorem & filios ducere, ne illam repudiare videretur; ideoque circumcisionem filii ad preces uxoris differri posse forsan existimavit. Verum Dominus injecto terrore totum illud negotium disturbavit, timoremque timore pepulit. Hæc ex conjecturis, uti in re obscura.

[104] [textus obscurus antea allatus] Quarto in varias admodum sententias abierunt scriptores, qui interpretati sunt sequentia verba, Tetigitque pedes ejus: nam alii intelligunt pedes angeli, quos Sephora tetigisset supplicabunda pro vita Mariti: alii interpretantur pedes pueri, ac demum alii pedes Moysis. Horum mihi præplacet sententia, quod tota phrasis sic melius connectatur. Sane mihi vix dubitandum videtur, quin Sephora ejusdem pedes tetigerit, cui dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es. Atqui hæc verba non dixit angelo, nec pedes igitur angeli tetigit. Quapropter existimo Sephoram se supplicem abjecisse ad pedes Moysi, eique dixisse, Sponsus sanguinum tu mihi es, ut illis verbis insinuaret, se malle manere domi, a qua necdum longe aberat, quam cum tanto periculo eum comitari in Ægyptum. Sic etiam sequentia verba recte intelliguntur de Sephora: & dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum, ob circumcisionem: Sephora nimirum dimisit, id est, solum proficisci sivit Moysen, ut ipsa cum filiis rediret ad patrem; postquam dixerat, Sponsus sanguinum, quod Moysi dictum jam vidimus, quodque dixit ob circumcisionem, seu quia coacta fuerat in circumcisione sanguinem filii sui effundere. Alii voces illas & dimisit eum intelligunt de angelo Moysen dimittente, seu non amplius volente occidere. Verum illi mire torquere & luxare debant phrasim Vulgatæ, & personas mutare agentes & loquentes sine justa causa, cum Vulgata omnem actionem & locutionem clare videatur ad Sephoram referre.

[105] [probabili paraphrasi explicatur,] Itaque verba rursum accipe, ut commodam omnium paraphrasim subnectamus: Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, & volebat occidere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, & circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, & ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum, postquam dixerat Sponsus sanguinum, ob circumcisionem. Nunc & paraphrasim, quæ mihi apparet probabilior, subnecto: Cum Moyses se itineri commisisset cum uxore Sephora & duobus filiis, divertissetque ad quoddam hospitium, occurrit ei angelus mortem eidem minitans. Sephora, cum intelligeret illud Moysi periculum imminere ob filium nondum circumcisum, illico arripuit petram acutissimam, quæ forte obvia erat, aut jam ante præparata ad circumcisionem, eaque filium suum circumcidit. Placato sic angelo, & forsan disparente, Sephora supplex advoluta est Moysis pedibus, dicens, eum servatum non esse, nisi sanguine filii sui, insinuansque se redire malle quam tanto cum periculo comitari. Cumque Moyses ipse mallet, ut uxor cum filiis domi maneret, lubens annuit ejus precibus. Quare Sephora Moysen iter suum prosequi sivit, domum reditura cum parvulis. Rupertus in Exodum lib. 1 cap. 20 hanc expositionem amplexus est, illaque haud dubie recte congruit cum textu Vulgatæ. Favet quoque datæ expositioni, quod constet Sephoram cum filiis remissam fuisse a Moyse, quodque illa remissio nesciatur alio tempore facta. Fateor tamen interpretes complures non sine ratione aliam sententiam fuisse amplexos; atque hac de causa eorum argumentis breviter est respondendum.

[106] Primo opponunt verba Septuaginta interpretum, qui, [& respondetur ad rationes explicationi oppositas:] inquiunt, pro Et dimisit eum, habent, Et recessit ab eo angelus, vel, & abiit angelus ab eo. Verum in pluribus editionibus non legitur adjecta vox angelus, ita ut dubitari possit, an vox illa ad textum pertineat, præsertim cum in Hebraïco textu nec tempore S. Hieronymi reperta sit, nec nunc reperiatur. Objiciunt secundo hodiernum textum Hebraïcum, qui est: Et ipse dimisit eum, id est, angelus Moysen, non pergens ei mortem intentare. Hoc argumentum plane evinceret, non posse hic intelligi Sephorum, si textus Hebraïcus hodiernus plane esset incorruptus: nam verbum Hebraïcum secundum proprietatem illius linguæ denotat genus masculinum, quod Sephoræ non congruit. At quis nos securos plane reddat de sinceritate textus Hebraïci? Certe S. Hieronymus linguæ Hebraïcæ peritissimus, si in suis codicibus eamdem phrasim Hebraïcam invenisset, non videtur phrasim Latinam expressurus fuisse eo modo, quo nunc eamdem habemus expressam. Dicitur de Sephora, Tulit … & circumcidit … tetigitque .. & ait, & mox nullo alterius personæ indicio addito, & dimisit. Quis illud dimisit non intelligat de eadem persona, de qua præcedentia omnia dicta sunt, præsertim cum rursum sine indicio mutatæ personæ subdatur, postquam dixerat, hocque similiter de Sephora sit intelligendum? Phrasis erit plane hiulca, si verbum dimisit de alio intelligamus quam de Sephora.

[107] Porro, quidquid sit de propria loci istius intelligentia, [Sephora domum remissa: Aaron occurrit Moysi, qui cum eo voluntatem Dei Israëlitis exponit.] quam incertam esse fateor, cum & plures aliæ explicationes dentur; omnino tamen existimo cum S. Augustino, Sephorum cum filiis suis ea occasione domum fuisse remissam a Moyse, qui iter suum prosecutus est, fratremque Aaronem invenit, Dei jussu occurrentem. Quippe Moyses ℣ 27 sic pergit: Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei (Horeb aut Sinai) & osculatus est eum. Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, & signa, quæ mandaverat. Veneruntque simul (in Ægyptum, seu in terram Gessen, in qua habitabant Israëlitæ) & congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. Locutusque est Aaron omnia verba, quæ dixerat Dominus ad Moysen: & fecit (Moyses nempe) signa coram populo, & credidit populus. Audieruntque, quod visitasset Dominus filios Israël, & quod respexisset afflictionem illorum: & proni adoraverunt. Facile crediderunt Moysi Israëlitæ, quando edidit signa a Deo mandata, quod nihil sibi metuerent mali: at simulac gravius ea occasione premi cœperunt ab Ægyptiis, Moysi & Aaroni statim obmurmurarunt, ut videbimus.

§ XII. Josephi & Philonis relationes de præmissis: utrum Moyses imposterum ab uxore abstinuerit.

[Josephi narratio de itinere & primis gestis in Ægypto,] Iter Moysis in Ægyptum, gestaque ejus prima cum Aarone & senioribus Israëlitarum satis concinne narrat Josephus: at omittit ea, quæ occasione angeli mortem Moysi minitantis facta jam vidimus; & præter Scripturam ait, seniores Israëlitarum eidem obviam progressos. Verba ipsius accipe: Cumque (Moyses) cognovisset Pharaothem Ægyptiorum regem, sub quo ipse fugerat, esse defunctum, a Raguele commeatum rogat, ut salva ejus pace ac gratia liceat sibi in Ægyptum ob publicam cognatorum ac tribulium suorum utilitatem proficisci: quo impetrato, & assumpta, quam ibi duxerat, Raguelis filia, liberisque communibus, Gerso & Eleazaro, iter in Ægyptum arripuit. Quorum nominum prius peregrinum significat, posterius, Dei auxilium, quod divina ope insidias Ægyptiorum evasisset. Cumque jam non longe a limitibus abessent, Aaron frater venit obviam, Deo sic jubente: cui mox indicavit, quidquid in monte viderat, & omnia mandata, quæ divinitus illic acceperat. Mox ulterius progressus, obvios invenit præstantissimos quosque Hebræorum, qui adventum ejus præsenserant: & mox ne quid amplius de fide Moysis dubitarent, prodigia divinæ voluntati attestantia sunt eis ob oculos exhibita: quibus præter omnem opinionem visis attoniti, sperare jam cœperunt providentiam Dei securitati illorum & incolumitati non defuturam. Atque ita obsequentiores nactus Hebræos, & in potestate ipsius se futuros pollicentes, accensos nimirum libertatis amore, ad novum regem se confert.

[109] [uti & Philonis: uterque omittit aliqua.] Philo quoque non omnia narravit, quæ Moysi in itinere acciderunt; at pauca solum de prædictis breviter sic expressit: Profectus una cum uxore ac liberis iter faciebat in Ægyptum: inventoque fratre, qui venerat obviam, adjunxit eum sibi comitem, communicatis oraculis. Is jam ante habebat præparatam divinitus animam ad obsequium, ut incunctanter assentiret sequereturque. Sic ingressi Ægyptum unanimiter, primum senioribus gentis clam convocatis indicant oraculum, Dei miseratione instare libertatem & migrationem ad sedes meliores; idque ipsum Deum polliceri, offerreque se ducem itineris. Hæc Philo, nihil memorans de angelo occurrente, nec explicans, utrum Sephora cum filiis in Ægyptum usque comitata sit.

[110] Nonnullorum sententia est, Moysen post audita apud rubum divina oracula deinceps se continuisse ab uxore. [Aliqui Patres habent, Moysen post visionem rubi ab uxoris usu abstinuisse,] S. Gregorius Nazianzenus Orat. 47 sic loquitur hac de re: Mosem ferunt post audita Dei oracula nunquam cum uxore consuetudinem habuisse, nec liberos procreasse. Idem magis asseverat S. Epiphanius Hæresi 78 num. 16 his verbis: Etenim Moyses, posteaquam propheta esse cœpit, nullam amplius cum uxore consuetudinem habuit; neque liberos in eo statu suscepit: quippe qui cum Domino majori vitæ suæ parte versaretur. An, si nuptiis vacare voluisset, quadraginta noctes ac dies in monte Sina perseverare potuisset? Potuisset quadraginta totos annos in solitudine ad divinarum se rerum administrationem intendere? sacerdotio vacare? enarrare Dei mysteria? Cum Deo denique perpetuo colloqui nuptiarum obstrictus onere potuisset? S. Hieronymus lib. 1 adversus Jovinianum idem innuit, sic scribens: Perspicuum est de Moyse, quod periclitatus esset in diversorio, nisi Sephora, quæ interpretatur AVIS, filium circumcidisset, & præputium nuptiarum cultro euangelico desecasset. Iste nempe Moyses est, qui quum vidisset visionem magnam, & angelum sive Dominum loquentem in rubo, nequaquam valuit ad eum accedere, nisi solvisset corrigiam calceamenti sui, & abjecisset vincula nuptiarum. Nec mirum hoc de Amico & propheta & legifero Dei, quum omnis populus accessurus ad montem Sina, tribus diebus sanctificari jussus sit, & se ab uxoribus abstinere.

[111] S. Ambrosius lib. 1 de Cain & Abel cap. 2 de Moyse sic habet: [eaque sententia est verisimilis, quia nullos deinde legitur genuisse liberos.] Humanæ dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino: “Posui te in Deum Pharaoni”. Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus sæculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem cælestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, & regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectæ virtutis ubertate formaverat. Non clare quidem asserit Ambrosius, Moysen ab uxore se abstinuisse post visionem in rubo; puritatem tamen ipsius adeo celebrat & continentiam, ut suspicionem præbeat, se ejusdem cum laudatis Patribus fuisse sententiæ. Hanc autem sententiam, præter rationes a Patribus allatas, maxime probabilem facit, quod liberos nullos habuisse legatur Moyses, nisi filios duos antea genitos; quodque Sephora remissa fuerit ad patrem. Fuit quidem illa ad Moysen reducta cum filiis Exod. 18; at nullibi legitur Moyses eam recepisse ad usum matrimonii, nec ulla deinde Sephoræ in Scripturis fit mentio, nisi Num. 12, ubi ipsius causa soror Moysis Maria cum Aarone locuta est contra Moysen. At hanc Mariæ murmurationem nequaquam favere contrariæ sententiæ, suo loco videbimus. Fateor tamen rem esse incertam.

§ XIII. Moyses & Aaron mandata Dei Pharaoni exponunt: Israëlitæ gravius ea de causa oppressi, obmurmurant Moysi & Aaroni: hi vero, jubente Domino, signa coram Pharaone edunt; sed frustra: prima Ægyptiorum plaga.

[Moyses & Aaron mandata Dei exponunt Pharaoni,] Quid egerint Moyses & Aaron, postquam consentientes sibi seniores Israëlitarum invenerant, exponitur Exod. 5 in hunc modum: Post hæc ingressi sunt Moyses & Aaron, & dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, & dimittam Israël? Nescio Dominum, & Israël non dimittam. Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, & sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses & Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra. Hæc Pharao non sine indignatione gravique iracundia: nec dubitari potest, quin Moyses & Aaron statim recesserint, ut consulerent Dominum, quid ulterius esset agendum.

[113] [qui graviore onere premit Israëlitas:] Pharao vero hisce non contentus, cum suis consilium iniit, statuitque Israëlitas gravius premere, ne similia imposterum petere sustinerent, prout sequitur in textu sacro: Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis (succrescet,) si dederitis eis requiem ab operibus? Præcepit ergo in die illo præfectis operum & exactoribus populi, dicens: Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, & colligant stipulas. Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, & idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, & sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus, & expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. Igitur egressi præfecti operum & exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: ite, & colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleæ. Flagellatique sunt, qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum, sicut prius, nec heri nec hodie? Ex hisce mire elucet tyrannica Ægyptiorum crudelitas, cum verisimiliter plus operis exigerent, quam omni suo conatu perficere possent Israëlitæ: nam collectio palearum, quæ concisæ luto miscebantur ad soliditatem laterum, multum haud dubie temporis absumebat.

[114] Hac de causa præpositi Israëlitarum, qui pro aliis puniebantur, quod non laborarent ultra vires suas, convenerunt Pharaonem ipsum, [horum præpositi primum coram Pharaone frustra queruntur, deinde Moysi & Aaroni obmurmurant:] ut conquererentur de tyrannico illo procedendi modo, seque excusarent de non expleto opere imperato; sed nihil apud tyrannum profecerunt. Audi Moysen hæc enarrantem: Veneruntque præpositi filiorum Israël, & vociferati sunt ad Pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? Paleæ non dantur nobis, & lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, & injuste agitur contra populum tuum. Qui ait: Vacatis otio, & idcirco dicitis: Eamus, & sacrificemus Domino. Ite ergo, & operamini: paleæ non dabuntur vobis, & reddetis consuetum numerum laterum. Hoc accepto responso, Israëlitarum præpositi, nescientes quo se verterent, Moysi & Aaroni afflictionem suam imputarunt. Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. Occurreruntque Moysi & Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a Pharaone: & dixerunt ad eos: Videat Dominus, & judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone & servis ejus, & præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

[115] Audito hoc convitio, Moyses ad misericordiam magis quam ad iracundiam motus est, [Moyses vero ad Deum recurrens, novis promissionibus spem suam confirmat,] quia non ignorabat, se revera occasionem seu prætextum præbuisse Pharaoni Israëlitas crudelius opprimendi. Itaque dolore & misericordia tactus, reverenter querelas suas coram Deo exposuit, ejusque opem cum fiducia imploravit, nec frustra: nam ita pergit sacer textus: Reversusque est Moyses ad Dominum, & ait: Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? Ex eo enim, quo ingressus sum ad Pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum, & non liberasti eos. Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis, quæ facturus sum Pharaoni: per manum enim fortem (pressus,) dimittet eos, & in manu * robusta (coactus) ejiciet (id est, exire compellet) illos de terra sua. Locutusque est (ulterius) Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus, qui apparui Abraham, Isaac, & Jacob, in Deo omnipotente: & nomen meum Adonai non indicavi eis. Quasi diceret, Tibi majorem præbui fiduciæ causam, quam majoribus tuis, quibus nomen meum tetragrammaton (id, quia ineffabile Hebræis, Adonai seu Dominus, Latine solet exponi) non indicavi, sicuti tibi indicavi apud rubum. Pergamus cum textu: Pepegique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: & recordatus sum pacti mei. Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, & eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, & judiciis magnis. Et assumam vos mihi in populum, & ero vester Deus: & scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum; & induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac, & Jacob: daboque illam vobis possidendam, ego Dominus. [atque Israëlitas frustra consolatus, jubetur Pharaonem prodigiis aggredi.]

[116] Hæc consolatio fiduciam Moysis nonnihil depressam magis erexit: verum Israëlitæ præsenti sua calamitate ita animos abjecerant, ut ne hisce quidem promissionibus eos resumpserint, non satis considerantes, ad magna passim non perveniri, nisi per magnos labores. Verba Moysis accipe: Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei, propter angustiam spiritus, & opus durissimum. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ingredere, & loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: & quo modo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis. Pusillanimitas Israëlitarum fecit, ut Moyses ad pristinam excusationem relaberetur. Verum Dominus cap. 7 amputavit ulteriores excusationes, jussitque Moysen signorum ostentatione aggredi Pharaonem, majoremque auctoritatem apud regem superbum assumere. Rem Moyses narrat his verbis: Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: & Aaron frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris ei omnia, quæ mando tibi: & ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. Sed ego indurabo cor ejus, & multiplicabo signa & ostenta mea in terra Ægypti, & non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, & educam exercitum & populum meum, filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. Et scient Ægyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Ægyptum, & eduxerim filios Israël de medio eorum. Fecit itaque Moyses & Aaron, sicut præceperat Dominus; ita egerunt. Erat autem Moyses octoginta annorum, & Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

[117] [Vertit Moyses virgam suam in serpentem, quod imitantur magi:] Hisce generatim expositis, ad singula enarranda Moyses sic procedit: Dixitque Dominus ad Moysen & Aaron: Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, & projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. Ingressi itaque Moyses & Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone & servis ejus, quæ versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes & maleficos: & fecerunt etiam ipsi per incantationes Ægyptiacas & arcana quædam similiter. Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron (in colubrum versa) virgas eorum. Induratumque est cor Pharaonis, & non audivit eos (Moysen nimirum & Aaronem) sicut præceperat Dominus. Præcipui horum maleficorum creduntur fuisse Jannes & Mambres, de quibus Apostolus 2 Timoth. 3 ℣ 8 ait: Quemadmodum autem Jannes & Mambres restiterunt Moysi &c. Hi autem suis præstigiis effecerunt, ut Pharao potuerit existimare, Moysen & Aaronem simili arte uti, & magos solum esse magis suis peritiores, atque ea de causa non moveretur ad consentiendum, sicut Dominus futurum prædixerat, quando præcepta sua dabat Moysi & Aaroni. Hoc primum prodigium coram Pharaone factum non computatur inter decem plagas Ægypti: nam ex eo nihil mali obvenit Ægyptis.

[118] At prima Ægyptiorum plaga statim subnectitur hoc modo: [vertit aquam in sanguinem per totam Ægyptum,] Dixit autem Dominus ad Moysen. Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: & stabis in occursum ejus super ripam fluminis: & virgam, quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto: & usque ad præsens audire noluisti. Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, & vertetur in sanguinem. Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur & computrescent aquæ, & affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. Dixit quoque Dominus ad Moysen. Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, & extende manum tuam super aquas Ægypti, & super fluvios eorum, & rivos ac paludes, & omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: & sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. Feceruntque Moyses & Aaron, sicut præceperat Dominus: & elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone & servis ejus: quæ versa est in sanguinem. Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, & non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, & fuit sanguis in tota terra Ægypti. De hac plaga Psalm. 77 ℣ 44 sic canit Psalmista: Et convertit in sanguinem flumina eorum, & imbres eorum, ne biberent. Et Psalm. 104 ℣ 29: Convertit aquas eorum in sanguinem: & occidit pisces eorum.

[119] Post prædicta vero Moyses addit causam, cur non flecteretur pertinacia Pharaonis, [quod item imitantur magi: utrum prima hæc plaga etiam fuerit in terra Gessen?] ita scribens: Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis; & induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. Avertitque se & ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. Quæritur hic passim, unde aquam illam, quam verterunt in sanguinem, acceperint malefici, cum omnis aqua Ægypti in sanguinem fuerit conversa a Moyse? Variis id modis fieri potuit: nam potuit illa aqua esse marina, quæ versa non erat in sanguinem, utpote ad potandum inepta. Potuit fodi puteus, prout revera puteos foderunt Ægyptii, atque ex illo aqua illa hauriri. Potuit illa aqua accipi a magis, priusquam omnis aqua in sanguinem erat conversa: non enim dicitur tota conversio unico momento temporis facta. Plures etiam modos, quibus aqua illa a magis haberi potuit, recitant interpretes; sed probabiliores solum recensere breviter volui. S. Augustinus quæst. 23 in Exodum existimat, terram Gessen a plaga sanguinis & sequentibus fuisse immunem, ibique aquam a magis acceptam, quam in sanguinem verterunt. Et sane non video ex Scripturis probari posse, terram Gessen eadem plaga fuisse tactam, licet interpretes varii id velint probare ex his verbis: Et fuit sanguis in tota terra Ægypti. Quippe cap. 8 ℣ 24 similiter musca venisse dicitur in omnem terram Ægypti: & tamen ex eodem capite constat, terram Gessen a plaga muscarum fuisse liberam. Itaque sententia illa S. Augustini mihi præ ceteris videtur probabilis: non enim idonea ratio facile assignari poterit, cur tota terra Ægypti uno loco magis comprehendat terram Gessen, quam altero. Demum quid fecerint Ægyptii hac plaga percussi, Moyses sic refert: Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis, aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. Hactenus de prima Ægyptiorum plaga ex sacris Litteris.

[Annotata]

* i. e. per manum

§ XIV. Josephi, Philonis, & Artapani de præmissis relationes examinatæ.

[Josephus gesta in primo & secundo congressu] Josephus primum Moysis cum Pharaone congressum cum secundo, ordinemque rerum gestarum mire confundit: varia quoque Moysi dicta attribuit, quæ nec vera sunt, nec probabilia. Verba accipe, observationibus nostris castiganda: Ad novum, inquit, regem se confert. Ibi posteaquam commemorasset operam suam pro Ægyptiis contra Æthiopas, contemptim agros eorum vastantes, navatam, laboresque exhaustos, dum non aliter quam pro suis popularibus bellum administraret, adjicit malam gratiam pro tot beneficiis sibi redditam. Oraculum deinde, in Sina monte acceptum, regi aperit, necnon prodigia, quibus de voluntate Dei confirmatus, omnem hæsitationem posuerit, singillatim enumerat; addit deinde preces, ne per incredulitatem Dei decretis obstaculo esse velit. Cæterum cum a rege contemptim audiri se animadverteret, exhibet illi specimen prodigiorum, quæ in Sina viderat. Prodigia illa regi sunt exhibita non in primo, sed in secundo congressu. Deinde non est verisimile, Moysen merita sua regi exprobrasse, aut tam enucleate visionem suam eidem statim exposuisse. Redeo ad Josephum.

[121] [Moysis cum Pharaone non solum conjecturis suis,] Rex vero iratus sceleratum eum appellat, qui Ægyptiorum olim fugitivus, nunc magicis præstigiis instructus, ad reliquos decipiendos venerit. Habere se quoque sacerdotes, qui eadem ostenta repræsentare nossent, non minus peritos hujusmodi artium: nec esse, cur se Moyses jactare debeat, quasi solus divina præ cæteris virtute polleat, atque ita apud rudem multitudinem quasi supra mortalem conditionem positus se venditet: confestimque cum & ipsi suas virgas projecissent, in dracones sunt versæ. Tum Moyses nihil his motus, Ne ipse quidem, inquit, ignoro aut contemno artes Ægyptiorum: attamen quæ ego operor, tanto præstantiora esse aio, quam istorum magiam, quanto intervallo res divinæ humanas post se relinquunt: jamque manifeste declarabo, non esse hæc præstigias veritatis specie parum cautis imponentes, sed ipsissimam Dei virtutem, argumentum omnipotentis illius voluntatis apud incredulos futuram: & cum dicto virgam in terram mittit, jubens ut fiat draco, quæ mox dicto parens Ægyptiorum virgas, quæ draconum specie reptabant, unam post aliam aggressa, omnes ad unam devoravit, ac mox in pristinam speciem reversam Moyses rursum sustulit. In hisce Josephus rursum varie labitur. Nam primo Pharaonem ex solis conjecturis loquentem, & Moysi exprobrantem inducit. Secundo cum ait, Cum & ipsi (magi) suas virgas projecissent, supponit Moysen id antea fecisse, prout revera per Aaronem fecit; idemque rursus factum narrat, acsi Moyses idem bis fecisset. Tertio de Aarone silet, acsi non adfuisset, omniaque verba & opera soli Moysi attribuit; cum tamen constet, omnia per Aaronem facta, jubente Moyse. Quarto Moysen pessime sic loquentem inducit, acsi magicas Ægyptiorum artes approbasset.

[122] Rex autem, ait pergens Josephus, ad indignationem magis quam admirationem hoc facto commotus, [sed ordine etiam confuso corrumpit:] cum nihil acturum respondisset, neque quidquam Ægyptiacis artibus profecturum, mandat operarum exactori, qui Hebræis erat præpositus, ut de labore nihil eis remittat, sed gravioribus etiam quam antea operum difficultatibus premat. At ille prius paleas eis ad lateres fingendos præbere solitus, posthac id facere desiit: sed interdiu detentos in opere, noctu ad comportandas paleas dimittebat, pristini laboris onus conduplicaturus. Moyses autem neque minis regis a proposito deterrebatur, neque assiduis suorum querelis, ut a cœpto desisteret, vel minimum flectebatur: sed obfirmato contra utrumque animo, in hoc totus erat, ut suos in optatissimam libertatem restitueret. Itaque denuo regem accedit, suadens ut dimittat Hebræos in Sina montem, illic Deo sacrificaturos, hoc enim ipsum jussisse, nec posse quemquam ejus voluntati resistere: quapropter dandam operam ne favorem ejus contemnere videatur, utque populo potestatem exeundi faciat, ne forte contra moliendo posthac culpam in se transferat, si quid ipsi tale acciderit, qualia Dei voluntati resistentibus evenire solent. Nam necessario calamitates eos comprehendere, qui divinam iram in se provocaverint: & tum terram tum aërem illis infestum existere, tum procreationem filiorum parum feliciter procedere, elementis etiam ad vindicandum in eos concitatis. Atque hæc mala non posse evitare Ægyptios, etiamsi Hebræos regionem eorum exire contingat, nisi hanc profectionem bona pace ipsorum impetraverint. Hactenus Josephus, qui recte quidem oppressionem majorem Hebræorum primo congressui postponit; sed eam perperam postponit signis, quæ in secundo congressu contigerunt, quod utrumque confuderit, ut jam vidimus. Deinde alterum Moysis cum Pharaone conventum quidem narrat: sed solum minas quasdam Moysis, ex conjecturis confictas, illi eorum conventui attribuit; licet Moyses tam cito non videatur minatus Pharaoni. Reliqua Josephi de hisce asserta accipe.

[123] Rege vero, inquit, nihili faciente verba Moysis, [prima plaga ab eodem narrata, errorque ipsius correctus.] neque vel tantillum ad ejus preces advertente, gravissima mala in Ægyptios incubuerunt: quæ singulatim recensebo, tum propter eorum novitatem, tum ut eo magis appareat, non vanas fuisse Vatis nostri prædictiones: postremo quia hominum interest talia cognoscere, quo magis ea caveant, quibus irritatus Deus ad infligendas pœnas commoveri solet. Primum amnis sanguineis fluentis prolabens, ad potus inopiam eos redegit, cum præterea nullum fontem habeant: nec coloris tantum id erat vitium, sed si quis siti coactus gustaret, confestim acri dolore corripiebatur: eratque talis Ægyptiis solis, Hebræis vero dulcis ac potabilis, & omnino pristinam naturam retinens. Quo miraculo rex inops consilii, timens incolumitati gentis, permisit Hebræos abire; cumque malum cessasset, rursum ad pristinam mentem rediit, sententiam suam revocans. Peccat Josephus, dum asserit post hanc plagam permississe Pharaonem, ut Hebræi abirent, sed sententiam revocasse. Potius referre debuerat, a magis quoque aquam in sanguinem conversam; atque ita factum esse, ut Pharao pertinax in sententia sua persisteret.

[124] Philo in narratione ejusdem historiæ subinde quoque a sacra Scriptura recedit, & observationes suas de more adjungit. Singula excutiemus post data ipsius verba, quæ interpres Latine sic reddidit: [Philo primum Moysis cum Pharaone congressum, ejusque exitum,] Post hæc (Moyses & Aaron) regem ipsum audent appellare, ut populum extra fines regni emittat ad sacrificium. Aiebant enim solitudine opus esse ad peragendos ritus patrios, diversos ab aliorum cæremoniis, & ideo secessum requirentes, ne vel offendant alios, vel profanentur exterorum oculis parum faventium spectaculo. At rex ab incunabulis innutritus majorum suorum fastui, nec credens ullum Deum præter ista visibilia, contumaciter respondit: Quis est, cui me obedire jubetis? Non novi istum, quem prædicatis novum Dominum: non dimitto gentem, prætextu celebritatis sacrorumque cupientem jugum excutere. Deinde homo iracundus & inclemens ignominia notat præfectos operum, qui sinerent otio lascivire populum, alioqui non desideraturum festa & sacrificia. Hæc enim non esse intentorum operi necessario, sed suaviter delicateque viventium. Ergo, cum populus gravius quam ante premeretur, & Mosi sociis indignaretur ut impostoribus, eis clamque palamque impietatem objiciens, ac ementita oracula; tandem Propheta aggreditur exerere miracula, quæ didicerat; quo spectatoribus incredulitatem eximeret: interfuit & rex cum cohorte purpuratorum. Per præfectos operum, quos ignominia notavit Pharao, intelligi debent præfecti ex Hebræis, quibus rursum præerant Ægyptii. Quæ vero asserit de obmurmurationibus contra Moysen, acsi pro impostore cum suis habitus fuisset ab Hebræis, nonnihil exaggerata sunt supra relationem S. Scripturæ; licet alioquin non careant omni verisimilitudine, & pro conjecturis haberi possint.

[125] [prodigium mutatæ in serpentem virgæ,] Philo deinde sic pergit: Itaque confluente ad regiam multitudine, frater Mosis baculum, elatum prius, ut esset omnibus conspicuus, in terram projicit; qui mox in draconem mutatur. Tum circulus spectatorum præ metu stuporeque solutus diffugit. Sophistæ vero magique, quotquot aderant, Quid vos terret? inquiunt. Nec nos sumus rudes talium artium: & nos talia patrare possumus. Deinde cum quisque suam virgam projecisset, multi dracones circa primum illum volvebantur sinuosis orbibus; ille vero arrecta cervice immani hiatu non aliter quam objectos pisces circumquaque petitos absorbuit: atque ita deglutitis, in pristinam virgæ naturam rediit. Id tam magnificum spectaculum etiam iniquis animis omnem suspicionem exemit, ne putarent hæc agi humanis vaframentis aut artibus excogitatis ad ludibrium, sed divina potentia, qua nihil non facile perficitur. Quod hic asseritur de dracone ex Moysis virga facto, quem, post devoratos serpentes ex magorum virgis ortos, rursum in virgam mutatum affirmat, ex probabili conjectura dicitur: nam Scriptura non exprimit, quomodo, aut quando, secunda illa mutatio facta sit. Potuit fieri mutatio Aarone caudam serpentis arripiente, ut Moysi contigit apud rubum; aut sponte etiam, ut credidisse videtur Philo, quem rursus audiamus.

[126] [plagas omnes generatim,] Attamen cum ne tam manifesta quidem efficacia posset eis exprimi, ut victos se faterentur; sed nihilominus pertinaci audacia resisterent, addicti obstinatæ inhumanitati impietatique, tamquam laudatis virtutibus; nec miserantes oppressos iniquo servitio, nec divina mandata exsequi inducentes in animum, tum manifestis oraculis declarata, tum ostentis subsecutis atque prodigiis: opus fuit graviore censura, ut afflictionibus agminatim ingruentibus castigarentur stolidi, qui dedignabantur erudiri bonis rationibus. Decem pœnæ regioni inflictæ sunt, ut qui in peccando nihil sibi reliquum fecerant ad summam malitiam, punirentur modis omnibus, ferirenturque perfecto pœnarum numero. Ne genera quidem pœnæ fuerunt vulgaria. Nam elementa mundi, terra, aqua, aër, ignis conspirarunt in impios, Deo vindice, ad declarandam ejus potentiam, ea, quibus ad creationem salutemque rerum usus est, vertentis quandolibet in impiorum perniciem. Hæ pœnæ trifariam distributæ sunt: tres pertinentes ad crassiora elementa, terram & aquam, ex quibus constant corpora cum suis qualitatibus, fratri Mosis commissæ: totidem soli Mosi, quas inflixit per ignem & aërem: … una utrique communis, ordine septima, tres reliquæ ad complendum denarium Deo servatæ sunt. Ab aqua fuit initium: hanc quoniam honorant Ægyptii præ cæteris, tamquam rerum omnium principium, primam adhibuit Deus ad terrendos castigandosque noxios. Hactenus Philo. Divisio illa decem plagarum placuit etiam Origeni Hom. 4 in Exodum. Ex hisce, licet Deus omnes præcipue intulerit, tres primæ, nimirum sanguinis, ranarum, & sciniphum, attribuuntur Aaroni, quod ipse in iis manum aut virgam extenderit, in duabus super aquas, in tertia super pulverem terræ. In reliquis dividendis Philo non servat ordinem, quo illatæ sunt, sed quo ipse eas erat narraturus. Tres soli Moysi adscribit, quod in illis Moyses legatur manum aut virgam in cælum extendisse, uti factum est in plaga septima grandinis, in octava locustarum, & in nona tenebrarum. Sextam plagam ulcerum, quam septimam vocat & recenset Philo, soli Moysi attribuit Origenes, quod ille solus cinerem in cælum sparserit; at utrique eam adscribit Philo, quod ambo simul cinerem collegerint. Demum tres aliæ, nempe quarta muscarum, quinta pestis animalium, & decima, seu mors primogenitorum, soli Deo attribuuntur, quia nihil in hisce operati alii.

[127] Quid igitur mox accidit? Mosis fratre jussu Dei percutiente virga fluvium, [ac primam singillatim referens, conjecturas & aliquos errores admiscet.] in sanguinem vertitur, quam longus est ad mare usque ab Æthiopia, idem in stagnis, fossis, puteis, fontibus, & omnibus Ægypti aquis evenit, ut deficiente aqua potabili ripas nemo petere, & novas venas aperientibus pro limpido liquore sanguis emicaret tamquam e vulnere: piscium quoque genera extincta sunt cuncta, vitali facultate versa in pestiferam, ut fœtore complerentur omnia, putrescentibus simul tot corporibus, hominum quoque siti enectorum magnus numerus acervatim jacebat in triviis, non sufficientibus domesticis ad sepulturæ officia: nam per septem dies hoc malum duravit, donec Ægyptiis suppliciter Mosem invocantibus, & illo deprecante, Deus misertus est pereuntium. Is cum sit exorabilis, mutavit sanguinem in aquam dulcem, redditis amni fluentis salubribus, qualia prius fuerant. In hac plaga narranda bis labitur Philo, aut certe idoneum non habet in Scriptura fundamentum. Asserit primo, sanguinem emicuisse novas venas aperientibus, seu puteos fodientibus. Verum id videtur repugnare hisce verbis Exod. 7 ℣ 24: Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis, aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. Clare hic textus insinuat, aquam fodiendo fuisse repertam, præstante misericordia Dei illud remedium Ægyptiis, ne omnes siti enecarentur. Secundo nullibi asserit Scriptura, hanc sanguinis plagam ceßasse per preces Moysis, uti affirmat Philo. Verisimilius & congruentius sacris Litteris dici potest, primam plagam ceßasse solum, ut eam secunda exciperet.

[128] [De hisce ab Artapano gentili nonnulla etiam relata,] Artapanus homo gentilis de hisce aliqua audierat, verisimiliter ex traditione aut relatione Ægyptiorum: at fabulas potius edidit, quam veram historiam. Eusebius mentem ipsius hoc modo exprimit loco sæpius indicato: Hac re (voce nimirum divina) fretum (Moysen,) priusquam exercitum comparasset, ad regem Ægyptiorum soceri consilio descendisse (asserit,) dixisseque orbis Domini jussu liberandos esse Judæos. Quo audito, in carcerem ipsum fuisse intrusum: unde nocte, custodibus mortuis, & repente portis patentibus, januisque omnibus, quæ ibi fuerant, fractis, exivisse, rectaque via in regiam usque ad regis cubiculum januis apertis ad ipsum regem intrasse: interrogatumque a stupente rege, quodnam esset Dei nomen, a quo missus esset. Cumque cervicibus inclinatis, Moses in aure sibi dixisset, audientem mutum cecidisse, & a Mose suscitatum fuisse, scripsisse quoque ipsum nomen Dei in tabula dicit: quas litteras cum nonnulli sacerdotum deriderent, legere nescientes, spasmo ait omnes expirasse: tunc etiam, signum rege petente, baculum a Mose in serpentem conversum, omnibusque magno timore perculsis, a cauda captum draconem, in baculum rursus convertisse: deinde Nilum baculo percussum, abundasse adeo, ut universa Ægyptus submersionem timuerit, singulisque annis ex illo tempore similiter abundarit: postea, cum aqua rursus baculo percussa, in alveum suum rediisset, animalibus in fluvio cunctis morte corruptis, magno fœtore aquam ita oluisse, ut Ægyptii siti simul & pestilentia simul laborarent; regem autem perterritum, inclinatum jam fuisse ad dimittendum populum: sed Memphiticos sacerdotes vocatos, morique jussos, nisi aliquod signum ipsi etiam ederent, magicis artibus dracone producto, & fluvii colore mutato, effecisse, ut elatus rex atrociter Judæos tractaret. Hactenus ille, vera falsis miscens.

[129] [sed multis erroribus & fabulis deturpata.] Primo fallitur, dum ait Moysen soceri sui consilio ad Pharaonem ivisse: quod vero de exercitu non comparato dicitur, ineptum est. Secundo carcer ille Moysis, omniaque occasione carceris relata, fictitia plane apparent, licet alioqui mirandum sit, non præcepisse Pharaonem, ut Moyses carceri includeretur. At verisimile est, Pharaonem in primo congressu magis contempsisse Moysis dicta, quam ab eo timuisse: deinde vero ob signa visa magis timuisse, quam ut auderet carceri Moysen includere. Tertio pro aquis Nili in sanguinem conversis ingentem exundationem sic substituit, ut tamen agnoscat aquas fuisse corruptas, piscesque mortuos; quin & pestilentiam ortam, quam Scriptura sacra non agnoscit. Quarto aquas fuisse rursum percussas, sicque in alveum rediisse, regemque iis signis fuisse inclinatum ad dimittendos Israëlitas, rursum non habet Moyses ipse, neque hic edicit, quomodo fluvius deinde ex sanguine rursus in aquam fuerit mutatus. Quinto fabulosum est, annuam Nili exundationem a fictitia illa exundatione ortum habere. Sexto demum alia quædam minus exacte & perturbato ordine relata sunt, modo tamen utcumque tolerabili. Ex hisce autem colligere possumus, mirabilia a Moyse in Ægypto patrata etiam a profanis scriptoribus relata fuisse, sed non sine erroribus, uti passim contigit in antiquis historiis profanis.

§ XV. Secunda plaga ranarum, tertia sciniphum, quarta muscarum, quinta pestis jumentorum, sexta ulcerum, septima grandinis.

[Secunda plaga ranarum, quam imitantur magi,] Postquam prima plaga Ægyptiorum diebus septem continuata, Pharaonem non permoverat; Dixit quoque Dominus ad Moysen (Exod. 8:) Ingredere ad Pharaonem, & dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi: sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, & ingredientur domum tuam, & cubiculum lectuli tui, & super stratum tuum, & in domos servorum tuorum, & in populum tuum, & in furnos tuos, & in reliquias ciborum tuorum: & ad te, & ad populum tuum, & ad omnes servos tuos, intrabunt ranæ. Hæc mandata cum minis adjunctis Moyses per Aaronem Pharaoni denuntiavit, licet Scriptura id non referat, sed potius subintelligendum relinquat. Dixitque Dominus ad Moysen, nimirum quia Pharao non flectebatur: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios, ac super rivos & paludes, & educ ranas super terram Ægypti. Et (jubente Moyse) extendit Aaron manum super aquas Ægypti, & ascenderunt ranæ operueruntque terram Ægypti; tanta nimirum copia, ut secundum comminationem præmissam domos, cubicula, lectosque ipsos, & alia loca ingrederentur. Fecerunt autem & malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. Sane difficile non erat dæmoni ranas, Deo permittente, aliunde adducere, & coram magis statuere.

[131] Fastus tamen regis hoc prodigio nonnihil depressus est, [Moysis precibus deinde ablata:] ut sequitur: Vocavit autem Pharao Moysen & Aaron, & dixit eis: Orate Dominum, ut auferat ranas a me & a populo meo: & dimittam populum, ut sacrificet Domino. Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi, quando deprecer pro te, & pro servis tuis, & pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, & a domo tua, & a servis tuis, & a populo tuo: & tantum in flumine remaneant. Qui respondit: Cras. At ille, Juxta, inquit, verbum tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. Et recedent ranæ a te, & a domo tua, & a servis tuis, & a populo tuo: & tantum in flumine remanebunt. Egressique sunt Moyses & Aaron a Pharaone: & clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat Pharaoni. Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: & mortuæ sunt ranæ de domibus, & de villis, & de agris. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, & computruit terra. Videns autem Pharao, quod data esset requies, ingravavit cor suum, & non audivit eos, sicut præceperat Dominus. Non stetit promissis Pharao post ablatam plagam, sive quod non nisi ficto animo promisisset, sive quod homo inconstans mentem mox mutaverit. Verum pertinacia illa continuo aliam sensit plagam.

[132] [tertia plaga scimphum, quam imitari non potuerunt magi:] Quippe Moyses sic progreditur: Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron. Extende virgam tuam, & percute pulverem terræ: & sint sciniphes in universa terra Ægypti. Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, & facti sunt sciniphes in hominibus, & in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. Disputant interpretes, quale genus insecti designetur per vocem sciniphes, aut, ut alii scribunt, ciniphes: nam vox videtur derivari a voce Græca nonnihil mollita, quæ scribitur σκνίφες, σκνίπες & κνῖπες, in singulari σκνὶψ vel κνὶψ. Alii culices explicant, alii pediculos, alii pulices, alii animantia nova, & ante numquam visa. At mihi præplacet sententia Philonis, cujus verba dabo § sequenti. Porro hyperbole est, cum dicitur omnis pulvis in sciniphes versus: at illa hyperbole ostendit, innumeram fuisse multitudinem sciniphum, qui suis punctionibus haud dubie ingentem excitarunt molestiam tam hominibus quam jumentis. Voluerunt & hoc prodigium imitari magi Pharaonis; sed frustra, Deo id non permittente. Audi textum sacrum: Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, & non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus, quam in jumentis. Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic. Induratumque est cor Pharaonis, & non audivit eos, sicut præceperat Dominus. Observari hic potest primo, Pharaonem de hac plaga non præmonitum fuisse, aut certe id non dici in sacris Litteris. Secundo, magos hic agnovisse potentiam Dei, eamque professos esse coram Pharaone, qui tamen ne hac quidem illorum confessione pertinaciam suam deposuit. Hinc post tertiam hanc plagam continuo subsecuta est quarta, Pharaone rursum præmonito.

[133] [quarta plaga muscarum omnis generis,] Hanc Moyses refert hisce verbis: Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, & sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: & dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, & in servos tuos, & in populum tuum, & in domos tuas, omne genus muscarum: & implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, & universa terra, in qua fuerint. Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: & scias quoniam ego Dominus in medio terræ. Ponamque divisionem inter populum meum & populum tuum: cras erit signum istud. Fecitque Dominus ita (nimirum ubi frustra a Moyse monitus erat Pharao.) Et venit musca gravissima in domos Pharaonis & servorum ejus, & in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. De hac plaga, uti & de secunda Psal. 77 ℣ 45 sic dicitur: Misit in eos cœnomyiam, & comedit eos, (sanguinem exsugendo, acriterque torquendo morsibus suis;) & ranam, & disperdidit eos. Rursum Psal. 104 ℣ 31 de hac & tertia: Dixit, & venit cœnomyia: & cinifes in omnibus finibus eorum. Vox Græca κοινομῦια, quæ hic servata est ab interprete Latino, ad litteram significat communem muscam, id est, omne genus muscarum, prout recte vertit S. Hieronymus cum aliis. Muscarum morsibus etiam homines occisi in Ægypto dicuntur Sap. 16 ℣ 9.

[134] S. Augustinus in Exodum quæst. 26 de exemptione Hebræorum a plagis hic primum indicata, [quæ non fuit in terra Gessen, uti probabiliter nec præcedentes:] sic loquitur: Quod hic Scriptura aperuit, ne ubique diceret, intelligere debemus & in posterioribus & in prioribus signis factum esse, ut terra, in qua habitabat populus Dei, nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur, unde jam incipiunt signa, quibus magi similia nec conati sunt facere. Procul dubio enim, quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ibi conati sunt magi similiter facere, & non potuerunt. Quousque ergo deficerent (magi,) nihil de illius terræ segregatione dictum est; sed ex quo cœperunt ea fieri, ubi jam illi similia facere nec conari auderent. Hæc observatio S. Augustini mihi admodum apparet probabilis; omnino tamen certa non est: nam, si existimare quis velit tres plagas præcedentes, sanguinis videlicet, ranarum & sciniphum, etiam fuisse in terra Gessen; dicere poterit, nec aquam fuisse sanguineam Hebræis, sed solis Ægyptiis; nec ranas aut sciniphes quidquam Hebræis molestiæ intulisse: nunc vero terram ipsam, in qua erant Hebræi, a communi plaga excipi, ut Hebræorum exemptio Ægyptiis clarius innotesceret.

[135] Porro plaga hæc muscarum Pharaonem movit; [Pharao hac plaga durante promittit libertatem abeundi Hebræis, sed deinde non stat promissis.] sed non ita permovit, ut Dei mandatis prorsus obtemperare voluerit: in sacrificium enim Hebræorum consensit, at non in egressum eorum ex Ægypto. Moysen audiamus: Vocavitque Pharao Moysen & Aaron, & ait eis: Ite, & sacrificate Deo vestro in terra hac. Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea, quæ colunt Ægyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. Viam trium dierum pergemus in solitudinem: & sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis. Dixitque Pharao: Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me. Et ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: & recedet musca a Pharaone, & a servis suis, & a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. Qui fecit juxta verbum illius: & abstulit muscas a Pharaone, & a servis suis, & a populo ejus: non superfuit ne una quidem. Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. Solet hic quæri, quid intelligat Moyses per abominationes Ægyptiorum. Verum res mihi elucidari videtur per sequentia verba: Quod si mactaverimus ea, quæ colunt Ægyptii &c. Per abominationes Ægyptiorum igitur intelliguntur ea animalia, quæ colebant Ægyptii; & abominationes Ægyptiorum sunt abominanda Ægyptiorum numina. Sic Apin colebant in forma bovis & vituli: Jovem Hammonium in ariete. Colebant & alia animantia, ut crocodilos, ibes, aliaque multa. At hoc modo non quæritur.

[136] Pertinacia Pharaonis & perfidia in non servandis promissis aliam mox adduxit plagam, [Plaga quinta mors animalium,] quam Moyses sic exponit Exod. 9: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem & loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quod si adhuc renuis, & retines eos: ecce manus mea erit super agros tuos: & super equos, & asinos, & camelos, & boves, & oves, pestis valde gravis. Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël & possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quæ pertinent ad filios Israël. Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. Annuntiavit hæc Moyses Pharaoni, sed frustra. Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum: de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit. Observa hic vocem omnia non stricte intelligendam de omnibus omnino animantibus Ægyptiorum, cum aliqua deinde grandine occisa legantur, sed vel de omnibus, quæ erant in agris, ob præcedentia verba, Erit manus mea super agros tuos; vel de omnibus, quæ peste contacta erant; vel denique vocem omnia hic significare multa aut pleraque, paucis solum relictis. Addit textus sacer: Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his, quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, & non dimisit populum. De hac plaga Psal. 77 ℣ 50 sic legitur: Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: & jumenta eorum in morte conclusit.

[137] [sexta ulcerum. Moyses gravi comminatione Pharaonem aggreditur,] Moyses vero ad plagam sextam sic progreditur: Et dixit Dominus ad Moysen & Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, & spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus & jumentis ulcera, & vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. Tuleruntque cinerem de camino, & steterunt coram Pharaone, & sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus & jumentis: nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quæ in illis erant, & in omni terra Ægypti. Induravitque Dominus cor Pharaonis, & non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. Non dicitur Pharao ipse hac ulcerum plaga fuisse percussus: verum terribili comminatione eum urgere jussus est Moyses, priusquam sequentem plagam nominatim prædiceret. Verba accipe: Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, & sta coram Pharaone, & dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, & super servos tuos, & super populum tuum; ut scias quod non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum percutiam te & populum tuum peste, peribisque de terra. Per pestem hic non designatur pestilentia proprie dicta, sed malum quodcumque mortem inferens: nam inter plagas Ægyptiacas non recensetur pestis hominum. Pestis igitur pro morte ponitur, uti Septuaginta habent, non pestis, sed mortis mentionem facientes: & mors revera Pharaoni multisque e præcipuis proceribus & populo ejus illata fuit, [prædicens generatim omnia mala, quæ infligeret Deus ad nomen suum manifestandum,] dum persecutus est Israëlitas per mare rubrum.

[138] Aliqui, inquit in hunc locum Cornelius a Lapide, ex Hebræo data verba sic vertunt & connectunt cum sequentibus: Et quidem, si voluissem, potuissem te occidere peste, & perisses de terra; verum ideo posui & servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam. Favere utcumque huic expositioni videntur sequentia verba, quæ sic leguntur in Bibliis vulgatis: Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, & narretur nomen meum in universa terra. Verum, ut observat laudatus interpres, phrasis Hebraïca non habet particulam si, & verba Hebræa assertive, non autem conditionate minantur Pharaoni pestem & interitum: .. quasi dicat (Dominus:) Plagas plagis addam, donec excidaris a terra. Hæc igitur interpretatio tenenda est, nec sequendus videtur Chaldæus, qui alterius interpretationis est primus auctor: nam illi longe præferenda est versio S. Hieronymi, & Septuaginta interpretum, quibus multæ aliæ consonant. Præterea absoluta comminatio futurorum malorum usque ad interitum Pharaonis rectius cohæret cum verbis præcedentibus: In hac vice mittam omnes plagas meas &c.: nec ullo modo repugnat verbis istis: Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, & narretur nomen meum in universa terra: nam hisce verbis rationem reddit Dominus, cur plagis tam multis percutiat Pharaonem, priusquam eumdem morte puniat, videlicet ut plagarum multitudine nomen suum illustrius faciat per universum orbem. Hunc sensum exigunt Septuaginta, in quibus pro posui te legitur servatus es.

[139] Apostolus Rom. 9 ℣ 17 verba illa citat hoc modo: [sinens hac de causa crescere pertinaciam Pharaonis.] Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: & ut annuntietur nomen meum in universa terra. S. Augustinus quæst, 33 in Exodum expendens hæc verba, observat Deum mala permittere, malisque ad tempus parcere, ut erudiantur electi, hæc subdens: Novit ergo Deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiæ utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut & Scriptura testatur, & exitus docet. Porro Deum non excitasse Pharaonem ad pertinaciam illam multis locis declarat idem sanctus Doctor, & nominatim quæst. 36 verba Exod. 10 ℣ 1, Ego enim induravi cor ejus, … ut faciam signa mea hæc in eo, duriorem quidem in speciem habere significationem agnoscit. Sed, inquit, sic intelligendum est, acsi diceret: Ego enim patiens fui super eum & servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo, quod est, Patiens in eum fui, dicitur, Gravavi cor ejus. Ita dixerat quæst. 24 etiam ipsam Dei patientiam, qua parcebat inter causas obdurationis Pharaonis numerari posse. Quippe patientia Dei, inquit, secundum corda hominum, quibusdam utilis ad pœnitendum, quibusdam inutilis, ad resistendum Deo, & in malo perseverandum: non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut jam diximus. Hoc & Apostolus dicit: Ignoras quod patientia Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui, & impœnitens cor, thesaurizas tibi iram &c.

[140] Post comminationem illam generalem jussus est Moyses Pharaoni prædicere plagam grandinis, [Septima plaga grandinis,] quæ ordine septima est, quamque haud dubie prædixit iis verbis, quibus eum instruxit Dominus a ℣ 17: Adhuc retines populum meum: & non vis dimittere eum? En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto, a die, qua fundata est, usque in tempus præsens. Mitte ergo jam nunc, & congrega jumenta tua, & omnia, quæ habes in agro: homines enim, & jumenta, & universa, quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. Aliqui huic comminationi fidem adhibuerunt in bonum suum, eam vero alii malo suo neglexerunt, ut sequitur: Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos & jumenta in domos: qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos & jumenta in agris. Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, & super jumenta, & super omnem herbam agri in terra Ægypti. Extenditque Moyses virgam in cælum, & Dominus dedit tonitrua, & grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. Et grando & ignis mista ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti, ex quo gens illa condita est. Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta, quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, & omne lignum regionis confregit. Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

[141] [quæ multiplex fuit,] Hanc plagam variis locis breviter attigit sacra Scriptura. Psalm. 77 ℣ 47: Et occidit in grandine vineas eorum, & moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, & possessionem eorum igni. Rursum Psalm. 104 ℣ 32: Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum, & ficulneas eorum: & contrivit lignum finium eorum. Sapient. 16 ℣ 16 magis explicatur, quam multiplex & mirabilis fuerit hæc plaga: Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, & grandinibus, & pluviis persecutionem passi, & per ignem consumpti. Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur, quæ ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret. Et ℣ 22: Nix autem & glacies sustinebant vim ignis, & non tabescebant: ut scirent, quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine & pluvia coruscans. Demum cap. 19 ℣ 19: Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, & aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. Ex hisce facile colligitur, terribilem fuisse tempestatem, conspirantibus contra Ægyptios omnibus fere aëris injuriis; grandine nimirum inusitatæ magnitudinis, horrendis tonitribus, noxiisque fulguribus per terram discurrentibus atque obvia quæque consumentibus: junctis quoque, quo tempestas appareret magis mirabilis, glacie, nive, pluvia, ut clare agnoscerent Ægyptii ab omnipotente Dei manu se percuti.

[142] Agnovit id ipsum Pharao, tantoque terrore correptus est, ut homo superbus se humiliaret coram Moyse, & culpam fateretur, non tamen ut serio converteretur. Audiamus Moysen rei exitum enarrantem cap. 9 ℣ 27: [& Pharaonem vehementer terruit: plurimaque intulit] Misitque Pharao, & vocavit Moysen & Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego & populus meus impii. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei, & grando: & dimittam vos, ut nequaquam hic ultra maneatis. Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, & cessabunt tonitrua, & grando non erit: ut scias, quia Domini est terra: novi autem, quod & tu, & servi tui, necdum timeatis Dominum Deum. Damnum Ægyptiorum in frugibus terræ sic deinde subdit: Linum ergo & hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, & linum jam folliculos germinaret: triticum autem & far non sunt læsa, quia serotina erant. Bonfrerius in hunc locum observat primo, voces Hebraïcas, quas S. Hieronymus vertit, Eo quod hordeum esset virens alias reddi posse, Quia hordeum erat in spica; & verti a Septuaginta, Hordeum germinaverat, ita ut hordeum tunc videatur habuisse, inquit, culmum & spicam, sed eam adhuc teneram & virentem. Secundo ait, pro voce folliculos poni calamum ab aliis: Sed, inquit, eodem res redit: folliculus enim est theca seu extrema pars calami erumpentis, quæ frumenti spicam vel lini semen involutum tegit. Itaque hordeum & linum grandine confracta & comminuta sunt: atque hoc damnum accessit ad detrimentum hominum & jumentorum, qui occisi erant in agris; & arborum, quæ partim fulmine partim grandine erant confractæ.

[143] Tertio observat, vocem far ab aliis exprimi speltam aut zeam. [damna; nec tamen Pharaonem flexit.] Deinde rationem illam non læsi tritici & farris, Quia serotina erant, sic elucidat: Redditur … ratio, cur istis grando non nocuerit, quia serius prorumpebant & germinabant. Intelligendum ergo vel adhuc hæc non erupisse e terra, vel adhuc in herba fuisse, ita ut ei non multum grando & fulgura nocere potuerint; nocent enim hæc iis, quæ resistunt; at vero quæ adhuc in terra latent, aut facile cedunt, non multum nocere possunt… Dixi autem hæc adhuc vel in terra latuisse, vel in herba fuisse, ita ut germen adhuc in sua radice lateret; ita enim sonant Hebræa, “Quia adhuc caliginosa & obscura erant” hoc est necdum apparebant, seu, ut vertunt Tigurina, “adhuc latebant”. Finem plagæ & pertinaciam Pharaonis Moyses enarrat sequentibus verbis: Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: & cessaverunt tonitrua & grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. Videns autem Pharao, quod cessasset pluvia, & grando, & tonitrua, auxit peccatum: & ingravatum est cor ejus, & servorum illius, & induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

§ XVI. Quid de secunda, tertia, quarta, quinta, sexta & septima plaga scripserint Josephus Philo & Artapanus.

[Plaga ranarum ex Josepho,] Secundam Ægyptiorum plagam Josephus narravit his verbis: Deus autem motus hominis ingratitudine, qui nec a periculo liberatus vellet sapere, aliam plagam Ægypto infligit. Ranarum vis immensa terram eorum populabatur, refertus erat & fluvius, ut aqua inde non nisi sanie harum viciata hauriri posset, immorientibus earum plerisque & imputrescentibus. Plena erat & terra turpi limo, ex quo enascebantur, rursusque in eundem resolvebantur: quin & domesticum victum fœdabant in esculentis atque poculentis nusquam non repertæ: & in cubilibus quoque passim oberrantes: ita ut omnia fœterent putore e ranis mortuis exhalante infecta. His malis cum exagitarentur Ægyptii, rex jubet Moysen cum Hebræis abire, quo velit: & quamprimum hoc dixit, evanuerunt ranæ, terraque simul & flumen in pristinam naturam sunt restituta. Vix dum hoc malum cessaverat, cum Pharaothes denuo mutatus, priorum oblitus, retinere populum cœpit: & quasi aliarum etiam afflictionum naturas experiri vellet, negabat exitum, quem prius concesserat timore magis compulsus quam ex animi sui sententia. Hactenus Josephus, quem nonnulla omittere ex collatione cum sacris Litteris facile advertet lector.

[145] [& Philone.] Philo quoque eamdem plagam refert in hunc modum: Sed non multo post remissam mulctam scelerati ad eandem crudelitatem redierunt, quasi omnino e terris migrasset justitia, aut quasi elapsi ex una pœna non possent aliam incurrere. Itaque more puerorum per ætatem nondum sapientium suo malo didicerunt non contemnere, nam vindicta secuta e vestigio, ut illis cessantibus tardaverat, ita ad iniquitatem properantes prævertit. Rursus enim Mosis frater jussus ad fossas & stagna paludesque virgam porrexit. Vix manum extenderat, cum ranarum tanta vis prorepsit, ut non tantum fora compleret ac loca subdivalia, verum etiam domos villasque, & cuncta ædificia, tam sacra quam profana, tam privata quam publica, haud secus acsi hoc genus aquatilium missum esset in diversi elementi coloniam, natura mutante rerum vicissitudines: nam terra est aquæ contraria. Itaque cum nec foras progredi possent homines, viis oppletis; nec intus manere, refertis etiam intimis penetralibus, & ad summas quoque contignationes ranis obrepentibus, ad extremam desperationem redacti, rursum ad eosdem, ut ante, confugiunt, rege pollicitante permissurum se Hebræos abire impune ac libere. Sic exorato Deo populi sui precibus, ranæ partim receperunt se in fluvium, partim mortuæ cumulabantur in triviis, etiam e domibus eodem congestæ propter intolerabilem graveolentiam exhalantem e cadaveribus bestiolarum, quæ vivæ quoque molestæ sunt sensibus. Artapanus apud Eusebium de ranarum plaga brevissime meminit.

[146] In tertia plaga Josephus a sacris Litteris aberrat: [In tertia plaga sciniphibus pediculos male substituit Josephus:] nam pro sciniphibus seu culicibus pediculos substituit, quos pedunculos nominat interpres Latinus, Græca Josephi verba Latine sic exprimens: Rursum igitur Deus alia clade in hominem fraudulentum vindicat, pedunculorum enim magna vis e corporibus Ægyptiorum scatebat, a quibus mali male perdebantur, neque lavacris neque medicamentorum inunctionibus extinguere eos valentes. Qua nova peste turbatus rex, & non magis ipso periculo quam ejus fœditate ac turpitudine territus, nequam cum esset, ægre dimidiata ex parte resipuit. Hebræis enim exire permissis, ac mox malo cessante, liberos & uxores reditus obsides ab eis exigebat, quo facto magis etiam Deum exasperat, putans se providentiam ejus circumvenire posse, quasi Moyses & non potius Deus pœnas de Ægyptiis Hebræorum oppressoribus sumeret. Hanc Josephi sententiam de pediculis Hebræi passim & Hebraïzantes imitantur, vocem Hebraïcam chinnim sic interpretantes. Verum, inquit Pererius in cap. 8 Exod. disp. 2, istam opinionem de pediculis improbabilem facit narratio ipsa Moysis describentis hanc plagam: ait enim ex pulvere terræ percussæ generatos fuisse sciniphes. At pediculi ex ipso humano corpore generantur; sicut etiam Josephus supradictis verbis scripsit, dicens per hanc plagam scaturisse pediculos e corporibus Ægyptiorum, infideliter profecto Historiam sacram commemorans, quæ non ex corporibus Ægyptiorum, sed ex pulvere terræ generatos esse ait sciniphes. Alterum Josephi peccatum in præmissis verbis est, quod asserat, Pharaonem promisisse, se abeundi licentiam daturum Hebræis: at de illa promissione tacuit Moyses ipse.

[147] Philo de tertia illa plaga longe rectius Josepho veriusque ratiocinatur, [at Philo sciniphes describit,] sciniphes aut scniphes exacte, ut videtur, describens: Postquam, inquit, ab hac pœna (ranarum) respirarunt modicum, sicut athletæ collectis viribus, quo vehementius urgerent *, ad consuetam reversi malitiam, obliti sunt eorum, quæ pertulerant. At Deus aquis cessare jussis, terrestrem pœnam induxit, eodem usus castigatore: qui ubi terram virga percussit, tot scnipes ex ea profusi sunt, ut velut extensa nubes totam obtineret Ægyptum. Id animal est molestissimum, quamvis minutum admodum. Nam non solam superficiem cutis lædit pruritu noxio, verum etiam interiora per aures naresque penetrat, involat & in oculos, nisi quis caveat: sed qui caveri poterant tot dira examina? Quæret fortasse aliquis, cur Deus tam vilibus animalibus ad vindictam uti maluerit, quam ursis, pardis, leonibus, cæterisque feris carnivoris: aut, si hæ non placebant, saltem familiaribus Ægypto aspidibus, quarum morsus sine mora enecat. Is si nescit, discat, Deum voluisse incolas castigare, non tollere. Nam si eos omnino delere voluisset, non opus erat animalium opera, sed divinitus immissa fame ac pestilentia. Præterea discat & illud in omni vita profuturum. Quidnam? Homines quando bella gerunt, auxilia sibi asciscere potentissima, quibus suam infirmitatem suppleant: Deum vero omnipotentem & nullius egentem opera, si quando vult tamquam instrumentis quibusdam uti ad exigenda supplicia, non valida eligere, quorum robus curat minime, sed vilia parvaque instruere invictis viribus, atque ita noxios plectere, quod nunc quoque accidit.

[148] Quid enim scnipe vilius? Tamen tantum effecit, ut tota Ægyptus deficiens exclamare cogeretur, [uti & Origenes, ita ut insectum videatur fuisse Ægyptiis cognitum.] hunc esse Dei digitum, manum enim (Dei) ne a tota quidem terra, quanta est, sustineri posse, imo nec a mundo universo. Hæc sunt inflicta per fratris ministerium. Ita Philo, cujus in sciniphibus describendis ideo mihi major est auctoritas, quia Hebræus Hebraïcam vocem intelligere potuit, & Ægyptius animalculum ipsum cognoscere, quod, nisi cognovisset, non videtur tam prolixe fuisse descripturus. Philoni satis consonat Origenes Hom. 5 in Exodum ciniphes sic describens: Hoc animal pennis quidem suspenditur per aëra volitans, sed ita subtile est & minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat: corpus tamen cum insederit, acerrimo terebrat stimulo, ita ut, quem volantem videre quis non valeat, sentiat stimulantem. Horum sententiam reliquis omnibus probabiliorem existimo; sciniphesque fuisse in insectum aliquod Ægyptiis non ignotum, seu fuerint genus quoddam minutissimorum culicum, seu species insecti a culicibus quoque distincta.

[149] [Josephus in quarta plaga pro muscis feras varias adoptavit;] De quarta Ægyptiorum plaga breviter magis quam exacte Josephus sic scripsit: Varias ergo & multiformes bestiolarum (Græce θηρίων, id est ferarum) species immittit, quales nemo ante eam diem umquam viderat, tanta copia, ut tota regio malo hoc repleretur; præ quarum frequentia & homines plurimi extinguebantur, & terra nullo pacto coli poterat: & qui præsentaneum exitium evadebant, infecti tamen earum veneno a morbis corripiebantur. Aberrare videtur primo Josephus, dum ait ferarum fuisse hanc plagam: & secundo, dum huic insistens opinioni, plurimos homines ab hisce feris peremptos affirmat. Quippe, etsi quidam interierint muscarum morsibus, ut dicitur Sap. 16 ℣ 9, de occisis in hac plaga hominibus nulla alia est mentio in Scripturis; nec verisimile est numerum occisorum tantum fuisse, quantum insinuat vox plurimi. Quod vero spectat ad species ferarum, Josephum secuti sunt aliqui Hebraïzantes, qui vocem Hebraïcam harob interpretantur mixtionem, illamque explicant de mixtione quarumlibet bestiarum noxiarum, tam venenosarum quam rapacium, ut serpentium, draconum, leonum, luporum, scorpionum, similiumque aliarum. Verum huic explicationi non modo contraria sunt Biblia vulgata, sed etiam Septuaginta, aliique antiqui, ut probabo post data de hisce Philonis verba.

[150] [Philo vero aliique muscam caninam intelligunt:] Philo quartam hanc plagam, non servato ordine Scripturæ, serius commemorat, quod eam recenseat inter illas, quas Deus inflixit, non adhibita Aaronis aut Moysis opera, uti hic factum Origenes quoque observavit Hom. 4 in Exodum. Philo autem hanc sic narrare incipit: Supersunt tria genera inflicta ab ipso Deo, sine ullo humano ministerio, quæ singula indicabo, quantum potero; primum per animal omnium audacissimum cynomyiam, cui veram appellationem imposuerunt periti nominum, ut erant sapientissimi, compositam e duobus impudentissimis animantibus, mufca & cane, altera vincente omnes volucres temeritate, altero omnes terrestres quadrupedes. Accurrunt enim intrepide, & si quis arceat, non cedunt pervicacia, donec satientur carnibus & sanguine. Ac cynomyia particeps amborum audaciæ, mordax & insidiosum est animal. Nam e longiquo cum stridore in teli morem magno impetu advolat, infixaque cuti hæret pertinaciter. Tunc vero diris exagitatæ, multo molestiores erant, ultra nativam sitim sanguinis armatæ ad ultionem divinitus contra homines impios. Sic ille, secutus Septuaginta interpretes, qui vocem Hebraïcam item interpretantur cynomyiam, seu muscam caninam. Ita quoque legerunt Origenes, S. Augustinus, aliique Patres, qui Septuaginta interpretes sequebantur, & antiquiores sunt versione S. Hieronymi.

[151] Verum S. Hieronymus, ubicumque hæc vox reperitur, [at contendit S. Hieronymus legendum esse muscam communem, non caninam.] legi vult κοινόμυια non κυνόμυια, seu musca communis, id est, omne genus muscarum, non musca canina. Accipe verba ipsius in Epistola ad Suniam & Fretellam: Κοινόμυἳα, non ut Latini interpretati sunt, MUSCA CANINA dicitur per υ Græcam litteram; sed juxta Hebraïcam intelligentiam per δίφθονγον debet scribi οι, ut sit κοινόμυἳα, id est, omne muscarum genus. Aquila πάμμικτον, id est, omnimodam muscam, interpretatus est. Innuit hisce S. Hieronymus vitium irrepsisse in lectionem Septuaginta interpretum, atque in illis potius legendum κοινόμυια quam κυνόμυια: id tamen incertum est, cum passim omnes in Septuaginta legerint κυνόμυια, eaque lectio usitatior sit quam κοινόμυια. Hac de causa existimant interpretes, Septuaginta expressisse unam speciem muscarum, eamque molestissimam & impudentissimam pro omni muscarum genere; atque ita Septuaginta interpretes, Philonem, Patresque antiquos cum Scriptura vulgata conciliant. Ceterum agi de muscis, non de bestiis aut feris majoribus, ex eo etiam fit verisimile, quod ex aliis plagis constet Deum voluisse minutis bestiis domare ferocitatem Ægyptiorum, non vero innumera ferarum multitudine omnes opprimere. Artapanus apud Eusebium inter plagas Ægyptiorum etiam recenset muscas venenosas.

[152] Josephus ad aliam plagam progressurus labitur in effectu quartæ narrando, [Pestem animalium omittit Josephus, sed cam refert Philo:] dum ait Pharaonem post quartam plagam dimittere quidem viros & mulieres voluisse, sed pueros retinere: quæ oblatio Pharaonis serius contigit. De quinta plaga idem prorsus silet, sed a quarta ad sextam transilit. Philo vero quintam plagam seu pestem animalium breviter narrat hoc modo: Post hanc pœnam (muscarum) successit alia, nemine tunc quoque ministro irati Numinis, videlicet interitus pecudum: nam armenta & greges ovium caprarumque; præterea jumenta omnis generis, una die tanquam ex composito gregatim moriebantur, portendentia paulo post secuturam pestem hominum: quemadmodum aiunt publicas pestilentias solere primum in bruta sævire animalia. Quod hic dicit de futura hominum pestilentia, intelligit de subita morte omnium primogenitorum, uti ex sequentibus ipsius verbis colligitur.

[153] Sextam, seu ulcerum plagam, Josephus narrat hoc modo: [ulcerum plaga ex utroque,] Rege vero ne tum quidem resipiscente, ut voluntati divinæ cederet,… non defuerunt Deo variæ prioribus etiam graviores pœnæ, quibus ob regis malitiam in universam gentem severe animadverteret: sed exulceratis intus in cute corporibus, miserabilem in modum non mediocris numerus absumebatur. Philo, observans ad sextam plagam concurrisse Aaronem & Moysen, exactius de eadem philosophatur in hunc modum: Unam (plagam) de communi sententia fratres ambo inflixerunt in hunc modum. Deo jubente, cinerem e fornace hauserunt manibus, quem solus Moses jactavit in aërem. Moxque pulvis excitatus, & longe lateque dispersus, hominibus brutisque dira per totam cutem inussit ulcera, carnibus simul intumescentibus, & fœdis pustulis scatentibus, acsi succensæ clam effervescerent. Quo cruciatu, sicut par erat in exulceratione ac inflammatione, oppressi, non minus animo laborabant quam corpore, misere vexati doloribus. Videbatur enim unum ulcus a vertice usque ad imos pedes, his, quæ membratim sparsa erant, continua serpigine in unum coëuntibus: donec rursum Legislatore supplicante pro affectis, morbus levatus est. Cæterum hæc castigatio commissa est ambobus: propter pulverem fratri, penes quem erat cura pœnarum e terra provenientium, Mosi propter aërem mutatum ad affligendos incolas, nam hic erat minister calamitatum ex aëre cœloque nascentium.

[154] [uti & grandinis, quam Philo, relata constitutione Ægypti,] De septima, seu grandinis plaga, jejune rursum Josephus hæc scribit: Et cum ne sic quidem rex resipisceret, grando nunquam ante in Ægyptio cælo visa, tunc vero major quam apud alios hiberno tempore, aut in Septentrionali regione, vere jam adulto superne ruens omnes eorum fructus contrivit. Philo, ut ostendat, quam nova & inusitata Ægyptiis accidere debuerit hæc grandinis plaga, prolixe ratiocinatur de constitutione Ægypti, quæ pluviarum prorsus fere est expers, magisque grandinis, fulminis, tonitruum, similiumque aeris injuriarum; Nili exundatione, quæ statis temporibus quotannis inchoatur, terras fœcundante. Rationes, quas affert, de raritate pluviæ in Ægypto, non discutio: sed totum ipsius ratiocinium huc transfero. Nunc videamus, inquit, quas pœnas ipse Moses sumpserit, & ex quibus naturæ partibus. Aër ac cælum mundi portiones purissimæ, aquis & terræ successerunt in Ægyptiorum castigatione, cujus administrator Moses electus fuit. Aër prior turbari cœpit. Nam Ægyptus pene sola inter regiones in meridiano tractu sitas, unam ex quatuor anni temporibus ignorat hyemem, vel quia (ut fertur) non longe abest a zona torrida, cujus occulto afflatu calescunt finitima: vel quia circa æstivum solstitium inundans fluvius nubes absumit. Incipit enim crescere æstatis initio, & sub ejus finem desinit: quo tempore etesiæ quoque impingunt ex adverso in Nili ostia, impediturque aquarum exitus, mari tumescente per ventorum violentiam, & fluctibus quasi pro muro se opponentibus, ita ut amnis fluenta retro agantur. Ita fit ut aquis sibi invicem occurrentibus, tum his, quæ superne a fonte descendunt, tum his, quæ repelluntur ab ostiis, & dilatari nequeuntibus propter ripas eminentiores exaggeratasque, tandem necessario supereffundatur.

[155] [conatur magis elucidare.] Est & alia causa, cur hyems Ægypto sit supervacanea. Nam quod imbres alibi, hic restagnationes fluminis efficiunt, arva fœcundantes ad proventus frugum annuos. Natura autem non solet ita in vanum operari, ut pluvias terræ non indigenti largiatur, simulque gaudet varietate sui artificii, concentum e contrariis qualitatibus temperans, & ideo aliis superne e cælo, aliis inferne e fontibus ac fluviis præbet aquarum commoda. In hoc statu regionis vernantis alienis mensibus, quæ circa brumam irroratur parvis rarisque pluviis duntaxat in locis maritimis, supra Memphim autem regiam nullas omnino sentit, repente aër novam sumpsit faciem, ut hybernis regionibus consuetæ tempestates simul ingruerunt, imbres, grandines, procellæ atque turbines, collisiones nubium, continua fulgura & tonitrua prodigiosa specie. Grando enim intermixta nec ipsa liquescebat, nec extinguebat fulmina, sed utraque uno eodemque deferebantur impetu. Nec solum inclementia cæli contristabat incolas, verum etiam rei novitas. Credebant enim, nec falso, ab irato Deo mutari omnia tempestatibus insolitis, arbusta segetesque vastantibus, pereuntibus simul non paucis animalibus, partim frigore absumptis, partim elisis grandine ruente more lapidum, nonnullis etiam ictis fulmine, ex quibus si quæ supererant, ambusta circumferebant vulnera ad terrorem videntium.

[Annotata]

* Græce urgeant

§ XVII. Plaga octava locustarum, & nona tenebrarum narrantur ex sacra Scriptura.

[Minatur Moyses locustarum plagam,] Quandoquidem pergebat Pharao contra stimulum calcitrare, jussus est Moyses novam ipsi plagam comminari, uti refert cap. 10 his verbis: Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, & servorum illius: ut faciam signa mea hæc in eo, & narres in aures filii tui, & nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, & signa mea fecerim in eis: ut sciatis quia ego Dominus. Introierunt ergo Moyses & Aaron ad Pharaonem, & dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem resistis, & non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat; sed comedatur, quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna, quæ germinant in agris. Et implebunt domos tuas, & servorum tuorum, & omnium Ægyptiorum: quantam non viderunt patres tui, & avi, ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem. Avertitque se, & egressus est a Pharaone. Rex totam hanc comminationem videtur frigide audivisse; at non ita proceres ejus, præteritis malis edocti, numquam vanas fuisse Moysis comminationes.

[157] Hi igitur Pharaoni suaserunt, ut satisfaceret tandem Moysi, [proceribusque Pharaoni frustra suadentibus ut pareat,] nec sineret totam Ægyptum funditus interire. Pharao non ausus aperte refragari procerum suorum consilio, nolens tamen Israëlitas dimittere, arte usus est, jussitque Moysen coram proceribus totam postulationem suam enucleate exponere, ut sic videretur procerum suorum consilio detulisse, recteque recusare, quod petebatur, tamquam nimium fuisset, & nullo modo concedendum. Hanc Pharaonis mentem colligo ex relatione Moysis, qui præcedentibus hæc subdit: Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. Nonne vides quod perierit Ægyptus? Revocaveruntque Moysen & Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt, qui ituri sunt? Ait Moyses: Cum parvulis nostris & senioribus pergemus, cum filiis & filiabus, cum ovibus & armentis: est enim sollemnitas Domini Dei nostri. Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, & parvulos vestros. Cui dubium est; quod pessime cogitetis? Non fiet ita, sed ite tantum viri, & sacrificate Domino: hoc enim & ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. Sic Pharao eludebat, non solum Moysen & Aaronem, sed suos etiam consiliarios; at non impune.

[158] [sequitur nona hæc plaga, locustis omnia vastantibus,] Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, & devoret omnem herbam, quæ residua fuerit grandini. Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: & Dominus induxit ventum urentem tota die illa & nocte: & mane facto, ventus urens levavit locustas. Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: & sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, & quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis & in herbis terræ, in cuncta Ægypto. Psalmista hujus etiam plagæ damna memorat psalm. 77 ℣ 46: Et dedit ærugini fructus eorum, & labores eorum locustæ. Et psalm. 104 ℣ 34: Dixit, & venit locusta & bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fœnum in terra eorum: & comedit omnem fructum terræ eorum. Vox Ærugo significat corruptionem seu vitium frumenti; quod solet induci per pluviam. Verum S. Hieronymus aliique vocem Hebraïcam, quam septuaginta exposuerunt æruginem, interpretati sunt bruchum; atque ita uterque Psalmistæ locus consonat, nihilque addit relationi Moysis: nam bruchus est species quædam locustarum.

[159] [& homines quoque usque ad mortem vexantibus: humiliatur rex; at non convertitur.] Sapiens cap. 16 ℣ 9 videtur dicere, locustas, uti & muscas antea, hominibus etiam mortem attulisse: Illos enim (inquit) locustarum & muscarum occiderunt morsus, & non est inventa sanitas animæ illorum: quia digni erant ab hujusmodi exterminari. Crediderim, non quidem unico bestiolarum illarum morsu occisos fuisse Ægyptios, sed vel multiplicatis præter modum illarum morsibus ad mortem usque vexatos, vel ex earum morsibus corruptionem aut malum aliquod in corporibus Ægyptiorum ortum, quo deinde mortem oppetierunt. Aliqui volunt fame enectos Ægyptios, quod locustæ omnia consumpsissent: at id verbis datis non est conforme, cum dicatur morsus occiderunt, non fames ex morsibus deinde enata. Tantum damnum, quantum ex hac plaga toti Ægypto illatum est, movit Pharaonem, ut malo quæreret remedium, non tamen ut mandato divino acquiesceret. Moysen audiamus: Quamobrem festinus Pharao vocavit Moysen & Aaron, & dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, & in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, & rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. Qui flare fecit ventum ob Occidente vehementissimum, & arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. [Nona plaga tenebrarum,]

[160] Secuta est plaga nona, minus quidem damni illatura, sed plus terroris. Non præmonuit Pharaonem Dominus, atque ex eo etiam capite terror Pharaonis & Ægyptiorum auctus est. Plagam hanc Moyses breviter narrat his verbis: Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: & sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. Extenditque Moyses manum in cælum: & factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco, in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. Quantumvis sit brevis hæc descriptio, abunde tamen patet, quam vehemens fuerit Ægyptiorum formido, cum toto triduo nullus se de loco moverit. At fusius omnia hujus plagæ mala describit Sapiens cap. 17, ex quo illa paulo latius enucleabo, ne textus solus obscurior quibusdam appareat. Primo tenebrarum horrore erant ita attoniti, ut essent quasi vinculis & catenis constricti. Hoc Sapiens, præmissa justitia divinorum judiciorum, sic enarrat: Magna sunt enim judicia tua, Domine, & in enarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ; vinculis tenebrarum & longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. Hæc tanta formido eos cohibuit, ne loco se movere auderent. Voces, fugitivi perpetuæ providentiæ, significant, carentes perpetua Dei providentia, qua statis temporibus post noctem lux reducitur.

[161] Secundo timor augebatur sonitu terrorem incutiente, [cujus terribiles] mœstisque visionibus, uti subdit Sapiens: Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, & cum admiratione nimia perturbati. Neque enim, quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, & personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. Tertio nulla luce poterant tenebræ dispelli: sed ad augendam formidinem ignis subinde coruscationes apparebant, quæ solæ videbantur cum spectris quibusdam terrificis, ita ut magi præ tremore languerent. Verba accipe: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: & timore perculsi illius, quæ non videbatur, faciei, æstimabant deteriora esse, quæ videbantur: & magicæ artis appositi erant derisus, & sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. Illi enim, qui promittebant timores & perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.

[162] Quarto qualibet voce animalium quorumcumque, aliarumque rerum strepitu etiam naturali ob conscientiam scelerum suorum, [effectus] atque ob immobilitatem horrore ingenti percellebantur, uti exponit Sapiens, sic pergens: Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium & serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: & aërem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva perturbata conscientia. Nihil enim est timor, nisi proditio cogitationis auxiliorum. Et dum ab intus minor est expectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. Illi autem, qui impotentem vere noctem, & ab infimis, & ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis & insperatus timor supervenerat. Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem. Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonitus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo; deficientes faciebant illos præ timore.

