Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September II           Band September II           Anhang September II

5. September


SEPTEMBRIS QUINTA DIES.

SANCTI, QUI NONIS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Victorinus presb. & Mart. prope Cutilias Sabinorum oppidum in Italia.
S. Romulus M. in Græcia.
S. Eudoxius martyr Melitinæ in Armenia minori.
S. Zenon martyr Melitinæ in Armenia minori.
S. Macarius martyr Melitinæ in Armenia minori.
MCIV Milites martyres Melitinæ in Armenia minori.
S. Censurinus præfectus martyr Ostiæ in Latio.
S. Cyriacus, alias, Quiriacus, episcopus martyr Ostiæ in Latio.
S. Maximus presbyter martyr Ostiæ in Latio.
S. Archelaus diaconus martyr Ostiæ in Latio.
S. Aurea mulier martyr Ostiæ in Latio.
S. Felix miles martyr Ostiæ in Latio.
S. Maximus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Taurinus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Erculanus, vel Herculanus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Venerius mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Storocinus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Mennas mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Commodus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Hermes mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Maurus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Eusebius mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Rusticus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Monachius mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Amandinus mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Olippius mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Cyprius mil. martyr Ostiæ in Latio.
S. Theodorus tribunus martyr Ostiæ in Latio.
S. Rhaïs vel Heraïs virgo M. prope Alexandriam in Ægypto.
S. Quintus vel Quinctius martyr Capuæ.
S. Arcontius martyr Capuæ.
S. Donatus martyr Capuæ.
S. Nimfidus vel Nymphus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Saturninus M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Taurinus martyr in Ægypto.
S. Nemoratus martyr in Ægypto.
S. Saturninus martyr in Ægypto.
S. Arapollinus martyr in Ægypto.
S. Abda episcopus martyr in Perside.
Alii in Perside.
S. Anianus episc. conf. Vesontione in Gallia.
S. Alpertus presbyter conf. in pago Cessima agri Dertonensis in Italia.
B. Ursicinus episc. conf. Ravennæ in Italia.
S. Genebaudus vel Genebaldus episc. conf. Lauduni in Gallia.
S. Victorinus episc. conf. Comi in Italia.
S. Ansaricus episc. conf. Suessione in Gallia.
S. Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio.
S. Taurinus episc. M. Augustæ Auscorum in Novempopulania.
S. Romanus alias Borisus princeps Russus.
S. David alias Glebus aut Hlibus, princeps Russus.
B. Albertus abbas Pontidæ prope Bergomum in Italia.
B. Jordanus abbas generalis Ordinis Pulsanensis in Apulia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sanctus Laurentius Justinianus, postquam ab Alexandro VIII in Sanctorum numerum relatus est, tam hac die, qua pontificalem cathedram ascendit, insertus est Fastis Romanis, quam die natali, qua de eo ut tunc Beato actum est, VIII Januarii.
S. Marcelli Papæ martyris exceptio reliquiarum apud Arvernos notatur in gemino codice Usuardino apud Sollerium nostrum. De Marcello autem reliquiisque ejus circumlatis actum est XVI Januarii.
Juventinus & Maximus martyres Antiocheni, quos hodie repetit Castellanus, vocans Juventium & Maximianum, ab eodem cum Martyrologio Romano memorantur, & apud nos dati sunt XXV Januarii.
Julianus episcopus Conchensis hac die reperitur in Catalogo generali Ferrarii, uti & olim erat in Romano Martyrologio. Nunc vero memoria ejus in Romano tantum legitur die, quo apud nos etiam de eodem actum est, XXVIII Jan.
Sabilus hodie rursum memoratur apud Græcos; apud Galesinium vero Thathuel & soror ejus Bebæa, qui etiam leguntur in Martyrologio Arabico-Ægyptio Ms., quod Latinum fecit Gratia Simonius. Dati sunt XXIX Jan.
Savinæ virginis & Saviniani martyris memoria Trecis hac die annuntiatur apud Grevenum. Verum de utroque, Sabina scilicet & Sabiniano, apud nos disputatum est ad diem XXIX Jan.
Ingenuinus episcopus Sabionensis hodie annuntiatur a Castellano, eumdemque videri, qui in variis Fastis antiquioribus etiam legitur sub nomine Ingenui aut Ingenuini, ostendam ad hunc diem in SS. Nympho & Saturnino. Verum de Sancto illo apud nos jam actum est cum Martyrologio Romano ad diem V Febr.
S. Alto abbas Altmonasteriensis in Bavaria. Martyrologium Anglicanum, Ferrarius, David Camerarius. De eo egimus IX Febr.
S. Legontius episcopus Metensis insertus est hodie Florario apud nos Ms. Vide dicta de illo Sancto XVIII Februarii.
S. Longini militis & martyris translatio capitis notatur in Kalendario Pragensi. Actum apud nos de S. Longino, uti & de hac translatione XV Martii.
Eutyches & Maro martyribus Capuanis mendose admixti leguntur apud Notkerum. De iis actum est cum aliis XV Aprilis.
S. Proba virgo annuntiatur hodie Lauduni a Molano & Ferrario, aut in agro Laudunensi prope Guisiam, ut habet Martyrologium Parisiense, & fere Castellanus. Nos de hac S. Proba virgine M. egimus. XXVIII Aprilis.
Constantinopoli sanctorum martyrum Urbani, Theodori, Menedemi, & sociorum septuaginta septem ecclesiastici ordinis, qui a Valente imperatore pro fide Catholica in navigio impositi, jussi sunt in mari comburi. Annuntiatio est Martyrologii Romani ad hunc diem V Septembris. At cum illos dederimus die XVIII Maii, tom. IV ejusdem mensis pag. 170, consule diem XVIII Maii.
SS. Ferreolus & Ferrutio MM. in multis Fastis memorantur hodie ob festum corporum inventorum. De iis actum est XVI Junii.
Herentrudis virgo hodie iterum in Florario Ms. Sanctorum occurrit. Eadem videtur cum illa, de qua in prætermissis III hujus & IV dictum est. Vita data XXX Junii.
S. Cyrillus Gortynæ in Creta episcopus signatur hodie in Synaxario Sirmondiano. Datus est IX Julii.
S. Columba virgo & martyr Conymbricæ in Lusitania hac die posita est apud Arturum in Gynæceo. Vide disputata de ea ad diem XX Julii.
S. Taurini episcopi inventio annuntiatur a Greveno. Est Taurinus Ebroïcensis episcopus, cujus hodie inventio celebratur. Acta data sunt XI Augusti.
S. Gedeonis Israëlitarum judicis memoria occurrit hodie in codice Usuardino Hagenoyensi, sed de eo cum Martyrologio Romano egimus I Septembris.
B. Margaretulæ translatio e Lovaniensi urbe Leodium notatur apud Chalemotum. At eam translationem numquam factam existimo; sed intelligendam translationem ex loco, ubi occisa fuerat, ad urbem Lovaniensem. De hac Beata actum est 2 Septembris.
S. Agilulphus abbas M. cum sociis hodie ponitur apud Grevenum. Sed Aigulphus Lerinensis is est, de quo disputatum die III Septembris.
S. Godegranni episcopi Sagiensis & martyris memoria recurrit in codice Usuardino reginæ Sueciæ apud Sollerium. Vita data est III Septembris.
S. Marcellum episcopum Trevirensem annuntiat hodie Ferrarius; at in Romano est die præcedente. Kalendaria vero nonnulla hodie dant Marcellum martyrem Cabillonensem. De utroque actum IV Septembris.
Madruyna abbatißa Benedictina S. Petri prope Barcinonem cum titulo Sanctæ annuntiatur ab Arturo in Gynæceo. Præcessit Menardus, quem laudat, in Appendice altera Martyrologii Benedictini pag. 147, ubi tale dat elogium: Sancta Madruina fuit abbatissa cœnobii sancti Petri Barcinonensis anno Domini nongentesimo sexto. Mauris Barcinonem populantibus, captiva ducta est in insulam Balearium Majorcam. Erat ei quidam propinquus mercator, qui de ejus solutione cum ea egit. Die præstituta sancta Madruyna evasit ex carcere, fugitque ad navim sui propinqui: sed Maurus, qui eam custodiebat, elapsam persecutus est. Mercator periculum videns, eam in sacco lanæ pleno abscondit. Maurus existimans eam in saccis esse absconditam, omnes saccos pugione oblongo terebravit, eique tria aut quatuor vulnera inflixit, quæ constanti animo tulit: & ita eluso Mauro, liberata ad suum monasterium rediit. Curam abbatialem sibi restitutam recusavit, ut se ad felicem mortem tranquillius compararet: quam paucis post diebus obiit, ob vulnera sibi a Mauro illata, quæ recrudescebant. Uterque auctor laudat Antonium Yepesium in Chronico S. Benedicti cent. 2. Verum Yepesius factum refert cent. 4 pag. 348 ad annum 801, & post præcedentia paulo latius relata, Hispanice subdit, quæ reddo Latine: Cumque (moniales & Barcinonenses) illam existimarent Sanctam, honorifico eam sepulcro condiderunt in ecclesia versus partem Septemtrionalem ad sinistram. Deinde, procedente tempore, translata sunt ossa ipsius ad modicum tumulum in sacellum S. Benedicti: variaque miracula dicuntur causa ipsius a Domino facta. Hæc suspicionem ingerunt de cultu publico, præsertim cum Sancta vocetur ab Yepesio; nec tamen cultum satis certum reddunt, cum Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 4 pag. 37 referat quidem destructionem monasterii S. Petri ea occasione factam, sed de Madruyna taceat. Quapropter sufficiet hic notare factum affigi ab Yepesio, non anno 906, sed 986, ut & a Mabillonio: rogareque eruditos Benedictinos & Barcinonenses, ut de cultu nos faciant certiores.
Quintinus aliquis cum titulo episcopi, & subinde sine illo titulo, hodie celebratur in variis Fastis, cum antiquis tum recentioribus. In Martyrologio Augustano, apud nos edito tom. VII Junii, legitur: Quintini episcopi & conf. Apud Martenium vero tom. 6 Collectionis amplissimæ veterum scriptorum Quintinus reperitur in gemino Martyrologio, nimirum in primo, quod Bedæ nomine insignitum reperit, ubi habetur: Natale S. Quintini confessoris; & in Calendario Stabulensi, in quo nudum nomen Quintini. Grevenus & Molanus, eosque secutus Ferrarius Quintinum episcopum confessorem in Campania annuntiant, quod explicat postremus de Campania Galliæ. Florarium nostrum Ms. Quintianum habet episcopum item & confessorem, sed sine loco. Fateor me Quintinum & Quintianum æque ignorare, sicut omnes illi, quos recensui, locum ignorarunt. Verum nonnulla mihi est suspicio, Quintum Capuanum, de quo hodie agimus cum Arcontio & Donato, fuisse primo a Sociis avulsum, ut factum constat apud Rabanum, & in multis Fastis contractioribus: deinde vero, nomine nonnihil immutato, episcopi titulum etiam fuisse additum. Totus error, si erratum in eo sit, oriri potuit ex Rabano, ubi Quintus post Ingenuum episcopum sic memoratur, ut videri episcopus potuerit. Si quis in re ambigua potuerit certiora docere, gratissimus erit monitor.
Victorinus confessor Romæ annuntiatur a Greveno & Molano. Præcesserat Petrus de Natalibus, ei texens elogium lib. 8 cap. 40, secutique sunt Ferrarius & alii quidam recentiores, inter quos Piazza in Hemerologio sacro Urbis, Sanctum nominans. Nullus tamen probat cultum aliquando fuisse Victorinum Rhetorem: nam hunc designant, de quo agit Hieronymus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum, & cujus conversionem narrat S. Augustinus lib. 8 Confessionum.
S. Petri, qui fuit in Athero habetur commemoratio in Menologio Sirletiano, uti & in Menæis impressis, & in Mss. a Sirmondo communicatis: in his scribitur in Athyra. At nullum uspiam invenio elogium.
Dimadius confessor in Æthiopia memoratur a Castellano, ex Fastis sacris ecclesiæ Alexandrinæ editis per Jobum Ludolfum, quantum conjicio. At ex iis satis nequit constare, Catholicusne fuerit, an hæreticus aut schismaticus, præsertim cum tempus taceatur. In alio Synaxario Ms. Ægyptiaco, quod Latine reddidit Simon Moysis, alumnus collegii Maronitici Romæ, legitur Dimidis martyr Alexandriæ. De hoc minus dubitare possumus, quin fuerit Catholicus: & suspicor eumdem esse cum Dimadio, qui nec confessor nec martyr vocatur in Fastis Ludolfi. Additur in laudato Synaxario, corpus in mare fuisse projectum, & passus dicitur sub Luciano, forte legendum Licinio: nam interpres imperitus nomina frequenter luxavit. Ceterum de Dimadio aut S. Dimidio nihil præterea invenio, nisi quod Ludolfus in Historia Æthiopiæ part. 2 pag. 292 dicat, Dimadius cæcum & paralyticum sanavit, laudans pro hisce Fastos metricos.
Apuleius M. hodie a Maurolyco ponitur cum Ferreolo & Ferrutione, quorum sola inventio hodie celebratur: nec invenio aliquem Apuleium cum ipsis esse passum.
SS. Felix & Moderatus hodie memorantur simul a Castellano, qui Moderatum ponit in Supplemento die 1 Julii. Videri possunt dicta ibidem in prætermissis.
Latro episcopus Laudunensis cum Sancti titulo hodie refertur a Saussayo in Catalogo Sanctorum post Martyrologium. Vide dicenda de eo hodie ad Vitam S. Genebaudi patris ipsius annotatione ultima.
Cavensis ecclesiæ dedicatio per Urbanum II facta memoratur apud Wionem, Menardum, & Ferrarium, apud quos plura videri possunt.
Cenetensis ecclesiæ dedicatio hoc die videri potest apud Ferrarium.
Judith regina Poloniæ cum titulo Sanctæ memoratur ab Arturo in Gynæceo, ubi anno 1017 defunctam asserit, sed cultum non probat: nec illa Sancta, aut Beata vocatur ab iis, quos laudat.
Margarita Burgundica vel Nivernensis, regina Siciliæ, secunda conjux Caroli Andegavensis Siciliæ regis, ut venerabilis, insignisque humilitate, integritate ac charitate in pauperes memoratur a Castellano, qui ait eam Tornodori obiisse anno 1308. Eadem annuntiatur ab Arturo a Monasterio in Gynæceo sacro ut Beata, nec tamen colitur.
Petrus de Burbone (de Bourbon) reclusus prope Parisios, ab eodem ut venerabilis ponitur & anno 1639 defunctus.
S. Innocentia virgo Burdigalæ adscribitur in codice Burdigalensi apud Sollerium. Cum autem alibi non occurrat, nescimus, utrum nomen sit Sanctæ anonymæ impositum, an vero eidem semper fuerit proprium.
Alelmus secundus abbas Aquicinctinus cum titulo beati memoratur a Raissio; uti & Richardus conversus ejusdem cœnobii. Verum de cultu silet.
Margarita Sulmonensis, abbatissa Clarissarum seu potius Urbanistarum, ut beata memoratur ab Arturo in Martyrologio Franciscano & in Gynæceo. Vitam ut Beatæ dedit Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2 pag. 206, & Benignus Fremaut in Opere de Vitis Sanctorum piorumque Ordinis Franciscani ad V Septembris eodem utitur Beatæ titulo, ubi Vitam Belgice enarrat. Nullum tamen assignant publici cultus fundamentum. Hueberus titulum Beatæ rectius, opinor, prætermisit; nec eo utitur Waddingus, ubi ad annum 1425 de ea agit, & ad 1449 ipsius mortem refert, licet apud ipsum semel beatam nominatam inveniam, quando ad annum 1395 de natalibus agit. Margaritam hanc, licet virtutibus præstantissima fuerit, coli publice non existimo, cum Romæ sepulta fuerit, nec de ea mentionem reperiam apud Piazzam, aut ullum alibi cultus indicium.
Gentilis de Matelica Ordinis Minorum, ut martyr in Perside annuntiatur ab Arturo & ab Huebero. Prior beati titulum suo more addit, alter vero hunc titulum omittit: nec satis certa cultus indicia reperire potui. Ex eodem Ordine sequuntur varii, a prædictis scriptoribus ad hunc diem memorati, videlicet.
Peregrinus de Falerono Sanseverini in Piceno.
Rainerius Fabrianensis Fabriani in Marchia Anconitana.
Nicolaus de Canino .. in Latio.
Joannes a Gautfordia … in Hibernia.
Paulus Sinopolitanus … Medumæ in Calabria.
Petrus Morselinus … Carnoti in Gallia.
Franciscus de Ledesma … in Mexico.
Jacobus Brunaci cum Beati titulo Perusiæ hoc die legitur apud Carolum de S. Vincentio in Anno Dominicano, ubi laudat Seraphinum Razzi, qui revera Jacobum Brunacci pag. 335 editionis Gallicæ memorat, sed cultum ipsius non probat, illumque inter pios potius quam Beatos recenset. Plures viri illustres & venerabiles ex Ordine Prædicatorum videri possunt apud laudatum Carolum de S. Vincentio, aliosque ejusdem Ordinis scriptores.
Godefridus abbas Schonaugiæ, & Petrus episcopus Catalaunensis memorantur apud Chrysostomum Henriquez cum titulo Beati; at cum cultum non probet, nec hi in aliis Fastis reperiantur, lector eum ulterius poterit consulere: nam Chalemotus Godefridum quidem habet, sed sine titulo Beati; at Petrum non satis notum recte omittit.
Fridericus primum Valdsassi monachus, deinde abbas, ac demum episcopus Aystettensis inter venerabiles recensetur apud Chalemotum.
Joannes Yama Japon Societatis Jesu memoratur in Menologio Ms. ejusdem Societatis, ut egregius fidei promotor in Japonia, ubi demum pro fide mortem oppetiit.
Wocardus & Winerbaldus presbyteri, ac Gerwaldus & Regenardus diaconi, omnes monachi abbatiæ S. Bertini Audomaropoli, memorantur a Rayssio, qui occisos dicit a Normannis. Verum omnes quidem multa a Normannis passi sunt, sed unus tantum occisus Regenardus, aut potius Raynardus, ut videri potest hoc die in libro Miraculorum S. Bertini, ubi de illis agitur sine titulo Sancti aut Beati.
S. Maximiliani episcopi Panormitani elogium dat Ferrarius hodie. At hic Sanctus colitur XV Septembris.
Aper confessor occurrit in Ms. Martyrologio Trevirensi & in codice Ultrajectino Rosweydi apud Sollerium in auctariis Usuardi, ubi notat, si Tullensis est, colitur XV Septembris. Tullensem revera esse, suadet reliquorum silentium. Dabitur ergo XV Septembris.
S. Septimi Æsinensis elogium dat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, eumque hodie annuntiat Castellanus. At Ferrarius in Catalogo generali de eodem meminit die, quo colitur, XX Septembris.
S. Zachariæ patris Joannis Baptistæ cædes apud Græcos hodie recolitur. Agemus de illo Sancto cum Martyrologio Romano V Novembris.
S. Cuniberti episc. Coloniensis translatio hodie annuntiatur. At de eo Sancto agetur cum Martyrologio Romano XII Novembris.
S. Crescentiani martyris Romani hodie in utroque Catalogo meminit Ferrarius, eum Veronæ annuntians ob translationem; sed observat haberi in Martyrologio Romano XXIV Novemb.
S. Obdulia virgo hodie Toleti annuntiatur in Martyrologio Romano, quia de ea agitur in Breviario Toletano, ut in annotatis observat Baronius. At postea dubitans, an non sit eadem cum S. Odilia, hæc addit: Si autem unam eamdemque Obduliam cum Odilia esse, quis dixerit; ob aliquam factam translationem reliquiarum Toletum, hac die ejus festivitatem celebrari illic intelligat. Tamayus in Martyrologio Hispano memorat Sanctam die V Septembris Palmæ in Bætica, & reliquias Palma Toletum translatas affirmat. Verum vel sola vox Palma occasionem præbet suspicandi, eamdem esse cum S. Othilia, quæ celebris est in Alsatia, & XIII Decembris memoratur in Martyrologio Romano: nam hæc aliquando habitavit in Palma vel Balma, monasterio comitatus Burgundiæ. Ea certe est sententia Nicolai Antonii in scriptis posthumis, quæ latius discutietur ad XIII Decembris.

DE S. VICTORINO PRESB. ET MART. PROPE CUTILIAS SABINORUM OPPIDUM
IN ITALIA,

Exeunte seculo I vel ineunte II.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Victorinus presb. & Mart. prope Cutilias Sabinorum oppidum in Italia (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Duo SS. Severini & totidem Victorini, a martyrologis inter se permixti, distinctim proponuntur: gesta & passio S. Victorini, qui hodie colitur, ex Actis SS. Nerei & Achillei: exsilii, servitutis, martyrii & sepulturæ loca.

Auctores utriusque Martyrologii Romani, parvi seu veteris & hodierni, Ado, Usuardus & Notkerus ad VIII Januarii S. Severinum annuntiant in unum e duobus conflatum, [Distincta notitia S. Severini abbatis,] eumque fratrem S. Victorini esse aiunt. Iidem ad V Septembris S. Victorinum referunt ex duobus pariter commixtum, quem Romani parvi auctor, Ado & Notkerus fratrem esse dicunt S. Severini. Ut confusio & errores ex ea nati appareant manifestius, ego quatuor Sanctos, a Martyrologis istis permiste annuntiatos, prius distribute hic proponendos esse existimavi. De eo, qui hodie colitur, quidquid fide digni ad posterorum memoriam transmissum exstat, de tribus aliis summa dumtaxat adducam istarum rerum capita, quibus præcognitis facile perspicies, quomodo secernenda & cui Sancto tribuenda sint singula, quæ memorati martyrologi prædicant in perturbatis suis elogiis infra exhibendis. Spiritu prophetiæ & miraculis celeberrimus anno 482 obiit S. Severinus abbas, Noricorum apostolus, cujus corpus auctoritate S. Gelasii Pontificis, anno 496 vita defuncti, ad castrum Lucullanum prope Neapolim deportatum fuit. Anno 909 castrum istud eversum & sacra ossa Neapolim devecta fuere, depositaque in ecclesia monachorum Ordinis S. Benedicti, quæ a Noricorum apostolo patrono suo jam tum S. Severini appellabatur. Sancti hujus Acta & utriusque translationis historiam, fideliter conscripta, edidit Bollandus ad VIII Januarii, quo natalis ejus Neapoli celebratur, tom. 1 ejusdem mensis a pag. 484 & ibid. in Appendice a pag. 1098.

[2] Temporibus Justiniani imperatoris eximia vitæ sanctitate claruit alter S. Severinus, [SS. fratrum Severini episc. Septempedani & Victorini conf.,] ex eremo assumptus ad episcopatum Septempedanum in Piceno sive, ut nunc loquimur, Marchia Anconitana. Ex Septempedæ ruinis oppidum Sanseverinum emersit, sic dictum a sancto urbis dirutæ episcopo Severino. Ecclesiæ cathedralis nomine ipsius consecratæ solemnitatem celebrant Sanseverinates die VIII Junii, ad quem Martyrologio Romano hodierno inscribitur; Sancti vero natalem agunt VIII Januarii, quo proinde die eum dandum censuit Bollandus. Hic S. Severinus fratrem habuit S. Victorinum confessorem. Cum uterque non procul Camerino Umbriæ civitate eremum incolerent, Victorinus (ut humana fragilitas est) dæmonis tentationibus victus in peccatum impudicitiæ consensit; at post lapsum per misericordis Dei gratiam sui ac dæmonis victor egregius evasit: pœnitentiam agens in corpus suum pia crudelitate diu sæviit, tantumque in virtute profecit, ut Sanctorum in cælo gloriam & in terra honores fuerit consecutus. In Martyrologio Romano hodierno annuntiatur ad diem, quo Camerini colitur, VIII Junii: sed quia gemina ejus & Severini fratris Acta tom. 1 Januarii a pag. 500 & in Appendice a pag. 1103 ediderat Bollandus, inter dicti diei prætermissos relatus fuit. At non referetur, uti opinor, in nostri Operis Supplemento, ubi adducentur, quæ ad cultum ejus nondum illustratum pertinent, & simul dispici poterit, an S. Victorinus Severini episcopi frater distingui debeat a Victorino monacho, quem S. Gregorius Papa sub finem homiliæ 34 in Euangelia narrat lacrymis, vigiliis, aliisque piis exercitationibus Deum luxuriæ peccato sibi offensum placasse atque illius remissionem e voce cælesti intellexisse. Porro S. Victorinus, de quo jam sermo est, in suis & fratris Severini Actis, quæ Bollandus laudatus primo loco adduxit atque alteris antiquiora sunt, asseritur post actam pœnitentiam brevi ad urbis Amiterninæ sacerdotium promotus fuisse.

[3] [necnon hodierni S. Victorini martyris ex Actis] Est & alter S. Victorinus, episcopus, ut fert traditio inferius refutanda, Amiterninus, qui in fine seculi 1 vel initio sequentis prope Cutilias in Sabinis martyrium subiit. Is ipse est noster Presbyter & martyr, episcopali dignitate gestisque alienis hodie in Fastis sacris deformatus. Sibi restituendus est ex SS. Flaviæ Domitillæ, Nerei, Achillei & aliorum Martyrum Actis ad XII Maii in nostro Opere editis; e quibus sequentia huc transfero. Postquam S. Flavia Domitilla, nobilissima virgo Romana, hortatu SS. Nerei & Achillei eunuchorum, qui cubicularii ejus erant, a nuptiis cum Aureliano consulis filio animum avocasset & virginitatem Deo consecrasset, a sponso suo delata fuit quod Christiana esset, & in insulam Pontiam ablegata. Eusebius lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ cap. 18 in scriptorum a Christi fide alienissimorum monumentis se legisse testatur, S. Fl. Domitillam anno principatus Domitiani quinto decimo, qui ab Idibus Septembris anni 95 currere cœpit, in exsilium una cum aliis plurimis actam fuisse. Ex eorum numero fuere SS. Nereus & Achilleus, de quorum martyrio SS. Eutyches, Victorinus & Maro, in insula Pontia cum S. Fl. Domitilla exsulantes, Marcellum virum Christianum per litteras certiorem fecerunt, quarum hæc est conclusio: Erit caritatis tuæ solicite circa nos agere, & aliquem ad nos talem dirigere, qui & nos de tua & [te de] nostra sospitate faciat lætiores. Dies natalis eorum (Nerei & Achillei) quarto Idus Maias.

[4] Accepto hoc scripto, Marcellus germanum suum misit ad insulam, [SS. Nerei] qui fuit cum his confessoribus Christi (Eutychete, Victorino & Marone) per annum. Postea vero ad Marcellum reversus hæc retulit: Cum Aurelianus post martyrium Nerei & Achillei ageret, ut ad Domitillæ posset pervenire consensum, dictum est illi a quodam, quod majorem haberet caritatem cum Eutychete, Victorino & Marone, quam habuerat cum eunuchis suis Nereo & Achilleo, qui eam docuerant Christo credere. Unde factum est, ut a principe Nerva peteret eos sibi donari, si sacrificare noluissent. Qui cum viriliter agerent, Eutyches, Victorinus & Maro, atque minas Aureliani penitus non curarent; deposuit eos de insula, & quasi servos per sua prædia singulos divisit; Eutychen in sexto decimo ab Urbe [miliario] via Numentana; Victorinum vero in sexagesimo [via Salaria;] Maronem vero in centesimo trigesimo in eadem via Salaria: jussitque eos terram fodere per totam diem, ad vesperum vero cantabrum (id est, purgamenta farinæ seu potius panem ex iis confectum) manducare. Sed Deus omnipotens dedit eis gratiam in locis peregrinis: nam Eutyches conductoris loci filiam a diabolo liberavit; Victorinus autem vicedominum loci paralyticum, per tres annos de lecto non surgentem, fecit orando incolumem; Maro vero morbo hydropis laborantem procuratorem civitatis Septempedæ liberavit. Interea facientes sermonem ad populum, docuerunt multos Christo credere; & facti presbyteri populum credentium ampliavere.

[5] Tunc diabolus replevit ira mentem Aureliani; & misit, [& Achillei;] qui vario genere pœnarum interficerent eos. Nam Eutychen in media via diu cædi jussit, quamdiu spiritum exhalaret… Victorinum vero apud eum locum, qui Cotilias appellatur, ubi putentes aquæ emanant & sulphureæ, in ipsis capite deorsum per horas tres teneri jussit, & iterum suspendi. Hoc per triduum pro Christi nomine passus Victorinus migravit ad Dominum. Jussit autem Aurelianus corpus ejus non sepeliri: & cum una die apud Cotylas jacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, & rapuerunt eum, & in suum territorium transtulerunt, atque ibi sepelierunt. Maronem vero &c. Ita Acta SS. Nerei & Achillei, ut vocari solent, in editione nostra ad XII Maii: ex aliquibus tamen musei nostri codicibus Mss. lacunas aliquot supplevi. Quanta auctoritate ea valeant, dicetur num. 47. Id interim pro re indubia habeto, quidquid fide digni de S. Victorino M. oblivioni superest, Actis contineri. SS. Eutyches & Maro, quos illa pariter celebrant, in Adonis, Usuardi & Notkeri Martyrologiis necnon in utroque Romano, parvo & hodierno, una cum S. Victorino annuntiantur XV Aprilis, ad quem diem de omnibus breviter egit Henschenius. An tres isti sancti Martyres a Principe Nerva, ut in iisdem Actis asseritur, Aureliano in servitutem traditi fuerint, dispicietur § 5: ubi assignatis imperatoribus, sub quibus exsilium, servitutem & martyrium verisimilius passi fuere, nonnulla circa servilem eorum conditionem vitamque deinde actam observabuntur. Notitia locorum, in quibus S. Victorinus M. exsulavit, agrum in servitutem abductus fodiendo coluit, insolente supplicii genere martyr occubuit, & sepulturæ mandatus fuit, ex variis nunc dabitur.

[6] [qui ubi exsilium, servitutem ac martyrium passus] Pontiam Insulam, Victorini & aliorum Sanctorum, qui in laudatis Actis memorantur, exsilio nobilitatam, Ferrarius in Nova topographia ad Martyrologium Romanum ita describit: Pontia, Ponza, insula maris Thyrreni ante sinum Formianum, contra Cajetam, Palmariæ & Sinoniæ insulis proxima. Est autem Palmaria contra Tarracinam, ab ea in Austrum ad XLV M. P. distans, prorsus inhabitata: at Pontia aliquot habitationes habet, exilio & deportatione non tam civium Romanorum quam Christianorum clara, a proximo litore ad XXX M. P. recedens. Duram S. Victorinus servitutem servivit prope martyrii sui palæstram seu lacum, in cujus aquas putentes ac sulphureas cum per triduum, capite deorsum verso, trium quotidie horarum spatio identidem dimissus fuisset, animam Deo reddidit. De lacu isto eique adjacente oppido cognomine hæc scribit Lubinus in Tabula 5 geographica Mart. Romani illustrati: Cutiliæ seu Cutilia, & Cotylia vel Cotyle, oppidum & lacus in Sabinis, in agro Reatino, a Reate octo millia passuum distans, sexagesimo ab urbe Roma milliario: urbs ad montem sita, a qua non longe erat lacus, qui Cutiliæ sive Aquæ Cutiliæ appellabatur. Pompeius Angelottus in descriptione urbis Reatinæ patriæ suæ cap. 9 Cutilias a Gothis dirutas fuisse ait, atque inter colonias, ab incolis dispersis conditas, fuisse hodiernum Contigliano, ab Aquis Cutiliis, nunc Lago di Contigliano, teste Ferrario in Lexico geographico, longius distans quam antiquum oppidum, a quo nomen retinuit.

[7] [& sepultus fuerit, explicatur.] Situm Amiterni, cujus cives sancti Martyris corpus, postquam uno die jussu Aureliani prope Aquas Cutilias inhumatum jacuerat, in suum territorium transtulerunt, ex Baudrando accipe. Amiternum, urbs Sabinum * in Italia Livio & Plinio, quæ Vestinis tribuitur a Ptolemæo, olim episcopalis, postea excisa; & ejus rudera nunc conspiciuntur in plano montis dorso, prope castrum S. Vittorino, de S. Victorini episcopi Amiternensis (imo presbyteri & martyris) nomine dictum, in Aprutio ulteriori, provincia regni Neapolitani, testibus Ferrario & Cluverio, prope fontes Aterni fluvii, nunc vulgo Pescara dicti, ab Aquila (quæ illi & Furconio urbi excisæ ex adverso Amiterni successit) V mil. pass. distans in Septentrionem, olim ingens, ut rudera indicant. Amiternenses sacrum corpus, quod in suum territorium transportarunt, honorifice sepelierunt in loco, ut antiqua consuetudo serebat, suburbano, ubi nunc S. Victorini vicus conspicitur. Antonius Antinorius cap. 2 Introductionis ad Historiam Aquilanam apud Muratorium tom. 6 Antiquitatum Italiæ col. 500, Rudera, inquit, scriptorum testimonia, traditio prope vicum S. Victorini ejus (Amiterni) situm fuisse ostendunt; & vicus ille postea pro sede episcopali stetit: quæ opinio § 3 confirmabitur. Sancti corpus in ecclesia, quam Amiternenses in suburbio suo supra illud erexerant, religiose asservatum fuit usque ad tempora Ottonis I imperatoris; sub quo potior ejus pars Magdeburgum in Germaniam, nonnullæ vero reliquiæ Metas in Galliam translatæ fuere, ut § ultimo videbitur.

[8] Habes nunc, studiose lector, distinctam notitiam duorum SS. Victorinorum, [Memoratos SS. Severinos & Victorinos Martyrologia ita intermiscent, ut hujus diei] martyris & confessoris, & totidem SS. Severinorum, abbatis & episcopi; e quibus duo priores ab Adone, Usuardo, Notkero & utriusque Romani Martyrologii auctoribus ad V Septembris in unicum Victorinum, duo posteriores ad VIII Januarii in unicum Severinum conflantur: & quemadmodum hic ab omnibus Severino permixto Victorinus, ita illic a plerisque Victorino confuso Severinus frater attribuitur. Tanta personarum perturbatio Sancto, quem hodie Ecclesia colendum proponit, densam offudit caliginem, ac erroribus non paucis præbuit occasionem. Horum aliquos non inobservatos præteriit Bollandus tom. 1 Januarii pag. 498 & 499; ubi SS. Severinos intermistos discriminavit; sed hodiernum S. Victorinum suis involutum tenebris reliquit. Neque eas dispulit Henschenius tom. 2 Aprilis pag. 374, ubi illum cum S. Victorino, prope oppidum Cutilias passo, eumdem esse pronuntiavit. Sollerius in Observationibus ad textum Usuardi, S. Victorinum hodie annuntiantis, enodationem rei implexæ facilem & expeditam non esse perspiciens, ea tantum suggessit, quæ sufficere existimabat, ut difficultates indicarentur, alibi, inquit, ex integro discutiendæ.

[9] Id ego hic suo loco præstiturus, eo primum confugi, [Sanctum internoscere difficile sit: nihil lucis adferunt Hieronymiana.] unde mihi lucem adferendam sperabam; ad Martyrologia, inquam, Romano parvo vel Adone vetustiora. Verum ea mihi pervolventi nullum occurrit, quod VIII Januarii S. Severinum, vel V Septembris S. Victorinum memoret. Referuntur quidem in aliquibus Martyrologiis, quæ S. Hieronymo vel Bedæ attribuuntur; sed ex eorum numero sunt, quæ Papebrochius in Prologo ad Bedæ, Flori & aliorum Martyrologia ante tomum 2 Martii edita, & Sollerius in Præfatione ad Usuardinum cap. 1 art. 1 § 2 Adonis vel Usuardi aliqua ex parte compendia esse judicant, pro vario compilatorum arbitrio concinnata. Ad XXIV tamen Julii Adone antiquior Rabanus S. Victorinum confessorem ornat elogio, ex ipsius & fratris Severini episcopi Septempedani Actis vetustioribus deprompto. Eodem quoque die in optimæ notæ Hieronymianis, quorum textus inferius producam, Amiterni S. Victorinus martyr annuntiatur. Dedit hunc Sollerius brevius quam vellem. Ejus occasione mentionem faciens de S. Victorino, qui V Septembris colitur, hoc solum subjicit: Idem an alius ab eo, qui hoc die (XXIV Julii) in Hieronymianis refertur, usque adeo exploratum non est. Maluimus nos hodiernum Victorinum, quisquis is est, loco suo ex citatis codicibus servare. Meam in hac quæstione sententiam feram § 4.

[Annotata]

* Sabinorum

§ II. Exhibetur e Martyrologiis S. Victorinus ad V Septemb. & S. Severinus ad VIII Januarii ex duobus quisque in unum conflatus: errores circa S. Victorinum hodiernum.

[S. Victorinum M. & presb. cum synonymo conf. ad 5 Sept. Romanum parvum, Ado,] Nunc geminos SS. Victorinos hodie a martyrologis in unum implicatos exhibeo. Quæ in eorum elogiis episcopo Amiternino & confessori conveniunt, uncis includam, ut ab iis, quæ ad Presbyterum & martyrem pertinent, commode dignoscantur. Martyrologorum Sanctos confundentium agmen ducit & seducit auctor Romani parvi: Romæ, Victorini martyris [fratris Severini, qui post miram pœnitudinem Amiterninæ urbis episcopus] & martyr factus est. Ado prolixissimum hoc habet elogium: In suburbano Romæ, natale beati Victorini martyris. [Fuerunt autem duo fratres, Victorinus & Severinus. Hi post utriusque parentis obitum se invicem pædagogantes, pari custodia se mutuis obsequiis æmulantes, germanitatis vinculo probabiles, Deo se ipsos hostiam vivam obtulerunt. Cumque in tantum excrevissent, ut sua omnia perfectionis intuitu relinquerent, & vendentes res suas, censum earum pauperibus erogassent, Deo expeditius servituri, nudi facultatibus omnibus remanserunt. Alter itaque serviens alteri mutua vice & æmula charitate serviebat. Imperium, libertas. Nihil deerat illis, cum nihil haberent. Igitur Victorinus spirans altius, & id ipsum, quod sibi parebant, imperfectum computans, nec satis sibi factum, si alteri liceret in altero, aut alter alteri servitium exhiberet; eremum ingreditur, seditque in specu excelsæ rupis, quam subterfluentis aquæ geminum sinuarat abruptum, uni tantum hospitium viro, ut sedens somnum caperet, vel si reciperet alterum, stans oraret. Texerat ostiolum vimine: assiduus in lectione & oratione manebat.

[11] [qui prolixum] Cernit interim invidus omnis boni profectum Viri, & ferre non valens simulat se puellam, & ante fores Viri gementia verba ingeminat: Heu, inquit, me miseram, silvis, errore & tenebris vagam! Locus non agnoscitur: iter quæritur. Quisquis es loci hujus incola, cælum undique & silvæ famam virtutum tuarum opusque ferunt; eripe me a frendentibus apris, eripe me a sævientibus lupis & a rictibus ursorum. Quod victura sum, tuum erit; si moriar, tuum. Satis superque sufficiat operiri limine tuo. Non longum quæro habitaculum, unius tantum noctis hospes ero. Referat Victorinus cellam, & hostem, dum miseretur, secum includit. Vix horæ spatium intercesserat, dum inter molimina & assiduum corporis motum protenso pede tetigit Hominem Dei, &, velut compungens vulnere, noxio calore succendit. Addit igniculum dulcedo sermonis, urget facinus solitudo. Quid moror? Facit casum columna arboris, alta radice quæ diu fundata steterat: furtivus amor scelus perficit. Exclamat jam victor Victorini diabolus: Quid agis, inquit, Vir perfectissime, cui etiam frater gravis fuit? Jam jungeris alteri, qui recessisti a tuo? Quid agis, qui novum dogma silvis constituens suadebas scopulis castitatem? Hæc jactans ex oculis decepti velut fumus evanuit. At is, qui ceciderat, velut exanguis jacuit.

[12] Pergit Ado: In se autem aliquando reversus, silvas deseruit, [elogium ex utriusque] ad fratrem Severinum repedavit: pudore diu vocem supprimens, tandem causam facti exposuit, ipse pœnam sibi statuens. Findens namque arborem, manusque per fissuram inserens, præduratam cuneis pessulans, cicatricem arboris claudit. Sed mox Severinus factum pœnamque fratris episcopo suo nuntiat. Ille veniens, primum eum solvere tentat: sed ut repugnantem vidit, orat, benedicit, consolatur, discedit. Vir autem Domini, qui se gravissima pœnitentia damnaverat, Dominica tantum die modicum panis & aquæ coactus a fratre percipiebat, qui etiam se simili cibo & jejunio macerabat. Igitur in hujusmodi constrictione triennium volvitur. Cumque jam omnes pœne movisset ejus in Christo imitanda humilitas, episcopus civitatis rediens, vix agere potuit, ut sese a pœna, qua ille memor tremendi judicii se damnaverat, absumptis pœne carnibus, permitteret resolvi. Quantæ autem sanctitatis postea fuerit, quamque potens in miraculis, non facile lingua alicujus explicabit. Electus deinde ab universo populo Amiterninæ urbis sacerdotium adipiscitur.]

[13] Eadem de S. Victorino confessore fusius narrantur tom. 1 Januarii a pag. 500 in ipsius & fratris S. Severini Septempedani Actis. [Actis male contexuit, Notkerus,] Vixit S. Victorinus ille seculo VI: Martyr synonymus prope Cutilias non serius quam initio seculi 2 coronatus fuit. Sanctos tanto temporis intervallo invicem disjunctos in unam personam conjunxit Ado, dum præcedentibus ex historia SS. Nerei & Achillei ista annexuit: Inde postmodum sub imperatore Nerva cum aliis Dei servis Eutyche & Marone ab Aureliano judice primo relegatur in sexagesimo ab Urbe miliario, via Salaria; deinde apud eum locum, qui Cottilias appellatur, ubi putentes aquæ manant & sulphureæ, in his capite deorsum per horas tres suspensus teneri ab impio judice jussus est. Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus, migravit ad Dominum. Cumque una die corpus ejus jussu Aureliani inhumatum jacuisset, venerunt Amiternenses, & rapientes transtulerunt in suum territorium, & honorifice sepelierunt Nonis Septembris. Adonis elogium ex duorum SS. Victorinorum Actis compilatum habetur in variis musei nostri libris, qui Sanctorum Vitas continent, tam Mss. quam editis. Totum etiam vel ex parte olim in plerisque diœcesibus infra num. 57 nominandis ad Matutinum recitabatur. Notkerus ita oblongum elogium suum orditur: Victorini martyris in suburbano Romæ. Hic cum fratre Severino &c. Plura non transcribo. Satis sit indicasse, quod martyrologus iste peccatum cum dæmone sub forma muliebri, stupendam pœnitentiam, episcopatum Amiterninum & martyrium prope Cutilias uni quoque S. Victorino indiscriminatim adscripserit.

[14] Licet minus evidens, meo tamen judicio non minus certa est confusio in Martyrologio Usuardi & Romano hodierno. Romæ (Usuardi textum refero) beati Victorini martyris, qui sanctitate & miraculis præclarus [sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adipiscitur.] Inde postmodum sub imperatore Nerva jussus est suspendi capite deorsum, ubi putentes & sulphureæ emanant aquæ. [Usuardus & Romanum hodiernum confundunt,] Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus, victor migravit ad Dominum. Romanum hodiernum ista habet: Romæ in suburbano beati Victorini [episcopi] & martyris, qui sanctitate & miraculis clarus [sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adeptus est.] Postmodum sub Nerva Trajano apud Cutilias, ubi putentes & sulphureæ emanant aquæ, cum aliis Dei servis relegatus, ab Aureliano judice jussus est suspendi capite deorsum. Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus, victor migravit ad Dominum. Cujus corpus Christiani rapientes honorifica sepultura Amiterni condiderunt. Quæ in utroque textu jamjam dato uncis interposui a S. Victorino confessore mutuata esse negabunt, qui credunt S. Victorinum martyrem Cutiliensem fuisse episcopum Amiterninum: sed dignitatem hanc a confessore ad Martyrem translatam fuisse apparebit ex dicendis § sequente.

[15] [variis erroribus] Aliqua ex laudatis Martyrologiis classicis non solum S. Victorino martyri attribuunt, quæ sunt synonymi confeßoris; sed etiam circa ea, quæ sunt sancti Martyris, varie errant. Ado elogium, quod his verbis inchoarat, In suburbano Romæ natale beati Victorini martyris, ita concludit: Cumque una die corpus ejus … inhumatum jacuerat, venerunt Amiternenses, & … honorifice sepelierunt Nonis Septembris. Quomodo Sanctus Nonis Septembris & per martyrium cælo nasci & corpus ejus ab Amiternensibus sepeliri potuit, si una die illud inhumatum jacuerit? At Ado per vocem natale intellexit non diem, quo Sanctus passus fuit, sed quo passionis memoria agitur. Recte. Sed quid ad antiqua Hieronymiana, quæ, ut § 4 videbitur, eum reserunt die XXIV Julii, quem ipsius natalem esse dicunt? An & hunc diem Sancti emortualem negabis, ut Adonem excuses, qui ejus sepulturam V Sept. & martyrium uni ex diebus proxime præcedentibus affigit? Secundo, Ado num. 13 de sancto Martyre scribit: Cum aliis Dei servis Eutyche & Marone ab Aureliano judice primo relegatur in sexagesimo ab Urbe miliario, via Salaria, ubi Cutiliæ jacent. Romanum hodiernum habet: Apud Cutilias … cum aliis Dei servis relegatus, ab Aureliano judice jussus est suspendi &c. Romani verba videri possunt eum sensum habere, quem Adoniana habent, scilicet SS. Victorinum, Maronem & Eutychetem, postquam Aureliano in servitutem traditi essent, ad unum omnes locum amandatos fuisse, quod Actis SS. Nerei & Achillei repugnat; nam in hisce legitur: Deposuit eos de insula Pontia Aurelianus, & quasi servos per sua prædia singulos divisit, Eutychen in decimo sexto ab Urbe [miliario] via Numentana, Victorinum vero in sexagesimo [via Salaria] prope Cutilias, Maronem vero in centesimo trigesimo in eadem via Salaria.

[16] [admixtis.] Tertio, idem Romanum S. Victorini martyrium atque etiam, ut videtur, relegationem ad locum, ubi servitutis jugum subiit, sub Nerva Trajano contigiße aßerit: in Actis vero SS. Nerei & Achillei & in Adonis, Notkeri & Usuardi Martyrologiis solum nomen Nerva exprimitur. Quis per illud intelligat Trajanum imperatorem, qui quidem Nerva Trajanus, at numquam Nerva simpliciter vocari consuevit? An Sancti servitus & martyrium Nervæ, an vero Trajani succeßoris imperio, affigenda sint, § 5 examinabitur. Quarto, secundum memorata Acta, in quibus rerum gestarum ordinem inversum esse præsumi non debet, sed probari, S. Victorinus, Eutyches & Maro nondum presbyteri ordinati erant, cum ex insula Pontia in servitutem abducerentur: nam in illis primo Sanctorum exsilium in ista insula, dein amandatio ad loca servitutis narratur; & tum demum omnes facti presbyteri esse affirmantur. Verum S. Victorinus M. in Romano Mart., in quo episcopi titulo donatur, prius sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adeptus, & postmodum sub Nerva Trajano apud Cutilias, ubi servitutem passus est, relegatus fuisse dicitur. Profluxit hic error ex confusione S. Victorini episcopi & confeßoris cum nostro Presbytero ac martyre, & in Romanum transiit ex Adone; quod hujus verba num. 12 in fine & num. 13 relegens facile observabit. Cur Romanum parvum & Usuardus Romæ, Ado autem, Notkerus & Romanum hodiernum in suburbano ejus sanctum Martyrem annuntient, alibi videbitur.

[17] Duos Severinos, nimirum abbatem, qui Neapoli quiescit & colitur, [In iisdem Martyrologiis duo etiam SS. Severini ad 8 Jan. in unum coaluere, quem] & episcopum Septempedanum, cui frater fuit S. Victorinus confessor, ad communem utrique natalem diem VIII Januarii ita permiscuit Romanum parvum seu vetus: Neapoli, Severini confessoris, Victorini fratris. Ado, Usuardus, Notkerus, hisque juniores martyrologi passim omnes confusionem illam adoptarunt. Præcipuorum annuntiationes si legere lubet, apud Bollandum invenies in comment. de S. Severino Septempedano. Omnium iterum dux vel potius seductor fuit auctor Romani parvi, ut in Observationibus ad Usuardum agnoscit ipse, qui in Præfatione ad hujus Martyrologium antiquitatem illius atque auctoritatem vindicarat Sollerius. Romanum hodiernum separatim utrumque S. Severinum annuntiat, episcopum Septempedanum VIII Junii, abbatem vero seu Noricorum apostolum VIII Januarii: atque hoc insuper die S. Severinum ex duobus illis commixtum seorsum refert iisdem pene, quibus Usuardus, verbis: Neapoli in Campania, natalis S. Severini episcopi, fratris beati Victorini martyris, qui post multarum virtutum perpetrationem plenus sanctitate quievit. Confusionem hic obscuriorem facit gloria martyrii S. Victorino adscripta: nam Severino abbati nullus frater Victorinus fuit: quem vero habuit episcopus Septempedanus in pace obiit. Baronius amborum Severinorum memoriam in Romano novo distinctim consignatam inveniens, & perturbatam, quam mox dedi, annuntiationem nulli eorum integre convenire videns, eam agere putavit de tertio quodam S. Severino episcopo Neapolitano, atque huic fratrem fuisse S. Victorinum martyrem, qui Nonis Septembris colitur.

[18] Sed quæ Baronii sententia fuerit, forsan ex ipsiusmet verbis lector cognoscere mavult. [episc. Neapolitanum & fratrem hodierni S. Victorini M. Baronius] In annotatione de S. Severino episcopo Septempedano, qui cum fratre suo Victorino confessore ad VIII Junii in Romano annuntiatur, Ambigua, inquit, adhuc & subobscura remanet de sancto Severino Septempedano narratio ob omnimodam fere similitudinem, quam in omnibus habere videtur cum sancto Severino episcopo Neapolitano, quocum non tantum nomine & dignitate episcopatus convenit; sed (quod mirandum sit) uterque fratrem habuit nomine Victorinum, episcopus Neapolitanus martyrem, Septempedanus confessorem: unde facillime contingere potuit, ut quod esset alterius, tribueretur alteri: quod quidem Ado sexto Idus Januarii & Nonis Septembris fecisse videtur, dum Victorinum illum confessorem, qui seculo VI in eremo perarduam vitam duxit, germanum existimavit Severini Neapolitani, cujus quidem frater eremum minime coluit, sed longe ante martyr factus est. Nec mirandum est duos Severinos duos fratres Victorinos habuisse; cum moris Christianorum fuisse constet, suis filiis nomina Sanctorum imponere, qui illorum sectantes vestigia, etiam patrocinio fulcirentur. Dionys. Alexand. apud Euseb. lib. VII cap. XX. Horum autem fratrum Severini Septempedani & Victorini confessoris Acta legimus accepta ab ipsorum ecclesia, ex quibus novimus hos fratres fuisse uterinos, eremiticamque vitam excoluisse: quorum Victorinus cum aliquando lapsus fuisset, arctioribus se disciplinæ vinculis mancipavit, ac sancto fine quievit. Severinus autem, ad regimen episcopatus assumptus, sanctitate clarus migravit e vita.

[19] [& alii credidere: putatitius hic Severinus e Mart. Romano expungendus.] In sua hac annotatione Baronius palam facit, se non observasse ex S. Severino abbate, qui Neapoli colitur, & synonymo episcopo S. Victorini confessoris fratre in Romano parvo, Adone, Usuardo & Notkero coaluisse monstrosum S. Severinum episcopum Neapolitanum. Cum hic & duo Sancti, e quibus conflatus est, distinctum quisque in Romano novo elogium habeat, cumque Romani parvi auctor, Ado & Notkerus ad V Septembris S. Victorino martyri tribuant fratrem Severinum, & ejusdem nominis monstrosum episcopum ad VIII Januarii fratrem esse dicant S. Victorini, & quidem, ut Usuardus & Romanum addit, martyris; Hinc Baronius, ut ante dicebam, existimavit S. Severinum episcopum Neapolitanum revera exstitisse, & hodiernum martyrem S. Victorinum illius fratrem fuisse. Errorum istorum veritate supposita, Adonem ad VIII Januarii & V Septembris, ubi fratribus SS. Severino Septempedano & Victorino confessori convenientia putatitiorum fratrum S. Severini Neapolitani & Victorini martyris elogiis insperguntur, corrigendum esse monet, quod geminum synonymorum fratrum par commiscuerit. A martyrologis, qui Baronium incautum deceperunt, plures alii in eosdem errores pertracti fuere. Contra omnes statuendum est, S. Victorino martyri nullum fuisse fratrem Severinum episcopum Neapolitanum, atque hunc ex ecclesiæ istius antistitum numero, & ex Martyrologio Romano, quo nunc utitur Ecclesia, expungendum esse; cum numquam exstiterit, nisi in eorum mente, qui eum ex SS. Severinis, Noricorum apostolo & episcopo Septempedano, inter se permixtis, originem duxisse ignorarunt. Ad dicta stabilienda necesse non est, ut quidquam addam iis, quæ Bolandus tom. 1 Januarii pag. 457 ex litteris P. Antonii Beatilli S. J. ad se Neapoli missis, & pag. 499 ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ transcripsit. Ibidem pag. 498 neotericos quosdam refellit, qui monasterium & ecclesiam S. Severini Noricorum apostoli, quæ Neapoli exstant etiamnum, commentitii S. Severini episcopi nomine primum nuncupata fuisse scriptitarunt, sed deinceps a Noricorum apostolo idem nomen retinuisse.

§ III. Episcopalis dignitas a S. Victorino conf. translata ad hujus diei Presbyterum & mart.: novus S. Victorinus episc. Camerinensis a Jacobillo obtrusus: nescio quem Amiternensem suggerant Ferrarius & Castellanus.

Baronius, qui SS. Severinorum confusionem ad VIII Januarii non perspexit, [SS. Victorinorum confusionem minus perspexit Baronius:] sanctum quidem Victorinum martyrem a confessore internovit; sed non satis, uti colligi potest ex ejus annotatione in Mart. Romanum ad V Septembris. Cum VIII Junii superius egimus de Victorino germano sancti Severini Septempedani, satis ostendimus errare eos, qui duos hos Victorinos in unum confundunt; & huic Martyri illa tribuunt, quæ alterius esse noscuntur; nimirum lapsum illum miserandum, quem describit hic Ado, qui ceteris errandi tribuit occasionem: nam & id ad Bedæ Plantiniani Martyrologium additum reperitur, cum in veteri manuscripto ejus Martyrologio nihil hujusmodi legatur, sicut nec in antiquo Romano, vel in Usuardo. De aquis Cutiliis, ubi hic passus est, scribit Plin. lib. II cap. XCV & lib. III cap. XII. Hujus autem Victorini martyrium descriptum habetur in Actis sanctorum Nerei & Achillei apud Sur. tom. III die XII Maii, ex quibus ceteri accepere. Habetur mentio de eodem supra XV Aprilis una cum Marone & Eutychete; licet ibi nulla de episcopatu mentio fiat; quæ ad V Septembris etiam omitti debuisset, ut mox patebit.

[21] Baronius in Notis, numero præcedente & supra num. 18 transcriptis, Adonem reprehendit, quod vitam eremiticam & lapsum in peccatum impudicitiæ a S. Victorino confessore ad Martyrem Cutiliensem transtulerit. [non Martyri, sed confessori episcopatus Amiterninus congruit:] Nihil de isto lapsu legi ait in Martyrologiis Romano antiquo & Usuardino; neque ullam in iis confusionem notat. An ergo Usuardus, cui consonat Romanum, quod Baronius antiquum vocat, de S. Victorino martyre vere scripsit: Sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adipiscitur? Dubitari nequit, quin ista intelligi debeant de S. Victorino conf., qui in suis & fratris S. Severini Actis tom. 1 Januarii pag. 500 editis num. 9 post expiatum gravissima trium annorum pœnitentia luxuriæ peccatum brevi ad urbis Amiterninæ sacerdotium assumptus fuisse dicitur. Acta illa alteris, quæ ad ejusdem tomi calcem a pag. 1103 habentur, certo antiquiora vidit & majore ex parte in compendium contracta elogio suo inseruit Ado, retentis hisce vocibus, Amiterninæ urbs sacerdotium, quæ etiam in Usuardo leguntur, & in Romano novo; cujus verba hic iterum adfero: Romæ in suburbano beati Victorini [episcopi] & martyris, qui sanctitate & miraculis clarus [sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adeptus est.] postmodum sub Nerva Trajano apud Cutilias &c. Romanum Martyrologium correxeris, si quæ hic uncis secreta vides, deleveris atque illi restitueris, a quo accepta sunt, nimirum S. Victorino confessori, qui ad VIII Junii debito episcopi titulo nudatus ita refertur: Camerini, S. Victorini confessoris.

[22] [nullius roboris argumentis Orlendius episcopalem dignitatem sancto] Henschenius ad XV Aprilis S. Victorino martyri episcopatum etiam abjudicat, Adonis & Usuardi verba, quibus ad sacerdotium Amiterninum ab omni populo electus fuisse asseritur, de simplice presbyteratu intelligens; de quo etiam exponuntur in Usuardina editione Lubeco-Coloniensi: Romæ in suburbio, beati Victorini presbyteri & martyris, qui sanctitate & miraculis præclarus sacerdotium Amicerrimæ [Amiterninæ] urbis, totius populi electione est adeptus &c. Orlendius in Orbe sacro & profano parte 2 lib. 4 cap. 15 num. 10 sacerdotium Amiterninæ urbis rectius quidem episcopatum significare censet, qui in utroque Romano & Notkeri Martyrologio clare exprimitur; at cum sacram hanc dignitatem, ut ex numero præcedente satis apparet, martyrologi a S. Victorino confessore mutuarint, frustra eos opponit Henschenio, SS. Nerei & Achillei Actis inhærenti, in quibus S. Victorinus martyr ac socii ejus Eutyches & Maro facti presbyteri esse dicuntur. Objicit præterea Orlendius: Amiternina quoque ecclesia, ejusque in locum suffecta Aquilana Victorinum in sacris suis dypticis episcopum nuncupat. Diptycha ecclesiæ Aquilanæ nihil evincunt, nisi vetustate superent ipsam urbem, post medium seculum XIII civitatis jure & sede episcopali donatam; facile enim concessero, traditionem de episcopatu S. Victorini M. ecclesia Aquilana antiquiorem esse: sed quomodo persuadebis, illam non fuisse ortam ex confusione, qua Romani parvi auctor, Ado, Usuardus & Notkerus S. Victorinum episcopum & confessorem cum Martyre involverunt?

[23] [Martyri asserit, cui Antinorius locum inter præsules Amiterninos] Amiterninæ ecclesiæ monumenta satis antiqua, sanctique Martyris episcopatum testantia, Orlendium nulla vidisse credam, donec proferantur. Certe in iis, quæ Antinorius civis Aquilanus diligenter collegit & cap. 2 Introductionis ad Historiam patriæ suæ adduxit, aliquoties S. Victorini fit mentio, nullo episcopatus ejus vestigio apparente. Hinc Antinorius SS. Victorinorum in Martyrologiis confusione animadversa, sanctum Martyrem episcopis Amiterninis non accensuit, hanc mentis suæ declarationem eorum seriei præmittens: Sunt, qui reponant seculo primo Christiano S. Victorinum inter episcopos. Ejus Acta, quæquæ sint, habentur in illis SS. Nerei & Achillei: at inibi nullimode præsul dicitur… Ado & auctaria Usuardina cum S. Victorino confessore, de quo hic num. III, eum confundentes antistitem confecerunt. Dein inter præsules Amiterninos, quorum exstat memoria, primum ponit Valentinum, qui in fine seculi V & initio sequentis sedit. Secundum collocat Castorium, cujus meminit S. Gregorius Magnus lib. 1 Dialogorum cap. 4: tertium S. Victorinum confessorem, quem seculo, inquit, vixisse VI, sancti fratrem Severini Septempedani fuisse, Amiternique antistitem, sat clare Acta dicunt in Act. Sanctor. VIII Januar. T. 1 p. DI n. IX. De eo multi multa scripserunt, & Adoni adhærentes cum Victorino martyre seculi primi Christiani complicarunt. At revera duos habuit Amiternum Victorinos, Martyrem nempe illum, episcopum alterum: unus primo, unus sexto Ecclesiæ seculo *.

[24] [rectius denegat; cum in antiquo monumento] Sequitur S. Cetheus, de quo actum in Opere nostro ad XIII Junii; tum Leontius, qui post medium seculi VIII præfuit; deinde Quodvultdeus, in quo Antinorius duas antiquas inscriptiones, suam & meam sententiam stabilientes producit. Quodvultdeus episc., inquit, de quo legitur in S. Victorini oppidi ecclesia in marmorea theca sepulcrali S. Victorini mart. primi seculi sculpta inscriptio, non integra a Baronio in Not. ad Martyrol. die XV Apr. allata: IVBENTE DEO CHRISTO NOSTRO SANCTO MARTYRI VICTORINO QVODVVLDEVS EPIS. DE SVO FECIT. Licet characteres non sapiant primorum seculorum epigraphe *, præcedere debent annum CMLXIX, quo ex Chron. Sigeberti docetur S. Victorini cadaver Metensem in urbem translatum, probabiliter theca ex ista: alter namque lapis nunc solo positus ejusdem ecclesiæ, in quo sculptum: … QVIESCIT BICTORINVS PBR. Victorinus nempe presbyter, V in B tot exemplis celebri derivatione; lapis iste vel quia rudior, antiquior erat, vel Quodvultdeianæ urnæ operculum, quam Antinorius antiquiorem esse censet anno CMLXIX; addo ego circiter, quia corpus S. Victorini martyris Magdeburgum in Germaniam translatum fuisse credo circa idem tempus, quo Sigeberti Chronicon in Miræi editione ad annum 970, in aliis vero 969, testatur Metas deportatum fuisse ab Amiternis Eutychetem martyrem cum reliquiis… Victorini, pro quibus Antinorius cadaver substituit. Magdeburgenses potiore jure de translato ad se Sancti corpore gloriari posse quam Metenses, § ultimo probabitur.

[25] Præter inscriptiones jam allatas ex Antinorio altera, [& Actis SS. Nerei & Achillei solo presbyteri titulo donetur.] anno 1170 posita, num. 51 referetur, in qua Sanctus tantum martyr vocatur. Abest etiam episcopi titulus a documento seculi X, quod vide num. 61, & a Martyrologiis omnibus Hieronymianis ad XXIV Julii, quorum textus § sequente dabuntur. Licet vero Sancti presbyteratus in illis pariter non exprimatur; cum tamen ipse, & quos nemo, quod sciam, hactenus episcopos dixit, Maro atque Eutyches in Actis SS. Nerei & Achillei facti presbyteri esse affirmentur; cumque Amiternenses suum olim Victorinum non pro episcopo, sed pro presbytero dumtaxat habuerint, uti docet vetus inscriptio … QVIESCIT BICTORINVS PBR., id est, presbyter; ego hanc dignitatem Sancto debitam esse judico, episcopalem autem indebitam, imo ipsi attributam ex errore, nato ex confusione jam sæpius indicata; & consequenter e Romani hodierni textu expungendum eße Amiterninum sancti Martyris episcopatum, pro quo in Martyrologio Parisiensi an. 1727 excuso presbyteri appellationem recte substitutam lego: In agro Amiternino natalis sancti Victorini presbyteri & martyris.

[26] Apud Cassiodorum lib. 8 Variarum epistola octava ita inscribitur: [Refutatur Jacobillus] Victorino viro venerabili episcopo Athalaricus rex. Scripta fuit anno 526 post mortem Theodorici Gothorum in Italia regis, cui se successisse Athalaricus Victorino significat. Cujus hic sedis episcopus fuerit, ex epistola erui nequit: Ludovicus tamen Jacobillus tomo 2 de Sanctis & Beatis Umbriæ pag. 232 mira confidentia aßerit, illum 30 circiter annis ecclesiæ Camerinensi præfuisse, IX Septembris anni 540 sancte obiisse, in cathedrali honorifice sepultum atque ex antiquis ejusdem urbis patronis habitum fuisse. Ut apud lectorem fidem inveniat, gemina Guilielmi & Guidonis episcoporum Camerinensium, possessiones monasterii S. Mariæ confirmantium, instrumenta laudat. In altero, quod an 1254 a Guilielmo datum fuit, mentionem fieri beatorum confessorum & pontificum Ansovini & Victorini; in altero vero a Guidone an. 1261 concesso addi episcoporum Camerinensium. Dein S. Victorinum suum distinguit a S. Severini Septempedani fratre, quem perperam episcopum fuisse negat. De S. Ansovino Camerinensi præsule actum fuit ad XIII Martii. Ejusdem urbis antistiti Victorino in Opere nostro nullus inter cælites locus concedetur, donec de ejus existentia & cultu major certitudo habeatur. Quoniam S. Severini frater Amiterninam diœcesim administravit, atque in vicina Camerinensi ejus corpus ab immemorabili tempore quievit & cultus viguit; vehemens mihi est suspicio, ab ipso non distinguendum esse episcopum, qui cum S. Ansovino in dictis instrumentis memoratur, & Jacobillum utriusque nominibus vocem Camerinensium ex conjectura adjecisse, in quam ipsum haud dubie abduxit præsumpta opinio, quod S. Victorinus Severini frater nullibi episcopatum gesserit.

[27] [SS. Victorinos multiplicans.] In suspicione ista me confirmat primo, quod nullum, excepto Jacobillo, scriptorem invenire potuerim, qui illum ecclesiæ Camerinensis episcopis annumeret: secundo, quod idem Jacobillus sacra ejus ossa in cathedrali deposita esse dicat intra arcam seu conditorium corporis S. Ansovini, Victorinum vero S. Severini Septempedani fratrem Prolaquei quiescere: ubi tamen hujus Victorini corpus Camerini in veneratione esse diserte testantur Joannes Baptista Cancellottus in sanctorum fratrum Actis lib. 2 cap. 7, atque alii in documentis Mss. ex Italia ad majores nostros transmissis. Ejusdem S. Victorini Vitæ in novem lectiones distributæ, quam Actorum S. Ansovini Romæ anno 1682 editorum scriptor Matthæus Pascucci misit, hæc præmittuntur: Reperta in civitate Camerin. in ecclesia cathed … ubi & corpus ejus in arca marmorea … una cum corpore S. Ansovini dictæ civitatis episcopi requiescit. Ecce S. Victorinus Severini frater in eadem arca hic dicitur quiescere, in qua novum suum Victorinum collocat Jacobillus. Quis non videat scriptori huic SS. Victorinos multiplicanti haud statim (ne quid gravius dicam) assentiendum esse? Nullum igitur S. Victorinum agnosco, qui episcopus Camerinensis fuerit; nullum etiam ejusdem nominis episcopum Amiterninum præter S. Severini Septempedani fratrem, cujus sacra lipsana Camerini in cathedrali religiose asservantur, & festum VIII Junii celebratur. Videri tamen possunt Ferrarius & Castellanus ad V Sept. adstruere voluisse S. Victorinum, non modo a Martyre Cutiliensi, sed etiam a fratre Severini diversum, eumque antistitem ecclesiæ Amiterninæ.

[28] [Obscurum est, quem hujus nominis episc. Amiterninum Ferrarius] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ suum de S. Victorino episcopo Amiternino & mart. elogium hac annotatione excipit: Fere omnes scriptores Acta Victorini episcopi & mart. cum Actis Victorini confessoris apud Camerinum confundunt. Hunc Victorinum Baron. eundem esse putat cum eo, de quo in Martyrol. Rom. die XV Aprilis & in Gestis SS. Nerei & Achillei agitur; qui cum Marone & Eutychete passus traditur. Sed si ita est, corrigendum esset Martyrol., quod bis martyrium ejusdem mart. recenset, non enim dici hic potest uno tempore martyrium, alio inventionem vel translat. ejusd. memorari. Deinde mirum esset in Actis prædictis SS. Nerei & Achillei, ubi Victorini & sociorum martyrium pluribus describitur, nullam fieri episcopatus mentionem. Vereor, ne Acta hujus cum Actis illius, de quo die XV Aprilis, confusa fuerint, ac propterea eundem hunc cum illo videri. Ferrarius, quemadmodum ex ipsius verbis colligo, in eam sententiam propendet, S. Victorinum martyrem Cutiliensem, de quo Acta SS. Nerei & Achillei, in Martyrologio Romano dumtaxat ad diem XV Aprilis commemorari, nec dignitate episcopali fulsisse; synonymum vero, qui ad V Septembris in eodem refertur, antistitem Amiterninum fuisse. Sed quis iste Victorinus episcopus? an S. Severini Septempedani frater? Hic quidem revera Amiterni sedit: at Ferrarius, uti & alii neoterici, id ignorasse vel non credidisse videtur. Certe neque in elogio, quo eum ad VIII Junii ornat, neque in subjecta annotatione de sancti istius episcopatu ullam mentionem facit. At Ferrarius magis innuere videtur, episcopum suum Victorinum etiam fuisse martyrem, & consequenter a confessore S. Severini fratre diversum. Si ita sit, quo seculo tertius ille Victorinus claruit? ubi passus est? &c.

[29] Castellanus in Martyrologio universali uncis a reliquo Romani textu separavit, [& Castellanus 5 Sept. coli velint: alium non agnosco S. Victorinum, qui Amiterni] quæ ad Martyrem Cutiliensem spectare arbitrabatur, alium ab eo Sanctum hodie coli existimans, cui ista reliquit: Romæ in suburbano S. Victorini … qui sanctitate & miraculis clarus sacerdotium Amiterninæ urbis totius populi electione adeptus est; vel ut Gallice habet: qui ob sanctitatem & miracula episcopus Amiterninus ab omni urbis populo electus fuit. In margine sinistro legitur: Obiit in pace. Differt a S. Victorino Cutiliensi primi seculi martyre, Amiterni sepulto. In dextero notatur numerus VI, quo seculum sancti præsulis emortuale significatur. Diceres a Castellano indicari S. Victorinum Severini Septempedani fratrem: hic enim episcopatum Amiterninum seculo VI administravit, eodemque ad vitam feliciorem transiit. Dubito tamen, an hujus sententiæ fuerit Castellanus: nam non ignoravit S. Victorinum confessorem, quem Romanum ad VIII Junii sine episcopi titulo refert, esse fratrem S. Severini Septempedani, id enim in margine annotavit; at nullibi monuit ipsum episcopum esse, vel V Septembris etiam coli, uti alias facere consuevit: in sui vero Martyrologii indice Sanctorum nomina complectente eum a præsule Amiternino & confessore, cui hunc diem sacrum facit, distinxisse videtur, dum utrumque distinctim ita posuit: Victorinus Amiterninus episc., mortuus in pace, V Sept., & post duos intermedios; Victorinus Camerinensis confessor, VIII Junii.

[30] Porro quidquid sit de Castellani & Ferrarii mente, [sederit, quam S. Severini fratrem, cujus cultus hoc die e Martyrologiis evinci nequit.] ego imprimis ita statuo: Martyrologia ad V Septembris nullum præbent fundamentum opinandi in humanis exstitisse S. Victorinum episcopum Amiternensem a confessore S. Severini fratre diversum; nam verba Post miram pœnitudinem Amiterninæ urbis episcopus … factus est, quæ habentur in Romano parvo; Postmodum Amiterninæ urbis episcopus eligitur, quæ Notkerus enarratæ Sancti pœnitentiæ subjicit; Electus deinde ab universo populo Amiterninæ urbis sacerdotium adipiscitur, quæ Ado pœnitentiæ a Sancto actæ subjunxit, & paululum mutata in Usuardum & Romanum novum transiere; verba, inquam, illa de alio S. Victorino intelligenda non sunt, quam de confessore S. Severini fratre, ut superius probatum est. Secundo nulla solida ratio in Martyrologiis fundata adduci potest, cur quis affirmet sæpius memorati sancti confessoris venerationi consecratum esse hunc diem, quo in Adonis, Usuardi, Notkeri & Romani novi elogiis refertur passio S. Victorini prope Cutilias coronati, ad quem etiam pertinet appellatio martyris bis in Romano parvo expressa. Baronio, qui Martyrem Cutiliensem & V Septembris & XV Aprilis una cum SS. Eutychete & Marone in Romano novo annuntiari censet, supra objicit Ferrarius: Sed si ita est, corrigendum esset Martyrol., quod bis martyrium ejusdem Mart. recenset &c. Futile sane argumentum: nam neque Romani novi neque antiquiorum Martyrologiorum auctores S. Maronem die XV Aprilis, quo festum ejus Reate agitur, primum commemorantes, quidquam censura dignum fecerunt, dum sociorum martyrum Eutychetis & Victorini mentionem adjunxerunt, omnes communi elogio exornarunt, ac dein S. Victorinum seorsum annuntiarunt die V Sept., quo colitur, ut statim dicetur.

[Annotata]

* adde floruit.

* epigraphen

§ IV. Cultus S. Victorini M. Nonis Sept. probatur: ab illo non distinguendus, quem ad XXIV Julii Hieronymiana celebrant: an ex corrupta in illis Sancti annuntiatione orti SS. LXXXIII Milites Amiternini martyres?

[S. Victorini M. Cutiliensis venerationi nunc dicatus dies 5 Sept.,] Baronius supra num. 20 & multi alii affirmant, S. Victorinum M. Cutiliensem hoc die coli; de cujus rei veritate securum me facit primo fragmentum epistolæ P. Antonii Beatilli, Neapoli XIII Novembris anni 1638 ad Bollandum datæ, quod ad hunc diem sepositum inveni, atque ita habet: Accepi has Amiterno seu ab urbe Aquila: dicuntque ibi celebrari festum quotannis mense Septembri de Sancto Victorino martyre, idque ab immemorabili tempore: aiuntque ipsum fuisse Victorinum socium SS. Maronis & Eutychetis martyrum. Secundo notitia, quam nobis anno 1736 Roma transmisit Joannes Marangonus presbyter Vicentinus protonotarius Apostolicus, & cathedralis Anagninæ canonicus. Cum de S. Victorino episcopo Amiterni prope Aquilam plura occurrant dubia & falsa, utpote Acta ejus confusa a scriptoribus cum Actis S. Victorini Camerinensis; occasione qua Aquilam urbem in Vestinis accessi aliquando, Amiternum etiam perrexi, vel potius ad pauperrimam villulam S. Victorini nuncupatam, ut cœmeterium SS. LXXXIII Militum MM., de quibus in M. B. Rom. XXIV Julii, lustrarem. De 83 Militibus MM. Martyrologio Romano Baronii inscriptis paulo infra pluribus agetur. Ibidem vidi sepulcrum sed vacuum cum inscriptione, quam num. 24 ex Antinorio me dedisse credo, S. Victorini, & cœmeterium sub antiqua illa ecclesia, in qua etiam reperi duo fragmenta vetustissima lapidea, in quibus expressum cernitur S. Victorini martyrium, capite super aquas Cutilias extenso, nec non obtruncatio capitis, de qua Acta SS. Nerei & Achillei nihil meminerunt. Deinde aliquibus interjectis de eodem S. Victorino Cutiliensi testatur Marangonus: cujus memoria agitur V Sept., quem diem etiam in fronte notitiæ ad nos missæ apposuit.

[32] [quem & olim Sancto sacrum fuisse censeo, saltem a tempore,] Beatilli & Marangoni testimonia me dubitare non sinunt, quin S. Victorinus M. Cutiliensis in diœcesi Aquilana V Septembris nunc cultum obtineat. An etiam olim obtinuit? Bollandus ad VIII Januarii in Comment. de S. Severino Septempedano num. 2, Suspicamur, inquit, V Sept. olim S. Victorinum confessorem, episcopum Amiterninum, celebratum; cujus nunc nomen Martyrologio Romano adscriptum VIII Junii. Si vera sit Bollandi suspicio, miror, me ex antiquis Martyrologiis, in quibus S. Victorini memoria V Sept. consignatur, nullum reperire potuisse, quod confessorem pura annuntiatione celebret; ubi contra multa occurrerunt, quæ Martyrem sine ulla commixtione referunt. Adonis Martyrologio, quod Dominicus Georgius a se recognitum & notis illustratum Romæ an. 1746 in lucem dedit, ex cod. reg. Suec. CDXLI p. XLVI seculi X alterum subjicitur a pag. 656, quod editor Fuldense vocat, atque ex Adone & Usuardo excerptum esse ait. Ejus auctor in hodierno S. Victorino duces suos non fuit secutus, dum sanctum Martyrem hoc elogio ornat, nulla confusione vitiato: Roma * natalis S. Victorini martyris, qui sub imperatore Nerva ab Aureliano præside jussus est suspendi capite deorsum per triduum in loco, ubi putentes aquæ & sulphureæ emanant. Sicque sanctus Martyr, gloriose coronatus, migravit ad Dominum. Ibidem a pag. 704 laudatus Georgius dat Kalendarium Palatino-Vaticanum, Sacramentario Gregoriano seculi XII præfixum, in quo legitur ad hunc diem: Victorini mar. Vetustus codex Usuardinus Pulsanensis apud Sollerium habet: Romæ, beati Victorini martyris; Centulensis apud eumdem Sollerium, & Martyrologium Ms. Leodiense S. Lamberti, Bedæ attributum: In suburbio Romæ, beati Victorini martyris: apographum nostrum Romanum ex tomo 21 bibliothecæ Vallicellanæ PP. Oratorii; Romæ, S. Victorini mart.: item alterum ex codice basilicæ S. Petri, quod Sollerius Vaticanum secundum agnominavit; Romæ, nat. Victorini mart. Apographum utrumque stylo Hieronymianum est; sed Sanctos ex Romano parvo, Adone aut aliunde acceptos refert.

[33] Textus allati sufficiunt, ut quis mecum judicet, [quo scripsit auctor Romani parvi: Hieronymiana eo antiquiora] S. Victorinum martyrem die V Septembris, quo jam in diœcesi Aquilana colitur, olim etiam cultum fuisse in Amiternina, quæ nunc a quinque fere seculis illius partem constituit; Adonem vero & ceteros martyrologos classicos sæpe memoratos ad eumdem diem de sancto Martyre agere voluisse, sed errasse, dum ad ipsum transtulerunt, quæ confessoris erant. S. Victorini venerationem diei V Septembris affixam tantæ esse antiquitatis, ut seculis quoque martyrio ejus vicinioribus viguerit, nec affirmare ausim, neque etiam negare. Non primum, quia ex Martyrologiis, sanctum Martyrem isto die annuntiantibus, nullum novi vetustius Romano parvo: Hieronymiana vero ante illud conscripta eum referunt die XXIV Julii, quem ejusdem natalem dicunt. Non etiam secundum, quia fieri potuit, ut Amiterni priscis temporibus duplex fuerit festivitas instituta; altera XXIV Julii, quo ejus natalis, altera V Septembris, quo corporis translatio celebraretur, ea videlicet, cujus meminerunt Acta SS. Nerei & Achillei: Cum una die apud Cotylas jacuisset inhumatus, venerunt Amiteruenses populi Christiani, & rapuerunt eum, & in suum territorium transtulerunt, atque ibi sepelierunt.

[34] Utut res se habuerit, non videtur posse dubitari, quin Amiternenses ab initio sancti Martyris natalem XXIV Julii recoluerint; [nostrum sine dubio Martyrem referunt die 24 Julii, quem ipsius natalem dicunt: gravis] ad quem in Hieronymiano, quod Florentinius sub nomine Vetustioris edidit, legitur: In Amiternina civitate, miliario LXXXIII ab urbe Romana, via Salutaria (Salaria) natalis sancti Victorini. In aliis codicibus infra num. 36 additur martyris. Sollerius agens de S. Victorino M., cujus celebratissima ad XXIV Julii in Hieronymianis est memoria, nondum exploratum habebat, quis S. Victorinus V Septembris coleretur: unde quæstionem, idemne hic cum illo esset, an diversus, in medio reliquit. Sed cum sufficienter jam edoctus sim, S. Victorinum hodiernum esse Martyrem prope Cutilias passum, cumque ipsi, in Amiternina civitate (quæ vox urbem cum agro suburbano significatione complectitur) via Salaria deposito, allata annuntiatio apprime congruat; cur quem hæc S. Victorinum commemorat, a Cutiliensi distinguam? At si in Hieronymiano, quod Florentinius vulgavit, recte legatur: In Amiternina civitate miliario LXXXIII &c., quid statuendum de hac Adonis annuntiatione ad eumdem diem XXIV Julii: Apud Amiterninam civitatem Militum octoginta trium? Totidem sanctos Milites Amiterno attribuunt Usuardus, Notkerus & Romanum Baronii, in quo martyres esse indicantur.

[35] [movetur difficultas circa 83 Milites Amiterninos MM., qui ex corrupta] Responderet alius, vetustioris Hieronymiani Martyrologii textum a Florentinio in Notis referri ex duobus aliis codicibus, cum hac sola fere differentia, quod pro miliario LXXXIII scribatur mil. LXXXIII; breviatum autem nomen mil., id est, miliario acceptum fuisse pro militibus: qui error ab antiquiore librario semel commissus, a recentioribus dein adoptatus fuerit. Vellem ab hac responsione omnem veri speciem removere possem, atque demonstrare, sanctos 83 Milites Amiterninos ex pari milliarium numero formatos non fuisse. Orlendius in Orbe sacro & profano parte 2 lib. 4 cap. 15 num. XI scribit, eorum festum in Aquilana diœcesi agi XXIV Julii. Sunt etiam, quos legi aliqua eorumdem corpora & insignes reliquias publicæ venerationi exponere. Hos ego & præsertim Aquilanos, diruto Amiterno vicinos, oro atque obtestor, ut argumenta suppeditent, quibus objectæ difficultati occurratur. Baronius in suis ad Romanum Notis de Militum istorum martyrum cohorte XXIV Julii, deque SS. Florentio & Felice XXV ejusdem, hosce duos ex illorum numero fuisse affirmat. Consentiunt Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & alii, qui illos Martyrii palmam adeptos fuisse tradunt sub Maximiano & Diocletiano impp. Verum ex iis, quæ de SS. Florentio & Felice ad dictum diem XXV Julii, deque prioris filia S. Justa V. & M. ad 1 Augusti disseruit Sollerius, manifestum est Baronii & sequacium sententiam nulla probabili ratione aut idonea ad fidem faciendam auctoritate suffulciri.

[36] [S. Victorini in aliquot codicibus annuntiatione, quam hic genuinam propono,] Causam 83 Militum MM. suscepturis eo confugere non licet, ut annuntiationem Hieronymiani vetustioris corruptam esse dicant in miliario LXXXIII: nam primo frequentissimus est iste loquendi modus in antiquis Hieronymianis, ut Martyres, qui via aliqua Romana insigni, ut ibi est Salaria, coronati vel depositi fuere, annuntientur notato milliarium numero, quibus ipsa urbs a certaminis palæstra aut loco depositionis abest. Exempla si desideres, vetustioris editorem Florentinium pervolve, & plurima occurrent. Roma vero Amiternum via Salaria euntibus iter 83 milliarium conficiendum non fuisse, nullus antiquo milliaria computandi modo insistens evincet. Secundo idem milliarium numerus clarissime exprimitur in Corbeiensi Majore apud Florentinium in Notis: In Amiternina civitate, miliario octogesimo tertio ab urbe Romana, via Salaria, natalis sancti Victorini martyris. Atque hunc textum Sollerius procul dubio genuinum esse pronuntiat; confirmaturque ex Hieronymianis contractis. Ms. Reginæ Sueciæ apud laudatum Florentinium habet: In Amiternina civitate, mill. LXXXIII ab urbe Roma, S. Victurini. Alterum sub nomine Reginæ Sueciæ tom. VII Junii post Indicem Sanctorum: in Namiternina * civitate, miliario LXXXIV * ab urbe Roma, natalis sancti Victurini. Corbeiense brevius ibidem: In Armia Termina * civitate miliario LXXXIII, natalis S. Victorini martyris. Milliaria reticentur in Romano S. Cyriaci ibid. In A … to (lege, ut est in apographo nostro Casinensi secundo, In Amiterno) S. Victorini martyris.

[37] Istos ex Hieronymianis textus transcribere visum est primo, [censeri possunt originem traxisse.] ut confirmarem Amiternenses olim XXIV Julii natalem S. Victorini martyris recoluisse, quem a Cutiliensi in Amiternina civitate, via Salaria deposito distinguere non licet: nam quæ ratio vel auctoritas suadet, ut duos SS. Victorinos martyres Amiternensibus attribuas? Secundo, ut qui 83 Milites Amiterninos MM. eodem die nunc venerantur, clarius intelligerent, fundamento non destitui argumentum supra objectum, quod illorum SS. Militum existentiam valde suspectam reddit, atque ita magis ad eam vindicandam excitarentur. Formidinem, qua angor, ne argumentum istud satis dilui nequeat, numquam sustulerint, nisi probarint istum SS. 83 Militum MM. manipulum, qui ab Adone & aliis martyrologis Amiterno adscribitur, acceptum esse aliunde quam ex Hieronymianis: nam extra dubium mihi videtur, quin in illis hæc vel similis lectio: In Amiternina civitate, miliario LXXXIII ab urbe Romana &c. sit primigenia. Si alia ab Hieronymianis documenta adduci nequeant, ignosci mihi debet, quod deponere non possim timorem, quem nullus non prudentem fatebitur, ne pro miliario LXXXIII ab oscitante, imperito vel infideli librario substituti fuerint Milites LXXXIII; qui error in Adonis, Usuardi & aliorum Martyrologia, ac tandem etiam in Romanum Baronii transierit.

[38] Cum S. Victorinus M. 60 circiter ab urbe Romana milliaribus prope oppidum Cutiliense martyrium consummarit, [Qui ita credunt, facile rationem dabunt, cur 24 Julii & 5 Sept. Romæ vel in suburbio ejus] Amiterni vero locus suburbanus, ubi corpus ejus depositum fuit, longius Roma distet; mirum alicui videbitur, cur XXIV Julii in aliquibus & V Septembris in omnibus, quæ ipsum memorant, Martyrologiis Romæ, vel in suburbano aut suburbio Romæ annuntietur. Alius rationem daturus censoria rursum hac ratiocinatione uteretur. Priore Hieronymiani textus parte, In Amiternina civitate miliario LXXXIII, in sanctos 83 ejusdem civitatis Milites conversa, natum erat fieri, ut altera pars, Ab urbe Romana, via Salaria, natalis sancti Victorini martyris, quemadmodum Corbeiense majus habet, acciperetur pro plena & separata S. Victorini M. annuntiatione, & pro ab urbe Romana suburbium aut suburbanum, vel ipsa urbs Romana poneretur. Hinc Notkerus ad XXIV Julii: Romæ nativitas S. Victorini. In Ammiternina civitate Militum octoginta trium. In Hieronymiano Epternacensi apud Florentinium, qui illud vetustissimum appellat, atque in contractis Rhinoviensi & Richenoviensi, a Sollerio tom. ultimo Junii editis, 83 SS. Martyres in Armeniam minorem ablegantur. Verba Epternacensis sunt: Armenia minore Sebasti, Theogenis, Victoris & aliorum LXXXIII. Romæ Victorini &c. Reticetur hic Sanctus in Rhinoviensi; at in Richenoviensi post & aliorum octoginta trium sequitur: Alibi natale Victurini.

[39] [Sanctum tot Martyrologia annuntient, 83 Milites MM. implicantia] Sollerius ad XXIV Julii 83 MM. anonymos ex Armenia minore Amiternum reduxit, atque una cum S. Victorino M. dedit, quem tamen sibi non satis notum fatetur. Similiter conjunguntur in Mart. Beneventano apud Holstenium in Notis ad Romanum: Apud Amiterninam civitatem Militum LXXXIII & S. Victorini martyris. Idem fit in Vaticano secundo. Romam S. Victorinus M. remittitur in Barberiano acephalo apud Sollerium laudatum: Romæ, nat. S. Victurini. Qui hic silentur 83 Milites, Ado, Usuardus & alii juniores martyrologi eodem die XXIV Julii commemorarunt; sed S. Victorinum ad V Septembris transtulerunt, elogia sua inchoantes Romæ, vel In suburbano Romæ &c., quæ voces unde provenerint, jam assignatum est. Ducem illi habuere Romani Parvi auctorem, cui S. Victorinum V Sept. annuntiandi ratio esse potuit, quod ipsius ætate natalis dies XXIV Julii, seu potius hujus celebratio ad V Sept. transposita esset, priore die destinato ad cultum 83 Militum Amiternensium, ex totidem milliarium ab urbe Romana Amiternum usque distantia jam tum efformatorum.

[40] [tricis, quibus eos Amiterno vindicaturi difficulter se expedient.] Quæ numero 38 & seq. objecta sunt, Sanctos istos, qui a cultoribus suis Amiterni vel in locis vicinis passi fuisse creduntur, novis involvunt tricis, quibus utinam memet expedire possem! Si dicam in Epternacensi & aliis Hieronymianis, in quibus Armeniæ minori tribuuntur, ab Amiterno erratum fuisse in Armeniam, non quidem id negabit pars adversa, hunc de S. Victorino M. textum genuinum esse judicans: In Amiternina civitate miliario LXXXIII &c.; sed contendet auctorem Mart. Beneventani, Adonem &c. similiter ab 83 milliaribus in tot milites Amiterninos aberrasse; atque hinc factum esse, ut ejusdem textus pars secunda ab urbe Romana, via Salaria, natalis sancti Victorini martyris credita fuerit integra annuntiatio, & nunc pro ab urbe Romana ejus suburbanum, suburbium aut urbs ipsa in Martyrologiis legatur. Ad hoc reponi potest, sanctum Martyrem in illis Romæ &c. consignari, quia coronatus fuit in via Romana, Salaria scilicet. Sic est: Martyres in locis via aliqua Romana, licet procul ab ipsa urbe, jacentibus passi vel depositi in antiquis Martyrologiis Romæ sæpe adscribuntur: at sæpe etiam in locis passionis seu depositionis annuntiantur, tacita vel expressa eorum ab urbe distantia. Jam vero cum S. Hieronymus vel auctor Martyrologii, quod S. Hieronymi creditur, S. Victorinum M. notarit non Romæ, sed ubi depositus fuit, In Amiternina civitate, miliario LXXXIII ab urbe Romana, via Salaria &c.; non modo manet difficultas circa 83 Milites Amiterninos, verum etiam verisimilitudo rationis datæ de prima origine vocum Romæ, in suburbano vel suburbio Romæ, a quibus commemorationes & elogia S. Victorini in aliquot codicibus Hieronymianis atque in Romano parvo, Adone, aliisque Martyrologiis inchoantur.

[Annotata]

* Romæ

* l. Amiternina

* l. LXXXIII

* l. Amiternina

§ V. Dissertatio de tempore exsilii, servitutis & martyrii.

[S. Victorinus M. & alii sub Domitiano in exsilium missi: cum Mart. Romano 15 April. & 5 Sept.] Superest ut dispiciatur, sub quibus imperatoribus S. Victorinus exsilium in insula Pontia, servitutem prope Cutilias & martyrium tulerit. Constat ex veterum testimonio apud Eusebium lib. 3 Hist. ecclesiasticæ cap. 18, anno principatus Domitiani quinto decimo, qui cum anno Christi 95 ab Idibus Septembris & 96 usque ad eumdem diem componitur, Flaviam Domitillam Flavii Clementis ejus, qui tunc temporis Romæ consul fuit, ex sorore neptem una cum aliis plurimis Nereo scilicet, Achilleo, Victorino &c. ob confessionem Christi in insulam Pontiam fuisse deportatam. Domitiano XIV Cal. Octobris anni 96 occiso subrogatus fuit Nerva, post quem exeunte Januario anni 98 vita defunctum Trajanus imperavit. In Mart. Romano hodierno ad XV Aprilis SS. Maro, Eutyches & Victorinus ab exsilio, in quod cum S. Flavia Domitilla sub Domitiano ejecti fuerant, sub principe Nerva libeati, & in persecutione Trajani variis suppliciis interfecti fuisse asseruntur. Ipsum textum accipe. Eodem die sanctorum martyrum Maronis, Eutychetis & Victorini, qui primum cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam in Christi confessione exules, postmodum sub principe Nerva liberati, cum plurimos ad fidem convertissent, in persecutione Trajani a Valeriano judice variis pœnis jussi sunt interfici. Pro Valeriano legi debet Aureliano: ita enim habent Acta SS. Nerei & Achillei, Ado, Usuardus &c. atque ipsum Romanum ad V Septembris; ubi de S. Victorino legitur: Sub Nerva Trajano apud Cutilias, ubi putentes & sulphureæ emanant aquæ, cum aliis Dei servis (vide supra num. 15) relegatus, ab Aureliano judice jussus est suspendi &c. Hæc verba significare videntur, non modo S. Victorini martyrium, sed etiam ejus ablegationem ad locum, ubi servitutem passus est, sub Nerva Trajano contigisse.

[42] Sanctos sub Nerva ab exsilio liberatos, sub Trajano autem ad loca servitutis amandatos & supremis suppliciis affectos fuisse, [Baronius affirmat, Sanctum cum sociis ab exsilio liberatum fuisse sub Nerva,] Baronii quoque est sententia. In Annalibus ecclesiasticis ad annum 98, cui Domitiani cædem & Nervæ in imperio successionem, ad annum 96 retrahenda, innectit, Cum primum, inquit ibi num. 12, liberas imperii habenas Nerva moderari cœpit, nihil antiquius habuit, quam Christianos, a Domitiano impietatis titulo condemnatos atque exules factos, postliminio restituere; vetare insuper, ne quis ulterius, qui deos non coleret, Christianamque religionem sectaretur, ut impietatis reus accusaretur. Dein, Dionis utrumque asserentis testimonio adducto, ita concludit: Quamobrem tum Flaviam Domitillam seniorem atque juniorem, tum alios suos, quibus mox S. Victorinum & socios accenset, a Domitiano in insulam relegatos, Romam esse reversos, affirmare opus est, licet quæ extant ipsorum Acta, de his nihil habeant. S. Flavia Domitilla, cujus antea memini, istius nominis junior est seu virgo, consobrina T. Fl. Clementis consulis, jussu Domitiani ob Christi fidem interfecti. De Fl. Domitilla seniore, ejusdem Clementis vidua, in maris Tyrrheni insulam Pandatariam, teste Dione Xiphilini, ob eamdem causam relegata, vide Henschenium tom. III Maii pag. 9.

[43] [dein sub Trajano servitutem & martyrium subiisse; quæ Actis repugnant.] Quemadmodum Baronius SS. Victorinum, Eutychetem & Maronem in Pontia insula cum Fl. Domitilla juniore exsulantes, usque ad Nervæ mortem ibi permansisse, ita & illos, eodem imperatore vivente, in servitutem missos fuisse negat in annotatione, qua hæc Romani ad XV April. verba sub principe Nerva liberati, excipit. Consulto, inquit, hæc addita videntur; ex quibus etiam illorum Acta sunt corrigenda, ubi legitur illos sub Nerva redactos esse in servitutem constat enim Nervam imperatorem non tantum Christianos non vinxisse, sed vinctos potius e custodia eduxisse, & exules proscriptosque restituisse… Irrepsit error in illa Acta, ut loco Nervæ Trajani, Nerva simpliciter positus habeatur. Dissentit a Baronio Franciscus Maria de Aste archiepiscopus Hydruntinus in disceptatione chronologica ad elogium de S. Victorino & sociis in Romano XV Aprilis: Nedum hæc Acta efferunt sub Nerva sine addito Trajani, sed & Ado, Usuard. Bellin. Maurolyc. Felic. Galesin. Canis. aliique: ex quo elicitur, Acta a tot scriptoribus accita & sequuta, germana adjudicanda. Paucis interjectis, in Actis affirmari ait, Sanctos sub Nerva non modo in servitutem addictos fuisse; sed etiam martyrium consummasse. Dein post Usuardi textum ad XV April., in quo sub principe Nerva coronati fuisse dicuntur, elogium Romani hodierni, quod num. 41 integrum dedi, hisce exhibet partibus mutilatum sub principe Nerva liberati, & in persecutione Trajani a Valeriano * judice; sine quibus ut in Ecclesia legeretur, expedire censet.

[44] [S. Fl. Domitillam sub Nerva in Pontia permansisse puto eique ibidem] Neque in omnibus illustrissimo præsuli Hydruntino, neque etiam Baronio assentior, qui ut vera amplectitur & tuetur, quæ ille ex Mart. Romano expuncta mallet. S. Hieronymus in epistola ad Eustochium, quæ Epitaphium Paulæ matris inscribitur, Delata, inquit, est Paula ad insulam Pontiam, quam clarissimæ quondam feminarum… Flaviæ Domitillæ junioris nobilitavit exilium; vidensque cellulas, in quibus illa LONGUM MARTYRIUM duxerat &c. Jam vero cum ex Eusebio citato certum sit eamdem Fl. Domitillam cum aliis plurimis exsulare cœpisse anno principatus Domitiani quinto decimo, cumque hic imperator, anno isto elapso, quinque dumtaxat diebus in vivis superstes fuerit; Nerva vero illius successor, qui post illum 16 tantum mensibus & diebus aliquot vixit, exsules Christianos initio sui imperii in patriam restitui voluerit: quomodo sancta virgo longum martyrium in Pontia duxit, si sub Nerva Romam redierit? Mihi non videntur ista modo satis verisimili inter se conciliari posse. Credibilius mihi apparet, sanctam virginem omni tempore, quo Nerva imperavit, atque etiam post ipsius obitum in exsilio substitisse, donec sub Trajano Tarracinam transvecta fuit, ubi gloriosum diuturni martyrii cursum consummavit. Tillemontius tom. 2 Monumentorum ecclesiast. pag. 127 observat, Nervæ singulares potuisse esse rationes, cur Fl. Domitillam seniorem & juniorem cito Romæ comparere noluerit, vel in exsilio detineri permiserit: nimirum quod sibi aliquid mali ab illarum restitutione subvereretur; nam consanguineæ erant Domitiani, a militibus post mortem adamati, qui T. Fl. Clementis consulis & Fl. Domitillæ senioris filios, ac junioris amitinos, etiamnum parvulos, successores palam destinaverat, & abolito priore nomine, alterum Vespasianum appellari jusserat, alterum Domitianum. Hæc Suetonius in Domitiano imp. Fortasse etiam Fl. Domitilla junior voluntarium sub Nerva exsilium tulit, quod sciret se non tam libere Deo servire neque tam secure consecratam ipsi virginitatem tueri posse, si Romæ degeret magis exposita Aureliani vexationibus, consensum ad nuptias ab ea quoquo modo extorquere conantis.

[45] Si S. Fl. Domitilla junior sub Nerva in Pontia perstiterit, [exsulanti S. Victorinum & socios adhæsisse, donec in servitutem abduscrentur;] quidni cum ea manserint non modo SS. Nereus & Achilleus, qui cubicularii ejus erant; verum etiam SS. Victorinus, Eutyches & Maro, qui a Baronio in Annalibus ad annum 100 num. 12 ejus domestici appellantur, quosque Acta tradunt pia atque intima familiaritate exsuli virgini fuisse conjunctos: etenim Aureliano omnia tentanti, ut ad Domitillæ posset pervenire consensum, relatum fuisse narrant, quod majorem haberet caritatem cum Eutychete & Victorino & Marone, quam habuerat cum eunuchis suis Nereo & Achilleo, Tarracinæ capite plexis, qui eam docuerant Christo credere. Uti hi duo, donec ad martyrii sui palæstram, ita & illi, donec in servitutem abducerentur, Fl. Domitillæ in Pontia exsulanti verisimilius adhæserunt, in Christi fide & virginitatis servandæ proposito eam confirmantes. Sanctos vero ad passiones & servitutis loca nec Roma, nec aliunde quam ex insula Pontia transportatos fuisse, Acta diserte affirmant. Igitur cum illustrissimo Francisco Maria de Aste expedire arbitror, ut a SS. Victorini & sociorum elogio, quod ad XV Aprilis in Romano est, istæ voces abessent sub principe Nerva liberati, id est, ut Baronius exponit & sustinet, ab exsilio in patriam restituti. Favet nobis Ado, ad eumdem diem de Sanctis scribens: Qui cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam LONGUM ducentes EXILIUM, eamque in Christi confessione pio foventes solatio, invidia atque insectatione Aureliani sponsi &c. Eadem habet Notkerus. Apud Usuardum quoque lego, Sanctos longum exsilium duxisse. Hoc si verum est, non modo illorum sub Nerva in patriam reditus negandus, sed etiam eorumdem ab exsilio in servitutem relegatio ac passio ad Trajani imperium differendæ videntur. Utramque tamen ad Nervæ tempora revocant iidem martyrologi; nam post assertam exsilii diuturnitatem ita pergunt Ado & Notkerus: Postmodum a principe Nerva eidem Aureliano in servitutem traditi sunt; Usuardus vero: Postmodum sub principe Nerva variis jussi sunt interfici pœnis. Duo priores martyrologi ad v Sept. S. Victorini servitutem & passionem, atque hanc etiam Usuardus, Nervæ imperio innectunt. Illorum elogia desumpta sunt ex Actis, solam Sanctorum servitutem sub Nerva contigisse asserentibus. An hisce & Martyrologis laudatis assentiendum sit, lector ex sequentibus dijudicet.

[46] Ecclesiæ, quam Domitianus persecutus fuerat, [quod verisimilius contigit sub Trajano: eorum servitutem atque etiam,] Nerva successor pacem restituit, simulatque imperare cœpit, &, ut Dio Xiphilini a Sylburgio Latine redditus testatur, eos, qui rei facti erant impietatis absolvit… Neminem quoque impietatis aut ritus Judaïci accusari permisit. Judaïsmus, atheïsmus aut impietas in deos, Christianorum crimina erant, ob quæ in Domitiani persecutione plurimi bonis exuti, in vincula & carceres conjecti, in exsilium trusi, atque ad mortem damnati fuere. Si optimus imperator Nerva ne quidem permiserit, ut Christianæ fidei, quam profiteri ista crimina apud ethnicos commisisse erat, quisquam reus ageretur; creditu difficile est, Aurelianum ipsimet Nervæ non modo detulisse, quod SS. Victorinus, Eutyches & Maro Christiani essent & deorum contemptores; sed etiam ab eo petiisse, ut illos sibi traderet servituti subjiciendos, si diis immolare recusarent; dein Sanctos illud facere renuentes ad servitutem condemnatos fuisse. Ista tamen sub Nerva acciderint oportet, si Acta non aberrent; dicunt enim: Unde factum est, ut Aurelianus a principe Nerva peteret eos sibi donari, si sacrificare noluissent. Qui cum viriliter agerent, Eutyches, Victorinus & Maro, atque minas Aureliani penitus non curarent; deposuit eos de insula, & quasi servos per sua prædia singulos divisit. Hæc Dionis testimonio & benigno Nervæ ingenio, per quem Christianis statim a Domitiani cæde veram religionem tranquille & libere colere licuit, tam parum congruunt, ut improbare nequeam istud Baronii pronuntiatum: Irrepsit error in illa Acta, ut loco Nervæ Trajani, Nerva simpliciter positus habeatur. Contradicit illustrissimus Hydruntinus, eo solo argumento ductus, quod non tantum Acta, sed etiam Ado, Usuardus & alii martyrologi nudum Nervæ nomen expresserint: unde tamen nil aliud inferri potest, quam Adonem, quem ceteri secuti sunt, illud ita scriptum invenisse in exemplari, quo usus fuit. Alii Hydruntini præsulis stent judicio: mihi Baronii magis arridet sententia, conformis Martyrologio Romano ad V Sept. Verba dedi num. 41.

[47] [ut aliis videtur, martyrium Nervæ imperio Acta affigunt, quorum auctoritas nil evincit:] Illustrissimus Hydruntinus SS. Victorinum & socios sub Nerva non modo in servitutem addictos fuisse credit, sed etiam martyrium consummasse; quod tamen Acta non dicunt, licet ipsi & aliis dicere visa fuerint: nullum enim imperatorem nominant, dum suprema Sanctorum certamina enarrant. Ex eo vero quod affirment, eos sub Nerva servitutis jugum subiisse, nullo modo deduci potest, imperatorem istum etiam tum inter vivos exstitisse, cum illi extrema passi fuere. Unde Henschenius, ad XV April. de Sanctis agens, Acta incassum opponit Martyrologio Romano, quod eodem die illos coronatos fuisse ait in persecutione Trajani. Ut hæ voces e Romani textu auferantur, laudati præsulis consilium est, quod neque probo, neque umquam explendum esse puto. Etiamsi in Actis manifeste poneretur, Sanctis martyrium sub Nerva illatum fuisse, illis non acquiescerem; quia sub isto imperatore, a Christiani sanguinis effusione alienissimo, martyres statuendi non sunt sine gravissima auctoritate. Hæc autem Actis tribuenda non est. Quanti illa valeant, paucis accipe ex Sollerii observatione ad Usuardi textum de S. Fl. Domitilla VII Maii. Nodus recurrit circa Acta ipsa, ab Henschenio ad XII Maii in Comment. de SS. Nereo & Achilleo &c. num. 2 laudata tamquam OPTIMÆ FIDEI, tametsi pridem agnovisset Baronius tomo 1 ad annum LXVIII num. XXIII, ea Acta in aliquibus fide haud integra haberi. Rigidius ipsa tractant eruditi recentiores; nec Tillemontius, alias tam moderatus, temperare hic potuit, quin acrem in ea censuram stringeret tomo 2 Monumentorum ecclesiasticorum pag. CXXVII, vocans Opus pessimum, dignumque, quod inter Manichæorum, sacra matrimonii vincula incessentium, figmenta connumeretur. Nec nihil nec omnia recte pronuntiat: præplacet eminentissimi annalistæ judicium.

[48] Quid ad Adonianum & cetera Martyrologia, ad XV April. & V Sept. SS. Victorini & sociorum servitutem & martyrium Nervæ imperio affigentia, [difficultates solvendæ ab iis, qui Actis & Martyrologiis adhærent.] respondendum sit, ex ante dictis colligitur; nimirum imperatorem illum in Martyrologia transiisse ex isto loco in Actis: Unde factum est, ut a principe Nerva peteret &c.; hic autem nomini Nerva verisimilius substituendum aut addendum esse Trajano: quod num. 46 satis mihi probasse videor. Forte tamen non deerunt, qui Actis & antiquis Martyrologiis potius inhærendum esse existimabunt. Illis ego hasce difficultates solvendas propono. Domitiani imperatoris anno 15, quo currente Victorinus, Eutyches & Maro cum Fl. Domitilla juniore, Nereo atque Achilleo in exsilium missi fuere, nondum 17 integris mensibus evoluto, jam Trajanus imperabat: sed Ado, Usuardus & Notkerus ad XV April. tres Sanctos priores longum exsilium cum Fl. Domitilla duxisse ajunt; idemque etiam ad XII Maii scribunt de Nereo & Achilleo, post quorum martyrium SS. Victorinum & socios ultra annum vivos superstites fuisse, Acta aperte declarant: itaque hi Sancti ante Trajani imperium martyres occumbere non potuerunt. Nunc ulterius quæro, sub quo Fl. Domitillæ eunuchi Nereus & Achilleus sanguinem pro Christo fuderint, si ut iidem martyrologi cum Romano hodierno tradunt, longum exsilium in Pontia sustinuerint? Aliud responsum non exspecto, quam eorum passionem differendam esse ad tempora Trajani: id enim exsilii longitudo de sanctis eunuchis asserta, breve Nervæ imperium, quod exiguo tempore post illorum relegationem in exsilium administrare cœpit, ejusdemque benignitas erga Christianos omnino exigunt. At rursum Acta clare affirmant, Victorinum, Eutychetem & Maronem post martyrium Nerei & Achillei aliquamdiu cum Fl. Domitilla exsules in Pontia vixisse: igitur sub Trajano non solum martyrium passi, verum etiam ex Pontia ad loca servitutis amandati fuere.

[49] Acta habent, SS. Victorinum, Eutychetem & Maronem, [Sanctorum durissima servitus; vita reliqua; martyrium in fine sec. 1 vel initio 2.] in servitutem abstractos & per Aureliani prædia divisos, debuisse terram fodere per totum diem, ad vesperum vero cantabrum seu panem furfureum manducare. Baronius supra num. 43 verbis non obscuris significat, Sanctos compedibus insuper vinctos & in custodiis detentos fuisse. Ex eo scilicet illud deduxit, quod olim ad servitutem rusticam damnati in vinculis agrum colere solerent & in ergastulis custodiri. Antiquam hanc apud Romanos consuetudinem veterum testimonia extra dubium ponunt: ex quibus eam Trajani quoque temporibus viguisse didici. Hinc facile credidero, Sanctos in compedibus terram fodisse, duroque hoc labore perfunctos in ergastula detrusos fuisse. Sequitur in Actis: Sed Deus omnipotens dedit eis gratiam in locis peregrinis, ubi servitutem serviebant; nam Eutyches conductoris loci filiam a diabolo liberavit; Victorinus autem vicedominum loci paralyticum, per tres annos de lecto non surgentem, fecit orando incolumem; Maro vero morbo hydropis laborantem procuratorem civitatis Septempedæ liberavit. Tantis beneficiis affecti hanc gratiam Sanctis referre potuerunt, ut eos vel manumitterent vel manumittendos curarent. Certe quæ proxime subjiciuntur, servili Sanctorum conditioni minime consentanea sunt, licet eos neque vinctos neque ergastulis inclusos fuisse supponas: Interea facientes sermonem ad populum, docuerunt multos Christo credere, & facti presbyteri populum credentium ampliavere. Atque hæc causa fuit cur variis tandem suppliciis fuerint interfecti. Tempus exacte determinari nequit. Id solum pro certo haberi potest, eos non serius martyrio coronatos fuisse quam ineunte seculo 2. Illud consummare potuerunt in fine seculi 1 sub Trajano, qui exeunte Januario anni 98 imperare cœpit. Sententia, eorum servitutem & passionem Nervæ imperio illigans, superius infirmata est.

[Annotata]

* l. Aureliano

§ VI. Vicus S. Victorini M., in quo an. MCLXX ecclesia ipsi consecrata, variis illustratur notitiis: Sancti cultus latissime propagatus.

[Amiternina diœcesis sec. 12 erat unita Reatinæ, cujus episcopus Dodo] Inter antiquæ ecclesiæ Amiternensis præsules nullum posteriorem novi Lodoïco, qui concilio Romano an. 1059 celebrato subscripsit. Ughellus in Italia sacra novæ editionis tom. 1 Col.adfert litteras Anastasii PP. IV ad Dodonem antistitem Reatinum anno 1153 datas, in quibus plebem S. Sixti in Amiterno… plebem S. Victorini prope Amiternum… & in eis plebibus oratoria… S. Severini & S. Avitæ in Amiterno, S. Jo. Baptistæ de S. Victorino episcopatui Reatino subdita esse lego. Ceteras illi subjectas parœcias & oratoria, quæ antea ad diœcesim Amiterninam pertinuerant, ex litteris Pontificiis designat Antinorius cap. 2 Introductionis ad Historiam Aquilanam num. 9: ubi postquam recte observasset pro die IX Kal. Febr., quo apud Ughellum datæ notantur, potius legendum esse IX Kal. Sept.; eumdem Dodonem episc. Reatinum XXIV Julii an. 1170 ecclesiam sancti Martyris consecrasse scribit in castro S. Victorini; & * lapis in cornu Euangelii majoris aræ parochialis ecclesiæ muro affixus testatur.

[51] [an. 1170 templum S. Victorino M. consecravit in vico, qui ab ipso nomen retinuit:] Subjicit Antinorius hanc inscriptionem lapidi insculptam: ✠ IN NOMINE DOMINI AMEN. ANNO DOMINICE INCARNATIONIS M. C. LXX. VIII. K. AVG. EGO DODO DEI GRATIA REATINVS EPISCOPVS VNA CVM ANSELMO FVLGINATENSI ET BERAVDO FVRCORNINO PRESVLIBVS CONSECRAVI ECCLESIAM S. VICTORINI M. IN MAIORI ALTARE RECONDIDI DE LIGNO CRVCIS X. ET DE SEPVICRO EIVS ET VIRG. M. ET DE VESTIMENTIS EIVS ET DE RELIQVIIS S. ANDREE APOSTOLI ET PROTOMAR. S. STEPHANI ET SEBASTIANI M. ET ELEVTHERII ET ANTIE MATRIS EIVS ET BEATE BARBARE ET S. STEPHANI PP. ET BEATI AVG. CONFESS. MARCELLINI ET PET. ET CALISTI PP. ET VICTORINI ET VICTORINI AD HOC OMNIBVS IN BIVSDEM FESTIVITATE ET VSQVE IN OCTAVA DEVOTE VENIENTIBVS SIVE DE SVIS BONIS MITTENTIBVS AN ANNVATIM TRIVM ANNOR. ET XL DIERVM REMISSIONEM CONCEDIMVS ET HOC TEMPORE DOMINI TODINI FILII GVETVLI EXISTENTE DNO RA. ARCHIPRESBITERO. Voces inscriptionis IN MAIORI ALTARE RECONDIDI… DE RELIQVIIS … ET VICTORINI ET VICTORINI ita intelligi possunt, ut in ara majori depositæ fuerint utriusque S. Victorini reliquiæ, martyris scilicet & confessoris episcopi Amiternini. At fieri potuit, ut per sculptoris inconsiderantiam nomen sancti Martyris, cui ecclesia consecrata fuit, bis irrepserit. Certe ad ipsum solum referenda sunt, quæ geminatum S. Victorini nomen proxime sequuntur: AD HOC OMNIBVS IN EIVSDEM FESTIVITATE ET VSQVE IN OCTAVA DEVOTE VENIENTIBVS SIVE DE SVIS BONIS MITTENTIBVS AN ANNVATIM &c. Voculæ AN, quæ forte redundai, Antinorius apposuit ITA, illam sic corrigi posse vel debere existimans. Postrema inscriptionis verba sunt: EXISTENTE DNO RA. ARCHIPRESBITERO. Abbreviatum nomen RA. Antinorio est Raynaldus, quem anno 1170, quo facta templi dedicatio, archipresbyterum S. Victorini fuisse ait.

[52] Cathedra Furconiensis ab Alexandro PP. IV Aguilæ, [archipresbyterum cum canonicis inde Aquilam migrasse puto post medium sec. 13] quæ Amiternum inter & Furconium media jacet & ex utriusque ruinis accrevit, constituta fuit anno 1256; quemadmodum probari potest ex geminis ipsius Pontificis litteris, sub finem dicti anni scriptis, quas Bernardinus Cyrillus in Collectione quorumdam documentorum, Annalibus suis Aquilanis adjecta, producit. Anno sequente prælati diœcesis Amiterninæ, quæ Reatinæ unita diu proprio pastore caruerat, Berardo de Padula primo antistiti Aquilano sub certis conditionibus obedientiam & reverentiam jurarunt. Antinorius cap. 4 Introductionis num. 7 publicum hac de re instrumentum, XXI Januarii an. 1257 confectum, profert, in quo ecclesiæ Amiterninæ prælati, quos inter Thomas archipresbyter S. Victorini primo loco nominatur, dicuntur esse habitatores civitatis Aquilanæ. Ecclesiæ S. Victorini archipresbyterum cum canonicorum collegio, quo illam tunc insignem fuisse, monumentum anni 1296 num. 54 citandum docet, Aquilam migrasse credo intra temporis spatium, quo urbs ista condita vel certe ædificiis plurimum aucta, titulo & jure civitatis donata, necnon episcopali sede exornata fuit, id est, intra quinquennium, quod annum Christi 1257 proxime præcessit. Perstat etiam nunc Aquilæ idem capitulum, eademque dignitas archipresbyteralis in ecclesia collegiata & parœciali S. Blasii.

[53] In dubium vocari nequit, quin Amiternenses secundum antiquam consuetudinem S. Victorinum sepelierint in loco suburbano,[& Amiterninos præsules saltem postremos] cui dein a sancto Martyre nomen inditum fuit, & super ejus corpus, de cujus translatione § ultimo agetur, ecclesiam ædificarint. Antinorius in laudata Introductione, initio capitis 2, illam aliquando diœcesis Amiterninæ cathedralem fuisse affirmat. Sedis, inquit, episcopalis locus fuit Amiternum, urbs apud antiquos clarissima… Rudera, scriptorum testimonia, traditio prope vicum S. Victorini ejus situm fuisse ostendunt; & vicus ille postea pro sede stetit … Titulus ecclesiæ est S. Victorini &c. Nescio, an idoneo testimonio probari possit, cathedram antiquorum præsulum Amiternensium primum in ecclesia intra urbis muros sita, ac postea in suburbana S. Victorini constitutam fuisse. Id solum ex documentis mox proferendis colligi mihi posse videtur, postremos præsules Amiterninos in sancti Martyris ecclesia cathedram suam habuisse.

[54] Furconiensi sede episcopali Aquilam, vico & ecclesiæ S. Victorini vicinam, [sedissse in S. Victorini vico & ecclesia,] anno 1256 translata, prælati ecclesiæ Amiterninæ, ut ante dicebam, novo istius civitatis præsuli Berardo obedientiam & reverentiam sub certis conditionibus jurarunt. Inter alias hæc statuta fuit, ut archipresbyter ecclesiæ S. Victorini, ex prælatis Amiterninis præcipuus, conservaret jura episcopalia, quæ in variis locis exercere consueverat. Instrumentum conventionis, XXI Januarii anno 1257 inter dictos prælatos & Berardum episcopum Aquilanum factæ, de quo num. 52 memini, jura illa non sine solœcismis ita proponit: Ecclesia S. Victorini consuevit cognoscere de causis matrimonialibus & habere jura episcopalia in castro S. Victorini, Piczuli, Porcinari, Rocce de Venis & Clareni; & prædicti consueverunt recipere ab ecclesia S. Victorini sanctum Chrisma: & judicavit de oppressionibus in castris prædictis, & in castro Preturi & tota terra Pretoriani, & dare Chrisma & Oleum prædictis, & in castro Arischii sanctum Chrisma. Respondet dom. episcopus: Placet, dummodo probetur, quod habeatur ex consuetudine approbata & canonica. Nicolaus de Castrocello tertius episcopus Aquilanus, cum jura archipresbyteri S. Victorini diligenter examinasset, X. Septembris anno 1296 declaravit, Archipr. & capit. S. Victorini & prædecessores eorum habuisse ab eo tempore, cujus memoria non existit, & habere adhuc & exercere debere in pred. ecclesiis & locis spiritualem & temporalem jurisdictonem in his, quæ ad forum ecclesiasticum spectare noscuntur &c. Sententiam Nicolai præsulis integram dat Antinorius in notatione 35 ad catalogum antistitum Aquilanorum, apud Muratorium tom. 6 Antiquitatum Italiæ a col. 944. Quæ ex geminis seculi XIII instrumentis huc transtuli, Antinorii testimonio conjuncta, me inducunt, ut credam, vicum S. Victorini M. nomine & ecclesia celebrem, ultimorum saltem præsulum Amiternensium sedem fuisse. Qui privilegia & jura episcopalia archipresbyteri S. Victorini plenius cognoscere cupit, memoratum instrumentum conventionis anno 1257 confectum legat, quæque ex bulla Innocentii PP. VIII, anno 1489 data, extraxit Ughellus tom 1 Italiæ sacræ postremum editæ col. 392.

[55] [quæ postea, ut credit Antinorius, S. Michaëli archangelo dicata fuit:] Ecclesia S. Victorini, quæ secundum Antinorium olim antistitum Amiternensium cathedralis, ac dein sub Reatinæ diœcesis præsulibus episcopalis jurisdictionis archipresbyteratu illustris fuit, parœcialis dumtaxat esse cœpit paulo post medium seculum XIII, quando, ut ante dictum est, archipresbyter & canonici Aquilæ domicilium fixerunt. Antinorius cap. 2 Introductionis num. XI, S. Victorini, inquit, ecclesia… seculis duodecimo, ut ex præcedentibus colligitur, posterioribus titulum præferre videtur S. archangeli Michaëlis. V. ad Boët. Raynal. not. CXCVIII. Et nunc etiam solemniter festivitates celebrantur Apparitionis & Dedicationis S. Michaëlis diebus VIII Maii & XXIX Septembris. Ant. Boët. ft. DCXXXII not. XCIII. Adeat lector Muratorium tom. 6 Antiquitatum Italiæ col. 676 & 793; ubi reperiet, quæ hic citantur notationes ad Italica Boetii Raynaldi & Antonii Boëtii poëmata, quibus prior res Aquilanas, ab anno 1252 usque ad 1362 gestas, conscripsit, atque alter ad annum 1382 continuavit. Antinorius, qui in locum S. Victorini M., primarii ecclesiæ patroni, S. Michaëlem archangelum sublectum fuisse ex poëtarum istorum rhythmis deducit, seculo XIII vel XIV eam credit instauratam, & … vel restauratoris devotione, vel operis illius in festo terminatione D. Michaëli fuisse dicatam, veteri titulo depresso, ut passim Proximus tamen ruinis Amiterni vicus ab antiquo patrono retinuit S. Victorini nomen, quo ipsam etiam illius ecclesiam apud scriptores neotericos aliquoties appellatam invenio. Hæc si S. Michaëli archangelo dedicata fuit, id contigisse arbitror, postquam archipresbyter & canonici inde Aquilam migrassent: hoc autem post medium seculum XIII factum fuisse, probabilius est. Vide supra num. 52.

[56] Stephanus PP. V, dictus IV, in Chronico monasterii Farfensis apud Muratorium tom. 2 Scriptorum Italiæ parte 2 col. 368 inter multa alia monasterii ejusdem bona ac jura, [variæ alibi ecclesiæ, quarum saltem aliquas nostro S. Victorino sacratas opinor.] quæ per bullam ineunte anno 817 datam confirmat, etiam recenset ex fundo Marciani uncias 2 & semis, ubi est ecclesia sancti Victorini; … ex fundo Vassiano uncias VI, in quo est ecclesia sancti Victorini; … ex fundo Paterno uncias VI, ubi est ecclesia sancti Victorini. In dicto Chronico ibidem col. 669 diploma, anno 1118 abbatiæ Farfensi ab Henrico V imperatore concessum, easdem ecclesias, scilicet sancti Victorini in Martiano, sancti Victorini in Bassiano, & sancti Victorini in Paterno collocat in territorio Sabinensi. Inter ecclesias diœcesis Aquilanæ, quas ejus episcopus Philippus circa annum 1313 recensuit, apud Muratorium tom. 6 Antiquitatum Italiæ col. 947 & seqq. tres ita commemorantur: SS. Bartholomei & Victorini de Paganica, … S. Victurini cum cappellis, … S. Victorini de Ripa de Fagnanis. Harum secunda, quæ est S. Victurini cum cappellis, procul dubio ipsa est, de qua varias jam notitias attuli. Ex ceteris quinque memoratis ecclesiis saltem aliquas S. Victorino nostro consecratas fuisse credo; cum jaceant in regionibus, in quibus nullus alter sanctus synonymus majore nominis aut cultus celebritate claruit, videlicet in agro Sabinensi, in quo martyrii lauream prope Cutilias consecutus fuit, & diœcesi Aquilana, ad quam a quinque fere seculis pertinuit locus sepulturæ ejus, olim suburbanus Amiterni, nunc S. Victorini dictus; ubi ejusdem cultus priscis temporibus maxime viguit. An Amiternum, cujus antiqua diœcesis modo Aquilanæ pars est, urbs Sabinorum, an vero Vestinorum fuerit, disputant geographi.

[57] Sancti cultum extra Italiam late propagatum fuisse, [In multis extra Ita liam locis 5 Sept. cultum obtinuit: 2 Novemb.] ex variarum ecclesiarum breviariis didici. Officium sub ritu simplice, seu trium lectionum, de Sancto hac die recitandum præscribunt Corisopotense antiquæ impressionis, Majoricense anni 1506 & Parisiense anni 1640. In hoc duas, in illis tres lectiones sancto Martyri proprias invenio, desumptas ex Adone, qui illum cum S. Victorino confessore confundit. Bambergense anni 1575 S. Victorinum nostrum eodem ritu colendum proponit cum S. Herculiano, ut ibi legitur. Oratio utrique Martyri communis est: at tres lectiones sunt de Herculano M. non hodierno, sed episcopo Perusino, de quo actum ad diem 1 Martii. Raceburgensis anno 1506 impressi Calendarium habet: Victorini episcopi & martyris. Tres lectiones. Religiosæ virgines Teresianæ monasterii S. Josephi Viennæ in Austria sub ritu semiduplice de sancto nostro Martyre Officium canunt. Lege infra num. 68. De ejus festivitate, a temporibus Gregorii PP. XI & Caroli IV imperatoris sub ritu duplice per totam Bohemian celebrata, vide num. 64. Clerus diœcesis Monasteriensis in Westphalia non modo V Septembris, ut alibi, sed etiam 2 Novembris Officium de Sancto nostro persolvere consueverat in majori ecclesia dupliciter, sed in aliis Dominicaliter, quemadmodum ad utrumque diem in breviarii Monasteriensis, anno 1489 impressi, Calendario notatur.

[58] Festivitas diei 2 Novembris per diœcesim Monasteriensem instituta fuit, ut SS. Victorini & Floriani MM., quorum ossa Anabaptistarum furore seculo XVI dispersa fuere, [ejus translatio a Monasteriensibus celebrata: a Galesinio refertur 23 Maii.] translatio ad templum cathedrale recoleretur; quæ in Usuardo aucto editionis Lubeco-Coloniensis ita memoratur: Ipso die (2 novembris) in Monasterio translatio sanctorum Victorini & Floriani martyrum. Consonat Grevenus & Florarium nostrum Ms. Sanctorum. In Martyrologio Germanico Canisii legitur: Item Monasterii elevatio sanctorum martyrum Victorini (de quo ad V Septembris) & Floriani. An S. Victorini corpus vel reliquiæ, quarum translationis memoria in diœcesi Monasteriensi 2 Novemb. olim agi solebat, & forte etiam nunc agitur, vere sint nostri sancti Martyris, ex § sequente lector intelliget. Hic solum dico, quod ex laudato breviario anni 1489 & aliis documentis certo novi, nimirum Monasterienses S. Victorini nostri natalem V Sept., ejus vero & Floriani M. translationem 2 Novemb. celebrasse. Martyrologium Galesinii ad XXIII Maii primo loco habet: In Germania sancti Victorini episcopi. Hic Emiternensis * episcopus ab impietatis impuræque superstitionis cultoribus pro Christi nomine contrucidatus est. Hæc Galesinius se accepisse notat ex Ms. cod. & Annalibus Artimami monachi. Ignotus mihi est Artimamus ille, nisi sit Hartmannus Schedel, qui in Annalibus Norimbergæ anno 1493 editis folio 109 verso sancti nostri Martyris passionem refert, eumque etiam Emiterne * urbis episcopum facit. At nusquam invenio, hunc scriptorem professione monachum fuisse; neque in elogio, quo S. Victorinum ornat, ullam Germaniæ aut diei XXIII Maii mentionem facit. Istum tamen diem alicubi in Germania sancti Martyris cultui consecratum fuisse suspicor, idque Galesinium in Ms. codice, quem citat, vel alibi legisse, atque ideo Sanctum ad eumdem diem Martyrologio suo inseruisse, in quo insuper ad XV April. & V Sept. annuntiatur.

[Annotata]

* ut

* Amiternensis

* Amiterninæ

§ VII. Corpus ejus nec Monasterium nec Metas translatum, sed probabilius Magdeburgum sub Ottone I imp.: media pars sec. XIV inde Litomislium portata: festivitas per totam Bohemiam instituta: reliquiæ variis in locis honoratæ.

[Monasteriensibus in Opere nostro jam pridem] Duorum ingentium de sanctis tribus Regibus & S. Ursula voluminum auctor P. Hermannus Crombach S. J. de SS. Victorini & Floriani MM. corporibus vel reliquiis, in ecclesia cathedrali Monasteriensi olim asservatis & magna in veneratione habitis, nobilissimum & eruditum D. Bernardum a Mallinkrot ejusdem ecclesiæ decanum per epistolam sequentia interrogavit: 1 Quinam e pluribus homonymis sint, quorum aliquando Monasterii reliquiæ extiterunt; 2 per quem & unde ad hanc ecclesiam advectæ sint; III quo cultu, quoque fructu & eventu illic tum Sancti tum lipsana eorum culti fuerint; IV quo in loco sacra corpora fuerint asservata; V qualiter illa per hæreticos profanata & exusta fuerint. Mallincrotii ad singula quæsita responsum, ad Bollandum a Crombachio transmissum & gemina hujus observatione interpolatum, Papebrochius Operi nostro tom. VII Maii pag 576 inseruit; ubi lector varia inveniet singularis venerationis argumenta, qua Monasterienses S. Victorinum nostrum & S. Florianum M. Laureacensem prosecuti fuere: sed simul cognoscet, ab illis honoratos fuisse ambos Martyres propter corpora vel reliquias, quæ an ipsorum fuerint, ut minimum incertum esse indicant Mallincrotius & Crombachius. Utriusque dictis ea præmittit & subjicit Papebrochius, e quibus patet, ipsius judicio nec S. Victorini nostri nec S. Floriani M. Laureacensis corpora vel horum partes a Monasteriensibus umquam possessas fuisse.

[60] Crombachius in observatione, qua Malincrotii responsionem ad quæsitum primum excipit, [abjudicatum S. Victorini nostri corpus,] Monasteriensibus, Sancti nostri corpus olim ad se translatum credentibus, ibidem num. 4 opponit primo, quod de S. Victorini episcopi Amiternensis (saltem juxta Baronii sententiam) & sociorum Maronis & Eutichetis translatione, Metas anno DCCCCLXIX facta, constet ex Sigeberto: secundo, quod eumdem sibi vendicent Magdeburgenses; nam in Ms. ejus ecclesiæ reliquiarum catalogo, anno MDI a doctore Sebastiano Weyman conscripto, & a Pomario paralipomenis Chronici Saxonici ad annum MCCXX inserto, in prima classe sexto loco ponitur: Tumba, in qua corpus Victorini, qui fuit frater Severini episcopi Neapolitani. De commentitio hoc Sancti nostri fratre & episcopo vide supra num. 19. Papebrochius Magdeburgensibus non magis favet quam Monasteriensibus, apud quos S. Victorini M. a nostro diversi corpus in veneratione fuisse censet. Idem, inquit pag. 578 num. 9, de eo dixerim [Victorino,] quem Magdeburgenses olim habuerunt (nunc enim, obtinentibus omnia ibi Lutheranis, neglectas dissipatasque reliquias credo;) & cujus aliunde notitiam nullam habeo, nisi ex Crombachii annotatione. At ego num. 62 & seqq. varias notitias aliunde producam, ex quibus lector intelliget, S. Victorini corpus, quod olim Magdeburgi quievit, verosimilius fuisse sancti nostri Martyris, & insignes ejus reliquias inde translatas alibi adhuc superesse. Quas Metis in ecclesia S. Vincentii M. ab urbis istius episcopo Theodorico I locatas fuisse tradit Sigeberti Chronicon in editione Miræi ad annum 970, in aliis ad 969, non adeo, ut mox videbitur, notabiles fuere, ut vere dici possit, Sancti corpus illic exstitisse.

[61] Sigebertus citatus nihil aliud testatur, quam Theodoricum præsulem ab Amiternis Eutychetem martyrem cum reliquiis Maronis & Victorini sociorum ejus accepisse & Metas transtulisse. [cujus aliquas dumtaxat reliquias sec. 10 Metenses accepere.] Nunc rationem accipe, cur per voces cum reliquiis… Victorini non liceat intelligere ipsius corpus. Quæ in Chronico suo de plurium Sanctorum corporibus & reliquiis Metas delatis narrat Sigebertus, ex antiquiore monumento ipse contraxit; quod integrum Theodorici I episcopi Metensis, cujus studio illa collecta fuerant, Vitæ inseruit. Edidit hanc Leibnitius tom. 1 de Scriptoribus rerum Brunsvicensium a pag. 294. Istud vero monumentum a Sigeberto adducitur cap. 16 Vitæ ibid. a pag. 303 post hæc verba: Jamjam ergo pagina illa proferatur in medium ab his, qui interfuerunt, plenissime digesta de translatione Sanctorum. Horumtestimonia audiamus. Venientes * proxime abhinc in territorium Amiterninæ urbis, quæ & ipsa ruinas tantum ostendit, ab eodem Alberico Marsorum episcopo de monasterio suæ ditioni subjecto Reate *, Theodoricus pretiosum martyrem Euticen accepit; cujus beati socii Victorini jam anno superiore (scilicet 969, nam monumenti initium est, Anno Incarnationis Dominicæ DCCCCLXX) reliquias emeruerat, simul & partem sancti Maronis pariter passi: quorum & loca passionis aspeximus, & Cotilas fœdo odore spirantes, in quibus verso capite suspensus fuerat martyr (Victorinus.) Passionem denique eorum Scripta retinent sanctorum Nerei & Achillei. Quis ad periodum istam animum advertens, in qua dicitur Theodoricus accepisse martyrem Euticen vel Eutychetem, partem sancti Maronis, & reliquias S. Victorini; quis, inquam, diversum sacra pignora exprimendi modum perpendens non fateatur, præsulem istum obtinuisse reliquias S. Victorini minores, quam ut ejus corpus vocari possint. At Sigebertus per illas non plus intellexit, aut certe debuit non plus intelligere, quam sensus exigat in laudato instrumento, cujus summa capita in Chronicon suum transcripsit: illius itaque verba cum reliquiis.. Victorini non licet ita interpretari, ut S. Victorini corpus Metas translatum fuerit.

[62] [Monumenta, quæ docent, Magdeburgenses sec. XI possedisse corpus S. Victorini,] Redeo, unde digressus sum, Magdeburgum, cujus civitatis conditor Otto I imperator effecit, ut quam in ea cum cœnobio religiosorum Benedictinorum ecclesiam S. Mauritii M. fundarat, in metropolitanam anno 968 fuerit erecta. Ditmarus aliique veteres scriptores testantur, ecclesiam istam pia ejusdem imperatoris cura ditatam fuisse plurimorum Sanctorum corporibus, ex Italia translatis. Admodum verisimile est, ex illorum numero fuisse corpus S. Victorini, de quo Chronicon Magdeburgense apud Meibomios tom. 2 Rerum Germanicarum pag. 313 meminit: Ipse etiam Wernerus archiepiscopus Magdeburgensis in diebus suis divinæ revelationis instinctu principale cum tota majori ecclesia altare, quod per incendium destructum est, anno Domini MLXXIIX consecravit, priori destructo ac inclusis multorum Sanctorum integris corporibus, videlicet Benningi (Benigni, opinor,) Victorini &c. Dubitandum non est, quin S. Victorini corpus, quod Wernerus anno 1078 in ara principe ecclesiæ metropolitanæ condidit, idem fuerit cum eo, cujus mediam partem Albertus a Sternberg archiepiscopus Magdeburgensis post medium seculi XIV transportavit Litomislium, cathedra episcopali tum temporis insigne oppidum in Chrudimensi Bohemiæ tractu, non procul a Moraviæ confiniis situm.

[63] [Albertum archiep. sec. 14 mediam partem tulisse Litomislium & eccl. Pragensi] Obtinuerat Albertus per Carolum IV imperatorem a Gregorio PP. XI facultatem Magdeburgensis archiepiscopatus administrationem permutandi cum regimine ecclesiæ Litomisliensis, a qua ad Magdeburgensem per eumdem Carolum ab Urbano PP. V fuerat promotus. Permutationem istam non citius quam anno 1371, nec serius quam anno 1374 factam fuisse, compertum mihi est. Albertus igitur intra tempus modo assignatum ad priorem sedem suam Litomisliensem rediens, Multas volatiles reliquias de ecclesia Magdeburgense in Bohemiam transduxit; inter quas fuerunt caput S. Felicitatis martyris, dimidium corporis B. Victorini episcopi martyris &c. Ita Chronicon Magdeburgense ibid. pag. 347. Menckenius tom. 3 Scriptorum rerum Germanicarum col. 374 in codice Ms. Dresdensi pro volatiles recte legit notabiles reliquias; atque ante codicis ejusdem cum editione Meibomiana Collationes col. 359 lectorem instruit, ætate Alberti vixisse, in eoque desiisse auctorem laudati Chronici, ab altero juniore deinde continuati. Synchrono igitur scriptore teste, Albertus Litomislium transtulit dimidium corporis B. Victorini episcopi martyris. At cujus? Bohemi atque ipse etiam Albertus, quemadmodum ex sequentibus apparebit, eum non distinxerunt a nostro S. Victorino martyre & secundum opinionem, quæ jam a multis seculis invaluit, episcopo Amiternino.

[64] Thomas Joannes Pessina de Czecherod ecclesiæ metropolitanæ Pragensis decanus in Opere de Majestate & gloria ejusdem ecclesiæ, [brachium dedisse, ac paulo post Sanctum nostrum sub ritu duplice in Bohemia coli cœpisse,] quod Phosphorum septicornem inscripsit atque anno 1673 Pragæ vulgavit, pag. 475 inter insignes, quibus illa ditatur, reliquias ponit Brachium S. Victorini ep. M., addens: Cujus corpus Otto Magnus imp. an. DCCCCLXV ex Italia redux Magdeburgum tulit; Albertus vero a Sternberg archiep. Magdeb. & episcopus Litomissl. an. MCCCLXXIII illud (imo mediam ejus partem) Magdeburgo Litomisslium deportavit, & ad petitionem Caroli IV & Joan. I archiep. Prag. brachium ecclesiæ Prag. dono dedit una cum insigni parte capitis S. Sebastiani M. Anno demum MCCCLXXVII, cum Deus hunc Sanctum ibidem Litomisslii multis illustrare dignaretur miraculis, Carolus, ut dies festus ipsius per Bohemiam inter celebriores & sub ritu duplici deinceps haberetur, a Gregorio XI impetravit. Festum illud, seculo XIV institutum, etiam nunc per totam Bohemiam celebratur die V Septembris; ad quem in Officiis propriis archidiœceseos Pragensis, an. 1679 & 1732 impressis, legitur: S. Victorini episcopi martyris duplex. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hodierna die beatum Victorinum, martyrem tuum atque pontificem, beatitudinis æternæ gloria sublimasti; concede propitius, ut cujus gloriam veneramur in terris, intercessionis ejus auxilio apud tuam misericordiam muniamur in cælis. Per Dominum nostrum. In lectionibus secundi Nocturni S. Victorini gesta, martyrium prope Cutilias & sepultura in territorio Amiternensi enarrantur ex Actis SS. Nerei & Achillei; dein Sancti corpus vel potius, ut auctor synchronus scribit, dimidium corporis, ab Ottone I anno 965 Magdeburgum delati, Albertus a Sternberg anno 1373 inde Litomislium transportasse dicitur, & ut festum illius sub ritu duplici per universam Bohemiam celebraretur, impetrasse a Gregorio XI Pontifice maximo, adjuvantibus Carolo IV imperatore & Joanne archiepiscopo Pragensi, Cardinali & legato nato.

[65] Consequitur ex dictis, ut media corporis pars, [fidem faciunt, hujus corpus Magdeburgi revera quievisse, sub Ottone I eo translatum.] Magdeburgo delata Litomislium, credita fuerit non alterius esse Sancti, quam nostri Martyris. Quis S. Victorinus Magdeburgi in ecclesia Metropolitana quiesceret, optime scire potuit, qui sacra ejus ossa partim in Bohemiam transtulit Albertus, utpote civitatis ejusdem archiepiscopus. Quoniam ad Litomisliensem in Bohemia sedem reversus, paucis post factam translationem annis effecit, ut de nostro S. Victorino festivitas sub ritu duplice per totum regnum institueretur; præsumi debet, eum ex Magdeburgensis ecclesiæ monumentis vel aliunde didicisse, se ejusdem Sancti medium corpus inde accepisse. Apud Pessinam & in Officio proprio dicitur Otto I imperator S. Victorini corpus anno 965 ex Italia Magdeburgum tulisse: adderem ego, vel transmisisse; nam chronographus Saxo, qui seculo XII scripsit, apud Leibnitium in Accessionibus historicis ad annum 973 Ottonis I emortualem, Antea, inquit, in Italia constitutus imperator, multis Sanctorum corporibus per Dodonem capellanum suum aliosque persæpe transmissis innumerabilibus reliquiis, ipsorum eam (metropolitanam Magdeburgensem) sublimaverat patrociniis. Paucis concludo, Magdeburgum de translato ad se corpore S. Victorini nostri potiore jure gloriari posse, quam Monasterium & Metas.

[66] [Hussitæ an. 1425 verisimiliter dissiparunt sacra ossa, ab Alberto Litomislii deposita,] Qui anno 1736 Vitam S. Joannis Nepomuceni & historiam ecclesiasticam Bohemiæ in multis illustratam edidit J. T. A. Berghauer, in serie episcoporum Litomisliensium pag. 271 verbis, num. 64 ex S. Victorini Officio relatis, ista subjungit: Bellorum dein disturbiis hoc sacrum corpus putatur rursus Litomislio Magdeburgum reportatum. Qui ita opinantur de integro Sancti corpore, certe falluntur; nam, ut jam iterato monui, Albertus a sui temporis chronologo Magdeburgensi asseritur mediam dumtaxat ejus partem sec. XIV Litomislium attulisse. Sed neque quis tuto credet, hanc Magdeburgum postea reportatam fuisse, licet Crombachius supra num. 60 in catalogo reliquiarum ecclesiæ Magdeburgensis, a Sebastiano Weyman an. 1501 confecto, legerit: Tumba, in qua corpus Victorini &c.; nam primo sicut partem corporis Litomislii depositam, Officium proprium, Pessina & Berghauerus corpus appellarunt, sic & aliam partem, quæ Magdeburgi remansit, auctor istius catalogi eodem vocabulo appellare potuit. Secundo pars Litomislium allata cum templo cathedrali verisimiliter anno 1425 interiit, quando Orphani, id est, Hussitæ, qui post mortem ducis sui Ziscæ istud nomen assumpsere, oppido ad deditionem compulso, castrum ejus, in quo cathedralis ecclesia cum episcopi ac canonicorum ædibus sita erat, vi ceperunt, everteruntque. Laudatus Pessina anno 1675 ad episcopatum Samandriensem evectus, biennio post in lucem dedit Opus suum de Marte Moravico, in quo pag. 513 post descriptam Orphanorum, obvios quosque in expugnato castro Litomisliensi trucidantium, immanem crudelitatem ita pergit: Res sacræ profanæque simul agebantur, ferebantur, rapiebantur: basilica cathedralis honori beatissimæ Virginis dicata & alia parochialis divo Clementi sacra … omnibus ornamentis spoliata, diruta, soloque æquata. In margine notat archiv. cathedral. eccl. & curiæ Litomyssl. n. XXVI. Anno 1425, dum ista contigerunt, ecclesiæ Litomisliensi præerat Joannes de Praga S. R. E. Cardinalis, Strigonii in Hungaria anno 1430 vita defunctus. Atque hunc Berghauerus postremum ponit, qui episcopatum illum administrarit, a Clemente PP. VI ante medium seculi XIV erectum.

[67] [ubi nunc honoratur pars de brachio vel tibia, quam Eva Sternbergia donavit.] Idem Berghauerus loco citato, In Lithomysslensi, inquit, parochiali ecclesia pars de brachio aut tibia S. Victorini etiamnum pie colitur, quam a Jaroslao Sternbergio episcopo Litomericensi acceptam Eva Joanna comitissa de Sternberg, conthoralis Adami Mathiæ comitis de Trauttmansdorff, domini in Luthomysl, ecclesiæ donavit, ut secunda quoque S. Victorini Litomyslium translatio Sternbergiis debeatur. Pessina superius num. 64 scribit, Albertum a Sternberg metropolitanam Pragensem donasse brachio S. Victorini. An integro? Inter reliquias istius ecclesiæ, anno 1537 recognitas, apud eumdem Pessinam in Phosphoro pag. 492 ponitur: De brachio S. Victorini ep. & M,; quibus verbis insinuatur brachium tunc integrum non fuisse. Si antea pars ab eo separata fuit, potuit hæc ad Jaroslaum Sternbergium tandem pervenire, qui ab anno 1676 usque ad 1709 Litomericensi in Bohemia ecclesiæ præfuit. Verum non minus verisimile est, brachii vel tibiæ partem, quam a Jaroslao præsule acceptam Eva Joanna Sternbergia parœciæ Litomisliensi dono dedit, ex ecclesia Magdeburgensi desumptam fuisse.

[68] Tomo V Maii a pag. 8 multorum Sanctorum reliquiæ enumerantur, [Cultu & reliquiæ Viennæ in Austria:] quas Viennæ in Austria moniales Carmelitanæ excalceatæ seu Teresianæ exponunt venerationi publicæ in ecclesia sua, S. Josepho sacra; cujus primum lapidem anno 1633 posuit Eleonora Ferdinandi II imperatoris augustissima conjux & munificentissima monasterii fundatrix, quod a religiosis istis virginibus Viennæ incolitur. Officio ecclesiastico ab ipsis honorantur Sancti nonnulli, de quibus reliquias notabiliores ab eadem piissima imperatrice Eleonora aliisque obtinuerunt. Inter sacra imperatricis dona memoratur S. Victorini episcopi & martyris os integrum cruris: qui Officio ecclesiastico sub ritu semiduplici colendus V Septembris. Os istud unum ex illis fuisse suspicor, quæ sæpe laudatus præsul Albertus ad sedem Litomisliensem rediens Magdeburgi reliquerat: in qua urbe cum jam dominentur Lutherani, nullas ibi Sancti reliquias amplius exstare arbitror, nisi neglectas, dispersasve.

[69] Porro dum supra legis, quod S. Victorini nostri corpus Magdeburgum, [caput Aquilæ; brachium inde Neapolim translatum:] ejus vero reliquiæ Metas sub Ottone I imp. translatæ fuerint, id ita ne intelligas, ut S. Victorini ecclesia, de qua § præcedente egi, nihil ex eo retinuerit: nam ex inscriptione num. 51 allata certum est, Sancti reliquias in illius ara majore a Dodone episcopo Reatino anno 1170 conditas fuisse. In Actis Italicis Sanctorum & Beatorum diœcesis as civitatis Aquilanæ, recenti manu exaratis & ad decessores nostros nescio a quo transmissis, Adonis geminos sanctos Victorinos confundentis elogium pro Vita sancti nostri Martyris obtruditur, his in fine adjectis: Conservatur caput istius sanctissimi Episcopi & martyris Aquilæ in ecclesia collegiata & parœciali S. Blasii, cujus archipresbyter in subditos suos exercet jurisdictionem quasi episcopalem: cutis, quæ in Sancti capite conspicitur tam mollis est ac si foret hominis viventis. P. Antonius Beatillus S. J., qui ineunte anno 1642 Neapoli obiit, in notitiis, quas de aliquot regni Neapolitani Sanctis ad P. Bollandum transmisit, de S. Victorino nostro inter alia hæc scribit: Cujus meis diebus brachium Amiterno seu Aquila habuimus in collegio Neapolitano; ubi & nunc in deaurato reliquiario servatur, & diebus festis exponitur publice cum aliis Sanctorum reliquiis.

[70] [subdubito, an S. Victorini reliquiæ, Aquilamolim delatæ, ex parte non sint episcopi conf.] Cum Dodo episcopus Reatinus anno 1170 ecclesiam S. Victorini martyris consecraret, in altari ejus majore collocavit DE RELIQVIIS … ET VICTORINI ET VICTORINI, ut in laudata inscriptione habetur. Etsi fieri potuerit, ut per inconsiderantiam sancti Martyris nomen bis positum fuerit; aliter tamen visum est Antinorio, qui cap. 2 Introductionis ad Historiam Aquilanam num. 3, Revera, inquit, duos habuit Amiternum Victorinos, Martyrem nempe illum, qui hodie colitur, episcopum alterum: unus primo, unus sexto Ecclesiæ seculo [claruit.] Id apertissime sculptum in inscriptione consecrationis ecclesiæ anno MCLXX … ET DE RELIQVIIS … VICTORINI ET VICTORINI. Nunc quæro, unde Aquilana S. Blasii ecclesia caput, quodque inde Neapolim translatum fuit, brachium & alias, quas forte sub S. Victorini nomine quondam possedit, vel etiam nunc possidet, reliquias acceperit? Nihil verisimilius responderi potest, quam quod illas canonici ecclesiæ S. Victorini martyris post medium seculum XIII, ut num. 52 dictum est, Aquilam migrantes secum tulerint, & in templo S. Blasii deposuerint ipsi vel eorum successores, qui hodieque Officia divina in eo peragunt. At secundum non improbabilem Antinorii assertionem in ara principe ecclesiæ S. Victorini martyris a præsule Dodone reconditæ etiam fuere reliquiæ S. Victorini confessoris, episcopi Amiternini; mirum igitur videri non debet, si ego subdubitem, utrum sacra ossa inde Aquilam transportata, quæ nunc solius Martyris esse creduntur, aliqua ex parte non sint S. Victorini confessoris. Titulus episcopi, qui S. Victorino martyri attribuitur in plerisque documentis hoc paragrapho adductis, ipsi adhæsit a synonymo confessore, quocum confusus fuit.

[Annotata]

* Acherius tom. 2 Spicil. secundæ edit. pag. 133 veniens

* ibid. ditionis Reate subjecto

DE SANCTO ROMULO MARTYRE
IN GRÆCIA,
item DE SS. MM. EUDOXIO, ZENONE, MACARIO et MCIV MILITIBUS
MELITINÆ
IN ARMENIA A MINORI,

Sub Trajano et Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Romulus M. in Græcia (S.)
Eudoxius martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
Zenon martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
Macarius martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
MCIV Milites martyres Melitinæ in Armenia minori

AUCTORE J. V.

§ I. Cultus apud Latinos & Græcos; intricata & non cohærens Menologii Basiliani narratio.

Martyrologium Romanum sanctos hosce Pugiles ad V Septembris ita annuntiat: Eodem die sancti Romuli, aulæ Trajani præfecti, [Martyres hi apud Græcos coluntur 6 Septembris:] qui cum sævitiam imperatoris in Christianos detestaretur, cæsus virgis, capite truncatus est. Melitinæ in Armenia passio sanctorum militum Eudoxii, Zenonis, Macarii, & sociorum mille centum & quatuor, qui abjicientes militiæ cingulum, in persecutione Diocletiani pro confessione Christi necati sunt. Patet hic Romulum sejungi a reliquis; & recte, uti Acta inferius danda ostendent. Fallitur tamen Baronius, dum in Notationibus ad Martyrologium ait, Græci de eodem (Romulo) item hac die in Menologio agunt: nam Menologium Latine versum a Sirleto Cardinale, quod ipse Baronius ad III Januarii profitetur se Menologii nomine semper intelligere, aliique Græcorum fasti ecclesiastici nihil prorsus hac die de Romulo habent; sed eum una cum ceteris Martyribus celebrant VI Septembris.

[2] Accipe verba laudati Menologii Sirletiani ab Henrico Canisio editi: [quæ de S. Eudoxio habet Menologium Basilianum,] Eodem die (VI) certamen sanctorum martyrum Eudoxii, Zenonis, Romuli, Macarii & reliquorum. S. Romulus capite obtruncatus est a Trajano imperatore, qui Christianos plurimos in diversas regiones exules misit, & in Christianæ fidei confessione permanentes mortis supplicio subjecit. Eudoxius vero Comes sub Diocletiano detentus a præside Melitinæ obtruncatus est, cumque eo milites numero MCIV. Paucis post diebus B. Zeno cum reliquis S. Eudoxii sociis, martyrii coronam accepit. Clara hæc & distincta sunt; at Menologium jussu Basilii imperatoris Porphyrogennetæ seculo X collectum, & Urbini anno 1727 impressum Græco-Latine, Certamen SS. MM. Eudoxii, Romuli, & sociorum ad dictum diem valde intricate & confuse narrat hoc modo: Eudoxius Christi martyr, Trajano Romanorum imperatore, Comes ordine fuit, multisque militum millibus (Græce μυρίους καὶ χιλίους, id est, XI mille) in Gallia imperavit. Romulus autem aulæ impeperatoriæ præpositus, auctor fuit eidem Trajano, ut in Galliam * mitteret, qui Christianos milites diis immolare compellerent. Quo peracto, cum milites ad id faciendum induci nequirent, in Melitinam Armeniæ urbem relegati sunt. Post hæc Romulus pœnitentia ductus, cum in Christum credidisset, Trajanumque objurgasset, capite plexus est. Deinde cum imperio potitus esset Maximianus, edixissetque Christianos interfici, mandavit per literas & Melitinæ præfecto, ut Christi cultores occideret. Quare Eudoxium Comitem, ejusque socios milites comprehensos, quod idola adorare nollent, primum quidem multis suppliciis vexavit, demum capite obtruncavit.

[3] [cohærere nequeunt; hinc variæ de illis sententiæ,] Versio Arcudii col. 250 inter Anecdota Ughelliana tomo 10 Italiæ Sacræ Venetiis recusæ, quoad sensum eadem fere est, qualem & Galesinius ante dederat in suo Martyrologio: nostrum quoque Ms. exemplar Græcum Menologii Basiliani statuit Eudoxium comitem sub Trajano, martyrem sub Maximiano. Conciliari hæc forsan utcumque possent, si per Trajanum significetur Decius, utpote Trajanus prænomine; at si Eudoxius, imperante Trajano proximo Nervæ successore, initio seculi 2 comes fuit, quis credat illum vitam produxisse ad tempora Maximiani? Vidit haud dubie Molanus ista non cohærere; ideoque in additionibus ad Usuardum V Septembris scripserit: Eodem die SS. MM. Eudoxii, qui & Marianus, Romuli, Zenonis, & Macarii, qui sub Trajano martyrio coronantur. Sed Metaphrastes, quem allegat, diserte tradit Romulum jussu Trajani necatum, Eudoxium vero aliosque diu post martyrio affectos esse sub Diocletiano. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad VI Septembris videtur Martyres velle geminare; præmissa enim hac annuntiatione, Melitenæ in Armenia SS. Martyrum Eudoxii, Romuli, & Sociorum sub Trajano, quam notat ex Galesinio desumptam esse, subdit: De Eudoxio & Soc. Melitenæ passis agitur in Martyrol. Rom. die præced.; sed sub Diocletiano: hi vero sub Trajano passi traduntur. De Romulo duntaxat agit Martyrol. Rom. præcedenti die. Nicolao Antonio infra citando videntur omnes ejusdem agonis triumphatores esse; at non edisserit sub quo imperatore.

[4] Festum S. Eudoxii & Sociorum in Typico seu Rituali S. Sabæ colendum præscribitur VI Septembris his verbis: [Cultus ex Typico, & versiculi ex Menæis,] Καὶ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Εὐδοξίου, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ ἀθλησάντων ἁγίων Μαρτύρων, id est, Et S. M. Eudoxii, ac SS. Martyrum cum ipso passorum. Menæa magna impressa ad eumdem diem Græce sic habent: Certamen SS. MM. Eudoxii, Zenonis, Romuli & Macarii, & sequentibus eos ornant versiculis:

Τμηθέντες Εὐδόξιος, Ῥωμύλος, Ζήνων
Καὶ Μακάριος, μακαριστοὶ τοῦ τέλους.

Quos Latine sic interpretor:

Capite minuti Eudoxius, Romulus, Zenon
Ac Macarius finem beatum obtinent.

Μακάριος & μακαριστὸς sonant beatus; in quo lusit poëta, significatum nominis proprii unius Martyris per appellativum omnibus attribuens. Subditur elogium satis prolixum, cujus hoc initium est: Οὗτος ἅγιος Ῥωμύλος ἐπὶ Τραἳανοῦ τὴν κεφαλὴν ἀφηρέθη. Hic S. Romulus sub Trajano capite truncatus est. Dein agitur de Eudoxio aliisque tempore Diocletiani coronatis. Pauca illa idcirco huc transtuli, ne quis solos versiculos ac titulum legens existimaret, in Menæis conjungi hosce Martyres tamquam in eadem persecutione passos: quod sane pronum esset opinari ex titulo, Romulum aliis intermiscente.

[5] Post memoratum elogium sequitur alia annuntiatio: [quæ seorsum agunt de Militibus 1104:] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, ἑκατὸν τέσσαρες καὶ χίλιοι στρατιῶται… ξίφει τελειοῦνται. Id est, eodem die centum quatuor ac mille milites … gladio cæsi consummant martyrium. His deinde bini accinuntur versiculi:

Δικὰς δεκαπλῆ καὶ χιλιὰς μαρτύρων
Καὶ τετρὰς ἁπλῆ συντελευτῶσι ξίφει.

Quos Latine sic vertas:

Decas decupla & chilias Martyrum
Quaternioque simul ense vitam finiunt.

Istis versiculis addunt Menæa distichon aliud, exprimens simile martyrium S. Calodotes, quam & in annuntiatione mox data conjungunt laudatis militibus, sed perperam: nam sancta illa martyr ad hanc classem non pertinet. Dabitur cum sociis suis die VI Septembris. Martyres autem 1104, de quibus hic separate agitur, haud dubie sunt illi milites, quos elogium citatum narrat projecisse balteos coram præside exemplo S. Eudoxii: utrobique enim, etiam in Actis & Ms. Menologio Slavo-Russico, ac Synaxario Ruthenico infra memorando idem est numerus 1104, nec ullum apparet distinctionis fundamentum.

[6] Desiderantur Sancti nostri in duobus Armenorum Menologiis ab Assemano editis tomo 3 Bibliothecæ Orientalis Clementino-Vaticanæ pag. 645 & 649: [memoria apud Armenos & Moscos;] at in Ms. Catalogo Sanctorum Armenis celebratorum, quem Papebrochio misit D. Ludovicus Picques Doctor Sorbonicus, hæc num. 50 leguntur: Testimonium * S. Euductii (Εὐδοξίου) qui Marinus vocatus est. Item Romeli & Macari, qui martyres tempore Trajani, Septembris sexto. Clemens Galanus, qui multos annos in Armenia missionarius fuit, parte 1 Conciliationis ecclesiæ Armenæ cum Romana in Annotatione ad caput 2 pag: 16, inter martyres ibidem passos recenset Eudoxium, Zenonem, Macarium Sociosque sub Diocletiano; at Romuli nusquam meminit. Porro eximius Picquesius monet, prædictum Catalogum Latine versum esse ex ingenti regiæ bibliothecæ codice Armeno No. 514, uncialibus litteris scripto ante annos ab hoc MDCLXXXVII circiter sexcentos; sed interpretem, Oscanum archiepiscopum Armenum, haud satis peritum titulos incondite dictasse amanuensi, imo & nonnullos omisisse. Addit in litteris posterioribus ejusdem anni 1687, se dumtaxat usque ad numerum 35 inclusive Latinam versionem cum textu Armeno contulisse: quod utinam Vir eruditus & humanissimus reliquis CXI numeris fecisset, simulque omissa ab Oscano supplevisset. Meminit quoque ad eamdem diem S. M. Eudoxii Synaxarium Ruthenicum Ms., quod anno 1688 Moscua submisit noster illic missionarius P. Georgius David, addens in fine Synaxarium istud esse commune toti ecclesiæ Ruthenicæ. Aliud peculiare diœcesis Kijoviensis, eodem interprete, ita habet: Et S. M. Eudoxii, & cum eo MCIV.

[7] [monumenta alia, S. Eudoxii templum Constantinopoli.] Mss. Menæa Græca bibliothecæ Ambrosianæ & PP. Dominicanorum conventus S. Marci Florentiæ, ac supplementum ad Menæa excusa collectum ex Ms. Synaxario membranaceo antiquo P. Sirmondi, S. Romulum ante alios annuntiant; prima quidem hoc modo: Romyli, Eudoxii, Zenonis, Macarii M.; altera titulum addunt, Romulus præpositus, Eudoxius, Zenon, Macarius: tertium vero Græce ita habet: Passio SS. MM. Romuli, Eudoxii, Zenonis & Macarii. Elogium subjunctum quædam ab Actis diversa continet, proinde in pauca id contraho: Ex hisce Sanctis Romulus præpositus sub Trajano imperatore decollatus est. Post Trajanum autem & reliquos imperatores non paucis annis elapsis, cum Diocletianus imperium adeptus esset, Eudoxius comes capite plexus est cum Zenone & Macario, ἅμα σὺν τοῖς ὑπ᾽ αὐτῷν στρατιώταις, τὸν ἀριθμὸν οὖσι χιλίοις ἑκατὸν τριάκοντα τέσσαρσιν, id est, una cum militibus, qui eis parebant, numero mille centum triginta quatuor. δὲ αὐτῷν σύναξις τελεῖται ἐν τῷ μαρτυρείῳ τοῦ ἁγ. Προκοπίου ἕνδον τοῦ ἁγ. μ. Μηνᾶ. Celebratur autem ipsorum memoria in oratorio S. Procopii, quod est in templo S. M. Menæ. De sacra æde a Constantino Magno dicata sancto Menæ martyri potest videri Cangius libro 4 Constantinopolis Christianæ sect. 6 num. 62. Ibidem num. 38 templum S. Eudoxio consecratum fuisse seculo IV vel V, narrat his verbis: S. Eudoxii ædes exstructa fuit ab Eudoxio patricio & præfecto, Constantino M. imperante, si qua fides Codino pag. XXXIX. Certe Eudoxium præfectum prætorio sub Theodosio juniore vixisse indicant leges aliquot in Cod. Th.

[Annotata]

* i. e. Galatiam

* i. e. martyrium

§ II. An sanatio Justiniani imperatoris Martyribus hisce adscribenda sit: numerus S. Eudoxii sociorum; figmenta de S. Romulo, ejus cultus in Hispania: quando & ubi Martyres passi; Acta Græca, & Baronii conjectura de XI mille militibus.

[Dubium est, quorumnam MM. beneficio Justinianus sanitatem recuperaverit.] Baronius in Notationibus ad Martyrologium Romanum hac die scribit sequentia: Ex horum militum numero, qui Melitine in Armenia coronati sunt, quatuor sacra corpora delata Constantinopolim, reperta sunt temporibus Justiniani imp., quorum beneficio idem imperator letali morbo curatus est. Rem gestam perpetuis dignam monumentis conscripsit Procopius lib. 1 de Ædificiis Justiniani imperatoris. Inventionem harum reliquiarum in templo S. Irenes M,, & beneficium sanationis per eas Justiniano præstitum ex eodem Procopio Cæsariensi refert ad annum Christi 560 num. 2. Verum Procopius, anno 1663 cum interpretatione nostri Claudii Maltreti Parisiis editus, libro 1 cap. 7 non habet quatuor, sed οὐχ ἧσσον τεσσαράκοντα, id est, non minus quam quadraginta: & licet subdat hos fuisse Romanos milites legionis duodecimæ, quam olim stationariam habuit urbs Armeniæ Melitene; non tamen dicit in ea urbe martyrium esse passos. Hinc dubium est, an corpora illa fuerint aliquorum ex hodiernis Militibus, & consequenter an ipsis adscribi debeat patratum miraculum. Tillemontius tomo 2 Monumentorum Ecclesiasticorum secundæ editionis pag. 574 suspicatur fuisse reliquias celebrium XL Martyrum Sebastenorum, quæ prope Constantinopolim sub Theodosio II inventæ sunt, de quibus ad diem X Martii.

[9] Tillemontius citatus numerum S. Eudoxii sociorum auget trecentis: [S. Eudoxii socii probabilius haud plures fuere quam 1104: S. Romulus a Pseudo-Dextro] scribit enim 1404, pro 1104, idque bis repetit, allegans Menæa magna Gracorum editionis Venetæ anni 1528. Editio illa mihi ad manum non est; sed quoniam in Menæis, quæ anno 1595 Venetiis prodierunt, in Menologio Cardinalis Sirleti, Actis a Metaphraste conscriptis & alibi computantur dumtaxat 1104; existimo Tillemontium perperam Græca vertisse. Unde autem in supplemento ad Menæa excusa, cujus verba dedi num. 7, ad prædictos 1104 accesserint triginta, compertum non habeo: neque ob solam Synaxarii Sirmondiani auctoritatem numerum in Martyrologio Romano descriptum augere volui. Ad S. Romulum quod attinet, eum Pseudo-Dexter in Chronico ad annum Christi 100 num. 2 Hispanum facit ac Trajano homopolum, ita scribens: S. Romulus Trajani cæsaris præfectus, patria Italicensis, Hispanus in Hispaniam ab eodem relegatus in Celtiberia patitur. Nempe innumeri Martyres ad Orientem passi, quorum dumtaxat meminit ex antiquis Græcorum Menologium, Pseudo-Archimedis hujus (Dextri) opera in hos tractus terrarumque finem, Gades transferuntur, inquit vir spectata eruditionis D. Nicolaus Antonius in litteris ad Bollandum datis anno 1658. Quid vero speciatim de S. Romulo senserit, accipe ex Mss. ipsius posthumis, quæ Cuperus noster anno 1721 Madriti magna ex parte descripsit.

[10] [in Hispaniam pertractus,] Romulum oportet quidem apud Græcos martyrio sublatum: quomodo enim homo Hispanus, & in Hispania pro vera fide occisus, omnem sui memoriam ad Græcos transportaverit, nullam domi & apud suos reliquerit? De hoc docere nos debuerunt gnavi propugnatores mendacissimi Chronici. Et referunt hoc sermone Græci occisionem Martyris, nullum ut relinquant locum relegationi. Romulus dicitur, postquam suasisset Trajano militum Christianorum cædem, in se conversus credidisse in Christum, imperatoremque impietatis accusasse. Tum subdit verba quædam ex Menologio Basilii & ex Metaphraste, dein sic prosequens: Nullum hic fateri opus est Hispaniensis relegationis, Celtiberique martyrii vestigium; siquidem Trajanum in Hispaniam venisse numquam, ex Dione & aliis compertissimum est. Hactenus de adducto Chronici loco: quod sequitur ferit potissimum Joannem Tamayum Salazar martyrologum Hispanum, qui in Notis ad V Septembris alia falsa ex Bivario superaddidit.

[11] [S. Onesimi socius fuisse fingitur ab aliis,] Non autem contenti Romulo cive & martyre Dextri vindices Bivarius & Tamaius progressi sunt ulterius, & quod in Actis Onesimi a Simeone scriptum fuerit Metaphraste (Februarii XVI apud Surium tom. 1,) oblatum eum Tertullo præsidi una cum sociis Romulo & Papia; statim, quasi revelatum sibi divinitus fuisset, Bivarius non dubitanter adfirmare ausus est, eumdem hunc esse cum nostro Romulo; cui temerario ausui obstringere se nil veritus Joannes Tamaius, in Acta ipsa Romuli, quæ ad obruzam * veri & comperti non alias formari fas & æquum fuit, vanissimam admisit Bivarii conjecturam; Romulumque Trajani hunc præfectum Onesimi socium illum constituit. Sed quænam, ais, injecerunt hanc mentem Bivario? An solam nominis rationem secutus fuit? Nam huic tot adversantur argumenta, quot Romulo ævo illo pares esse potuerunt, nedum pares vixerunt. Habemus Actorum verba pro mille testibus: “Tunc adductum (Onesimum) ad tribunal Tertulli cum Romulo adjutore & Papia spirituali commilitone, interrogavit Tertullus, dicens: Quis est?”

[12] [quos erudia te confutat Nicolaus Antonius:] Plane vel hic Onesimus ille est Philemonis Collossensis servus, de quo agit Paulus Apostolus Epistola ad Philem., atque idem Ephesinus postea episcopus, ut apparet ex epistola S. Ignatii ad Ephesios; vel martyr alius SS. Alphii, Philadelphii & Cyrini præceptor, Puteolis aut in Sicilia una cum iis passus, quod magis placet Ferrario in Catal. Sanctorum XVI Februarii & XXXI Julii, & Henschenio tom. 2 Februarii pag. 858 num. 15, confudisseque Metaphrastem utriusque res gestas. Si primum dixeris, fateri oportet consequenter, Romulum, quem appellant “adjutorem episcopi” Acta Onesimi, alium prorsus ab eo fuisse, qui propter opprobratam Trajano impietatem, cujus aulæ magister erat, causam coram eo dixit. Qui enim simul esse poterat prætorii Augusti præfectus & Ephesini episcopi coadjutor? Neque item sic jejune Acta de Romulo tantæ in seculo dignitatis viro agerent, ut quærendi locum relinquerent, quis ille esset. Si vero Puteolanum martyrem hunc dixeris, nihil ad eum pertinere qui sub ultimis ethnicis imperatoribus, hoc est, vel Decio vel Licinio triumphavit, Romulum Trajani martyrem fateri compellamur. Porro quid mirum in has angustias deveniri, quando undique corrasis etiam levissimis argumentis tam sacræ res tractantur? Quæ falsa sunt, certe nequeunt comprobari aliis nisi inepte; & movere aliquid oportet, ne nihil fiat. Hæc contra fabulatores illos eruditus Hispanus.

[13] Ceterum ista persuasio de patria S. Romuli occasionem dedit solemni ejus cultui hoc die in diœcesi Hispalensi, [S. Romuli cultus in diœcesi Hispalensi.] prout narrat Tamayus pag. 61 his verbis: Denique cum archipræsul D. D. Petrus de Castro & Quinones, Hispalensis sedis metropolita, referentibus Decano & capitulo suæ illustrissimæ ecclesiæ & aliis doctissimis viris, agnovisset hunc S. Martyrem ex Italica, suæ diœcesis urbe oriundum fuisse; anno MDCXXIV illi cultum cum Officio duplici in diœcesi, & secundæ classis in loco, ubi olim Italica fuit, detulit & hoc in posterum observari præcepit, virtute privilegiorum a summis Pontificibus concessorum præsulibus Hispaniæ. Sed novum hic rursus errorem admiscuit; nam Rodericus Caro, quem citat, in Antiquitatibus Hispalensibus fol. 106 quadriennio citius id factum tradit, nimirum anno 1620: certe fieri debuit ante XX Decembris 1623, quo prædictum archiepiscopum Petrum de Castro e vivis excessisse Tamayus ipse ad XI Martii pag. 201, aliique auctores Hispani asserunt.

[14] De tempore, quo passi fuere, observat Pagius in Critica Baronii ad annum 106 num. 3, [Quando & ubi Martyres occisi fuerint;] contingere non potuisse martyrium S. Romuli & militum Christianorum, a Trajano, dum in Oriente esset, morti addictorum, ante annum 112, quo is imperator in Orientem transmisit. Castellanus in Martyrologio universali pag. 979 certamen S. Romuli consignat ipso anno 112; utrum recte, non ausim asserere: Tillemontius enim tom. 2 Imperatorum Nota 17 & 22 in Trajanum, probabiliter statuit duplicem profectionem Trajani in Orientem; primam anno 106, alteram non nisi anno 114. Ad SS. Eudoxium & Socios quod spectat, martyrium hi consummarunt sub Diocletiano ex antedictis; anno, ut Surius notat, 290: Baronius autem in Annalibus primum de ipsis meminit ad annum 311 num. 21. Horum palæstra fuit Melitina seu Melitene in Armenia Minori ad Euphratem fluvium: S. Romulus vero passus videtur in Græcia, sicuti eum Galesinius annuntiat cum aliis quidem Martyribus, sed quos postea scribit alibi coronatos esse, videlicet in Armenia & tempore Maximiani. Vide supra num. 2 Menologium Basilianum.

[15] [scriptor Actorum Metaphrastes; aliquæ de illis] Acta Græca, quorum apographum, nescio unde acceptum, habemus hoc titulo: Μαρτύριον τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Εὐδοξίου, Ρωμύλου, Ζήνωνος καὶ Μακαρίου, id est, Martyrium sanctorum & gloriosorum Christi martyrum Eudoxii, Romuli, Zenonis & Macanii, ex antiquis monumentis conscripsit Metaphrastes, eique illa indubitanter attribuit Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis, pag. 129 initium recitans. Latine versa edidit Aloysius Lipomanus episcopus Veronensis tomo 6 Vitarum Sanctorum, quam interpretationem inferius recudam, sed more nostro divisam in capita & numeros, ut Græcæ narrationi similiter dividendæ respondeat. Baronius ad hunc diem ea vocat Acta S. Romuli, quia nempe de ipso agit prior illorum pars; at rectius ab aliis appellantur reliquorum etiam Martyrum nomine, quorum agonem, S. Eudoxii præsertim magis fuse describunt post narratum Romuli martyrium. Miror tamen, quod Græci Sanctorum tam diversis temporibus, ut ipsi tradunt, passorum res gestas in unam eamdemque narrationem conjecerint. Ex collatione Actorum cum elogio, quod exstat in Menæis magnis impressis, patet illa ex hoc concinnata esse, at multum aliunde amplificata: ex quibus autem monumentis, ignoro.

[16] [& Baronii conjectura observationes.] Certe quidem illa amplificatio facta non est ex narratione seu elogio Menologii Basiliani: in hoc namque dicitur S. Romulus auctor primum fuisse Trajano, ἀποστεῖλαι εἰς τὴν Γαλλίαν &c. ut mitteret, vel, uti Galesinius & Arcudius verterunt, iret in Galliam, Asiaticam nempe, id est, Galatiam, militesque Christianos diis immolare compelleret; deinde pœnitentia ductus credidisse in Christum. Metaphrastes vero, mirabilia omittere haud solitus, impium illud Romuli consilium, secutam pœnitentiam & conversionem ne verbo quidem attingit: imo contra insinuat, eum jam ante Christianum fuisse. Mitto alias discrepantias, facile ob erudito lectore observandas. Quod spectat ad undecim mille relegatos milites, conjectura ducimur, inquit Baronius ad annum 108, ut existimemus hos illos ipsos esse decem mille præstantissimos martyres, qui in silvis montis Ararat in Armenia sunt crucifixi. Hoc si verum sit, manifestæ falsitatis convincuntur istorum Crucifixorum Acta; Baronius quippe loco citato præmittit, undecim mille milites inventos fuisse Christianos a Trajano exercitum lustrante: martyres autem Crucifixi idololatræ adhuc erant tempore Adriani, quando angelus in campo apparens fidem Christi eis prædicavit, uti narratur tom. IV Junii ad diem XXII in ipsorum Actis, quæ ibidem a pag. 175 Commentario critico excussit Papebrochius ac fabulosa esse monstravit. Verisimile etiam non est, undecim millia hominum simul neci data fuisse a Trajano: certe id Metaphrastes non siluisset, si in antiquis monumentis reperisset.

[Annotata]

* l. obrusam

ACTA
AUCTORE METAPHRASTE.
Ex Ms. Græco, cum Latina interpretatione, quæ exstat apud Lipomanum tom. VI pag. CCXXXI versa.

Romulus M. in Græcia (S.)
Eudoxius martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
Zenon martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
Macarius martyr Melitinæ in Armenia minori (S.)
MCIV Milites martyres Melitinæ in Armenia minori

A. Metaphraste.

CAPUT I.
Milites Christianos in exsilium pellit Trajanus: id improbans S. Romulus & aperte Christum confitens gloriosum subit martyrium.

Τραἳανοῦ τοῦ δυσσεβοῦς βασιλέως πολλὴν μὲν πρόνοιαν καὶ σπουδὴν ὑπὲρ τῆς βδελυρᾶς τῶν εἰδώλων πλάνης εἰσφέροντος, μέγα δὲ καὶ ἀπηνὲς κατὰ τῶν εὐσεβῶν πνέοντος· ἄλλοι τε θυεῖ * τοῖς δαίμοσι, καὶ πρόγε πάντων τὸ στρατιωτικὸν ἠναγκάζοντο. Βασιλικὰ γὰρ ἐπέμπετο πανταχοῦ γράμματα σπουδάζοντα τὴν ἀσέβειαν, καὶ Χριστιανοὺς θύειν κελεύοντα, ποικίλαις ὑποβάλλεσθαι τιμωρίαις. Ἅπερ ἐπειδὴ καὶ εἰς τὸ πρὸς Ἕω ἀφίκετο στράτευμα, ἐκεῖνοι μὲν τὰ πρὸς τὸν πόλεμον κατ᾽ ἐκεῖνο τῆς ὥρας συςκευαζόμενοι, καὶ μελέταις συνεχέσι καὶ βαρείαις τὰ πολεμικὰ ἐξασκούμενοι, ἄλλωστε δὲ καὶ τὰ Χριστιανῶν ἀσπαζόμενοι, οὐδὲ ὀλίγα τῶν βασιλικῶν ἐκείνων συλλαβῶν ἐπεστρέφοντο. Ἀμέλει καὶ μάχης αὐτοῖς καρτερᾶς συῤῥαγείσης, κρατοῦσι τῶν ἐναντίων καὶ μάλα λαμπρῶς.

[2] Τοῦτο καὶ εἰς βασιλέα Τραἳανὸν ἀνήχθη· δὲ διὰ τὴν τῶν οἰκείων ἀποταγμάτων παρόρασιν, οὐδὲ τοῦ κοινοῦ πάντων ἀγαθοῦ τῆς νίκης λόγον ποιεῖσθαι· ἀλλὰ τοὺς τὰς βασιλικὰς διατάξεις ἐπεριδόντας (τὸ πλῆθος δὲ χίλιοι ἐπὶ τοῖς μυρίοις ἦσαν) πρός τε τὴν τῆς Ἀρμενίας Μελιτινὴν, καὶ τὰ πέριξ ἐκείνης ὑπερορίζει. Ἥγε μὲν ὑπόλοιπος στρατία περιδεὴς ἦν καὶ κατάφοβος διὰ τὴν ἐκείνων ὑπερορίαν· μὴ καὶ λυπηθέντες πρὸς νεοτερισμὸν ἀποβλέψουσιν, εἶτα καὶ αὐτοὺς καλώσωσιν *, ὡς μήτε τοῦ Χριστιανισμοῦ μήτε τῆς δι᾽ ἐκεῖνον ὑπερορίας αὐτῶν κοινωνήσαντας. Ἀλλ᾽ οὐκ ἐκεῖνοι ἔπραξάν τι τοιοῦτον ἐνενόησαν· ἀλλ᾽ οἷα τοῦ πράου ὡς ἀληθῶς μαθηταὶ, μιμηταὶ καὶ τῆς τοῦ Διδαςκάλου πραότητος, καὶ τῆς συμπαθείας ἦσαν· ἡμέρως τε ἔφερον τὴν ὑπερορίαν, καὶ ἥκιστα τῆς ὕβρεως ἐδυσχέραινον.

[3] Ῥωμύλος δὲ τῆς βασιλικῆς αὐλῆς τηνικαῦτα πραιπόσιτος, πρὸς τὸν βασιλέα Τραἳανον, οὐτε αὐτῷ πάντως, οὐτε τῇ πόλει συμφέρειν ἔλεγε τὰ γεγενημένα. δὲ, δέον χάριτας ὁμολογεῖν τῷ Ῥωμύλῳ ἅτε πρὸς αὐτὸν εὐνοἳκῶς ἔχοντι, εὐήθης ὢν καὶ ἀχάριστος, ἐλοιδορεῖτο μᾶλλον αὐτῷ καὶ ὠργίζετο, καὶ ὡς ἔγκλημα προέτεινε τὴν εὐσέβειαν. Ῥωμύλος δὲ τῶν ἐκείνου λόγων μηδὲ τὸ βραχὺ φροντίζων, ἐσεμνύνετο μᾶλλον ταῖς δια Χριστὸν ὕβρεσι· καὶ τῷ περὶ αὐτὸν ζήλῳ διαπυρώτατα τὴν ψυχὴν ἐκκαυθεὶς, ἐξυβρίζει μὲν εἰς τοὺς ἐκείνου θεοὺς ἀναίδην· ὁμολογεῖ δὲ φανερῶς τὸν Χριστὸν καὶ παρρησιάζεται τὴν εὐσέβειαν. Ἀγριάνας τοίνυν ἐπιπλέον Τραἳανὸς, κελεύει ταθῆναι τοῦτον καὶ ῥάβδοις αἰκίζεσθαι.

[4] μέντοι Ῥωμύλος εὐψύχως δεχόμενος τὰς πληγὰς, νῦν εὐεργετῶν με ἰσθι τὰ μέγιστα πρὸς Τραἳανὸν ἐβόα· τό τε γὰρ σῶμα ἐμοὶ τῷ ἐρυθρῷ τούτῳ περιρρεόμενον αἵματι τὸν ἐκ τῆς εἰδωλικῆς κνίσης δυσῶδη μολυσμὸν ἀπολούεται, καὶ ψυχὴ δὲ ἀφθαρσίας χιτῶνα καθαρὸν περιβάλλεται. Οὐκ ἤνεγκε ταῦτα Τραἳανός· ἀλλ᾽ εἰς πλείονα τὸν θυμὸν προαχθεὶς, ταχεῖαν αὐτῶν τὴν ἀπαλλαγὴν ἐπίτομόν τε τὸ μαρτύριον διεπράξατο· καὶ τμηθῆναι τὴν κεφαλὴν Ῥωμύλον ψηφίζεται. μὲν οὖν ἄσμενος τὸ διὰ Χριστὸν εἶδε ξίφος, καὶ ἥδιστα τὸ τοῦ μαρτυρίου ὑπῆλθε στάδιον.