[163] [exponuntur,] Hæc satis indicant, omnia timorem incussisse Ægyptiis, quod hi nihil videntes vel minima haberent suspecta, quodque cum conscientia scelerum suorum, tum præteritarum plagarum experientia, sæva omnia tristiaque sibi imminere suspicarentur. At nonnulla ex datis verbis, utpote obscuriora, paululum elucidanda sunt. Primo verba illa, Etsi nihil illos ex monstris perturbabat, eumdem videntur habere sensum, acsi legeretur, perturbasset: quasi diceret, Etsi non vidissent spectra illa terrifica, vel solus animalium transitus & serpentium sibilatio mortiferum illis inferebant timorem. Secundo voces illas, Nihil enim est timor, nisi proditio cogitationis auxiliorum, sic interpretror, Timor nihil facit, nisi abjicere omnem cogitationem, seu omnem spem auxiliorum impretandorum: proditio enim hic est abjectio. Tertio sequens versiculus, Et dum ab intus minor est expectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat, ita videtur exponendus, Quanto minor in animo est expectatio, seu spes auxilii, tanto majorem credit causam ignoratam, quæ suo timore torquet: nam voces inscientia ejus causæ idem significant, ac Causa ignorata, seu non recte cognita. Quarto sequens versiculus rursum est obscurus, in quo nox vocatur impotens, quia Ægyptios reddebat impotentes, diciturque ab infimis & ab altissimis (id est, profundissimis) inferis supervenisse, quia tenebræ erant similes inferni tenebris; deinde vox dormientes, ponitur pro dormiebant, aut dormientes erant: demum animæ traductio idem est, ac animæ deliquium. His positis, totum versiculum sic expono: Illi, qui triduo illo tenebrarum, quæ tenebris infernalibus similes, omnes quasi impotentes reddebant, eodem modo manebant loco affixi instar dormientium, aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando præ vehementia metus animæ patiebantur deliquium. Reliqua satis clara sunt.

[164] [Hebræis nihil patientibus: Pharao in pertinacia persistit,] Quinto Hebræi lumine fruebantur, atque omnia apud illos peragebantur more solito: nam Sapiens ita pergit: Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, & non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. Sanctis autem tuis maxima erat lux, & horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non ipsi eadem passi erant, magnificabant te: & qui ante læsi erant (per Ægyptios,) quia non lædebantur, gratias agebant: & ut esset differentia, donum petebant, continuationis videlicet. Hactenus de terribili hac plaga, quæ timorem non exiguum Pharaoni haud dubie ingessit: attamen eumdem non permovit, ut omnibus postulatis annueret. Audi Moysen rei eventum enarrantem ℣ 24: Vocavitque Pharao Moysen & Aaron, & dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ & armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moyses: Hostias quoque & holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro: nimirum permittendo, ut omnia animalia nobiscum ducamus, quemadmodum subdit: Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus, quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, & noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, & cave, ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. Respondit Moyses: Ita fiet, ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam; videlicet, nisi ultro me vocaveris, uti factum est.

[165] Duo hic quæri possunt, primo quo modo Pharao vocaverit Moysen & Aaronem, [& Moysen non vocaverit, durantibus tenebris, sed iis ablatis post triduum.] si nullus toto triduo tenebrarum se loco moverit. In varias sententias abierunt interpretes; at una solum solida, plana & facilis mihi apparet responsio, nimirum Moysen ejusque fratrem non fuisse vocatos a Pharaone durantibus tenebris, sed post lucem Ægypto redditam. Ortæ sunt tenebræ, non præmonito rege, eædemque recesserunt post triduum, nec rogante, nec deprecante, aut quidpiam promittente Pharaone, idque ex ipso Moyse satis colligitur. Quippe ait tenebras fuisse tribus diebus, nec quemquam Ægyptiorum se de loco movisse. Relataque gravitate & diurnitate mali, tandem effectum, quem in animo Pharaonis reliquerat, breviter narrat; non dicens, Pharaonem rogasse, ut tenebris liberaretur: quod signum est, jam tum iis liberatum fuisse; solumque advocasse Moysen, ne rursum simile quid pateretur. Secundo, quomodo Moyses prædixerit decimam plagam Pharaoni, uti ipsum fecisse constat ex cap. XI, cum non fuerit vocatus a Pharaone ante illam plagam, & hic dicat se ultro non accessurum. Respondeo Moysen, priusquam a Pharaone recederet, revelatione divina monitum, eidem prædixisse decimam plagam, seu mortem primogenitorum, uti infra dicam, cum de ea tractabo. Nunc missis quibusdam quæstionibus minoris momenti, ad Josephum & Philonem regredior.

§ XVIII. Octava & nona plaga ex Josepho & Philone, quorum lapsus corriguntur.

[Josephus errat in plaga locustarum,] Josephus plagam locustarum breviter tradit, corrigendus in eo, quod oblationem Pharaonis, quæ secuta est post plagam nonam, octavæ perturbato ordine subjungat. Verba ipsius accipe: Et si quid intactum grando reliquit, nubes locustarum supervenientes ita absumpserunt, ut fructuum colligendorum spes Ægyptiis omnibus omnino sit adempta. Quod si rex stultus tantum, & non etiam malus fuisset, poterat vel jam dictis cladibus admonitus resipiscere, ut tandem de aliquo tot malorum remedio cogitare inciperet. At Pharaothes, tametsi non ita insaniebat, ut causam non intelligeret, tamen tanta malitia pectus ejus obsederat, ut adduci nullo modo posset, quin Deo quasi per contentionem repugnare, & in publica commoda sciens volensque peccare pergeret. Itaque tandem Hebræis pueros etiam una cum mulieribus concedit, sed jussis, ut bona sua Ægyptiis tanquam prædam relinquerent, eo quod ex ipsorum bonis nihil post tot calamitates superesse conquerebantur. Hæc ratio retinendi bona Hebræorum non habetur in Scriptura. Vera ratio erat, ut retentis bonis Hebræorum de eorumdem reditu securior esset Pharao.

[167] [& Philo quoque ordinem perturbat.] Philo in hac plaga referenda ordinem etiam perturbat: nam conditiones a Pharaone oblatas Moysi, quæ inter comminationem plagæ & plagam ipsam intercesserunt, perperam postponit plagæ, quam recte describit hoc modo: Post finem autem hujus cladis (grandinis, & comminationem alterius) rege cum suis reverso ad contumaciam, Moses jubente Deo virgam extendit in aërem. Moxque auster incubuit violentissimus, per totam diem noctemque invalescens, malum vel per se valde noxium. Est enim aridus invehens dolorem capitis & gravedinem, languorisque tædium, præsertim in Ægypto, regione ad Austrum opposita, & exposita solibus, ut, quamprimum is ventus movetur, æstu exurat omnia. Tunc vero intulit etiam locustarum agmina in stirpium perniciem, quæ indesinenter affluentes absumpserunt, quidquid post tempestates superfuerat, ut in amplissima regione nihil relinqueretur viride. Ad has extremas calamitates redacti vix resipuerunt regi occlamantes: Quousque non permittis his viris exitum? An nondum sentis Ægyptum. perditam? Ille, ut tum videbatur, assensit: relaxataque clade ad Mosis deprecationem, ventus a mari exortus locustas dispulit.

[168] [In tenebris Ægyptiorum varie labitur Josephus,] Josephus plagam tenebrarum relaturus, statim offendit, dum asserit ortas tenebras, Moyse cum Pharaone altercante; nisi velit solum dicere, controversiam inter Moysen & Pharaonem necdum finitam fuisse, quando cœperunt tenebræ. Alia quoque mox corrigenda immiscuit narrationi, hisce verbis conceptæ: Moyse vero negante æquum postulari, alioqui non habituros, unde sacrificarent, atque hac controversia diutius durante, tam densæ tenebræ omnisque luminis expertes Ægyptiis sunt circumfusæ, ut prospectu in universum privati alii alio casu absumerentur, illo quoque metu imminente, ne forte penitus ab ea caligine absorberentur. Deinde his discussis, post tres dies ac totidem noctes, cum nondum flecteretur Pharaothes, ut liberum exitum permitteret, his verbis eum Moyses aggreditur; Quousque repugnabis Dei voluntati, qui omnino vult ac jubet Hebræos dimitti, nec est aliud præter hoc remedium adversus mala, quibus affligimini. Rex vero irate ferens hanc dicendi libertatem, minatus est eum capite plectendum, si posthac de hac re molestus esse pergeret. Respondit Moyses, se non amplius hac de causa verba facturum, sed ipsum cum optimatibus Ægyptiis ultro Hebræos rogaturum, ut quamprimum inde proficiscantur, atque his dictis abiit. Peccat in hisce Josephus primo, quod alia verba attribuat Moysi, quam eo tempore coram Pharaone ab eo dicta narrant sacræ Litteræ. Secundo, licet Pharao deinde ultro vocaverit Moysen & Aaronem, tamen id eum facturum non legitur prædixisse Moyses, uti nimis libere affirmat Josephus. Tertio errat dum ait, his dictis abiit: nam mortem primogenitorum prius Pharaoni prædixit Moyses: quam ille prædictionem omisit.

[169] Philo in referendis Ægyptiorum tenebris nonnulla quoque discussione eget, [neque eas exacte narrat Philo,] mox subjungenda: nam ita ratiocinatur: Verum hoc quoque malo defunctis, quia rex manebat, ut ante, difficilis, supervenit calamitas major, quam ulla hactenus. Sereno enim die repente offusæ sunt tenebræ, sive ob defectum solis majorem solito, sive continuis densisque nubibus cælum subtexentibus, & nimia constipatione interclusis radiis, ut dies nihil differret a nocturna caligine: qua per triduum continuata, videbatur una perpetua nox longissima. Tunc aiunt eos aut non ausos e cubili surgere; aut, si necessitates naturales urgerent, more cæcorum palpando parietes, & si quid erat præ manibus, ægre potuisse progredi. Nam ignis, quo utimur quotidie, vel aëre turbato extinguebatur, vel vincebatur a crassissimis tenebris, ita ut, salvis oculis, summe necessarium videndi sensum, ceu exoculati, requirerent: quo adempto, cæterorum nullus usus erat. Nam nec loqui, nec audire, nec cibis frui licebat, sed per silentium fame cruciabantur, nulli vacantes sensui, præsenti malo prægravante, donec Moses miseratione motus Deum exoravit. Tum demum successit lux tenebris, & nocti dies serenissima. His plagis percussos ferunt a Mose, mixta fulminibus grandine, & locustis, & tenebris lumen nullum admittentibus.

[170] Ad hanc Philonis expositionem observo primo, [qui duas recenset causas, quibus potue runt oriri tenebræ, sed ambas improbamus:] duplicem ab eo causam afferri, qua oriri potuerint tenebræ Ægyptiacæ, sed neutram certo affirmari. Prima, ab eclipsi solis petita, plane rejicienda est; nam eclipsis naturalis ac totalis ne per integram quidem horam durare potest, nedum per triduum. Deinde eclipsis solis tam spissas nequit inducere tenebras: obscurato enim sole per interpositionem lunæ, alia sidera nonnihil præbent luminis. Demum si solis defectio lumen ademisset Ægyptiis, illud similiter ademptum fuisset Hebræis. Altera causa tenebrarum, ex densitate & nimia constipatione nubium petita, aliis etiam placuit, tum quia tenebræ vocantur palpabiles, tum quia nec sidera, nec aliud quodvis lumen, poterat tenebras illas illuminare, teste sacra Scriptura. At ne hæc quidem causa mihi placet, quia, cum inter Ægyptios degerent Hebræi, si sola nubium constipatio causa fuisset tenebrarum, hæ fuissent utrisque communes. Malim igitur dicere tenebras illas plane fuisse prodigiosas, aliamque earum causam ignorari, quam quod Deus illas produxerit ad pœnam Ægyptiorum, Deumque id facere potuisse variis modis, quorum aliquos indicare possemus, sed nullum certo statuere, cum de eo nihil dictum sit in Scriptura.

[171] Secundo, Philo harum tenebrarum tempore nihil fere agi potuisse ab Ægyptiis asserit; [alii ipsius errores corriguntur,] & nonnihil tamen actionis iis attribuere voluit; non satis consequenter, quantum mihi apparet. Nam si nec loqui potuerint, uti asserit; nec cibis frui, uti verisimile est ex sacris Litteris, cur magis progredi potuerint, ad satisfaciendum naturæ necessitatibus, sane non video. Quin imo motum illum ex loco in locum apertius negat sacra Scriptura, quam præcedentia: clare enim Moyses dicit: Nemo .. movit se de loco, videlicet quia una, ut ait Sapiens, catena tenebrarum omnes erant colligati. Tertio usum aliorum sensuum non perdiderant, uti videtur Philo asserere: imo ne oculorum quidem usu prorsus erant destituti, cum spectra aliaque timorem incutientia viderent. Verum ex tenebris subito ortis, aliisque per Sapientem relatis, tanto correpti atque abrepti sunt timore, ut hic usum sensuum multum potuerit impedire. Quarto, quod ait oratione Moysis cessasse tenebras, Scriptura non habet.

§ XIX. Prædicta plaga decima: petita Ægyptiorum supellex: Pascha primum, jubente Domino, celebratum: plaga decima Ægyptiis illata, seu occisi omnium primogeniti.

[Moyses jussus sub pœna mor is non redire ad Pharaonem, antequam abit,] Ubi post plagam tenebrarum Pharao, nolens pecora Hebræorum dimittere, sub interminatione mortis Moysi & Aaron prohibuerat, ne amplius ad se redirent, priusquam abibat Moyses cum fratre, revelatione divina jussus est Pharaoni postremam plagam prædicere, quod & fecit: neque enim alio modo conciliari possunt duo a Moyse scripta, quod non rediret ad Pharaonem, nisi vocatus; quodque postremam cladem Pharaoni prædixerit. Revelatio inbentis Dei & prædictio Moysis refertur cap. XI hoc modo: Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem & Ægyptum, & post hæc dimittet vos, & exire compellet. Quænam esset hæc plaga, Dominus item Moysi aperuit: nam ille pro auctoritate, quam adeptus erat apud omnes, illam mox prædixit, non veritus minas regis, ut narrat his verbis: Fuitque Moyses vir valde magnus in terra Ægypti. Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum: & morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam: & omnia primogenita jumentorum. Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. Apud omnes autem filios Israël non mugiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios & Israël. Hæc pœnæ prædictio, in qua breviter elucidanda sunt nonnulla.

[173] [prædicit ultimam plagam,] Primo ancilla, quæ est ad molam, seu quæ trusatilem molam versat in pistrino, sumitur pro vilissima persona, & Pharaoni tamquam excellentissimo opponitur; quasi diceretur, A primogenito summi usque ad primogenitum infimi. Secundo, non mugiet canis, proverbium est, quo significatur, omnia quieta fore apud Hebræos. Porro prædicta plaga, Moyses quoque prædicit, quem illa effectum habitura esset, quod hactenus non fecerat: sic enim prosequitur: Descendentque omnes servi tui isti ad me, & adorabunt me, dicentes: Egredere tu, & omnis populus, qui subjectus est tibi. Post hæc egrediemur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Hæc Moysis dicta ingentem haud dubie terrorem ingesserunt Pharaoni. At ne vel sic quidem superbia & pertinacia ipsius flecti potuerunt. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Ægypti. Moyses autem & Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

[174] Plaga autem illa postrema, cujus diem Moyses non significaverat, [ad dies aliquot differendam Petunt Hebrei pretiosam Ægyptionum supellectilem:] non statim nocte sequenti fuit inflicta, quia filiis Israël varia erant agenda, antequam Ægypto exirent. Primo jussit Dominus petere pretiosam Ægyptiorum supellectilem, uti cap. XI ℣ 2 narrat Moyses hoc modo: Dices ergo omni plebi (ait Dominus Moysi) ut postulet vir ab amico suo, & mulier a vicina sua, vasa argentea & aurea. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Mandata Domini Moyses exposuit populo, atque hic lubens obtemperavit, ut refertur cap 12 ℣ 35 his verbis: Feceruntque filii Israël, sicut præceperat Moyses: & petierunt ab Ægyptiis vasa argentea & aurea, vestemque plurimam. Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis: & spoliaverunt Ægyptios. Hac de causa dicitur Psal. 104 ℣ 37: Et eduxit eos cum argento & auro: & non erat in tribubus eorum infirmus. Singulare quoque hoc & insigne Dei beneficium notari potest, quod omnes Israëlitæ recte valerent, quando egrediendum erat Ægypto, licet ingens eorum esset multitudo.

[175] Porro Manichæi hanc Ægyptiorum spoliationem improbabant, [hanc spoliationem Ægyptiorum contra Manichæos defendit Augustinus,] Moysen carpentes tamquam injustum. Hinc S. Augustinus lib. 22 contra Faustum Manichæum ei sic respondet: Quid ergo jam de exspoliatis Ægyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem, perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, & rerum terrenarum cupiditate occupatus: Ægyptii vero sacrilegi & iniqui: nam & auro illo, hoc est, Dei creatura, male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, & homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant & isti, quibus talia juberentur; & illi, qui talia paterentur: & forte secundum suas voluntates & cogitationes Hebræi magis permissi sunt facere ista, quam jussi: sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit, ut diceret. Fieri autem potest, ut sint aliæ causæ occultissimæ, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Sive ergo ista sit causa, quam dixi; sive alia quælibet in secreta & abdita Dei dispositione lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Ægyptiis sibi commodanda peterent, quæ auferrent: hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse, Moysen aliter, quam Deus dixerat, facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes Famulum autem obsequium peragendi.

[176] Brevius de eodem facto idem sanctus Doctor quæst. 39 in Exodum sic scribit: Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus jussit, [fuit hæc merces debita laborum pro Ægyptiis susceptorum:] qui noverat, quid quemque pati oporteret: nec Israëlitæ furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium præbuerunt: quemadmodum cum minister judicis occidit eum, quem judex jussit occidi: profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit occidi a judice debuisse. Addo verba Sapientis, qui cap. 10 breviter perstringens oppressionem Hebræorum in Ægypto, signaque & prodigia ibidem patrata, subjicere videtur rationem, cur Deus peti & auferri jusserit bona Ægyptiorum, ita scribens ℣ 15 & sequentibus: Hæc (Sapientia divina) populum justum, & semen sine querela, liberavit a nationibus, quæ illum deprimebant. Intravit in animam Servi * Dei, & stetit contra reges horrendos in portentis & signis. Et reddidit justis mercedem laborum suorum; illorum videlicet laborum, quibus coacti fuerant gratis servire Ægyptiis. Dedit autem mercedem illam jubendo spoliationem Ægyptiorum: nam de hac agere Sapientem, liquet ex ordine, quo facta singula perstringit, mox subdens de exitu Hebræorum, Et deduxit illos in via mirabili. Hæc sufficiant de justitia & æquitate hujus facti.

[177] [spoliatio illa maxime fuit in terra Gessen; verisimiliter tamen in aliis quoque locis.] Aliam quoque quæstionem hic versat S. Augustinus quæst. 39 in Exod., hæc scribens: Est etiam ista nonnulla quæstio. Si seorsum habitabant Hebræi in terra Gessen, ubi nec plagæ fiebant, quibus regnum Pharaonis alligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima, (in Scripturis vicina, ut mox observat) aurum, argentum, & vestem?… Unde intelligendum est, etiam in terra Gessen non solos Hebræos habitasse, sed eis aliquos Ægyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebræorum etiam illa divina beneficia (immunitatis a plagis) pervenire; ut hinc eos & diligerent iidem Ægyptii cohabitatores, &, quod petebant, facile commodarent: nec tamen Deus judicavit ita illos alienos fuisse ab injuriis & contritionibus, quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis, propterea quod terræ illi parcebatur, percussi non erant. Tota conjectura S. Augustini huc reducitur. Videntur Ægyptii in terra Gessen cum Hebræis habitantes fuisse soli immunes a plagis Ægyptiorum. Contra vero soli amisisse pretiosam suam supellectilem. Verum plerique interpretes non admittunt, Ægyptios in terra Gessen immunes fuisse a plagis: cumque non pauci Hebræi per reliquam Ægyptum degerent, utpote ibidem ad varia opera deputati, potuerunt illi etiam vasa pretiosa ab aliis Ægyptiis petere, quibus vicini erant, ita ut probabilius appareat, spoliationem illam etiam factam extra terram Gessen, licet verisimile sit, in terra Gessen maxime locum habuisse.

[178] [Jubetur Moyses solemnitatem Paschalem instituere,] Præterea, antequam Dominus percuteret primogenitos Ægyptiorum, filiis Israël immolandus ac comedendus erat agnus Paschalis, quam festivitatem Dominus in Ægypto per Moysen instituit, ac prima vice celebrari jussit, ut deinde quotannis Paschalis solemnitas eodem ritu observaretur in perpetuum. De hujus institutione ac celebratione breviter agam, uti & de aliis ritibus, cæremoniis, legibusque per Moysen institutis, populoque Hebræo datis, sine exacta rituum illorum aut legum expositione, ne Commentarius hic in immensum excrescat, præsertim cum res gestæ Moysis sine expositione rituum ac legum institutarum commode explicari possint. Moyses cap. 12 institutionem esus agni Paschalis, totiusque festivitatis per septem dies continuandæ exponit, atque ita orditur: Dixit quoque Dominus ad Moysen & Aaron in terra Ægypti: Mensis iste (Nisan, respondens fere pro majori parte Martio nostro,) vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni, (certe quod res ecclesiasticas.) Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, & dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque (paterfamilias, nisi tam exiguam habeat familiam, ut alteri potius jungi debeat) agnum per familias, & domos suas. Sin autem minor est numerus (familiæ,) ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui junctus est domui suæ, (aut illi accedet,) juxta numerum animarum, quæ sufficere possunt ad esum agni.

[179] Non debebat immolari agnus eadem die decima mensis Nisan, [atque agnum a singulis familiis immolandum curare;] sed quatriduo servari ac tunc demum immolari, ut sequitur ℣ 6: Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo (nimirum suum singulæ familiæ) filiorum Israël ad vesperam. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, & in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum… Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: & in cunctis diis Ægypti faciam judicia, ego Dominus. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus, in quibus eritis: & videbo sanguinem, & transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Ægypti. Habebitis autem hunc diem in monumentum: & celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. Qualis deberet esse agnus immolandus, aut pro agno hœdus; quibus cæremoniis alteruter comedi deberet; quam religiose servari septem dies azymorum, quantaque solemnitate celebrari celebrari dies prima & septima, ibidem expositum vide, aut latius apud interpretes.

[180] Vocavit autem Moyses, ut sequitur ℣ 21, [uti, Moyse jubente, fecerunt Hebræi, hac de causa primogenitos suos non amissuri.] omnes seniores filiorum Israël, & dixit ad eos: Ite tollentes animal (agnum aut hœdum) per familias vestras, & immolate Phase. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in limine, & aspergite ex eo superliminare, & utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, & in utroque poste, transcendet ostium domus, & non sinet percussorem ingredi domos vestras & lædere. Custodi verbum istud legitimum tibi & filiis tuis usque in æternum. Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, & domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit; summa reverentia excipiens mandata Domini, & Moysis, cujus auctoritatem prodigiis præcedentibus abunde stabiliverat Deus. Exacte quoque illa impleverunt, ut sequitur: Et egressi filii Israël fecerunt, sicut præceperat Dominus Moysi & Aaron. De Paschate celebrato per Moysen sic loquitur Apostolus Heb. XI ℣ 28: Fide celebravit Pascha & sanguinis effusionem: ne, qui vastabat primitiva, tangeret eos. In conventu jam relato potuit etiam Moyses exponere mandatum Domini de petenda Ægyptiorum supellectile: præcipereque ut omnia alia ad iter pararent, atque ad urbem Ramessen confluerent, simulac monerentur, ut inde omnes simul proficiscerentur die XV mensis.

[181] [Decima plaga, qua peremiti omnes Ægyptiorum primogeniti:] Comesto ab Hebræis agno Paschali, Dominus percussit Ægyptios decima plaga, quam Moyses sic refert: Factum est autem in noctis medio (inter diem XIV & XV mensis Nisan) percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ, quæ erat in carcere, & omne primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte, & omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: & ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus, in qua non jaceret mortuus. Plagam hanc Psalmista memorat psal. 77 ℣ 51 his verbis: Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham. Et psal. 104 ℣ 36: Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Per primitias omnis laboris eorum ipsos rursum intelligit primogenitos, quia primo a patribus suis geniti, & a matribus portati: per tabernacula Cham designantur urbes Ægyptiorum, qui a Cham ducebant originem. Psal. 135 ℣ 10 rursum dicitur: Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum.

[182] [æqua hæc eorum pœna fuit, & Hebræis præcognita;] Plura vero de hac Ægyptiorum calamitate explicuit Sapiens cap. 18. Primo enim observat ℣ 5 hanc æquissimam fuisse pœnam Ægyptiorum, qui Hebræorum infantes voluerant occidere, quando Moyses fuit servatus. Cum cogitarent (Ægyptii) justorum occidere infantes: & uno exposito filio (Moyse) & liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti. Deinde cladem Ægyptiorum Hebræis præcognitam, horumque salutem ac comestionem agni Paschalis, voce sacrificabant indicatam, sic pergit exponere: Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. Sicut enim læsisti adversarios: sic & nos provocans magnificasti. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, & justitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter & bona & mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. Hæc illa nocte agebant Hebræi, a Moyse de omnibus præmoniti, & ad comedendum agnum Paschalem a vespera præcedenti per familias congregati.

[183] [quam late patens] Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, & flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. Simili autem pœna servus cum Domino afflictus est, & popularis homo regi similia passus. Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est. De omnibus enim (præcedentibus plagis) non credentes propter veneficia (seu magorum prodigiosa opera:) tunc vero primum, cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt (id est, confessi sunt, ut habetur Græce) populum Dei esse. Cum enim quietum silentium contineret omnia, & nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens Sermo tuus de cælo a regalibus sedibus, durus debellator, in mediam exterminii terram prosilivit: gladius acutus insimulatum * imperium tuum portans, & stans replevit omnia morte, & usque ad cælum attingebat stans in terra.

[184] Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, [quamque terribilis fuerit hæc clades,] & timores supervenerunt insperati. Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis. Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent. Ex posterioribus hisce verbis colligitur, Ægyptios superstites morientium clamoribus didicisse causam miserabilis hujusce stragis, licet alias causam satis scire potuissent ex prædictione Moysis, si hæc omnibus innotuisset. Verum credibile est, Pharaonem ejusque proceres semper curasse, ne prædictiones & comminationes Moysis multis innotescerent, aut per Ægyptum vulgarentur. De cæde hac primogenitorum variæ tractantur quæstiones; sed cum illæ non spectent proprie ad Moysen ipsum, brevitatis gratia omnes prætereo.

[185] Cessit tandem hac plaga percussus Pharao, nec ausus est diutius iter Hebræorum impedire. [qua victus Pharao, Hebræos abire jubet.] Quin potius tam ipse quam ceteri Ægyptii vehementissime institerunt, ut sine mora proficiscerentur. Audiamus Moysen ipsum hæc referentem cap. 12 ℣ 31: Vocatisque Pharao Moyse & Aaron nocte, ait: Surgite, & egredimini a populo meo, vos & filii Israël: ite, immolate Domino, sicut dicitis. Oves vestras & armenta assumite, ut petieratis, & abeuntes benedicite mihi. Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. Quam vehementer eorum abitum urserint Ægyptii, magis dicetur, cum Israëlitarum egressum narrabimus. Porro cum Dominus morte primogenitorum Ægypti effecisset, ut Hebræi libere egrederentur; cumque horum primogenitis eodem tempore pepercisset, in memoriam tanti beneficii omne primogenitum Hebræorum sibi sacrum esse voluit, ut prolixe refertur cap. 13, cujus prima verba subjungo: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam, in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. Tulit hanc legem Moyses, eamdem latius explicans, prout ibidem videri potest.

[Annotata]

* Moysis

* id est, non simulatum

§ XX. Præmissorum relatio ex Josepho, Philone, & Artapano examinata.

[Josephus comestionem agni,] Josephus Hebræorum præparationem ad iter, comestionem agni Paschalis, mortem primogenitorum Ægyptiorum, datamque Hebræis abeundi facultatem refert hoc modo: Deus autem cum decrevisset adhuc una plaga ictos Ægyptios cogere ad dimittendos Hebræos, jussit Moysen edicere populo, ut paratum habeant sacrificium, præparatum tertiadecima Xanthici mensis in quartamdecimam, qui apud Ægyptios Pharmuthi vocatur, idem Hebræis Nisan, & Macedonibus Xanthicus: utque ipse Hebræos educat, omnia sua secum portantes. Ille vero instructos prius ad profectionem, & per sodalitia distributos, in uno loco continebat. Illucescente vero quartadecima, omnes ad exitum animati sacrificabant, & sanguine domos lustrabant, aspersas hyssopo (Græce ὑσσώπου κώμας ἀναλαβόντες, id est, sumptis hyssopi fasciculis, nimirum pro aspergillo) & peracta cœna reliquias carnium exusserunt, tamquam exituri, unde nunc quoque solemne manet nobis idem sacrificium, qui festivitatem vocamus Pascha, id transitum significat, eo quod Deus illa die, præteritis illæsis Hebræis, Ægyptios morbo percussit.

[187] [aliaque refert non sine erroribus:] Nam pestis illa nocte absumpsit primogenita Ægyptiorum, ut agminatim ad regiam concurreretur a proximis, vociferantibus non amplius detinendos Hebræos. Tum rex, accito Moyse, mandat ut abeant, ratus post eorum exitum regionem, cessantibus calamitatibus, sublevandam: donis etiam Hebræos honorabant, alii quo celerius discederent, alii propter vicinitatis consuetudinem. Posterioribus hisce verbis dissimulat scriptor politicus magis quam religiosus, petitam ab Hebræis fuisse supellectilem Ægyptiorum, tamquam ad usum sacrificii necessariam, & postea reddendam; donaque Ægyptiorum substituit, haud dubie veritus, ne offenderentur gentiles atque Hebræos injustitiæ accusarent, si rem candide enarrasset. Ejusmodi dissimulationibus plenus est Josephus, qui sæpe honori suæ gentis magis consuluit quam veritati, & non raro facta narravit eo modo, quo magis apparerent verisimilia, licet minus essent vera. Tempus quoque præparati & comesti agni non recte exprimit.

[188] [Philo mortem primogenitorum] Philo non memorat hoc loco comestionem agni Paschalis, sed de plaga primogenitorum, aliisque ante egressum factis prolixe ratiocinatur. Tandem, inquit, accessit extrema pœna decima, superioribus omnibus atrocior, ipsis Ægyptiis morientibus, non tamen omnibus: nolebat enim Deus regionem desertam reddere, quam castigatam tantum voluit. Itaque parcens maximæ turbæ omnis ætatis virorum atque mulierum, morti addixit solos primogenitos, exorsus a maximo natu regio filio, & in vilissimæ ancillæ pistrinariæ filium desinens. Nam circiter noctem mediam quotquot primi patris matrisque appellationem jucundissimam attulerunt parentibus, & vicissim ab ipsis primi nominati sunt filii, sani valentesque, nullo præcedente morbo, repente interierunt ad unum, ut nulla familia sine domestico luctu tunc inventa sit. Prima vero luce, cum quisque suos charissimos inopinata nece sublatos videret, cum quibus superiore die suaviter usque vesperam convixerat, ut in publico luctu gravissimo, comploratione impleverunt omnia: cum enim nemo esset exors ejus calamitatis, unus erat clamor omnium, uno luctu obtinente totam regionem, quacumque patebat: qui tantisper dum intra privatos parietes se continebat, singulis aliena mala ignorantibus, privatus etiam tum videbatur. Ubi vero alii didicerunt ex aliis, geminabatur comploratio, accedente gravanteque dolore publico, ut ne consolator quidem existeret; quis enim solaretur alterum, ipse consolatione indigens?

[189] [ejusque plagæ effectum, & spoliationem Ægyptiorum narrat:] Cæterum ut in tali casu solet fieri, putantes hæc esse majorum malorum initia, & soliciti de interitu superstitum, flentes convolabant in regiam, scissisque suis vestibus regi causam calamitatis imputabant, dicentes nihil mali se passuros fuisse, si Moses impetrasset, quæ petierat: nunc habere se obstinatæ pervicaciæ contentionisque intempestivæ præmia. Deinde pro se quisque certatim hortabatur populum, ut propere tota regione decederent, vel unam diem horamve differre longum rati, & periculosum insuper. Ad hunc modum expulsi protrusique, memores ingenuitatis pristinæ, ausi sunt facinus, quo injurias acceptas rependerent: multum enim prædæ nacti, sarcinas partim suis humeris, partim jumentis imposuerunt, non præ avaritia (ut obtrectatores dicerent) aut alienarum fortunarum concupiscentia (quæ enim esse poterat?) sed primum ut diuturni laboris necessariam mercedem reciperent: deinde ut pro acceptis tempore, quo servierant, injuriis, si non pro merito, aliquid tamen damni reponerent. Nec enim est par jactura libertatis & pecuniæ, cum nemo sanus non malit vitæ quam libertatis adire periculum: itaque utrumque factum jure tueri possunt, sive ut in pace mercedem receperunt, qua tamdiu fraudati fuerant: sive ut bello victores victos bonis spoliaverunt, ab illis enim orta fuerat injuria, qui hospites supplicesque suos (ut ante dixi) quasi captivos in servitutem redegerant. Tandem ubi se obtulit occasio meliorum temporum, populus inermis illatam sibi vim ultus est, protegente ipsa Justitia. Hactenus Philo, qui spolia Hebræorum iis rationibus excusat, ut satis videatur probabilis prior & Scripturæ conformis, non æque secunda, quæ magis vindictam sapit. Attamen brevius solidiusque Hebræorum justitiam ostendisset, si cum sacra Scriptura edixisset, omnia acta esse jussu Dei, penes quem rerum omnium est dominium. Debuerat similiter addere, quo modo spolia illa obtinuerint.

[190] Deinde idem auctor plagas Ægyptiacas breviter recenset, [deinde sortes Ægyptiorum & Hebræorum in hisce plagis recte distinguit.] ac Hebræorum sortem eleganter distinguit a calamitatibus Ægyptiorum, sic scribens: Tot plagis Ægyptus castigata est, quarum tamen nulla Hebræos attigit, quamvis cohabitantes in eisdem oppidis, vicis, domibus, terra, aqua, aëre, igne, præcipuis naturæ partibus conspirantibus, ut impossibile esset effugere; id quod maxime mirum fuit, ab eisdem rebus uno eodemque loco ac tempore, alios servari, alios interimi. Fluvius versus erat in sanguinem, at non Hebræis: his enim haurientibus fiebat potabilis. Ranæ ex aquis in terram subrepentes fora, villas, domos impleverant; solos Hebræos devitabant, acsi scirent discernere, qui puniendi essent, qui nequaquam. Non scnipes, non cynomyæ, non locustæ, quæ arboribus, satis, animalibus, hominibus vastitatem intulerant, ad hos advolaverunt: non imbrium, grandinum, fulminum continuata vis ad hos usque pervenit: exulcerationem molestissimam ne in somnis quidem senserunt: cum densissimæ tenebræ offunderentur aliis, ipsi in diurna puraque luce degebant. Cum interirent Ægyptiorum primogeniti, nemo Hebræus periit; & merito, quando ne pecudum quidem pestis ad horum greges ulla venerunt contagia. Nec aliud videri poterant illo tempore quam spectatores calamitatum alienarum, ex quibus utilissimam doctrinam pietatis perciperent: numquam enim tam manifestum bonorum & malorum judicium extitit, alteris exitium, alteris salutem afferens.

[191] Artapanus quoque de Ægyptiorum calamitatibus nonnulla commemorat apud laudatum jam sæpe Eusebium, [Artapanus de omnibus aliquid confuse tradidit,] qui, prout redditus est Latine, post relatam primam plagam, de ceteris eum hæc scribere affirmat: Tunc a Mose terram baculo percussam, muscas venenosas: deinde rursus percussam, ranas, locustas, aliaque hujusmodi monstra produxisse… Tandem cum grandine percuteretur, & terræ motu Ægyptus universa quateretur, quo domus & templa multa ceciderunt, perfractum calamitatibus regem, Judæos liberasse; quos ab Ægyptiis argentea aureaque vasa, vestem, ac aliam gazam mutuo accepisse &c. In hisce multa quidem corrigenda, cum nullus sit plagarum ordo, nulla exacte sit relata. Attamen vel sic ex hisce colligere licet, memoriam calamitatum suarum apud Ægyptios diu viguisse, etiamsi confusa illa fuerit, & popularibus traditionibus, ut fieri solet, non parum corrupta.

[192] [& inter plagas memorat terræ motus qui non sunt improbabiles.] An inter calamitates Ægyptiorum fuerit terræ motus, quo domus & templa multa corruerint, certo definire non ausim. Nam expressa mentio de terræ motu in Scripturis nullibi reperitur; sed plaga grandinis modo tam terribili refertur, ut quædam concussiones terræ cum fulminibus ac tonitribus grandinem comitari potuerint, idque sileri in Scriptura. Salianus ex Græco Eusebii textu, quem consulere volui, verba Artapani plenius sic reddit Latine: Rege autem adhuc dementato, Moysen grandinem & terræ motus noctu excitasse, ut qui terræ hiatus effugerent, grandine interirent, & qui vitarent grandinem, terræ hiatibus absorberentur. Verumtamen magis crediderim terræ motus fuisse partem plagæ decimæ, iisque idola templaque idolorum corruisse ea nocte, qua percussi sunt primogeniti Ægyptiorum. Certe Dominus prædixit de hac quoque plaga: Et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Factum id esse, quando perierunt primogeniti, asseritur Num. 33 ℣ 4. Non exprimit quidem Scriptura, quo id factum sit modo: nec tamen dubitari potest, quin factum fuerit; nec aptior videtur dari posse conjectura, quam si suspicemur idolorum templa terræ motibus corruisse. Ceterum varias plagas ab Artapano præteritas, aliasque non nisi confuse relatas, facile videbit lector, modo relationem nostram, ex sacris Litteris datam, cum ipsius verbis conferre voluerit.

[193] [Philo regem constitutum Moysen asserit; at rectius dux vocatur, aut legislator:] Philo porro priusquam egressum Israëlitarum ex Ægypto narrat, multa disserit de principatu Moysis, quem regem & principem nominat, atque hoc tempore principatum Israëlitarum adeptum asserit. Regis tamen nomen non ita congruit Moysi, quam ducis & legislatoris, ut postea videbimus. Dux vero Israëlitarum a Deo proprie constitutus est Moyses, quando per visionem in rubo jussus est populum Ægypto educere; at dici potest, hoc tempore agnitum fuisse ab Israëlitis, nisi id jam factum fuerit in conventu seniorum, quos convocavit, simulac Ægyptum est ingressus. Quidquid autem verius sit de tempore, quo Israëlitæ Moysen pro duce suo agnoscere cœperunt, non potuit ille libere imperare Israëlitis, quamdiu cum iisdem sub dominio Pharaonis erat constitutus, atque ideo Philo principatum Moysis recte orditur ab egressu Israëlitarum. Porro quanti populi dux fuerit, declarat primum his verbis: Erant autem viri demigrantes supra sexcenta millia. Loquitur de viris, qui ea erant ætate, ut arma portare possent; atque hi deinde recensi sunt & inventa sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta, ut legitur Num. 1 ℣ 46. Reliquæ turbæ, inquit Philo, senum, puerorum, mulierum, iniri non poterat numerus. Huc accedebat servitiorum multitudo promiscua & quasi supposititia. Hos Hebræi susceperant e feminis Ægyptiis, contributos paterno generi. Quidam etiam pietatis amore se adjunxerant: & erant, qui tot continuis castigationibus profecerant in melius. Quam itaque ingens fuerit multitudo, quilibet facile videbit.

[194] Horum omnium, ait Philo, princeps Moses electus est: [a Deo principatum adeptus, quanta integritate,] quam potestatem accepit, non ut alii, fretus armis & machinis, aut equestribus, pedestribus, navalibusque copiis: sed virtutis ergo honoratus & charitatis, qua universos prosequebatur indesinenter, Deo quoque favente honori Viri optimi. Nam quia regnum Ægypti dereliquerat cum esset nepos regius, & offensus incolarum superbia violentiaque adoptatores suos abdicaverat, simulque spes illas abjecerat præ generosa magnanimitate & amore justitiæ, visum est omnipotenti rerum Gubernatori, frequentioris meliorisque gentis regnum ei reponere, quæ una omnium erat functura sacerdotio, & vota factura pro universo humano genere, quibus & mala averterentur, & impetrarentur prospera. Assumpto autem principatu, non hoc egit, sicut nonnulli solent, ut augeret suam familiam, & filios, quos duos habebat, extolleret, socios ac mox successores habiturus: sed ubique incorrupte se gerens, in rebus minimis æque ac maximis, superavit naturalem affectum erga liberos, malens rationis obtemperare judicio. Unicum enim habebat propositum necessarium, juvare subditos, & dictis factisque utilitati eorum consulere, nullam occasionem prætermittendo in promovendis eorum negotiis.

[195] Solus hic omnium, qui unquam principatum gesserunt, [continentia, modestia, justitia,] non aurum, non argentum in thesauros condidit, non tributa exegit, non palatia, non latifundia, non greges, non famulitia, non reditus, non alias opes sibi paravit, quamvis posset habere omnium harum rerum copiam: sed existimans animæ pauperis indicium esse, mirari materiales divitias, has quidem ut cæcas contempsit, illas vero naturales perspicacesque honoravit & amavit, si quis unquam alius, in vestitu victuque quotidiano nihil præ se ferens fastus tragici, sed simplicitatem frugalitatemque exercens privati hominis. Regem autem in his solis agebat, quæ vere sunt regia, ut sunt continentia, fortitudo, sobrietas, solertia, prudentia, scientia, industria, tolerantia, justitia, voluptatis contemptus, ad virtutem exhortatio, objurgationes, castigationesque peccantium legitimæ, & recte facientium laudes atque præmia. Itaque quoniam avaritiæ renuntiaverat, & divitiis honoratis apud homines, perfectas maximasque divitias pro his ei Deus reddidit: hoc est, ut tantumdem posset, quantum terra & mare ac flumina elementaque cætera, & quæ ex his sunt condita.

[196] Fecit enim eum suæ potentiæ participem, totum mundum ei subdens tamquam hæreditarium. [amicitia cum Deo, aliisque virtutibus illum administraverit.] Quamobrem singula elementa obediebant ut Domino, ad jussum ejus suas vires mutantia. Nec mirum, quandoquidem juxta proverbium, amicorum omnia sunt communia, amicus autem Dei Propheta dicitur: unde consequitur, ut divinæ possessionis usum habeat: nam Deus nullius eget, cum possideat omnia. Bonus autem vir nihil proprie possidet, nec seipsum quidem: verum de thesauris Dei, quantum potest, accipit, & merito. Cum mundi civis sit: ideo nullam privatim in orbe habet patriam: quippe qui hæreditatem habet non unam quampiam regionem, sed mundum universum. Quid quod majorem etiam cum omnipotente rerum Patre conditoreque societatem adeptus, communi appellatione dignatus est? nominatur enim totius gentis deus atque rex, & caliginem, ubi Deus erat, intrasse dicitur, hoc est in illam invisibilem, incorpoream, specie formaque carentem, exemplarem essentiam, abstrusas a mortali natura contemplationes considerans. Seipsum quoque suamque vitam, quasi tabulam elegantissime pictam proposuit spectandam, divinum opus imitandumque posteris. Ita disserit Philo; nec in omnibus illis, quæ de moribus Moysis affirmat quidquam reprehendendum video. Verum non invenio, ubinam Moyses nominatus fuerit totius gentis deus atque rex. An vero Moyses divinam essentiam viderit, suo loco discutietur. Deinde ostendit Philo, quantum populo prosit bonum principis exemplum, quantumque eidem noceat malum, de Moyse sic subjiciens: Et fortasse, quia Legislator futurus erat, multo ante ipse Lex animata rationalisque factus est per Dei providentiam, quæ nescientem destinabat huic muneri.

§ XXI. Egressio Israëlitarum: prima mansio in Ramesse, secunda in Socoth, tertia in Etham, quarta in Phihahiroth: transitus maris Rubri, & interitus Pharaonis cum toto suo exercitu.

[Egressi Ægypto sunt Israëlitæ annis 430 post promissionem Abrahamo factam,] Moyses Exod. 12 ℣ 40 ait: Habitatio autem filiorum Israël, qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum & triginta annorum. Quibus expletis, eodem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. Hæc verba multis quæstionibus & controversiis dederunt materiam, cum clare possit probari ex Scripturis, Israëlitas ab ingressu Jacobi aut Josephi non tanto tempore in Ægypto mansisse; idque abunde ostendit S. Augustinus quæst. 47 in Exodum, dicens quadringentos illos & triginta annos inchoandos esse a promissione Abrahamo facta, secundum Apostolum Gal. 3 ℣ 17, ubi ait: Quæ post quadringentos & triginta annos facta est Lex (in monte Sinai primo anno post egressum) non irritum facit (testamentum Dei) ad evacuandam promissionem. Audi ipsum Augustinum: Ex illa ergo promissione, qua vocatus est Abraham, & credidit Deo, post quadringentos & triginta annos factam Legem dicit Apostolus, non ex tempore, quo Jacob intravit in Ægyptum. Deinde etiam ipsa Scriptura Exodi satis hoc significavit: non enim dixit, “Incolatus filiorum Israël”, quem incoluerunt in terra Ægypto, anni quadringenti triginta; sed aperte dixit, “Quem incoluerunt in terra Ægypto & in terra Chanaan, ipsi & patres eorum”. (Sic additur in Septuaginta, & in terra Chanaan.) Et recte concludit sanctus Doctor: Ac per hoc manifestum est, computandum esse tempus etiam patriarcharum, Abrahæ, Isaac, & Jacob, ex quo peregrinari cœpit Abraham in terra Chanaan; id est, ex illa promissione, in qua ejus fidem laudat Apostolus, usque ad illud tempus, quo ingressus est Israël in Ægyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, & deinde semen Israël in Ægypto: ac sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israël ex Ægypto, quando facta est Lex in monte Sina, quæ non infirmat testamentum ad evacuandas promissiones. Hæc sententia S. Augustini, uti multis placuit, ita mihi videtur satis certa.

[198] Egressi autem sunt Israëlitæ die mensis Nisan XV, [die XV mensis Nisan, numero sexcenta circiter millia virorum, nullo infirmo existente:] cujus præcedente nocte perierunt Ægyptiorum primogeniti; nec sufficiens habuerunt tempus ad paranda cibaria longinquo itineri necessaria. Tulit igitur populus, inquit Moyses cap. 12 ℣ 34, conspersam farinam, antequam fermentaretur: & ligans in palliis, posuit super humeros suos. Rursum ℣ 39: Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: & fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, & nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. Hæc festinatio tamen non effecit, ut Moyses oblivisceretur præcepti Josephi patriarchæ, qui Gen. 50 ℣ 24 jusserat ossa sua asportari ex Ægypto. Nam Exod. 13 ℣ 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum; eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum. Quam ingenti numero, & unde profecti sint, narratur cap. 12 ℣ 37 his verbis: Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. Sed & vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves & armenta & animantia diversi generis multa nimis. Huic egressui Psal. 104 ℣ 37 sic accinitur: Et eduxit eos cum argento & auro: & non erat in tribubus eorum infirmus. Lætata est Ægyptus in profectione eorum; quia incubuit timor eorum super eos.

[199] Prima mansio Israëlitarum passim statuitur Ramesses, [prima eorum mansio, seu locus congregationis Ramesses:] quæ urbs erat Ægypti, quam ipsi ædificaverunt Pharaoni, ut dicitur Exod. 1 ℣ XI. Hæc autem prima mansio sic intelligenda est, ut sit locus, ad quem convenerunt Israëlitæ, ad egrediendum Ægypto; non vero locus, in quo castrametali sunt post iter primi diei a congregato agmine institutum. S. Hieronymus in Epistola ad Fabiolam de 42 Mansionibus Israëlitarum de Ramesse sic scribit: Ad hanc urbem, quæ in extremis Ægypti finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat. Credunt nonnulli Israëlitas jam congregatos fuisse in Ramesse, aut in ejus vicinia die præcedenti, ibique agnum Paschalem comedisse. At non video, quam apte id probari possit ex Scriptura, cum id nullibi dicatur: nam urbs Ramesses verisimiliter tantam multitudinem non capiebat, nec videntur in castris agnum Paschalem comedisse: in illo enim ritu describendo variis vicibus domuum fit mentio, non tabernaculorum. Malim igitur existimare, Israëlitas tempore matutino undique confluxisse ad urbem Ramessen, & eodem die inde, postquam congregati erant, profectos esse in Socoth. Postremum minime dubium est: nam Num. 33, ubi mansiones Israëlitarum enumerantur, ita legitur: Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi & Aaron, quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, & sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam & in diis eorum exercuerat ultionem) castrametati sunt in Soccoth. Idola Ægyptiorum fuisse destructa eodem tempore, quo occisi sunt primogeniti, uti Dominus Moysi promiserat, ex hoc loco evincitur, sive id terræ motibus factum fuerit, sive alio quocumque modo.

[200] [quam gloriosus & utilis ipsis fuerit hic discessus:] Quod vero dicitur Dominus eduxisse populum suum in manu excelsa, quodque Psal. 185 ℣ 12 exprimitur, in manu potenti & brachio excelso, seu potenti dextera cogendo Pharaonem ad dimittendum populum, putem intelligendum esse non solum de posteriori plaga, sed de omnibus plagis & prodigiis simul consideratis, quæ tandem Pharaoni consensum extorserunt. Sic Jos. 24 ℣ 5 nomine Domini Israëlitis dicit Josue: Misique Moysen & Aaron, & percussi Ægyptum multis signis atque portentis. Eduxique vos & patres vestros de Ægypto. Ita & Stephanus Act. 7 ℣ 36 de Moyse dicit: Hic eduxit illos, faciens prodigia & signa in terra Ægypti. Quapropter & locum Apostoli de omnibus hisce explicandum existimo Heb. XI ℣ 27 de Moyse dicentis: Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Porro gloriosus admodum Israëlitis erat hic discessus: nam discedebant, superatis Ægyptiis, plagisque ac metu debellatis, tamquam victores, prout aliis quoque locis sacræ Scripturæ innuitur. Utilissimus quoque erat, non solum quia durissima servitute liberabantur, sed etiam quia multas Ægyptiorum divitias secum portabant, tamquam mercedem diuturnæ servitutis. Deinde quia jam magis singulari protectione Dei erant fruituri, uti populus Deo ejusque servitio dicatus, quemadmodum dicitur Psal. 113 ℣ 1 his verbis: In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro; facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.

[201] [columna nubis per diem, ignis vero per noctem præcedens, eorum iter dirigebat;] Singularem hanc Omnipotentis protectionem discere poterant, cum ex prodigiis in Ægypto factis, tum ex eo, quod in tanta multitudine nullus esset infirmus. Aliud visibile divinæ in eos benevolentiæ signum erat columna nubis per diem præcedens contra nimios solis ardores, & columna ignis noctu præcedens ad tenebras dispellendas, eademque columna utroque tempore dux erat viarum, per quas proficisci oportebat. Audi de hisce Moysen Exod. 13 ℣ 21: Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columna nubis, & per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. Psal. 104 ℣ 39: Expandit nubem in protectionem eorum, & ignem, ut luceret eis per noctem. Sap. 10 ℣ 17: Et fuit illis (Dominus per columnam) in velamento diei, & in luce stellarum per noctem. Sic Moyses exorans Dominum Num. 14 ℣ 14 dicit, Qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, … & nubes tua protegat illos, & in columna nubis præcedas eos per diem, & in columna ignis per noctem. 2 Esdr. 9 ℣ 19 dicitur Deo: Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; & columna ignis per noctem, ut ostenderet eis iter, quod ingrederentur. Nubis hujusce etiam meminit Apostolus 1 Cor. 10 ℣ 1.

[202] Ex hac columna patet, non Moysi, sed Deo adscribendum esse, [Deo igitur, non Moysi, attribuendum, quod non recta via Palæstinam petierint: rationes] quod Israëlitæ non recta via ex Ægypto in Palæstinam sint profecti, sed per multos circuitus eo tandem pervenerint: Moysis enim officium erat columnam sequi ducem. Porro de itinere non instituto recta in Palæstinam Moyses Exod. 13 ℣ 17 sic habet: Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim, quæ vicina est: reputans, ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, & reverteretur in Ægyptum. Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: & armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. Voces armati ascenderunt varias controversias pepererunt apud interpretes, præsertim quia Septuagintæ pro iis habent, Quinta autem progenie ascenderunt; Oleaster, Quini ascenderunt; alias, Accincti, Quintati, Accincti armis, Instructi; alii demum, Accincti quinque armorum generibus. Jam vero expositio Septuaginta interpretum verum quidem continet sensum, uti varii jam ostenderunt: præferenda tamen est expositio Scripturæ vulgatæ, quam & alii interpretes tradiderunt. Ne autem hic sim prolixior, nihil aliud mihi videtur significari, nisi Israëlitas nonnullis armis, qualia comparare potuerant, fuisse instructos; atque instar agminis armati pulchro ordine iter instituisse. At non crediderim, illos fuisse armatos, sicuti milites armantur, quando ad bellum procedunt; sed solum ad defensionem suam, quantum fieri potuerat. Plura arma obtinuerunt post demersum in mari Rubro Pharaonis exercitum; & post victos Amalecitas.

[203] Redeo ad rationes, ob quas divina providentia Israëlitas longissimo tempore per loca deserta ducere voluit, [dantur hujus circuitus.] cum eos potuisset paucis diebus ad terram promissam perducere. Deut. 8 ℣ 2 Moyses Israelitas sic alloquitur: Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, & nota fierent, quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. Afflixit te penuria, & dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu & patres tui: ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Dei. Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, & pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est: ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, ut custodias mandata Domini Dei tui. Rursum Moyses in Cantico suo Deut. 32 ℣ 9 de iis ita canit: Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris & vastæ solitudinis: circumduxit eum, & docuit: & custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, & super eos volitans, expandit alas suas, & assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. Hæ rationes circumducendi populum non pugnant cum prima: nam omnes concurrunt ad eumdem finem. Noluit Dominus paucis diebus Israëlitas ad terram promissam perducere, ne homines diuturna servitute timidi bellorum apparatu terrerentur. Voluit autem eosdem plurimis annis hærere in locis adeo desertis, ut ibidem non possent alimenta invenire ad vitam conservandam, itaque ex dato divinitus victu discerent, quantum de divina providentia esset sperandum: deinde ut Leges quoque suas melius discerent, quando non erant aliis occupationibus distracti in solitudine.

[204] [Secunda & tertia mansio: in hac primo memoratur columna;] S. Hieronymus de secunda mansione Israëlitarum sic scribit in laudata sæpiusque laudanda Epistola ad Fabiolam, citans illa verba, Castrametati sunt in Soccoth: Secunda mansio. In hac coquunt panes azymos, & primum tendunt tabernacula, unde & ex re locus nomen accepit: Soccoth quippe interpretatur in lingua nostra tabernacula sive tentoria. Coctos ibi panes azymos subcinericios, habemus Exod. 12 ℣ 39, & verba jam dedimus num. 198: nec quidquam præterea de hac mansione legitur. Tertia mansio Num. 33 ℣ 6 assignatur his verbis: Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis. Et Exod. 13 ℣ 20: Profectique de Socoth, castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. De hac ita laudatus Hieronymus: Tertia mansio offertur post Tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, & per diem in columna nubis; ut præcedat populum, & dux itineris fiat. Alteram observationem mox adjungit in hunc modum: Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc juxta Ægypti fuisse regiones: in eo enim, quod dicitur, Quæ est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi & Ægypti.

[205] [nec tamen probari potest, eam non citius præcedere cœpisse.] Crediderim utrumque locum fuisse intra terminos regni Ægyptiaci, sed Soccoth fuisse in parte Ægypti habitata & culta, Etham vero in terra deserta versus Arabiæ confinia, nisi Etham jam fuerit in ipsa Arabia, ubi est solitudo Etham, alias Sur dicta, per quam profecti sunt Israëlitæ post transitum maris Rubri. Id certum videtur, Etham fuisse aut in ipso Arabiæ limite, aut ei viciniorem, quam fuerit sequens mansio. Porro prima Hieronymi observatio non passim ab omnibus admittitur, quia Scriptura non dicit columnam nubis & ignis primum præcedere incepisse in Etham, sed solum, relato adventu in Etham, subditur, Dominus autem præcedebat eos … in columna &c.; atque illud præcedebat æque referri potest ad anteriora tempora, puta ad Ramessen, quam ad Etham. Sola ratio, quæ favet S. Hieronymo, est, quod de illa columna Moyses non sit ante locutus. At eodem modo refert Moyses ibidem ℣ 19 ossa Josephi asportata esse a se, postquam jam narrarat adventum in Soccoth. Quapropter illa Hieronymi observatio nec certa mihi apparet, nec tamen prorsus repudianda: neque enim probari potest, columnam citius præcessisse, dicique potest, ductum columnæ non fuisse necessarium in regione Ægypti habitata & nota, ideoque videri tantum incepisse præcedere, quando venerunt ad solitudinem.

[206] [Quarta mansio, quam regressi, jubenie Deo, capiunt prope mare Rubrum:] Quarta mansio fuit non longe a mari Rubro, eaque sic assignatur Num. 33 ℣ 7: Inde (ex Etham) egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, & castrametati sunt ante Magdalum. Iter ad hanc mansionem institutum est expresso Domini jussu, qui voluit, ut Israëlitæ, qui mare Rubrum circuire poterant, ac sic ex Ægypto in Arabiam penetrare, proficiscerentur ad latus Ægyptium maris Rubri, quod deinde transeundum erat, ut pervenirent in Arabiæ solitudines. Hoc iter præbebat Pharaoni occasionem ita persequendi Hebræos, ut pœnam pertinaciæ suæ incurreret. Audi Moysen Exod. 14 ℣ 1: Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum & mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus ac persequetur vos: & glorificabor in Pharaone, & in omni exercitu ejus: scientque Ægyptii, quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

[207] Et nuntiatum est regi Ægyptiorum, quod fugisset populus: [hinc Pharao temere cum exercitu insequitur:] immutatumque est cor Pharaonis & servorum ejus super populo, & dixerunt: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis? Junxit ergo currum, & omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexcentos currus electos, & quidquid in Ægypto curruum fuit, & duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, & persecutus est filios Israël: at illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus & currus Pharaonis, & universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. Insignem Pharaonis temeritatem in persequendo Dei populo expendit Sapiens cap. 19, observans justo Dei judicio permissum esse, ut Pharao tam inconstanter ageret, & ad pœnam sceleribus suis dignam deduceretur. Impiis autem, inquit, usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim (Deus) & futura illorum: quoniam cum ipsi (Ægyptii) permisissent, ut se educerent (Hebræi,) & cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos pœnitentia acti. Adhuc enim inter manus habentes luctum, & deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ: & quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur: ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: & horum, quæ acciderant, commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis, repleret punitio: & populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Hæc Dei consilia Moysi non erant incognita, nec ille timebat Pharaonis exercitum.

[208] Verum multitudo populi timidi, nec tam exacte instructi de providentia divina, [murmurant hac de causa contra Moysen Israëlitæ,] nec tanta fide de auxilio Dei confidentis, ut ex præteritis beneficiis futura sperare auderet, tanto correpta est timore, ut in graves obmurmurationes contra Moysen eruperit. Audiamus Moysen ipsum rem exacte referentem Exod. 14 ℣ 10: Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se; & timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum, & dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos de Ægypto? Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? Multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. Hæc murmuratio filiorum Israël non carebat peccato, meritoque reprehenditur Psal. 105 ℣ 7: Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ: & irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.

[209] [Moyses vero eos excitat ad fiduciam:] Verumtamen tanta fuit Dei bonitas, ut nec peccantes desereret, sed mirabili modo contra inimicos protegeret, uti ibidem mox subditur: Et salvavit eos (Deus) propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. Et increpuit mare Rubrum, & exsiccatum est: & deduxit eos in abyssis sicut in deserto. Et salvavit eos de manu odientium: & redemit eos de manu inimici. Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. Et (sic tandem rursus) crediderunt verbis ejus: & laudaverunt laudem ejus. Hæc fusius Moyses ipse, qui timorem Israëlitis primum sic eximere conatus est ℣ 13: Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, & videte magnalia Domini, quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, & vos tacebitis. Dixitque Dominus ad Moysen (orantem haud dubie pro salute populi:) Quid clamas ad me? Loquere filiis Israël, ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, & extende manum tuam super mare, & divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur vos: & glorificabor in Pharaone, & in omni exercitu ejus, & in curribus & in equitibus illius. Et scient Ægyptii, quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in Pharaone, & in curribus atque in equitibus ejus.

[210] [angelus columna nubis utrique exercitui interposita impedit accessum Ægyptiorum:] Providit interim Dominus, ne illa nocte, antequam mare Rubrum ingressi erant Hebræi, eis nocere possent Ægyptii, ut sequitur: Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: & cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Ægyptiorum & castra Israël: & erat nubes tenebrosa (ex parte scilicet Ægyptiorum) & illuminans noctem (ex parte Hebræorum,) ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. De hac tenebrosa nube, quæ Ægyptiis Hebræorum conspectum abstulit, etiam meminit Josue, de liberatione Hebræorum sic breviter scribens cap. 24 ℣ 6: Eduxique vos, ait Dominus Israëlitis, & patres vestros de Ægypto, & venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus & equitatu usque ad mare Rubrum. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos & Ægyptios, & adduxit super eos mare, & operuit eos. Hujus quoque nubis mentionem facit Sapiens cap. 19 ℣ 7, cujus verba mox dabo. Videamus interim mirabilem maris Rubri divisionem, & transitum Israëlitarum.

[211] [deinde Moyse manum extendente dividitur mare,] Moyses Exod. 14 ℣ 21 de hisce sic loquitur: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi & urente tota nocte, & vertit in siccum: divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextera eorum & læva. Sapiens cap. 19 nonnulla addit hoc modo: Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur (id est, novam quasi figuram assumebat) deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Nam nubes castra eorum obumbrabat, & ex aqua, quæ ante erat, terra arida apparuit, & in mari Rubro via sine impedimento, & campus germinans de profundo nimio (seu in summa illa maris profunditate:) per quem (campum) omnis natio (Israëlitica) transivit, quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia & monstra.

[212] Psalmista quoque mirabilia hæc non tacuit, nam Psal. 113 huc respiciens, [ac viam aperit Israëlitis, qui transeunt illæsi;] exclamat: Vidit mare & fugit: Psal. 76: Notam fecisti (Deus) in populis virtutem tuam: redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob & Joseph. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ: & timuerunt, & turbatæ sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt: vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est & contremuit terra. In mari via tua, & semitæ tuæ in aquis multis: & vestigia tua (quia redierunt mox aquæ) non cognoscentur Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi & Aaron. Hic locus totus videtur intelligendus de transitu maris Rubri: nam prima & ultima satis sunt clara. Per media autem describuntur imbres (Multitudo sonitus aquarum) & conjucta tonitrua (Vocem dederunt nubes) & fulmina (sagittæ tuæ) & tonitrua rursum rotas curruum Ægyptiorum subvertentia (vox tonitrui tui in rota) ac demum fulgura & terræ motus per sequentem versiculum. Hæc igitur valent ad exponenda jam data Moysis verba, Et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum … interfecit exercitum eorum: & subvertit rotas curruum &c. Rursum Psal. 77 ℣ 13: Interrupit mare, & perduxit eos: & statui aquas (non defluentes) quasi in utre (essent.) Quin & sine timore transgressos Israëlitas, innuit ibidem ℣ 53: Et deduxit eos in spe, & non timuerunt: & inimicos eorum operuit mare. Plures locos afferam infra, ubi interitus Ægyptiorum exponetur.

[213] Stultam Pharaonis præsumptionem ejusque interitum pergens Moyses sic narrat ℣ 23: [Ægyptios vero sequentes mare, ad pristinam formam regrediens,] Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, & omnis equitatus Pharaonis, currus ejus & equites, per medium maris. Jamque advenerat vigilia matutina, & ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis & nubis, interfecit exercitum eorum: & subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii (sero sapientes:) Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus & equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, & involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversæque sunt aquæ, & operuerunt currus & equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, & aquæ eis erant quasi pro muro a dextris & a sinistris: liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, & manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum, & crediderunt Domino, & Moysi servo ejus.

[214] Sap. 10 ℣ 18: Transtulit (Dominus) illos per mare Rubrum, [universos involvit, & suffocat.] & transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare, & ab altitudine inferore (id est, quasi a profunditate inferni) eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, & decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, & victricem manum tuam laudaverunt pariter: quoniam Sapientia aperuit os mutorum (Israëlitarum, eatenus quasi mutorum in laudes Dei) & linguas infantium fecit disertas. De prædictis omnibus Judith 5 ℣ XI hæc referuntur: Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, & cessasset plaga ab eis, & iterum eos vellent capere, & ad suum servitium revocare, fugientibus his Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, & isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. In quo loco, dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. Judith ipsa orans Dominum cap. 9 ℣ 6 de tenebrosa nube, qua castra Hebræorum videre nequiverunt Ægyptii, deque horum interitu sic meminit: Respice (Domine) castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, & in equitatu suo, & in multitudine bellatorum. Sed aspexisti super castra eorum, & tenebræ fatigaverunt eos. Tenuit pedes eorum abyssus, & aquæ operuerunt eos. Demum Moyses Deut. XI ℣ 3 & seq. hujusce facti meminisse jubet Israëlitas, ut grati sint Domino pro tanto beneficio.

[215] [Canticum partim de facto mox relato,] Moyses vero ipse statim in gratiarum actionem pulcherrimum Canticum concinnavit, illudque cum universo populo cecinit. Pars hujus cantici prior eleganter enarrat facta in mari Rubro, pars autem posterior futura prædicit, licet more prophetico omnia dicantur tamquam præterita. Totum Canticum huc lubet transferre, prout exprimitur Exod. 15 præmissis his verbis: Tunc cecinit Moyses & filii Israël carmen hoc Domino, & dixerunt:

Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum & ascensorem dejecit in mare.

Fortitudo mea, & laus mea Dominus, & factus est mihi in salutem: iste Deus meus, & glorificabo eum: Deus patris mei, & exaltabo eum.

Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.

Currus Pharaonis & exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.

Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregatæ sunt abyssi in medio mari.

Dixit inimicus *: Persequar & comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

Flavit spiritus * tuus, & operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? Extendisti manum tuam, & devoravit eos terra; nempe fundus maris. Hactenus de præteritis.

[216] Nunc sequitur futurorum prædictio: sequens tamen versiculus partim etiam congruit præteritis. [partim de futuris, quod in gratiarum actionem cecinit Moyses cum omni populo.]

Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti: & portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum * sanctum tuum.

Ascenderunt populi, & irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philistiim.

Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

Irruat super eos formido & pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Introduces eos, & plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

Dominus regnabit in æternum, & ultra.

Ingressus est enim eques Pharao cum curribus & equitibus ejus in mare: & reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

Ultimo hoc versiculo repetit Moysis, quod primo proposuit. Hoc idem Canticum cecinerunt etiam mulieres, præeunte Maria sorore Moysis, ut subjungitur: Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis & choris, quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum & ascensorem ejus dejecit in mare. Hactenus de glorioso maris Rubri transitu, qui populum ad aliquot dies in officio continuit. Verum non fixerunt ibi tentoria Israëlitæ, nec diu sorte sua fuerunt contenti, ut videbimus.

[Annotata]

* Pharao

* ventus

* terram promissam

§ XXII. Quæ de itinere Israëlitarum usque ad mare Rubrum, marisque transitu relata a Josepho, Philone, & Artapano, discutiuntur.

[Josephus discessum Hebræorum narrat non sine erroribus;] Josephus iter Hebræorum usque ad mare Rubrum sic describit, ut nihil de columna præcedente, nihil de ordinatione Dei commemoret, ratus, opinor, gentilibus suspectam fore tantam Dei cum homine familiaritatem. Verba ipsius subjungo: Atque hoc pacto exitum est, flentibus Ægyptiis & pœnitentibus ob præteritam malam tractationem. Iter autem faciebant per Latopolim (Græce λητοῦς πόλιν, id est, Latonæ civitatem) tunc desertam: Babylon enim post eo loco est condita, Cambyse (Persarum rege) Ægyptum vastante. Iter illud non modo incertum, sed ne verisimile quidem est, cum Ramesses in terra Gessen sita, Arabiæ ac mari Rubro propinquior videatur fuisse, quam fuit Babylon Ægyptiaca: nam hæc eo fere loco sita erat, ubi nunc est Caïrus, quæ ex ejus aliorumque locorum conjunctione coaluit. Pergit ita Josephus: Cumque abeuntes iter strenue continuarent, tertia die pervenerunt Beelsephontem ad Rubrum mare sitam, cumque nihil per viam invenirent propter solitudinem, macerata farina, & modico calore in panis speciem solidata, se sustentabant: quo victu per triginta dies sunt usi, neque enim plus commeatus Ægypto extulerant, atque eum ipsum parce dispensabant ad necessitatem magis quam ad satietatem. Quapropter in memoriam ejus inopiæ festa per octo dies celebramus, quos vocamus Azymorum. Cæterum multitudo migrantium una cum liberis & uxoribus vix erat numerabilis: qui vero militarem ætatem habebant, sexcentorum millium numerum explebant. Reliquerunt autem Ægyptum mense Xanthico, luna quintadecima, anno quadringentesimo trigesimo, postquam Abraham pater noster in Chananæam venit: & post Jacobi migrationem in Ægyptum anno ducentesimo decimoquinto. Moyses vero annum tunc agebat octuagesimum, & frater ejus Aaron triennio erat major, deferebant etiam secum ossa Josephi, ita ut filiis suis mandaverat. Quod ait scriptor festa azymorum instituta esse propter inopiam cibariorum in via toleratam, indignum sane est homine Hebræo, cum dies azymorum institutos constet in Ægypto una cum agno Paschali.

[218] [uti & Philo, qui rationes non electi itineris perperam Moysi attribuit.] Philo de itinere Hebræorum rectius scribit, sic tamen, ut debuisset asseverantius loqui de columna ducente, & causam non electi itineris recti, Deo potius quam Moysi attribuere. Ergo, inquit, postquam (Moyses) de communi consensu accepit imperium non sine Numine, decrevit coloniam in Phœnicen, Cœlesyriam, Palæstinamque, tunc communi nomine Chananæam, deducere, cujus fines disterminabantur ab Ægypto trium dierum itinere. Duxit autem per viam minime compendiariam: tum quia verebatur, ne regionum earum incolæ metu amittendarum una cum libertate sedium armati occurrerent; ipsi vero ab hostibus rejecti ad hostes reverti cogerentur, a novis ad veteres, præter ludibrium passuri graviora quam antea; tum quia volebat per vastas solitudines ducendo experiri horum obedientiam, instructorum non amplis commeatibus, sed paulatim deficientibus. Quamobrem de recta via decedens, invenit obliquum tramitem: eum ingressus est, ratus ad Rubrum mare ducere. Fertur illo tempore accidisse ingens naturæ miraculum, quale numquam auditum fuerat post hominum memoriam. Præcedebat populum nubes in magnæ columnæ speciem, solari splendore lucens interdiu, noctu vero flammeo, ut ejus ductu absque periculo erroris incederent. Credi tamen potest aliquem e summi Regis præfectis angelum, nube volutum eos duxisse, quem nefas sit aspici mortalibus oculis.

[219] [Josephi relatio de Pharaonis insequentis consilio,] Josephus consilium Pharaonis persequendi Hebræos, rationes, cur Moyses non sit profectus recto itinere, iterque & apparatum Pharaonis sic exponit: Ægyptios autem pœnituit, quod Hebræos dimisissent: cumque rex præ cæteris hanc rem ægre ferret, totum præstigiis Moysis imputans, decretum est, ut in eos irruerent, & correptis armis reliquoque apparatu, persequebantur, retracturi, si possent assequi. Non enim timendum ne Deus offendatur, cum jam semel exitus illis sit concessus: sperabant etiam facile se in potestatem redacturos inermes, & de via lassos. Itaque obvium quemque rogantes, qua tenderent, raptim insequebantur, tametsi per viam difficilem, non solum exercitibus, sed expeditis quoque viatoribus. Moyses autem hac Hebræos ideo duxit, ut si Ægyptii mutata sententia persequi eos vellent, pœnas malitiæ violatique pacti persolverent: neve Palæstini, quos ob veterem simultatem infensos habebat, de hac profectione certiores fieri possent, est enim illorum regio Ægypto contermina, quapropter omissa via, quæ in Palæstinam ducit, per desertum via dispendiosa ac difficili voluit Chananæam invadere: obiterque juxta Dei mandata in montem Sina populum sacrificaturum adducere.

[220] Sed ubi ad Rubrum mare perventum est, ecce Ægyptiorum multitudo circumfusa in arctum eos compellit: [& de rationibus itineris obliqui correcta:] aderant enim septingenti currus cum equitum quinquaginta millibus, & ducenta millia scutatorum peditum. Hi vias omnes obsederant, quibus effugium Hebræis patere poterat, inter rupes & mare conclusis, quo loco mons præ aspretis invius ad littus usque procurrit, atque ita ne fugæ quidem spe relicta Hebræos mare inter & montem obsidione premebant, oppositis armatis, qua exitus in campos aperiebatur. In hisce primo frivolum videtur, quod ait Pharaonem cogitasse non offendendum Deum, si Israëlitas persequeretur, quia hisce semel concesserat exitum. Nam sola Pharaonis inconstantia effecisse videtur, ut pœniteret eum datæ abeundi facultatis, spesque eos facile retrahendi ad sequendum impulit, ut facile colligi potest ex verbis sacris Exod. 14 ℣ 3 & 5. Secundo accuratum quoque non est, quod scribit de rationibus, quæ Moysen impulerunt ad iter instituendum per solitudinem: nam id totum volente Deo ob rationes ante datas factum vidimus num. 202 & 203.

[221] Philo de consilio, apparatu, & expeditione Pharaonis ad retrahendum Israëlitas hæc scripsit: [Philonis narratio de persequente Israëlitas Pharaone.] At rex Ægyptius, postquam animadvertit hos ferri per devia, sicut putabat, ingressos desertum, a nullis tritum viatoribus; gaudebat eos aberrasse a recto itinere, videlicet ratus non inventuros exitum: jamque missionis pœnitens, statuit eos persequi, aut metu retracturus in servitutem aut internecione deleturus gentem profugam. Deinde assumpto omni equitatu, jaculatoribus, funditoribus, sagittariis, velitibus, & universis levis armaturæ militibus, sexcentisque falcatis curribus, præfectisque huic expeditioni purpuratis, quo alacrius sequerentur cæteri sine detrectatione militiæ; excurrit summa celeritate, properans, ut fugientes improvisos opprimeret. Solent enim insultus repentini terrere gravius, & securi facilius intercipiuntur quam soliciti: id tunc quoque sperans ille sequebatur, quasi ad primum clamorem victor evasurus. Et jam populus in littore castra posuerat: quibus prandium parantibus primum exaudiebatur strepitus, ut propinquante tanta virorum equorumque multitudine certatim properantium: mox progressi extra tabernacula circumspectabant arrectis auribus: paulo post conspectus est in tumulis hostilis exercitus instructus ad prælium explicata acie. Sexcentos currus Pharaoni attribuit Philo, septingentos Josephus, uter rectius non facile dixero: nam Scriptura Exod. 14 ℣ 7 enumerat sexcentos currus electos, & quidquid in Ægypto curruum fuit. Nihilo magis definiri potest, uter equitum peditumque numerum, reliquumque apparatum rectius recensuerit, sed uterque, opinor, conjectura usus est ex viribus Ægypti desumpta.

[222] Subdit mox laudatus Josephus, quibus animis Hebræi in angustias redacti exercitum Pharaonis aspexerint. In hac, inquit, locorum iniquitate conclusi, [Josephus in referenda murmuratione populi, nimis exaggerat periculum Moysis;] cum nec obsidionem præ inopia tolerare, nec exitum ad fugam invenire possent, nec arma adessent, etiamsi maxime pugnare cuperent, nihil superesse videbant, nisi ut turpi deditione saluti consulerent: quo factum est ut Moysen incusarent, obliti prodigiorum, quibus libertatem eis Deus significaverat: minimumque aberat, quin Propheta lapidato, contemptisque per incredulitatem pollicitationibus, deditione in pristinam servitutem redirent; nam & lamentis mulierum ac puerorum exasperabantur, nihil nisi perniciem expectantium, cum essent rupibus & mari & armatis circumcirca cincti, nec ulla spes effugii relinqueretur. Hactenus de hisce Josephus satis recte, si de periculo Moysis magis caute fuisset locutus: nam Scriptura non habet, parum abfuisse, quin lapidaretur.

[223] [at Philo in hisce Scripturæ adhæret:] Philo vero pressius Scripturæ adhærens, & solum pauca ex probabili conjectura addens, eadem hoc modo enarrat: Hoc tam inexpectato casu perterriti, cum nec arma illis ad defensionem suppeterent (non enim ad bellum, sed ad quærendas sedes exiverant) nec ipsi fugam expedirent, a tergo mari claudente, a fronte imminentibus hostibus, ab utroque latere objacentibus vastis inviisque solitudinibus, trepidabant desperantes, ut fit, in tantis calamitatibus, incusabantque Principem, occlamantes: Num deerant sepulcreta in Ægypto, ut nos huc adductos necatosque sepelires in solitudine? Nonne quævis servitus est morte levior? Inescasti plebeculam spe libertatis, ut adiret vitæ periculum, abusus es nostra simplicitate, quasi nescires Ægyptiorum malitiam & iracundiam. Non vides nullum patere nobis e tot malis instantibus effugium? Quid agimus? Inermes armatis occurremus? At fugiemus? Quomodo, cum simus cincti, ceu cassibus, infestissimis hostibus, locis inviis, & mari carente navigiis, si tamen est navigabile?

[224] [rursum Josephus ea occasione attribuit Moysi orationem, Scripturæ parum conformem;] Deinde Josephus Moysen inducit alloquentem Hebræos oratione quidem tali, qua uti poterat Dux populi, de Dei subsidio confidens; sed rursus nimis timidus scriptor prædictionem Moysis de morte omnium Ægyptiorum, uti & preces ejusdem, & promissionem Dei silentio pressit, ita de hisce scribens: Moyses autem efferata licet contra se turba, nulli succumbens difficultati, non cessabat eis prospicere, Deo fretus, quem post tot libertatis præsagia probabile non erat permissurum, ut aut delerentur, aut in potestatem inimicorum relaberentur. Cumque medius in concione constitisset, sic ad eos verba fecit: Si homo aliquis res vestras bene ac prudenter hactenus administrasset, oportebat & in posterum similem ejus curam & diligentiam expectare: nunc postquam Deus ipse gubernandos vos suscepit, quantæ insaniæ fuerit ejus opem non sperare, qui per me ultro vobis præstitit, quidquid ad vestram salutem ac libertatem conferre videbatur: imo hæc ipsa difficultas & angustia magis vos ad sperandum accendere debuerat: ipse enim vos in arctum hunc locum concludi voluit, ut ex tanta necessitate præter vestram æque ac hostium opinionem servaret, atque in hunc modum declararet, non solum potentiam suam, sed favorem etiam, quo vos perpetuo prosequitur; non enim in parvis rebus Deus propitius auxilium afferre solet, sed tum potissimum quando spei superest minimum. Ergo hujus ope freti, qui potest & ex parvis magna facere, & horum potentiam debilem reddere, ne terreamini Ægyptiorum apparatu, neque propter fugam mari & montibus impeditam animum despondete; potest enim Deus & hos in planiciem, & mare in terram vertere.

[225] Philo autem minus recedit a narratione Moysis, [Philo vero minus a Scriptura recedit.] de quo subjungit: His ille auditis (populi obmurmurationibus) ignoscebat, memor divini oraculi: divisisque mentis & sermonis officiis, eodem tempore, altera deprecabatur Deum tacitus, ut eos e desperatis rebus eriperet: altero confirmabat solabaturque tumultuantes: Nolite animo concidere, aliud est humanum, aliud divinum auxilium. Cur tantum credibilibus sermonibus fidem accommodatis? Noster adjutor nullis opus habet apparatibus, exitum invenire in rebus dubiis est Deo proprium, solus ille plus quam universa creatura potest. His illos etiam tum sui compos hortabatur, paulo vero post jam afflatus familiari Numine hæc cecinit: Exercitus iste instructissimus, ut videtis, armis virisque, non terrebit vos postea, internecione totus delebitur submergeturque, ut ne reliquiæ quidem ejus in terra maneant, idque non post longum tempus, sed nocte proxima. Hoc ille tum responsum edidit.

[226] Josephus, ubi ad divisionem maris Rubri transitumque Israëlitarum progreditur, [Josephus mirabilia in transitu maris Rubri facta] maluit more sibi consueto rem totam sic referre, ut gentilibus utcumque verisimilis appareret, quam mirabilia illa, ut gesta sunt, enarrare; atque hac de causa varios narrationi suæ immiscet errores mox corrigendos. Verba accipe: Hæc effatus (Moyses,) ad mare eos, Ægyptiis spectantibus, ducebat. Habentes enim eos sub oculis, quod essent persequendo defatigati, pugnam in sequentem diem differre consultius putabant. Ut vero ad extremum littus ventum est, tum Moyses sumpta virga Deum in auxilium supplex invocat, dicens: Tu, Domine, scis ipse, quod nec viribus, nec artibus humanis ullum hinc nobis patet effugium: superest, ut ipse salutem huic populo expedias, qui Ægypto relicta, huc est delatus, tuam voluntatem tuamque fidem secutus. Ad te solum omni alia spe, omni consilio destituti confugimus: ad tuam tantum providentiam respicimus, quæ sola nos iratis Ægyptiis eripere potest. Succurre igitur propere, & potentiam tuam exere, & populum jam conclamatæ salutis ad fiduciam & spem excita: in difficultatibus constituti sumus, sed nostris, non tuis. Tuum est, Domine, hoc mare, tuus & mons, qui nos claudit: & hic potest te jubente aperiri, & illud in terram verti; possumus & per aërem sublimes effugere, si ita nos servari tibi placeat.

[227] Hæc precatus, mare virga percutit: quo ictu repente scissum, [extenuat, variosque admiscet errores;] & retrorsum se recipiens, nudum solum Hebræis ad fugam capessendam relinquit. Moyses autem videns adesse Deum, & mare de suo solo cessisse, primus progreditur; hortatur Hebræos, ut alacriter sequantur per viam divinitus datam, & læti præterito periculo gratias agant ob tam incredibilem salutis rationem, tam subito exortam. Illis vero impigre subsequentibus, nimirum divina ope fretis, Ægyptii primum insanire eos putabant, in manifestam perniciem ruentes. In hisce corrige sequentia. Primo falsum est, Hebræos ad mare ductos a Moyse, spectantibus Ægyptiis: nam interposita nubes tenebrosa Israëlitarum conspectum Ægyptiis adimebat, certe donec illi longius per mare processerant, quam ut iis nocere possent Ægyptii. Hac quoque de causa ineptum est, quod ait Ægyptios primum existimasse insanire Hebræos. Secundo oratio illa, quæ Moysi attribuitur, non congruit Prophetæ, qui jam omnem rei eventum a Deo didicerat, ejusque mandata acceperat. Tolerabilior tamen esset, si fuisset citius Moysi adscripta; nimirum simulac adventum agminis Ægyptii audiverant Hebræi. Præterea miraculum istud extenuat, omissis non paucis, quibus istud redditur illustrius, ut videri potest num. 211 & 212.