[Christiani milites post obtentam victoriam] Trajano a impio imperatore in execrandum errorem simulachrorum magnum quidem studium conferente, valde autem & atrociter spirante adversus pios; & alii sacrificare dæmonibus, & ante omnes cogebantur milites. Literæ enim imperatoriæ mittebantur in omnes partes, urgentes ad impietatem & Christianos cogentes vel sacrificare, vel variis subjici suppliciis. Quæ quidem postquam venerunt ad exercitum, qui erat in Oriente, illi quidem eo tempore ea comparantes, quæ ad bellum pertinebant, continuisque & gravibus se exercentes militiæ meditationibus, alioqui autem religionem amplectentes, nihil curabant literas illas imperatorias. Qui cum magna pugna eis esset exorta, præclaram adversus inimicos obtinent victoriam b.

[2] [relegantur a Trajano:] Hoc fuit relatum ad imperatorem Trajanum. Ille autem propterea quod sua edicta despexerant, ne communis quidem omnium boni, nempe victoriæ, ullam ducit rationem: sed eos, qui imperatorias contempserant constitutiones (erant autem numero undecim millia c) relegat in Armeniæ Melitenam d & loca, quæ circa eam sita sunt. Reliquus vero exercitus erat in metu propter eorum relegationem, ne dolore affecti molirentur res novas, & eis aliquid mali afferrent, ut qui nec Christianismi, neque propter Christum susceptæ relegationis fuissent eis socii. Verum illi nihil tale fecerunt aut cogitarunt: sed ut qui erant discipuli ejus, qui vere est mitis, fuerunt etiam imitatores mansuetudinis & lenitatis Magistri; & placide ferebant exilium, & minime ægre ferebant contumeliam.

[3] [improbans id Sanctus Christumque confitens, virgis cæditur] Romulus autem aulæ imperatoriæ tunc præpositus e apud Trajanum imperatorem, neque ei, neque civitati omnino dicebat expedire ea, quæ facta fuerant. Ille autem, cum oporteret Romulo agere gratias, ut qui benevole esset in eum affectus, stulte & ingrate se gerens, eum potius maledictis insectabatur & ei irascebatur, & tanquam crimen objiciebat pietatem. Romulus vero verba illius ne tantillum quidem curans, gloriabatur potius contumeliis propter Christum susceptis: & ardentissimo ejus zelo in animo accensus, libere quidem & effuse illius deos probris insectatur; Christum autem aperte confitetur, & pietatem audacter profitetur. Magis itaque irritatus Trajanus jubet eum extendi & virgis cædi.

[4] Romulus autem magno & forti animo plagas accipiens; Nunc scias, me maximo affici beneficio, exclamabat ad Trajanum. Corpus enim, quod hoc rubro mihi sanguine circumsluit, abluit sordes, [ac dein gladio necatur.] quas contraxi ex nidore simulachrorum; & induitur anima munda tunica incorruptionis. Non tulit hæc Trajanus, sed majori ira percitus, ei celerem comparat liberationem, & breve efficit martyrium; & decernit, ut caput Romuli amputetur. Atque ille quidem libenter ensem aspexit propter Christum, & jucundissime subiit stadium martyrii.

ANNOTATA.

a Trajanus imperium suscepit anno Christi 98, mortuus est 117.

b Nescio de qua victoria hic agat Metaphrastes.

c Quid Baronius de iis conjiciat, vide num. 16 Commentarii.

d Hanc Melitenem seu Melitinam Trajanus ex castro urbem fecit gentisque metropolim, teste Procopio Cæsariensi lib. 3 de Ædificiis Justiniani cap. 4. Tillemontius tom. 2 Imperatorum pag. 192 id refert ad annum Christi 107, Trajani 10. Civitatem illam cum regione cognomine Ptolemæus aliique geographi adscribunt Armeniæ Minori; Strabo autem, Plinius & Stephanus tribuunt Cappadociæ, quibuscum sentit Christophorus Cellarius Geographiæ antiquæ lib. 3 cap. 8, eamque in tabula Asiæ Minoris collocat ad confluentem Melæ & Euphratis in Cappadocia; utpote ex cujus nobilioribus olim fuit præfecturis: verum in tabula Orientis, quam postea exhibet, tractum illum comprehendit Armenia Minore. Idem fit in aliorum tabulis anno 1741 editis. Urbs porro de quaagimus, etiam dicta reperitur Melita, nunc Turcis vulgo Malatyah. Distinctionis causa recte addidit Metaphrastes, τῆς Ἀρμενίας, Armeniæ: nam & tractus Susianæ ad Tigrim fluvium a Ptolemæo Melitene nominatur, teste laudato Cellario cap. 19.

e Tillemontius tom. 2 Monumentorum pag. 180 negat, titulum aulæ imperatoriæ præpositi cognitum fuisse tempore Trajani. Sed cum Suetonius, Trajano & Adriano synchronus, militum præfectos in Othone appellaverit præpositos, & tempore Statii Papinii poëtæ, qui sub Domitiano floruit, procurator ærarii majoris diceretur ærarii sacri præpositus, teste Salmasio in Notis ad Vitam Antonini Diadumeni; cur non potuit etiam vocari sub Trajano aulæ imperatoriæ præpositus, cui ejusdem custodiendæ vel ministerio aulico invigilandi cura erat demandata? Imo quis rite probare queat, hoc titulo appellatum non fuisse? Ait enim Tillemontius tom. 2 Imperatorum pag. 195, penitus intercidisse Vitam Trajani a variis auctoribus scriptam. Ceterum Cangius in Glossario ad vocem Græco barbaram πραιπόσιτος profert hunc ipsum locum Vitæ Ms. S. Romuli, quam in Indice auctorum col. 41 notat desumptam ex codice Colberteo 555, unde fortassis & apographum nostrum acceptum est.

* lege θύειν

* l. κολάσωσιν

CAPUT II.
S. Eudoxius missos ad se capiendum convivio excipit, dein sponte adit præsidem, coram quo fidem profitetur balteumque abjicit, militibus 1104 exemplum ejus imitantibus.

Συχνοῦ δὲ μεταξὺ διελθόντος χρόνου, Διοκλητιανὸς μὲν αἵματι ἐμφυλίῳ καὶ τυραννίδι κλέπτει τὴν βασιλείαν· φιλονεικεῖ δὲ τοῦς πρὸ αὐτοῦ τυράννους κατάγε τὸν τῆς ὠμότητος καὶ τὸν τῆς ἀσεβείας λόγον ὑπερβαλεῖν, καὶ τὴν ἐκείνων ἀγριότητα φανερὰν δεῖξαι φιλανθρωπίαν· ὅθεν δὲ διατάγματα συνεχῆ κατελάμβανε τὸ ὑπήκοον, πάντας αὐτῷ κοινωνῆσαι τῆς ἀσεβείας, θάνατον αὐτοις εἶναι τὸ τῆς παρακοῆς ἐπιτίμιον. Χριστιανοι τοινυν δια τὸ τῆς ὀργῆς τοῦ ἀνδρὸς ἄμαχόν τε καὶ δεινῶς ἄγριον, οἱ μὲν τὰς μετὰ τῶν θηρίων ἐν ἐρήμοις διατριβὰς τῆς μετὰ τῶν ἀνθρώπων μᾶλλον προέκρινον συνοικίας· οἱ δὲ ὄρη καὶ σπήλαια, καὶ ὅσα δύναται κρύπτειν, ὑποδυόμενοι καὶ αὐτὸν, ὡς οἷόντε, τὸν ἥλιον διαλαθεῖν ἔσπευδον.

[6] Ἐνταῦθα μηνύεταί τις εὐσεβὴς, καὶ τοῦ μὴ λαθεῖν ὄντως ἄξιος, Εὐδοξιος Μαριανὸς ὄνομα ἀνήρ· ἀμφοτέροις γὰρ ἐκυριολογεῖτο τοῖς ὀνόμασιν· ἀπὸ πριμικηρίων δὲ τὴν ἀξίαν, ᾓ διὰ τὸν εἰς Χριστὸν πόθον ἀπεληλαμένος, ἐν τῇ τῶν κομήτων ὑπεβιβάσθη· καὶ ταύτης δὲ μὴ τυχὼν, ἔστερξεν ἄν τῷ ποθουμένῳ μόνῳ παρακαλούμενος. Μηνύεται δὲ τῷ τηνικαῦτα Μελιτηνῆς ἡγεμόνι· ὅς ἐπειδὴ τὰ περὶ τοῦ ἀνδρὸς ἕκαστα μεμαθήκοι, τοὺς ἔξοντας αὐτὸν παραχρῆμα ἐκπέμπει. Τοῦτο δὲ μὴ τὸν Εὐδόξιον λαθὸν, εὐτελεστέραν περιθέμενος τὴν στολὴν, ἵνα μὴ ὅστις εἴη φανερὸς γένοιτο, ἐμφανίζεται τοῖς ἀπεσταλμένοις. Ἐντυχόντες τοίνυν αὐτοῖς * καὶ μήπω τοῦτον ἐκεῖνον εἶναι νομίσαντες, ὅπη ἄρα διατρίβοι κόμης Εὐδόξιος; εὐθέως ἠρώτων. δὲ· εἴ μοι παρελθεῖν ἐθελήσετε εἰς τὴν στάγην *, ἡμερώτατα πρὸς αὐτοὺς ἔφη, καὶ βραχὺ τὸν ἐκ τῆς ὁδοῦ κόπον διαναπαῦσαι, καὶ τραπέζης καὶ ἁλῶν κοινωνῆσαι, ἐγὼ ὑμῖν τὸν ζητούμενον ὑποδείξω.

[7] Παρασκευασάμενος οὖν τὰ πρὸς τήν ἐστίασιν φιλοτίμως, δεξιοῦται τοὺς ἄνδρας· τῶν δὲ ἡσθέντων ἱκανῶς τῇ τραπέζῃ, εἶτα καὶ τὴν ὑπόσχεσιν ἀπαιτούντων καὶ δεομένων φανερὸν αὐτῷν ποιήσεσθαι τὸν ζητούμενον, ἐκεῖνος εὐθὺς τὸν ἔνδον αὐτοῖς ἀνακαλύπτει Εὐδόξιον· ἐγώ εἰμι, ὃν ζητεῖτε, εἰπών. Τοῦτο μαχαίρας ὀξύτερον καθίκετο τῆς ἐκείνων ψυχῆς· καὶ ὑπολαβόντες, οὐ προδώσομέν σε τὸν ἡμέτερον ἑστιάτορα, εἶπον, οὐδὲ οὕτω τὴν φιλοξενίαν κακῶς ἀμειψόμεθα· ἀλλὰ τοῦτο ἡμῖν εἰς ἀπολογίαν ἀρκέσει τὸ πολλὰ περὶ τὴν ζήτησιν καμόντας, ὅμως μὴ δυνηθήναι ὅλως τὸν Εὐδόξιον ἀνευρεῖν. Ἐκεῖνοι μὲν οὖν ταύτας Εὐδοξίῳ τῆς ξενίας τὰς χάριτας ἀπεδίδωσαν.

[8] δὲ καὶ λαθεῖν εἰδὼς ὅτε δέον, καὶ μὴ λαθεῖν αὖ, ὅτε τούτου καιρὸς· θεία γὰρ ἦν χάρις παροῦσα καὶ διδάσκουσα τὸν ἀθλητὸν * ἀκολουθῆσαι τοῖς ἀνδράσιν ἐσκέψατο· καὶ τὴν γυναῖκα καλέσας Βασίλισσαν, καὶ Μανδάνην, εἰ βούλει· διπλοῖς γὰρ καὶ αὐτῆ τοῖς ὀνόμασιν ἐκαλεῖτο· ὅσα τε ἔδει τῶν κατ᾽ οἶκον αὐτῇ ἐντέλλεται, καὶ πάντα τῇ αὐτῆς ἀναθεῖς φροντίδι, ἐσχάτῆν τοῦτο καὶ γνησίαν ἐντολὴν διδωσι· μὴ ἐπιδακρύσαι τῃ αὐτοῦ ἐκδημίᾳ, μὴ ἀποδύρασθαι, μὴ θρηνῆσαι ὅλως τὴν τελευτήν· ἀλλὰ καὶ λαμπροφορίᾳ καὶ τῇ ἄλλῃ φαιδρότητι ἐκείνην τιμῆσαι μάλιστα τὴν ἡμέραν. Εὐθὺς οὖν καταφρονεῖ μὲν τῆς οἰκείας συγγενείας Εὐδόξιος· ἐπιλανθάνεται δὲ διὰ Χριστὸν τῆς πρὸς τὰ τέκνα στοργῆς, τοῦ ἰσχυροῦ δὲ τούτου καὶ ἀπαραιτήτου τοῖς πατράσι δεσμοῦ· ἵνα γὰρ ἐκεῖνον κερδήσῃ, ζημίαν ἡγεῖτο πάντα καὶ σκύβαλα· καὶ ἄπεισι πρὸς τὸν ἡγεμόνα.

[9] Καὶ αὐτὸς τὸν ἄνδρα ἰδὼν, χαίροις, ἔφη, κόμης Εὐδόξιε· δὲ τοῖς ἴσοις εὐθὺς ἠμείβετο, χαίροις καὶ αὐτὸς, εἰπὼν, ἡγεμών. Καὶ ὃς πάλιν, μετεστειλάμεθά σου, ἔφη, τὴν περιφάνειαν, ὥστε καὶ τοῖς βασιλικοῖς ὑπηρετῆσαι προστάγμασι, καὶ τοῖς θεοῖς τὴν προσήκουσαν θυσίαν προσενεγκεῖν, μάλιστα τῷ πατρὶ πάντων θεῶν τῷ μεγάλῷ Διὶ, Απόλλωνί τε τῷ Φοίβῳ, καὶ τῇ φίλῃ παρθένῳ Ἀρτέμιδι. Καὶ μάρτυς· ἐμοὶ μία, ἔφη, θυσία, τοῦ ἀλιθινοῦ Θεοῦ, τοῦ τὸ πᾶν τόδε παραγαγόντος· καὶ τούτῳ θύσω θυσίαν αἰνέσεως, ὅς ἐν Τριάδι θεολογούμενος ὑποστάσεων, ζωῆς ταμίας καὶ οἰκονόμος ἀληθοῦς σωτηρίας γνωρίζεται. Οὓς δὲ θεοὺς ὀνομάζεις, ξύλα τούτους καὶ λίθους ὁρῶ, τῆς λοιπῆς ἀψύχου ὕλης μηδὲ βαρὺ διαφέροντας. Πρὸς ταῦτα διαβλέψαι οὐκ ἔχων ἐκεῖνος· πόθεν ὅςγε ὑπὸ βαθείᾳ τῆς ἀσεβείας ἐκάθευδε μέθῃ; ἐγώ σε τὰς τοῦ βασιλέως ἐκτελέσαι προστάξεις, καὶ πρὸς τοὺς θεοὺς τὰ εἰθισμένα δράσαι προετρεψάμην, ἔφη· ἀλλὰ σὺ καὶ θεῶν, ὡς ὁρῶ, καὶ βασιλέως ὑπερορᾷς· οὕτω μὲν ἀναίδην εἰς οὓς ἐκεῖνος σέβει θεοὺς ἐνυβρίσας, οὕτω δὲ καινοφανῆ τινὰ λατρείαν παρὰ ταύτην νόμοθετῶν, καὶ ταύτῃ, ὡς εἰς ἐμὰ ὦτα ἥκει, τοὺς πολλοὺς ἀναπείθων.

[10] Ταῦτα, πολλῶν περιεστώτων στρατιωτῶν, ἡγεμὼν διελέγετο. Καὶ μεταξὺ ἄγριον καὶ δριμὺ τούτων * ἐμβλέψας· ὅσοι καὶ ὑμῶν, ἔφη, μὴ τοῖς βασιλικοῖς θεσπίσμασιν ἕπεσθε, τὰς στρατιωτικὰς διαλυσάμενοι ζώνας γυμνοὺς ἑαυτοὺς τῶν τῆς ἀξίας συμβόλων γνωρίσατε. Τὶ τοῦτο λέγων πονηρὸς ἐκεῖνος; Ὅπως εἴ τινες διὰ τὴν τῆς στρατείας κοινωνίαν φιλίως τῷ Εὐδοξίῳ ἔχοντες, κοινωνεῖν αὐτῷ καὶ τῆς γνώμης βούλοιντο, αἱδεσθῶσιν ἐν τοσούτῷ πλήθει ἀποστατοῦντες αὐτοὶ μόνοι· ὀλίγους γὰρ εἶναι παντάπασιν αὐτοὺς ὤετο· κᾀντεῦθεν ὁμοῦ μὲν τὸν Εὐδόξιον αἰσχύνοι, ἀλλότρια οὕτω τῆς στρατιᾶς πάσης φρονοῦντα· ὁμοῦ δὲ καὶ μόνον εὑρὼν, χρήσαιτο αὐτῷ ὅτι καὶ βούλοιτο. Ἀλλ᾽ δρασσόμενος τοὺς σοφοὺς ἐν τῇ πανουργίᾳ αὐτῶν, κατὰ τῆς ἐκείνου μᾶλλον κεφαλῆς τὴν μεθοδείαν περίετρεπε ταύτην· οὔπω γὰρ πᾶς λόγος αὐτῷ εἴρητο, καὶ γενναῖος Εὐδόξιος· ἐτύγχανε γὰρ τότε τὰ παράσημα τῆς ἀρχῆς περικείμενος· τὴν ζώνην εὐθὺς ἀφελὼν τῷ προσώπῳ τοῦ ἄρχοντος ἐπιῤῥίπτει. Τοῦτο δὲ προτροπὴ τοῖς ἄλλοις ἐγένετο καὶ ζῆλον * καὶ περιεστὼς ἅπας κατάλογος, τέσσαρες ἐπὶ τοῖς ἑκὰτὸν καὶ χίλιοι ὄντες, ἀγαθῷ ὑποδείγματι τῷ Εὐδοξίῳ αὐτίκα χρώμενοι, τὰς ζώνας καὶ οὗτοι κατὰ τῶν ἐκείνου ὄψεων ἀπέῤῥιπτουν.

[11] Ὑποπτήξας οὖν τὸ πλῆθος ἡγεμὼν ἀναφέρει Διοκλητιανῷ τὰ τοῦ πράγματος· δὲ τοὺς μὲν τῆς τοιαύτης τόλμης αἰτίους καὶ ἀρχηγοὺς, βαρυτάτας δοῦναι τὰς τιμωρίας κελεύει· τὴν δὲ περὶ τῶν ἄλλων ψῆφον τῇ βουλῇ ἐπιτρέψαι. Τοιαύτην ἐκεῖνος παρὰ τῆς βασιλικῆς ἀπονοίας τὴν ἐξουσίαν λαβὼν, τὸν γενναῖον Εὐδόξιον τῷ ἑαυτοῦ παραστησάμενος κήματι *, τὰς μωρὰς, ἔφη, ζητήσεις καὶ ἀντιλογίας καὶ τῆς διανοίας ὁμοῦ καὶ τῆς γλώττης ἀποβαλὼν, θῦσον τοῖς θεοῖς ἑκών· ἐπεὶ καὶ ἄκοντά σε τὸ αὐστηρὸν πάντως τῶν βασάνων παρασκευάσει. Καὶ αὐτίκα δεσμὰ, καὶ πληγὰς, καὶ εἰρκτὴν, καὶ πῦρ, καὶ τἆλλα δὲ τὰ βαρύτατα καὶ πρὸς ἀκοὴν μόνην ἀπηριθμεῖτο. Ἰλουγγιάσατε καὶ ὑμεῖς ἀκούσαντες, οἶδα, καὶ περὶ τῶν ἑξῆς ἀγωνιᾶτε τοῦ διηγήματος· μήτι καὶ λόγος τὸν Ἀθλητην ἐθορύβησει. Ἀλλὰ θαρσεῖτε· πλείονα γὰρ αὐτῶν μᾶλλον ὑπὲρ τῆς εὐσεβείας ἀνάπτει τὴν φλόγα, ὅτι καὶ λαμπρότερος ὤετο πολλῷ διὰ ταύτα γενήσεσθαι στεφανίτης.

[12] Ἀμέλει καὶ πρὸς αὐτὸν Μάρτυς· παίζεις ἔχων ἡγεμὼν, ἔφη. Παίδων ἐγὼ ταῦτα ἥγημαι μορμολύκεια, πρὸς τὰς ἐκεῖθεν ὁρῶν ἀμοιβάς· καὶ μόνης τῆς φιλοτίμου δεξιᾶς τοῦ ἐμοῦ ἀγωνοθέτου Χριστοῦ ἐκκρεμάμενος. Ὡς ἐμὲ τὸ πῦρ ἐκεῖνο φοβεῖ τὸ ἀκοίμητον, καὶ τῶν ὀδόντων βρυγμὸς, καὶ τἆλλα ὅσα τοῖς τὸν Θεὸν ἀθετοῦσι πικροτάτη μερὶς ἀπόκειται. Τὰ δὲ σὰ ταῦτα, παιδιὰ πάντως ἐμοὶ· καὶ τὸ πῦρ, ὅπερ ἀπειλεῖς, καὶ αὐτοῦ ψυχρότερον ὕδατος· τὸ δὲ ξίφος εὐεργετήσει πέμψει γάρ με πρὸς τὰ ποθούμενα, καὶ ἀντιδῶσει τοῦ μὲν δύοντος ἡλίου τούτου καὶ ταχὺ κρυπτομένου τὸν ἀδυτον ἐκεῖνον Φωσφόρον, καὶ γλυκεῖάν τινα τὴν ἀκτῖνα καὶ ἀπόῤῥητον ἀφιέντα· τῆς δὲ κοσμικῆς ταύτῆς φαντασίας, καὶ ὀλίγῳ ὕστερον οὐκ ἐσομένης, τα ἐστῶτα καὶ εἰσαεὶ διαμένοντα. Τὸ δὲ καὶ θεοὺς νομίζειν τὸ ξύλον, καὶ τὸν λίθον, καὶ τὸν χρυσὸν, χεὶρ ἐμόρφωσε καὶ περιέξεσε τέχνη, καὶ ὀφθαλμοὺς αὐτοῖς καὶ χεῖρας καὶ τὰ λοιπὰ διέγλυψε μέλη· πῶς οὐκ εὔηθες κομιδῇ καὶ ἀνόητον;

[Christianos persequente Diocletiano,] Cum multum autem intercessisset temporis a Diocletianus quidem sanguine intestino & tyrannide invadit imperium b; contendit autem eos qui præcesserant tyrannos crudelitate superare & impietate, & ostendere illorum sævitiam fuisse humanitatem. Unde etiam ad eos, qui illius parebant imperio, edicta veniebant frequentia, ut omnes vel cum eo communionem impietatis susciperent, vel mors esset eis pœna inobedientiæ. Christiani itaque propter sævam & immanem illius iram, alii quidem malebant cum feris habitare in solitudinibus, quam simul cum hominibus: alii autem montes & speluncas & quæcumque celare poterant subeuntes studebant, quo ad ejus fieri poterat, vel ipsum solem latere.

[6] Eo tempore defertur quidam vir pius, & plane indignus qui lateret. [S. Eudoxius comprehen di jussus] Ei nomen erat Eudoxius, aut Marianus *; erat enim utrumque ei nomen proprium. A dignitate autem primiceriatus expulsus propter amorem Christi, descenderat ad inferiorem comitum dignitatem; quam quidem etiamsi non fuisset consecutus, satis tamen habuisset eum solum sequi, quem desiderabat. Defertur autem ad eum, qui tunc erat præses Melitenæ. Qui cum de eo singula intellexisset, qui ipsum adducturi essent, emittit protinus. Hoc autem cum non latuisset Eudoxium, viliori veste indutus, ne esset manifestum, quisnam esset, se ostendit iis, qui missi fuerant. Cum eum ergo convenissent & nondum eum illum esse putassent; ubinam versaretur comes Eudoxius, eum rogarunt. Ille autem: Si meum tectum subire volueritis, eis dixit benignissime, & a labore itineris vos parum recreare, mensæque & salis mecum esse participes; ego ostendam vobis eum, quem quæritis.

[7] [apparitores convivio excipit, cumque se iis manifestasset,] Cum ergo parasset convivium, eos excipit liberaliter. Illis autem mensa satis exhilaratis, & promissum deinde exigentibus & rogantibus, ut eum ostenderet, quem quærebant; ille continuo eum, qui erat intus, aperit Eudoxium, dicens: Ego sum, quem quæritis. Hoc gladio vehementius illorum perculit animum; & respondentes dixerunt: Non te prodemus, qui nos accepisti convivio, neque pro hospitalitate tam male referemus gratiam. Sed hoc ad nostram sufficiet excusationem, quod cum in quærendo multum laboraverimus, non potuimus tamen invenire Eudoxium. Illi quidem pro hospitio has Eudoxio retulere gratias.

[8] [præsidem ultro adit:] Ille autem, qui & sciebat latere cum opus esset, & rursus non latere quando hujus rei esset tempus (divina enim, quæ aderat gratia & docebat Athletam, jussit c ut eos sequeretur) cum uxorem vocasset Basilissam aut, si velis, Mandanem; nam ea quoque duplici nomine vocabatur; ei mandat quæ spectant ad familiam. Et cum omnia ejus curæ commisisset, hoc quoque postremum & germanum ei dat mandatum, ne ejus defleat decessum * neque propter mortem ejus lamentetur: sed lampadibus d & alia lætitia potius illum diem honoret. Statim ergo suam quidem cognationem despicit Eudoxius: obliviscitur autem propter Christum sui amoris in filios, validi & inevitabilis vinculi parentibus. Ut enim illum lucrifaciat, omnia damnum existimat & stercora. Et vadit ad præsidem.

[9] [verum Deum prædicat & idola ridet,] Is autem cum ipsum vidisset; Salve, inquit, comes Eudoxi. Ille autem ei vicissim reddit salutem, dicens: Tu quoque salve, præses. Præses autem rursus: Tuam, inquit, accersivimus claritatem, ut jussis parens imperatoris, & diis, ut par est, offeras sacrificium, & maxime patri omnium deorum magno Jovi, & Phœbo Appollini, & charæ virgini Dianæ. Martyr autem, Mihi unum est, inquit, sacrificium, sacrificium veri Dei, qui hoc produxit universum; & ei sacrificabo sacrificium laudis, qui est Deus in Trinitate personarum, vitæ autem suppeditator & vere * salutis dispensator. Quos autem deos nominas, ligna eos video & lapides, nihil differentes penitus a quavis alia inanima materia. Ad hæc ille non valens intueri (quomodo enim, qui dormiebat oppressus profunda crapula impietatis?) Ego te, inquit, sum hortatus, ut exequereris jussa imperatoris, & diis faceres ea, quæ solent fieri: sed tu, ut video, & deos despicis & imperatorem, ut qui, quos ille quidem colit, deos tam impudenter probris affeceris & contumeliis; novam e autem præter hanc introducas religionem, & ut eam suscipiant (ut ad meas aures pervenit) multis persuadeas.

[10] [ac balteum abjicit; militibus 1104 idem facientibus exemplo Sancti,] Hæc dicebat præses, multis militibus circumsistentibus: quos ille interim torve & ferociter intuitus, Quicumque ex vobis, inquit, jussa regia non sequimini, vos militatibus tunicis exuentes, cognoscite esse nudos ab insignibus dignitatis. Cur hoc autem dicebat ille improbus? Ut, si qui propter militiæ societatem bene vellent Eudoxio, & essent in eadem, in qua ipse sententia, erubescerent ipsi soli deficientes in tanta multitudine; existimabat enim eos omnino esse paucos: & simul quidem volens pudore afficere Eudoxium, qui sic videretur sentire diversa a toto exercitu; & si solum eum invenisset, de eo faceret, quod vellet. Sed qui apprehendit sapientes in astutia eorum, id, quod excogitarat, convertit in ejus caput. Nondum enim totam absolverat orationem, & egregius ille Eudoxius (tunc enim erat indutus insigni magistratus) zona statim ablata, eam projicit in faciem f præsidis. Hoc autem visum est aliis adhortatio & zelus g: & totus, qui circumstabat numerus, qui erant mille, centum & quatuor h, bono exemplo protinus utentes Eudoxio, ii quoque projecerunt zonas in faciem illius.

[11] Dubitans autem præses de multitudine, rem defert ad Diocletianum. [qui minas præsidis] Ille autem auctores quidem tantæ audaciæ jubet gravissimis affici suppliciis; sententiam autem de aliis ferendam relinqui senatui. Hanc cum ille accepisset potestatem ab imperatoris amentia, generosum Eudoxium sistendum curans pro suo tribunali; Stultas, inquit, quæstiones & mentis & linguæ mittens contradictiones, tua sponte diis sacrifica; nam alioqui, ut id invitus facias, omnino coget acerbitas suppliciorum. Et statim enumeravit vincula, & plagas, & carcerem, & ignem, & quæcumque vel solo auditu sunt gravissima. Caligastis vos quoque, sat scio, hæc audientes, & anxii estis de narratione eorum, quæ deinceps sequuntur; num scilicet ea oratio conturbarit Athletam. Sed estote bono animo. Majorem enim ei flammam accendit pro pietate, quod putaret se sic longe præclariorem esse consecuturum coronam victoriæ.

[12] Ei itaque dicit Martyr: Ludis præses. Hæc ego existimo puerorum terriculamenta, [generose contemnit.] aspiciens ad eas, quæ sunt illinc remunerationes, & pendens a sola munifica dextera mei agonothetæ Christi. Nam me terret ille ignis, qui sopiri non potest, & stridor dentium, & quæcumque alia acerbissima sunt parata iis, qui Deum aspernantur & ei non obediunt. Hæc autem tua sunt mihi plane ludus; & ignis, quem mihi minaris, est vel ipsa aqua frigidior. Ensis autem me afficiet beneficio: me enim mittet ad ea, quæ desidero; & pro hoc quidem sole, qui occidit & cito absconditur, reddet mihi Luciferum i illum, qui numquam occidit & suavem radium emittit & ineffabilem; & pro hac mundana & quæ paulo post non erit, visione, ea quæ sunt firma ac stabilia & perpetuo permanent. Deos autem existimare, lignum & lapidem, & aurum & argentum, quod manus formavit & ars poliit, oculosque & manus & reliqua membra eis insculpsit; quomodo non est magnæ amentiæ?

ANNOTATA.

a Annorum scilicet 167: Trajanus enim obiit anno Christi 117, Diocletianus vero imperium suscepit anno 284.

b Crimen Apri prætorio præfecti, qui imperio inhians Numerianum generum suum per insidias necavit, Metaphrastes male imputat Diocletiano: hic enim non cæde aut tyrannide imperium invasit, sed ab exercitu electus imperator mortem Numeriani ultus est, occiso perduelli Apro. Et prioribus quidem imperii sui annis Diocletianum favisse Christianis, testatur Eusebius lib. 8 cap. 1: persecutio autem adversus milites inchoata est anno 298 secundum Pagium, ac deinde anno 303 ad Christianos omnes extensa.

c Ἐσκέψατο a verbo σκέπτομαι non significat jussit, sed deliberavit, sive statuit; & referri debet ad personam initio periodi, quod etiam exigit subsequens conjunctio copulativa καὶ &, quam interpres omisit. Rectius itaque sic vertes: Ille autem, qui & sciebat latere cum opus esset, & rursus non latere quando hujus rei esset tempus (divina enim aderat gratia docebatque Athletam) sequi viros statuit: & cum uxorem vocasset &c. Menæa dicunt, satellites suasisse Sancto, ut fugeret: quod licet disertis verbis non expresserit Metaphrastes, colligi tamen potest ex numero præcedente.

d Græce λαμπροφορίᾳ, id est, gestatione facium vel splendidæ vestis. In prima significatione vocem illam adhibet S. Gregorius Nazianzenuz oratione 2 in Pascha ex interpretatione Jacobi Billii pag. 676: pro secundo significatu, nimirum gestatione splendidæ vestis, citatur etiam Gregorius in Lexico Joannis Scapulæ Col.Cangius ad vocem Λαμπρὸς ostendit variis exemplis, λαμπροφορεῖν interdum esse vestibus splendidis, interdum albis vestiri; & pro hoc adducit locum Gregorii Nazianzeni p. 157, apud Billium pag. 409, ubi λαμπροφορία vertitur Latine vestitus candor.

e Græce καινοφανῆ, id est, noviter apparentem sive quæ nova apparet, a καινὸς & φαίνω. Vocem illam καινοφανὴς in nullo inveni Lexico.

f Id est, coram præside. P. Matthæus Raderus Societatis nostræ in Historia sacra ex magnis ecclesiæ Græcæ Menæis, quam inter Mss. servamus, eamdem phrasin elogii horum Martyrum τῷ προσώπῳ &c. vertit, in conspectu præsidis abjecit. Testabantur Christiani illa zonæ abjectione se nolle fidem abnegare, ideoque ultro renuntiare honoribus tum militaribus tum palatinis, quod S. Basilius docet de S. Gordio M. tomo 1 Januarii pag. 131.

g Melius sic vertas: Hoc autem aliis fuit hortamento zelumque accendit; nam Accusativus ζῆλον regi debet ab aliquo verbo, quod omissum est in apographo nostro.

h Vide Commentarium num. 9.

i Solem justitiæ (nam & φωσφόρος apud Suidam est sol) Christum nempe, de quo canit Ecclesia in benedictione cerei Paschalis: Ille, inquam, Lucifer, qui nescit occasum.

* alibi Marinus

* imo αὐτῷ

* l. στέγην

* l. ἀθλητὴν

* forte τούτοις

* Græce additur ne conqueratur

* vera

* adde ἀνῆψε

* l. βήματι

CAPUT III.
Mirabili constantia & magnanimitate acerbissimos perfert cruciatus; capite damnatus orat Deum, mandata uxori dat, mortemque amico prædicit: Sancti & aliorum martyrium.

Ὑπολαβὼν τοίνυν ἡγεμὼν· ἔοικεν τοσαύτη μου, ἔφη, μακροθυμία καὶ ἡμερότης εἰς τοῦτό σε μωρίας καὶ θρασύτητος ἀγαγεῖν· ἀλλὰ τῆς μὲν εἰς ἡμᾶς ὕβρεως τὸ γοῦν ἐφ᾽ ἡμῖν ἀνεξόμεθά σου· τὸ δὲ καὶ εἰς αὐτοὺς τοὺς θεοὺς καὶ τὸν αὐτοκράτορα ὑβρίζοντος ἀνέχεσθαι, ἀλλὰ τοῦτό γε ἠλίθιόν τε καὶ οὐ πόῤῥω μανίας· εἶτα Μάρτυς· ἀλλ᾽ οὐχ ὕβρις, εἶπε, ταῦτα τοῖς ὑγιαίνουσι τὸν νοῦν καὶ μὴ τὰς φρενὰς διεφθορόσι. Τοῦτο σφοδρότερον τὸν ἡγεμόνα ἐκμαίνει· καὶ αὐτίκα κελεύει ἐκ τεσσάρων διαταθέντα τὸν Ἀθλητὴν ἱμᾶσι χλωροῖς ὠμότερον τύπτεσθαι. Ἐπειδὴ δὲ καὶ πολὺν ἤδη ξαινόμενος χρόνον, φιλοσοφίαν ἀσωμάτων ἐν σώματι θνητῷ ἐπεδείκνυτο, καὶ καταγελασθέντα τὴν πρώτην αἰσχρῶς ἑαυτὴν * τύραννος εἶδεν· ὑπανῆκε μὲν τὸν Μάρτυρα τῶν πληγῶν, δίδωσι καὶ τῷ δεσμωτηρίῳ.

[14] Τινὰς [δὲ ἡμέρας ἐν φυλακῇ διατριψάμενον] c παρίστησι πάλιν ἑαυτῷ· καὶ εἴπου σέ τις, ἔφη ἡγεμὼν, μεταμέλεια ἔχει καὶ τῆς μανίας ἐκείνης καὶ τῆς λύσσης ἀνήνεγκας; Καὶ γεννάδας. οὔπω γοῦν ὡς ὁρῶ φητὰ ἡμέτερα συνῆκας, ἀλλὰ συνήσεις εὖ οἶδ᾽ ὅτι καὶ ὀψιμαθὴς τούτων γενήσει *, ἐπειδ᾽ ἂν πλείονι καὶ τῇ πείρᾳ χρήσῃ, καὶ πικροτέρᾳ περιβάλῃς βασάνῳ. Τοῦτον ἐκεῖνος τὸν μυκτῆρα οὐκ ἐνεγκὼν, ἀλλὰ θερμότερος ἑαυτοῦ πολλῶ τὴν μανίαν γενόμενος, σφαίραις τὸν τένοντα μολιβδίναις συνθλάττει, καὶ ἀναμοχλεύει τούτου τὰ ἄρθρα, θανάτων ἁπάντων πικρότερον. Προσήγετο τοιγαροῦν τὸ ἄηθες τουτὶ μηχάνημα τῷ Ἀθλητῇ καὶ καινόν· δὲ ὥσπέρ τις ἀνάλωτος ἔστηκε πύργος, μὴ δὲ βραχὺ ταῖς ἐκείνου προβολαῖς διασαλευόμενος. ἡγεμὼν τοίνυν, ἐπεὶ μὴ ἔφερεν αἰσχρῶς οὕτω διὰ πάντων ἡττώμενος, θάνατον αὐτοῦ κατακρίνει· ἠγάπα γὰρ εἰ καὶ οὕτω τοῦ Ἀνδρὸς ἀπαλλαγείη.

[15] Πλῆθος οὖν αὐτὸν δημίων παραλαβόντες ἐπειδὴ τὸν τῆς τιμωρίας κατέλαβον τόπον, χεῖρας Μάρτυς καὶ ὄμματα πρὸς οὐρανὸν ἀνασχὼν. Δέσποτα Κύριε Θεὸς, εἶπεν, προσδεξάμενος Ἄβελ τὴν θυσίαν, Ἀβραὰμ τὰς ὁλοκαρπώσεις, τῶν ἀπ᾽ αἰῶνος· σου μαρτύρων καὶ προφητῶν καὶ δικαίων τὰ αἵματα, καὶ τοὺς μακροὺς πόνους, καὶ τὴν ὑπερφυᾶ καρτερίαν· αὐτὸς εὐμενεῖ καὶ νὺν ὀφθαλμῷ τὴν ἐμὴν ἵδε θυσίαν, καὶ μὴ ὑπερίδῃς κύριε τοῦ διὰ σὲ μέλλοντος ρυῆναι μικροῦ τούτου αἵματος, έκθερμοτάτης σοι προαιρέσεως καταθυομένου· ἰδοὺ γὰρ, ὡς ὁρᾶς, τὴν ψυχὴν διὰ σὲ σήμερον ἀποτίθεμαι· εἶτα πάλιν προσθεὶς, άπολαυέτωσαν φιλάνθρωπε Δέσποτα, ἔφὴ, τῆς παρὰ σοῦ βοηθείας οἱ δι᾽ ἐμοῦ τὸ σὸν καλοῦντε ἅγιον ὄνομα· μνήσθητι τοῦ λαοῦ σου, μνὴσθητι τῆς κληρονομίας σου, ἧς ἐκτήσω· καὶ μὴ ἐπιλίποι τούτους τὸ παρὰ σοῦ ἔλεος, Κύριε. Ταῦτα διαλεχθεὶς τῷ Θεῷ, τὴν σύζυγον μεταστραφεὶς ἐκεῖθεν ὁρᾷ· καὶ ὧν ἐνετείλατο αὐτῇ πρότερον ἀναμνήσας, καὶ ἀσφαλῆ τὰ πιστὰ λαβὼν, ὥστε καταπράξαι πάντα καὶ πέρας αὐτοῖς ἀγαθὸν ἐπιθεῖναι, τελευταίαν ἐντολὴν αὐτῇ ἐπισκήπτει, τάφον αὐτῷ ἐν τῷ χωρίῳ, Ἄμιμνα καλουμένῳ, ἐπιχῶσαι ἐν τούτῳ τε αὐτοῦ καταθάψαι τὸ σῶμα.

[16] Πλήθους οὖν αὐτὸν οὐκ ὀλίγου περιστάντος, ὁρᾷ τινα μέσον ἐστῶτα Ζήνανα * φίλον αὐτῳ μάλιστα καὶ συνήθη, πενθοῦντα τὴν ἐκείνου τελευτὴν καὶ ποπτόμενον· καὶ, φίλε Ζήνων, μὴ κλαῖε, ἔφη· σὺ μὲν γὰρ, οἶδα, τὸν ἡμέτερον θρηνεῖς χωρισμόν· ἀλλ᾽ Θεὸς, ᾧ ἐγὼ λατρεύω καὶ εἰς ὅν πέποιθα, οὐ διαστήσει ἀλλήλων ἡμᾶς, οὕς θερμὴ πάλαι φιλία καὶ πρὸς αὐτὸν ἔρως συνῆψεν· ἀλλ᾽ ὥσπερ ἐφ᾽ ἑνὸς σκάφους οὕτω τὸν βίον συμπλεύσομεν. Πρὸς ταῦτα Ζήνων διαθερμανθεὶς τὴν καρδίαν καὶ ἀναζέσας, ἐθάρσησε καὶ Χριστιανὸν εὐθὺς ἑαυτὸν ὑπὸ τῇ πάντων ὄψει καὶ άκοῇ ἐμαρτύρει. Ἐν ὅσῳ δὲ οὗτος μετὰ παῤῥησίας τοῦτο ἐβόα, συλλαβόντες αὐτὸν οἱ δήμιοι κατὰ τὸ προστεταγμένον ὑπὸ τοῦ τυράννου, ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀφαιροῦνται καὶ τοῦ Εὐδοξίου πρόῤῥησις οὕτω ταχὺ τὸ πέρας λαμβάνει, καὶ τὸν φίλον ὁρᾷ Ζήνωνα τῷ μαρτυρίῳ τελειωθέντα.

[17] Οὕτω τὰ τῆς φιλίας πραγματευσάμενος, καὶ τοιούτῳ τέλει τὸν Ζήνωνα τελειωθέντα ἰδὼν· ἐπεὶ καὶ αὐτὸν φωνή τις ἄνωθεν καὶ κατὰ πόδας ἐκάλει, καὶ ὥσπέρ τινα καὶ οὗτος εὐωχίαν ἀπῄτει τὸν θάνατον· ξίφει τὴν μακαρίαν αὐτοῦ κεφαλὴν ἄσμενος δοὺς, ἐπαποθνήσκει τῷ φίλῳ. μέντοι ὁμόζυγος οὐ τὸ σῶμα μόνον, ἀλλὰ καὶ τὴν ψυχὴν, διὰ Χριστὸν ἀναιρεθέντα τὸν ἄνδρα θεασαμένη, οὐ ῥαθύμως εἶδεν, οὐδὲν ἀγεννὲς, οὐδὲ θῆλυ ἐφθέγξατο· ἀλλὰ προσδραμοῦσα τὴν ταχίστην πόκῳ μὲν ἐρίου τὸ ἀθλητικὸν αἷμα δέχεσθαι· τοῦτο γὰρ ἐντεταλμένον ην αὐτῇ παρὰ τοῦ ἀνδρὸς· ἀνελομένη δὲ καὶ τὸν νεκρὸν, ὅπη προστέτακτο αὐτῇ, φιλοτίμως κηδεύει· μὴ δὲ τῶν ἄλλων ἐκείνου ἐντολῶν ἀμελήσασα· οὐχ ὅτι ἀπέλαβε τῷ ἀνδρὶ δεινὴν, ἀλλ᾽ ὅτι μὴ καὶ αὐτὴ συναπῆλθε, τὴν χηρείαν λογισαμένη.

[18] Ὄθεν καὶ τῷ τυράννῳ αὐτόκλητος παραστᾶσα διεχλεύαζέ τε τοὺς ἐκείνου θεοὺς, καὶ γέλωτα ἐποιεῖτο, μηδὲ αὐτὸν ὕβρεως ἀφιεῖσα τὸν τὰ τοιαῦτα τιμᾷν ἀνεχόμενον. Ἀλλὰ σὺ μὲν, τύραννος ἔφη, ταῦτα ποιεῖς ἀναιρεθῆναι παρ᾽ ἐμοῦ. βουλομένη, καὶ φθάσαι τὸν ἄνδρα σπουδάζουσα, ἵνα τινὸς καὶ παρὰ τοῖς ἀσεβέσι τούτοις Γαλιλαίοις ὀνόματος τύχῃς· ἐγὼ δὲ οὐδαμῶς σοι, καίτοι πολλῶν ἀξίᾳ, θανάτων οὔσῃ τὸν θάνατον ἐπαγάγω, μὴ τούτου παρ᾽ ἐμοῦ τυχεῖν οἴου. δὲ, τὴν καρδίαν, εἶπεν, ἐμὸς Δεσπότης ὁρᾷ, καὶ τὴν γνώμην ἀποδέχεται πρὸ τῶν ἔργων· οὔκουν, ὅτι μὴ ἀνήρημαι παρὰ σοῦ, τῶν στεφάνων ἐξέπεσον· ἀλλ᾽ ὅτι προκατέθυσα ἐμαυτὴν τῇ προθυμίᾳ, τῶν ἴσων ἀμοιβῶν ἀπολαύσομαι. Ταῦτα εἰποῦσαν ἐκβάλλει τοῦ βήματος.

[19] Ἑπτὰ δὲ οὔπω παρῆλθον ἡμέραι, καὶ καλλίνικος Εὐδόξιος ὄναρ ἐπιστὰς τῇ συζύγῳ Μακάριον τὸν συνήθη καὶ φίλον αὐτοῦ πέμψαι πρὸς τὸ πραιτώριον ἐπισκήπτει· τῆς δὲ τὰ τῆς ὄψεως τῷ εἰρημένῳ Μακαρίῳ ἀπαγγειλάσης, τὴν ταχίστην ἐκεῖνος παρὰ τὸ πραιτώριον ἔρχεται· καὶ γνόντες αὐτὸν οἱ τῆς τάξεως, ὅστις εἴη, συλλαβόντες εὐθὺς ἄγουσι πρὸς τὸν ἡγεμόνα. Καὶ αὐτίκα τὴν θρησκείαν ἐκεῖνος καὶ τὸ γένος ἠρώτα· δὲ, Χριστιανός εἰμι, Χριστοῦ δοῦλος πρὸς αὐτὸν ἀπεκρίνατο· Ἑλλήνων δὲ θεῶν καὶ τῆς βαθείας περί αὐτοὺς ἀπάθης * πάλαι καταφρονεῖν μεμάθηκα, τοῦτό με τοῦ θαυμαστοῦ Εὐδοξίου διδάξαντος· ἔνθέν τοι καὶ τῷ ἀληθινῷ Θεῷ θυσίαν ἐμαυτὸν θύειν ἐπείγομαι, δι᾽ ἧς δυνήσομαι καὶ τὸν κυριόν μού Εὐδόξιον ταχέως καταλαβεῖν.

[20] ἡγεμὼν τοίνυν ὡς τὸ τοῦ Εὐδοξίου ἤκουσεν ὄνομα, καὶ τοῦτον ἐκείνου μαθητὴν ἔγνω· τοῖς ὅλοις εὐθὺς ἐξαπορηθεὶς, ᾔδει γὰρ ὡς οὐδεν ἐν τῷ μαθητῇ πλέον ἀνύσειεν, ἐν τῷ διδασκάλῳ τοῦτο μαθὼν· καὶ κακοδαίμων, εἶπεν, οὗτος Μακάριος ξίφει τὴν μιαρὰν κεφαλὴν τὸ τάχος ἀφαιρεθήτω. Καὶ αὐτίκα οἱ δήμιοι τὰ προστεταγμένα ἐποίουν· οὕτω Μακάριος ὡς ἀληθῶς μακάριος γίνεται, καὶ τῷ τῶν πρὸ αὐτοῦ μαρτύρων χορῶι κατατάττεται. Καὶ τοιοῦτον οἱ γενναῖοι κατὰ τοῦ κοινοῦ τῆς φύσεως πολεμίου ἔστησαν τρόπαιον, ἐν αὐτῶι Χριστῷ, Πατρὶ, καὶ τῶι παναγίῳ καὶ ἀγαθῷ Πνεύματι· ὅτι αὐτῷ πρέπει δόξα, κράτος, τιμὴ, καὶ προσκύνησις νὺν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων ἀμήν.

[Præses frustra loris primum,] Excipiens autem præses: Videtur, inquit, tanta mea lenitas & mansuetudo te ad tantam adducere stultitiam & audaciam. Sed tuam quidem in nos contumeliam, quod ad nos quidem attinet, tolerabimus; ipsos autem deos & imperatorem pati a te contumelia affici, plane est stultum & non multum abest ab amentia. Deinde Martyr: Immo vero, inquit, sunt hæc grata iis, qui sapiunt & non sunt emotæ mentis. Hoc majori furore concitat præsidem, & statim jubet Athletam extensum a quatuor hominibus a recentibus loris verberari crudeliter. Cum autem jam diu cæsus incorpoream b ostenderet philosophiam in mortali corpore, & se primum turpiter irrisum vidisset tyrannus; Martyrem quidem relaxavit a plagis, conjicit vero in carcerem.

[14] [dein acerbioribus tormentis tentata constantia Martyris, capite eum damnat.] Cum autem aliquot dies moratus fuisset in carcere, rursus eum jubet sisti; &, Num te, inquit præses, aliqua subiit pœnitentia, & resipuisti ab illa rabie & insania? Ille autem generosus: Nondum, inquit, ut video, intellexisti res nostras; sed bene scio fore ut intelligas, & eas licet tarde discas, quando magis fueris periclitatus & me acerbioribus subjeceris suppliciis. Hanc non ferens præses irrisionem, sed longe acriore percitus insania, ferreis * globis conterit cervicem, & ejus emovet articulos, quod quidem est omnibus mortibus acerbius. Adhibita est ergo hæc nova & insolita Athletæ machinatio. Ille autem stabat tamquam turris, quæ non potest expugnari, ne tantillum quidem labefactatus illius insultibus. Præses itaque cum non ferret se tam turpiter ab eo superari, eum morte condemnat: satis enim ducebat, si vel sic ab eo liberaretur.

[15] [Ductus ad locum supplicii precatur Deum, & uxori dat mandata;] Cum eum ergo accepisset multitudo lictorum, postquam pervenerunt ad locum supplicii, Martyr manus & oculos simul tollens ad cœlos, Domine Deus, inquit, qui Abelis suscepisti sacrificium, Abrahæ oblationes, eorum, qui fuerunt a seculo, martyrum & justorum sanguinem, longosque labores, & admirabilem tolerantiam; tu quoque nunc benignis oculis meum vide sacrificium, & ne despicias, Domine, hunc paucum propter te effundendum sanguinem, qui ferventissimo animo tibi sacrificatur. Ecce enim, ut vides, animam propter te hodie depono. Deinde rursus adjiciens: Consequantur, inquit, benigne Domine, a te auxilium, qui propter me tuum sanctum nomen invocant. Memento hæreditatis tuæ, quam acquisiisti, & ne eis deficiat, Domine, tua misericordia. Hæc cum Deo dixisset, illinc conversus videt conjugem & cum, quæ ei prius jusserat, revocasset in memoriam & fidem ab ea accepisset, se omnia recte executuram; hoc postremo ei mandat, ut ei fossam fodiat in loco, qui dicitur Amimna d, & in eo corpus ejus sepeliat.

[16] Cum autem eum non parva circumsisteret multitudo, [Zenoni prædicit martyrium,] vidit quemdam in medio stantem, nomine Zenonem, ei valde amicum & familiarem, illius mortem plangentem. Cui ille, o chare Zeno, tu quidem, inquit, sat scio, nostram fles separationem; sed Deus, cui ego servio & in quem confido, non nos a nobis invicem sejunget, quos vehemens amicitia & ardens in ipsum amor conjunxit: sed perinde ac in una scapha nos vitam transmittemus. His Zeno corde accensus & inflammatus sumpsit audaciam, & continuo omnibus videntibus & audientibus se statim esse martyrem * est protestatus. Interim autem dum sic clamabat libere, eum comprehendentes lictores, ut eis jusserat tyrannus, caput illi adimunt. Itaque Eudoxii prædictio tam cito effectum est sortita, & ipse amicum Zenonem statim videt consummatum martyrio.

[17] Cum sic amico providisset, quoniam eum quoque vox quædam e vestigio vocabat, [& gladio obtruncatur.] ipse vero tamquam convivium quoddam mortem poscebat; beato suo capite ensi dato, moritur post amicum e. Ejus autem conjux non solum corpore, sed etiam animo, cum vidisset maritum propter Christum interfectum, neque eum neglexit, neque illiberale aut effœminatum aliquid est locuta: sed quamprimum accurrens, in lanæ quidem vellere suscipit Athletæ sanguinem, hoc enim ei mandarat maritus f. Cum autem sustulisset corpus, id honorifice sepelit, ubi jussa fuerat, nec alia quidem illius mandata negligens; non quod eum amisisset, sed quod non una cum eo excessisset, reputans viduitatem.

[18] [Uxoris ejus magnanimitas.] Unde etiam ad tyrannum accersita g, statim a seipsa accedens, irridebat illius deos & habebat ludibrio, ne ipsum quidem dimittens immunem a contumelia, qui eos sustineret honorare. Sed tu quidem, inquit tyrannus, hæc facis volens a me interfici & studens venire ad Maritum, ut aliquod nomen assequaris apud hos impios Galilæos h: ego autem nequaquam tibi mortem afferam, etsi sis digna pluribus mortibus; ne existimes fore, ut id a me assequaris. Illa autem, Cor meum, inquit, videt meus Dominus, & mentem accipit ante facta. Non ergo frustrata sum coronis, quod a te non fuerim interfecta: sed quod prompto animi studio me ipsam sacrificavi, ero cum Marito particeps eorumdem præmiorum, & paribus fruar remunerationibus. Eam, cum hæc dixisset, expellit e tribunali.

[19] Nondum autem transierant septem dies i, cum gloriosus martyr Eudoxius in somnis apparens conjugi, [Macarius post generosam fidei confessionem] jubet ut mittat ad prætorium Macarium, suum familiarem & amicum. Ea autem cum renunciasset Macario visionem, ille quamprimum venit in prætorium. Et cum satellites, quisnam esset, cognovissent, eum statim comprehendunt & ducunt ad præsidem. Ille autem statim eum interrogavit, quænam ejus esset religio, & quod genus. Is vero; Sum, respondit, Christianus: deos autem gentium k & profundam eorum deceptionem jam olim didici contemnere, cum me hoc admirandus docuisset Eudoxius. Hinc fit, ut ego contendam meipsum sacrificare hostiam vero Deo, per quod potero cito ad dominum meum pervenire Eudoxium.

[20] [gladio itidem necatur.] Præses autem postquam nomen audivit Eudoxii, & hunc cognovit esse illius discipulum; ille mirandum, in modum animi dubius, sciebat enim, se nihil amplius effecturum in Discipulo, quam fecisset in Magistro; Huic quoque, inquit, infelici Macario sceleratum caput ense quamprimum amputetur. Lictores autem protinus fecerunt, quæ jussi fuerant. Sicque Macarius fit re vera macarius, quod est beatus l. Et hi generosi Viri tale trophæum erexerunt adversus communem hostem naturæ, in ipso Christo Deo, & Patre principii experte, & sancto & bono Spiritu; quoniam eum decet gloria & potentia, honor & adoratio nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Martyris latera præcipue hoc cruciatu affecta fuisse, tradunt Menæa magna; ταθεὶς ἐκ τεσσάρων θεῖος· Εὐδόξιος, τύπτεται τὰς πλευρὰς καὶ ξέεται; quod Raderus noster ita vertit: S. Eudoxius, manibus pedibusque extentis, in lateribus verberatur & laceratur.

b Græce ἀσωμάτων, angelicam: Cangio enim col. 30 in Appendice ad Glossarium, ἀσώματοι sunt angeli. Metaphrastes significare vult, opinor, mirabilem fuisse Martyris patientiam & fortitudinem humana majorem.

c Verba uncis inclusa supplevi ex Latina versione, deerant enim in apographo nostro.

d Amimna quis locus fuerit, apud geographos non inveni. Menæa tantum habent ἄμνημον τάφον, quod citatus Raderus monumentum humile interpretatur.

e In Menæis dicitur capite truncatus μετὰ τοῦ φιλτάτου αὐτοῦ Ζήνωνος ἀποτμηθέντος ξίφει τὴν αὐτοῦ κεφαλὴν μετὰ τῶν λοιπῶν σὺν τῷ ἁγίῳ Εὐδοξίῳ ἁγίων μαρτύρων, id est, una cum carissimo sibi Zenone … qui gladio occubuit cum reliquis Eudoxii sociis & martyribus, videlicet Militibus 1104, quos postea eodem mortis genere secutus est S. Macarius, uti narratur numero ultimo.

f Potuit uxor ex pietate & reverentia sanguinem mariti colligere; sed verisimile non est, Martyrem id mandasse.

g Græca non dicunt, accersitam fuisse: sed αὐτόκλητος παραστᾶσα, id est, ultronea se sistens.

h Christianos per contemptum Galilæos appellabant ethnici, quo convitio dein sæpe usus est Julianus apostata. Videri possunt Macri in Hierolexico.

i Menæa habent: Ἐπτὰ δέ ἡμερῶν παρελθουσῶν, id est, septem diebus elapsis.

k Ἑλλήνων proprie sonat Græcorum; sed hic, ut alibi sæpe, significat gentilium seu ethnicorum.

l Apographum nostrum Græcum addit sequentia: Et illorum, qui ante ipsum passi fuerant, Martyrum choro inseritur; quæ apud Lipomanum & Surium omissa sunt.

* imò ἑαυτὸν

* γενήσῃ

* imo plumbeis

* l. Christianum, uti habent Græca

* l. Ζήνωνα

* l. ἀπάτης

DE SS. MARTYRIBUS CENSURINO PRÆFECTO, CYRIACO (ALIAS QUIRIACO) EPISCOPO, MAXIMO PRESBYTERO, ARCHELAO DIACONO, AUREA MULIERE, FELICE, MAXIMO, TAURINO, ERCULANO VEL HERCULANO, VENERIO, STOROCINO, MENNA, COMMODO, HERMETE, MAURO, EUSEBIO, RUSTICO, MONACHIO, AMANDINO, OLIPPIO, CYPRIO MILITIBUS, ET THEODORO TRIBUNO.
OSTIÆ IN LATIO.

An. CCLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Censurinus præfectus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Cyriacus, alias, Quiriacus, episcopus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maximus presbyter martyr Ostiæ in Latio (S.)
Archelaus diaconus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Aurea mulier martyr Ostiæ in Latio (S.)
Felix miles martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maximus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Taurinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Erculanus, vel Herculanus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Venerius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Storocinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Mennas mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Commodus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Hermes mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maurus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Eusebius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Rusticus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Monachius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Amandinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Olippius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Cyprius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Theodorus tribunus martyr Ostiæ in Latio (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Herculano, qui hodie in Martyrologio Romano annuntiatur, antiqua Martyrologia jungunt Taurinum: reliqui aliis diebus commemorati tam apud Græcos quam Latinos: reliquiæ quorumdam alio translatæ.

Dum occasione S. Herculani martyris, quem hodie sine ullis sociis in Portu Romano annuntiat Martyrologium Romanum, [Herculano socius in Fastis antiquis jungitur Taurinus,] antiquos Fastos & maxime Hieronymianos attente perlustro, clare deprehendo ex consensu multorum apographorum, quæ S. Hieronymi nomen præferunt, consentiente etiam antiquissimo fragmento, quod edidit Bucherius, Herculano socium jungendum esse S. Taurinum, ut etiam Castellanus advertit in addendis ad Martyrologium universale pag. 979. Hi enim duo in omnibus fere Hieronymianis hodie occurrunt, & Portui Romano in plerisque attribuuntur, atque idcirco eos sic annuntiavit Rabanus: In Portu Romæ natale Taurini, Eraculani, lege, Erculani vel Herculani. Porro ubi omnem de Taurino dubitationem deposueram, progressus sum ad alia nomina, quæ in quibusdam Apographis juncta leguntur prædictis duobus, videlicet ad Aristosum, qui in tribus aut quatuor exemplaribus habetur; ad Heroum, qui in solo Corbeiensi, & ad alios quosdam evidenter a loco suo avulsos, aut hoc die repetitos.

[2] At nullum ex eis spectare ad Herculanum ac Taurinum credidi: [in Actis vero adduntur plures alii:] atque id firmius mihi persuasi, quando pervolvi Acta illorum omnium, quos in titulo recensui: nam Herculanum ad Martyres illos Ostienses spectare antea nesciebam, quod solus in Portu Romano annuntiaretur, quodque ex antiquis Fastis nullus ei jungendus videretur nisi Taurinus. Verum post Acta, quæ antiqua videntur & bonæ notæ, diligenter perlecta discussaque, clare perspexi Taurinum & Herculanum vel Erculanum, ut in Actis nomen exprimitur, multorum aliorum Martyrum esse Socios, nec passos esse in Portu Romano, sed in civitate vicina, seu Ostiæ. Clara quoque ex prædictis Actis est ratio, cur in Portu Romano, & seorsum ab aliis Sociis, hi duo legantur commemorati in Martyrologiis, nimirum quia hi duo in Portu Romano sepulti sunt, ut dicitur infra in Actis num. 18, reliquis omnibus Ostiæ aut prope Ostiam sepultis.

[3] [horum nomina in Menæis expressa,] Jam vero, priusquam de fide Actorum plura disputo, breviter observo, Martyres omnes, quos in titulo recensui, Latinis Græcisque Fastis adscriptos legi, sed nullibi sine erroribus, ita ut mihi prorsus persuadeam, non paucos errores ex Actis dandis posse emendari. In Græcis Menæis laudati Sancti habentur ad XXX Januarii, ut ibidem in prætermissis apud nos observatum est: sed variorum nomina luxata sunt, & solus ibi omissus est Taurinus. Contra adjectus est Sabaïnus quidam, tamquam S. Aureæ famulus, de quo in Actis nostris nulla est mentio. Verum Sabaïnus ille comparet in Actis S. Aureæ, apud nos datis ad XXIV Augusti, ibique vocatur Sabinianus. At jam ibidem advertit Pinius noster, Acta illa S. Aureæ maxime vitiosa esse, fabulisque & erroribus inquinata. Ex horum vero lectione satis patebit, Acta S. Aureæ, quorum varia exemplaria enumerantur ibidem in Commentario prævio num. 9 & 10, ex hisce quidem composita videri, sed ab impostore quodam multis aucta esse figmentis, ut martyrium S. Aureæ multis exornaretur adjunctis.

[4] Martyrologium Romanum Martyres nostros habet ad XXIII Augusti, [atque iidem in Martyrologio Romano annuntiati:] sed trium dumtaxat ex præcipuis exprimuntur nomina hoc modo: Apud Ostia Tiberina sanctorum martyrum Quiriaci episcopi, Maximi presbyteri, Archelai diaconi, & Sociorum, qui sub Ulpiano præfecto tempore Alexandri passi sunt. Non caret errore hæc annuntiatio, ut probabo inferius. Interim observo, omnes Martyres in titulo præpositos nomine Sociorum comprehendi. Inter hos Socios etiam est Aurea, quæ in iisdem Fastis ad XXIV Augusti ex vitiosis Actis ita commemorata est a Baronio: Apud Ostia Tiberina sanctæ Aureæ virginis & martyris, quæ, saxo ad collum ligato, in mare demersa est: cujus corpus ad littus ejectum beatus Nonnus sepelivit. Plures in hisce verbis sunt errores, ut infra ex Actis fiet clarum. Inter Socios demum dictorum Martyrum sunt Herculanus hodie seorsum in Romano positus, & Taurinus ei in Hieronymianis additus, de quibus jam satis disserui. Porro datæ annuntiationes Martyrologii fecerunt, ut Majores nostri de SS. Quiriaco, Maximo, & Archelao disputaverint ad XXIII Augusti, de S. Aurea vero ad XXIV, ubi & Acta ejus vitiosa sunt data. Ex hisce autem Actis, cum dandis infra collatis, clare patet in utrisque de eadem agi Aurea, cum iisdem utrobique jungatur Martyribus, atque in eadem civitate dicatur passa. Dubium quoque non est, quin idem sit Herculanus in Martyrologiis & in Actis, cum in illo loco commemoretur in Martyrologiis, quo sepultus dicitur in Actis.

[5] Corpora quorumdam ex hisce Martyribus sibi attribuunt Parmenses, [quorumdam corpora Parmæ servari dicuntur.] quin & cathedralis eorum ecclesia olim Herculano erat dicata. Audiamus Ughellum tom. 2 Ital. sac. col. 142: Templum, olim D. Herculano dicatum Pascalem II in Deiparæ Assumptæ memoriam consecrasse, vetus marmorea inscriptio refert: “Templum hoc olim D. Herculano dicatum Paschalis II P. M. ritu solemni in Parmensium gratiam Assumptæ Virgini ille ipse consecravit VI Kal. Octob. MCIV”. In eo requiescere pia Parmensium devotio, vetustaque memoria narrat corpora SS. Herculani patroni, qui in Portu Romano die V Septembris martyrio coronatus est, … Quiriaci, Maximi, Archelai martyrum, Aureæ virginis &c. De iisdem meminit Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 2, cap. 10, num. 2. De hisce jam quædam sunt dicta ad XXIII Augusti in SS. Quiriaco & Sociis; & alia quædam ad XXIV in S. Aurea, quæ Virgo vocatur cum Martyrologio Romano & Actis corruptis ibi datis, quamvis ex Actis hic dandis de virginitate ipsius non constet. Demum utroque loco nonnulla ex antiquis Martyrologiis de hisce Martyribus collecta sunt, quæ hic prætermittenda censui, quia ad martyrii historiam parum faciunt.

§ II. Tempus martyrii: Actorum fides probata, maxime ex eorumdem consensu cum historia temporis.

[Martyres hi passi sunt sub Gallo anno 252:] Tempus martyrii, de quo Acta vitiosa varie loquuntur, clarissime in Actis nostris exprimitur. Quippe hi Martyres sub Gallo imperatore, qui sævissimam anno 252 movit persecutionem, passi leguntur, & coronati Nonis Septembris. Itaque nec sub Alexandro passi sunt, ut credidit ex conjectura Baronius cum Actis quibusdam vitiosis; nec sub Claudio, ut habent alia Acta æque corrupta & interpolata, sed sub Gallo & Volusiano, & jam dicto anno 252, quo gravissima illa, sed brevis, contra Christianos persecutio Romæ præsertim, ubi tunc degebat Gallus imperator, & in ejus vicinia desæviit. Persecutionem inchoatam esse anno 252, passim scriptores consentiunt, & quidem sub finem mensis Junii cœptam, vult Pagius in Critica ad hunc annum num. 10. Cum porro Gallus anno sequenti interierit ante mensem Septembrem, & imperium susceperit post mensem Septembrem anni 251, undique certissimum videtur, Martyres nostros anno 252 fuisse passos. Quippe Acta laudata, quorum apographum notatur desumptum ex manuscripto serenissimæ reginæ Sueciæ in 4o., sincera esse nunc ostendere incipio.

[7] [sævissima tunc fuit persecutio, ut habent Acta,] De persecutione Galli ita scribit Eusebius lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ cap. 1: Decio simul cum liberis interfecto, cum secundum imperii annum necdum explesset, Gallus in ejus locum succedit… Dionysius (Alexandrinus eo tempore episcopus) in epistola ad Hermammonem de Gallo imperatore ita scribit: Sed neque Gallus culpam Decii intellexit; nec prospexit, quid tandem illum pessumdedisset. Quin potius ad eumdem lapidem ante oculos suos positum impegit: qui, cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Hæc de Gallo Dionysius Hisce initium Actorum exactissime consentit. Quæ vero in Actis adduntur de sævitia persecutionis in Urbe Romana, confirmari possunt ex Epistolis S. Cypriani, qui non solum loquitur de persecutione vigente, sed eamdem etiam prædixit in Epistola ad Thibarinos. Est hæc in novissima editione 56, atque inter alia sic habet: Scire enim debetis & pro certo credere ac tenere, pressuræ diem super caput esse cœpisse… Gravior nunc & ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta & virtute robusta parare se debeant milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem Sanguinis Christi bibere, ut possint & ipsi propter Christum sanguinem fundere.

[8] [& probatur ex S. Cypriano: edictum etiam fuit propositum:] Hæc autem dici de persecutione Galli, colligitur ex Epistola 54 ad Cornelium Papam de pace lapsis danda. Cum enim S. Cornelius in persecutione Galli occubuerit, cumque Cyprianus moneat pacem esse dandam seu communionem lapsis in persecutione Decii, Epistola hæc scripta est ante persecutionem Galli, & finita persecutione Deciana. Porro in hac ad Cornelium epistola ter repetit, se visionibus divinitus moneri de gravissima persecutione instante. Pauca huc transfero: Placuit nobis, sancto Spiritu suggerente, & Domino per visiones multas & manifestas admonente, quia hostis imminere prænuntiatur & ostenditur, colligere intra castra milites Christi, examinatis singulorum causis, pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere. Et infra: Nos, quod fidei & caritati & sollicitudini congruebat, quæ erant in conscientia nostra protulimus, diem certaminis appropinquasse, hostem violentum cito contra nos exsurgere, pugnam non talem, qualis fuit, sed graviorem multo & acriorem venire. Hoc nobis divinitus frequenter ostenditur, de hoc nos providentia & misericordia Domini sæpius monemur &c.. In sequenti ad Cornelium epistola meminit de edicto proposito, quo sacrificia … celebrare populus jubebatur, ita ut dubitare nequeamus, quin persecutionem præcesserit aut comitatum sit Galli edictum, sicut etiam in Actis asseritur.

[9] Mitto alia multa, quæ de eadem persecutione diversis locis scripsit S. Cyprianus, [in hac persecutione unus primo impetitus,] & solum huc transfero, quæ in ultima epistola ad Cornelium tunc pro fide exsulem ad propositum nostrum memorat. Commendat mirifice liberam Cornelii & Romanorum fidei confessionem, aitque totam Romanam Ecclesiam uno animo confessam esse, atque hæc subjicit: Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare. Sed quo impetu venerat, eodem impetu pulsus & victus est; & quantum formidinis & terroris attulit, tantum fortitudinis invenit & roboris. Supplantare se iterum posse crediderat Dei servos, & velut tirones & rudes, quasi minus paratos & minus cautos, solito suo more concutere. Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium separare tentaverat. Nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quærit solitudinem singulorum. Sed retusus adunati exercitus fide pariter & vigore, intellexit milites Christi vigilare jam sobrios & armatos ad prælium stare, vinci non posse, mori posse; & hoc ipso invictos esse, quia mori non timent; nec repugnare contra impugnantes,… sed prompte & animas & sanguinem tradere &c. Hæc sufficiunt, ut pateat de persecutione Galli non minus vera dici in Actis, quam de Gallo ipso & Decio; atque hic Actorum tam accuratus cum historia istius temporis consensus fidem eorum mirifice commendat.

[10] Præterea stylus Actorum simplex est & exaggerationibus caret, [quod forte dixit Cyprianus de S. Censurino,] totaque martyrii historia sic relata, ut finis initio recte congruat Nonnullæ quidem reperiuntur in Actis sermocinationes, sed eæ & breves sunt & tales, ut minime recedant a verisimilitudine. Mirari quoque non possumus Gallum ipsum loqui cum Censurino, ut eum a fide avertat, modo consideremus dignitatem præfectoriam Censurini. Quin imo non improbabilis oriri potest suspicio, Censurinum designari a S. Cypriano, dum dicit: Unum primo aggressus &c. Neque enim iis verbis significari ipsum Cornelium Papam existimo, cum ovem vocet, non pastorem, ut Cornelium haud dubie nominasset. Itaque cum ex Actis constet, Censurinum singulari colloquio ab imperatore tentatum esse, cumque verisimiliter Gallus virum quempiam eminentis dignitatis primo aggredi voluerit, ut exemplum viri præstantis plures moveret, non inepta videtur hæc suspicio. Obstare tamen tali suspicioni videtur, quod Censurinus num. 3 dicatur Sanctis in carcere ministrasse. Verum incertum est, an id fecerit tempore persecutionis Galli: nam id etiam fieri potuit, Decio Ecclesiam persequente, atque eo casu primus esse potuit Censurinus, quem Gallus fidei causa carceri mancipavit. At res incerta est, cum neminem nominaverit Cyprianus; ideoque certo dici nequit, utrum primus, an post alios sub Gallo confessus sit Censurinus.

[11] [qui præfecturam gessit.] Æque est incertum, quam gesserit præfecturam Censurinus, licet nulla non congruat familiæ Censurinæ, quæ antiqua erat & potens eo tempore, ut colligitur ex Trebellio Pollione in libro de Triginta tyrannis cap. ult., ubi de Censorino per milites ad imperium evecto & deinde occiso sic habet: Censorinus, vir plane militaris, & antiquæ in curia dignitatis, bis consul, bis præfectus prætorii, ter præfectus urbis, quarto proconsul, tertio consularis, legatus prætorius secundo, ædilitius quarto, quæstorius tertio, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. Si ille Censorinus sub imperio Claudii II, seu circa annum 269, tot præfecturas administraverat, mirum videri non poterit, si Censurinus noster, qui verisimiliter ex eadem fuit familia, præfectus urbi fuerit aut prætorio; id tamen certo dici nequit, cum & multæ aliæ fuerint præfecturæ, quarum minor erat dignitas, minorque potestas. Urbis præfecti istius temporis sunt fere incogniti, ideoque minus s iri potest, an urbis præfectus fuerit Sanctus. Verba Galli ad ipsum in Actis num. 5: Ne … fama careas, qua hactenus rempublicam nobilissime gubernasse ab omnibus prædicaris; innuunt insignem quamdam præfecturam; at certos nos non faciunt de administrata a Censurino præfectura Urbis. Menæa Græca Præfectum prætorio fuisse asserunt; at tantæ auctoritatis non sunt, ut rem faciant certam. Quapropter nihil certi de alterutra præfectura statuendum censeo, & Acta debitis annotationibus illustrata subjungo.

ACTA
auctore anonymo,
Ex Ms. codice serenissimæ reginæ Sueciæ in 4to.

Censurinus præfectus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Cyriacus, alias, Quiriacus, episcopus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maximus presbyter martyr Ostiæ in Latio (S.)
Archelaus diaconus martyr Ostiæ in Latio (S.)
Aurea mulier martyr Ostiæ in Latio (S.)
Felix miles martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maximus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Taurinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Erculanus, vel Herculanus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Venerius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Storocinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Mennas mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Commodus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Hermes mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Maurus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Eusebius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Rusticus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Monachius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Amandinus mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Olippius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Cyprius mil. martyr Ostiæ in Latio (S.)
Theodorus tribunus martyr Ostiæ in Latio (S.)

BHL Number: 1723

A. Anonymo.

CAPUT I.
Exorta persecutione Galli, comprehenditur Censurinus præfectus, qui interrogatur, constansque in fide Ostiam mittitur: hic carceri traditus invisitur ab aliis: custodes carceris miraculo conversi.

[Excitata gravi persecutione a Gallo imperatore,] Postquam a impiissimus imperator Decius b, non totis duobus annis principatu Romani apicis administrato, rebus humanis exemptus est, Gallus suscepit imperium, cui regnum cum floreret in initio, & cuncta ei ex sententia cederent, ipse prosperitatem suam pariter fugavit & pacem, ex eo quod sanctos viros, qui pro pace regni ejus Deo jugiter supplicabant, persequi decrevit. Tanto quippe in Christianos furore exarsit, ut proposito edicto penitus de terra nomen eorum deleri juberet c. Cujus persecutionis immanitas plurimos Romæ Christo Domino martyres procuravit; quorum alii ferarum morsibus laniati, alii in Tyberis alveum demersi, alii ignibus concremati, quidam gladio occisi, non nulli vero exilio deportati, susceptum contra diabolum sanctæ fidei agonem victoriosissime consummarunt. Nec minus puniebatur, si quis inventus est aliquem Christianorum apud se latitantem celasse; sed eisdem, quæ Christianis decreta erant, tormentis subactus, etiam præmii eorum creditur obtinuisse consortium d, Domino promittente atque dicente: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

[2] Erat ea tempestate vir quidam præfectoriæ potestatis occulte Christianus, [Censurinus præfectus ipsi defertur ut Christianus:] nomine Censurinus, qui pro loco officii sui imperialibus obsequiis abesse non valens, specie tantum his insistebat, re autem vera Domino non ficte serviebat: siquidem jejuniis, orationibus & eleemosynis die noctuque operam dabat, Sanctisque in carcere positis e ministrans, multos ex eis, quos acerbitas pœnarum superasse videbatur, ut carnificibus cedere deberent, confortationibus suis retinuit & in fide Christi perseverare perfecit. De quo cum delatus esset apud imperatorem, interrogatus est ab eo, si hæc ita haberentur.

[3] At ille nihil dubitans Christianum se esse respondit, [interrogatusque fidem libere confitetur] & contemptis idolis, unum Deum colere, Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Imperator dixit: Cum unum Deum colere te dixisses, quomodo nunc tres nominasti? Beatus Censurinus respondit: Fides Christiana horum trium, quos audisti, Patris & Filii & Spiritus sancti, ita divisionem in personis confitetur, ut tamen unitatem substantiæ non dividat, quæ adeo in eisdem personis eadem semper est, ut cum sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, nulla tamen earumdem personarum aliud sit quam est alia; sed totæ tres personæ unus est Deus æternus, incomprehensibilis, immortalis, omnipotens, neque initium neque finem ullum habens.

[4] Imperator dixit: Et quomodo dicitis Christum, quem confitemini Deum vestrum, [coram imperatore,] & natum esse & passum, mortuum atque sepultum; si, ut nunc asseris, Deus vester neque initio cœpit neque fine concluditur? Censurinus dixit: Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus pariter & homo est, ante secula quidem genitus ex Patre, nec tamen gignente inferior, in fine vero seculorum natus ex Maria Virgine, nostræ dignatus est fieri particeps naturæ, in qua pro nostra salute pati ac mori potuisset. Quadam enim justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, primorum debito parentum universos posteros obligante, hoc solo excepto, in quem Mater nullam successionem maculæ hujus transfudit; quia sacer ejus partus penitus erat immunis ab omni delectatione carnali, propter quam f cum originali peccato nascuntur omnes, qui ex utriusque sexus copula procreantur, pro quibus hac ratione effusus est sanguis Christi nullum omnino peccatum habentis; ut quia eos diabolus merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.

[5] [invitatusque ad sacrificandum idolis constanter renuit:] Ipsam autem mortis injuriam non pertulit illa Divinitatis Christi substantia, sed sola humanitatis susceptæ natura, solo etiam corpore g positus est in sepulchro, de quo tertia die resurgens, post aliquot dies videntibus discipulis ascendit in cælum & sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, quem expectamus inde ad diem judicii venturum, ut judicet vivos & mortuos & seculum per ignem. Imperator dixit: Desine jam hujusmodi inaniloquiis tempus occupare, & accedens sacrifica diis, ne & familiaritatis apud nos locum perdas & fama careas, qua hactenus rempublicam nobilissime gubernasse ab omnibus prædicaris. Censurinus respondit: Vere te ex illis ostendis esse, de quibus Apostolus dicit, quod ab auditu verbi Dei aures avertant, qui non solum pia Christi gesta audire contemnis, sed etiam saluberrimam de eis suggestionem inaniloquium reputasti; sed nisi resipueris, sermo ipse, quem abjecisti, judicabit te in novissimo die, sicut in Euangelio contemptoribus suis Dominus minatur, a cujus veneratione nec gratiæ tuæ, nec ullius humani favoris appetitus ad idolorum cultum me umquam inflectet, quoniam omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem noster cælos fecit: infelices autem sunt, ut sacra h dicit, qui appellaverunt deos opera manuum hominum; quia quod fit idolum maledictum est, & ipsum & qui fecit illud.

[6] [carceri impositus, invisitur a Maximo, Archelao & Aurea;] Tunc iratus imperator jussit illum civitatem Ostiam i deduci, quinto decimo miliario ab urbe Roma positam, & ibidem vinculis alligatum custodiæ mancipari. Erant autem in Ostia civitate Maximus presbyter & Archelaus diaconus & cum eis quædam Dei famula, nomine Aurea. Hi assiduæ servitutis Dei merito tantam virtutum gratiam obtinebant, ut signa & mirabibilia per eos plurima in nomine Domini Jesu quotidie fierent. Cum ergo beatus Censurinus positus esset in custodia, prædicti famuli Christi, Maximus presbyter & Archelaus diaconus, una cum sancta Aurea impetraverunt a custodibus, cum eo colloqui permitterentur.

[7] [solutis divinitus vinculis Censurino, milites carceris custodes,] Sermocinantibus autem eis & in hymnis & orationibus Dominum collaudantibus, subito nutu divino soluta sunt vincula, quibus S. Censurinus fuerat alligatus. Quo facto vehementer obstupefacti custodes, invicem conferunt, quænam esset virtus, per quam hæc repentina vinculorum solutio invisibiliter fiebat? Erant quidem ex ipsis custodibus numero decem & septem k, quorum nomina hæc sunt, Felix, Maximus l, Taurinus, Erculanus m, Venerius n, Storocinus o, Menna p, Commodus, Hermes, Maurus, Eusebius, Rusticus, Monachius q, Amandinus r, Olippius s Cyprius t & Theodorus tribunus.

[8] [miraculo illo attoniti, & exhortatione] Qui cum starent attoniti de miraculo solutorum insueto more vinculorum, beatus presbyter Maximus inspiratione divina afflatus, superno respectu animoseque præventos intelligens, salutari eos doctrina cœpit instruere, dicens: Audite me, fratres, de quo dicit Propheta, quod venerit in lucem gentium, ut sit salus earum usque ad extremum terræ, ut dicat his qui vincti sunt: Exite, & qui in tenebris: Revelamini u? Qui cæcis visum, surdis auditum, mutis loquelam, cunctisque debilitatibus hominum congrua adhibuit levamina, dæmones effugavit, super mare ambulavit, mortuos suscitavit, multisque aliis operibus, quæ nemo alius facere potuit, verum secundum omnipotentiam de cælis descendisse & dispensationem humanæ salutis per carnem suam explesse comprobavit. Qui nos ad tolerandas pro nomine ejus injurias & pœnas persecutionum in Euangelio suo confortat, dicens: Beati estis, cum maledixerint vobis & persecuti vos fuerint & dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me, gaudete in illa die & exultate, quoniam merces vestra multa est in cælo. Et alibi dicit: Eritis odio omnibus propter nomen meum, qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit; itemque promittit dicens: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam æternam custodit eam.

[9] Hinc Apostolus ejus Petrus ait: Karissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, [Maximi presbyteri magis excitati,] qui ad tentationem vestram fit: nec excedatis tamquam novi vobis aliquid contingat; sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut & in revelatione claritatis ejus gaudentes exultetis: si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requiescit. Plus etiam nos accipere in passionis mercede, quam quod hic sustinemus in ipsa passione, probat apostolus Paulus, dicens: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in vobis. Item dicit Propheta: Oculus non vidit absque te, quæ præparasti expectantibus te. Sed vos, fratres, horum melius capaces eritis, si ex toto corde vera esse omnia, quæ de Christo commemorata sunt, credentes, deinceps etiam animum præparetis ad suscipiendum plenius fidem, quam ad Deum habemus.

[10] Tunc omnes pariter milites, qui custodiebant beatum Censurinum, [instrui cupiunt ad fidem suscipiendam.] jactantes se ad pedes beati Maximi presbyteri, & eorum, qui cum ipso erant, cum lachrymis aiebant: O lugendam nobis vitam, quam hucusque transegimus, in qua nullus unquam nobis istam salutis viam ostendit, quam vos secure ac feliciter gradientes, ita Deo appropinquastis, ut sicut ille est omnipotens, sic & vos per gratiam ipsius totius boni effectus possibilitatem habeatis! Ecce enim solo voluntatis vestræ nutu, tanta celeritate vincula ista dissiluerunt, ut nulla hominum festinatione tam cito solvi potuissent. Quapropter optamus nos instrui, qualiter cognitionem ejus primo percipere, ac deinde in ejus famulatu permanere debeamus, in cujus nomine tanta miracula faciendi mira gratia præditi estis.

[11] Sanctus Maximus respondit: Quia Deo largiente mentis oculos ad veram lucem fidei Christianæ aperire cepistis, [præmissoque jejunio & instructione triduana,] ne pigeat jam vel triduano jejunio eosdem plenius expurgare a sordibus, quibus eos propter spurcissimos idololatriæ ritus obfuscari inevitabile fuit. Triduo autem expleto, in nomine sanctæ Trinitatis, Patris videlicet & Filii & Spiritus sancti, percipietis sacrum baptisma, per quod ab omnibus peccatorum contagiis abluti, spiritali generatione, quæ per ipsum baptisma agitur, filii Dei efficiemini. Ad hæc milites, propere jejunio suscepto, toto triduo fide Domini catechizabantur.

[12] Quo expleto, baptismi gratiam per beatum Maximum perceperunt, [baptismi Sacramentum, ac deinde confirmationis & Eucharistiæ suscipiunt.] & a fonte sacro eos beata Aurea suscepit. Adveniens etiam beatus Cyriacus episcopus, fidei verbo eos confirmavit, & sacro Chrismate consignavit, & participati sunt omnes sacrosancta mysteria Corporis & Sanguinis Domini: cœperuntque primitivæ Ecclesiæ ducere vitam, abjectis videlicet omnibus mundi commerciis, in timore Domini & sancta conversatione unanimiter permanere: sed & in signis atque miraculis supparem quodammodo gratiam habentes, vitam suam cunctis quotidie gratificabant.

ANNOTATA.

a Titulus hisce Actis præfixus est talis: Passio sanctorum martyrum Censurini præfecti, Cyriaci episcopi, Maximi presbyteri, Archelai diaconi, Taurini & Erculani militum, cum sociis eorum. Quod ex Militibus Taurinus & Erculanus, tam in Actis hisce quam in apographis Hieronymianis, soli nominatim commemorentur, quemadmodum soli sepulti sunt in Portu Romano; nonnullam præbet suspicionem, scriptorem horum Actorum Portuensem fuisse, cum videatur sepultos in Portu præ sociis Militibus honorare voluisse etiam in fine Actorum, ubi duorum illorum sepulturam primo refert.

b Decius imperium adeptus est anno 249, & occisus in prælio contra Gothos anno 251. Eum non regnasse duobus integris annis, affirmat etiam Eusebius laudatus in Commentario num. 10, aliique plures, quos huc non transfero. Verumtamen Pagius in Critica ad annum 251 num. 30 contendit, Decium imperasse ultra biennium, seutertium imperii annum saltem inchoasse. Tillemontius idem credidit Historiæ imperatorum tom. 3 in Decio ad annum 251. Præter auctoritatem Sexti Aurelii Victoris de Cæsaribus in Decio, ubi eum cum filio occisum dicit, exacto regni biennio, & Victoris in Epitome, ubi de Decio habet: Imperavit menses triginta, allegant antiquam inscriptionem, in qua tertia exprimitur tribunitia potestas Decii & consulatus secundus. Cum autem tribunitia potestas simul assumeretur cum imperio, ut certum inferunt ex inchoata tertia tribunitia potestate tertium quoque inchoatum esse Deciani imperii anni. Verum respondeo, Pagium ex verbis Baronii ipsius, quem refutat, colligere potuisse, argumento isto id non certo evinci. Audiamus Baronium ad annum 254 num. 48: Quod si tribunitia potestas ejus (Decii) in nummis vel aliis antiquis inscriptionibus tertio … repetita habetur; id accidit, quod anno ante Philippi necem … ab exercitu imperator est appellatus, cum etiam tribunitiam potestatem ex more consecutus est. Hæc, inquam, verba docere debuerant Pagium & Tillemontium, quam infirmum sit fundamentum, quo nituntur, cum initium imperii Decii nolintordiri ab acclamatione Decii per milites, ut Victor fortasse fecit; sed a morte utriusque Philippi imperatorum, ideoque ex initio tribunitiæ potestatis colligi nequeat initium imperii, si id inchoemus post mortem Philipporum. Nolim quidem contendere cum Baronio, Philippos toto anno superfuisse post acclamationem Decii; at existimo aliquot menses inter hujus acclamationem & eorum mortem fuisse medios; idque ostendi potest modo valde verisimili ex iis, quæ Tillemontius ipse adduxit. Sola relatio eorum, quæ mortem Philipporum præcesserunt, ad id ostendendum sufficit. Quippe Decius in Pannonia acclamatus est imperator, quod ubi Romæ audivit Philippus, coactis exercitibus, inquit Zozimus, velut hostem aggressurus in eum movit. Deinde vero Philippum conflixisse cum Decio, victumque & occisum Veronæ, ac filium Philippum paulo post Romæ, auctores consentiunt. Itaque primum nuntius de acclamatione Decii Romam perlatus est, deinde exercitus a Philippo coactus non modicus, cum numero superiorem fuisse Deciano velit Zozimus: post hæc alter exercitus ex partibus Romanis, alter ex Pannonia progredi debuit ac demum uterque confligere. Quapropter hisce necessario aliquot menses attribuendi sunt; nec a verisimilitudine recedet, qui sex septemve menses consumptos suspicabitur, & sic facile Victorem cum Eusebio conciliabit. Quippe si circa mensem Junium imperator a militibus acclamatus est Decius; Philippus vero occisus circa mensem Decembrem, consentient satis Eusebius & Victor; sed prior numeraverit annos Decii a morte Philippi, alter vero ab exordio suscepti imperii; & uterque satis recte, cum Decius fuerit occisus anno 251, verisimiliter mense Novembri aut Decembri, ut ostendunt Pagius & Tillemontius.

c De persecutione Galli, qui post Decium imperator factus est anno 251, actum est in Commentario § 2, ubi omnia abunde sunt confirmata. Inter infortunia regni ipsius non infimo loco numeranda est pestis, quæ imperium Romanum multis annis graviter afflixit, etiam post Galli & filii ipsius Volusiani interitum. Aliqui crediderunt ortam esse persecutionem, quod occasione pestis sacrificia præscriberentur; at Pagius ad annum 252 num. 10 id negat, quia cœpta est persecutioante pestem, atque idcirco Orosius lib. 7 cap. 10 ait, pestem esse immissam a Deo in pœnam persecutionis.

d Loquitur haud dubie auctor de fidelibus, qui occasione celatorum Christianorum capiebantur: nam infidelibus opus istud charitatis ad vitam æternam prodesse non poterat, nisi converterentur.

e Id facere potuit tam sub Decio, quam sub Gallo: nam Deciana persecutio non diu hanc præcesserat.

f Ratio formalis, cur contrahatur peccatum originale, non est ipsa delectatio carnalis; at ratio formalis esse videtur, quod voluntas omnium hominum, qui via naturali ab Adamo descenderent, vi ordinationis divinæ constituta esset in voluntate Adami, ut docent multi theologi, qui singulari privilegio Sanctissimam Dei Genitricem ab illa lege excipiunt. Verumtamen ita veteres aliqui, atque ipse etiam subinde Augustinus, loquuntur, acsi indicari vellent ob delectationem carnalem contrahi peccatum originale. At recentiores theologi post S. Thomam exactius de causacontracti originalis peccati egerunt. Suarez autem scribens ad primam secundæ S. Thomæ tract. 5 disp. 9 sect. 3 num. 4 ad similia S. Augustini dicta sic respondet: Non est intelligendum, concupiscentiam vel libidinem esse causam, quæ peccatum originale in prole efficiat… Intelligendum ergo, istum generationis nostræ defectum ex peccato primi parentis manasse, & hanc defectuosam generationem esse viam, per quam originale peccatum suo modo transfunditur.

g Sic tamen, ut Divinitas corpori æque ac animæ maneret hypostatice unita.

h Addendum videtur, Scriptura.

i Ostia antiqua est civitas Latii ad ostium Tiberis, a quo etiam Ostia Tiberina dicitur. Jacet nunc in ruinis, a Saracenis olim diruta.

k Hi omnes etiam enumerantur in Actis interpolatis S. Aureæ ad 24 Augusti datis, ut & in alio Ms. ibidem laudato in annotatis ad caput 1, ac demum apud Ferrarium ad 23 Augusti in Quiriaco & sociis, & in Menæis Græcis ad 30 Januarii, uno excepto Taurino. Sed nomina quorumdam variis modis sunt scripta, ut mox dicam.

l In Ms. anonymo Martialis, in aliis omnibus Maximus.

m In aliis Herculanus, in Menæis Herculinus.

n In Actis S. Aureæ & Menæis Benerius, in Ms. anonymo Neberius, apud Ferrarium Hiberius.

o In Actis S. Aureæ & Ferrario Storacinus, in Ms. anonymo Stauracius, in Menæis Styracimus.

p In Actis Aureæ & Ferrario Mennas.

q In Actis Aureæ Monaxius, in Ms. anonymo Maprilis, apud Ferrarium Monasius, in Menæis Momochreus.

r In Ms. anonymo Saturninus.

s In Actis Aureæ Olimpius, in reliquis Olympius.

t In Ms. anonymo Corporius, in Menæis Cyprus.

u Clarior erit sensus, si hic addatur: De eo nimirum, qui &c.

CAPUT II.
Baptizantur custodes carceris: mortuo ad vitam revocato, Censurini Socii comprehenduntur: martyrium omnium & sepultura.

[Cum mortuum suscitatum Ostiæ audisset Gallus, Sanctos jubet comprehendi:] Interea etiam contigit ab eis mortuum a suscitari: cujus claritudo facti famam virtutum, quas per eos Dominus operatus est longe lateque diffudit. Quo etiam Imperator audito, furore repletus, dixit: Magicam artem exercent, & severiori eam disciplina reprimi oportet. Et accito vicario urbis Ulpicio b Romulo, misit eum Ostiam civitatem ut quoscumque ibidem Christianos reperisset, ab hac professione eos revocare satageret; & si qui vel sine vi consentirent, vel pœnarum illatione coacti cederent, divitias & honores consequerentur: acquiescere vero nolentes diversis cruciatibus perirent.

[14] [hi vero comprehensi fidem constanter profitentur,] Veniens autem Ulpicius Romulus Ostiam civitatem, sanctum Cyriacum episcopum, Maximum presbyterum, Archelaum diaconum & famulam Christi Auream, una cum beato Censurino & Militibus per eos conversis, comprehendi & sibimet præsentari jussit. Qui cum adstarent, interrogantur a judice, si essent Christiani. At illi se veraciter ita esse, clarissima voce testantur. Ad hæc judex: Dominus, ait, noster imperator præcepit, ut ab hac cultura recedentes, deos, quos ipse colit, honoretis. At illi: Quando, inquiunt, imperator contra Deum non jusserit, lege sanciente ei parere debemus: quando vero jussa ejus divinis reluctantur præceptis, deliberatum nobis & ex paternis legibus confirmatum scias, ut obtemperemus Deo magis quam hominibus. Cum ergo Deus jubeat, ut nullum præter ipsum colamus deum, numquam audiemus vel te vel imperatorem tuum, ut profana simulacra cæremoniis aliquibus veneremur.

[15] [flagrisque crudeliter cæsi,] Iratus judex, jussit eos in carcerem retrudi. Ducuntur itaque de tribunalibus ad vincula, aliaque mox die de vinculis ad tribunalia revocantur: & interrogante judice, si adhuc in sua sententia permanerent; illi fiducia mercedis æternæ constanter ac fortiter Christum confitentur: tuncque gaudentes confessione decorari, numquam se idolis immolaturos esse testabantur. Tunc jubente judice, ad verbera denudati, flagrisque hinc inde, inspectante populo, adeo cruciantur, ut finem vitæ inter ipsa verbera habituri putarentur. Videres inter hæc fortissimos Christi Milites exemplo Apostolorum exultasse, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

[16] Quibus insultans judex: Ubi est, inquit, modo, [se spe mercedis æternæ consolantur,] quem colitis? Quare vos de his pœnis non liberat? Sancti Martyres dixerunt: Et quare vocas pœnam, in quo nos vides gaudere? Nam verbera ista, vel quidquid acerbitatis pro nomine Christi fuerit nobis ingestum, non dolores c, sed delicias nobis præbere sentimus. Sed & si quid grave vel asperum patimur, forti patientia sustinere jubemur, dicente Scriptura: Patientes estote usque ad adventum Domini: ecce, Judex ante januam assistit. Qui & ipse alibi dicit: Ecce venio cito & merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Unde & in persecutionibus constituti patienter expectamus ultionis diem; qui tamen antequam veniat, ipsos persecutores nostros converti optamus; ne ipsa eos vindicta in suo reatu inveniat; quod si fiet, quanto major fuerit persecutionis nostræ injuria, tanto & justior & gravior erit pro ipsa persecutione vindicta.

[17] Contra hæc judex nequaquam conpunctus, sed in sua crudelitate persistens, [tandem capite minuti,] capitalem eos sententiam subire præcepit. Illi autem ducti ad arcum, qui erat ante theatrum, secundum quod ex divinis Scripturis fuerant instituti, in agonibus perseverantes & oculum mentis suæ in Deum habentes defixum, gladiis cervices sacras supponunt & mortem pro pietate absque timore suscipiunt: decollati d sunt autem Nonas Septembris.

[18] Et collegit corpora eorum beatus presbyter Eusebius, [sepeliuntur ab Eusebio presbytero.] & Taurinum quidem & Erculanum in portu Romano sepelivit, sanctum vero Theodorum in mausoleo suo posuit, reliquis omnibus cum sancto Cyriaco episcopo apud Ostiam civitatem monumenta extruxit: quorum corporibus in pace sepultis, nomen eorum vivet in secula, quoniam crebris passionibus suis & cruciatibus glorificantes Dominum, non dilexerunt animas suas usque ad mortem pro nomine ejus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum.

ANNOTATA.

a Hujus a mortuis excitatio prolixius refertur in Vita S. Aureæ, ubi dicitur fuisse decennis fere filius sutoris; resque attribuitur Cyriaco episcopo, Christianis tamen præsentibus & simul orantibus.

b Ulpinus Romulus vocatur in Actis S. Aureæ, apud Ferrarium Ulpius, in Martyrologio Romano ad 23 Augusti Ulpianus a Baronio, a quo & præfectus pro vicario substitutus. Verum alia quæpiam observatio hic facienda, quia vicarius urbis dicitur Romulus: nam Tillemontius in Decio ad annum 249 occasione cujusdam inscriptionis dicit: Vicarii esse non cœperunt, nisi sub Diocletiano secundum Lactantium, laudatum in margine lib. de Mortibus persecutorum cap. 7. Verum Lactantius id non dicit. Verba accipe: Et ut omnia terrore complerentur, provinciæ quoque in frusta concisæ, multi præsides & plura officia singulis regionibus ac pene jam civitatibus incubare, item rationales multi & magistri & vicarii præfectorum. Erant ante Diocletianum præsides, officia, rationales, magistri: cur non etiam vicarii? nam Lactantius de omnibus eodem modo loquitur, & non primum institutos, sed numero auctos significat. Itaque longe probabilius est, vicarios constitutos esse ab Adriano, cum Victor in Epitome de Adriano dicat: Officia sane publica, & palatina, nec non militiæ in eam formam statuit, quæ paucis per Constantinum immutatis hodie perseverat. Hæc paucis observanda censui, ne quis Acta reprobanda censeat ob vocem vicarius.

c Ex hoc dicto inferendum non est, Sanctos illos non sensisse corporis dolores, ut subinde quibusdam divinitus concessum est. Nam verba solum exigunt, ut dicamus eos non doluisse de illatis corpori suo doloribus, quod spe mercedis æternæ eos non modo patienter & libenter, sed etiam læti sustinerent.

d In Actis vitiosis S. Aureæ, hisce multa alia adduntur de martyrio Aureæ, quæ tandem mari injecta dicitur: corpus vero ipsius ad littus delatum, & sepultum a S. Hippolyto. Verum quæ hic dicuntur longe probabiliora & verisimiliorasunt.

DE S. RHAÏDE VEL HERAÏDE VIRGINE MARTYRE
PROPE ALEXANDRIAM IN ÆGYPTO.

Circa an. CCCVIII.

[Commentarius Praevius]

Rhaïs vel Heraïs virgo M. prope Alexandriam in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

[1] In Menologio Sirletiano atque Menæis tam impressis quam manuscriptis annuntiatur hodie Rhaïs martyr, [Rhaïs aut potius Heraïs in Fastis memorata,] cum aliqua tamen diversitate. Verba Menologii sunt hæc: Eodem die natalis B. martyris Rhaïdis, quæ igne consummata est. Menæa impressa sic habent Latine reddita: Sancta martyr Rhaïs gladio occiditur. Versiculi deinde hi subjunguntur:

Ποθοῦσα κάλλος Ὑραΐς Θεοῦ βλέπειν,
Σαρκὸς τὸ κάλλος ἐκδίδωσι τῷ ξίφει.

Desiderans pulchritudinem Dei videre Heraïs,
Carnis pulchritudinem tradit gladio.

Notandum primo in versiculis nomen esse nonnihil diversum, ac vocari Heraïdem potius quam Rhaïdem, atque id verum esse nomen, mox videbimus. Secundo notabilis est differentia inter Menologium & Menæa, quia in hisce gladio dicitur cæsa, in illis combusta. Verum ex elogio dando confirmabitur mors gladio illata, non igne. Elogium autem hoc legitur in Synaxario Ms. collegii nostri Parisiensis, quod nomen modo habet Ludovici Magni.

[2] Gemina Heraïs cum aliis Martyribus jam data est in hoc Opere, [quæ alia videtur a duabus ante in hoc Opere datis:] altera ad IV Martii cum tribus sociis; at sine ulla temporis aut loci notitia; altera ad XXVIII Junii Raïs vel Heraïs occurrit cum multis martyribus, qui passi sunt Alexandriæ in Ægypto sub Alexandro Severo imperatore. Hæc vero Alexandriæ quidem passa est, sed sub Culciano præside, qui Ægypti præfecturam administravit sub Maximino II imperatore, & Christianos acerbissime persecutus est eo tempore, teste Eusebio lib. 9 cap. XI. Qua de causa hæc Heraïs distinguenda est a secunda ex duabus prioribus, cum toto seculo serius sit passa. Verisimiliter etiam a prima dißinguitur, quia nulla ratio est, cur eamdem credamus, nisi solum nomen, quod sufficere non potest ad credendum utramque esse eamdem, præsertim cum in iisdem Fastis annuntientur diversis diebus. Hisce observatis, elogium, quod satis nitide concinnatum est, ex laudato Synaxario Græce subjungam, ac deinde reddam Latine. Præmittitur annuntiatio, quam Latine sic exprimo: Certamen sanctæ martyris Heraïdis, & Sociarum. Sequitur deinde tale elogium.

[3] Αὕτη θυγατὴρ ἧν τινος ἱερέος· ἐτῶν δὲ οὗσα δώδεκα τὸν μονήρη βιὸν ἠσπάσατο· κατά τινα δὲ πάροδον ἰδοῦσα σὺν ἀνδρράσι καὶ γυναῖκας συλλαβομένας καὶ δεσμουμένας, [elogium ipsius ex Synaxario,] καὶ πλησιάσασα αὑταῖς, καὶ τὴν αἰτίαν ἐπερωτήσασα, δι᾽ ἧν δέδενται, καὶ μαθοῦσα διὰ τό εἰναι αὑτὰς Χριστιανὰς, παραυτίκα κατ᾽ ἐνώπιον τῶν συλλαβανόντων ἐξεβόησε· καγὼ χριστιανή εἰμι, καὶ τὰ εἵδωλα διαπτύω. Διὸ καὶ συλληφθεῖσα εἰς ἐξέτασιν κατέστη χουλκιανῷ ἐπάρχῳ Ἀλεξανδρίας· ὅθεν μετὰ πολλὰς τὰς ἐροτήσεις τὴν διὰ ξίφους ἀπόφασιν δέχεται, καὶ τελειοῦται σὺν ταῖς λοιπαῖς γυναιξὶ Latinam interpretationem subdo: Hæc filia erat cujusdam sacerdotis. Cum autem duodecim esset annorum, monasticam amplexa est vitam. Dum vero in transitu quodam vidisset mulieres quoque cum viris comprehensas esse & vinctas; accedensque causam petiisset, cur essent vinctæ; doctaque id factum, quia erant Christianæ; confestim coram iis, qui comprehendebant, exclamavit: Et ego Christiana sum, & idola contemno. Comprehensa igitur ductaque est ad Culcianum præsidem Alexandriæ, ut interrogaretur. Qua de causa post multas interrogationes damnatur ad mortem gladio subeundam, & occiditur cum reliquis mulieribus.

[4] [alterum ex Menæis nonnihil diversum,] Eadem Sancta rursum in Menæis memoratur ad XXIII Septembris, atque ibi in Menæis impressis tale fere est elogium, quale jam dedi ex Synaxario Ms. In hoc etiam Synaxario iteratur eodem die sanctæ hujus Martyris memoria, sed breviter, atque hisce Græce adjunctis verbis, quæ Latine reddo: Eadem est, quæ in variis Synaxariis reperitur & die V hujus (Septembris) & XXIII. Porro, cum videatur operæ pretium fore, si totum elogium ex Menæis impressis huc transferam, illud, quoniam jam Græce impressum est, hic Latine reddam. Præmittitur hæc commemoratio: Eadem die, memoria sanctæ martyris Hieraïdis virginis. Deinde tale subnectitur elogium: Hæc nata est in Ægypto in loco dicto Tamma, filia cujusdam presbyteri, nomine Petri. Habitu monastico erat induta, annos agens quasi duodecim. Egressa vero cum aliis virginibus ad aquam hauriendam, & videns multas virgines, ac multitudinem virorum, presbyterorum, diaconorum, ac monachorum, quos Lucianus dux vinctos habebat in navi prætereunte; doctaque pro Christo vinctos esse, virili sumpto animo, se iis immiscuit, ubi id commentariensem rogarat. Hoc autem monente, ut securiorem potius partem eligeret, nec vellet mori cum captivis; postquam noluit mutare propositum, delata est duci, ac deos ipsius irrisit, & in faciem ipsius Christiana sacra ridentis exspuit. Post multos demum cruciatus gladio occisa est.

[5] [quod tamen utcumque conciliari potest cum præcedente.] Nihil quidem in hoc elogio legitur, quod præcedenti plane sit contrarium; varia tamen sunt addita, ut lector utrumque conferens facile videbit. Quod dicitur de consputata facie ducis, in solis Menæis legitur, nec satis est verisimile. Præterea in priori elogio Sancta dicitur comparuisse coram Culciano Alexandriæ seu Ægypti præfecto; in altero ducta dicitur ad Lucianum ducem, quod eatenus non pugnat cum præcedenti asserto; sed omnino tacetur de Culciano; acsi sententia mortis etiam lata esset per Lucianum. Verum Lucianus clare non dicitur damnasse Sanctam, & per verba, Delata est duci; significari potest, ductam esse ad Culcianum, ad quem verisimiliter captivos omnes ducebat Lucianus. Quidquid tamen sit de mente ambigua auctoris, ex priori elogio, in quo Culcianus Alexandriæ præses clare exprimitur, probabilius est, sub eo passam esse Sanctam, atque idcirco martyrium fixi circa 308, quo gravis fuit in Ægypto persecutio. Dies autem martyrii in Synaxario ad XXIII clare asseritur fuisse quinta Septembris.

DE SS. QUINTO VEL QUINCTIO, ARCONTIO ET DONATO MART.
CAPUÆ
Ex Martyrologiis.

[Commentarius Praevius]

Quintus vel Quinctius martyr Capuæ (S.)
Arcontius martyr Capuæ (S.)
Donatus martyr Capuæ (S.)

J. S.

[Quintus, Arcontius & Donatus magno Fastorum consensu Capuæ memo rati:] Magno tam antiquorum quam recentiorum Fastorum consensu hodie annuntiantur tres Martyres Capuani, Quintus, Arcontius & Donatus. Hieronymiana apud Florentinium sic habent: Et in Capua Campaniæ natalis sanctorum Quinti. Arconti. & Donati. Consentit Antverpiense vetustissimum in annotatis: Et in Capua Quinti Areonti & Donati. Secuti sunt Ado & Usuardus iisdem fere verbis usi. Posterioris verba subdo: Capuæ, sanctorum martyrum, Quinti, Arcontii & Donati. Consonat etiam hodiernum Romanum, præterquam quod priorem vocet Quinctium hoc modo: Capuæ sanctorum martyrum Quinctii, Arcontii & Donati. Mirum apparet, nullam de hisce Martyribus memoriam esse in ullis Fastis Capuanis, ut fatetur Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 73, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, ubi observat ignorari etiam martyrii tempus & persecutoris nomen. Geminum quidem Quintum, alterum martyrem cum Quarto, alterum confessorem, urbi suæ attribuit laudatus Monachus, an satis recte, hic non examino. At satis certum est, hunc Quintum Arcontii & Donati socium esse, non Quarti, ideoque ab eo distinctum. Quapropter necessario dicendum est, trium horum Martyrum memoriam mansisse obscuram, & martyrologis fere tantum innotuisse, nisi aliquando Capuæ fuerint culti, isque cultus deinde interciderit.

[2] Porro nonnulla oriri potest dubitatio, an præcedentibus jungendi non sint alii, [hisce & alii perperam a quibusdam adjuncti:] quia duo revera additi sunt in apographo Corbeiensi, quod ita habet apud Florentinium: In Capua Campaniæ natalis SS. Quinti, Arconti, Donati, Magni, Januarii. Similis nascitur dubitatio ex Notkero, qui sic habet: Capuæ, Quinti, Acontii & Donati, Eutychetis & Maronis. Verum respondeo, Magnum huc perperam videri traductum a die præcedenti aut fortasse a die sequenti, quo alius colitur Magnus; ac Januarium similiter a VII Septembris, quo in Hieronymianis annuntiatur. De Notkero jam dixit Sollerius in annotatis ad Usuardum: Nescio, qua auctoritate Notkerus Socios duos adjunxerit. Certe hi nuspiam reperiuntur in ullis apographis Hieronymianis, nec verisimile est, Notkerum habuisse ulla horum Martyrum Acta, ex quibus eos adjungeret, quia tunc more suo aliquod texuisset ex gestis elogium. Itaque non dubito, quin Maronis & Eutychetis memoria huc male translata sit a die XV Aprilis, idque occasione Victorini hodie annuntiati, quocum ibidem rectius memorantur.

[3] [priores Capuæ videntur omnino attribuendi.] Demum dubitare quis posset, an revera Quintus, Arcontius & Donatus attribuendi sint urbi Capuanæ, non solum quia nulla eorum est memoria Capuæ, sed magis quia in Fragmento Bucheriano Acontus cum aliis tribus hodie memoratur in Portu Romano. Fateor exiguum adeo esse nominis discrimen inter Acontum & Arcontum vel Arcontium, ut illud sufficere nequeat ad tollendam dubitationem. Verum cum Acontus vel Acontius in monumento tam vetusto, quale est Bucherianum, alios habeat in Portu Romano socios, iidemque etiam in Portu Romano annuntientur in plerisque Hieronymianis; cumque Arcontius quoque magno vetustorum Martyrologiorum consensu cum aliis Sociis attribuatur Capuæ, tam loci quam Sociorum diversitas facit, ut Arcontium Capuanum ab Acontio Portuensi credamus distinctum, prioremque cum duobus Sociis Capuæ adscribamus, licet de tempore & modo martyrii non constet.

DE SS. NIMFIDO VEL NYMPHO ET SATURNINO MARTYRIBUS
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Nimfidus vel Nymphus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Saturninus M. Alexandriæ in Ægypto (S.)

J. S.

[Mira Martyrologiorum varietas in hisce Martyribus memorandis:] Apographa Hieronymiana varios hodie annuntiant Martyres Alexandrinos, sed mira varietate & nominibus multum mutatis. Textus apud Florentinium sic habet: In Alexandria natalis sanctorum Nemfidi. Saturnini, & depositio beati Ingenui episcopi cum Sociis suis. Corbeiense hæc profert: In Alexandria, natalis sanctorum Memfidi, Sturninæ. Depositio beati Ingenui cum Sociis suis, quorum nomina Deus scit. Vetustissimum Antverpiense videtur eamdem Martyrum classem bis recensere cum aliqua tamen mutatione. Primo ita habet: In Alexandria Euteci, Maximi, Nimpi, Saturnini. Suspicor duos priores huc perperam translatos a die præcedenti, ubi in numero martyrum Ancyranorum sunt Eustichus & Maximus, aut eosdem esse cum Eutichete & Marone, quos ad hunc diem transtulit Notkerus: posteriores vero duos existimo non alios esse ab iis, quos deinde cum Ingenuo sic memorat idem apographum: Alexandria civitate Nimfidæ, Saturninæ. Ingenui episcopi. In contractioribus apographis nullus ex his recensetur Alexandriæ; sed Ingenuus in variis commemoratur sine loco; & revera Ingenuus non ita etiam in textibus præcedentibus cum duobus aliis jungitur, ut necesse sit dicere eum ad eorum numerum pertinere. Rabanus, qui solus ex martyrologis sui temporis Martyres hos Alexandrinos adoptavit, (& cui interpolata quædam Bedæ exemplaria consonant) dubitationem de Ingenuo non clare tollit, sic eos annuntians: Et in Alexandria, Nymphi, & Saturnini, & depositio B. Ingenui episcopi.

[2] Verumtamen cum Ingenuum potius annuntiet ut confessorem quam ut martyrem, [iis dubie annumeratus Ingenuus episcopus alio videtur spectare;] ut vox depositio insinuat, Rabanus potius censendus est Ingenuum ab aliis separare, quam cum iisdem conjungere. Idem observari potest in duobus apographis ante datis, in quibus item occurrit vox depositio; licet alias in illis videretur memorari ut martyr, quia additur, Cum sociis. Grevenus duos tantum sine Ingenuo memorat hoc modo: In Alexandria, Nymphii & Saturnini. Et revera hi duo tantum Alexandriæ attribuendi videntur, quamvis forsan habuerint non paucos Socios anonymos, qui in duobus apographis primo laudatis perperam junguntur Ingenuo, quantum suspicor ob vocem depositio, & quia Ingenuus alio spectare videtur, ut nunc ostendam. Castellanus in Martyrologio Universali ad hunc diem annuntiat S. Ingenuinum, vel Genuinum, Sabionensem episcopum, qui in Martyrologio Romano una cum S. Albuino Brixinensi episcopo habetur V Februarii, ubi etiam de utroque apud nos actum est. Idem auctor in annotatis ad Martyrologium Romanum Gallice versum die V Februarii indubitanter asserit, S. Ingenuinum obiisse V Septembris, atque ex eo liquet, ipsum non dubitasse, quin sit ille Ingenuinus, qui hodie in variis Martyrologiis annuntiatur sub nomine Ingenui.

[3] [& forsan est S. Ingenuinus Sabionensis episcopus.] Porro hæc opinio mihi probabilis admodum & verisimilis apparet, ideoque rationes a Castellano prætermissas hic allegabo. Primo Ingenuus in variis apographis Hieronymianis jam datis, aliisque similibus Martyrologiis interpolatis memoratur eo modo, ut confessoribus potius quam martyribus videatur annumerandus; indeque probabiliter infertur, non esse e classe Martyrum Alexandrinorum. Secundo in Hieronymianis contractioribus apud nos tom. 7 Junii annuntiatur sine Alexandrinis illis & sine loco, videlicet in Augustano sub nomine Ingenuini, in Labbeano, Ingenui. In Turonensi autem apud Martenium tom. 3 Thesauri Anecdotorum ponitur, Ingenui episcopi. Mitto alia Martyrologia, in quibus occurrit nuda vox Ingenui. Jam vero tanto majorem hæc suspicionem ingerunt de Ingenuino Sabionensi, quod hujus nomen aliis diebus non reperiatur in Fastis antiquioribus, licet constet de antiquo ejus cultu. Tertio demum obstare nequit, quod modo colatur die V Februarii, quodque aliqui ea de causa dixerint defunctum esse eo die: nam cum simul colatur cum S. Albuino, hujus dies emortualis videtur electus ad utrumque simul colendum. Itaque opinionem istam Castellani non quidem omnino certam, at satis probabilem esse, prorsus mihi persuadeo: atque idcirco solos Nimfidum vel Nymphum & Saturninum in titulo recensui, licet hi fortasse habuerint plures socios anonymos.

DE SS. TAURINO, NEMORATO, SATURNINO, ARAPOLLINO MM.
IN ÆGYPTO
Ex Hieronymianis apographis.

[Commentarius]

Taurinus martyr in Ægypto (S.)
Nemoratus martyr in Ægypto (S.)
Saturninus martyr in Ægypto (S.)
Arapollinus martyr in Ægypto (S.)

J. S.

[Horum Martyrum memoria in Fastis annuntiata.] Præter martyres Alexandrinos modo datos alii quatuor Martyres Ægyptii annuntiantur in apographis Hieronymianis, hic invicem satis consonantibus. Textus apud Florentinium hoc modo eos exprimit: In Ægypto natalis sanctorum Taurini. Nemorati. Saturnini. Arapollini. In Corbeiensi ultimum nomen leviter mutatum est: In Ægypto natalis SS. Taurini, Nemorati, Saturnini, Arapolloni. Duo vero nomina & ordo martyrum nonnihil mutata sunt in Antverpiensi, quod ita habet: In Ægypto Taurini, Saturnini, Nemosati, Aropollini. De codice Blumanio serius cum aliis collato pag. 1068 hæc notat Florentinius: Inter Ægyptios Martyres omittuntur in codice Blumanio Taurinus & Saturninus. Forsan eos codicis illius collector omittendos censuit, quod jam aliquis Taurinus annuntiatus esset in Portu Romano, & aliquis Saturninus Alexandriæ: nam ex eo suspicio oriri potest de iis perperam geminatis. Verumtamen aliorum codicum consensus facit, ut verisimilius ab iis hi distinguantur. In codice Richenoviensi duo ex hisce quatuor sic memorantur: In Ægypto, Taurini, Nemorati. In aliis hujusmodi codicibus contractis Ægyptii illi fere omissi sunt nisi quod Taurinus in pluribus memoretur, sed Portuensis, qui præter Ægyptium etiam est in laudato mox Richenoviensi. Apud posteriores martyrologos hi Martyres Ægyptii omissi sunt, ut jam observavit Florentinius. Plura de hisce Martyribus non invenio.

DE S. ABDA EPISCOPO MARTYRE MULTISQUE ALIIS IN EADEM PERSECUTIONE PASSIS
IN PERSIDE

Circa an. CCCXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Abda episcopus martyr in Perside (S.)
Alii in Perside

AUCTORE J. S.

§ I. S. Abdas verisimiliter idem cum Abdia, Abdæo, Audio, hac die memoratis in Fastis.

[1] Hac die tam in Menelogio Sirletiano quam in Menæis impressis idem martyr, [Qui quasi geminus habetur in Fastis Græcis, idem videtur martyr:] quantum apparet, bis annuntiatur, mutato leviter nomine, acsi geminus esset. Audi Menologium: Eodem die natalis Abdæi, qui spinosis virgis cæsus, Christum Dominum spinis coronatum sequutus est. Consonant Menæa: Eadem die S. Abdæus virgis spinosis cæsus moritur. Sequuntur hi versiculi:

Ρἄβδων ἀκάνθας μάρτυς Ἀβδαῖος φέρει
Στεφθέντα τιμῶν ταῖς ἀκάνθαις Δεσπότην.

Virgarum spinas martyr Abdæus sustinet:
Honorans coronatum spinis Dominum.

Menelogium deinde, quasi de alio, hæc memorat: Et sancti martyris Audii episcopi tempore Insdigerdi regis Persarum. Hic sanctissimus Audius detentus a primario Persarum mago, cum soli sacrificare renueret, toto corpore virgis cæditur, ita ut a carnificibus quasi mortuus reportatus, paulo post spiritum Domino tradiderit. Consentiunt Menæa, in quibus similis plane annuntiatio & simile reperitur elogium, sed sine ullis versiculis. Jam vero hunc esse eumdem cum Abdæo, suadet primo similitudo supplicii, secundo quod in aliis Græcis Fastis unus tantum memoretur. Tertio cum in Menæis apud priorem nullum sit elogium, apud alterum vero nulli reperiantur versiculi, oritur suspicio versiculos ex errore distractos ab elogio, indeque ortam esse occasionem geminandi annuntiationem, forte quia nomen aliter in versiculis aliterque in elogio reperiretur scriptum, quamvis revera levissima sit nominis mutatio, & qualis etiam reperitur in Menelogio Basiliano, ubi Abdias vocatur, quod nomen ex utroque habet aliquid.

[2] [elogium Abdiæ ex Menologio Basiliano,] Porro in laudato Menologio Basilii imperatoris tale ad hunc diem Abdiæ martyris habetur elogium: Sanctus martyr Abdias, natione Persa, professione Christianus, cum daret omnem operam, ut doceret omnes, atque adhortationibus suis ad veram Salvatoris nostri Jesu Christi fidem suscipiendam induceret, captus a Magorum principe, jubetur abjurato Christo solem & ignem adorare: hos enim tamquam deos Persæ colebant. Quod ille execratus, asperis malorum punicorum virgis in ventre, lumbisque cæditur. Atque ita a mane ad meridiem verberatus & cruciatus, succollantibus lictoribus in domum suam semivivus deportatur: & paulo post Domino sanctam beatamque animam suam tradidit, summam animi ad extremum usque spiritum præ se ferens lætitiam, quod dignus habitus esset, qui pro Domini nostri Jesu Christi nomine martyrium mortemque subiret. Post hæc pretiosas ejus reliquias Christiani accipientes, sepulcro condidere.

[3] In eodem Menologio ad diem XXXI Martii memoratur Abdas episcopus cum Benjamino diacono, [aliud Abdæ, qui distinctus est ab Abda XVI Maii celebrato,] qui passi sunt, diverso tamen tempore, sed in eadem persecutione, sub Isdegerde Persarum rege, ut resert Theodoretus Historiæ ecclesiasticæ lib. 5 cap. 39. Baronius in annotatis ad Martyrologium Romanum die XVI Maii credidit, hunc Abdam episcopum eumdem esse cum Auda episcopo, qui eo die annuntiatur apud Græcos cum multis aliis martyribus in Perside coronatis. Baronio acquievit Henschenius noster XXXI Martii, ubi de S. Benjamino scripsit, ac S. Abdam in prætermissis distulit ad XVI Maii, quo revera annuntiatur in Martyrologio Romano. Verum ubi ad XVI Maii pervenit Henschenius, & Acta martyrum Persarum, qui eo die memorantur a Græcis diligentius lustravit, sententiam mutavit, crediditque memoratos eo die passos esse sub Sapore, atque idcirco necessario distinctos ab Abda aliisque, qui passi sunt sub Isdegerde. Non dubitabit ea de re studiosus lector, modo conferre velit scripta ab Henschenio ad XVI Maii, seu tom. III ejusdem mensis pag. 574, cum iis, quæ hic daturus sum: nam Abdam XXXI Martii celebratum non alium credo ab hodierno Abdæo, Audio vel Abdia ob rationes infra dandas.

[4] Hisce notatis, subjungo elogium, quod Basilianum Menologium ad XXXI Martii habet, [ex eodem elogium:] quousque spectat ad propositum nostrum: Hic (Abdas) Theodosio juniore imperante florebat in Perside. Postquam autem templum ignis evertit, comprehensus est & ad regem adductus: qui primo quidem magna cum lenitate illum adhortatus est, ut templum reædificaret. Sed cum is fieri id non posse diceret, misso mandato, omnes Christianorum ecclesias destruxit. Hinc vero initium accepit persecutio adversus Christianos, qua omnium fidelium ætas variis tormentis sublata est: quorum primus sanctissimus Abdas gladio vitam finivit. Deinde per annos integros triginta multi claruere martyres, ex quibus erant viri locupletes, qui post varios cruciatus capite plexi sunt. Longius elogium eodem die reperitur in Menæis impressis; at istud non adduco, quia martyrium refertur a Theodoreto, ex quo hauserunt Fastorum collectores.

[5] Jam vero non alium esse Abdiam vel Audium episcopum ab Abda, [idem rursus hic Abdias & Abdas, ut probatur] cujus occasione Isdegerdes persecutionem movit, colligo ex Synaxario Constantinopolitano Ms. pervetusto, quod olim Sirmondus habuit, quodque est collegii Societatis Jesu Parisiis, nunc dicti Ludovici Magni. In eo enim ad hunc diem V Septembris amplum reperitur elogium, in quo Abdas vel Audas vocatur Persidis episcopus, simulque commemoratur Benjamini diaconi martyrium. Priora autem seu tempus & occasio martyrii eodem modo referuntur, sicut in aliis Fastis XXXI Martii; ipsum vero martyrium, seu mors Abdæ a Persis illata plane consonat cum iis, quæ in aliis Græcorum Fastis de Abdiæ morte narrantur. Itaque certum est, auctorem hujus Synaxarii meæ favere opinioni; cumque ille antiquior & accuratior videatur, quam fuerint collectores Menæorum impressorum, ac Menologii Basiliani, auctoritatem ipsius præferendam existimo; præsertim cum satis constet, eosdem Sanctos non raro repeti in Menæis, acsi essent diversi, quod hic etiam fieri potuit in Menologio Basiliano. Occasio quoque geminandi Abdam non defuit: nam cum solus initio persecutionis sit occisus, solus primo annuntiari potuit; cumque occasionem persecutioni præbuerit, iterum commemorari potuit cum multis aliis in eadem persecutione passis: idque revera factum suspicor.

[6] [ex elogio Synaxarii Constantinopolitani:] Quapropter sententiam laudati Synaxarii ut probabiliorem sequor, totumque elogium, quousque huc spectat, Latine subjungo. Præmissa annuntiatione Abdæ Persidis episcopi & Benjamini diaconi, de priore sic loqui pergit auctor: Certavit hic tempore Theodosii junioris in Perside, Isdegerde ibidem regnante. Nam postquam multa docens, non persuasit Persis, ut abstinerent a cultu idolorum, ardenti incensus fervore, templum ignis, in quo reges Persarum sacrificabant, combussit. Captus igitur, multisque prius cruciatibus subjectus, deinde per quatuor milites exacutis malorum punicorum virgis toto corpore cæsus, atque in propriam domum pro mortuo projectus, brevi beatam animam Domino tradidit. Mox additur, inchoatam ab eo esse persecutionem sævissimam triginta annorum, de qua infra ex Theodoreto; ac demum narratur martyrium Benjamini diaconi, de quo actum est ad XXXI Martii.

[7] [gravi hic supplicio interemptus.] De genere mortis dubitari utcumque potest, quia in Menologio Basiliano, & in versiculis Menæorum, utrobique ad XXXI Martii capite minutus dicitur, & quia Theodoretus solum dicit, trucidari jussum a rege. Verum suspicor istud silentium Theodoreti occasionem præbuisse conjecturæ de amputato capite, quod istud mortis genus ceteris sit magis usitatum. Quapropter genus mortis distincte hic relatum mihi longe apparet verisimilius, cum quia tam facile confingi non potuit ex conjectura, tum quia idem etiam Menæa & Basilianum Menologium enarrant ad hunc diem, tum demum quia ex crudelitate persecutionis admodum verisimile est, gravissimum supplicium illatum fuisse Abdæ, qui animos Persarum everso templo vehementer exacerbaverat. Accedit auctoritas Theophanis num. XI laudandi, qui Abdam diversis afflictum tormentis testatur. Itaque non satis recte meo judicio dicat aliquis, potius ex diverso mortis genere duos statuendos esse Martyres fere synonymos: nam monumentorum allegatorum auctoritas tanta non est, ut id mihi satis fiat verisimile contra auctoritatem Synaxarii dati.

§ II. An persecutio Persica fuerit sub Isdegerde, eaque continuata sine interruptione sub ejus successoribus: tempus martyrii Abdæ, sedes ejus episcopalis, gesta alia.

[Discordia scriptorum de auctore hujus persecutionis:] Socrates, Nicephorus aliique initium persecutionis, in qua passus est Abdas, non attribuunt Isdegerdi, sed filio ejus Varani, aut Vararani, ut eum vocat Socrates, ita scribens cap. 18: Ceterum apud Persas mortuo Isdigerde rege, qui Christianos illic degentes nullatenus fuerat persecutus, filius ejus Vararanes, cum successionis jure regnum obtinuisset, magorum consilio inductus, Christianos graviter exagitavit, supplicia ac tormenta Persica eis infligens. Nicephorus cap. 19, etsi Theodoreti non minus viderit Historiam quam Socratis, cum ex utriusque narratione suam tam aperte concinnaverit, ut iisdem fere sententiis utatur, opinionem tamen Socratis prætulit, atque initium persecutionis item attribuit Varani. Verum Theodoretus tam propinquus fuit loco & tempore, ut utrique sit præferendus; tamque distincte narrat persecutionem sub Isdegerde cœptam, continuatamque sub Vararane & Isdegerde II, ut ei fidem hisce in rebus abnegare nequeamus, præsertim cum sibi consentientem habeat Theophanem, & Cyrillum scriptorem Vitæ S. Euthymii infra laudandos. Pagius ad annum 414 sententiam illam amplectitur, putatque persecutionem eodem illo anno 414, id est, sex circiter annis ante mortem Isdegerdis, cœptam & sine interruptione ad annos triginta continuatam.

[8] Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 1 in S. Marutha episcopo Tagritensi, [Assemanus existimat, persecutionem suscitatam esse ab Isdegerde,] qui scripsit tam de persecutione anteriore sub Sapore quam de hac sub Isdegerde cœpta, & sub ejus successoribus continuata, pag. 182 conciliare utcumque nititur auctorum allegatorum dissidium. Quippe post laudatos scriptores, qui pro alterutra sententia allegantur, inter quos etiam est Agathias lib. 4 pag. 136, & Dionysius Jacobitarum patriarcha in Chronico, qui Socratis partes sunt amplexi, ita scribit: Conciliantur hi auctores, si dicatur, ab Isdegerde quidem motam fuisse Abdæ causa persecutionem, sed mox sopitam (quod enim Pagius affirmat eandem ad obitum usque Isdegerdis continuatam fuisse, nullo idoneo teste probat:) a Vararane vero initio regni sui instauratam, & procedente die magis auctam; præsertim postquam Vararanes expeditionem in Romanos suscepit, & signa cum iis frequenter contulit. Vehementer suspicor hanc opinionem haustam ex Amro, scriptore Orientali seculi XIV, quem ipse Assemanus alias frequenter improbat & refellit. Quippe tom. 3 pag. 371 allegat verba Amri, de Jaballaha Seleuciæ & Ctesiphontis archiepiscopo scribentis, ubi inter alia sic loquitur: Paulo post Jezdegerdes adversus Christianos indignatus, ecclesias dirui jussit. Quam ob causam capitis dolore divinitus iterum correptus, Jaballaham rursus arcessivit: cujus precibus revalescens, Christianos amare cœpit, & ecclesias restituit…

[9] [sed eam mox sopitam; ac deinde instauratam a Vararane:] Ejus post obitum rursus Jezdegerdes ecclesias diruere & Christianos vexare adorsus est, atque atrocissime in eosdem desæviit: qua in persecutione cæsus etiam fuit sanctus Abda Huzitarum episcopus, eo quod ex ejus clero presbyter contiguam ecclesiæ Ignis domum, Christianis infestam, diruendam procurasset. Hanc ob causam ad iram concitatus Jezdegerdes, persecutionem illam commoverat, quam postea Isaaco Armeniæ patricio intercedente, qui Armenos, ut eidem parerent, induxerat, sustulit. Ita Amrus, in cujus tamen relatione multas hallucinationes ostendit Assemanus, dicens pag. 373 unam tantum persecutionem sub Isdegerde admittendam esse, eamque mox sopitam credit, ac demum existimat, eam contigisse circa finem regni Isdegerdis, hoc est, circa annum Christi CDXIX. Verum eo modo omnes scriptores adeo non videntur conciliari, ut potius omnes erroris arguantur. Nam si brevissima fuit persecutio Isdegerdis, errarunt illi, qui dixerunt nullam ab eo motam persecutionem contra Christianos: errarunt etiam Theodoretus, Theophanes, aliique, qui persecutionem ab eo excitatam scripserunt, cum eam nullus tam brevem faciat. Qua de causa malim existimare, persecutionem motam circa finem regis Isdegerdis, nec interruptam, sed per posteros ejus ad annos triginta continuatam. Sane brevitas temporis, quo motæ persecutioni supervixit Isdegerdes, paucitasque martyrum, qui sub ipso sunt passi, efficere potuit, ut Socrates crediderit persecutionem non nisi post ejus mortem fuisse cœptam, itaque errans alios quoque in errorem perduxerit.

[10] [Pagius vult persecutionem ab Isdegerde cœptam anno 414:] Pagius, qui persecutionis initium affigit anno 414, Theophanem uno solum loco præ oculis habuisse videtur, atque ex persecutione ad quintum usque annum prorogata, ut loquitur Theophanes, dictam persecutionis epocham collegisse: nam etsi alios quoque alleget scriptores, hi nequaquam tali favent opinioni. Porro ad annum 408 num. 5 fundamentum suæ sententiæ his explicat verbis: Qua in re confirmat, quod scribit Theophanes, hanc scilicet persecutionem sub Isdigerde annos quinque durasse, ab anno nempe Christi quadringentesimo decimo quarto, usque ad mortem ejus, quæ anno CDXX contigit. Verum certe hic anno uno aberrat Pagius: nam ab anno 314 usque ad 320 sex anni reperiuntur. Præterea nullibi dicit Theophanes persecutionem quinque annis durasse, vivente Isdegerde, quod Pagius sine idonea ratione verbis ipsius addidit. Totum locum Theophanis, quia simul quædam de Sancto memorat, huc transfero: Hoc eodem anno, inquit pag. 71, Isdegerdes Persarum rex Maruthæ primo Mesopotamiæ, & Abdaæ regiæ in Perside civitatis episcoporum suasu ductus in pietatem totus propendebat: adeo ut visis Maruthæ mirandis operibus baptismum jamjam suscepturus videretur: unde & Magos, ceu seductores, variis exagitabat suppliciis. Anno vero vigesimo diem obiit extremum.

[11] [secutus unum eumque male intellectum locum Theophanis: at tam ex hujus] Persecutioni porro ab eo suscitatæ causam dedit Abdaas regiæ Persidos urbis episcopus: divino quidem zelo motus, at non eo ex rationis norma usus, Ignis templum succendit. Eo cognito, rex erectas per totam Persidos regionem ecclesias everti jussit: Abdaam autem diversis afflixit tormentis. Persecutione ad quintum usque annum prorogata, plures, immo Martyres innumeri, declarati sunt. Latentes enim Christianos per urbes & vicos magi venatorum more insequebantur: Christiani seipsos viris consularibus prodebant, ne vel silentio Christum abnegasse viderentur. Quibus demum ad mortem hoc pacto quæsitis, plurimi tormentorum vi neci traditi sunt: multi etiam ad Romanos transfugerunt. Hactenus eo loco Theophanes, qui ad penultimum annum Isdegerdis hæc rursum memorat ad propositum nostrum: Maruthas porro Mesopotamiæ episcopus Isdegerdem regis Persarum filium dæmone vexatum precibus & jejuniis saluti restituit: ex quo Isdegerdes plurimam erga res Christianas fiduciam accepit. Mox ad annum sequentem subjungit: Hoc anno, Isdegerde fatis functo, Vararanes filius simul cum regno religionis persecutionem iniit.

[12] De liberato a dæmone regis filio scribit etiam Socrates, [quam Socratis verbis ostenditur,] factumque simul Abdæ attribuit lib. 7 cap. 8, ubi post memoratam Maruthæ apud Isdegerdem gratiam ita prosequitur: Parum autem abfuit, quin ipse Christianus fieret, cum Maruthas una cum Abda (Græce Andla) Persidis episcopo alterum etiam miraculum edidisset. Ambo siquidem dæmonem, quo regis filius vexabatur, depulerunt, cum prius jejuniis ac precibus incubuissent. Verum Isdigerdes quidem, antequam perfecte Christianus esset, morte præventus est. Regnum vero ad filium ejus Vararanem devenit, cujus temporibus solutum est fœdus inter Romanos & Persas. Ex hisce clare ostendam, Theophanem ipsum deserendum esse, si non alio possit modo explicari, quam quo eum exposuit Pagius. Abdas simul cum Marutha regem fecit in pietatem propensum, teste Theophane, qui Abdam designat eumdem, de quo agimus. Abdas rursum cum Marutha filium regis dæmone liberavit, non alius utique Abdas ab illo, qui jam ante cum Marutha regem erga Christianos reddiderat benevolum; quique ab altero regiæ Persidis urbis episcopus, ab altero Persidis episcopus nominatur. Porro liberatio illa filii regis memoratur a Theophane penultimo Isdegerdis anno; a Socrate vero sic refertur, ut clare innuat non diu ante mortem Isdegerdis esse factam. Itaque cum Abdas primus in persecutione occubuerit, idemque vixerit & gratus Isdegerdi fuerit sub finem vitæ ipsius; clarum est persecutionem non fuisse inchoatam, nisi sub finem vitæ Isdegerdis, nimirum anno 419 aut 420, eamque ipsius Theophanis esse mentem, mox ostendam.

[13] Verum alio prius argumento utor. Socrates, Theophanes, [persecutionem cœptam esse sub finem vitæ Isdegerdis,] Cyrillus in Vita Euthymii, aliique scribunt, multos ex Perside fugisse ad provincias Theodosio imperatori subjectas, simulac orta est Persica illa persecutio. Ea de causa Vararanes transfugas repetiit a Theodosio, illoque eos reddere recusante, ortum est bellum inter Persas & Romanos, teste Socrate lib. 7 cap. 18, & Theophane ad primum annum Vararanis pag. 73, ubi sic habet: Legatos itaque, qui transfugas e regno requirerent, ad Theodosium misit (Vararanes.) Theodosius Romanorum imperator eos reddere detrectat: ex quo fœdere soluto bellum ingens inter utrumque suscitatum. Atqui verisimile non est, regem Persarum toto quinquennio exspectasse, ac tunc demum transfugas repetiisse: itaque nec verisimile est, persecutionem quinquennio viguisse sub Isdegerde.

[14] Cur igitur, dicet aliquis, de persecutione ab Isdegerde excitata Theophanes scripsit decennio toto ante ejus mortem, [id est, circa annum 419 aut 420, & triginta annis non cessasse, nisi exiguo forsan tempore.] & qua de causa dicit prorogatam ad quintum usque annum, cum Theodoretus triginta annis durasse testetur, nisi velit quinquennio continuatam sub Isdegerde? Respondeo Theophanem de illa persecutione ejusque causa locutum esse extra ordinem, ubi narraverat benevolentiam Isdegerdis seu propensionem ipsius in pietatem, ut mutati regis rationem perspiceret lector. Ad quintum vero annum prorogatam scribit, quia credidit sedatam fuisse anno quinto, non sub Isdegerde, sed anno quarto Vararanis, quo scribit pacem initam inter Theodosium & Vararanem, & persecutionem sedatam. Hanc pacem illigat Pagius anno 422, nec tamen admittit persecutionem tunc penitus ceßasse ob auctoritatem Theodoreti, eam ad annos triginta proferentis. Malim & ego existimare persecutionem aut non penitus fuisse sublatam, aut solum ad breve tempus, quamdiu dissimulatio erat necessaria Vararani, ut pacem cum Theodosio concluderet. Verum sive ad breve tempus sublata fuerit persecutio, sive in eo erraverit Theophanes, sufficienter ostendisse me existimo, quinquennium persecutionis ab eo assertum non totum spectare ad regnum Isdegerdis, ideoque ex mente antiquorum initium persecutionis statuendum sub finem regni Isdegerdis, id est, circa annum 419 aut 420.

[15] [S. Abdas fuit Susæ episcopus:] Cujus urbis episcopus fuerit Abdas, antiqui clare non explicant. Theophanes regiæ Persidos urbis episcopum vocat: Amrus apud Assemanum nominat Huzitarum episcopum. Laudatus jam sæpe Assemanus, qui & Acta ejus vidit, non raro vocat Susæ episcopum, uti & Pagius. Michaël le Quien in Oriente Christiano tom. 2 Col.nter Susæ episcopos Abdæ contexuit elogium, quod non omni caret errore: nam dicitur ibi Sanctus Andas vocari in Martyrologio Romano ad XVI Maii; at non Andas ibi, sed Audas scribitur, & cum iis annuntiatur Sociis, ut alius censeri debeat, qui passus est sub Sapore, aut potius cum illo confusus. Ablaatum vocari a Socrate idem auctor asserit; at Socrates Anldam vocat, & Epiphanius Scholasticus Ablaatum nominat, teste Valesio in annotatis ad Socratem pag. 84. De urbe vero episcopali Abdæ ita ratiocinatur laudatus le Quien: Sus, Susa, Chuzistaniæ, vel, ut apud Nubiensem legitur, Churestaniæ … civitas vetus est, ipsa Susan, vel Susa, Assueri Medorum Persarumque supremi dynastæ, … aliorumque deinceps ad Artaxerxem usque Longimanum regia: quam Daniel in regione Elam, sive Elamitide collocat, ad fluvium Ulaï, vel Eulæum. Diversa proinde fuit a Persepoli, quæ ad Araxem amnem stabat. Alia porro censenda est Sus ab Ahivaz, ambæque, geographo Nubiensi teste, tridui intervallo disjunctæ sunt.

[16] [Acta olim scripta etiamnum exstant in Oriente: elogium ex Theodoreto dandum.] Acta S. Abdæ, uti & aliorum martyrum illius temporis, conscripta fuisse a Marutha episcopo Tagritensi, quocum fidem promovit in Perside, testatur Assemanus tom. 1 Bibliothecæ Orientalis, ubi pag. 181 de iis visis sic habet: Certe Acta Abdæ episcopi, cujus causa persecutio Isdegerdica mota est, vidi in Scetensi Syrorum monasterio, quum Nitriensem eremum lustrarem. Exstabant autem in præstantissimo codice Syriaco, qui sexaginta Passiones martyrum partim Orientalium, partim Occidentalium complectebatur. Verum cum hæc Acta non facile impetrari possint, elogium dabimus ex Theodoreto, qui sedatam necdum persecutionem breviter enarravit lib. 5 cap. 39, omissis tantum iis, quæ refert de S. Benjamino diacono & de S. Hormisda martyre, quia priora data sunt ad XXXI Martii, posteriora ad VIII Augusti, quo hic Romano Martyrologio insertus est tamquam sub Sapore passus. Error hic de Hormisda sub Sapore passo etiam transiit in Opus nostrum, atque idcirco tanto magis eum hic correctum volo. Nolim tamen credere, sub Isdegerde I passum esse Hormisdam, sed potius sub Verarane contigisse, quæ de eo narrat Theodoretus. Idem dicendum videtur de iis, quæ de Suene & S. Benjamino narrantur.

ACTA
auctore Theodoreto
Ex Historia ejus ecclesiastica lib. 5 cap. 39.

Abda episcopus martyr in Perside (S.)
Alii in Perside

[Qua occasione persecutio apud Persas sit excitata, & Abdas martyrio coronatus:] Per idem tempus Isdigerdis Persarum rex, Ecclesiis gentis suæ bellum intulit, occasione inde arrepta. Erat quidam episcopus, nomine Abda, multis virtutis generibus ornatus. Hic zelo immoderato impulsus, pyreum a destruxit. Ita Persæ vocant templa igni consecrata: ignem enim deum esse arbitrantur. Rex ea de re per magos certior factus, Abdam ad se evocavit. Ac primum quidem leniter id facinus reprehendit, jussitque ut pyreum ædisicaret. Sed cum Abda contradiceret, seque id facturum negaret, rex cunctas ecclesias se destructurum minatus est. Sed & minas suas ad effectum perduxit. Etenim divino illo Viro prius trucidari jusso b, ecclesias solo æquari præcepit. Ego vero pyreum quidem intempestive ab episcopo destructum fuisse fateor. Neque enim divinus Apostolus, cum Athenas venisset, & urbem simulacrorum cultui deditam esse vidisset, aram ullam deorum, qui ab iis colebantur, evertit: sed illorum errorem verbis coarguit, & veritatem demonstravit. Quod vero eversum fanum minime instauraverit, sed mori maluerit quam id præstare, id equidem admiror, & coronis dignum judico. Igni enim templum extruere, non minus esse censeo quam eundem adorare.

[2] Hinc igitur exorsa tempestas, gravissimos ac sævissimos fluctus adversus alumnos pietatis excitavit. [vehementia hujus persecutionis, & varia suppliciorum genera] Ac triginta jam elapsis annis, permansit nihilominus, a magis tanquam quibusdam ventis ac turbinibus suscitata. Magos autem Persæ vocare solent eos, qui elementis divinitatem tribuunt. Eorum fabulas nos in alio Opere exposuimus, in quo ad singulas eorum interrogationes solutionem attulimus. Sed & Gororanes c Isdigerdis filius, post patris obitum, una cum ejus regno bellum quoque adversus pietatem, quasi hereditario jure transmissum suscepit; & ipse moriens, utrumque simul junctum filio d tradidit. Suppliciorum autem varias species, & tormenta ab illis excogitata, quibus pios homines excruciarent, haud facile est exponere. Aliorum enim manus, aliorum terga excoriarunt. Aliorum capita, a fronte exorsi, ad barbam usque cute nudarunt. Nonnullos sectis per medium arundinibus operiebant, ipsas sectiones corporibus applicantes, deinde, cum firmissimis vinculis a capite ad pedes usque eos constrinxissent, singulas arundines vi extrahebant, ut vicina cute simul tracta, acerbissimum dolorem afferrent.

[3] [exponuntur.] Foveas præterea fodientes, easque diligenter oblinientes, magnorum murium agminibus implebant, pietatisque Athletas eis in pabulum præbebant, manus illorum ac pedes vincientes, ne bestias a se abigere possent. Mures itaque, urgente ipsos fame, carnes Sanctorum paulatim depascebantur, diuturnum & acerbum cruciatum eis inferentes. Alia præterea multo graviora supplicia excogitarunt, hostem generis humani & veritatis inimicum, doctorem habentes. Nec tamen Athletarum fortitudinem frangere potuerunt. Ultro enim accurrebant, mortem, qua immortalis paratur vita, oppetere cupientes. Duos porro tresve hoc loco commemorabo, ut ex iis reliquorum etiam constantia perspici possit e.. Suenem f præterea, mille servorum dominum, qui ipsi contradicebat, nec Creatorem suum negare volebat, interrogavit, quisnam servorum ipsius esset nequissimus. Cumque hunc toti familiæ præposuisset, ipsum quoque Dominum ei servire jussit. Dominam quoque, quæ conjux fuerat Domini, eidem servo matrimonii jure copulavit, sperans hoc facto se veritatis Defensorem de sententia dejecturum. Verum spe sua frustratus est: quippe ille domum suam ædificaverat supra petram.

ANNOTATA.

a Flammis abolitum fuisse Theophanes aliique dicunt, idque verisimile est, cum alias vix destrui potuerit a Christianis: nam gentiles mox cœptam alio modo destructionem impediissent. Amrus in Commentario num. 9 laudatus templi destructionem attribuit cuidam presbytero, quem apud Assemanum tom. 2 pag. 401 Hosee nominat. Verum sive id fecerit Abdas per se, sive per illum presbyterum, passim ipsi factum attribuitur a scriptoribus Græcis, ideoque dicendumest, rem ipsius saltem consilio fuisse peractam.

b Cum Theophanes dicat, diversis afflictum fuisse tormentis, verisimilius est, fuisse occisum eo modo, quo refertur in Commentario num. 2 & præsertim num. 6.

c Vararanes ab aliis vocatur, atque ejus nominis quintus est Persarum rex, quem Persæ Arabesque Beheramum appellant, inquit Assemanus tom. 3 pag. 396, ubi dat chronologiam quorumdam regum Persarum, & hunc Vararanem viginti annis regnasse existimat.

d Filius Vararanis quinti fuit Isdegerdis, vel Jezdegerdes secundus, quem annis septemdecim regnasse credit laudatus Assemanus pag. 397.

e Hoc loco narrantur de S. Hormisda, quæ data sunt apud nos ad 8 Augusti.

f Suenem nominatim sacris Fastis adscriptum non inveni; volui tamen relata de ipso, uti & Anonymorum tormenta huc transferre, quia Martyres in hac persecutione passi apud Græcos generatim cum S. Abda & Benjamino annuntiantur ad 31 Martii.

DE S. ANIANO EPISCOPO CONF.
VESONTIONE IN GALLIA.

Circa an. CCCIXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Sancti & ætas utcumque probata: breve ejus elogium.

Anianus episc. conf. Vesontione in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctus Anianus episcopus Vesontionensis a plerisque martyrologis omissus est, & solum memoratus in Fastis quibusdam Vesontionensibus atque a paucis neotericis. [Sanctus in Fastis memoratus recentioribus,] Philippus Ferrarius inter hos primus eum annuntiasse videtur in Catalogo generali, ubi ad hunc diem ita habet: Vesuntione S. Aniani episcopi. In annotatis laudat tabulas & Kalendarium ecclesiæ Vesontionensis. Ferrarium secutus est Saussayus & breviter Castellanus in Martyrologio universali, in quo S. Anianum episcopum Vesontionensem hodie memorat. Saussayi elogium subjungo: Item ibidem (Vesontione) depositio ipsius B. pontificis Aniani, qui octavus ordine nobili huic ecclesiæ præfuit; sed antecedentibus episcopis meritis compar, posteris uti lucidum sidus totius gratiæ & virtutis præluxit: ornatusque omni religionis decore, perdigne exacto pastorali officio, ad præmium perrexit. De translatis SS. Ferreoli & Ferrutii martyrum corporibus hæc præmiserat: Quorum corpora Christi stigmatibus illustria B. Anianus ipsius urbis pontifex divino beneficio reperit, atque insigni triumpho transtulit ad basilicam S. Joannis Euangelistæ; donec in loco confessionis eorumdem titulum spectabilem erexisset: quo constructo, ad novam ecclesiam idem beatus Antistes ipsamet pretiosa cadavera detulit, atque cum aromatibus recondidit cleri cum insigni comitatu, devotique populi, fidei suæ auctores venerantis, concursu copioso. Nonnihil ornatus rhetorici elogio huic admixtum est.

[2] Joannes Jacobus Chiffletius in Vesontione part. 2 pag. 49 ex Martyrologiis Bisuntinis geminam affert annuntiationem hisce consentientem. [& Bisuntinis: cultus antiquus,] Primo Nonis Septemb. testatur hæc legi verba: Inventio SS. martyrum Ferreoli & Ferrutii: ac deinde ista: Depositio S. Aniani, qui eorum corpora transtulit ad ecclesiam S. Joannis. Ex hisce jam liquet de Sancti cultu: isque confirmatur ex antiquis catalogis antistitum Bisuntinorum, in quibus titulus Sancti adjungitur Aniano: atque ex Breviario ejusdem ecclesiæ infra latius memorando, in quo Beatus vocatur. Antiquitas vero cultus magis probatur ex translato S. Aniani corpore una cum corpore S. Silvestri successoris ipsius: de quo ex Martyrologio S. Joannis Chiffletius hæc adduxit verba: Nonis Junii, translatio sanctorum confessorum Sylvestri & Aniani, archiepiscoporum Chrysopolitanæ * ecclesiæ. Ferrarius eodem die Silvestrum & Anianum commemorat; sed ignorasse videtur, qua de causa ponerentur illo die, cum de translatione non meminerit. Longius aberravit Saussayus, qui aliam prorsus festivitatem Aniani inducit, ita scribens ad Nonas Junii: Vesuntione Sequanorum metropoli ordinatio S. Aniani episcopi & confessoris &c. Pro translatione ordinationem male substituit.

[3] [ex corporis translatione probatus.] Porro cum illa translatio haud dubie facta sit ante multa secula; licet tempus sit ignotum, ut fatetur Chiffletius, aliquam tamen dans conjecturam, quæ apud nos videri potest in S. Silvestro ad diem X Maii; certum quoque fit, qualemcumque S. Aniani cultum jam antiquum esse. Petrus Franciscus Chiffletius Societatis Jesu in Illustrationibus Claudianis (quod Opus posthumum insertum est apud nos tom. 1 Junii) pag. 682 de dicta translatione ita disserit: Sepultum opinor (S. Silvestrum Aniani successorem) in basilica superiore S. Stephani: & cum ea a Valterio vel ab Hugone primo (uterque episcopus fuit seculo XI) ampliaretur, translatum cum Aniano decessore in eum tumulum sane pervetustum, qui nunc ad parietem est, prope altare sacelli S. Agapiti. In eo namque tumulo, anno Christi MDCXXVII, rogante & præsente me, a dominis canonicis aperto, inventa sunt duorum corporum ossa prægrandia, promiscue congesta, & loci humiditate putrescentia; atque in ossium cumulo annulus aureus, qui relatus in sacrarium, & de quadam hierotheca suspensus est. Hactenus Chiffletius, cujus conjectura videtur probabilis.

[4] [Ætas Sancti figitur circa annum 370,] De ætate S. Aniani breviter agit Joannes Jacobus Chiffletius in Vesontione pag. 49, ubi de tempore inventorum corporum SS. Ferreoli & Ferrutii per S. Anianum sic loquitur: Ea autem reperta Valentiniano & Valente imperantibus, antiquæ complures tabulæ testantur (etsi male quidam codices, sub Juliano) quæ & S. Anianum obiisse notant circa annum Salutis CCCLXXIV. Consentit mox laudatus Petrus Franciscus Chiffletius, tale texens Aniano elogium: Anianus super corpora sanctorum martyrum Ferreoli ac Ferrucii, ex improviso reperta, mille & quingentis ab urbe passibus sacram ædem excitavit, Valentiniano & Valente imperantibus circa annum CCCLXX. Colitur Nonis Septembris, ipsa die inventionis martyrum. Patitur hæc epocha latitudinem aliquot annorum, quibus ante vel post annum 370 fieri potuit inventio, si facta est sub Valentiniano & Valente, ut asseritur in Actis translationis posterioris eorumdem martyrum, quæ facta est seculo XI. Acta hæc data sunt apud nos tom. III Junii pag. 13, ubi hæc leguntur: Sed Valentiniano & Valente regnantibus, B. Aniano in sanctæ Bisuntionensis ecclesiæ cathedra præsidente, mira Dei dispositione sunt reperti (Ferreolus & Ferrutius;) quemadmodum in ipsius inventionis narratione digesta potest reperiri. Beatus vero Anianus, Christianæ fidei prædicator egregius, de reperto Domini thesauro incomparabiliter dives, in eo loco ædificavit ecclesiam, ubi monachorum sacrosanctam vitam instituens, sicut erat totius religionis perfectione repletus, in brevi effecit monasterium, necessariis ejus providentia attributis satis contentum.

[5] An antiquiora pro figenda epocha jam dicta habuerit monumenta uterque Chiffletius, [an octavus aut nonus fuerit Vesontionensium episcopus; non satis constat.] plane ignoro, ideoque scire nequeo, quam sit certa, licet alioquin non male cohæreat cum tempore, quo præcedentes & subsequentes episcopos collocat uterque Chiffletius; atque eo ex capite magis fiat verisimilis. Porro inquirere non lubet, utrum octavus fuerit episcopus Vesontionensis, ut in multis catalogis ponitur; an vero nonus, ut in quodam Ms. catalogo habetur, & ut voluit Petrus Franciscus Chiffletius, S. Ferreolum cum illo catalogo inter episcopos Vesontionenses recensens loco secundo: nam fortasse aliqui ex prioribus, qui catalogo Vesontionensium inseruntur, isti ecclesiæ numquam præfuerunt, ut jam observavit Henschenius tomo VII Maii pag. 36. Idem tom. III Junii in SS. Ferreolo & Ferrutio pag. 12 probavit, Acta inventionis Sanctorum illorum non esse scriptoris coævi; verbaque ipsius, quando dicit, se illa cognovisse ab Aniano, non sic intelligenda, acsi rem gestam ipse ab Aniano narrante audivisset, sed ut per manus tradita, nec nisi mediate a Sancto sumpta notitia illa credatur. Hisce præmonitis, breve S. Aniani elogium ex Actis translationis SS. Ferreoli & Ferrutii huc transfero, omissurus ea omnia, quæ ad Sanctos inventos spectant magis, quam ad S. Anianum.

[6] Beato denique sanctoque pontifice Aniano intimante, [Corpora SS. Ferreoli & Ferrutii inventa] sanctorum martyrum miracula, sive gloriosa eorum quæque certamina, manifeste revelata sunt & ostensa. Nam cum in prædicta civitate episcopali fungeretur officio; tribunus quidam militum, qui ad custodiam civitatis fuerat destinatus, venandi studio milliarii ac semis fere spatio ab urbe est progressus. Cumque repertam vulpem a canibus sequeretur; in antiquam monumenti martyrum foveam casu vulpes fugit: sed tribunus, dum pertinaciter insistit, militibus fossorium afferri jussit. Hæc dum per foveam inquiritur, latens ædes, ubi sanctorum martyrum corpora requiescebant, reperitur… Nuntius itaque statim B. Aniano destinatur. At ille festinus occurrit: quia jam hoc opinione vulgi antea audierat; & quoniam sancti Spiritus gratia afflatus erat, Divinitatis eum in hujusmodi miserationibus pietas non latebat. Martyrum ergo sepultura ejus jussu detegitur: statimque Sanctorum corpora in monumento reperiuntur… Beatus itaque Anianus archiepiscopus, tribunus quoque cum militibus ad civitatem redeunt cum triumpho, & excubiis maximis præsidis corpora Sanctorum ad matrem ecclesiam S. Joannis Euangelistæ, cujus fuerant discipuli, summa cum reverentia deferunt…

[7] [transtulit, & ecclesiam ædificavit.] Interim vero a beatissimo præfato Aniano in loco sepulturæ ædificatur ecclesia, Sanctorum corpora ibidem denuo cum aromatibus sepeliuntur. Conventus Fratrum ad Domino serviendum in sanctorum veneratione martyrum constituitur… Sed quoniam hæc a sanctissimo patre nostro Aniano archiepiscopo cognovimus, ejusque vitam inæstimabilem non seriatim, sed transeundo tetigimus; dignum est ut pro nostræ fragilitatis modulo ejus beatissimum finem proferamus. Peractis namque nonnullorum annorum curriculis post sanctorum corporum inventionem, eadem die ejusdem inventionis, sicut interiorem hominem servaverat immaculatum, ita, ipsis deferentibus martyribus, quibus devote servierat, transmisit ad Dominum. Plura, quæ huc transferantur, de hoc Sancto non reperio.

[Annotata]

* i.e. Bisuntinæ

DE S. ALPERTO PRESBYTERO CONF. IN PAGO CESSIMA AGRI DERTONENSIS
IN ITALIA

SYLLOGE
De cultu & gestis.

Alpertus presbyter conf. in pago Cessima agri Dertonensis in Italia (S.)

AUCTORE J.S.

[Cultus S. Alperti,] Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem ita habet: Dertonæ in Liguria S. Alperti confessoris. Addit in annotatis: Ex tabulis ecclesiæ Dertonensis, in qua corpus illius asservatur. Extat in territorio ecclesia & abbatia S. Alperto dedicata apud Cessimam pagum, in qua ejus miracula in pariete depicta conspiciuntur. Quo sensu intelligendum sit, quod hic dicitur de miraculis pictis, colligitur ex Catalogo Sanctorum Italiæ ejusdem auctoris: nam ibi elogio mox dando hanc subdit annotationem: Acta Alperti nulla extant; nisi quod in abbatia ipsius sub illius imagine in pariete jam pridem depicta hæc verba leguntur: Qualiter S. Alpertus, cvm esset ad mensam papæ, aquam in vinum convertit Hoc unicum miraculum ibi depictum est, nec plura alia, quantum existimo. Porro Ferrarius in utroque Catalogo insinuat, hujus Sancti reliquias servari in ecclesia cathedrali Dertonensi, idque ex tabulis istius ecclesiæ colligi asserit.

[2] [cujus præcipua pars corporis in propria dicitur servari ecclesia:] Verumtamen existimo, totum Sancti corpus non esse in cathedrali Dertonensi, sed solum aliquas reliquias; præcipuam vero corporis partem servari in propria Sancti ecclesia. Id mihi persuadent notitiæ, quas anno 1662 ad Majores nostros misit Joannes Baptista Chapuis, ecclesiæ cathedralis Dertonensis canonicus theologicis præfectus, qui hæc memorat: Die V (Septembris) in Calendariis antiquis S. Alperti confessoris Officium duplex signatur, & ejus reliquiæ in cathedrali. In synodo Dertonensi anni MDXCV inter sacras reliquias cathedralis notatur: De ossibus S. Alperti confessoris. Et in eadem synodo in descriptione ecclesiarum titulo, In loco S. Pontii & ejus plebe, habetur: Ecclesia parochialis S. Alperti de Butrio sub titulo S. Alperti confessoris abbatia: quæ quidem est antiqua, sed modo data est in commendam. Adest ibi arca prægrandis cum insculpta Sancti effigie in habitu monachili. Præterea S. Alpertus est titulus canonicatus cathedralis. Hæc satis indicant, reliquias S. Alperti, quæ servantur in cathedrali, esse quædam ossa; ideoque non esse rationem idoneam, qua inficiemur præcipuam corporis partem in propria servari arca. Ecclesiam quoque S. Alperti, etsi abbatia vocetur, esse parœcialem, ex dictis liquet.

[3] Elogium tale dat Ferrarius: Alpertus monachus & sacerdos apud Cecimam agri Derthonensis pagum vitam duxisse traditur: qui apud summum Pontificem, quod minime jejunus celebraret, accusatus, [pauca e gestis cognita.] ad illum profectus, innocentiam miraculo comprobavit. Nam aquam coram Pontifice & tribus Cardinalibus a se benedictam in vinum convertit. Domum reversus, cum aliquamdiu cum omni sanctitate Deo inservisset, Nonis Septembris migravit in cælum, Corpus ibidem sepultum multis claruit miraculis, innumeris undique ad ejus tumulum ægrotis & infirmis confluentibus, votaque ob adeptam sanitatem nuncupantibus. Quo in loco ecclesia suo nomini dicata (quæ in abbatiam conversa est, & S. Alperti abbatia nominatur & Butrii.) Sarcophagum adhuc monstratur, in quo corpus illius ab incolis asservari putatur. Hactenus Ferrarius, cujus dicta jam sufficienter explicata sunt. De tempore, quo S. Alpertus vixit, nihil reperio.

DE B. URSICINO EPISCOPO
RAVENNÆ IN ITALIA.

An. DXXXVII VEL DXXXVIII.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, reliquiis, gestis & ætate Beati.

Ursicinus episc. conf. Ravennæ in Italia (B.)

AUCTORE J. S.

De S. Ursicino medico & martyre apud Ravennates actum est a Papebrochio tom. III Junii pag. 809 & sequentibus. [Qualis B. Ursicini cultus:] Hic autem ibidem num. 6 indicat, Ravennæ item qualicumque cultu honorari B. Ursicinum episcopum, ita scribens: Scripsit idem Ferrettus archiepiscoporum Ravennatium Vitas, quas identidem allegat Fabri; ac nominatim ubi de S. Ursicino XXVII Ravennatium episcopo: eumque asserit anno DXLV, sui episcopatus III, die V Septembris excessisse e vivis, Sanctumque haberi etiam ipsum, quod & nos vidimus Ravenna transeuntes. Hieronymus Fabri mox laudatus in Sacris monumentis antiquæ Ravennæ part. 2 pag. 427 in S. Ursicino, de hujus sepultura & cultu Italice habet, quæ reddo Latine: Sacrum ejus corpus sepulturam accepit in basilica S. Vitalis apud corpus S. Ecclesii decessoris sui. Effigies ipsius conspicitur in abside ecclesiæ Classensis S. Apollinaris. Et licet ecclesia nostra memoriam ejus non celebret in divinis Officiis, sanctitatem tamen ipsius asserunt laudatus Ferretti, Hieronymus Rossi in suis Historiis, & in indice Ms. reliquiarum, Philippus Ferrarius in Vita S. Ursicini martyris: ac apud sepulcrum ipsius nomen ejus legitur marmori insculptum in pavimento cum titulo Sancti. Papebrochius in Itinere Romano Ms. pag. 219 narrat, corpus B. Ursicini quiescere in ecclesia S. Vitalis, inclusum marmoreo loculo parieti inserto, & sub ara cujusdam sacelli ad dextram. Plura ad cultum spectantia non invenio. Cum autem in sola fere reliquiarum honorifica conservatione, & in titulo Sancti cultus consistere videatur; malui Beati titulo uti, quam Sancti. Castellanus tamen in Martyrologio universali Sanctum vocat cum aliis jam laudatis, ita eum annuntians hoc die: Ravennæ S. Ursicini episcopi.

[2] [ejus gesta perstricta breviter:] Agnellus, seculi IX scriptor, in Pontificali seu in Vitis pontificum Ravennatum Ursicinum ponit vigesimum quartum, atque in ipsius elogio plura disputat, quam de Ursicino narrat. Relata de eo, omissis reliquis, huc transfero: Ursicinus XXIV, humilis vir, rubicundam habens faciem oculosque grandes, procer * statura, tenui corpore, sanctus de opere sancto; ædificator tricoli, id est, domus archiepiscopi, ut in annotatis observat Blanchinius; sed non explevit … Jussitque & ammonuit hic sanctus Vir, ut ecclesiam * B. Apollinaris ab Juliano Argentario fundata, & consummata fuisset. Qui jussa mox adimplens, Deo volente, structa ab eo sancto est Viro in lapidibus Italiæ partibus pretiosis. Nulla ecclesia similis isti, eo quod in nocte ut in die pene scandefiat, (forte dixerit candefiat, pro candeat.) Igitur iste sanctus Vir quotidie sacrum Agni Corpus super aram Dominicam manibus discerpebat (id est, quotidie Missæ offerebat sacrificium) & peccata populi lacrymis expiabat … Hæc in suis temporibus beatus iste Ursicinus peragens, jussu divino separata est ipsius a corpore anima. Ivit corpus in propria, sepultumque est in basilica B. Vitalis martyris ante altarium S. Nazarii. Sedit autem annos III, menses VI, dies IX. Hactenus Agnellus, cujus phrasim barbaram ubique non corrigo, quia satis est, si lector sensum capiat.

[3] [dicitur Beato apparuisse S. Ursicinus martyr modo mirabili:] De structa B. Ursicini hortatu ecclesia Classensi S. Apollinaris multo plura sunt dicta in Commentario prævio ad Vitam S. Apollinaris § 5, seu tom. V Julii pag. 335 & sequentibus, atque eo lectorem remitto, ne actum agam. Porro relatis ab Agnello aliud factum adjungit Hieronymus Rubeus in Historia Ravennatum lib. 1 pag. 25, ubi sic habet: Cujus admirabilis rei memoria cum plane interiisset, (loquitur de traditione quadam populari, qua S. Ursicinus martyr caput suum post mortem gestasse creditur) traditio habet, divo Ursicino Ravennatum archiepiscopo, ad ejus martyris sepulcrum oranti, Ursicinum hunc martyrem, caput manibus gestantem, tribus ex collo palmæ ramis prodeuntibus sese ostendisse: quamobrem ab eo die jussisse Archiepiscopum sanctum, quo perpetuo memoria servaretur, ejus imaginem hoc modo pingi: quod & ad hanc diem cernitur. Idem repetit lib. 3 pag. 157 his verbis: Ferunt autem, uti supra docuimus, eum divi Ursicini Ravennatis martyris memoriam, cum obtruncatus ex humo surrexit, caputque ambabus apprehendit manibus, tribus collo ramis palmæ prodeuntibus, renovandam curavisse; quod eo modo sibi, ad sepulcrum martyris oranti, visus fuisset. Egit de hisce Papebrochius in S. Ursicino martyre ad XX Junii, satisque ostendit, gestationem istam capitis, enatosque e collo martyris tres palmæ ramos, idoneo carere fundamento ad fidem faciendam. Attamen visionem B. Ursicini episcopi idcirco non negavit; nec inficiari voluit picturam visioni congruam ejus jussu factam. Verum nec vehementer asseruit istam visionem B. Ursicini, nec ego tam firmas pro illa visione rationes invenio, ut certam satis credam, cum Rubeus non indicet, unde illam hauserit, & Agnellus omnino de ea taceat.

[4] Quotus inter antistites Ravennates fuerit Ursicinus, operosius non inquiram. [annus emortualis a plerisque statutus 545;] Agnellus vigesimum quartum statuit, alii vigesimum septimum, ac demum Ughellus vigesimum octavum fuisse asserit. In ætate autem Sancti designanda plerique errarunt, nisi forsan erravit Agnellus, qui cum illorum sententia conciliari nequit, ut jam ostendit Bacchinius in dissertatione quarta ad Agnellum. Triennium ipsius cathedræ attribuunt Faber, Ughellus, aliique, atque istud ordiuntur ab anno 542 & deducunt usque ad annum 545, quo eum volunt obiisse. Triennio sex menses adjungendi sunt & dies novem, si malimus Agnellum sequi. Prima nota chronologica in laudato Agnello hæc occurrit: Denique ipsius Pontificis (Ursicini) temporibus defunctus est Athalaricus rex Ravennæ VI Non. Octobris. Atqui Athalaricus Gothorum rex in Italia obiit anno 534, ut passim scriptores agnoscunt. Itaque, si credimus Agnello, Ursicinus ab anno 534 erat episcopus, sive eodem creatus sit anno, ut existimat Bacchinius, sive jam citius.

[5] [at Beatus probabilius obiit anno 538] Altera nota, qua ostendi potest, Ursicinum diu ante annum 542 præfuisse ecclesiæ Ravennati ex sententia Agnelli, reperitur in elogio Ecclesii, qui Ursicinum præcessit. Nam refert inter Ecclesium episcopum & clerum ipsius litem fuisse, eamque compositam a Felice IV summo Pontifice. Cum autem Felix IV obierit anno 529 aut 530; cumque Agnellus non plures Ecclesio episcopatus annos attribuat quam decem; clarum est, obiisse Ecclesium ex sententia Agnelli ante annum 540, licet determinatus mortis annus ex ea ratione colligi nequeat. Tertio demum quæ de successoribus Ursicini, Victore & Maximiano, narrat Agnellus, nullo etiam modo congruunt cum anno Ursicini emortuali, si hic obierit anno 545: nam Victori attribuit annos fere septem, & Maximianum ordinatum dicit pridie Idus Octobris Ind. X, quinquies P. C., id est, post consulatum, Basilii junioris. Ordinatum igitur dicit anno 546, ita ut ex sententia Agnelli necessario ante annum 540 obierit Ursicinus. Quapropter non longe a vera abesse potest epocha Bacchinii, qui existimat Ursicinum episcopum creatum anno 534, non diu ante mortem Athalarici regis; defunctum vero prioribus mensibus anni 538. Sane si quis Agnello soli inhærendum credat, probabiliorem non inventet epocham.

[6] [aut forsan 537.] Verum si satis constaret de die emortuali V Septembris, per Ferrettum & Fabrum statuta, exigerent dicta Agnelli, ut crederemus Ursicinum obiisse anno 537. Si enim sederit annos tres, menses sex, & dies novem, obieritque die V Septembris, episcopus factus est paucis diebus ante finem mensis Februarii, nec post annum 534, quo obiit Athalaricus: itaque defunctus fuit anno 537, si dictus mortis dies satis sit certus. At fateor nec Agnellum carere anachronismis & erroribus, nec scire me, quam solido nitatur fundamento prædictus dies emortualis: atque ea de causa nec annum 537 nec 538 omnino certum existimo. Cum tamen nihil habeamus melius aut antiquius, quam sit Opusculum Agnelli, pro figenda ætate B. Ursicini, cumque Bacchinius aliis etiam rationibus allatam epocham utcumque confirmaverit; probabilius existimo, Ursicinum obiisse anno 537 aut 538; nec satis perspicio, uter ex hisce annis sit præferendus, cum ignoremus, quamdiu sedes vacaverit post mortem B. Ursicini, & rursus post obitum Victoris.

[Annotata]

* procerus

* ecclesia

DE S. GENEBAUDO vel GENEBALDO EPISCOPO
LAUDUNI IN GALLIA.

Circa medium seculi VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, Vita a quo scripta: gestorum qualiscumque chronotaxis.

Genebaudus vel Genebaldus episc. conf. Lauduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Ecclesia Laudunensis in Francia a multis seculis hoc die coluit S. Genebaudum vel Genebaldum, primum episcopum suum, [Memoria Sancti in Fastis,] ac insigne fragilitatis humanæ divinæque misericordiæ documentum. Memoriam quidem hujus Sancti in Martyrologiis antiquioribus & classicis non reperio, atque ea occasione, opinor, etiam exsulat ab hodierno Martyrologio Romano; at eum defectum supplent cum Fasti posteriores tum notitia certa de cultu satis antiquo. Primo apud Sollerium in Auctariis Usuardi ad hunc diem quater recurrit memoria S. Genebaldi breviter laudati, nimirum ex codice Hagenoyensi, qui scriptus est anno 1412, & ex tribus editionibus Usuardi, quarum postrema est Molani. Ex hisce unum subdo elogium, quod Grevenus hoc modo concinnavit: Eodem die, depositio beati Genebaldi episcopi Laudunensis & confessoris, de quo in gestis sancti Remigii legitur. Celebrarunt insuper S. Genebaldum Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 1 cap. 41, & auctor Florarii Sanctorum Ms. ad hunc diem. Ambo hi longum texuerunt elogium, seu potius compendium eorum, quæ infra dabuntur ex Vita S. Remigii. Prolixo item elogio S. Genebaldum commendavit Saussayus, breviori Ghinius, Ferrarius aliique brevissimo.

[2] Martyrologium Parisiense ita de eodem habet: Lauduni, [cultusque certus] sancti Genebaldi episcopi, quem primum sanctus Remigius ordinavit huic castro, quod ex parochia sua distractum, ad sedis episcopalis honorem consentientibus coëpiscopis evexit. Is concilio Aurelianensi quinto per Medulfum archidiaconum subscripsit. In Missali Laudunensi, quod impressum est anno 1506, S. Genebaldi festivitas proponitur agenda ritu duplici. Ex Missa, quæ est de Pontifice confessore, huc transfero orationem primam, quia in ea fit mentio de corpore Sancti: Propitiare, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis per sancti Genebaldi confessoris tui atque pontificis, cujus corpus in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per &c. Alia habetur oratio pro aliis ecclesiis, sed hæc erat pro Laudunensi, quod corpus in ea requiesceret. Florarium nostrum Ms. memorat translationem S. Genebaldi, designans Laudunensem, die VII Decembris, quo etiam Maurolycus hunc nostrum annuntiat. Verum auctor Florarii S. Genebaldum confudit cum S. Gerebaldo Baiocensi, ut e loco addito patet.

[3] [& antiquus.] Quo tempore inchoatus sit cultus, non reperio: at titulum Sancti eidem attributum invenio seculo XII ab Hermanno monacho, cujus verba dabo infra. Flodoardus seculi X scriptor in Historia Remensis ecclesiæ pag. 39, post amplum elogium, de eo sic loquitur: Obiit igitur Genebaudus in pace, Sanctis Dei connumeratus, tam diu episcopatu perfunctus, ut ei successerit Latro filius ejus episcopus, & ipse postea Sanctus. Hincmarus item seculo IX Genebaudum vocavit Sanctum, sicut mox videbimus, ita ut jam tum verisimiliter cultus fuerit, & fortasse multo citius.

[4] [Vita seculo IX scripta ab Hincmaro Remensi:] Quæ de gestis S. Genebaudi ad posterorum notitiam pervenerunt, omnia fere leguntur in Vita S. Remigii per Hincmarum archiepiscopum Remensem seculo IX scripta, & edita apud Surium ad XIII Januarii. Ætas Hincmari, qui plusquam tribus seculis posterior est SS. Remigio & Genebaudo, magnam ei nequit auctoritatem attribuere, & ne modus quidem scribendi satis respondet doctrinæ sui auctoris, ut jam observarunt Benedictini scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 576. Verum quod spectat ad auctoritatem totius Vitæ, ea magis examinabitur ad 1 Octobris, ubi de S. Remigio erit agendum. Hic solum observo, illa, quæ spectant ad S. Genebaudum, magis ex traditione & fama populi hausta esse, quam ex monumentis antiquis. Id colligo ex ipso Hincmaro in Opusculo 55 capitulorum, in quo cap. 16 pag. 64 Hincmarum Laudunensem ita alloquitur: Nec tui decessores ac prædecessores subdi dedignati sunt Remorum episcopis, & de rebus ecclesiæ Remorum metropolis, de quibus ditatum est episcopium Laudunense, quando in ipsam venerunt parrochiam, humiliter ac benigne Remorum ecclesiæ famulari, ex quo beatus Remigius sanctum Genebaudum in Laudunensi castello episcopum non solum constituit, sed etiam, ut ostendit antiqua traditio, & monimentum reclusionis, qua eum propter excessum notissimum secundum regulas reclusit, post dignam satisfactionem restituit &c. Perstringit hic præcipua capita, quæ in Vita S. Remigii fusius narravit, videlicet erectionem episcopatus Laudunensis, peccatum seu lapsum carnalem Genebaudi, pœnitentiam ab eo actam, & resumptum munus episcopale; nec laudat Vitam antiquiorem, nec alia monumenta scripta; sed traditionem antiquam & monimentum reclusionis. Verisimile igitur est pleraque de S. Genebaudo relata esse ab Hincmaro ex traditione, licet negare idcirco nolim aliqua etiam ex antiquis scripturis hauriri potuisse.

[5] Quod spectat ad facta præcipua ab Hincmaro relata, [erectio cathedræ Laudunensis satis certa videtur & facta circa annum 497:] non video prudenter dubitari posse, quin sint vera; at idem non dixerim de adjunctis omnibus, quæ ex fama populari nimis liberaliter scribere potuit Hincmarus. Primo non videtur dubitandum, quin cathedra episcopalis Lauduni erecta sit per S. Remigium, primusque ibidem episcopus statutus S. Genebaudus. Nullus enim Hincmaro id asserenti contradixit, sed alii multi idem scripserunt. Hermannus Monachus lib. 1 Miraculorum S. Mariæ Laudunensis cap. 1 assentitur his verbis: Laudunensem itaque ecclesiam certum est inter præcipuas regni Francorum ecclesias antiquitus fuisse celebrem, quam beatus Remigius Remorum archiepiscopus, sicut in ejus Vita legitur, ex propriis redditibus locupletavit, nobilissimumque & strenuissimum virum sanctum Genebaudum in ea episcopum consecravit. Sigebertus in Chronico ad annum 500 ita habet: Collatis a Ludovico (id est Clodoveo) rege multis prædiis ecclesiæ Remensi, Remigius multa eorum parte data ecclesiæ Laudunensi, sedem episcopatus ibi esse constituit: primumque illic episcopum Genebaudum constituit, & eumdem in fornicatione cum sua quondam uxore prolapsum, sed septennali pœnitentia purgatum, & de reclusione divino jussu eductum, sedi suæ restituit. Posuit Sigebertus erectionem ecclesiæ Laudunensis uno anno post baptismum Clodovei, & eatenus satis probabiliter: verum Clodoveus baptizatus est anno 496, ut clare probat Pagius ad annum 499 num. 9 & 10; non vero anno 499 per Sigebertum statuto. Si igitur cathedra Laudunensis tantum uno anno posterior sit baptismo Clodovei, erecta est anno 497. Non longe a vero abeße hunc annum existimo, nec tamen omnino certum dico, cum erectio uno alterove anno serius fieri potuerit.

[6] Secundo lapsus carnalis S. Genebaudi cum uxore ante dimissa satis item videtur certus: [lapsus item & pœnitentia Genebaudi satis sunt certa: diuturna episcopatus] nam eum non negarunt Laudunenses. Certa similiter pœnitentia ejusdem, & restitutio in sedem episcopalem per S. Remigium. Verum singula factorum illorum adjuncta non æque apparent certa, uti observabo in annotatis ad elogium infra dandum. Tempus administrati episcopatus ante lapsum & pœnitentiam exacte determinari nequit. Cointius de inchoato episcopatu nobiscum consentiens, lapsum memorat ad annum 508, a quo eum non longe amovendum credit. Bailletus in Vita ad V Septembris notat in margine circa annum DVI. Forte jam citius contigit, videlicet post biennium vel triennium episcopatus administrati; nam tempus istius rei nulla insinuatur nota chronologica. Si tamen ad relationem Hincmari attentum advertamus animum, potius videbitur brevis fuiße administratio episcopatus ante lapsum quam diuturna. Verum quidquid sit de tempore lapsi Episcopi, diuturna fuit sedis episcopalis administratio post lapsum iteratum septennali pœnitentia expiatum, cum, teste Hincmaro & Flodoardo, tam diu sederit, ut filius ipsius Latro Patri in episcopatum succeßerit. Magis id firmatur ex concilio Aurelianensi V, cui archidiaconus ipsius ita legitur subscriptus: Medulfus archidiaconus directus a domno meo Gennobaudo episcopo ecclesiæ Lugdunensis Clavato subscripsi. Laudunum eo tempore passim vocabatur Lugdunum Clavatum, ut satis notum est.

[7] [administratio, cum anno 549 archidiaconum suum miserit ad concilium Aurelianense.] Attamen videtur dubitare Bailletus, an idem hic designetur Genebaudus, & dubitationem suam confirmat ex eo, quod sic ultra annos quinquaginta fuerit episcopus. Verum justa ratio dubitandi non occurrit, cum nullus alius sciatur toto tempore intermedio sedi Laudunensi præfuiße; cumque verisimile sit, S. Genebaudum ob egregias animi dotes cum stirpis nobilitate conjunctas ad episcopatum fuisse evectum, dum non multum provectæ erat ætatis, uti factum est de S. Remigio. Si autem circa annum trigesimum ætatis factus est episcopus, & circa annum Christi 497; jam quinquaginta annos episcopatus excesserit, annumeratis scilicet pœnitentiæ annis, & ultra annos octoginta ætatis habuerit: at neutrum incredibile est, aut inusitatum. Porro dici nequit, quot annis supervixerit post memoratum concilium, ideoque annum emortualem fixi circa medium seculi VI. Nunc Acta subjicio ex codice nostro Ms., qui notatur Q. Ms. 4, cum aliis Mss. & cum Surii editione collato. Annotationes de more addam non solum ad ostendendam codicum diversitatem, sed etiam ad discutienda quædam Hincmari asserta.