[228] [sed interitum Ægyptiorum rectius narrat:] Idem scriptor de Ægyptiis per mare sequentibus ita prosequitur: Postquam vero viderunt eos longe processisse, & impune absque omni impedimento iter facere, impetu facto, persequi eos cœperunt, quasi & ipsi tutum per mare iter habituri: & præmissis equitibus, a littore descendebant. Jamque in adversum littus evaserant Hebræi, hostibus a tergo relictis, quos armis graves ipsa etiam miraculi novitas nonnihil est remorata: sed cum incolumes illos terram tenere viderent, sibi quoque eundem eventum pollicebantur. Verum fefellit eos hæc opinio, nescientes, non quorumvis talem viam esse, sed Hebræorum tantum; & fugientibus tantum ad salutem patere, non hostibus, qui eos perdendi animo insectarentur. Ergo cum jam universus exercitus introgressus esset, refunditur iterum mare, & Ægyptios fluctibus involvit, ventis etiam eodem impellentibus: accesserunt & imbres de cœlo, & aspera tonitrua fulguribus simul intermicantibus: fulmina quoque deferebantur, & nihil omnino deerat eorum, quæ ab irato Deo hominibus ad perniciem immitti solent: nam & nox eos caliginosa nimis ac tenebrosa comprehendit: atque ita totus ille exercitus est deletus, ut ne nuncius quidem cladis domum reverteretur. Nihil in hisce magnopere reprehendendum invenio: nam imbres, tonitrua, fulgura & fulmina, suo loco confirmavi ex Psalmista.

[229] [Philo referens transitum Hebræorum,] Philonis de hisce relatio nævis quoque non caret, licet alioquin magis inhæreat sacris Litteris hic auctor, præcedentia sic enarrans: Post solis autem occasum exortus est Auster vehementissimus, qui mare tunc solitum cum æstu decedere, protrusit etiam ulterius, nudatis littoribus, sicut fit in torrentium eluvie: nox quoque densis nubibus obscura nullis illustrabatur sideribus, quo magis caligo persequutoribus esset formidabilis. Tum Moses jussus virga mare percutit: quo facto aquæ scinduntur, & altera pars in altum tollitur stans more parietis solida, altera ceu freno imposito vi occulta retrahitur, media scissura siccata patentem latamque viam præbente ad populi transitum. Moses gaudens, conspecto hoc tam prodigioso miraculo, suis addebat animum, jubebatque castra movere quam possent celerrime. Inter cunctandum autem novum prodigium se obtulit. Nubes, quæ hactenus viæ dux solita erat præcedere, tunc retrograda in extremo visa est agmine, quasi ad ejus custodiam, objectu suo fugientes a persequentibus dirimens, illis muniens iter tutius, hos retardans & infringens impetum eorum celerem. Quo portento Ægyptii perterriti, tumultu atque trepidatione complebant omnia, turbatis præ metu ordinibus incursantes in se invicem, ac sero frustraque conantes fugere.

[230] Nam Hebræi summo mane per siccam viam trajiciebant una cum uxoribus ac liberis. Hostes autem, [& internecionem Ægyptiorum, etiam frequenter labitur:] undis marinis rursum in unum coëuntibus, mergebantur cum suis equis & curribus, æstum refluum volventibus etiam Aquilonis flatibus, ut ne ignifer quidem superstes relinqueretur, nunciaturus acceptam cladem Ægyptiis. At Hebræi stupentes, quod prodigiosam insperatamque sine sanguine nacti essent victoriam, & videntes hostem deletum momento temporis, duos choros, alterum virorum, alterum mulierum, statuerunt in littore, cecineruntque Deo hymnos gratulatorios, præeunte carmen viris Mose, sorore vero hujus mulieribus, nam hi choreas ductabant. Hactenus Philo, qui primo ordinem rei gestæ mutat, dum ventum præponit divisioni maris, & percussioni Moysis. Secundo nonnihil extenuat miraculum, dum littora æstu per ventum adjuto nudata dicit. Tertio male noctem obscuram omnibus inducit, cum tenebras a caliginosa nube productas solis Ægyptiis adscribere debuisset. Quarto mare a Moyse virga percussum affirmat cum Josepho multisque aliis: at Scriptura solum habet, Moysen extendisse manum & virgam elevatam super mare, ita ut percussio illa, ut minimum, sit incerta. Quinto demum non satis exprimit prodigia illa, quibus Dominus exercitum Ægyptiorum delere cœpit in mari; maleque commemorat refluum maris cursum, quo minueretur miraculum.

[231] Lætitiam & cantica Hebræorum, recte relata a Philone, [reliqua de hisce a Josepho scripta corriguntur.] sic quoque exprimit Josephus: Hebræi vero vix sui compotes erant præ gaudio ex tam inopinata salute concepto, accedente huc etiam hostium interitu, quo major esset libertatis securitas, nemine superstite, qui eos in servitutem vindicare cuperet, & Deo ex professo illis auxilium submittente. Quapropter tum sua salute, tum inimicorum supplicio, læti magis quam ulli antehac homines, in hymnis & hilaritate totam noctem exegerunt: & Moyses carmen laudes Dei, & ob præsentem favorem gratiarum actiones continens, hexametro versu composuit. Hæc ego, ut in sacris codicibus inveni, ita sigillatim conscripsi. Diem potius, aut certe tempus matutinum, in lætitia & canticis exegerunt Hebræi: nam interitus Ægyptiorum contigit in vigilia matutina, seu primo diluculo. At gravius peccat idem scriptor, dum ait se omnia scripsisse, prout in sacris codicibus invenit, tum quia a sacris Litteris subinde sciens prudensque videtur recedere, tum quia deinde de transitu maris nimis timide disputat, acsi res fuisset dubitationi obnoxia. Addit mox Josephus: Postera vero die, cum æstus & ventus arma Ægyptiorum in littus expulisset, in quo tum Hebræi castra posuerant, Moses id quoque divina providentia factum interpretatus, ne posthac inermes essent, collecta viritim distribuit: atque ita jam probe munitos ad Sina montem duxit, sacrificaturus ibi Deo, & munera pro salute populi oblaturus. Quod hic de collectis Ægyptiorum armis dicitur, etsi in Scriptura clare non exprimatur, passim tamen creditur, quia Exod. 14 ℣ 31 Israëlitæ viderunt Ægyptios mortuos super littus maris: castrametatos vero ibidem fuisse Hebræos, perperam affirmat Josephus, cum repugnet sacra Scriptura Num. 33 omnes enumerans mansiones.

[232] Artapanus apud Eusebium transitum maris Rubri, & interitum Ægyptiorum agnovit, sed duplici modo rem narratam fuisse asserit. Memphitas enim dicere, cum magnam locorum Moses haberet peritiam, refluxum maris observasse, ac ita cum populo transivisse. Ita nimirum Memphitæ Ægyptii transitum miraculosum, [Artapanus transitum agnovit, sed falsa veris miscet.] quem negare nequibant, conabantur peritiæ Moysis adscribere, acsi modo naturali contigisset. At fluxus aut refluxus maris efficere nequit, ut aquæ hinc inde murorum instar assurgant, & medium spatium relinquant vacuum & siccum, quemadmodum hic factum constat ex sacris Litteris. Quare melior est altera Artapani relatio, quam Eusebius subjungit hoc modo: Heliopolitarum (civitas erat primaria Ægypti) propter gazam, quam Judæi mutuo abstulerunt, regem commotum, magna manu in Judæos profectum fuisse: Mosem vero percussisse baculo mare, ut cælesti voce admonitus fuit, & sic diviso mari transisse: cum post Judæos persequerentur Ægyptii, tum fulminibus, tum refluentibus aquis periisse, Judæosque liberatos annos triginta (imo quadraginta) in eremo vixisse, quasi nivem (manna scilicet) Deo quotidie illis pluente, qua nutriebantur. Alios scriptores ethnicos, qui multa mentiti sunt de discessu Israëlitarum ex Ægypto, huc non transfero, ne sim prolixior; eademque ratio suadet a fabulis Rabbinorum abstinere.

§ XXIII. Quinta mansio in Mara, ubi murmurat populus ob defectum aquæ dulcis, quam ex amara Moyses impetrat: sexta mansio in Elim: septima ad mare Rubrum: octava in deserto Sin, ubi murmuranti populo primum coturnices dantur, deinde & manna.

[Quinta mansio in Mara, loco deserti Etham, quod ideo duplex statui non debet:] Laudatus Hieronymus quintam Hebræorum mansionem indicat his verbis: Quinta mansio est in Mara, quæ interpretatur Amaritudo. Quomodo illuc pervenerint, indicatur Num. 33 ℣ 8: Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: & ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. Jam tertia mansio fuerat in Etham; nunc vero ad quintam perveniunt per desertum Etham. Nonnulli ex his locis voluerunt inferre, Israëlitas non pertransivisse latitudinem maris Rubri a littore Ægyptiaco usque ad littus Arabicum; sed in longitudine mare pertransiisse, ingressos nimirum per littus Arabicum, & per idem littus egressos. Verum illa opinio mihi prorsus apparet improbabilis, quia sic non fuissent conclusi inter exercitum Pharaonis & mare, nec vere transivissent per medium mare. Neque Etham occurrens in tertia mansione & in itinere ad quintam desertum Etham quidquam habet difficultatis: nam Etham videtur fuisse in limite Ægypti & Arabiæ ad Septemtrionem maris Rubri; desertum autem Etham se late extendisse in Arabiam seu juxta littus Arabicum maris. Israëlitæ vero, dum erant in Etham, reversi sunt ut dicitur Exod. 14 ℣ 1, seu versus Meridiem a confinio Arabiæ regressi, & dein castra posuerunt ad littus Ægyptiacum maris Rubri. Itaque, postquam mare transiverant, venerunt ad desertum Etham, quod etiam desertum Sur vocatur, ut mox videbimus.

[234] Exod. 15 ℣ 22 iter ad quintam mansionem, factaque ibidem sic referuntur: [murmuram ibidem ob amaritudinem aquarum, quas Moyses injecto ligno facit dulces:] Tulit autem Moyses Israël de mari rubro, & egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, & non inveniebant aquam. Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde & congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. Quam fuerint terribilia deserta, per quæ iter erat instituendum, dicitur Judith. 5 ℣ 14: Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum. Ecclesiasticus cap. 38 ℣ 5 lignum, quod Moysi ostendit Dominus, comparat cum medicamentis naturalibus, ideoque videtur innuere, aquas vi naturali istius ligni dulces esse factas & potabiles: Altissimus, inquit, creavit de terra medicamenta, & vir prudens non abhorrebit illa. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Argumentum sane illud pro medicamentis naturalibus non concluderet, nisi naturalis ligni vis aquam dulcem fecisset. Dissentiunt tamen nonnulli interpretes, voluntque lignum non fuisse, quod dulcedinem aquæ tribuit, sed Deum miraculo aquas fecisse potabiles ad solam ligni præsentiam. Dubitans de hisce S. Augustinus quæst. 57 in Exodum, propendensque ibidem in priorem sententiam, quæ mihi quoque apparet probabilior, recte subdit: Sed in tali etiam natura ligni quis nisi Creator & Demonstrator laudandus est?

[235] Priusquam ex eo loco recederent Israëlitæ, Deus nonnulla eis præcepta dedit, [præcepta quædam populo data. Sexta mansio in Elim,] cæremonialia verisimiliter & judicialia, quibus experiretur quam essent obedientes suis legibus. Non exprimitur, quænam illa fuerint præcepta, nec lubet quorumdam de hisce conjecturas recensere. At de legibus datis Moyses sic loquitur Exod. 15 ℣ 25 & seq.: Ibi constituit ei præcepta, atque judicia, & ibi tentavit eum, (dando nimirum prædicta præcepta ad experimentum obedientiæ aut inobedientiæ) dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, & quod rectum est coram eo feceris, & obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. Ex quinta mansione profecti sunt ad sextam, quæ Elim dicitur, quæque commodior fuit præcedente, nec aliquo eventu est notabilis. Num. 33 ℣ 9 illa sic describitur: Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, & palmæ septuaginta, ibique castrametati sunt. Nec plura dicuntur Exod. 15 ℣ 27 quam hæc: Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, & septuaginta palmæ: & castrametati sunt juxta aquas.

[236] Septima mansio filiorum Israël non memoratur in Exodo, quod nihil in illa memorabile contigerit. Verum Num. 33 ℣ 10 breviter describitur his verbis: Sed & inde (ex Elim) egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. S. Hieronymus aliquid hic sibi difficultatis objicit. [septima ad mare Rubrum, a quo numquam longe recesserunt usque ad montem Sinai.] Et quæritur, inquit, quomodo post transitionem maris Rubri & fontis Mara, & Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, juxta quem castrametati sunt. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula… Verbum jam Suph apud Hebræos ex mari & rubro compositum est. Suph autem & rubrum & scirpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam, qui & carecto & juncis plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Verum nulla mihi apparet difficultas in illa castrametatione ad mare Rubrum; & ne quidem necesse est sinum aliquem longius procurrentem imaginari, nedum pro mari Rubro lacum aliquem substituere, cum Israëlitæ numquam longe a mari Rubro recedere debuerint, ut pervenirent ad montem Sinai, qui mari Rubro est vicinus. Itaque mirandum non est, Israëlitas aliquando castrametatos fuisse ad mare Rubrum, videlicet in littore Arabico, cum numquam longe ab eo deberent recedere. Errarunt multi interpretes & geographi, quod montem Sinai justo longius a mari Rubro removerint, quodque crediderint Israëlitas, antequam venerunt ad montem Sinai, longius a mari Rubro in Arabiam penetrasse, quam revera sit factum.

[237] [Octava mansio in deserto Sin, ubi post mensem itineris deficiunt cibaria:] Octava Israëlitarum mansio fuit in solitudine Sin, de qua S. Hieronymus observat sequentia: Sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, & ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit; sicut & Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque mansiones sunt: Jam Suph (alias ad mare Rubrum) de qua supra diximus, & Eremus Sin, & Dephca, & Alus, & Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. Num. 33 ℣ 10 adventus ad hanc mansionem sic indicatur: Profectique de mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Exod. 16, omissa septima mansione, ut jam monui, de hisce leguntur sequentia: Profectique sunt de Elim, & venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim & Sinai; quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. Impenderunt igitur Israëlitæ mensem lunarem itineri a Ramesse usque ad desertum Sin: nam decimo quinto die primi mensis iter suum inchoaverant. Ex hisce colligitur, ipsos in aliquibus mansionibus ad dies aliquot substitisse, non tamen ad multos: cibaria quoque, quæ secum ex Ægypto tulerant, huc usque durasse, nisi in locis quibusdam minus desertis aliquid subinde cibariorum impetrare potuerint. At cibaria tandem fuerunt consumpta, indeque murmuratio ob hanc causam ibidem orta.

[238] [orta inde murmuratione, Deus cibos promittit Moysi, Moyses populo:] Moyses hanc enarrat hoc modo: Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen & Aaron in solitudine. Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, & comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? Dixit autem Dominus ad Moysen (orantem, opinor, pro necessitate populi:) Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, & colligat, quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an non. Die autem sexto parent, quod inferant: & sit duplum, quam colligere solebant per singulos dies. Quod dicitur de duplo colligendo die sexto, seu die Veneris, ordinavit Dominus, ut dies Sabbati sancte observaretur, nullumque opus in illo fieret. Pergo iterum cum sacro textu: Dixeruntque Moyses & Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis, quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti: & mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, & mane panes in saturitate; eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

[239] Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: [idem Deus rursus promittit Moysi, audiente populo, cui coturnicum multitudo data,] Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. Hæc Moyses edoctus a Domino, qui ipsius auctoritatem apud populum, multis jam prodigiis vindicatam, novo rursum modo stabilire decreverat, uti mox fecit: nam subditur: Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: & ecce gloria Domini apparuit in nube. Locutus est autem Dominus ad Moysen, (audiente populo) dicens: Audivi murmurationes filiorum Israël, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, & mane saturabimini panibus: scietisque quia ego sum Dominus Deus vester. Utrumque statuto tempore est secutum. Factum est ergo vespere, & ascendens coturnix cooperuit castra: mane quoque ros (id est, manna) jacuit per circuitum castrorum. Primum beneficium non fuit permanens, sed pro unica tantum vice populo datum. Dedit quidem Dominus rursum multitudinem ingentem coturnicum apud Sepulcra concupiscentiæ, (sic locus ex facto vocatus) at tunc coturnices magis in pœnam murmurantium datæ sunt quam pro beneficio: sed hac vice populus coturnices comedit sine pœna. De prioribus hisce loquitur Psalmista Psal. 104 ℣ 40: Petierunt, & venit coturnix: & pane cæli saturavit eos. De posterioribus vero variis locis agitur.

[240] Alterum beneficium, quod continuavit Deus annis quadraginta, latius explicat Moyses, [deinde manna per annos quadraginta continuatum,] simul enarrans, quoties monendus fuerit populus ut eo uteretur eo modo, quo volebat Deus, nimirum ne plus singuli colligerent, quam mensuram præscriptam, quæ erat unius Gomor; ne irent collecturi die Sabbati; ne servarent in posterum diem, quod frustra foret; & alia similia, quæ rudis populus non statim observabat, seu quod mentem sancti Legislatoris non satis percepisset, seu quod non satis studeret præscripta servare. Moysen audiamus: Cumque (manna, ante ros vocatum) operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, & quasi pilo tusum, in similitudinem pruinæ super terram. Quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem: Manhu, quod significat, Quid est hoc? Ignorabant enim, quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum. Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo, quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum, quæ habitant in tabernaculo, sic tolletis. Feceruntque ita filii Israël: & collegerunt, alius plus, alius minus. Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id, quod edere poterant, congregaverunt.

[241] [de quo varia observantur, maxime pro observatione Sabbati;] Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, & scatere cœpit vermibus atque computruit: & iratus est contra eos Moyses. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, & narraverunt Moysi. Qui ait eis: Hoc est, quod locutus est Dominus: Requies Sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite: & quæ coquenda sunt, coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. Feceruntque ita, ut præceperat Moyses, & non computruit, neque vermis inventus est in eo. Dixitque Moyses: Comedite illud hodie quia Sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. Sex diebus colligite: in die autem septimo Sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. Venitque septima dies: & egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. Dixit autem Dominus ad Moysen: Usque quo non vultis custodire mandata mea, & legem meam? Videte quod Dominus dederit vobis Sabbatum, & propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo. Hæc reprehensio non cadit in Moysen, sed in quosdam Israëlitas, qui contra mandatum ipsius castris exiverant die Sabbati ad manna colligendum. Verum mandatum Domini & Moysis tandem cœptum est ab omnibus observari, ut sequitur: Et sabbatizavit populus die septimo.

[242] [figura, sapor, usus & excellentia mannæ:] Nomen cibi Israëlitis dati, figuraque ejus & gustus, mox explicantur hoc modo: Appellavitque domus Israël nomen ejus (cibi) MAN: quod erat quasi semen coriandi album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. De eodem Num. XI ℣ 7 sic legitur: Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii (id est, coloris candidi & lucidi, seu nonnihil ad flavedinem vergentis.) Circuibatque populus, & colligens illud frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, & faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter & man. Effectus hujusce cibi magis excellentes describit Sapiens cap. 16 ℣ 20, ita eumdem celebrans: Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum: & paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, & omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat: & deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Verba hæc clare evincunt, saporem mannæ non fuisse unicum, sed singulari tribuentis Dei beneficio mutatum fuisse pro arbitrio & desiderio comedentium, modo hi se indignos non redderent hac Dei liberalitate: nam plerique interpretes existimant idem beneficium variorum saporum non fuisse concessum impiis, quos brevi tædere cœpit hujusce cibi, quod non perciperent nisi saporem naturalem, primo ex Moyse indicatum. Amplectitur hanc expositionem S. Augustinus lib. 2 Retract. cap. 20, ibi restringens, quod de varietate saporis mannæ sine ulla restrictione asseruerat lib. 1 ad Quæstiones Januarii cap. 3.

[243] Beneficium dati Hebræis mannæ in deserto celebratur variis Scripturæ locis. [unum gomor ex eo in tabernaculo repositum.] Psalm. 77 ℣ 23: Et mandavit (Dues) nubibus desuper, & januas cæli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, & panem cæli dedit eis. Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Mitto alios cum veteris tum novi Testamenti locos, quod plura, quam hactenus dicta sunt, de manna non tradant, & solum cum Moyse subjungo sequentia Exod. 16 ℣ 32: Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo & custodiatur in futuras retro generationes; ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, & mitte ibi man, quantum potest capere gomor: & repone coram Domino, ad servandum in generationes vestras, sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo (nimirum in illo, quod tunc exstabat, & postea in tabernaculo fœderis) reservandum. Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usque quo tangerent fines terræ Chanaan. Gomor autem decima pars est ephi. Hæc postrema verba adduntur ad explicationem mensuræ gomor, quæ singulis dabatur: at de quantitate illius auctores non consentiunt.

§ XXIV. Facta in deserto post transitum maris Rubri usque ad manna impetratum ex Josepho & Philone.

[Josephus iter a mari Rubro satis recte enarrat,] Josephus iter a mari Rubro usque ad locum Mara compendiose & satis recte descripsit; at gesta ibidem solita temeritate corrupit, ut mox ostendam. Recentem hanc, inquit, lætitiam ex insperato acceptæ salutis offuscavit nonnihil itineris molestia, quo per deserta in Sina montem ducebantur: quod emetienda esset regio difficilis propter ciborum & aquarum extremam inopiam, & ne brutis quidem alendis, nedum hominibus idonea: erat enim tota squalida, & nihil omnino humoris habens, unde fructus provenire solent. Talem autem viam necessario sunt ingressi, cum aliam non possent, deferebantque secum aquam, priusquam desertum intrarent, haustam, Duce ita præmonente: qua absumpta, puteos magno labore propter duritiem terræ fodientes aquabantur: ac ne sic quidem vel satis bonam, vel quantum sufficeret, inveniebant. In hunc modum iter facientes, perveniunt prima vespera in locum quemdam, cui propter aquas vitiosas nomen fecerunt Mar, amarorem vocabulo significante: ibique lassis de via, & commeatu quoque jam absumpto, inopiam sentire incipientibus divertere placuit.

[245] Invitabat ad manendum puteus forte repertus, qui tametsi tantis copiis non posset sufficere, nonnihil tamen solatii propter naturam regionis præbebat: audiebant enim nihil aquæ in progressu se inventuros, [at gesta, & præsertim mutationem aquæ amaræ] hæc ipsa quoque amara fuit, & nulli potabilis, non homini solum, sed ne jumento quidem. Moyses autem videns eis animum cecidisse, nec habens quod diceret (non enim erat res cum hoste, quem virtute repellere posset, sed & viri & imbellis mulierum ac puerorum multitudo ex æquo periclitabantur) ægre expediebat consilium, populi miseriam ad proprium infortunium referens: ad hunc unum enim concurrebant mulierculæ infantibus opem implorantes, viri vero mulieribus; ne se despiceret, utque salutis remedium aliquod quæreret. Ad preces igitur versus, orat ut Deus, mutata aqua, ex vitiosa potabilem reddat.

[246] [in dulcem, corrumpit.] Quo annuente hanc gratiam, arripit frustum ligni, forte ibi jacens, & medium per longitudinem scissum in aquam mittens, docet Hebræos Deum exauditis precibus pollicitum, daturum se aquam desiderantibus, si gnaviter jussa peragerent. Quibus rogantibus, quid facto opus sit, ut aqua mutetur, jubet robustissimum quemque certatim puteum exhaurire, dicens, majore parte evacuata reliquum potabile fore. Quo facto, aqua agitatione continua purior reddita, potum jam non aspernandum multitudini exhibuit. Obscuravit hic scriptor divinum beneficium, quo per lignum a Deo assignatum aquis amaritudo fuit ablata, dum agitationi continuæ effectum attribuit, qui ligno, aut, ut alii volunt, soli miraculo erat adscribendus. Peccat in hisce primo, dum lignum forte obvium, quod scissum fuisse Scriptura quoque non memorat, aquis injectum scribit: lignum enim istud non casu fortuito inventum, sed Moysi ab angelo ostensum fuit. Peccat secundo gravius, dum medicationem aquæ soli Moysis industriæ attribuit, acsi agitatione dulcis fuisset reddita, existimans id credibilius fore gentilibus. Tertio dissimulat Hebræus scriptor murmurationem populi sui, eamque mutat in modestam auxilii implorationem, quam necessitas extorquebat, ita consulens honori nationis suæ. At vera fuerant scribenda, non credibiliora aut Hebræis honorifica; præsertim cum dixerit se narraturum omnia, in sacris Litteris inventa.

[247] [Philo murmurationem populi,] Philo illa omnia enarrat sincerius, ita scribens: Relicto deinde mari, aliquandiu faciebant iter securum erepti hostibus: sed cum per triduum aquam non invenirent, rursum præ siti mœsti ad querelas revertebantur, quasi nullo accepto beneficio: semper enim præsens molestia solet auferre memoriam voluptatis præteritæ. Conspectis deinde fontibus, accurrunt læti, decepti vana spe, tamquam hausturi: amaræ enim erant aquæ, quarum gustu offensi defecerunt & animis & corporibus, non tam suam, quam puerorum vicem dolentes, quos petentes potum non poterant videre siccis oculis. Nonnulli vero inconstantiores, & parum certæ pietatis, etiam præterita incusabant, ut quæ non salutem afferrent, sed graviorem perniciem, quod multo satius esset hostili manu cadere, quam siti excruciari insuper: illic enim esse citam mortem, vel potius ad immortalitatem transitum: hanc autem veram esse mortem, diuturnam simul ac cruciabilem, cum sensus ejus magis quam ipsa timeatur.

[248] [& mutationem aquæ amaræ exponit rectius.] In hac lamentatione populi rursum Moses supplex Deum precatur; ut gnarus imbecillitatis animalium, præsertim hominum, propter corporis necessitates a cibo pendentium, & duro tantum ventri servientium, det veniam desperantibus; & omnium egestatem expleat, idque sine dilatione, quando mortalium naturalis incuria celerem opem desideret. Ille facile exoratus aperit supplicis animæ oculum, & ostendit lignum, quod sublatum jussit in fontes immitti. Sive vis ea nativa fuit, ignorata hactenus; sive tum primum ad præsentem usum est indita. Quod ubi factum est, fontes dulcedinem acceperunt, ut essent potabiles, acsi numquam ante amari quidquam habuissent, adeo nullum relictum fuerat vestigium vitii pristini. Ad hunc modum extincta siti voluptas geminata contigit, quandoquidem quoties præter spem incidit, majorem affert lætitiam. Impletis deinde hydriis, discesserunt tanquam epulati in festivissimo convivio, ebrietate non temulenta ebrii, sed illa sobria, quam meracam hauserant ex propinationibus sui Principis pietati deditissimi. Hactenus Philo, recte dubitans, utrum vis ligni naturalis, an indita a Deo ad hunc usum, aquas fecerit dulces: nam utrumque est probabile.

[249] Josephus vero prædictis erroribus alios adjungit, [Errores Josephi, murmurationem populi ad locum non suum referentis:] sic prosecutus: Hinc castris motis, pervenerunt Ilym (Elim) agrum, ut primo aspectu e longinquo videbatur, non malum, ferebat enim palmas. Ut vero propius est ventum, fefellit omnium expectationem. Palmæ enim non plures erant quam septuaginta, eæque non admodum proceræ propter loci ariditatem, nam ne a fontibus quidem rigabantur, qui duodecim eo loco erant, sed non ita largi, ut emissis rivulis humiditatem terræ subministrarent. Quare ad egerendam arenam versi, in nullas venas incidere poterant, & si quid modicum distillaret, fossione turbatum inutile ad potum reddebatur. Arbores quoque non multum fructum ferebant propter eandem aquarum inopiam. Quamobrem exortum est murmur multitudinis contra Ductorem, omnem miseriæ suæ causam in unum illum conferentis: triginta enim dierum itinere confecto, commeatum omnem, quem secum extulerant, jam absumptum desiderabant; & cum nihil alimentorum in terra deserta invenirent, minimum a desperatione aberant: atque ita præsente egestate præteritorum tam Dei quam Moysis beneficiorum memoriam excutiente, in iram concitati, videbantur jamjam correptis saxis in Imperatorem suum invasuri, autorem interitus sibi clamitantes. Errat in hisce primo Josephus, quod locum Elim accuset, acsi ibidem aquarum penuria laborassent Hebræi: nam locus Exod. 15 ℣ 27 laudatur a duodecim fontibus, & castrametati sunt juxta aquas, nec ulla aquæ penuria ibidem innuitur. Errat iterum, dum murmurationem, serius ortam, illi loco, & partim aquarum penuriæ attribuit.

[250] Rectius Philo de eo loco sic disputat: Atque ita pervenerunt in stationem secundam (a transitu maris Rubri, [Philonis discursus de mansione Elim:] sed alias sextam) aquas habentem & arbores, cui nomen Ælim erat, riguam duodecim fontibus, apud quos erant septuanginta palmæ ramosæ ac virentissimæ, bonum omen genti afferentes, si quis observet oculis mentis perspicacibus: nam ea dividitur in tribus duodecim, singulas fonti similes, ut quæ pietatis fluentis scateant, unde indesinenter proficiscuntur præclara facinora. Principes autem familiarum totius gentis fuere septuaginta, merito assimilati palmæ arborum præstantissimæ: quæ aspectu pulcherrima, fructum quoque fert optimum, & vitalem vim habet non in radicibus defossam, ut cæteræ, sed in summo, quasi cor, sitam in ramorum medio, a quibus circumquaque stipatur, ceu princeps a suis satellitibus. Cujusmodi natura est etiam mentis quæcumque sanctitatem degustavit, solet enim hæc sursum spectare & in sublimibus versari, occupata contemplandis divinis pulchritudinibus, naucifaciens terrenas, & hæc lusus reputans, illa seria. Quod dicitur de septuaginta gentis principibus, deinde statutum videbimus.

[251] [alii errores Josephi in murmuratione populi compressa] Pergit deinde Philo ad murmurationem populi, exortam in deserto Sin ob defectum cibariorum, quam Josephus anticipavit, ut jam vidimus. Audiamus igitur primum, quo modo quietem populo redditam, idem Josephus referat. At ille, inquit, irritatam multitudinem, & tam acriter in se concitatam animadvertens, fretus Deo & conscientia rei bona fide administratæ, prodit in medios vociferantes & saxa intentantes; cumque singularem quamdam gratiam in vultu præferret, popularique facundia cum primis polleret, exorsus est iram eorum mitigare, obsecrans ne in præsentem necessitatem intenti omnium præteritorum beneficiorum memoriam abjicerent: utque a difficultate tunc premente animum ad Dei gratiam ac dona verterent, quibus toties præter opinionem cumulati fuissent. Nunc quoque expectarent eum bonum exitum procuraturum, quem verisimile sit ad probandam eorum fortitudinem, patientiam & gratitudinem, utque appareat præteritane an præsentia plus apud eos possint, hanc rerum angustiam immisisse. Cavendum igitur ne ob intolerantiam atque ingratitudinem divino favore indigni deprehendantur, qui & voluntatem ipsius, quam secuti Ægyptum reliquissent, contemnant, & se Ministrum ejus iniquis odiis persequantur, præsertim cum hactenus in nullo eorum, quæ Dei jussu gerenda susceperat, deceptos se queri possint.

[252] [justa longiorem orationem Moysi attribuentis,] Enumerat deinde singillatim, quomodo afflicti fuerint Ægyptii, dum eos contra Dei voluntatem detinere conarentur: quomodo idem flumen illis quidem cruentum & ad potum inutile, ipsis vero dulce fuerit ac potabile, quomodo ita refluo mari locum eis & viam ad effugium cedente, ipsi quidem per eam evadentes salutem sint consecuti, inimicos ero internecione deletos inspectaverint: & quomodo in eam usque diem inermes, Deo præbente armorum quoque copiam sibi comparaverint: tum quoties ex ipsis interitus faucibus eos præter omnium opinionem incolumes Deus eripuerit, qui cum semper sit omnipotens, ne tum quidem de ipsius providentia desperandum. Quamobrem æquo animo ferenda omnia, cogitandumque non esse serum auxilium, quantumvis differatur, quod rebus adhuc integris accipitur; & sic existimandum, non contemni a Deo sua pericula sed fortitudinem explorari ac libertatis amorem, ut videat utrum ejus cupidine & ciborum & aquarum inopiam sustinere valeant, an potius more pecudum dominis in suum usum pascentibus servire malint.

[253] [ejusque periculum nimis exaggerantis,] Se quidem non tam sibi privatim timere; cui cæso injuste nihil mali accidere possit; quam ipsorum incolumitati, si per istam lapidationem facta & consilia Dei damnare videantur. His verbis furentes ad saniorem mentem reduxit, & jam ad facinus armatis saxa de manibus excussit. Huc usque Josephus, corrigendus primo, quod periculum lapidationis Moysi adscribat, correptaque jam a populo saxa asserat, licet in Scripturis de periculo lapidationis eo tempore nulla fiat mentio, sed primum in alia murmuratione, deinde in Raphidim secuta. Secundo popularem facundiam non recte Legislatori attribuit, ideoque longiorem orationem texuit quasi ab eo dictam: nam Moyses non solebat multis verbis murmurantem populum compescere; sed precibus ad Deum confugere, miraculisque & prodigiis os obstruere conquerentibus.

[254] Philo hanc populi murmurationem expressit his verbis: [at murmurationem illam,] Non multum deinde fluxit temporis, cum deficientibus cibariis fame sentabantur, quasi per vices prementibus eos necessitatibus. Graves enim dominæ sitis & fames suo quæque tempore urgebant, ut altera cessante, succederet altera: id vero afflictis erat molestissimum & intolerabile: qui postquam sibi videbantur evasisse sitis periculum, in famis insidias inciderant. Nec solum præsens gravabat inopia, sed etiam in futurum commeatus desperatio: videntes enim vastam solitudinem, frugum sterilem, despondebant animum. Nihil apparebat præter rupes asperas, aut campos salsuginosos saxososve tumulos, aut arenarum acervos altissimos: nusquam fluvius vel torrens vel perennis, nusquam fons, nulla sata, nullæ arbores, non mites, non silvestres, non volucre, non terrestre animal, nisi venenosa reptilia perniciosa homini, serpentes & scorpii. Adhæc subibat animum copia & ubertas regionis Ægyptiæ, quam conferentes cum egestate premente, tanto magis indignabantur; tales voces jactantes alii apud alios: Libertatis spe migravimus, nunc ne vivere quidem possumus. Felices nostri Ducis pollicitationibus, reipsa sumus miserrimi omnium mortalium. Quis finis erit tam longi & inutilis itineris? Tum navigationes, tum terrestres peregrinationes habent terminum aliquem propositum, vel portum frequentem commerciis, vel urbem aut regionem quampiam.

[255] Soli nos vagamur per invias solitudines destituti spe rerum omnium: [& mentem Moysis in illa, rectius explicat Philo.] progredimur enim per deserta patentissimo similia pelago, & indies major offert se vastitas. Postquam nos inflavit vanis sermonibus, & aures spe replevit, nunc ventres fame vexat, nec alimenta expediens necessaria. Prætextu deducendæ coloniæ tantam decepit multitudinem, e locis cultis inculta seductam: superest ut eam deducat ad inferos, quæ est via vitæ ultima. His opprobriis petito non tam molestum erat male audire, quam ferre hominum inconstantiam: experti enim plurima miracula præter solitum rerum ordinem, non debebant amplius suas conjecturas sequi utcumque probabiles, sed potius amplecti fidem, cujus toties experimenta viderant. Attamen cum reputaret nullam calamitatem esse graviorem inopia, facile ignoscebat imperito vulgo & suapte natura mobili, tantum intento præsentibus, quæ tum præteritorum memoriam eximunt, tum in futurum spem adimunt. Hæc Philo, voces murmurantis populi, & deserti vastitatem sic ex conjecturis amplificans, ut tamen a probabilitate non recedat.

[256] Josephus de impetrato per Moysen cibo, coturnicibus videlicet & manna, [Relatio Josephi de coturnicibus populo datis,] hæc deinde scribit: Sed quoniam intelligebat (Moyses) non de nihilo concitatos, ad preces & supplicationes confugit: & conscensa quadam specula, opem Dei rebus per inopiam afflictis deposcebat, in cujus solius manibus salus populi reposita esset: utque propitius veniam daret populo, duris rebus exasperato, & propter hoc more humano ab officio decedenti. Deus vero curæ sibi populum fore pollicetur, & opem, quam peterent, jamjam affuturam. His impetratis, Moyses descendit ad multitudinem: illi vero animadvertentes promissionibus divinis lætum, & ipsi, posito mœrore, vultus hilares sumpserunt. Tum ille stans in medio concionis, ait se præsenti necessitati a Deo remedium afferre. Nec ita multo post magna vis coturnicum, quod genus avium præ cæteris Arabicus sinus alit, superato interjacente mari, longo volatu fessarum, qui alioquin etiam non est sublimis, in Hebræos defertur. Illi vero cibos divinitus oblatos certatim comprehendentes, remedium inopiæ quærebant: & Moyses rursum ad supplicationes vertitur, ob auxilium a Deo promissum simul atque exhibitum: qui ad hunc modum pastis, alia mox alimenta demisit.

[257] [uti & de manna de. pluente,] Nam interim, dum Moyses precabundus palmas attollit, ros de cœlo delabitur: qui cum manibus ejus hærens concrevisset, suspicatus ille, hanc quoque alimoniam a Deo demitti, degustat: lætusque re comperta, turbam ignaram & putantem hiberna tempestate ningere, monet opinione falli, nec vulgarem rorem de cælo descendere, sed alimoniam, quæ ope alia destitutos periculo famis eximeret: ac mox prægustatum offert, ut experto crederent. Illi vero ad ejus exemplum novo cibo læti fruebantur, qui suavitate ad mellis dulcedinem accedebat, aspectu vero ad aromatis similitudinem, quod bdellium dicitur, magnitudine coriandri semini similis: eumque pro se quisque certatim colligebant, sed mox edicto admonentur, ut ex æquo assaronis mensuram quotidie colligerent: non enim defore hoc cibi genus. Quod eo factum est, ne infirmioribus deesset, dum robustiores per avaritiam plus satis colligunt: quod si quis, contempto edicto, ultra præscriptum modum collegisset, plus defatigatus nihilo plus habebat quam cæteri. Quidquid enim ultra assaronem sequenti die supererat, inutile reddebatur, amaritudine ac vermibus corruptum: adeo divinus & incredibilis erat hic cibus: cujus hæc natura est, ut qui hunc habet, alium non desideret.

[258] [in qua varii assignantur errores:] Quin & nostris temporibus tota ea regio genere hoc compluitur, quemadmodum olim in Moysis gratiam Deus id alimentum demisit, hoc Hebræi Manna vocant: nam hæc vox man in nostra vernacula est percontativa, quid hoc est interrogans, atque ita perpetuum gaudium ac securitatem per hunc cibum sunt adepti, quo per annos XL deinceps sunt sustentati. Nonnulla hic rursum observanda. Primo Moysen orantem in quadam specula inducit, seu in colle quodam, de qua specula nihil in Scripturis. Contra, Deum coram populo ad Moysen fuisse locutum tacet. Secundo de altera Moysis oratione post acceptas coturnices, nihil quoque in libris sacris. Tertio apertum figmentum est, quod manna orantis Legislatoris manibus adhæserit, ab eoque fuerit gustatum; quodque populus ningere putaverit, erroremque dedoctus sit a Moyse: manna enim descendens non vidit populus, cum noctu aut primo diluculo deciderit, & non intra castra, sed per circuitum castrorum, ubi mane inventum, ut dicitur Exod. 16 ℣ 13. Quarto per bdellium, cui colore manna simile dicitur, aroma intelligit Josephus, ita interpretatus vocem Hebraïcam bedolach, quam Septuaginta explicarunt per crystallum: Pagninus margaritam interpretatus est, alii onychem, alii cum Plinio volunt bdellium esse gummi transparens. Ex hisce satis apparet, significationem vocis Hebraïcæ incertam esse. At certum est, manna fuisse album, cum id habeat Scriptura, cui etiam Philo recte consentit.

[259] Quinto demum disputant eruditi, an manna vulgare, [differentiæ variæ inter manna vulgare, & manna Israëlitarum.] quod suo tempore in Arabia fuisse ait Josephus, quodque etiamnum reperitur, ejusdem sit naturæ cum manna, quo pasti sunt Israëlitæ. Litem illam dirimere non est facile: at certo affirmari potest, manna singulari beneficio Dei datum fuisse Israëlitis, & multas habuisse qualitates, quibus caret manna hodiernum. Primo enim decidebat constanter per annos quadraginta, exceptis solis Sabbatis, tantaque quantitate, ut innumeræ multitudini ad cibum sufficeret. At hodiernum manna non reperitur constanter toto anni tempore, sed solum quibusdam mensibus; nec tanta illius invenitur copia; nec excludit dies Sabbati. Deinde manna vulgare non statim corrumpitur, sed asservatur & venditur; idemque caret omnibus illis effectibus natura superioribus, quos de manna Israëlitarum suo loco narravimus. Quapropter frivolum videtur, velle manna vulgare prorsus comparare cum manna Israëlitico, asserereque cibo illo, qualis nunc reperitur in Arabia, per annos quadraginta sustentatos fuisse Israëlitas sine ullo miraculo.

[260] Philo ordine præpostero prius egit de manna, deinde de coturnicibus; [Philo datum populo manna] posterius beneficium primum referens hoc modo: Itaque mœstis omnibus & nihil præter extremam calamitatem expectantibus, imminentem, ut putabant, capiti: Deus partim propria motus clementia, partim in honorem Ducis suo jussu electi, quo magis ejus pietatem sanctitatemque commendaret, parem prosperis rebus & dubiis, miseriæ remedium exhibuit, novum & inauditum antea: ut tam manifestis signis sui favoris præsentis reverentiam eis induceret: ne si quando non omnia cederent ex sententia, spem simul & patientiam abjicerent. Quid igitur accidit? Postridie diluculo multum roris circum castra decidit paulatim nivis in morem, dissimilis huic vulgari & pene quotidiano, quippe qui nec aqua erat, nec grando, nec nix, nec glacies, quod genus nubes invehunt hibernis tempestatibus: sed in milii speciem minutus candidissimus, ut acervatim extra tabernacula jaceret mirando spectaculo, quo stupefacti scitabantur ex Duce, quænam esset hæc numquam ante visa pluvia, aut in quem usum demissa. Tum ille divinitus hoc oraculum edidit: Mortalibus data sunt arva campestria sulcis proscindenda, ut sementem agricolis reddant cum fœnore proventus annui, quantum satis sit ad rerum victui necessariarum copiam: at Deo non una pars, sed totus mundus subditur, cujus portiones pro potestate vertit in usus quoscumque vult. Nunc sic illi visum est, ut alimentis aër, non aqua subserviat, quandoquidem terra quoque solet producere pluviam. Ægyptius fluvius quotannis arva inundans & irrigans, quid aliud est quam terrestris pluvia.

[261] Miranda sane res, etiamsi nihil accessisset novi præterea: [describens, multa omittit,] accessit tamen quod magis mireris. Afferebantur certatim vasa jumentis & humeris hominum, ut & in futurum commeatus sufficeret: sed non erat opus reponere, ex quo Deus decrevit recentia semper dona suggerere. Urgenti necessitati abunde satis factum est, cunctis suaviter vescentibus: quidquid servatum est in crastinum, totum periit, ita corruptum, ut fœteret scateretque vermiculis. Abjectis igitur his reliquiis, inveniebant cibos alios, cum rore matutino depluentes quotidie, tum quoque septimo diei honor eximius est habitus. Quoniam enim nihil operis eo die permittitur, a parvis magnisque cessatione indicta, ne feriæ violarentur propter usum necessarium, duplum Deus pluebat pridie Sabbati, jusso populo colligere, quod duraret in biduum proximum, cibo tantisper incorrupto manente præter solitum. Successit & aliud miraculum haudquaquam prætereundum silentio, per continuos quadraginta annos, toto illo tam diuturno itinere, necessarius victus non defuit juxta semel institutum ordinem temporum, non secus quam si ex horreis dimensum distribueretur singulis: simulque discebant observationem illius diei sacratissimæ ac desideratissimæ. Cum enim jam dudum quæsissent, quis esset mundi natalis, quo hoc universum absolutum est; rem a suis majoribus ignoratam tandem didicerunt, non solum oraculo, verum etiam argumento manifestissimo. Videbant enim corrumpi (ut dixi) quidquid supererat diebus cæteris, quod depluebat pridie Sabbati, duplum provenire, durareque in biduum. Usus vero ejus erat hujusmodi: prima luce collectum molebant aut terebant, dein elixo quasi placentis vescebantur suavissime, absque pistoris opera.

[262] [& ei coturnices perperam postponit.] Hæc de dato Israëlitis manna Philo, quem omisisse non pauca adjuncta, facile videbit lector, modo conferat datam ex Scripturis relationem. Addidit quoque suas conjecturas idem scriptor, dum Moysen cum populo loquentem inducit. Verum præcipuus ipsius lapsus est, quod innuat, coturnices datas post manna, cum de illis hæc subjiciat: Imo ne delicatioribus quidem cibis diu caruerunt, quales habentur in regionibus habitatis & felicibus, Deo proferente suas opes in solitudine. Vespertinis enim horis coturnicum nubes advolabat a mari, tota castra inumbrans, terræ tam propinqua, ut facile præberet aucupium. Has capiendo coquendoque, ut cuique libebat, fruebantur carnibus optimis, ne desiderarent obsonia. Datæ fuerunt coturnices vespertino tempore, & ante manna; at non singulis vesperis, ut sensu obvio intelligi potest Philo, iterum hic lapsus, si istud voluerit.

§ XXV. Nona mansio in Daphca, decima in Alus, undecima in Raphidim, ubi murmurantibus datur aqua ex percussa petra: victoria de Amalecitis: adventus Jethro.

[Mansio nona, & decima: undecima in Raphidim, ubi murmurat populus,] Postquam coturnices & manna in octava mansione impetraverant Israëlitæ, rursum se dederunt itineri. Nonam mansionem & decimam non commemoravit in Exodo Moyses, quod nihil magni momenti in illis occurrerit; at Num. 33 ℣ 12 & seq. de-iis sic habet: Unde egressi, venerunt in Daphca. Prima littera mutata. Septuaginta legerunt Raphca, & S. Hieronymus in Epistola ad Fabiolam scribit Dephca. Decima mansio in Alus mox ita subditur: Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. Continuo etiam adjungitur mansio undecima in Raphidim hisce verbis: Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. Exod. 17 de hoc itinere, & adventu in Raphidim leguntur ista: Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, & murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, & liberos nostros, ac jumenta siti?

[264] Moyses hac rursum murmuratione impetitus, ad Dominum confugit, [cui Moyses aquam dat ex petra percussa.] ut malo remedium quæreret: nec sua eum spes fefellit. Audi textum sacrum: Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? Adhuc paululum, & lapidabit me. Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, & sume tecum de senioribus Israël; & virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, & vade. En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, & exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: & vocavit nomen loci illius TENTATIO, propter jurgium filiorum Israël, & quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? Psal. 77 ℣ 13 de hoc Dei beneficio dicitur: Interrupit petram in eremo: & adaquavit eos, velut in abysso multa. Et eduxit aquam de petra: & deduxit tamquam flumina aquas. Et Psal. 104 ℣ 41: Dirupit petram, & fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina. Ejusdem facti meminit Apostolus 1 Cor. 10 ℣ 4. Verum non confundenda est hæc murmuratio cum alia, quæ contigit sub finem vitæ Moysis ad Aquam contradictionis, ubi petram bis percussit, ut ex ea aquas eliceret.

[265] Aliud in eodem loco Israëlitis supervenit periculum ab Amalecitis, [Victoria de Amalecitis] qui degebant in Arabia Petræa inter Ægyptum & Chanaanitidem, quique populum Israëliticum nec opinantem aggressi sunt. Factum narrat Moyses Exod. 17 ℣ 8 & seqq. hoc modo: Venit autem Amalec, & pugnabat contra Israël in Raphidim. Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros, & egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. Fecit Josue, ut locutus erat Moyses, & pugnavit contra Amalec: Moyses autem, & Aaron, & Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erant graves: nimirum propter diuturnam extensionem in altum, quam volebat Deus, ut daret victoriam Israëlitis. Sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem & Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est, ut (hoc modo) manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. Fugavitque Josue Amalec, & populum ejus in ore gladii.

[266] De hac victoria Eliachim sacerdos sic loquitur Judith 4 ℣ 13: [precibus Moysis impetrata:] Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, & in potentia sua, & in exercitu suo, & in clypeis suis, & in curribus suis, & in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit. Ad hanc quoque victoriam, & ad aquam e petra datam respexit Sapiens cap. XI, ita scribens de Israëlitis: Direxit opera eorum in manibus Prophetæ sancti (Moysis.) Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur: & in locis desertis fixerunt casas. Steterunt contra hostes, & de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt, & invocaverunt te, & data est illis aqua de petra altissima, & requies sitis de lapide duro. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum (Ægyptii,) a defectione potus sui, & in eis, cum abundarent filii Israël, lætati sunt; per hæc, cum illis (Ægptiis) deessent, bene cum illis actum est.

[267] [pœnas postea de Amalecitis sumere jubet Deus.] Præterea voluit Deus, ut aliquando pœnæ sumerentur de Amalecitis ob factum hoc inhumanum, quo Israëlitas nihil mali meditantes in itinere aggressi sunt. Audi Moysen Exod. 17 ℣ 14: Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, & trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. Ædificavitque Moyses altare: & vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: Quia manus solii Domini, & bellum Domini, erit contra Amalec, a generatione in generationem. Præceptum suum de puniendis Amalecitis repetiit Dominus Deut. 25 ℣ 17: Memento, quæ fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Ægypto: quomodo occurrerit tibi, & extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame & labore confectus, & non timuerit Deum. Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, & subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est; delebit nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. Provincia delendi penitus Amalecitas a Deo demandata fuit Saüli; qui tamen minus exacte mandatum Domini exsecutus est, ideoque ipse regno privatus. Vide 1 Reg. cap. 15.

[268] [Jethro cum Sephora & filiis Moysis venit ad castra,] In eadem mansione Jethro cum Sephora & filiis Moysis ad Prophetam accessit, utileque eidem suggessit consilium de magistratibus inferioribus constituendis, uti advertit laudatus sæpe S. Hieronymus, dicens: Devicto adversario (Amalecita) supervenit Jethro, adduxit Zephoram & utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum. Audiamus Moysen Exod. 18: Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia, quæ fecerat Deus Moysi, & Israëli populo suo, & quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto: tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat, & duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, dicente Patre: Advena fui in terra aliena: alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, & eruit me de gladio Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, & filii ejus, & uxor ejus, ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei, (Horeb videlicet.) Et mandavit Moysi (ante adventum per nuntium) dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, & uxor tua, & duo filii tui cum ea. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, & osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Dubitatur hoc loco, an hic Jethro idem sit cum Raguele socero Moysis; quia hic Latine non vocatur Socer, sed cognatus. Verum eadem est vox Hebraïca chothen, quæ alias socer vertitur, alias cognatus, quæque proprie affinem significat, ut varii interpretes observant. Hac de causa vox Hebraïca etiam hoc loco socer reddita est a variis, uti reddita est in Vulgata de eodem Jethro Exod. 3 ℣ 1. Quapropter probabilius existimo, fuisse Jethro ipsum Moysis socerum, qui filiam suam Sephoram ad eum adduxit; uti latius dixi num. 65.

[269] Quid vero inter Moysen & Jethro actum fuerit, [& honorifice suscipitur a Moyse,] mox Moyses narrare pergit hoc modo: Cumque intrasset (Jethro) tabernaculum, narravit Moyses cognato suo cuncta, quæ fecerat Dominus Pharaoni, & Ægyptiis propter Israël; universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, & quod liberaverat eos Dominus. Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum, & ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, & de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti. Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta & hostias Deo: veneruntque Aaron & omnes seniores Israë, ut comederent panem cum eo coram Deo. Jethro fuisse veri Dei sacerdotem, jam ante monui; idque abunde colligitur ex sacrificio per ipsum oblato. Nec quidquam in contrarium evincunt hæc verba, Nunc cognovi &c.: neque enim ex illis inferri potest, potentiam Dei antea non fuisse cognitam Jethro, cum angelus Dei personam gerens Gen. 22 ℣ 12 eodem modo dicat Abrahamo, filium suum immolare paranti: Nunc cognovi quod timeas Deum &c. Solum igitur dictis verbis innuit Jethro, prodigia in Ægypto patrata, quæ ei narraverat Moyses, esse illustre divinæ potentiæ argumentum.

[270] Hisce observatis, cum Moyse pergamus: Altera autem die sedit Moyses, [cui consilium suggerit de creandis judicibus inferioribus:] ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet, quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc, quod facis in plebe? cur solus sedes, & omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam? Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut judicem inter eos, & ostendam præcepta Dei & leges ejus. At ille, Non bonam, inquit, rem facis: stulto labore consumeris & tu & populus iste, qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. Sed audi verba mea atque consilia, & erit Deus tecum. Esto tu populo in his, quæ ad Deum pertinent, ut referas, quæ dicuntur, ad eum: ostendasque populo cæremonias & ritum colendi, viamque, per quam ingredi debeant, & opus, quod facere debeant. Provide autem de omni plebe viros potentes, & timentes Deum, in quibus sit veritas, & qui oderint avaritiam; & constitue ex eis tribunos, & centuriones, & quinquagenarios, & decanos, qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, & ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, & præcepta ejus poteris sustentare: & omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. Hæc Jethro libere pro auctoritate soceri, & prudenter.

[271] Moyses autem, uti vir erat non minus docilis & humilis, quam prudens, nec ægre tulit libertatem in monendo, nec datum consilium neglexit, uti mox sequitur: Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quæ ille suggesserat. Et electis viris strenuis de cuncto Israël, [Moyses vero illud magna humilitatis laude secutus,] constituit eos principes populi, tribunos, & centuriones, & quinquagenarios & decanos. Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam. Miris elogiis docilitatem & humilitatem Moysis prosequuntur sancti Patres, quia consilium soceri sui tam facile secutus est. At sufficiet brevis observatio S. Augustini, qui quæst. 68 in Exodum de hisce sic loquitur: Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo loquebatur Deus, non fastidivit, neque contempsit alienigenæ soceri sui consilium. Quamquam & ipse Jothor, cum Israëlita non fuisset, utrum inter viros verum Deum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum & Job, cum ex ipso populo non fuisset, merito quæritur: immo credibilius habetur.

[272] [varios magistratus instituit:] Porro Moyses Deut. 1 ℣ 9 paulo latius narrat, quomodo judices statuerit, eosque instruxerit, ita populum allocutus: Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos, quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, & estis hodie sicut stellæ cæli plurimi … Non valeo solus negotia vestra sustinere, & pondus ac jurgia. Date ex vobis viros sapientes & gnaros, & quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. Tulique de tribubus vestris viros sapientes & nobiles, & constitui eos principes, tribunos, & centuriones, & quinquagenarios, ac decanos, qui docerent vos singula. Præcepique eis, dicens: Audite illos, & quod justum est, judicate; sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, & ego audiam. Præcepique omnia, quæ facere deberetis. Hæc Moyses.

[273] Ceterum aliqua dubitatio hic expendenda venit de tempore & loco, [credunt aliqui Jethro serius venisse ad Moysen: eorum rationes] quo Jethro ad Moysen venit, videlicet an in Raphidim, eoque tempore, quo factum cum Moyse narravi, an vero in sequenti mansione solitudinis Sinai, uti volunt Abulensis, Torniellus, Salianus, aliique, quos secutus est Calmetus in Exodi caput 18, rationes pro hac opinione breviter allegans ordine sequenti. Prima ratio petitur ex datis verbis Exod. 18 ℣ 5: Venit ergo Jethro … ad Moysen …, ubi erat castrametatus juxta montem Dei: nam montem Dei de monte Sinai exponunt. Verum mansio in Raphidim propinqua erat monti Horeb, qui frequenter mons Dei dicitur, & pars est montis Sinai. Illa igitur ratio nihil prorsus evincit contra mansionem in Raphidim, ubi castra erant, quando Moysi dicebat angelus Exod. 17 ℣ 6: En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, & exibit ex ea aqua. Alterum argumentum sumit ex verbis mox datis Deut. 1 ℣ 9, Dixique vobis in illo tempore &c., quia ℣ 6 præmittitur: Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb: Sufficit vobis, quod in hoc monte mansistis: revertimini, & venite ad montem Amorrhæorum. Posteriora verba haud dubie dicta sunt sub finem mansionis ad montem Sinai. Quapropter si voces, illo in tempore, idem plane tempus designant, non instituit Moyses judices inferiores in Raphidim, ubi castrametatus fuerat anno fere integro citius. Hoc præcipuum videtur pro illa opinione argumentum, cui tamen duplici modo responderi potest. Primo Moyses quadragesimo itineris anno loquens ad populum, multaque præterita breviter recensens, noluit istis vocibus, illo in tempore, idem plane tempus significare, quo mandaverat Dominus, ut ex vicinia montis Sinai proficiscerentur, sed dumtaxat tempus aliquod vicinum, ut Salianus ipse annotavit ad annum mundi 2544 num. 723. Altera responsio est, vocem dixi idem significare posse ac dixeram, uti sæpe fit apud Hebræos. Utraque responsio est Bonsrerii in Deut. cap. 1 ℣ 9.

[274] Tertio argumentatur Calmetus ex Num. cap. 10, [proponuntur & refutantur;] ubi Moyses sub discessum a monte Sinai rogat cognatum suum Hobab, ut secum proficiscatur. Credit autem Calmetus Hobab eumdem esse cum Jethro, adeoque adventum ejus circa id tempus contigisse. Verum respondeo Hobab probabilius esse filium Jethro, ut suo loco ostendam. Quarto argumentatur ex murmuratione contra Moysen orta Num. 12 propter uxorem Sephoram: nam conjicit Calmetus, Sephoram necdum multo tempore fuisse in castris, quando illa murmuratio illius causa orta est. At illa conjectura exigui est momenti, & plane incerta, cum mulier æque præbere possit occasionem obmurmurandi post diuturnam commorationem quam post brevem. Quintam demum rationem profert Calmetus ex Exod. 18 ℣ 16, ubi Moyses socero suo ait, Et ostendam præcepta Dei, & leges ejus: quæ verba intelligit de legibus in monte Sinai datis. Verum fallit ista consecutio. S. Augustinus nobiscum sentiens quæst. 67 in Exodum sic respondet: Quæri potest, quomodo ista Moyses dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset: nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes piæ mentes, ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel jubeant, vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate præceperit. Sane non erant Hebræi sine lege naturæ, multaque de illa occurrere poterant dubia. Præterea habebant legem circumcisionis, Sabbati, multasque alias sibi proprias, quæ partim in Ægypto, partim in itinere latæ erant & promulgatæ, ut dictum est suis locis; ita ut ista ratio prorsus sit inanis. Nihilo magis urgent aliæ quædam ratiunculæ a Calmeto neglectæ, qualis est, quod Jethro Exod. 18 ℣ 12 holocausta & hostias Deo obtulerit. Nam dudum ante holocausta Deo oblata sunt, sacrificiaque alia; & Jethro ea haud dubie obtulit ritu sibi consueto, non ritu per legem Mosaïcam præscripto. Temporis quoque brevitatem, qua Israëlitas credunt in Raphidim perstitisse, immerito objiciunt adversarii: nam potuerunt Israëlitæ facile ad octiduum subsistere in Raphidim, ut paucis ostendo. Venerunt in solitudinem Sin, seu mansionem octavam, quintodecimo die mensis secundi, ut dicitur Exod. 16 ℣ 1. Substiterint ibi ad dies quinque aut sex, atque hisce addamus iter tridui, quo deinde per Daphca & Alus venerunt in Raphidim. Eo igitur pervenire potuerunt die vigesima quarta aut vigesima quinta mensis secundi. Jam vero ad mansionem Sinai venerunt die tertia mensis tertii, eademque die profecti erant ex Raphidim, ut suo loco ostendam. Facile igitur ad octiduum subsistere potuerunt in Raphidim. Ex omnibus autem, quæ narrantur de Jethro, non colligitur ipsum plusquam triduo apud Moysen perstitisse. Itaque temporis brevitas non obstat sententiæ nostræ.

[275] [ac variis rationibus stabilitur sententia nostra.] Quapropter non video, cur cum Hieronymo, Augustino, aliisque Patribus & interpretibus plerisque, sequi non debeam ordinem, quem Moyses in rebus referendis tenuit in Exodo. Sane solus hic ordo majoris momenti est, quam sint omnia argumenta in contrarium allata, cum probari nequeat, ordinem rerum a Moyse fuisse perturbatum. Ad hanc rationem, quæ alias vel sola sufficere debet, accedit conjectura admodum verisimilis a loco & tempore. Nulla mansio Israëlitarum propinquior fuit urbi Madian, in qua habitabat Jethro, quam mansio in Raphidim prope montem Horeb: nam constat, Moysen antea oves Jethro duxisse ad viciniam montis Horeb. Certe sequens mansio prope montem Sinai longius abest a mari Rubro, adeoque ab urbe Madian, quæ mari adjacet. Locus igitur, utpote vicinior urbi Madian, sententiæ nostræ favet. Verum tempus eamdem confirmat fortius. Adventus Jethro sic refertur Exod. 18 ℣ 1: Cumque audisset Jethro … omnia, quæ fecerat Deus Moysi, & Israëli populo suo, & quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, tulit &c. Quis credat Jethro illa primum audivisse, postquam toto anno transacta erant; aut, si citius dicatur audivisse, toto anno distulisse adventum suum? Tanto id incredibilius est, quanto minus scire poterat Jethro, occasionem invisendi Moysis sibi postea non defuturam, etiamsi iter differret. Nonne Jethro existimare poterat & prudenter debebat, Moysen cum Israëlitis iter suum prosecuturum sine diuturna commoratione, sicuti fecerunt usque ad montem Sinai? Et vero non distulisse Jethro iter suum, sed occasionem visendi Moysis statim arripuisse, cum maxime erat vicinus, alia etiam evincunt. Quippe dicitur Jethro audivisse, quæ contigerant in Ægypto & in exitu Israëlitarum; non quæ facta erant in monte Sinai, licet essent magis vicina. Narravit Moyses socero suo, quæ in Ægypto, & in itinere erant facta; non vero quæ prope montem Sinai & in ipso monte patrata erant mirabilia: non alia utique de causa, quam quod posteriora hæc necdum facta essent, cum Israëlitæ ad montem Sinai nondum pervenissent. Hæc disputare volui, ut ordo rerum gestarum, quem sine idoneis rationibus quidam perturbare aggressi sunt, integrum conservemus; licet alioquin controversias chronologicas brevitatis causa omittendas duxerim.

[276] [Dubitatio de tempore creatorum septuaginta seniorum.] Altera occurrit dubitatio de judicibus per Moysen hoc tempore statutis, nimirum an in iis cum S. Hieronymo numerare debeamus septuaginta Seniores: nam plerosque neotericos in ea video esse sententia, ut credant septuaginta Seniores serius constitutos esse ipsius Dei jussu Num. XI ℣ 16. Verumtamen non video, sententiam S. Hieronymi improbabilem esse, si recte intelligatur & exponatur: nam septuaginta Senes jam memorantur Exod. 24, quando Israëlitæ degebant prope montem Sinai, ita ut non sit omnino improbabile, illos jam creatos fuisse hoc tempore designarique primo loco per principes; eosdem vero deinde majori auctoritate ac spiritu prophetico donatos a Deo, ut Moysen sublevare possent non solum in rebus civilibus, sed etiam in spiritualibus. Verum hæc breviter potius indicare placet, quam certi quidpiam statuere.

§ XXVI. Eadem ex Josepho & Philone, quorum relatio discutitur.

[Adventus in Raphidim, & aqua laborantibus siti] De adventu in Raphidim, gestisque ibidem, Josephus ita orditur: Sed ex loco, in quo hæc primum contigerunt, castris motis, postquam in Raphidim pervenerunt, extrema jam siti laborabatur, eo quod & præcedentibus diebus raros fontes invenire datum est, & tunc in regionem omnino aquis carentem inciderunt. Rursum igitur Moysi irascebantur. Ille vero declinato aliquantisper turbæ furore, ad deprecandum vertitur, rogans, ut, qui cibum in egestate dederat, nunc potum quoque in extrema necessitate largiretur tantum non siti deficientibus, quandoquidem solus cibus in hoc rerum statu nihil proderat. Deus vero nihil cunctatus, promittit Moysi daturum se fontem & aquarum abundantiam, unde minime sperarent; jubetque ut virga feriens petram in conspectu sitam, inde peteret ea, quæ desiderabant, velle se ut per otium & absque labore potum adipiscantur. His acceptis a Deo, Moyses revertitur ad populum præstolantem, & intentis oculis se spectantem: jam enim videbant a specula descendentem. Qui postquam reversus est, ait Deum eos ex hac etiam necessitate liberaturum, & insperato modo salutem largiturum, fluvio de petra illa prorumpente.

[278] Quo audito territis, si lassitudine ac siti enectis petra esset excidenda, [ex petra data ex Josepho:] Moyses ferit eam virga, quæ e vestigio dehiscens aquam evomuit copiosissimam simul ac limpidissimam. Illi vero inopinato spectaculo attoniti, vel aspectu ipso recreabantur: moxque magna cum voluptate bibebant, quod esset dulcis, & qualem divinitus datam esse conveniebat. Quapropter & Moysen plurimi faciebant, quem Deo tam carum viderent, & Deo pro accepto beneficio, quas poterant, per sacrificia gratias referebant. Testantur autem sacræ Literæ in templo dedicatæ, quod Deus Moysi prædixerit petram ex se aquam profluentem esse edituram. Hæc Josephus, qui omittere debuerat terrorem fictitium Israëlitarum, acsi credidissent petram sibi excidendam fuisse: nam ne quidem ex Scriptura probari potest, prædictum fuisse a Moyse, quo modo Israëlitæ aquam acciperent, priusquam illam e petra fluentem conspexerunt.

[279] Philo, omissa populi murmuratione, & mutationibus castrorum, [& Philone.] aquam ex petra datam sic narrat: In hac copia ciborum intervenit magna potus inopia: jamque deplorata erat salus omnium, cum Moses, sumpta sacra illa virga, per quam in Ægypto prodigia patraverat, Numine correptus, rupem percutit, quæ seu vena opportuno ictu aperta, seu aquis tum primum eo corrivatis per occultos cuniculos, erumpentibusque præ impetu, more fontis tantum profudit, quantum & ad sitis remedium, & ad diuturnam aquationem suffecit tot milibus. Omnes enim hydrias impleverunt, sicut prius ad fontes amaros, in dulcem naturam versos, Dei providentia. Quod si quis huic narrationi non credit; non novit Deum, nec quærit noscere; alioqui certo certius sciret, miracula ista esse Dei ludicra, collata cum seriis operibus: quale est creatio cæli cum fixis erraticisque sideribus, lucis diei, solisque productio &c. Similia multa naturæ miracula auctor agglomerat, recteque subdit: Verum ista, cum digna sint admiratione maxima, contemnuntur propter consuetudinem: quæ autem inusitata sunt, quamvis minora, miramur indulgentes novis imaginationibus. Recte hæc advertit; at parum probabile est, quod ait dubitanter de vena opportuno ictu aperta, quæ forsan aquas dederit: nam soli miraculo res est attribuenda.

[280] [Conatus Amalecitarum ad invadendum Israëlitas,] Bellum Amalecitarum prolixe narrat Josephus, cujus relationem subjungo: Hebræorum autem fama longe lateque divulgata, rumoribusque de his per omnes gentes circumquaque sparsis, non mediocris metus accolas ejus regionis occupavit, & missis ultro citroque legationibus adhortabantur se invicem, ut aut arcerent, aut delerent etiam, si modo possent, adventantem multitudinem. Præcipui vero hujus expeditionis instigatores erant, qui Gobolitidem regionem & urbem Petram incolunt, vocanturque Amalecitæ, inter eas gentes pugnacissimi. Horum reges & se invicem & finitimos ad Hebraïcum bellum concitabant, externum exercitum, Ægyptiorum fugitivos, perniciem sibi struere dictitantes: quos non oportere contemni, sed priusquam vires eorum augeantur, uberem aliquam regionem adeptæ, & fiducia ex ipsorum cessatione concepta, priores bellum aggrediantur, tuto posse opprimi; consultiusque esse in deserto eorum conatus ulcisci, quam expectare, dum urbibus bonis ac opulentis potiantur. Hoc enim esse prudentium, initiis adversariorum potentiæ quamprimum obstare, nec expectare, dum quotidianis successibus in majus augeatur, & potius curare, ne in discrimen veniant, quam ut periculo eximantur. Post hujusmodi legationes decretum est communi consilio, ut Hebræos adorti prælio repellere conentur. Apparatus hic Amalecitarum in Scriptura omissus est; at probabiliter a Josepho expositus. Plures conspirasse Amalecitarum reges admodum verisimile est, cum nequeat dubitari, quin ea gens, æque ac vicinæ, plures haberet principes, qui reges vocabantur. Minus certum est, an aliarum quoque gentium principes quidam adfuerint, cum de solis Amalecitis loquatur Scriptura sacra. Quod vero dicitur de incolis urbis Petræ, si intelligatur metropolis Arabiæ Petrææ, minus est probabile, cum hæc videatur fuisse aut Madianitarum aut Idumæorum.

[281] [horum vero ad resistendum praparatio;] Quid Moyses egerit, ubi hostes adventantes audivit, mox ita exponit: Nihil tum minus expectabat Moyses, quam motum aliquem indigenarum: ergo cum videret trepidare ac tumultuari populum, cui de improviso & imparato cum instructissimo hoste confligendum erat: hortatur ut Dei sententia freti, cujus auspiciis libertatem servituti prætulissent, nihil aliud quam victoriam cogitarent: neve reputarent quod armis, pecuniis, commeatu & aliis hujusmodi præsidiis sint inferiores: sed cum Deum pro se contra hostes stantem habeant, tales animos conciperent, ac si humanis etiam opibus essent longe superiores; nec ignorare illos, quantus sit Adjutor, toties in gravioribus malis expertos; hunc & hostibus esse infensum, & Hebræis propitium: eumque favorem satis declaratum, dum famem ac sitim prodigiose ab eis depellit, dum mari & monte inclusis insperatum effugium expedit: adhæc tanto magis ad victoriam aspirandum, quod post hanc nihil sint desideraturi eorum, quæ ad humaniorem victum pertinere videntur. Talibus dictis animato populo, convocatisque tribunis & optimatibus, universos & singulos hortatur, juniores quidem ut grandiorum dicto audiant; hos vero ut omnes imperatoris sui nutus observent. At illi periculum contemnentes, & conflictus cupidi, sperabant hanc pugnam miseriæ finem allaturam, & ultro Moysen rogabant, ut se confestim in hostem duceret, neve intempestiva cunctatione alacritatem militum hebetaret.

[282] Tum ille selectis e reliqua multitudine ad pugnam idoneis, [Moysis cura, initium pugnæ,] Jesum præficit Naveci filium, e tribu Ephræmitide, virum manu ac consilio juxta promptum, & pietate insignem, & a Moyse præceptore hac parte non degenerantem: aliquot etiam cohortes ita disponit, ne ab aquatione intercludi possit, plures etiam ad præsidium castrorum & imbellis multitudinis relinquit. Per noctem deinde ad prælium se expediunt, & armis simul ac corporibus curatis, intenti signum classico per Moysen dari expectant: qui & ipse pernox cum Jesu consultabat, eumque de instruendis ordinibus admonebat. Appetente vero jam die, hortatur ducem, ut spei de se conceptæ respondere studeat, & re feliciter gesta existimationem sibi apud milites comparare: similiter Hebræorum optimum quemque privatim, ac mox omnes armatos verbis ad fortitudinem accendit, atque ita instructos & animatos Jesu & Deo committit. Ipse montem ascendit. Jamque ad manus ventum erat, pugnabaturque strenue, nec adhortationes mutuæ deerant: & quamdiu Moyses erectas manus tendebat, Amalecitæ deteriore conditione præliabantur.

[283] Moyses vero extensione manuum lassatus, cum observasset, [qua insignem victoriam consequuntur Israëlitæ:] quotiescumque manus demitteret, toties suos non ferentes hostis impressionem cedere; jubet fratrem Aaronem, & sororis Mariames maritum Uronem, utrimque astantes, manus sibi indesinenter sustinere, neque permittere, ut per lassitudinem deferrentur. Quo facto, egregie vicerunt Hebræi, fuissentque internecione deleti Amalecitæ, nisi interveniente nocte, fuga & latebris quidam eorum salutem sibi quæsissent. Qua victoria non alia vel magnificentior vel magis opportuna majoribus nostris contigit: nam & occurrentem exercitum fuderunt ac fugaverunt, & omnibus circumquaque degentibus magnum terrorem incusserunt, & laboris præmium prædam opimam reportaverunt: namque castris etiam hostilibus expugnatis publice & privatim sunt ditati, qui ad eam diem vix quotidianum victum sibi parare poterant. Nec in præsens tantum ea victoria profuit, sed in futurum etiam: non solum enim corpora adversariorum, sed animi quoque eo prælio sunt fracti: & omnibus circumquaque gentibus ex illo tempore facti sunt formidolosi. Ipsis vero opulentiæ non mediocris accessio est facta: multum enim auri & argenti in castris fuit repertum, multa æramenta vel escaria vel coquinaria, magnus etiam pecuniæ signatæ numerus: ad hæc textilia & armorum ornatus, aliaque supellex castrensis & varia præda jumentorum & impedimentorum, quæ exercitum sequi solent. Quin & audaciores multo successus hic Hebræos reddidit & fortitudinis ac industriæ magis studiosos, nihil non sibi pollicentes, si virtutem strenue colerent: & hoc quidem prælium talem exitum est sortitum.

[284] [fructus hujus victoriæ:] Sequenti vero die Moyses cæsorum cadavera spoliavit; arma, quæ fugientes abjecerant, collegit; & illis, quorum opera insignior fuerat, præmia distribuit; Jesumque ducem pro concione collaudavit, milite per acclamationes laudem viri comprobante: adeoque incruenta fuit hæc victoria, ut ne unus quidem ex Hebræis desideraretur, cum hostilium cadaverum numerus præ multitudine incompertus manserit. Mactatis deinde pro gratiarum actione victimis, aram Deo victori posuit: prædixitque internecione delendos Amalecitas, ut ne unus quidem ejus generis relinquatur, quod Hebræos ultro armis aggressi essent, idque in deserto & inopia laborantes. Postremo ducem exercitus victoriali epulo excepit. Hoc fuit primum prælium post exitum de Ægypto, quo hostem lacessentem fortiter rejectum magna clade affecerunt: post quod per dies aliquot festis epiniciis celebratis, & quiete viribus reparatis, instructo agmine iter continuabant. Jam enim creverat armatorum numerus, & ad hunc modum paulatim procedentes, tertio mense postquam ex Ægypto moverant, ad montem Sina pervenerunt, in quo Moyses visionem ardentis rubi viderat, ut jam ante commemoravimus. Hactenus de hac pugna Josephus, relata a Moyse conjecturis probabilibus augens, sic tamen, ut nonnulla opus sit correctione.

[285] [nonnulla in data relatione corriguntur.] Primo, improbanda est spes illa de humaniore victu obtinendo per istam pugnam; Moysi enim satis constabat, ditionem Amalecitarum a Deo non concedi populo suo ad habitationem; sed pergendum esse per solitudines ad Chanaanitidem. Secundo, quæ ad pugnam spectabant, potius per Josue ordinata videntur, Moyse jubente, quam per Moysen ipsum, cui pleraque perperam attribuit Josephus: nam Exod. 17 ℣ 9 Moyses dicit Josue: Elige viros: & egressus, pugna contra Amalecitas. Tertio victoriam majorem facit Josephus, quam eam facere videtur Scriptura, quæ solum testatur fugatos esse Amalecitas. At ille & castra hostilia expugnata, spoliaque ditissima obtenta nimis liberaliter addit: hæc enim, ut minimum, incerta sunt. Nihilo certius est, quod nullus ex Israëlitis in pugna ceciderit, tacente rursum Scriptura. Quarto incertæ item sunt conjecturæ, quæ dicuntur de præmiis post pugnam distributis, & laudatione Josue. Quinto demum iter versus montem Sinai contigit quidem paulo post, sed non ante adventum Raguelis, uti vult Josephus: nec ille est mons, in quo visionem ardentis rubi viderat Moyses; certe quatenus collis Horeb, cui in Raphidim propinqui erant Israëlitæ, a monte Sinai, ut pars a toto, distingui potest.

[286] [Pugnam contra Amalecitas] Philo in referenda pugna & victoria de Amalecitis gravius labitur, quemadmodum ostendam post data ipsius verba. Tandem, inquit, post pererratas diu solitudines invias apparuerunt quidam terræ habitabilis termini, ceu suburbana regionis ejus, quam sibi destinaverant. Habitabatur autem a Phœnicibus. Hic sperantes vitam quietam tranquillamque, multum opinione sua falsi sunt: nam regionis ejus rex populationem agrorum metuens, excita oppidatim juventute, opposuit se, ut arceret eos a transitu. Quod si armis viam sibi aperire conarentur, aggrederetur integris viribus & recenti milite fessos itineribus & commeatuum inopia aquarumque penuria, quibus illi necessitatibus laborabant alternantibus. At Moses, re per exploratores cognita, non longe ab hoste castra metatus est. Delectu juniorum habito, imperatorem his Jesum præficiens, unum e minoribus ducibus, ipse properavit ad quærendum majus auxilium. Purificatus enim solemnibus lustrationibus, ascendit propinquum tumulum, suppliciter Deum invocans, ut Hebræis daret victoriam, quos liberasset a gravioribus periculis, depulsa non solum hominum violentia, verum etiam lue, quæ corruptis elementis Ægyptios infestaverat, atque etiam per totum iter fame alias inevitabili.

[287] Cum autem starent utrimque instructæ acies, [describens Philo,] novum accidit prodigium in ipsius Prophetæ manibus, modo levissimis, modo mire gravibus, quæ quoties levitatem recipiebant, ad cælum sublatæ, confirmabant socios ad rem gerendam fortiter: quoties vero degravabantur, prævalebat hostilis acies, Deo significante, quod alterorum propria hæreditas sit terra, mundi pars infima, alterorum æther sacratissimus, & quemadmodum in rerum universitate cælum est terra potius, sic etiam populum suum bello superaturum adversam aciem. Cum igitur aliquantisper manus bilancis in morem nunc sursum tollerentur, nunc deorsum vergerent, certareturque marte dubio, tandem repente, velut pinnas habentes pro digitis, sublatæ volitabant per aërem, manentes in sublimi, donec Hebræis certa victoria contigit, internecione deletis hostibus, & clade justa domitis ab his, quos injustis armis lacessebant. Tunc Moses altare dedicavit, quod ex re nominavit Dei refugium, in quo vota persolvit mactatis victimis. Hactenus Philo.

[288] Verum statim gravissime labitur in loci & gentis descriptione, [in varios incidit errores.] dum affirmat pugnam hanc contigisse circa terminos regionis ejus, quam sibi destinaverant Israëlitæ, Phœnicesque fuisse, qui illic habitabant, ubi dimicatum est. Primo enim solitudo, in qua pugnatum est, non longe distat a mari Rubro, multoque longius aberat a Chananæa seu Palæstina, quam petebant Israëlitæ, quam ab ea distabat ipsa terra Gessen, ex qua ante mensem fere & dimidium erant egressi. Secundo Amalecitæ & Madianitæ tunc eos tractus incolebant, iisque vicini erant Idumæi & Moabitæ, qui communi regionis vocabulo Arabes vocari poterant, non Phœnices, qui jam tunc ad mare Mediterraneum habitabant. Tertio mire nugatur Philo de manibus Moysis orantis, nunc subitam gravitatem eis attribuens, nunc tantam levitatem, acsi pennis fuissent sublatæ. Verum in gravitate manuum Moysis nullum apparet miraculum, cum continua elevatione lassarentur, gravioresque apparerent, quod vires elevantem deficerent. Hac de causa cogebatur subinde manus demittere, ut sic vires resumeret, donec impositus lapidi, & sustentantibus utrimque manus ejus Aarone & Hur, continuare laborem elevandi manus potuerit, sive modo naturali, sive quod Deus sufficientes præberet vires: nam solum dicitur, manus ipsius eo modo non fuisse lassatas.

[289] Josephus relata prædicta victoria, interjectaque perperam castrorum motione, [Adventus Raguelis, in quo varia emendantur:] adventum Raguelis seu Jethro, a Philone prætermissum, narrare incipit non sine erroribus mox corrigendis. Cum autem, inquit, rei feliciter gestæ fama ad Raguelem quoque pervenisset, gratulabundus occurrit, Moysen & Sepphoram, & eorum liberos salutaturus. Is lætus soceri adventu, sacrificium instaurat, & populo epulum præbet prope rubum, qui flagrationem illæsus evaserat. Dum vero multitudo per suas quisque cognationes epulatur, Aaron cum suis, assumpto & Raguele, laudes divinas concinebant, Autorem salutis ac libertatis celebrantes: Ducem quoque suum faustis carminibus prosequebantur, cujus virtute omnia sibi ex sententia successissent. Raguel quoque privatim multa in populi laudem, multa in Moysis ejus servatoris cecinit, cujus auspiciis tot viri boni ac fortes regerentur. Errat primo in hisce scriptor, quod Sephoram filiosque Moysis, quos Raguel secum adduxit, apud Moysen ante jam fuisse insinuet. Secundo quod dicat Moysen obtulisse sacrificium: nam id factum est a Raguele. Tertio quæ adduntur de carminibus in Moysis laudem dictis, deque epulo multitudinis per cognationes, meræ sunt conjecturæ.