ACTA
Auctore Hincmaro Remensi episcopo.
Ex codice nostro Ms. cum aliis Mss. & editione Surii collato.

Genebaudus vel Genebaldus episc. conf. Lauduni in Gallia (S.)

A. Hincmaro.

[Erectus episcopatus Laudunensis, ubi Genebaudus primus episcopus,] Et de his, quæ in Remensi provincia illi fuerant * traditæ, non modicam partem ecclesiæ S. Mariæ in castro Lauduni Clavati a Remensis parrochiæ b, ubi nutritus fuerat, tradidit: ibique Genebaudum c, virum carne nobilem, & tam in Scripturis sanctis, quam in secularibus litteris eruditum, qui relicta uxore *, nepte scilicet ipsius B. Remigii, vitam religiosam d expetierat, episcopum ordinavit, & parrochiam ipsius comitatus Laudunensis præfato castro subjecit. Qui Genebaudus plusquam necesse fuerat de ante-acta vita & gradus sublimitate confidens, cum debuerit cogitare, quia nec David sanctior, nec Salomone sapientior esset, qui mulieris * delinimentis periclitati sunt; incaute suam uxorem, quam relinquens mutaverat in sororem, quasi pro instructione salutari, frequentius se visitare e permisit, oblitus Scripturæ dicentis: Lapides excavant aquæ, & alluvione * terra consumitur, & rupes transfertur de loco suo.

[2] Unde contigit ut crebræ visitationes, & blanda ac frequentia mulieris colloquia, [qui rediens ad uxorem ante relictam, filium & filiam genuit:] durum contra luxuriæ mollitiem cor Episcopi emollirent, & quasi rupem saxeam de loco sanctitatis ad luxuriæ inquinamenta transtulerint. Et item * contra Scripturam dicentem: Quis alligabit ignem in sinu suo, & * vestimenta ejus non comburentur? Admota igni palea, id est carnis muliebris materia, libidinis ignem suasione diabolica, quasi vento vehementi exagitante, ardor luxuriæ in fiammas erupit, & concumbens f cum eadem quondam uxore sua, mulier concepit; & post partum mandavit * Episcopo, filium se peperisse. Genebaudus vero confusus & dolens, nuncio dixit: Quia latrocinio, ut lateret homines, quod Deum latere non potuit, in cubiculi absconso generatus est, recte vocabitur Latro: sic ei nomen imponat. Et quia culpa hominibus non innotuit, ne suspicio inde procederet, si se a solita visitatione fœmina illa subtraheret, cœpit ut antea domum frequentare g Episcopi. Sicque factum est, ut tecta hominibus culpa, & in cordibus tam Episcopi quam fœminæ tectus luxuriæ ardor, quoniam ut notum est, quo magis tegitur, tectus magis æstuat ignis: contra culpam compunctus Episcopus, sed post fletum ad culpam rediit; & oblitus est quod planxerat, cum extinguere noluit, quod per desiderium ardebat. Iteravit peccatum, quod egerat. Concepitque iterum mulier, & misso nuncio, mandavit Episcopo, se fœminam perperisse: quam jussit nominari Vulpeculam. Quod cur ita eam nominari voluerit, qui fraudes & significationes in Scripturis ipsius animalis cognoscit, quas ad dolos & versutias deceptoris diaboli, & ad carnis petulantis illecebras & anfractus retulit, facile satis advertit.

[3] Tandem Domino, qui beatum Petrum respexit, & negationem amarissime flevit, [peccata sua humiliter confitetur S. Remigio,] illum respiciente, Genebaudus in se reversus, ad sanctum Remigium misit, petens, ut Laudunum veniret; quia tales causæ ibi emerserant, quas per se diffinire non posset. Beatus autem Remigius, sicut Genebaudus petiit, Laudunum venit *. Et susceptus cum debita reverentia, ac secreta cubiculi petens, Genebaudum interrogavit, pro qua causa illum vocaverit. Genebaudus vero cum maximo fletu & ejulatu volens tollere stolam de collo suo, & procidere ad pedes sancti Remigii, cum magna virtute a beato Remigio est detentus, ne stolam de collo suo tolleret. Et postquam diutius ambo fleverunt (intellexerat enim B. Remigius Genebaudum admisisse crimen, pro quo stolam vellet deponere) vix cum singultibus & lachrymis Genebaudus per ordinem omnia retulit, quæ commiserat.

[4] Quem S. Remigius videns contritum & pene desperatum, [& pœnitentiam accipit ab eo cellæ inclusus:] blande consolatus est, dicens, quod h non tantum doleret de admisso ab eo crimine, quantum quod sic male sentiret de Domini bonitate, cui secundum Euangelicam veritatem, non est impossibile omne verbum: qui de nihilo cuncta fecit, primumque parentem, in quo omnes peccaverunt, gratia salvum fecit. Ullum peccantem ad se reversum non despicit, qui peccatores sanguine suo redimere venit. Et qui quatriduanum & jam fœtentem Lazarum lachrymis sororum, quæ signarunt solicitas ac flebiles pœnitentium cogitationes, compatiens flevit, & a mortuis suscitavit, & suscitatum convivio suo admisit. i … Et ut erat doctissimus, ac orator eloquentissimus, testimonia de latitudine sanctæ Scripturæ & exempla pœnitentium in unum colligens, ad animandum eum illi proposuit, & exhortato pœnitentiam indixit. Factaque mansiuncula cum lecto * in modum sepulchri, & parvissimis fenestellulis * ac oratorio, quæ hodieque manent secus ecclesiam sancti Juliani, Genebaudum in ea reclusit, & clerum atque parochiæ ipsius populum per septem annos, ut & propriam parochiam gubernavit, & unam diem Dominicam Rhemis, alteram apud Laudunum k celebravit.

[5] In qua reclusione pœnitentiæ, quantæ contritionis ac continentiæ idem Genebaudus fuerit, divina misericordia demonstravit. [post septennium angelus apparens Genebaudo,] Septimo siquidem anno in vigilia Cœnæ Domini, cum idem Genebaudus in oratione pernoctaret, & seipsum defleret, quoniam is, qui ad hoc ordinatus fuerat, ut in illa die pœnitentes Domino * reconciliaret, ipse, suis criminibus exigentibus, nec inter pœnitentes in ecclesia merebatur consistere; circa mediam noctem venit l angelus Domini magna cum luce ad eum in oratorium, ubi pronus jacebat, & ait ad eum: Genebaude, exauditæ sunt pro te orationes patris tui Remigii: suscepit quoque Dominus pœnitentiam tuam, & demissum est peccatum tuum. Surge, & hinc egredere, facque ministerii episcopalis officium, & reconcilia Domino pœnitentes de criminibus suis. Genebaudus autem nimio terrore perculsus, respondere nihil potuit. Tunc angelus Domini confortans eum, & ne timeret, hortatus est, sed gauderet in misericordia sibi collata.

[6] [eum cella exire jubet: monitusque ab eodem angelo S. Remigius,] Qui animatus dixit ad angelum: Non possum hinc egredi, quia dominus & pater meus Remigius clavem hujus ostii secum habet, quod & sigillo suo signavit. Et angelus ad eum: Ut non dubites, inquit, me a Domino missum, sicut patet tibi cælum, sic & ostium istud patebit. Et statim, salvo sigillo & sera, ostium illud apertum est. Tunc Genebaudus in modum crucis se jactans in limine, dixit: Etiamsi ipse Dominus Jesus Christus dignatus fuerit ad me peccatorem venire, hinc non ingrediar m nisi * ille venerit, qui me in ejus nomine in ista reclusione constituit. Et statim angelus Domini discessit ab eo. Beatus quoque Remigius in crypta sua, quæ retro sedem erat ecclesiæ S. Mariæ Remis, pernoctabat in oratione, & quasi dormiens in excessum est raptus: & vidit angelum n assistentem sibi, qui hæc * omnia, sicut dicta & gesta fuerant, narravit; & jussit, quantocyus Laudunum peteret, & Genebaudum episcopali sedi restitueret, & coram se ministerium episcopale agere persuaderet.

[7] [Genebaudum restituit sedi episcopali, quam usque ad mortem sancte administrat.] Mox sanctus Remigius nihil dubitans, cum summa celeritate Laudunum petiit, & in limine ostii, salvo sigillo & sera reserati o, Genebaudum jacentem reperit: quem tensis * brachiis cum gaudio & lacrymis, laudans Domini misericordiam elevavit; eumque sedi & officio episcopali, velut angelus Domini præceperat, restituere maturavit, & Remis * cum gaudio repedavit. Genebaudus itaque in sanctitate & justitia postea omnes dies vitæ suæ gratia Dei peregit, prædicans cunctis, quanta illi fecerat Dominus p, quatenus nemo de sua justitia confideret, nemo de misericordia Dei diffideret… Obiit q itaque Genebaudus in pace Sanctis Dei connumeratus, tamdiu in episcopatu vivens, ut ei successerit Latro filius ejus episcopus, & ipse Sanctus r.

ANNOTATA.

a Agitur de acceptis a S. Remigio pro ecclesia Remensi, ex quibus partem impendit ad fundandam ecclesiam Laudunensem. Laudunum autem olim frequenter dictum fuit Lugdunum Clavatum, hic Laudunum Clavatum dicitur.

b Parochia olim non raro dicebatur, quod nunc diœcesis, & contra.

c Genebaudum in Mss. ubique vocatum reperio, at Surius Genebaldum scripsit, uti & alii recentiores.

d Religiosa vita æque pro usu illius temporis clericalem significat quam monasticam.

e Verisimiliter uxor illa habitabat in palatio seu domo episcopali, quia usus illius temporis ferebat, ut clerici uxores antea ductas, quæ in ordinationem mariti sui consentientes continentiam promittebant, non dimitterent e domo sua; sed eas separato conclavi in domo sua retinerent ut sorores. Probat id latius Thomassinus in Disciplina Ecclesiæ part. 1 lib. 2 cap. 61 & 62. Verum major separatio deinde decreta est.

f Concumbens legitur in Mss., sed mendum videtur. Surius explevit phrasim hoc modo: Et concumbente eo cum eadem &c.

g Malim credere in eadem domo permansisse, & perrexisse, ut antea, solitaria cum Antistite miscere colloquia. Id magis congruit initio seculi VI: nam concilium Agathense anni 506 can. 16 non statuit, ut conjuges, postquam maritus ordinatus est, domo separati habitent, sed sequestrato mansionis cubiculo. Imo canones apostolici & S. Leo, apud Thomassinum laudati, prohibent domo emitti uxorem.

h Phrasim hic mutavit Surius hoc modo: Non tantum doleo &c.

i Hic alia quædam sequuntur exempla, nimirum Magdalenæ, Sauli, aliorumque peccatorum, quibus divina bonitas gratiam præstuit; & quidem longe plura in Ms. codice, quam apud Surium, qui partem non modicam omisit. Ego hæc etiam amputanda censui, quod doctrinam potius moralem quam historicam contineant, præsertim cum tota Vita edi possit ad 1 Octobris, si operæ videbitur pretium.

k Dubitari potest, an revera S. Remigius toties ab una civitate ad alteram proficisceretur, licet idem quoque scripserit Flodoardus, qui iisdem fere verbis omnia narrat, sed subinde paulo brevius.

l Non indicat Hincmarus, unde eam visionem didicerit. Flodoardus de veritate dubitavit, ut insinuat per vocem, fertur, quam hæc referens iteratis vicibus ponit. Bailletus omnia narrat, sed tamquam somnium Genebaudi Verum quis Bailleto dixit, tale somnium fuisse Genebando? Unde id somnium didicit? Aut vera narravit Hincmarus aut falsa; at certe non narravit ut somnium, sed ut visionem vigilantis.Fateor, me de veritate visionis dubitare, cum scriptor tribus seculis sit Sancto posterior, cumque ipse dubitaverit Flodoardus: at nequaquam dubito, quin Bailletus factum corruperit, & sua ipse somnia narraverit.

m Non facile credam hæc dicta esse a Genebaudo, cum revelationi particulari satis cognitæ credendum esse doceant theologi. Nam sicut credendum est revelationi cognitæ, ita etiam mandato a Christo per talem revelationem accepto haud dubie est parendum. Quo igitur modo poterat Vir eruditus diocre, se ne Christo quidem veniente egressurum? Hæc aliaque ipsam visionem suspectam reddunt: nam ex tota relatione apparet, Hincmarum ubique studere, ut auctoritatem metropolitani Remensis extollat contra episcopum Laudunensem. Id vero tanto magis suspectum est, quanto magis disputatum est de rebus similibus inter Hincmarum Remensem & Hincmarum Laudunensem.

n Visionem hanc prorsus omittit Bailletus. Attamen non video, cur hæc magis suspecta esse debeat quam præcedens. Utramque commentitiam vel utramque veram existimo. At in hac, si vera est, nihil corrigendum censeo: præcedentem vero visionem, si revera Genebaudo oblata est, minus recte narratam puto.

o Hæc satis ostendunt, non posse visionem Genebaudi, si vera narravit Hincmarus, pro merohaberi somnio.

p Huc usque Surius. At in codice nostro Ms. longa sequitur disputatio, cujus prima solum verba posui. Reliqua dari poterunt in Vita S. Remigii, si videbitur.

q Laudatæ dissertationi de misericordia Dei ultima illa verba sunt inserta, quæ etiam inveniuntur apud Flodoardum.

r Hæc verba, Et ipse Sanctus, apud Flodoardum, & ipse postea Sanctus, utcumque insinuant, Latronem post mortem pro Sancto fuisse habitum. Sanctum vocavit Saussayus, in Catalogo Sanctorum post Martyrologium Gallicanum ita de eo scribens: S. Latro nomine, revera autem non latro, sed lator potius gratiæ & justitiæ, omnisque ferax homo virtutis, filius fuit S. Genebaldi episcopi Laudunensis ex furtivo complexu conjugis ante sacerdotium ductæ, heresque pontificiæ dignitatis, non jure sanguinis, sed præcellentis fidei & pietatis merito. Castellanus in Corollario aëmerorum Martyrologii Universalis pag. 936 ut venerabilem memorat; observans tamen Sanctum vocari a Flodoardo. Verum cumaddat nec Officium de eo fieri nec ullam commemorationem, mihi nec Flodoardi nec Hincmari auctoritas sufficit, ad titulum Sancti vel Beati adscribendum ejus nomini; præsertim cum ne illi quidem id clare faciant.

* Surius fuerunt

* Sur. conjuge

* al. mulierum

* al. additur paulatim

* al Ms. iterum

* al. ut &

* al. mandat

* al. pervenit

* al. lectulo

* al. fenestellis

* Sur. Deo

* Sur. donec

* Sur. ei

* Sur. extensis

* Sur. Remos

DE S. VICTORINO EP. ET CONF.
COMI IN ITALIA,

Verisimiliter circa medium seculum VII.

SYLLOGE.
Cultus ex Tatti Martyrologio & Annalibus Comensibus præcipue probatur: expenduntur quæ de ejus gestis & ætate tradunt recentiores.

Victorinus episc. conf. Comi in Italia (S.)

AUCTORE J. L.

Alterum hoc die S. Victorinum damus, Comensem vel Novocomensem apud lacum Larium in Italia Subalpina episcopum & confessorem. Cultum ejus præcipue nos docet Aloysius de Tattis Congregationis clericorum regularium de Somascha theologus ac sacri Officii consultor in Martyrologio Novocomensi, [S. Victorini, de quo] an. 1675 excuso, & in Annalibus sacris ejusdem civitatis, anno 1663 editis, decade 1 lib. 9 num. 25; ubi hæc habet: Victorinus noster secundum aliquos feliciter obdormivit in Domino anno DCXLIV V Septembris. Concordat dies cum traditione ecclesiæ Comensis, quæ tunc sancti Episcopi festum celebrat (apponitur hic in margine: Off. propr. SS. eccl. Com. V Sept.) in templo S. Abundii; ubi a majoribus nostris tumulum accepit, atque etiam nunc colitur. In Martyrologio Sanctum ita laudat: Nonis Septembris. Novocomi in basilica D. Abundii S. Victorini Comen. episcopi & confessoris, qui ad hanc ecclesiam gubernandam Longobardorum tempore accersitus, ab illius gentis principibus, lue Ariana fœdatis, assiduas contumelias & calamitates sustinuit, ut oves a Domino sibi commissas a malis ingruentibus servaret, quod & gloriose obtinuit. Tandem multis pro ecclesia sua laboribus fessus, episcopalem tyaram cum æternæ beatitudinis corona commutavit.

[2] Sancti elogio sequentia proxime subjiciuntur: Officia propria Sanctorum ecclesiæ Novocomen. [varii auctores meminerunt,] agunt de S. Victorino hoc die una cum Ben. Jovio Hist. patriæ lib. 2, Feliciano Ninguarda in Descriptione ecclesiarum urbis, ubi de basilica S. Abundii; Philippo Archinto in Elencho suorum prædecessorum, Lazaro Carafino tum in Dyptica episcoporum Comen. n. XVII, tum in Catalogo SS. & BB., quorum corpora in civitate & diœcesi requiescunt; Francisco Ballarino Chron. Comen. p. 2, Roberto Ruscha lib. 1 suarum Antiquitatum, Quintilio Lucino Passalaqua in 1. Epist. histor., Ferdinando Ughello to. V Italiæ sacræ in serie episcoporum Comen. n. XVII, Lelio Fravezzio in Diario perpetuo Comen. & Philippo Ferrario in nova Topographia ad Rom. Martyrol. Nos quoque de ipso plura disseruimus Annal. Comen. decade 1 lib. IX a n. XVI usque ad XXV. Benedicti Jovii, Ballarini, Ughelli, Ferrarii & Tatti Opera ex enumeratis dumtaxat ad manum sunt. Tam hos quam ceteros scriptores, in quorum omnium ætatem inquisivi, antiquitate superat Jovius, cujus Opus, in Thesauro antiquitatum & historiarum Italiæ tom. 4 part. 2 Lugduni Batavorum anno 1722 recusum, ita concluditur: Explicit Historia patria sive Chronica Benedicti Jovii Comensis ab initio urbis usque ad annum Domini MDXXXII.

[3] [& aliorum 21 præsulum Comensium cultus:] Postquam laudatus Jovius initio libri 2 de primis 22 patriæ suæ episcopis, quos inter S. Victorinus ordine decimus septimus sedit, scripsisset, de omnibus in pronuntiat: Hi sunt viginti duo episcopi catalogo Sanctorum adscripti. Ferrarius in nova Topographia ad Martyrologium Romanum, anno 1609 Venetiis edita, agens de Como, urbis hujus Sanctos duas distribuit in classes. In priore sunt ex primis viginti duobus episcopi Comenses decem, quos Officio ecclesiastico honorari ait. Posteriorem claßem constituunt reliqui duodecim, e quorum numero S. Victorinus. Singulorum nominibus expressis, subdit Ferrarius: De prædictis autem episcopis, licet inter SS. habiti sint, eccl. Comen. nullum recitat Officium. Tattus in Martyrologio Novocomensi, quod anno 1675 lucem aspexit, duodecim istos Præsules variis diebus celebrat, omnesque in Notis ad ipsorum elogia Officio proprio coli affirmat, præter S. Joannem I, cognomento Orcum, inter diei XXXI Augusti prætermissos in Opere nostro relatum. Honoratior ei locus concedetur in illius Supplemento: nam quod Tattus in Martyrologio reticuit, id jam ante in Annalibus, anno 1663 impressis, decade 1 lib. 8 num. 9 clarissime asseruerat, videlicet XXXI Augusti de S. Joanne I Officium proprium legi. Pari cultu S. Flavianus I & S. Prosper præsules Comenses honorantur, hic 2 Martii, ille XXVI Februarii; pariterque in Opere nostro desiderantur: in quo ex dictis 12 episcopis unum dumtaxat III Septembris dedimus S. Martinianum. S. Victorino sacer est dies V Septembris: septem reliquorum festa in trium postremorum anni mensium dies incidunt.

[4] [ex hisce multi, quos inter S. Victorinus, Officio proprio honorantur in sola] Quæ Tattus in Martyrologio suo & Annalibus de cultu sanctorum Præsulum ecclesiæ Comensis sparsim scribit, studiose pervolvi, & quæ ipse identidem laudat Officia propria, edita fuisse didici ante medium seculi XVII seu annum 1651 post decretum Urbani PP. VIII anno 1634 promulgatum, Lazaro Caraffino episcopatum Comensem administrante. Omnino præsumi debet tunc legitime inchoatam fuisse recitationem Officii proprii de S. Victorino & aliis, de quibus antea nullum legebatur, atque inter eos esse neminem, cujus veneratio publica per decretum istud fuerit inter dicta, quia scilicet omnes illum obtinuerant ab immemorabili tempore ante idem decretum. Centum annis completis, qui ex mente Pontificis immemorabile tempus constituunt, illo antiquior est Jovii Historia, in qua viginti duo primi Comenses episcopi catalogo Sanctorum adscripti dicuntur. Ex Tatti Martyrologio & Annalibus mihi etiam innotuit, multos ex illis Officiis propriis coli non per totam diœcesim Comensem, sed in ecclesia S. Abundii dumtaxat, in qua eorum corpora quiescunt. Hisce S. Victorinum accenseo, cujus festum Tattus in Annalibus Officio proprio V Septembris celebrari ait in templo S. Abundii. In Martyrologio Sanctum quoque Novocomi in basilica D. Abundii &c. annuntiat. Tumulum, inquit in fine adjectæ annotationis, quem in obitu suo a majoribus nostris Victorinus accepit, adhuc retinet ante aram maximam in præfata S. Abundii ecclesia sub ipsius odeo exteriori.

[5] Porro ecclesia (verbis Jovii utor, ex lib. 2 Historiæ patriæ excerptis) extra urbem sita, [ecclesia S. Abundii] quæ S. Abundii nuncupatur, apostolis prius Petro & Paulo consecrata fuit; & hæc antiquissima est. Hic aliquando Comensium episcoporum sedes fuit… Habuit olim canonicorum collegium… Anno tertio decimo supra millesimum Nonis Augusti Albericus Comensis episcopus, dimotis canonicis, abbatiale cœnobium Ordinis S. Benedicti illic instituit, cathedra & clero intra urbem ad Deiparæ Virginis ecclesiam translatis… Post annos octoginta duos Urbanus secundus Pontifex maximus in Galliam profecturus… Comum divertit, & basilicam ipsam sub nomine divi Abundii denuo dedicavit… Postquam Sixtus quartus Pontifex maximus tam multas cœnobiorum commendas facere cœpit, hoc quoque … abbate caruit, nunc cardinalibus, nunc episcopis commendatum. Anno 1618 ecclesia S. Abundii tradita fuit monialibus Ord. S. Augustini, teste Francisco Ballarino in Compendio Chronici Comensis, an. 1619 vulgato, part. 3 pag. 279.

[6] In elogiis S. Victorini apud Ballarinum part. 2 laudati Compendii a pag. 104 & Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ in episcopis Comensibus nonnulla ipsius gesta enarrantur. [De Sancti gestis nihil profertur ex antiquis monumentis: elogium Ughelli,] De hisce Tattus in Annalibus longiorem orationem adornavit, cujus medullam continet annuntiatio, quam ex ejus Martyrologio num. 1 retuli. Jam nominati seculi præcedentis scriptores inter litterarum monumenta, quæ de Sancto meminerunt, nullum proferunt vetustius Historia Benedicti Jovii anno 1532 perfecta; in cujus libro 2 de episcopis Comensibus ex professo agitur, nec nisi solum Victorini nomen catalogo Sanctorum inscriptum memoratur. Hinc mihi non levis suspicio oboritur pauca, quæ neoterici de sancti Præsulis vita vulgarunt, ex documentis satis antiquis confirmari non posse, nihilque certi de ipso oblivioni superesse præter nomen & sanctitatem. Interim elogium accipe, quo apud Ughellum citatum Sanctus exornatur: Victorinus e Bithynia, Nicomediensis civis, post Martinianum Comensem cathedram conscendit anno DCXXVIII. Celebris doctrina fuit, implacabilisque Arrianorum persecutor, qui per id tempus, Rothari rege favente, totam Italiam inficere conabantur. Cum igitur de Cumana persecutionum procella, quam ab Arrianis pro tuendo grege passus fuerat, strenue perfunctus fuisset, successissetque Rothari Cundipertus rex egregie pius, ab eo retulit Victorinus plura privilegia, atque immunitates in favorem suæ ecclesiæ. Postremam diem obiit hic sanctus Præsul anno DCXLIV die V mens. Septemb., sepultusque est in cathedrali SS. Apostolorum Petri & Pauli, nunc S. Abundii.

[7] [ejus & Ballarini errores: Comensi ecclesiæ præ fuisse creditur] Eadem, si substantiam spectes, ante Ughellum de S. Victorino tradiderat Ballarinus, tempus mortis ejus ita determinans: Transiit ad vitam cælestem anno Domini DCXLIV die V Septembris sub Pontificatu Theodori I, tempore Constantini III imperatoris. Nunc Tattum audi in notis ad Martyrologium: Non satis constat, quo defunctus fuerit anno Victorinus, licet plerique recentiores indubitanter asserant ex hac miseriarum valle sublatum anno Domini DCXLIV. Si enim Præsul hic noster obiit anno DCXLIV sub Theodoro (I) Pontifice, ut ipsi tradunt; quomodo accidere id potuit sub Constantino III imperatore, qui triennio ante imperare pariter & vivere desierat, nempe anno DCXLI. Quomodo cum Gundeberto Longobardorum rege intima, ut Ballarinus scribit, usus est consuetudine, ab eoque multis, ut apud Ughellum legitur, condecoratus immunitatibus, si Gundebertus non nisi anno DCLXI Italici regni habenas assumpsit? Annus ideo certus nos latet, ut alibi (in Annalibus decade I lib. 9 num. 25) diximus, sicut & complurium Comen. episcoporum, quamquam iidem neoterici illum assignent non sine erroris, ut patet apertissime, & imprudentiæ nota. Convenit inter Tattum in sæpe laudatis Annalibus & alios, quos verbis jamjam datis in turpem anachronismum lapsos ostendit, ecclesiæ Comensi præfuisse S. Victorinum sub Rothari Longobardorum rege, qui, ut probabilior eruditorum est sententia, e vita excessit anno 654, regni sui 17. Hinc supra in margine ad num. 1 medio circiter seculo VII, latius accepto, Sancti mortem affixi, sub dubio tamen; quia certo non constat episcopatum ejus cum Rotharis regno concurrisse.

[8] [S. Victorinus sub Ariano rege Rothari, quod non improbabile est.] Raulus Warnefridus diaconus lib. 4 de Gestis Longobardorum cap. 44 de rege Rothari ita scribit: Fidei Christianæ non rectam lineam tenens, Arrianæ hæreseos perfidia maculatus est… Hujus temporibus pene per omnes civitates regni ejus duo episcopi erant, unus Catholicus & alter Arrianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus episcopus apud basilicam S. Eusebii residens, baptisterium habuit, cum tamen ecclesiæ Catholicæ alius episcopus præsideret. Hæc fundamentum præbent opinandi, etiam in civitate Comensi, Rotharis ditioni subjecta, duos tunc sedisse episcopos, Arianum & Orthodoxum. An hic fuerit S. Victorinus certo, ut statim dicebam, non constat: re tamen examinata, comperi, Sancti episcopatum non sine probabilitate ad Rotharis regis tempora referri, & consequenter in eam præcipue curam ipsi incumbendum fuisse, ut veram religionem gregemque sibi commissum contra Arianos defenderet. Quæ Tattus in Annalibus Sanctum sub Rothari Catholicæ fidei causa fecisse & passum fuisse scribit, ejusmodi sunt, ut perfectissimis virtutibus cumulatissimum episcopum repræsentent: qualem quidem S. Victorinum fuisse minime negaverim; at vellem facta particularia istud comprobantia ex idoneæ auctoritatis monumentis produci posse.

DE S. ANSARICO EPISCOPO CONF.
SUESSIONE IN GALLIA

Circa medium seculi VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
S. Ansarici cultus, Acta: ætas & gesta examinata.

Ansaricus episc. conf. Suessione in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctum Ansericum vel Ansaricum, episcopum Suessionensem, vitæ sanctitate memorabilem, omissum tamen ab antiquis martyrologis, [Sancti elogium,] celebrarunt recentiores hac die, qua colitur. Saussayus prolixo hunc Sanctum exornat elogio, quod continet præcipua illius gesta, sed ordine quorumdam inverso. Istud, quia Acta minus probare possum, huc transfero: Suessione depositio sancti Ansarici episcopi & confessoris. Hic ex vico Espaniaco in ipso tractu Suessionensi orthodoxis parentibus oriundus, cum ab ipsis pene incunabilis suavissimos pietatis ac justitiæ fructus libare incœpisset; fœnus religiosæ educationis copiosum parentibus ac patriæ mox ac adolevit, rependit. Ab eunte enim ætate rerum laudabilium, ac maxime divini cultus, ita studiosum se præbuit, ut se a Deo ad magna excitatum, hominumque communi bono destinatum (tantæ gratiæ in ipso specimina effulgebant) non obscure proderet. Moribus enim castissimis & doctrina præcellenti omnium animos provocabat ad sui imitationem & venerationem. Unde Landulpho episcopo Suessionensi carnis nexibus absoluto, ad præsulatum expetitus, clavum tantæ Ecclesiæ suscipere ad moderandum coactus est, totius sacri Ordinis voto, ac populi flagitatione: quos equidem concepta de eo existimatio haud fefellit.

[2] Factus enim pontifex Ansaricus, studia omnia in hoc convertit, ut gregis forma fieret, atque omnibus ad salutem, [in quo rerum gestarum ordo perturbatus:] quantum exigit pastoralis cura, opitularetur. Impense enim de omnium provectione sollicitus, divites in officio pietatis continuit: pauperes consilio & solatio adjuvit: aberrantes in viam revocavit, omnes denique ad sancte agendi studium accendit assiduo hortatu, ac virtutum suarum admirabilium exemplis. Sed & cœlitum devotus cultor, sacra, quæ presserant suo in solo, vestigia a squalore extersit, basilicis nitorem restituit, aris splendorem indidit. Corpora sanctorum martyrum Crispini & Crispiniani (in quos speciali reverentiæ affectu ferebatur) evocatis sanctissimis præsulibus Audoëno Rotomagensi, Pharone Meldensi, Eligio Noviomensi, ex loco, ubi diu abdita jacuerant post agonem, ad basilicam, a se eorum nomine dedicatam, magna cum veneratione transtulit. Dehinc & inter Galliæ lumina ad vindicandam sacram Ecclesiæ disciplinam, synodo Remensi, indictæ a Sonnatio archipræsule Sedis Apostolicæ legato, interfuit. Demumque post tot edita clara fidei, pietatis & justitiæ opera, pervigil ac fidelis Villicus, vocatus a Domino ad præmium profectus est. Hactenus Saussayus, subinde licentia rhetorica usus: gesta tamen hic relata vera videntur; sed synodus Remensis habita fuit ante translationem SS. Crispini & Crispiniani, ut videbimus, atque eatenus ordo gestorum est mutatus.

[3] [memoria in Fastis, & cultus:] Præterea S. Ansaricum annuntiarunt Ferrarius in Catalogo generali, laudans Fastos Rosweydi & Democharem, Castellanus in Martyrologio Universali, & novissime Martyrologium Parisiense, in quo ita habetur: Suessione, sancti Anserici episcopi, qui concilio Remensi sub Sonnatio subscripsit. Alii scriptores neoterici non pauci Ansaricum exornant Sancti titulo, testanturque eumdem coli Suessione die V Septembris. Satis erit huc transferre verba Claudii Dormay, qui in Historia Suessionensi lib. 3 cap. 43 pag. 276 de sepultura & cultu S. Ansarici Gallice scribit, quæ reddo Latine: Corpus ipsius sepultum est in sacello ecclesiæ, quam ædificaverat, ubi etiamnum cernitur saxum, cui insculpta sunt hæc verba: “Hic sepultus est S. Ansaricus, olim episcopus Suessionensis”. Sacræ ejus reliquiæ ex hoc loco elevatæ sunt, translatæque ad ecclesiam cathedralem, ubi honoratæ sunt usque ad urbem captam a Calvinistis Gallis, quod contigit anno MDLXVII. Festivitas hujus Sancti celebratur die V Septembris, quo obiisse creditur.

[4] [Acta mendose scripta; attamen edenda.] Acta S. Ansarici nulla hactenus edita scio; sed exemplar aliquod Actorum Ms., quod notatur desumptum ex archivis ecclesiæ Suessionensis, Majoribus nostris transmisit Nicolaus Belfortius, jam alias in hoc Opere laudatus. Auctor illorum Actorum non modo ignotus est, & aliquot seculis Sancto posterior; sed etiam destitutus fuisse videtur sufficienti scientia historica & chronologica, cum anachronismos ineptissimos Actis inseruerit, & pleraque narraverit ordine præpostero. Qua de causa parum auctoritatis hisce Actis tribuere possum, licet verisimiliter facta quædam in iis vere sint relata. Nihilominus meliorum defectu hæc ipsa edere statui; conaborque, quantum fieri poterit, probabilia secernere ab iis, quæ prudenter probari nequeunt, ordinemque inversum utcumque restituere. Præcipua autem facta hic discutere aggredior, reliqua in annotatis breviter observaturus.

[5] [Locus natalis, aliaque usque ad episcopatum,] Locus natalis S. Ansarici in Actis vocatur Espagnycum, ab aliis Latine Espaniacum, Gallice Espagny. Consentiunt omnes pagum esse agri Suessionensis, eumque laudatus ante Dormayus ait distare Suessione duobus aut tribus milliaribus Gallicis. Addit idem scriptor, parentes Ansarici fuisse conditione tenui, quod unde hauserit ignoro, nisi per conjecturam id dixerit, quia Acta de generis nobilitate nihil habent. Tempus, quo natus est Sanctus, nemo assignat, neque id accurate assignari potest. At natum esse ante finem seculi VI, facile videbimus ex tempore episcopatus, licet hujus initium æque sit incertum; ideoque dici nequeat, quot annis seculum VII natalis ipsius præcesserit. Miraculum fontis eliciti jam ante episcopatum Acta ei attribuunt, consentiente etiam alio quodam instrumento Ms., quod unde desumptum sit, nescio. Verum neque id monumentum Actis melius videtur, nec Acta ipsa satis bene sunt scripta ad fidem indubitatam de hoc miraculo faciendam, ut etiam insinuat Dormayus. Credibilius est a Sancto jam episcopo factum esse, si revera factum est.

[6] Initium episcopatus S. Ansarici adeo ambiguum est & incertum, [cujus initium valde incertum est,] ut ad annos facile viginti aberrare possit, si quis illud determinare voluerit, saltem ex monumentis mihi cognitis. Si vera essent, quæ infra in Actis num. 10 referuntur de servata urbe Suessionensi a lue inguinaria precibus S. Ansarici episcopi; item si S. Gregorius Magnus anno 593 ad preces Ansarici episcopi privilegium confirmasset monasterio S. Medardi, ut dicitur num. 10; initium episcopatus S. Ansarici non posset longe abesse ab anno 590; & sic episcopus fuisset ad annos sexaginta circiter, aut etiam paulo diutius. Verum fictitia videntur, aut saltem variis erroribus fœdata sunt, quæ de peste inguinaria refert ineptus scriptor, quemadmodum in annotatis ostendam. Privilegium quoque S. Medardi, quale nunc exstat, nullo modo defendi potest, ut jam alii ostenderunt, & breviter probabo in annotatis. Qua de causa nec lues inguinaria, nec pontificatus S. Gregorii Magni, nec privilegii istius epocha prodesse possunt ad figendum initium episcopatus S. Ansarici; neque ulla alia occurrit nota chronologica ante concilium Remense mox memorandum, cui Ansaricus anno 625 interfuit.

[7] Quot vero annis ante concilium Remense sederit Ansaricus, [quia anni præcedentium episcoporum ignorantur:] nequit determinari, ut jam monui. Ratio præcipua est, quia gesta quinque decessorum ipsius ignorantur, uno excepto Droctigisilo, de quo a Gregorio Turonensi nonnulla narrantur lib. 9 Historiarum cap. 37. Nam ex relatis ibidem conficitur, Droctigisilum superfuisse post annum 589, sed rursum ignoratur, quamdiu deinde vivere perrexerit. Porro inter Droctigisilum & S. Ansaricum in antiquis catalogis antistitum Suessionensium quatuor episcopi ponuntur medii, teste Dormayo pag. 243, nimirum Anectarus, Theobaldus, Tondulphus & Landulphus. Hi autem quatuor si revera post Droctigisilum sederint, paucis solum annis singuli præesse debuerunt, ut ultimus perveniret usque ad tempus concilio Remensi propinquum. At satis verisimile est, unum aut plures ex istis quatuor sedisse ante Droctigisilum, ut volunt scriptores alii. Cointius ad annum 545 num. 14 duos ex quatuor Droctigisilo præponit, duos vero alios postponit; sed fatetur nihil de quatuor istis episcopis ad notitiam suam pervenisse præter nuda nomina. Itaque conjectura hæc nullis fulcitur monumentis, sed alias satis convenit iis, quæ nota sunt de S. Bandarido, de Droctigisilo & de S. Ansarico. Nam S. Bandaridus, de quo apud nos actum est ad 1 Augusti, vivebat anno 545, & nonnulli volunt eum vixisse usque ad annum circiter 565, quod tamen est incertum, nec admodum verisimile. Inter S. Bandaridum igitur & Droctigisilum sat temporis est, ut Anectarus sedere potuerit & Theobaldus. Similiter inter Droctigisilum & S. Ansaricum, de quo nulla habetur certa notitia ante concilium Remense, sedere potuerunt Tondulphus & Landulfus, singulique præesse ad decennium, aut etiam diutius.

[8] [nam Ansaricus Landulfo probabilius successit:] Hæ congruentiæ moverunt Cointium ad ita ordinandam episcoporum Suessionensium successionem. Et revera spatium longius inter S. Bandaridum & Droctigisilum intermedium apparet, quam ut verisimile fiat, nullum inter eos alium intercessisse; licet antiqui catalogi, teste Dormayo, nullum intermedium habeant: nam ordo facile perturbari potuit in catalogis istis, qui quidem vocantur vetusti, multis tamen seculis verisimiliter posteriores sunt ætate episcoporum, de quibus agitur. Itaque catalogos illos sequendos non putem, præsertim cum inde aliud quoque oriatur incommodum: nam ea ratione quatuor episcopi inter Droctigisilum & S. Ansaricum ponuntur medii, quos inter eos sedisse verisimile non est. Sammarthani in Gallia Christiana in aliud extremum deflexerunt: quatuor enim antistites inter S. Bandaridum & Droctigisilum medios statuunt; nullum vero inter Droctigisilum & S. Ansaricum. Hi certo ab antiquis catalogis longissime recedunt: nec tamen accedunt ad verisimilitudinem, cum sic episcopatum S. Ansarici longissimum faciant. Suspicor nullam iis fuisse rationem ordinis memorati, nisi quod privilegium S. Medardi per S. Ansaricum S. Gregorio Magno oblatum velint. At istud privilegium nihili faciendum est pro ordinanda chronotaxi S. Ansarici. Quare malim existimare ipsum Landulfo successiße, ut habent vetustiores catalogi, quam Droctigisilo.

[9] [magister fuit S. Drausii postea Suessionensis episcopi:] Ex dictis liquet, quam sit incertum S. Ansarici episcopatus initium. Episcopus interfuit Synodo Remensi sub Sonnatio, quæ habita fuit anno 624 aut 625, ut Majores nostri variis locis observarunt, & Pagius etiam probavit ad annum 624 num. 4. Id primum ex gestis Sancti innotuit, ideoque nequit dici, an jam multis annis cathedram episcopalem tunc occupasset. Verum, quidquit sit de initio episcopatus, S. Ansaricum virum fuisse egregium & magistrum S. Drausii Suessionensis deinde episcopi, testatur auctor ætate suppar, qui conscripsit Vitam S. Drausii editam apud nos tom. 1 Martii. Audiamus hunc auctorem, qui pag. 406 ita habet: Igitur parentes ejus (S. Drausii) videntes eum tam miris morum virtutibus excellere, & adhuc excellentiorem beatitudinis viam velle tenere, decrevere eum inclyto viro & patri memorando Anserico Suessionensis quondam civitatis episcopo ad educandum tradere, ut si quid minus sibi esset ex primo, suppleri in secundo posset Magistro… Præstitit namque ei Dominus tantam gratiam & benedictionis copiam coram prædicto venerabili patre Anserico, ut non minori dilectionis affectu amplecteretur ab eo, quam unicus filius diligitur a patre suo. Nec mirum: tanta enim humilitatis & humanitatis gratia … se aptabat pene omnibus, ut cunctis fieret admodum gratus, & diligibilis universis haberetur ut filius. At si aliis ita existebat intimus, maxime tamen huic inhærebat potius, cujus se noverat regimine tueri diligentius, cujus moderamine educabatur dulcius, cujus solicitudine monitis divinæ legis & humanæ erudiebatur studiosius.

[10] [dicitur struxisse ecclesiam S. Stephani:] Nec sine divino nutu credendus est talis Patroni traditus esse custodiæ, cujus paulo post, Dei disponente clementia, sublimandus erat honore. Nam non multo post excurso dierum suorum numero, vocante se ad remunerationem Deo, bonorum repletus fructu operum, hominem exuit, & extremum vitæ diem clausit. De morte Sancti infra agam. At interim observo, nullum hic occurrere verbum, quo ætas insinuatur decrepita aut præter modum longæva. Porro laudatus sæpe Dormayus in Ansarico asserit, ecclesiam S. Stephani protomartyris extra muros urbis Suessionensis anno 634 ab Ansarico fundatam fuisse & dedicatam. Idem scripserunt Sammarthani, & alii. Verum non dicunt, unde facti illius notitiam hauserint; cumque Acta referant Sanctum in illa ecclesia sepultum sine ulla mentione de ea per ipsum constructa; silentium istud, quod item observo in alio monumento Ms., dubitare me cogit, an structura istius ecclesiæ S. Ansarico satis certo possit attribui.

[11] Certior est translatio corporum SS. Crispini & Crispiniani, [SS. Crispini & Crispiniani corpora elevavit,] quam Vita refert num. 5 & 6, consentientibus aliis scriptoribus. Præcipuum hujusce translationis auctorem fuisse S. Eligium Noviomensem antistitem Vita testatur num. 6; idque congruit Vitæ S. Eligii per S. Audoënum scriptæ, editæque ab Acherio tom. 5 Spicilegii. S. Audoënus ibidem pag. 199 scribit, varia sanctorum martyrum corpora diversis locis per S. Eligium fuisse inventa aut elevata & translata. Itaque S. Eligius S. Ansarico auctor fuisse videtur, ut quæreret, thecaque pretiosa reconderet prædictorum martyrum corpora; neque auctor modo, sed etiam præcipuus adjutor. Testem hujusce rei rursum habemus S. Audoënum, qui ipse etiam rei gestæ adfuit, & pag. 202 de Eligio ita scripsit: Suessionis quoque civitate sanctos martyres & germanos Crispinum & Crispinianum ex quadam crypta prolatos mirifice composuit, eorumque memoriam insigni ornamento decoravit. Per ornamentum designat thecam pretiosam latius in Vita commemoratam, quam S. Eligius, ut erat aurifaber peritissimus, si non propriis manibus fabricavit, haud dubie tamen fabricam ordinavit, eique præfuit.

[12] Porro de tempore hujusce translationis, de quo scriptores non omnino consentiunt, [quod factum non diu ante medium seculi VII: circa quod mors figenda:] conjectura sumi potest ex laudata S. Eligii Vitæ, cum aliis rationibus collata. Attamen non video, annum certo ex ea determinari posse, etiamsi existimare velimus SS. Audoënum & Eligium certo episcopos fuisse consecratos anno 640, ut volunt Cointius & Pagius, quorum sententiam ut probabiliorem interim secutus est Cuperus noster in S. Audoëno ad XXIV Augusti: nuspiam enim habetur, quot annis hæc translatio posterior sit suscepta ab Audoëno & Eligio dignitate episcopali. Præterea opinantur aliqui Eligium & Audoënum anno 646 consecratos. Dies translationis æque est dubius, cum Acta notent diem X Junii; Dormayus vero aliique velint peractam esse translationem die VI Martii, uti notavit in Martyrologio suo Saussayus. Quapropter nihil de tempore hujusce translationis certi statuere possum, nisi eam contigisse non diu ante medium seculi VII: nam alii annum 647, alii 648, ac demum alii 649 assignant, neque pro ullo ex hisce annis meliores invenio rationes quam pro alio; seu potius nulla alicujus momenti ratio pro uno magis quam pro alio allata est. Idem est de anno emortuali S. Ansarici, quem fixi circa medium seculi VII, quia annus certo nequit determinari.

[13] In Vita S. Salabergæ abbatissæ apud Mabillonium Sec. 2 Benedictino pag. 431 mentio fit de S. Ansarico tunc defuncto his verbis: Vidit quoque (S. Salaberga) venerabilem virum Ansericum pontificem obviam sibi venire. [S. Salabergæ post mortem Sanctus apparuisse dicitur.] Ad quam ait: Agnoscis me? At illa fatetur se ignorare. Ego sum Ansericus episcopus Suessionum, quem crebrius in domo tua accersitum vidisti: veni, & ostendam tibi valvas paradisi, & ostendam civitatem Dei altissimi, & duodecim sedes Apostolorum ex auro gemmisque rutilantes. Cui & ait: Ecce tibi locus præparatus est &c. Hæc non multis annis post mortem S. Ansarici contigerunt, si vere relata sunt: nam S. Salabergam circa annum 655 obiisse, Mabillonius existimat: quod ad XXII Septembris examinari poterit. Nunc Vitam Sancti qualemcumque subjungo.

VITA MENDIS CONSPERSA
auctore anonymo,
Ex Ms. ecclesiæ Suessionensis

Ansaricus episc. conf. Suessione in Gallia (S.)

BHL Number: 0518

A. Anonymo.

CAPUT I.
Natales primordiaque Sancti: episcopatus susceptus, translatio Sanctorum Crispini & Crispiniani, aliaque in episcopatu gesta.

[Cur & ex quibus monumentis scribat auctor:] Cum per orbem longe lateque discurrant terrenorum militum gesta fallacia; miror, cur nos Christiani salutifera militum Christi merita vel saltem in eorum natalitiis non commemoramus. Si enim, quod in Sanctis est laudabile, ad eum utique referri debet, ex cujus munere venit, quique in Sanctis suis mirabilis prædicatur: proculdubio cum Sanctorum gesta leguntur, Dei virtus & gloria extollitur, Sanctorum laus commendatur, major ipsis reverentia defertur, fidelium mens ædificatur, laïca plebs instruitur, & ad virtutes consimiles animatur, dæmon confunditur, ecclesia gloriatur. Gelebrantes igitur, dilectissimi, hodie beatissimi patris & præsulis nostri Ansarici solennia, pauca, quæ de gestis ejus agnovimus, tam ex Legendis Sanctorum, quam indultis Romanorum Pontificum verisque testimoniis antiquorum breviter ad memoriam revocemus.

[2] [Sancti natales & primordia:] Sanctus igitur confessor & pontifex Ansaricus in pago Suessionico, villa, cui Espagnycum nomen est, ex parentibus Catholicis procreatus, ab ineunte ætate Christianæ fidei cultor verus, & euangelicæ etiam vitæ fuit semper imitator præcipuus. Quæ summa ejus sanctitas, vel maxime elucescit in hoc, quod sequitur, ingenti ab eo spiritu & fide gestum. Nam misertus aliquando vexationi parentum, ac municipium Espagnycorum, ac præsertim vicum de Divite Burgo a dictæ villæ inhabitantium, qui aquæ penuria laborabant, quod vicus ille altus & circa montana situs esset, sub hortis domus parentum, infra vicum præmissum sitæ, fodi jussit: ubi reperto silice, ad Euangelicum istud verbum firmiter aspirans: Qui non hæsitaverit in corde suo, sed firmiter crediderit, quodcumque dixerit, Fiat, fiet ei; spe maxima, fide recta silici pedem impressit, dicens: Dei nomine fons hic sit. Ad quod verbum lapis ille, sub ejus pede disruptus, incolis potum, ægris sanitatem scaturire cœpit, & in hunc usque diem ab incolis Fons & Pes sancti Ansarici vocatur b.

[3] Igitur cum celestium amore æstuans, & ad augmenta virtutum jugiter intentus, [susceptus episcopatus.] tanta sanctitatis perfectione polleret, Dominicarum ovium meruit divinitus pastor effici, vicesimusque Suessionensis cathedræ pontifex consecrari. Nempe divinæ dignationi competebat, ut absconsa diu Lucerna super candelabrum ecclesiæ poneretur, quæ postmodum in salutem populorum circumquaque radiaret. Siquidem mox ut in præsulem est assumptus, qui antea innumera in se gratiarum charismata congesserat, multo tunc amplius esse cœpit in jejuniis strictior, crebrior in vigiliis, prolixior in oratione, & in omnimoda virtute ornatior. Gerebat nimirum in mente dictum illud Apostoli: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, ideoque toto nisu, toto spiritu agebat, ut mentis puritate, fidei, spei, & charitatis fervore, omnibus exempla præberet sanctitatis.

[4] Talis itaque inveniebatur in domo Dei, cujus comparatione ceteri grex merito dicerentur. [Invitatis aliis episcopis, & composita theca pretiosa,] Et ecce magnus ille Remunerator, qui ministrantes sibi honorificare promisit, hanc ei confert gratiam, ut cum sanctis Eligio c Noviomensi, Audoëno Rothomagensi, Farone Meldensi ceterisque laude dignis episcopis beatorum fratrum martyrum Crispini & Crispiniani Suessionicorum apostolorum sacratissima corpora transferre mereretur. Nec enim dubium esse debet, quin divinæ præscientiæ sic placuerit, duo illa luminaria magna horum sanctissimorum præsulum temporibus de sub terræ abscondito velut in firmamento cœli sursum collocare, quatenus tam ad fidei augmentum, quam ad declaranda pontificum merita lucerent mundumque illuminarent. Cum igitur tanto thesauro dignum vas circa aureum & argenteum factum fuisset, & tanquam propiciatorium ex auro mundissimum eminenti loco positum, ex quo dignaretur nobis Dominus hoc Moysi dictum propicius respondere: Inde præcipiam, & loquar ad te; cum, inquam, fabricata esset arca, in qua tabulæ duæ spiritales, conscriptam Dei digito, id est Spiritu sancto, legem continentes servarentur: tunc dicti almi pontifices divino igne succensi populum Suessionicum, Ansarico suadente d, convocarunt, & pro sancta martyrum translatione triduanum jejunium indixerunt.

[5] Quo completo, emissis super corpora martyrum per præsules actis, [transfert corpora SS. Crispini & Crispiniani;] prolatoque Dei verbo ad populum, clero orante cum plebe, præsul Ansaricus, pontificum associatus cohorte, quartis e Idibus Junii cryptam, sub qua pausabant ossa martyrum, ubi olim per Sixtum & Sinicium f posita, cum tremore & lacrymis reseravit; purissimisque manibus, episcopis juvantibus, Eligio præsertim, qui præcipuus actor erat, dempto cæmento, bina eorum sepulchra discooperuit: & maximus statim inde suavitatis odor fragravit ad declaranda (ut remur) martyrum & pontificum astantium merita: ut per salutiferum odorem traheretur affectus fidelium, juxta illud: Curremus post te in odorem unguentorum tuorum. Tunc sancti pontifices sanctos martyrum artus, cum lachrymabili gaudio exosculatos, in præparatam capsam transtulerunt g: & pallio holoserico obvolutos honorifice condiderunt, caput dumtaxat sancti Crispini a populis deosculandum in archivis ecclesiæ reservantes. Elevatur itaque humeris episcoporum vas admirabile, vitæ manna continens, vas, inquam, auri solidum, preciosis virtutum lapillis ornatum: & super altare sursum in eminenti ponitur; ut instar ænei serpentis erectum, omnium devote in se prospicientium languoribus mederetur. Nec id frustra sane. Siquidem in hac translatione reorum solvuntur vincula, effugantur dæmonia, sanantur morbi, peccatorum confertur indulgentia.

[6] [energumena tempore translationis liberata:] Sicut in Parisina muliere Christus pietate sua monstrare dignatus est: quam ob sua facinora tam atrociter dæmon agitabat, ut dentibus sese discerperet, ignis & aquæ pericula minime perhorresceret, ac sæpe ex capitis vertigine caderet epileptica passione. Ducitur ob id misera ferreis manicis vincta ad almæ Dei Genitricis matricem in urbe Suessionica ecclesiam: ubi per novem dies stans cum matre, nihil obtinuit: quia Christus almaque Mater ejus, ut patuit, curam ejus translationi martyrum reservavit. Nam cum translationis die instante mater ejus videret omnes instar apum conglobatos ad deificam martyrum basilicam confluere, juvantibus clientulis, dæmoniacam ad locum deduxit, ut saltem experiretur, si Christus martyrum gratia conferret salutem. Quæ dum chorum ingreditur, crudelius a dæmone fatigata, tetros emittit clamores, & cruentas ab ore & naribus vomit spumas, lumina contorquens, membra circumflectens. Attoniti super ea præsules & populi, orant martyres, ut ægram salvent. O melliflua pietas Dei nostri! Sicut illa, quæ tetigit fimbriam vestis Domini, a fluxu sanata fuit: sic ista, ut martyrum attigit, a dæmone liberata, sanam omnino se sensit, denuoque confessionis in fonte sua crimina delevit. Quis nunc exprimere sufficiat, quantum cunctis gaudium induxit quadruplicis hujus miraculi magnitudo; quamque universi cœperunt martyrum nomen attollere, & pontificum merita prædicare, quos Deus ita præordinaverat & salutiferæ translationis ministros & pro muliere dæmoniaca intercessores? Plane mirificavit Dominus Sanctos suos: & exaudivit eos clamantes ad se, quia justi, ut olim horum meritis patet, & nunc miraculis: ideo oculi ejus super justos & aures ad preces illorum.

[7] [diuturna contentio Suessione sublata.] Post expleta translationis gaudia, præsul Dei Ansaricus in sua erat sanctitate perseverans, morbos sanans, aliisque miraculis coruscans, de salute autem gregis sui mirum in modum sollicitus. Quo in genere non immerito a nobis enumerandum est, quod cum videret super mensuris vini inter aliquos proceres & cives urbis periculosam valde contentionem, quæ ad ea usque tempora necdum sedari potuerat; convocavit clerum cum proceribus & populo. Quos verbis ignitis informans, nunc de pace observanda, nunc de regni cælestis amore commonens, non desinebat verba divinum amorem spirantia vibrare, donec, gladio spiritus penetrante, sese omnes ejus dispositioni submiserunt. Quamobrem ille statim mensuram cupream sculpi jubet, dimidium sextarium hodie appellatam, quæ conveniens omnibus & grata, duratos eorum animos mitigavit: ut, sicut loquente Petro cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, sic & isti ad sanam mentem revocarentur, audientes Præsulem istum beatum: cui eique similibus dicitur: Non estis vos, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Ea vero mensura nunc usque servatur in Suessionensi ecclesia cum Sanctorum reliquiis, & pia devotione a populo exosculatur, quod præmissæ dissensionis conciliandæ causa & fœdus extiterit.

ANNOTATA.

a Dormayus locum hunc Gallice vocat Richebourg.

b Idem scriptor factum istud referri ait, sed fatetur se istud non legisse in auctoribus bonæ notæ. Jam monui in Commentario num. 5 fidem non mereri certam.

c De S. Eligio agetur ad 1 Decembris, quocolitur: Vita vero S. Audoëni jam data est ad 24 Augusti: S. Faronis memoria Romano Martyrologio inserta habetur ad 28 Octobris. Omnes S. Ansarico diu fuerunt superstites.

d Potius dixisset auctor, populum ab Ansarico convocatum esse, suadentibus aliis episcopis. De translatione hac consuli potest Commentarius num. 11 & 12.

e Quarto Idus, id est, die 10 Junii, voluit haud dubie auctor dicere.

f De SS. Sixto & Sinicio episcopis egi ad diem 1 Septembris, ibique probavi eos secundum Acta ibi data floruisse tempore Diocletiani, quod optime congruit cum hoc loco. Verum, si illi a S. Petro missi fuissent in Galliam, ut voluerunt aliqui, quo demum modo poterant prædictos Sanctos sub Diocletiano passos in crypta collocare? Imo ne illorum quidem opinio, qui Sixtum & Sinicium a Sixto Papa II missos crediderunt, satis cohæret cum hic dictis, ut studiosus lector facile perspiciet. Attamen translatio illorum corporum ad cryptam per sanctos Sixtum & Sinicium valde est verisimilis, cum SS. Crispinus & Crispinianus passi sint sub initium imperii Diocletiani,& paulo post Sixtus & Sinicius Suessionem pervenerint, ut suo loco probatum est.

g Bailletus ad 25 Octobris in SS. Crispino & Crispiniano refert horum Sanctorum corpora a S. Eligio primum elevata; & deinde ab Ansarico, præsentibus Audoëno & Farone translata. Verum omnia hæc Ansaricus simul cum Eligio & aliis, si forsan non uno die, uno certe tempore peregit.

CAPUT II.
Alia facta, quæ falso videntur Ansarico attributa: beatus obitus & sepultura.

[Sævissima lues inguinaria Romæ acta] Inter horum moras temporum cum fere omnes intenti essent ad malum, ascendit ira Dei super eos, &, ut Scriptura impleretur, a Romano sanctuario a cepit. Cum enim in Quadragesima Romani non sancte vixissent, & Christi Corpus in Paschate irreverenter suscepissent, ac postmodum ludis, commessationibus, & luxuriæ vacarent, dum adhuc escæ essent in ore ipsorum b; fluvius Tyberis ripas suas sic excessit, ut super ipsos urbis muros influens, & magnam regionis partem occupans, plures domos everteret. Hinc serpentium multitudo ingentem draconem sequens, per Tyberim in mare descendit: sed salsis undis serpentes præfocati, ad littus ejiciuntur. Quorum fœtore inguinaria pestis concreta est, cum tumore inguinis & aliquantulo vultus rubore apparens; fereque sine doloris sensu, ut (quod horrendum est) sine pœnitentia homines passim subito morerentur, oscitando, sternutando, in via, mensa, operis, ludis, templo, colloquiis: ita ut Roma domibus, incolis, adeoque ipso Pelagio summo Pontifice orbata, misere lugeret.

[9] [cessat, institutis a S. Gregorio & pie obitis supplicationibus:] In cujus locum substitutus sanctus doctor Gregorius, statuit ut plebs Romana jejuniis se affligens cum cleri processione basilicam sancti Petri adiret, in qua Dei misericordiam lachrymabilibus litaniis c imploraret. Cumque ipse ante gradus basilicæ prostratus cum populo orasset, surgens a terra, vidit super castrum Crescentii d angelum, qui cruentatum gladium in vaginam reducebat: atque ita pestilentiam cessasse intellexit: quamquam de simul prostratis ad orandum circiter octoginta mortui sunt. Exinde autem, mutato nomine, Castrum Angeli est vocatum: sancitum insuper, ut quotannis die sancti Marci Euangelistæ cruces nigræ a populo haberentur, & ad sanctum Petrum litaniæ a clero fierent, quæ Majores e hodie vocantur.

[10] [urbem Suessionensem eodem malo liberatam ait auctor.] Porro lues ista inguinaria per Galliæ regiones desæviens, urbes, castra & municipia devastans, in circuitu urbis Suessionensis undique populabatur: cum beato præsule Ansarico diu noctuque misericordiam implorante, ne vivens commissam sibi plebem devastari cerneret, audita est vox e cælo altius hæc intonans: Quid urbi huic noxium faciemus? Ad portam quippe Orientalem pausant corpora martyrum Crispini & Crispiniani urbis defensorum: ad Occidentalem plagam sanguis eorum fusus est: consistit in medio cinis corporum & locus sacer sepulchri. Nihil ultra possumus hic prævalere: sed eorum tuitioni urbs dimittenda est. Qua voce audita, morbus conquievit f. Unde non parvam censemus Præsulis hujus gratiam, cujus supplicatione & martyrum protectione dira lues Suessionem non attigit. Unde ejus auxilium tanto instantius implorare debemus, quanto crebrius infortuniis quatimur: ut sicut plebem defendit ab inguinaria peste, sic nos & ipsam dignetur in diversis protegere.

[11] [Privilegium, quod monasterio S. Medardi, suadente Ansarico,] Cæterum inter plurimas ejus virtutes maximum ei erat in mente studium, ut circa religiosa monachorum loca munificus existeret, & sacras Divorum memorias tranquillitate consolidaret, ac divino cultu insigniret. Unde etiam privilegium exemptionis per sanctum Joannem Papam & martyrem indultum cœnobio sancti Medardi Suessionensis, datum in ecclesia beati Papæ Silvestri quinto Idus Martii, anno Incarnationis Dominicæ quingentesimo sexagesimo secundo g, Indictione decima, quod fuit regum manibus firmatum, nec non beati Bandaridi h Suessorum episcopi consensu factum, ac insuper septuaginta pontificum anathemate solidatum: hoc, inquam, privilegium sanctus doctor Papa Gregorius, suadente viro Dei Ansarico, confirmavit in hunc modum: Authoritate Divina, & vice beati Petri Apostolorum principis, consensu omnium Romanorum Pontificum, & voluntate totius senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Ansarico i Suessorum urbis pontifice, & omnium favente Galliæ episcoporum judicio k, decernimus ut nullus archiepiscoporum, episcoporum, archidiaconorum fratres præfatæ basilicæ inquietet &c.

[12] Ac sequitur: Ne vilescat tantæ sublimitatis locus, [datum dicitur a S. Gregorio Papa:] quem caput monasteriorum totius Galliæ constituimus, nulliusque ditioni patimur subesse: sed velut hæc Sedes Romana speculationem suam toto orbi indicit, & novas consuetudines omnibus mittit, & omnium personarum scrutinio caret, ita præfatus locus, remota omni consuetudine pessima regum, antistitum, judicum, exemplum divinæ religionis & honestatis ceteris exhibeat monasteriis, & super omnia plena gaudeat libertate. Cujus rectores & filii præsentes ac futuri, tantum sub regali custodia positi, advocationem sancti Petri & successorum suorum hujus sanctæ Romanæ Sedis Pontificum auctoritatem proclament, &, si necessitas incumbit, adeant. De altaribus quoque juxta institutionem beati Papæ Joannis Apostolica auctoritate confirmamus, ut qui fuerit præfati monasterii, sit persona altarium & præsul omnium ecclesiarum sibi pertinentium. Hinc longe post sequitur: Ego Gregorius sanctæ Romanæ Sedis Antistes huic privilegio subscripsi &c. Et sequitur: Flavius l Remorum archiepiscopus subscripsit, Ansaricus Suessorum episcopus subscripsit. Datum sexto Calendas Junii anno ab Incarnatione Domini quingentesimo nonagesimo tertio m, Indictione undecima.

[13] In privilegio quoque domni Eugenii Papæ n, [ejus mentio in alio privilegio ut vult auctor:] quod ad supplicationem Ludovici regis & imperatoris datum fuit in ecclesia sancti Joannis Lateranensis, anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo vicesimo sexto, Indictione quarta, decimo sexto Calendas Maii, sic dicitur: Inde vir apostolicus Bandaridus Suessorum pontifex & venerabilis Ansaricus præsul eulogias ab his sanctis Joanne & bonæ memoriæ Gregorio episcopis susceperunt, quas in archivis publicis sanctæ Mariæ & sancti Gervasii reposuerunt ob memoriam recordationis successorum suorum sub anathemate conclusas.

[14] His igitur aliisque plurimis virtutum exercitiis sanctus pontifex Ansaricus, [mors, sepultura, miraculaque apud sepulcrum.] mundi victor, culmen ascenderat perfectionis, cum senio tandem confectus, lecto decubuit. Cumque morbi vi magis magisque invalescente populum suum nimis sollicitum & anxium videret, blandeque consolatus esset, & in manus summi Pastoris commendasset; Dominicis Sacramentis devote susceptis, inter clericorum manus die Nonarum Septembris ei spiritum reddidit, cui famulatum indefessus in mundo exhibuerat. Sepultus est autem in ecclesia sancti Stephani protomartyris, extra urbis muros, super aggerem publicum Coyaci, in qua tunc erant canonici seculares. Ubi beatus Antistes corpore tumulatus multis virtutibus Christo se vivere manifestat, quando ejus sepulchrum, plerumque energumeni, febricitantes, ceterique infirmi, post fusas orationes recepta incolumitate o, recedunt: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quæ de hisce narrat biographus, sumpsisse videtur ex S. Gregorio Turonensi lib. 10 Historiæ cap. 1, sed multa inepte miscuit. Primo enim errat, dum Romæ inchoatam credit luem istam inguinariam: nam, teste eodem Gregorio Turonensi, in variis Galliæ locis jam sævierat, dum Romæ inchoata est. Adhibet quidem Turonensis locum illum Ezechielis 9 ℣ 6. A Sanctuario meo incipite; sed non ut indicet, pestem Romæ primo inchoatam, sed ut doceat ipsum Pelagium summum Pontificem illa fuisse sublatum.

b Hic, cum velit pestem esse immissam ob jejunium Quadragesimale non bene servatum, peccataque alia Paschali tempore & non diu post facta, utcumque insinuat inundationem fuisse non diu post Pascha. At testatur Turonensis, inundationem Tiberis fuisse mense nono, pestilentiam vero ortam medio mense undecimo.

c Consule laudatum Turonensem, qui recitat orationem S. Gregorii Magni ad plebem, inqua enarrantur pleraque occasione istius pestis facta. Eadem in Vita S. Gregorii Magni narrat Joannes Diaconus apud nos tom. 2 Martii pag. 144 & 145, cum nonnulla tamen diversitate.

d Ineptus est anachronismus: nam Castrum S. Angeli, cum esset mausoleum Adriani imperatoris, primo nominatum est Moles Adriani, super quam angelus, vagina gladium recondens, dicitur visus a S. Gregorio in signum cessantis pestilentiæ, ut etiam habet Baronius ad annum 590. Quia vero munitiones mausoleo additæ sunt, jam pro arce habitum fuit, priusquam ab Angelo nomen acciperet. Longissime vero aberrat hic scriptor, qui castrum Crescentii dictum fuisse putat Gregorii tempore; nomen enim Crescentii tantum habuit sub finem seculi 10, postquam occupatum erat a Crescentio patritio Romano, qui ex ea arce Romæ tyrannidem exercebat, & tandem ab Ottone III victus interiit. De Castro S. Angeli, Italis Castel S. Angelo, plura videri possunt apud Alexandrum Donatum de Urbe Roma lib. 4 cap. 7.

e Majores vocantur litaniæ, quæ fiunt in festivitate S. Marci, eæque creduntur institutæ aS. Gregorio: Minores vero dicuntur, quæ tribus diebus ante festum Ascensionis Domini continuantur, eæque antiquiores sunt.

f Si auctor velit, factum id contigisse eodem fere tempore, quo Romæ cessavit pestis inguinaria, seu circa annum 590, ut tota ipsius relatio insinuat; necdum episcopus erat Ansaricus, sed eo tempore sedebat Droctigisilus. Quare vel solo hoc anachronismo nutat tota ipsius relatio, quæ insuper sic concinnata est, ut fidem non mereretur, etiamsi miraculum commode ad Ansarici tempora referri posset. Apud nos tom. 2 Martii pag. 750 auctor synchronus narrat, pestem inguinariam anno 1126 dominatam esse Suessione; at ceßasse post pie circumlatas S. Gregorii Papæ reliquias. Verum simile quid factum esse tempore S. Ansarici, alibi non invenio.

g S. Joannes I Papa, qui martyr fuit, dudum erat defunctus anno 562 hic notato. At præerat tum Romanæ Ecclesiæ Joannes III. Is tamen error imperito scriptori attribui facile potest, si aliunde privilegium non possit improbari. Verum istud privilegium Joannis III subsistere nequit, ut ostendit Papebrochius tom. 2 Junii pag. 74, tum ex anno Incarnationis contra usum istius temporis adjecto, tum quia datum dicitur consentiente Clotario rege: nam anno 562 Clotarius primus non supererat; secundus vero Clotarius necdum vivebat. Videri possunt & alia ibidem dicta.

h Utrum S. Bandaridus vixerit usque ad annum 562, non satis constat, ut dixi in Commentario num. 7.

i Verisimile non est, Ansaricum episcopum fuisse jam ab anno 593, quo infra notatur privilegium datum, alias notatum anno 594. Vide dicta in Commentario de initio episcopatus.

k Nec consensus omnium Romanorum Pontificum, nec voluntas senatus, nec judicium Galliæ episcoporum, congruunt privilegio, quod a S. Gregorio datum scribitur: sed declamatoria ista sunt, & plane inepta, qualia plura sunt in ipso privilegio, quod in novissima editione Operum S. Gregorii recusum in appendice tom. 2 Col.amp; seqq. latius videri poterit.

l Flavius Remensis episcopus diu ante annum 593 defunctus est. At non solus hic est, cujus subscriptio consistere nequit, sed longe plures sub ipso leguntur privilegio scripti, qui aut numquamfuere cogniti, aut eo tempore non erantepiscopi, ut jam observavit Papebrochius loco ante assignato, quem lector potest consulere.

m Annus hic notatus congruit cum Indictione; sed alias sub privilegio legitur annus 594.

n Eugenius II Papa erat anno 826, Ludovicus Pius imperabat, & currebat quarta Indictio, quando privilegium datum dicitur. Hinc tamen concludere nolim, privilegium, quod hic laudatur, magis esse legitimum, quam sit præcedens. Ratio est, quod S. Ansaricus supponatur fuisse episcopus, vivente Gregorio Magno. At verisimile non est jam tum episcopum fuisse, licet lubens fatear non posse ostendi, id certo falsum esse. Deinde citata istius privilegii verba non videntur conformia stylo Romanorum Pontificum, & certe inepta sunt ad confirmandum privilegium præcedens.

o Quamvis non inveniam ulla beneficia nominatim litteris fuisse consignata; facile tamen credi potest facta esse, cum fideles passim Sanctos colere cœperint occasione miraculorum, quæ eorum patrocinio fiebant. Ceterum de sepultura & corporis translatione aliquid dictum est in Commentario num. 3.

DE SANCTO BERTINO ABBATE
AUDO MAROPOLI IN BELGIO.

Circa an. DCCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 1298

AUCTORE J. S.

§ I. Discutiuntur asserta Mabillonii de scriptoribus Actorum S. Bertini, multaque in iis corriguntur.

Mabillonius Vitam S. Bertini abbatis Sithiensis editurus Sec. 3 Benedictino part. 1 pag. 104 ita præfatur: [Asserta Mabillonii de scriptoribus Vitæ S. Bertini:] Multi gesta S. Bertini abbatis in litteras retulere. Sex omnino invenio hujusce argumenti lucubrationes. Prima est anonymi cujusdam, quem ceteri postea secuti sunt. Secunda Folquini abbatis Lobiensis, qui Acta SS. Audomari, Bertini, Folquini episcopi, Winnoci & Silvini Waltero abbati Bertiniano, anno CMXCVI mortuo, nuncupavit. Tertia & quarta auctorem habet Folcardum Sithivensis cœnobii monachum. Quinta & sexta metrice compositæ sunt, una quidem ab anonymo quodam, alia ab Simone (ut putant) abbate Sithivensi sub finem seculi XII, quamquam Johannes Iperius de Simone abbate agens, ejus rei (ni fallor) haud meminit. Quatuor postremas scriptiones e monasterio Sithivensi accepimus beneficio tum viri religiosissimi D. Johannis le Pecqueur subprioris, tum humanissimi Gerardi du Val cœnobitæ. Hic unicum exhibemus Folcardum, de aliis auctoribus pauca dicturi. Ita quidem vir ille eruditus, qui, excepta una Vita metrica, eosdem Vitæ scriptores repetit tom. 2 Annalium pag. 23, sed non sine variis erroribus, ut mihi clare patet, cum ex sex diversis S. Bertini Vitis, quas omnes manuscriptas habeo, tum ex testimonio & observationibus eruditi viri ex abbatia Bertiniana, qui veritatis studio exactiorem de Vitis S. Bertini suggessit notitiam, & nonnullas ex iis communicavit, ut infra dicetur.

[2] [ignoravit ille primum Vitæ scriptorem; & abbatem Laubiensem] Primo anonymus ille, quem primum credit Mabillonius, tantum secundus est scriptor Vitæ S. Bertini, ut probabo. Secundo Folquinus abbas Laubiensis Vitam S. Bertini numquam videtur scripsisse, licet etiam Jacobus Malbrancus in Scholiis ad cap. 1 lib. 3 de Morinis hunc abbatem Laubiensem numeret inter scriptores Vitæ S. Bertini. Certe reverendus admodum dominus de Clety, presbyter abbatiæ S. Bertini ejusque bibliothecæ præfectus, qui nuperrime mira humanitate parique diligentia ex codicibus Mss. varia nobis transcribenda curavit, in Observationibus eruditis, quas adjunxit, hac de re ita scribit: E numero Sithiensium, qui Acta S. Bertini litteris mandarunt, expungendus nobis videtur Laubiensium abbas Folquinus, etsi post Malbrancum asserat Mabillonius, ipsum hujus sancti Abbatis Vitam scripsisse, uti & illas sanctorum Audomari, Silvini & Winoci: quod sane probare non videtur illa, cui ipsi auctores unice innituntur, Folquini epistola dedicatoria ad monachos Bertinianos. Probat id vir eruditus allatis Folquini verbis ex epistola laudata, quam item mihi integram transmisit ex scriptis codicibus. [perperam inter scriptores Vitæ S. Bertini recenset:]

[3] Ex hac autem epistola clarum videtur, nec Audomari, nec Bertini, nec Winnoci Vitam scripsisse Folquinum abbatem, sed Vitam dumtaxat S. Folquini Morinensis seu Teruanensis episcopi: ait enim de SS. Audomaro, Bertino & Winnoco satis scriptum esse ab antiquis; sed neglectum fuisse S. Folquinum, eaque ratione se impulsum fuisse ad hujus Vitam conscribendam. Verba accipe: Denique, inquit Folquinus, eorum & Vitam & actus, quorum gaudetis principalitate, quorumque hereditariam successionem sortiti estis cum nomine, Audomarum atque Bertinum dico, antiquorum satis commendabat auctoritas, qui, utpote contemporales, sibi ita quadam vicinitate nectuntur, ut, dum unum audieris, alterum subintelligas, & in hujus opere, quis ille fuerit, facile pernoscas. Sanctus æque Winnocus, cum ex uno superiorum pendeat, & ipse satis descriptus erat.. Sed o nostra tempora! & o mores! Venerabilem siquidem, & toto mundo prædicandum, sanctum videlicet Folquinum, modernorum adeo neglexit incuria, ut nulla ejus præter rumorem popularem videretur esse memoria… Ad illius Vitam describendam animum induxi &c. Hæc verba omnino evincunt, Vitas SS. Audomari, Bertini & Winnoci diu ante Folquinum fuisse exaratas; ipsum vero saltem eo tempore non voluisse eas conscribere. Cum autem nullum afferri possit argumentum, quo ostendatur id eum postea facere voluisse aut fecisse; merito laudatus dominus de Clety observavit, Folquinum non recensendum esse inter scriptores Vitæ S. Bertini.

[4] Erravit tertio Mabillonius, dum geminam S. Bertini Vitam a Folcardo monacho Sithiensi scriptam credidit. [erravit iterum, dum geminam S. Bertini Vitam] Errorem hunc rursus observavit diligentissimus de Clety, quando Vitam a Folcardo scriptam, quam primam & compendiosam dixit Mabillonius, mihi ex Mss. codicibus transmisit. Testatur enim nullam omnino secundæ hujus Vitæ in abbatia sua esse memoriam, nullumque illius exstare vestigium, nec in codicibus Mss., nec in aliis monumentis bibliothecæ, nec apud scriptores abbatiæ Bertinianæ. Quapropter examinabimus textum Folcardi, ex quo secundam hanc illius scriptionem collegit Mabillonius. Adducit verba ipsius, quibus utitur in conclusione Operis sui, ubi Folcardus ita loquitur: Hæc dicta sufficiant pauca e pluribus, quæ compendiosa quidem terminavimus diffinitione, sed patentioris textus serie disponimus elucidare. Adductis hisce verbis subdit Mabillonius: Vides hic promitti prolixiorem scriptionem. Verum fallitur vir eruditus, quod omnia adjuncta non satis attente consideraverit. Neque enim Folcardus aliam hisce verbis promittit S. Bertini Vitam, ut ille credidit; sed miraculorum, quorum aliqua breviter perstrinxerat, prolixiorem relationem se scripturum pollicetur. Quippe Vita ipsa adeo non erat compendiose scripta, ut multis locis prolixior sit illa ipsa, quam pro fusiore Folcardi lucubratione edidit Mabillonius; sed sola miracula post mortem patrata brevissime relata erant, ut jam dixi.

[5] Ne autem ullum lectori hac de re superesse possit dubium, [a Folcardo scriptam existimavit;] verba quædam Folcardi, quæ, paucissimis interjectis, sequuntur, hic subnecto: Sicque hunc Vitæ tantum beatissimi patris & protectoris nostri Bertini librum, titulatis potius quam scriptis ejus post obitum miraculis, claudimus. Sub fasce enim voluminis gemeret, nimiæque infestationis ponderi robustus lector succumberet; si de tanti Patris Vita delectatum importunus sermo superurgeret… Ejus ergo nos accommodantes satisfactioni, acsi jam de Vita refecto Patris clarissimi subsequenter scriptis textum exsequemur signorum &c. Hæc verba clarissime indicant, non aliam a Folcardo promitti Vitam, sed librum quemdam miraculorum, quod hæc nimiæ prolixitatis vitandæ causa in Vita non essent fuse relata. Miror sane Mabillonium hæc verba vidisse & laudasse; & vel sic tamen ex una Folcardi promissione geminam facere potuisse. Utrum vero Folcardus librum Miraculorum, quem promisit, deinde seorsum ediderit, non omnino constat. Laudatus de Clety existimat, ne hunc quidem Miraculorum librum ab eo scriptum esse, quia nullum istius lucubrationis reperitur vestigium. Potuit sane impediri, quo minus impleret promissa: certo tamen affirmare non ausim, nulla ab eo miracula litteris fuisse consignata. Id unum asserere tuto licet, in collectione Miraculorum edita apud Mabillonium aliqua esse scripta ante Folcardum, alia post ejus tempora; sed nonnulla quoque ibidem reperiri, quæ Folcardi ætate & ab ipso scripta esse possunt; sed nesciri, quid aut quantum ea in re scriptor ille præstiterit.

[6] [& dum Vitam illam, quam edidit,] Porro erravit quarto Mabillonius, dum Vitam illam, quam edidit, Folcardo attribuit, seculoque XI compositam credidit. Audiamus rursum observationes laudati Domini de Clety: Ne dixeris ergo cum Mabillonio, inquit, illam prolixiorem Vitam S. Bertini, quam publici juris fecit, genuinum esse fœtum Folcardi. Cuilibet enim attente legenti patebit, illius auctorem seu compilatorem non minus centum quinquaginta annis Folcardo superstitem fuisse. Observatio hæc certa est: nam circa finem istius Vitæ varia narrantur miracula, quæ seculo XII facta notavit ipse Mabillonius; & demum auctor pag. 151 clare insinuat se vixisse seculo XIII: refert enim ut testis oculatus beneficium anno 1214 factum, & mox duo alia narrat mirabilia, quæ illigat anno 1219, ac totam Vitam concludit allato instrumento translationis & relationis corporis S. Bertini. Hoc autem instrumentum notatur datum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo septimo, septimo decimo Kalendas Augusti. Verisimile igitur est, auctorem non diu post collectionem suam de vita & miraculis S. Bertini composuisse, ita ut ætas illius Vitæ figenda videatur paulo ante medium seculi XIII. Hæc certa sunt, si agatur de collectore, qui Vitam illam simul cum miraculis eo tempore collegit.

[7] [Folcardo attribuit,] At fateor, non eam videri mentem Mabillonii. Existimavit ille, opinor, Vitam cum prioribus miraculis a Folcardo exaratam esse seculo XI. Verum nec stylus hujus scriptoris congruit cum stylo Folcardi; nec postrema hæc Vita haberi potest pro Vita prolixius scripta, si eam conferamus cum Vita a Folcardo exarata; nec omnino promisit Folcardus, se iterato scripturum de gestis S. Bertini in vita; sed solum de miraculis post obitum factis. Quapropter ne eo quidem modo Vita per Mabillonium edita satis probabiliter attribui potest Folcardo. Verumtamen evinci videtur ex lib. 1 Miraculorum cap. XI, auctorem scripsisse seculo XI, quo vixit Folcardus: nam dicitur corpus S. Bertini, quod a S. Folquino erat loco secreto depositum ob incursiones Normannorum, ibidem mansisse usque ad tempora istius scriptoris. Constat autem, corpus elevatum fuisse a Bovone abbate circa mediumseculi XI. Itaque primus ille Miraculorum liber scriptus videtur seculo XI. Hoc argumento Vitam Folcardo adscribit Mabillonius, ita loquens: Etsi enim libri manu exarati auctoris nomen haud præferunt, id tamen colligimus ex ejus ætate, quam ipse indicat lib. 1 Mirac. cap. XI. Verum recte observat Dominus de Clety, ipsissima esse verba Bovonis abbatis, quæ ad locum illum translata sunt, ut videri potest apud Mabillonium pag. 125 & 162; verba autem Bovonis æque adoptari potuisse a compilatore seculi XIII, quam a Folcardo; ideoque argumentum istud nullius esse ponderis. Præterea si locus iste omnino evinceret, Folcardum esse scriptorem illorum Miraculorum; solum esset inferendum, librum quemdam Miraculorum a Folcardo scriptum esse, uti promiserat; non vero alteram Sancti Vitam. Si autem revera Folcardus post Vitam aliquid seorsum de miraculis scripsit; id Compilator ille adoptaverit.

[8] Quæ dicta sunt, magis illustrabuntur ex iis, [cum hæc seculo XIII ex multis aliis sit compilata ab anonymo:] quæ de auctore Vitæ per Mabillonium editæ pergit observare laudatus sæpe Cletyus his verbis: Sed quis fuerit hic scriptor? Nomen ejus non præferunt codices, nec ille, quo usus est Mabillonius, ut ipse fatetur; nec alius, qui adhuc asservatur in bibliotheca Bertiniana. Quidquid de hoc compilatore compertum habemus, hæc sunt; primo illum floruisse, ut liquet ex observatis, medio seculo XIII circiter: secundo, scriptioni ac libro primo Miraculorum antiquioris anonymi (hic nobis tantum est secundus) libroque secundo secundi anonymi, multa inseruisse vel adjecisse, quæ desumpsit partim de verbo ad verbum ex Cartulariis Folquini levitæ & Simonis abbatis; tum ex Folcardi scriptione, tum ex abbatis Bovonis relatione Inventionis corporis S. Bertini, ac ex plurimis aliis coævis (aut saltem antiquioribus) scriptoribus hujus cœnobii, qui variis scripserunt temporibus, prout constat ex collatione a nobis facta istius Compilationis cum prædictis Lucubrationibus ac aliis Opusculis: quam collationem his nostris observationibus subjicimus. Hæc verissima esse, ipse etiam deprehendi conferendo varia ex Mss. nostris cum editione Mabillonii. Itaque certum est, anonymum istum seculi XIII scriptorem undique corrasisse, quæ de S. Bertino invenire potuit. Ea autem videtur fide bona collegisse, sed subinde non satis curasse, ut omnia apte suis congruerent temporibus.

[9] Duas Vitas metro illigatas quintam & sextam vocat Mabillonius. [ordo sex Vitarum S. Bertini breviter assignatus.] Hæ tamen eo ordine non videntur scriptæ, cum prior, quam recte anonymo cuidam attribuit, Folcardo sit antiquior, & tertia vocari possit S. Bertini Vita: altera vero, quæ Simonis abbatis est fœtus, composita sit seculo XII, ita ut hæc sit quinta, & præcesserit Vitam a Mabillonio editam, quæ sexto & ultimo loco est collocanda, exceptis tamen scriptis quibusdam neotericis, de quibus hic non ago. Ordo igitur Vitarum hic est, ut mox latius ostendam. Prima Vita est auctoris anonymi, qui eodem tempore de SS. Audomaro, Bertino & Winnoco scripsit. Hæc Vita scriptoribus neotericis, ipsisque etiam Bertinianis videtur fuisse incognita. Secunda auctorem item habet anonymum, sed præcedente juniorem: atque is ipse est, quem Mabillonius aliique vocant antiquiorem anonymum. Huic Vitæ adjunctus liber Miraculorum, secundus a Mabillonio dictus. Tertia Vita est metrica anonymi item scriptoris, qui præcedentis lucubrationem versibus expressit. Quarta est Folcardi monachi; quinta vero metrica lucubratio Simonis abbatis; ac sextam demum, quæ ex hisce aliisque scriptis collecta est a compilatore anonymo, edidit Mabillonius. Nunc examinandum, quo fere tempore singulæ sint exaratæ; simulque explicandum, quænam insuper de S. Bertino scriptis fuerint consignata; quoque demum modo hisce usurus sim ad elucidanda Sancti gesta & miracula.

§ II. Exponitur, quo tempore & modo Acta Sancti, aliaque ad eum spectantia fuerint conscripta, ac simul, quænam ex iis edenda.

[Primus Vitæ scriptor de SS. Audomaro, Bertino & Winnoco egit:] Vitam S. Bertini primam ex iis, quæ hactenus notæ sunt, scriptam esse ab eodem auctore anonymo, qui S. Audomari Vitam a Mabillonio editam composuit, jam supra monui. Res hæc certa est ex antiquissimo codice Ms., quem olim Majores nostri acceperunt ex collegio nostro Molsheimensi in Alsatia. Mutilus hic codex, & notatus apud nos ✠ Ms. 86, continet Vitas variorum Sanctorum, qui discipuli fuerunt S. Columbani abbatis, aut ex Luxoviensi cœnobio prodierunt, atque inter eas fol. 67 de S. Audomaro hunc rubris litteris habet titulum: In Dei nomine pauca de sancta conversatione & vita militum Christi, Audomari, Bertini & Winnoci. Post titulum sequitur præfatio & Vita S. Audomari, sicut edita est apud Mabillonium sec. 2 Benedict. pag. 559 & sequentibus; at in præfatione apud Mabillonium omissa sunt quædam minus necessaria. Post Vitam S. Audomari sine alia præfatione Vita S. Bertini, & postea S. Winnoci ita sequitur, ut nullum possit esse dubium, quin idem sit auctor, qui tres hasce Vitas consequenter composuit.

[11] [non fuit hic S. Bertino synchronus,] De ætate Scriptoris Mabillonius solum notavit, scriptam videri S. Audomari Vitam, quam solam ex tribus noverat, ante Normannorum cladem, id est, ante medium fere seculum IX, quod videtur certum. Benedictini scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 48 de eodem agunt scriptore anonymo, opinanturque scriptam esse S. Audomari Vitam quinquaginta circiter annis post mortem illius Sancti, quia auctor uno loco ita laudat S. Audomari discipulum, acsi factum ex ore ipsius intellexisset; & alio loco eos, qui morti S. Audomari adfuerant, eo commemorat modo, acsi facta mortis tempore ex ore ipsorum didicisset. At verba id non evincunt. Priora hæc sunt apud Mabillonium num. 6: Hinc post hujus (Audomari) obitum cuncta per ordinem monstrans narravit discipulus ille, qui * passus est * in undis. Alia ibidem num. 12 sic leguntur: Hi vero, qui in eadem hora in ea domo præsentes fuerunt (morienti Audomaro,) testati sunt, quod talis eorum nares & ora intravit odor, quasi illa domus omnibus aromatibus fuisset plena. Dicit quidem auctor, illa a prædictis personis relata fuisse; at sibi fuisse ab iis ipsis narrata non asserit. Aliter loquitur idem scriptor in Vita S. Bertini, ubi pro miraculo ad sepulcrum ejus facto oculatos laudat testes infra in Vita num. 12: Quod illi nobis testati sunt, in quorum conspectu hæc gloriosa virtus fuit facta. Allata igitur verba non probant, tam cito scriptam esse hanc Vitam.

[12] Quin potius certum est ex Vitis SS. Bertini & Winnoci, [sed medio saltem seculo ac forsan toto posterior:] serius fuisse exaratam, & verisimiliter, integro fere seculo post mortem S. Audomari, cum S. Winnocus diu superfuerit Audomaro, imo totis quinquaginta annis ex Mabillonii calculo, quem hic non discutio: cumque ex ipso scriptore clarum sit, Vitas hasce exaratas esse annis non paucis post mortem S. Winnoci, in cujus Vita miraculum illæsi in incendio corporis ejusdem Sancti narrare incipit auctor his verbis: Post sancti igitur viri Winnoci de hac vita egressum, longi temporis spatio transacto &c. Ne quis tamen hoc longi temporis spatium nimis protrabat; observandum est, in Vita S. Winnoci per Mabillonium edita Sec. 3 Benedict. part. 1 pag. 308 idem narrari factum, dicique: Non multum temporis post excessum Sancti viri effluxit &c. Itaque tempus, quod longum apparuit primo scriptori, secundo, qui longe junior erat, visum est breve. Non exigunt itaque allata verba, quibus fortasse anni tantum viginti aut triginta insinuantur, ut existimemus scriptas esse hasce Vitas post seculum VIII. Verum aliunde etiam nihil occurrit, quo ostendere possim scriptas esse ante finem seculi VIII. Quapropter, cum auctor nullibi indicet se Sanctis fuisse contemporaneum, nullibi etiam ætatem suam insinuet; nihil de ea statuere ausim, nisi scriptorem Vitas hasce composuisse seculo VIII post medium aut seculo IX ante medium; idque satis videri certum. Prima igitur hæc S. Bertini Vita scripta est medio saltem seculo post mortem hujus Sancti: & fortasse scriptor ultra totum seculum Sancto fuit posterior,

[13] Laudati scriptores Historiæ litterariæ asserunt, in Vita S. Audomari non reperiri defectus notabiles, [Vita hæc bona fide videtur scripta: quo modo edenda.] nisi quod stylus justo sit fusior, quodque factorum adjuncta non satis enucleentur, ac demum quod scriptor ille magis sit sollicitus de referendis Sancti miraculis quam rebus aliis gestis. Verissima hæc sunt & accurate observata. De Vita S. Bertini eadem dici possunt, cum ne mortem quidem Sancti aut Vitæ monasticæ initia auctor exponat. Videtur solum narrare voluisse mirabilia quædam, non exactam singulorum scribere vitæ historiam: nam in Vita S. Audomari varia narrat de S. Bertino, quæ in hujus Vita non repetit, ac ne leviter quidem attingit. Alia rursum de S. Bertino refert in Vita S. Winnoci, omissa in ipsius Bertini Vita. Hac de causa, ut colligantur omnia, quæ ab hoc scriptore relata sunt de S. Bertino, præmittam omnia ad Bertinum spectantia ex Vita Audomari; deinde totam Bertini Vitam edam, ac mox adjungam ex Vita S. Winnoci, quæcumque ad Bertinum pertinent. Hæc autem simul constituent Vitam primam, quæ scripta videtur fide optima, nec quidquam continet, de quo merito possit dubitari.