[290] [consilium a Raguele datum, creatosque judices] Josephus deinde sic prosequitur: Sequenti autem die Raguel, videns Moysen multitudine negociorum obrui, (finiebat enim lites, quorum opus erat, omnibus ad ipsum deferentibus, & alio arbitro jus suum tenere se posse non existimantibus, & his etiam, qui causam sub tali judice perdebant, æquo animo sententiam ferentibus) tunc quidem siluit, neminem volens impedire, quo minus justitia Viri frueretur. Ubi vero tandem a negotiorum tumultu absolutum vidit, seductum seorsum, quid facto opus esset, docuit: consuluitque, ut minores causas aliis cognoscendas cederet; ipse vero tantum reipublicæ negotia tractaret: non deesse enim Hebræis & alios, dijudicandis litibus idoneos: curam vero tot milium salutis sustinere posse neminem, nisi Moysi similem. Itaque cum non ignores, inquit, tuas dotes, quæ toties populo periclitanti fuerunt usui, tibi ipse parcens, permitte aliis, ut ipsi inter se lites ex jure dirimant: tu vero divino tantum cultui deditus esto, quo facilius populum e præsenti necessitate eximas. Quin & illud pro virili consuluerim, ut lustratis ac recensitis copiis, eas in dena milia distribuas, singulis hujusmodi legionibus suos duces præficiendo: easque rursum in cohortes millenarias, quingenarias, centenarias & quinquagenarias partiaris: itemque in manipulos triginta & viginti & decem commilitonum. Tum deinde ita distinctis præfectos imponas, singulis appellatione a numero subditorum militum indita. Judices autem viros virtute ac justitia præstantes populi suffragiis creabis, qui de controversiis eorum decernant: & si forte quid gravius inciderit, ejus cognitionem ad te relegent: atque hoc pacto neque Hebræorum quisquam suo jure fraudabitur, & tu sine interpellatione Deum colens, favorem ejus propensiorem exercitui conciliabis.

[291] [exponit Josephus minus exacte.] Hoc Raguelis consilium Moyses libenter admisit, fecitque quidquid ille monuerat, non sibi hoc commentum usurpans, neque autorem ejus celans, sed pro concione populo indicans, cujus hoc inventum fuerit. Quin & in libris suis Ragueli ascribit inventionem ordinum militarium ac judiciorum, malens dignos sua laude non fraudare, quam sibi alienum decus usurpare, ut hinc quoque virtutem ipsius conjicere liceat: de qua suis locis sæpe nobis dicendum. Pauca observanda de consilio Moysi dato, quod hic exsecutus est. Ordines in Scriptura sic enumerantur Exod. 18 ℣ 25 principes populi; hisce autem dena millia subditorum attribuit Josephus pro militia. At plerique neoterici existimant, vocem principes generatim fuisse positam, nec hac voce designari magistratum aliquem distinctum a sequentibus, qui enumerantur. Ratio illorum est, quod Jethro Exod. 18 ℣ 21 consilium istud Moysi suggerens, principes non nominaverit, quodque illi ubique omittantur apud Septuaginta interpretes. Verumtamen jam monui non mihi videri improbabile, per principes intelligi septuaginta Seniores. Manipulos autem triginta & viginti Josephus male addidit Scripturæ, in qua post principes solum recensentur tribuni, centuriones, quinquagenarii & decani: hique electi dicuntur pro judiciis, non pro militia.

§ XXVII. Duodecima mansio apud montem Sinai: Lex populo data, fœdusque solemni ritu inter Deum & Israëlitas sancitum.

[Israëlitæ veniunt ad montem Sinai die tertio mensis tertii:] De adventu ad mansionem duodecimam, plurimis rebus nobilitatam, Num. 33 ℣ 15 hæc leguntur: Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. Tempus additur Exod. 19 in hunc modum. Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. Nam profecti de Raphidim, & pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. De anno & mense nulla est difficultas: nam eodem anno, quo egressi sunt Ægypto, & anni illius mense tertio, venerunt ad montem Sinai. Verum voces hæ, in die hac, varie admodum explicantur ab interpretibus, quorum alii diem mensis primum, alii postremum intelligunt; at hi parum probabiliter. Plures vero probabilius tertium mensis diem designatum volunt, vocesque in die hac idem significare phrasi Hebraïca, ac in die eadem. Hæc quoque explicatio mihi præplacet, quia præcedit, mense tertio, atque eo videtur referri illud in die hac. Aliqui tamen suspicantur voces in die hac referri ad discessum ex Raphidim, nihilque significari, nisi eodem die, quo discesserunt ex Raphidim, venisse ad montem Sinai. At hæc sententia magis placeret, si discessus ex Raphidim commemoratus esset ante voces in die hac. Verum cum tota temporis epocha præmittatur, eo commode referri nequeunt istæ voces. Præterea sic diem non assignasset Moyses, sed mensem sine die: hoc autem ipsius consuetudini repugnat, cum diem quoque mensis commemorare soleat, ubicumque mensem assignat. Demum cum Lex data credatur in Pentecoste, seu die quinquagesimo ab exitu, & sexto mensis tertii, eaque data sit die tertio post diem adventus non computatum, ut mox videbimus, vix dubitandum videtur, quin die tertio mensis tertii, qui Sinuan dicitur, ad hanc mansionem venerint Israëlitæ.

[293] S. Hieronymus in Mansione 12 ait: Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt. [mansio hæc plurimis factis nobilitata,] Allataque probatione ex verbis Scripturæ infra allegandis, subdit: Supputemus numerum, & inveniemus quinquagesimo die egressionis Israël ex Ægypto in vertice montis Sinai Legem datam. Unde & Pentecostes celebratur solennitas, & postea Euangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur. Quam multa in hoc loco facta sint, mox ita breviter perstringit: Longum est, si replicare velim, quid in Lege præceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quæ varietas hostiarum, quæ vasorum diversitas, quæ indumenta pontificis, quæ sacerdotum & levitarum cæremoniæ, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, & totus Leviticus liber, & Numerorum præcepta non modica, & per singulas populi tribus distributio, & oblationes principum in hac mansione descriptæ sint; multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Hæc verba Hieronymi me etiam monent, ut memor propositæ brevitatis, ea solum pertractem, quæ ad Moysen spectant propius; leges vero, cæremonias, indumenta sacerdotalia, tabernaculum, omniaque ad illud spectantia non nisi leviter attingam, & suis Scripturæ locis assignem. Ceterum hic occurrit lapsus Calmeti breviter observandus, ne lectorem minus attentum in errorem trahat. In Exodi cap. 1 ℣ 1 ait, uno die ex Raphidim non fuisse perventum usque ad montem Sinai, quia castrametati antea fuerunt ad montem Horeb. Verum Moyses Num. 33 enumerat exacte omnes castrametationes; at nullam collocat in Horeb, cui mansio in Raphidim tam propinqua erat, ut ibidem ex petra Horeb aquas acceperint Israëlitæ.

[294] [Moyses, jubente Deo, curat] Gesta ad montem Sinai Moyses narrare incipit Exod. 19 ℣ 3 hoc modo: Moyses autem ascendit ad Deum (oraturus, opinor, in parte aliqua montis,) vocavitque eum Dominus de monte, & ait: Hæc dices domui Jacob, & annuntiabis filiis Israël: Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, & assumpserim mihi. Si ergo audieritis vocem meam, & custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, & gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. Dubitari potest, an hæc eodem die, quo perventum erat ad montem Sinai, angelus Dei nomine dixerit Moysi, an vero die sequenti. Quidquid sit de hac diei differentia; Venit Moyses: & convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. Responditque omnis populus simul: Cuncta, quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, & credat tibi in perpetuum. Secunda hæc est Dei monitio apud montem Sinai. Quod vero sequitur, in secundo illo colloquio Moysi mandatum videtur, licet verba sequentia novum congressum primo intuitu insinuent: Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. Qui dixit ei (id est, quantum existimo, Cum prædicta nuntiabat Moyses, Dominus insuper dixit ei) Vade ad populum, & sanctifica illos hodie & cras (id est, die quarto mensis tertii, quo hæc dicta sunt, & die quinto ejusdem mensis) laventque vestimenta sua.

[295] [ut mundetur populus ad audienda mandata divina:] Et sint parati in diem tertium (sextum videlicet mensis:) in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinaï. Constituesque terminos populo per circuitum, & dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Prohibitio est non transeundi terminos. Cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem, nempe usque ad statutos terminos. Hæc mandata Domini data sunt uno die post adventum Israëlitarum ad montem Sinai, seu die quarto mensis; quod forsan etiam verum est de primo colloquio Moysis cum Domino, at de illo minus certum: nam fieri quidem potuit, ut Moyses post iter ex Raphidim die tertio mensis semel montem ascenderit, & collocutus fuerit cum angelo; at fieri non potuisse videtur, ut iter illud, ascensio montis, convocatio seniorum, iterataque ejusdem montis ascensio, in eumdem diem inciderint; præsertim cum nihil sit, quod cogat omnia illa in unum diem congerere; sed rationes potius suadeant, ultima hæc mandata a die adventus separare. Redeo ad textum sacrum: Descenditque Moyses de monte ad populum, & sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, ait ad eos: Estote parati in diem tertium, & ne appropinquetis uxoribus vestris.

[296] Quo apparatu deinde promulgata sit Lex, seu decalogus, [apparatus terribilis promulgationi decalogi prævius:] sic pergit Moyses exponere: Jamque advenerat tertius dies, & mane inclaruerat: & ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, & nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: & timuit populus, qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, & ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis. Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, & prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, & Deus respondebat ei. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, & vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, dixit ad eum: Descende, & contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, & pereat ex eis plurima multitudo. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, & jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, & sanctifica illum. Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, & Aaron tecum: sacerdotes autem & populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. Descenditque Moyses ad populum, & omnia narravit eis.

[297] Post hæc angelus Deum repræsentans, quique idcirco Dominus vocatur, [decalogus ab angelo promulgatus coram omni populo,] ut ostendi num. 82 & 83, præcepta decalogi promulgavit coram omni populo, vocem illius audiente, sed nullam formam vidente. De hisce Exod. 20 sic legitur: Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus &c. Decem præcepta ibidem legi possunt. Præceptis autem subduntur hæc ℣ 18: Cunctus autem populus videbat (id est, percipiebat sensibus) voces & lampades, & sonitum buccinæ, montemque fumantem: & perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Moysi: Loquere tu nobis, & audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos, venit Deus, & ut terror illius esset in vobis, & non peccaretis. Deut. 4 Moyses narrat populo gesta hoc tempore, promulgationem Decalogi sic exponens a ℣ 9: Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, … a die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, & discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos. Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, & nubes, & caligo Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, & formam penitus non vidistis. Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, & decem verba (id est, præcepta,) quæ scripsit in duabus tabulis lapideis. Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos cæremonias & judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

[298] [qui nimio correptus terrore, rogat Moysen, ut reliqua ex ipso audire liceat:] Rursum Deut, 5 de hisce egit Moyses cum populo ℣ 2, verba sua sic referens: Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. Non cum patribus nostris iniit pactum (tale nimirum, Legem suam dando;) sed nobiscum, qui in præsentiarum sumus, & vivimus. Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. Ego sequester & medius fui inter Dominum & vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Timuistis enim ignem, & non ascendistis in montem. Quæret hic aliquis, quomodo Moyses quadragesimo anno, quando plerique erant mortui, qui adfuerant promulgationi Legis, populo dicat fœdus pactum esse Nobiscum, qui in præsentiarum sumus & vivimus. Respondeo ita locutum esse, quia fœdus initum erat cum populo, qui illo etiam tempore idem censebatur. Deinde vero Moyses repetit decem præcepta, ac de iis subjungit ibidem ℣ 22: Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis, & nubis, & caliginis voce magna, nihil addens amplius: & scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum, & montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum, & majores natu, atque dixistis: Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem & magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, & probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. Cur ergo moriemur, & devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, & possit vivere? Tu magis accede: & audi cuncta, quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, & nos audientes faciemus ea. Tanto terrore populum inconstantem percellere voluit Dominus, ut eumdem mandatis suis redderet obsequentiorem.

[299] [hac de causa reverti jubetur populus ad tentoria,] Cum autem hanc reverentiam & timorem probaret Dominus, reliqua præcepta soli Moysi exposuit angelus, ut ille eadem populo communicaret, sicuti & duas tabulas, præcepta decalogi jam promulgati continentes, Moysi deinde dedit in monte. Audi textum sacrum, sic prosequentem: Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus, quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti… Vade & dic eis: Revertimini in tentoria vestra. Tu vero hic sta mecum, & loquar tibi omnia mandata mea, & cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. Ad hoc quoque tempus spectare videtur promissio Messiæ a Domino Moysi facta, licet Moyses eam populo tantummodo communicasse legatur sub finem vitæ. Certe Deut. 18 ℣ 15 Moyses populum alloquitur his verbis: Prophetam de gente tua & de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, & ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: & ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia, quæ præcepero illi: qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. De Messia, seu de Christo, hæc verba explicat S. Petrus Act. 3 ℣ 22, ita loquens Judæis: Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia, quæcumque locutus fuerit vobis. Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. Jam vero verba ipsa Moysis abunde indicant, promissionem illam factam esse occasione populi deprecantis audire ipsam Domini vocem. At non additur, Moysen jussum esse promissionem illam mox populo communicare.

[300] Porro Moyses jussus montem ascendere ad Dominum, [Moyses vero montem ascendere, ubi varia accipit mandata,] id se fecisse refert Exod. 20 ℣ 21 his verbis: Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis, quod de cælo locutus sim vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Pergit deinde Dominus, seu angelus eum repræsentans, plurima præcepta pro majori parte judicialia Moysi præscribere, uti studiosus lector inveniet dicto cap. 20, cap. 21, cap. 22 & cap. 23. ubi ℣ 20 hæc inseritur promissio: Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, & custodiat in via, & introducat in locum, quem paravi. Observa eum, & audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet, cum peccaveris, & est nomen meum in illo (id est, opinor, agit meo nomine.) Quod si audieris vocem ejus, & feceris omnia, quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, & affligam affligentes te &c. Hæc promissio non caret comminationibus, & revera post Legem latam non impune peccaverunt, aut murmuraverunt Israëlitæ, sed severa punitio sontes mox secuta est, ut facile videbit studiosus lector, modo omnia attente consideraverit. Promissiones plures, sed omnes sub ea conditione, si mandata Dei servarent, angelus ibidem accumulavit, præsertim de populo in terram promissam inducendo, incolisque ipsius conterendis. Verum, priusquam discederet Moyses, redeundi mandatum accepit, uti exponitur cap. 24 ℣ 1 his verbis: Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, & Aaron, Nadab & Abiu (filii Aaronis,) & septuaginta senes ex Israël, & adorabitis procul. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, & illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo.

[301] [quæ scripta populo prælegit, illumque solemni fœdere Deo obstringit.] Hisce mandatis acceptis, Moyses descendit de monte, ut ea Israëlitis, quos in hunc finem congregare debuit, communicaret summatim primum, singula deinde exacte & solemniter prælecturus. Rem sic narrat cap. 24 ℣ 3: Venit ergo Moyses & narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. Scripsit autem Moyses (post dimissum populum, tempore vespertino aut nocturno) universos sermones Domini: & mane consurgens ædificavit altare ad radices montis, & duodecim titulos per duodecim tribus Israël. Misitque juvenes de filiis Israël (verisimiliter ex singulis tribubus, quia sacerdotium necdum alicui tribui erat proprium) & obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulit itaque Moyses (de immolatis victimis) dimidiam partem sanguinis, & misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia, quæ locutus est Dominus, faciemus, & erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem (ex crateribus) respersit in populum, & ait: Hic est sanguis fœderis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Omnem populum, & librum etiam Legis, aspersum fuisse illo sanguine, cui aqua erat admixta, docet Apostolus Heb. 9 ℣ 19, ubi quoque ait, id factum esse lana coccinea & hyssopo, nimirum per aspergillum ex utrisque compositum. Verba Apostoli accipe: Unde nec primum quidem (Testamentum) sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato Legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem virtulorum & hircorum, cum aqua, & lana coccinea, & hyssopo; ipsum quoque librum, & omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Hac solemnitate conditum est Testamentum vetus, fœdusque initum inter Deum & populum Israëliticum, quo hic se obstringebat ad observandum leges a Deo datas; Deus vero promittebat, Israëlitas fore populum sibi singulari modo dicatum & proprium, quem semper protegeret, quamdiu dictas leges observaret.

§ XXVIII. Moyses per dies quadraginta cum Deo moratur in monte, ubi accipit præcepta de tabernaculo, aliisque ad tabernaculum spectantibus, uti & de indumentis & consecratione sacerdotum: acceptis quoque tabulis descendit, populoque in idololatriam lapso, tabulas frangit ac Deum placat.

[Moyses cum senioribus montem ascendit, ubi augusta eis offertur species:] Post peractam solemnitatem fœderis Moyses, memor præcepti Dominici, quo jussus erat ad montem redire, eo pergit cum sociis designatis, ut refertur Exod. 24 his verbis: Ascenderuntque Moyses & Aaron, Nadab & Abiu, & septuaginta de senioribus Israël: & viderunt Deum Israë: & sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, & quasi cælum, cum serenum est. Nec super eos, qui procul recesserant de filiis Israël (& ideo propinquiores facti erant) misit manum suam (eos occidendo; sed contra communem eorum persuasionem) videruntque Deum & (pergentes vivere) comederunt & biberunt. Locus quidem obscurior est; at data expositio, uti multorum est, ita etiam præplacet, & satis videtur genuina. Principes hi viderunt augustam aliquam formam aut Regis cujusdam aut Legislatoris, quantum apparet, cum de pedibus fiat mentio. At contra hanc sententiam Calmetus in hunc locum objicit primo verba Moysis ad populum Deut. 4 ℣ 15: Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis. Respondeo agi de die, qua præcepta decalogi populo promulgavit Dominus. Verum nulla est consecutio illa: Universus populus illa die non vidit aliquam similitudinem: ergo aliqui seniores electi nullo umquam tempore similitudinem, seu formam aliquam humanam, qua Deus repræsentabatur, videre potuerunt. Nihilo melius concludit secunda ipsius ratio, nempe quod Moyses deinde adhuc desideraverit Deum videre. Poterat enim Legislator, quia satis noverat, se non vidisse ipsam Dei naturam, perfectiorem Dei visionem optare. Redeo ad textum sacrum.

[303] Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, [dein Moyses quadraginta diebus sine cibo & potu manet in monte,] & esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, & Legem ac mandata, quæ scripsi, ut doceas eos. Surrexerunt Moyses & Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Expectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron & Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, & habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis, in conspectu filiorum Israël. Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: & fuit ibi quadraginta diebus, & quadraginta noctibus. Mansisse Moysen in monte quadraginta diebus & totidem noctibus sine omni cibo & potu, legitur Deut. 9 ℣ 9, atque ex eodem loco colligitur, sex dies priores, quibus cum Josue fuit in nebula, inter quadraginta dies computandos, non vero iis superaddendos, uti volunt aliqui: nam ait Moyses ibidem: Perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, & aquam non bibens. Non dicit, quadraginta sex diebus, uti tamen dicere debuisset, si contraria sententia esset vera.

[304] [ubi multa mandata accipit, & demum duas tabulas.] Porro Moyses multa rursum præcepta illo tempore accepit, eaque narrantur Exod. 25, & sequentibus capitibus. Cap. 25 refertur, quasnam oblationes deberet accipere a populo ad constructionem tabernaculi, arcæ, propitiatorii, mensæ, candelabri, & aliorum huc spectantium, quorum forma præscribitur partim ibidem, partim cap. 26 & 27. Deinde cap. 28 jubetur Aaronem ejusque filios quatuor sacerdotes consecrare his verbis: Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israë, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, & Abiu, Eleazar, & Ithamar. Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam & decorem. Mox quoque describitur, qualia Deus vellet Aaronis, seu summi sacerdotis, vestimenta, & qualia filiorum ipsius, seu aliorum sacerdotum. Deinde cap. 29 refertur, quo ritu Aaronem & filios ejus consecrare deberet. Rursum cap. 30 de altari thymiamatis, variisque ad tabernaculi & sacerdotum inunctionem spectantibus præcepta dantur. Cap. 31 designat Dominus duos viros, Beseleel & Ooliab, quos idonea instruxerat sapientia, ut prædicta omnia componerent. Sabbati quoque requies sub pœna mortis præscribitur. Tandem tabulas accipit Moyses, ut ibidem legitur ℣ 18: Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

[305] [Israëlitæ interim in gravissimum] Dum Moyses in monte Sinai cælestibus hisce favoribus gaudet, populus inconstans, diuturnam pertæsus moram, ad gravissimum idololatriæ crimen prolapsus est. Moyses ipse Exod. 32 rem explicat hoc modo: Videns autem populus, quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Miranda sane hæc populi, qui tot signa & prodigia viderat, qui tot tantosque Dei favores obtinuerat, qui fœdere tam solemni nuper se divino servitio adstrinxerat, inconsiderata levitas; seu Moysen mortuum aut ablatum crediderit, seu se ab eo derelictum. Verum non minus mira apparet pusillanimitas Aaronis, quod non fortius se tanto crimini opposuerit, sed solum tentaverit indirecte scelus impedire jubendo, ut pretiosiora sua adferrent, sperans verisimiliter id illos non facturos, atque ita rem exitu carituram. Moysen audiamus sic prosequentem: Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque & filiarum vestrarum auribus, & afferte ad me. Fecitque populus, quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, & fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, & præconis voce clamavit, dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, & hostias pacificas, & sedit populus manducare, & bibere, & surrexerunt ludere. Per ludere hic probabilius intelligo canere, choreas agere, & similia facere in honorem idoli: nam in hisce idololatriæ crimen fuisse clare edicit Apostolus 1 Cor. 10 ℣ 7, hæc ipsa adducens verba. Fuerunt nonnulli, qui conati sunt in hisce omnibus excusare Aaronem, quod voluerit omnia referre ad cultum veri Dei. Verum non lubet ipsius intentionem curiosius indagare, cum saltem constet, eum nimia indulgentia peccasse, & accusetur a Moyse, & ab ipso Deo, uti infra videbimus.

[306] S. Stephanus Act. 7 ℣ 36 de Moyse & de hac idololatria Israëlitarum sic loquitur: [labuntur idololatriæ crimen,] Hic eduxit illos, faciens prodigia & signa in terra Ægypti, & in Rubro mari, & in deserto annis quadraginta. Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis. Hic est, qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, & cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, & aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. Et vitulum fecerunt in diebus illis, & obtulerunt hostiam simulacro, & lætabantur in operibus manuum suarum. Psal. 105 ℣ 19 idem Israëlitarum peccatum graviter perstringitur his verbis: Et fecerunt vitulum in Horeb: & adoraverunt sculptile. Et mutaverunt Gloriam suam (id est, Deum) in similitudinem vituli comedentis fœnum. Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Et dixit (Deus,) ut disperderet eos; si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus; ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. Clarum est Moysen precibus suis impedivisse, ne Israëlitæ pro hoc crimine prorsus perderentur a Deo. At voces illæ in confractione variis modis congruenter exponi possunt. Nam primo intelligi possunt de confractione fœderis cum Deo initi, & sic solum designant tempus, quo Moyses populum suum servavit a ruina. Possunt quoque sumi de confractione tabularum, aut potius de comminutione vituli, & sic indicant modum, quo Moyses usus est ad iracundiam divinam placandam, licet preces quoque & pœnam multorum adjunxerit.

[307] Moyses crimen populi sui ex angelo intellexit in monte, [quod angelus Moysi indicat: hic vero orat pro populo,] uti narrat Exod. 32 ℣ 7 sic scribens: Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, & adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Rursumque ait Dominus ad Moysen (jam verisimiliter pro populo orantem:) Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, & deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna & in manu robusta? Ne, quæso, dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, & deleret e terra: quiescat ira tua, & esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac, & Israël, servorum tuorum, quibus jurasti per temet ipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli: & universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, & possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat, adversus populum suum. Attamen necdum omnino placatus erat Dominus, ut colligitur ex sequentibus.

[308] [descendit de monte, tabulas confringit, Aaronem graviter objurgat,] Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, & factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. Audiens autem Josue, (quem in priori montis loco morantem Moyses reviserat) tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. Qui (rectius edoctus) respondit. Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, & choros: iratusque valde projecit de manu tabulas, & confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit, & contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, & dedit ex eo potum filiis Israël. Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur Dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, & dederunt mihi: & projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Frivola sane hæc erat excusatio. Moyses vero, licet alias esset mitissimus, honorem Dei, scelere tam enormi læsum, insigni magis, quam eatenus cœperat, severitatis specimine reparare studuit, ut hoc etiam modo Deum facilius deinde redderet propitium.

[309] [& per Levitas viginti tria hominum millia occidi jubet:] Videns ergo Moyses populum, quod esset nudatus (auro suo, & magis honore amicitiæ divinæ) spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis (id est, idoli, quod eo nomine vocatur, ut sæpe alibi, seu propter ignominiosum idolum) & inter hostes nudum (divina protectione, aut inermem, ut alii volunt) constituerat; & stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir (quilibet) gladium super femur suum: ite, & redite de porta usque ad portam per medium castrorum, & occidat unusquisque fratrem, & amicum, & proximum suum (id est, obvios quosque sine ulla distinctione.) Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio & in fratre suo, ut detur vobis benedictio. Hac punitione perfecta, in qua apparet mira auctoritas Moysis, hic deinde mitius populum reprehendit, ac Deum placavit, ut videbimus.

[310] Verum lubet prius audire, quæ de hisce Moyses ipse populo exposuit Deut. 9 ℣ 8, ubi sic populum alloquitur: Nam & in Horeb provocasti eum (Deum) & iratus delere te voluit, [cum vellet ob hoc peccatum Dominus totam gentem delere,] quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus: & perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus… Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas, scriptas digito Dei, & continentes omnia verba, quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. Cumque transissent quadraginta dies, & totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis, dixitque mihi: Surge, & descende hinc cito, quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile. Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: dimitte me, ut conteram eum, & deleam nomen ejus de sub cælo, & constituam te super gentem, quæ hac major & fortior sit. Cumque de monte ardente descenderem, & duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, & fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat: projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.

[311] Et procidi ante Dominum, sicut prius, quadraginta diebus & noctibus panem non comedens, [precibus intercessit Moyses,] & aquam non bibens, propter omnia peccata vestra, quæ gessistis contra Dominum, & eum ad iracundiam provocastis: timui enim indignationem & iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, & pro illo similiter deprecatus sum. Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens, igne combussi, & in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. Hæc ultima verba insinuant, quomodo Moyses dederit potum Israëlitis ex aqua, in quam projecerat pulverem vituli; nimirum quia ex dicto torrente potum sibi hauriebant. Quod vero narratur de iterato quadraginta dierum jejunio, acceptisque secundis tabulis, extra ordinem occasione fractionis primarum dicitur: nam aliquot diebus serius factum est. Reliqua vero contigerunt eodem die, quo descendit Moyses de monte Sinai.

[312] Quid sequenti die egerit Legislator, dicitur Exod. 32 ℣ 30: [qui, cum difficulter impetrare posset, ut ignosceret Deus, summam] Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: tu autem vade, & duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo & hoc peccatum eorum. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. Aliqui credunt Israëlitas eodem loco & tempore punitos plaga quadam nullibi nominata, uti peste aut simili: alii volunt, in pœnam illius peccati inflictas esse omnes itineris difficultates, quas passi sunt in deserto. At fortasse percussio illa intelligitur de cæde viginti trium millium, quæ Moysis jussu, & Domino haud dubie inspirante, peracta erat. Quod vero præcedit, in die ultionis visitabo, commode intelligi potest de die judicii, seu de æterna pœna infligenda iis, qui peccatum suum debita pœnitentia non delevissent aut delerent. Verum præcipue hic interpretes disputant de verbis Moysis, Dele me de libro tuo &c., quæruntque, utrum petierit æterna beatitudine privari, si Dominus peccatum populo non condonaret, an vero solum præsenti vita, an alia quapiam prærogativa, qua libro Dei esset inscriptus.

[313] [hic in orando ostendit charitatem.] S. Augustinus quæst. 147 in Exodum mentem suam sic exprimit: Securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est, quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta cæde crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet. S. Paulinus Nolanus consilium Moysis eodem modo exponit in Epistola ad Amandum, quæ erat 21, at in nuperrima editione est 12: nam recitatis Prophetæ verbis, de illis sic loquitur: Quod ille divini colloquii Particeps, non salutis suæ negligens, nec insolens Domino, profundi arte consilii ausus est dicere, ut Domino justo, debitum peccatori populo interitum comminanti, oblationem suæ potius abolitionis opponeret, divinæ videlicet pietatis justitiæque securus, ut parceret & injustis misericordia Domini, dum justum non potest delere Justitia. Rursum Augustinus Serm. 88, alias 18 de Verbis Domini, de hac Moysis oratione sic ratiocinatur: Indicat Deus Famulo suo populi factum, & dicit eos se perditurum a facie sua. Intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus… Et ne forte hoc necessitate potius quam caritate fecisse videretur, obtulit illi Deus alium populum: Faciam te, inquit, in gentem magnam, ut illos deleret. At ille non accepit, cohæret peccatoribus, petit pro peccatoribus. Et quomodo petit? Magna probatio dilectionis, fratres. Quomodo petit? Videte illam, de qua sæpe locuti sumus, maternam quodammodo caritatem. Cum Deus minaretur sacrilego populo, pia Moysi viscera tremuerunt, opposuit se pro illis iracundiæ Dei. Domine, inquit, si dimittis eis peccatum: sin autem, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Quam paternis maternisque visceribus, quam securus hoc dixerit, adtendens justitiam & misericordiam Dei; ut, quia justus est, non perderet justum; quia misericors est, ignosceret peccatoribus. Hæc eximia Moysis caritas certa est, recteque exposita videtur petentis intentio: at de quo libro loquatur, incertius mihi apparet, quam ut certi aliquid statuendum videatur.

§ XXIX. Moyses rursum agit cum Domino, cujus minas tandem sedat, ac faciem videre desiderat: quomodo Deum viderit: iterum quadraginta diebus manens in monte, tabulas secundas accipit, & vultu splendente descendit.

[Dominus pergit se iratum populo ostendere,] Quamquam Moyses urgentissimis precibus Dominum mox placare conatus est, plenam tamen reconciliationem non nisi paulatim obtinuit. Jam ante descensum e monte impetraverat, ne totum populum deleret Deus. Die autem sequenti maxime institerat pro reconciliatione; at responsum acceperat non prorsus favorabile, uti videri potest num. 312. Eidem responso institit Dominus, seu angelus ordinis superioris, Dominum repræsentans, Exod. 33, ubi leguntur sequentia: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, & populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti, in terram, quam juravi Abraham, Isaac, & Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: & mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, & Amorrhæum, & Hethæum, & Pherezæum, & Hevæum, & Jebusæum, & intres in terram fluentem lacte & melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via. Audiensque populus sermonem hunc pessimum, (quod Dominus nollet comitari,) luxit: & nullus ex more indutus est cultu suo. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es, semel ascendam in medio tui, & delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam, quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. Post hasce Domini minas, Moyses quoque ad augendum populi timorem, & forsan etiam, jubente Domino, tabernaculum extra castra posuit. At non agitur hic de tabernaculo, quod Dominus componi jussit; illud enim necdum erat exstructum, sed solum de tabernaculo priori, seu Moysis illud fuerit, seu omnibus commune.

[315] Verba textus sacri accipe ℣ 7: Moyses quoque tollens tabernaculum, [& Moyses tabernaculum ponit extra castra;] tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus Tabernaculum fœderis (uti aliud quoque deinde fuit vocatum.) Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, & stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, & stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse (angelus e nube) cernentibus universis, quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, & adorabant per fores tabernaculorum suorum. Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Quod supra dicitur, Moysen locutum fuisse cum Domino facie ad faciem, non significat, eum vidisse Domini faciem: nam paulo post eam videre desiderat, sed familiariter fuisse cum eo locutum, & cum præsente coram, sic tamen, ut angelum, quocum loquebatur, non videret. Josue autem puer vocatur non ab ætate puerili, sed quia erat Moysis discipulus, eoque multo junior: Græce νέος juvenis legitur.

[316] [sed tandem obtinet a Deo,] Quo autem modo novis rursum precibus Dominum deprecatus fuerit Moyses, ac tandem obtinuerit, quod petebat, subditur ℣ 12. Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: & non indicas mihi, quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, &, Invenisti gratiam coram me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, & inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. Oratio Moysis nonnihil obscuritatis habet, & varie exponitur. Verum expositio Bonfrerii mihi præplacet. Hæc autem talis est: Quia Deus supra asseruerat se nolle cum eis ascendere, sed dumtaxat missurum angelum suum præcursorem, quæ res Moysi nullo modo arridebat, amice cum Deo queritur Moyses non esse desiderio suo satisfactum, nec sibi assignatum ducem, quem cupiat. Petit ergo an perstet in sententia, missurusne sit angelum secum, an vero ipsemet Deus, tabernaculo ei in castris constructo, sit eos comitaturus, & dux in terram promissam futurus. Hæc primorum verborum explicatio. Media vero significant summam Moysis apud Deum gratiam, qua utitur pro argumento, ut petat: Ostende mihi faciem tuam, ubi Hebræa habent, Ostende, vel, Fac me cognoscere viam tuam. Atque hinc colligit cum aliis Bonfrerius, Moysen hic nondum petere visionem Dei, uti petiit postea; sed solum, ut Deus se comitem & ducem viæ exhibeat. Ratio hujus expositionis est, quia Moyses in eo totus esse videtur, ut id obtineat a Deo. Favent quoque verba sequentia, quibus Deus Moysi annuit: Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te (id est, ego ipse præcedam) & requiem dabo tibi.

[317] [ut Israëlitas velit comitari in via: rogans quoque Dei faciem videre,] Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus ego & populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis, qui habitant super terram? Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, & te ipsum novi ex nomine; id est, Nominatim te cognosco & charum præ ceteris habeo, inquit rursum Bonfrerius, qui existimat quoque, nihil hic petitum esse a Moyse, aut concessum a Deo, quod verbis præcedentibus non erat concessum; sed eam concessionem approbatam & confirmatam. Posset fortasse dici, Moysi soli primam promissionem convenire; secundam vero omni populo. Certe Moyses de se tantum initio locutus fuerat, dixeratque angelus, præcedet te; at deinde de toto populo agit, & Dominus similiter annuit. Hisce autem obtentis, ad aliam postulationem prosilit Moyses, ut sequitur: Qui (Moyses) ait: Ostende mihi gloriam tuam. Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, & vocabo in nomine Domini coram te: & miserebor, cui voluero; & clemens ero, in quem mihi placuerit. Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, & vivet. Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, & stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, & protegam dextera mea, donec transeam: tollamque manum meam, & videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris. Hæc verba rursum multas habent difficultates.

[318] Primo hæ voces Ostendam tibi omne bonum, videntur hic solum significare, [partim exauditur:] Ostendam tibi bonum aliquod excellentissimum, seu gloriam meam, at ex parte, ut infra additur. Secundo voces, Vocabo in nomine Dei coram te: & Miserebor cui voluero, et Clemens ero, in quem mihi placuerit; attribuendæ sunt angelo, qui transiturus erat coram Moyse, & sic indicaturus præsentiam suam, dicendo videlicet nomen Dei, & aliqua Dei epitheta, præsertim hæc, Miserebor &c.; quæ simul indicabunt me gratis hunc tibi favorem præstare. Tertio posteriora omnia satis insinuare videntur, nihil aliud hic promitti Moysi, nisi quod videret corpus illud gloriosum, quod assumebat angelus Deum repræsentans, quocum frequenter & familiariter Moyses loquebatur, sic tamen, ut voces quidem ex propinquo audiret; at corpus assumptum ab angelo non videret. Nihil præterea Moysi hic promissum esse, colligitur quoque ex eventu mox referendo. Utrum vero ipsam Dei essentiam aliquando in vita viderit Moyses, latius inquiram circa finem Commentarii.

[319] Porro Dominus per angelum suum eodem tempore jubet Moysen duas tabulas componere, [deinde jubetur duas tabulas componere, & cum iis montem ascendere, ubi fruitur visione,] quales fuerant priores, mandatum suum sic exponens cap. 34: Ac deinceps (Moysi Dominus:) Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, & scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque & oves non pascantur econtra. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: & de nocte consurgens ascendit in montem Sinai. Mox sequitur impletio promissionis Moysi die præcedente factæ, quod videret posteriora Domini, eaque sic narratur: Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors & clemens, patiens & multæ miserationis, ac verax, qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, & scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam & quartam progeniem. Disputant hic interpretes, utrum verba illa, tempore visionis dicta, Dominator Domine &c., Moysi attribuenda sint, uti insinuat textus Vulgatæ; an angelo transeunti, ut quidam volunt habere textum Hebræum, & Septuaginta interpretes. Verum textus Hebræus ambiguus est, & utrique sensui aptari potest, uti & textus Septuaginta. Quapropter non video, necessario hæc verba Moysi abjudicanda esse. Idem dicendum de vocibus invocans nomen Domini, quæ rursum in Hebræo ambiguæ sunt, Et invocavit nomen Domini, uti & in Græco, Et vocavit.

[320] Cornelius a Lapide in hunc locum cum multis aliis existimat, [quæ varie exponitur:] relata verba Domino seu angelo potius attribuenda esse quam Moysi, quia cap. 33 ℣ 19 similia verba se in transitu dicturum promiserat Dominus, & quia Num. 14 ℣ 17 eadem fere verba Domino, ut ante dicta, attribuit Moyses; atque huic expositioni adaptari posse verba Vulgatæ ostendit, vultque Dominum illa verba dixisse, ut Moysi traderet formulam orandi. Probabilis sane est hæc interpretatio; at cum fateatur, textum Hebraïcum & Græcum, utrique sensui aptari posse; idque facilius fieri possit, quam verba Vulgatæ sic possint exponi, ut voces sæpe dictæ angelo aut Domino attribuantur, altera ejusdem expositio mihi præplacet. Hanc tradit eo modo: Si verba nostri interpretis de Mose velis accipere, tanquam ab eo prolata; dicito, Deum transeuntem coram Mose hæc verba primo protulisse, deinde Mosem Deum secutum secundo illa pronuntiasse, ut ab eo hæc Dei verba iterata fuerint. Porro alia quoque mihi, singula consideranti, explicatio incidit; eamque lectori lubens communicabo. Recitavit Moyses cap. 33 ℣ 19 verba, quæ transiens Dominus erat dicturus, uti & alia, quæ acturus tunc erat, mox ibi subjungit. Verum cap. 34 ℣ 5 & seq. de hisce silet Moyses, quia jam relata erant; & tantum narrat, quid ipse occasione istius visionis dixerit. Hæc conjectura mihi apparet verisimilis, quia verba, quæ Domino dicenda attribuuntur, multo breviora sunt, & non plane eadem cum iis, quæ Moyses dixit secundum hanc sententiam. Verba vero Num. 14 ℣ 17 parum ad rem faciunt, cum non sint eadem, & collecta potius videantur ex dictis diverso tempore. S. Augustinus quæst. 154 in Exodum credidit, promissam Moysi visionem mystice explicandam esse, Moysique oblatam non fuisse, quia nullibi dicitur Moyses posteriora Domini vidisse. Verum alii omnes passim existimant, eam visionem hic referri, licet non omnia rursum expressis verbis asserantur facta, quæ promissa erant.

[321] [orans rursum pro populo, ac quadraginta diebus manens in monte,] Postquam visio, quæ brevis haud dubie fuit, quaque durante Moyses stetit immotus, ex oculis ipsius evanuerat, ad solitas preces revertitur: nam sic putem intelligenda verba sequentia: Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, & adorans, ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) & auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam, quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum. Observa cuncta, quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum &c. Deinde traduntur varia præcepta, quorum observationem Dominus inculcat: subditurque ℣ 27: Scribe tibi verba hæc, quibus & tecum & cum Israël pepigi fœdus. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies & quadraginta noctes: panem non comedit & aquam non bibit, & scripsit in tabulis verba fœderis decem. De hisce loquitur Moyses ad populum Deut. 10 ℣ 10 hoc modo: Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, & te perdere noluit. Dixitque mihi: Vade, & præcede populum, ut ingrediatur, & possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

[322] Et ibidem ℣ 1 de tabulis: In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, & ascende ad me in montem: [tabulas cum inscriptis decem præceptis recipit, quas deinde arcæ inclusit:] faciesque arcam ligneam, & scribam in tabulis verba, quæ fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca. Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. Scripsitque in tabulis juxta id, quod prius scripserat, verba * decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: & dedit eas mihi. Reversusque de monte, descendi, & posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ huc usque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. Quod dicitur de tabulis arcæ impositis, paulo serius factum est, nimirum postquam arca erat composita. At Moyses in Deuteronomio facta solet narrare sine ordine temporis, prout singula magis conducebant ad propositum. Mansisse deinde quoque tabulas in arca, habemus 3 Reg. 8 ℣ 9, ubi hæc leguntur: In arca autem non erat aliud, nisi duæ tabulæ lapideæ, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederetur de terra Ægypti. Idem dicitur 2 Paralip. 5 ℣ 10:earumdemque in arca positarum meminit Apostolus Hebr. 9 ℣ 5.

[323] Cum autem de monte cum tabulis descendit Moyses, [splendor vultus Moysis.] novum ac gloriosum spectaculum obtulit vultu splendente, & radios instar cornuum emittente. Audi verba ipsius Exod. 34 ℣ 29: Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, & ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. Videntes autem Aaron & filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta, quæ audierat a Domino in monte Sinai. Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. Quod ingressus ad Dominum, & loquens cum eo, auferebat, donec exiret, & tunc loquebatur ad filios Israël omnia, quæ sibi fuerant imperata. Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos. Hactenus textus sacer. Dubitari autem non potest, quin splendorem illum, qui tantus erat, ut, teste Apostolo 2 Cor. 3 ℣ 7, non possent intendere filii Israël in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, Deus Moysi contulerit ad majorem auctoritatem & reverentiam ei conciliandam apud populum, intimamque suam cum eo familiaritatem declarandam. De velamine, quo Moyses faciei splendorem obtegebat, ut Israëlitæ liberius cum eo loquerentur, meminit Apostolus 2 Cor. 3 ℣ 13, allegoricam illius significationem exponens.

[Annotata]

* i. e. præcepta

§ XXX. Tabernaculi aliorumque constructio, erectio & consecratio: Aaron & filii ejus sacerdotes consecrati: ac duo ex his morte divinitus puniti.

[Moyses exponit mandata Domini de tabernaculo, aliisque construendis:] Postquam fœdus Israëlitarum cum Domino instauratum erat per Moysen, plenaque populi reconciliatio iterata tabularum acceptione erat confirmata, sanctus Legislator omnem adhibuit diligentiam, ut mandata Domini populus perfecte impleret. Hac de causa populum convocatum docuit, quid fieri jussisset Dominus, ut legitur Exod. 35: Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt, quæ jussit Dominus fieri. Repetitoque præcepto de Sabbato religiose observando, procedit ad oblationem omnium, quæ necessaria erant ad construendum tabernaculum, aliaque ad cultum Dei & cæremonias spectantia. Et ait Moyses: (℣ 4) ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo, quem præcepit Dominus, dicens: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius & prono animo offerat eas Domino: aurum & argentum & æs, hyacinthum & purpuram, coccumque bis tinctum, & byssum, pilos caprarum, pellesque arietum rubricatas, & ianthinas, ligna setim, & oleum ad luminaria concinnanda, & ut conficiatur unguentum, & thymiama suavissimum, lapides onychinos, & gemmas ad ornatum superhumeralis & rationalis. Hæc dona erant offerenda. Præterea, ut sequitur, Quisquis vestrum sapiens est (seu peritus artifex) veniat, & faciat, (sub directione videlicet Beseleel & Ooliab) quod Dominus imperavit: tabernaculum scilicet, & tectum ejus; ceteraque ad cultum divinum, cæremoniasque & vestes sacerdotales spectantia, quæ ibi enumerantur.

[325] [populus vero dona offert hunc in finem plura, quam erat necesse] Promptissime mandanti hæc Moysi paruerunt Israelitæ, uti dicitur ℣ 20: Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum & ad vestes sanctas necessarium erat, viri cum mulieribus præbuerunt, armillas, & inaures, annulos, & dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habebat hyacinthum & purpuram, coccumque bis tinctum, byssum & pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, & ianthinas, argenti ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. Sed & mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, & vermiculum, & byssum, & pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. Principes vero obtulerunt lapides onychinos, & gemmas ad superhumerale & rationale (vestimenta sunt summi Sacerdotis) aromataque & oleum ad luminaria concinnanda, & ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. Omnes viri & mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. Imo tantus fuit ardor Israëlitarum, ut finem non fecerint offerendi, nisi jussi novo mandato. Audi ea de re dicta Moysis cap. 36 ℣ 3: Qui (artifices) cum instarent operi, quotidie mane vota (id est, dona) populus offerebat. Unde artifices venire compulsi, dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, eo quod oblata sufficerent & superabundarent.

[326] Porro uti pretiosissima quæque promptissime offerebantur ab Israëlitis, [& artifices prompto animo opus aggrediuntur,] ita artifices plurimi se sponte obtulerunt, ut sub designatis a Domino Beseleel & Ooliab omnia perficerent opera, quæ Dominus fieri jusserat. Beseleel vero & Ooliab, quos Dominus singulari sapientia & intelligentia ad hunc finem instruxerat, Moyses populo præsentavit, ut habetur cap. 35 circa finem. Hi vero cum aliis se sponte offerentibus opus alacriter aggressi sunt, sicut exponitur cap. 36 his verbis: Fecit ergo Beseleel & Ooliab, & omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus intelligentiam & intellectum, ut scirent fabre operari, quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, & quæ præcepit Dominus. Cumque vocasset eos Moyses, & omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, & qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Hoc igitur modo a dictis artificibus constructa sunt tabernaculum, arca, vestes sacerdotales, ceteraque omnia ad tabernaculum cultumque divinum & cæremonias attinentia, in quibus materiam pretiosissimam opus haud dubie superavit, cum ideam omnium Dominus ipse Moysi suggesserit, Moyses vero eam artificibus communicaverit; atque hi singulari scientia & peritia ad omnia scite exequenda a Domino sint donati.

[327] Sex circiter menses omnium constructioni videntur impensi, [ita ut sex aut septem mensibus omnia fuerint perfecta:] aut ad summum menses fere septem: nam mense tertio inchoato Israëlitæ venerunt ad montem Sinai, ibique fuerunt tribus ut minimum mensibus, antequam constructio prædictorum inchoaretur, ut facile colligi potest ex gemina Moysis quadraginta dierum mansione in monte, gestisque anterioribus & intermediis, ita ut opera illa inchoata videantur mense sexto. Itaque, cum omnia fuerint perfecta ante finem anni, ut mox videbimus, per sex mense, & forsan partem septimi, constructio omnium tenuit. Porro plurima, eaque admodum pretiosa, quæ pertinebant ad solum tabernaculum, explicat Exodus cap. 36, ubi partes tabernaculi describuntur. Cap. 37 narratur constructio arcæ, propitiatorii, mensæ, candelabri, lucernarum, altaris thymiamatis, ac thymiamatis ipsius, & unguenti; uti & cap. 38 altaris holocausti, labri ænei, totiusque atrii tabernaculi cum partibus suis. Tandem cap. 39 enarrantur omnia indumenta pontificalia ac sacerdotalia ab iisdem composita, affirmaturque, omnia constructa fuisse, quæ fieri jusserat Dominus, ita ut nihil ex omnibus deesset. Demum ibidem ℣ 43 subjungitur: Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

[328] Perfectis autem omnibus, mandatum accepit Moyses a Domino, [jubetur Moyses tabernaculum erigere & sacerdotes consecrare;] quod refertur cap. 40 his verbis: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, & pones in eo arcam, demittesque ante illam velum (ad separationem sancti a sancto sanctorum:) & illata mensa, pones super eam, quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, & altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, & ante illud altare holocausti: labrum inter altare & tabernaculum, quod implebis aqua. Circumdabisque atrium tentoriis, & ingressum ejus. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: altare holocausti & omnia vasa ejus: labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint sancta sanctorum. Applicabisque Aaron & filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, & lotos aqua indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, & unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. Fecitque Moyses omnia, quæ præceperat Dominus. Verum non omnia uno die, aut levi opere sunt perfecta.

[329] [erectio tabernaculi, positioque omnium ad illud spectantium:] Igitur, ut sequitur ℣ 15, mense primo anni secundi (ab egressu,) prima die mensis, collocatum est tabernaculum. Erexitque Moyses illud, & posuit tabulas ac bases & vectes, statuitque columnas, & expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. Hæc tota tabernaculi constructio, per partes nominata, sed sine atrio. Sequitur arca cum oraculo seu propitiatorio, quæ locanda erat in illa tabernaculi parte, quæ vocatur sanctum Sanctorum, veloque separabatur ab altera parte, quæ dicitur sanctum. ℣ 18 Posuit & testimonium (id est, tabulas) in arca, subditis infra vectibus, & oraculum desuper. Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum… Posuit & mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septemtrionalem extra velum… Posuit & candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte Australi, locatis per ordinem lucernis… Posuit & altare aureum sub tecto testimonii contra velum, & adolevit super eo incensum aromatum.. Posuit & tentorium in introitu tabernaculi testimonii, & altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum & sacrificia.. Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii & altare, implens illud aqua. Laveruntque Moyses & Aaron ac filii ejus manus suas & pedes, cum ingrederentur tectum fœderis, & accederent ad altare… Erexit & atrium per gyrum tabernaculi & altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Hæc positio totius tabernaculi cum atrio, omnibusque ad illud pertinentibus. Omnia autem facta sunt, ut Dominus imperaverat, quod frequenter repetitur.

[330] [gloria Domini illud obumbrat:] Postquam omnia perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, & gloria Domini implevit illud. Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, & majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. Quod non posset Moyses ingredi ob nimiam nubis claritatem & densitatem, initio tantum contigit in dedicatione. Nam alias Moyses sæpe ingrediebatur, ut consuleret Dominum, ut habetur Num. 7 ℣ 89: Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde & loquebatur ei. Post erectionem autem tabernaculi, ex nube ei incubante discebant Israëlitæ, quando proficisci deberent, aut manere in loco, quemadmodum Exod. 40 ℣ 34 exponitur his verbis: Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: si pendebat desuper, manebant in eodem loco. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, & ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. Hæc de tabernaculi nube referuntur occasione erectionis. At redeamus ad ea, quæ Moyses fecit eo die, quo tabernaculum non solus, sed juvantibus artificibus, qui istud construxerant, erexit.

[331] Jusserat Dominus non solum erigere tabernaculum, sed etiam illud cum ceteris omnibus consecrare, [consecratio tabernaculi,] atque inungere insuper Aaronem & quatuor filios ejus, ac sacerdotio initiare. Cæremoniæ hæ inchoatæ creduntur eodem die, & continuatæ sunt per dies septem, sicuti refertur Levit. 8, ubi etiam referuntur sacrificia, quæ singulis diebus hac de causa per Moysen fuere oblata. Ritus consecrationis ibidem legi potest. Exod. vero 29 præcipit Dominus Moysi, quo modo omnia fieri deberent; ibique ℣ 37 altaris consecratio æque per septem dies continuanda præscribitur, quam consecratio pontificis & sacerdotum. Et Levit. 8 ℣ 10 ante unctionem Aaronis, sic refertur tabernaculi aliorumque inunctio: Tulit & unctionis oleum (Moyses,) quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud & omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. Totis illis septem diebus consecrandi manebant in tabernaculo ut dicitur ℣ 33, ubi additur: Septem enim diebus finitur consecratio. Hanc solus peragebat Moyses, qui & sacrificia iisdem diebus cuncta offerebat.

[332] Porro hujus consecrationis gratia principes Israëlitarum ingentia obtulerunt munera. [cujus causa principes munera offerunt:] Num. 7 de hac oblatione leguntur sequentia: Factum est autem in die, qua complevit Moyses tabernaculum, & erexit illud: unxitque & sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter & omnia vasa ejus: obtulerunt principes Israël & capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant (jam ante perfectum tabernaculum Exod. 28 ℣ 25) munera coram Domino, sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Serviebant hæc plaustra ad vehendas partes tabernaculi, quando erat proficiscendum. Hæc oblatio fieri potuit die prima mensis, qua tabernaculum erectum est. Verum altera principum oblatio ℣ 10 relata, quæ diebus duodecim continuata est, tantum videtur inchoata post dedicationem absolutam, seu die octava mensis, eaque sic refertur: Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. Singuli autem eadem munera per dies duodecim obtulerunt, ut ibidem videri potest. Hanc oblationem verisimiliter tantum cœptam esse die octava mensis, ea de causa asserui, quod oblationes fierent ad sacrificia offerenda, quodque non alia sacrificia oblata videantur diebus septem, quibus duravit consecratio, quam quæ hunc in finem referuntur oblata Levit. 8. Quod vero dicitur, die, qua unctum est, altare scilicet, potest exponi de die prima post absolutam unctionem; & forsan rectius de tempore indeterminato, ut solum significet circa illud tempus. Certe ita intelligi debet oblatio omnium duodecim principum, de qua dicitur ℣ 84: Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die, qua consecratum est, acetabula argentea duodecim &c.: nam duodecim diebus consequentibus singuli unum acetabulum cum aliis muneribus obtulerunt per vices.

[333] [consecratio sacerdotum prodigio nobilitata;] Die octava mensis primi Aaron sacrificia offerre cœpit cum quatuor filiis sacerdotibus; sed duo ex his seniores eodem die sublati sunt morte repentina. Res tota narratur Levit. 9 & 10 hoc modo: Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron & filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: Tolle de armento vitulum pro peccato, & arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, & offer illos coram Domino. Et ad filios Israël loqueris: Tolle hircum pro peccato &c... Hodie enim Dominus apparebit vobis (aliquo nimirum prodigio.) Tulerunt ergo cuncta, quæ jusserat Moyses, ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, & apparebit vobis gloria ejus. Deinde referuntur varia sacrificia, quæ sacrificavit Aaron, juvantibus filiis. Subditur vero ℣ 22: Et extendens (Aaron) manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, & holocaustis & pacificis, descendit. Ingressi autem Moyses & Aaron in tabernaculum testimonii, & deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: & ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, & adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. Hactenus læta omnia novis sacerdotibus, quos Dominus hoc prodigio honorificavit.

[334] [duo ex sacerdotibus, quia ad sacrificandum sumpserant ignem non sacrum, morte puniti] At tristiora eodem, ut videtur, die secuta sunt, dum Dominus nonnullam duorum negligentiam severa pœna punire voluit, ut ostenderet quanta cura ad altare oporteat accedere. Cap. 10 Moyses factum & pœnam sic exponit: Arreptisque Nadab & Abiu, filii Aaron (natu majores) thuribulis, posuerunt ignem & incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat, (id est, vetitum erat.) Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, & mortui sunt coram Domino, in tabernaculo videlicet. Num. 3 ℣ 4 de morte illa hoc legitur: Mortui enim sunt Nadab & Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis. Item Num. 26 ℣ 61: De Aaron orti sunt Nadab & Abiu, & Eleazar & Ithamar: quorum Nadab & Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. Ratio mortis ubique eadem ponitur, nimirum quod obtulissent ignem alienum coram Domino, id est, quod ignem non sacrum, thuribulis ad tabernaculum allatum, posuissent in altari thymiamatis, cum debuissent sumere ignem ab altari holocaustorum, ut ex hoc loco colligitur. Certe locum sic explicant plerique interpretes, & recte, quantum existimo. Negligentiam hanc morte punivit Dominus. At ex gravitate pœnæ illius temporalis non recte colligemus gravitatem peccati eorum, cum leve etiam peccatum morte punire possit Dominus, vitæ mortisque arbiter.

[335] [sepultique, at vetitum aliis exire tabernaculo:] Quid autem Moyses fecerit, visa hac morte duorum fratris sui filiorum, quos Domini jussu sacerdotes consecraverat, narrat Levit. 10 ℣ sic prosecutus: Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est, quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, & in conspectu omnis populi glorificabor. Sensus est, justum me ostendam puniendo peccata eorum, qui mihi appropinquant, seu sacerdotum; & efficiam, ut hanc meam justitiam populus videat & prædicet; atque ita a peccatis deterreatur. Quod audiens tacuit Aaron. Vocatis autem Moyses Misaële & Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite & tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, & asportate extra castra. Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, & ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. Portabantur extra castra ad sepulturam, quia Judæi in urbibus aut in castris mortuos non sepeliebant. Præterea Moyses Aaroni ejusque filiis prohibuit, ne externa doloris signa proderent, quemadmodum refert ℣ 6 his verbis: Locutusque est Moyses ad Aaron, & ad Eleazar, & Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, & vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, & super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, & omnis domus Israël, plangant incendium, quod Dominus suscitavit: vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. Poterant alii plangere & lugere defunctos incendio, idque re ipsa fecerunt; at non Aaron ejusque filii, quia erant in ministerio sacro.

[336] Porro aliis quoque sacerdotibus aliquid erroris obrepsit, [aliis quoque sacerdotibus nonnihil erroris obrepserat.] sed pœnam non incurrerunt. Sacerdotes enim de sacrificiis, excepto holocausto, aliqua comedebant, Moysesque id eos facere jusserat ℣ 12. At ℣ 16 inter hæc hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar & Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ sancta sanctorum est, & data vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, & rogetis pro ea in conspectu Domini, præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, & comedere debueritis eam in sanctuario, sicut præceptum est mihi? Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, & holocaustum coram Domino: mihi autem accidit, quod vides. Mortem duorum filiorum insinuat, & sic pergit: Quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis, mente lugubri? Quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem. Similia ostendunt, quam attentus ad omnia, quam peritus cæremoniarum, quamque accuratus in minimis etiam fuerit sanctus Legislator.

§ XXXI. Enumeratio populi: Levitæ ad usum tabernaculi assumpti & numerati: tubæ compositæ, aliaque ad servandum ordinem in profectione agminis.

[Leges multæ acceptæ a Deo & conscriptæ,] Erectio tabernaculi, aliaque ea occasione facta, quæ narravimus, magnam partem absumpserunt mensis primi anni secundi ab egressu. Reliqua pars illius mensis videtur impensa fuisse variis legibus ad ritus & cæremonias spectantibus, quas seu in monte Sinai, seu in tabernaculo, a Domino accepit Moyses, & per partes haud dubie conscripsit & promulgavit, cum omnes simul conscribi & promulgari non potuerint ob multitudinem; cumque multa ex illis ad solos sacerdotes spectent aut ad Levitas. Videri de illis potest totus liber Leviticus, qui nihil fere continet nisi leges maxime cæremoniales, quasdam tamen etiam morales & judiciales. In fine autem totus liber clauditur his verbis: Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. Et caput penultimum hoc etiam modo finitur: Hæc sunt judicia atque præcepta, & leges, quas dedit Dominus inter se & filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. Verumtamen ex his verbis nolim concludere, omnia præcepta Moysi data fuisse in monte Sinai: nam data verba intelligi possunt de tribus ultimis capitibus, cum caput 25 sic inchoëtur: Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai &c. Contra ex multis aliis locis facile colligi potest, multa adhuc Moysi præcepta data fuisse post erectum tabernaculum: eo autem tempore Dominus Servo suo loqui solebat in ipso tabernaculo. Illo quoque tempore contingere potuit dubitatio illa de pœna homini blasphemo irroganda: de qua consultus Dominus Levit. 24 ℣ 13 jussit hominem lapidibus obrui, uti factum refertur ℣ 23 his verbis: Locutusque est Moyses ad filios Israël: & eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

[338] [populus enumeratur,] Multa deinde ordinata sunt per Moysen, jubente Domino, ut tam in castrametationibus quam in itineribus elegans servaretur dispositio. Primum ad hunc finem conducebat enumeratio totius populi per singulas tribus, de qua Num. 1 hæc leguntur: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes & domos suas, & nomina singulorum, quidquid sexus est masculini a vigesimo anno & supra, omnium virorum fortium ex Israël, & numerabitis eos per turmas suas, tu & Aaron. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis. Nominatis autem duodecim tribuum principibus, ut ibidem videri potest, sic pergit: Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus & cognationes suas, & capita exercitus Israël: quos tulerunt Moyses & Aaron cum omni vulgi multitudine: & congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, & domos, ac familias, & capita, & nomina singulorum, a vigesimo anno & supra, sicut præceperat Dominus. Numeratique sunt in deserto Sinai. Singularum tribuum numerum mox Moyses ibidem refert, ac de omnibus simul computatis ℣ 45 sic subjungit: Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos & familias suas a vigesimo anno & supra, qui poterant ad bella procedere, sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. Levitæ non comprehendebantur hoc numero: attamen duodecim erant tribus, quia posteri Josephi duas tribus constituebant, Ephraim nimirum & Manasse, ita ut tribus Levi esset decima tertia. Levitæ autem, ut sequitur, in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis, ita mandante Domino, qui hanc tribum elegerat ad usum tabernaculi, ut dicemus.

[339] Enumeratis Israëlitis, totum exercitum jussit Dominus dividi in quatuor agmina, quæ singula constarent ex ternis tribubus, [totus exercitus in quatuor agmina divisus,] & quorum primum ad Orientem, alterum ad Meridiem, tertium ad Occidentem, ac quartum demum ad Aquilonem castrametaretur; ut & in itinere eodem ordine proficiscerentur. Pulcherrima hæc dispositio, qua numerosissimi exercitus confusio vitabatur, refertur Num. 2 hoc modo: Locutusque est Dominus ad Moysen & Aaron, dicens: Singuli per turmas, signa, atque vexilla, & domos cognationum suarum castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis: seu tabernaculo relicto in medio. Mox primum agmen ita describitur: Ad Orientem Judas (caput hujus agminis) figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab: & omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar: & omnis numerus pugnatorum ejus, quinquaginta quatuor millia quadringenti. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. Universi, qui in castris Judæ annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: & per turmas suas primi egredientur. Hoc primum agmen ceteris erat numerosius. Secundi agminis, ad Meridiem castrametati, caput erat tribus Ruben, eique adjunctæ erant tribus Simeon & Gad. In hoc agmine erant centum quinquaginta millia & mille quadringenti quinquaginta. Tertii agminis, ad Occidentem locati, caput fuit tribus Ephraim, quæ secum habebat tribus Manasse, & Beniamin. Summa erat centum octo millia & centum. Agmini quarto, ad Aquilonem constituto, prærat tribus Dan, erantque adjunctæ tribus Aser & Nephthali. Erant autem in hoc agmine pugnatores centum quinquaginta septem millia sexcenti, qui ultimum agmen constituebant.

[340] Quemadmodum ordinem duodecim tribuum pulcherrime disposuit Moyses, [Levitæ ad servitium tabernaculi assumpti, ac bis vario modo recensiti] mandante Domino, ita non minus accurate divisit ministeria Levitarum, qui hac etiam de causa seorsum numerati sunt. Num. 1 ℣ 48 indicat Dominus, ad quod ministerium destinasset Levitas. Moysen audiamus: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tribum Levi noli numerare (cum aliis,) neque pones summam eorum cum filiis Israël: sed constitue eos super tabernaculum testimonii & cuncta vasa ejus, & quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum & omnia utensilia ejus: & erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur (videlicet inter tabernaculum & quatuor Israëlitarum agmina jam dicta.) Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum: cum castrametandum, erigent: quisquis externorum accesserit, occidetur. Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas & cuneos, atque exercitum suum. Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, & excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. Cap. 3 ℣ 5 ad propositum nostrum hæc dicuntur: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Applica tribum Levi, & fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei, & excubent, & observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, & custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. Dabisque dono Levitas Aaron & filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem & filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Mox quoque addit Dominus, se Levitas sibi vendicare pro primogenitis, quos jam in Ægypto sibi sanctificaverat. Census deinde Levitarum habitus est, sed non eodem plane modo, quo alii Israëlitæ erant enumerati; at pueri etiam unius mensis sunt recensiti. De his dicitur ℣ 14: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: Numera filios Levi per domos patrum suorum & familias, omnem masculum ab uno mense & supra. Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, & inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson & Caath & Merari. Hi tres erant filii Levi, & patres omnium Levitarum, qui ab illis divisi fuerunt in Gersonitas, seu filios Gerson; Caathitas, seu filios Caath; & Meraritas, seu filios Merari: trium harum familiarum ministeria per Moysen distincta videbimus. Gersonitæ ab uno mense & supra recensiti sunt septem millia quingenti: Caathitæ octo millia sexcenti: Meraritæ sex millia ducenti. Exiguus sane horum erat numerus, si comparetur cum numero aliarum tribuum. Levitas autem omnes pro primogenitis Aaroni dedit Deus ad ministerium tabernaculi. Deinde aliam enumerationem Levitarum ab annis triginta usque ad quinquaginta fieri jussit Deus, ut sua singulis ministeria assignarentur. Omnes autem, ut habetur Num. 4 ℣ 46, qui recensiti sunt de Levitis, & quos recenseri fecit ad nomen Moyses & Aaron, & principes Israël, per cognationes & domos patrum suorum, a triginta annis & supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, & onera portanda, fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.

[341] [deinde sua accipiunt ministeria,] Ministeria autem Levitarum sic divisa leguntur Num. 4. Postquam Aaron cum filiis suis omnia, quæ erant in tabernaculo, videlicet arcam, mensam, candelabrum, altare aureum seu thymiamatis, reliquamque minorem supellectilem, deposuerant, & probe multis operimentis involverant, dabant ea omnia Caathitis, quibus præerat Eleazar sacerdos, illique omnia ista humeris suis portare debebant, sacerdotibus onera dividentibus. Hoc erat ministerium Caathitarum, ex quorum familia erat Moyses ipse & Aaron. Gersonitæ vero, quibus præfectus erat Ithamar sacerdos, portabant omnes cortinas, & altare æneum seu holocaustorum, omniaque ad illud altare spectantia. At hi plaustra habebant, quibus onera sua vehere poterant. Meraritæ, quibus item erant plaustra, vehebant omnes tabulas, vectes, columnas, & bases tam tabernaculi quam atrii, aliaque eo spectantia. Hisce item Ithamar præerat. Latius hæc videri possunt Num. 4. De plaustris vero Gersonitis & Meraritis non vero Caathitis per Moysen datis, sic legitur Num. 7 ℣ 6: Itaque cum suscepisset Moyses plaustra & boves, tradidit eos Levitis. Duo plaustra & quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id, quod habebant necessarium. Quatuor alia plaustra & octo boves dedit filiis Merari, secundum officia & cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Filiis autem Caath non dedit plaustra & boves: quia in sanctuario serviunt, & onera propriis portant humeris.

[342] [& ideo consecrantur ab Aarone:] Porro, ut Levitæ designata ministeria obirent, eos primum consecrari voluit Dominus. Hac de causa Moysen docuit ritum consecrationis Levitarum, ipsamque consecrationem fieri jussit per Aaronem, uti legitur Num. 8, ubi etiam cæremoniæ consecrationis enarrantur. De re peracta ℣ 20 habentur sequentia: Feceruntque Moyses & Aaron & omnis multitudo filiorum Israël super Levitis, quæ præceperat Dominus Moysi: purificatique sunt, & laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, & oravit pro eis, ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron & filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. Quanto autem tempore servire tabernaculo deberent Levitæ, mox ita subjungitur: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Hæc est lex Levitarum: A viginti quinque annis & supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo fœderis. Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt: eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant, quæ sibi fuerint commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. Hactenus de Levitis, quorum singulis familiis suus etiam assignatus est castrametandi locus, ut videri potest Num. 3. Præterea aliquæ leges cæremoniales, iisdem temporibus latæ, legi possunt Num. 5, 6 & 9.

[343] Priusquam a monte Sinai recesserunt Israëlitæ, jussit demum Dominus componi duas tubas argenteas, [tubæ duæ compositæ: quo signo proficiscerentur aut quiescerent Israëlitæ.] quibus tanta multitudo imperium Moysis facilius posset cognoscere, uti refertur Num. 10. Sacerdotes his tubis clangebant, ususque earum erat multiplex. Nam pro varietate clangoris, varia significabantur; illisque tubis convocabatur nunc populus universus, nunc soli principes: alias iisdem tubis signum dabatur ad castra movenda, earumdemque erat usus tam in bello quam in festivitatibus. Hisce omnibus dispositis, sanctus Legislator exspectabat signum ad proficiscendum, deserendumque locum, in quo per integrum annum, exceptis aliquot diebus, non otiose nec inutiliter fuerat castra metatus. Signum istud Num. 9 ℣ 15 & seq. sic describitur: Igitur die, qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, & per noctem quasi species ignis. Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: & (quando erant in itinere) in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Atque eo modo) ad imperium Domini proficiscebantur, & ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: & si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, & non proficiscebantur, quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, & ad imperium illius deponebant. Si fuisset nubes a vespere usque mane, & statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: &, si post diem & noctem recessisset, (similiter ad iter) dissipabant tentoria. Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, & non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. Per verbum Domini figebant tentoria, & per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini (id est, diligenter observantes motum nubis) juxta imperium ejus per manum Moysi. Hactenus de gestis in deserto Sinai, unde Moysen cum toto exercitu discedentem videbimus, postquam Josephum & Philonem de gestis ibidem discusserimus.

§ XXXII. Asserta Josephi & Philonis de gestis apud montem Sinai expenduntur & corriguntur, multis tamen brevitatis causa omissis.

[Josephus priora gesta apud montem Sinai] Josephus lib. 3 de gestis apud montem Sinai sic agit ut honori gentis suæ consulere maluerit, & fidem historiæ etiam apud gentiles conciliare, quam omnia exacte narrare, quæ in sacris Codicibus invenit. Priori de causa penitus omissa est conflatio vituli aurei, & illius adoratio, uti & pœna tantum scelus secuta, & confractio tabularum: eadem quoque de causa tantum unius mansionis in monte per quadraginta dies continuatæ meminit. Altera ratio Josephum haud dubie impulit, ut facta prodigiosa aut prorsus omitteret, aut narraret modo minus mirabili, imo etiam de relatis in Scriptura libertatem sentiendi, quæ vellent, lectoribus imprudenter attribueret. Ut autem singula aptius discutiam, verba ipsius subjungo. Interea (inquit cap. 3) dum his locis populus hæret, Moyses pro concione ait se ire in montem Sina, collocuturum cum Deo, & aliquid utile eis inde reportaturum: jubetque ut ipsi interim in propinquo castrametentur viciniores Deo futuri. His dictis, ascendit Sina montem omnium regionis ejus celsissimum, & ob nimiam altitudinem cautesque præruptas non ascensus tantum hominum, sed aspectus quoque ipsos defatigantem, ut non immerito propter Numen incolens religiosus haberetur. Hebræi vero juxta mandatum Prophetæ motis castris radices montis occupant, suspensi animis, quidnam boni, ita ut promiserat, esset e Deo reportaturus: atque interim, dum Ductorem suum expectant, festos dies agebant, castitatem servantes tum in cæteris, tum abstinendo a congressu mulierum per triduum, sicut jussi fuerant, & assiduis precibus Deum solicitantes, ut propitius Moysem excipiens, donum sibi per eum aliquod mitteret, quod ad vitam bene ac feliciter degendam conducibile foret.

[345] [variis erroribus corrumpit:] Interim & victu sumptuosiore utebantur, & ornatu splendidiore una cum uxoribus ac liberis excolebantur: atque in hunc modum duabus diebus inter epulas exactis, appetente jam tertia, nubes primum præter solitum supra tota castra Hebræorum sublimis pependit, tentoria, quam late patebant, contegens, reliquum cælum circumquaque clara serenitate obtinente: procellæ deinde cum imbre vehementi ruebant, & fulgura simul crebro micantia terrebant, fulminaque elisa significabant Moysen ex sententia cum Deo propitio convenisse. Hæc lecturi, ut cuique placuerit, accipiant: mihi certe fas non fuit discedere ab illis, quæ in sacra historia conscripta habentur. Hactenus Josephus, imprudenter permittens, ut lecturi, ut cuique placuerit, accipiant relata, cum ea in sacris Litteris haberi dicat. At non pauca alia hic corrigenda. Primo illud Numen incolens montem Sinai, acsi mons ille jam ante fuisset religiosus, refutatum est num. 90. Secundo Hebræi castra non posuerant in ipsis montis radicibus, ut hic dicitur, cum vetitum eis fuerit Exod. 19 ℣ 12 fines illius tangere. Tertio Moyses, dum prima vice montem ascendit, non mansit ibi triduo, ut ait hallucinans Josephus, sed post iteratos itus & reditus triduo populum præparavit ad mandata Dei excipienda. Quarto triduo illo non epulabantur, nec festos dies agebant; sed puritati tam externæ quam internæ erant intenti. Quinto nubes tertia die tridui supra tota pendens castra prorsus fictitia est.

[346] Hisce observatis, Josephum rursus audiamus: Cæterum, [sequentia vero] inquit, Hebræi visa insolita tempestate, ejusque horrendo strepitu aures feriente, supra modum turbabantur, nam & rei novitas terrebat, & rumor vulgatus de monte, quod crebro Deus eum inviseret. Quamobrem continebant se intra tabernacula mœsti, putantes actum de salute Moysis, & illo per iram Dei sublato, se quoque simile exitium manere. In tali rerum statu ecce tibi Moyses exultans lætitia, vultuque ipso animum gaudio gestientem præferens: quo conspecto, repente metus omnis abiit, inque locum ejus spes magni alicujus boni successit: nam & aër ad ejus adventum pristinam serenitatem recepit. Mox igitur concionem advocat, audituram, quæ mandata a Deo referat. Quam ubi convenisse animadvertit, e superiore loco, ut ab universis audiretur, in hunc modum est affatus: Viri Hebræi, Deus optimus maximus, quemadmodum numquam antea vota nostra est aspernatus, ita hoc quoque tempore me Legatum vestrum benignissime excepit, & jam in castra vestra præsens ac propitius adest, præscripturus vobis vivendi rationem, qua nulla beatior ne cogitari quidem potest.

[347] Quare per ipsum perque ejus magnifica opera vos obsecro, [nihilo exactius] ne contemnatis quæ vobis dicturus sum, meam mediocritatem intuentes, quodque humanam linguam audituri estis: sed expendentes mandatorum bonitatem ac utilitatem, agnoscite ejus majestatem, qui ut vestra commoda provehat, me internuncio ad vos uti non est dedignatus. Non enim Moyses Amaramæ & Jochabelis filius, sed is, qui pro vestra salute Nilum sanguineis fluentis labefecit, & Ægyptiorum contumaciam tam variis calamitatibus fregit, qui per mare viam vobis munivit, qui omnium egenis cibos cælitus excogitavit, qui potum desiderantibus e petra scatere jussit, a quo Adamus terræ ac maris usumfructum accepit, per quem Noë diluvium effugit, per quem Abrahamus nostri generis autor ex errone possessor Chananææ terræ est factus, per quem Isacus confectis senio parentibus est natus, per quem Jacobus duodecim honestissimis filiis est ornatus, per quem Josephus in Ægyptiorum præsidem evasit: is, inquam, vobis hæc præcepta largitur: ego nihil aliud sum quam tanti Numinis interpres. Ea vobis sacrosancta erunt, & conjugibus ac liberis antiquiora: illis enim parendo beatam vitam agetis, fruentes terra fertili, mari tranquillo, progenie juxta naturæ leges felici, eritisque hostibus vestris semper formidolosi. Ego enim cum Deo coram collocutus, immortalem ejus vocem audivi: adeo illi cordi estis vos & generis vestri incolumitas.

[348] His dictis adducit populum cum liberis & conjugibus, ut Deum loquentem eis audiant, & quid agendum, [describit:] docentem, ne dicta minus auctoritatis haberent, si per humanam linguam in animos eorum illaberentur: itaque omnes audiebant vocem e sublimi descendentem, ut nemo non intelligeret. Præcepta autem, quæ Moyses duabus tabulis inscripta reliquit, non est fas totidem verbis evulgare, sententias tantum eorum indicabimus. Hæc Josephus, decem præcepta deinde sic compendio recitans, ut primum in duo dividat; nonum vero & decimum tamquam unum habeat. Corrige insuper in datis verbis primo hæc verba, continebant se intra tabernacula mœsti: nam, ut dicitur Exod. 19 ℣ 17 Moyses eduxit populum, postquam audiri cœperunt tonitrua, fulguraque micare, & maxime postquam clangor buccinæ perstrepebat, quem perperam omisit Josephus. Secundo fictitius est ille Hebræorum timor de salute Moysis, qui ipsis aderat, donec ad momentum a Deo vocaretur in montem. Tertio fictitia item est aeris illa serenitas, quæ reddita esset ad adventum Moysis, antequam præcepta erant per angelum promulgata. Quarto prolixior illa Moysis declamatio ad populum eo tempore locum non habuit. Sexto demum tabulæ eo tempore datæ non sunt Moysi, sed postea. Porro recitatis decem præceptis eo, quo dixi, modo, subjungit auctor: Hæc ubi multitudo læta ex ipso Deo, sicut Moyses prædixerat, audivit, dimissa est concio. Sequentibus autem diebus sæpius ad Ducis tentorium ventitantes, postulabant ut etiam leges eis a Deo deportaret. Ille & in hoc gratificatus leges tulit, & quid, quove modo agendum esset, per idem tempus præscripsit. Aliqua hic omissa, quæ suo loco videri poterunt ex sacris Litteris relata.

[349] [idem geminam Moysis commorationem in monte] Jam vero Josephum audiamus de Moysis ascensu in montem, deque gestis populi quadraginta diebus, quibus abfuit: Eodem fere tempore Moyses rursum in Sina montem ascendit, præmonito ante populo: nam & spectare eos ascensionem suam voluit. Cumque diutius moraretur, per XL enim dies abfuit; cœperunt soliciti esse, ne quid gravius illi accidisset, neque in tot ærumnis aliud quidquam eos sic contristavit, ut interitus Moysis opinio. Variabant enim rumores, dum alii devoratum a bestiis jactant, maxime qui minus eum amabant; alii raptum a Deo videri malunt: qui vero prudentiores erant, inter utramque sententiam ancipites, quod alterum ab humanis casibus non alienum, alterum Viri illius virtuti convenientius videbant, ipsius sortem satis æquo animo ferebant: suam autem vicem dolebant, quod tali Præside ac patrono essent orbati, qualem alium inveniri credebant impossibile: & neque solicitudo sperare eos sinebat, neque spe adempta non dolere poterant; ac ne castra movere quidem audebant, reditum expectare jussi.

[350] [ut unam narrat, omittens varia genti suæ probrosa:] Tandem XL diebus totidemque noctibus elapsis revertitur, nullo interim humano alimento degustato: adventuque suo tota castra ingenti gaudio replevit, divinam providentiam illis adesse significans, & rationem bene ac beate vivendi se per eos dies didicisse: postulareque Deum ut tabernaculum ei faciant, quo descenderet, quoties placeret, quod etiam migrantes secum circumferre possent, ut non sit opus amplius in Sina ascendere, sed intervisitans crebro, & tantum non cohabitans, præsto sit votis eorum ac deprecationibus: mensuram quoque & formam tabernaculi sibi præmonstratam, nihilque superesse, nisi ut ad ejus fabricam quamprimum se accingerent. His dictis profert duas tabulas continentes decem præcepta inscripta, in singulis quina; erat autem Dei manus ea scriptura. Huc usque Josephus, duas mansiones in monte, utrasque quadraginta dierum, confundens, & populi idololatriam, ac primarum tabularum confractionem, tamquam probra gentis suæ studiose prætermittens. Conjecturæ vero populi timentis ob diuturnam Moysis absentiam haberi possunt ut conjecturæ non improbabiles; sed eæ solum congruunt primæ commorationi Moysis in monte; reliqua vero spectant ad ipsius descensum post secundam commorationem. At multa rursum sunt prætermissa, quæ locis suis enarravi.

[351] Largitionem populi ad tabernaculi aliarumque rerum constructionem ipsamque structuram, [dona tamen ad constructionem tabernaculi collata,] ceteris rectius sic explicat: Illi vero præsentia sermoneque Moysis læti, pro se quisque certatim ad structuram tabernaculi conferebant, aurum, argentum, cuprum, materiam ligneam elegantem & contra cariem firmam, pilos caprarum, & ovium pelles, partim hyacinthina, partim punicea tinctura, quasdam etiam candidas colore, & alias purpuræ flore infectas. Adhæc lanas eisdem coloribus tinctas, & linum byssinum, lapillos quoque pretiosos, qui ad ornatum auro includi solent, atque insuper vim magnam odoramentorum: nam hujusmodi erat materia tabernaculi, quod nihil ab ambulatorio templo & portatili differebat. Ergo posteaquam istæ species ambitiose sunt collatæ, viritim contribuentibus, nonnullis etiam plura quam pro domesticis facultatibus, architectos operi Propheta præficit ex mandato Dei, sed tales, ut non alii deligendi fuerint, etiamsi populi suffragiis res commissa fuisset.

[352] Eorum nomina etiam nunc in sacris codicibus extant: [rectius enarrat,] Beselel ex tribu Judæ, Uronis filius & Mariammes, quæ erat ducis soror: & Eliabus Isamachi tribus Davidis. Plebs autem tanta alacritate operam & impensam offerebat, ut edicto coërcendi fuerint, & præconis voce admonendi, non esse opus pluribus: ita enim fabricatoribus est visum. Atque ita structuram tabernaculi aggrediuntur, Moyse & mensuram & magnitudinem designante, sicut in monte ex Dei colloquio didicerat, tum quantum instrumentum * capere deberet ad usum sacrificiorum & sacrorum ministerium, rite ac ordinate præscribente. Nec minor fuit largitio mulierum circa vestes sacerdotales, & cætera, quæ vel ad tabernaculi ornamentum, vel ad divinum cultum attinere videbantur. Narrat deinde idem auctor erectionem tabernaculi, illudque describit cum omnibus eo spectantibus, uti & vestes pontificales ac sacerdotales, ac demum leges populo latas. At horum omnium examen, ut nimis prolixum, prætermittendum censui.

[353] De dedicatione vero tabernaculi, consecratione sacerdotum, [uti & dedicationem tabernaculi, & consecrationem sacerdotum;] & de morte duorum ex illis, quid referat, audiamus: Initio vero sequentis anni, inquit cap. 9, mense Xanthico Macedonum, Hebræorum Nisan, novilunio tabernaculum dedicatum est, & quidquid vasorum in eo fuerat. Statimque Deus indicavit gratum sibi esse & non supervacaneum laborem Hebræorum, præsentem se fano suo hunc in modum declarans: cum cœlum esset alias serenum, super solum tabernaculum caligo descendit, non quidem tanta, quantæ solent esse hibernæ nebulæ, nec tamen tam tenuis, ut aspectum humanum transmitteret: jucundusque ros distillabat ab ea, præsentiæ Dei fidem populo astruens. Moyses autem, distributis prius in fabricatores tanti operis pro cujusque merito præmiis, victimas mactabat in atrio tabernaculi juxta præscriptum… Deinde sanguine victimarum ornatum Aaronis & filiorum ejus aspersit, purificans eos fontanis aquis ac unguento, ut Dei fierent sacerdotes: atque hoc modo per septem dies ipsos & vestes eorum curabat: tabernaculum item & ejus vasa unguento, sicut jam dixi, confecto, & sanguine taurorum & arietum, alternis diebus juxta genus suum mactatorum. Octava autem die festum indixit, & sacrificare unumquemque pro facultatibus imperavit. At illi dicto parentes certatim & ambitiose victimas offerebant, quibus super aram impositis, subito sponte sua ex illis ignis fulguris in morem emicuit, & inspectante populo omnia flamma absumpsit.