[14] Secunda S. Bertini Vita auctorem item habet anonymum, [Auctor Vitæ secundæ item anonymus:] sed præcedente juniorem, ut clare patet ex collatione utriusque. Secundum hunc satis noverunt scriptores posteriores, & hodierni etiam Religiosi Bertiniani; sed ignorantes primum, hunc locum attribuerunt secundo. Observat Cletyus anonymum hunc laudari a Folquino diacono in suo Cartulario, in quo principum ac regum diplomata retulit anno CMLXI: item a Folquino abbate Laubiensi, in prologo ad Vitam S. Folquini Morinorum episcopi, quam concinnavit circa finem seculi X. Hujus verba dedi num. 3, sed hic verisimilius loquitur de primo anonymo, cum simul memoret Audomarum, Bertinum & Winnocum. De eodem, inquit Cletyus, antiquior auctor Vitæ S. Winnoci, uti Folcardus & Bovo abbas. Priorem horum trium de primo anonymo agere existimo, cum omnia fere ex ipso hauserit, exceptis tamen plerisque miraculis. Reliquos vero de secundo anonymo loqui, facile mihi persuadeo, cum hunc magis secuti sint quam primum. Hujus scriptoris ætas satis colligi poterit ex libro 2 Miraculorum, si hic ab eodem sit conscriptus, uti vehementer suspicor ob rationes mox allegandas, licet Cletyus contrariæ videatur esse opinionis: & non prorsus sine fundamento, scriptorem libri secundi Miraculorum ab eo distinguendum putet.

[15] [hæc Vita in aliquibus codicibus adjunctam habet librum Miraculorum,] Audiamus observationes viri diligentissimi: Eodem elabente seculo suæ scriptionis continuatorem sortitus est (anonymus prædictus,) alium scilicet anonymum, qui primo libro Miraculorum adjecit secundum, ne plurima, ut ait, quæ propter improbitatem temporum fuerant intermissa, a memoria succedentium abolerentur. Ast hujus secundi anonymi certior est ætas: utramque enim Danorum incursionem in Sithiu, quæ factæ sunt annis DCCCLX & DCCCXCI, narrat ut testis oculatus, protestaturque in hujus libri prologo se nihil relaturum, nisi quod ipse viderit, aut quæ a personis fide dignis visa sibi compertum fuerit. Ex quibus sane se prodit auctorem coævum. Hic liber secundus Miraculorum in tribus codicibus Mss. bibliothecæ Bertinianæ legitur. In primo, cujus littera prope attingit auctoris ævum, reperitur disjunctus ab antiquioris anonymi scriptione, nullisque titulis distinctus, inter Vitam scilicet S. Ansberti Rotomagensis archiepiscopi & S. Winoci abbatis. In secundo codice, qui exaratus videtur labente seculo decimo, additur hic liber secundus antiquioris anonymi libro, adeo ut hi duo libri unicum Opus conflare videantur, cum nullis titulis distinguantur. Tertius vero codex, qui hunc etiam librum complectitur, ille est, qui, subtractis tractatu Bovonis abbatis de Inventione corporis S. Bertini, & charta translationis ejusdem reliquiarum, factæ per Petrum Morinensem & Assonem Atrebatensem episcopos, eamdem scriptionem continet, quam vulgavit Mabillonius. Porro recentior est hic codex. Sapit seculum XIII. Hactenus laudatus adjutor.

[16] [qui videtur esse ejusdem scriptoris,] Porro quod observatum est de secundo codice Bertiniano, in quo Vita anonymi & secundus liber Miraculorum ita simul ponuntur, acsi unum esset Opus; etiam invenio in codice nostro Ms., qui notatus est P. Ms. 158. Fuit hic olim abbatiæ Valcellensis Ordinis Cisterciensis, & continet Vitas Sanctorum mensis Septembris; & licet tam antiquus non sit, ut prope accedat ad tempus, quo hæc Vita scripta est, magna tamen cura ex aliis fuit collectus. Ex hoc autem codice probabiliter colligo, eumdem anonymum tam Vitæ quam hujus libri Miraculorum esse scriptorem, modo tamen nonnihil diverso. Quippe, quantum apparet, Vitam cum prioribus miraculis ex antiquioribus scriptoribus mutuavit, & pro majori parte ex primo anonymo desumpsit; librum vero Miraculorum ex visis & auditis composuit. Prima verba præfationis ad librum Miraculorum in eam me opinionem inducunt; sic enim loquitur auctor: Hiis itaque a reverendissimis patribus nostris sui temporis … non minus veraciter quam fideliter de virtutibus beatissimi Patroni nostri prælibatis, plurima postmodum … exstant intermissa relatu dignissima. Quorum e numerositate pauca, ac … ea, quæ aut ipsi vidimus, aut ab idoneis personis visa cognovimus, … subinferre satagimus.

[17] Primo non satis video, quo referatur vox hiis, [ob rationes hic datas: tempus scripti hujus Opusculi.] nisi ad scripta anteriora ejusdem auctoris. Itaque cum certo referatur ad Vitam illam anonymi, hæc ab eodem conscripta videtur eo stylo & ordine, quo exstat. Secundo cur plures laudat hujus Vitæ auctores, cum videatur consequenter ab uno exarata? Non alia, opinor, de causa quam quod ipse hanc ex plurium scriptis compilaverit. Præterea observo, Vitam in codice saltem nostro non finiri solita clausula, qua gloria sanctissimæ Trinitati adscribitur; sed clausulam hanc esse dilatam usque ad finem libri Miraculorum, ita ut liber uterque ibi certe scriptus sit tamquam unum Opus; idque clausula quoque post librum Miraculorum posita clare indicat, cum ita habeat: Explicat Vita S. Bertini abbatis. Quapropter probabilius existimo Vitam hanc cum quinque subjunctis miraculis, quæ Vitæ annexa sunt; ac deinde librum undecim Miraculorum, ab eodem composita esse anonymo; sed priorem partem ex antiquis monumentis desumptam; alteram vero ex visis & auditis a scriptore compositam. Hæc autem opinio si vera est, totum id Opusculum conscriptum est circa initium seculi X, ut ex dictis num. 15 colligitur. Edam istud totum ut Vitam secundam ex codice nostro Ms., erroresque aliquot, in quos auctor incidit, conabor corrigere.

[18] Vita metrica anonymi, quam tertio tantum loco commemoro, [Vita tertia metrica eodem forsan tempore composita:] ita concinnata est, ut illius auctor scribere potuerit ante anonymum modo memoratum, cum nihil referat, quod non legatur in præcedente, & omittat ultimam Danorum aut Normannorum incursionem in Sithiu, licet hæc etiam ab anonymo prædicto fuerit relata. Operis istius exemplar ex codice Ms. nobis transmisit Cletyus, hasce præmittens observationes: Hanc lucubrationem eruimus ex codice bibliothecæ nostræ elegantissime exarato, litteris initialibus uniuscujusque versus auro aut argento exornatis; cujus caracter sapere videtur finem seculi X. Ille idem est codex, qui etiam S. Bertini Vitam ab antiquiori anonymo editam complectitur, quæ pro more Officii ecclesiastici distributa legitur, sed valde paucis ex genuino textu subtractis; ipsamque, quam Malbrancus & nonnulli alii scriptores perperam attribuunt Folquino Laubiensium abbati… Quo tempore vixerit hujus metricæ scriptionis auctor, nihil certi habemus: nec ætatem nec nomen præferunt libri. Hisce addit, conjecturam posse formari pro Vita scripta, labente seculo IX, præsertim quia omittitur ultima Normannorum incursio. Probabilis sane est hæc ratio; at res ex ea non fit omnino certa. Nam, ut ipse etiam observat, poëta hic usus videtur anonymo præcedente, ideoque minus verisimile est ante ipsum scripsisse. Quidquid sit, scripsit haud dubie seculo IX aut X, & nullum refert factum, quod alter non habet. Hac de causa non credo me operæ pretium facturum, si hanc ederem Vitam. Cum tamen aliqua narret prolixius, eum subinde laudabo in annotatis ad Vitam aut Miracula.

[19] Aliud Opusculum, ad illustranda S. Bertini gesta idoneum, seculo X compositum est a Folquino monacho Sithiensi & diacono. Hic anno 961, [Chartularium historicum Folquini diaconi:] ut aiunt Bertiniani, sub abbate Adalolfo cœpit colligere varia diplomata, eaque historica narratione sic connexuit, ut ex iis fecerit Chartarium historicum, quemadmodum Opusculum istud vocat Mabillonius de Re diplomatica lib. 3 cap. 5, ubi de eo sic loquitur num. 4: Antiquiora Chartaria quædam historica sunt, in quibus ita connectuntur vetera monumenta, ut rerum eo in loco gestarum series simul explicetur, & ex illis monumentis eliciatur. Id præstitit seculo X labente Folquinus Sithiensis monachus, cujus collectio ita incipit: “In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, incipiunt capitula primæ distinctionis libri de gestis abbatum & priuilegiis Sithiensis cœnobii, & de traditionibus possessionum, quæ a fidelibus sub uniuscujusque illorum tempore huic loco cum cartarum inscriptione sunt concessæ”. Constat capitulis LXXXI, quibus subjunguntur capitula decem de eleemosynis. In præfatione vero hæc leguntur: “Hunc tantummodo codicem de membranulis in unius libri cumulavimus corpus; ut si forsan quis istius loci possessionum investigandarum fuerit avidus, ad hunc recurrat. Ibi numerum & nomina invenire poterit quantocius sub prætitulatione annorum Dominicæ Nativitatis, vel tunc temporis cujuslibet regis apte conjunctum, prout nostræ erat possibilitatis”. Addit Mabillonius Collectionem desinere sub annum CMLXI, auctoremque protestari se nihil aliud scripsisse, Nisi quod in exemplariis antiquorum potuit reperire, aut strenuis viris narrantibus agnoscere. Quod ultimum de pertinentibus ad historiam intelligit Mabillonius, qui & aliis locis hoc Opusculum laudat. Verum dicta hic interim sufficiant ad propositum nostrum. At suis locis in Commentario utemur hoc auctore, ex quo posteriores biographi profecerunt.

[20] [Vita quarta a Folcardo monacho scripta:] Quartæ S. Bertini Vitæ auctor est Folcardus monachus, de quo varia jam dicta sunt num. 4 & seq. Floruit Folcardus sub Bovone abbate, cui Opus suum dedicavit, adeoque medio circiter seculo XI: nam secundum Iperium Bovo abbas factus est anno 1043, & defunctus est anno 1065. Folcardus autem, ut habet quidam annalista Bertinianus, teste Cletyo, Vitam Sancti elegantiori stylo edidit & abbati suo discutiendam reliquit. Stylus certe diffusior est quam in Vitis aliis, & in illa ipsa, quam edidit Mabillonius, ut tanto magis mirer, eum dicere potuisse, hanc Vitam compendiose scriptam. Facta, quæ refert Folcardus, partim haurire potuit ex utroque anonymo, sed præcipue ex secundo, cujus etiam errores adoptavit; partim ex Chartulario Folquini, partim ex aliis monumentis, aut ex solis conjecturis. Tria hujus Vitæ habeo exemplaria Mss.: primum ex secunda parte variarum Legendarum in Corsendonck (prioratus est Canonicorum Regularium in Brabantia:) hoc integrum est, & præfationem adjunctam habet, non tamen dedicationem. Alterum Majoribus nostris transmisit Chiffletius noster ex Ms. Accinctini monasterii, sed mutilum. Tertium nuperrime ex duobus Mss. Bertinianis transcribendum curavit sæpe laudatus Cletyus: atque huic ipsa etiam dedicatio præfixa est. Tria hæc exemplaria diligenter contuli, & recte consentientia reperi, exceptis mendis non paucis vocum male scriptarum, quæ in singulis occurrunt. Cum tamen menda hæc rarissime in omnibus simul exemplaribus reperiantur, pleraque facile corrigi poterunt; ideoque, quo textus sit correctior, eum ex omnibus simul concinnabo Mss., notatis diversis lectionibus, ubi videbitur operæ pretium.

[21] Eodem fere tempore, quo scripta est Vita a Folcardo, [Inventio & elevatio corporis a Bovone abbate exarata.] sive paulo post medium seculi XI, Bovo abbas jam memoratus concinnavit Opusculum suum de Inventione & elevatione corporis S. Bertini, in quo varia referuntur ad Sancti gloriam posthumam spectantia. Pleraque horum auctor vidit, & alia quædam anteriora ex monumentis Bertinianis haurire potuit, ita ut hoc Opusculum sit dignum, quod post tres Vitas memoratas totum Operi nostro inseratur. Cum autem nullum nactus sim exemplar Ms., nec facile nancisci possim, testante Cletyo relationem illam non amplius exstare in codicibus Mss. bibliothecæ Bertinianæ, solam recudere cogor editionem Mabillonii, qui Relationem illam se dedisse testatur ex Mss. codicibus Sithivensi & Claromariscensi. Bovonem laudant Scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 7 pag. 564, & observant stylum ipsius esse justo diffusiorem; at Opusculum alias satis bene scriptum. Nos illud ulterius examinabimus in annotatis.

[Annotata]

* Ms. quæ

* Ms. fuit

§ III. Reliqui scriptores, qui de S. Bertino egerunt: utrum Chronicon Joannis Iperii tam sit accurate scriptum quam voluit editor:

[Quinta Vita metro leonino composita a Simone abbate:] Quinta Vita S. Bertini, metro leonino illigata, auctorem habet Simonem monachum, & abbatem Sithiensem. De eo agit Iperius apud Martenium tom. 3 Anecdotorum a col. 631, seu cap. 42, ubi docet Gandensem origine fuisse, virumque religiosum & litteratum. Abbas electus est anno 1131; sed electio deinde declarata est irrita per litteras Innocentii II, quibus litteris domnus Simon veneranter obtemperans, oneri cum dignitate cessit anno Domini MCXXXVI, inquit Iperius. Cletyus, qui hanc lucubrationem ex codice Ms. Bertiniano transmisit, scriptam dicit medio fere seculo XII, id est, non diu ante mortem auctoris: nam obitum ejus cum Iperio affigit anno 1148. Præterea ad propositum nostrum hæc observat: Hujus scriptionis codex ac prologus nomen sui auctoris præferunt, Simonis scilicet hujus nominis primi abbatis Sithiensis. Is etiam Folquini levitæ exemplum secutus Cartularium scripsit ab ineunte seculo XI ad sua tempora, hoc est, a tempore Roderici abbatis, qui regere cœpit anno MXXI, summorum Pontificum bullas, principum ac comitum Flandriæ diplomata, aliaque privata instrumenta pari studio in unum volumen retulit, interque res gestas sub uniuscujusque abbatis regimine inseruit. De hoc Chartulario etiam subinde loquitur Mabillonius in Opere diplomatico. Simonis abbatis Opus laudabo, ubi videbitur operæ pretium. In Vita maxime secutus est Folcardum, cujus non modo opiniones adoptasse videtur, sed diffusum quoque stylum.

[23] Sextus demum Vitæ scriptor, cujus compilatio placuit Mabillonio, [Sexta Vita edita a Mabillonio, seculo XIII compilata est ex variis,] quia alia fere omnia complectitur, anonymus est seculi XIII, ut jam probatum est num. 6. Cletyus, qui totam hanc compilationem ex alio codice Bertiniano, quam quo usus est Mabillonius, nitide curavit transcribendam, nobisque communicandam, non modo ætatem auctoris suis observationibus manifestam fecit, sed solerter etiam ostendit, ex quibus auctoribus singula sint desumpta, paucis exceptis miraculis, quæ ipse verisimiliter compilator adjecit, & nonnullis subinde aliis, quæ ipse ex conjecturis aut monumentis ignotis Vitæ addidit. Prologus totus est ex primo anonymo, quem, si forte totum non habuit, ex prima parte, seu Vita S. Audomari, sumere potuit. Caput primum totum est ex Folcardo mutuatum; secundum partim ex Folcardo, partim ex Vita S. Mummolini, quam habemus in codice nostro Ms.; tertium ex anonymo secundo, quem tamen ex Folcardo interpolavit, annum donationis adjungendo. Caput quartum rursus ex eodem anonymo mutuavit, sed quædam ex Folcardo adjecit, errore utriusque etiam adoptato, quo Mummolinus dicitur successisse in episcopatum Noviomensem S. Achario, cum successerit S. Eligio. Caput quintum & sextum ex Folcardo mutuatus est; ac privilegium S. Audomari ex Folquini Chartulario, nisi habuerit autographum. Privilegio pauca subdidit, quæ anachronismo non carent.

[24] [ut ostenditur: ex ea solum edenda quædam miracula:] Caput septimum ex utroque anonymo habere potuit, idemque ex Folcardo, sed anonymum secundum hic maxime secutus est. Caput octavum ex Folquini Chartulario totum desumpsit: nonum vero partim ex secundo anonymo, partim ex Folcardo, partim aliunde, vel ex conjecturis. Caput decimum iterum ex Folcardo mutuavit; & undecimum ex eodem vel ex anonymo habet, sed eorum non expressit verba. Demum caput duodecimum totum fere ipsi compilatori attribuitur, licet nonnulla mutuatus sit ex Folcardo. Hactenus ex observationibus laudatis, quas diligenter cum ipsis monumentis contuli, & accuratas inveni. Ea solum, quæ ex Folquini Chartulario sumpta dicuntur, conferre non potui, cum illud non habeam. Pergit porro laudatus Cletyus de Miraculis ostendere, unde singula sint desumpta. Verum, ne hic justo sim prolixior, de singulis id breviter monebo in annotatis. Quippe Opus istud totum edere non lubet consequenter, prout editum est a Mabillonio, sed singulis auctoribus sua conabor restituere, ut studiosus lector clarius possit perspicere, quo ordine omnia sint scripta, quantique singula valeant. Quod vero supererit ex anonymo Compilatore, post editas tres Vitas & Opusculum Bovonis abbatis, totum suis locis legetur in hoc Commentario, aut dabitur in Appendice Miraculorum, quem ultimo loco subjiciam. Ceterum hujus anonymi Vitam habeo in alio etiam exemplari Ms., quod olim Majoribus nostris traditum est ex libro Ms. Domini Huberti, qui inscribitur Vita Bertini, ut superius notatum est in margine.

[25] [Chronicon S. Bertini, a Joanne Iperio scriptum, editor Martenius] Præter Vitas aliaque monumenta modo memorata, consulendum etiam frequenter erit Chronicon Sithiense S. Bertini, a Joanne Iperio scriptum, & hoc demum seculo editum ab Edmundo Martene tom. 3 Thesauri anecdotorum. Floruit Iperius atque abbas Sithiensis fuit seculo XIV, defunctus anno 1383. Editor Martenius non modo pietatem scriptoris atque utilitatem hujusce Chronici multis laudibus in Admonitione prævia commendat; sed auctoritatem quoque illius Operis magnificis adeo verbis extollit, ut asserat vix ullum res Belgicas enarrandas suscepisse, qui dicenda majori ex parte hac ex lucubratione, tamquam ex purissimo ac certissimo fonte non hauserit. Verum mallem ego, ut laudatus editor accuratam de hoc Chronico crisim dedisset, quam laudes exaggeratas: ita enim lector studiosus melius intellexisset, quid ex eo amplecti tuto possit, a quibus contra cavere debeat. Certe chronotaxis plerumque vitiosa est in prioribus hujus Chronici seculis, ut patebit per decursum. Imo ne facta quidem relata in hoc Chronico tam certa esse, tamque immunia ab erroribus, ut correctione sat frequenti non indigeant, non raro ostendere cogar. Conatur Chronici auctoritatem probare Martenius, quia Iperius secutus est Folquinum diaconum, Simonem abbatem, & eorum continuatorem anonymum seculi XIII, quem ait scripsisse anno 1229; Ex quibus, inquit, ita Chronicon suum confecisse videtur Joannes Iperius, ut eorum integras lucubrationes Operi suo inseruisse merito censendus sit.

[26] Ostendere id conatur verbis quibusdam allegatis, quæ Iperius de se proferre non poterat, [exaggeratis extollit laudibus, licet multis non careat erroribus,] quæque idcirco antiquioribus attribuenda sunt scriptoribus, quorum dicta eatenus non mutata Chronico suo Iperius inseruit. Verum vehementer suspicor, Martenium numquam contulisse Chronicon Iperii cum tribus illis scriptoribus, a quibus eum tam multa mutuatum dicit. Certe si diligenter verba Iperii contulisset cum verbis anonymi continuatoris, qui est compilator Vitæ S. Bertini a Mabillonio editæ, vidisset totum verborum sensum mutatum ab Iperio in facto, quod referetur in Appendice Miraculorum num. 25, ut ibidem observabo. Præterea si istos auctores tres diligenter contulisset & examinasset, vidisset paucissima ab iis narrari tamquam visa, sed pleraque ut longe præterita; eaque de causa non dixisset Chronicon istud Bertinianum tanto majorem apud eruditos promereri fidem, quo antiquiores habet auctores, qui sui temporis res gestas, prout viderant aut a testibus oculatis audierant, scriptis mandarunt. Inconsiderate & sine sufficienti examine hæc dicta sunt: nam pauca ex scriptoribus, qui viderant aut facta suo tempore scripserant, hausit Iperius, saltem in primis seculis Chronici sui, longe plura ex iis scriptoribus, qui gestis, quæ referebant, longe erant posteriores. Quin & plura ex aliis scriptoribus habet Iperius, quam ex tribus illis, quorum tantum non continuatorem facit Martenius.

[27] Hæc de Iperio observanda censui, ne quis immodicis Martenii laudibus deceptus, [ideoque consulendum quidem sit, sed non sine examine sequendum.] me statim reprehendendum existimet, ubi viderit auctoritati istius scriptoris non acquiescentem. Nolim tamen debita laude fraudare Iperium, cujus Chronicon utile & minime contemnendum judico, sed non cæce sequendum. Unde ille sua hauserit, quantaque fide scripserit, indicat ipse in Prologo secundo his verbis: Præsens Opusculum ex multis voluminibus scriptisque authenticis grato labore collegimus, sumendo de quolibet, quod ad propositum spectare visum est, nihil inserendo, quod non authenticis scriptis approbetur. Deinde explicat, quid per scripta authentica designet, multas videlicet Vitas Sanctorum, Chronica item non pauca, antiquitates, annales, historias & archiva tam ecclesiæ Sithiensis quam aliorum monasteriorum Belgii & Franciæ, libros alios historicos, ac demum cartas privilegiorum. Ex hisce omnibus monumentis se Chronicon suum concinnasse asserit, ex die & consule tempora temporibus, & ex causis in eis contentis negotia negotiis concordando. Non dubito, quin id & diligenter & bona fide præstiterit vir pius & doctus; at sine erroribus factum non esse, luce clarius est. Et sane tale Opus illo seculo, quo vixit Iperius, sine variis erroribus conscribere, humanæ non erat industriæ, tum quod monumenta multa, quibus utendum erat, non omni carerent errore; tum quod varia per conjecturas erant concilianda. Hæc autem conciliatio tanto erat difficilior, quanto minus ad perfectionem hodiernam accedebat scientia chronologica & critica. Hactenus de Iperio.

[28] [Alia quædam monumenta ad S. Bertinum spectantia,] Hisce expeditis de præcipuis monumentis, quibus usurus sum ad Vitam S. Bertini illustrandam, pauca dumtaxat restant dicenda de aliis quibusdam. Habeo novem lectiones Mss. Officii S. Bertini, quæ notantur olim acceptæ Audomaropoli ex Ms. abbatiæ S. Bertini, & collatæ cum alio Ms. vetustiori ejusdem civitatis. Contuli hasce lectiones cum Vita primi anonymi, ex qua sunt compositæ, sed aliqua aliunde sunt addita. Præterea invenio brevem relationem Ms. de Inventione & translatione corporis S. Bertini tempore Bovonis abbatis. Hæc exscripta est ex Catalogo Ms. abbatum S. Bertini. Huic juncta est altera brevissima, ex Chronico abbatiæ communicata; & alia quædam suis locis memoranda. Accedunt Vitæ Mss. & editæ S. Audomari, S. Mummolini, S. Folquini, aliorumque Sanctorum, de quibus dicetur breviter, quando citabuntur. Demum varia de S. Bertino scripserunt neoterici, Jacobus Malbrancus in Opere de Morinis, Joannes Mabillonius in Actis & in Annalibus Benedictinis, Carolus Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum, Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana recusa, aliique non pauci, quorum opiniones examinabimus; nec ullum sequemur sine examine prævio.

§ IV. Natalis locus & tempus: asserta de Sancti genere examinata: Vita monastica Luxovii: tempus adventus ad S. Audomarum.

[Natus Bertinus in territorio Constantiæ Alemannicæ,] Vitæ S. Bertini scriptores in patriam Sancti eatenus mirifice consentiunt, quod natum dicant in territorio urbis Constantiensis, in Germania ad Rhenum prope lacum Bodamicum vel Constantiensem sitæ. Unus Simon abbas Constantiam ipsam nominat urbem Sancti natalem; sed credere nequeo, ipsum ab aliis dissentire voluisse, sed solum dicere, natum esse Constantiæ, quia in urbis illius natus est territorio. Iperius in Chronico locum ipsum assignare voluit, ita scribens: Ortus est beatus puer Bertinus in Constantiensi regione, non longe a Constantia civitate Alemanniæ, in loco suæ hereditatis, nuncupato Vasima, provinciæ Maguntinæ. Malbrancus lib. 3 cap. 1 ex Chronico Ms. legit Vasinia. Cur Maguntinæ provinciæ seu Moguntinæ attribuat locum natalem Iperius, non satis perspicio, nisi fortasse loquatur de provincia ecclesiastica: nam diœcesis Constantiensis deinde fuit hodieque est sub Moguntina metropoli. Unde hauserit locum natalem Vasimam vel Vasiniam, utcumque colligitur ex alio ejus loco. Videtur enim respexisse ad villam Vausune in pago Constantino, quam anno 662 Mummolino permutatione cessit Bertinus, ut apud Mabillonium de Re diplomatica pag. 606 legi potest. Nam illam permutationem referens cap. 1 part. 10 ita loquitur: Sanctus quoque Bertinus dedit eidem Mommelino duas villas, scilicet Vasime in pago Constantiensi, quæ sibi successerat ex hereditate paterna &c.

[30] Laudat pro hisce diploma Clotarii regis, quod apud Mabillonium loco indicato sic habet: [non autem in Vasima, ut Iperius voluit;] Similiter dedit Bertinus abba memorato domno Mummolino abbati vel episcopo portione sua de villa nuncupante Vausune, in pago Constantino ad integrum, quem de illustri viro Agulfo pro alia villa Tranciliaco in concambio accepit &c. Hæc sane non favent Iperio. Quo enim modo Bertinus ex paterna hereditate habuit villam Vausune vel Vasime, si illam accepit concambio pro alia villa, ut hic dicitur? Certum igitur est, errasse Iperium, quando credidit villam Vausune vel Vasime hereditario jure pertinuisse ad S. Bertinum. Cum autem constet, eum in illo fuisse errore, vix dubitari potest, quin ex eo conjecturam fecerit de loco natali, idque ipsa ejus indicant verba, cum ibi Vasimam item dicat locum hereditatis Sancti. Pagus Constantinus, in quo sita dicitur villa, errori forsan occasionem dedit, quod Iperius, legens pagum Constantinum, statim respexerit ad territorium urbis Constantiensis ad Rhenum, existimaveritque locum tam dissitum Bertino verisimiliter non obtigisse nisi hereditario jure. Attamen in ipso diplomate contrarium legere potuerat, & verisimile non est, S. Bertinum ulla bona hereditaria tunc possedisse. Præterea non existimo per pagum Constantinum hic designari territorium Constantiæ Alemannicæ in Suevia, sed pagum Constantinum in hodierna Normannia ad Oceanum. Certe pagus Constantinus, vulgo le Cotantin vel le Coutantin, nomen habet a Constantia Gallica, ut Valesius ostendit in Notitia Galliarum pag. 156. Ratio quoque permutationis magis apparet, si ibidem sita erat villa Vausune, nimirum quia hæc longe propinquior erat Novioduno, ubi Mummolinus erat episcopus, quam abbatiæ S. Bertini. Itaque detecto ex hisce errore Iperii, satis erit nobis cum biographis dicere, S. Bertinum esse natum in territorio urbis Constantiæ Germanicæ, nec locum inutili labore magis investigabimus.

[31] Tempus natale Vitæ scriptores non exprimunt. Annum tamen emortualem invenimus in Folcardo, [inchoato probabilius seculo VII,] in Officio Ms., ac demum in ultimo compilatore apud Mabillonium: quo etiam loco Sanctus vixisse legitur usque ad annum ætatis centesimum duodecimum, quod & Iperio placuit. Hæc si certa essent, facile investigari posset annus natalis: verum suo loco ostendam, nec annum emortualem in Vitis satis recte assignari, nec esse omnino certum, ætatis vero tam longævæ annos multo incertiores. Itaque cum ex hisce nihil erui possit, audiamus Iperium. Hic cap. 1 natum dicit anno Verbi Incarnati quingentesimo nonagesimo vel circiter, sanctæ Sedi apostolicæ præsidente beato Papa Gregorio, imperatoria sceptra gerente Mauritio, & in Francia regnante Clotario secundo adhuc puero. Mox part. 4 natum dicit anno circiter secundo Clotarii II, cujus regnum inchoat anno 586, id est, biennio serius quam oportuit. Si omnia sua asserta recte invicem aptasset, natum dixisset anno 586 vel 587, cum mortuum dicat anno 698, ætatis anno centesimo duodecimo Verum Cointius ad annum 608 num. 3 existimat, Bertinum multo serius natum. Si autem consideremus, quam nullius sit momenti auctoritas Compilatoris anonymi, qui primus tantam ætatem S. Bertino attribuit, & Iperium facile in suam opinionem pertraxit; Cointio assentiri poterimus, præsertim cum danda series chronologica gestorum S. Bertini magis suadeat, Sanctum esse natum seculo VII jam inchoato, & verisimiliter inter annum 600 & 610: nam mortuum dicemus circa annum 709 ætate tam provecta, ut a centum annis non longe abfuerit, aut eos forte superaverit.

[32] [genere verisimiliter nobili:] De genere nobili aut ignobili S. Bertini nihil habent duo anonymi Vitæ scriptores, nihil quoque duo poëtæ. Primus Folcardus dixit in Vita: Beatus puer Bertinus generosa progenitorum stirpe ortus traditur: quod adoptavit seculi XIII compilator anonymus. Verum Iperius plura de Sancti stirpe ratiocinatur, eumque eodem cum S. Audomaro, cum Pipinis & Carolo Magno, genere ortum contendit. Id de S. Audomaro examinabitur ad diem IX hujus mensis. Satis mihi erit hic observare, Folcardum quidem num. 9 dubitanter per voces, ut fertur, asserere Bertinum fuisse S. Audomari consanguineum, eamque opinionem sine dubitatione affirmari a Compilatore anonymo seculi XIII apud Mabillonium cap. 2; at neminem ex tribus prioribus Vitæ scriptoribus asserere, Bertinum & Audomarum fuisse consanguineos, licet omnes de utroque loquantur. Horum autem silentium cum adjuncta dubitatione Folcardi, qui sane ad asserendum aliquid non fuit nimis timidus, suspicionem præbet famam illius consanguinitatis non fuisse constantem, sed aliquos fortasse ex eadem patria per conjecturam credidisse, eadem quoque stirpe ortos fuisse. Quapropter non lubet excutere, aut huc transferre, quæ Malbrancus de hisce disputat, asserta Iperii liberaliter amplectens, suisque augens conjecturis. Ceterum satis verisimile est, Bertinum nobili genere ortum fuisse, ut tradi affirmat Folcardus, cum silentium priorum biographorum non magni contra hanc opinionem possit esse momenti. At idem non ausim asserere de consanguinitate cum S. Audomaro ob dubitationem Folcardi cum aliorum silentio conjunctam.

[33] [monachus primum Luxovii fuisse dicitur Sanctus,] De vitæ monasticæ initiis Luxovii tacuerunt item tres primi Vitæ scriptores: nec tamen dubitandum videtur, quin Luxoviense cœnobium incoluerit S. Bertinus, uti & Mummolinus & Ebertramnus, quibuscum deinde ad S. Audomarum se contulit. Hi enim simul monasterium extruere cœperunt, ubi pervenerant ad S. Audomarum, qui ipse etiam Luxovii monachus fuerat, & conatibus ipsorum favebat. Vel sola hac ratione verisimile est, eos antea exercitatos fuisse disciplina monastica. Quapropter Folcardo, Simoni abbati, aliisque hos secutis facile credere possumus, eos in Luxoviensi cœnobio vitam monasticam amplexos esse, indeque ad S. Audomarum missos ad prædicandum Euangelium, prout eo tempore fieri consueverat in cœnobio Luxoviensi. Silentium primi anonymi, qui videtur eos recta ex Constantiensi regione ad S. Audomarum deducere, ex ea dumtaxat causa ortum videtur, quod intentus esset referendis S. Audomari gestis, ideoque de S. Bertino & aliis ea solum referret, quæ cum gestis Audomari erant connexa. Neque hic dici potest, eum saltem debuisse in Vita S. Bertini commorationem ipsius Luxoviensem narrare: nam clarum est, scriptorem illum non scripsisse plenam S. Bertini Vitam; sed simulac pervenerat ad obitum S. Audomari, ea solum de Bertino narrasse, quæ facta erant postea. Secundi anonymi silentium nihilo magis urget, cum hic primo nihil addiderit præter interpolationes & mutationes aliquot exigui momenti, paucaque circa vitæ finem gesta, ac miracula post Sancti mortem facta.

[34] Iperius de primordiis S. Bertini hæc memorat: Ablactatus igitur infans indolis eximiæ Bertinus, [eoque venisse scribitur sub Eustasio abbate,] scholis datur liberalibus inbuendus: deinde ætate corporeque robustior, relicta patria cum parentibus, in Luxovio Burgundiæ monasterio sub patre Eustachio (rectius Eustasius scribitur) monachus efficitur, & a sanctis ibi patribus regularibus institutis informatur, hauriens ibi sacræ fidei rudimenta, quæ nostris auribus postmodum excellenter infudit. Unum in hisce dumtaxat est dubium videlicet an S. Bertinus sub Eustasio abbate Luxovium venerit, ut asserit Iperius cum Folcardo, Simone abbate & aliis. Cointius enim ad annum 633 num. 13 existimat Bertinum serius Luxovium venisse, ita scribens: Hisce temporibus, cum Audomarus nondum episcopus electus esset, Walberti Luxoviensis abbatis disciplinæ se commiserunt Bertinus, Mummolinus & Ebertramnus. Cointii sententiam adoptavit Bailletus in Vita S. Bertini. Verum non video, cur Cointius, qui credit Bertinum circa annum 639 venisse ad S. Audomarum, commorationem Sancti Luxoviensem tam brevi intervallo circumscriptam velit, ut affirmet eum Luxovium venisse circa annum 633, ideoque recedendum credat a scriptoribus Vitæ S. Bertini, ab Iperio ac demum a Vita S. Mummolini, in qua item legitur, eum vixisse sub S. Eustasio Luxoviensis monasterii abbate. Sane tempus sex annorum, quo se in monasterio pararent ad prædicandum Euangelium, justo brevius apparet, cum verisimile sit, Bertinum aliosque juvenes fuisse, quando Luxovium venerunt.

[35] Quare probabilius credo, eum citius venisse Luxovium, [quod statui potest circa annum 625.] ibique ad plures annos substitisse, priusquam ad labores Apostolicos cum Mummolino & Ebertramno mitteretur e monasterio; nec ullas invenio rationes, ob quas sub finem vitæ S. Eustasii non possit locari initium vitæ monasticæ, seu circa annum 625. Fateor tamen tantam non esse auctoritatem scriptorum pro ea opinione allegatorum, ut res omnino sit certa: sed solum observo, opinionem Cointii, a Bailleto adoptatam, non minus ratione, quam omni auctoritate esse destitutam. Displicent etiam, quæ allegatis verbis subdit Cointius, qui Bertinum, Mummolinum & Ebertramnum familiaritate junctos, simulque politioribus litteris operam navantes facit ante vitam monasticam, simulque Luxovium discedentes: nihil enim horum apud antiquos auctores aut vitæ scriptores lego, aut certe, quæ antiqui dicunt de eorum adventu ad S. Audomarum, eo sensu intelligere nequeo. Ultima vero ejusdem observatio, quod Mummolinus ceteris esset natu major, vera apparet, cum apud antiquiores ubique primo loco nominetur, & primus abbas fuerit constitutus, ac deinde episcopus. Contra Bertinus natu minimus fuisse videtur e tribus, cum ultimus recenseatur tam in vita S. Audomari, seu apud primum anonymum, quam in vita S. Mummolini.

[36] [Inde Bertinus cum Mummolino & Ebertramno, non ad prædicandum] Tempus, quo S. Bertinus e monasterio Luxoviensi discessit, ac in provinciam Morinensem ad S. Audomarum cum Mummolino & Ebertramno venit, non satis est exploratum. Vitæ scriptores primi tempus illius adventus non expresserunt, Folcardus in annis Christi cum annis regum conciliandis misere hallucinatus est, uti & compilator anonymus, quem post Mabillonium Cointius etiam & Pagius Folcardum perperam vocaverunt. Iperius demum varia de tempore hujus adventus, sed mire pugnantia protulit. Primo igitur observo, omnia fere repudianda esse, quæ compilator anonymus de hisce apud Mabillonium cap. 2 scribit his verbis: Ergo cum jam Dominus Militem suum mundo manifestius propalare disposuisset, ne in absconso lucerna tantæ claritatis lucens, tot mortalium spiritualia commercia differret; egressus duobus tantum comitibus Mummolino & Ebertramno, magnæ scilicet sanctitatis viris tertius adjunctus, perfectus sanctæ Trinitatis cultor in Galliam usque pervenit. Videntes igitur prædicti viri Sancti Bertinus scilicet & socii ejus, ibidem messem quidem multam, operarios autem paucos, cœperunt longe lateque verbum vitæ instanter per totam Galliam disseminare. Adhæserunt autem eis quamplures viri religiosi, qui ab eisdem a mane usque ad vesperum æternæ vitæ pabulis reficiebantur: nec minus quoque palatini proceres intermissa ad tempus regali servitute ad eos confluebant, eorumque modestam conversationem in recte vivendo ad exemplum sibi proponebant.

[37] [per totam Galliam, ut perperam aliqui scribunt,] Tempore illo Lotharius filius Ludovici regis regni Francorum monarchiam gubernabat, cujus aures cum jam suorum procerum relatione pulsaret sanctorum Bertini sociorumque ejus eximiæ conversationis crebra opinio, mox eos suis adstare jussit conspectibus. Quibus illatis, a rege vir domini Bertinus & ejus socii honorifice sunt suscepti, & longo tempore intra regis palatium summa diligentia subrogati. Post longum autem temporis intervallum præmemorati viri S. Audomarum tunc Tarvennensem episcopum (cujus compatriota & consanguineus erat S. Bertinus) adierunt, ut ei in prædicando essent comites, quatenus in æterna retributione a Deo mererentur fieri æqualis gloriæ participes. Sanctus vero Audomarus eosdem Dei famulos gratifice recipiens, omnipotenti Deo gratias egit, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adjutores misit. Erant enim in fide perfecti Catholica, & in ecclesiasticis disciplinis atque in divina Scriptura eruditi. Subibant igitur officium legationis suæ labore prædicationis continuæ.

[38] [qui etiam alio errore Bertinum Mummolino præponunt,] Imperitus compilator hic miscuit quædam a Folcardo scripta cum iis, quæ de hisce leguntur in Vita S. Mummolini manuscripta; nec tamen eorum verba satis recte expressit. Primam periodum ex Folcardo sic restituo: Ergo cum jam Dominus Militem suum mundo manifestius propalare disposuisset, ne in absconso Lucerna tantæ claritatis lucens, tot mortalium spiritualia commercia differret; egressis duobus tantum comitibus, Mummolino & Ebertramno, magnæ scilicet sanctitatis viris, tertius adjunctus, perfectus sanctæ Trinitatis cultor, Morinensium fines pervenit. Duo in hisce mutavit interpolator; primo pro voce egressis, substituit egressus: qua mutatione fit, ut Bertinus, qui alias tertius seu natu minimus videtur, primus videri possit e tribus. At poterat ex Vita S. Mummolini, quam inepte Folcardo miscuit, ordinem trium illorum Sanctorum clare perspicere, & supprimere non debuerat, quæ ibi leguntur hoc modo: Sanctus Bertramnus atque Bertinus beatum Mummolinum in patrem sibi elegerunt, cui humili devotione subjiciebantur, & caritativo affectu venerabantur. Altera mutatio plane ridicula est, qua eos Luxovio in Galliam usque pervenisse dicit, ubi Folcardus eos in pagum Morinensium venisse asserit.

[39] Verum volebat eos cum auctore Vitæ S. Mummolini per Galliam, [nec tempore Clotarii III,] imo etiam per totam, ut ipse addidit, prædicantes inducere, multosque discipulos ac palatinos etiam proceres ad eos deducere; quin & ad aulam regis Clotarii eosdem perducere. Hæc omnia ex laudata S. Mummolini Vita sumpsit compilator, neque advertit quidem, quam inepte Lotharius vocetur filius Ludovici: nam Clotarius III filius Clodovei II, solus utcumque intelligi posset; sed hic regnum adeptus non est ante annum 656, quando multis annis in pago Morinensi fuerat Bertinus cum sociis, ut patet ex traditione villæ Sithiu, quam ipse compilator testatur factam anno XI Clodovei II, id est, anno Christi 648. Nihil igitur ex hisce erroribus colligere possumus pro tempore adventus ad S. Audomarum; nihil credimus de adventu Sanctorum illorum ad Clotarium aut ad ejus aulam, nihil de discipulis, qui se eis junxissent, priusquam ad S. Audomarum pervenerant. Verumtamen, cum scriptores ordinem rerum sæpe perturbent, fortasse S. Mummolinus vocatus fuerit ad aulam Clotarii III, antequam creatus est episcopus Noviodunensis: quæ autem dicuntur de prædicatione, & de discipulis ad Sanctos hosce confluentibus, verissima sunt, si facta credamus eo tempore, quo populum pagi Morinensis cum S. Audomaro excolebant: atque eo etiam tempore quidam e proceribus palatinis ad eos subinde venire poterant.

[40] Iperius cap. 1 part. 5 scribit, S. Bertinum cum sociis venisse ad S. Audomarum tempore Clotarii II, [neque etiam Clotarii II, egressus est,] id est, ante annum 628, aliaque jam refutata ab anonymo mutuatur: Specialiter, inquit, sancti Bertinus, Mommolinus & Bertrannus, tres viri cultores sanctæ Trinitatis, talentum Domini nolentes abscondere, vel sine lucro reportare, de Luxovio Burgundiæ monasterio venerunt in Franciam verbum vitæ seminantes, & a rege Clothario sunt honorifice recepti, ac intra palatium regis cum summa diligentia subrogati. Quæ anonymus facta dicit sub Clotario III, id est, multo serius, quam ut sint verisimilia; hic sub Clotario II ponit, sub quo ipsam etiam traditionem Adroaldi, quæ facta est anno 648, mox tamquam anno 626 factam collocat. Subdit Iperius: Post longum temporis intervallum sanctum Audomarum tunc Morinensem episcopum, cujus compatriota atque consanguineus erat beatus Bertinus (adierunt,) tam amore ipsius Sancti, quam quia patriæ linguam, utpote Teutonici, bene sciebant: quos sanctus Audomarus suscipiens, suos in prædicatione statuit esse consortes. Subibant ergo officium legationis suæ labore prædicationis continuæ. Non difficulter hæc refutari possunt, cum certo non venerint ante episcopatum S. Audomari, qui cœptus est sub Dagoberto & quidem circa finem vitæ Dagoberti, ut plerique existimant, quod magis examinabitur ad diem IX, quo colitur.

[41] [sed vocatus verisimiliter a S. Audomaro,] Quare propius ad verum accedet, quod ante dixerat Iperius part. 2, Bertinum venisse in has Occiduas Flandriæ partes tempore Severini summi Pontificis, cujus pontificatus totus anno 640 innectitur a Pagio. Cointius ad annum circiter 639 eorum adventum collocat, quod item non longe a vero abesse existimo. Verum rationes hujus chronotaxis aliæ quærendæ sunt, quam hactenus allatas vidi. Primo certum est, Sanctos illos venisse ad S. Audomarum jam aliquo tempore episcopum; & aliquot annis ante fundationem Sithiensis abbatiæ, quæ ex donatione Adroaldi consignata est anno XI Clodovei II, id est, Christi 648. Itaque adventus certo locandus est inter initium episcopatus S. Audomari, quod circa annum 637 figitur, & assignatum jam annum 648. Jam vero, eum verisimile sit, Sanctos illos venisse, petente S. Audomaro; cumque verisimiliter manum illam subsidiariam flagitaverit non diu post susceptum episcopatum, simulac perspexerat in pago Morinensi multam esse messem, paucos vero operarios; existimo Mummolinum cum sociis Ebertramno & Bertino accurrisse ad Audomarum uno tantum alterove anno postquam ipse ad Morinos pervenerat, præsertim cum primus anonymus in Vita S. Audomari inter episcopatum ab Audomaro susceptum & aliorum adventum nihil referat, quod cogat existimare adventum trium illorum multis annis posteriorem esse ipsius Audomari adventu.

[42] [ad quem cum sociis venit circa annum 638 aut 640.] Id etiam suadet prior habitatio Mummolini & sociorum in veteri monasterio, quam totam præponendam esse anno 648, infra ostendam: nam licet ea fuerit paucorum annorum, teste primo anonymo, facile tamen durare potuit ad annos octo vel decem. Quapropter existimo adventum S. Bertini & sociorum in pagum Morinensem non longe ab anno 638 aut 640 amovendum esse. Lubens tamen fateor, hanc epocham tam certam non esse, ut litigare velim, si quis adventum illum paulo citius collocaverit aut serius. Quippe, licet initium episcopatus S. Audomari figatur posterioribus annis regis Dagoberti, qui anno 638 defunctus est mense Januario, tam certum non est Audomarum anno 637 factum esse episcopum, ut eum erroris accusandum crederem, qui diceret episcopum creatum aliquot annis citius, cum argumentum Cointii, quo nititur probare anno 637 episcopum esse factum, sit exigui momenti, ut in Audomaro probari poterit ad IX Septembris. Si autem Audomarus citius fuit episcopus, citius etiam ei adesse potuit Bertinus.

§ V. Vetus monasterium constructum, favente S. Audomaro: fundatio Sithiensis abbatiæ, eodem auxiliante, ac census subministrante Adroaldo.

[Adroaldus villam Sithiensem offert S. Audomaro: hoc Sancto juvante] Iperius cap. 1 part. 6 ita habet: Dum sanctus Audomarus cum suis tribus comitibus antedictis sanctæ Trinitatis fidem incredulorum cordibus sua prædicatione frequenter imprimeret, terræ populus ad eos catervatim confluebat, suavi jugo Domini colla devote subdentes. Interea quidam prædives opum, vir illustris Adroaldus nomine, nullum habens filium, cum beato Audomaro tractare cœpit, qualiter possessionum suarum ecclesiam heredem faceret: villam, quæ Sithiu vocatur, cum suis appenditiis beato obtulit Audomaro, ut ibi xenodochium construat. Jussu igitur beati Audomari tres viri sancti prædicti, Bertinus, Mommolinus & Bertrannus, ecclesiolam construxerunt & cellam in territorio ejusdem villæ in loco, qui adhuc, & propter hoc, Vetus vocatur Monasterium, super fluvium Agniona, anno Domini DCXXVI. Præsidebat tunc Ecclesiæ sanctæ Romanæ Severinus Papa. Quod de Severino tam hic quam part. 2 dicitur, editor Martenius corrigere voluit, quia cum hic assignato anno 626 non cohæret; sed potius corrigendus erat annus 626, ut patet ex ante dictis.

[44] Redeo ad Iperium, qui de hac prima habitatione subdit sequentia: [Bertinus cum sociis construit primum] In prædicto loco Veteris-monasterii, sancti Dei Bertinus & Mommolinus & Bertrannus, quasi in eremitorio sederunt cum conventiculo parvo constructi, annis quatuordecim. Tractatus interim Adroaldi cum sancto Audomaro negotiis intersecantibus protelatur. Hæc, quæ Iperius ex variis scriptoribus desumpsit, optime consonant primæ Vitæ, si pauca corrigantur. Nam primo secundum Iperium Vetus monasterium constructum est jussu S. Audomari, priusquam Adroaldus statuerat villam Sithiensem ad constructionem monasterii donare. Obtulerat quidem S. Audomaro villam illam ad xenodochium construendum; verum tractatus iste, si credimus Iperio, necdum erat perfectus, quia in alium usum, nimirum ad monasterium fundandum, Adroaldi possessionibus uti malebat. Audomarus, quemadmodum clarius exponit Iperius verbis infra dandis num. 54.

[45] Secundo ex hisce consequitur, Adroaldi donationem, [monasterium, in quo paucis annis resident:] S. Bertino & sociis factam necdum fuisse, quando conditum est Vetus monasterium; sed S. Audomarum hujusce monasterii exstruendi præcipuum fuisse auctorem; licet non negaverim id eum fecisse, quod Adroaldus bona multa ad arbitrium ipsius impendenda obtulisset. Jam vero quod spectat ad opinionem Iperii, asserentis Mummolinum & socios ejus in veteri illo monasterio quatuordecim annis mansisse, ea non modo antiquorum Vitæ scriptorum auctoritate destituta est; sed parum etiam verisimilis: nam prima Vita, quæ ceteris longe præferenda videtur, paucis annis in eo loco moratos habet, uti & Vita S. Mummolini. Secundus vero anonymus & Folcardus, tempus istius commorationis non exprimunt. Præivit tamen Iperio Compilator anonymus apud Mabillonium cap. 4, sed ejus auctoritas exigui est momenti. Itaque quatuordecim illi anni non satis sunt probabiles, cum sic Bertinus jam anno 634 fuisset in pago Morinensi, quod sustineri vix potest, quia Audomarus necdum videtur fuisse episcopus,

[46] [opiniones variæ de tempore structi hujus monasterii,] Cointius & Mabillonius a chronotaxi nostra longe abierunt, quia existimarunt Vetus istud monasterium ex donatione Adroaldi anno 648 esse constructum, indeque numerarunt annos quatuordecim, post quos fundationem monasterii Sithiensis soli Bertino attribuerunt: hisce etiam assensus est Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 485. Bertiniani scriptores in oppositam abierunt sententiam, credideruntque novum seu Sithiense monasterium constructum esse ab anno 640, quo fere anno Veteris monasterii constructionem locandam existimo. Audiamus, quid hac de re in observationibus suis ad me scripserit sæpe laudatus Cletyus: Omnes scriptores hujus cœnobii, vetus Martyrologium, aliaque monumenta, mortem S. Bertini unanimiter ad annum DCXCVIII referunt, consignantque constructionem novi monasterii ad annum DCXL. Nec obstat donatio Adroaldina, data anno XI Clodovei regis, cui correspondet annus DCXLV, vel juxta modernos DCXLVIII. Duplex fuit donatio Adroaldi, una verbalis, altera vero scripta, ut firmior esset prima donatio. Hæc indicat charta Adroaldi, & probant varia monumenta hujus loci.

[47] [quod constructum esse nequit anno 626,] Vides, lector studiose, distantiam esse viginti & duorum annorum inter scriptores Bertinianos & mox laudatos Cointium, Mabillonium & Sammarthanum. Bertiniani (si solos consideremus annos æræ vulgaris) faventem sibi habent Iperium, quocum Veteris monasterii constructionem affigere debent anno 626. Favet eisdem compilator anonymus, quem edidit Mabillonius, cum dicat Sanctum obiisse anno 698, & anno 59 a constructo monasterio, quod de hodierno intelligendum, cum in exemplari nostro Ms. addatur: Anno a fundatione veteris monasterii septuagesimo tertio. Favet eisdem etiam Folcardus, qui similiter Sanctum obiisse asserit anno 698 & anno 59 constructi monasterii. Verumtamen hæc opinio nequit sustineri, cum sic fundatio Veteris monasterii facta esset ante episcopatum S. Audomari, quod certo est falsum. Error illorum scriptorum ortus est ex eo, quod annos Christi male composuerint cum annis regum Francorum, ut liquet ex ipsa epocha mortis S. Bertini, quem omnes obiisse affirmant anno decimo quinto Childeberti regis, eumque dicunt annum Christi 698, cum dicendus esset 709, ita ut certo errent vel in annis regis assignandis, vel in annis Christi. Hac de causa anni, ab iis scriptoribus assignati, non sequendi sunt, sed corrigendi.

[48] [neque Sithiensis fundatio locari potest anno 640.] Quod vero dicitur de duplici donatione Adroaldi, verum omnino existimo; sed non explicandum eo modo, ut jam anno 640 facta sit fundatio Sithiensis, cum solum Veteris monasterii constructio circa illud tempus sit figenda. Dedit Adroaldus bona sua S. Audomaro, ut hic ea in usus pios expenderet, sicut in Vita hujus Sancti legitur. Audomarus vero ex iis primo construxit ecclesiam beatissimæ Virginis, quam postea S. Bertino donatam videbimus. Dedit ex iis Mummolino & Sociis ipsius ea subsidia, quibus Vetus monasterium conderent, ut rursum ex Vita S. Audomari satis clare colligitur. Hanc primam Adroaldi donationem hujusque usum magis deinde firmabo. Demum S. Audomarus voluit, ut omnia sibi donata transferrentur ad SS. Mummolinum, Ebertramnum & Bertinum, pro constructione & sustentatione monasterii Sithiensis. Hæc omnia eruuntur ex Vita prima, seu ex Vita S. Audomari, cum ipso donationis instrumento collata: neque enim hæc monumenta, quibus nihil melius aut tutius de iis habemus, invicem opponenda sunt, sed concilianda, cum adeo invicem non repugnent, ut ex utroque simul sumpto veritas elucescat. Hæc autem ubi ex laudatis instrumentis ostendero, simul refutavero Cointium, Mabillonium, & Sammarthanum, quorum primus duos alios sine multo examine sequentes sibique assentientes habuit.

[49] Litteras Adroaldi, seu donationis instrumentum, ex Auberto Miræo lib. 1 Donationum Belgicarum cap. 3 huc transfero, [Litteræ Adroaldi,] sicut etiam est apud Dionysium Sammarthanum tom. 3 Galliæ Christianæ inter Instrumenta col. 109, & apud Cointium ad annum 648 num. 30. Dominis sanctis presbyteris Bertino, Mommoleno, Ebertrando, ego in Dei nomine Adroaldus, sana mente sanoque consilio integræ deliberationis, prout mundana peccata abstergere Dominus dignetur, dono vobis omnem rem portionis hereditatis meæ, in pago Taruanense, quam domino patri Audomaro, apostolico viro, ad xenodochium suum ædificandum, dare voluimus: sed ipse salubre consilium nobis donavit, ut ipsam rem vobis delegarem, ut ibi monasterium in honore Petri, principis Apostolorum, construere debeatis, ad conversandum monachis, ubi beati pauperes spiritu & domestici fidei adjuvari debeant, quorum voces quotidie ad aures Domini personare noscantur, quorum petitiones audit & implet. Propterea vobis in Christo patribus dono per hanc epistolam donationis in pago Taruanensi villam proprietatis meæ, nuncupatam Sithiu, super fluvium Agnione, cum omni merito suo, vel adjacentiis seu aspicientiis ipsius villæ. Hæc sunt villa Magnigeloca, Vinciaco, Tatinga, villa Amreio, Masto, Fabricinio, Lonsantavas, & Adfundenis seu Malros, Alciaco, Lauriadiaca, villa Franciliaco, cum omni merito eorum, cum domibus, ædificiis, terris cultis & incultis, mansiones cum silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus seu farinariis, mancipiis, accolabus, greges cum pastoribus, mobilibus & immobilibus, vel quibuslibet ædificiis.

[50] Hæc omnia vobis ad integrum trado atque transfirmo, [quibus villam Sithiu cum spectantibus ad eam donat:] ut hereditate teneatis atque possideatis, & quibus volueritis ad possidendum relinquatis. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego aut unus de heredibus meis, vel quælibet opposita persona, contra hanc donationem venire cogitaverit ullo unquam tempore, in præsentia iram Dei incurrat, & S. Petri offensam, & insuper, fisco cogente, auri libras XV, argenti pondo XXX coactus exsolvat, & quod repetit non valeat evendicare. Et ut hæc donatio omnibus temporibus firmissima sit, manu nostra roboravimus, & qui signarent aut subscriberent, ad præsens rogavimus. Facta donatio VIII Idus Septembris, anno XI regni domini nostri Clodovæi regis. Actum Ascio, villa Dominica, publice coram strenuis viris, quorum nomina cum subscriptionibus vel signaculis subter tenentur inserta. Signavi ego Adroaldus hanc donationem a me factam, in Christi nomine, peccator. Audomarus, nomine, absque opere, episcopus, pro testimonio. Ego Agolphus presbyter. Ingobertus presbyter. Signum Chuneberti Graphionis. S. Laudeberti. S. Baboni. S. Maurilionis. S. Sacebaronis. S. Adalbaldi. Lendolenus abbas. Hactenus charta Adroaldi, quam veram non nego. Miror tamen Bertinum primo loco nominari; sed hac de re postea agam latius.

[51] [assignatur ordo rerum gestarum inter Audomarum & Adroaldum,] Nunc ex prima Vita, quam Scriptores Historiæ litterariæ Franciæ scriptam crediderunt ante medium seculi VIII, nos vero sub finem VIII seculi aut initium IX, quæque suspecta esse nequit de interpolatione, cum habeatur in codice valde antiquo, & recte congruat cum Vita S. Audomari ex alio codice edita, seu cum hujus Opusculi parte prima; ex hac, inquam, Vita, cum dato instrumento collata, rerum ordinem conabor assignare. Primo ante adventum S. Bertini & aliorum Adroaldus conversus est a S. Audomaro. Secundo Adroaldus conversus magnam suæ hereditatis partem cum omni sua multiplici substantia Deo & beato optulit * Audomaro, videlicet, quæ noto nomine vocatur Sithiu. (Apud Mabillonium, villam videlicet &c.) Tertio beatus vero Audomarus (adjutus nimirum oblatis ab Adroaldo bonis) in prædicta villa ante adventum prædictorum ad eum virorum (Mummolini & sociorum) ecclesiam ædificavit in eo etiam loco, in quo suum pausat in pace corpusculum. Hæc ecclesia deinde S. Bertino data, nunc cathedralis est Audomaropolitana. Quarto ad S. Audomarum venerunt circa annum 638 aut 640 Mummolinus, Ebertramnus & Bertinus. Quinto parvo post hæc temporis spatio transacto, (aliquot forte hebdomadis aut mensibus) S. Audomarus cum prædictis beatis viris, divina sibi stimulante gratia, monasterium cogitavit in Dei fundare nomine: ad habitandum enim monachis, divina sibi largiente misericordia, locum habebat aptum, scilicet ex donatione Adroaldi, quæ subditur.

[52] [quæ hanc donationem præcesserunt:] Hæc enim verba, locum habebat aptum insinuant, locum ab Adroaldo fuisse donatum Audomaro, & non solum oblatum. Vox obtulit idem hic significare videtur ac donavit, sicut etiam in Vita S. Winnoci apud Mabillonium sec. 3 Benedict. pag. 395 de Heremaro dicitur, Deo sanctoque Winnoco quoddam sui juris obtulit prædium, ubi vox obtulit sumitur pro donavit. Id rursum colligitur ex hisce, quæ paulo post sequuntur: Postquam ergo præfati Dei famuli ad eum (Audomarum) pervenerunt, concessit illis, ut monachorum habitaculum ædificassent, ubicumque illis in prædicta placuisset villa. Non enim id poterat concedere Audomarus, nisi Adroaldus locum ipsi donasset. Quapropter verba in litteris Adroaldi, Dono vobis omnem rem…, quam domino patri Audomaro, apostolico viro, ad xenodochium suum ædificandum dare voluimus: sed ipse salubre consilium nobis donavit, ut ipsam rem vobis delegarem &c., non excludunt donationem ante Audomaro factam, ac ne hujus quidem acceptionem aut usum huic secundæ donationi prævium; sed solum significant, voluisse Audomarum omni juri, quod in bona illa acquisiverat donatione Adroaldi, in gratiam S. Bertini & sociorum ejus cedere, ut firma donatione ipsis traderentur. Sic certe totus locus intelligi congrue potest, adeoque sic intelligi debet a quovis prudente, qui mavult antiqua monumenta invicem conciliare, quam inutiliter contendere. Verum ad ordinem rerum gestarum redeamus.

[53] Itaque sexto, Sancti igitur viri, Mummolinus atque Bertinus cum ceteris eorum in Christo sociis monasterium ædificare in quodam loco cœperunt, [atque inter has etiam est constructio Veteris monasterii,] quod usque hodie Vetus vocatur Monasterium. Distat locus Audomaropoli uno circiter milliari. Observat vero Cletyus de illo monasterio sequentia: Illud Vetus monasterium cum suis officinis per bella Gallorum & Anglorum combustum fuit anno MCDXCVII. Felicioribus temporibus eodem in loco erecta fuit parochia sub nomine S. Mommolini, in spiritualibus & temporalibus omnino dependens ab abbatia S. Bertini. Redeo ad ordinem gestorum. Septimo, in eo loco paucis morantes annis, octo forsan aut decem, non vero annis quatuordecim, quantum apparet, divina eis suadente gratia, alium voluerunt eligere locum. Ratio mutandi loci fuit, quod, crescente monachorum numero, prior locus nimis esset angustus; quodque Adroaldus jam permotus esset a S. Audomaro, ut bona sua sineret impendi, novaque donatione traderet ad monasterium istud ædificandum ac censu congruo stabiliendum.

[54] Hasce rationes satis clare indicat Iperius, eatenus hæc recte enarrans, [quam Iperius etiam donationi Adroaldinæ præponit,] errores tamen quosdam suæ relationi immiscens, quos corrigemus. Nam cap. 1 part. 6 de his ita loquitur: Principante sic Dagoberto (corrige, Clodoveo II Dagoberti filio) vir illustris Adroaldus supra memoratus beatum Audomarum alloquitur, ut Sithiu villam cum suis appendiciis, & ceteras possessiones supra tactas recipiat, & xenodochium suum construat; sed sanctus Audomarus ejus consilium mutavit, consulens ut Deo & beato Petro bona prædicta conferat; quatenus ibi per viros Dei Bertinum, Mommolinum & Bertrannum, qui sibi in opus Dei collaborabant, monasterium construi debeat ad habitandum monachis, ubi laudes Deo & orationes pro vivis & mortuis perpetuo decantentur, & Christi pauperibus hospitia præparentur, & necessaria ministrentur. Quod Adroaldus, præsente beato Audomaro cunctisque proceribus urbis Tarvanæ, magna cordis cum alacritate complevit, tradens villam Sithiu cum appenditiis. Hæc omnia narrat Iperius post relatam Veteris monasterii constructionem, cui donationem Adroaldi factam ad construendum S. Petri monasterium postponit, ut etiam patet ex ejus verbis num. 44 datis. Itaque consentit eatenus certe rerum gestarum ordini supra dato.

[55] Sequentia, etiamsi corrigenda sint in eo quod Mummolinus dicatur Achario substitutus episcopus, [licet corrigendus sit in aliis:] quodque per errorem consequentem constructio novi seu Sithiensis cœnobii attribuatur soli Bertino, eumdem alias ordinem rursum insinuant. Verba subdo: Interea decedente beato Achario episcopo urbis Noviomæ, ad episcopatum ejusdem urbis Mommelinus provehitur, & Bertrannus cœnobio sancti Quintini a Mommelino præfatur *. Sanctus vero Bertinus cum in vetere monasterio resedisset annis quatuordecim, quia locus ille permodicus erat, ut aptiorem quæreret, spem ponens in Domino, navem conscendit cum aliquibus sociis suis. Et ecce statim contra fluenta præcipitis fluvii angelico ministerio navis impellitur, donec Bertinus ex ordine decantati Psalterii versiculum illum pronunciaret. Hæc requies mea in sæculum sæculi. Lecto versiculo, navis stetit immobilis circa medium, ubi nunc est monasterium. Cognoscens igitur illum sibi a Deo electum locum, ibi monasterium ædificavit in honorem Dei sanctique Petri Apostolorum principis anno DCXC * in quo brevi tempore centum quinquaginta monachos adunavit. Præsidebat tunc Ecclesiæ Dei Martinus Papa primus. Hactenus Iperius.

[56] [an donatio Adrealdi ante datas litteras verbis quoque facta sit, incertum.] Idem part. 8 ita habet: Donatio Adroaldi, consilio beati Audomari facta, Sanctis Bertino, Mommelino & Ebertramno de villa Sithiu & ejus appenditiis, cum bona via fuerit & legitima, ut futuris temporibus validior permaneret, voluit eam Adroaldus litterarum suarum attestatione firmari, quæ sic incipiunt: Dominis sanctis Bertino &c… Facta donatio VIII Idus Septembris, anno undecimo regni domini nostri Clodovei regis &c. Actum in Sithiu villa dominica. In ipso instrumento legitur, Actum Ascio villa Dominica. Ascium vero scriptores passim explicant de hodierno Aix inter Oppidum S. Pauli & Pernas in Artesia. Verum, quidquid sit de loco datarum litterarum, credidit Iperius donationem prius verbis coram testibus factam esse ab Adroaldo; deinde vero litteris confirmatam. Incerta est ea opinio, nec tamen prorsus improbabilis, si non nimium ponatur intervallum inter donationem & litteras. Nam ea litterarum verba, Ut ibi monasterium in honore Petri principis Apostolorum construere debeatis, satis insinuant, monasterium necdum fuisse constructum, quando datæ sunt Litteræ donationis. Qua de causa illud ipso anno 648, quo datæ sunt litteræ, inchoatum existimo.

[Annotata]

* apud Mab. obtulit

* i. e. præficitur

* forte DCXL scriptum

§ VI. Examinantur rationes Cointii & Mabillonii, qui aliam texuerunt chronotaxim: contra eosdem & alios probatur, Mummolinum fuisse primum abbatem hodierni monasterii Sithiensis.

[Mummolinus primus abbas Sithiensis cœnobii statutus:] Cointius eumque secuti scriptores crediderunt, ædificationem Veteris monasterii anno 648 inchoatam esse vi donationis Adroaldinæ; novum vero seu hodiernum cœnobium quatuordecim annis serius constructum esse per S. Bertinum, postquam Mummolinus ad episcopatum Noviomensem, Ebertramnusque ad regendam abbatiam S. Quintini discesserant. Congruenter huic opinioni Mummolinum quidem primum abbatem Veteris monasterii, non vero novi admittit. Verum, sicut antiqua monumenta suffragantur rerum ordini supra datæ, ita huic chronotaxi omnino repugnant, ut facile ostendi poterit. Quin imo existimo, Cointium in hunc errorem esse lapsum, quod non vidisset sinceram S. Audomari Vitam a Mabillonio deinde editam: nam ibi non solus Bertinus, sed omnes simul quæsivisse dicuntur locum novo monasterio construendo: ibi huic monasterio primus abbas a S. Audomaro constitutus dicitur Mummolinus: ibi post Mummolinum episcopum factum abbas statutus dicitur Bertinus, non in Veteri, sed in prædicto monasterio novo. Hæc omnia in Vita S. Audomari, seu in prima Vita edenda num. 3 & 4 tam clare asseruntur, ut de factorum illorum veritate nequeam dubitare: nec dubitasset, opinor, Cointius, si hanc Vitam satis cito vidisset; sed Vitæ interpolatæ, quam solam vidit apud Surium IX Septembris, fidere ausus non est, quantum existimo.

[58] Hoc autem existimare cogor, quia nullas alicujus ponderis rationes apud Cointium aut Mabillonium invenio, [licet enim Vitæ pleræque S. Bertinum primum faciant abbatem,] quibus opinionem suam stabiliant. Omnis fere ratio Cointii ad annum 648 & rursum ad annum 702 num. 31 in eo consistit, quod litteræ Adroaldi datæ non sint ante annum 648: ex quo infert constructionem Veteris monasterii cœptam non esse ante eumdem annum. Possunt quidem adjungi Vitæ pleræque S. Bertini; at id compertum non fuit Cointio, qui Vitas istas non vidit. Dico igitur sententiæ ipsius adstipulari anonymum secundæ Vitæ auctorem, aliosque omnes biographos, qui ipsum secuti sunt. Audiamus anonymum compilatorem, cujus Compilationem edidit Mabillonius. Hic cap. 3 ita scribit: Interea quidam vir nobilis, valde prædives opum, Adroaldus nomine, nullum habens filium, tractare cum B. Audomaro & prædictis Dei famulis cœpit, qualiter possessionum suarum Ecclesiam heredem faceret. Quem B. Audomarus inspirante gratia Spiritus sancti hortatus est, ut S. Bertino sociisque ejus prænominatis quæque habere poterat conferret, quatenus ibidem cœnobium in honore B. Petri principis Apostolorum construendo turbam monachorum non modicam coadunarent. Quod Adroaldus, præsente B. Audomaro cunctisque proceribus urbis Tarvennæ, magna cordis alacritate complevit, tradens villam suæ proprietatis, nuncupatam Sithiu, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vigesimo sexto, anno autem undecimo regni Clodovei filii Dagoberti, octavo Idus Septembris. In territorio igitur quodam ipsius villæ monasterium ædificare cœperunt, qui locus usque hodie Vetus vocatur MONASTERIUM. Fateor lubens hæc omnia favere Cointio, nec aliam esse aliorum Vitæ scriptorum mentem, excepto primo: reliqui enim constructionem Veteris monasterii similiter narrarunt post donationem Adroaldi.

[59] Verum omnium illorum auctoritas mihi major non est, [exigua illarum est auctoritas, cum dissentiant a prima Vita,] quam sit secundi anonymi, quem tam attente sequi voluerunt, ut ipsius quoque errores adoptaverint, atque aliis auxerint, dum annos Christi, & facta quædam ab eo prætermissa adjunxerunt. Jam vero auctoritas secundi anonymi in hisce ne comparanda quidem est cum auctoritate primi. Nam primum anonymum secundo præluxisse clarius est, quam ut multis probari debeat, cum integras ipsius sententias ipsaque frequenter verba adoptaverit. Non igitur satis capio, cur relata a primo scriptore de fundatione primi & secundi monasterii ita mutare voluerit, ut, neglectis fere Mummolino & Ebertramno, pleraque transferat ad solum Bertinum, mutatoque ordine Bertinum faciat antesignanum. Primus scriptor Mummolinum ubique primum nominat, Bertinum tertium: secundus Bertinum semper præponit. Primus docet Mummolinum fuisse præfectum primum in utroque monasterio: secundus de præfectura Mummolini etiam in Veteri monasterio, de qua nec Cointius nec Mabillonius nec Sammarthanus dubitat, prorsus siluit. Primus docet Mummolinum ex abbate creatum episcopum, neque adjungit, cui successerit: secundus, ut discedentem faciat ante constructionem secundi monasterii, dicit Mummolinum Achario successisse, quod falsum esse rursum agnoscunt scriptores mox laudati. Exigua igitur apud me in hisce esse potest auctoritas secundi hujus anonymi, aliorumque ipsum secutorum, præsertim cum Iperius ipse perspexerit & docuerit, constructionem Veteris monasterii longe antiquiorem esse litteris donationis Adroaldi, idque ipsum hodieque velint eruditi Bertiniani.

[60] [quam fideliter magis secutus est scriptor Vitæ S. Mummolini,] Porro, licet prima illa Vita tanto magis mihi sufficere videatur, quanto minus suspectus esse potest ejus auctor, acsi voluisset aliqua a Bertino ad Mummolinum transferre, quia Mummolini Vitam non scripsit, sed Audomari, Bertini & Winnoci; alium tamen subjungam scriptorem, qui præcedentem fideliter est secutus, & nonnulla clarius explicuit. Vita Ms. S. Mummolini in codice nostro, qui notatur P. Ms. 159, post relatum adventum Mummolini & sociorum ad S. Audomarum, ita habet: Parvo post hæc temporis spatio transacto, S. Audomarus cum prædictis beatis viris, divina stimulante se gratia, monasterium cogitavit in Dei nomine fundare ad habitandum monachis, cui, divina largiente misericordia, locus habebatur aptus. Mox sequitur Adroaldi donatio, sicut in prima Vita, & subditur: Postquam ergo præfati Dei famuli ad eum pervenerunt, concessit illis ut monachorum habitacula ædificassent, ubicumque eis placuisset. Sancti igitur viri Mummolinus atque Bertinus cum ceteris eorum in Christo sociis monasterium ædificare in quodam ceperunt loco, quod usque hodie Vetus vocatur MONASTERIUM. Sed in eo loco paucis morantes annis, divina eis suadente gratia, alium voluerunt eligere locum. Beati igitur in Domini confidentes misericordia, perfectum invenerunt consilium.

[61] [quem primum abbatem fuisse docet cœnobii Sithiensis,] Protinus enim in navim ascendentes sine gubernatore ac remige, ac sine ulla cibi vel potus cura, huc atque illuc in spatioso stagno, adhærente prædicto eorum habitaculo, navigantes, omnipotentem rogabant Dominum, ut in locum, quem sua illis præparavit misericordia, eos deduceret illæsos, dicentes invicem, quod non ascensuri essent de prædicto stagno, nisi quando, navicula eorum aptum tenente portum, contigisset illis secundum ordinem Psalterii, subsequentem cantare versiculum: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Misericors Dominus igitur, qui suis ubique præsens est famulis, (prope est enim Dominus omnibus invocantibus eum) navim, in qua fuerunt prædicti beati viri, post aliquod spatium ilico deduxit ad terram. Tunc etiam illi prædictum canentes versiculum, ac sine mora navim relinquentes, læti intraverunt terram, cognoscentes etiam locum illum a Domino ipsis traditum. Dehinc beato Audomaro pio eorum patre favente consilio, monasterium Sithiu, ex prædicta villa nominatum, super Agnionam fluvium in Dei nomine ædificare ceperunt. Confluentibus autem undique religiosis viris ad prædictos Dei famulos, beatus Audomarus Mummolinum præposuit multitudini monachorum. Siquidem ex eo tempore initium sacræ Religionis sumpsit &c. Post hæc subduntur multa de virtutibus S. Mummolini, multa de ejus regimine, auctoque monachorum numero sub præfectura ipsius.

[62] Demum promotio ejusdem ad episcopatum recte enarratur his verbis: [ac deinde episcopum Noviomensem post S. Eligium.] Interea vir Dei Eligius Noviomensis urbis episcopus, post multa patrata miracula, in pace plenus dierum migravit ad Dominum: cujus in loco … præfatus Mummolinus ad pastoralis regiminis curam subrogatus est episcopus. Additur, id factum esse tempore Lotharii regis, videlicet Clotarii III. Jam vero si consideremus, allata hujus Vitæ verba optime congruere cum Vita prima; ea vero, quæ addita sunt de Eligio, cui Mummolinus successit; & de Clotario, cujus tempore id factum est, vere & accurate adjuncta esse; dubitare non poterimus, quin auctoritas harum Vitarum longe præferenda sit omnibus Vitis posterioribus S. Bertini, in quibus Mummolinus falso dicitur successisse Achario, totaque novi monasterii constructio soli S. Bertino male attribuitur. Quippe ex eo etiam capite, quod ne verbum quidem de præfectura Mummolini in iis Vitis legatur, clare patet, anonymum secundum, quem alii secuti sunt, supprimere voluisse gesta Mummolini, ac omnia magis referre ad S. Bertinum, quam veritas patiatur. Mummolinum enim primum fuisse abbatem, tam certum undique est & indubitatum ex aliis quoque monumentis, sicut mox ostendam, ut suspecta mihi fiat fides scriptoris illius, qui id in prima Vita legit & tamen commemorare noluit.

[63] Cointius, Mabillonius & Sammarthanus omnino ut certum admittunt, [Sententia Mabillonii de primo abbate Sithiensis cœnobii] primum abbatem fuisse Mummolinum; sed volunt, abbatem fuisse Veteris dumtaxat monasterii, atque id verum esset, si monasterium Sithiense non esset conditum ante annum 662, quo Mummolinus jam erat episcopus. Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 401, ad annum 648 de hisce ita scribit: Veteri monasterio præfectus abbas Mummolenus seu Mummolinus, novo Sithiensi monasterio Bertinus: quæ res non satis animadversa auctores in varias distraxit sententias, aliis Mummolinum abbatem Bertino præferentibus, aliis postponentibus, aliis denique ex albo Sithiensium abbatum omnino expungentibus, ut primum Bertino locum tribuant. Mummolinus itaque abbas fuit primus, immo & unicus Veteris-monasterii, quod nomen S. Mummolini hactenus retinet; Bertinus novi post annos quatuordecim a constructione Veteris-monasterii; cum scilicet Mummolinus defuncto sancto Eligio in sedem Noviomensem subrogatus. Eadem est sententia Cointii & Dionysii Sammarthani; nec inficior speciosam videri qualemcumque conciliationem illam variarum opinionum: sed eam non invenio ullis antiquis monumentis congruentem, imo omnibus fere repugnantem, adeoque & a veritate aberrantem, uti jam clarius probare incipiam.

[64] Primo huic opinioni repugnant Vitæ S. Audomari & S. Mummolini jam laudatæ. [refutatur ex litteris donationis Adroaldi,] Primæ Vitæ auctor nequit merito esse suspectus, quia reliquis est antiquior, & de S. Bertino magis scripsit quam de Mummolino. Secundæ auctor primum fideliter secutus est, & nonnulla magis exposuit. Aliæ quoque S. Audomari Vitæ prædictis consonant, sed eas adducere non est necesse. Jam vero ex his Vitis habemus, Mummolinum fuisse primum abbatem secundi seu Sithiensis monasterii; adeoque illud esse constructum diu ante annum 662, cum Mummolinus ab anno 659 aut 660 fuerit episcopus. Secundo ipsæ Adroaldi litteræ satis innuunt, donationem fuisse factam; ut construeretur novum monasterium Sithiense: sic enim habent: Ut ibi monasterium in honore Petri, principis Apostolorum, construere debeatis, ad conversandum monachis. Nullus e Vitæ scriptoribus dixit, Vetus monasterium fuisse constructum in honorem S. Petri. De novo igitur loquitur Adroaldus, quod in honorem S. Petri structum fuisse constat. Deinde vox ibi utcumque innuit, monasterium istud fuisse ædificandum in ipsa villa Sithiu, quam donabat Adroaldus. Præterea Vetus monasterium fuit angustum & numerus monachorum ibidem exiguus, ut colligitur ex omnibus Vitæ scriptoribus, ita ut dicat Iperius Sanctos ibi fuisse quasi in eremitorio … cum conventiculo parvo. At verba Adroaldi significant, donationem esse factam, ut amplum ædificaretur monasterium, in quo magnus esset monachorum numerus. Hac de causa omnes Vitæ scriptores asserunt, undique accurrisse multos post constructum monasterium Sithiense, ut ibi Deo servirent; non vero ante istam fundationem.

[65] [ac certæ falsitatis convincitur ex variis diplomatibus:] Tertio ædificatum esse monasterium Sithiense S. Petri ante annum 662, certissimum fit ex privilegiis eidem ante istum annum datis. Audiamus aliquid ex litteris Clotarii III, quibus anno 6 regni sui, id est, anno Christi 661 vel 662, mense Februario, confirmat permutationem variarum possessionum, inter Mummolinum tunc episcopum & Bertinum abbatem factam: Igitur apostolicus vir Mummolenus Noviomensis urbis episcopus, nec non & venerabilis vir Bertinus abba de monasterio Sitdiu, qui * ponitur in pago Tarwanense, a quorum amborum opere visi fuerunt ædificare, & est in honore sanctæ Mariæ Genitricis Domini nostri Jesu Christi, nec non & sancti Petri & Pauli Apostolorum, vel ceterorum domnorum Sanctorum constructus *, ad præsentiam nostram venientes &c. Certum est, Bertinum hic abbatem dici, non Veteris monasterii, sed Sithiensis, nunc S. Bertini dicti: nam Vetus monasterium numquam vocatum est Sitdiu vel Sithiu, sed istud nomen omnes novo monasterio attribuunt biographi. Stabat igitur novum monasterium initio anni 662, nec inchoatum est anno illo. Præterea constructum est non a solo Bertino sed amborum opere, nempe Mummolini & Bertini, ut habent data verba. Eodem anno sexto Clotarii III signatur charta S. Audomari, qua cœmeterium & basilicam S. Mariæ tradit monasterio Sithiensi. In hac autem charta dicitur: Ubi antea monasterium in Dei nomine ædificatum esse videtur, ubi regulariter viventes aderant monachi &c. Non itaque inchoatum est anno 662 monasterium Sithiense, de quo agitur. Præterea in Privilegio Clodovei III, quod ex Folquino diacono edidit Mabillonius lib. 6 de Re diplomatica pag. 607, Mummolinus S. Bertini vocatur antecessor, ibique agitur de monasterio Sithiu. Non igitur in solo Veteri monasterio, sed in Sithiensi Mummolinus abbas fuit & decessor Bertini. Hæc mihi certiora apparent, quam ut ulteriori dubitationi relinquatur locus.

[66] [deserenda igitur chronotaxis Cointii, cui ipsæ Vitæ posteriores S. Bertini repugnant:] Porro Vitæ posteriores S. Bertini, quæ hisce contraria narrant, dum in referenda constructione Sithiensis abbatiæ de Mummolino tacent, imo ante discessisse ad episcopatum asserunt, fidem in hisce non merentur: nam manifesti convincuntur erroris, quia habent, Achario successisse Mummolinum, cum certo successerit Eligio. Si vero respiciamus ad annos in iisdem Vitis enumeratos, clarum est diu ante annum 662 constructionem Sithiensis monasterii ab auctoribus illarum Vitarum esse fixam; atque ea est causa, cur totis viginti duobus annis chronotaxis Bertinianorum, qui Vitas istas & Iperium secuti sunt, præcedat chronotaxim Cointii & aliorum. At deserenda est chronotaxis illarum Vitarum æque ac chronotaxis Cointii & Mabillonii, cum utramque probaverim vitiosam & aberrantem. Unum itaque restat inquirendum, cur in tabulis donationis Adroaldi Bertinus nominetur ante Mummolinum & Ebertramnum. Cointius ad annum 648 num. 31 hanc reddit rationem: Confectæ sunt, inquit, Adroaldi tabulæ, cum nondum ullus e tribus prædictis monachis aut abbas aut episcopus acclamatus esset, ideoque Bertinus, qui monasticam vitam primus omnium susceperat, jure ceteris anteponi debuit.

[67] At velim scire, unde noverit Cointius, Bertinum ante alios fuisse monachum, [Bertinus non videtur primus nominatus esse] quod antiquiorum scriptorum nulli umquam in mentem venit; quodque contrarium est iis, quæ scripserat ad annum 633 num. 13, ubi simul ad monasterium Luxoviense discedentes facit Bertinum, Mummolinum & Ebertramnum. Quin & ibidem longe probabilius adjungit: Mummolinus ævo paulo provectior erat Bertino & Ebertramno. Quippe omnino mihi persuadeo, Bertinum non alia de causa Mummolino postpositum esse in regimine monasterii, quam quod ætate esset junior, & verisimiliter etiam vita monastica. Dubitare igitur vix possum, quin Mummolinus duobus sociis præesset a tempore, quo ex monasterio Luxoviensi simul discesserunt, ut in ipsius Vita asseritur; quin iisdem præfuerit in Veteri monasterio, sine abbatis tamen titulo; atque ea etiam de causa a S. Audomaro primus abbas monasterii Sithiensis fuerit statutus. Itaque etsi omnes verisimiliter caruerint abbatis titulo, quando datæ sunt Adroaldi litteræ, unus tamen superior erat & quasi pater aliorum: nec dubium mihi videtur, quin is fuerit Mummolinus, qui ea de causa primus erat nominandus in tabulis Adroaldi.

[68] Respondeo itaque me vehementer suspicari, Mummolinum revera primum fuisse nominatum in tabulis Adroaldi; [in litteris Adroaldi, licet jam ponatur primus.] sed ordinem nominum deinde fuisse mutatum, postquam Mummolinus & Ebertramnus ex abbatia Sithiensi discesserant. Productæ sunt litteræ Adroaldi ex Chartulario Folquini, ex quo alias plures produxit Mabillonius lib. 6, de Re diplomatica. At laudatus editor in annotationibus suis ad ea diplomata plures observat omissiones ac leviusculas mutationes. Probabilis igitur est etiam hæc mutatio ordinis nominum, quæ tanto magis potuit videri innocua, quanto minus alicui obesse poterat vel prodesse: nam jus omne ex donatione ortum, discedentibus aliis, ad solum devolutum erat Bertinum. Plura de hisce non addam, ut ad ordinem rerum gestarum redeamus.

[Annotata]

* quod

* constructum

§ VII. Quo tempore S. Bertinus abbas factus: permutat aliquas possessiones cum Mummolino: ecclesiæ B. Mariæ Virginis ipsi pro cœmeterio donata a S. Audomaro.

[S. Bertinus circa annum 659 abbas factus,] Cum donatio Aldroaldina notetur mense Septembri anni 648, cumque Sithiense monasterium necdum videatur eo tempore fuisse inchoatum, quia in litteris dicitur, Ut ibi monasterium … construere debeatis; verisimile est constructionem abbatiæ cœptam esse eodem anno ad finem vergente. An statim sequenti anno locum inhabitaverint monachi, non definio; licet hoc appareat verisimile. Verum constructo monasterio, confluentibusque undique religiosis viris ad prædictos Dei famulos, beatus Audomarus Mummolinum multitudini præposuit monachorum, teste Vita prima, cujus auctor subjungit: Sed non multo post hæc temporis intervallo, præfatus venerabilis abbas Mummolinus ad Noviomensis urbis episcopatum … provectus est .. Gloriosus igitur pontifex Audomarus post Mummolinum in prædicto monasterio beatum præposuit Bertinum. Itaque Bertinus creatus est abbas eodem anno, quo Mummolinus episcopus. Hic vero factus est episcopus post S. Eligii obitum, qui a pluribus figitur anno 659, a Pagio 658. Annus emortualis suo loco examinari poterit. Hic interim dixisse sufficiat, S. Bertinum abbatem constitutum circa annum 659.

[70] [crescente monachorum & possessionum numero,] Magnus jam tunc erat monachorum numerus, isque adeo excrescere perrexit, ut scriptor anonymus in Vita a Mabillonio edita asserat: Intra modicum tempus (S. Bertinus) multitudinem monachorum, videlicet centum quinquaginta coädunavit. In Cistertiensi exemplari ducentos legi, observat Mabillonius. Multos accurrisse testantur etiam primi Vitæ scriptores; sed determinatum non exprimunt numerum, quem primus Folcardus posuit, fortasse non sine exaggeratione. Quidquid autem sit de numero monachorum, eos magna prudentia ac vigilantia regebat S. Bertinus, ut narrat laudatus scriptor iisdem fere verbis cum primo Vitæ scriptore, quibus subjungit: Nec deerant, providente Domino, vitæ eorum necessaria. Affines enim & quique nobiles, Christo devoti ejus ammonitione & doctrina, plurima terrarum fundorumque illi conferebant donaria, sicut inferius patebit. Vera hæc sunt; sed non omnes donationes S. Bertino factas recensuit compilator ille; nec recto ordine singulas enumeravit: nam donatio Heremari de villa Wormholt, quam mox subjicit, longe serius locanda erat, ut suo loco videbimus. Nolim tamen negare, adventum S. Winnoci, qui postea factus est abbas Wormholtensis, & trium ipsius comitum, locari posse circa primos annos regiminis S. Bertini, seu circa annum 660, cum ætas S. Winnoci huic chronotaxi non repugnet: attamen probabilius existimo eos serius venisse, ut ostendam infra.

[71] [possessiones quasdam permutat cum S. Mummolino episcopo,] Interim S. Bertinus cum Mummolino episcopo pactus est permutationem quorumdam bonorum: atque ex hoc pacto satis liquet, possessiones abbatiæ Sithiensis post donationem Adroaldi cito auctas fuisse. Folquinus diaconus in Chartulario suo apud Mabillonium lib. 6 de Re Diplomatica pag. 605 de hac permutatione scripsit sequentia: Sub Francorum quoque principe [Chlothario] prædicti regis Hludovei filio, anno ipsius VI, Verbique incarnati DCLX, placuit venerabili viro Mummoleno Noviomensi episcopo, domnoque Bertino abbati de Sitdiu monasterio inter se aliqua permutare locella: deditque venerabilis Mummolenus episcopus domno Bertino abbati villam nuncupatam Vallis, quam de parte dederat viro reverentissimo Ebertramno abbate de sancti Quintini cœnobio, pro alia villa cognomento Tunninis, seu & Inbrago & Inglindono, vel in Selerciago. Hæc quinque locella domno concessit Bertino. Et e contrario vir venerandus Bertinus dedit Mummoleno episcopo portionem suam de villa nuncupante Vausune, in pago Constantino, & locum aliud nomine Launardiaca villa ad integrum, quam commutationem regia auctoritate confirmare petierunt: quod & factum est. Sequitur diploma Clotarii III jam ante a nobis laudatum, quo omnia hæc confirmantur. Iperius cap. 1 part. 10 hujus permutationis & diplomatis Clotarii meminit, cetera narrans, ut hic relata sunt, sed perperam asserens, villam Vausune, aut Vasime, ut ipse vocat, S. Bertino obvenisse ex hereditate paterna; quem errorem refutavi num. 31.