[354] [at in referenda morte duorum ex ipsis varie labitur:] Per idem tempus accidit Aaroni quædam calamitas, paterno animo gravis: quam tamen generose pertulit: erat enim vir fortis, & intelligebat hoc non sine Dei voluntate factum. Ex quatuor filiis, quos dixi, seniores duo, Nabadus & Abius, cum in aram intulissent victimas, non juxta præscriptum Moysi, sed quales antea solebant, combusti sunt flamma in eos conversa, & vultus ac pectora eorum depascente: nec succurri potuit, quin ita occumberent. Moyses autem jussit patrem eorum ac fratres sublata cadavera extra castra deferre, atque ibi honorifice sepelire: totusque populus inopinatam hanc eorum mortem luxit: solos fratres ac patrem Moyses voluit a mœrore abstinere, & potiorem Dei honorem quam suam tristitiam habere, jam enim sacrum amictum Aaron gestabat. Ita de hisce Josephus, qui rursum nonnulla eget correctione. Nam primo dum dicit Nadab & Abiu victimas intulisse, quales antea solebant, male supponit, ipsos jam ante consecrationem suam sacrificare solitos, quod nequaquam est verisimile. Male quoque asserit culpam eorum fuisse in qualitate victimarum; cum solum peccaverint, quod ignem non sacrum adhiberent. Secundo verisimile non est, combustos fuisse Nadab & Abiu, vultusque eorum & pectora igne depasta, cum Levit. 10 ℣ 5 dicantur elata eorum cadavera, sicut jacebant, vestita lineis tunicis. Dicitur quidem ibidem ℣ 2 Ignis .. devoravit eos, sed vox devorare sæpe idem in Scripturis significat, ac occidere: nam & gladius devorare dicitur, id est, occidere. Itaque probabilius est, solum igne divinitus immisso occisos fuisse, non combustis corporibus, quæ mox cum lineis vestimentis elata sunt. Tertio clarius sacris Litteris repugnat Josephus, dum asserit corpora occisorum elata fuisse per Aaronem aliosque sacerdotes: nam hisce non modo luctum externum, sed corporum quoque elationem severe prohibuit Moyses.

[355] [demum de Moyse & populo aliqua satis exacta.] Porro meliora sunt, quæ de gestis Moysis idem scriptor sic subjungit: Ceterum Moyses, recusatis omnibus honoribus a populo sibi oblatis, totus cultui divino erat deditus: & in Sina quidem non amplius ascendebat, sed in tabernaculum ventitans oracula, quoties opus erat, a Deo referebat, cultu & habitu privati hominis uti perseverans; neque quidquam præter reipublicæ curam præ aliis sibi vindicans. Leges præterea scribebat & vivendi rationem, quam servantes & Deo placere possent, & ipsi inter se socialiter pacateque vivere: atque hæc omnia Dei monitu faciebat. Et post alia quædam de populo item recte: Tabernaculo dedicato, & omnibus, quæcumque ad sacerdotalem ordinem pertinebant, rite peractis, populus, Deo in castrorum contubernium recepto, lætus ad hymnos & ad sacrificia se convertit, non aliter quam omnibus malis jam averruncatis, & omnia prospera in posterum sperantes: donaque Deo tam privatim quam publice per singulas tribus offerebant. Principes enim tribuum bini de suo conferentes plaustrum cum duobus bubus contribuebant, ut sex plaustra tabernaculo per viam devehendo inservirent: & præter hoc unusquisque eorum obtulit phialam &c… Præterea vitulum &c. .. atque ita per duodecim continuos dies sacrificaverunt, qualibet die unus; nimirum per Aaronem & sacerdotes, qui sacrificabant: principes vero victimas sacrificandas donabant. Hæc ex Josepho attulisse de gestis ad montem Sinai sufficiat.

[356] Philo nihil de iis tradidit lib. 1 Vitæ Moysis, [Relatio Philonis de idololatria populi,] ubi alias singula historice narrare solet. At lib. 3, ubi monet se dicturum de sacerdotio Moysis, multa memoravit de tabernaculo, de vasis sacris, de sacerdotibus eorumque vestibus, de Levitis, aliisque similibus, quæ excutienda non censui. Pauca quoque hinc inde pro exemplis refert de illis gestis Moysis, quæ ante memoravi. Hæc igitur audiamus. Pag. 524 de idololatria Hebræorum, quando vitulum aureum fecerunt & adoraverunt, sic loquitur: Cum Moses ascendisset montem proximum, ibique aliquot diebus colloqueretur cum Deo sine arbitris, quidam inconstantes, tamquam orbati Principe, absentiam ejus verterunt in impietatis occasionem: oblitique Dei veri, cœperunt æmulari figmenta Ægyptia, facto juvenco aureo ad imitationem animalis ejus regionis sacratissimi: cui profana sacra faciebant, & choreas agebant inconditas, hymnos concinendo lamentis similes, & expleti mero congeminarunt temulentiam, vino pariter furentes ac insania, pernoctando in comessationibus, oblectandoque se factis pessimis, ignari ultionis imminentis, quam provocabant sua malicia, & excæcati suis affectibus. Ubi vero clamores castrenses, ut in turba celebritateque, longe lateque audiebantur, adeo ut ad montis cacumen pervenirent, perculsus aures Moses hærebat, ut amator Dei simul & hominum, nec discedere sustinens a divino colloquio, quo privatim honoratus fuerat, nec despicere plebem misere tumultuantem per principis absentiam. Sentiebat enim tumultum, vocibus confusis & inarticulatis indicantibus perturbationes animi, præsertim sagaci prudentique Homini, facile intelligenti hanc esse debacchationem publicam, per vinolentiam non abstinentium ab injuriis.

[357] Itaque diu huc illucque incertus distrahebatur: sed oraculum dubitationem exemit his verbis: [quam Moyses in monte intelligens, & probos ad se vocans,] I, descende celeriter: populus ad impietatem prolapsus est, juvencum manu factum adorans pro numine, & victimas ei sacrificans, oblitus omnium, quæ hactenus vel vidit vel audivit, & totius pietatis atque religionis acceptæ a majoribus. Ille stupefactus, cum non posset non credere oraculo, tanquam sequester & arbiter, non statim resiliit, sed prius deprecabatur pro populo, suppliciter orans peccati veniam: deinde placato Rege omnipotente, revertebatur mixta gaudio mœstitia. Gaudebat enim Deum non repulisse suam supplicationem, contristatus autem fuerat, quod iniquissime ferret patrias leges derelictas a populo. Ubi vero castra introgressus, vidit repente mutatos ritus, & figmenta recepta pro veritate, non omnes tamen infectos ejus mali contagio, sed superesse quosdam sanos, quibus talia displiceant, volens discernere incorruptos ab insanabilibus, & videre, num qui revertantur ad pœnitentiam, per præconem populum monuit edicto, cujus indicio tum pios tum impios manifeste cognosceret. Verba edicti fuerunt hæc: Si quis est Domini, veniat ad me: brevia sane, sed magnam vim continentia. Perinde acsi diceret: Si quis nihil manu factum, nihil creatum habet pro Deo, sed unum rerum Dominum, ad me veniat.

[358] [severe punit:] Itaque alii, qui Ægyptiacum typhum prætulerant, edictum contempserunt: alii fortasse metu pœnæ non ausi sunt propius accedere, sive Mosem timentes, sive seditionem populi. Solet enim vulgus sævire in dissentientes a sua dementia. Sola ex omnibus Levitica tribus, audito præcone, tanquam ex composito accurrit propere, pedum celeritate indicans alacritatem animi, & quanto affectu pietatem coleret. Quos ubi vidit Moses certatim ad se concurrere: Statim apparebit, inquit, num eadem animis insit alacritas, quæ corporibus. Sumite gladios, cædite mille supplicia meritos, qui, vero Deo relicto, falsos sibi fecerunt, indito corruptibilibus creatisque essentiis incorruptibilis illius increatique nomine: non cognatis, non amicis parcite, amicitiam ac cognationem æstimando sanctitate proborum hominum. Vix ea dixerat, cum illi exasperati, & infensi sceleri jam inde a principio, ruentes in cædem, interemerunt ad tria millia virorum conjunctissimorum antea. Quorum cadavera medio foro jacentia plebs videns indoluit, simulque metuens ultricem iram adhuc fervidam, statim resipuit.

[359] [quidam in hisce errores observati:] Hæc ubi narraverat Philo, de præmio Levitarum subjungit: Tum Moses, publice laudata horum fortitudine, honorem eis decrevit perpetuum, convenientem facinori præclarissimo. Per honorem illum intelligit sacrum ministerium. Et sane Levitas in præmium illius facti sacro ministerio admotos esse non negaverim: attamen id statim factum non est, ut insinuat Philo, sed post menses octo aut novem. Plura etiam in præcedenti relatione sunt corrigenda. Primo male dicitur Moyses audivisse clamores Israëlitarum, antequam moneretur ab angelo de illorum idololatria: nam clamores illos postea audivit, quando cum Josue de monte descendit. Secundo oravit quidem pro populo Moyses, priusquam descenderet, & interitum Hebræorum avertit; sed non ita penitus placavit Deum, quam Philo innuit. Tertio gravior, aut certe apertior, est lapsus, dum tria millia solum numerat occisorum a Levitis, cum occisi fuerint ad viginti tria millia. Hic error ab eodem repetitur pag. 536, ubi factum iterato commemorat. Quarto multa hujus historiæ adjuncta prætermittit auctor: at id minus hic est improbandum, cum afferatur dumtaxat pro exemplo, quam quod totam historiam loco suo suppresserit.

[360] [ejusdem relatio de commoratione Moysis in monte, ciborum abstinentia & splendore vultus.] De mansione Moysis in monte per quadraginta dies sine cibo & potu sic habet pag. 514: Primum sicut anima, sic & corpus purificandum erat ab omni contagio rerum mortalium, cibo, potu, & consuetudine cum mulieribus. Verum hoc affectu jam dudum non tangebatur, pene jam inde postquam cœpit afflari divino spiritu, ut semper esset paratus accipiendis oraculis. Nam per quadraginta dies continuos a cibo & potu abstinuit, nimirum alimentis recreatus melioribus, cælitus aspirantibus, & primo menti, mox corpori etiam utilitatem per animam afferentibus, ut & viribus & habitudine proficeret, adeo ut intuentes eum vix oculis suis crederent. Cum enim ascendisset sacrum montem in eo tractu celsissimum, Deo jubente, quod alioqui nemini licuit impune facere, fertur ibi durasse tot diebus, quot dixi, quamvis nihil secum tulerat, quo naturali desiderio satis faceret: attamen exacto ibi tanto tempore reversus ad suos præstolantes ad montis radicem, visus est pulchrior, quam cum ascenderet, adeo ut stupentes miraculo ne obtueri quidem possent ejus faciem splendore solari fulgidam. Dum autem in monte moraretur, discebat cuncta mysteria sacerdotii, & ante omnia de templi vasorumque sacrorum apparatu. Hactenus Philo, ex quo plura non adduco de gestis ad montem, quia ipse pleraque genti suæ dedecorosa omittere voluit.

[Annotata]

* Græce quanta vasa

§ XXXIII. Discessus Hebræorum a monte Sinai: Hobab a Moyse invitatus comitatur: murmuratio populi: mansio 13 apud Sepulcra concupiscentiæ: septuaginta seniores instituti: carnes populo datæ, & pœna secuta.

[Discessus a monte Sinai ad solitudinem Pharan,] Postquam Moyses apud montem Sinai rempublicam Hebræorum ordinaverat, legibusque a Deo datis instituerat, discessit cum toto exercitu ex deserto Sinai ad solitudinem Pharan, processitque usque ad locum, qui ab eventu deinde dictus est, Sepulcra concupiscentiæ: nam Num. 33 ℣ 16 de hoc itinere sic legitur: Sed & de solitudine Sinai egressi, venerunt ad Sepulcra concupiscentiæ. Tempus suscepti hujus itineris exprimitur Num. 10 ℣ 11 his verbis: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, & recubuit nubes in solitudine Pharan. Hæc epocha ostendit, Israëlitas in prædictis castris ad montem Sinai non integro anno mansisse, cum ad ea venerint die tertio mensis tertii præcedentis anni. Quapropter non satis capio, quid voluerit S. Hieronymus, quando in Mansione 13 scripsit, Postquam juxta montem Sinai commoratus est anno uno & diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, nisi fortasse voluerit includere totum tempus, quo fuerunt in Raphidim, seu in mansione undecima, quod illa non longe abesset a monte Sinai.

[362] Porro elevatio nubis signum erat profectionis. Itaque elevata jam nube, [invitante Moyse ad comitandum Hobab cognatum suum,] postquam Moyses mandata dederat ad iter clangore tubarum indicandum, & quando sacerdotes tabernaculum deponebant, sacraque vasa debite involvebant, ut sua Levitis assignarent onera, Moyses Hobab affinem suum invitavit ad comitandum; nisi forsan præmonitus esset ab angelo de itinere instante, atque ita id paulo ante fecerit. Certe huc spectat locus Num. 10 ℣ 29, ubi res ita narratur: Dixitque Moyses Hobab, filio Raguel Madianitæ, cognato: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israëli. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti, in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, & eris ductor noster. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. Varia hic quæri possunt. Primo quid opus erat ductore, cum angelus per nubem exercitum duceret, & nubes semper quiesceret in locis, ubi castra erant figenda? Verum, non obstante angeli ductu, poterat opera talis ductoris utilis esse Moysi & Hebræis, quia uubes uno tantum loco quiescebat, videlicet ubi figendum erat tabernaculum; castra vero ob immensam populi multitudinem, ad ingens intervallum circumquaque erant extendenda: atque ad hunc finem utilis esse poterat ductor locorum peritus, qui insuper ostendere poterat fontes, aliasque locorum commoditates, docereque quales essent populi, quorum ditiones aut confinia erant pertransituri, & alia plura id genus.

[363] [qui verisimiliter comitatus est, & alius est a Raguele Moysis socero.] Secundo quæri potest, an Hobab revera Moysi acquieverit: id enim nec clare affirmatur, nec negatur. At probabilius est, comitatum esse, tum quia non dicitur aliquid reposuisse ad iteratam Moysis invitationem, sed mox subditur, Profecti sunt ergo &c. Tum quia posteri Hobab videntur habitasse in terra promissa cum Israëlitis, uti colligitur ex Jud. 4 ℣ 11, ubi filii seu posteri Hobab cognati Moysi memorantur, & vocantur Cinæi. Item Jud. 1 ℣ 16 dicitur: Filii autem Cinæi cognati Moysi, ascenderunt de civitate Palmarum, cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, & habitaverunt cum eo. Dubitari quidem hic potest, an Hobab ipse, an pater ejus Raguel, vocetur Cinæus: at certum videtur, filios fuisse Hobab, seu ipsius posteros, qui in tribu Juda sedes fixerunt. Plura de his non adduco. Porro tertia quæstio, eaque magis controversa est, utrum Hobab sit socer Moysis, idemque cum Raguele & Jethrone, an vero diversus. Alii tria illa nomina ejusdem hominis esse volunt, qui & Cinæus dictus fuisset, quia omnes vocantur Hebraice chothen, qua voce socerum significari contendunt. Verum hæc opinio mihi non apparet probabilis: nam Hobab filius Raguel clare dicitur; nec ullum habemus fundamentum, cur filium dicamus senioris cujusdam Raguelis. Secundo Hobab mansit cum Moyse, ut vidimus. At Jethro jam ex Raphidim domum est reversus, ut dictum est num. 271: verisimile quoque non est, Raguelem, qui senex admodum esse debebat, deinde rediisse, relictaque familia sua, Moysi adhæsisse. Itaque, sive Raguel & Jethro idem sit, ut probabilius mihi videtur, sive Jethro sit filius Raguelis, ut aliqui volunt; nequeo dubitare, quin Hobab sit filius Raguelis soceri Moysis, & vel filius Jethronis, vel frater natu minor. Quod enim de voce chothen objicitur, exigui est momenti, & jam ante dixi vocem sumi de quolibet affine, sive is socer sit, sive soceri filius, aut etiam nepos. Ab hoc diverticulo ad discedentes Israelitas redeamus.

[364] Ordo proficiscentium hic erat. Totum exercitum præcedebat arca fœderis a Caathitis gestata. [Ordo itineris per tres dies continuati:] Sequebatur tota tribus Juda cum tribu Issachar & tribu Zabulon. Post has tabernaculum, quod vehebatur partim, partim portabatur a Gersonitis & Meraritis. Deinde tribus Ruben cum adjunctis tribubus Simeon & Gad. Has tribus sequebantur Caathitæ, portantes omnia vasa tabernaculi, excepta arca. Deinde tribus Ephraim cum tribubus Manasse & Beniamin. Demum agmen claudebant tribus Dan, Aser, & Nephthali, uti pluribus narratur Num. 10, ubi ℣ 33 hæc adduntur: Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, & dissipentur inimici tui, & fugiant, qui oderunt te, a facie tua. Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. Ordine prædicto tribus diebus processerunt Israëlitæ, interposito tamen necessario tempore ad corpora curanda, & quietem capiendam, sed loca illa, ubi sic quiescebant, inter mansiones non fuerunt numerata, quod non figerentur tentoria.

[365] Verum continuata illa itinera trium dierum novæ murmurationi occasionem præbuerunt ignavis quibusdam, [murmuratio in itinere orta, multique cælesti igne absumpti:] qui in ipso itinere acerbe cœperunt conqueri, & malum pluribus communicarunt. Quippe Num. XI Moyses hæc scribit: Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. Verisimile est, murmurationis auctores, qui aut lassi erant, aut magis se lassos simulabant, resedisse in via, acsi non potuissent sequi, atque ideo extremam fuisse castrorum partem, quæ cælesti hoc igne percussa est. Psal. 77 ℣ 21 de pœna hac dicitur: Et ignis accensus est in Jacob, & ira ascendit in Israël: quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. Inchoata autem hac punitione, mox territi ad Moysen recurrerunt, qui iram Omnipotentis sedavit, ut legitur Num. XI ℣ 2: Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, & absorptus est ignis. Vocavitque nomen loci illius INCENSIO; eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. Crediderim hunc locum non longe abfuisse a mansione decima tertia, & continuatam ibidem fuisse murmurationem de defectu carnium, aliorumque ciborum, quos in Ægypto habuerant.

[366] Certe illa murmuratio de defectu ciborum sic refertur, [murmuratio ob defectum carnium, cujus occasione Moyses petit adjutores in regimine,] ut videatur jam cœpta cum alia, & deinde continuata in castris, fletibus tamen magis quam insolentibus clamoribus. Audi ℣ 4: Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens & flens, junctis sibi pariter filiis Israël, & ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, & pepones, porrique & cepe & allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man *… Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed & Moysi intoleranda res visa est. Facta hæc sunt, postquam tentoria sua jam fixerant Israëlitæ, ut patet ex allatis verbis; mirandumque sane, quod pœna murmurantibus illata in itinere non cohibuerit mali progressum. Moyses ipse tantam inconstantis populi levitatem, indocilitatem, temeritatemque adeo sensit sibi gravem esse, ut mortem tanto oneri præferendam duceret. Audiamus sequentia ejus verba: Et ait (Moyses) ad Dominum: Cur afflixisti Servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? & cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, & defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? Unde mihi carnes, ut dem tantæ multitudini? Flent contra me, dicentes: Da nobis carnes, ut comedamus. Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, & inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. Hactenus Moyses, haud dubie voluntati divinæ se reverenter subjiciens; non enim oportet nos verba ipsius reprehendere, cum ea non reprehenderit Dominus, sed precibus ejus annuerit.

[367] [& Dominus septuaginta seniores donat spiritu prophetico: hi verisimiliter] Accipe textum sacrum: Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: & duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam & loquar tibi: & auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, & non tu solus graveris. Hæc præcipua fuerat postulatio Moysis: nam carnes, de quibus infra videbimus, directe populo non petierat. Paruit Moyses mandanti Domino, ut refertur ℣ 24 his verbis: Venit igitur Moyses, & narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, & locutus est ad eum, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, & dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Aliqua hic obscuriora sunt, & nonnulla egent dilucidatione. Primo senes illi non vocantur ætate, sed gravitate morum, & sapientia, ut facile colligitur ex illis verbis, Quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri. Hæc eadem verba insinuant, jam aliquod munus antea senibus illis fuisse, cum dicantur magistri; ideoque mihi probabile videtur, fuisse hosce septuaginta ex numero illorum, quos consilio Jethronis constituerat Moyses Exod. 18.

[368] [fuerunt ex statutis ante Jethronis consilio, sed majori gratia & auctoritate nunc donati,] Verum, inquiet aliquis, quomodo ergo Moyses conqueritur supra, se solum sustinere onus populi? Respondeo, id eum conquestum esse, quia judices illi inferiores solum dirimebant lites quasdam minoris momenti; nec tanta gaudebant auctoritate apud populum, ut hic in rebus majoris ponderis eos audire dignaretur, aut eorum consiliis acquiescere, quod carerent Spiritu prophetico: nam populus ille indocilis contineri non poterat in officio, nisi prodigiis, gravibusque suppliciis divinitus illatis, ut exemplis multis abunde liquet. Itaque cum nullus inter Israëlitas, nisi solus Moyses, videatur usque ad illud tempus dono prophetiæ præditus fuisse, nullusque satis intellexisse, quanta bona Deus promitteret obsequentibus Israëlitis, quanta vero mala minaretur inobedientibus; nullus satis audebat aut poterat discedentes ab officio minis terrere, terrendoque cohibere; sed totum illud onus soli incumbebat Moysi, ad quem semper recurrebatur, sive iracundia Dei humilibus precibus placanda esset, sive populus aliqua de causa conquereretur. Præterea solus Moyses populum leges divinas docebat, Deique mandata eidem solus exponebat. Certe nullus alius huc usque legitur aut populum docuisse, aut Dei mandata exposuisse, aut murmurantes discedentesque ab officio terruisse aut cohibuisse. Nam ne Aaron quidem, quando Legislator in monte aberat, etiamsi cum Hur statutus esset a Moyse, ut populum interim regeret, gravissimum idololatriæ crimen impedire valuit. Hoc igitur sensu Moysen dixisse existimo se portare pondus universi populi.

[369] Obscurum quoque est, quomodo Deus abstulerit de Spiritu Moysis, [nihil tamen ideo amittente Moyse,] aut qui erat in Moyse, ut daret senioribus. Nam jam observavit S. Augustinus quæst. 18 in Numeros, Latinos interpretes fecisse hunc sensum laboriosum ad intelligendum. Quippe verba ita sonant, acsi aliquid ablatum esset Moysi aliisque datum. At is sensus merito repudiatur, cum Moyses nihil ex gratia aut dono prophetandi amiserit. Observat autem laudatus Augustinus Græce apud Septuaginta non legi, Auferam de Spiritu tuo, sed, de Spiritu, qui est super te; & quæstionem sic solvit: Nunc autem cum ita scriptum sit, .. facilior est absolutio quæstionis: quia intelligimus, nihil aliud Deum significare voluisse, nisi ex eodem Spiritu gratiæ illos quoque habituros adjutorium, ex quo habebat Moyses; ut & isti haberent, quantum Deus vellet, non ut ideo Moyses minus haberet. Non video, cur verba Latina hoc eodem sensu exponi nequeant: nam de Spiritu tuo intelligi sic potest, de Spiritu eodem, qui tuus, seu tibi datus est. Nec videtur dubitandum, quin Deus promittat, se septuaginta senioribus communicaturum uberius dona sua sine ullo Moysis detrimento; atque ita revera factum sit: nam alias Moyses plus perdidisset subtractione propriorum donorum, quam accessione alieni auxilii fuisset lucratus.

[370] Quam porro alienus esset ab invidia Moyses, [qui cupiebat dona sua multis communicari.] quamque nollet solus esse in oculis tanti populi, non solum ostendit prædicta auxilii petitio, sed idem magis declaratur per illud, quod ea occasione factum est, de duobus e Senioribus ad tabernaculum evocatis, qui præ humilitate, ut plerique existimant, eo non accesserant, nec tamen dono prophetiæ fuere privati. Res ita narratur ℣ 26: Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, & alter Medad, super quos requievit Spiritus: nam & ipsi descripti fuerant, & non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, & nuntiavit Moysi, dicens: Eldad & Medad prophetant in castris. Statim Josue filius Nun, minister Moysi, & electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille, Quid, inquit, æmularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, & det eis Dominus Spiritum suum. Reversusque est Moyses, & majores natu Israël in castra; id est, quilibet ad sua tentoria: nam alias tabernaculum, ad quod convenerant, in medio erat castrorum. Nunc ad carnes populo dandas accedamus: nam illæ simul Moysi fuere promissæ, quando jussit Dominus septuaginta seniores congregari; sed facta singula volui consequenter narrare.

[371] De carnibus dandis Dominus, seu ejus vices gerens angelus, Moysi sic loquitur ℣ 18: Populo quoque dices: Sanctificamini: cras comedetis carnes. [Carnes in mensem integrum promissæ,] Ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Ægypto; ut det vobis Dominus carnes, & comedatis, non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, & vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, & fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto? Hæc promissio Domini erat punientis potius quam miserentis, ut patet ex ipsis verbis, & ab eventu. Repulerant Israëlitæ Dominum, quia contenti non erant manna. At uti non omnium erat hic contemptus cibi a Domino dati, sic non omnium fuit pœna; sed morigeri carnes, hac occasione in pœnam murmurantium datas, utiliter manducaverunt. Porro Moyses non statim videtur mentem aut consilium Dei percepisse, fortasse quia adhuc nonnihil turbatus erat absurda populi murmuratione. Hinc nec increduli nec dubitantis de potentia Domini, sed mirantis potius sunt, quæ sequuntur: Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt (præter feminas, pueros, Levitas, Ægyptios & servos) & tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid ovium & boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? Jam nunc videbis, utrum meus sermo opere compleatur.

[372] [dataque immensa multitudo coturnicum;] Vidit sane die sequenti non solum Moyses, sed omnis populus promissionem angeli impletam: nam ℣ 31 res ita refertur: Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, & demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. Surgens ergo populus toto die illo, & nocte, ac die altero, congregavit coturnicum, qui parum, decem coros (alii itaque plures:) & siccaverunt eas per gyrum castrorum. Comederunt igitur, saltem aliqui, toto mense coturnices, ut ex prædictis intelligitur; at non sine punitione rebellium, ut sequitur: Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: & ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatusque est ille locus, Sepulcra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. De hisce quoque Psal. 77 ℣ 26 dicuntur sequentia: Transtulit Austrum de cælo: & induxit in virtute sua Africum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes: & sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. Et manducaverunt & saturati sunt nimis, & desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum: & ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, & electos Israël impedivit.

[373] [sed in pœnam murmurationis multi sunt occisi.] Non exprimit sacra Scriptura, quo mortis genere perierint. Verum mihi credibile est, malum ab ipsis cibis ortum esse, morboque ex nimia gula contracto plurimos periisse, ut punirentur usu carnium, quas temeraria cupiditate postulaverant. Suspicionem hanc mihi ingerunt verba Domini, carnes promittentis, donec cibus ille exeat per nares, … & vertatur in nauseam. Accedit denominatio loci Sepulcra concupiscentiæ, quæ videtur innuere, concupiscentiam gulamque ipsis mortem attulisse, præsertim quia nullum aliud mortis genus exprimitur. Fateor tamen rem esse incertam. At displicet illorum sententia, qui incendio ante relato occisos putant, cum incendium istud ortum sit in via & in extrema castrorum seu agminis parte, quia aliqui murmurabant de nimio labore, locoque nomen dederit incensio; hic vero locus dictus sit Sepulcra concupiscentiæ.

[Annotata]

* manna

§ XXXIV. Josephi relatio de prædictis expenditur: Philo arguitur.

[Josephus murmurationem populi apud Sepulcra concupiscentiæ] Josephus de prædictis breviter agit, multa prætermittens, alia vero variis erroribus deturpans. Verba ipsius cap. 12 hæc sunt: Non multo post a Sina monte castra moventur: & post aliquot mansiones, de quibus dicemus, ventum est ad locum, qui dicitur Iseremoth: ubi denuo populus seditionibus agitari cœpit, & laboriosæ peregrinationis culpam in Moysem conferre. Illius suasu se reliquisse regionem fertilissimam, & nunc non solum ejus ubertate carere, verumetiam pro sperata felicitate in extremis miseriis huc & illuc oberrare, aquarum inopia laborantes: & si manna quoque aliquo casu deficiat, proculdubio fame interituros. His addebant multa convitia, quæ in Virum optime meritum passim jactabantur. Exortus est interim unus e populo, qui admonitos præteritorum Moysi beneficiorum, bonam spem habere hortabatur, ne tum quidem opem divinam frustra requisituros. Vulgus autem his verbis vehementius concitatum, magis ac magis contra Prophetam tumultuabatur. Qui videns ita desperatos, jubet æquo animo esse, pollicendo se, quamvis gravibus contumeliis immerito petitum, copias tamen carnium eis exhibiturum, non in unum tantum diem, sed in plures etiam. Illis vero credere nolentibus, quodam etiam rogante, unde tot hominum millibus providere possit? Deus, inquit, & ego, quantumvis male apud vos audientes, numquam tamen desinemus vestri curam gerere: idque brevi estis visuri. Vix hæc dixerat, cum tota castra coturnicibus complentur, quas acervatim venabantur. Deus tamen non multo post in Hebræorum insolentiam ac maledicta animadvertit, non paucis e populo desideratis. Nam & hodie locus ille nomen ex eo casu inditum retinet, vocaturque Cabrothaba, quasi dicas concupiscentiæ monumenta.

[375] In hisce primo corrige, quod dicitur de aquarum inopia: [multis inquinat erroribus:] nam eo defectu ibidem non laboraverunt Israëlitæ, nec de eo conquesti sunt. Non recte quoque exposuit murmurationis causam, silens desiderium carnium tædiumque mannæ eidem occasionem præbuisse. Secundo pro fletu populi convitia in Moysen male substituit: nam de convitiis hic silet Scriptura. Tertio unum aliquem e populo pro Moyse loquentem perperam inducit, silente rursum Scriptura. Quarto Moysen quoque loquentem facit, non sicut habet Scriptura; sed uti ipse finxit Josephus, qui male addit, populum verbis ipsius non credidisse. Quinto coturnices statim advolasse post promissionem Moysis perperam asserit scriptor veri incuriosus, cum intercesserit electio septuaginta seniorum, quam cum multis aliis prætermittit. Sexto denique ne loca quidem recte expressit: res enim non contigit post aliquot mansiones a monte Sinai, nec in Iseremoth, per quam Haseroth, seu mansionem decimam quartam intelligit, sed in mansione tertia decima, seu prima post mansionem deserti Sinai. Hi similesque Josephi errores ostendunt, scriptorem habuisse curam non magnam vera scribendi; sed contentum fuisse, modo posset historiam conscribere utcumque gentilibus verisimilem, & Judæis honorificam: idque magis etiam patet ex truncationibus innumeris, corruptionibusque gestorum de industria factis.

[376] [nec Philo sincere scripsit.] Philo quoque non satis sincere Vitam Moysis conscripsit, sed nimium studuit honori gentis suæ. Etenim aliam causam non invenio, cur multa prætermiserit, quæ vel maxime ad Vitam Moysis spectabant, sed genti Hebraïcæ probrosa erant; curque alia non pauca loco suo avulserit, malueritque referre lib. 3 Vitæ Moysis sine ordine temporis, tantaque brevitate, ut levitas & inconstantia Hebræorum in iis vix appareat. Præcipue autem culpandus est, quod ea de causa veritatem etiam neglexerit. Accipe evidentem rei probationem. Lib. 1 Vitæ pag. 493, postquam narraverat victoriam de Amalecitis relatam, quæ incidit in mensem secundum anni primi ab egressu ex Ægypto, statim sic prosequitur: Post prælium decernit exploratores ad inspiciendas sedes genti suæ destinatas mittere, anno secundo, postquam iter ingressi fuerant &c. Non ignoravit nec ignorare potuit Philo, missionem exploratorum anno integro & mense uno alterove posteriorem esse. Cur igitur eam ponit mox post victoriam de Amalecitis relatam? Non aliam reperio rationem, quam ne lectores adverterent, magnam relinqui lacunam in Vita Moysis. Nam omittuntur gesta omnia apud montem Sinai, aut potius loco suo avelluntur, ut lib. 3 de iis aliqua narrarentur, quæ magis elucere poterant; quæque probrosa erant Hebræis, breviter perstringerentur: omittuntur omnia, quæ apud Sepulcra concupiscentiæ, & in Haseroth contigerunt, nam hæc nimio erant dedecori Hebræis, præsertim quia tantillo tempore post Legem acceptam apud montem Sinai, tam indociles levesque fuerunt inventi. Hæc notare volui, ut fidem utriusque scriptoris Hebræi melius perspectam habeat studiosus lector.

§ XXXV. Murmuratio Mariæ & Aaronis contra Moysen: pœna Mariæ: mansiones aliquot: missio exploratorum, murmuratio Israëlitarum & rebellium pœna.

[Mansio in Haseroth, ubi Maria & Aaron obloquuntur Moysi,] Post mortuos in Sepulcris concupiscentiæ sepultos, Israëlitæ venerunt ad mansionem decimam quartam in Haseroth, ut dicitur Num. 33 ℣ 17 his verbis: Profectique de Sepulcris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth. Et Num. XI ℣ 34: Egressi autem de Sepulcris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, & manserunt ibi. Locus hic virtutem sancti Legislatoris rursum exercuit, dolorque ipsius tanto debuit esse acerbior, quanto propinquiores erant personæ, quæ contra Virum mitissimum se erexerunt. Factum Moyses ipse narrat Num. 12 hoc modo: Locutaque est Maria & Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, & dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne & nobis similiter est locutus? Pauca hic observanda. Uxor Moysis Æthiopissa erat Sephora Madianitis, quæ Æthiopissa vocatur, quia regio Madianitarum olim a Chusitis seu Æthiopibus fuit inhabitata, ut ante diximus num. 69. Hoc satis videtur certum, licet aliqui olim dissenserint. Verum non æque clara aut certa est occasio seu causa hujus jurgii, cum de ea magis inter se dissentiant interpretes. Mihi præplacet conjectura illorum, qui existimant, Sephoram nimis sibi placuisse ob familiaritatem Moysis cum Deo, secutamque ex ea auctoritatem apud homines, eosque Moysis favores ita extulisse apud Mariam & Aaronem, ut sibi quoque plusculum arrogaret, & forsan se Mariæ præferret, quod tanti Prophetæ & Legislatoris esset uxor. Verba Aaronis & Mariæ favent huic conjecturæ: & verisimile est, jurgium istud ortum esse, absente Moyse.

[378] De hac fratris & sororis suæ imprudentia non videtur conquestus esse mitissimus Propheta, [objurgato autem utroque per angelum, Maria lepra est infecta,] qui fortasse ne quidem verba murmurantium audiverat, aut certe facile condonasset. At Dominus auctoritatem Amici sui tanto promptius vindicavit. Audi sequentia: Quod cum audisset Dominus (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra, ideoque injuriam sibi factam facile neglexisset) statim locutus est ad eum, & ad Aaron & Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, descendit Dominus in columna nubis, & stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron & Mariam. Qui cum issent, dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses: qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei: & palam, & non per ænigmata & figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? Iratusque contra eos, abiit: nubes quoque recessit: quæ erat super tabernaculum: & ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Voces stetit & abiit fere insinuant, angelum hic apparuisse forma humana, idque aliqui crediderunt. At mihi longe probabilius apparet, Aaronem & Mariam nihil vidisse, nisi nubem, ex qua vocem audiebant. Hæc vox cum nube primo descendit, deinde stetit; ac demum abiit. Verisimile enim mihi non apparet, angelum humana forma ex propinquo loco visum esse ab Aarone & Maria, cum Moyses antea faciem ejus videre desideraverit, ac solum posteriora viderit. Porro ex pœna Mariæ colligitur, ipsam magis fuisse culpabilem Aarone, qui non omni tamen culpa vacavit, cum fuerit reprehensus, & in sorore utcumque castigatus.

[379] Ad relationem historiæ regrediamur: Cumque respexisset eam Aaron, [eaque non nisi post septem dies Moysis precibus liberata.] & vidisset perfusam lepra, ait ad Moysen: Obsecro, Domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, ne fiat hæc quasi mortua, & ut abortivum, quod projicitur de vulva matris suæ: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, & postea revocabitur. Exclusa est itaque Maria extra castra (secundum Legem de segregatione leprosorum latam Num. 5 ℣ 2) & populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. Ita Dominus partim preces Moysis exaudivit sanitatem brevi reddendo, partim auctoritati ipsius consuluit inflictam pœnam ad septem dies sic protrahendo, ut populo deberet innotescere. Nam parum probabilis est aliquorum sententia, qui voluerunt Mariam statim fuisse sanatam; sed amandatam solum fuisse extra castra ad imperium Domini; quia segregatio sequebatur lepram, qua eam percusserat Dominus, qui noluit eam a communi lege eximi, ut non solum lepra, sed & segregatione confunderetur, atque ita efficacius corrigeretur.

[380] [Mansiones variæ in deserto Pharan,] Sanata autem post septem dies revocataque Maria, populus iter suum prosecutus est. Mansio erat decima quinta, ad quam proficiscebantur, atque ea vocatur Rethma Num. 33 ℣ 18, ubi sic habetur: Et de Haseroth venerunt in Rethma. Num. 13 ℣ 1 de eodem itinere dicitur: Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. S. Hieronymus in Mansione XV ad propositum nostrum notat sequentia: Et notandum quod reliquæ mansiones decem & octo, quarum nunc breviter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad trigesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa, quæ scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quæ quia non sunt per mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur… Ab hac itaque mansione usque ad trigesimam secundam istiusmodi continentur historiæ. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, & Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Judæorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec & Chananæum nolente Deo, & victus, intelligit, quæ debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan & Abiron & filii Core (imo Core ipse sine filiis) consurgunt contra Moysen & Aaron, & terræ voragine glutiuntur. Inter mortuos & viventes pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, & currens ira Dei sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron & florem profert & folia; & in æternam memoriam virens siccitas consecratur &c. Hæc omnia incertis locis gesta esse, quod Moyses nomina locorum non expresserit, cum facta narravit, recte observavit sanctus Doctor.

[381] [at incertum, quid in singulis gestum; nec constat, ex quota] Quapropter nequeo ut certam amplecti sententiam multorum e neotericis, qui missionem exploratorum quintæ decimæ mansioni affigunt, cum nullum inveniam in Scripturis fundamentum, quo fulciatur hæc assertio. Hac de causa accipe mansiones omnes, quibus facta a S. Hieronymo breviter perstricta sic congruunt, ut nulli determinatæ aliquid certo possit attribui. Decima sexta est Remmomphares, post quam ordine sequuntur aliæ usque ad trigesimam secundam, sic memoratæ Num. 33 a ℣ 19: Profectique de Rethma castrametati sunt in Remmomphares. Unde egressi, venerunt in Lebna. De Lebna, castrametati sunt in Ressa. Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. Inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth. Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. De Thahath, castrametati sunt in Thare. Unde egressi, fixere tentoria in Methca. Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. Et de Moseroth, castrametati sunt in Beneiaacan. Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad. Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. Hæc est mansio trigesima secunda, si nullæ sint prætermissæ.

[382] Existimare porro nequeo, mansiones aliquot prætermissas, [missi sint exploratores, cum nequeat dici quota sit Cadesbarne, ex qua sunt missi.] cum unice hic intentus sit Moyses mansionibus enumerandis, multasque recenseat, in quibus nihil memorabile contigit. Jam vero exploratores ad Terram promissam missos esse ex Cadesbarne, constat ex testimonio Moysis infra dando; atque ideo aliqui volunt, mansionem fuisse in Cadesbarne a prædictis omnibus distinctam. At longe probabilius mihi videtur, Cadesbarne fuisse vicinum locum alicui ex dictis mansionibus, mansionemque nominari a Moyse potius Cadesbarne in Deuteronomio quam alio nomine, quo recensetur Num. 33, quia Cadesbarne locus erat celebrior & notior Israëlitis. Cum autem incertum sit, cui mansioni Cadesbarne vicina fuerit, quæve mansio eo nomine fuerit designata; æque est incertum, utrum ex mansione decima quinta, an ex aliqua e proxime sequentibus missi fuerint exploratores. At constat missos esse anno secundo ab egressu, indeque colligi potest, ex mansione decima quinta aut ex alia non nimis longe sequente missos esse.

[383] De missione ipsa exploratorum Moyses Num. 13 ℣ 2 sic habet: [Rogante populo & annuente Deo,] Ibique (in deserto Pharan) locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus; id est ex primariis, non ipsos tamen tribuum principes, uti ex nominibus innotescit. Porro populum etiam petiisse a Moyse, ut exploratores mitterentur, habemus Deut. 1 ℣ 19, ubi Moyses hac de re populum ita alloquitur: Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem & maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende & posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros, qui considerent terram; & renuntient, per quod iter debeamus ascendere, & ad quas pergere civitates. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. Res tota sic videtur ordinanda. Hortatus est Moyses populum, ut ad possessionem Terræ promissæ se accingeret. Ille vero rogavit, ut primum mitterentur exploratores. Consultus vero hac de re Dominus præcepit, ut exploratores duodecim mitterentur.

[384] Audiamus rursus Moysen Num. 13 ℣ 4: Fecit Moyses, quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. De tribu Ruben (misit) Sammua filium Zechur. [Moyses mittit in Terram promissam exploratores,] De tribu Simeon, Saphat filium Huri. De tribu Juda, Caleb filium Jephone. De tribu Issachar, Igal filium Joseph. De tribu Ephraim, Osee filium Nun. De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu. De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. De tribu Aser, Sthur filium Michaël. De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. De tribu Gad, Guel filium Machi. Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, & dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes considerate Terram, qualis sit: & populum, qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris: humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, & afferte nobis de fructibus Terræ. Erat autem tempus, quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

[385] [qui eam lustrant: reversique ubertatem laudant, & incolarum fortitudinem exaggerant,] Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin usque Rohob intrantibus Emath (id est, usque ad confinia Emath, urbem Syriæ, seu partem Terræ promissæ Septemtrionalem.) Ascenderuntque ad Meridiem, & venerunt in Hebron, ubi erant Achiman & Sisai & Tholmai, filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis & de sicis loci illius tulerunt: qui appellatus est Nehelescol, id est, Torrens botri, eo quod botrum inde portassent filii Israël. Reversique exploratores Terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, venerunt ad Moysen & Aaron & ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis & omni multitudini, ostenderunt fructus Terræ: & narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte & melle, ut ex his fructibus cognosci potest: sed cultores fortissimos habet & urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. Amalec habitat in Meridie (sed extra Terram promissam,) Hethæus & Jebusæus & Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare & circa fluenta Jordanis. Non omnes recensentur gentes, quæ habitabant in Terra promissa & deinde occupata; at exploratores referunt solum, quantum intellexerant in itinere, atque ideo etiam memorant Amalecitas, quod Hebræorum hostes essent, licet alias non habitarent in terra per Israëlitas occupanda. Jam hæc relatio in animis audientium nimium timorem, murmurque excitaverat.

[386] [Calebo conante murmur populi sedare; decem exploratores pergunt istud alere,] Occurrere itaque voluit Caleb, ut sequitur: Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus & possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam. Alii vero (decem, nam Josue alia erat mente) qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. Detraxeruntque Terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati quasi locustæ videbamur. De hisce Deut. 1 ℣ 24 Moyses ad populum ita disserit: Qui (exploratores) cum perrexissent & ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri *: & considerata Terra, sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, tulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est Terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, & idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. Quo ascendemus? Nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, & nobis statura procerior: urbes magnæ, & ad cælum usque munitæ, filios Enacim vidimus ibi. Hæc cœpta fuerant in ipsa relatione exploratorum, auctaque sunt deinde in tentoriis, ubi decem exploratores perfidi calumnias suas populo ita inculcabant, ut Caleb, Josue & Moyses ipse tumultum sedare nequiverint.

[387] Quid Moyses ipse egerit, pergit ibidem narrare hoc modo: [ita ut Moyses ipse non potuerit desperantium spem revocare,] Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos: Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto, cunctis videntibus. Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, qui præcessit vos in via, & metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, & die per columnam nubis. Idem cum aliis peccatis graviter Israëlitis exprobrat Moyses Deut. 9 ℣ 22, dicens ipsis: In Incendio quoque, & in tentatione, & in Sepulcris concupiscentiæ provocastis Dominum: & quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, & possidete Terram, quam dedi vobis: & contempsistis imperium Domini Dei vestri, & non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis: sed semper fuistis rebelles a die, qua nosse vos cœpi. Mirandum sane est, populum inter continua divinæ protectionis indicia, miraculaque & prodigia, tam pusillanimem fuisse tamque incredulum, ut inconsiderato & temerario timori suo plus tribueret, quam efficacissimis Moysis rationibus ac promissionibus, quæ ipsos numquam fefellerant. Factum id tamen, & ne a blasphemiis quidem temperatum.

[388] Moyses Num. 14 temeritatem populi rebellis sic exponit: [& rebellium animos erigere, juvantibus licet Aarone, Josue & Calebo;] Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, & murmurati sunt contra Moysen & Aaron cuncti filii Israël, dicentes: Utinam mortui essemus in Ægypto: & in hac vasta solitudine utinam pereamus, & non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, & uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, & revertamur in Ægyptum. Quo audito Moyses & Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. At vero Josue filius Nun, & Caleb filius Jephone, qui & ipsi lustraverant Terram, sciderunt vestimenta sua, & ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, & tradet humum lacte & melle manantem. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum Terræ hujus, quia sicut panem ita possumus eos devorare: recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. Cumque clamaret omnis multitudo, & lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. Hic finis rebellionis; at non pœnæ.

[389] [donec Deus omnibus minaretur mortem: Moyse deinde orante,] Et dixit Dominus ad Moysen: Usque quo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi, in omnibus signis, quæ feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, & fortiorem quam hæc est. Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, & habitatores Terræ hujus, qui audierunt, quod tu, Domine, in populo isto sis, & facie videaris ad faciem, & nubes tua protegat illos, & in columna nubis præcedas eos per diem, & in columna ignis per noctem: quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, & dicant: Non poterat introducere populum in Terram, pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine. Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut jurasti, dicens: Dominus patiens & multæ misericordiæ, auferens iniquitatem & scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam & quartam generationem. Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. Hactenus Moyses orans pro populo rebelli: at verisimile est, totam orationem non esse hic expositam, atque idcirco initium videri abruptius. Exauditus est sanctus Legislator: sed non ita prorsus omnia obtinuit, ut gravissimum crimen debita caruerit pœna: nam pro morte accelerata diuturnum rebellibus datum est exsilium, nec nisi morte finiendum.

[390] [pœna ista commutatur in exsilium perpetuum,] Audi sequentia: Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. Vivo ego: & implebitur gloria Domini universa terra. Attamen omnes homines, qui viderunt majestatem meam, & signa, quæ feci in Ægypto & in solitudine, & tentaverunt me jam per decem vices (id est, frequenter) nec obedierunt voci meæ, non videbunt Terram, pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: & semen ejus possidebit eam. Quoniam Amalecites & Chananæus habitant in vallibus (ut dixistis:) Cras movete castra, & revertimini in solitudinem per viam maris Rubri, seu versus mare Rubrum. Illud Cras revertimini non videtur absolutum Domini imperium, cum sequenti die non sint reversi Israëlitæ. Videtur potius esse concessio indignantis Dei, ut revertantur postridie, si velint: reditus tamen omnino imperatus fuit, sed serius, quantum apparet.

[391] [ita ut nullus ex enumeratis apud montem Sinai] De hac pœna Israëlitarum Moyses ad populum loquitur Deut. 1 ℣ 34 in hunc modum: Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus juravit, & ait: Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ Terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, præter Caleb filium Jephone. Ipse enim videbit eam, & ipsi dabo Terram, quam calcavit, & filiis ejus, quia secutus est Dominum. Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos (postea) dixerit: Nec tu ingredieris illuc: sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te… Parvuli vestri, de quibus dixistis, quod captivi ducerentur, & filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: & ipsis dabo Terram, & possidebunt eam. Vos autem revertimini, & abite per viam maris Rubri. Utroque loco citato solus Caleb a condemnatione diserte excipitur: at Josue quoque exemptum fuisse, tam hic innuitur, quam clare affirmatur verbis mox dandis.

[392] Rursum Num. 14 a ℣ 26 hanc pœnam Moyses paulo fusius sic exponit: [ingressurus esset Terram promissam, exceptis Josue & Calebo:] Locutusque est Dominus ad Moysen & Aaron, dicens: Usque quo multitudo hæc pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israël audivi. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis & supra, & murmurastis contra me, non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone & Josue filium Nun. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant Terram, quæ vobis displicuit. Vestra cadavera jacebunt in solitudine. Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, & portabunt fornicationem * vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, & scietis ultionem meam: quoniam, sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, & morietur.

[393] Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad considerandam Terram, [decem exploratores repentina morte sublati.] & qui reversi murmurare fecerunt contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terræ, quod esset mala, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. Josue autem filius Nun, & Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram. Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, & luxit populus nimis. Ex dictis facile colligitur, decem exploratores statim subitanea morte periisse, quod ipsi murmurationi occasionem præbuissent; reliquos vero paulatim interiisse tempore triginta octo annorum, & aliquot mensium, quibus in solitudine circuierunt: nam quod dicitur, Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, sic intelligi debet, ut simul computetur tempus, quo jam fuerant in deserto, ubi jam agebant annum secundum.

[Annotata]

* al. Torrentem botri

* id est, pœnam sceleris

§ XXXVI. Missio exploratorium, murmuratio, ejusque pœna ex Josepho & Philone, quorum relatio examinatur.

[Relatio Josephi de missis exploratoribus,] Josephus & Philo murmurationem Mariæ & Aaronis contra Moysen, utpote genti suæ minus honorificam, prorsus prætermiserunt. Attamen missionem exploratorum, ignavamque Israelitarum rebellionem litteris consignarunt. De illa Josephus cap. 13 scribit sequentia: Moyses autem posteaquam abductos inde adduxisset in locum humanæ habitationi parum aptum, non longe a finibus Chananæorum situm, qui dicitur Fauces, in concionem populum advocat. Cumque in mediis constitisset, Duo bona, inquit, Deus nobis dare decrevit, libertatem & felicis terræ possessionem: quorum alterum ex ipsius munificentia jam habetis, alterum quoque mox habituri. Sumus enim in Chananæorum finibus, a quibus adeo nulla civitas, nullusve rex nos arcebit, ut ne universa quidem gens collatis in unum viribus efficere hoc valeat. Ergo parati simus ad rem fortiter gerendam. Neque enim sine prælio regione sua nobis sunt cessuri, sed post magna certamina victoriæ præmium erit. Ante omnia mittendi sunt speculatores, qui & terræ ubertatem, & habitatorum potentiam explorent. Nos vero in primis concordiæ studere oportet, & Deum adjutorem ac auxiliatorem nostrum debito cultu prosequi. Hæc ubi locutus est, populus, collaudato Moysis consilio, exploratores eligit duodecim nobilissimos, ex unaquaque tribu unum.

[395] [murmuratione tunc orta,] Qui exorsi a partibus ad Ægyptum vergentibus, totam Chananæorum regionem perlustraverant, donec ad Amathen * urbem & Libanum montem pervenirent: explorataque terræ simul & incolarum natura, reversi sunt ad suos, quadraginta diebus in hoc negotium insumptis. Et fructuum quidem pulchritudo quorum specimen erat allatum, ubertasque regionis, quam audiebant, animos multitudinis ad bellum suscipiendum erigebat. Contra deterrebantur narrantibus difficilem fore ejus acquisitionem, quod flumina superanda essent magna ac profunda, & montes ardui transcendendi, & urbes mœnibus firmissimis cingantur. Apud Hebronem vero etiam gigantum progeniem se reperisse aiebant, atque ita exploratores, cum omnia majora apud Chananæos invenissent, quam quæ hactenus post exitum ex Ægypto viderant, suo timore reliquam etiam multitudinem data opera impleverunt. Qui ex eorum narratione impossibile rati talem terram acquirere, soluta concione domum reversi cum uxoribus & liberis lamentabantur, dicentes Deum verbis tantum multa polliceri, re autem omnino nihil auxilii præstare. Rursumque Moysem incusantes, in eum simul & fratrem ejus Aaronem pontificem vociferabantur: atque ita totam noctem inquieti exegerunt, in utrumque convicia jactando. Mane vero ad concionem concurrunt hoc animo, ut lapidatis Moyse ac fratre, in Ægyptum retro unde venerant reverterentur.

[396] Quem eventum metuentes duo e speculatoribus, Jesus Navechi filius ex tribu Ephræmitide, [studio Josuæ & Calebi multitudinem sedandi,] & Chaleb ex tribu Judæ, procedunt in medium & populum compescunt, orantes ut bona spe sint, neve Deum insimulent mendacii, temere fidem habentes quibusdam, qui vanis sermonibus de rebus Chananæorum vulgatis multitudinem credulam territarent: quin potius eos sequerentur, qui illis regionem tam felicem acquirendi autores ac duces se præberent. Neque enim montium magnitudinem, neque amnium profunditatem obstaturam viris fortiter rem gerere paratis, præsertim auspice Deo, & pro illis in acie præliaturo. Ite, inquiunt, posito omni timore alacres, Deoque freti, qua vos ducemus, sequimini. Talibus verbis conabantur sedare tumultuantem populum. Moyses interim & Aaron procidentes in faciem supplicabant Deo, non pro sua salute, sed ut insanientem multitudinem ad sanam mentem reduceret, tot præsentibus & instantibus necessitatibus turbatam: cum subito nubes super tabernaculum exorta, adesse præsentem Deum significat.

[397] Quo viso, Moyses animatus infert se in turbam, [Moysis precibus, & sententia Dei in rebelles lata,] & ultro pœnam eis a Deo, tanta insolentia provocato, minatur, non tamen quantam peccati enormitas merebatur, sed qualis esse solet paterna castigatio. Sibi enim tabernaculum ingresso, & internecionem populi cum lachrymis deprecanti, commemorasse Deum, quot & quantis beneficiis affecti, ingrati esse pergerent, & quod nunc speculatorum ignavia seducti, eorum verbis plus veritatis inesse putarent, quam suis promissionibus. Quamobrem non deleturum quidem totum illud, quod cæteris mortalibus omnibus prætulisset: attamen terram Chananæam ejusque ubertatem illis non concessurum, sed sine lare & sine urbe in deserto quadraginta annis erraturos, quo peccati pœnas exsolvant. Liberis tamen eorum terram illam daturum, eosque commodorum, quibus patres se per intemperantiam indignos redderent, dominos esse constituturum. His denunciationibus vulgus attonitum, totum se mœstitiæ dedidit, Moysemque obsecrabant, ut deprecaretur Deum, quo reconciliatus, peccatisque condonatis, urbes hostiles eis traderet. Ille vero negabat Deum laturum talibus se tentari precibus. Non enim temere aut humano more ad hanc indignationem esse commotum, sed justam hanc sententiam protulisse.

[398] In hac relatione Hebræus scriptor minus aperte recedit a sacris Litteris, [in quibusdam corrigitur.] quam faciat frequenter in aliis: nec tamen desunt, quæ corrigantur. Primo non perspicio, cur locum, ex quo missi exploratores, Græce φάραγγα, Latine Fauces nominaverit, nisi forsan naturam locorum ea voce voluerit explicare, aut ex Pharan inflexerit. Secundo oratio Moysis ad populum satis quidem est congrua loco & tempori; at non exacte conformis est sacræ Scripturæ, præsertim cum consilium de mittendis exploratoribus Moysi attribuat, licet Moyses potius videatur exploratores misisse, rogante populo & Deo permittente, quam id consilium primo suggessisse, ut dictum est num. 383. Tertio erant quidem montes & fluvii superandi Hebræis, ut acquirerent Terram promissam: at non legimus in sacris Litteris, hanc difficultatem exaggerasse exploratores, aut ea territum fuisse populum, prout narrat Josephus. Quarto blasphemas voces Israëlitarum, Deum verbis tantum multa polliceri &c. in Scripturis non invenit Hebræus scriptor, sed blasphemiam Deut. 1 ℣ 27 duriorem reddidit. Quinto demum multa prætermisit, aut saltem levissime solum attigit, uti facile videbit studiosus lector, modo cum hac relatione conferat expositionem datam ex sacris Litteris.

[399] [Philonis non satis fidelis relatio] Philo non minus dissimulanter agit in hoc facto narrando, quam Josephus, imo etiam magis: nam murmurationem contra Moysen, consilium redeundi in Ægyptum, vocesque seditiosas & blasphemas Hebræorum prorsus omittit, solum memorans Josuæ & Calebi periculum, imo ne pœnam quidem a Deo ob rebellionem inflictam clare exposuit. Deinde in eumdem cum Josepho errorem lapsus est, dum Moysen facit primum auctorem mittendi exploratores. Quin & graviore lapsu Legislatorem dubitantem inducit de fertilitate Terræ promissæ, & exploratoribus dicentem: Alioqui pro possessione sterilium agrorum ultro subire pericula, summa stultitia fuerit. Noverat sane Moyses, Terram illam admodum esse fertilem, jussusque erat a Deo populum ad illius possessionem ducere: quando igitur jussit exploratores considerare, terrane esset bona an mala, non id fecit, quod de bonitate terræ dubitaret, sed ut populus universus, audita terræ fertilitate, magis excitaretur ad possessionem illius adeundam. Hisce prævie monitis, verba Philonis subjungam: nam errorem de missis exploratoribus statim post victoriam de Amalecitis relatam jam ante correxi.

[400] [de missis per Moysen exploratoribus,] Post prælium (cum Amalecitis, de quo egerat) decrevit (Moyses) exploratores ad inspiciendas sedes genti suæ destinatas mittere, anno secundo postquam iter ingressi fuerant: ne forte more solito per ignorantiam dissentirent a Ducis consilio: utque re auditu cognita, quid agendum esset, in commune dispicerent. Missi sunt e duodecim tribubus totidem principes electi ex optimatibus, ut omnium esset par autoritas: utque ex æquo tribus omnes de statu regionis cognoscerent ex honoratioribus, si modo illi renunciare vera voluerint. Electos autem sic alloquitur: Certaminum ac periculorum, quæ sustinuimus & sustinemus hodieque, præmium erit agrorum divisio, quam spem ratam faxit Deus optimus maximus, ut gentem frequentissimam deducamus in coloniam. Profuerit autem plurimum locorum, hominum, rerum conditionem pernoscere, sicut ignorare hæc est noxium. Ideo vos elegimus, ut vestris oculis atque mentibus illa inspiceremus. Eritis igitur tot millibus pro auribus & oculis, ut cognoscatis, quæ nos scire oportet, nimirum tria hæc, incolarum frequentiam ac potentiam; urbium situm, munitæ sint an sine munitionibus: postremo quænam sit agri natura, num ferax & apta vinetis, arbustis atque segetibus, an contra sterilis: ut adversus vires copiasque incolarum instruamus nos legionibus, quas illis tuto possimus opponere, contra locorum autem difficultates machinis oppugnatoriis. Naturam quoque regionis scire necessum est, bona sit, an non. Alioqui pro possessione sterilium agrorum ultro subire pericula, summa stultitia fuerit. Arma autem nostra & machinæ atque copiæ sitæ sunt in sola erga Deum fiducia. Hoc apparatu freti nullis cedemus terroribus: hoc vincemus, etiamsi fuerimus inferiores robore, habitudine, audacia, peritia, copiis: hoc instructi etiam in vasta solitudine nihil requisivimus eorum, quæ habentur in urbibus. Tempus quoque nunc est explorationi aptissimum, vernum videlicet, quando ad maturitatem tendunt segetes, & arborum fructus proferre se incipiunt. Præstat tamen differre in æstatem reditum & afferre aliquid fructuum, quod sit regionis ejus ubertatis specimen.

[401] His auditis, ad explorandum proficiscuntur, deducente universa multitudine, [de Terra inspecta,] solicita, ne comprehensi luant supplicium, & accipiatur geminum incommodum, virorum tributim selectorum interitus, cum ignoratione rerum hostilium, quarum petebatur noticia. Habebant autem secum duces peritos locorum, quos sequebantur in itinere. Cumque appropinquassent finibus, ascenso monte altissimo, contemplabantur regionem magna ex parte campestrem, feracem hordei, tritici, atque pabuli. Montana quoque vitibus & arbustis erant consita, ubique virentia, distinctaque rivis ac fontibus ad aquandi copiam, ut a radicibus usque cacumina tota latera montium opaca essent continuis arboribus, præsertim juga & valles mediæ. Videbant etiam urbes natura simul & arte munitas egregie. Amplius deinde inquirendo videbant incolarum immensum numerum, gigantibus similium proceritate ac robore. Hæc ut diligentius perspicerent, hæserunt ibi diutius, ne fallerentur primo intuitu, sed certiores menti notas imprimerent. Simulque curaverunt, ut decerptos arborum fructus jam semimaturos suis tribulibus ostenderent, eos præcipue, qui non corrumpuntur facile. Sed nihil magis quam vitis fructum mirabantur. Pendebant enim prægrandes uvæ de palmitibus, spectaculum vix credibile. Harum unam exactam suspenderunt e vecte medio, cujus extrema imposuerunt humeris duorum juvenum, atque ita deportabant, aliis post alios propter pondus succedentibus.

[402] De cætero non consentiebant. In itinere convenire eis non poterat, [de discordia exploratorum, & populo ad seditionem concitato,] quid renunciandum esset de communi sententia, ne quid seditionis oriretur in populo. Sed hoc fuit levius. Post reditum extitit major discordia. Alii de urbium munimentis & civium frequentia narrantes, attollentesque in majus omnia, verbis territabant concionem: alii contra elevabant, quidquid viderant, hortando ut forti essent animo, & coloniam quærerent, consecuturi ad primum clamorem victoriam. Nullam urbem laturam tantæ multitudinis simul ingruentis impetum, nec parem futuram incumbenti oneri. Atque ita utrique invenerunt in plebe, quos imbuerent suis affectibus, ignavia timidi, fortes vero spe atque audacia. Verum hi portio quinta fuerunt, timidis quintuplo superantibus cæteros, quo factum est, ut paucorum fortitudo obscuraretur in tanto ignavorum numero. Duobus autoribus optimi consilii prævaluerunt decem dissuasores eorum sententiæ, qui pertraxerunt in suas partes totam plebeiam multitudinem. Omnes uno ore laudabant montana æque atque campestria: sed confestim reclamabatur a concione: Quid opus est nobis alienis fortunis asservatis tanto præsidio, ut non possint adimi pristinis dominis? Vix temperatum est a manibus, quin duos diversum sentientes lapidibus obruerent, malentes audire jucunda quam utilia, & veris falsa præferentes. Quod ægerrime ferebat Dux multitudinis, diris agitari eam suspicans, quæ tam contumaciter aspernaretur oracula: nec longe ultionem abesse, sicut eventus docuit. Nam illi decem exploratores timidi absumpti sunt pestilentia cum turba sequuta ipsorum ignaviam. Soli, qui suaserant eundum intrepide, servati sunt, præmium referentes pietatis, & reverenter accepti oraculi.

[403] [ac de diuturna Hebræorum vagatione: varia in hisce correcta.] Hæc causa fuit serius diductæ coloniæ. Cum enim potuissent secundo anno, postquam ex Ægypto demigrarant, agros Syriæ dividere; deflectentes a via compendiaria, vagabantur per secessus longinquos & devios, alios quærendo post alios, frustra defatigantes animum cum corpore, ut meritas impietatis pœnas persolverent: quippe qui præter tempus jam elapsum, per XXXVIII annos, ætatem hominis, susque deque oberrantes per invia, vix quadragesimo anno pervenerunt ad eosdem, quos antea, terminos. Hactenus Philo, recte enumerans annos, quibus in deserto vagati sunt Israëlitæ; sed silens, omnes viginti aut pluribus annis natos interim defunctos esse, paucis exceptis. Eodem silentio tegit cladem rebellium, qui pugnam detrectaverant, dum jubebat Dominus; & mox contra ejusdem prohibitionem temere ad pugnam processerunt, ut statim videbimus. Porro & alia quædam in data relatione incerta sunt aut minus exacta. Primo an decem exploratores pestilentia interierint, ut asserit Philo, an alio mortis genere, ex Scriptura non liquet. Secundo quod dicitur de agris Syriæ dividendis, intelligendum est de parte Syriæ latius sumptæ, seu de Palæstina, quæ Syriæ late sumptæ includebatur. Tertio minus exacte tempus, quo abfuerunt exploratores, a vere in æstatem protrahit, acsi diutius abfuissent quam quadraginta diebus, licet fatear id ex ipsius verbis non sequi: contra tacet diligentiam exploratorum in circumeunda tota Palæstina. Demum quædam ex conjecturis probabiliter magis quam certo refert, qualis est pro majori parte oratio Moysis ad populum, timor de exploratoribus, horum discordia in itinere &c.

[Annotata]

* Emath

§ XXXVII. Pugna, prohibente Moyse, suscepta & clades: colligens die Sabbato ligna lapidibus obrutus: conspiratio Core, Dathan & Abiron, insigniter castigata divinitus: pœna murmurantium: virgæ Aaronis prodigium.

[Israëlitæ, prohibente Domino, ad pugnam progressi,] Sententia contra rebelles Israëlitas per Deum lata & per Moysen divulgata, qua plerique erant condemnati ad mortem in deserto Arabiæ obeundam, non modo ingentem luctum populo attulit, sed tantam quoque audaciam, aut potius temeritatem rebellium animis infudit, ut pugnam ultro deposcerent, & invito etiam Moyse ad certamen properarent. Itaque qui ausi non fuerant ingressum Terræ promissæ tentare, quando favor Domini aspirabat, inaudita temeritate ad hostes appropinquarunt, renuente Deo, partim exsecuturi hac sua inobedientia sententiam mortis contra se latam. Moyses Num. 14 ℣ 40 de hisce habet sequentia: Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. Quibus Moyses, Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. Amalecites & Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini & Moyses non recesserunt de castris. Descenditque Amalecites & Chananæus, qui habitabat in monte: & percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma. Non exprimitur, quantus fuerit occisorum numerus; at non exiguum fuisse verba ipsa satis innuunt.

[405] Deut. 1 ℣ 41 de eadem pugna & clade Moyses populum sic alloquitur: [gravi clade repelluntur:] Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus & pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. Locutus sum, & non audistis: sed adversantes imperio Domini, & tumentes superbia, ascendistis in montem. Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, & obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: & cecidit de Seir usque Horma. Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. Quæri hic potest, quo modo diu manserint in Cadesbarne, cum jussi essent versus mare Rubrum proficisci die primo post rebellionem? Respondeo, Israelitas illi præcepto non paruisse, sed eodem die processisse ad pugnam illam infaustam Cum autem illa inobedientia ingenti strage esset punita, Deum verisimiliter permisisse, ut diutius in eodem hærerent loco, donec vulnerati aut morerentur aut sanarentur. Verum noluit permittere Dominus, ut iterato ad pugnam procederent, uti videntur petiisse post cladem acceptam. Observari quoque potest, Amorrhæum hic vocari, a quo cæsi sunt Israëlitæ; at Num. 14 dici Amalecitem & Chananæum: videntur itaque tres illi populi arma contra Israëlitas conjunxisse, nisi Amorrhæi Num. 14 vocentur Chananæi propter commune nomen populorum Terræ promissæ.

[406] Ubi diu circa Cadesbarne castrametati fuerant Israëlitæ, [iter eorum versus mare Rubrum: leges quædam: violans Sabbatum lapidibus obrutus.] itinere retrogrado profecti sunt versus mare Rubrum, donec pervenirent ad mansionem trigesimam secundam, seu in Asiongaber, locum sinui Elanitico maris Rubri adjacentem. De longissimo hoc itinere Moyses Deut. 2 sic breviter loquitur: Profectique inde (ex Cadesbarne) venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: & circuivimus montem Seir longo tempore. Variæ interim & diuturnæ fuerunt mansiones tempore illius itineris, uti videri potest num. 381: at ignoramus, quid in singulis earum sit gestum. Hac de causa eo ordine referam gesta temporis intermedii, quo relata sunt a Moyse in libro Numerorum sine alia loci aut temporis nota. Num. 15 recensentur leges variæ cæremoniales, quæ præscribuntur observandæ, postquam ingressi forent Terram promissam. Ibidem ℣ 32 pœna hominis, qui Sabbatum violaverat, hoc modo narratur: Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, & invenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati, obtulerunt eum Moysi & Aaron & universæ multitudini. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, & mortuus est, sicut præceperat Dominus. Hoc factum insinuat, Israëlitas eo tempore Sabbatum religiosissime observasse.

[407] [Conspiratio Core eique adhærentium] Porro eodem illo tempore, quo vagi per deserta ferebantur Israëlitæ, gravissima erupit conspiratio contra Moysen & Aaronem, eaque non inchoata motu populari inconstantis vulgi, sed studiose conflata per viros principes, qui imperium Moysi, Aaroni vero pontificatum invidebant. Levitæ fuerunt & Rubenitæ, qui imperium Moysi abrogare, & Aaronis sacerdotium commune pluribus facere moliebantur. Dux totius factionis Core Levita, patruelis erat Moysis: nam avus utrique communis erat Caath: Moyses autem erat filius Amrami, qui Caathi erat filius natu major; Core vero patrem habebat Isaar, filium Caathi secundum, ut videri potest Exod. 6 ℣ 18 & 21. Hac observata sanguinis propinquitate, Moysen audiamus, qui Num. 16 factum ita narrare aggreditur: Ecce autem Core, filius Isaar, filii Caath, filii Levi; & Dathan atque Abiron, filii Eliab; Hon quoque, filius Pheleth, de filiis Ruben, surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, & qui tempore concilii per nomina vocabantur. Eccli. 45 ℣ 22 de illis dicitur: Quia contra illum (Aaronem) steterunt alieni, & propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan & Abiron, & congregatio Core in iracundia. Vidit Dominus, & non placuit illi, & consumpti sunt in impetu iracundiæ. Fecit illis monstra, & consumpsit illos in flamma ignis. Pœnam illam latius videbimus, ubi conspirationis conatus fuerit expositus.

[408] [contra Moysen & Aaronem,] De eo Moyses ℣ 3 sic prosequitur: Cumque stetissent adversus Moysen & Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, & in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem: locutusque ad Core & ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus, qui ad se pertineant, & sanctos applicabit sibi: & quos elegerit, appropinquabunt ei. Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, & omne concilium tuum: & hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: & quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini, filii Levi. Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: num parum vobis est, quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, & junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, & staretis coram frequentia populi, & ministraretis ei? Idcirco ad se fecit accedere te & omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vendicetis, & omnis globus tuus stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum? His verbis Core eique adhærentes Levitas nequidquam ad meliora consilia reducere studebat Moyses.

[409] [quos gravibus impetunt convitiis: Moyse vero orante,] Æque pertinaces erant Dathan & Abiron cum Rubenitis sibi adhærentibus, ut sequitur: Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan & Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus. Graviaque addentes convitia, sic prosecuti sunt: Nunquid parum est tibi, quod eduxisti nos de terra, quæ lacte & melle manabat, ut occideres in deserto, nisi & dominatus fueris nostri? Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis & mellis, & dedisti nobis possessiones agrorum & vinearum. An & oculos nostros vis eruere? Non venimus. Hæc convitia graviter pungere debebant sanctum Legislatorem, quia diuturnæ commorationis in deserto, quam suis sceleribus imputare debuerant Israëlitæ, omnem causam Moysi falso imputabant; acsi magna ille promisisset, atque interim nihil præstare potuisset. Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum. Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. Dixitque ad Core: Tu, & omnis congregatio tua state seorsum coram Domino, & Aaron die crastino separatim. Tollite singuli thuribula vestra, & ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. Quod cum fecissent, stantibus Moyse & Aaron, & coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

[410] Locutusque Dominus ad Moysen & Aaron, ait: [Dathan & Abiron terra dehiscente absorbentur alii vero 250 igne consumpti:] Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num, uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? Et ait Dominus ad Moysen: Præcipe universo populo, ut separetur a tabernaculis Core, & Dathan, & Abiron. Surrexitque Moyses, & abiit ad Dathan & Abiron: & sequentibus eum senioribus Israël, dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, & nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan & Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus & liberis omnique frequentia. Et ait Moyses: In hoc scietis, quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quæ cernitis, & non ex proprio ea corde protulerim. Si consueta hominum morte interierint & visitaverit eos plaga, qua & ceteri visitari solent, non misit me Dominus: sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos, & omnia, quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: & aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis & universa substantia eorum; descenderuntque vivi in infernum operti humo, & perierunt de medio multitudinis. At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte & nos terra deglutiat. Sed & ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

[411] Non potest ex hoc loco intelligi, an Core dehiscente terra absorptus sit, [Core quoque biatu terræ absorptus, non tamen ejus filii:] an cum Levitis suis igne interfectus. Quin etiam Deut. XI ℣ 6 soli nominantur Dathan atque Abiron, … quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus & tabernaculis & universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. Nihilo magis nominatur Core Psal. 105 ℣ 15, ubi pœna rebellium sic exprimitur: Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini, Aperta est terra, & deglutivit Dathan, & operuit super congregationem Abiron. Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. Verum aliunde constat, Core a terra dehiscente haustum fuisse; at filios ipsius, utpote innoxios, mirabiliter fuisse periculo ereptos. Quippe Num. 26 Moyses texens genealogiam Dathan & Abiron, de hisce ℣ 9 scribit illa: Isti sunt Dathan & Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen & Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt: & aperiens terra os suum, devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, ut, Core pereunte, filii illius non perirent. Ita Dominus innocentes a noxiis separavit: neque enim dubitandum videtur, quin filii Core plane fuerint insontes, atque ea de causa eis pepercerit Dominus. Porro Core etiam fuisse in tabernaculo suo, quando periit, colligitur ex mandato Dei, quo jussit universum populum separari a tabernaculis Core & Dathan & Abiron. Itaque verisimiliter, abeunte Moyse, ad tentoria Dathan & Abiron, Core eumdem secutus est, relictisque Levitis sibi adhærentibus, qui incensum offerebant, ad tentorium suum recessit, ibique modo prædicto interiit.

[412] [laminæ ex thuribulis occisorum altari affixæ:] Post mortem seditiosorum expositam, Moyses prosequitur narrationem suam Num. 16 ℣ 36 hoc modo: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat thuribula, quæ jacent in incendio, & ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, & affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, & sanctificata sint, ut cernant ea pro signo & monimento filii Israël. Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, & produxit ea in laminas, affigens altari: ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena, & qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, & omnis congregatio ejus (id est, ei adhærentium) loquente Domino ad Moysen.

[413] [orta ob mortem illorum populi murmuratio punitur morte aliorum 14700;] Mirum est, tam insegni rebellium pœna cohibitos non fuisse Israëlitas a murmuratione contra Legislatorem. Attamen constat, hanc ipsam pœnam alteri rursum obmurmurationi occasionem præbuisse. De hac ita pergit Moyses ℣ 41: Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen & Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. Cumque oriretur seditio & tumultus incresceret, Moyses & Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, & apparuit gloria Domini. Dixitque Dominus ad Moysen: Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, & hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, & plaga desævit. Quod cum fecisset Aaron, & cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: & stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, & plaga cessavit. Fuerunt autem, qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, & septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis, postquam quievit interitus. Ostendere voluit hoc facto Dominus, quam iniqua esset criminatio perversorum, qui Moysi & Aaroni imputabant mortem seditiosorum.

[414] Factum Aaronis laudat Sapiens cap. 18 ℣ 20 his verbis: [cui plagæ Aaronis precibus finis allatus:] Tetigit autem tunc & justos * tentatio mortis, & commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo * sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum orationem, & per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, & finem imposuit necessitati; ostendens quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas, (id est, plagam, quæ populum perturbabat) non in virtute corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, (angelum exterminatorem) subjecit, juramenta parentum (seu juramenta parentibus, id est, Abrahamo &c. facta) & testamentum commemorans. Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, & amputavit impetum, & divisit illam, quæ ad vivos ducebat, viam. In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: & parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, & magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. His autem cessit qui exterminabat, & hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens. Hactenus de hisce Sapiens, cujus obscuriora verba per interpositas parentheses breviter explicare conatus sum: at plura videri possunt apud interpretes.

[415] Quamvis auctoritas Moysis & Aaronis, hujusque electio ad pontificatum satis esset asserta & vindicata tot millium seditiosorum supplicio, [sacerdotium Aaroni magis confirmatum] placuit tamen divinæ Providentiæ electionem summi sacerdotis ulterius confirmare novo prodigio, quod Moyses narrat Num. 17 in hunc modum: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israël, & accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, & uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, & una virga cunctas seorsum familias continebit: ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: & cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. Locutusque est Moyses ad filios Israël: & dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (quæ erat decima tertia, uti tribus Levi erat decima tertia tribus.)

[416] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii: [prodigio virgæ ipsius florescentis.] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: & turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque & receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, & quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. Fecitque Moyses, sicut præceperat Dominus. Apostolus Hebr. 9 ℣ 4 inter ea, quæ erant in arca testimonii, recenset virgam Aaron, quæ fronduerat, ita ut non solum relata sit ad sanctum sanctorum, ubi ante arcam flores acceperat, sed ipsi quoque arcæ fuerit imposita. Ceterum Israëlitæ, viso tanto prodigio, diu quieverunt, aut certe nihil de eorum murmurationibus legitur ante obitum Mariæ, quæ incidit in annum postremum diuturni eorumdem exsilii. Modeste tamen crebra suorum funera deplorarunt apud Moysen Num. 17 ℣ 12: Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus: quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? Hæc dicta fuisse a lugentibus, novasque clades timentibus, sed debita cum reverentia, censent passim interpretes; & sane verba illa, etiamsi varie intelligi possint, non reprehenduntur a Moyse, qui usque ad annum egressionis quadragesimum nihil amplius narrat de gestis Israëlitarum, sed solum recenset Num. 18 & 19 leges aliquot cæremoniales interim latas.

[Annotata]

* i. e. Israëlitas

* Aaron

§ XXXVIII. Quid de pugna cum Chananæis, & seditione pœnaque Core & aliorum Josephus scripserit, & Philo.

[Josephi relatio de pugna ab Israëlitis, invito Moyse,] Philo lib. 1 Vitæ Moysis nec pugnam cum Chananæis, nec seditionem principum deinde secutam commemorare voluit; at de posteriore facto quædam scripsit inferius examinanda. Josephus vero utramque historiam more suo narravit. Primum de pugna cum Chananæis lib. 4 Antiquit. cap. 1 sic habet: Hebræos autem duram vitam in deserto agentes, & multis miseriis afflictos, nihil pejus habuit, quam quod Deus non sinebat eos armis cum Chananæis experiri: nec jam amplius Moysen audire volebant quiescere jubentem, rati etiam sine illius auspiciis victoriam de hoste se posse obtinere: accusabantque eum, quasi hoc tantum agentem, ut in magna inopia constituti, semper ab illius consiliis penderent: & omnino pugnare decreverunt, auxilium Dei sibi pollicentes, non tam Moysis respectu, quam quod in ejus tutela jam inde a majoribus essent: & quos prius ob pietatem dignos libertate duxisset, eis nunc quoque si rem strenue gerant, victoriam non negaturum. Satis sibi virium adversus eas gentes (esse), etiamsi Moyses Deum ab ipsis alienare conetur: omninoque expedire sibi ut arbitratu suo potius rem gerant, quam pro excussa Ægyptiorum servitute Moysis tyrannidem suscipiant, ejusque libidini seducti pareant, jactantis divina colloquia, quibus, ut Deo præ cæteris carus, de rebus gerendis præmoneatur: quasi vero non omnes ex æquo Abrahæ essent posteri, ut unus singulari gratia præscientiam futurorum divinitus habere debeat. Prudentium esse, ut contempta unius Hominis arrogantia, Deo potius promissori credentes, ad acquirendam eam regionem se expediant, neque diutius sub Dei prætextu verba sibi dari sinant. Cogitandum de præsenti inopia, quam loca deserta graviorem in dies reddant, & ductore Deo manus cum Chananæis quamprimum conserendas, nec amplius assensum Legislatoris expectandum.

[418] [infeliciter suscepta excutitur:] Comprobata deinde omnium calculis hac sententia, populariter in hostes vadunt: qui neque feroci eorum impetu, neque immensa multitudine perterriti, irruentes in se excipiunt fortiter: & bona parte Hebræorum cæsa, reliquos turpiter vertere terga coactos insequendo trepidos in castra compellunt. Ea clades, præter omnium opinionem oblata, vehementer animos multitudinis dejecit, pejora metuentis, cogitantisque ab irato Numine immissam esse, eo quod, non exspectato oraculo, ad pugnam prorupissent. Moyses autem videns tum suos accepta clade consternatos, tum hostem victoria recenti elatum, veritus ne præsenti successu non contentus, majora moliretur, decrevit copias retro in desertum reducere. Cumque populus posthac in Ducis potestate se fore polliceretur, malo admonitus nihil absque ipsius consilio prospere cessurum, motis castris, itum est in desertum hoc animo, ut non prius contra Chananæos pugnam capesserent, quam signo divinitus accepto. Hæc Josephus, verbis sacræ Scripturæ conjecturas suas adjungens. Nam primo, quæ jactitata dicit per Israëlitas contra Moysen, non leguntur in sacris Litteris; at non abhorrent ab ingenio Hebræorum istius temporis, nec improbabile est, similia per aliquos saltem jactata fuisse, cum ad pugnam procederent, Moyse invito. Malim tamen existimare, plurimos eorum sibi persuasisse, se deleturos peccatum inobedientiæ per ignaviam contractum, si fortiter in hostem irent, illique persuasioni pertinaciter inhæsisse, Moyse nequidquam dehortante. Hæc enim sententia congruit verbis eorum ad Moysen Deut. 1 ℣ 41: Peccavimus Domino: ascendemus & pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Altera Josephi conjectura est, quod Moyses duxerit ad interiora deserti metu hostilis exercitus. At fallit hæc conjectura, cum diu deinde in eodem loco castra permanserint.

[419] Ad seditionem Core aliorumque ei adhærentium Josephus deinde progreditur hoc modo: [Idem Josephus conspirationem Core narrans,] Sed quemadmodum in exercitu ingenti usu venit, maxime rebus adversis, ut difficiles se moderatoribus præbeant, ita Judæis etiam idem accidit. Quum enim essent numero sexcenta millia, & vel in secunda fortuna parum tractabiles præfectis viderentur, tanto magis in egestate ac infortunio tam in se invicem quam in Imperatorem suum exasperabantur. Quapropter tanta seditione est laboratum, quantam nec apud Græcos nec apud Barbaros unquam fuisse accepimus. Quæ res dubio procul in extremum jam periculum delatos perdidisset, ni Moyses oblitus acceptæ injuriæ, quod minimum abfuit quin lapidaretur, rebus labantibus opem attulisset. Ac ne Deus quidem curam eorum prorsus abjecit, sed tametsi contumeliosos non solum erga Legislatorem, verum etiam in mandata divina per Moysem accepta, liberavit tamen e perniciosissima seditione, cujus absque sua providentia non nisi tristissimus exitus expectari poterat. Hanc seditionem, & quemadmodum, ea sedata, Moyses rem administraverit nunc dicemus, causa ejus primum exposita. Hactenus Josephus satis probabiliter.

[420] Mox seditionem ipsam, cujus præcipuum auctorem merito facit Core, [variis eam auget conjecturis,] exponere sic incipit: Cores vir genere & opibus inter Hebræos clarus, & populari quadam facundia præditus, videns Moysem in celso dignitatis constitutum, moleste ac invidenter id ferebat. Cum enim esset ex eadem tribu & cognatione, iniquum censebat se illi posthaberi, & divitiis pollentiorem & genere nihilo inferiorem: multaque in illum apud contribules Levitas & inter cognatos concionabundus vociferabatur, rem indignam dictitans, nec diutius ferendam, Moysem ambitiosis artibus sub prætextu cujusdam divinitatis cum aliorum injuria suæ tantum gloriæ studere: & nuper præter jus & fas sacerdotium absque populi suffragio fratri Aaroni dedisse, & alias dignitates, quasi tyrannide arrepta, pro libidine distribuere. Gravem hanc esse injuriam, quod ita latenter se in dominationem insinuet, ut priusquam sentiri possit, populi libertas opprimatur. Qui enim principatu se dignum sibi sit conscius, eum volente ac persuaso populo sine vi ad tale fastigium aspirare. Qui vero bonis artibus eo pervenire desperent, a vi quidem abstinere, ne bonitatis ac honestatis opinionem amittant, sed technis maliciosis ad id consequendum niti. Talium conatus in medium protractos puniri e republica esse, priusquam e clanculariis insidiatoribus aperti hostes evadant. Quam enim rationem Moysem afferre posse, cur Aaroni potissimum & filiis sacerdotium dederit. Si enim ex Levitica tribu alicui honor is ex divina voluntate deberetur, se merito fuisse præferendum, genere Moysi parem, ætate atque opibus potiorem. Quod si antiquissimæ tribus ratio haberetur, optimo jure viris Rubelitidis tribus dignitatem eam deferendam, Dathamo, Abironi, & Phalao, divitiis juxta ac ætate inter contribules præminentibus. Hæc Cores, videri volens reipublicæ curam habere, revera hoc tantum agens, ut concitato populo pontificatum invaderet.

[421] [partim probabilibus, partim improbabilibus & falsis:] Pleræque hæ criminationes Core probabiles sunt, cum satis congruant verbis ejus ad Moysen Num. 16 ℣ 3, cumque non potuerit tot viros primarios in partes suas pertrahere, nisi occultis criminationibus Moysis & Aaronis famæ detraxisset. Nonnulla tamen minus sunt verisimilia. Primo enim improbandum videtur, quod Core se ætate & divitiis Moysi & Aaroni præferat: nam utrumque incertum est, nec admodum verisimile. Secundo quod fingat, ipsum aperte voluisse sacerdotium ad alium transferre: nam verba ipsius Num. 16 ℣ 3 tantum insinuant, voluisse ipsum, ut sacerdotium omnibus Levitis fieret commune; atque id solum tentasse: negare tamen nolim, id eum facere potuisse, ut deinde favore populi pontificatum ad suam pertraheret familiam. Tertio licet loquatur Josephus maxime de sacerdotio, satis tamen indicat conspirationem etiam fuisse contra supremam Moysis dignitatem. Et sane intentio seditiosorum ea fuisse videtur, ut non solum Aaroni eriperetur pontificatus; sed Moysi quoque suprema potestas. Innuunt utrumque verba Core Num. 16 ℣ 3: Sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est, & in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Dei? Eodem tendunt verba Dathan & Abiron, Moysi parere recusantium ℣ 13: Nunquid parum tibi est quod eduxisti nos, .. nisi & dominatus fueris nostri? Itaque dubitandum non est, quin tam Moysen quam Aaronem in ordinem redigere voluerint seditiosi. At Dominus defendit viros a se electos ad regendam Israëlitarum rempublicam; nec passus est aut sacerdotium aut supremum principatum ad alios transferri. Quarto corrigendus est Josephus, quod Dathamo & Abironi adjungat Phalaum, de quo in sacris Litteris nulla fit mentio, dum illorum refertur conspiratio. Hon adjungi poterat, non Phalaus, per quem videtur designari Phallu, filius Rubeni Num. 26 ℣ 5, ibidem ℣ 8 avus Dathani & Abironis, ita ut diu debuerit esse defunctus ante hanc conspirationem.

[422] Hisce observatis ad Josephi textum regredior. Nec diu, [conspirationem quoque confundit cum murmuratione populi post secuta:] inquit, se intra unam tribum hæ criminationes continuerunt: verum sparsus paulatim rumor, dum quisque auditis de suo aliquid addit, totis jam castris pervagabatur: brevique eo res devenit, ut ducenti quinquaginta e primatibus factionem Coræ sequerentur, qui omnes operam dabant, ut sacerdotium fratri Moysis ademptum in illum tranferretur. Populus præterea tam concitatus erat, ut ad lapides conclamaretur: concurrebatque incondita multitudo in concionem, ubi stans ante Dei tabernaculum vociferabatur, tollendum Tyrannum, & populum e servitute eximendum, cui sub religionis prætextu dura imperata imponerentur. Deum enim, si ipse esset sacerdotis elector, aliquem dignum fuisse ad hunc honorem provecturum, non eum, qui multis esset merito posthabendus: vel si Aaroni eum dare decrevisset, populi suffragio potius quam Fratris beneficio fuisse daturum. In hisce Josephi verbis regnat confusio: nam, ut dixi, necdum agebatur de Sacerdotio ad Core transferendo: necdum etiam erat tanta populi exacerbatio, ut ad lapides concurreretur; sed ea orta est postridie, dum mortem seditiosorum Moysi & Aaroni imputare cœpit populus ad graviorem seditionem concitatus.

[423] Pergamus cum Josepho: Moyses autem, qui Coræ calumnias non ignorabat, [& in oratione ad populum Moysi attributa] videns populum irritatum, nequaquam expavit: sed fretus conscientia rei bene administratæ, & sciens fratrem electione Dei pervenisse ad sacerdotium, non sua gratia, prodiit in concionem: & quoniam non erat imperitus artium, quibus vulgus tractandum est, ad Corem versus elata voce: Mihi, inquit, Cores, vel tu, vel unus quivis ex istis, intenta in ducentos & quinquaginta viros manu, honore digni videmini: imo ne reliquam quidem concionem contemno, etiamsi vobis divitiis & cæteris dotibus non sint conferendi. Nam nec Aaron ideo sacerdotio potitur, quia ditior. Tu enim ampliores, quam uterque nostrum, facultates possides: neque quia nobilior; commune enim universis genus nobis Deus voluit, cujus eundem cunctis autorem dedit: neque fraterno affectu motus, quod aliis debebatur, fratri contuli; nisi enim jus & fas præ oculis habuissem, nequaquam oblitus mei, dedissem alteri, cum nemo sit mihi me ipso propinquior, & mihi non minus quam illi bene velim; & alioqui qualis erat prudentiæ, me violati juris reum facere, & hujus facinoris præmium alteri cedere? Verum & a mea probitate absit tale scelus, neque Deus sustinuisset aut se contemni, aut vos ignorare, quid illi gratissimum facturi effetis. Ipse sacerdotem sibi elegit, ipse ab hoc crimine immunem me reddidit. Attamen licet non meo beneficio, sed divina electione hunc honorem adeptus, non dubitat in medium depositum vestris suffragiis committere, nullam prærogativam postulans ex eo, quod hactenus eo sit legitime functus, ut qui omni ambitione posita, malit vos sine seditione videre, tametsi vestris etiam calculis ante jam comprobatus. Neque enim Dei voluntatem in hoc læsimus, quod vestrum etiam assensum accedere voluimus. Sed quod ille ultro detulit, salva pietate recusare non licuit: quemadmodum & illud æquum est, ut qui semel dedit, suum donum ratum ac perpetuum efficiat.

[424] Quamobrem judicabit denuo, quem velit pro vobis sacra facere, & pietatis vestræ antistitem esse. [sacræ Scripturæ non satis est conformis:] Iniquissimum enim fuerit, Corem per ambitionem obstare, quo minus liberam electionem sui sacerdotis habeat. Nihil est igitur quod seditionibus turbemini, quantum ad hanc causam attinet. Cras mane cum sua quisque acerra & igne ac odoramentis adesto. Tu vero, Cores, cede Deo, & calculum ejus expecta, neque majorem, quam Deus habeat, autoritatem tibi arroga: sed tu quoque inter cæteros hujus honoris competitores judicandus adesto: nec video cur vel Aaron a petitione debeat excludi, eodem genere natus, & qui jam in hac functione irreprehensibile sui specimen dedit. Ubi vero conveneritis, coram toto populo suffitum facitote, & cujus sacrificium acceptius Deo fuerit, eum mea quoque autoritate confirmabo, meque ab hac calumnia collatæ per privatam gratiam in fratrem summæ dignitatis exolvam. His auditis, turba & tumultuari simul, & male suspicari de Moyse destitit: & insuper consilium ejus collaudavit tanquam e republica futurum: atque ita concio dimittitur. Hactenus Josephus, qui in principio orationis, quam Moysi attribuit, a mente sacrarum Litterarum longe recedit, dum Moysen inducit callide abblandientem Core ceterisque Levitis, quos gravi oratione perstrinxit Num. 16 ℣ 8 & sequentibus. Media autem orationis pars ex conjecturis formata est, Scriptura nec repugnante nec favente; at postrema demum pars orationis Scripturæ textui est conformior.

[425] [pœnam seditiosorum narraturus gesta confundit,] Pœnam rebellium narrat Josephus cap. 3 non sine multa confusione & erroribus aliquot. Verba audiamus: Postera vero die reditur in concionem, ut sacro facto interessent divino judicio, per quod competitorum certamen erat dirimendum: eratque nonnihil tumultus, multitudine suspensa ad eventus expectationem, quibusdam Moysen in ordinem redigi cupientibus, qui vero prudentiores erant, seditionum finem exoptantibus: timebant enim ne actum esset de republica, si ulterius seditio procederet. Multitudo quoque natura novarum rerum cupida, & ad obloquendum magistratibus prona, omnibus rumoribus circumferebatur. Moyses autem missis ad Dathamum & Abironem viatoribus, jussit ut ad condictum venirent sacris interfuturi. Postquam autem negaverunt se obtemperaturos, neque diutius passuros Moysi potentiam artibus malis quæsitam in populo augeri: his renunciatis assumptisque aliquot præstantioribus, non est dedignatus ad contumacem Dathami factionem venire, sequentibus se libenter, quos jusserat. Huc usque Josephus rei gestæ ordinem & tempora confundens: nam primo seditionis die Moyses ad se vocari jusserat Dathanum & Abironem, illique parere recusaverant. Moyses vero, audito eorum responso contumeliis pleno, eodem die Dominum oraverat, ne audiret seditiosos, jussitque Core sequenti die ad tabernaculum accedere cum suis Levitis. Secundo igitur die Moyses adivit tentoria Dathani & Abironis, secutumque est tam illorum quam Levitarum supplicium.

[426] [& attribuit Moysi preces nec Scripturæ conformes] Audiamus Josephum, qui ita pergit: Tum Dathamus cum suis audito Moysen cum primatibus ad se adventare, progressi cum liberis & uxoribus ante tabernacula, expectabant quidnam acturus esset. Aderant etiam satellites, qui arcerent eum, si quid vi agere vellet. Ille vero jam propior, sublatis in cælum manibus, & elata voce, ut a tota multitudine exaudiri posset, Domine, inquit, cæli & terræ ac maris, ut qui mihi testis es fide dignissimus, quod quicquid hactenus feci, ex tua sententia feci, qui miseratus res Hebræorum perpetuus adjutor mihi fuisti, exaudi hanc orationem. Tu enim scis omnia, ipsas etiam cogitationes hominum. Quapropter non dedignaberis rei veritatem atque istorum ingratitudinem in medium proferre. Nosti sane exacte & illa, quæ nativitatem meam præcesserunt, visa nimirum non audita: nunc in illis rebus testimonio tuo me subleva, quas isti cum non ignorent, male suspicari tamen non verentur. Ego cum vitam agerem quietam, id quod mea virtute & tua voluntate Raguelisque soceri beneficio consecutus eram, tamen relictis ejus voluptatibus & commodis, me ipsum totum dedidi ærumnis pro isto populo perferendis: & primum pro libertate eorum, nunc vero pro salute promptissime magnos labores suscepi. Nunc ergo quoniam in suspicionem veni hominibus, qui mea cura ac providentia tot mala incolumes evaserunt, tu qui in igne illo ad montem Sina mihi apparuisti, & tua voce spectaculoque illorum prodigiorum me dignatus es, qui in Ægypto legatione tuo nomine fungi voluisti, qui Ægyptiorum opibus afflictis, servitutem eorum effugere concessisti, & Pharaotis potentiam succumbere mihi fecisti, qui ignaris viæ per mare medium iter aperuisti, cujus postea fluctibus Ægyptios involvisti, qui inermes armis munivisti, qui ex vitiosis fontibus potabiles reddidisti, & potum nobis inopia laborantibus e petra produxisti, cibumque in terra non invenientibus a mari attulisti, e cælo denique nunquam ante auditum es largitus, qui legibus ac institutis rem nostram ornasti, adesto mihi, Domine, judex omnium ac testis incorruptissimus, quod neque munera a quopiam Hebræorum, favorem meum contra justitiam captante, admisi, neque pauperem bonam causam habentem propter adversarium divitem perdere litem sum passus.

[427] Et nunc republica sincerissime administrata, in suspicionem culpæ, [nec ipsius mansuetudini,] a qua sum alienissimus, venio, quasi fratri ob privatum affectum, & non tua voluntate, sacerdotium tuum contulerim: ostende quod omnia tua providentia dispensantur, & nihil fortuitis casibus, sed tua voluntate ad effectum pervenit: & quod res Hebræorum cordi tibi sint, justa in Dathamum & Abironem animadversione declara, qui te stupidum faciunt, meis imposturis circumveniri jactantes. Facies autem manifestam adversus insanos gloriæ tuæ detractores vindictam, si non communi more intereant, ne quis nihil humanum passos existimet, sed terra, quam indigni calcant, dehiscens cum familiis & facultatibus eos absorbeat: hoc modo & tua potentia omnibus apparebit, & exemplum posteris statuetur, ne quis secus quam pium est de tua majestate sentire audeat: & meum ministerium ex tua sententia esse comprobabitur. Quod si vera sunt crimina, quæ in me congerunt, tum in meum caput diræ vertant, illis, quos execratus sum, incolumibus. Atque ita exacta pœna a populi tui turbatoribus, reliquam multitudinem in pace, concordia, & mandatorum tuorum custodia serva intactam, & expertem supplicii sceleratis hominibus debiti: quandoquidem alienum est a tua justitia, illorum pœnas immeritam Israëlitarum turbam dependere. Ita Josephus pro suo ingenio. At varia sunt corrigenda. Primo longa hæc oratio Moysis ad Deum incongrue concinnata est. Prior tamen pars, qua Dei beneficia recensentur, vera est; sed Josephum potius quam Moysen habet auctorem, certe pro majori parte. Secundo graviter peccat scriptor Hebræus, dum Moysen inducit orantem, ut adversarii dehiscente terra absorbeantur: nam hunc quidem illorum interitum prædixit Moyses, sed non rogavit Dominum, ut sic punirentur, neque eæ preces eximiæ sancti Legislatoris mansuetudini sunt conformes. Tertio falsum quoque est & incongruum, quod Moyses sibi dira precatus sit, si vera jactarentur a seditiosis.

[428] [Dathani & Abironis supplicium refert, omisso Core,] Supplicium Dathani & Abironis, omisso perperam Core, mox ita narrat: Hæc cum lachrymis effato, terra horrendum repente contremuit, & undante superficie, non secus quam pelagus vento fluctuans, universum populum terruit: immani mox sonitu eliso, qua seditiosi tendebant solum subsidit, & eodem momento omnes ad unum absorbet: sublatisque in hunc modum profanis, hiatus ille ita rursum clauditur, ut ne vestigium quidem ejus superesset. Hic finis seditiosæ factionis, illustre argumentum divinæ providentiæ simul & potentiæ, fuitque hic casus eo miserabilior, quod adeo nemo ne propinquorum quidem aut cognatorum eos est miseratus, ut totus quantus erat populus, anteactorum oblitus, lætis acclamationibus Dei sententiam comprobaret, ac ne luctu quidem dignos, ut pestem ac perniciem popularium, existimaret. Falsum est, quod asseritur, nullum fuisse luctum de morte seditiosorum, cum sequenti die altera orta sit seditio illorum, qui vociferabantur Moysen & Aaronem interitus istorum fuisse causam, ut ipse quoque narrat Josephus.

[429] [quem perperam adjungit viris 250 igne absumptis:] Non minus in sequentibus a vero aberrat scriptor parum accuratus, qui ita pergit: Post Dathamum cum suis extinctum Moyses pontificatus æmulos convocat, Deo denuo commissurus electionem, ut ei sit ratum sacerdotium, cujus sacrificium Deo gratissimum apparuerit. Itaque conveniunt ducenti quinquaginta viri summo in precio semper apud populares habiti, tum quod a majoribus omni virtute præclaris oriundi essent, tum quod ipsi nequaquam degenerarent: cumque his procedunt & Aaron & Cores: deinde stante * ante Dei tabernaculum adolebant acerris odoramenta, quæ secum attulerant: cum subito tantus ignis effulsit, quantum nec homines ipsi unquam excitaverunt, nec in terris sponte ardentibus, nec in sylvis per æstum austri flatu collisis & attritis excitatum viderunt, sed qualis divinitus accendi poterat, fulgentissimus simul ac flagrantissimus: cujus vi ac impetu ducenti illi & quinquaginta una cum Core ita sunt absumpti, ut ne cadaverum quidem reliquiæ comparerent. Solus Aaron superfuit illæsus, ut manifestum esset divinitus coortum hoc incendium. His ita absumptis, Moyses volens perpetuam ejus supplicii memoriam ad posteros tradi, ut & illis non ignoraretur, jussit Eleazarum Aaronis filium acerras eorum affixas altari æreo consecrare, ut hoc monumento omnes terrerentur, qui cæleste Numen humanis dolis putant circumveniri posse. In hisce corrige primo tempus: neque enim hi Levitæ congregati sunt post mortem Rubenitarum; sed jam ante convenerant, & verisimiliter eodem tempore combusti sunt, quo alii terræ hiatu absorpti. Secundo Core non fuit cum hisce combustus, ut aliqui cum Josepho voluerunt, sed hiatu quoque terræ demersus, ut antea dixi. Tertio perperam ait Josephus, hos non degenerasse a præclaris parentibus, quandoquidem seditiosi fuerint contra Principem suum & sacerdotem a Deo electos. Quarto non solum Moyses; at Deus ipse jussit, acerras eorum in laminas duci & altari æneo affigi in signum rebellionis, perpetuamque rei memoriam.

[430] Demum Josephus cap. 4 confusa rursum rei expositione omnibus hisce tumultibus finem imposuit,[finem quoque seditionis confuse narrat, illum attribuens] omittens incendium divinitus excitatum, quo perierunt quatuordecim millia hominum, quodque Aaron a Moyse missus sua deprecatione tandem cohibuit. Postremum vero tumultum omnium furiosissimum, quo Moyses ipse & Aaron ad tabernaculum fugere coacti sunt, non morte tot millium, sed sola Moysis prudentia sublatum fingit per efflorescentem Aaronis virgam. Verba ejus accipe: Post tam evidens argumentum cum jam satis constaret, non ambitu, aut Fratris gratia, sed divino judicio sacerdotium ad Aaronem pervenisse, sine ulla controversia posthac illud tenuit: nec tamen ob hoc diu cessatum est a seditione, imo pene gravior priore est insecuta. Nam ex talibus causis ortum habuit, ut facile appareret longo tempore duraturam. Cum enim semel animos hominum occupasset hæc persuasio, nihil sine Dei voluntate geri, arbitrabantur Deum in gratiam Moysis ista facere. Huic igitur imputabant omnia, tanquam non peccatorum odio Deus sæviret, sed a Moyse solicitatus: ægreque ferebant quod non solum impune tot optimatum morte populum mulctasset, sed præmium etiam auferret confirmatum jam fratris pontificatum: quandoquidem nemo posthac eum affectaturus erat, cum aliis id male cessisse videret. Adhæc cognati extinctorum agebant apud populum, rogantes ut superbæ & nimiæ Moysis potestati modum aliquem statueret, facile enim hoc illi esse.

[431] Tum ille mature sentiens excitari turbas, veritus ne qui rursum res novas molirentur, [virgæ florescentis prodigio, quo confirmatum est Aaroni sacerdotium.] unde magnum aliquod malum accidere posset, concionem advocari jubet. Et auditis postulatis nihil respondens, ne magis irritarentur, hoc tantum principibus tribuum mandavit, ut virgas afferrent tribuum nominibus inscriptas. Ejus enim fore sacerdotium, in cujus virga Deus signum ostenderit. Quod ubi placuit, inscriptas attulerunt, cum alii, tum Aaron, inscriptam habens in sua Leviticam. Eas Moyses acceptas in Dei tabernaculum deposuit. Sequenti vero die omnes protulit, quæ facile agnoscebantur, quod essent & a principibus, qui attulerant, & a cætero populo notatæ: videbantque alias eadem specie manere, qua erant pridie, cum eas Moyses acciperet, ex Aaronis vero ramos & germina esse exorta, & quod magis mirum, amygdala matura, quod virga ex hoc genus ligno constaret. Hac novitate spectaculi vulgus attonitum, omissis odiis, quibus tam Moysem quam Aaronem prosequebatur, totum in admirationem divini judicii versum, amplius Deo repugnare desiit, ratumque Aaroni sacerdotium esse voluit: atque ita tertio Dei calculo confirmatus, nemine posthac contradicente, fuit pontifex; & Hebræorum populus, longis seditionibus agitatus, hoc modo ad quietem tandem pervenit. Hactenus Josephus, cujus errores jam assignavi: tumultus enim populi cohibitus fuit punitione quatuordecim millium, priusquam prodigium in Aaronis virga esset patratum: atque eo demum prodigio sacerdotium Aaroni est confirmatum.

[432] [Philonis brevis relatio de conspiratione] Philo lib. 3 pag. 536 & seq. de pœna Core aliorumque ei adhærentium, nullum tamen nominans, adfert sequentia: Est & aliud ejus oraculum conjunctum cum majore prodigio, cujus supra mentionem feci de pontificatu Prophetæ disserens: id quoque prolatum ex afflatu Numinis, sine dilatione eventus consecutus est. Templi ministrorum duo sunt ordines, sacerdotum potior, ædituorum inferior. Erant illo tempore tres sacerdotes, ædituorum multa millia. Hi freti suorum multitudine paucitatem sacerdotum contemnebant peccato non simplici, dum & majoribus adimunt honorem debitum, & minores ultra modum extollunt, sicut fit insurgentibus contra suos præfectos subditis, turbatoque ordine publico. Deinde cœtus faciendo clamabant in Prophetam, quod propter domesticam necessitudinem fratri ejusque filiis donasset sacerdotium conficto oraculo, ut videretur id ex autoritate Dei facere. Quamobrem exasperatus alioquin Vir ingenii mitissimi, non tulit tam insignem injuriam simul & maliciam, petiitque a Deo ut aversaretur illorum sacrificia: non quod periculum esset ne justissimus Judex sacra impiorum acciperet, sed quia hic est peculiaris effectus Deo chari animi, adversari propalam nefariis conatibus.

[433] [& supplicio seditiosorum] Necdum justa indignatio furorque deferbuerat, cum Numine afflatus insuper hoc edidit vaticinium: Grave malum est incredulitas, sed solis perniciosum incredulis. Hi factis, non dictis, castigandi sunt. Pœna docebit eos, me non mentiri, quando scire nolunt, quod sciunt. Mors decernet de hac controversia. Si naturali morte decedent, fictum est meum oraculum. Quod si novo inusitatoque lethi genere absumentur, testata erit mea veracitas. Video terram vasto specu dehiscere, absorberi numerosas cognationes una cum suis tabernaculis, vivos homines ad inferos descendere. Vix hæc effatus erat, cum terra concussa rumpitur eo potissimum loco, ubi tendebant impii: momentoque temporis universos operit. Rursum enim hiatus coïvit, velut suo defunctus officio. Nec ita multo post seditiosi ducenti quinquaginta, qui præcipui tumultus autores fuerant, repente de cælo tacti una conflagraverunt, ne minimo quidem membro relicto, quod sepulchris posset inferri. Atque ita horrendis pœnis cumulatis aliis super alias magnopere illustrata est Prophetæ pietas, Deo testimonium præbente veritati oraculorum.

[434] [nonnihil emendatur;] Ubi operæ pretium est considerare quomodo cælum terraque pœnas exegerunt ab impiis hominibus, ceu divisis muniis inter primarias mundi partes, unde cæteræ sumpserunt originem. Nimirum quia scelesti maliciam suam radicatam in terram, in tantam altitudinem extulerunt extenderuntque, ut cælum attingeret, ideo terra simul & æther in eos sæviit; altera diducens se, ut absorberet inutilia pondera; alter exurens eos fulminibus, imbris in morem densis & crebro micantibus. Finis autem & absorptorum & exustorum idem fuit. Nam utrique disparuerunt, alteri operti solo restituto in pristinam planiciem, alteri absumpti fulmineis ignibus. Hæc Philo, relata in Scripturis suo modo explicans, & quibusdam augens conjecturis: nam conjectura solum est, quod Levitas ducentos quinquaginta ita consumptos igne asserat, ut nihil ex eorum corporibus superfuerit. Conjectura item est, & quidem parum probabilis, quod ignem divinitus immissum, quo occisi sunt, per crebra fulmina exponat, cum uno momento periisse videantur igne illo. Peccat insuper, quod rebellionem & pœnam ita exponat, acsi eodem die omnia essent peracta, cum constet noctem unam intercessisse.

[435] Idem scriptor lib. 3 pag. 525 de conspiratione Levitarum, [uti & expositio ejusdem de virga Aaronis florescente.] quos ædituos vocat, eadem fere narraverat, pœnamque rebellium ibidem prætermittens, de prodigio in virga Aaronis facto sic loquitur: Sensit Moyses hanc conspirationem contra se tendere, quia fratrem pontificem oraculi jussu designaverat. Id factum non caruit calumnia, quasi prætextu oraculi plus valuisset domestica gratia, quam utilitas publica. Quod, ut erat, visum est indignissimum, non solum in dubium revocari fidem approbatam tot cælestibus prodigiis, verum & de religione ambigi, quæ fucatis etiam hominibus solet veritatis confessionem exprimere. Veritas enim a Deo non sejungitur. Proinde supervacaneum ratus eos prolixa oratione beneficiorum acceptorum commonefacere, quos jam adversariorum criminationibus præoccupatos animadverterat: Deum exoravit ut evidenti signo declararet, sinceram incorruptamque fuisse electionem pontificis. Ille jussit eum XII virgas, pares tribuum numero, inscribere nominibus phylarchorum undecim, duodecimamque pontificis fratris sui nomine, deinde inferre adytis. Fecit jussa vates, intentus in exitum. Postera die monitus oraculo, in præsentia totius populi, deprompsit virgas, cæteras nil mutatas, eam autem quam nomine pontificis inscripserat, ostento novo conspicuam. Nam hæc mirifice tota, quanta erat, frondes fructusque protulit. Erant autem nuces, diversa natura ab aliis fructibus. Hactenus Philo, prolixe deinde disputans de natura nucum. Verum nonnulla hic sunt emendanda. Primo perperam ait, virgas tantum fuisse undecim præter virgam Aaronis, quæ non erat duodecima, sed decima tertia, ut clare dicitur Num. 17 ℣ 6. Secundo peccat, dum innuit Moysen ab initio conspirationis statim, jubente Deo, usum esse eo signo, ut seditiosos compesceret, nulla facta ibi mentione de seditiosorum supplicio. Tertio per nuces, quas asserit productas a virga Aaronis, amygdala intellige, quæ species quædam sunt nucum. Hisce observatis, ad alia progrediamur.

[Annotata]

* Græce omnes

§ XXXIX. Mansio trigesima tertia, mors Mariæ, murmuratio populi, peccatum Moysis & Aaronis, quibus ingressus in Terram promissam negatur a Deo.

[Iter ex Asiongaber ad disertum Sin, ubi mansio 33 erat in Cades:] Trigesima secunda Israëlitarum mansio fuit in Asiongaber ad mare Rubrum, quo jussi erant regredi, ut ante vidimus. Inde tandem discesserunt circa initium quadragesimi peregrinationis suæ anni, veneruntque rursum versus Terram promissam, quam cito ingredi potuissent, si transitus per Idumæam fuisset concessus. De adventu ex Asiongaber ad mansionem trigesimam tertiam Num. 33 ℣ 36: Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. Et Num. 20 ℣ 1: Veneruntque filii Israël, & omnis multitudo in desertum Sin, mense primo: & mansit populus in Cades. Nonnulla hic observanda sunt de loco & tempore. Primo satis clarum est, hoc desertum Sin, in quo fuit mansio trigesima tertia, distingui a deserto Sin, in quo fuit mansio octava: nam octava mansio fuit in deserto Sin, quod situm est non longe a mari Rubro e regione Ægypti, atque inter Ægyptum inferiorem & montem Sinai. At desertum Sin, ad quod nunc pervenerunt Israëlitæ, situm est remotius a mari Rubro, magisque ad Orientem & circa confinia Idumææ. Utriusque distinctionem notat etiam S. Hieronymus, probatque ex diversitate nominis Hebraici: nam Sin, in qua octava mansio, habet primam litteram Hebraïcam Samech, alterius vero Sin prima littera est Sade, ita ut nulla esse possit de diversitate dubitatio.

[437] [disputatur an hæc Cades eadem sit cum Cadesbarne,] Verum non æque clarum est, utrum Cades deserti Sin distinguatur a Cadesbarne, unde missi fuerunt exploratores anno peregrinationis secundo: Cadesbarne enim subinde etiam Cades vocatur, & potuerunt Israëlitæ ad eumdem locum redire. Dissentiunt quoque hac de re scriptores, quorum alii contendunt eamdem esse urbem, alii loca diversa: atque eam ob causam diligentiori examine hic utendum judicavi. Omnibus autem Scripturæ locis, ex quibus aliquid lucis potest affulgere, attente consideratis, longe probabilius mihi apparet, urbes fuisse diversas, & quidem longe dissitas. Situs civitatis Cadesbarne haud difficulter assignari potest, cum Num. 34 & Josue 15 sic memoretur in limite Meridionali Terræ promissæ, ut necessario collocanda sit in ipso limite Meridionali inter mare Mortuum & mare Mediterraneum. De hoc illius urbis situ facile consentient adversarii, illique etiam haud dubie agnoscent, eo usque processisse Israëlitas secundo itineris sui anno, ut illac Chanaanitidem invaderent; sed illud Moysis consilium impeditum fuisse per rebellionem populi ibidem exortam. Præterea observo, locum ipsum vicinum fuisse regioni Amalecitarum, cum hi simul cum Amorrhæis & Chananæis ibidem ceciderint Israëlitas, vetante Moyse ad pugnam progressos. Cadesbarne vero vicinam fuisse Idumææ, nullibi dicitur in Scripturis. Quamvis autem ipse locorum situs satis insinuet, urbem hanc non longe admodum ab Idumæa distare potuisse, in ipso tamen limite aut confinio Idumææ sitam fuisse non existimo. Non quidem ignoro in plerisque tabulis geographicis Terræ sanctæ prope Idumæam collocari, quia limites Occidentales Idumææ passim nimis extensi fuerunt versus mare Mediterraneum, cum limites Australes potius fuerint extendendi usque ad sinum Elaniticum maris Rubri, cui adjacebat Asiongaber urbs Idumææ, ut dicitur 3 Reg. 9 ℣ 26 his verbis: Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailat in littore maris Rubri, in terra Idumææ. Extendebatur igitur Idumæa inter mare Mortuum & mare Rubrum; at probari nequit, tam longe extensam fuisse versus mare Mediterraneum, ut Cadesbarne in ejus confinio esset sita. Hactenus de situ Cadesbarne & Idumææ.

[438] [variisque observatis de itineribus Israëlitarum,] Nunc pauca quoque dicenda sunt de itinere Israëlitarum usque in Asiongaber, indeque in Moabitidem, ut clarius appareat, ipsos ex Asiongaber non rediisse in Cadesbarne, sed profectos esse per viam maxime diversam. Ex Ægypto usque ad montem Sinai numquam longius recesserunt a mari Rubro, sed fere ab Occidente profecti sunt in Orientem. A monte Sinai recta perrexerunt ad limites Terræ promissæ, relicta ad Orientem Idumæa, ad quam propius accessisse in illo itinere nuspiam leguntur, atque ita venerunt usque ad Cadesbarne. Inde regredi coacti per multos circuitus sæpe accesserunt ad confinia Idumææ & verisimiliter etiam per loca quædam deserta illius provinciæ transierunt: atque idcirco dicit Moyses Deut. 2 ℣ 2: Et circuivimus montem Seir (id est, Idumææ montes) longo tempore. Hæ vagationes finitæ videntur in Asiongaber, aut in statione præcedenti, quando jussit Dominus per Idumæam versus Aquilonem proficisci, ut dicit Moyses Deut. 2 ℣ 3 his verbis: Dixitque Dominus ad me: Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra Aquilonem: & populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, & timebunt vos. Videte ergo diligenter, ne moveamini contra eos: neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. Cibos emetis ab eis pecunia, & comedetis: aquam emptam haurietis, & bibetis. Transiisse revera Israëlitas per partem quamdam Idumææ circa Asiongaber, mox subjungit ℣ 8 hoc modo: Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elat & de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab. Clare hic asseritur, Israëlitas per Idumæam transiisse versus confinia Moabitarum: in illo autem itinere stationes fuerunt in Asiongaber, in Cades, ad montem Hor, in Salmona, in Phunon, in Oboth, unde venerunt in Jieabarim, quæ est in finibus Moabitarum, ut dicitur Num. 33 ℣ 44.

[439] Hisce observatis, facile ostendi potest, Israëlitas ex Asiongaber non rediisse in Cadesbarne, [probatur, Cades deserti] sed venisse ad aliam urbem, Cades quoque dictam, atque adeo hanc necessario ab illa distingui. Calmetus, licet contrariam opinionem propugnet, in Deut. 2 ℣ 3 nobiscum existimat in Asiongaber aut in vicina Elat, illud præceptum Moysi datum fuisse ab angelo: Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra Aquilonem &c. Et sane nullum potest esse dubium, quin illud præceptum acceperit Moyses, priusquam veniret ad stationem sequentem in Cades, ubi vi illius pugnare noluit cum Idumæis; cum ipse dicat ℣ 8, se, accepto illo præcepto, venisse per viam campestrem de Elat & de Asiongaber versus Moabitidem. Jam vero in illo itinere ex Asiongaber in Moabitidem, ad cujus confinia pervenerunt statione sexta, prima mansio occurrit Cades, quæ Num. 20 ℣ 16 ponitur in extremis finibus Idumæorum. Hæc igitur esse nequit Cadesbarne in limite Meridionali Terræ promissæ posita, & ad Occidentem Idumææ prope Amalecitarum regionem. Nam primo Cadesbarne non erat in via, quæ ex Asiongaber ducebat versus Moabitas, sed tam longe, aut etiam verisimiliter longius, distabat ab Asiongaber, quam ipsa distabant Moabitarum confinia. Secundo inter Cadesbarne & Moabitidem media erat tota Idumæa, ubi latissima est ad confinia Terræ promissæ. Itaque si Moyses cum Israëlitis ex Asiongaber profectus esset in Cadesbarne, indeque in Moabitidem, maxime cœpisset circuire montes Idumæos, quando Dominus jubebat circuitu: diuturnos finire. Præterea credibile non est, Israëlitas unico tractu processisse ex Asiongaber usque ad Cadesbarne ob nimiam utriusque loci distantiam, cum tamen unica tantum mutatio castrorum notetur ab Asiongaber usque Cades Num. 33 ℣ 36. Hæ rationes prorsus persuadent, Cades deserti Sin distinguendam esse a Cadesbarne, & Cades fuisse urbem in finibus Australibus aut Orientalibus Idumææ, cum Cadesbarne ad Occidentem esset Idumææ, nec videatur tam propinqua Idumæis fuisse quam Amalecitis, Amorrhæis & Chananæis.

[440] [distinctam fuisse a Cadesbarne: argumenta Calmeti,] Porro non desunt aliæ quoque rationes, quibus distinctio ostendatur. Primo Cadesbarne erat in deserto Pharan, Cades vero in deserto Sin. Prior quoque passim vocatur Cadesbarne ad distinctionem indicandam, & ubi Num. 13 ℣ 27 vocatur Cades, additur desertum Pharan, quo satis secernebatur. Cades quoque deserti Sin, licet alias solum Cades nominetur, Num. 27 ℣ 14 diserte dicitur Cades deserti Sin, & quidem postquam ibidem mentio fuerat de deserto Sin, ita ut voces deserti Sin omnino additæ videantur ad distinctionem. Ad hæc argumenta respondere conatur Calmetus in cap. 13 Num. ℣ 27, ubi versat hanc controversiam. Ad primum dicit, desertum Sin fuisse vicinum deserto Pharan; atque idcirco urbem Cades aut Cadesbarne modo uni, modo alteri deserto attribui. Ut autem ostendat, desertum Sin non longe abfuisse a Cadesbarne, adducit iter exploratorum, qui missi sunt ex Cadesbarne, & de quibus dicitur Num. 13 ℣ 22: Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. Atque ex his verbis concludit, desertum Sin fuisse in vicinia Cadesbarne, aut Cadesbarne fuisse in ipso deserto Sin. Respondeo ex allatis verbis nihil posse concludi, nisi exploratores cœpisse speculari Terram promissam a deserto Sin; indeque perrexisse usque ad partem Septemtrionalem ejusdem Terræ: neque enim exprimitur, quantum itineris impenderint, priusquam pervenissent ad desertum Sin, quosve fecissent circuitus, ut non agnoscerentur. Sane nequaquam est verisimile, ipsos recta ex castris suis in Terram promissam, quam contemplaturi erant, profectos esse, etiamsi id supponat Calmetus: sic enim facile fuissent agniti & comprehensi. Dico igitur, speculatores istos per Idumæam profectos esse ad desertum Sin, mari Mortuo vicinum, indeque terram explorare cœpisse.

[441] [contrariam opinionem asserentis,] Desertum Sin fuisse prope mare Mortuum, habemus ex altero Scripturæ loco, quem item pro sua opinione allegat Calmetus. Limes Meridionalis Terræ sanctæ ab Oriente usque ad Occidentem describitur Num. 34 hoc modo: Pars Meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: & habebit terminos contra Orientem mare salsissimum: qui circuibunt Australem plagam per Ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, & perveniant a Meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, & tendent usque ad Asemona: ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, & maris magni littore finietur. Eodem fere modo limes Meridionalis tribus Juda describitur Josue 15, primumque ad Orientem ponitur ibidem quoque desertum Sin. ultimumque ad Occidentem mare magnum, id est, Mediterraneum. Uterque locus omnino innuit desertum Sin fuisse in angulo Orientali & Meridionali Terræ promissæ, interque mare Mortuum & Idumæam partim fuisse situm. Calmetus quidem locum aliter explicare nititur, sed violenter, ut studioso lectori patebit, verba ipsius consideranti. Porro non exprimitur illis locis, quo, quamque late illud desertum se extenderet a parte Meridionali maris Mortui. Verum, si idem sit cum deserto Sin, in quo urbs Cades erat sita, longe se extendit per confinia Idumææ versus mare Rubrum, cum Cades non admodum propinqua esset mari Mortuo. Ex dictis liquet, nec viam exploratorum, nec desertum Sin, favere sententiæ Calmeti.

[442] Ad secundum argumentum de distinctione nominum Cades & Cadesbarne, [expenduntur,] ait, Cadesbarne aliis etiam locis vocari Cades. Verum id raro fit, & sine periculo confusionis, ut vidimus. Lubens quoque fateor argumentum istud ex nominum distinctione non magni esse momenti. At alia allata sunt, eaque firmiora. Deinde vero ait idem scriptor, non memorari secundam aliquam urbem in descriptione Meridionalis limitis Terræ sanctæ. At id plane frivolum est, cum Cades deserti Sin non esset vicina Terræ sanctæ, nedum inter ejus limites sita. Dicit quoque, sed non probat, tam Cades quam Cadesbarne, esse finitimam Idumææ & Chanaanitidis. Verum jam dixi incertum esse, an Cadesbarne finitima fuerit Idumææ; quod contra certum est de Cades. Si tamen urbs utraque fuit in limite Idumææ; Cades fuit Meridiem versus in limite Orientali, Cadesbarne vero versus Septemtrionem in limite Occidentali. Vicinia autem Chanaanitidis vera est de Cadesbarne, falsa de Cades, cum solum unius diei itinere abesset a mari Rubro.

[443] Deinde pergens Calmetus, utramque facit vicinam monti Hor, [& ad singula respondetur,] urbi Arad & loco Horma. At respondeo urbem Cadesbarne longe abfuisse a monte Hor, Idumæamque fuisse interjectam, ut patet ex dictis num. 437 & 438. Præterea, S. Hieronymus lib. de Locis Hebraïcis montem Hor collocat juxta urbem Petram, quæ ab omnibus passim notatur ad limites Orientales Idumææ. Nihilo verius est, quod asseritur de vicinitate urbis Arad: nam hæc urbs, sive cum plerisque geographis collocetur prope mare Mortuum intra limites tribus Juda, sive extra istos limites paulo magis ad Orientem & Meridiem, non tam erat vicina urbi Cadesbarne, ut faveat sententiæ Calmeti. Demum locus Horma, sive unus fuerit, qui occurrit Num. 14 ℣ 45 & Num. 21 ℣ 3, sive fuerit geminus, nihil plane evincit: nam ne quidem situs illius loci potest assignari, cum nesciamus, quo loco conflixerint Israëlitæ, quando infeliciter pugnarunt Num. 14; nec præcise sciamus locum, in quo victores fuerunt Num. 21. Scimus quidem multitudinem tempore prioris pugnæ castrametatam fuisse prope Cadesbarne, tempore autem alterius prope montem Hor. At ideo necdum novimus determinatum pugnæ locum, cum agmen ad conflictum amandaretur longe a castris.

[444] Itaque perperam asserit Calmetus, nihil dici posse de urbe Cades, [variisque rationibus nostra sententia confirmatur.] quod etiam verum non sit de Cadesbarne; omniaque fere argumenta, quæ ad hoc probandum allegat, probatione quam maxime indigent, cum pleraque videantur falsa, aut certe nihil evincant, siqua vere asserta sunt. Præterea in opinione Calmeti intelligi nequit, cur Moyses, dum erat in Cades, transitum petierit per Idumæam, quæ inter Chanaanitidem & Cadesbarne non erat media: Cadesbarne enim erat in limite Meridionali Terræ sanctæ. Secundo dum Moyses cum exercitu suo ex Cades venit ad montem Hor, aut recta ivit versus Septemtrionem, uti jusserat Dominus; aut iterum regressus est versus Meridiem. Si primum quis dixerit; necessario etiam dicere debebit, iter illud fuisse per Terram promissam: quod Scripturæ repugnat, quæ testatur Moysen numquam ingressum esse in Terram promissam. Si vero cum Calmeto dixerit, Israëlitas iterum ex Cadesbarne in Hor regressos esse: cur rex Arad illos potius aggressus est, quando erant apud montem Hor, quam quando viciniores erant in Cadesbarne? Quomodo audivit Num. 33 ℣ 40 Chananæus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël, quando erant apud montem Hor, illudque non audivit potius quando erant in Cades, si hæc erat vicinior. Tertio cur dicit Moyses Deut. 2 ℣ 14: Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta & octo annorum fuit; si anno peregrinationis quadragesimo Maria soror ejus mortua est in Cadesbarne, ut vult Calmetus confundens Cades & Cadesbarne, cum eodem anno quadragesimo torrentem Zared transierint? Quarto in Cadesbarne longo tempore fuerunt Israelitæ sine defectu ullius rei, in Cades vero passi sunt aquæ penuriam. Hisce omnibus consideratis, sententia Calmeti, quam diligentius examinavi, quia jam aliis placuit, mihi improbanda videtur, quod recte conciliari nequeat cum itinere Hebræorum, & cum sacra Scriptura.

[445] [Mors Mariæ: murmuratio populi ob defectum aquæ:] Nunc videamus, quid in mansione illa trigesima tertia, seu in Cades acciderit Israëlitis. Primum refertur mors Mariæ, sororis Moysis & Aaronis, Num. 20 ℣ 1 his verbis: Mortuaque est ibi Maria, & sepulta in eodem loco. Luxerunt haud dubie hanc mortem Moyses & Aaron, & verisimiliter populus universus; at de eo luctu Scriptura non meminit. Verum gravior sanctum Legislatorem excepit dolor, dum vidit populum suum ad pristinas murmurationes relapsum in eodem loco. Audiamus ipsius verba ℣ 2: Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen & Aaron: & versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut & nos & nostra jumenta moriamur? Quare fecistis nos ascendere de Ægypto, & adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper & aquam non habet ad bibendum? Ingressusque Moyses & Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, & aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle virgam, & congrega populum, tu & Aaron frater tuus, & loquimini ad petram coram eis, & illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo & jumenta ejus.

[446] [Moyses percutiens jubente Deo, petram, secunda vice aquas elicit,] Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, congregata multitudine ante petram, dixitque eis. Audite, rebelles & increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet & jumenta. Dixitque Dominus ad Moysen & Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in Terram, quam dabo eis. Hæc est Aqua Contradictionis, (id est, locus ille vocatus est Aqua Contradictionis) ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum: & sanctificatus est in eis. Peccasse hic Moysen & Aaronem nonnulla diffidentia, ideoque exclusos fuisse ex Terra promissa, certum est & indubitatum, cum id ipse asserat Dominus. Attamen illud peccatum colligi nequit ex verbis præcedentibus, quæ alias benigno sensu possent explicari, ut notat S. Augustinus quæst. 19 in Num.; atque eadem de causa difficulter determinari potest, in quo præcise peccatum fuerit a sanctis Fratribus.

[447] Interpretes attulerunt opiniones varias, quarum nulla mihi satis videtur certa, [peccans nonnulla diffidentia.] licet plures sint probabiles. Psal. 105 ℣ 32 & 33 de hisce ita loquitur Psalmista: Et irritaverunt eum ad Aquas Contradictionis: & vexatus est Moyses propter eos: quia exacerbaverunt spiritum ejus: & distinxit in labiis suis. S. Augustinus in Psal. 105 hunc locum ita explicat: Quid est, DISTINXIT? Quasi illud non posset facere Deus, qui tanta jam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitantei enim petram virga percussit, & ideo hoc miraculum distinxit a ceteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit, ut moreretur, ne intraret in Terram promissionis. Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam, qualem debuit. Cui tamen Deus tamquam Electo suo, etiam post mortem ejus bonum perhibet testimonium, ut intelligamus illam fidei ejus titubationem hac sola pœna fuisse correptam, quod in eam Terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem, ut eum credamus alienatum a regno gratiæ Dei, quod significabat illa Terra promissionis, unde lac & mel defluere dicebatur. Qui plures de peccato Moysis conjecturas desiderat, adire poterit interpretes. Rogasse Moysen deinde, ut sibi liceret ingredi Terram promissam; sed id eum numquam impetrare potuisse, suis locis videbimus.

§ XL. Transitus per Idumæm frustra petitus: mansio trigesima quarta ad montem Hor: mors Aaronis: victoria de Chananæo rege Arad.

[Transitus per Idumæam frustra petitus,] Quando castra erant in Cades, Moyses, ut rectius posset ad Terram promissam pergere, transitum petivit per mediam Idumæam, in cujus erat finibus. Rem narrat Num. 20 ℣ 14 hoc modo: Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, & habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, & patres nostros: & quomodo clamaverimus ad Dominum, & exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas: non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. Dixeruntque filii Israël: Per tritam gradiemur viam: &, si biberimus aquas tuas nos & pecora nostra, dabimus, quod justum est: nulla erit in pretio difficultas: tantum velociter transeamus. At ilie respondit: Non transibis.

[449] [ideoque itum per limites solum Idumæorum:] Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine & manu forti, nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos: quam ob rem divertit ab eo Israël. Prohibuerat enim Deus, ne confligerent cum Idumæis, atque idcirco declinaverunt ab eorum exercitu, sic tamen, ut non statim finibus Idumæorum excederent: nam sequens statio in finibus Idumææ fuit, ut mox videbimus. Videtur primo intuitu hæc responsio regis Idumæi contraria promissioni Dei Deut. 2 ℣ 4: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, … & timebunt vos. Quin & Moyses ibidem ℣ 29 regem Sehon rogasse se ait, ut daret transitum, sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir. Respondeo hæc ita conciliari posse. Non opposuerunt se Idumæi transeuntibus per extremos limites Israëlitis, nec illos aggressi sunt, quod non minus timerent pugnam, quam illorum transitum; & sic transitum aliquo modo concesserunt, non tamen per mediam regionem, quam armata manu tuebantur. Credunt etiam aliqui diversos eorum fuisse principes, quorum alii transitum concesserint, alii negarint.

[450] [mortuus Aaron in monte Hor:] Adventus in mansionem trigesimam quartam, gestaque ibidem, Num. 33 ℣ 37 breviter sic referuntur: Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, jubente Domino: & ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, cum esset annorum centum viginti trium. Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. Num 20 ℣ 22 mors Aaronis narratur hoc modo: Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: ubi locutus est Dominus ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit Terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo ad Aquas Contradictionis. Tolle Aaron & filium ejus cum eo, & duces eos in montem Hor. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, & morietur ibi. Fecit Moyses, ut præceperat Dominus: & ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. Amplum Aaronis elogium composuit Ecclesiasticus cap. 45, ut ibidem videri potest. Luctuosus haud dubie Moysi fuit charissimi fratris obitus, præsertim cum ex illo tamquam in speculo cerneret, quid sibi immineret. Attamen invicta fortitudine perrexit negotia populi sui diligenter promovere, & rem publicam more solito administrare.

[451] Deut. 10 a ℣ 6 alius locus mortis Aaron, & aliud tempus apparenter insinuatur, [ob difficultatem ex loco ejus emortuali varia observantur ex Scripturis certa,] dum inter gesta apud montem Sinai hæc quasi ex abrupto inseruntur: Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. Difficillimus hic locus est, nec ipsius difficultates ita enodant interpretes, ut lectori studioso faciant satis. Conabor igitur, uti conati sunt alii, aliquid afferre, quo locus elucidetur, & varia concilientur, quæ invicem videntur contraria; at non ausim sperare, cogitationes meas probandas ab omnibus: neque sane id prætendo. Poterit eruditus lector, cui mea non satisfecerint, conatum interim non improbare, & aliam quærere viam singula exponendi. Quæ certa apparent, ad claritatem explicationis præmitto, verisimilia quoque, & difficultatem parientia, mox eadem de causa recitaturus. Primo certum est, Aaronem defunctum esse in monte Hor anno quadragesimo egressionis ex Ægypto, die prima mensis quinti; castraque tunc fuisse apud eumdem montem. Secundo certum est, castra tunc fuisse in Mosera. Tertio ex hisce certa conclusione deducitur, montem Hor & Mosera loca fuisse vicina. Quarto ex dictis certo concluditur, Moysen aliquando eidem mansioni diversa dedisse nomina. Hoc autem minime mirandum est, quia ob ingentem populi multitudinem castra ad varia loca se extendebant, ideoque varia ab iis sortiri poterant nomina. Quinto certum est, Israëlitas eo ordine adivisse mansiones, quas recenset Moyses Num. 33, quo ibi enumerantur. Sexto certum est, Israëlitas multos fecisse circuitus circa montem Seir. Hi autem flexus & reflexus contigerunt a reditu ex Cadesbarne usque ad annum circiter quadragesimum, & verisimillime usque ad Asiongaber, cum ibi videatur Dominus Moysi dixisse: Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra Aquilonem.

[452] Post hæc, quæ nullo modo negari possunt; alia quædam subjungo tam verisimilia, [alia quoque verisimiliter] ut negari non debeant sine necessitate. Primo verisimile est adeo, Moysen Num. 33 omnes recenfuisse Israëlitarum mansiones, ut negari non debeat, modo omnia alia Scripturæ loca sic recte exponi possint. Hinc mansio in Cadesbarne, quæ ibi non occurrit eodem nomine, alio ibidem nomine designata creditur, sicut mansio in monte Hor, Deut. 10 ℣ 6 dicitur Mosera. Secundo verisimile est, mansiones istas quatuor, ex Deut. 10 supra positas, in quarum secunda Aaron mortuus est, spectare ad annum quadragesimum, quo defunctus est Aaron: Moyses enim solum videtur eas recensuisse ibidem, ut loqueretur de morte Aaron, & substitutione Eleazari, & illis recensitis mox regreditur ad gesta prope montem Sinai. Certe locus nullo sensu tam naturali & genuino exponi potest, aliæque explicationes tantum quæsitæ sunt, ut difficultates occurrentes possent facilius exponi. Tertio verisimile est, loca Gadgad & Jetebatha, seu mansionis vigesimæ nonæ & trigesimæ Num. 33 ℣ 32, esse eadem cum locis Gadgad & Jetebatha Deut. 10 ℣ 7 : nam utroque loco venisse dicuntur ex Gadgad in Jetebatha, quod mirum esset, si factum esset in diversis provinciis; præsertim cum Moseroth Num. 33 & Beneiaacan ab iis non longe distent; & Deut. 10 Mosera & Beroth filiorum Jacan, de quibus agam. Quarto verisimile est, Mosera & Moseroth esse eumdem locum, cum Mosera a Moseroth Hebraïce non distinguatur, nisi sicut singularis a plurali; & cum utrique satis vicinum sit Gadgad, & deinde sequatur Jetebatha. Quinto verisimile quoque est, non distingui Benejaacan a Beroth filiorum Jacan, Hebraice Berothbenejaacan, cum primum nomen Latine sit Filii Jaacan, alterum vero Putei filiorum Jacan; nisi forte primum nomen designaverit totum agrum seu provinciam illius populi, qui pars erat Idumæorum; & secundum nomen significaverit locum aliquem illius provinciæ. Certe dubitari nequit, quin aut idem fuerit locus, aut eo solum modo distinctus, aut saltem fuerint loca invicem vicina; quod etiam ex propinquitate cum locis ante dictis clare eruitur.

[453] [ex certis deducta,] Sexto verisimile est, verba illa Deut. 2 ℣ 1 Circuivimus montem Seir, sic intelligenda esse, ut non solum profecti sint juxta unum latus montis, aut montium illorum, sed juxta varia latera, vagatique diu sint per deserta Idumææ loca, sicuti per alias Arabiæ Petrææ solitudines transierunt: hoc enim est circuire. Ex hac observatione sequitur, consonum esse sacræ Scripturæ, aut certe ei non repugnare, si dixerimus, Israëlitas in itinere ex Cadesbarne in Asiongaber, in quo ita circuierunt montem Seir, in Idumæam penetrasse, perque varios circuitus ad ejus limites Orientales pervenisse, indeque in Asiongaber per Madianitidem profectos esse. Hæ omnes observationes tantum habent fundamentum in sacris Litteris, ut nullam ex iis negandam fore existimem ab ullo interprete, si singulas seorsum consideraret, & sibi non imaginaretur aliis Scripturæ locis esse contrarias: omnes enim sumptæ sunt ex textibus sensu maxime naturali intellectis. Solum dubitari potest, an ultima illa consecutio de transitu per Idumæam & Madianitidem statuendo, quam dixi Scripturis conformem, tam firmum habeat fundamentum. Verum postea patebit, transitum illum non modo non repugnare Scripturis, uti hactenus assevero; sed solido etiam niti fundamento.

[454] [ac demum ortæ ex iis difficultates,] Ex prædictis omnibus variæ oriuntur difficultates, quarum causa plerique interpretes quædam ex iis negarunt. Nam primo si idem locus bis relatus sit Gadgad; quomodo Num. 33 ℣ 32 dicuntur Israëlitæ ex Benejaacan venisse in Gadgad, & Deut. 10 ℣ 7 ad eumdem locum Gadgad venisse ex Mosera? Secundo, quomodo Num. 33 ℣ 31 ex Moseroth dicuntur profecti in Benejaacan; contra vero Deut. 10 ℣ 6 ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, cum Moseroth a Mosera, & Benejaacan a Beroth filiorum Jacan non distinguamus? Respondeo difficultates hasce ex præmissis observationibus facile explicari. Quando enim Israëlitæ circuibant montem Seir, seu per deserta Idumææ loca vagabantur, mansionem vigesimam octavam habuerunt in Moseroth, vigesimam nonam in Benejaacan, non recto itinere incedentes, sed huc illuc vagantes, prout damnatos ad diuturnum exsilium columna prævia ducebat. Hinc trigesimam mansionem habuerunt in Gadgad trigesimam primam in Jetabatha, quæ loca fuerunt aut in limite Orientali Idumææ, aut extra Idumæam in regione Madianitarum; indeque per Hebronam venerunt in Asiongaber.

[455] [quarum tentatur elucidatio:] Cum autem ex Asiongaber, jubente Domino, per confinia Idumææ profecti sunt versus Moabitidem, loca illa quatuor rursum transierunt, sed duo priora inverso ordine. Itaque stationem trigesimam tertiam habuerunt partim in Beroth filiorum Jacan, partim in Cades, aut in deserto Sin, quæ diversis istis nominibus appellatur, a diversis locis, quæ agmen numerosissimum occupabat. Statio vero trigesima quarta fuit in Monte Hor, seu in Mosera aut Moseroth. Inde, cum Idumæorum rex transitum per mediam Idumæam negaret, deflexerunt ad dexteram, seu versus Orientem & partim etiam ad Meridiem, quantum apparet, per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut habetur Num. 21 ℣ 4, non tamen eo animo, ut rursus ad mare Rubrum proficiscerentur, sicut antea per eamdem fere viam eo pervenerant, sed ut circumirent terram Edom. Hoc flexu ex Mosera venerunt in Gadgad, quo ante ex Benejaacan fuerant perlati; habitaque partim in Gadgad, partim in Salmona, (uti mansio illa vocatur Num. 33 ℣ 41) statione trigesima quinta; perrexerunt in Jetebatha & Phunon, habueruntque illic mansionem trigesimam sextam. Ex hac autem mansione, a qua ante per Hebronam profecti erant in Asiongaber ad mare Rubrum, secunda hac vice recta profecti sunt in Septemtrionem versus Moabitidem, in cujus finibus habuerunt stationem trigesimam octavam, ut videbimus.

[456] Tota hæc expositio talis est, ut locus difficillimus Deut. 10 intelligatur sensu proprio, [data expositio nonnullis rationibus firmatur.] & recte concilietur cum Num. 33, cumque aliis omnibus Scripturæ locis, ita ut existimem nihil reperiendum in Scriptura, quod nequeat cum hac conciliari. Verum mirari quis posset, quod eædem mansiones diversis subinde nominibus appellatæ sint a Moyse; & quærere, qua de causa id factum sit. Respondeo de illa nominis mutatione constare ex mansione montis Hor, quam alio loco Mosera vocavit, ut certum est, & alio rursum loco Moseroth, ut ratione verisimillima ostendi. Cum autem certo sciamus id factum esse semel, mirari minus debemus idem sæpius contigisse. Cur autem mansionum nomina mutare potuerit Moyses, facile dictu est, nimirum quia multitudo populi immensa ita se extendebat, ut subinde varia occuparet loca, a quibus castra nomen sortiri poterant. Cur vero voluerit ea diversitate nominum uti, certo dici non potest. Forsan Num. 33 recensuit loca tabernaculo suo aut tabernaculo fœderis viciniora; in Deuteronomio vero, cum alloquebatur populum, loca celebriora magisque nota, ad quæ se castra extenderant eodem tempore. Forte etiam Num. 33 mansiones, quæ iisdem locis fuerant, diversis nominibus designavit, ut mansionum numerus & diversitas clarius innotesceret. Quacumque demum de causa id fecerit Moyses, satis est quod constet de facto. Porro si quis contra expositionem datam objicere vellet tabulas geographicas, quas nonnulli de mansionibus formarunt, breviter responderem, tabulas illas, quas quidem ego viderim, multis scatere erroribus, uti facile probari potest ex sacris Litteris.

[457] Ab hac digressione, quæ necessaria visa est, [Chananæus rex Arad aggreditur Israëlitas; at occiditur, & urbes ejus delentur:] redeo ad montem Hor, ubi Moysen cum Israëlitis reliqui in luctu de morte Aaronis. Pugnandum fuit Israëlitis, quando castra habebant apud montem Hor, uti narrat Moyses Num. 21 his verbis: Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, & victor existens, duxit ex eo prædam. At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. Exaudivitque Dominus preces Israël, & tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: & vocavit nomen loci illius Horma, id est, Anathema. Locus hic rursum non caret difficultatibus magnis, quas alii silentio præterierunt, alii variis modis conati sunt exponere. Prima difficultas oritur ex constitutione locorum, quia rex Arad dicitur habitasse ad Meridiem, nec additur, utrum habitaverit in ipsa Terra promissa, an extra illam, sicut Num. 13 ℣ 30 dicitur, Amalec habitat in Meridie, scilicet extra Terram promissam. Num. 33 ℣ 40 de eodem rege legitur: Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad Meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël. Textus hic videtur dicere Israëlitas venisse in terram Chanaan: id autem verum non est eo sensu, quod, dum erant apud montem Hor, intrassent illam regionem, quam postea possederunt, etsi illa soleat venire nomine terræ Chanaan. Vidit Bonfrerius difficultatem, ideoque in hunc locum notavit sequentia: Porro quod dicatur hic rex audivisse filios Israël venisse in terram Chanaan; intelligendum est de adventu inchoato, non perfecto; nempe quia erant in via, imo in proximo, ut eo pervenirent, quærentes omnem aditum, quo in eam penetrarent.

[458] [probabilius habitabat rex ille in Palæstina] Verum illud in terram Chanaan, quod in textu nostro ad Israëlitas & verbum VENISSE referri debet, in Hebræo, Chaldæo, & Septuaginta ad regem Arad & ejus habitationem referri debet; ita enim habent Hebræa: “Et audivit Chananæus rex Arad, & ipse habitans in Meridie in terra Chanaan”. Et vero forte in textu nostro loco movenda est interpunctio, quæ antecedit, in terram Chanaan, & iisdem verbis postponenda, ac forte per ablativum legendum, in terra Chanaan, ut Hebræa & ceteri textus habent. Quod autem aliqui negant hunc regem Arad in Chananæa & Terra promissa habitasse, existimo a Scripturæ mente alienum: si enim is Chananæus erat, si civitas Arad in sortem tribus Judæ cecidit, ut habetur Judic. 1 ℣ 16; quæ eadem mutato nomine Horma vel Herma dicta est, & sub eo nomine attributa est Judæ tribui, Josue 15 ℣ 3; si Josue 15 inter ceteros reges, qui cum Israëlitis in Chananæa pugnarunt, & a Josue cæsi sunt, rex Arad, sive Hered (nam eadem est vox in Hebræo) nominatur, qua ratione is dici potest in terra Chanaan non habitasse? Ita ratiocinatur ille interpres, cujus opinionem opposita saltem probabiliorem existimo, maxime ob locum Judic 1 ℣ 16, ubi desertum sortis Judæ dicitur esse ad Meridiem Arad. Quod vero de Horma & Hered asseritur, minus certum est, & saltem utrumque verum non est, quia Josue 12 ℣ 13 harum urbium reges distinguuntur his verbis: Rex Herma unus, res Hered unus.

[459] [circa mare Mortuum;] Verum alia rursum oritur difficultas: nam si rex Arad habitabat in parte Meridionali Terræ promissæ circa mare Mortuum, ut recte ait idem Bonfrerius in Num. 21 cum multis aliis; inter regnum ipsius & montem Hor, ubi erant Israëlitæ, pars Idumææ erat interposita. Quomodo igitur Chananæus aggressus est Israëlitas, & quomodo Israëlitæ, eo victo, urbes ejus subverterunt, cum ex monte Hor non recta profecti sint in Chananæam? Prima pars non patitur magnam difficultatem: Chananæus enim cum exercitu suo obviam Israëlitis venire potuit, eosque aggredi, uti revera factum est. Pars altera Bonfrerio visa est tam difficilis, ut recesserit ab obvia & naturali expositione loci, & probare voluerit, urbes istius regis non esse subversas tempore Moysis, sed postea, quando occupata est Terra promissa. Alii vero eadem de causa maluerunt regnum Arad extra limites Terræ promissæ collocare, quod minus improbarem, si locus aliter exponi non posset. Verum difficultas mihi non videtur insuperabilis, si omnia attente considerentur. Quapropter sequor obviam & naturalem loci intelligentiam, secundum quam affirmat Moyses, primo regem Arad venisse ad oppugnandos Israëlitas, quando castrametabantur apud montem Hor; secundo regem illum Chananæum eodem tempore victum, occisumque, & urbes ejus subversas esse. Tertio saltem ut probabilius admitto, regem illum habitasse in parte Meridionali Terræ promissæ circa mare Mortuum, & ad confinia Idumææ: atque hisce præsuppositis, explicare aggredior, quo modo hæc omnia consistere possint cum assertis aliis sacræ Scripturæ, & intelligi ratione prorsus verisimili.

[460] Supra vidimus, petitum esse a Moyse transitum per Idumæam, [& per Idumæam aggressus est Israëlitas; hi vero eadem via regnum ejus potuerunt ingredi:] dum erat in Cades: regem vero Idumææ, negato transitu, occurrisse cum ingenti exercitu. Moyses, cui prohibita erat pugna cum Idumæis, ex Cades sic processit ad montem Hor, ut prælium vitaret, & tamen non recederet a confiniis Idumææ, sed per ejus limites magis versus Chananæam procederet, & veniret ad montem Hor, ubi in finibus Idumææ diu castrametati fuerunt Israëlitæ. Hæc non sinunt nos dubitare, quin rex Idumæus perrexerit cum exercitu suo observare Israëlitas. Cum autem immensa horum multitudo terrorem latius spargeret, videtur rex Arad accurrisse, ut simul cum Idumæis transitu prohiberet Israëlitas, sicque divisas fuisse partes inter Chananæos & Idumæos, ut Chananæi consisterent in parte Idumææ, per quam patebat ingressus in regnum Arad. Rex autem ille Chananæus, non contentus transitu prohibere Israëlitas, eosdem cœpit lacessere, & quidem initio satis feliciter, ita ut, victoria relata, spolia quoque consequeretur. Moyses cum suis ita lacessitus, ex ingenti multitudine bellatorum, quos habebat, electum agmen ad pugnam expedivit. Tum voto nuncupato de delendis Chananæi istius urbibus, cæsisque Chananæis cum rege suo, fugientes per Idumæam secuti sunt victores Israëlitæ, ac simul cum illis penetrarunt in regnum Arad, quod ferro flammaque vastarunt. Completo voto, expeditioni quoque finem imposuerunt, & per eamdem viam regressi sunt ad castra adhuc constituta apud montem Hor. Hoc aut simili modo res tota peragi potuit, cum nihil sit in sacris Litteris, quod huic expositioni repugnet. Talis fuit hæc expeditio, qualis suscepta fuit contra Madianitas Num. 31, quæ suo loco explicabitur.

[461] Quæ hic objicit Bonfrerius, non difficulter exponi possunt. [ad difficultates objectas respondetur.] Ait primo, si Israëlitæ tunc penetrassent in Chananæam, satius eis fuisset prosequi victoriam in Chananæa, quam regredi & iter longum per Moabitas capessere. Verum id liberum non erat Israëlitis, qui castra non movebant nisi prævia & ducente columna: necdum enim advenerat tempus, quo Deus decreverat eos in possessionem Terræ promissæ inducere. Ait secundo, regem & urbem Arad deinde superfuisse. At non contendimus, ita prorsus excisam fuisse urbem Arad, ut non potuerit restitui. Potuit sane urbs illa ex ruinis iterum erigi, atque alius rex priori succedere, aut loco ipsius eligi. Porro omnes regni urbes excisas fuisse, Scriptura non clare affirmat. Subverterunt certe illas, quas adierunt, & ceperunt. At necesse non est, ut dicamus omnes fuisse captas & deletas. Hinc etiam incertum est, utrum urbi Arad, an toti regno, an vero loco, ubi voverunt, aut ubi pugnarunt, dederint nomen Horma: quod aliis quoque locis deinde datum fuit. Ceterum nolim contendere, omnia facti adjuncta, talia prorsus fuisse, qualia dedi ex conjecturis ea solum intentione, ut ostenderem obvium Scripturæ sensum retineri posse. Itaque si quis alio modo omnia æque combinare possit, me facile habebit consentientem.

§ XLI. Quæ de morte Mariæ & Aaronis aliisque deinde secutis narrarunt Josephus & Philo, dantur & examinantur.

[Josephus de transitu per Idumæam petito, de morte Mariæ,] De gestis anno peregrinationis quadragesimo, huc usque ex Scriptura recitatis, pauca solum narraverunt scriptores Hebræi, Josephus & Philo, multaque prætermiserunt, præsertim murmurationes populi, utpote genti suæ parum honorificas. Josephus lib. 4 cap. 4 post relatam seditionem Core, aliaque tunc facta, de itineribus transituque per Idumæam petito, ac de morte Mariæ sic loquitur: His ita post seditionem dispositis, castra movit, & cum omnibus copiis ad Idumeæ fines pervenit. Legatis primum ad regem præmissis, petebat ab eo tantum liberum transitum, paratus ipsius arbitrio fidem dare, sine cujusquam injuria iter se facturum: præterea forum rerum venalium suis exhiberi poscebat, persoluturus etiam aquæ precium, si rex ita juberet. Ille vero legatis re infecta dimissis, negatoque transitu, armatus cum exercitu est obviam profectus, prohibiturus Moysem, si vi viam aperire conaretur. At Propheta, consulto prius oraculo, & Deo non permittente, ut ipse pugnæ principium faceret, retrorsum abduxit exercitum, per desertum iter facturus. Eodem tempore sorori ejus Mariammæ ultimus vitæ dies advenit, quadragesimo anno, ex quo Ægyptum reliquerat, mensis Xantici luna prima, sepultaque est publico sumptu magnifice, super quodam monte qui appellatur Sein: Hæc Josephus, mox addens luctum fuisse menstruum de morte Mariæ, populumque post luctum fuisse lustratum a Moyse. Hæc lustratio sumpta est ex legibus Num. 19 latis; sed locum non videtur habuisse pro omni populo. Secundo mons Sein haud dubie sumptus est a deserto Sin, sed montem istius nominis non invenio. Tertio commode intelligenda est abductio exercitus retrorsum, nimirum quod Moyses deflecteret magis ad limites Idumææ, non autem quod retrocederet.

[463] [de progressu Israëlitarum, & morte Aaronis, breviter agit:] De progressu exercitus & morte Aaronis idem scriptor deinde hæc narrat: Cæterum funesto exercitu ita, ut dixi, lustrato, per desertum cum eo pergens, Arabiam petiit. Cumque venisset in agrum urbis Arabum primariæ, quæ olim Arce, nunc Petra nominatur, hoc loco montem excelsum, quo ager clauditur, Aaron conscendit, præmonitus a Moyse, quod esset moriturus: & in conspectu totius exercitus, stans in loco acclivi, exutam pontificiam stolam Eleazaro filio tradidit, ad quem jure ætatis successio pertinebat. Atque ita spectante populo moritur, eodem ipso anno, quo sororem amisit, anno ætatis centesimo vigesimo tertio. Dies mortis ejus incidit in primam lunam mensis, qui Atheniensibus Hecatombæon dicitur, Macedonibus Lous, Hebræis Sabba. Luxit eum populus diebus triginta, & luctu finito, Moysis ductu pervenit ad fluvium, qui nominatur Arnon. Ita Josephus, multa transiliens: nam ad fluvium aut torrentem Arnon post aliquot stationes intermedias venerunt Israëlitæ. Alia etiam hic observanda. Urbem Petram, quam Arcen olim vocatam dicit, recte quidem locat in Arabia, cum fuerit Arabiæ Petrææ metropolis; recte etiam circa illam assignat montem Hor, in quo mortuus est Aaron: at non recte Idumæam ab Arabia distinguit, cum illius pars fuerit, cumque urbs Petra Idumææ fuerit, ut vult Hieronymus lib. de Locis Hebraïcis, aut certe ad ejus limites in vicina Madianitide, ut aliqui existimant.

[464] Philo, reliquis omnibus, de quibus hic agimus, [Philonis, multa prætermittentis, relatio] prætermissis, solum narravit gesta cum Idumæis, & cum Chananæo rege Arad. De prioribus hæc scribit: In aditu regionis (promissæ) habitabat gens cognata (utpote oriunda ex Esau) quos (Israëlitæ) sperabant fore belli adversus vicinos gerendi socios, adjutoresque in parandis novis sedibus: aut si hoc gravarentur, certe neutris se adjuncturos partibus. Nam utriusque gentis primi conditores, tum Hebraïcæ, tum accolentis fines hostiles, una matre unoque partu editi fuerant, quorum familiæ felici auctæ sobole in duas populosas gentes tum excreverant. Harum altera in suis mansit sedibus: altera (ut ante diximus) in Ægyptum propter famem translata, post aliquot ætates retro, unde venerat, rediit. Hæc cognationis non oblita, quamvis dudum disjuncta sedibus: & tunc quoque nihil de ritu majorum agnoscens in degeneribus posteris, arbitrabatur decorum esse mansuetis ingeniis, si antiquæ necessitudini aliquid tribuerent. In altera nullum supererat amicitiæ vestigium, quæ longe diversis assueta moribus, rationibus, consiliis, studiis, avita renovabat odia. Nam primus hujus gentis autor jus primogenituræ fratri vendiderat, quod paulo post facti pœnitens repetiit, atque etiam necem intentando extorquere voluit. Hæ majorum privatæ simultates apud integras posterorum gentes instauratæ sunt eo tempore.

[465] Cæterum Dux Hebræorum Moses, quamvis primo incursu poterat eos opprimere, [de petito per Idumæam transitu,] iniquum id ratus propter jus antedictæ cognationis, maluit transitum per eorum agros petere, pollicendo se iter facturos sine incolarum injuria, intactis agris & pecoribus: ne potum quidem aquæ necessarium sumpturos absque precio, in potestate incolarum fore annonam, se usuros foro ex ipsorum arbitrio. At illi, contemptis caduceatoribus conditiones fœderis offerentibus, armati obviam profecti sunt, bellum ostentantes eis, si auderent fines transcendere, imo vel attingere. Id responsum ægre ferente populo, & jam ad arma concitato, Propheta e superiore loco, ut exaudiri posset, sic eos allocutus est: Non est iniqua, viri fortissimi, vestra indignatio, qui bonas conditiones offerendo repulsam passi estis a pravis & perversis hominibus. Illi quidem digni sunt, ut inhumanitatis pœnas dent, nos tamen decet mitius agere, & revereri gentiles necessitudines. Alioqui quod erit inter bonos malosque discrimen, si magis cogitabimus, quid illi mereantur, quam quid nos deceat? His dictis, avertit alio populum, cum videret omnes aditus insessos præsidiis ab his, quibus nihil imminebat periculi: tantum præ invidia viam compendiariam intercluserant: quod erat certissimum indicium malevolentiæ moleste ferentium gentem libertati redditam, quam in Ægypto gravi servitute premi antea libenter audierant. Necesse enim ut qui alterius felicitate dolet, ejus calamitate gaudeat, quantumvis dissimulet. In tantum enim res suas cum impiis consociaverant, ut in summam maliciam prolapsi, infensi essent bonis omnibus, ægre ferrent successus eorum, gauderent calamitatibus.

[466] [nimis acerba est in Idumæos, & nonnulla eget correctione:] Id tum latere non potuit: cohibitus est tamen populus a suo Principe, eadem opera gemino exemplo edito tum bonitatis tum prudentiæ. Prudenter enim fecit, quod discessum est sine mutuis injuriis: quod vero cognationis respectu ultionem cohibuit, humanitatis fuit officium. Ita philosophatur Philo, justo iniquior in Idumæos, qui metu non prorsus temerario videntur transitum negasse. Verum hoc generatim de causa negati transitus dixisse sufficiat, cum veram causam certo scire non possimus. At alia quædam particulariter sunt emendanda. Primo Moyses, a quo primo incursu opprimi potuisse Idumæos nimis jactanter affirmat Philo, a bello eis inferendo abstinuit ob mandatum a Deo acceptum. Secundo nimis accusantur Idumæi, dum dicuntur bellum minati, si Moyses auderet eorum fines vel attingere: nam constat, Israëlitas per eorum fines transivisse, nec tamen cum Idumæis conflixisse. Tertio ex mera conjectura, ferenda tamen & probabili, dicuntur Israëlitæ ad arma concitati fuisse, dum audiebant transitum negari ab Idumæis. Verum iniquiores sunt conjecturæ, quibus odium & invidiam Idumæorum mire exaggerat Philo: nam etsi illis revera nihil immineret periculi ab Israëlitis ob mandatum divinum; id verisimiliter ignorabant, ideoque nec fidem præbebant optimis eorum promissis, nec liberi erant a timore imminentis, ut credere poterant, periculi.

[467] [idem de rege Chananæo Israëlitas invadente,] Bellum regis Chananæi Philo deinde sic enarrat: Horum (Idumæorum) oppidis præteritis, cum ad ulteriora pergerent, rex quidam finitimus, Chananes nomine, ubi cognovit e speculatoribus exercitum per loca non longe dissita iter facere, putans eos sine ordine incedentes facile posse opprimi, cum armata suorum juventute invasit, & primo assultu quosdam, ut imparatos, coëgit terga vertere: interceptisque aliquot captivis, insperato successu inflatus, procedebat ulterius, quasi omnes in suam potestatem redacturus. At illi nihil territi accepto incommodo, imo accensa audacia, ut abolerent ignominiam, hortabantur se invicem: Viri simus, geramus rem alacriter in primo regionis promissæ aditu. Intrepide pugnemus pro munimento habentes audaciam. Per initia sæpe de eventu decernitur. Dum in limine sumus terrorem incutiamus incolis, ut inopia, qua in locis desertis laboravimus, permutemus agrorum fertilium & bene cultorum copiam. Sic animati voverunt Deo primitias agrorum, ejus regis oppida cum suis finibus.

[468] Nec fuerunt vota irrita, propitio Numine Hebræis robur addente, [& victo, in quibusdam corrigitur.] ad extorquendam hosti victoriam. Itaque pugnatum est egregie, supplicatumque post victoriam: præda tota consecrata Autori tantæ felicitatis. Oppida cum viris & auro argentoque Deo dicari placuit, unde totum id regnum anathema nominatum est. Quemadmodum enim unusquisque vir pius consecrat primitias fructuum comportatorum ex agris suis: ad eundem modum gens universa portionem magnæ regionis, in cujus possessionem migrabat, & eam quidem non exiguam, regnum integrum, quod primum bello quæsitum est, novæ coloniæ primitias Deo dicavit. Nefas enim putabant vel agros dividere, vel in urbes immigrare, ante consecratas horum primitias. In hac relatione corrige primo locum, quia res gesta est in ipsis Idumæorum finibus. Secundo non invasit rex Chananæus iter agentes, sed castra habentes ad montem Hor. Tertio oratio hortantium invicem Israëlitarum solum est conjecturalis; nec regnum illius regis Chananæi tantum videtur fuisse, quantum fuisse insinuat Philo.

§ XLII. Aliquot mansiones: murmuratio populi, cui Deus immittit ignitos serpentes, serpens æneus erectus: subacta regna Sehon & Og, regum Amorrhæorum.

[Duæ mansiones, in quarum alterutra murmuratio populi ignitis serpentibus punita;] De monte Hor Israëlitæ profecti per limites fere Idumæorum, per Madianitidem & Moabitidem, brevi tempore pervenerunt ad limites terræ primum occupandæ. Num. 33 mansiones sequentes sic recensentur a ℣ 41: Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona, (quæ mansio fuit trigesima quinta, alias a monte Gadgad nomen sortita, uti & sequens alio loco Jetebatha dicta legitur.) Unde egressi venerunt in Phunon. In alterutra harum mansionum, aut fortasse in ipso itinere, orta rursum est gravis murmuratio, de qua Moyses agit Num. 21 ℣ 4 ita scribens: Profecti sunt autem & de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: locutusque contra Deum & Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas & mortes plurimorum, venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum & contra te: ora, ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, & locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, & pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem æneum, & posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

[470] Cum exaltatione hujus ænei serpentis exaltationem suam in crucem comparavit Christus ipse Joan. 3 ℣ 14; fidemque in Christum cum aspectu hujus serpentis, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; [ad medelam vero percussorum serpens æneus erectus:] ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Murmurationem vero illam Apostolus 1 Cor. 9 vocat tentationem Dei, suos ita Hebræorum exemplo monens: Neque tentemus Christum; sicut quidam eorum tentaverunt, & a serpentibus perierunt. Sapiens cap. 16 ℣ 5 de hisce ita scribit: Etenim cum illis (Hebræis) supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. Sed non in perpetuum ira tua permansit; sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. Qui enim conversus (seu sanatus) est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium Salvatorem: in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo. Et mox ℣ 10: Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. In memoria enim sermonum tuorum exterminabantur, & velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio. Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Priori mansioni ex duabus forsan magis probabiliter hæc murmuratio tribuetur. At posteriori magis congruit, quod ait Moyses Deut. 2 ℣ 8: Venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab.