[72] Annus hujusce commutationis non omnino certus apparet. [quod factum videtur anno 662.] Folquinus assignat annum 660, qui forte nobis est annus 661, cum res peracta sit mense Februario: nam non satis mihi patet, utrum Folquinus a mense Januario orsus sit annum, an a Paschate, quia usus ordiendi annum varius fuit, & sæpe mutatus est apud Gallos. Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 463 permutationem hanc narrat ad annum 661, uti etiam fit a Cointio ad annum 661 num. XI. Hic recte annum sextum Clotarii III cum anno 661 composuit, cum existimet Clotarium ab anno 655 regnare cœpisse. Verum Mabillonius notare debuit annum 662, quia Clotarii regnum orditur ab anno 656 fere finito, ita ut mense Februario anni 661 currere non possit annus VI Clotarii, sed is tantum inchoandus sit circa finem anni 661, si vera sit demonstratio Mabillonii, quam tom. 3 Analectorum pag. 514 & seq. concinnasse se credidit ex Inscriptione Jonæ scriptoris Vitæ S. Joannis Reomaënsis. Placuit ea opinio Pagio ad annum 656 num. 17, qui ex ea colligit Clodoveum II adhuc in vivis fuisse hebdomada secunda Novembris anni 656. Hoc autem si verum est, Clodoveus II non modo annis octodecim regnavit, ut plerique habent scriptores, sed fere totis novemdecim, cum mense Januario anni 638 mortuus sit Dagobertus pater ipsius. At quidquid sit de mense obitus Clodovei, defunctum esse anno 656, mihi quoque aliunde apparet probabilius, ideoque factum mox expositum anno 662 innectendum credo.

[73] Eodem anno sexto Clotarii notatæ sunt litteræ S. Audomari, [Ad faciendum cœmeterium cœnobio Sithiensi] quibus monasterio S. Bertini concessit ecclesiam beatissimæ Virginis Mariæ, quæ hodie est cathedralis Audomaropolitana. Folcardus e Vitæ scriptoribus primus hanc donationem, ejusque occasionem narravit. Ex eo vero compilator anonymus apud Mabillonium rem ita exponit cap. 6: Omnibus igitur commodis ejusdem loci sui fratribus perquisitis, cimeterium parare non potuit, uti in palude. Super qua re sui in omnibus adjutoris dilecti Dei antistitis Audomari consilium & opem non distulit quærere. Qui præclarus pontifex solita caritatis adfuit exhibitione, ejusque consilio communicato & labore, fossa ambiens cimeterium, eidem cœnobio consecravit in prædicti collis vertice, constructa in ejus medio basilica in veneratione sanctæ Dei Genitricis Mariæ. Quam communi perfectam opere S. Bertino ejusque cœnobitis concessit integre anno sexentesimo sexagesimo Incarnationis Dominicæ, donationem suam confirmans facta per privilegii descriptionem traditione, in qua se ejusdem beati Patris cunctorumque fratrum sub ejus patrocinio Deo servientium orationibus commendavit, petiitque ut in eodem cimeterio, eo totius carnis viam ingresso, corpus exanime humarent. Iperius part. 10 de iis sic habet: Beatus pater Bertinus ecclesiam suam de veteri monasterio transferens, in hoc Sithiu loco fundaverat: sed quia locus ille tunc sic paludosus erat, ut in eo cemeterium habere non posset, a beato Audomaro episcopo suo consilium & opem quærit: qui sibi cemeterium in collis vertice & basilicam consecravit in honore beatæ Dei Genitricis Mariæ, & domno Bertino dedit in sepulturam fratrum hujus loci, rogans eum & obtestans, ut ubi naturæ sors humanis eum rebus eximeret, corpus suum ad hanc basilicam deferretur, & ibidem cum monachis subterretur *. Tunc beatus Bertinus ordinavit de suis monachis, qui Deo servirent ibidem, & ut de monasterio suo principali ad capellam, & e contra vicissim, per menses & hebdomadas sibi succedant.

[74] [S. Audomarus locum illum,] Traditionem hujus ecclesiæ & cœmeterii jam verbotenus factam existimo, antequam scriptum est diploma Clotarii III, de quo supra egi, licet litteræ donationis S. Audomari videantur serius datæ, quia notatæ sunt XVIII Maii, anno VI Clotarii. Ratio est, quod in litteris Clotarii monasterium Sithiu constructum dicitur in honore sanctæ Mariæ Genitricis Domini nostri Jesu Christi, nec non & sancti Petri & Pauli apostolorum, licet alias non legatur primarium monasterium fuisse constructum in honorem Sanctissimæ Dei Genitricis Mariæ. Quare verba Clotarii videntur sic intelligenda, quod princeps basilica sanctis Petro & Paulo; basilica vero cœmeterii beatæ Mariæ dicata esset, ut advertit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 463. Præterea non omnino certum est, Clotarii litteras datas esse ante litteras S. Audomari, si enim Clotarius regnum adeptus est anno 656 inter Kalendas Februarii, quibus ejus litteræ sunt notatæ, & diem XVIII Maii, quo datæ sunt litteræ S. Audomari, hæ præcesserunt, ac datæ sunt anno 661. Quare non omnino certum est, utrum diploma præcesserit: at verisimile admodum est, basilicam beatæ Mariæ jam inhabitari cœptam a monachis Sithiensibus ante utrumque.

[75] [in quo antea ecclesiam beatæ Mariæ erexerat,] Quæri ulterius hic potest, an hæc ecclesia eadem videatur cum ea, quam S. Audomarus in Vita prima num. 2 in Sithiu construxisse dicitur ante adventum S. Bertini ejusque sociorum? Respondeo id mihi satis videri certum, cum dicatur eam struxisse in eo etiam loco, in quo suum pausat in pace corpusculum. Verum eo tempore ecclesiam dumtaxat construxit, eamque verisimiliter non magni operis. Postea vero cœmeterium additum, ac locus monachorum habitationi destinatus: quin & verisimile est, ecclesiam majori opert instauratam, aut saltem auctam. Posteriora ædificia monachorum præcipue opera suspicor esse constructa; atque ita recte intelligetur, quod S. Audomarus in litteris suis asserit, basilicam communi opere esse ædificatam. Itaque ab hoc tempore S. Bertinus utrumque locum, tumquam unum monasterium rexit, idque successores ipsius fecerunt usque ad seculum nonum, quo per Fridogisum abbatem monasterium S. Audomari (ita deinde vocata est ecclesia S. Mariæ Virginis) a monasterio S. Bertini avulsum est, datumque canonicis secularibus. Verum, priusquam hæc pluribus probare aggredior, litteras donationis S. Audomari ex Vita per Mabillonium edita huc transfero, notatis in margine diversis lectionibus ex collatione cum exemplari nostro Ms. Utroque loco præponitur hic titulus: Exemplar Chartæ S. Audomari. Litteræ ipsæ sic habent:

[76] Domnis sanctis ac venerabilibus in Christo mihi adhærentibus fratribus tam abbatibus quam & presbyteris vel diaconibus vel omni clero Tarvennensis * ecclesiæ, [S. Bertino donat per litteras.] seu viris illustribus, optimatibus, sublimibus personis, vel reliquis quampluribus Audomarus Christi gratia Tarvennensis ecclesiæ episcopus. Licet nos antiqua regulæ constituta salubri observatione custodire conveniat, tamen divina largitate inspirante utili provisione pertractare constituimus, ut quod sacris deliberationibus non derogat, intrepida observatione conservetur. Quare placuit nobis juxta fraternalem consensum: & visceralis pietatis affectus ita cor nostrum intrinsecus mollivit *, ut basilica in insula Sithiu, ubi antea * monasterium in Dei nomine ædificatum esse videtur, ubi regulariter viventes aderant monachi sub libertate constituti ibidem, pariter cum ipsis monachis pro eorum consolatione vel adjutorio basilicam communi opere ad corpora eorum vel nostrum quiescenda ædificavimus in honorem S. Mariæ Genitricis Domini nostri Jesu Christi, ut in suprascripta basilica juxta eorum * fratrum plenissimam caritatem, in ejus locello corpusculum meum post obitum meum ibidem depositum vel conditum deberet inter ipsorum corpuscula monachorum, qui religioso habitu ad omnipotentis * Dei verbum convenerunt de dissimilibus gentibus, de spatiositate mundi in unius gremio sanctæ Ecclesiæ pro amore Christi consolidati sunt, ut ab jugo mundi colla mentes excutiant, omnia deserere, terrenæ curæ pondera deponere, atque ad cæleste desiderium latius animi sinum laxent, vitam remotam pro superna retributione petierunt, ut in ea sanctis virtutibus * dediti, & vetustatem cordis a societate sæcularium strepitus disjungere, & in igne amoris Domini conflati, ut ad cæleste gaudium contemplandum se innovent. Proinde ego pia * fiducia provocatus, intercessores meos apud clementissimum & omnipotentem * Dominum, ut suis precibus præbere mihi dignentur adminiculum, humiliter deposco, & taliter ab ipsa congregatione supplico, ubi & ubi locus evenerit, in quo Dominus de hac luce me migrare jusserit, consocia caritate, juxta quod * in auribus vestris patefecimus, quod voluntas nostra taliter decrevit, ut cum ipsis peregrinis in ipsa basilica, quam pro eorum adjumento construximus, ibidem me requiescere secundum ipsorum monachorum voluntatem & Dei adjutorio licentiam habere debeam, & ipsi Fratres de quibuslibet locis in præfata insula corpus meum adducere, & ibidem recondere debeant.

[77] [quibus varia etiam conceduntur] Per quod decerno & juxta consensum fratrum clericorum Tarvennensis ecclesiæ, vel illustribus viris * interdico, ut ipsa basilica sub * umbraculo patrocinii abbatis Bertini, qui nunc temporis in antedicto monasterio præesse videtur, seu a successoribus suis sub eorum gubernatione regenda cum divino cultu affectuque piissimo & dilectione, qua decet, & cum omni integra soliditate insulæ Sithiu monasterio in sui juris obtineant vigore arbitrioque, vel rebus in ibidem adspicientibus, ut neque ego, neque ullus episcoporum successorum meorum, neque privilegio aut * muneris causa pro ejus adjutorio servorum Dei, vel ipsorum libertate integra reservanda, requirere non præsumat. Et sicut antiquorum vel in novo tempore monasteria propria privilegia sunt consecuta, ita & hoc a successoribus custodiatur, ut * quidquid in ipsa basilica vel ejus monasterio ibidem offertur, ipse abbas vel monachi ibidem servientes absque ullius contrarietate vel repetitione episcoporum liberi cum Dei adjutorio hoc possideant: & juxta * quod decretum est, quidquid prædictæ basilicæ monachi sub libertate euangelica regulariter viventes, regio munere seu a quibuslibet Christianis in agris, mancipiis, auro argentove, sacrisque voluminibus, vel in quibuscumque speciebus, quæ ad ornamentum divini cultus, vel ad opus eorum monachorum pertinere noscuntur, vel in ceteris rebus collatis aut deinceps collaturis in præsenti vita nostris temporibus seu successorum meorum, neque ego nullusque sibi pontifex, aut aliquis ex ordine clericorum ordinator Tarvennensis ecclesiæ, suis usibus usurpare aut minuere, aut ad civitatem aliqua specie deferre non præsumat.

[78] [monasterio Sithiensi privilegia:] Et quidquid ad ipsum altare in Dei nomine fuerit oblatum, a quibuscumque Deo inspirante transmissum, nihil sibi exinde pro reverentia S. Mariæ, in cujus honore ipsa basilica vel reliquorum Sanctorum constructa esse videtur, pontifex aut ejus archidiaconus, vel quilibet ordinator ecclesiæ Tarvennensis audeat vindicare a præfato monasterio. Neque in agris ipsius convivia * ego vel pontifices successores nostri vel archidiaconus præparare non præsumat, nisi ab abbate sæpe dicti monasterii Sithiu spontanea voluntate fuerit rogatus, & peracto divino ministerio, absque ullo incommodo in sua studeat habere regressum *. Neque ulla alia potestate in ipso monasterio, ut diximus, neque in rebus seu mysterium aut ornamentum ipsius, neque in personis donandi aut commutandi pro reverentia S. Mariæ, vel Petri & Pauli Apostolorum, vel pro eo ut quieti sub regula sancta ipsi monachi vivere debeant, ad ipsum monasterium deservientes, ut de perfecta quiete ipsa congregatio valeat, duce Domino, illæso tramite per tempora exsultare, & ad portum quietis æternæ feliciter pervenire. Et sicut plura monasteria sub libertate viventes, ut pro statu Ecclesiæ & salute regis vel stabilitate regni & tranquillitate patriæ * valeant in ipso loco vel ad eorum reliquias Sanctorum plenius exorare, & juxta decreta antiquorum Patrum, Domino adjuvante, valeant perseverare, quatenus hanc epistolam cum privilegio concesso atque indulto, sub ea (ut diximus) libertate, sicut plurima monasteria, ut monachi ibidem consistentes debeant in perpetuum permanere firmissime, ut jam dicti monachi a sæpe dicto monasterio ejusque cellulas: quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quidquid domesticis fidei pro tranquillitate pacis vel reverentia Sanctorum tribuitur: illud etiam placuit addere, ut absque introïtu pontificis ipsi monachi sub religione vel Regula (sicuti superius diximus) vivere debeant Christo protegente, qui adjuvet hanc epistolam conservantibus, & qui destruat infringere eam præsumentibus.

[79] Quam definitionem * constitutionis nostræ, nostris & futuris temporibus ut valitura sit, [hasque litteras multorum subscriptione firmavit.] manus nostræ subscriptione roboravimus, & fratribus nostris & illustribus viris, ut & ipsi perfirmare deberent, rogavi. Actum in basilica ipsa sub die decima octava Maii, anno sexto regni domini nostri Chlotharii regis. In Christi nomine quamvis peccator ego Audomarus nomine absque merito episcopus hanc epistolam voluntarius dictavi & recensere audivi, & qui subterius scribere deberent, rogavi. Hæc abocellis feci, & alius manum meam tenens scripsit, & subscripsit. In Christi nomine Mummolinus acsi peccator, episcopus indignus * subscripsi, rogatus pro indiculo domni Audomari. In Christi nomine Audebertus indignus subscripsi. In Christi nomine Drausio indignus episcopus subscripsi. Bertefridus * peccator hanc epistolam subscripsi. In Christi nomine Gravangerus episcopus indignus subscripsi. In Christi nomine Audobertus episcopus subscripsi. Amlancharius * in Christi nomine peccator episcopus subscripsi. Baginus acsi * peccator episcopus subscripsi. In Christi nomine ego * Abel acsi indignus abbas subscripsi. Ego Ramnebertus * peccator hanc epistolam subscripsi. Ego Landebertus acsi * indignus monachus hoc privilegium rogatus scripsi & subscripsi.

[Annotata]

* forte subterraretur

* Ms. Taruannensis

* Ms. emollivit

* Ms. in antea

* Ms. ipsorum

* Ms. operis

* Ms. precibus

* Ms. ex qua

* Ms. piissimum & optimum

* Ms. quam

* Ms. viris personis

* Ms. sit

* Ms. nec

* Ms. &

* Ms. sine juxta

* Ms. communia

* Ms. ingressum

* Ms. primæ

* Ms. dictionem

* in Ms. hæc vox non est.

* in Ms. Cravangerus præpositus est Bertefrido

* Ms. Amlacharius

* Ms. etsi

* Ms. & ego

* Ms. Ramnerbertus

* Ms. etsi

§ VIII. Expenduntur argumenta, quæ contra hasce litteras donationis objecta sunt: subscriptiones improbantur ut mendosæ vel supposititiæ.

[Lis inter ecclesias S. Audomari & S. Bertini: hinc impugnatæ Audomari litteræ;] Acris hoc seculo nata est controversia inter clerum cathedralis ecclesiæ S. Audomari & monachos S. Bertini de fundatione utriusque ecclesiæ aliisque eo spectantibus: atque ea etiam occasione disputatum est de veritate donationis S. Audomari, quam clerus Audomaropolitanus omnino negavit; Bertiniani vero studiose conati sunt probare. Ea autem occasione non solum impugnata est fides harum litterarum, sed ipsæ etiam donationis Adroaldi litteræ in dubium vocatæ. Porro, licet hactenus ita scripserim de gestis S. Bertini, acsi totam illam litem ignorarem, & de litteris Adroaldi ita locutus sim, acsi de earum fide nemo dubitasset, quod argumenta contra eas prolata non magni sint momenti: licet etiam eodem modo usque ad finem procedere mallem, quam dictam controversiam attingere; video tamen id mihi hic licitum non esse, si pro instituto nostro examinare velim spectantia ad S. Bertinum. Quapropter, cum mentem meam de litteris Adroaldi satis suis locis insinuaverim, easque cum prima Vita, seu Vita S. Audomari, ex qua præcipue impetebantur, ubique conciliaverim, excepto dumtaxat ordine nominum sanctorum Bertini, Mummolini & Ebertramni, quem mutatum videri candide edixi, de hisce litteris plura non addam; sed argumenta præcipua contra litteras S. Audomari objecta, quanta potuero brevitate, hic excutiam eo ordine, quo ad illa respondit scriptor anonymus S. Bertini.

[81] [primum contra eos argumentum ineptum: secundum ex Vita S. Audomari,] Primum argumentum anonymus scriptor ecclesiæ Audomaropolitanæ desumpsit ex illis verbis num. 78: Neque in agris ipsius convivia ego vel pontifices successores nostri, vel archidiaconus præparare non præsumat &c.; credit enim hujusmodi prohibitionem non congruere S. Audomaro, nec sanctitati illorum temporum. At scriptor anonymus abbatiæ S. Bertini in Opusculo Gallico, cui titulus: Origo ecclesiarum S. Bertini & S. Audomari, pag. 72 ostendit, similia aliis quoque ejusdem temporis privilegiis inserta fuisse: nec sane tanta erat sanctitas & simplicitas morum seculo VII, ut cautiones ejusmodi inutiles aut superfluæ videri debeant. Quare tota illa objectio nullius est momenti. Secundum argumentum impugnator litterarum desumit ex Vita S. Audomari, seu Vita prima inferius danda, in quo num. 2 dicitur S. Audomarus ante adventum S. Bertini ecclesiam struxisse in eodem loco, ubi nunc est ecclesia S. Audomari, prout dictum est num. 51 & 75, ubi etiam explicui, quo modo ecclesia illa a S. Audomaro structa esse potuerit ante adventum Bertini, idque tamen conciliari cum verbis litterarum, quibus ecclesia dicitur ædificata communi opere sanctorum Audomari & Bertini. Credidit anonymus impugnator illa duo non posse simul consistere, quod S. Audomarus ibi antea construxisset ecclesiam; quodque ecclesiam illam ædificasset communi opere cum S. Bertino, ideoque litteras S. Audomari falsitatis arguit.

[82] [quæ accusanda non est, sed concilianda cum litteris:] Contra defensor Bertinianus Vitam S. Audomari vehementer accusat, contenditque interpolatam esse, laudans testes interpolationis Mabillonium sec. 2 Benedict. pag. 559 & 564, Bailletum in Vitis Sanctorum tom. 3, & Pagium ad annum 682. Verum mentem illorum scriptorum assecutus non est scriptor Bertinianus, cum nullus asserat, Vitam illam S. Audomari, sicut edita est a Mabillonio, interpolatam esse. Mabillonius pag. 559 titulum Vitæ talem præfigit: Vita S. Audomari, … scripta ab auctore anonymo, qui ante Normannorum cladem vixisse videtur: apud Surium contracta, & interpolata fortasse a Folcardo abbate (imo monacho) Sithivensi seculo X (lege XI.) Restituta ad apographum Corbeiense. Quæ hic de interpolatione dicuntur, intelligenda sunt de Vita per Surium edita, non de illa, quam ex apographo Corbeiensi dedit Mabillonius; idque magis patet in annotatis ad Vitam pag. 564 & 565, ubi varia affert ex Vita interpolata. Eadem est mens Bailleti in Tabula Critica ad IX Septembris & Pagii loco indicato: nam uterque asserit, interpolatam quidem fuisse, sed integritati suæ restitutam a Mabillonio. Res mihi clara est ex codice nostro Ms., ex quo editurus sum partem istius Vitæ, quæ spectat ad S. Bertinum. Quare accusanda non est Vita illa, quæ melior est & purior omnibus aliis tam S. Bertini quam S. Audomari Vitis; sed illa cum litteris S. Audomari concilianda, prout fieri posse ostendi. Quod spectat ad alias S. Audomari Vitas, eas non adducam, quia auctores habent rebus gestis longe posteriores, qui narrata a primo auctore augere voluerunt eodem fere modo, quo factum est de Vitis S. Bertini.

[83] Tertium argumentum, quo scriptor Audomaropolitanus litteras S. Audomari impugnavit, [tertium litteris magis savet quam nocet:] petitur ab iis verbis, quibus ecclesia S. Mariæ constructa dicitur pro sepultura S. Audomari ac monachorum Sithiensium. Credidit nimirum scriptor ille, usum sepeliendi in ecclesiis necdum seculo VII receptum fuisse, nisi pro aliquibus personis singulari honore dignis, quales sunt martyres, episcopi ac Sancti. Verum ostendit Bertinianus scriptor, totum istud argumentum ineptum esse, cum usus sepeliendi in ecclesia monachos sacrasque virgines eodem seculo vigeret. Ex multis exemplis, quæ adducit, unum huc transfero, quia ejusdem fere est temporis, & loco satis vicinum. S. Audoënus in Vita S. Eligii Noviomensis episcopi apud Acherium tom. 5 Spicilegii pag. 173 scribit sequentia: Igitur cuncto opere monasterii (sacrarum virginum, quod Parisiis exstruxit S. Eligius) peracto, atque omnibus ædificiis ancillarum Dei expletis, … ædificavit postremo basilicam in honore S. Pauli apostoli ad ancillarum Dei corpora sepelienda &c. Hoc ipsum exemplum S. Eligii excitare potuit Audomarum ad simile beneficium præstandum monachis Sithiensibus, quos ut pater benigne semper fovit ac protexit. Qua de causa ratio illa donationis adeo litteris obstare nequit, ut potius donationem ipsam magis reddat verisimilem.

[84] Nihilo melius est scriptoris Audomaropolitani quartum argumentum, [quartum ex anno sexto Clotarii inepte hoc tempore petitum est.] quo impetit litteras S. Audomari, quia datæ dicuntur anno sexto Clotario III, acsi Clotarius quatuor solum annis regnasset, uti tradiderunt varii scriptores Chronicorum medio ævo, & non pauci neoterici, quorum opinionem contendit præferendam oppositæ eorum sententiæ, qui annos quatuordecim Clotario III attribuunt. Vidit istud argumentum Iperius, sed inepte respondit, se eos scriptores intelligere de quatuor annis in se completis, ut junctis eis parte anni præcedentis & parte sequentis, veniatur ad annum ejus sextum, in quo data fuerunt hæc duo privilegia (S. Audomari nimirum, & Clotarii III, de quo ante actum.) Ineptam dixi responsionem, quia numquam perveniri potest ad annum sextum, nisi quintus fuerit completus. Verum cum videatur Clotarius aliquot annis solus totius regni monarchiam tenuisse; eruditi aliquot neoterici quatuor illos annos explicuerunt de monarchia ipsius, non de tempore toto, quo regnavit diutius in parte Galliæ. Si quibus hæc distinctio non placet, sine multis ambagibus dicere poterunt, Chronicorum compilatores deceptos fuisse, uti sæpe in aliis errarunt: tam certis enim argumentis demonstrarunt recentiores, Clotarium III multo pluribus annis regnasse, ut mirer talem contra litteras S. Audomari objectionem etiamnum nostro seculo formatam fuisse.

[85] Quintum impugnatoris argumentum a subscriptione S. Audomari petitum est, [Quintum vero argumentum, quo subscriptio S. Audomari impugnatur,] præcipue ob voces hasce postremas: Hæc abocellis feci, & alius manum meam tenens scripsit & subscripsit. Voluit nimirum, hisce verbis significari, totam chartam ita scriptam esse manu S. Audomari, ut eam alius duceret, dicitque id verisimile non esse. Contra observat defensor Bertinianus, conciliari non posse cum eo verborum sensu præcedentia verba: Hanc epistolam voluntarius dictavi & recensere audivi. Non itaque scripsit totam epistolam Audomarus, alio manum ipsius dirigente; sed eam dictavit, scribente Landeberto monacho, si vera sint omnia. At Bertinianus scriptor nimis videtur in contrariam partem declinare, dum verba illa, alius manum meam tenens scripsit & subscripsit, sic exponit, ut ne ad nomen quidem suum subscribendum manum suam accomodaverit, aut dirigi siverit. Audomarus, acsi allegatæ voces solum significarent, alium scripsisse & subscripsisse pro Audomaro, eoque jubente ac præsente. Quippe difficulter credere possum, per voces manum meam tenens tantum significari pro me, meo loco, meo mandato, & me præsente, ut ille contendit. Naturalis mihi magis videretur expositio, si diceremus scripsisse Audomarum, alio manum ducente, non totam epistolam, sed nomen suum epistolæ subnotatum. Eo sane modo probabiliter tolli posset difficultas illa, si satis verisimile esset Audomarum eo tempore fuisse cæcum, sicut voce abocellis indicatur; & si reliquæ subscriptiones essent accuratæ.

[86] [magnam habet difficultatem, quia Sanctus non videtur eo tempore fuisse cæcus;] Verum scriptor Audomaropolitanus non sine fundamento contendit, S. Audomarum nondum fuisse cæcum, quando notatæ sunt litteræ. Nam in Vita S. Audomari videtur insinuari, eum tantum paucis annis supervixisse post visum amissum: quippe, relata cæcitate, ad mortem ipsius enarrandam post pauca auctor si progreditur: Post hæc vero paucis intervenientibus annis &c. Paucos igitur annos cæcitati & morti interponit auctor. Attamen S. Audomarus superfuisse videtur octennio toto aut diutius post annum sextum Clotarii, quo hæ litteræ notatæ leguntur. Etenim Melchior Reginaldus in Epitome Historiæ Suessionensis inter instrumenta fol. 2 recitat litteras Drausii Suessionensis antistitis, datas ad quinque episcopos comprovinciales, inter quos recensetur Audomarus. Atqui epistola illa notatur VI Kalendas Julii, anno decimo quarto regis Clotarii; indeque Pagius ad annum 682 num. 10 colligit, S. Audomarum saltem vixisse usque ad annum 670, & forsan diutius, quia nec annos episcopalis administrationis, nec annum emortualem primus Vitæ scriptor expressit. Jam vero tanto minus mihi fit verisimile, Vitæ scriptorem per paucos annos, quos inter initium cæcitatis & obitum Sancti interponit, octennium totum intellexisse, quanto pauciores reperio annos inter initium episcopatus S. Mummolini & annum sextum Clotarii, quo notantur hæ litteræ, quoque cæcus erat Audomarus, si vera est subscriptio; quandoquidem laudatus Vitæ S. Audomari scriptor inter episcopatus S. Mummolini principium & cæcitatem S. Audomari multos interponit annos his verbis: Post hæc vero multis intervenientibus annis, B. Audomarus carnales amittens oculos &c. Itaque, cum Mummolinus non sit factus episcopus ante annum tertium Clotarii; hic per multos annos non nisi triennium intelligi potest; per paucos vero annos octennium debet intelligi. Hoc argumentum subscriptionem illam S. Audomari valde reddit suspectam. Observare tamen oportet, in Vitis quibusdam aliis dici, Audomarum fuisse cæcum plurimis annis ante mortem, idque nominatim asseri in illa, quæ Folcardo attribuenda videtur; sed omnes illæ Vitæ diu post primam scriptæ sunt, nec multum auctoritatis habere possunt.

[87] Porro & alia in subscriptionibus displicuerunt scriptori Audomaropolitano, [aliæ etiam subscriptiones episcoporum non videntur probabiles,] & dudum ante Cointio ad annum 661 num. 12, ubi epistolam hanc dubiæ prorsus fidei sibi videri asserit propter subscriptiones, licet alias fateatur in ea nihil esse historiæ contrarium. Utraque censura mihi æqua apparet, idque paucis ostendam, omissis brevitatis gratia aliis argumentis scriptoris Audomaropolitani. Dicit S. Audomarus ante subscriptiones se rogasse non modo fratres, sed etiam viros illustres, ut & ipsi perfirmare deberent. Interim ex viris illustribus nullus legitur subscriptus. Initio quoque epistola dirigitur ad omnem clerum Taruanensis ecclesiæ: nec tamen ex clero ullus in subscriptionibus apparet, nisi forte Ramnebertus, cujus officium aut dignitas non exprimitur. Ex duplici hac observatione colligo, subscriptiones non esse integras, sed multas excidisse.

[88] Defectus autem hic subscriptionum maxime notabilis est, [quia non ad episcopos sed ad clericos & optimates dirigitur epistola,] quia nomina reperiuntur subscripta plurium episcoporum, ad quos epistola non videtur fuisse directa; ut facile probatur ex initio, quod tale est: Domnis sanctis ac venerabilibus in Christo mihi adhærentibus fratribus tam abbatibus quam & presbyteris &c. Clarum est voce fratribus hic designari abbates, presbyteros, aliosque clericos ecclesiæ Taruannensis, non vero episcopos. Id rursum evincunt hæ voces num. 77, juxta consensum fratrum clericorum Tarvennensis ecclesiæ &c. Itaque per fratres, qui num. 79 dicuntur rogati cum viris illustribus, ut & ipsi perfirmare deberent, abbates item ac presbyteri aliique clerici necessario sunt intelligendi; sed nullo modo episcopi, etiamsi hi alias sæpe fratres dicantur. Quapropter non satis capio, cur ex omnibus abbatibus, presbyteris, diaconis aliisque clericis ac viris illustribus, qui rogati dicuntur ad subscribendum, soli Abel abbas incognitus, atque æque ignotus Ramnebertus peccator in subscriptionibus compareant; atque eorum loco post Audomarum octo legantur subscripti episcopi, ad quos epistola non dirigitur.

[89] Augent hanc difficultatem, qui inter illos occurrunt, [& quia aliqui ex subscriptis episcopi necdum eran t:] Gravangerus & Baginus: nam hi, ut jam advertit Cointius, non videntur alii a Ravengerio & Baino, qui deinde fuerunt episcopi Morinenses. Probant id verba Folquini, quæ Malbrancus adduxit in scholiis ad librum 4, pag. 672, quibus quatuor S. Audomari successores recensentur hoc modo: Anno quoque ejusdem regis Theodorici, qui erat annus Domin. Incarnat. DCCXX, præfatus abbas Erkenbodus Taruännensis ecclesiæ sublimatur episcopus, Ravangerii successor in ordine factus, qui & ipse successor extiterat Baini præsulis, successoris Drancii, qui post beatæ memoriæ præsulem Audomarum Tarüannensis ecclesiæ susceperat pontificatum. In Vita S. Erkenbodi vel Erkembodonis, apud nos data tom. 2 Aprilis, pag. 93 iidem S. Audomari successores enumerantur, videlicet Drantius, Bainus, Ravengerus & Erkenbodo, seu Erkenbodus. Verisimilia non proferunt Malbrancus & scriptor Bertinianus, dum ob leviusculam nominum immutationem Baginum & Gravangerum a Baino & Ravengero volunt distinguere, ut ignotos faciant præsules. Leviusculæ hæ nominum mutationes iis temporibus tam frequentes erant, ut argumenta ex iis desumpta serium non mereantur responsum.

[90] Mabillonius de Re diplomatica lib. 2 cap. 20 num. 10 difficultatem ex subscriptione posteriorum episcoporum ortam alio modo tollere conatur: Sed illud, [observatio Mabillonii, qui subscriptiones tam dubias] inquit, in primis observatione dignum, quod synodicis diplomatibus non solum præsentes episcopi subscribebant, sed etiam absentes, immo & futuri. Unde factum est, ut in vetustis illis monumentis post præsentium nomina, aut certe inter finem contextus & eorum subscriptiones, amplum non raro sit relictum spatium, quod absentium & futurorum subscriptiones capere posset. Ut id confirmet, inter alia num. 5 affert hanc ipsam epistolam, de cujus subscriptionibus disputamus, ita scribens: Paullo ante id tempus Audomarus Morinorum episcopus Sithiensibus monachis privilegium concessit, cujus autographo præter Audomarum subscripserunt duo Morinenses episcopi Gravengerus, qui aliis Ravengerus, & Baginus seu Bainus, qui præcessoris sui Audomari litteras unus post alium ratas habuere.

[91] [adducere non debuerat ad probandum, inutilis est] Miror sane Mabillonium ex subscriptionibus hujus epistolæ argumentum desumere: neque enim ex incertis certa sumi potest probatio, & omnes diplomatum defectus facile sanari poterunt, iis dumtaxat exceptis, quæ clare repugnant historiæ, si satis est, quod in aliis diplomatis æque labantibus & fidei non satis certæ, similes reperiantur defectus. Verum, quidquid sit de simili leges diplomaticas condendi modo, illa observatio hic non sufficit, cum ne sic quidem subscriptiones fiant verisimiles. Nam Gravangerus subscriptus legitur non modo ante Baginum, cujus in episcopatu fuit successor, sed etiam ante Audobertum & Amlancharium, quin & in exemplari nostro Ms. ante Bertefridum; oportebit igitur aliam rursus invenire rationem, cur ante episcopos Audomaro contemporaneos, & ante Bainum decessorem suum Gravangerus isti autographo, ut vocatur, subscripserit.

[92] [ad fidem iis subscriptionibus conciliandam.] Hanc autem cum ego invenire nequeam, nec magis perspiciam, qua de causa loco cleri Taruännensis & illustrium virorum, qui ad confirmandam donationem erant rogati, subscripserint episcopi, ad quos epistola non dirigitur; demum cum vehementer dubitem, an Audomarus tempore hujus donationis fuerit cæcus; fateri cogor subscriptiones mihi admodum esse suspectas, easque omnino inutiles videri ad formandum ex iis aliquod argumentum. Quod vero spectat ad ipsam S. Audomari epistolam, cum in ea nihil reperiam, quod falsitatis convinci potest, cumque subscriptiones postea ab interpolatore mutari aut adjici potuerint, nolim asserere eam quoque totam esse supposititiam: neque enim id certo evincitur aut argumentis antea excussis, aut folœcismis ac barbarismis stylive obscuritate, quibus laborat. Verum quidquid sit de fide illarum litterarum, ecclesiam beatæ Mariæ Virginis, quæ deinde a S. Audomaro nomen accepit, vere S. Bertino donatam, ab eoque possessam fuisse, mox ostendam.

§ IX. Ecclesia B. Mariæ Virginis, deinde S. Audomari dicta, a monachis Sithiensibus possessa fuit: quando & quomodo iis ablata fuerit, ostenditur.

[Ecclesiam B. Mariæ possessam fuisse a monachis Bertinianis,] Folcardus in Vita num. 20, aliique omnes scriptores Sithienses, qui ipsum secuti de hisce tractarunt, constanter asseruerunt, ecclesiam beatæ Mariæ donatam fuisse S. Bertino pro sepulturæ monachorum. Idem seculo X ante ipsos narraverat Folquinus diaconus in Chartulario suo historico, cui litteras S. Audomari jam ante datas inseruit. His omnibus antiquior S. Folquinus Morinensis episcopus, qui eo vixit tempore, quo monachi Sithienses dictæ ecclesiæ monasteriique adjuncti possessione privati sunt, in litteris suis infra dandis de constructione & donatione illius ecclesiæ sic loquitur: Omnibus certe notum est fidelibus, quoniam sancti confessores Christi Audomarus atque Bertinus, dum adhuc in corpore essent, cimiterium in villa Sithiu in superiori loco ad tumulanda sua & monachorum corpora communi opere fecerunt: in cujus medio basilicam in honore S. Mariæ construxerant, quam etiam B. Audomarus S. Bertino suisque successoribus donans, per privilegium quoddam episcopale confirmaverat, & suum inter eos corpusculum sepeliri in eodem privilegio rogaverat &c. Quæ contra fidem hujus epistolæ objiciuntur a scriptore Audomaropolitanæ ecclesiæ, non magni sunt momenti, ut infra paucis ostendam.

[94] In Vita S. Erkembodonis, qui ex abbate Sithiensi fuit episcopus Morinensis seu Teruännensis seculo VIII, [probant antiqua monumenta, idque ipsi crediderunt Audomarenses:] data apud nos tom. 2 Aprilis pag. 93, post relatam emptionem variarum possessionum per S. Erkembodonem factam, hæc subduntur: Ex his sane possessionibus quasdam adhuc obtinet Sithivense cœnobium, quod quidem nunc constat esse bipartitum. Nam pars, antiquo nomine & ordine retento, monasterium vocatur B. Bertini; pars altera, mutato nomine & ordine, dicitur ecclesia S. Audomari. Ita scriptor ille Bertinianus ipsos allocutus est canonicos Audomaropolitanos seculo XII, cum dicat S. Erkembodonem vixisse ante annos quadringentos. Habemus igitur testimonia omnium seculorum a seculo IX, quibus constanter affirmatur, ecclesiam S. Audomari antea fuisse monachorum S. Bertini: nec invenio id negatum fuisse a canonicis S. Audomari ante seculum nostrum; quod sane mirandum est, si crediderint falsum esse. Quin imo laudatus sæpe scriptor Bertinianus pag. 69 adducit verba antistitis Audomaropolitani, quibus adhuc anno 1730 agnovit, ecclesias S. Audomari & S. Bertini olim unius fuisse communitatis, prout decessor ipsius agnoverat subditas fuisse uni abbati. Hæc sufficere possunt ad amovendum omne dubium.

[95] Verumtamen quia scriptor Audomaropolitanus tenebras claræ veritati offundere conatus est; [idem evincunt varia regum diplomata:] lubet id etiam probare ex monumentis antiquissimis & contemporaneis. Mabillonius in Opere de re diplomatica lib. 6 pag. 605 & seqq. varia edidit regum diplomata, data in gratiam abbatiæ Sithiensis. Porro hæc abbatia in diplomate Clotarii III dicitur constructa in honore sanctæ Mariæ Genitricis Domini nostri Jesu Christi, nec non & sancti Petri & Pauli apostolorum, vel ceterorum domnorum Sanctorum. Iidem plane abbatiæ patroni recensentur in privilegio Clodovei regis pag. 607, in privilegio Chilperici regis pag. 608, in charta Theoderici regis pag. 609, in privilegio Caroli regis pag. 610, uti & in aliis quibusdam sequentibus. At constat, primariam ecclesiam seu primum monasterium Sithiense fuisse dicatum S. Petro apostolo; secundariam vero S. Mariæ fuisse consecratam. Reges igitur prædicti utramque simul intellexerunt nomine monasterii Sithiensis, seu monasterii Sithiu aut Sitdiu, ut varie appellatur. Ex sequenti diplomate Caroli Magni regis, quod datum notatur anno XX regni ejus, pag. 611 aliud eruitur argumentum. Igitur notum sit, … qualiter concessimus Autlando abbati & monachis ex monasterio Sithiu, quod est constructum in honore Dei omnipotentis & sancti Petri principis Apostolorum vel ceterorum Sanctorum, ubi sancti Audomarus atque Bertinus Christi confessores corpore requiescunt &c. Hic solus primarii monasterii patronus nominatur S. Petrus. At S. Audomarus & S. Bertinus requiescere dicuntur in Sithiensi monasterio, idemque asseritur in duobus sequentibus Ludovici Pii imperatoris diplomatis. Attamen nullum est dubium, quin S. Audomarus sepultus sit in ecclesia S. Mariæ Virginis, nunc S. Audomari, ibique manserit usque ad tempus horum diplomatum. Clarum igitur rursum est, ecclesiam illam S. Mariæ sub monasterio Sithiensi fuisse comprehensam. Hac de causa in diplomate Ludovici Pii pag. 613 monasterium istud vocatur, Sanctæ Mariæ & sancti Petri & Pauli, atque beatorum Christi confessorum Audomari & Bertini; licet jam tunc canonici inhabitarent monasterium S. Audomari.

[96] [quin id ipsum satis probatur ex Vita S. Audomari,] Ex ipsa Vita S. Audomari, seu ex Vita prima, quam sibi scriptor Audomarensis faventem credidit, quamque Bertinianus nimis aversatus est, eadem possessio verisimili admodum ratione ostendi potest. Relata enim morte S. Audomari, Vitæ scriptor num. 5 sic pergit: Prædictus ergo venerabilis abbas Bertinus, divina sibi gratia revelante, statim ad locum, ubi venerabilis senex obiit, cum suis pergendo monachis, sacrum beati Audomari corpus cum psalmis & hymnis & canticis ad locum sepulturæ deduxit: eumque in prædicta ecclesia, quam ille beatus pontifex in Sithiu ædificavit, cum immenso circumstantis populi sepelierunt luctu. Sanctus autem Audomarus beato prædixit Bertino, cunctisque fratribus, tempore illo Domino in Sithiu servientibus, ut quando ei sors incerta extremæ contigisset horæ, in prædicto loco suum sepelirent corpusculum. Nulla hic mentio clericorum aut canonicorum; sed S. Bertinus cum suis monachis S. Audomarum sepelivit. Cum autem eum sepeliverit in ecclesia S. Mariæ, nunc S. Audomari, ecclesiam illam possidebat. Quis enim credat, Audomarum voluisse sepeliri per monachos eorumque abbatem, sed in aliena ecclesia? Quis existimare possit, ecclesiam illam fuisse clericorum aut canonicorum, in qua monachi dicuntur sepeliisse episcopum, adstante populo, sine ulla cujusdam clerici mentione?

[97] [ubi narratur Sancti sepultura.] Præterea, cum non solum S. Bertino, sed cunctis etiam monachis Sithiensibus curam suæ sepulturæ demandasse dicatur; dubitare nequeo, quin id scripto fecerit, sicut legitur in Vita alia S. Audomari, quæ auctorem videtur habere Folcardum monachum, ut in Audomaro ostendam. Ille, relato obitu, sepulturam sic narrat: Translatum est autem corpus ejus a reverentissimo abbate Bertino ac choro monachorum, & sepultum cum gloria in monasterio Sithiu, in basilica, quam ipse præclarus pontifex in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ ad tumulanda monachorum corpora construxerat. Sanctus enim Audomarus beatum Bertinum cunctosque fratres illo tempore in Sithiu Domino servientes in traditione cujusdam privilegii rogaverat, ut, sicubi ei sors incerta extremæ contigisset horæ, in prædicto loco inter monachorum corpora suum sepelirent corpusculum. Tria habeo exemplaria Mss., in quibus eadem plane de sepultura leguntur verba. Præcedentia quoque in variis reperiuntur, ita ut ex ipsis S. Audomari Vitis abunde probetur, ecclesiam illam S. Mariæ olim fuisse monasterii S. Bertini, quod mihi undique tam apparet certum, ut mirer negari potuisse.

[98] Porro ecclesia illa S. Mariæ Virginis cum adjuncto monasterio mansit sub abbatibus S. Bertini successoribus usque ad tempora Ludovici Pii imperatoris & abbatis Fridogisi aut Fredegisi, [Possessio illa mansit Bertinianis usque ad annum 820,] qui eam monachis ereptam canonicis dedit. Factum id a scriptoribus Bertinianis refertur ad annum septimum Ludovici imperatoris, Christi vero 820, quod cum chronotaxi Pagii & aliorum neotericorum recte congruit. Res narratur in Inventione S. Bertini, a Bovone abbate scripta & inferius danda num. 20. At primus omnium mutationem illam breviter exposuit S. Folquinus, qui eodem tempore erat episcopus Taruännensis, in charta jam laudata, quam mox integram dabo. Secutus est alter Folquinus diaconus Bertinianus, qui sequenti seculo in Chartulario suo historico de hisce scripsit uberius. Verba ipsius videri possunt apud anonymum sæpe laudatum in Origine ecclesiarum S. Bertini & S. Audomari pag. 158, sed plane eadem sunt cum iis, quæ compilator anonymus apud Mabillonium pag. 121 de hac re exposuit, aut potius compilator Folquini verba ad Opusculum suum transtulit sine ulla cujusdam momenti mutatione.

[99] Verba igitur ex editione Mabillonii huc traduco: [quando Fridogisus canonicus, abbas factus Sithiensis,] Glorioso, inquit, imperatore Ludovico, Caroli Magni æque imperatoris filio regnante, cum eatenus hoc antiquum & tunc regale cœnobium ex tempore beatissimi Bertini ejusdem fundatoris præcipui sacra monastici Ordinis religione admodum nobilitaretur, atque secundum instituta canonum Fratrum adoptione ipsius regimen commendaretur; contigit ut quidam Fridogisus, genere Anglus, & abbas S. Martini Turonis, anno Verbi Incarnati octingentesimo vigesimo, & præfati regis Ludovici septimo, abbatiam Sithiensis cœnobii regia donatione susciperet gubernandam. Qui in initio tyrannidis suæ cum cerneret abbatiam universam tot monachorum usibus delegatam, utputa centum & triginta monachorum inter utraque monasteria, S. Bertini scilicet sanctique Audomari, degentium, nihilque suarum voluptatum usibus sequestratum; avaritiæ jaculo cæcatus, monachorum impudenter tentat vitam destruere, ut res eorum usibus a fidelibus traditas suæ lasciviæ potuisset facilius mancipare. Quod diabolica suggestione mente conceptum, nefanda est ab illo perpetratione peractum. Nam in capitaneo * Apostolorum seu S. Bertini loco, ubi octoginta & tres monachi deserviebant Domino, sexaginta pro humana potius laude quam pro Dei amore retinuit; reliquos districtioris vitæ viros, quos suæ perversitati putavit non consentire, de monasterio expellens abire permisit. In S. Audomari quoque monasterio, ubi regulariter viventes aderant quadraginta monachi, triginta canonicos ibidem ad serviendum deputavit in ministerio Christi. At posthæc totius abbatiæ circuiens villas, & quia duplex exstabat monachorum numerus, duplam eis portionem villarum est largitus; canonicis autem, quia pauciores erant numero, simpla contra monachos est data portio: ipse ea, quæ sibi maxime placuerant, ad suæ perversitatis usum reservavit. Et quia canonicus erat, cum canonicis in S. Audomari monasterio sæculariter vivebat. Hactenus ex Folquino anonymus ille.

[100] [ecclesiam B. Mariæ, seu S. Audomari tradidit canonicis:] Iperius cap. XI de Fridogiso ita habet: Fridogisus hujus loci abbas undecimus, natione Anglicus, de genere Caroli Magni, sacri palatii imperialis summus cancellarius, canonicus secularis, & abbas sancti Martini Turonensis, regia donatione suscepit hanc abbatiam a Ludovico imperatore anno suo septimo, & simul hanc abbatiam tenuit una cum Turonensi prædicta. Hic primus externæ professionis, & nostræ religionis expers, abbas noster statim in suo primo adventu, videns hanc abbatiam tot monachorum indivise sub uno & eodem abbate Deo servientium usibus delegatam, utpote centum &c triginta monachorum, nihilque aut parum suæ utilitatis usibus sequestratum, hanc abbatiam divisit: nam capellam sanctæ Dei Genitricis, quam beatus Audomarus ad monachos sepeliendos in arce villæ dedicaverat, expulsis inde quadraginta monachis, triginta canonicos sæculares ibidem instituit: in capitali autem monasterio isto pro octoginta sex monachis, solum quadraginta retinuit, reliquos vero districtioris vitæ viros, quos suis voluntatibus sciebat esse non consentaneos, de monasterio expellens, abire permisit. Et quia sæcularis erat canonicus, cum sæcularibus canonicis vivere præelegit in monasterio sancti Audomari, seu capella sanctæ Dei Genitricis. Quare de omnibus bonis, villis, ac terris ecclesiæ portionem canonicis pro suis gradibus assignavit & tradidit. Ipse etiam ea, quæ sibi maxime placuerant, suæ voluntatis usibus reservavit. Sic quæcumque prædecessores elaboraverant, ac per eos elaborata fuerant & ordinata, ipse in labores eorum intrans, omnia pervertit atque subvertit. Hæc Iperius, dissentiens a præcedente scriptore in numero monachorum majoris monasterii. Uter rectius numeraverit, non facile dixero. At clarum est, monachos plures ab utroque recenseri, dum numerum utriusque monasterii simul referunt, quam in singulis recensent locis. Quapropter centum & triginta fere monachos in utroque simul monasterio vixisse credo, dum numerus, qui non semper idem esse poterat, morientibus subinde nonnullis, erat maximus.

[101] [orta hinc æmulatione inter monachos & canonicos,] Præter alia damna ex divisione illorum monasteriorum orta, hoc etiam narrat laudatus anonymus apud Mabillonium: Hic etiam fraternæ caritatis utriusque monasterii destructor extitit, dum & monachi sibi justum, & ab antiquis patribus traditum, reverentiæ honorem vindicant, canonicorumque subjectionem sibi veraciter defendunt; & canonici ab ipso abbate canonico fallaci adsertione principatum ad se monasteriorum pertinere dicunt. Post mortem vero Fridogisi, quam idem scriptor, ut & Iperius, innectit anno 834, successor ejus Hugo, quamvis & ipse secularis canonicus esset, teste Iperio, monachorum tamen partibus utcumque favere cœpit. Audiamus Iperium cap. 12: Hugo, inquit, hujus loci primus, abbas duodecimus, filius (illegitimus) imperatoris & Francorum regis Caroli Magni, frater imperatoris Ludovici Pii tunc regnantis, … abbas de monasterio sancti Quintini Viromandensis, sæcularis canonicus hanc ecclesiam regia donatione suscepit, & tenuit una cum ecclesia sancti Quintini prædicta anno Ludovici fratris sui XXI, & anno Christi 834.

[102] Et mox paulo inferius: Post hoc Hugo abbas noster condolens hujus ecclesiæ divisioni per Fridogisum factæ, [Hugo abbas Fridogisi successor, Ludovico imperatore] fratris sui imperatoris atque beati Folquini tunc Morinorum antistitis auctoritate, ecclesiam S. Audomari, etsi non ad plenum ad Religionis obedientiam, tamen ad hujus monasterii S. Bertini ac ejus abbatis subjectionem reduxit, sic ut ab abbate S. Bertini monachus ibidem instituatur canonicorum ædituus, & custos illius ecclesiæ, qui quater in anno, id est, in feria tertia Rogationum, festisque beati Johannis Baptistæ, sancti Audomari, & Omnium Sanctorum, ibi majorem Missam decantet, oblationes & emolumenta percipiat, sicut in Privilegio super hoc a beato præsule Folquino, consensu Ludovici imperatoris confecto, plane continetur.

[103] Privilegii chartam, cujus initium dedit Iperius, [& S. Folquino episcopo consentientibus,] ex anonymo totam subjungo: Ego Folquinus Dei gratia Morinorum episcopus omnibus fidelibus tam futuris quam præsentibus. Quidquid ob amorem Dei exigentes rei veritatem memoriæ futurorum noscendum reliquerimus, valde id animabus nostris profuturum speramus, dum & vera innotescimus, & falsata damnamus. Melius est enim ipsam veritatem ad laudem Dei manifestare, quam pro lucro aut negotio terreno eam celare, ne scilicet homo peccator offensam Dei & Sanctorum ejus in hoc videatur incurrere. Igitur ego Folquinus episcopus, suggestione Hugonis abbatis Sithiensis cœnobii, quod est constructum in insula Sithiu in honore B. Petri principis Apostolorum, ubi B. Bertinus corpore quiescit, perpendens injustitiam lacrymabilem, quam Fridogisus prædecessor supra memorati abbatis eidem sancto loco intulerat, tota intentione excogitare cœpi, qualiter eumdem locum ad pristinum honorem valerem reducere. Omnibus certe notum est fidelibus, quoniam sancti confessores Christi Audomarus atque Bertinus, dum adhuc in corpore essent, cimeterium * in villa Sithiu in superiori loco ad tumulanda sua & monachorum corpora communi opere fecerunt: in cujus medio basilicam in honore S. Mariæ construxerant, quam etiam B. Audomarus S. Bertino suisque successoribus donans, per privilegium quoddam episcopale confirmaverat, & suum inter eos corpusculum sepeliri in eodem privilegio rogaverat.

[104] Quam prædictus abbas Fridogisus non solum S. Bertino tulit, [qualecumque jus in ecclesiam S. Audomari monachis restituit;] sed etiam (quod dictu horribile est) monachos ejus Deo honeste ibidem servientes cum magno dedecore expulit, canonicosque ibi constituit, dum scilicet a temporibus sanctorum Audomari atque Bertini religio monachica ibidem famulans religiosissime floreret. Quorum lacrymosæ injustitiæ reclamationique incessabili compatiens, & petitioni Hugonis venerabilis abbatis adquiescens, ædilitatem seu custodiam ipsius basilicæ S. Petro sanctoque Bertino reddendam, & monachum ad custodiam ibi ponendum censui & statui, ut & quatuor temporibus in anno Missarum sollemnia celebrarent, stabilivi, hoc est, in feria tertia dierum Rogationum, in festivitate quoque B. Johannis Baptistæ, & in depositione S. Audomari, in festivitate Omnium Sanctorum: & quidquid ad ipsum altare veniret, monachi sancti Bertini absque ulla contradictione juxta morem pristinum secundum decretum beati Audomari, quod in privilegio de traditione ipsius loci cœnobitis scripsit & interdixit, haberent, tenerent, & in perpetuo perenni jure possiderent. Nec * episcopus aut archidiaconus ejus, seu aliquis clericorum, vel judex forensium rerum, aliquid sibi exinde vindicent.

[105] [ut intelligitur ex litteris S. Folquini,] Denique jam quidam emerserant audacia temeritatis decepti, dicentes primatum locorum ad se pertinere debere. Quorum præsumtuosæ superbiæ resistens, per descriptionem capitularem coram quibusdam primatibus regalis palatii & hujus patriæ eos huic loco subegi, & conatum eorum annihilavi. Hoc etiam scriptum posteris relinquendum fore ratum duxi, ut per hoc quandoque resistatur inimicorum * malæ voluntati, & hoc infringere volentium iniquo conatui. Quod quicumque futuris temporibus vel annihilare, vel infringere * præsumserit, quod absit, auctoritate Patris & Filii & Spiritus sancti anathema sit, nisi digna pœnitentia resipuerit. Actum est anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo trigesimo nono, Indictione secunda; imperii autem Ludouici regis anno vigesimo sexto, præsulatus quoque nostri anno vigesimo tertio, in ecclesia sanctæ Mariæ, duodecimo Kalendas Julii, præsente universali synodo. Ego Folquinus ex consensu & præcepto domini Ludovici Imperatoris hæc voluntarie firmavi, & cum episcopali interminatione subscripsi. Ego Maximus archidiaconus subscripsi. Ego Hugo abbas subscripsi. Signum Adalardi monachi, signum Amalberti monachi, signum Mori monachi, signum Henrici * comitis, signum Odgini * advocati, signum Everwini militis, signum Berarii militis. Ego Guntbertus levita & monachus jussu domni Folquini præsulis hanc chartam scripsi & subscripsi.

[106] [quæ non probantur supposititiæ.] Cointius ad annum 839 num. 15 de hoc privilegio ita scribit: In dubium non vocamus, quin Folquinus episcopus Sithivensi monasterio, ubi tunc monachi degebant & canonici, privilegium rogante Hugone abbate concesserit… Privilegium tamen, ut editum est a Folcardo (imo a Scriptore anonymo) non existimamus sincerum, quia in eo Fridogisus Sithivensis abbas, Hugonis decessor, atrocioribus verbis impetitur, inveniturque character chronologicus ab Incarnatione Dominica ductus. Plures improbandæ dictæ chartæ rationes non allegat, sed hasce pluribus verbis explicat, dicens necdum in usu fuisse tempore Ludovici Pii, ut publicis instrumentis anni Dominicæ Incarnationis apponerentur. At monachis imputat verba duriora in Fridogisum, cujus vitam & mores .. a calumnia se vindicasse ait ad annum 820 num. 12 & 13. Mabillonius in Annalibus tom. 2 pag. 612 post laudatus Folquini litteras de Cointii objectionibus hæc addit: Non immoror censuræ Caroli Cointii, qui hoc privilegium ob leves causas suspectum reddere conatur, nempe quod duriora verba in Fridugisum abbatem contineat, de Sithiensibus sane haud bene meritum, quos Folquinus diligebat; & ob annum Incarnationis appositum, quod in ecclesiasticis litteris tunc temporis receptum fuisse, aliis exemplis constat. Talia exempla adducit in Opere de Re diplomatica lib. 2 cap. 2 num. 17 & 18. Quod vero spectat ad Fridogisum, non ea in defensionem ipsius argumenta adducit Cointius, ut S. Folquinus non potuerit factum ipsius gravioribus verbis improbare. Iperius ipse de Fridogiso cap. XI part. 4 dixit, Qui præter hujus ecclesiæ divisionem supradictam, satis eleganter rexerat annis quatuordecim &c.; at idcirco divisionem ipsam probare non debuit. Quapropter rationes Cointii satis a Mabillonio refutatas puto. Quæ vero insuper contra Folquini chartam objecit nuperus scriptor Audomarensis satis pro majori parte jam refutata sunt: ad reliqua vero respondit scriptor Bertinianus. Itaque plura de hisce non addam, nec examinabo, quamdiu statuta hæc Folquini episcopi ac Hugonis abbatis fuerint observata, ut ad gesta S. Bertini redeamus.

[Annotata]

* i. e. præcipuo

* Ms. cimiterium

* Ms. ne

* Ms. invidorum

* Ms. vel infringere vel annihilare

* Ms. Unrici

* ibid. Edguni

§ X. Adventus S. Winnoci ejusque sociorum, qui se S. Bertini disciplinæ subjiciunt: gesta cum Walberto comite: Sanctus subscribit testamento S. Amandi.

[Ad S. Bertinum cum tribus sociis venit S. Winnocus,] Iperius cap. 1 part. 8 ait S. Bertinum sæpe venisse ad S. Judocum eremitam in pago Pontivo, & S. Richarium abbatem Centulensem cum eodem illuc ivisse, ut invicem consolarentur in verbo Dei. At ignoro, unde id hauserit scriptor ille, nisi forte mera sit conjectura, qua crediderit Sanctos, non nimio locorum intervallo disjunctos, etiam familiares fuisse; sed de ea familiaritate in Vitis ipsorum nihil invenio. Idem Iperius part. 9 de adventu S. Winnoci & trium sociorum ad Bertinum hæc scribit: Circa idem tempus (regnante Clotario III) beatus Christi confessor Winocus, Judicaïl regis Britonum filius sanctique Judoci frater, spreto mundo, regni coronam tonsura sortis Domini, sceptrumque regale virga regularis disciplinæ commutans, sub beatissimo patre Bertino in hoc Sithiu monasterio monachus efficitur, cum tribus fratribus suis, Bradanoco scilicet, Ingenoco & Madoco. Præerat tunc pater noster Bertinus turbæ monachorum centum quinquanginta, inter quos Winocus quasi stella matutina præceteris clarescebat. Hæc relatio in variis corrigenda est. Primo, qui hic Bradanocus, in Vitis S. Winnoci vocatur Quadanocus. Secundo tres illi comites Winnoci, non fuerunt fratres ipsius. Tertio Vita antiqua non habet, Winnocum fuisse regio natum genere, aut consanguineum Judicaëlis aut Judoci, nedum filium facit Judicaëlis aut Judoci fratrem.

[108] Cum tamen Vita S. Winnoci, quam edidit Mabillonius sec. 3 Benedict. pag. 304 Winnocum ex regali prosapia ortum asserat, [qui se cum illis ejus disciplinæ subjicit.] de stirpe ejus accuratius disputari poterit ad diem VI Novembris, quo colitur, ubi & alia ad Winnocum solum spectantia examinabuntur. Interim audiamus ex laudata Vita, quæ ad Bertinum simul pertinent. Igitur, inquit auctor, post longa viarum spatia, (quatuor illi socii) regioni tandem appulere Morinorum, ubi, fama vulgante, religionem compererant tunc floruisse Sanctorum. Erat tunc temporis in præfata Morinorum seu Tarvennensium regione B. Bertinus, in ornamento Ecclesiæ Dei lapis pretiosus, in Sithiu monasterio merito & officio abbas. Hic sanctitatis suæ aromata longe lateque spiraverat, & in militiam Christi exemplo sui quamplures attraxerat. Cujus laudabilia gesta nosse qui velit, ex libello plenissime actibus ejus inscripto palam habebit. Tanti ergo Patris regimonio præfati viri debito se subdidere obsequio, & egregium omnino duxere, ad doctrinam Sancti animo pervigili pendere. Quorum laudabili devotioni congaudens memoratus Vir Dei, sub norma pii patris Benedicti edocuit ferre jugum Christi; & ut monasticis deservirent sanctionibus, & verbis instituit & actibus. Hactenus de adventu S. Winnoci ejusque sociorum, quibus ille junior fuisse dicitur. At nolim affirmare, adventum ejus recte ab Iperio fixum esse sub Clotario III, id est, inter annum 656 & 670. Nullum quoque mihi est dubium, quin adventus ille ab eo perperam relatus sit ante donationem ecclesiæ S. Mariæ modo narratam, ut infra magis patebit, ubi agetur de donatione villæ Wormholt, ubi Winnocus cum sociis monasterium erexit.

[109] [Walbertus comes miraculo sanatus, multa S. Bertino donat,] Primum factum, quod narratur in Vita prima post mortem & sepulturam S. Audomari, est infortunium & sanatio Walberti seu Waldeberti viri nobilis ac comitis. Cum autem mors S. Audomari locanda videatur circa aut post annum 670, potest hæc sanatio ex conjectura figi inter annum 670 & 680. Walbertus porro sanatus multa S. Bertino ejusque monasterio donavit. At primi Vitæ scriptores non exprimant, quæ prædia aliave bona a Walberto donata sint; neque edicunt, utrum Walbertus bona ista statim donaverit, an solum testamento post mortem: ac demum, utrum Walbertus in seculari Vita permanserit, an monachus sit factus. Verum posteriores Vitæ scriptores omnia enucleatius enarrare conati sunt; at non satis constat, an etiam verius enarraverint. Post tres primos anonymos, qui de prædictis nihil explicuerant, Folcardus primum seculo XI asseruit, Walbertum factum esse monachum in Luxoviensi cœnobio. Plura explicare voluit anonymus compilator apud Mabillonium cap. 7; ubi relato Walberti casu ac prodigiosa sanatione, sicut refertur in Vitis edendis, hæc subdit: Cordisque compunctione repletus, magnam hæreditatis suæ partem, villam scilicet Arkas, & multa alia (sicut antiquitas adserit) prædia B. Bertino tradidit, & usibus fratrum in Sithiu Christo famulantium perpetuo delegavit. Sicque paullatim rebus secularibus renuntians, omnique studio cælestibus inhians, jamque monachus fieri desiderans, S. Bertini hortatu & consilio fretus, in Luxovio habitum religionis suscipere irrevocabili spondet devotione.

[110] [inter quæ numeratur villa Arkæ: filius ipsius monachus dicitur factus:] Simon abbas in Vita metrica historiam illam Walberti prolixo expolire conatus est carmine. Dona vero Walberti sic enumerat:

Servos, ancillas, reditus dans, prædia, villas,
Sanctum ditavit &c.

At non explicat aliquod prædium aut villam nominatim. Verumtamen, cum etiam Iperius villam Arkensem asserat donatam a Walberto, quem Mabillonius aliique recentiores Arkensem vocant comitem, negare nolim villam illam a Walberto abbatiæ S. Bertini donatam. De loco Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 480 hæc notat: Est autem villa Arkæ haud procul ab Audomaropoli, quam villam cum aliis prædiis Walbertus dedit Bertino abbati Sithiensi. Consentit sæpe laudatus adjutor noster Bertinianus, notans pagum esse distantem Audomaropoli media leuca, qui adhuc juris & dominii est S. Bertini. Quapropter dubitare nequeo, quin abbatia Bertiniana pagum illum a Walberto, ejusve filio Bertino, aut saltem a posteris Walberti acceperit, cum hac de re Bertinianis ipsis maxime credendum sit. Dixi autem locum donatum esse a Walberto aut filio ipsius, quia iperius hæc scribit: Filius vero ejus (Walberti) sanctus Bertinus hic in Sithiu monasterio sub beato patre Bertino professus, religiosam vitam sancto fine concludens, ad Dominum gloriose migravit. Cujus corpus cum corpore beati Arkenbodonis & aliorum Sanctorum supra majus altare in ecclesia canonicorum S. Audomari repositum veneratur. Hæc qui expenderit, in eam facile conjecturam poterit adduci, ut suspicetur Bertinum illum, memorem sanationis paternæ, se cum possessionibus suis Bertiniano dedisse monasterio.

[111] Quod vero spectat ad vitam monasticam Walberti comitis, [Walbertus etiam monasticam vitam amplexus dicitur;] ea tot erroribus est implicita, ut mihi non satis appareat probabilis. Primus auctor Folcardus Walbertum non solum monachum facit Luxoviensem, sed etiam deinde abbatem. Simon abbas monachum Luxoviensem, abbatem, miraculisque coruscantem & Sanctum facit. Confuderunt nimirum hunc Walbertum cum S. Walberto abbate Luxoviensi & successore S. Eustasii, uti etiam facit Iperius, errorem illorum amplectens, explicansque & augens, dum part. 10 Walbertum hunc facit SS. Pharonis, Chagnoaldi, ac Faræ fratrem, atque ita de eo pergit: Sanctus autem Walbertus successione paterna Pontivensis, Tornensis & Arkensis comes, uxorem habuit sanctam Regentrudam, (de hujus sanctitate nihil invenio) de qua filium genuit, quem beatus pater Bertinus de sacro fonte levans, Bertinum nominavit & utrisque pater confessionum verbum vitæ sæpius proponebat. Deinde, relato breviter lapsu & sanatione Walberti, subdit: Sospes gratias referens, magnam hereditatis suæ partem Deo & beato obtulit Bertino, Archensem scilicet villam & comitatum cum omnibus appendiciis ejus, & sæculo renuncians, hic primum sub beato Bertino, dein in Luxovio monachus est effectus sub beato Eustasio. Post quem ipse Walbertus immediate est in abbatem assumtus, & demum, ut aliqui referunt, post beatum Pharonem fratrem suum est Meldensis episcopus sublimatus. Plurimi in hisce verbis sunt errores.

[112] Primo error Folcardi, Simonis abbatis, ac Iperii apertissimus est, [at cum anachronismo apertissimo confusus sit cum S. Walberto abbate,] dum hunc Walbertum Arkensem dicunt fuisse abbatem Luxoviensem, adeoque S. Eustasii successorem. Quippe mortuus erat S. Eustasius, & Walbertus erat abbas Luxoviensis aliquot certe annis prius, quam S. Bertinus ad partes Morinenses venit, id est, plusquam quadraginta annis, antequam Walbertus comes a S. Bertino sanatus est. Ex hoc tam turpi anachronismo magna oritur suspicio, vitam monasticam Walberti comitis assertam esse ex sola conjectura, quod Walbertus iste comes idem esset cum Walberto abbate Luxoviensi; præsertim quia primi scriptores Vitæ S. Bertini, etsi sanationem Walberti referunt, de vita ejus monastica altum silent, cum tamen videantur illam scripturi fuisse, si scivissent Walbertum factum fuisse monachum, quod primus eorum non facile ignorare poterat, utpote temporibus istis satis vicinus.

[113] [primique biographi taceant, res admodum est incerta:] Quare miror Mabillonium in Annalibus tom. 1 pag. 480 non saltem dubitasse de monastica comitis Walberti vita, sed eam ita narrare, acsi certa esset, licet ibidem observaverit errorem eorum, qui Walbertum comitem cum Walberto abbate confundunt. Etenim cum ii soli Walbertum fecerint monachum, qui apertissimo errore abbatem dixerunt Luxoviensem; ipso errore eorum vita illa monastica fit suspecta, additoque antiquiorum scriptorum silentio ne quidem manet satis probabilis. Secundo hunc errorem auctum ab Iperio monui, quia Walbertum dixit primo monachum fuisse sub S. Bertino, quod alii non dixerunt, & quia Walbertum abbatem Luxoviensem fratrem facit SS. Pharonis & Chagnoaldi, ac demum quia Walberto comiti plures attribuit titulos quam ei videantur congruere; sed hæc latius non deduco, quod parum spectent ad S. Bertinum.

[114] [Sanctus subscribit testamento S. Amandi.] Anno 2 Theodorici III, die XVIII Aprilis, id est, anno Christi 675, S. Amandus in monasterio Elnonensi testamentum suum condidit, eique cum aliis Sanctis, partim episcopis, partim abbatibus, subscripsit S. Bertinus post episcopos primus, ut videri potest in Amando tom. 1 Februarii pag. 872. Liquet ex hoc facto, magnam fuisse de S. Bertino existimationem S. Amandi, qui eum invitare voluit ad hunc actum, Iperius cap. 1 part. 12 refert translationem S. Vedasti, cui cum S. Audomaro testatur adfuisse S. Bertinum. Verisimile id est, licet ea de re nihil legatur apud Vitæ scriptores. Memorat ille hanc translationem ad annum 680; sed haud dubie citius peracta est, cum adfuerit S. Audomarus, qui non videtur vixisse usque ad annum 680.

§ XI. Variæ donationes S. Bertino factæ: monasterium Wormholtense excitatum, eique præfectus S. Winnocus.

[Privilegium a Sancto obtentum: Folquinus] Iperius cap. 1 part. 12 ad propositum nostrum hæc adducit: Acquisierat S. Bertinus in mero Attiniensi fisco terras, quas a Theodorico confirmari fecit. Concessit etiam ipse rex, ut nec ipse, nec successores sui, vel quisquam ex judiciaria potestate, possint in terris nostris acquisitis vel acquirendis quascumque factiones (id est, functiones) publicas exercere: quod privilegium sic incipit: Si aliquid ad loca Sanctorum &c. Datum sub die decimo Kalend. Novembris anno decimo regni nostri Compendio palatio. Totum Theoderici III diploma ex Chartulario Folquini recitat Mabillonius de Re diplomatica lib. 6 pag. 606 & 607 cum epocha hic data atque hac subscriptione: Signum gloriosi regis Theoderici. Verum hasce quoque adjungit annotationes: Theoderici sollemnis subscribendi modus is erat. † In Christi nomine Theudericus rex subscripsi, ut ex relatis ejus formulis constat. Unde asserere licet, hic non bene redditam fuisse Theoderici ipsius subscriptionem a Folquino, qui in superiori, uti & in isto, Chlotharii diplomate formulam initialem, ad hæc etiam regis ac Baltechildis reginæ atque cancellarii subscriptiones prætermisit.

[116] Similia observat de aliis diplomatis ex Folquino editis, [in chronotaxi hujus & aliorum passim aberrat:] idque notandum censui, ne quis auctoritatem Folquini ulterius objiciat pro vindicandis subscriptionibus Chartæ S. Audomari, quas superius improbavi. Tempus dati diplomatis laudatus Folquinus apud Mabillonium sic exprimere voluit: Anno autem Dominicæ Incarnationis DCLXXVI, Indictione IV, regnante glorioso Francorum rege Theodorico, qui erat frater præfati regis Chlothacarii, anno X, fecit idem rex Theodericus Præceptum securitatis domno Bertino de eo, quod comparavit in Attinio fisco. At annus Christi 676, quo erat Indictio 4, nequaquam componi potest cum anno decimo Theodorici III, qui regnare cœpit anno 673 ante medium mensem Septembris, si credimus Pagio, istud ad annum 673 num. 12 probanti. Nam secundum hanc Pagii sententiam diploma Theodorici, cum datum sit mense Octobri, datum est anno 682, quo currebat annus decimus Theodorici. Porro non hic solum, sed ubicumque annos Christi ex annis regum assignare voluit Folquinus, passim aberravit a vero. Qua de causa nemo mirari debet, me ejus auctoritatem in similibus nihili facere: miror ego magis Mabillonium lib. 2 pag. 192 Folquini calculo, & quidem aberrante, uti voluisse, ut probaret Clodoveum II anno 654 obiisse: neque enim viro erudito ignotum esse poterat, quam frequenter aberret Folquinus.

[117] Anno XII Theodorici regis alia donatio S. Bertino facta est mense Februario, [donatio Amalfridi viri illustris,] ita ut innectenda videatur anno 684. Folquinus apud Mabillonium pag. 607 rem in Chartulario suo breviter sic enarrat: Anno ab Incarnatione Domini DCLXXVII, Indictione VI, vir quidam inclytus, nomine Amalfridus, tradidit domno Bertino monasterium, quod ipse construxerat in proprietate sua, nomine Hunulficurte, in pago Camaracense, super fluvio Scald, ubi & filia ipsius, Auriana nomine, abbatissa sanctimonialium rectrix esse videtur. Hisce verbis subjuncta est donationis charta, quæ sine ullis subscriptionibus finitur hoc modo: Actum Vermandis, quod fecit mensis Februarius dies VIII, in anno XII regni domni nostri Teuderici gloriosissimi regis. Porro observat Mabillonius subscriptiones omissas esse a Folquino, sed eas ipse addidit. Initium quoque chartæ prætermissum a Folquino, sed istud expressum apud Iperium part. 12, ubi idem finem paullo diversum recitat hoc modo: Actum Viromandis quando fecit Februarius dies VIII, anno DCLXXIX, undecimo regni domini nostri Theoderici gloriosissimi regis. Notat editor Martenius annum Incarnationis ab interpolatore additum esse. At insuper hic ponitur annus undecimus Theodorici, apud Mabillonium vero duodecimus; sed hic videtur præferendus, & revera annus duodecimus prælatus est a Mabillonio tom. 1 Annalium pag. 572, ubi donationem narrat ad annum 684. Eam deinde anno 14 regni sui confirmavit Theodoricus rex, cujus diploma sequitur apud Mabillonium ex Folquino.

[118] [qui monasterium a se conditum S. Bertino subjicit:] Anonymus compilator in Vita de hisce ita scripsit: Vir quidam inclytus, nomine Amalfridus, tradidit domno Bertino monasterium, quod ipse construxerat in proprietate sua, nomine Hunulfricurt, in pago Cameracensi super fluvio Scald, ubi & filia ipsius illustris viri, Auriana nomine, abbatissa sanctimonialium rectrix esse videtur; eo tenore, ut hoc ipse, dum adviveret, per precariam haberet, ac post suum obitum ac filiæ ejus Aurianæ supradictus abbas Bertinus seu successores sui hoc habeant, teneant ac possideant: & quemcumque præpositum ibi præponere voluerint, licentiam habeant, sicut etiam exemplar illius traditionis apud nos hactenus conservatum testatur. Hæc ille ex Folquino. Iperius eadem narrat, atque hæc addit: Deinde Amalfrido Aurianaque defunctis, moniales ibi succedere sancti Bertini successores inhibuerunt, & monachos ibi statuerunt. Ecclesia illa subjecta fuit abbati sancti Bertini. Quomodo vero sit abalienata, & ab hac obedientia nostra recesserit, scripta nostra non continent. Hisce antiquior Baldericus episcopus in Chronico Cameracensi lib. 2 cap. 10 de eodem monasterio sic habet: Transeamus ad monasterium sancti Petri in villa Hunulcurt, ubi sanctam Pollinam requiescere, scripto reperi. Hoc nimirum illustris vir, Amalfridus nomine, cum uxore Childebertana fundavit, deputatisque sanctimonialibus filiam suam Aurianam præfecit, fuitque olim religione florens & opibus, nunc autem, postquam viris militaribus beneficiatum est, ad paucos canonicos derivatur. Surrexit tamen ab hac clade, postquam rediit ad monachos Benedictinos, Hunnocurtense monasterium, vulgo Honnecourt dictum, situmque ad Scaldim flumen quatuor fere milliaribus supra Cameracum. De eo agit Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ recusæ col. 112 & seq.

[119] [obtentum a Clodoveo III privilegium.] Donatio istius monasterii insinuat, quanta fuerit fama S. Bertini, cui Amalfridus subjicere voluit monasterium satis longe dissitum. Multa vero privilegia, quæ Sanctus a regibus Francorum obtinuit in commodum monasterii sui, luculenter ostendunt, eum temporalium æque ac spiritualium rerum insignem habuisse curam. Præter varia jam data Iperius ad hoc propositum part. 13 rursum scribit sequentia: Theoderico Francorum regi successit filius ejus Clodoveus puer (hujus nominis tertius) qui anno suo primo privilegium dedit beato Bertino, in quo confirmat omnia a prædecessoribus huic loco concessa, præcipiens ut nulla judiciaria potestas aliquid possit intra nos: quod sic incipit: “Clodoveus rex Francorum. Si illa beneficia, quæ parentes nostri &c. Actum sub die primo Kalendas Maii anno primo regni nostri”. Totum privilegium ex Folquino recitat Mabillonius lib. 6 Rei diplomaticæ pag. 607 & 608, sed ibi legitur: Actum sub die 1 Kal. Junias &c. Utraque epocha probabilius ad annum 692 referenda est. Nam Pagius ad annum 688 num. 2 vult certum esse, Theodoricum III obiisse anno 691: sed non constat, quo mense obierit, & Clodoveus regnare cœperit. Verum si regnum adeptus est anno 691, inchoato Junio aut serius, sive ante Majum anni 692; privilegium istud ad annum 692 referendum est.

[120] Iperius, relata morte Clodovei III & successione Childeberti III, part. 13 aliam refert donationem his verbis: Hoc tempore Heremarus vir nobilis villam suam, Wormhoult dictam, in Flandria super fluvium Pena beato tradidit Bertino, [Heremarus donat Bertino villam Wormholt, ubi monasterium constructum:] qui considerans viros Dei Winocum & tres fratres (imo comites) ejus in Dei servitio plus ceteris profecisse, eos illo misit monasteriolum construere, conventum congregare, Christique pauperibus hospitia præparare. Quibus Heremarus jam dictus villam suam Wormhoult cum appenditiis ejus privilegii sui assertione firmavit, quod sic incipit: “Omnibus præsentibus & futuris, qui Christiana censentur &c. Actum in Sithiu monasterio Kalendis Novembris anno 1 Hildeberti regis”. Epocha hæc designat annum 695, quo Childebertus III regnare cœpit ante finem Martii, ut ostendit Pagius ad illum annum num. 6. Compilator anonymus in Vita apud Mabillonium cap. 5 hanc donationem narravit longe citius quam oportebat, deceptus videlicet a Folcardo, cujus verba fideliter exscripsit, ita ut necesse non sit ea huc transferre, cum infra legi possint in Vita tertia num. 18 & 19.

[121] At dictus anonymus Mabillonium quoque in errores deduxit varios, [varii in hisce errores Mabillonii,] cum in Annalibus tom. 1 pag. 454 ad annum 660 ita scribat: Crescente monachorum numero (in Sithiensi monasterio) & religione, crevit & possessionum copia. In primis vir quidam prædives ac pius proximum Worimholtum Sithiensibus concessit: quo in loco sancti Martini oratorium erectum est cum exiguo fratrum conventu, quem sanctus Winnocus principio illustravit. Nunc parochialis est sancti Martini ecclesia in insula. Præter nomen male scriptum, quod Wormholtum aut Wormhoutum, scribi debuit, non Worimholtum, cum locus vulgo dicatur Wormhout, & vetusto sermone Wormholt; quadruplex in allegatis verbis est error. Primus est in tempore, cum donatio multis annis serius sit facta. Secundus est in loco, qui proximus non erat Sithiensibus, sed quatuor fere milliaribus Audomaropoli distans, situsque ad Penam * fluviolum inter Casletum, ab aliis Castellum Morinorum * dictum, & Winnocibergam. Tertius error est, quod dicat modo esse ecclesiam parochialem S. Martini in insula, nam hæc est Audomaropoli, a qua multum distat vicus Wormholt, ubi nunc est præpositura S. Winnoci dicta. Quartus demum error est in S. Winnoco, quem monasterio isti statim præfectum insinuat; cum ille tantum successerit post mortem aliorum.

[122] Laudatus Mabillonius ad annum 695 seu pag. 603, [qui de eadem fundatione bis scripsit diverso modo.] de eadem donatione ac fundatione, acsi diversam credidisset, aut oblitus fuisset præcedentium dictorum, rursum ita scripsit: Majoris perfectionis causa (S. Winnocus) patriam ac parentes deseruit, & cum sociis Quadanoco, Ingenoco ac Madoco, qui genere itidem spectabiles erant, in Sithiense monasterium se contulit ad sanctum Bertinum abbatem, ut ab eo disciplinis regularibus erudirentur. Cum brevi tempore multos progressus fecissent, in locum ab aliis remotum, quo liberius divinis rebus vacarent, secedere jussi, cellam construunt sacris occupationibus congruentem. Montem sancti Winnoci posteri appellarunt. Degebat illis in locis vir illustris ac prædives, Heremarus nomine, qui novorum incolarum religione captus, quoddam juris sui prædium, quod Woromholtum vocabant, Winnoco tradidit. Locus est in Morinorum & Flandriæ confinio, ad fluviolum Penam, pingue solum & frugibus abundans. Donationis instrumentum apud Iperium in Sithiu datum legitur anno primo Childeberti regis. Minus clare hic aberravit, nec tamen omnia sunt accurata, ut infra ostendam.

[123] [Donatio primum facta videtur S. Bertino, deinde S. Winnoco confirmata,] Porro Vita prima habet, donationem hanc esse factam S. Bertino. At Iperius & Vita S. Winnoci apud Mabillonium cap. 3 videntur insinuare, donationem Heremari factam esse S. Winnoco. Verum apparens hæc contradictio facile tollitur. Donatus primum est locus S. Bertino, qui eo misit S. Winnocum cum tribus sociis, quibuscum ex Britannia ante advenerat, & cum aliis monachis, sicut habet Vita prima num. 17, ut ibi monasterium erigerent. Erecto autem monasterio, mortuisque post aliquot annos tribus istis monachis, qui ex Britannia venerant cum Winnoco, hic a S. Bertino monasterio præfectus est; & tunc demum Heremarus scripto donationis instrumento locum S. Winnoco confirmare potuit, consentiente atque ita cupiente S. Bertino, quemadmodum ante dixi villam Sithiu primum S. Audomaro datam videri; deindeque, eo volente, scriptis litteris S. Bertino ejusque sociis traditam. Hanc conciliationem utcumque exigit annus datarum donationis litterarum, si is conferatur cum variis, quæ de ætate S. Winnoci dicuntur. Quippe hic dicitur juvenis venisse ad Bertinum, eratque ætate dispar tribus suis sociis in Vita num. 18. Fuit tamen deinde venerabili senectute adgravatus ante mortem, ut legitur in Vita Ms.; ac obiisse creditur circa annum 717. Hæc omnia simul consistere nequeunt, si parvo temporis spatio transacto, ut habet Vita num. 17, cœpta est structura monasterii, & hæc solum sit cœpta anno 695, quo datæ dicuntur Heremari litteræ: nam inter annum 695 & 717 tantum non est spatium, ut Winnocus ex juvene senex fieri potuerit.

[124] [peractis omnibus eo ordine, qui hic datur.] Quapropter ex Vita prima, quæ scriptoris est supparis, hic statuendus videtur rerum ordo. Primo ad Bertinum venerunt quatuor Britones, quorum natu minimus erat S. Winnocus, monachique facti sunt in cœnobio Sithiensi. Id fieri potuit inter annum 660 aut 670 & 680. Secundo, cum post annos aliquot Heremarus locum Wormholt S. Bertino donasset, hic quatuor prædictos monachos cum aliis Fratribus eo misit, ad construendum Wormholtense monasterium, quod illi fecerunt. Tertio in illo monasterio per multa annorum spatia habitaverunt usque ad mortem trium sociorum S. Winnoci, antequam hic loco præficeretur. Quarto intra illud tempus anno 695 Heremarus dedit litteras donationis, si accurata sit relatio Iperii num. 120 data: nam asserit per hasce litteras locum fuisse confirmatum missis a Bertino Britonibus. At cum Vita S. Winnoci apud Mabillonium cap. 3 habeat, locum esse ab Heremaro oblatum Deo sanctoque Winnoco; dubitari potest, an jam tempore confirmatæ per litteras donationis Winnocus non præesset monasterio. Id accuratius investigari poterit in ejus Vita. Interim hic duo, in quibus errasse Mabillonium monui, magis probanda & elucidanda judico.

[125] [S. Winnocus non ab initio fuit abbas Wormholtensis; sed post mortem sociorum:] Primum est, quod S. Winnocus non fuerit statim præfectus illis, quos e Sithiensi monasterio ad inchoandum Wormholtense demisit Bertinus. Quippe id clare habemus in Vita prima, quæ longe anteferenda est aliis. Accedit Folquinus diaconus, cujus verba de hac fundatione mihi ex Chartulario ejus communicavit sæpe laudatus adjutor Bertinianus, quæque huc transfero: Sanctus vero Bertinus Servorum Dei multiplicare volens habitacula, hoc ipsum cœnobium (Wormholtense) quatuor viris ad se a Britanniæ partibus advenientibus ad construendum regendumque commisit, Quadanoco videlicet, & Ingenoco, Madoco, sanctoque Winnoco.. Post decessum vero supradictorum trium virorum, Quadanoci videlicet, & Ingenoci, & Madoci, S. Bertinus conventiculo Fratrum inibi degentium beatum concessit præesse Winnocum. Hisce demum consentit Vita S. Winnoci per Mabillonium edita cap. 4, ubi hæc leguntur: Contigit interea post discessum trium sanctorum virorum superstitem fieri S. Winnocum, qui regularibus adprime imbutus disciplinis, profecerat sane in omnibus fidei doctrinis, proferens de thesauro cordis nova & vetera. Cumque sæpe memorati tres viri extremum clauderent diem, perpetuam translati in requiem, S. Bertinus virum Dei gregi monachorum elegit præesse, quippe quem jam didicit humiliter subesse. Nam præfatis tribus viris minor quidem ætate, sed non inferior sanctitate &c. Itaque si S. Winnoco Heremarus locum Wormholt anno 695 confirmavit, jam tunc mortui erant tres ejus socii, monasteriumque Wormholtense multis annis erat constructum; at incertum dixi, utrum soli Winnoco, an omnibus simul locum confirmaverit Heremarus.

[126] Alterum, quod hic item probandum censui, id est, [ante monasterium Wormholtense] quod nulla alia S. Winnoci fundatio Wormholtensem præcesserit. Quippe Mabillonius sec. 3 Benedict. in Appendice ad Acta S. Winnoci pag. 327 hæc scribit: Antequam Woromholtense monasterium conderet S. Winnocus, aliquamdiu cum sociis consederat apud Scovebergam, nunc Bergas vocant; ibique ædicula & oratorio exstructis, circumpositos incolas ad veri Dei cultum hortatus est. Idem scribit Malbrancus lib. 4 de Morinis cap. 21, factumque refert ad annum 685. Mabillonius vero in Annalibus ipsum monasterium Wormholtense, quod primo locaverat Audomaropoli, deinde verbis num. 122 datis in Monte S. Winnoci posuit, Winnoci-Bergam intelligens. Decepit Mabillonium, quantum conjectura assequi possum, hic locus Vitæ S. Winnoci cap. 2: Cumque eos (Winnocum & socios Britones Bertinus) inter ipsa primordia conversionis culmen miraretur attigisse perfectionis, locum eis, quo singularius Domino vacarent, delegavit, & ut cellam in ea sacris occupationibus congruentem struerent, imperavit. Parent imperio, ædificando incumbunt ædificio. Est autem idem locus Morinorum regione situs, Mons S. Winnoci usque in præsentem diem vocitatus, ubi viri Dei aliquamdiu positi, se mundo, mundum crucifixere sibi. Hic, inquam, locus Mabillonio imposuisse videtur: nam, ut ex annotatis ipsius patet, Mons S. Winnoci idem ipsi est, ac oppidum Winnoci-Berga, atque id revera quilibet facile credat ex etymologia vocis Belgicæ Winocks-Bergen.

[127] Verumtamen omnino mihi persuadeo, aut verba allegata ab eo auctore non fuisse scripta, [non videtur aliam cellam exstruxisse Winnoci-Bergis.] aut aliam fuisse mentem ipsius: alio enim modo loquitur de oppido Bergensi cap. 16, ubi ecclesiam S. Martini & S. Winnoci Bergis structam narrat, corpusque S. Winnoci eo translatum. Quippe primo Montem S. Winnoci ponit in regione Morinorum, Bergas in Flandria. Secundo oppidum Bergense semper Bergas vocat, numquam Montem S. Winnoci. Tertio ecclesiam SS. Martini & Winnoci ibi structam a Balduino Calvo Flandriæ comite affirmat sine ulla mentione, quod S. Winnocus ibi aliquando habitasset aut oratorium struxisset. Iperius cap. 21 part. 1 refert constructionem ecclesiæ SS. Martini ac Winnoci Bergis, ac translationem S. Winnoci ad dictam ecclesiam pro canonicis structam. Deinde cap. 36 part. 2 narrat constructionem abbatiæ Bergensis, translatumque eo S. Winnoci corpus ex canonicorum ecclesia. Rursum cap. 38 part. 4 & locis aliis de eadem agit abbatia. At nullibi affirmat S. Winnocum Bergis aliquando habitasse; nec ullus scriptor Vitæ S. Bertini de ea S. Winnoci habitatione mentionem facit. Itaque omnino existimo, unicam S. Winnoci ejusque sociorum fundationem esse monasterium Wormholtense, quod Mabillonius in Annalibus perperam confudit cum Bergensi longe posteriori. De Wormholtensi cœnobio deinde everso & de Bergensi etiamnum florente videri ulterius potest Gallia Christiana recusa tom. 5 col. 325 ac 332 & 333, ubi utrumque recte distinguitur & posterioris initia referuntur ad seculum XI.

[Annotata]

* Peene

* Cassel

§ XII. Postrema Sancti gesta: beatus obitus & sepultura: annus emortualis, annique regiminis & vitæ investigantur.

[Privilegium impetratum a S. Bertino, qui Rigobertum] Anno 697 S. Bertinus regimen abbatiæ Sithiensis nondum deposuerat: ad hunc enim referundum est privilegium, quod ab eo obtentum narrat Iperius cap. 1 part. 13 his verbis: Hildeberti regis anno tertio beatus Bertinus ab eo privilegium impetravit confirmationis omnium bonorum nostrorum, & quod nulla judiciaria potestas ingrediatur in nos, quod sic incipit: “Hildebertus rex Francorum. Si illa beneficia, quæ parentes nostri &c. Actum sub die Kalend. Junias anno tertio regni nostri”. Verumtamen postea non diu solus regere perrexit, sed anno 700 Rigobertum jam habebat substitutum, ut colligo ex verbis Folquini diaconi mihi communicatis. Asserit enim Folquinus sacellum S. Martini, quod constructum videbimus tempore Rigoberti substituti, ædificatum esse anno sexto Childeberti, id est, anno Christi 700, licet Folquinus annum 689 cum sexto Childeberti male componat. At considerandi non sunt anni æræ vulgaris, in quibus Folquinus aliique scriptores Bertiniani istius temporis perpetuo fere errant; sed anni regum, quos exprimunt, pro chronotaxi potius sequendi sunt, quod hos in antiquis monumentis reperire potuerint, non illos. Hinc Iperius part. 15, ubi notaverat se multum differre ab aliis quibusdam in assignandis Christi annis, ita subdit: Nos vero non tantum in hoc opere sequimur fidem historiarum, sed magis sequimur fidem privilegiorum nostrorum, & sigillorum authenticorum regum vel aliorum. Sigillum enim regum nec fallit nec fallitur. Itaque substitutionem Rigoberti collocandam censeo inter annum 697 & 700.