[471] [mandatum Domini de non oppugnandis Moabitis: mansiones variæ:] Hoc igitur loco figendum præceptum Domini, sic ibi a Moyse relatum: Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot (a quo Moabitæ, uti & Ammonitæ) tradidi Ar (regionis metropolim) in possessionem. Num. 33 a ℣ 43 ita enumerantur mansiones secutæ, ac primum trigesima septima est Oboth: Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. Et de Oboth, venerunt in Jieabarim, quæ est in finibus Moabitarum. Profectique de Jieabarim, fixere tentoria in Dibongad. Hæc mansio trigesima nona in Dibongad, alias dicitur ad torrentem Zared, ut observat S. Hieronymus, & patebit ex verbis dandis. Num. 21 ℣ 10 de hoc itinere sic legitur: Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. Unde egressi fixere tentoria in Jieabarim, in solitudine, quæ respicit Moab contra Orientalem plagam. Et inde moventes venerunt ad Torrentem Zared. Deut. 2 ℣ 13 ad propositum nostrum hæc narrat Legislator: Surgentes ergo, ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta & octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. Loquitur de omnibus, qui ad mortem in deserto obeundam damnati erant prope Cadesbarne ob rebellionem occasione exploratorum enatam. Perierunt igitur hi omnes non modo ante transitum Jordanis, sed etiam ante bellum contra duos Amorrhæorum reges gestum trans Jordanem.

[472] [præceptum de Ammonitis non impetendis: progressus exercitus ad torrentem Arnon,] Priusquam progrederentur, cum propinquarent ad limites Ammonitarum, bellum contra illos gerere vetuit Dominus, uti fecerat de Idumæis & Moabitis. Audiamus Moysen Deut. 2 ℣ 16 sic prosequentem: Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, locutus est Dominus ad me, dicens: Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: & accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. Mansio sequens, seu quadragesima, Num. 33 ℣ 46 sic exprimitur: Unde (ex Dibongad) egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. Locus hic erat prope torrentem Arnon, quem oportebat transire ad ingrediendam terram Amorrhæorum. Hinc Num. 21 ℣ 13 dicitur: Quem (torrentem Zared) relinquentes, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, & prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas & Amorrhæos. Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, & recumberent in finibus Moabitarum. Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, & dabo ei aquam. Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: Puteus, quem foderunt principes, & paraverunt duces multitudinis in Datore legis, & in baculis suis. De solitudine, Matthana. De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

[473] Multa hic admodum obscura sunt. Liber Bellorum Domini postea examinabitur. [ubi quædam facta prodigia oscure insinuantur:] Ex adductis hoc loco versiculis, videtur fuisse metrice conscriptus, & prophetice, ut aliqui volunt: quod tamen minus certum. Sensus hic est obvius. Sicut multa prodigia facta sunt in mari Rubro, quibus victi sunt Ægyptii, ita prodigiis in torrentibus Arnon patrandis vincentur Amorrhæi. Secundo quæ dicuntur de puteo, declarant populum facili negotio & prodigiose aquas accepisse, quod alibi scriptum non est, uti nec alia prodigia ibidem facta. Tertio loca varia, quæ deinde nominantur, non significant diversas mansiones, saltem universæ multitudinis. Verum significare possunt diversa loca, per quæ transiverunt Israëlitæ, dum processerunt ab una mansione ad alteram: aut castrametationes varias agminis contra Sehonem missi: aut demum loca illa, ad quæ se extendebant castra Israëlitarum, dum Canticum istud cecinerunt, aut dum aquas prodigiose acceperunt. Hæc de loco illo obscuro sufficiunt, cum proprie ad intentum meum non spectet integra illius expositio.

[474] In illa mansione apud Arnon, quod loci æque ac torrentis seu fluvii est nomen, [jubet Dominus occupari terram Amorrhæorum, quibus legati mittuntur] videtur Moyses accepisse mandatum de occupanda Amorrhæorum terra, nisi illud jam accepisset in mansione præcedenti apud torrentem Zared. Illud Deut. 2 ℣ 24 sic exprimit: Surgite (ait Dominus) & transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, & terram ejus incipe possidere, & committe adversus eum prælium. Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, & in morem parturientium contremiscant, & dolore teneantur. Ex eodem loco, opinor, misit Moyses nuntios ad regem Sehon, ut peterent transitum, licet non ignoraret eum negandum. Verum sic causam ipsum aggrediendi, quam justissimam habebat ex mandato divino, etiam verisimili ratione vicinis regibus probare poterat. De ea legatione Deut. 2 ℣ 26 sic habet: Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via: non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, & sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, & Moabitæ, qui morantur in Ar. Donec veniamus ad Jordanem, & transeamus ad Terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, & obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus nostras, sicut nunc vides. Num. 21 ℣ 21: Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros & vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. Qui concedere noluit, ut transiret Israël per fines suos.

[475] [ad transitum potendum: negato autem ab Amorrhæis transitu,] Duplex in allegatis verbis occurrit difficultas: nam primo videtur Moyses his verbis, Sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, & Moabitæ, qui morantur in Ar, affirmare transitum sibi fuisse concessum ab Idumæis & Moabitis. At Judic. XI a ℣ 16 Jephte disputans cum Ammonitis, contrarium asserit, iterque Israëlitarum sic narrat: Quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit (gens Israëlitica) per solitudinem usque ad mare Rubrum, & venit in Cades. Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me, ut transeam per terram. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui & ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades, & circuivit ex latere terram Edom, & terram Moab: venitque contra Orientalem plagam terræ Moab, & castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab: Arnon quippe confinium est terræ Moab. Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, & dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. Qui & ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, & fortiter resistebat. Ad apparentem contradictionem respondeo, nec Idumæos, nec Moabitas, consensisse, ut per terram suam transirent Israëlitæ, sed verbis transitum negasse, saltem per interiora regni sui, ut affirmat Jephte, & Moyses ipse jam antea narravit de rege Idumæorum. Iidem tamen, tam Idumæi quam Moabitæ, transitum re ipsa concesserunt, saltem per limites suos & deserta regnorum suorum; nimirum quia transeuntes Israëlitas non sunt aggressi, nec finibus suis arcuerunt. Itaque Moyses vere affirmat sibi transitum fuisse concessum ab Idumæis & Moabitis: quia per illorum terras transiverat, nec ullibi ab eis fuerat oppugnatus; ita ut illi, quod verbis negabant, re ipsa concederent, sive id timore facerent, sive quod resistere non valerent: nam illa omnia regi Amorrhæorum explicare non debebat Moyses, [obviam egressum Sebonem regem cum exercitu cædunt Israëlitæ,] qui æquissimas ei conditiones proponebat.

[476] Verum hinc oritur altera difficultas, videlicet quomodo Moyses iis conditionibus transitum petere potuerit, cum præcepisset Deus, ut regnum Amorrhæorum everteret? Respondeo quia noverat Amorrhæum non admissurum conditiones oblatas; ideoque hasce non obfuturas, quo minus mandatum Dei exsequeretur. Verisimile est, Deum ipsum voluisse, ut hoc modo procederet sanctus Legislator. Certe post negatum transitum Moyses iteratum accepit mandatum, quod Deut. 2 ℣ 31 una cum relata victoria sic exponit: Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, & terram ejus, incipe possidere eam. Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis & omni populo suo. Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus & parvulis. Non reliquimus in eis quidquam: absque jumentis, quæ in partem venere prædantium: & spoliis urbium, quas cepimus ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido, quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus & civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis. Absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: & cunctis, quæ adjacent torrenti Jeboc, & urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. De hac victoria & terra per eam occupata Num. 21 ℣ 23 leguntur sequentia: Quin potius, exercitu congregato (Sehon) egressus est obviam in deserto, & venit in Jasa, pugnavitque contra eum. A quo percussus est in ore gladii, & possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, & filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum (nec permiserat Deus, ut terra Ammonitarum occuparetur.)

[477] Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, & habitavit in urbibus Amorrhæi, [& totum ipsius regnum occupant:] in Hesebon scilicet, & viculis ejus. Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab; & tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat, usque Arnon. Ad hanc victoriam spectat, quod narratur ℣ 32: Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, & possederunt habitatores. Judic. XI ℣ 21 victoria cum terminis terræ occupatæ sic describitur: Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo, qui percussit eum, & possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, & universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, & de solitudine usque ad Jordanem. Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël. Omnes termini nitide hic exprimuntur: nam ab Occidente erat Jordanis, a Meridie torrens Arnon, quo separabatur a Moabitide, cujus olim pars fuerat; ab Oriente autem solitudo erat & regnum Ammonitarum, & a Septemtrione torrens Jaboc, quo ab altero Amorrhæorum regno erat divisum. De hisce, uti & de altera victoria mox secuta, loquitur Amos propheta in persona Domini cap. 2 ℣ 9 ita scribens: Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum (Israëlitarum:) cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, & fortis ipse quasi quercus: & contrivi fructum ejus desuper, & radices ejus subter; hac allegoria significans Amorrhæos usque ad internecionem cæsos, & funditus deletos.

[478] [Cæso deinde Og rege Basan, hujus quoque regnum expugnant:] Insignem hanc victoriam alia excepit non minoris momenti, de qua Moyses Num. 21 ℣ 33 sic breviter scribit: Verteruntque se & ascenderunt (versus Septemtrionem) per viam Basan, & occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, & omnem populum ac terram ejus: faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. Percusserunt igitur & hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, & possederunt terram illius. Deut. 3 latius de hisce loquitur Moyses hoc modo: Itaque conversi ascendimus periter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum, quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon. Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, & universum populum ejus: percussimusque eum usque ad internecionem, vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque & vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros. Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres & parvulos: jumenta autem & spolia urbium diripuimus.

[479] [quanti momenti essent hæ victoriæ:] Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hermon, quem Sidonii Sarion vocant, & Amorrhæi Sanir: omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, & universam terram Galaad & Basan usque ad Selcha & Edrai civitates regni Og in Basan. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis & quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad. De hisce victoriis etiam loquitur Josue cap. 13 & 24 ℣ 8. Psalmista quoque Psal. 134 ℣ 10 illas ut maxime memorabiles celebrat his verbis: Qui percussit gentes multas: & occidit reges fortes, Sehon regem Amorrhæorum, & Og regem Basan. Et rursum Psal. 135 ℣ 17: Qui percussit reges magnos: … & occidit reges fortes, … Sehon regem Amorrhæorum, … & Og regem Basan: & dedit terram eorum hereditatem, … hereditatem Israël servo suo.

[480] [duæ ultimæ mansiones.] Ceterum incertum est, an castra Israëlitarum mota sint tempore hujusce expeditionis, an vero semper manserint apud torrentem Arnon, seu in Helmondeblathaim, ubi manere poterant cum parte militum ad eorum & imbellis multitudinis custodiam destinato, dum pars altera militum ad bellum mittebatur. At verisimile est, castra translata fuisse ad mansionem quadragesimam primam, priusquam totum istud bellum finitum est. Potuit id fieri post superatum Sehonem regem, quando agmen ad pugnam expeditum adversus regem Og progrediebatur, ut sic castra multitudinis imbellis bellantibus essent viciniora. Motus hic castrorum Num. 33 ℣ 47 refertur hoc modo: Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. Loca hæc erant in regno Sehonis occupato, ubi & fuerunt postrema castra, sed propinquiora hæc erant Jordani fluvio. Ad hæc autem transierunt Israëlitæ post subactum utrumque Amorrhæorum regnum, ibique manserunt non modo usque ad mortem Moysis, sed etiam usque ad transitum Jordanis sub Josue. Num. 22 ℣ 1 post victoriam de Amorrhæis de ultimo castrorum motu ita habetur: Profectique castrametati sunt in Campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. Num. 33 ℣ 48 extensio castrorum magis explicatur hoc modo: Profectique de montibus Abarim, transierunt ad Campestria Moab, supra Jordanem contra Jericho. Ibique castrametati sunt de Betsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. Quid gestum sit tempore postremæ hujus mansionis, infra videbimus. At hic observandum est, Campestria Moab eo tempore non fuisse ditionis regis Moabitarum, cum essent trans torrentem Arnon; sed ita vocari, quod olim fuissent sub Moabitis, qui illa regni sui parte privati fuerant per Amorrhæos.

§ XLIII. Josephi & Philonis narrationes de præcedentibus, præsertim de bellis contra Amorrhæos.

[Josephus bellum contra Sehonem gestum] Josephus lib. 4 cap. 5 narraturus bellum, contra reges Amorrhæorum feliciter gestum, sub finem cap. 4 ita orditur: Moysis ductu (populus Israëliticus) pervenit ad fluvium, qui nominatur Arnon. Is ex Arabiæ montibus exortus, desertum medium pererrans, in Asphaltitem lacum influit, Moabitas ab Amoræis disterminans. Estque hæc regio frugifera, & fructus, quantum satis est, incolis suppeditat. Ad ejus regem Sehonem misit legatos Moyses, qui transitum per regnum peterent, fidem daturus, quod sine detrimento vel agrorum vel colonorum militem traduceret: sed persoluturum precium rerum venalium ex æquo & bono, etiamsi potum aquæ sine precio dare gravarentur. Sehon vero negato transitu, & armato suorum exercitu, vada Arnonis occupat, prohibiturus, si Hebræi fluvium transire conarentur. Moyses autem postquam intellexit Amoræos hostilem in se animum gerere, haud ferendum contemptum ratus, & videns Hebræos, genus hominum intractabile, ocio simul & egestate facile adduci posse, ut pristinos tumultus ac seditiones renovarent, occasionem eis adimere volens, consuluit Deum, an bello viam aperire permitteret. Deo vero annuente, & victoriam insuper pollicente, magnopere hac spe animatus, militem quoque fiducia complet, clamitans adesse tempus, quo pugnandi cupiditatem exsatiarent, auspice Deo, &, quo sponte jam propenderent, autoritate sua compellente.

[482] At illi permissa potestate læti, arma corripiunt, & evestigio instructa acie ad hostem properant. [quibusdam auget conjecturis,] Amoræus contra, ut vidit adventantes, oblitus pristinæ ferociæ, tum ipse est territus, tum milites animos, quos ante visum hostem præ se ferebant, præ timore demiserunt. Itaque, vix primo conflictu excepto, terga vertunt, in sola fuga spem salutis reponentes. Confidebant enim munitis urbibus, quæ tamen nihil prorsus eis profuerunt. Nam Hebræi, ut primum animadverterunt hostes cedere, acriter institerunt, turbatisque eorum ordinibus, in extremam formidinem illos conjecerunt. Jamque totis campis sparsi, effuso cursu alii alias urbes petebant: nec alteri persequendo fatigantur, imperfectam victoriam relinquere nolentes: sed cum essent funditores optimi, & ejus pugnæ generis, quod omni telorum genere eminus geritur, in primis periti, & expeditiores quam ut armis gravarentur; aut pedibus fugatos assequebantur, aut glandibus & jaculis, si quos celeriores timor fecerat. Itaque magna strages editur: & si qui effugerant, cum vulneribus & siti conflictabantur. Erat enim æstas. Cumque desiderio potus ad fluvium agmine magno ferrentur, ab insequentibus circumventi, eminus sagittis ac jaculis sunt confixi: & inter cæteros Sehon rex cecidit.

[483] [& nonnihil immiscet erroris;] Hebræi vero cæsos spoliabant, prædas agebant, magna rerum copia fruebantur, quod fructus nondum ex agris collecti essent. Et milites totam regionem percurrebant impune diripiendo, captivosque abducendo. Nemo enim resistebat, robore ejus regionis in pugna absumpto. Talis clades Amoræis accidit, qui nec consilio prudenter, nec armis fortiter sunt usi. Hebræi vero terram eam occupaverunt, inter tres amnes insulæ modo sitam. Nam Arnonis ripæ Meridionale ejus latus terminant, Jobacchus vero Septentrionale, qui in Jordanem influens nomen amittit: Occidentalis tractus Jordane amne alluitur. Hactenus Josephus, ex conjecturis describens prælii modum: nam de eo in sacris Litteris nihil invenit. Verum nonnulla quoque attulit Scripturæ contraria, alia vero dissimulavit. Primo Scripturæ contrarium est, quod dicitur de captivis abductis, cum ne pueris quidem aut mulieribus fuerit parcitum. At voluit scriptor Hebræus omnimodam illam Amorrhæorum excisionem dissimulare, licet divino mandato facta esset. Secundo plus timoris Amorrhæis attribuit, & sic victoriam faciliorem facit, quam patitur sacra Scriptura Judic. XI ℣ 21, ubi Sehon fortiter restitisse dicitur. Tertio causam inchoandi id bellum repetit ex negato transitu, Deique mandatum omittit, ac perperam mandato divino substituit permissionem & pollicitationem victoriæ: omnia hæc concurrerunt, sed alio ordine, quam quo relata sunt a Josepho.

[484] [nec omni caret errore ejusdem relatio belli contra Og gesti.] Idem auctor bellum contra alterum Amorrhæorum regem deinde subjungit, ita pergens: In hoc rerum statu exoritur Israëlitis novus hostis Oges, Galadinæ & Gaulanitidis regionum rex, in auxilium Sehonis amici & socii veniens: cujus res quum jam perditas videret, nihilominus victoriam sperans, virtutis suorum ac hostium periculum facere decrevit. Qua spe frustratus & ipse in prælio periit, & exercitus ad unum est deletus. Moyses vero, Jobaccho fluvio superato, regnum Ogis ingressus, urbem unam post aliam subvertebat, habitatores internecione vastans, qui omnes ejus terræ homines divitiis & agrorum fertilitate superabant. Oges etiam vir heroïca specie corporis, ne viribus quidem ac virtute fuit inferior: cujus roboris & staturæ argumentum exstabat in expugnata regia urbe Ammanitidis regionis, dicta Rabatha: lectus erat ferreus quatuor cubitorum latitudine, novem longitudine. Hujus viri casum non solum præsens Hebræorum felicitas est insecuta, sed in futurum etiam majorum successuum illis causa est facta. Sexaginta enim oppida egregie munita de ejus ditione ceperunt, & ex præda tam privatim quam publice sunt locupletati. Post hæc Moyses castra Jordanem versus movet, & campum magnum e regione Hierichuntis. Ea est urbs copiosa palmis abundans, & balsamum ferens. In hac relatione corrigendum, quod Rabatham, seu Rabbath vocet expugnatam: nam eam tunc non expugnarunt Israëlitæ, cum esset metropolis Ammonitarum, quos bello non impetebant.

[485] Philo ante belli relationem quædam præmittit de invento puteo & de itinere Israelitarum. [Philo quædam de invento puteo & itineribus minus accurate;] Paulo post (inquit) fontem copiosum invenerunt, qui omnibus potum præbuit. Is erat in puteo, in ejus provinciæ finibus. Ibi, acsi merum, non aquam hausissent, exhilarati, pias choreas circa puteum ducendo novum carmen canebant in laudem Dei datoris agrorum & autoris coloniæ, quod emensi longas solitudines, terram promissam attigissent, & in ipso limine invenissent aquæ copiam, meliore nota signandum rati hunc puteum. Fuerat enim excisus non plebeiorum, sed regum opera & diligentia: qui ut fertur magnum sumptum quærendo aquam & apparando puteum fecerant, sicut apparebat ex operis regii magnificentia. His inopinatis successibus lætus Moses progrediebatur ulterius, juventute disposita in primo extremoque agmine: seniorum, mulierum, puerorumque turba incedebat media, utrimque munita præsidio, sive frontem sive terga hostis lacesseret. Hæc Philo, in chronotaxi minime accuratus: nam putei inventionem ponit paulo post cæsum regem Arad, licet multæ mansiones intercesserint, variaque in iis gesta, quæ prætermisit; & mox ab invento puteo, quod factum circa confinium Amorrhæorum, ad horum regionem pervenisse ait Hebræos post aliquot dies itineris.

[486] De bello contra Amorrhæos gesto nec plene nec accurate scribit sequentia: [magis etiam labitur in narrando bello contra Sehonem gesto.] Post aliquot dies regionem Amorræorum attigit, missisque legatis ad regem eorum Seon, invitabat ad easdem conditiones, quas prius cognatis obtulerat. Ille adeo contumeliose respondit, ut vix sibi temperaret a manibus, occisurus ni legatos tutaretur jus gentium: contractisque mox copiis expeditionem suscepit, victoriam sibi pollicens. Congressus autem sensit sibi rem esse cum invictis militibus, qui jam ante exercitatis duratisque tum corporibus tum animis, non semel virtutis specimen ediderant. Quapropter egregie tunc quoque vicerunt, a præda tamen abstinuerunt, ut sacrarent Deo certaminum suorum primitias, cujus ope subsistebant magis quam propriis consiliis aut viribus, illo addente animos ad rem gerendam, & causam suam defendendam fortiter, sicut tunc quoque apparuit. Non erat enim opus iterato prælio, una acie debellatum est, fusis, fugatis, internecione deletis hostilibus copiis. Urbes etiam eodem tempore exhaustæ & repletæ sunt, vacuæ veteribus incolis, plenæ victoribus. Similiter villæ prædiaque rustica modo deserta recipiebant colonos meliores. Hoc bellum gentes omnes Asianas terruit, præsertim finitimas, quibus propius imminere videbatur periculum. Corrigenda hic varia. Primo falso ait a præda abstinuisse Israëlitas, ut eam Deo consecrarent: hoc enim locum non habuit in eo bello, nisi de hominum præda id solum intelligat Philo. Secundo tam superbum Sehonis responsum, ut etiam legatos voluerit occidere, nullibi exprimitur in Scriptura. Tertio omissum est totum bellum, quod mox secutum est contra Og regem Basan.

§ XLIV. Balaam a rege Moabitarum accersitus, ut malediceret Israëlitis: ejus molitiones frustraneæ; sed pessimo ejusdem consilio Israëlitæ ad peccatum inducti.

[Balac Moabitarum rex cum principibus Madianitis accersit] Strages internecina Amorrhæorum nata erat ingentem incutere terrorem vicinis gentibus. Moabitæ præ ceteris timere poterant, tum quia transitum Israëlitis negaverant, nec victualia iis vendere voluerant, ut dicitur Deut. 22 ℣ 4, tum quod viderent eos, superatis Amorrhæis, ad limites suos redire, iisque vicinos esse, quando castrametabantur prope Jordanem in Campestribus Moab. Itaque mirandum non est regem Moabitarum, qui ignorabat se divino mandato immunem fore a bello Israëlitico, consilia contulisse cum vicinis Madianitarum principibus, ut periculum a se averterent, licet modus, quo illud facere conati sunt, revera sit mirabilis. Audiamus Moysen Num. 22 ℣ 2: Videns autem Balac filius Sephor omnia, quæ fecerat Israël Amorrhæo, & quod pertimuissent eum Moabitæ, & impetum ejus ferre non possent, dixit ad majores natu Madian (id est, principes seu duces Madianitarum, regno suo vicinos:) Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, & dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. Veni igitur, & maledic populo huic, quia fortior me est: si quo modo possim percutere & ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, & maledictus, in quem maledicta congesseris. Hæc verba abunde docent, Balaam hominem fuisse famosum & magni nominis.

[488] [Balaamum, in Mesopotamia natum & apud fluvium Ammonitarum tunc habitantem,] Verum disputant eruditi de variis ad Balaam magis quam ad Moysen spectantibus, videlicet de patria & genere ipsius, & præsertim an fuerit propheta veri Dei, an vero idololatra & magus. Quapropter ut hæc ex aliis Scripturæ locis nonnihil luminis accipiant, adducam ea, quæ sparsim de Balaamo perstringuntur. Deut. 23 ℣ 4 dicitur Israëlitis de Moabitis: Quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: & noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Ex hoc loco interpretes passim existimant, ex Mesopotamia oriundum fuisse Balaamum, varieque explicant, quod supra dicitur habitasse super flumen terræ filiorum Ammon. Non video, cur dici nequeat, locum natalem exprimi in Deuteronomio, & Num. 22 designari locum, in quo habitabat eo tempore: atque ita uterque locus invicem conciliabitur. Sane ne satis quidem verisimile apparet, ex Mesopotamia accersitum fuisse Balaamum a rege Moabitarum propter ingentem locorum distantiam, præsertim cum priores legati redierint sine Balaamo, aliique missi fuerint, quos tandem est comitatus vectus asina sua, ita ut quater emetiendum fuerit iter plusquam centum horarum, idque totum fere per Arabiam desertam, nisi vehementer me fallant tabulæ geographicæ. Jam vero si consideremus gesta omnia post mortem Aaronis, anno quadragesimo peregrinationis, mensisque quinti die prima defuncti, usque ad explicationem Legis per Moysen, quæ facta est die prima mensis undecimi, seu sex mensibus serius, facile videbimus tantum tempus molitionibus regis Moabitarum attribui non posse, quantum attribui deberet, si Balaam tam longe abfuisset. Præterea vix intelligi posset, quo modo dein occisus sit apud Madianitas, cum domum redierit ex Moabitide, ut dicetur num. 500. Demum omnia, quæ de legatis & Balaami itinere dicuntur, insinuant viam longe breviorem, quam sit distantia Mesopotamiæ a Moabitis. Hæc de patria ejus ab habitatione illius temporis distinguenda, quæ faciet ut interpretes minus se torquere debeant in explicando flumine, ad quod habitabat Balaam.

[489] Balaam perstringitur 2 Petr. 2 ℣ 15 his verbis: [qui potius propheta, sed improbus, fuisse videtur, quam magus,] Derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. Arguitur iniquitatis & avaritiæ, uti & vesaniæ; at simul propheta vocatur. Judas in sua Epistola ℣ XI eumdem sic perstringit: Errore Balaam mercede effusi sunt, insinuans Balaamum amori pecuniæ justitiam posthabuisse. Apoc. 2 ℣ 14 dicitur episcopo Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, & fornicari. De hoc consilio plura dicemus suo loco. Ex allegatis autem colligitur, Balaamum fuisse improbum, aut certe impium præbuisse consilium. Verum ex eo colligi nequit, magum fuisse & idololatram, præsertim cum propheta vocetur a S. Petro: nam propheta esse potuit, donoque prophetiæ illustratus a Deo, imo & pius & sanctus, etiamsi in gravia peccata deinde sit lapsus. At hariolus vocatur, indeque plures concludunt, magum fuisse & dæmonem consuluisse, non verum Deum. Ne hæc quidem consecutio mihi necessaria videtur, uti nec visa est S. Hieronymo, qui lib. de Quæst. Hebraïc. in Gen. cap. 22 genus Balaami deducens ex Buz filio Nachor, sanctum prophetam fuisse existimat, sed amore pecuniæ corruptum, ita scribens: Et ex hujus (Buz) genere est Balaam ille divinus, ut Hebræi tradunt: qui in libro Job dicitur Eliu, primum vir sanctus & prophetes Dei: postea per inobedientiam & desiderium munerum, dum Israël maledicere cupit, DIVINI vocabulo nuncupatur. Non admodum probabile est, quod solum ex Hebræorum auctoritate narrat Hieronymus, Balaamum esse eumdem cum Eliu; at magis verisimile est prophetam fuisse, cum multa eo etiam tempore prophetaverit, quo adductus erat ad maledicendum Israëlitis; cumque initio se satis religiose gesserit, Deumque verum ubique consulat, eoque inspirante loquatur. Hæc ipsa videtur S. Augustini sententia lib. 2 ad Simplicianum quæst. 1 num. 9, ubi exemplo Balaami ostendit, donum prophetiæ in aliquo esse posse sine charitate. Idem quoque apparebit ex aliis ejusdem sancti doctoris verbis infra dandis. Hæc igitur sententia mihi apparet probabilior, licet contrariam improbare nolim, cum ea multos etiam habeat patronos.

[490] [ut maledicat Israëlitis: ille autem primo, consulto Deo, renuit eo ire:] Hisce observatis, redeo ad textum sacrum, qui Num. 22 ℣ 7 ita habet: Perrexeruntque seniores Moab, & majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, & narrassent ei omnia verba Balac; ille respondit: Manete hic nocte, & respondebo, quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, & ait ad eum: Quid sibi volunt homines isti apud te? Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, dicens: Ecce populus, qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, & maledic ei, si quo modo possim pugnans abigere eum. Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures & nobiliores quam ante miserat, misit. Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt. Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: paratus sum honorare te, & quidquid volueris, dabo tibi: veni & maledic populo isti. Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti & auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.

[391] [deinde vero munerum cupiditate victus, Deum rursus consulit,] S. Augustinus quæst. 48 in Num. notat in hoc responso, quod verbis immutatis adducit ex Septuaginta, hactenus nullum esse peccatum: Sed, inquit, quod sequitur, non est sine gravi peccato. Jam enim constans esse debuit, semel audito, quod ei dixerat Dominus: “Non ibis cum eis, neque maledices populum: est enim benedictus” nec eis ullam spem dare, quod posset Dominus, tamquam ipse Balaam muneribus & honoribus flexus, adversus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. Sed ibi se victum cupiditate monstravit, ubi loqui sibi Dominum de hac re iterum voluit, de qua ejus jam cognoverat voluntatem.. Proinde Dominus videns ejus cupiditatem captam devictamque muneribus, permisit eum ire, ut per jumentum, quo vehebatur, ejus avaritiam coërceret; hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem Domini, per angelum factam, transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamvis eamdem cupiditatem timore supprimeret. Hactenus Augustinus, recte describens prophetam avaritia & cupiditate lapsum, sicuti lapsus est Judas apostolus.

[492] [& discedit, Deo permittente: sed ab asina sua reprehenditur] Verba autem, quæ S. Augustinus merito improbat, sequuntur ℣ 19 hoc modo: Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, & scire queam, quid mihi rursum respondeat Dominus. Venit ergo Deus ad Balaam nocte, & ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, & vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. Surrexit Balaam mane, & strata asina sua profectus est cum eis. Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, & duos pueros habebat secum. Cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio, avertit se de itinere, & ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, & vellet ad semitam reducere, stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. Quem videns asina, junxit se parieti, & attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: & nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus vehementius cædebat fuste latera ejus. Aperuitque Dominus os asinæ, & locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me: ecce jam tertio? Respondit Balaam: Quia commeruisti, & illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem. Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? Dic, quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.

[493] Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, & vidit angelum stantem in via evaginato gladio, [& ne sic quidem resipiscit:] adoravitque eum pronus in terram. Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: & nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, & illa viveret. Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: & nunc, si displicet tibi ut vadam, revertar. Ait angelus: Vade cum istis, & cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. Laudatus Augustinus notat, Balaamum post permissionem eundi non consuluisse iterum Deum, sicut fecerat iterato post prohibitionem. Et cur, inquit, nisi quia ejus maligna cupiditas apparebat, quamvis timore Domini premeretur? Cupiditas munerum promissorum impellebat, ut iret: timor Domini utcumque eum continebat, ne iret aut quid loqueretur, nisi Deo permittente; at cupiditati, cui jam indulgere cœperat, timorem Domini tandem omnino postposuit, ut videbimus. Interim hæc rursum notat Augustinus: Nihil hic sane mirabilius videtur, quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei, velut talibus monstris assuetus, ira perseverante respondit. Rationem dat sanctus doctor quæst. 50 hisce verbis: Nimirum, inquit quæst. 50, iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur. Priori vero loco sic pergit: Postea illi & angelus loquitur, arguens & improbans ejus viam: quo viso tamen exterritus adoravit. Deinde ire permissus est, ut jam per ipsum prophetia clarissima proferretur. Nam omnino permissus non est dicere, quod volebat, sed quod virtute Spiritus cogebatur.

[494] Quid Balac fecerit, audito Balaami adventu, pergit narrare Moyses ℣ 36 his verbis: [receptus a Balaco Balaam offert sacrificium,] Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus, in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarem te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? Perrexerunt ergo simul, & venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. Cumque occidisset Balac boves & oves, misit ad Balaam, & principes, qui cum eo erant, munera. Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal, & intuitus est extremam partem populi. Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, & para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum & arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, & quodcumque imperaverit, loquar tibi. Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, & imposui vitulum & arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore ejus, & ait: Revertere ad Balac, & hæc loqueris.

[495] [verisimiliter vero Deo,] Aliqui volunt aras prædictas, & sacrificia iis imposita, a Balaamo fuisse oblata dæmoni; at id mihi minus apparet probabile, cum Balaam vero Deo dicat, se septem aras erexisse, iisque imposuisse sacrificia; cumque mens ipsius illustrata fuerit a Deo ad prophetandum. Alii malunt dicere sacrificia quidem oblata fuisse vero Deo; sed adhibitas fuisse cæremonias superstitiosas, eumque illicitis artibus voluisse a Deo divinationem quærere Verum cum ignoremus sacrificandi ritus, quibus utebantur veri Dei cultores, qui non erant Israëlitæ, superstitiosas istas cæremonias non possumus certo colligere ex relatis hoc loco: cumque Balaam ubique legatur verum Deum consulere, & nullibi in sacris Litteris clare arguatur de superstitione, nedum de magia, malim credere Balaamum hisce sacrificiis usum esse ad verum Deum sibi demerendum: imprudenter tamen fecisse & peccasse, quod cupiditati munerum ita indulgeret, ut post agnitam Dei voluntatem, eum quasi trahere vellet ad sua desideria.

[496] [a quo illustratus, fausta de Israëlitis prædicit:] Ad textum regrediamur. ℣ 6 Reversus (Balaam) invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, & omnes principes Moabitarum: assumptaque parabola sua, (id est, incipiens parabolice loqui) dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: Veni, inquit, & maledic Jacob: propera, & detestare Israël. Quo modo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? De summis silicibus videbo eum, & de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, & inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob. & nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, & fiant novissima mea horum similia. Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te: & tu econtrario benedicis eis. Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?

[497] [mutato loco, rursus bona vaticinatur de iisdem;] Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum, unde partem Israël videas, & totum videre non possis, inde maledicito ei. Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, & impositis supra vitulo atque ariete, dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, & hæc loqueris ei. Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, & principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? At ille, assumpta parabola sua, ait: Sta Balac, & ausculta, audi fili Sephor. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, & non faciet? locutus est, & non implebit? Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, & clangor victoriæ regis in illo. Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël. Temporibus suis dicetur Jacob & Israëli, quid operatus sit Deus. Ecce populus ut leæna consurget, & quasi leo erigetur: non accubabit, donec devoret prædam, & occisorum sanguinem bibat. Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas. Et ille ait: Nonne dixi tibi, quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem?

[498] Et ait Balac ad eum: Veni, & ducam te ad alium locum: [tertio loco similiter] si forte placeat Deo, ut inde maledicas eis. Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, dixit ei Balaam: Ædifica mihi hic septem aras, & para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos & arietes per singulas aras. Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret Israëli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, & elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: & irruente in se Spiritu Dei, assumpta parabola ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, & sic aperiuntur oculi ejus. Hæc omnia de se Balaam. Obscuriora quædam sunt, & idcirco variis modis explicantur, dum alii corporis oculum obturatum fuisse volunt, alii oculum mentis. Maxime obturatus erat munerum cupiditate mentis oculus, cum voluntatem Dei perspectissimam habere deberet, & tamen anhelare pergeret ad occasionem aliquam satisfaciendi Moabitarum regi, ut promissa auferret munera, non perspiciens se ita ad ruinam tendere, & in summam tandem impietatem lapsurum, uti lapsum mox videbimus. Pergebat interim Deus hominem improba cupiditate abductum dono prophetiæ illustrare ad utilitatem aliorum.

[499] Prophetantem igitur audiamus: Quam pulchra tabernacula tua Jacob, [fausta & gloriosa de Israëlitis, irascente frustra Balaco,] & tentoria tua Israël! ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula, quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. Fluet aqua de situla ejus, & semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag (servatum) rex ejus (Saul,) & auferetur regnum illius. Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, & perforabunt sagittis. Accubans dormivit ut leo, & quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit & ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur. Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio benedixisti: revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti & auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. Loquitur de pessimo & impiissimo consilio inducendi Hebræos ad fornicationem & idololatriam, ut divino favore privarentur. Hoc autem consilio palam fecit Balaam, se occasionem semper quæsivisse nocendi Israëlitis, quia mercedem iniquitatis amavit, teste S. Petro.

[500] [multaque de aliis gentibus pergit vaticinari:] Verumtamen voluit Deus ut impius propheta prius pergeret futura prædicere, ut sequitur: Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, & visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, & consurget virga de Israël: & percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumæa possessio ejus: hereditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. De Jacob erit, qui dominetur, & perdat reliquias civitatis. Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Vidit quoque Cinæum: & assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, & fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu, quis victurus est, quando ista faciet Deus? Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, & ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam, & reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. Hactenus locutus erat Balaam, omniaque illa prædixerat tamquam propheta; diciturque deinde rediisse.

[501] [Balaam domum abit, sed ante perversum consilium Balaco suggerit:] Verum haud dubie spe munerum accipiendorum, antequam a rege Moabitarum discederet, ex proprio spiritu loqui cœpit, docuitque Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere & fornicari, ut dicitur Apoc. 2 ℣ 14. Suasit igitur homo nequissimus, ut mulieres Moabitarum & Madianitarum familiares se facerent Israëlitis, eosque ad fornicationem & idololatriam inducerent. Audi Moysen Num. 31 ℣ 15 de feminis Madianitarum, quos Israëlitæ non occiderant: Cur feminas reservastis? Nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, & prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde & percussus est populus? In Balaamo nihil magis improbant sacræ Litteræ quam hoc consilium, ejusque avaritiam, qua ad tantum scelus perductus est. Non ignorabat igitur homo nequam verum Deum, cum sciret Israëlitas fore invictos, quamdiu gauderent protectione divina; nec hac protectione orbandos, nisi per peccata, ac præsertim per idololatriam.

[502] [ex quo consilio probabilius est, prophetam improbum fuisse quam magum.] Hæc autem scientia magis congruit prophetæ quam mago & idololatræ, ita ut hoc ipsum consilium magis verisimile faciat prophetam fuisse quam magum. Nec obstat magnitudo criminis: nam incredibile non est, prophetam ad tantum scelus prolapsum esse, cum sciamus apostolum gravius etiam cecidisse. Imo parum mihi apparet credibile, Deum mago & idololatræ tam excellens prophetiæ donum dedisse, quam habuit Balaam. Certe nullo alio exemplo id confirmari potest. Itaque mihi probabilius apparet, verum fuisse prophetam, & sic tota historia facilius explicari potest. Quod autem hariolus vocatur, quodque Num. 24 ℣ 1 dicitur, ut augurium quæreret, quod divinationis pretium memoratur Num. 22 ℣ 7, factum videtur a Moyse ob improbitatem hominis, qui donis Dei nitebatur abuti, ideoque indignus erat honoratiori nomine, digniorque iis vocabulis, quæ plerumque in malam partem interpretamur, etiamsi contrario sensu explicari possunt. Nomen prophetæ a S. Petro datum Balaamo eamdem difficultatem præbet patronis contrariæ sententiæ.

§ XLV. Historia Balaami ex Josepho & Philone, quorum relatio examinatur.

[Josephus historiam Balaami] De Balaci & Balaami molitionibus contra Israëlitas Josephus lib. 4 cap. 6 ita orditur: Balacus Moabitarum rex, habens veterem amicitiam & societatem cum Madianitis, cum res Israëlitarum in tantum crescere videret, cœpit etiam de suo regno esse solicitus. Nesciebat enim Deum vetare, ne Hebræi quidquam ulterius præter Chananæam usurpare appetant: atque ita non satis consulte de rebus novis cogitavit. Et bello quidem aggredi elatos tot victoriarum successu non est ausus, obstare tamen volens ne ulterius procederent, legatos de communibus commodis ad Madianitas mittit. Illi ad Balamum quendam ultra Euphratem, nobilem in eis locis vatem, & sibi amicum, cum Balaci legatis mittunt etiam de suis honoratissimum quemque, rogantes ut veniret ad se, & diris imprecationibus Israëlitas devoveret. Vates legatis comiter exceptis, & hospitali mensæ adhibitis, consuluit Deum, quæ sit ejus de Madianitarum postulatis sententia. Qui cum vetaret illis obsequi, reversus ad eos, ait, sibi non deesse voluntatem illis gratificandi, sed obstare Deum, cujus beneficio debeat gloriam ex veris hactenus prædictionibus comparatam. Nam exercitum illum, quem ipsi execratum velint, esse Deo longe carissimum. Deditque consilium ut ob hanc causam ad Israëlitas profecti, pacem cum illis quibuscumque conditionibus facerent. His dictis legationem dimisit. Hactenus Josephus satis recte: non tamen certum est, Balaamum ultra Euphratem, seu in Mesopotamia, habitasse eo tempore, uti observavi num. 488. Nihil quoque habet Scriptura de consilio pacis petendæ per Balaamum dato: quod ex mera conjectura addidit scriptor Hebræus.

[504] Hic autem sic prosequitur: At Madianitæ (imo & ipse Balac cum iis) Balaco maximis precibus urgente, [ex sacris Litteris] eadem de re denuo legatos mittunt ad Balamum: qui cupiens hominibus obsequi, Deum consulit. Deus vero offensus jubet ut legatis assentiatur. Is ratus Deum hæc serio jubere, cum legatis proficiscitur. Inter eundum autem, cum ventum esset in viam quandam angustam, inter duas macerias sitam, occurrit ei angelus: quo animadverso, asina, qua vehebatur, declinans appressit eum ad alterum septum, nihilque movebatur verberibus sessoris, pressuram moleste ferentis: cumque nec angelus de via cederet, nec vates verberandi finem faceret, tandem procumbens, Deo sic volente, humana voce Balamum incusat, quod numquam antehac læsus sæviret in se, non intelligens Deum prohibere quo minus, quibus cuperet, obsequatur. Hoc prodigioso asinæ sermone dum ille turbaretur, apparuit ei angelus, objurgans verberatorem, quod jumentum non esset in culpa, sed ipse obstaret iter contra Dei voluntatem facienti. Tum vates territus volebat retro abire: sed Deus jussit eum pergere, quo instituerat, modo nequid aliter agat quam divinitus admoneretur. Ita Josephus, solito pressius sacris Litteris inhærens, sed nonnulla magis compendiose enarrans. Quod autem ait, Balaamum, viso angelo, voluisse redire, minus accuratum est, cum cuperet semper Balacum adire, spe munerum incitante; & solum peteret, an vellet angelus, ut rediret. Hac quoque de causa tam hic angelus, quam ante abitum Deus, proprie non jussit, sed permisit potius, ut proficisceretur ad Balacum.

[505] [narrans solito rectius,] Pergit hoc modo Josephus: His mandatis perceptis ad Balacum pervenit: exceptusque a rege honorificentissime, voluit ad quemdam montem deduci, unde Hebræorum castra contemplari posset. Balacus vero ipse cum regio comitatu deducit vatem in montem proxime imminentem, qui a castris stadia sexaginta aberat. Quibus consideratis, jubet regem septem aras extruere, & totidem tauros ac arietes exhibere. Id ubi celeriter jussu regis est factum, mactat victimas, ut victoriam præsagire posset. Deinde sic fatur: Felices vos, quibus Deus largam bonorum præbet copiam, & providentiam suam perpetuam ducem & auxiliatricem annuit. Quoniam nullum est hominum genus, cui non innocentia morum, virtutisque ac probitatis studio sitis anteferendi, liberos præstantiores etiam successores habituri, quandoquidem Deus vos solos hominum complectitur, & ut omnium sub sole felicissimi sitis prospicit. Quamobrem obtinebitis terram, ad quam vos misit, & posteris vestris in perpetuum possidendam relinquetis: & gloria vestri nominis implebitur universa terra simul & mare, adeoque multiplicabitur gens vestra, ut nulla non orbis regio vestri sanguinis homines admixtos sit habitura. Beatus vos exercitus & admiratione dignissimus, ex uno parente in tantum auctus. Nunc vobis parum amplum pro dignitate ac numero domicilium Chananæa continget, sed totum olim terrarum orbem habitationi vestræ destinatum scitote, ut tam in insulis quam in continente sit vobis degendum præ multitudine, ipsis cæli stellis numero æquiparanda. Cumque tam innumeri futuri sitis, nihilominus nihil vobis ad summam rerum copiam deesse patietur, in pace & in bello virtutem viris addet. Inimicis nostris in mentem veniat, ut hostes vestri esse, & in vos arma sumere velint. Non enim revertetur e tali prælio victor, qui lætitiam conjugibus ac liberis afferat. Tanta vobis fortitudo divino favore contigit, qui solus potest & quod superest detrahere, & quod deest addere.

[506] [quasdam tamen conjecturas incertas adjungit,] Talia vates fatidica voce canebat, extra se raptus, & Numine totus correptus, rege indigne ferente, & pacta non servare clamitante, licet magnis muneribus ab amicis conductum: venisse eum ad execrandum hostes, quos nunc mactos virtute ac pietate caneret. Ad quem vates: Putas, inquit, quoties fata sunt aperienda, in nobis situm esse, quid dicamus aut taceamus afflati divino spiritu? Ipse voces, quales vult, profert & oracula, nobis nec scientibus nec cogitantibus. Equidem satis memini, ad quid precibus Madianitarum sim adductus, eaque causa veni ut voluntati tuæ morem gererem. Sed potentior est Deus quam mea voluntas, qui contra Dei voluntatem ad gratiam hominum loqui proposueram. Quamprimum enim nostrum pectus subintrat, nihil amplius nostrum ibi remanet. Ego certe nihil in horum laudem dicere in animo habui, nec quæ Deus eorum generi dare decrevit, commemoranda putavi: sed Numen illis propitium, quod gentis felicitati studet ac gloriæ, pro destinatis hæc verba mihi subdidit. Nunc age quando animus est tibi atque Madianitis rem gratam facere, quorum preces me non decet non admittere, alias aras erigamus & sacra instauremus, si forte Deum flectere possim, ut execrationibus hoc genus hominum devovere liceat. Cumque Balacus id fieri permisisset, ac ne iterato quidem sacro potestatem devovendi impetravisset, collapsus in faciem pronus prædicebat, quidquid eventurum esset regibus & civitatibus clarissimis, quarum quædam nondum conditæ videntur: quæ vero extant earum res terra marique gestæ ita prædictionibus responderunt usque ad nostram memoriam, ut facilis sit conjectura, reliquum etiam ejus oraculi non vanum fuisse, eventum aliquando comprobaturum. Ita auctor Hebræus, qui de prædictionibus Balaami faciliora solum narravit, variaque conjunxit, quæ locis diversis leguntur prædicta: nam bis locum mutavit Balaam, rogante Balaco, ita ut tribus diversis locis fausta Hebræis prædixerit. Illam locorum mutationem siluit Josephus, contentus dicere sacra semel instaurata fuisse. Quod spectat ad responsionem Balaami, se Balaco excusantis, non tota quidem illa habetur in sacris Litteris, at satis verisimilis est, & pessimam harioli intentionem optime explicat. Demum, quod ait, Balaamum prophetasse collapsum in faciem, collegit ex verbis Num. 24 ℣ 4, Qui cadit, & sic aperiuntur oculi ejus. Verum verba illa non videntur hunc sensum habere, & diversimode explicantur apud interpretes.

[507] Redeo ad Josephum, qui hæc subjungit: Balacus autem ægre ferens expectationem frustratam, [& errores satis apertos.] sine honore vatem ablegat. Ille domum repetens, cum Euphratem attigisset, accito Balaco & principibus Madianitarum, Balace, inquit, vosque Madianitæ, quandoquidem necesse est ut vel præter Dei voluntatem vobis obsequar, Hebræorum quidem genus numquam est interiturum, nec bello, aut pestilentia fameque, aut alio casu delebitur. Deus enim curam habet ejus gentis a malis servandæ, ne quando talis clades incidat, qua universi de medio tollantur. Interdum tamen quædam vitari non poterunt, quibus ad tempus afflicti, mox magis quam ante florebunt, castigatione tali ad sanitatem revocati. Quapropter si brevem victoriam de illis consequi quæritis, hoc consilio voti compotes efficiam. Filiarum formosissimas, quæ pulchritudine sua mentes eorum expugnare possint, quantum fieri potest, cultas ac ornatas mittite, ut circum castra obversentur, & juvenibus complexus expetentibus faciles se præbeant: ubi vero cupidine captos viderint, subito se proripiant: cumque rogatæ fuerint ut maneant, non annuant nisi persuasis, ut relictis patriis legibus & cultu Dei, a quo illas acceperunt, Madianitarum & Moabitarum deos venerentur. Sic enim Deum iratum sibi reddent. Post hæc monita abiit. Hactenus Josephus. At parum probabiliter Balaamum ad Euphratem usque deducit, priusquam suggessit perniciosum istud consilium. Minus quoque, aut potius nullo modo verisimile est, Balacum cum principibus Madianitarum venisse ad Euphratem, aut accitum fuisse a Balaamo. Non consideravit scriptor incuriosus veri, quantum inter Moabitidem & Euphratem sit intervallum. Sane inter Jordanem, ubi castra erant Israëlitarum, quæ Balac & Balaam simul lustraverant, & Euphratem plusquam centum horarum spatium collocant tabulæ goegraphicæ. Itaque videtur Balaam impium consilium, quod modo satis verisimili exponitur, dedisse, antequam abiret; aut, si forte abire cœperat, rediisse ad regem, ut hac sua iniquitate regis munera obtineret.

[508] [Relatio Philonis de Balaamo vocato,] Philo pag. 498 eamdem historiam sic narrare incipit: Unus autem e vicinis regibus, Balaces nomine, habens in Oriente magnum populosumque imperium, non ausus armis decernere, domi se continuit: & timens clades, quas bellum afferre solet, ad auguria se vertit atque divinationes, putans se diris execrationibus expugnaturum invictam Hebræorum potentiam. Erat illo tempore vates magnæ celebritatis in Mesopotamia, peritus omnium divinationis generum. Sed maxime augurali scientia sibi autoritatem paraverat, cujus multa sæpe experimenta ediderat magna, & vix credibilia. Nam aliquando imbres futuros prædicebat æstate præfervida, rursum aliis siccitatem æstusque brumali tempore: aliquando ubertatem annonæ, rursum alias famem & penuriam: fluviorum item defectus inundationesque, & procurationes pestilentiæ, aliaque innumera: quæ singula cum præsagire videretur, erat in ore omnium, inclita fama divinitatis ejus indies se spargente latius. Ad hunc rex misit amicos aliquot, rogans ut veniret, multa repræsentans dona, plura pollicens; nec dissimulans cur accerseret hominem. Ille non ingenue constanterque, sed fucata civilitate, quasi Propheta eximius, & nihil absque divino nutu facere solitus, tergiversabatur: negans sibi hoc permitti a Numine. Sic legati reversi sunt infecto negocio.

[509] [recusante primum, deinde iter suscipiente,] Rex alios mox honoratiores misit cum majore vi pecuniæ, jussos etiam polliceri ampliora quam antea munera. Vates inescatus & præsenti utilitate, & spe futuri commodi, simulque oratorum dignitatem reveritus, persuaderi sibi passus est, rursum fucate causatus de Numine. Itaque postridie parabat se itineri, narrans admonitum se in somnis visione manifesta ut cunctanter legatos sequeretur. Ad hanc Philonis narrationem nonnulla sunt observanda. Primo dubitandum non videtur, quin variis prædictionibus inclaruerit Balaam, iisque consecutus sit tantam famam, ut ea ad Balacum usque pervenerit. At incertum est, quibus de rebus fuerint illæ prædictiones, ita ut meræ sint conjecturæ, quas nobis obtrudit Philo, aut fortasse figmenta Hebræorum, dum ait, imbres, siccitates, æstus, aliaque ab ipso prædicta. Secundo dum Balaamum describit, ut auguriis & divinationibus addictum, sententiam suam de eo prodit, quam plures alii probabiliter sunt amplexi: at nobis contraria videtur probabilior, ut videri supra potest. Certe minus probare possum, quod ait Balaamum initio venire noluisse fucata quadam tergiversatione, cum clare edicat Scriptura, eum venire recusasse, quia prohibuerat Dominus.

[510] [vexato per asinam,] Gesta in itinere Balaami mox idem auctor subjungit hoc modo: Cæterum in via prodigium ingens ei se obtulit, omnino adversum ominosumque illius proposito. Jumentum enim, quo vehebatur; primum repente constitit. Deinde quasi ex adverso violenter repulsum, in tergum retro cedebat, nunc ad dextram, nunc ad lævam flectendo errandoque trepide more temulentorum, etiam verberibus contumax, ut pene sessorem excuteret, vexatum vicissim non mediocriter. Erant enim ex utroque viæ latere sepes & maceriæ. In has impingente jumento, dominus atterebat lacerabatque crura & genua. Videlicet obvio spectro jam dudum territabatur animal, cui soli erat illud conspicuum: homini vero non item, quo magis argueretur ejus stupiditas. Tunc enim brutum perspicacius erat, quam is, qui se jactabat videre non mundum solum, verum etiam ipsum mundi Rectorem Conditoremque. Tandem vix agnito resistente angelo, non quod dignus esset eo spectaculo, sed ut indignitatem suam intelligeret, ad supplicationes deprecationesque versus, orabat veniam ignorantiæ, negans sibi fuisse peccandi animum.

[511] Cumque debuisset reverti evestigio, maluit rogare angelum, [iter tamen prosequente,] num redire domum jubeat. Ille intelligens & indigne ferens simulationem (quid enim opus erat scitari in re tam aperta, quam ipse videbat, nec indigebat verbis fidem adstruentibus, nisi forte oculis minus creditur quam auribus) Vade, inquit, quo properas. Sed nihil efficies, me subjiciente verba præter tuam sententiam, & instrumenta vocis vertente, quo fas ac pium est. Nam ego ero tui sermonis rector, per tuam linguam invitam fundens oracula. Loquelam asinæ omisit Philo, hic Josepho timidior. Verba quoque angeli nonnihil immutavit, ea adaptans sententiæ suæ: nam angelus prohibuit, ne quid loqueretur Balaam, nisi jussus. At non dixit angelus nihil efficies, acsi nihil locuturus revera esset, nisi angelo subjiciente verba: non enim angelus per ejus linguam invitam locutus est, dum pessimum Balaco suggessit consilium. Cetera satis recte exposita.

[512] Progrediamur cum Philone: Interea Balaces, ut audivit vatem esse in proximo, [recepto a Balaco fausta Israëlitis,] prodiit obviam cum satellitio: deinde post solennem consalutationem mutuam, aliquantum questus est de tarditate, expostulans quod non incunctanter se dedisset in viam: atque ita versi sunt ad epulas regio luxu paratas excipiendis hospitibus, cæteraque hospitalitatis officia pari splendore ornatissima. Postera die diluculo Balaces vatem duxit in tumulum sacratum cuidam genio, cujus statuam indigenæ venerabantur divinis honoribus. Inde prospectus erat in partem castrorum Hebraïcorum, quæ ostendebantur mago tanquam e specula. His visis, dixit: Tu rex positis septem aris, in singulis vitulum cæde & arietem: ego interim secedam, ut divinitus discam, quid dicendum sit. Progressus autem foras confestim afflatur Numine, quod omnem ejus artificialem divinationem exterminavit ex anima. Nec enim fas erat sanctum Spiritum cohabitare cum magicis artibus. Post hæc reversus, & videns victimas ardere aris impositas, tanquam alienus interpres sic cecinit: E Mesopotamia me accivit Balaces, ut longum iter emensus execrarer Hebræos. Sed quomodo execrabor, quos Deus non execratur? Possum eos ex alto monte despicere, & vota concipere, sed lædere non possum singularem ac eximium populum, qui non connumeratur cum cæteris gentibus, non tam locis separatus & sedibus, quam ritibus propriis, multum diversis, nec contaminatis ulla externa ceremonia. Quis exacte novit primam horum originem? Corpora quidem ex humanis sunt nata seminibus, ex divinis autem animæ, Deo cognatæ hactenus. Tollatur anima mea ex hac vita corporali, ut connumeretur cum justorum animabus, quales sunt horum hominum. Hæc Philo, insistens sententiæ suæ de magicis Balaami artibus. Recte cetera, quantum apparet. At partem prophetiæ Balaami, ubi Num. 23 ℣ 10 de ingenti multitudine Israëlitarum loquitur propheta, ille perperam deflexit ad eorumdem originem; & de origine animarum male scribit.

[513] [mutatis frustra locis,] Continuo idem scriptor sic progreditur: His auditis, Balaces ingemuit. Conduxi te, inquit, ut hostes execrareris, nunc non pudet te illis fausta ominari? Quam me fefellit opinio, qui amicum putans, opposui te hostibus. Jam satis apparet, quo sis animo. Hoc est nimirum, cur tam cunctanter venisti, benevolentiam, qua istos prosequeris, & odium mei dissimulans. Licet enim ex manifestis de incertis conjecturam facere. Tum magus jam a spiritu relictus: Injustam, inquit, sustineo calumniam. Nihil ex me ipso dicere soleo, interpres tantum Dei sum, sicut & antea me protestatum ex legatis novisti. Rex sperans posse vel vatem decipi, vel divinam mutari sententiam, si locum ipse mutaret; illinc petiit alium montem editiorem, unde conspiciebatur magna pars hostilis exercitus: exstructisque denuo septem aris aliis, & mactatis totidem, quot ante, victimis, misit vatem ad captanda meliora auspicia. Ille in secessu correptus Numine, & extra se raptus ut suamet ipse verba non intelligeret, ore suo sententiam alienam pronunciavit hoc vaticinio. Surge rex, & audi attentis auribus. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec quasi filius hominis, ut mutetur. Dixit & faciet, locutus est & rata erunt verba ejus, quandoquidem ipsa verba sunt ejus opera. Ad bene precandum adductus sum ego, non ad execrationem.

[514] [& irascente Balaco,] Non erit labor in Hebræis nec lassitudo. Deus eos manifeste ceu clipeo protegit. Is etiam Ægyptiacas calamitates ab eis depulit, & tam multa millia tamquam unum hominem eripuit. Ideo populus Israëliticus nihil moratur auguria cæteraque divinationis genera omnia, fretus uno totius mundi Principe. Video populum insurgentem ut leonis catulum, superbum leonina ferocia. Satiabitur præda, & bibet occisorum a se sanguinem. Ac ne tum quidem in cubile se conferet, sed pervigil victoriale carmen concinet. Tum Balaces præ dolore ob spem divinatione frustratam exclamat: Desine homo & execrari & fausta ominari. Præstat silere quam injucunda dicere. Ita ille, totam prophetiam satis apposite explicans. In uno tamen versiculo, ubi in Vulgata habetur Num. 23 ℣ 21: Non est idolum in Jacob, nec videtur simulachrum in Israël, ille secutus Septuaginta, posuit Græce: Οὐκ ἔσται πόνος μόχθος ἐν Ἑβραίοις, idque Latinus interpres vertit: Non erit labor in Hebræis nec lassitudo. Alias verba Græca reddi possunt: Non erit dolor in Hebræis nec labor. Voces Hebraïcæ utrumque sensum recipiunt; sed sensus Vulgatæ præfertur a pluribus, verbaque Græca sic exponi possunt metonymice, quia laborem & dolorem cultoribus suis creant idola.

[515] [tribus vicibus vaticinante,] Subjicit Philo: Moxque mutata sententia, duxit vatem in locum alium, unde ostendens ei partem copiarum Hebraïcarum, hortabatur ut diras execrationes contra eas depromeret. Magus rege nihilo melior, quamvis contra incusationem objectumque prævaricationis crimen vere præfatus, se nihil de suo proloqui, tantum interpretem esse Numinis, quo incalescebat: cum debuisset domum reverti, cupide comitatus est, tum propter insignem arrogantiam, tum propter odio suppuratum animum, quippe qui male volebat populo, cui tamen non sinebatur male precari. Cumque venisset in montem celsiorem prioribus, longo ascensu arduum, jubet instaurari eadem sacrificia, rursum aris septem positis, & superimpositis quatuordecim victimis, binis ut antea, vitulo ac ariete. Ipse vero non abiit more solito ad captanda auguria. Damnata hac divinatione & quasi obliterata, ut nihil certi posset ex ea percipi: & alioquin etiam vix tandem senserat repugnare Dei voluntati regis propositum: sed versus ad solitudinem, considerabat singulas tribus Hebræorum & castrorum ordinem populosæ civitati similiorem quam militari multitudini. Moxque afflatus in hæc verba erupit: Hæc dicit homo vere videns, cui Deus in somnis manifeste visus est insopito animæ oculo: Quam pulchra tabernacula vestra, Hebræi; tentoria vestra ut valles opacæ nemoribus, ut horti secundum flumen irrigui, ut cedrus prope aquas. Egredietur olim homo ex vobis, & imperitabit multis gentibus, cujus regnum indies crescens magis ac magis exaltabitur: Populus hic, ex quo Ægyptum reliquit, per totum iter a Deo deductus est uno agmine. Propterea devorabit multas gentes hostiles, & pinguitudinem earum exsuget medullitus, configetque sagittis adversarios. Dormiet cubans ut leo vel leonis catulus securus, neminem ipse timens, & alios territans insuper. Infelix quisquis eum excitaverit. Qui tibi bene precatus fuerit, ipse quoque faustus erit: execrabilis vero quisquis te diris devoverit. Hactenus Philo, semper inhærens sententiæ de magia Balaami. In prophetia vero paucula sunt omissa, uti & tota pars postrema, quæ reliquis magis est obscura. Pro vocibus autem Vulgatæ, Cujus obturatus est oculus, posuit, Vere videns, ut fere habent Septuaginta.

[516] Deinde idem scriptor rursum ita pergit: Rex majore quam ante indignatione percitus, [ac demum pessimo consilio Balacum] ait: Ut hostes meos devoveres vocatus, jam tertio bene illis precatus es? Fuge quantocyus, ne indignatione furens aliquid sævius in te consulam. Quantum auri, quantum gloriæ tibi invidisti, homo insane ac perdite. Redibis domum vacuis manibus, ipse plenus opprobriis, irrisus illususque cum ista tua, quam tantopere jactas, scientia. Respondit ille: Quæ hactenus audisti, omnia sunt divina oracula: quæ vero jam dicam, meæ conjectationes sunt. Tum dextera prehensum seduxit a cæteris, & solus soli dedit consilium, quibus rationibus sibi cavere posset ab infesto exercitu. Quo facto inussit sibi ipse notam impietatis turpissimam. Dixerit enim aliquis, cur privatim das consilium oraculis contrarium, nisi putas id potentius & efficacius. Age vero examinemus ista præclara consilia, qualibus artibus utatur ad interrumpendas perpetuas victorias fortissimi populi. Sciebat Hebræos per solum legum contemptum expugnabiles, tentatos malo impotenti libidinis: ideo voluptate inescatos conatus est ad gravissimum scelus impietatis pertrahere. Sunt, inquit, in tuo regno mulieres formosissimæ, nec alia re vir facilius capitur quam mulieris eximia specie. Harum pulcherrimas si permiseris ob quæstum vulgare sua corpora, hoc hamo capietur juventus hostium.

[517] Sed præmonendæ sunt, ne statim faciant sui copiam rogantibus: nam hæc fucata tergiversatio magis incitabit & accendet cupidinem. Atque ita obtorto collo pertracti a suismet concupiscentiis, [instruente, quod hic cupide sequitur: in singulis nonnihil erroris correctum.] nihil non vel patientur vel facient. Sic affectum amatorem ubi viderit captatrix fœmina, superbe loquatur: Non est fas habere te mecum voluptatis consuetudinem, nisi abjurato ritu patrio, colas eadem mecum numina. Nec ante credam te mutatum, quam videam non abhorrere a nostris sacris & libationibus, quæ in delubris peragimus. Tum ille miser captus his cassibus, conditionem accipiet, & repulsa ratione monitrice, imperata faciet addictus in servitutem cupidini. Hoc fuit consilium. Id quoniam videbatur non inani conjectura subnixum, antiquata lege de stupris & adulteriis, data est fœminis licentia concubitus cum viris quibuslibet. Hisce Philonis dictis admixtæ sunt conjecturæ, sed probabiles. Unum minus apparet probabile, quod dicat hac de causa abrogatam legem de stupris & adulteriis, cum abrogatio legis non esset necessaria ad propositum, sed ad pessimum istud consilium sequendum satis esset, impunitatem & præmia ad tempus promittere.

§ XLVI. Lapsus Israëlitarum in Idololatriam, pœnaque secuta: census populi: mors propinqua Moysi indicata, & Josue successor designatus: leges quædam conditæ: Madianitæ victi & excisi.

[Fornicatio & idololatria Israëlitarum,] Quantam perniciem Israëlitis attulerit perversum Balaami consilium, quod avide secuti sunt Moabitæ & Madianitæ, docent sacræ Litteræ locis variis. Moyses Num. 25 ℣ 1 impietatem populi sui sic narrat: Morabatur autem eo tempore Israël in Settim (id est, in eadem mansione, quæ alias vocatur Campestria Moab, ubi erat Settim, vel Abelsatim) & fornicatus est populus cum filiabus Moab, quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt & adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israël Beelphegor. Idolum erat Moabitarum, de quo varie disputant interpretes. Josue 22 ℣ 17 de eo crimine sic habetur: An parum vobis est, quod peccastis in Beelphegor, & usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt. Psal. 105 ℣ 28: Et initiati sunt Beelphegor: & comederunt sacrificia mortuorum (seu mortuis idolis oblata.) At sequitur mox pœna: Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: & multiplicata est in eis ruina. Et stetit Phinees, & placavit: & cessavit quassatio. Et reputatum est ei in justitiam, in generationem & generationem usque in sempiternum. Factum Phineis mox latius explicabitur. Interim quanta inde orta sit populi ruina, aliis etiam locis dicitur. Deut. 4 ℣ 3 populo Moyses ita loquitur: Oculi vestri viderunt omnia, quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. 1 Cor. 10 ℣ 8 Apostolus immensam hanc populi ruinam memorat, Christianos a fornicatione deterrens his verbis: Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis (Israëlitis) fornicati sunt, & ceciderunt una die viginti tria millia.

[519] Rem totam latius explicare pergit Moyses Num. 25 ℣ 3: [severe punita, exemplum dante Phinee,] Et iratus Dominus, ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, & suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israël. Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. Verum hæc jussa non videntur statim fuisse exsecutioni mandata, forte quod nemo auderet incipere ob nimiam noxiorum multitudinem, donec Phinees alios suo animaverit exemplo. Audi Moysen ℣ 6 prosequentem: Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, & omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, & arrepto pugione, ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, & perfodit ambos simul, virum scilicet & mulierem, in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: & occisi sunt viginti quatuor millia hominum: Nonnulla hic sunt ambigua. Primo dubitatur, an hæ voces, Suspende eos, referendæ sint ad principes, ita ut hi fuerint suspendendi, sicut verba primo intuitu innuunt. Verum aliqui sic verterunt textum Hebraïcum, ut Moyses jubeatur principes sibi in subsidium advocare, & per eos suspendere noxios. Eo etiam sensu utcumque Latina verba intelligi possunt: Tolle (seu convoca) cunctos principes populi, & suspende eos (id est, noxios.) Huic expositioni favent sequentia, cum Moyses convocatis judicibus mox dederit mandata de noxiis occidendis. Secundo dubitatur, an noxii fuerint suspendio necati, an vero solum suspensa sint occisorum corpora: nec occurrit ulla ratio, quæ alterutram sententiam reddat certam. Tertio Apostolus supra dicit, Ceciderunt una die viginti tria millia. Hic vero occisi sunt viginti quatuor millia. Verum Apostolus ponit occisos una die; at Moyses enumerat omnes.

[520] Deinde ℣ 10 sanctus Legislator subdit sequentia: [cujus fortitudo a Domino remunerata.] Dixitque Dominus ad Moysen: Phinees, filius Eleazari, filii Aaronis sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, & erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, & expiavit scelus filiorum Israël. Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione & tribu Simeonis. Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Hostes vos sentiant Madianitæ, & percutite eos: quia & ipsi hostiliter egerunt contra vos, & decepere insidiis per idolum Phogor, & Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. Hoc mandatum postea renovatum videbimus & impletum, at alia quædam fuere interposita, quæ & nos prius narrabimus.

[521] Moyses Num. 26 de novo populi censu agit, [Novus populi census,] eumque a Deo præceptum fuisse affirmat his verbis: Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen & Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis & supra, per domos & cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere. Locuti sunt itaque Moyses & Eleazar sacerdos in Campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos, qui erant a viginti annis & supra, sicut Dominus imperaverat. Deinde recensetur numerus singularum tribuum, qui non multum differt a numero, quo fuerant apud montem Sinai, excepta tribu Simeon, quæ a quinquaginta novem millibus trecentis decreverat usque ad viginti duo millia ducentos, ita ut verisimile sit, hanc tribum maxime obnoxiam fuisse peccatis fornicationis & idololatriæ, recenter tot millium morte punitis, præsertim cum & dux Zambri, quem occidit Phinees, ex eadem esset tribu. Numerus autem omnium pugnatorum duodecim tribuum par fere erat numero ante invento apud montem Sinai, atque ita exprimitur ℣ 51: Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia & mille septingenti triginta. Et mox additur hoc præceptum: Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. Pluribus majorem partem dabis, & paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio &c. Levitæ quoque seorsum recensiti sunt: Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini, ab uno mense & supra.

[522] [dum mortui erant omnes ante recensiti, exceptis Josue & Calebo.] Demum relato censu, hæc additur observatio: Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse & Eleazaro sacerdote, in Campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho, inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse & Aaron in deserto Sinai. Prædixerat enim Dominus, quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, & Josue filius Nun. Hæc verba clara sunt pro morte omnium, qui enumerati erant, duobus exceptis. At non tangunt Levitas, qui non erant recensiti cum ceteris, nec a viginti annis. Attamen ne ex hisce quidem videntur superfuisse multi, qui tunc fuerant viginti annorum aut majores, quia numerus Levitarum non erat multum auctus. Levitas quoque non involvunt verba Ecclesiastici cap. 46 ℣ 9, ubi dicit de Josue: Et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, & Caleb filius Jephone, stare contra hostem, & perfringere murmur malitiæ. Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum. Inter sexcenta millia non numerantur Levitæ, & interpretes passim observant, illos generaliter non fuisse involutos communi condemnationi. Sane dubitandum non videtur, quin Eleazarus sacerdos saltem viginti annos attigisset, quando facta est enumeratio populi apud montem Sinai. Quin imo Calmetus in cap. 14 videtur & alios quosdam ex enumeratis excipere velle. At non video, quomodo hæc verba, Nullusque remansit ex eis &c. cum tali opinione possint consistere.

[523] [Filiabus Salphaad adjudicata hereditas paterna:] Dum in eodem loco erant castra Israëlitarum, filiæ Salphaad in deserto mortui sine ullo filio, cum viderent se nullam in Terra promissa accepturas possessionem, quia carebant fratre, qui alias ut caput familiæ partem accipere debuisset, supplices accesserunt ad Moysen, Eleazarum, & principes populi, expositaque causa & rationibus suis, dixerunt Num. 27 ℣ 3: Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. Qui dixit ad eum: Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, & ei in hereditatem succedant. Additur lex de successione filiarum in hereditatem, si filii non fuerint superstites, pluresque aliæ de hereditatibus. Verum lex de successione filiarum postea ingessit timorem, ne ea occasione possessiones alicujus tribus minuerentur; & ad aliam tribum transirent, si filiæ paternarum possessionum heredes nuberent viro alterius tribus. Hac de causa Num. 36 ℣ 6, hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus. Lex eadem quoque ad alias mulieres, & ad viros extensa ibidem. Ostendunt hæc, quam exacte in dubiis omnibus Moyses consuluerit Dominum.

[524] Eodem fere tempore monitus est Moyses de morte sua instante, [Moyses de instante morte sua & de successore monitus,] & de successore sibi deligendo, ut refertur Num. 27 ℣ 12 his verbis: Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, & contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israël: cumque videris eam, ibis & tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas: hæ sunt Aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. Cui respondit Moyses: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc, & possit exire & intrare ante eos, & educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, & pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote & omni multitudine: & dabis ei præcepta cunctis videntibus, & partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur & ingredietur ipse, & omnes filii Israël cum eo, & cetera multitudo. Fecit Moyses, ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote, & omni frequentia populi. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit, quæ mandaverat Dominus. Hæc ibi.

[525] De iisdem quoque agitur in Deuteronomio, ex eoque habemus, [postquam frustra rogaverat ut sibi liceret Terram promissam ingredi,] petiisse Moysen, ut sibi liceret ingredi Terram promissam, sed frustra. Petitio hæc verisimiliter præcessit mandatum de ascendendo monte Abarim, ita ut videatur Dominus mandato illo respondisse ad preces Prophetæ, nec voluerit, ut mox in montem ascenderet, sed die postea designando. Deut. 4 ℣ 23 Moyses petitionem suam & Domini responsum populo Israëlitico sic exponit: Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: Domine Deus, tu cœpisti ostendere Servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius Deus, vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, & comparari fortitudini tuæ. Transibo igitur, & videbo Terram hanc optimam trans Jordanem, & montem istum egregium, & Libanum. Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. Ascende cacumen Phasgæ, & oculos tuos circumfer ad occidentem, & ad Aquilonem, Austrumque & Orientem, & aspice: nec enim transibus Jordanem istum. Deut. 4 ℣ 21 de repulsa hac iterum ita loquitur: Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros (nimirum quod hi occasionem dederint diffidentiæ peccato apud Aquas Contradictionis) & juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer Terram optimam, quam daturus est vobis. Ecce morior in hac humo, non transibo Jordanem: vos transibitis, & possidebitis Terram egregiam.

[526] [populum de morte sua instante monet, & Josue successorem creat.] Deut. 1 ℣ 37 rursum hæc populo dicit Legislator: Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare & robora, & ipse sorte Terram dividet Israëli. Deut. 3 ℣ 28, relata repulsa sua, & prædictione Domini de instante morte, de Josue hæc subdit Domini verba: Præcipe Josue, & corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, & dividet eis Terram, quam visurus es. Ex hisce clare colligitur, omnia peracta esse hoc ordine. Moyses, cum videret subjectum esse utrumque Amorrhæorum regnum, illudque sciret ab Israëlitis possidendum, sperare cœpit Dominum sibi permissurum, ut ulterius ad occupationem Terræ promissæ procederet. Rogat igitur, ut sibi liceat in hunc finem cum populo Jordanem transmittere. At Dominus, qui partem Moysi concesserat, reliquum vero Josue reservabat, respondit Moysi, cogitandum non esse de transitu Jordanis, sed mortem ipsius esse propinquam, quam obiret in monte Abarim, alias Nebo, & quidem in vertice montis Phasga dicto, ubi ante mortem Terram promissam intueri posset. Moyses voluntati divinæ humiliter se submittens, rogat de successore suo. Dominus vero ei successorem designat Josue, eumque inaugurari jubet per Moysen manuum impositione, & modo num. 524 relato. Voluit quoque Dominus, ut Moyses præcepta ei ad munus suum recte obeundum daret coram omni populo. Horum partem seu breve compendium perstringit Legislator Deut. 3 ℣ 21 his verbis: Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt, quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es. Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. De manuum impositione Deut. 34 ℣ 9 hæc dicuntur: Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas.

[527] [Moyses pergens populum regere usque ad mortem, jubente Domino.] Quamvis Josue hisce cæremoniis designatus esset successor Moysis, pergebat tamen sanctus Legislator regere populum usque ad mortem. Crediderim hoc tempus totum fere impensum fuisse adhortando populo & legibus conscribendis, ita ut posteriora capita libri Numerorum & Deuteronomium eo tempore scripta fuerint, & pleraque ad concionem dicta. Num. 28, 29 & 30 variæ recensentur leges cæremoniales a Deo per Moysen populo datæ. Verum cap. 31 narratur expeditio contra Madianitas suscepta, quam Dominus mandavit, ne scelus illius populi maneret impunitum. Moabitæ ad idem crimen concurrerant, nec tamen illos puniri hoc tempore jussit Dominus. At nostrum non est hujus differentiæ rationes investigare, cum res fuerit peracta mandato Domini, qui aliorum crimina juste punit, aliorum vero sontium supplicia non minori justitia sibi in aliud tempus clementer reservat. Jam ante Num. 25 ℣ 16 mandaverat Dominus, ut Israëlitæ punirent Madianitas, sed tempus non expresserat; nisi quis credere malit, nec sane improbabiliter, mandatum hoc solum tempore datum fuisse, & ibi breviter relatum esse a Moyse, quia cum relato ibi crimine Madianitarum erat connexum. Quidquid sit verius, Moyses Num. 31 aut idem, aut iteratum præceptum sic exponit: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, & sic colligeris ad populum tuum.

[528] Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, [bellum decernit contra Madianitas, qui usque ad internecionem cæduntur,] qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël, qui mittantur ad bellum. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, & tubas ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, & reges eorum, Evi, & Recem, & Sur, & Hur, & Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Ceperuntque mulieres eorum, & parvulos, omniaque pecora, & cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant, depopulati sunt: tam urbes quam viculos & castella flamma consumpsit. Et tulerunt prædam, & universa, quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, & adduxerunt ad Moysen & Eleazarum sacerdotem, & ad omnem multitudinem filiorum Israël. Reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in Campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. Hic nonnihil sistendum.

[529] Primo volunt aliqui Josue fuisse hujus expeditionis ducem: [nec tamen tota gens Madianitarum deleta:] at illius nulla fit mentio. Solus nominatur Phinees; nec alium fuisse hujus agminis ducem, existimant alii. Secundo aliqui ita loquuntur de hac victoria, acsi tota gens Madianitarum fuisset excisa: verum id mihi verisimile non est, cum Madianitæ deinde evaserint potentissimi, & Israëlitas in servitutem redegerint Judic. 6. Nullus quoque Scripturæ locus indicat, jussisse Deum totius gentis excidium, aut totam gentem per Israëlitas deletam. Num. 25 ℣ 17 solum dicitur, Hostes vos sentiant Madianitæ & percutite eos; & Num. 31 ℣ 1, Ulciscere prius filios Israël de Madianitis. Itaque omnes quidem mares, quos potuerunt attingere, occiderunt, & reges eorum, scilicet quinque principes gentis, quorum ditio erat vicinior castris Israëlitarum. In ditione quoque horum principum urbes, viculos, castella combusserunt, omniaque pecora & alia spolia abstulerunt. At verisimile non est, Israëlitas usque ad extremos Madianitarum limites processisse, cum hi usque ad mare Rubrum se extenderent; sed longe probabilius est, ne quidem culpabiles fuisse, aut cum Moabitis conspirasse, remotiores Madianitas. Quapropter necesse non est inquirere, quid factum sit de Jethro Moysis socero, si vivebat eo tempore, aut de posteris ipsius, cum tempestas hæc nequaquam videatur eo usque desæviisse. Hac tamen de causa non existimo duas fuisse gentes Madianitarum distinctas, alteram ad Orientem maris Mortui, alteram prope mare Rubrum, uti voluerunt aliqui sine ullo sacræ Scripturæ testimonio; at magis credo, Madianitas se per totum illum tractum extendisse sub diversis regulis aut principibus. Tertio quæri potest, quo modo Balaam occisus sit in Madianitide, cum antea legatur domum rediisse, quæ longe aberat a ditione Madianitarum? Verisimile est, a principe quodam Madianita revocatum deinde fuisse, nisi abiens se rediturum ultro promiserit.

[530] [captivi omnes occisi, etiam mulieres præter virgines,] Hisce observatis, videamus quo modo Moyses victores exceperit reduces. Egressi sunt autem, inquit ℣ 13, Moyses & Eleazar sacerdos, & omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, & centurionibus, qui venerant de bello, ait: Cur feminas reservastis? Nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, & prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde & percussus est populus? Ergo cunctos interficite, quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: & mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: puellas autem & omnes feminas virgines reservate vobis: & manete extra castra septem diebus (ob immunditiam legalem.) Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio & septimo. Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, & aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, & pilis, & ligno, expiabitur. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: Aurum, & argentum, & æs, & ferrum, & plumbum, & stannum, & omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: & lavabitis vestimenta vestra die septimo, & purificati postea castra intrabitis. Hæc omnia ostendunt exactam legis observantiam.

[531] [prædæ ingenus divisio:] Dixit quoque Dominus ad Moysen: Tollite summam eorum, quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu & Eleazar sacerdos & principes vulgi: dividesque ex æquo prædam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, & inter omnem reliquam multitudinem: & separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt & fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus & asinis & ovibus, & dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, & boum, & asinorum, & ovium, cunctorum animantium, & dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. Feceruntque Moyses & Eleazar, sicut præceperat Dominus. Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, boum septuaginta duo millia, asinorum sexaginta millia & mille: animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. Dataque est media pars his, qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque. Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta & duo: de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his, qui in prælio fuerant. De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, & de bobus triginta sex millibus, & de asinis triginta millibus quingentis, & de hominibus sedecim millibus, tulit Moyses quinquagesimum caput, & dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini sicut præceperat Dominus.

[532] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, [nullus Israëlitarum cæsus.] & tribuni centurionesque, dixerunt: Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: & ne unus quidem defuit. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod in præda auri potuimus invenire, periscelides & armillas, annulos & dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. Susceperuntque Moyses & Eleazar sacerdos, omne aurum in diversis speciebus, pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos, a tribunis & centurionibus. Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. Posteriora hæc difficultatem non habent, sed egregie declarant tam religionem Israëlitarum eo tempore vigentem, quam singularem Dei protectionem.

§ XLVII. Josephi & Philonis relationes de lapsu Israëlitarum & bello contra Madianitas dantur & discutiuntur.

[Josephus illecebras Madianitidum,] Josephus, relato pessimo Balaami consilio, fraudem Madianitidum, qua ad peccatum pertracti sunt Israëlitæ, ita subnectit: Madianitis autem ita ut moniti fuerant filias mittentibus, Hebræorum juvenes pulchritudine puellarum capiuntur: & in colloquium venientes, rogant ne sibi voluptatem ex earum pulchritudine capere invideant, neve consuetudinem eorum aversentur. Illæ libenter & verba juvenum & complexus admittunt: jamque blanditiis illectos, & cupidine ferventes relinquere parant. Tum illi tristes mulierum discessu, precibus instant, ne se relinquant; sed futuræ conjuges & omnium facultatum dominæ apud illos maneant. Hæc promissa jurejurando confirmabant, Deum testem invocando, & lachrymas fundendo, quo magis eas ad miserationem flecterent. Tum illæ, postquam omnino captos & consuetudine sua devinctos animadverterunt, sic respondent: Optimi juvenes, non desunt nobis domi nec amplæ facultates, nec parentum ac domesticorum affectus: neque inopia talium rerum huc ad vos venimus, aut formam corporis nundinaturæ preces vestras admisimus: sed persuasæ viros esse bonos hac hospitali gratia non dedignatæ, qua vos opus habere videbamus, faciles nos vobis præbuimus. Nunc quandoquidem amare vos & abitionem nostram moleste ferre asseveratis; ne has quidem preces aversabimur. Quare si benevolentiæ conjugalis fidem dederitis, quæ sola nobis satisfacere potest, libenter vobiscum ut legitimæ nuptæ convicturæ sumus. Veremur enim ne libidine exsatiata, cum injuria & contumelia nos retro ad parentes nostros ablegetis: cui nostræ solicitudini veniam vos dare æquum postulamus.

[534] Illis vero quolibet modo fidem daturos se pollicentibus, [& fornicationem & idololatriam Israëlitarum] & nihil præ amore nimio recusantibus: Quandoquidem, inquiunt, ita vobis videtur, & mores habetis ab omnibus aliis diversissimos, ut cibis etiam propriis vestro more utamini, nec potum cum aliis communem sustineatis, necesse est, si vultis nobiscum vitam degere, deos nostros colatis; neque enim alio argumento persuadebitis amorem istum vos non fingere, nisi eosdem nobiscum deos adoretis. Nec absurdum fuerit aut vitio vertendum, si terræ, in quam venistis, peculiares deos colere malitis: præsertim cum nostri per omnes regiones honorentur, vestrum nemo præter vos cultu dignetur aut ceremoniis. Aut igitur cæterorum more vobis est vivendum, aut alius orbis quærendus, ubi soli juxta vestra instituta vitam agatis. At illi cupidine cæci, dicta earum comprobant, & quo trahebantur sequentes, a religione patrum desciscunt: & plures deos credere inducti, sacra illis ejus gentis ritu faciunt: cibis quoque indifferenter utebantur, & in mulierum gratiam nihil non contra legem faciebant: ut jam tota castra juvenum impietas invaderet, & seditio priore pejor glisceret, & avita religio in extremum periculum deduceretur. Juventus enim, gustatis semel peregrinis moribus, inexplebiliter in eos ferebatur: & si qui nobilitate a majoribus accepta præcellebant, una cum reliqua turba corrumpebantur. Ita Josephus, relata de hisce breviter in sacra Scriptura multum suis amplificans conjecturis: nam modus, quo Madianitides ad suam libidinem pertraxisse Israëlitas referuntur, mera est conjectura; quodque additur de nuptiis parum est probabile, cum Scriptura fornicationis meminerit & idololatriæ, at nullibi nuptiarum.

[535] [variis conjecturis,] Hac de causa nuptias Zambri cum Chosbi Madianitide etiam improbabiles existimo, præsertim cum Moyses illam mulierem vocet scortum: nec probabiliorem esse Zambri altercationem cum Moyse, patebit perlegenti factum Num. 25. Verba tamen Josephi de illis subjungo: Zambrias etiam Simeonidis tribus princeps, ducta Chosbi Madianitide, Uri filia gentis ejus dynastæ, jussus ab uxore, & contemptis in ejus gratiam Moysis placitis, alieno ritu sacrificabat, & alienigena conjuge non dissimulanter se oblectabat. In hoc rerum statu Moyses veritus ne gravius aliquid sequeretur, advocata concione, neminem quidem nominatim accusavit, nolens in desperationem adducere eos, qui tantisper, dum latere se putant, ad sanitatem reduci poterant: sed dicebat rem indignam, nec ipsis nec majoribus eorum decoram, quod voluptatem pluris, quam Deum & religionem facerent. Expedire illis, ut dum tempus est resipiscant, & non legum contemptu, sed compescendis pravis cupiditatibus fortes viros declarent. Absurdum præterea dicebat, quod cum in deserto modeste vixissent, nunc in bona regione ita baccharentur: & quæ per inopiam quæsiverant, nunc per affluentiam perditum irent. Talibus dictis conabatur juventutem corrigere, & ad saniorem mentem reducere.

[536] [partim improbabilibus,] Tum Zambrias insurgens: Tu, inquit, Moyses, tuis legibus utere, quibus jam longo usu robur addidisti: quod ni fecisses, sæpe jam pœnas dedisses, & tuo malo non esse Hebræis imponendum didicisses. Me certe numquam ad tua tyrannica jussa obstrictum habebis, neque enim aliud hactenus, quam sub Legis ac religionis prætextu nobis servitutem, tibi principatum, malitiosis artibus adstruis, voluptatem nobis ac vitæ licentiam adimens, quæ liberorum sunt, & sub nullius imperio degentium. Hoc enim vel Ægyptiaca servitute fuerit gravius, in quemvis tuis legibus pro tuo libitu animadvertere, cum ipse multo dignior sis, qui puniaris, quandoquidem abrogatis, quæ omnium consensus approbat, plus tua quam cæterorum mortalium placita valere postulas. Ego quæ nunc facio, quia bene facta judico, ne fateri quidem in hoc cœtu gravabor, mulierculam alienigenam me duxisse. Audis a me ipso mea facta, ut ab ingenuo. Neque enim latere cupio. Sacra etiam diis facio præter consuetum, quia id æquum censeo, ex multis mihi veritatem quærere, & non sicut sub tyrannide vivere, de unius tantum fiducia pendentem. Nemo mihi rem gratam fecerit, qui in rebus meis meipso plus arbitrii habere voluerit.

[537] Hæc Zambria pro se & quibusdam sui similibus afferente, [amplificat,] populus quietus expectabat, quonam audacia hæc esset evasura, maxime quod videret Legislatorem amplius nolle contendere, ne hominem insolentem irritatiorem redderet. Verebatur enim ne plures talis in loquendo impudentiæ imitatores facti, turbas in populo excitarent. Atque ita tum concio dissolvitur. Ac fortasse ulterius malum hoc serpsisset, ni Zambrias mature sublatus esset talem ob causam. Phinees tum aliis rebus, tum patris dignitate, juventutis facile princeps, Eleazari pontificis filius, & Moysem magnum patruum habens, ægerrime tulit Zambriæ contumaciam: cujus impunitate ne legum contemptus cresceret, vindicare in flagitiosos decrevit, non ignarus quod exempla primatum in utramvis partem plurimum valeant. Cumque tanto esset animi & corporis robore, ut non temere aliquid arduum aggrederetur, quod non etiam perficeret, ad Zambriæ tentorium vadit, & eodem ictu ipsum una cum Chosbi transfigit. Quo exemplo juventus ad pulcherrimam virtutis æmulationem accensa, certatim in ejusdem criminis reos facit impetum, & bonam illorum partem ferro conficiunt, reliquos insecuta pestis sustulit, per iram Numinis inflicta; & ne illis quidem pepercit, qui cum jure cognationis talem suorum petulantiam cohibere deberent, aut dissimulare aut accendere etiam maluerunt: nec prius destitit, quam quatuordecim millia virorum desiderarentur.

[538] Rejectis jam nuptiis, totaque illa oratione Zambri, [ut ostenditur:] ut improbabilibus, nonnihil quoque observandum est de ceteris. Primo non videtur crimen Zambri & cædes contigisse in ipsius tabernaculo, cum locus Num. 25 ℣ 8 vocetur lupanar. Secundo satis probabile est, etiamsi aliqui repugnent, exemplo illo Phineis alios excitatos fuisse ad occidendos noxios, & quidem ferro: nam Moyses ipse, relata illa cæde, ℣ 9 subdit: Et occisi sunt viginti quatuor millia hominum, nec ait, quo modo fuerint occisi. Et jam antea ℣ 5 dixerat Moyses judicibus: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt. Hoc autem præceptum implere cœpit Phinees, ejusque exemplum imitati sunt alii, quantum apparet. Nec refert, quod ℣ 4 jubeantur suspendi noxii: nam poterant suspendi post mortem. Deinde vox illa occisi denotat potius cædem humana opera factam, quam illatam a solo Deo; ideoque illorum sententia, qui volunt divinitus illatam fuisse mortem, non omnino certa apparet. Dicitur quidem ℣ 8 Cessavitque plaga, atque inde illi probabiliter, at non certo, colligunt ab ipso Deo punitos fuisse noxios. At Moyses per plagam intelligere potuit peccatum ipsum fornicationis & idololatriæ, omnium sane plagarum maximam, quod cæde Zambri aliorumque cessavit. Certe nullibi clare dicitur, Israëlitas ea occasione percussos fuisse plaga aliqua divinitus inflicta, ita ut prorsus incertum sit, quod de peste asserit Josephus, qui & numerum occisorum vehementer minuit, dum quatuordecim millia enumerat.

[539] [ab eodem pugna contra Madianitas] Deinde idem auctor recte asserit bellum hanc ob causam Madianitis illatum fuisse, sed omittit Dei mandatum, ut sæpe alias, ita prosecutus. Hanc ob rem Moyses in Madianitas concitus, ad gentem internecione delendam exercitum misit: de qua expeditione mox narrabimus, postquam, quod omissum ante non oportuit, dixerimus, Balamum illum, qui a Madianitis accitus ad execrandos Hebræos, quo minus hoc facere a Deo est prohibitus, nihilo secius tamen tale hostibus consilium dedit, quo effectum est, ut quibusdam infectis prava opinione, pene totius populi religio sit corrupta: hunc inquam Balamum tanto honore dignatus est Propheta, ut oracula ejus suis literis inseruerit: cumque nihil vetaret, quin ea pro suis ederet, nec ullo teste id factum ejus coargui posset, maluit eum debita apud posteros memoria non fraudare. Sed hæc quisque ut libuerit, ita consideret. Moyses autem, ut dicere cœperam, in Madianitas misit exercitum duodecim millium, singulis tribubus mille militibus imperatis: eisque copiis Phineem præfecit, cujus opera leges vindicatas, & de Zambria violatore earum pœnas exactas paulo ante memoravimus. Madianitæ vero intellecto hostium adventu, & quod jam non longe abessent, & ipsi copias in unum contrahunt, & qua in regionem suam irrupturos putabant, munito pro tempore aditu, præsto erant, impetus eorum pro viribus propulsaturi.

[540] [& victoria non sine erroribus relata.] Sed mox primo congressu tanta multitudo Madianitarum est cæsa, ut numerus cadaverum iniri non posset, ne regibus quidem servatis. Hi fuere Ochus, Sures, Robeas, Ubes, & quintus Recemus, a quo deductum nomen primaria urbs Arabum & hodie retinet, Receme dicta, quam Græci Petram vocare malunt. Fusis hostibus, Hebræi regionem sunt populati, prædas abigendo, & incolas una cum mulieribus interimendo, solis parcentes virginibus: hoc enim Phinees a Moyse mandatum acceperat. Qui reducto incolumi ac illæso exercitu, prædam quoque memorabilem retulit, boum quinquaginta duo millia & insuper sexaginta septem, asinorum sexaginta millia, vasorum aureorum & argenteorum magnum numerum, quibus in domestica supellectile utebantur. Etenim pro opibus lautiore victu delectabantur. Abductæ sunt etiam virgines circiter triginta duo millia. Moyses autem partitus prædam, quinquagesimam ejus partem Eleazaro dedit & sacerdotibus, & Levitis alterius quinquagesimam, reliquum vero populo distribuit. Quo factum est ut deinde suaviter viverent, opibus virtute quæsitis, otium quoque ad fruendum nacti. Moyses autem jam admodum senex Jesum designavit, qui sibi in prophetæ & ducis (si opus foret) muniis succederet, Deo ita jubente ut hunc principatus successorem faceret. Erat enim totius divini atque humani juris peritissimus, Moyse præceptore doctus. Hactenus Josephus, recte quidem memorans designationem successoris Josue, sed eamdem perperam postponens relato bello, cum ante illud designatio videatur facta. In ceteris quoque hæc corrigenda. Præda non recte enumerata, nec illius divisio exacte narrata, ut videri potest num. 531. Secundo solis parcitum esse virginibus vere quidem affirmat; sed cædem aliarum mulierum & parvulorum non ita referre debuerat, acsi statim in pugna fuissent occisæ mulieres & parvuli. Tertio non plane certum est, urbem Petram fuisse Recem dictam ab uno e regibus occisis; nec tamen id falsum affirmare ausim.

[541] Philo, postquam asseruerat feminis Madianitidis datam esse licentiam peccandi cum Israëlitis, [Philonis relatio de fornicatione Israëlitarum] ita procacitatem earum exponit & lapsum Israëlitarum: Qua impunitate factum est, ut juventutem ad se pertraherent corrupta prius anima, & hujusmodi præstigiis ad impietatem illecta: donec Phinees filius pontificis, indigne ferens perire animas simul cum corporibus, & hæc voluptate, illas impietate corrumpi, ausus est facinus viro bono honestoque convenientissimum. Conspicatus enim quendam suæ gentis hominem post profana sacra ad meretricem ingredi, non furtim, ut mos est verecundis scortatoribus, sed propalam erecta cervice quasi ostentantem impudenter multitudini suam turpitudinem, nec minus sibi placentem quam in aliquo præclaro facinore, admodum exasperatus & ira justa repletus, invasit jacentem in complexu adamatæ meretricis, & utrumque peremit adacto mucrone per genitalia, eo quod operarentur genituræ nefariæ.

[542] Quo exemplo animati quotquot æmulabantur pietatem ac continentiam, [punita satis probabilis:] Mose quoque jubente, imitati sunt autorem ultionis, & omnes simulachris initiatos sine cognationis amicitiæque respectu ad unum deleverunt, atque ita gentem expiaverunt exacto inclementer a noxiis supplicio. Reliqui satis approbaverunt suam pietatem, neminem sontem miserati, ne conjunctissimum quidem sanguine, plus valente apud eos indignatione quam affectu necessitudinum: nec quisquam ex his homicidis pro impuro aut cæde polluto est habitus. Imo visa est hæc res gesta nulli e superioribus cedere, quantum ad veram meritamque laudem fortitudinis attinet. Fertur, uno die cæsa vigintiquatuor millia, moxque sublatum publicum piaculum, quo tota castra contaminata fuerant. Quibus expiatis, Moses dispiciebat de præmio decernendo filio pontificis, qui primus fortiter ultionem aggressus fuerat. Id cogitanti mature oraculum redditur: pacem a Deo dari Phinei, quod bonum mortalis nemo dare potest: dari & perpetuum sacerdotium, quod hæreditario jure ad posteros quoque ipsius pertineat. Hæc Philo, non improbabiliter meo judicio exponens cædem viginti quatuor millium idololatrarum. Alii horum mortem aliter contigisse existimant, ut supra observavi num. 519, neutram sententiam improbans.

[543] Expeditionem Israëlitarum deinde narrat, at in ipso limite labitur, [at pugnam contra Madianitas scripturus, in errorem labitur;] dum asserit susceptam fuisse contra Balacem Moabitarum regem, quem Israëlitæ non impugnarunt, solos Madianitas punire jussi. Ad hunc modum, inquit, intestinis malis defuncti, quando etiam de transfugio proditioneque suspecti omnes ceciderant, Israëlitæ arbitrabantur venisse opportunum tempus expeditionis contra Balacem, nihil non conatum ut læderet, nec frustratum suo consilio: quippe qui per vatem devovere delereque copias Hebræorum speraverat: per mulieres vero impudicas ingentem plagam tum libidine corporibus, tum animabus impietate inflixerat. Non fuit tamen universorum expeditio, ne finitimæ gentes excirentur ad arma communi periculo: simulque consultum videbatur manere cæteros in subsidiis, si forte res posceret nova submitti auxilia. Milleni de singulis tribubus selecti sunt. Sic armatis duodecim millibus imperator datur Phinees, spectatæ jam fortitudinis vir: qui sacris rite peractis, ubi litatum vidit, milites hunc in modum pro concione adhortatus est: Non de imperio nunc certamen instat, nec de invadendis occupandisque alienis possessionibus, quæ causa belli vel sola movet alios vel præcipua; sed pro tuenda pietate ac sanctimonia, quam nostris cognatis amicisque dum hostes eripiunt, paraverunt eis gravissimam perniciem. Absurdum igitur & periniquum fuerit, si parcamus sceleratis hostibus, qui domesticis minus noxiis non pepercimus: si magistros impietatis impune abire sinamus, qui de discipulis pœnas sumpsimus: præsertim cum totius calamitatis culpa penes autores impietatis sit. Hæc Philo, aut potius ejus interpres Latinus, Philonis mentem non recte assecutus.

[544] [aliosque errores addidit Latinus interpres;] Nam primo totam hanc orationem Moysi attribuit Philo, non Phinei, uti satis clarum est ex textu Græco. Franciscus Zinus apud Surium ad IV Septembris eumdem textum Græcum Latine expressit hoc modo: Duodecim igitur fortissimorum juvenum millia (tot enim sunt tribus) ex singulis mille delegit, Phineesque, qui jam militaris audaciæ specimen dederat, ducem constituit (Moyses.) Hos armis instructos dimittens, sic allocutus est &c. Hic quoque evitatur alter error interpretis Gelenii, qui verbis illis, Sacris rite peractis, ubi litatum vidit, gentilium superstitionem inspiciendi exta Moysi non obscure attribuit contra mentem Philonis. Verumtamen Zinus non plene expressit verba Græca Philonis, qui de Moyse armatos dimittente sic habet: ἐπὶ καλοῖς ἱερείοις ἐξέπεμπε τούς ὁπλίτας, καὶ ταρσύνων τοιάδε διεξῄει. Mentio sane hic fit de victimis, at non de iis, quas obtulerat Moyses, sed quas oblaturi erant milites in prælio, dum occisuri erant Madianitas, tamquam destinatas Deo victimas: nam vox ἐπὶ, cum verbo motus adjungitur, frequenter significat ad, contra, adversus. Itaque verba Græca recte & plene sic exprimas Latine: Ad pulchras victimas dimisit armatos, animansque eos, talia est locutus. Deinde subditur Moysis oratio, aut Philonis potius, cum hic eam composuerit eo modo, quo Moysi eo tempore loquendum fuisse credidit.

[545] [pugna ex eodem & victoria nonnihil corrigenda;] De pugna & victoria Israëlitarum hæc subjungit Philo: His dictis animati juvenes accensique amplius, tamquam ad certam victoriam afferebant invicta pectora: collatisque signis tantum prævaluerunt robore ac audacia, ut mactatis more pecudum hostibus, ipsi omnes reverterentur incolumes, ne uno quidem e suis vel desiderato vel saucio. Aliquis ignarus facti ex redeuntium specie conjectans dixisset eos reverti a decursione militari, non ex acie referre victoriam. Adeo intacti erant haud secus quam post meditationem armorum ludicram. Devictæ urbes flammis ferroque solo æquatæ sunt, ut nullum superesset habitationis vestigium, acsi numquam ea terra habuisset incolas. Captivorum abductus est infinitus numerus. Ex his in viros & mulieres internecione sævitum est: in alteros, quod ab his petiti fuerant injustis armis & scelestis consiliis: in alteras, quia hæ suis præstigiis juventutem Hebræam seduxerant, cui lasciviæ, impietatis, ac postremo necis causa fuerant: tenera ætas, pueri virginesque impetrarunt veniam. Ad hæc solum observo, servatos non fuisse pueros, sed cum mulieribus occisos jussu Moysis post reditum, solasque servatas virgines; viros vero ne quidem abductos captivos, sed in pugna aut statim post pugnam occisos.

[546] De præda, ejusque divisione, ac aliis huc spectantibus hæc demum narrat laudatus Philo: [præda ejusque] Præda ingens parta fuit, exhaustis non solum opibus regiis, sed etiam privatis possessionibus: non minus enim ex agris avectum est quam ex oppidis. In castra convexerunt totas, quantæ fuerant, hostiles divitias. Moses laudato pro concione Phinee, commilitonumque eo bello spectata fortitudine, parique continentia, qui maluerant prædam in commune proponere quam sibi usurpare; ut etiam in castris relicti forent ejus participes, jussit victores extra castra per aliquot dies tendere: pontifici autem mandavit, ut lustraret reversos a recenti cæde hostium. Quamvis enim per leges liceat hostem occidere, tamen qui necavit hominem, etiamsi coactus & propulsans injuriam, obnoxius videtur, propter antiquam generis cognationem, oriundi ab uno capite. Hæc tum fuit lustrandi causa, ut ne species quidem sceleris in eos competeret. Aliquanto post prædam divisit, his qui militaverant, multo paucioribus præ cæteris, assignata parte dimidia, reliqua vero his, qui in castris remanserant: æquum enim censebat hos quoque victoriæ fructum capere, qui si non corporibus, animis tamen decertaverant. Nam qui manent in statione parati auxilio, tempore, non alacritate cedunt potioribus.

[547] Itaque cum pauci accepissent plura propter navatam operam, [divisio recte exposita.] plures pauciora, ut qui intra munitiones se continuerant, visum est necessarium totius prædæ sacrare primitias. Quinquagesimas subsidiarii, quingentesimas propugnatores contulerunt. Hæ pontifici datæ sunt jussu Prophetæ: altera portio cessit ædituis, quos Levitas nominant. Tribuni, centuriones, cæterique præfecti ordinum, virtutis ergo acceperunt sua præmia, ornamenta vasaque aurea, quantum cuique in direptione obvenit. Ea pro sua militumque salute sponte obtulerunt, ut essent donaria: quæ Moses, delectatus virorum pietate, dicavit tabernaculo Dei, monumentum gratitudinis. Laudanda sane primitiarum distributio. Qui non militarant de suo dimidio promptæ voluntatis, non operæ præmio, Levitis obtulerunt ex Prophetæ præscripto: pontifici autem illi, qui fortitudine absolutissima etiam caput objecerunt periculis, nimirum capiti sacratorum ceremoniis hominum. Cæterum præfecti ordinum sacrarunt Deo suas primitias, summo totius universitatis principi. Hactenus Philo, posteriora hæc recte exprimens: non tamen omnia tam accurate & enucleate exponens, quam Moyses ipse eadem exposuerat.

§ XLVIII. Terra Amorrhæorum trans Jordanem per Moysen divisa duabus tribubus & dimidiæ: limites quoque terræ occupandæ assignati: alia ordinata, & lex populo exposita.

[Rubenitæ & Gaditæ pro sua possessione petunt] Eodem fere tempore, quo gestum est bellum contra Madianitas, aut certe non diu post, per Moysen divisa sunt Amorrhæorum regna jam ante occupata, quorum possessionem populo suo concesserat Dominus. Occasio hujus divisionis Num. 32 ita refertur: Filii autem Ruben & Gad habebant pecora multa, & erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer & Galaad aptas animalibus alendis terras, venerunt ad Moysen, & ad Eleazarum sacerdotem, & principes multitudinis, atque dixerunt: Ataroth, & Dibon, & Jazer, & Nemra, Hesebon, & Eleale, & Saban, & Nebo, & Beon, terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: & nos servi tui habemus jumenta plurima: precamurque, si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, & vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram? Cumque venissent usque ad Vallem Botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. Qui iratus juravit, dicens: Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto, a viginti annis & supra, Terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, & Jacob: & noluerunt sequi me, præter Caleb filium Jephone Cenezæum, & Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa & alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, & vos causa eritis necis omnium. Tam gravi oratione Moyses verisimiliter objurgavit Rubenitas & Gaditas, quod existimaret nolle illos transire Jordanem ad subjugandam Terram promissam, quia dixerant, Ne facias nos transire Jordanem.

[549] [terram trans Jordanem occupatam, quæ ipsis ea conditione] Verum illi, excepta modeste hac correptione, intentionem suam clarius explicarunt, aut, si forte alia fuerat prima eorum intentio, eam mutarunt: sic enim pergit textus sacer: At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, & stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: nos autem ipsi armati & accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, & quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hereditatem suam: nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in Orientali ejus plaga. Hisce conditionibus bene firmatis & stabilitis, annuit tandem Legislator postulantibus; Quibus, ut sequitur, Moyses ait: Si facitis, quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: & omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, (quando tempus transeundi advenerit) donec subvertat Dominus inimicos suos, & subjiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum & apud Israël, & obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est, quin peccetis in Deum: & scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. Ædificate ergo urbes parvulis vestris, & caulas ac stabula ovibus ac jumentis: & quod polliciti estis, implete. Dixeruntque filii Gad & Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod jubet Dominus noster. Parvulos nostros, & mulieres, & pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, Domine, loqueris.

[550] Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, & Josue filio Nun, [conceditur, ut cum aliis armati subigant Chananæam,] & principibus familiarum per tribus Israël, & dixit ad eos: Si transierint filii Gad & filii Ruben vobiscum Jordanem, omnes armati ad bellum coram Domino, & vobis fuerit Terra subjecta: date eis Galaad in possessionem. Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. Responderuntque filii Gad, & filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, & possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. Hujus promissionis memores Rubenitas & Gaditas fecit Josue, ut legitur Jos. 1, illique eam exsecuti leguntur Jos. 14 ℣ 12. Moyses quoque ipse Deut. 3 ℣ 18 hoc suum præceptum narrat his verbis: Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem, expediti præcedite fratres vestros filios Israë omnes viri robusti: absque uxoribus, & parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, & in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: & possideant ipsi etiam Terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.

[551] Hæc omnia hactenus peracta esse dicuntur cum solis tribubus Ruben & Gad: [adjuncta quoque duabus tribubus est media tribus Manasse.] verumtamen etiam media tribus Manasse possessionem suam accepit in parte Orientali Jordanis, ubi adhuc supererant aliquot Amorrhæi subigendi. Audiamus rursus Moysen Num. 32 ℣ 33: Dedit itaque Moyses filiis Gad & Ruben & dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Sehon regis Amorrhæi, & regnum Og regis Basan, & terram eorum cum urbibus suis per circuitum. Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, & Ataroth, & Aroër, & Etroth, & Sophan, & Jazer, & Jegbaa, & Bethnemra, & Betharan, urbes munitas, & caulas pecoribus suis. Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, & Eleale, & Cariathaim, & Nabo, & Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerant. Porro filii Machir, filii Manasse, perrexerunt in Galaad, & vastaverunt eam, interfecto Amorrhæo habitatore ejus. Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. Jair autem filius Manasse abiit & occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, villas Jair. Nobe quoque perrexit, & apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. Observari hic potest, Jair genere paterno fuisse ex tribu Juda, & solum reputatum fuisse ex tribu Manasse, quia oriundus fuit ex filia Machir, filii Manasse, ut videri potest 1 Paral. 2 ℣ 21 & 22, ubi ejus recensetur genealogia. Matrimonium illud fuerat initum, priusquam talia matrimonia erant prohibita. At hæc parum spectant ad Moysen. Eadem referuntur Deut. 3 ℣ 12 & sequentibus. Josue quoque eamdem Moysis donationem memorat cap. 22.

[552] [Cura Moysis ut possessionem alii omnes acciperent & servarent:] Porro, sicut studiose curavit sanctus Legislator, ut illi, accepta possessione sua, reliquos fratres suos non desererent, ita non minus fuit sollicitus, ut alii omnes debito modo possessionem acciperent, acceptamque observatione divinorum mandatorum servarent. Hac de causa frequenter in Deuteronomio inculcavit mandatum Domini, ita expressum Num. 33 ℣ Locutus est Dominus ad Moysen: Præcipe filiis Israël, & dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, & statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, mundantes terram, & habitantes in ea: ego enim dedi vobis illam in possessionem, quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, & paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus & familias possessio dividetur. Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis, & lanceæ in lateribus, & adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: & quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. Hisce cap. 34 subjicitur descriptio limitum totius Terræ promissæ; designanturque principes ex singulis tribubus, qui cum Josue terram erant divisuri novem tribubus & dimidiæ. Cap. 35 cura habetur Levitarum, quibus urbes quadraginta octo dari voluit Dominus: atque ex hisce sex designari, in quibus asylum haberent, qui casu aliquo & sine culpa hominem occiderant: leges quoque homicidii ibidem recitantur. Demum cap. 36 præscribuntur leges de tribubus non miscendis per connubia.

[553] [Lex populo rursum exposita: expositionis locus & tempus:] Cum Moyses magis magisque ad diem vitæ postremum appropinquaret, cumque Israëlitæ novus esset populus, (paucissimis exceptis) qui nec mirabilia Domini in Ægypto viderat, nec Legis expositionem audierat apud montem Sinai; sanctus Legislator Legem iterum ante mortem suam suscepit explicandam, & præcipua, quæ tam in Ægypto quam in deserto contigerant, populo commemorare voluit, ut eum efficacius hortaretur ad accuratam Legis observantiam. Quæ vero ad concionem disseruit, descripsit quoque in libro Deuteronomii, ei hanc quasi præfatiunculam præmittens Deut. 1: Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan & Tophel & Laban & Haseroth, ubi auri est plurimum: undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia, quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis: postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon: & Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, & in Edrai, trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare Legem, & dicere. Hæc præfatio, quæ designat locum & tempus habitæ primæ congregationis ad explanandam Legem, nonnullas involvit difficultates, quas interpretes variis modis conati sunt tollere. Duo interim hic satis sunt certa, videlicet tempus habitæ congregationis clare expositum; & locus obscurius quidem hic indicatus, sed aliunde satis certus, videlicet Campestria Moab, seu postrema mansio, quæ erat prope Jordanem e regione urbis Jericho.

[554] Verum quærunt primo interpretes, quo modo locus assignatus dicatur esse contra mare Rubrum: [nonnullæ loci obscuri] nam constat, Campestria illa Moab a mari Rubro multum esse dissita. Calmetus hic asserit non debere necessario intelligi mare Rubrum, quia in textu Hebraïco solum habetur apud Suph. At non modo S. Hieronymus, sed passim omnes, qui textum Hebraïcum verterunt, hic per vocem Suph intellexerunt mare Rubrum, ita ut hæc interpretatio omnino videatur retinenda, nec tam facile sine ulla alia ratione deserenda. Bonfrerius existimat, non assignari locum, ubi contenta in Deuteronomio ad concionem locutus est Moyses, sed locum, ubi prima vice Legem exposuerat, sive desertum Sinai, eoque trahit istud initium, Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses &c. Alii volunt illud Deuteronomii initium spectare ad præcedentes Moysis libros, & ad gesta in iis relata. Verum nihil ex hisce omnibus congruit propriæ & naturali verborum significationi. Quapropter præplacet mihi sententia Cornelii a Lapide aliorumque, qui dicunt vocem contra hic significare e regione, idque dici de loco etiam procul dissito. Commodior tamen explicatio dari poterit, si voces contra mare Rubrum possint intelligi de solitudine campestri, seu de toto illo deserto potius, quam de solo loco, quem populus congregatus occupabat. Sensus verborum tunc erit, in illa solitudine campestri, quæ se extendit usque ad mare Rubrum. Quidquid sit, non dubito quin loci obscuritas oriatur maxime ex ignoratione locorum, qui nominantur; nec possum dubitare, quin describatur locus, in quo Deuteronomium fuit populo expositum, sicut tempus clare assignatur.

[555] Porro assignatum fuisse locum expositi Deuteronomii, [difficultates] clare evincitur ex vocibus istis, Trans Jordanem in terra Moab: verba enim illa referri nequeunt ad locum, in quo regnavit Og rex Basan, qui nihil possedit de ditione Moabitarum; nec phrasis patitur, ut referantur ad regnum Sehon, etiamsi hic ditionem illam possederit. Itaque intelligenda necessario sunt de loco explicati Deuteronomii, uti obvius & naturalis verborum sensus requirit. At laborant rursum interpretes in assignanda ratione illarum vocum trans Jordanem. Calmetus iterum difficultatem majorem sibi finxit, quam revera sit; atque existimat duos primos versiculos Deuteronomii non esse Moysis, quod ille Jordanem non transivisset, ideoque de parte Orientali Jordanis, in qua erat, non videatur potuisse scribere trans Jordanem. At, si hæc ratio valeat, oportebit plures interpolationes agnoscere, cum Moyses iisdem vocibus de parte Orientali Jordanis frequenter utatur tam in Numeris quam in Deuteronomio; uti Num. 32 ℣ 32, & cap. 34 ℣ 15, cap. 35 ℣ 14, & multo sæpius in Deuteronomio. Quapropter ostendetur num. 662. Moysen sic revera loqui potuisse, & certo ita locutum esse locis variis. Portio illa ad Orientem Jordanis dicitur trans Jordanem respectu habito ad totam Terram promissam, cujus pars maxima erat ad Occidentem Jordanis, pars vero minima ad Orientem Jordanis, atque idcirco hæc dicitur trans Jordanem sita, quod illo fluvio separetur a parte præcipua.

[556] [expenduntur: prima Moysis concio in Deuteronomio scripta,] Loca illa Pharan, Thophel, Laban & Haseroth cognita non sunt; ut interpretes plerique agnoscunt: neque enim Pharan & Haseroth hoc loco videntur posse confundi cum locis ejusdem nominis ante in itinere Hebræorum memoratis, a quibus Campestria Moab longe sunt dissita. Voces vero hæ, undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne, ita videntur explicandæ, ut designent distantiam Campestrium Moab a monte Horeb vel Sinai, quæ sit itineris undecim dierum, si iter instituatur via recta, seu per viam montis Seir eatur usque ad Cadesbarne, quemadmodum anno secundo peregrinationis suæ fecerant Israëlitæ. Addidit istud Moyses, opinor, quia Israëlitæ annos fere triginta novem eidem itineri impenderant. Porro ubi Moyses hanc præfationem absolvit, mox incipit describere primum discursum ad populum, qui implet prima quatuor capita Deuteronomii. Tribus autem prioribus exponit multa, quæ in deserto a monte Sinai usque ad istud tempus acciderant; atque ea jam suis locis inserui. At cap. 4 magis hortatur populum ad perfectam Legis observantiam, ita exorsus: Et nunc Israël audi præcepta & judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea vivas, & ingrediens possideas Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis… Hæc est enim vestra sapientia & intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens & intelligens, gens magna &c. Ita pergit hortari, miscens minas & promissa, nonnullaque ex factis præteritis breviter perstringens, usque ad ℣ 41.

[557] [tres civitates refugii assignatæ: altera de Lege] Post primam hanc concionem ℣ 41 narrantur sequentia, quæ dicta non sunt ad populum, quantum existimo: Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad Orientalem plagam, ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum & alterum diem, & ad harum aliquam urbium possit evadere: Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: & Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: & Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. Narrato hoc facto, quod Dominus Moysi mandaverat, ut supra est dictum, secundo discursui suo iterum præfatiunculam præponit hoc modo: Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël, & hæc testimonia & cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto, trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses &c. Calmetus in præfatione ad Deuteronomium suspicatur, verba hæc non esse Moysis, sed fuisse ab alio hagiographo deinde Deuteronomio inserta. Verum similes suspiciones mihi nequeunt probari, nisi solida nitantur ratione; nec talem affert laudatus auctor. Quapropter longe probabilius apparet, Moysen non quidem hæc dixisse ad populum, sed scripsisse in Deuteronomio, ut discursus suos ita distingueret. Locus habitæ hujusce congregationis secundæ assignatur his verbis: Trans Jordanem in valle contra fanum Phogor &c. Tempus confuse exprimunt hæ voces: Quando egressi sunt de Ægypto; id est, post egressum ex Ægypto, antequam in Terram promissam pervenerant. Dubium autem non est, quin illa congregatio habita sit eodem mense undecimo anni quadragesimi & in eisdem castris, in quibus prima, seu in Campestribus Moab.

[558] Discursum suum Moyses cap. 5 sic narrare incipit: [concio habita, quæ forte in duas dividenda:] Vocavitque Moyses omnem Israëlem, & dixit ad eum: Audi Israël cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, & opere complete. Deinde mox exponit, quo modo præcepta decalogi data sint a Deo in monte Sinai, eorumque observantiam sollicitus inculcat, ab idololatria præsertim pluribus verbis populum deterrens. Postea ad alia quælibet Legis præcepta cum moralia tum judicialia & cæremonialia progreditur, multisque rationibus, minisque & promissionibus hortatur, ut ea exacte impleant. Prophetiam quoque de venturo Messia cap. 18 ℣ 15 adducit in hunc finem, ac demum cap. 26 ℣ 16 prolixam hanc orationem concludit his verbis: Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi, ut facias mandata hæc atque judicia: & custodias & impleas ex toto corde tuo, & ex tota anima tua. Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, & ambules in viis ejus, & custodias cæremonias illius, & mandata atque judicia, & obedias ejus imperio: & Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, & custodias omnia præcepta illius: & faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit, in laudem, & nomen, & gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. Incertum est, an unica vice omnia peroraverit Moyses a capite quinto usque ad vigesimum septimum: nam sermo ille prolixior est, quam ut uno tempore videatur pronuntiatus. Credunt aliqui probabiliter secundum Moysis sermonem finiri ante caput duodecimum, ibique inchoari tertium, eumque usque ad initium capitis 27 protrahi: at parum refert, unicane an pluribus vicibus omnia peroraverit Moyses, cum constet dicta ab ipso fuisse ad populum.

[559] Alia populi congregatio, seu tertia hæc fuerit seu quarta, [alia rursum concio, in qua minatur gravissime Legem non observantibus:] inchoatur cap. 27, ubi sic legitur: Præcepit autem Moyses & seniores Israël populo dicentes: Custodite omne mandatum, quod præcipio vobis hodie. Hoc autem ut efficacius & altius omnium animis insculperetur, jubentur Israëlitæ post transitum Jordanis erectis lapidibus Legem inscribere, ædificatoque altari sacrificia offerre, ibique in vicinia omnem populum, partim in monte Garizim, partim in monte Hebal collocare, ut recitarentur benedictiones, quibus fruerentur Legem servantes; & similiter maledictiones, quæ Legem violantibus impenderent. Plurima sane gravissimaque mala minatur sanctus Legislator transgressoribus, ac multa bona promittit obedientibus, uti hæc latius videri possunt cap. 27 & 28. Tandem cap. 28 ℣ 61 concludit his verbis: Insuper & universos languores, & plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine Legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat: & remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de Terra, ad quam ingredieris possidendam. Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: & servies ibi diis alienis, quos & tu ignoras & patres tui, lignis & lapidibus. In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, & deficientes oculos, & animam consumptam mœrore. Et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte & die, & non credes vitæ tuæ. Mane dices: Quis mihi det vesperum? & vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, & propter ea, quæ tuis videbis oculis. Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam, de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos & ancillas, & non erit qui emat. Hæc aliaque anteriora non solum ut comminationes, sed etiam ut prædictiones haberi possunt.

[560] [rursum alia de renovatione fœderis cum Deo,] Alia rursum congregatio habetur cap. 29 & 30, de qua cap. 29 ℣ 1 Moyses ita orditur: Hæc sunt verba fœderis, quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. Vocavitque Moyses omnem Israël, & dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, & omnibus servis ejus, universæque terræ illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia, & non dedit vobis Dominus cor intelligens, & oculos videntes, & aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem. Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum & siceram non bibistis: ut sciretis, quia ego sum Dominus Deus vester… Custodite ergo verba pacti hujus, & implete ea, ut intelligatis universa, quæ facitis. Vos statis hodie die cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, & tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël, liberi & uxores vestræ, & advena, qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, & his, qui comportant aquas: ut transeas in fœdere Domini Dei tui, & in jurejurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: ut suscitet te sibi in populum, & ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi, & sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, & Jacob. Nec vobis solis ego hoc fœdus ferio, & hæc juramenta confirmo, sed cunctis præsentibus & absentibus.

[561] Hujus fœderis observationem multis deinde rationibus inculcat, [cujus observantiam efficacissimis rationibus inculcat,] prædicens calamitates populo obventuras, si a cultu Dei recedat, & vel maxime quo modo ejicerentur ab hostibus e terra sua. Addit quoque cap. 30 reducendos a Domino in terram suam, si sincere ad cultum Dei fuerint reversi, totumque discursum concludit efficaci hac monitione cap. 30 ℣ 11: Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, nec procul positum, nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, & audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum: ut causeris, & dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, & illud ad nos usque deferre: ut possimus audire & facere, quod præceptum est? Sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, & in corde tuo, ut facias illum. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam & bonum, & econtrario mortem & malum: ut diligas Dominum Deum tuum, & ambules in viis ejus, & custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: & vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in Terra, ad quam ingredieris possidendam. Si autem aversum fuerit cor tuum, & audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, & servieris eis: prædico tibi hodie quod pereas, & parvo tempore moreris in Terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. Testes invoco hodie cælum & terram, quod proposuerim vobis vitam & mortem, benedictionem & maledictionem. Elige ergo vitam, ut & tu vivas, & semem tuum: & diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, & illi adhæreas (ipse est enim vita tua, & longitudo dierum tuorum) ut habites in Terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, & Jacob, ut daret eam illis. Hactenus sanctus Legislator & Propheta.

[562] Porro certo dici nequit, an ad eamdem congregationem, [Sanctus mortem suam instantem prædicit populo, hortaturque Josue,] an ad aliam spectent, quæ cap. 31 sequuntur hoc modo: Abiit itaque Moyses, & locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, & dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi & ingredi, præsertim cum & Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, & possidebis eas: & Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon & Og regibus Amorrhæorum, & terræ eorum, delebitque eos. Cum ergo & hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. Viriliter agite & confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, & non dimittet, nec derelinquet te. Vocavitque Moyses Josue, & dixit ei coram omni Israël: Confortare, & esto robustus: tu enim introduces populum istum in Terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, & tu eam sorte divides. Et Dominus, qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. Huc usque Moyses, loquens cum ad populum, tum ad Josue coram populo.

[563] Quæ autem viva voce ad populum peroravit in variis congregationibus modo relatis, [& Legem a se scriptam singulis septenniis omni populo prælegi jubet.] eidem deinde conscripta voluit relinquere, ut lectione subinde repetita omnium memoriæ imprimerentur, quantum fieri poterat. Atque hæc fuit ratio scribendi Deuteronomii, de quo sequuntur ista: Scripsit itaque Moyses Legem hanc, & tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, & cunctis senioribus Israël. Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis *, in sollemnitate tabernaculorum, convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui, in loco, quem elegerit Dominus, leges verba Legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, & in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, & advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, & timeant Dominum Deum vestrum, & custodiant, impleantque omnes sermones Legis hujus: filii quoque eorum, qui nunc ignorant, ut audire possint, & timeant Dominum Deum suum cunctis diebus, quibus versantur in Terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. Aliqui volunt agi supra de omnibus libris per Moysen scriptis, seu de toto Pentateucho. At alii rectius locum explicant de solo Deuteronomio, cui alia paulo post adjecit Sanctus, ut videbimus.

[Annotata]

* i. e. Sabbatico

§ XLIX. Quid Josephus & Philo referant de divisa Amorrhæorum terra, aliisque mox relatis, expenditur.

[Josephus de divisa terra duabus tribubus & mediæ,] Josephus cap. 7 post narratam cladem Madianitarum mox ita pergit: Per idem tempus duæ tribus, Gadæ & Rubeli, & dimidia Manassitis, numero pecudum & aliis rebus abundantes, de communi consilio rogant Moysem, ut sibi extra sortem traderet Amoritidem terram, quæ non multo ante bello capta fuerat: esse enim pascuis uberem. Ille vero suspicatus eos prælia contra Chananæos metu detrectare, & curam pecudum ignaviæ prætexere, convitio viros excipit, meticulosos simulatores dictitans: velle eos in otio luxuque terram communi marte quæsitam possidere, & nolle arma cum cætero exercitu ferentes, terram ultra Jordanem a Deo promissam capere, devictis gentibus, quas ille pro hostibus haberi jusserat. Qui videntes eum iratum, ne merito irasci videretur, respondent se neque per ignaviam pericula, neque per desidiam labores fugere, sed hoc tantum agere, ut præda in locis commodis relicta, expeditiores ad certamina fierent: paratosque se aiebant, si oppida ad tutelam liberorum & conjugum ac facultatum ipso dante acciperent, reliquum exercitum armatos, quocumque ducerentur, sequi, & communibus militare auspiciis. Tum Moyses comprobata eorum voluntate, advocatoque Eleazaro pontifice, & Jesu, cæterisque magistratibus, concedit illis Amoritidem hac conditione, ut simul cum cognato populo adversus communem hostem bellum gerant, donec omnia ex sententia confecta fuerint, atque hoc pacto accepto, quod petierunt, & exstructis munitis oppidis, liberos & uxores atque impedimenta in illis deponunt.

[565] [& statutis urbibus refugii, in nonnullis corrigendus;] Moyses quoque in eadem regione decem urbes condidit, in illum quadraginta octo numerum computandas, in quarum tribus asyla sancivit, illis tantum profutura, qui cæde non sponte commissa eo confugissent. Statuitque talibus exilii tempus, tantisper dum pontifex viveret, sub quo cædes accidit. Post cujus obitum redire in patriam permisit. Exilii vero tempore licere cuivis e cognatis interempti homicidam impune occidere, duntaxat extra urbem refugii deprehensum: idque jus solis cognatis esse voluit, aliis non item. Cæterum oppida refugii fuerunt hæc: ad fines Arabiæ Bosora, in Galadena regione Arimanum, in Bataneade Gaulademan. Et post captam Chananæam totidem ex Leviticis oppidis jussu Moysis destinata sunt, ut hoc genus exulibus refugium & habitationem præberent. Hactenus Josephus, non longe a sacra Scriptura recedens, nec tamen eidem perfecte inhærens. Primo enim dimidia tribus Manasse non statim accessit ad Moysen cum tribubus Gad & Ruben; accepit tamen cum iis portionem suam ad Orientem Jordanis, quia verisimiliter terra illa major erat, quam ut a duabus tribubus tota deberet possideri, ne aliæ tribus ad Occidentem Jordanis minorem acciperent portionem. Secundo res hæc proposita non fuit soli Moysi, sed simul Eleazaro pontifici & principibus populi, quos postea a Moyse advocatos perperam asserit Josephus, cum ab initio adfuerint. Tertio nullibi in sacris Litteris dicitur Moyses in regione Amorrhæorum decem urbes condidisse, nisi velimus dicere a Moyse esse conditas, quas sub ipsius imperio condiderunt, aut instaurarunt, duæ prædictæ tribus & dimidia. At hoc sensu non modo decem, sed multo plures urbes, dici potest condidisse.

[566] De postulatione filiarum Salphaad Josephus breviter magis quam exacte hæc memorat: [neque exacte scribit de postulatione filiarum Salphaad:] Eodem tempore, cum defunctus esset quidam e primatibus Manassitidis tribus, nomine Salpades, liberis deterioris tantum sexus relictis, tribules ejus viri insignes Moysem consulunt, an filiarum ejus in divisione & sortitione agrorum ratio haberi debeat. Is respondit, si in domum tribulis nuptum darentur, sortem dotalem fore: sin mallent in aliam tribum elocari, sortem in sua tribu relinquerent: atque hac occasione instituit, ut cuique tribui suæ sortes perpetuo manerent. Corrige in hisce sequentia. Primo ipsæ filiæ Salphaad, non vero tribules earum, postulaverunt, ut sibi pro patre suo defuncto sors aliqua daretur: ac Moyses, Deo consulto & annuente, sortem eis dari jussit, præsentibus rursum rei gestæ Eleazaro aliisque principibus. Secundo non respondit Moyses sub conditione hic perperam asserta; sed sortem filiabus Salphaad omnino concessit, sic tamen, ut ea occasione postea prohiberentur nubere extra tribum suam, eademque lex ad omnes extenderetur, ne tribuum possessiones minuerentur aut confunderentur. Lex illa tamen non poterat obtinere in tribu Levitica, cum hæc possessionibus careret, ut interpretes jam observarunt.

[567] Idem scriptor, omissis quibusdam, deinde procedit ad monita legesque populo datas ultimo mense vitæ Moysis. [oratio vero ad populum,] At varias congregationes in hunc finem institutas non satis distinxit; Moysique orationem attribuit, piam quidem & tempori satis congruentem, sed non in omnibus sacræ Scripturæ consonam: nam plurima ad populum dicta omisit; aliqua vero inseruit, de quibus nulla in Deuteronomio fit mentio. Quumque jam, inquit, de quadragesimo migrationis anno triginta tantum dies superessent, advocata concione ad Jordanem, eo loco, ubi nunc oppidum Abila visitur, agrum habens palmetis consitum, ubi populum omnem præsto vidit, in hunc modum verba fecit: Viri commilitones & longi laboris socii, quoniam Deus ita vult, & ætas CXX annorum exacta postulat, ut ex hac vita discedam, & rebus ultra Jordanem gerendis interesse me Deo non est visum, æquum duxi, ut quantum ad vestram felicitatem attinet, ne nunc quidem officio desim: sed pro gratia mihi data provideam, ut pro commonstrata ad eam via, sempiterna apud vos memoria dignus habear. Hic observo breviter, non congruere humilitati Moysis posteriora verba: neque enim ille de sempiterna sui apud homines memoria solicitus erat, sed de cultu Dei, & de salute populi sui. Mox alia quædam sequuntur minus modesta, quæ Moysi attribuenda non sunt, sed Josepho.

[568] [quam idem Moysi attribuit,] Hic ita progreditur: Age igitur, ubi prius, in quo tam vestra quam posterorum beatitudo consistat, indicaverimus, & hoc pietatis erga vos nostræ perpetuum monumentum reliquerimus, libentes ex hac vita decedamus. Fidem enim, sat scio, mereor, vel quod antehac vestris commodis indesinenter serviens nunquam vos fefelli, vel quod anima prope exitum constituta in omni virtute ac veritate seipsa melior redditur. Filii Israëlis, una omnibus hominibus felicitatis est causa, Deus propitius: quam solus dignis dare, & peccantibus in se auferre potis est. Cui si vos tales præstiteritis, quales ipse postulat, qualesve ego ex ipsius sententia instituo, nunquam non macti virtute, æmulandique omnibus eritis: sed & quæ jam contigerunt bona, erunt perpetua, & quod deest brevi consequemini. Tantum voluntati divinæ obsequimini, & mandatis ejus parete: & neque legibus per me latis alias præponite, neque in religione per contemptum quicquam novate. Quod si feceritis, bello præstantissimi inter omnes gentes, & omnibus hostibus insuperabiles eritis, nam auxiliante Deo minæ omnes facile contemnuntur. Cæterum virtutis præmia magna per omnem vitam sunt proposita, & ipsa sibi primum est ac potissimum præmium: deinde per hanc cætera bona facile parantur: qua inter vos invicem utentes & vitam beatam ducetis, & gloriam tum apud exteros tum apud posteros immortalem consequemini.

[569] [non est omnino conformis] Hæc vobis sunt speranda, si leges monitu Dei, me perferente, scriptas nec ipsi violetis, nec alios violare patiamini, & harum intellectum ac usum nunquam non meditemini. Ego vero commodis vestris lætus discedo, vosque pietatis ac prudentiæ legibus, & virtuti ducum ac magistratuum commendo, qui incolumitatis ac felicitatis vestræ posthac curam sunt habituri. Deus autem sub cujus ductu hactenus egistis, & cujus favori debetis, quidquid utilitatis ex me percepistis, non desinet vobis prospicere, sed quam diu ipsum & pietatem colueritis, tam diu sub ejus præsidio tuti permanebitis. Nec deerunt, qui vobis optima monita suggerant, quibus parentes beati eritis, nimirum pontifex Eleazarus & Jesus, & senatus ac primates tribuum, quibus cavete vos difficiles præbeatis, scientes quod qui bene parere novit, etiam bene imperaturus est, ubi ad potestatem pervenerit: neve in hoc libertatem sitam existimetis, si mandatis principum obmurmuraveritis. Nam hactenus in contumacia contra benefactores libertatem reponebatis: a quo vitio si vos in posterum servaveritis, res vestras in meliore statu videbitis. Absit autem ut ita in hos exasperemini, quemadmodum aliquoties in me incanduistis. Meministis enim quod sæpius a vobis de salute periclitatus sum quam ab hostibus. Quod non exprobrandi causa dico: nolim enim vos hac commemoratione in exitu vitæ contristatos relinquere, qui etiam tunc æquo animo vos tuli: sed ut admoniti in posterum sapiatis, id quod in vestram etiam rem futurum est. Et ne in præpositos contumeliosi sitis, elati opum affluentia, quibus trajecto Jordane & occupata Chananæa potiemini. Hæc Josephus, vehementer inculcans obedientiam ducibus & magistratibus præstandam, quæ revera Israëlitis maxime erat necessaria, omnibusque hominibus est utilissima; attamen Moyses magis commendavit observantiam mandatorum Dei, nec tam multa legitur dixisse de exhibenda magistratibus obedientia.

[570] Pergit Josephus hoc modo: Alioqui si per has insolentiores facti in contumaciam & virtutis contemptum prolabamini, [sacræ Scripturæ] Deum fautorem nequaquam estis habituri, quem si vestro merito inimicum vobis reddideritis, & terram virtute partam oppressi ab hostibus per summam ignominiam amittetis, & per totum quam late patet orbem dispersi, servitute vestra terras ac maria replebitis. Quo si ventum fuerit, jam frustra pœnitebit patrias leges non servasse. Quare quo minus periculi sit, ne illas violetis, post victoriam neminem hostium superesse patimini: idque rebus vestris conducibilius existimate, ne cum illis viventes, ad similia studia prolapsi, patriam institutionem corrumpatis. Præterea lucos & aras & templa, quotquot habent, ad unum tolli jubeo, ferroque & flammis ita deleri, ut etiam memoria eorum omnis aboleatur. Sic enim bona vestra tutius conservabitis. Verum ne per ignorantiam meliorum natura vestra in deterius depravetur, Deo jubente & leges conscripsi, & formam administrationis rerum tam publicarum quam privatarum, a quibus si nusquam discedatis, mortalium omnium felicissimi eritis.

[571] Hæc locutus tradit eis codicem, leges scriptas & instituta bene vivendi continentem. [ejus relatio de codice Legis scripto,] Illi vero solvebantur in lacrymas, & jam tum desiderio Ducis mœrebant: memoresque quanta pericula pertulisset, quamque alacriter salutem ipsorum procuravisset: & de futuro soliciti, quod non essent talem principem habituri, ac ne Deum quidem æque propitium, Moyse non amplius deprecatore: tum pœnitentes eorum, quæ in deserto per furorem contra illum commiserant, gravissime dolebant: ita ut totus populus lacrymans nullam consolationem admitteret. Moyses vero solabatur eos, & jubens a lacrymis desistere, ad leges accipiendas hortabatur. Atque ita tum concio est dissoluta. Hactenus Josephus, in cujus verbis corrigendum primo, quod ait: Frustra pœnitebit patrias leges non servasse: nam istud contrarium est promissioni Deut. 30 relatæ. Secundo codicem legum Moyses non tradidit populo, sed Leges populo viva voce declaravit, & codicem jussit poni in latere arcæ fœderis Deut. 31 ℣ 26.

[527] Hisce subjungit Josephus leges Hebræis datas, [& de fœdere instaurato cum Deo.] quarum expositionem me non attingere jam ante monui. Post leges vero de fœdere cum populo instaurato ita progreditur: Postridie populo cum uxoribus & liberis in concionem collecto, ne mancipiis quidem exclusis, jurejurando eos ad legum custodiam adstrinxit: utque Dei voluntatem diligenter expendentes, neque cognationis gratiam, neque periculorum metum, neque ullam aliam causam tanti facerent, ut eam potiorem legibus ducentes, ab earum præscriptis discederent: sed sive consanguineorum unus aliquis, sive urbs quæpiam, circa eas turbare aliquid, aut statum earum labefactare conetur, privatim & publice illis periclitantibus auxilium ferrent. Quam si vicissent, a fundamentis ut desertricem revellerent, & ne solum quidem ipsius, si fieri possit, superesse paterentur. Sin vero id efficere non valerent, nec pœnas meritas exigere, saltem testarentur se impietati alienæ non consentire. Hæc populus in foro jurejurando firmavit. Ita Josephus, nonnihil ex legibus ante latis immiscens instaurationi fœderis: videri possunt Deut. 13, quæ de punienda idololatria hic alieno loco commemoravit.

[573] [Philonis narratio de petita per Rubenitas & Gaditas terra trans Jordanem,] Philo de divisa Amorrhæorum terra in Vita Moysis lib. 1 pag. 504 sic habet: Tantum hostium ferocium debellarunt Israëlitæ, priusquam Jordanem ejus regionis fluvium trajicerent: qui hostes transamnensem tunc tractum incolebant felicem & frugiferum, campestrem magna ex parte aptumque vel frumento vel pabulo. Hæc loca ubi viderunt duæ tribus pecuariæ, sexta pars totius exercitus, a Mose petebant hos agros sibi dividi, ut tandem alicubi certas sedes acciperent: esse regionem pascuis aptissimam, propter aquarum copiam & pabuli, sponte fundentem alimenta pecoribus. Ille ratus eos prærogativam in agris dividendis quærere, aut immunitatem a bellis imminentibus, cum adhuc superessent cis Jordanem reges multi, occasionem expectantes tanquam ex insidiis, valde ira commotus respondit: Itane censetis æquum vos hic ociosos ante tempus considere, immunitate fruituros? Quid interim fiet amicis sociisque, & quæ sanctior necessitudo est, conjunctis nativo consanguinitatis fœdere? Num placet eos desertos objici opprimendos hostibus? Itane vos soli quasi re bene gesta præmiis potiemini, pugnas, labores, ærumnas, pericula, relinquetis cæteris? Non est justum vos frui pace commodisque aliis, quæ pacem sequuntur, vestros fratres atteri tot bellis ac certaminibus, & ut parti bene sit, vexari totum exercitum: illud magis decet, ut cum universis copiis partes etiam in sortem agrorum veniant. Omnes æquo jure degitis, unum genus omnibus ab iisdem profectum conditoribus, una familia, mores, ritus, leges, sacra eadem, & alia plurima, quæ vel singula fœdus amicitiamque conciliant. Quid est, cur hactenus pares in summe necessariis muniis, in agrorum divisione rationem vestri haberi postuletis extra ordinem, quasi cæteros habeatis pro servis aut subditis.

[574] [quorum petitioni Moyses primum refragatur;] Atqui debuerant vos aliorum exempla docere modestiam: nam prudentes nolunt suo malo discere: nunc ne domesticæ quidem clades vos admonent officii, quas spectastis in vestris patribus. Exploraverunt illi regionem expetitam; sed quia de possessione desperaverunt, omnes perierunt, duobus tantum exceptis. Illorum igitur libet imitari formidinem, o vecordes, quasi hæc consilia non tendant ad vestram perniciem, dum ipsimet vobis animos adimitis & audaciam: quandoquidem properantes ad peccatum, properatis ad supplicium. Nam vindictam quantumvis tardam, si semel moveatur contra noxios, nemo potest effugere. Ubi debellatum fuerit, sublatis omnibus hostibus, socii vero virtutem suam approbaverint, sine crimine desertorum & detrectatorum militiæ, aliove, quod officiat victoriæ, prompte usque belli finem usi animo & corpore; agri quoque vacui fuerint colonis pristinis: tum demum tribubus ex æquo sua contingent præmia. Hæc Moysis adhortatio, licet nihil contineat, quod non potuit probabiliter dici, non satis indicat, quid Sanctus præcipue timeret, curque supplices tam duris corripuerit verbis. Metuebat ille videlicet ne formido, ex qua profectam existimabat hanc postulationem, aliis se tribubus communicaret, atque ea formidine a transitu Jordanis deterrerentur, ac sic rursum divinam provocarent indignationem.

[575] Verum responsio Gaditarum & Rubenitarum Moysi timorem illum exemit, [sed, eorum intentione intellecta, annuit:] eumque ad consensum impulit, ut exponit Philo, ita pergens: Hanc admonitionem illi tulerunt ita ut filios decuit, nempe profectam a paterno animo. Sciebant enim eum haud superbe principatum gerere, solicitum de toto populo, juris & æqui observantissimum, sævientem non ad subditorum contumeliam, sed ad emendationem eorum, qui videbantur corrigibiles. Responderunt igitur: Justa est indignatio tua, si suspicaris nos a societate desciscere, & ante tempus agros petere: sed scire debes, nos nullis terreri laboribus, qui cum virtute conjuncti sint. Judicamus autem virtutem esse obedientiam, præsertim sub principe, qualis tu es: nec deerimus futuris expeditionibus, quantumlibet difficilibus, donec res nostræ ad optatum finem perveniant. Sequemur cæteros, ut ante, armati trans Jordanem, sine vacatione cujusquam, qui sit armis ferendis idoneus. Pueros & puellas cum matribus uxoribusque & pecorum gregibus pace tua relinquemus, exædificatis in hunc usum oppidis & caulis pecori, ne pateant incursionibus hostium, si non includantur munitionibus. Tum Propheta vultu & voce jam placidiore: Si ex animo, inquit, pollicemini, habebitis agros, quos extra sortem petitis. Relinquite ita, ut vultis, uxores cum liberis & gregibus: ipsi armati cum sociorum exercitu trajicite, mox a trajectu, si opus fuerit, explicaturi aciem, & armis de rei summa dimicaturi cum hostibus. Quibus profligatis deletisque internecione, quando jam pacato hostico agri dividentur victoribus, vos quoque revertimini ad domesticos fruituri vestris commodis, percepturique fructus ex agris, quos ipsi elegistis. Hac promissione audita, pleni alacritate ac gaudio domesticos cum pecoribus reliquerunt in locis tutioribus, quorum plerosque manu muniverant. Ipsi armis sumptis expeditionem susceperunt cum sociis non recusaturi vel totum bellum, vel maximam ejus partem propriis viribus conficere. Nam qui devincti sunt muneribus, promptissime navant operam, non conferendo sed referendo gratiam debitam. Hactenus Philo, non pauca prætermittens, quemadmodum videri potest supra, ubi totam historiam ex sacra Scriptura narravi.

[576] Postulationem filiarum Salphaad Philo exposuit lib. 3 pag. 532 in hunc modum: [relatio de possessione filiabus Salphaad concessa.] Erat quidam nomine Salpaath, vir probus, e tribu non obscura natus. Is quinque deterioris sexus liberos genuit, nullam vero prolem masculam. Puellæ post obitum patris veritæ, ne paterno agello exciderent, quia maribus agri divisi fuerant, reverenter adierunt Principem, non tam de possessione solicitæ, quam nomen dignitatemque sui patris conservare cupientes. Hæ sic locutæ sunt: Pater noster obiit, non seditione absumptus, ut multi alii, sed fato raptus, cum privatam vitam ageret procul negotiis. Nulla ipsius culpa factum est, quod caruit mascula sobole. Adsumus igitur pupillæ, ut videtur, re vera tamen te loco parentis habituræ. Nam legitimus princeps non minus quam pater curat subditos. Ille miratus prudentiam virginum, & pietatem erga parentem, suspendit sententiam respectu legis, quæ solis viris agros dividit, præmium laborum militarium. Nam mulieribus cum natura immunitatem ab his tribuat, non admittit eos ad præmia. Ergo hanc quoque causam us ambiguam ad Deum retulit, quem sciebat solum veracibus incorruptisque judiciis etiam in parvis controversiis ostendere suam veritatem & justiciam. Tum ille rerum Conditor, mundi Pater, terræ, cœlo, mari, aëri, rebusque in his contentis imperans, Princeps deorum & hominum, non est dedignatus respondere puellis patre orbatis. Respondens autem plus quam judicis officio functus est ille clementissimus, cuncta replens sua beneficentia… Æquum postulant, inquit, filiæ Salpaath… At Moyses, laudata postulatione virginum, ne has quidem inhonoratas reliquit, nec tamen æquavit viris bellatoribus: sed his agros debita ob virtutem præmia reddidit, puellis vero gratiam, non præmium: quod etiam verbis declaravit manifestissime, donum hanc rem appellans, non retributionem, Ita Philo, reliqua fere usque ad obitum Moysis prætermittens. Quod autem ait, Moysen appellasse donum possessionem filiarum Salphaad, non invenio in sacris Litteris.

§ L. Postrema Sancti gesta: beatus obitus, & sepultura, cujus locus incognitus.

[Moyses de futuris Israëlitarum peccatis edoctus,] Quæ hactenus enarrata sunt, manifeste ostendunt, efficacissima a Moyse adhibita fuisse monita & consilia, ut Israëlitæ futuris quoque temporibus in timore & amore Dei confirmarentur, ejusque leges exacte studerent observare: maxime autem ab idololatria eosdem semper deterruit. Verumtamen ante mortem suam sanctus Legislator divina revelatione didicit, populum suum in cultu veri Dei inconstantem fore, illudque ipsum jussus est iis prædicere ac litteris consignare, ut hæc prædictio rebellibus esset pro testimonio divinæ justitiæ æque ac misericordiæ. Deut. 31 ℣ 14 hæc ita enarrantur: Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, & state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses & Josue & steterunt in tabernaculo testimonii: apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, & populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in Terra, ad quam ingreditur, ut habitet in ea: ibi derelinquet me, & irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. Et irascetur furor meus contra eum in die illo: & derelinquam eum, & abscondam faciem meam ab eo, & erit in devorationem: invenient eum omnia mala & afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum. Ego autem abscondam & celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.

[578] [de illis pœnisque secuturis Canticum jussu Dei scribit:] Nunc itaque scribite vobis Canticum istud, & docete filios Israël: ut memoriter teneant, & ore decantent, & sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. Introducam enim eum in Terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte & melle manantem. Cumque comederint, & saturati crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, & servient eis: detrahentque mihi, & irritum facient pactum meum. Postquam invenerint eum mala multa & afflictiones, respondebit ei Canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in Terram, quam ei pollicitus sum. Scripsit ergo Moyses Canticum, & docuit filios Israël. Præcepitque Dominus Josue filio Nun, & ait: Confortare, & esto robustus: tu enim introduces filios Israël in Terram, quam pollicitus sum, & ego ero tecum. Hactenus de illa collocutione Dei cum Moyse & Josue. Canticum autem tunc scriptum legi potest cap. 32. Memorantur in illo allegorice primo ingentia Dei in Israëlitas beneficia, secundo idololatria futura populi ingrati, tertio pœnæ gravissimæ infidelitatem istam secuturæ, & demum quarto misericordia Dei populum suum pœnitentem liberaturi, & inimicos ipsius punituri. Hoc Canticum Deuteronomii libro adjunxit Moyses.

[579] Quid autem deinde fecerit, refert Deut. 31 ℣ 24 his verbis: [illudque populo gravissimis verbis monito prælegit.] Postquam ergo scripsit Moyses verba Legis hujus in volumine, atque complevit: præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: Tollite librum istum, & ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. Ego enim scio contentionem tuam, & cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me & ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, & loquar audientibus eis sermones istos, & invocabo contra eos cælum & Terram: (id fit initio Cantici.) Novi enim quod post mortem meam inique agetis, & declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: & occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, & ad finem usque complevit. Canticum, cujus sensum breviter perstrinxi, ita inchoatur: Audite, cæli, quæ loquor, audiat terra verba oris mei. Deinde cap. 32 ℣ 44 subjungitur: Venit ergo Moyses, & locutus est omnia verba Cantici hujus in auribus populi, ipse & Josue filius Nun. Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël. Et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire & facere, & implere universa, quæ scripta sunt Legis hujus: quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in Terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

[580] Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, [Jussus in montem ascendere moriturus, ubi singulis tribubus bene precatus fuerat,] dicens: Ascende in montem istum Abarim, id est, Transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: & vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, & morere in monte. Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, & appositus populis suis: quia prævaricati estis contra me, in medio filiorum Israël, ad Aquas Contradictionis in Cades deserti Sin: & non sanctificastis me inter filios Israël. Econtra videbis Terram, & non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël. Huic mandato obedivit Sanctus: prius tamen universo populo bene precari voluit, istudque exsecutus est tamquam magnus Propheta, præmittens laudes Dei, & prædicens breviter singulis tribubus aliqua, quibus distinguerentur a reliquis, prout videri potest Deut. 33. Hasce quoque benedictiones haud dubie scriptis mandavit, uti & mandatum Domini modo relatum, priusquam montem moriturus ascendit.

[581] [ascendit, inspectaque Terra promissa moritur & sepelitur: illustre ipsius elogium.] Hisce vero peractis, locum mortis suæ accessit, ut refertur Deut. 34 hisce verbis: Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan: & universum Nephthali, terramque Ephraim & Manasse, & omnem terram Juda usque ad mare novissimum, & Australem partem, & latitudinem campi Jericho civitatis Palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac & Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, & non transibis ad illam. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: & sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: & non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem. Moyses centum & viginti annorum erat, quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. Fleveruntque eum filii Israël in Campestribus Moab triginta diebus: & completi sunt dies planctus lugentium Moysen. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, & omnibus servis ejus, universæque terræ illius, & cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël. Hactenus textus sacer.

[582] [Cum de morte Moysis aliqui dubitaverint, mors ejus] Porro de morte Moysis multæ fuerunt quæstiones, dum alii negarunt mortuum esse, alii resuscitatum dixerunt. Verum mors Sancti tam claris asseritur verbis in sacra Scriptura, ut hæc opinioni contrariæ nullam relinquere videantur probabilitatem. Primo enim Deut. 32 ℣ 49 ei dicit Dominus: Ascende in montem .. & morere in monte. Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, & appositus populis suis. Nullus, opinor, dubitat, quin Aaron vere sit mortuus, id testante Scriptura locis variis: Moyses autem moriturus dicitur, sicut mortuus est Aaron, dicitur jungendus populis seu majoribus suis, sicut Aaron appositus est populis suis. Itaque, sicut vera morte defunctus est Aaron, ita vere obiit Moyses, cujus mors cum morte Aaronis comparatur. Deinde majores Moysis & Aaronis, quibus hi fuerunt juncti vel appositi, mortui erant. Illis igitur adjuncti sunt per mortem, non per translationem aliquam sine morte factam. Secundo obiit Moyses ante ingressum in Terram promissam æque ac Aaron in pœnam peccati ad Aquas Contradictionis commissi. Mortem autem hanc tam exilem fuisse pœnam senibus Moysi & Aaroni existimavit S. Augustinus in Psalm. 98, ut dicat, Quid est, quod in illos vindicatum est, quæro; & secundum homines non invenio. Quanto magis nullam pœnam invenisset sanctus Doctor, si credidisset ad meliorem locum sine morte translatum esse Moysen? Et sane exclusio a Terra promissa, quæ jam exigua erat pœna ob provectam ætatem, sic non videretur pœna, sed eximia potius gratia diceretur, vitæ continuatio tam diuturna. Quantum ab illa opinione absit Augustinus, ostendunt hæc ejus verba ibidem: Quærimus vindictam in Moyse, prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: Ascende in montem, & morere. Ait Seni, morere: jam peregerat ætates suas, numquid numquam erat moriturus? Tertio Deut. 34 ℣ 6 non solum mortuus, sed & sepultus dicitur Moyses. Sepultura autem veram & corporalem mortem certissime indicat, non raptum aut translationem aliquam.

[583] Quarto S. Judas apostolus in Epistola sua catholica ℣ 9 hæc scribit: [variis rationibus probatur,] Cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore &c. Quomodo disputari potuit de corpore Moysis, nisi corpus fuerit exanime? Si enim in vivis mansisset, non fuisset disputatum de ipsius corpore: sed aut disputatio nulla fuisset, aut de ipso fuisset vivente. Porro de causa hujusce disputationis non omnino convenit inter scriptores: at illorum sententia mihi præplacet, qui existimant voluisse diabolum, ut innotesceret Israëlitis, ubi depositum esset corpus sancti Prophetæ, ut ita daretur idololatriæ occasio. Id vero noluisse & Dei imperio prohibuisse archangelum, atque ita factum esse, ut sepulcrum maneret incognitum. Sane Israëlitas in idololatriam fuisse proclives, plurimis sacræ Scripturæ testimoniis & exemplis, notissimum est. Moysen quoque maximi factum ab ipsis ob patrata prodigia, nulli potest esse dubium.

[584] Quare Origenes in Selectis in Numeros de causa non introducti per Moysen populi in Terram promissam occultatique ejusdem sepulcri ita loquitur: [& occultati sepulcri ratio assignatur probabilis] Cum Moyses non glorificasset Deum coram populo, non permissum est ut ultra progrederetur cum eo. Ne enim, quem vivum colebant, honoribus divinis mortuum afficerent, ab oculis omnium removit sepulcrum ejus. Consentit Chrysostomus Hom. 5 in Matthæum hæc scribens: Ipse etiam tanti populi Dux id, quod pro se ipso rogabat, impetrare non valuit; sed post tot tantosque labores & ærumnas, postquam per annos quadraginta populo præfuerat, in terram toties promissam intrare prohibitus est. Qua de causa? Non utilis hæc gratia fuisset, imo damni multum intulisset, Judæorumque multos supplantavisset. Si enim ex Ægypto tantum a Moyse liberati, Deo dimisso, Moysen requirebant ipsique totum referebant, si se vidissent ab illo introductos in Terram promissionis, quo non prorupissent impietatis. Ideoque sepulcrum ejus occultum mansit.

[585] Data ratio non inducti in Palæstinam populi non excludit culpam Moysis; [S. Hilarius non negavit mortem Moysis;] sed probabiliter explicat, cur ob leve peccatum illo solatio Servum suum privaverit Deus. At præcipue ad propositum nostrum spectat ratio occultati sepulcri, de qua B. Petrus Damianus in Sermone de Translatione S. Hilarii sic quoque scribit: Quid est, inquam, quod Moyses ab hominum notitia removetur, nisi ut tollatur occasio, ne qui tam Deo charus & familiaris extitisse cognoscitur, divinus honor illi ab Israëliticæ plebis perfidia præbeatur? Hæc ratio ignoti Moysis sepulcri, quæ, etiamsi certa non sit, maxime tamen est probabilis, destruit argumentum, quod ex eo pro vita corporali Moysis aliqui sumere voluerunt. Hujusce opinionis patronos aliquot e sanctis Patribus nonnulli facere voluerunt: at, si verba Patrum illorum recte expendantur, poterunt facile aliter explicari. Adducitur imprimis S. Hilarius cap. 20 in Matthæum, ubi dicit: Si quis conditionem & mortis & sepulturæ & sepulcri Moysi diligenter adverterit, & secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam (in transfiguratione Christi) videri. Hæc quidem verba indicant, singularia quædam fuisse in morte, in sepultura, & in sepulcro Moysis; at non evincunt, voluisse insinuare S. Hilarium illorum opinionem, qui crediderunt Moysen non esse mortuum. Singulare in morte ipsius fuit, quod obierit sine morbo aut violentia, quantum ex Scripturis potest colligi: singulare in sepultura, quod non fuerit sepultus ab hominibus, sed a Deo, aut potius, Deo jubente, ab angelis, uti ex altercatione S. Michaëlis cum diabolo colligi videtur: nam verisimillimum est hanc altercationem contigisse in sepultura. Singulare quoque fuit in sepulcro, quod hoc manserit absconditum, cum aliorum Sanctorum sepulcra soleant esse cognita. Hæc singularia sic relata sunt in sacris Litteris, ut suspicionem præbere possint corpus Moysis non solum occultatum mansisse, sed etiam incorruptum, adeoque ad tempus resumi potuisse ab anima, volente Deo, ut transfigurationi interesset, ac videretur, & rursum deinde relinqui.

[586] [sed illam clare videtur agnovisse:] Nolim tamen certo asserere hanc esse mentem S. Hilarii, cum hæc sit admodum obscura; nec ut certum affirmo ita Moysen transfigurationi interfuisse, cum varii sint modi, quibus eidem adesse & videri potuerit. At solum ostendere volui, ex verbis S. Hilarii non sequi, mortem Moysis ab ipso negatam esse, ut aliqui affirmarunt. Porro sanctus Doctor cap. 17 clare ostendit, se mortem Moysis agnovisse: nam ibi num. 2, assignans rationes, cur Christus voluerit Eliam & Moysen transfigurationi adesse, pro secunda ratione hanc allegat, Ut & humanis corporibus decreta esse resurrectionis gloria doceretur, cum quando Moyses conspicabilis adstitisset. Non hæc dixisset Hilarius, nisi credidisset Moysen corporea morte fuisse defunctum: resurrectio enim doceri nequit visu illius, qui numquam fuit mortuus: atque ideo hanc rationem non affert de præsentia Eliæ, qui numquam vivere desiit. Ita Chrysostomus Hom. 56, alias 57, in Matthæum ait, Eliam & Moysen a Christo ad transfigurationem adductos, Ut discerent (Apostoli) eum & vitæ & mortis potestatem habere, ac cælestibus pariter atque terrenis imperare. Quapropter & eum, qui mortuus erat, & eum, qui nondum obierat, in medium adducit. Hæc sufficiunt ad vindicandum S. Hilarium ab opinione perperam eidem imputata.

[587] [S. Ambrosius obscure quidem locutus est de morte Moysis;] Eadem opinio a quibusdam attribuitur S. Ambrosio, quia lib. 1 de Cain & Abel cap. 2 ita ambigue loquitur: Et ideo non legimus de eo (Moyse) sicut de ceteris, quia deficiens mortuus est: sed “per verbum Dei mortuus est” Deus enim neque defectionem aut diminutionem patitur, neque adjectionem capit. Unde & addidit Scriptura: “Quia nemo scit sepulturam ejus usque in hodiernum diem” ut translationem magis, quam interitum ejus intelligas. Mors enim secessio quædam est animæ & corporis. Mortuus igitur est per verbum Dei, ut ait Scriptura, non secundum verbum; ut advertas non nuntium mortis, sed gratiæ munus expressum, qui translatus magis, quam derelictus est, cujus nemo novit sepulturam. Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Euangelio demonstravit? Denique & Elias simul est visus, qui translatus curru est, non sepultus nec mortuus legitur. Vivit enim qui cum Dei Filio est. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per verbum Dei mortuus, per quod facta sunt omnia. Verbo autem Dei cæli firmati sunt. Per verbum igitur Dei non lapsus operis, sed firmamentum est. Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam Verbi cælestis operatione donatus & munere; ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit. Bene autem inter Dominum & Servum servatur distantia. Ut prærogativam Domini intelligas, servi gratiam, de Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit: de Christo autem, Sepultura ejus de terra sublata est; quia ille secundum mysterium Legis exspectabat redemtionem, ut resurgeret: hic secundum Euangelii donum redemtionem non exspectabat, sed donabat. Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit; quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari. Nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt: Christi autem sepulturam vidimus, sed nunc jam non novimus, qui resurrectionem ejus agnovimus. Debuit enim cognosci tumulus ejus, ut resurrectio manifestaretur; & ideo in Euangelio tumulus summa expressione describitur: in Lege non quæritur; quia licet resurrectionem ejus Lex annuntiaverit, nobis tamen Euangelii series plenissime comprobavit. Hactenus Ambrosius, quem mystice loqui verba ipsa indicant.

[588] Verumtamen hæc ipsa verba, quibus S. Ambrosius prærogativas mortis Moysis extollere voluit, [mortuum tamen agnoscit:] satis indicant veram ipsius mortem ab ipso fuisse agnitam; solumque asserere voluisse, Moysen non obiisse, ut ceteri passim homines moriuntur, deficientis corporis causa; corpusque ipsius nec dissolutum fuisse nec corruptum, sed ab anima dumtaxat separatum. Mortem, seu separationem animæ a corpore in Moyse agnoscere Ambrosium, ex verbis ejus sic ostendo. Ait primo de ipso: Exspectabat redemtionem, ut resurgeret: ergo mortuum fuisse agnoscit, quia resurrectio non datur, nisi mors præcesserit. Præterea hanc distinctionem inter Eliam & Moysen ponit, quod prior non sepultus nec mortuus legatur, Moyses vero legatur mortuus, non quidem ut ceteri moriuntur ex morbo, senio, aut externa violentia, sed per verbum Dei, ut ipse legit Deut 34 ℣ 5, ubi nos legimus, jubente Domino. Tertio, Mors enim, inquit, secessio quædam est animæ & corporis: hanc secessionem, seu separationem animæ & corporis se in Moyse agnoscere insinuat, dum dicit inferius, Ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit. Caro enim & quietem accepit & bustum, dum relicta ab anima & motu privata est & sepulcro illata. Magis autem quietem accepisse dicit Ambrosius quam bustum, quia carnis corruptionem & destructionem videtur negare. Certe hoc sensu intelligi possunt varia ipsius asserta. Dicit sepulturam ignotam, ut translationem magis quam interitum, seu destructionem corporis, intelligas: at non dicit magis quam mortem. Deinde vehementer urget, quod dicatur mortuus per verbum Dei, indeque infert: Non ergo tanquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, id est, non deprehenditur corpus fuisse resolutum in ossa & cineres: idque recte probatur ex ignoto sepulcro, & reliquiis a nemine visis: nullus enim asserere potest, corpus, quod non vidit, redactum esse in cineres.

[589] [at credidisse videtur ad vitam deinde fuisse revocatum;] Argumentum quoque, quod ex transfiguratione sumit Ambrosius, solum ostendit in ea ipsum fuisse sententia, quod tempore transfigurationis vivus apparuerit Moyses, sicut vivus apparuit Elias. At hinc determinari nequit, utrum crediderit Moysen fuisse ad vitam revocatum permanentem, an vero corpus integrum ab anima ad breve tempus fuisse resumptum, ut vivus adesset transfigurationi. Verba inferius posita, Nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt, magis favent resurrectioni ad vitam permanentem, videnturque prorsus insinuare, Ambrosium credidisse, Moysen fuisse ad vitam revocatum, sicuti Christus ipse resurrexit. Eamdem sententiam insinuat hæc comparatio inter Christum & Moysen instituta: Ut prærogativam Domini intelligas, Servi gratiam, de Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit: de Christo autem, Sepultura ejus de terra sublata est; quia ille secundum mysterium Legis exspectabat redemtionem, ut resurgeret: hic secundum Euangelii donum redemtionem non exspectabat, sed donabat. Prærogativa Christi erat, resurgere a mortuis. Cum igitur idem attribuat Sanctus doctor Moysi per gratiam, quod Christus habuit per prærogativam, omnino videtur sentire, Moysen fuisse ad vitam revocatum. Hactenus de loco admodum obscuro S. Ambrosii.

[590] [uti S. Hieronymus etiam uno loco videtur dicere,] Quod autem spectat ad resurrectionem Moysis, eidem sententiæ favet S. Hieronymus in cap. 8 Amos, ubi sic loquitur: Ascendit Dominus in cælum cum Enoch; ascendit cum Elia; ascendit cum Moyse, cujus sepulturæ locus, quia in cælum ascenderat, in terra non potuit inveniri. Verum dubitari potest, an hic agatur de ascensione corporea, cum subdat: Ascendit cum Paulo &c.; & magis etiam, quia præmiserat de Christo: Quotidie credentes & membra corporis sui ædificat; & de terris ad cælum levat, ut in illis ipse conscendat. Certe Paulus ipse de raptu suo ait 2 Cor. 12 ℣ 2, Sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, ideoque credibile non est, voluisse S. Hieronymum asserere, Pauli raptum fuisse corporeum. Et, licet raptus ille fuisset corporis, non ascendit tunc in cælum, ut ibidem maneret. Multo minus credentes levantur sic quotidie in cælum, ut ibi corpore & anima permaneant. Ex hisce recte concluditur, S. Hieronymum non loqui de vera & corporea ascensione vel elevatione in cælum, cum illa intelligi nequeat de omnibus, quos recenset.

[591] [qui clare mortuum dicit cum Isidoro & Augustino.] Mentem suam clarius aperuit S. Hieronymus lib. 2 adversus Jovinianum, magnam inter Moysen & Eliam assignans differentiam his verbis: Breviter audiant; Moysen mortuum & sepultum, Eliam igneo curru raptum &c. E