[129] Substitutionem hanc Compilator anonymus cap. 9 narrat his verbis: Sanctus igitur Christi confessor Bertinus, postquam Adroaldus in Sithiu locum tradiderat, quinquagesimum septimum (imo quadragesimum circiter) annum regiminis sui agens, [sibi substituit abbatem; ab eo constructa S. Martini ecclesia:] virum venerabilem suum monachum, Rigobertum nomine, successorem sibi ordinavit: ipse vero privatim agens reliquum vitæ suæ, in divina se contulit contemplatione. … Venerabilis igitur abbas Rigobertus vices excubiarum ejus in gregem Domini industria exsequens, ejusdem patris jussu monasterium in honore B. Martini paucis temporibus magno opere ædificavit. Erat enim summæ devotionis in hunc confessorem Domini, ejusque memoriæ plurimum inserviens & dilectioni. Mabillonius notat per monasterium S. Martini ecclesiam intelligi; eamque asserit nunc esse parochialem. Credidit nimirum de eadem agere Iperium cap. 3 part. 1 his verbis: Beato vero Martino facta fuit ecclesia juxta illam, quæ nunc est parochialis ecclesia S. Martini in insula. Verum si recte attendamus ad verba Iperii, videbimus eum agere de gemina S. Martini ecclesia. Prima constructa est vivente S. Bertino, altera, quando colebatur ut Sanctus. Folquinus diaconus de constructa S. Martini per Rigobertum basilica ait: Quod nunc loci caput & totius abbatiæ principatus existit. Cletyus, qui verba Folquini nobis exscripsit, ex illis observat, hoc monasterium constructum in honorem S. Martini non aliud fuisse quam oratorium, quod adjunctum fuit ecclesiæ majori. Tale fuisse existimo vivente Bertino, cujus corpus in eo oratorio sepultum videbimus. Verum basilica sive ecclesia illa ab Erlefrido abbate instaurata est forma longe ampliori, & forsan ab eo tempore evasit præcipua abbatiæ Sithiensis ecclesia, qualem fuisse suo tempore testatur Folquinus, De Rigoberto structaque per eum hac ecclesia Iperius part. 14 sic habet: Domino sancto Bertino jam in senium vergente, sui regiminis anno LVII cœnobii sui regimen Rigoberto venerabili viro commisit, qui jussu beati Bertini construxit ecclesiam B. Martini episcopi. Erat enim beatus Bertinus in hunc Sanctum Dei devotus. Deinde cap. 3 part. 1 docet, hanc ecclesiam fuisse ampliatam ab Erlefrido abbate post mortem Bertini.

[130] Causam hujus ecclesiæ construendæ fuisse devotionem S. Bertini erga S. Martinum facile credimus. [dicitur S. Bertinus a dæmone sub specie mulieris tentatus, ac fraudem agnovisse ope S. Martini;] At dubitari potest, an occasio istius devotionis, quam narrat Folcardus num. 37, recte & vere sit exposita. Eamdem tradidit Compilator anonymus cap. 10, & paulo brevius Iperius hoc modo: Dicitur enim in beati Bertini Legenda, eum quodam Sabbatho sanguine minutum, & a maligno spiritu specie puellæ regiæ fuisse tentatum, nec cito percepisse dolos insidiarum: sed sanctus Martinus ei apparens, fraudes inimici detexit: quem statim Bertinus signo sanctæ crucis abegit, confestimque veniens ad Mandatum (lotio est pedum Regula S. Benedicti præscripta) Fratrum, eis rei seriem patefecit, ostendens monachis non expedire consortia feminarum: & ideo eis aditum monasterii sui sub anathemate interdixit. Simon abbas prædictam tentationem longe prolixius narrat: at non ausim eam pro certa & indubitata habere, cum antiquiores Vitæ scriptores de eadem taceant. Cletyus tamen in observationibus mihi missis notat, eam relationem a Folcardo desumptam esse ex Opusculo Eremboldi monachi Sithiensis, qui scripsit ante tempora Folcardi.

[131] Verum quidquid sit de illa S. Bertini tentatione, quam nec omnino asserere velim nec negare, constat de ingressu in monasterium Sithiense per S. Bertinum feminis interdicto. [certe ingressum monasterii sui omnibus multeribus severe interdixit;] Servatam quoque fuisse legem illam Sancti de feminis non introducendis usque ad tempora Arnulfi, qui Flandriæ comes erat & abbas S. Bertini, consentiunt scriptores Bertiniani. At nequeo probare annotationem Mabillonii, quæ ita habet: Istius interdicti usus perseverabat adhuc sub finem seculi tertii decimi, ut patet ex Iperio cap. LII part. IV. Quippe, licet Iperius ibidem revera insinuet, interdictum istud S. Bertini usque ad istud tempus fuisse servatum, verba ipsius non sic intelligenda sunt, aut erroris sunt arguenda, si alio nequeant sensu exponi. Nam ipse Iperius primum mulieris ingressum narrat cap. 23 part. 2, hoc præfixo titulo: De primo ingressu feminarum in hoc monasterio. Factum refert scriptor ille ad annum 938, ut & anonymus apud Mabillonium lib. 2 Miraculorum cap. 12, qui etiam assignat annum quintum Ludovici Transmarini Franciæ regis, cujus annus quintus alias connectitur cum anno 940.

[132] [id præceptum diu observatum, deinde vero mitigatum:] Prima autem illa mulier erat Adala vel Athala Flandriæ comitissa, & Arnulfi comitis uxor. Hæc ob corporis infirmitates ab episcopis Witfrido Cameracensi & Fulberto Taruannensi atque a monachis impetraverat licentiam adeundi altare S. Bertini: ideoque Feria secunda Paschæ inquit Iperius, introduxerunt eam prædicti episcopi in hoc monasterium, non sine timore magno, quia hoc feminarum prima ipsa facere præsumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel audebat. Sicque introducta, & ante altare beati Bertini prostrata, devote oratione fusa, plenam corporis sospitatem accepit. Simon abbas, qui scripsit seculo XII, idem factum pluribus versibus expressit, relataque sanatione comitissæ ejusque munificentia in S. Bertini monasterium, hunc subjunxit versiculum:

Hacque patent causa mulieribus ostia clausa. Itaque seculo X ea occasione severum istud S. Bertini interdictum, quo nulli prorsus mulieri patebat ingressus, aut abrogatum aut certe ita mitigatum est, ut mulieres omnes non prorsus excluderentur.

[133] [miraculum hac occasione patratum.] Ipsum miraculum, quod suo tempore factum asserit Folcardus num. 39, nisi forsan verba antiquioris cujusdam exscripserit, sicut ipsa verba expressit compilator anonymus mox laudandus: hoc, inquam, miraculum satis insinuat, licentiam ingrediendi eo tempore mulieribus datam fuisse, sed unam mulierem præ summa erga S. Bertinum reverentia uti noluisse ea facultate. Reverentiam hanc viventis comprobavit Deus in corpore defunctæ. Audiamus anonymum Folcardi verba describentem cap. 10: Quod nostro tempore a quadam religiosa servatum muliere, ut scilicet ulterius nollet ire, quam ipsum Virum Dei didicerat constituisse: ea quoque mortua, corpus servavit exanime. Nam eam in feretro positam ferentes, cum in ipso ejus antiquæ adventionis pervenisset limite, tanto confestim divinitus figitur pondere, ut ultra ferri non posset, coacta etiam ad ferendum præsentium multitudine. Sicque anus præceptum, quod ad reverentiam Sancti excoluit, dum vixit, defunctum corpus ad votum viventis animæ trangredi non potuit. Iperius de iisdem sic habet: Unde semel accidit miraculum post obitum Viri Dei de quadam muliere, quod sibimet in corde suo statuit hoc interdictum numquam præterire: & quod ipsa veniens * tenuit, hoc etiam corpus ejus servavit exanime: nam dum illud ad ecclesiam ferentes venissent ad illum, quem Sanctus præfixerat, limitem, tanto figitur pondere, ut eam ulterius ferre non possent, etiam coacta populi multitudine. Dabatur jam mulieribus facultas ingrediendi, eaque verisimiliter paulatim dilatabatur: at necdum oblivioni datum erat præceptum S. Bertini, quando hoc factum est Folcardi tempore, seu seculo XI: alioquin mulier illa tantum fecisset, quod omnes aliæ facere cogebantur.

[134] Porro quot annis Rigobertus abbatiæ S. Bertini præfuerit, [Anni regiminis Rigoberti: huic substitutus Erlefridus:] non invenio. Iperius cap. 2 dicit: Rigobertus hujus loci abbas secundus, non tamen proprie, sed substitutus beati Bertini, pauco tempore sed eleganter rexit: & propter ætatem & corporis gravedinem, utque liberius sanctæ contemplationi vacare posset, a prædicto beato patre Bertino indulgentiam & requiem temporibus suis impetravit. Anonymus ait id factum post paucorum annorum sudorem. Præerat adhuc Rigobertus anno X Childeberti, id est, anno Christi 704, ut colligitur ex Iperio part. 14, ubi emptio villæ Rumilico facta a Rigoberto notatur die XVI Maii, annoque decimo Childeberti. At anno XIII Childeberti Erlefridus jam successerat Rigoberto, ut rursum habemus ex Iperio part. 15, ubi emptio bonorum quorumdam per Erlefridum notatur contigisse sexto Nonas Maii, anno decimo tertio domini Hildeberti gloriosi regis. Annus is erat 707, quo adhuc vivebat S. Bertinus secundum plerosque Vitæ scriptores & Iperium, qui part. 15 de Erlefrido substituto sic habet: Monachorum hic turba crescente, beatus P. Bertinus Rigoberto substituto suo requiem indulgens, venerabili viro Erlefrido a se nutrito cœnobii sui regimen commisit.

[135] Ipse vero divinæ contemplationi totus intendit, [multa a Sancto in commodum monasterii Sithiensis peracta.] plurimum in capella beatæ Virginis pernoctans in precibus, diesque nihilominus explebat jejuniis. Pluraque per eum Dominus operatus est miracula, quorum multa sunt scriptis commendata, pluraque sui humilitate ac celandi gratia prætermissa. Quibus tamen miraculis labor in Dei servitio præferendus est, & cura pervigil animarum sibi commissarum. Cujus etiam laboribus Deus sic affuit, ut hoc monasterium suum suo tempore tam in Sanctorum reliquiis, quam etiam privilegiis, possessionibus & rerum abundantia regalibus monasteriis æquaretur. Idem inferius: Cartæ seu privilegia per beatum Bertinum acquisita seu impetrata sunt numero undecim, annumeratis scilicet iis, quæ per Rigobertum & Erlefridum, vivente Sancto, impetrata sunt aut transacta. Laudatus scriptor, ubi narraverat Sanctum fuisse sepultum in proprio suo monasterio, de industria ac labore ipsius rursum observat sequentia: Ex quo clare conjicitur, ipsum beatum P. Bertinum in hac sui monasterii fundatione multum & diligenter insudasse seu laborasse: nam locum, quem a principio sic paludosum invenit, ut sepulturæ non esset idoneus; & ideo atrium in arce villæ a beato Audomaro consecrari impetravit, .. ipse tempore sui regiminis, id est, septuaginta trium vel circiter annorum, materialiter elevavit ædificia lapidum terræ, ceterarumque rerum congestionibus, … fossatisque & aquarum commeatibus exsiccavit, ut sufficeret sibi ad sepulturam. Observatio hæc non inepta est; at assignati regiminis anni multum sunt diminuendi.

[136] [Mors Sancti, qui sepultus est in ecclesia S. Martini:] Compilator anonymus apud Mabillonium cap. 12 de morte S. Bertini & sepultura sic loquitur: Condigna sancti Viri laboribus Christus rependere præmia volens, vocatum ad se transire fecit plenum dierum perfectorumque meritorum. Quem præfatus abbas Erlefridus omnisque cœtus monachorum cum honore maximo, ut tantum decebat Patrem, conditum sepelierunt in cœnobio proprio, quod constructum erat in honore sancti præsulis Christi Martini. Priora verba adoptavit Iperius, sed posteriora nonnihil mutavit hoc modo: Conditum sepelierunt hic in monasterio suo proprio Sithiu, quod ipse fundaverat, in quo ipse fuit primus sepultus. Mirum apparet, quod anonymus dicat, cœnobium S. Bertini fuisse constructum in honorem S. Martini, cum constet S. Petro fuisse sacrum. Verum variæ erant ecclesiæ seu oratoria ejusdem monasterii; atque unum ex hisce oratoriis, quod Rigobertus construxerat, mandante S. Bertino, sacrum erat S. Martino Turonensi episcopo, in quo Sanctus fuit sepultus. Hinc Iperius cap. 3 part. 1 sic habet: Post obitum vero beati Patris Erlefridus basilicam beati Martini supra beati Viri tumulum ampliori opere, quam antea fuerat, ædificavit, constructa venerationis ara ad caput tumuli. De hac ecclesia jam supra actum est num. 129.

[137] [annus emortualis quo modo expressus a scriptoribus] Annum emortualem, ætatisque ac regiminis annos Iperius sic expressit: Transiit autem idem Athleta Domini Nonas Septembris anno Domini DCXCVIII; anno, ex quo monasterium suum fundavit in Veteri monasterio, LXXIII; anno vero a sui monasterii fundatione in hoc loco LIX; ætatis vero suæ centesimo duodecimo. Eumdem annum 698 morti S. Bertini assignat Folcardus num. 46; sed addit annum Childeberti regis decimum quintum. De ætate ac de anno conditi Veteris monasterii prorsus silet; at annum quinquagesimum nonum conditi monasterii Sithiensis primus produxit. Simon abbas, reliquis temporis notis prætermissis, annum 698 emortualem S. Bertini dixit. Compilator anonymus apud Mabillonium cap. 12 hasce adduxit notas: Transiit autem idem Dei Athleta nona (in Ms. nostro Nonas) Septembris, anno Incarnati Verbi sexcentesimo nonagesimo octavo, ætatis vero centesimo duodecimo (in Ms. nostro: CXII, alius CX,) Childeberti vero Francorum regis quinto decimo (in eodem Ms. XIV,) anno, ex quo eumdem locum construere cœpit, quinquagesimo nono. Additur in laudato exemplari Ms.: Anno a fundatione Veteris monasterii LXXIII.

[138] [Bertinianis: neotericorum de eo sententia:] Mabillonius in Annotatis adjungit: Folquinus Bertino annos regiminis dumtaxat LIV tribuit in Chron. lib. 1 cap. 21, an librarii errore? Cur hic vir eruditus librarii errorem suspicetur, non satis intelligo, cum ipse etiam pauciores annos regimini S. Bertini attribuere potuerit, si ab anno 659 aut 660, quo regimen S. Bertini exorditur tom. 1 Annalium pag. 454, annos numerare voluisset usque ad annum 709, quo defunctum S. Bertinum scribit tom. 2 pag. 23. Minus etiam capio, cur ibidem dicat, Sanctum obiisse anno ætatis centesimo duodecimo, a prima conditione monasterii Sithiensis quinquagesimo nono. Neque enim annus ille quinquagesimus nonus convenit ulli ex epochis ante ab ipso datis. Malbrancus de Morinis lib. 4 cap. 49 sine multo examine Sancti mortem refert ad annum 698 cum scriptoribus Bertinianis, qui omnes in eam abierunt sententiam. Cointius ad annum 702 num. 31 & 32 de hisce etiam disputat. Mortuum credit S. Bertinum anno 702, quia Folquinus diaconus annos quinquaginta & quatuor attribuit regimini S. Bertini, atque hos Cointius inchoat ab anno 648. Calculus Cointii exactus est, sed nec anni regiminis S. Bertini inchoandi sunt ab anno 648, nec vera Folquini videtur sententia, ut probabimus. Idem Cointius annos ætatis nonaginta dumtaxat Sancto adscribit, sed rationes non affert idoneas.

[139] Jam vero, ut accuratior fiat horum omnium investigatio, [obiit Sanctus circa annum 709:] pauca sunt observanda. Primo antiquiores Vitæ scriptores nec annum emortualem memorarunt, nec annos ætatis aut regiminis. Attamen secundus anonymus aliquid lucis subinfert, quando narrat, Sanctum viventi sibi substituisse Rigobertum, ac deinde Erlefridum, obiisseque demum regnante Childeberto. Cum enim Rigobertus adhuc præesset anno decimo Childeberti, id est, Christi 704, ut ostendi num. 134, vivebat eo certe anno Bertinus. Secundo Folquinus diaconus seculo X chartas omnes Bertiniani monasterii collegit, atque ex iis annum Sancti emortualem propius investigare potuit. Hic autem, teste Cletyo in annotationibus mihi transmissis, asserit Bertinum obiisse anno Childeberti decimo quinto, quod Folcardus, Compilatorque anonymus apud Mabillonium fideliter sunt secuti. Omnes quidem illi annum decimum quintum Childeberti componunt cum anno 698; sed in eo errarunt more sibi consueto, quoties annos regum cum annis Christi componere tentarunt. Itaque cum solos regum annos in chartis illius temporis invenerit Folquinus, hujusce sententiæ auctor; hi soli considerandi sunt. Annus autem Childeberti decimus quintus concurrit cum anno 709, quem hac de causa recte expressit Mabillonius. Hunc vero non longe abesse a vero, colligo ex charta per Erlefridum anno XIII Childeberti, id est, biennio ante, impetrata, quia hanc obtentam, vivente Bertino, scribit Iperius. Quia tamen Folquinus tam propinquus non fuit S. Bertino, nec tam exactus chronographus, ut uno alterove anno aberrare non potuerit, annum 709 non certo determino, sed mortem S. Bertini circa annum 709 collocandam censeo.

[140] Porro quod spectat ad annos ætatis & regiminis S. Bertini, [regiminis & ætatis anni a scriptoribus non recte enumerati,] asserta Vitæ scriptorum de hisce exiguam merentur fidem, tum quia in annis enumerandis perpetuo errant, tum quia antiquiores de hisce tacuerunt, ita ut certum videatur, posteriores de annis ætatis & regiminis nihil in monumentis antiquioribus invenisse, sed suas solum conscripsisse conjecturas, ex subductis regum annis aut ex aliis enumerationibus haustas. Solos regiminis annos dedit Folquinus, eosque dixit esse quinquaginta & quatuor. At ea sententia nequit subsistere, sive regimen Sancti ordiamur a constructione Veteris monasterii, sive a fundatione Sithiensis abbatiæ, sive ab eo tempore, quo S. Bertinus revera creatus est abbas post Mummolinum: nam a tempore constructi utriusque monasterii usque ad mortem Sancti plures reperiuntur anni; a tempore suscepti regiminis pauciores. Folcardus a constructione cœnobii Sithiensis usque ad mortem Bertini annos posuit quinquaginta & novem, idque adoptarunt Compilator anonymus & Iperius. Hic calculus non longe abest a vero, & omnino exactus esset, si constaret Sanctum obiisse anno 707. At cum illi ipsi mortem illigaverint anno Childeberti decimo quinto, qui est annus 709; ab anno 648, quo constructa est abbatia, usque ad 709, numerandi sunt anni 61. Tempus vero a Veteris monasterii constructione, quod primus expressit anonymus seculi XIII Compilator, adoptavitque deinde Iperius, non existimo esse annorum 73, ut illi habent, sed annorum fere septuaginta, qui reperiuntur ab anno 639 usque ad 709.

[141] [hic accuratius exprimuntur.] Demum de ætate S. Bertini, quam Iperius cum anonymo laudato extendit usque ad annos 112, id certum est, Sanctum pervenisse usque ad ætatem valde longævam. Addo etiam, non satis verisimiliter vitam Sancti nonaginta annis circumscribi a Cointio, cum sic tantum viginti circiter annorum fuisset, quando venit ad S. Audomarum, quod verisimile non est. Quare Cointius fortasse non minus longe aberrat quam Iperius: nam si annos ætatis nume averit triginta aut plures, quando venit ad Audomarum, ut satis verisimile est, centum ætatis annos implevit aut superavit. Verum vitæ annos accurate exprimere velle, id divinare est sine sufficienti ratione. Id igitur solum de ætate mihi dixisse sufficiet, Sanctum vixisse usque ad ætatem omnino decrepitam, quæ a centum annis non longe abesse potest, & hosce etiam superare: defunctum vero esse annis fere septuaginta post primum adventum ad sanctum Audomarum & constructionem primi monasterii; sexaginta & uno circiter post fundationem abbatiæ Sithiensis; atque anno fere quinquagesimo post regimen ejusdem abbatiæ susceptum, cum hujus initium locandum sit circa annum 659, ut dictum est num. 69.

[Annotata]

* forte vivens

§ XIII. Cultus Sancti seculo VIII inchoatus: memoria in Fastis: duæ corporis translationes.

[Cultus Sancti inchoatus annis paucis post mortem:] Mabillonius in Opere de re Diplomatica lib. 6 pag. 610 testatur, in charta Felicis cujusdam presbyteri, data anno 3 Childerici III, de monasterio Sithiensi hæc legi: Ad monasterium Sithiu, quod est in honore S. Petri & S. Pauli apostolorum, & S. Martini, vel S. Bertini confessoris, ubi ipse Domnus in corpore requiescit &c. Ex eo autem, quod in hac charta primum aliquid legatur de cultu S. Bertini, ait Mabillonius: Ex his litteris discimus, quo tempore Bertinus Sancti nomine donatus sit. Idem observat tom. 2 Annalium ad annum 743 pag. 121. At mentem ipsius non recte percepit Vir Clarissimus Dominicus Georgius, qui Martyrologium Adonis multis annotationibus illustratum anno 1745 Romæ edidit, quando ad V Septembris notavit allata superius verba haberi in charta Childerici regis, cum illa Mabillonius dederit ex charta Felicis, anno III Childerici data. Annus autem tertius Childerici concurrit cum anno 744 vel 745: multi enim scriptores volunt Childericum III nomen regis adeptum esse anno 743; at Pagius contendit jam anno 742 regem fuisse dictum. Videri is potest ad annum 742 num. 18 & seqq.: neque enim ad propositum nostrum necesse est, annum 1 Childerici studiosius investigare. Jam vero ex observatione data recte quidem colligitur, illo tempore Sancti nomine gavisum fuisse Bertinum; at nihil attulit Mabillonius, ex quo certo colligatur, cultum Bertini nomenque Sancti non cœpisse aliquot annis citius. Quapropter, cum Iperius num. 136 laudatus dicat, ab Erlefrido abbate, qui annis circiter duodecim Sancto superfuit, structam esse venerationis aram ad caput tumuli, existimo cultum S. Bertini inchoatum esse paucis annis post beatum ex hac vita transitum. Eodem seculo corpus verisimiliter elevatum esse, ostendam infra.

[143] Memoriam S. Bertini a Floro, Adone & Usuardo sinceris Martyrologiis insertam asserit Mabillonius. [memoria Sancti primum sacris Fastis inserta ab Usuardo,] At id verum non est de Adone, & ea de causa verisimilius est, Flori quoque verba non esse, quæ de Bertino ejus Martyrologio inserta sunt, licet Flori nomine ea etiam verba laudet Sollerius in Observationibus ad Usuardum die V Septembris, quia leguntur in additionibus Flori ad Bedam, editum apud nos ante tomum 2 Martii. Quippe cum scripta Flori æque ac Bedæ præluxerint Adoni, Wandelberto & Rabano, quorum nullus S. Bertini memoriam celebravit, dubitare vix possim, quin a Floro item prætermissus seu potius ignoratus sit S. Bertinus; præsertim cum Sollerius ipse in præfatione ad Usuardum cap. 1 art. 2 satis ostenderit, Floro non esse attribuendas additiones illas, quas ei adjudicaverat Papebrochius in laudato Martyrologio. Quapropter primus S. Bertinum annuntiavit Usuardus, & unicus inter antiquos, his verbis ad V Septembris: Eodem die, sancti Bertini abbatis. In codice Pratensi, quem sine nomine edidit Bouillartius, quemque autographum esse contendit, legitur: In pago Tarvenensi, sancti Bertini abbatis. Fatetur editor in autographo Usuardi, quod oblatum est Carolo Calvo, priora fuisse verba, adeoque agnoscit illa certo Usuardi esse. Verum observat sequentia: Quod cum esset contra morem nostri (Usuardi, quia locus erat omissus) totum versum delevit, minutiorique litterarum forma instauravit, ut esset spatium, quo locum, ubi potissimum Bertinus colebatur, designaret. Conjectura est, quam omnino probarem, si constaret mutationes illas, quæ in codice Pratensi factæ sunt post Operis publicationem, certo esse ipsius Usuardi. Verum cum probabile non sit, Usuardum ante editionem Operis sui ignorasse locum, ubi potissimum Bertinus colebatur, cumque tamen locum illum tunc non expresserit; non admodum verisimile fit, hanc ejus esse correctionem.

[144] Annuntiatio, quæ Flori credita est, sic habet: [a multis deinde recentioribus annuntiata:] Eodem die depositio S. Bertini confessoris & monachi: qui in divinis rebus prudens & in malis simplex virtutibus claruit divinis. In auctariis Adonis apud Georgium supra laudatum: Eodem die, natalis sancti Bertini abbatis, magnæ sanctitatis & ignocentiæ * viri. Aberravit hic auctor a mente Sollerii, dum hæc notavit: A Floro sumpsisse Usuardum potius, quam ab aliis, censet Sollerius, quia ab Adonis exemplaribus Bertinum abesse vidit. Nam de elogio, quod Floro attribui noverat, ait: Hoc vidisse Usuardum, haudquaquam verosimile est. Florarium nostrum Ms. Bertinum ita celebrat: Eodem die S. Bertini abbatis, magnæ sanctitatis & innocentiæ viri, in loco, qui vocatur Sirius (Sithiu) quem ipse construxit in honore S. Petri apostoli, ubi in divinis rebus prudens, in malis simplex, divinis claruit virtutibus. Martyrologium Autissiodorense, quod edidit Martenius tom. 6 Collectionis amplissimæ, breviter hoc modo: Eodem die natale S. Bertini abbatis. Hisce addi possunt neoterici plurimi, quorum alii longiora texuerunt elogia, alii breviora. At satis erit, verba addere Martyrologii Romani, quod breviter Sanctum annuntiat hoc modo: In pago Taruanensi, monasterio Sithin (imo Sithiu) sancti Bertini abbatis. Menda, quæ in prolixioribus quorumdam elogiis occurrunt, corrigi possunt ex ante dictis in hoc Commentario.

[145] [item Fastis adscriptæ duæ translationes & inventio corporis.] Præter festivitatem præcipuam duæ corporis translationes, uti & inventio, Fastis inscriptæ sunt. De hisce Mabillonius in Observationibus præviis ita scribit: Præterea S. Bertini Absconsio a Folquino seculo IX facta antiquis Kalendariis inscribitur XVII Kalend. Augusti; Elevatio seculo XI celebrata a Widone Remorum archiepiscopo VI Nonas Maii; Translatio denique in thecam pretiosiorem sæculo XIII per Petrum Morinorum episcopum XVII Kalend. Augusti. Tres quidem Translationes istis verbis complexus est Mabillonius, sed duos tantum assignavit dies, quod prima & tertia eodem sit peracta die XVI Julii, quo die primam translationem seu Absconsionem corporis maxime celebratam invenio: an vero tertia simul celebrata fuerit, non reperio. Accipe verba Molani in Auctariis ad Usuardum: Monasterio Sithiu, sancti patris Bertini corpus a beato Folquino transfertur & reconditur anno DCCCXLVI. Inventio corporis a multis neotericis item commemorata est die XVI Junii, quo eam contigisse videbimus anno 1050. Audiamus rursum Molanum: Monasterio Sithiu, inventio pretiosissimi corporis sancti Bertini, quod repertum est sub capitaneo altaris * sancti Martini, ubi olim a beato Folquino translatum & reconditum fuerat anno DCCCXLVI. Jacuit autem ducentis & sex ferme annis (antequam elevatum sit anno 1052) cum primitus in sepulcro suo quievisset CXLIX annis. Idem demum Molanus ad 2 Maii de Elevatione sic habet: Monasterio Sithiu, gloriosa Elevatio corporis pretiosissimi confessoris Christi Bertini abbatis, quæ facta est anno Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo secundo. De hisce ulterius videri potest Opus nostrum in Prætermissis ad XVI Julii, XVI Junii & 2 Maii, ubi plures laudantur martyrologi.

[146] [Prima translatio facta anno 846;] De prima ex his translationibus agit Bovo abbas in Opusculo infra edendo num. 22, factamque ait anno tertio Adalardi abbatis, Christi 843, si locus recte sit impressus, nec mendum irrepserit vitio transcribentium. Scriptor anonymus, qui auxit librum 1 Miraculorum, quique omnia ex Bovone sumpsit, apud Mabillonium pag. 125 tempus translationis sic expressit: Regnante eodem Carolo (Calvo,) tertio regiminis Adalardi abbatis anno, præfatus præsul (Folquinus) emeritos sancti Bertini artus anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quadragesimo sexto, (in Mss. 843) secretiori, quam prius fuerat, loco mire compositum locavit … sollemnemque diem hunc nobis esse sancivit, qui est septimo decimo Kalendas Augusti: ubi usque ad hæc nostra novissima tempora, scilicet ducentis quinquaginta annis, Altor & Pastor noster latuit. Ipsa fere Bovonis verba dedit auctor. Verum non videtur translatio facta anno 643, sed 646; nec latuit ibi ducentis quinquaginta annis, ut utroque loco impressum est; sed annis tantum 204 usque ad inventionem, aut annis 206, si usque ad elevationem annos numeremus. Iperius cap. 13 part. 1 Adalardum abbatem creatum asserit anno Domini DCCCXLIV; translationemque subjungit his verbis: Hujus abbatis anno tertio beatus præsul Folquinus, prophetico spiritu præsentiens hujus loci per Danos destructionem in brevi futuram, corpus B. Bertini transtulit, & terra recondidit sub secreto abbatis & aliquorum seniorum de collegio: cujus translationis festum fieri constituit XVII Kalendas Augusti. Annus tertius Adalardi concurrit secundum Iperium cum anno 846, ita ut vehementer suspicer Bovonem ejusdem fuisse sententiæ: quin imo ea de re dubitare vix possum: nam in charta, quæ in elevatione corpori apposita est, laudataque in instrumento tertiæ translationis dando num. 152, corpus usque ad elevationem reconditum fuisse dicitur ducentis & sex annis. Quapropter probabilius existimo primam illam translationem peractam esse anno 846.

[147] De inventionis secutæque elevationis die & anno Bovo, [inventio anno 1050,] anonymusque ipsius verba exscribens, consentiunt cum reliquis monumentis Bertinianis: nam ubique inventio contigisse dicitur die XVI Junii, & anno 1050; elevatio vero 2 Maii anni 1052. Iperius tempus inventionis non expressit, sed elevationis dumtaxat, ita de utraque scribens cap. 37 part. 1: In hujus ecclesiæ reparatione corpus beati Bertini abbatis, dudum a beato Folquino terra reconditum, nunc sub altari capitaneo sancti Martini, ubi plusquam ducentis latuerat annis, domnus Bovo abbas noster invenit; multis miraculis attestantibus, solemniter elevavit, & diem elevationis ejus solemniter celebrandum instituit annis singulis sexto Nonas Maii, quo scilicet tempore nundinæ tunc in hac villa tenebantur ex more. Facta fuit hæc elevatio anno Domini MLII, domni Bovonis abbatis IX, regnantibus Leone Papa IX, imperatore Henrico II, rege Francorum Henrico I, comite Flandriæ Balduino Insulano, Ghisnarum vero Eustachio. Nihil in hisce corrigendum video, nisi forte annum nonum Bovonis abbatis: nam in scripto, quod anno 1237 cum corpore inventum est, res peracta dicitur anno regiminis domni abbatis Bovonis quinto decimo. Utrumque nequit esse verum: mendum est in eo scripto, aut erravit Iperius, mirorque illud non vidisse Mabillonium in Annalibus tom. 4 pag. 665, ubi mortem Bovonis & annos ejus regiminis secundum Iperii sententiam narravit.

[148] Relatio prædictæ inventionis & elevationis ex Ms. Catalogo abbatum S. Bertini talis olim transmissa est Majoribus nostris: [& elevatio seu translatio secunda anno 1052.] Bovo abbas S. Bertini XXXVIII *, dum Sithiensis ecclesiæ reparationi advigilat, absconsum pluribus seculis D. Bertini feretrum invenit anno ML, ad XVI Kalendas Julii, argentea sub dextrum ejus inventa cruce tali cum inscriptione, sanctus Bertinus abbas: quam ubi Leoni IX Pontifici summo, toto insuper Romæ coacto Patrum concilio, transmisisset; Apostolico mandato postmodum elevavit Wido Remorum pontifex ad VI Nonas Maii, astantibus Drogone Morinorum episcopo, Heremaro S. Remigii, Alfrido S. Vulmari, Gervino S. Richarii, Fulberto S. Bavonis, Rumolo * S. Winoci, Herberto S. Judoci supra mare, & Walone * S. Walarici, abbatibus; Athela item nobilissima Roberti Francorum regis filia, Balduini Insulani conjuge, præsente cum fratre suo Eudone, quæ brandeum sacrorum pignorum susceptivum contradidit sancto devota Bertino, regnantibus Leone Papa IX, imperatore Henrico II, Francorum rege Henrico I, Balduino Insulano Flandriæ comite, Ghisnarum vero Eustachio. Hæc relatio congruit cum charta tempore tertiæ translationis apud corpus inventa, in qua eædem personæ præsentes fuisse dicuntur; & ex qua quorumdam nomina hic mendose scripta correxi.

[149] [Corpus delatum dicitur ad alia] Cum data inventionis ac elevationis epocha, quæ certissima est, componere nequeo ea, quæ leguntur in edito Iperii Chronico cap. 26 part. 2, ubi hic est titulus: De delatione corporum sanctorum Audomari atque Bertini ultra Rhenum, & miraculis ibidem per eos patratis. Deinde res ita narratur: Abbas Regenoldus jussu comitis Arnulfi reliquias sanctorum Audomari & Bertini trans Rhenum ultra Neomagum, ubi tunc imperator residebat, detulit, ut terras suas sibi vendicarent. In qua deportatione miraculum accidit in Tialæ portu de custode illius ecclesiæ dictos Sanctos blasphemante, & eis ingressum ecclesiæ prohibente, confestim ibi a Deo percusso & mortuo. Quod miraculum imperatorem & populum valde ad devotionem incitavit. Prospere tandem peracto negotio, & ecclesia Fresquenas regia donatione percepta, cum prædictis Sanctorum reliquiis ad propria est reversus. Cum hæc facta referantur post medium seculi X, quando abbas erat Regenoldus; vera esse non possunt de corpore S. Bertini, quod tunc latebat. An autem vera sint de S. Audomari corpore, de quo solo id relatum invenio in Miraculis ipsius Mss.; ad IX Septembris examinabitur. Ceterum imperator, hic sine nomine positus, est Otto I; Neomagum est urbs Geldriæ ad Vahalim flumen, cui item adjacet Tiala oppidum, vulgo Tiel dictum, septemque circiter milliaribus Neomago distans.

[150] [quædam loca: sed pleraque de parte reliquiarum intelligenda.] Porro quod sequitur apud Iperium de circumlato S. Bertini corpore ob signum crucis in vestibus hominum apparens, eadem de causa verum esse nequit, nisi forsan utrumque intelligendum sit de reliquiis, quæ in cœnobio Sithiensi servabantur tamquam reliquiæ S. Bertini, quæque, invento corpore, judicatæ sunt esse alterius Sancti, ut videre licet in Opusculo Bovonis abbatis num. 25 & 26. Quod vero narrat idem scriptor cap. 39 part. 2 de corpore delato in Ostresela, ut præsente Sancti corpore lites sedarentur, factum dicitur anno 1087, ideoque verum esse potest. Verum res exigui est momenti, quæque parum facit ad propositum nostrum; atque ea de causa ad alia progredior. Bollandus tom. 1 Februarii pag. 48 in Actis S. Euberti episcopi laudat Meierum lib. 3 Annal. Fland., scribentem de dedicatione templi Hasnoniensis in Hannonia anno 1070 peracta, asserentemque illi dedicationi adfuisse corpus S. Bertini cum corporibus viginti quatuor aliorum Sanctorum aut Sanctarum. Suspicor id intelligendum esse de particula quadam reliquiarum, cum parum verisimile sit tot corpora Sanctorum ex locis longe dissitis ad unam dedicationem fuisse delata. Eodem fortasse modo intelligendum est, quod narratur in Vita S. Gudwali episcopi tom. 1 Junii pag. 743 de reliquiis SS. Audomari & Bertini seculo X delatis Harlebekam, & ad monasterium Blandiniense, quod tunc prope Gandavum erat, ac nunc urbi auctæ includitur. Latebat eo tempore S. Bertini corpus, sed reliquiæ mox memoratæ una cum S. Audomari reliquiis eo portari poterant, ut honorarent corpora SS. Gudwali & Bertulfi, quæ Blandinium deferebantur.

[Annotata]

* i. e. innocentiæ

* altari

* apud Iperium XXXVII

* al. Renuldo

* al. Wasone

§ XIV. Translatio corporis in thecam elegantiorem, quæ tertia est vulgo nota & postrema: at alia corporis elevatio aut translatio verisimiliter præcessit omnes prædictas: caput atque aliæ reliquiæ seorsum servatæ.

[Translatio anni 1237,] Anno 1237 alia facta est sacri corporis translatio, de qua breviter scribit Iperius, sed triennio aberrans in assignando anno. Gloriosa translatio sancti Bertini, inquit cap. 47 part. 3, domino Petro episcopo Morinensi, ad requestam * domni abbatis nostri Jacobi, astantibus episcopo Atrebatensi, Willelmo abbate S. Winoci, Johanne Alchiacensi, & aliis quamplurimis, facta est anno MCCXXXIV; imo 1237, ut patet ex ipso translationis instrumento. Insertum hoc est Vitæ editæ per Mabillonium pag. 152: referuntur in eo duæ præcedentes translationes: ipsumque etiam scriptum, quod in secunda translatione corpori appositum fuerat, totum continet. Quapropter instrumentum istud ex Mabillonio huc transfero.

[152] Petrus Dei gratia Morinorum, & Asso Dei gratia Atrebatensium episcopi, [cujus instrumentum,] universis Christi fidelibus, ad quos præsentium notitia pervenerit, æternam in Christo salutem. Cum ad honorem Dei, qui in Sanctis suis creditur honorari, de corpore B. Bertini abbatis fieret translatio a scrinio, in quo per centum & octoginta quinque annos jacuerat, sicut ex scripto ibidem reperto perpendi potuit evidenter, inventum est sanctissimum illud corpus scrinio memorato pannis sericeis, licet vetustate vehementer attritis, diligenter involutum & ligatum, & sigillis authenticis consignatum: & cum solutum & apertum fuisset, inventa est inter ipsa sancta ossa crux argentea, in qua fuit manifeste litteris capitalibus exaratum, sanctus Bertinvs abbas. Deinde a perquirentibus studiosius intra pannos prædictos inventum reconditum illud scriptum, de quo supra fecimus mentionem, cujus tenor talis erat.

[153] “Anno Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo secundo, [cum inserto præcedentis translationis instrumento,] Indictione quinta, regnante Francorum rege Henrico anno vigesimo quarto, & octodecimo anno præsulatus domni Widonis Remensis ecclesiæ archiepiscopi, anno vigesimo nono Drogonis Tarvanensis ecclesiæ episcopi, principatum Flandriæ regionis tenente inclyto marchione Balduino anno septuagesimo *, anno regiminis domni abbatis Bovonis quintodecimo *, corpus beatissimi patris Bertini, quod biennio necdum expleto sub capitaneo S. Martini altari fuerat repertum, levatum est sexto Nonas Maii ab iisdem dominis episcopis de plumbeo scrinio ab eo loco, ubi olim a sancto Folquino translatum & reconditum fuit. Hæc autem inventionis, immo levationis hujus fuit causa. Monasterium incendio dissipatum minabatur ruinam: cujus restaurationi dum fieret crypta, & ejus jacerentur fundamenta, insperato apparuit tam sanctissimi corporis gleba. Jacuerat in sarcophago, quo ab Helfrido *, quem ipse adhuc vivens abbatem ordinaverat, sepultus est, annis fere centum quadraginta novem: in plumbeo vero scrinio, quo (ut diximus) a S. Folquino sub altare terra reconditus est, ducentis & sex annis usque ad tempus nostrum: quo levatus præsentibus viris boni testimonii & vitæ probabilis, videlicet Widone archiepiscopo & Drogone episcopo, in præsentia dominæ Athletæ * comitissæ, uxoris prædicti marchionis, quæ in hoc officio devotissime deservivit Deo & sancto Bertino; præsentibus quoque abbatibus his, Bovone abbate hujus loci, Heremaro abbate cœnobii S. Remigii, Renuldo abbate S. Winnoci, Gervino abbate S. Richarii, Folberto abbate S. Bavonis, Heriberto abbate S. Judoci, Wasone abbate S. Walrici, Alfrido abbate sancti Vulmari; canonicis vero Remensis ecclesiæ Olrico, Constantio, Hugone; Tervanensis ecclesiæ clericis Johanne archidiacono, Theodorico, Gozelino, Balduino, & aliis quampluribus; S. Audomari Regardo, Norberto, Auberto, Odberto, Margero, Remboldo. His omnibus cum innumera multitudine (præsentibus) est levatus & in hoc scrinio repositus per omnia Benedictus. Amen”. Quo etiam die Dominus per ejus merita tria miracula operatus est.

[154] [totum recitatur:] Igitur memoratum corpus a prædicto scrinio in aliud novum decenter transpositum, translatum est a nobis, & repositum in capsam novam, de auro & argento & lapidibus pretiosis ad hoc honorifice præparatam, XVII Kalendas Augusti, quarta scilicet feria ante festum Mariæ Magdalenæ, anno gratiæ millesimo ducentesimo trigesimo septimo, regnante excellentissimo Francorum rege Ludovico filio Ludovici, & fratre ejus inclyto Roberto comitatum Atrebatensem obtinente in principio comitatus sui, præeunte ab omnibus & cooperante gratia Dei Salvatoris nostri, qui sanctorum corpora reformabit, claritati sui corporis conformata. Facta est autem hæc translatio sollemniter a nobis & per nos in ecclesia prædicti Sancti, præsentibus quampluribus abbatibus & præpositis ceterisque ecclesiarum prælatis & aliis bonis viris, Jacobo tunc ecclesiæ B. Bertini venerabili abbate præsidente. In cujus rei testimonium præsentes litteras sigillis nostris fecimus roborari, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo septimo, septimodecimo Kalendas Augusti.

[155] [variæ ad illud observationes.] Pauca ad hoc instrumentum sunt observanda. Primo Sanctus in sarcophago, in quo primum sepultus est, jacuisse dicitur annis fere centum quadraginta novem. Ita creditum est seculo XI, & ex eo calculo mortuus esset anno 697, quia translatum a Folquino crediderunt anno 846. Verum serius obiisse Sanctum suo loco ostendi: neque opinio seculi XI multum habere potest momenti, cum seculo VII anni non numerarentur ab Incarnatione Domini, quos scriptores illius temporis ex assignatis regum annis male collegerunt. Secundo anni a prima translatione usque ad secundam accurate numerantur ducenti & sex, videlicet ab anno 846 usque ad 1052. Tertio anni a secunda translatione usque ad tertiam recte computantur centum & octoginta quinque, nimirum ab anno 1052 usque ad 1237. Quarto Robertus Artesiæ comes creatus erat eodem anno a fratre suo S. Ludovico rege, ut videri potest in Actis hujus sancti regis tom. 5 Augusti pag. 352: atque ex eo etiam firmatur assignata translationis epocha. Quinto, corrigendum tamen in hoc instrumento, quod translatio facta dicitur feria quarta, legendumque quinta, ut jam monuit Mabillonius, cum anno 1237 dies XVI Julii in feriam quintam incideret, ut colligitur ex littera Dominicali D.

[156] Hactenus egi de translationibus totius corporis vulgo notis & omnino certis. [Alta verisimiliter corporis elevatio facta] Verum sæpe laudatus adjutor Bertinianus me docuit, aliam verisimiliter corporis elevationem aut translationem esse factam ante omnes modo memoratas. Ratio hæc est. Folquinus diaconus in Chartulario suo scribit se S. Bertino a parentibus oblatum & ad monasterium ductum anno Incarnationis felicissimæ Domini nostri Jesu Christi CMXLIX, die festivitatis Elevationis S. Bertini, quæ succedit Omnium Sanctorum festivitati. Itaque seculo X celebrabatur Elevatio S. Bertini die 2 Novembris, cum festum Omnium Sanctorum ab oe tempore celebratum huc usque fuerit 1 Novembris. At festivitas translationis primæ, quæ facta est seculo IX per S. Folquinum, non agebatur 2 Novembris, sed XVI Julii. Festivitas igitur translationis distincta erat a festivitate elevationis; & jam seculo X facta erat aliqua corporis elevatio præter translationem a S. Folquino peractam, cum verisimile non sit geminam festivitatem institutam esse ob unam translationem. Qua de causa admodum verisimile est, sacrum S. Bertini corpus prima vice elevatum fuisse seculo VIII, aut ante medium seculi IX: neque enim hæc elevatio facta esse potest post reconditum anno 846 Sancti corpus.

[157] Objici quidem potest primo, quod in dato mox translationis instrumento num. 153 dicatur corpus in sepulcro jacuisse annis fere centum quadraginta novem sine ulla elevationis mentione. [ante primam translationem.] Secundo objici potest, quod de hac elevatione apud omnes scriptores Bertinianos altum sit silentium; quodque dicta elevationis festivitas in nullis Fastis legatur commemorata, aut post celebrata. Verum silentium tam scriptorum quam Fastorum parum obesse potest, loquente saltem Folquino: nam similia sæpe omittuntur a Vitæ scriptoribus & historiographis, nec semper innotescunt martyrologis. Hæc autem elevationis festivitas omissa postea videtur, forte quia alia elevatio seculo XI celebrari cœpit, qua facilius prioris festivitas abrogari potuit. Quare neque silentium scriptorum, neque omissio festivitatis efficere possunt, ut non sit verisimile, S. Bertini corpus elevatum fuisse, priusquam a S. Folquino reconderetur. Quod vero in instrumento translationis insinuetur annis fere 149 in sepulcro jacuisse, ex errore fieri potuit, quod elevationis nulla esset servata notitia.

[158] Post alias translationes supra relatas, quarum ultima est anni 1237, [Theca primum anno 1395 aperta fuit;] nullam deinde factam reperio. Hinc arca pretiosa, in quam sacrum corpus anno 1237 transpositum est, illa ipsa videtur, in qua etiamnum servatur. Aperta hæc fuit & visitata tribus vicibus, videlicet anno 1395 per abbatem S. Bertini Jacobum III, qui sacra ossa invenit pannis lineis honestissime involuta, & quatuor magnis & authenticis sigillis obsignata; atque instrumentum ultimæ translationis sacris ossibus superimpositum, quod perlegit. Verum sigilla servans integra, instrumentumque translationis loco suo reponens, arcam rursum clausit, omniaque in eodem statu reliquit; quemadmodum ipse testatur in Actis de ea visitatione factis.

[159] [deinde rursum anno 1464, quando pars capitis in aliam thecam translata:] Altera sacri corporis visitatio facta est anno 1464 per Guillielmum II abbatem Bertinianum & episcopum Tornacensem. Hujus visitationis Acta modo non inveniuntur, sed ex aliis monumentis Bertinianis sequentia mihi sunt communicata. Componendam curavit episcopus abbas elegantem ex argento inaurato statuam dimidiatam, eamque gemmis, lapillis pretiosis atque adamantibus splendidissime exornavit. In hanc porro thecam die V Septembris in ipsa S. Bertini festivitate transtulit magnam partem capitis ejusdem Sancti. Pretiosissima hæc theca cum præcipua capitis parte hactenus seorsum a reliquo corpore servatur cum aliis reliquiis in sacrario ecclesiæ Bertinianæ, ubi illam anno 1746 præsens lustravi. Exponitur vero venerationi fidelium in festivitatibus S. Bertini & in aliis quibusdam. Eam ex delineatione minoris formæ, quam Audomaropoli humaniter submiserunt Religiosi Bertiniani, hic æri incisam exhibeo in sequenti pagina. Hanc autem capitis partem in illa visitatione corporis anno 1464 separatam fuisse a reliquo corpore, satis videtur certum, tum quod eo tempore a Guillielmo episcopo & abbate, præsentibus episcopis Ambianensi & Atrebatensi cum quindecim abbatibus, dimidiatæ statuæ impositam testetur sæpe laudatus Cletyus ex Annalibus Bertinianis, tum quod ex nullo monumento colligatur, sacrum istud pignus citius a reliquo corpore separatum fuisse, aut seorsum conservatum. Incredibile non est, plures reliquias eadem occasione separatas esse; at de aliis nihil invenio.

[160] [tertio anno 1688, quando reliquiæ Poperingam missæ.] Tertia corporis visitatio facta est anno 1688 per abbatem Benedictum ad preces, opinor, cleri & magistratus oppidi Poperingæ in Flandria. Quippe, teste Cletyo, laudatus abbas clero, magistratui & populo Poperingano X Augusti donavit partem mandibulæ inferioris, cui duo adhærebant dentes, ut honorarentur Poperingæ in ecclesia S. Bertini, quæ prima ibi est parœcia. Magistratus vero Poperinganus, de accepto beneficio se gratum exhibens, quotannis in festo translationis XVI Julii Audomaropolim mittit cereum duarum librarum, ut ardeat in ecclesia S. Bertini ante thecam, in qua sacrum corpus servatur.

[161] [Describitur theca, quæ in necessitatibus circumfertur.] Porro sacer hic thesaurus eidem etiamnum thecæ, cui anno 1237 impositus est, servatur inclusus; sed nova subinde ornamenta thecæ accesserunt per abbates Bertinianos. Cletyus eam Gallice mihi describit, prout verba ejus Latine exprimo: Composita est ex argento & ære inaurato, longa septem pedibus, larga duobus, alta tribus circiter. Opera aurificis, quibus obtegitur, repræsentant historiam vitæ S. Bertini. Frons prima ornata est effigie Servatoris, quem duo comitantur angeli; altera effigiem Virginis exhibet & duorum item angelorum. Tota quam longa est theca exhibet statuas SS. Audomari, Bertini, Folquini, Silvini, duodecim Apostolorum & quatuor Prophetarum. Eodem teste, posita est in summitate altaris principis. Usu antiquo & religiose observato, dum populus, sive ob temporis necessitatem, sive ob morbos contagiosos, flagitat, ut theca S. Bertini ex alto demittatur, id non fit, nisi eodem temporis momento, quo demittitur theca S. Audomari, in hujus ecclesia conservata, ære campano utriusque ecclesiæ signum dante. Deinde duæ illæ thecæ non iterum elevantur ad locum suum, antequam sint circumlatæ in longo & generali supplicantium agmine. [Reliquiæ aliquæ aliis locis servatæ.] Hactenus de corpore Sancti.

[162] Ceterum dubitari non potest, quin aliquot sacri hujus thesauri particulæ ad alia loca fuerint deportatæ. De portatis Poperingam supra egi. Hic pauca, quæ se offerunt, subjungo. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico recensens reliquias ecclesiæ cathedralis Brugensis, S. Donatiano dicatæ, inter eas pag. 200 numerat S. Bertini dentem & os de manu. Idem pag. 128 in sacro thesauro parthenonis Burburgensis Ordinis S. Benedicti recenset aliquid de S. Bertino abbate. Plures aliis locis servari suspicor; at omnes reliquiarum particulas investigare, longe majoris esset laboris quam utilitatis.

[Annotata]

* i. e. preces

* mendum est.

* Forte est mendum

* al. Erlefrido

* Adalæ vel Athalæ

§ XV. Variæ festivitates S. Bertini.

[Præcipua Sancti festivitas cum vigilia & octava celebratur,] Hactenus de antiquitate cultus S. Bertini, de Fastis eum memorantibus, & de corporis ac reliquiarum variis translationibus solum egi. Ad plenam igitur elucidationem gloriæ posthumæ hujus Sancti superesse videtur, ut variæ ipsius solemnitates etiam breviter exponantur. Harum prima & præcipua celebratur die V Septembris, qua Sanctus ex mortali vita ad immortalem transivit. Solemnitas hæc in veteri Martyrologio Ms. cœnobii Sithiensis ad Nonas Septembris sic memoratur: In pago Tarvanensi, monasterio dicto Sithiu, depositio almi patris nostri Bertini abbatis & confessoris, qui vita & miraculis insignis, anno ab Incarnatione Domini DCXCVIII migravit ad Dominum. De anno emortuali disserui § 12: hic autem de sola ago solemnitate diei emortualis. Hæc in abbatia Bertiniana peragitur ritu maxime solemni cum prævia vigilia & Octava sequente. Et vigilia quidem eo peragitur modo, quo vigilia Nativitatis Domini, ita ut Officium vigiliæ a Laudibus cantetur ritu duplici. Missam solemnem pontificio apparatu in illa vigilia celebrat abbas S. Silvini Alciacensis, qui semper ex abbatia S. Bertini assumitur. In primis Vesperis abbas Alciacensis simul cum abbate S. Bertini Officium peragit. In ipsa vero festivitate Missam solemnem cantat abbas S. Bertini; tunc vero abbas Alciacensis cum duobus cantoribus Alleluia in choro canit. Secundæ demum Vesperæ peraguntur ut primæ. Hæc de communicata mihi notitia festivitatis paucis exposui, ut ex iis de tota solemnitate facilis sit conjectura.

[164] Præterea hæc festivitas olim usque ad initium hujus seculi celebrata est a populo Audomaropolitano feriatione ab opere, [ac olim etiam feriatione ab opere.] prout nunc fit intra septa abbatiæ: & S. Bertinus Audomaropoli semper habitus est pro patrono secundario & Apostolo istius territorii. Hinc sermo habitus in Sancti solemnitate, quem in fine Actorum edidit Mabillonius, sic inchoatur: Gaudete, dilectissimi fratres, in Domino, qui ad sanctissimi patris & protectoris nostri, sancti scilicet Bertini, sollemnia convenistis, & spirituali jucunditate lætamini, & ex intimo cordis affectu clementiam Domini nostri Jesu Christi collaudate: qui nos ab idololatriæ erroribus ad agnitionem sancti sui nominis per hujus sancti Sacerdotis prædicationem perducere dignatus est. Verumtamen, cum anno 1703 aut 1704, ut mihi perscripsit Cletyus, multa simul festa, quæ feriatione ab opere celebrabantur, abroganda censeret illustrissimus Ludovicus Alphonsus de Valbelle episcopus Audomaropolitanus, S. Bertini festivitatem iis admiscuit: quod fortasse peractum non est sine dolore populi, qui patronos suos præ ceteris Sanctis venerari consuevit, præsertim cum urbs Audomaropolitana incrementa sua tam S. Bertino debere videatur, quam ipsi S. Audomaro.

[165] Alterum S. Bertini festum, quo opera servilia etiam cessant intra monasterii septa, [Translationis festum etiam solemne XVI Julii;] celebratur XVI Julii. Ejus causam laudatum Martyrologium Sithiense declarat his verbis: Eodem die sancti patris Bertini corpus a B. Folquino transfertur & reconditur anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quadragesimo sexto. Antiquam esse hanc festivitatem, & ab ipso S. Folquino institutam, colligitur ex Opusculo Bovonis infra dando num. 22: nam, eo teste, translationes tam S. Bertini quam S. Audomari distinctis temporum diebus a cuncto populo diœcesis suæ magnificentius celebrandas sancivit. Hæc aliaque ibidem subjuncta insinuant, voluisse S. Folquinum, ut translationis festivitas celebraretur feriatione ab opere. At id clarius colligitur ex tribus primis miraculis, quæ infra in Appendice legi possunt. Nunc minor est minusque late patens hujus festivitatis celebritas; magna tamen etiamnum hæc est in abbatia S. Bertini, ubi ejus Translatio colitur Officio duplici secundæ classis.

[166] Elevationem corporis primam verisimiliter celebratam fuisse die 2 Novembris, [Elevationis festum olim 2 Maii, nunc IV ejusdem mensis:] probabili ratione ostendi num. 156. At cum hæc festivitas ex uno tantum loco innotescat, ideoque non omnino certa videatur, ad alterius transeo elevationis festivitatem, per quam prior abrogari potuit, si revera fuit usitata. Sithiense Martyrologium de illa sic habet ad diem 2 Maii: Monasterio Sithiu gloriosa elevatio corporis pretiosissimi confessoris Christi Bertini abbatis, quæ facta est anno Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo secundo. Elevationem illam die 2 Maii diu celebratam esse, testatur Cletyus in litteris ad me nuperrime datis. Verum, inquit, ab aliquo tempore locum cessit festo S. Walberti, quod celebratur Officio duplici secundæ classis. Elevatio vero nunc celebratur die IV Maii ritu duplicis majoris.

[167] [Inventio inserta quidem Martyrologio, non tamen Officio celebrata.] Quod spectat ad inventionem corporis, quam in Fastis quibusdam neotericis commemoratam vidimus, locum illa etiam habet in Martyrologio Sithiensi, ubi refertur hoc modo ad diem XVI Junii: Ipso die inventio pretiosissimi corporis sancti patris Bertini, quod anno Dominicæ Incarnationis millesimo quinquagesimo repertum est sub capitaneo altari S. Martini, ubi olim a B. Folquino translatum & reconditum jacuit ducentis & sex ferme annis, cum primitus in sepulcro suo quievisset centum ac quadraginta novem fere annis. Hæc quidem verba nonnullam ingerere possunt suspicionem de festo inventionis olim celebrato: at testatur Cletyus nullum in Kalendariis aut Breviariis Sithiensibus reperiri vestigium istius festi aliquando celebrati: indeque merito existimat numquam fuisse usitatum, sicut in usu non est hoc tempore. Sane si rem ipsam inspiciamus, verisimile non apparebit, aliquod inventionis festum fuisse institutum, priusquam facta erat corporis elevatio. Peracta vero elevatione, una instituta videtur festivitas, qua inventio & elevatio simul celebraretur titulo Elevationis, ad quam inventio fuerat necessaria. Poterat tamen inventio seorsum etiam Martyrologio inseri, ut felicis istius eventus melius conservaretur memoria. Hisce de cultu S. Bertini expositis, Acta subjungo varia, quæ utinam tam copiosa essent & accurata, quam tanti Viri Sanctitas meretur.

VITA
auctore anonymo
Ex codice nostro Ms.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 0000

A. Anonymo.

CAPUT I.
Adventus S. Bertini ejusque sociorum ad S. Audomarum: geminum monasterium constructum: Bertinus fit abbas post Mummolinum: sepelit S. Audomarum.

[S. Bertini & sociorum adventus ad S. Audomarum,] Post hoc non multo temporis intervallo, ad beatum Audomarum a, de prædicta Constantinense b regione, tres una cum mente viri, Mummolinus & Bertramnus sanctusque Bertinus, pariter venerunt, relinquentes etiam, secundum Domini præceptum, parentes, patriam, omnesque propinquos. Sanctus vero Audomarus prædictos Dei famulos gratifice recepit, immensasque omnipotenti Domino gratias agens, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adjutores deduxit. Erant enim præfati viri in fide perfecti Catholica, & in ecclesiasticis disciplinis, atque in divina Scriptura eruditi. Parvo post hæc temporis spatio transacto, S. Audomarus cum prædictis beatis viris, divina sibi stimulante gratia, monasterium cogitavit in Dei fundare nomine. Ad habitandum enim monachis, divina sibi largiente misericordia, locum habebat aptum.

[2] Erat enim vir quidam potens, Adrowaldus nomine, [cujus auxitio monasterium Vetus dictum construunt:] in divitiis hujus seculi vanis valde dives: quem beatus Audomarus de errore gentilitatis ad fidem convertit Catholicam, quemque cum omni sua baptizavit familia. Adrowaldus vero prudenti consilio fallaces divitias præsentis seculi spernens, nec ullum habens filium, magnam suæ hæreditatis partem cum omni sua multiplici substantia Deo & beato optulit Audomaro, videlicet c quæ noto nomine vocatur Sithiu. Beatus vero Audomarus in prædicta villa ante adventum prædictorum ad eum virorum ecclesiam d ædificavit in eo etiam loco, in quo suum pausat in pace corpusculum. Postquam ergo præfati Dei famuli ad eum pervenerunt, concessit illis, ut monachorum habitaculum ædificassent *, ubicumque illis in prædicta placuisset villa. Sancti igitur viri Mummolinus atque Bertimus cum ceteris eorum in Christo sociis monasterium ædificare in quodam loco ceperunt, quod usque hodie Vetus vocatur monasterium.

[3] Sed in eo loco paucis morantes annis, divina eis suadente gratia, [deinde alium quærunt locum per stagnum navigando,] alium voluerunt eligere locum. Beati igitur viri in Domini confidentes misericordiam *, perfectum invenerumt consilium. Protinus enim in navem ascendentes, sine gubernatore & remigio, ac sine ulla cibi & potus cura, huc atque illuc in * spatioso stagno, adhærente prædicto eorum habitaculo, navigantes, omnipotentem rogabant Dominum, ut in * locum, quem sua illis præparavit misericordia, eos deduceret inlæsos, dicentes invicem, quod non ascensuri essent de prædicto stagno, nisi quando, navicula eorum aptum tenente * portum, contigisset illis secundum ordinem Psalterii subsequentem cantare versiculum: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Misericors igitur Dominus, qui suis ubique præsens est famulis: prope est enim Dominus omnibus * invocantibus eum, navem, in qua beati fuerunt prædicti viri, post aliquod prævisum sibi spatium, ilico deduxit ad terram. Tunc etiam illi, prædictum canentes versiculum, sine mora navem relinquentes, læti intraverunt in terram, cognoscentes etiam locum illum a Domino sibi traditum.

[4] Dehinc beato Audomaro pio eorum favente patre, [ubi condunt cœnobium Sithiense, cujus primus abbas Mummolinus secundus Bertinus:] monasterium nomine Sithiu, ex * prædicta villa nominatum, super Agnionam e fluvium in Dei nomine ædificare cœperunt: confluentibusque undique religiosis viris ad prædictos Dei famulos, beatus Audomarus Mummolinum multitudini præposuit monachorum. Sed non multo post hæc temporis intervallo, præfatus venerabilis abbas Mummolinus ad Noviomensis urbis episcopatum, divina largiente gratia, provectus est… Gloriosus igitur pontifex Audomarus post Mummolinum in prædicto monasterio sancto monachorum choro beatum præposuit Bertinum f. Sanctis enim fratribus, in eodem loco sub districto * Regulæ rigore Deo servientibus, dilectus atque amabilis beatus fuit Bertinus. Erat enim vir venerabilis, in divinis rebus prudens, & providus gregis sui pastor; in malis vero simplex & innocens secundum Domini præceptum: Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ…

[5] [hic defunctum Audomarum sepelit.] Prædictus ergo * venerabilis abbas Bertinus, divina sibi gratia revelante, statim ad locum g, ubi venerabilis senex obiit, cum suis pergendo monachis, sacrum beati Audomari corpus cum psalmis & hymnis & canticis ad locum sepulturæ deduxit: eumque in prædicta ecclesia, quam ille beatus pontifex in Sithiu ædificavit, cum immenso circumstantis populi sepelierunt luctu. Sanctus autem * Audomarus beato prædixit Bertino, cunctisque Fratribus tempore illo Domino in Sithiu servientibus, ut, quando ei sors * incerta extremæ contigisset horæ, in prædicto loco suum sepelirent corpusculum…

ANNOTATA.

a Hoc totum primum caput Vitæ S. Audomari inseruit auctor. Ex eo huc transtuli spectantia ad Bertinum, omissis aliis.

b Natum Bertinum in territorio Constantiæ Alemannicæ, consentiunt scriptores, ut ostendi in Commentario num. 29. At non recta ex patria ad S. Audomarum venit Bertinus cum sociis, sed prius disciplina monastica institutus est Luxovii, ut ibidem probatum est num. 33 & 34. Hic scriptor vitam illam monasticam Luxovii inchoatam prætermittit, quia festinabat ad enarranda S. Audomari gesta; dicitque ex regione Constantiensi venisse Sanctos, quia inde revera prius exiverant Luxovium.

c Apud Mabillonium in Vita S. Audomari additur villam, quæ vox facile in transcribendo excidere potuit, ita ut probabilius sit legendum, villam videlicet. Quæ autem ad donationem Adrowaldi & utriusque monasterii constructionem spectant, fuse disputata sunt in Commentario § 5 & 6.

d De hac ecclesia, quæ deinde donata est S. Bertino, multa sunt disputata § 7.

e Agnio, alias Agniona fluvius, vulgo Aa dicitur. Modicus est, utpote in ipsa ortus Artesia,& prope Gravelingam Flandriæ oppidum mari illabitur.

f Quo anno S. Mummolinus ad episcopatum promotus sit, ejusque successor S. Bertinus abbas creatus, investigavi § 7.

g Mors hic relata erat sine loco & tempore, de quibus disputabitur accuratius ad 9 Septembris. Interim moneo neque annum 667 recte statui a Mabillonio, cum sanctus antistes adhuc viveret anno 670, ut observavi in Commentario num. 86; neque adoptari posse annum 695, quem assignat Iperius, cum eo usque Vitam non produxerit.

* apud Mab. ædificarent

* ibid. misericordia

* ibid. in omissum

* ibid. ad

* ibid. tenendo

* ibid. hæc vox omissa

* ibid. ex omissum

* ibid. strictæ

* Mab. vero

* Mab. enim

* Mab. mors

CAPUT II.
Virtutes Sancti: vinum divinitus acceptum, eoque sanatus comes Walbertus: aliud miraculum ad sepulcrum Sancti.

[Sancti virtutes ac prudens regimen:] Agius igitur prædictus abbas Bertinus post beati Audomari obitum multis in servitio Dei vixerat * annis: turbamque monachorum a Domino sibi creditam sub districto sacræ Regulæ jugo mente solicita agius custodiebat Pastor, sciens quod scriptum est: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Beatis enim Dei famulis, sub sua cura consistentibus, Dominica atque apostolica prædicando præcepta, sua cottidie districta conversatione ac religiosis actibus suis magnum bene vivendi præbebat exemplum, implens quod scriptum est: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra & glorificent Patrem vestrum, ne secundum apostolicum præceptum *, aliis prædicans, ipse reprobus inveniretur. Largus igitur bonorum operum retributor contra diabolicas persuasiones indefessam sui militis Bertini aspiciens pugnam: Oculi enim Domini aspiciunt super justos, & aures ejus in preces eorum: magnamque ejus de ovibus sibi creditis intuens curam, almificis eum signis ac virtutibus glorificavit. De quibus, favente Domino, pauca subsequente narrabimus sermone.

[7] Fuit igitur quidam vir nobilis, honorificus etiam comes secundum vanam hujus sæculi dignitatem, [Waldbertus comes. S Bertino peccata sua consiteri solitus,] nomine Waldbertus a: uxor vero ejus Regendruth fuit nuncupata. Huic vero Waldberto & conjugi suæ pater confessionum beatus fuit Bertinus, nec non & compater b fuit, secundum laudabilem ritum inter Christianos ad conjungenda fraternæ caritatis fœdera consecratum. Beatus igitur Bertinus utrisque verbum sæpe prædicabat divinum. Quapropter enim pius vir prædictus Waldbertus ad Bertinum sæpe venire solebat, ut a beato Viro divina præcepta audiret: & ut a sacro hujus ore post communicationem Corporis & Sanguinis Christi more benediceretur solito. Quadam igitur die ad ecclesiam, in qua beatus Audomarus pausat, Waldbertus veniens, ibidemque orationem complens, aliqua eum necessitate subito retrahente, ad beatum neglexit venire Bertinum; sed ad suam propriam remeaverat domum.

[8] Tunc suus discipulus, nomine Duodo, beato nuntiavit Bertino, [dum ex Sithiu domum revertitur,] dicendo: Valde venerabilis Pater, admiror, quod vir fidelis in Christo amicus Waldbertus in beati Audomari c hodie basilica orationem complendo, sine vestræ benedictionis petitione ad suum subito perrexerat * domum. Tunc agius Christi confessor Bertinus, prophetico spiritu plenus, prædicto ait discipulo: Ante enim, fili, quam ad suam Waldbertus perveniat domum, ad quam nunc properando se credidit cito esse venturum, valde se pœnitebat *, quod sine nostræ benedictionis munere de hoc perrexerat loco. Quod secundum præscientis beati viri verbum effectus probaverunt rei. Eodem enim die post solis occasum nuntius, a Waldberto velociter secundum sui senioris præceptum equitando, ad beatum venit Bertinum. Statimque, postquam ad sancti Viri præsentiam pervenit, ejus provolutus vestigiis, tremula ad eum ait voce: Domine, vester benevolus in Christo amicus Waldbertus modo in confinio mortis & vitæ positus, vos in Dei postulat nomine, ut pro eo secundum solitam vestræ caritatis pietatem misericordem deprecemini Dominum, ut per vestras in conspectu æterni Regis gloriosas preces de mortifero periculo, quod sibi nuper accidit, solamen recipiat.

[9] [lapsu ex equo graviter vulneratur:] Postquam enim in hac die de basilica beati Audomari ad suam volens properare domum perrexerat, subito in medio viæ spatio de suo, in quo velociter equitabat, equo dejectus, super petrosam incautus corruit terram. Multisque in hujus corpore membris conlisis, femoreque hujus, beatissime Pater, penitus confracto, mortem sibi subitam adesse putat, nisi illum, ut credit, per vestras sacras orationes pietas liberet divina. Scit enim, quod hoc sibi periculum per suam contigit negligentiam, quia sine vestræ benedictionis tutamine, per hostis callidi astutiam aliqua necessitate se retrahente, de hoc hodie loco perrexit. Idcirco vos in Dei nomine, de prædicta negligentia d veniam petendo, precatur, ut potum ex vestro sacro ore benedictum, sacrisque vestris manibus signatum, ad eum, antequam moriatur, transmittere dignemini.

[10] [huic Sanctus rogatus vinum divinitus impetratum] Tunc venerabilis Senex, casu fidelis amici commotus, suo incunctanter prædicto jussit discipulo, ex enoforo *, quod in sacrario positum fuerat, vinum propinaret, ut ad ægrotantem celerrime transmitteretur amicum. Tunc juvenis leniter sancto respondit Abbati: Est, ut reor, beatissime Pater, spatium mensis integrum, aut eo amplius, quo nec in eo, de quo dicis, vasculo una folia e fuit vini. Hinc agius Christi Confessor, fide perfecta & caritate plenus, suo dixit discipulo: Vade, fili, in Dei nomine ad illud, de quo dicis, vasculum: Dominus enim noster, cui omnia possibilia sunt, qui adest adjutor in opportunitatibus: Prope est enim Dominus invocantibus eum omnibus; nostro ægrotanti amico, credo, salutiferum dabit potum. Hinc juvenis, sancti Viri præcepta secutus, in prædictum intrando sacrarium, illud vas, de quo paulo ante sancto dixit Abbati, quod nec una in eo vini fuisset folia, divina largiente gratia, hac vice plenum optimo invenit vino, cujus mirabilis odor prædictam compleverat domum.

[11] [mittit, quo sanatur: multaque deinde donat Bertino.] Tunc sanctus Christi confessor Bertinus, immensas omnipotenti Domino gratias agens, Waldberti ait discipulo: De hoc vino aliquid tecum portando, ad tuum velox recurre seniorem. Tunc ille in eadem nocte, immenso repletus gaudio, ad suum reversus est dominum, totumque ei, quod factum fuerat, narrando miraculum, salutiferum sibi potum de prædicto propinaverat * vino. Postquam vero de eodem benedicto biberet potu, in eadem hora, divina medente manu, sanus effectus est. Immensasque omnipotenti Deo salutis suæ auctori gratias referens, cordisque compunctione repletus, magnam suæ hereditatis partem f Deo & beato optulit Bertino.

[12] In hoc, fratres carissimi, sicut & in cæteris gloriosis actibus suis, immensa omnipotentis Domini admiranda atque laudanda misericordia, eo quod in diversis mundi partibus per suos indesinenter servos implet, [Quanta sit Dei munificentia in relinquentes pro se omnia.] quod promisit. Qui derelinquit patrem aut matrem & cætera propter me, in præsenti seculo centuplum accipiet, & vitam æternam in futuro possidebit; sicut de his sanctis Christi confessoribus Audomaro atque Bertino probare possumus. Hi enim, ut prædiximus, parentes patriamque propter Deum relinquentes, centuplum in hoc seculo, divina eis largiente gratia, acceperunt: insuper inmarcescibilem eis in vita perpetua tribuit coronam. Et non solum eos, quamdiu in carnis fuerunt præsentia g, signis atque virtutibus glorificavit; sed etiam adhuc per alta in conspectu ejus eorum merita gloriosas efficit virtutes; sicut per suum agium confessorem præfatum etiam Bertinum nuper mirabilem egit virtutem. Quod illi nobis testati sunt, in quorum conspectu h hæc gloriosa virtus fuit facta, quam, favente Christo, subsequente narrabimus sermone.

[13] Tres igitur viri, in piscationis arte periti, in nocte Dominica in Rhodano flumine juxta beati Mauritii i martyris monasterium (servi enim illius erant loci) navem ascendentes, [Piscator nocte Paschatis cum sociis punitus,] retia ad capiendos extenderunt pisces. Dein insolita eorum retibus in eadem nocte piscium intravit multitudo, ita etiam ut nec illis per prolixum annorum spatium, quo in prædicto flumine retia solebant extendere, tales magnitudine apparuerunt pisces: nec talem ante piscium multitudinem una ceperunt nocte. Hinc læti navigantes ad portum, in quem soliti erant post piscationem intrare, nec se potuerunt de prædicta movere navicula. Duo enim ex ipsis pedum & manuum officio privati, toto fuerunt corpore contriti: tertius autem officio pedum privatus, surdus effectus est: super eos enim propter noctis Dominicæ Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina.

[14] Hinc ille, qui auditum & ambulandi amisit usum, [surdusque & claudus factus, sanatur ad sepulcrum Sancti:] duobus enitendo fustibus, atque aliorum comitantium suffragio fultus, loca sancta orationis causa circumire decrevit, ut juxta venerabilia servorum Dei sepulcra divinam postulasset misericordiam, ut amissam per suam negligentiam corporis sui sanitatem per gloriosa eorum merita recipere meruisset. Post intervallum igitur, multis ab eo peragratis locis, ad prædicti confessoris Christi Bertini in Sithiu monasterio positum venerabile venit sepulchrum. Et cum Fratres in prædicto loco commorantes in nocte Dominicæ Resurrectionis in eadem ecclesia, in qua corpus beati pausat Bertini, nocturnas cantarent vigilias; tunc ille vir prædictus, inmensa ægritudine correptus, a suis sociis in ecclesiam ad orationem deductus fuit. Et cum longo spatio cum lacrymis orando suam sanitatem per merita beati Bertini a Domino postulasset, quando lectio Euangelii more solito recitata fuit; tunc ægrotus multa vidit circa se lucere luminaria: & paulatim ab eo infirmitas recedendo, auditu recepto, pedumque recuperato officio, subito divina largiente gratia, in prædictorum præsentia Fratrum sanus effectus est.

[15] Et post synaxim inmensas omnipotenti Domino & beato Bertino gratias agens, [alia etiam ibi facta miracula.] suis gradiendo pedibus lætus & sanus ad suam remeaverat domum. Et alii in eadem ecclesia juxta venerabile beati viri Bertini sepulchrum de tali sæpe in Dei nomine fuerunt ægritudine liberati. His ergo indiciis manifestum est nobis, quam magna & inenarrabilis est Sanctorum in conspectu Regis æterni gloria. Illorum enim animæ inter innumeras cælestium myriadum fulgent turmas; ipsorum venerabilia corpora inter homines pausantia, ab angelis visitata, signis ac virtutibus per gloriosa opera multis declarata populis, magno venerantur honore: omnia enim prætereunt: sanctorum gloria manet in Christo in æternum.

ANNOTATA.

a De Waldberto comite aliqua dicta sunt in Commentario num. 109 & seq.

b Iperius asserit, filium Waldberti de sacro fonte levatum per S. Bertinum. Folcardus vero num. 22 a Sancto baptizatum dicit. Utroque hoc modo compater Waldberti Bertinus fieri poterat, & alterutro factus est.

c Ex hoc loco colligo ecclesiam B. Mariæ, quæ deinde S. Audomari nomen habuit & etiamnum habet, eo nomine jam vocari solitam, quando hic auctor scribebat. Crebra miracula, quæfiebant ad S. Audomari sepulcrum, nomen istud paulatim videntur induxisse, donec tandem prævaluerit.

d Negligentia comitis magna non fuit, si omnia recte sint relata.

e Folia forte corruptum est a phiala: nam secundus anonymus habet fiala. Potest tamen folia idem significare ac folietta, quæ vox medio ævo usitata fuit pro mensura quadam vinaria, Gallice feulliette aut fillette, Italice Foglietta. Quidquid vero sit de voce, significatur exigua vini mensura.

f De donatis a Waldberto actum in Commentario num. 109 & 110.

g De morte Sancti nuspiam scribit hic auctor: ex quo patet, eum non voluisse plenam Vitam conscribere, sed tantum aliqua narrare facta.

h Ex hoc loco clare patet, hunc esse primum Vitæ scriptorem ex iis, qui innotuerunt: nam alii non asserunt, se id miraculum audivisse a testibus oculatis, quamvis idem ipsi quoque referant.

i Hoc monasterium alias Agaunense vel Agaunum dicitur: situm est in Vallesia inferiori ad Rhodanum inter Sedunum, in cujus diœcesi est, & lacum Lemanum, in quem Rhodanus influit.

* i. e. vixit

* i. e. dictum

* i. e. perrexerit

* forte pænitebit

* i. e. œnophoro

* i. e. propinavit

CAPUT III.
Gesta S. Bertini cum S. Winnoco ejusque sociis.

[Monasterium Sithiense ingrediuntur S. Winnocus & tres ejus socii,] Quando a agius Christi confessor Bertinus, signis atque virtutibus decoratus, in Sithiu monasterio multitudini præerat monachorum, ex multis undique partibus, divina eos stimulante gratia, religiosi ad eum veniebant viri, optantes etiam, ut sub sacræ Regulæ jugo secum * in Dei perseverassent servitio. Inter quos quatuor religiosi viri ex longe remota Brittonum terra, qui his nominibus nuncupati fuerunt, Quadanocus, & Ingenocus, & Madocus, sanctusque Winnocus, parentes patriamque secundum Domini præceptum relinquentes, ad eum unanimiter venerunt, postulantes etiam ut inter agium monachorum gregem, sub sua cura constitutum, eos in Dei reciperet nomine. Beatus igitur Bertinus eos in Dei amore flagrare cernens, perfectamque bene vivendi in eis cognoscens fuisse voluntatem, benigne eos recipiens, sanctæ monachorum sine mora sociavit multitudini b.

[17] Post hæc vero parvo temporis spatio transacto, agius abbas Bertinus intuens prædictos Dei famulos sagaces sacræ Regulæ sectatores fuisse, [quos Bertinus, accepta donatione Heremari, mittit ad monasterium erigendum,] nec non perfecta caritate & vera refertos humilitate: eosque cum magna obedientiæ industria animadvertens labori manuum operam dare, eis in pago Terwanense aliquam in Dei nomine jussit ædificare cellam. Quidam enim vir dives, Heremarus nomine, suam in prædicto pago fructiferam hereditatem, quæ Wormolt c vocatur, (& ideo eodem nomine prædicta vocatur cella) Deo & beato optulit Bertino. Sanctus igitur Bertinus Dei famulus, multiplicare volens habitacula, & Christi pauperibus hospitia præparare, quæ eo tempore rara in prædicto fuerunt pago, præfatos Christi milites cum aliis fratribus, eorum præcepto obedientibus, in prædictum transmisit pagum, ut in præfato loco aptum Dei famulis constituerent habitaculum.

[18] Religiosi igitur viri, cor unum & animam unam apostolico habentes exemplo, [conditoque Wormholtensi cœnobio post aliorum mortem S. Winnocum præficit.] actualem sectantes vitam, plus de pauperibus atque hospitibus Christi solliciti, quam de semetipsis, secundum sancti abbatis Bertini jussionem, in præfato pago commodam, favente Domino, ædificaverunt cellam, atque in ea per multa annorum spatia in Dei perseverantes servitio, extremum sortiti sunt diem. Post obitum vero prædictorum sanctorum trium virorum, Quadanoci videlicet, & Ingenoci & Madoci, beatus Bertinus conventiculo servorum Dei, in prædicta cella commoranti, sanctum præesse concessit Winnocum: qui a pueritia a beato Bertino & a prædictis suis sanctis pagensibus sub sacræ Regulæ jugo fuit nutritus: qui licet præfatis Dei famulis ætate dispar fuit, perfecta tamen caritate atque obedientia illorum erat sectator d.

ANNOTATA.

a Hæc omnia, quæ sequuntur, desumpta sunt ex tertia parte Opusculi ejusdem Ms., seu ex Vita S. Winnoci.

b De S. Winnoci ejusque sociorum adventu ad S. Bertinum egi in Commentario § 10, dixique deinde num. 124 adventum illum ex conjectura figi posse inter annum 670 & 680, aut latius inter 660 & 680, quod in S. Winnoco magis examinari poterit ad 6 Novembris.

c De loco Wormholt, deque condito cœnobio Wormholtensi, aliisque huc spectantibus, varia disputata sunt in Commentario num. 120 & seqq.

d Plura ex hoc Opusculo non adduco, quia ad S. Bertinum alia non spectant, sed solum ad S. Winnocum.

* i. e. cum eo

VITA ALTERA
auctore anonymo
Ex codice nostro Ms.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 1290

A. Anonymo.

PRÆFATIO

[De missione Christi ad salutem humani generis, & Apostolorum] Domino omnipotenti bonorum munerum largitori multiplices gratiæ laudesque sedulæ sunt referendæ: qui omnium creaturarum visibilium & invisibilium conditor & gubernator existens, Filium suum Unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum ad docendas redimendasque omnigenas gentes misit ad terras. Qui causa salutis humanæ ex Maria Virgine carnem sumens immaculatam, omne humanum genus, a primo homine diabolica persuasione seducto venditum, zabulique sub cruentissimo jugo redactum, morti pœnisque addictum, de potestate tenebrarum principis dignatus est eripere. Dehinc omnes homines ab Adam usque ad Christum, dæmonica fraude peccatorum catenis ligatos, maximisque scelerum ponderibus oppressos, ex omnibus orbis climatibus nunc per se liberatos vocavit ad vitam, ita dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis; & ego reficiam vos. Qui duodecim Apostolos de turba totius generis humani electos, alios quoque alterius ordinis LXXII, factis regionibus albis, ne multæ operarii deessent messi, jubet omnes discipulos esse suos, hosque in cænaculo Syon sancto Spiramine repletos, omniumque linguarum mirabili ditatos dono, ad docendas baptizandasque omnigenas gentes ire præcepit, dicens: Ite, baptizate omnes gentes.

[2] [prædicationibus & laboribus: inter horum successores Audomarus & Bertinus,] Hii vero Christi discipuli omnibus linguis loquentes, in omnibus gentibus & provinciis Verbum Domini prædicantes, multasque per Dei gratiam virtutes operantes, variaque tormentorum genera sævo paganorum furore ferentes, sanctumque pro Christo fundere cruorem optantes, per orbem perexere triquadrum. Post hos postque ipsorum successores, alios gratia Dei præditos, eodemque Spiritu repletos, (neque enim est apud Dominum personarum acceptio) implens, quod promisit, Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, apostolorum Vicarios in omnibus partibus mundi esse concessit. Unde Deus omnipotens, cui cura est de omnibus, qui vult omnes homines salvos fieri, populis in Occidentalibus mundi partibus positis, errorum tetris caliginibus cæcatis, diaboloque subjectis, peccatorum mole depressis, facinorumque cloaca convolutis, divinis muneribus decoratos, signis ac virtutibus in multis orbis partibus notos, Audomarum episcopum & Bertinum a abbatem, apostolicos donavit doctores.

[3] [quorum Vitam separatim se scripturum ait auctor.] Ideo te, Deus omnipotens, per gloriosa eorum patrocinia precamur, ut largiflua tuæ sapientiæ de supernis fluenta nostris, licet maculatis, mentibus rorare concedas, ut de tantorum virorum meritis atque virtutibus, quæ per illos tua gratia gessit, scire volentibus, licet de magnis parva, ac de multis pauca, depromere possimus. Quis enim cotidianam eorum conversationem atque in Dei servitio constantiam, cunctosque labores, quos in occulto, Deo tantum teste, operati sunt, scire atque enarrare potest? Quia igitur sancti viri loca regiminis sui discreta habuerunt, honeste gubernantes, sanctus videlicet Audomarus episcopatum Tarvennæ: beatus vero Bertinus cœnobium suum proprium Sithiu; de eorum Vita & virtutibus singulatim b pauca nobis sunt expedienda.

ANNOTATA.

a Tota præfatio huc usque exscripta est, paucissimis verbis mutatis, ex præfatione, quam auctor primæ Vitæ præfixit Vitæ S. Audomari. Hic vero Bertinum adjunxit hic auctor, ac deinde in sequentibus plura mutavit, adaptans nimirum utrique Sancto partem reliquam, cum prior in præfatione sua de solo loqueretur Audomaro.

b Ex hisce colligo, eumdem scriptorem anonymum etiam scripsisse Vitam S. Audomari.Quænam ex multis S. Audomari Vitis hæc sit, investigabimus ad diem 9 Septembris.

CAPUT I.
Adventus Sancti cum sociis ad S. Audomarum: constructio utriusque monasterii & gesta alia: beatus obitus ac sepultura.

[Adventus Bertini & sociorum ad S. Audomarum:] Cum sanctus Audomarus episcopus ecclesiam Morinensem regeret, & sanctæ Trinitatis fidem stolidorum cordibus frequenti prædicatione imprimeret, tres una cum mente de patria propria, id est, Constantinense ad eum venerunt; sanctus videlicet Bertinus a, Mummolinus, Ebertramnus, relinquentes secundum Domini præceptum parentes, patriam, omnesque propinquos. Sanctus vero Audomarus eosdem Dei famulos gratifice recipiens, omnipotenti Deo gratias egit, qui tales sibi ad prædicandum Euangelium adjutores misit. Erant enim in fide perfecti Catholica, & in ecclesiasticis disciplinis atque in divina Scriptura eruditi. Subibant igitur officium legationis suæ labore prædicationis continuæ.

[5] Interea quidam vir nobilis, valde prædives opum, [constructio Veteris monasterii,] Adroaldus nomine, nullum habens filium, tractare cum beato Audomaro & prædictis Dei famulis b cepit, qualiter possessionum suarum Ecclesiam heredem faceret. Quem beatus Audomarus, inspirante gratia Spiritus sancti, hortatus est, ut sancto Bertino sociisque ejus prænominatis, quæque habere poterat, conferret, quatinus ibidem cœnobium in honore beati Petri principis Apostolorum construendo, turbam monachorum non modicam coadunarent. Quod Adroaldus, præsente beato Audomaro, cunctisque proceribus urbis Tarvennæ, magna cordis alacritate complevit, tradens villam suæ proprietatis nuncupatam Sithiu, anno undecimo Clodovei filii Dagoberti c, VIII Idus Septembris. In territorio igitur quoddam ipsius villæ monasterium ædificare ceperunt, qui locus usque hodie vetus vocatur monasterium.

[6] [item cœnobii Sithiensis,] Interea decedente Alchario d episcopo urbis Noviomæ, ad episcopatum ejusdem urbis venerabilis vir Mummolinus provehitur, & Ebertramnus cœnobio sancti Quintini a Mummolino præfertur. Sanctus vero Bertinus in loco sibi a Deo collato resedit, cepitque cum sibi coadunatis ædificandi cœnobii aptiorem quærere locum. Sed dictum Dominicum animo revolvens, Sine me nichil potestis facere, perfecto usus consilio, Dei providentiæ cuncta disponenti sese ex animo committens, protinus navim conscendit sine gubernatore & remige. Per spatiosum stagnum, cui adhæret prædictum monasteriolum, Dei tantum nutu navis agebatur angelico ministerio. Cerneres carinam contra fluenta præcipitis fluvii e impingi, quousque aptum tenendo portum consisteret, & venerabilis vir Bertinus hunc versiculum ex ordine decantati Psalterii promeret: Hæc requies mea in seculum seculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Cognoscens igitur a Domino sibi locum illum electum, sine mora navim relinquens monasterium, nomine Sithiu, in eodem loco in Dei nomine, & in honore sancti Petri ædificare cœpit f.

[7] [quod sanctus Abbas optime regit.] Confluentibus undique religiosis viris, intra modicum tempus multitudinem monachorum coadunavit, cum quibus multis in Dei servitio vixerat annis turbamque sibi a Domino creditam sub districto sacræ regulæ jugo mente sollicita vigil custodiebat pastor, sciens, quod scriptum est, Cui plus committitur plus ab eo exigitur. Beatis enim Dei famulis sub sua cura consistentibus Dominica atque apostolica prædicando mandata sua cotidie districta conversatione ac religiosis actibus magnum bene vivendi præbebat exemplum, implens, quod scriptum est: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra, & glorificent Patrem vestrum, ne secundum apostoli præceptum aliis prædicans, ipse reprobus inveniretur. Largus igitur bonorum operum retributor contra diabolicas persuasiones indefessam sui militis Bertini aspiciens pugnam, (Oculi enim Domini aspiciunt super justos, & aures ejus in preces eorum) magnamque ejus de ovibus sibi creditis intuens curam, almificis eum signis ac virtutibus glorificavit, de quibus, favente Domino, pauca subsequenti narrabimus g sermone.

[8] [Waltbertus comes,] Fuit igitur quidam vir nobilis, honorificus etiam comes, secundum vanam hujus seculi dignitatem, nomine Waltbertus; uxor vero ejus Regentrudis fuit nuncupata. Huic vero Waltberto & conjugi suæ pater confessionum beatus fuit Bertinus, necnon & compater fuit secundum seculi laudabilem ritum inter Christianos, ad conjungenda fraternæ caritatis fœdera conservatum. Beatus igitur Bertinus utrisque verbum sæpe prædicabat divinum. Quapropter pius vir prædictus Waltbertus ad beatum Bertinum sæpe venire solebat, & ut a sacro hujus ore post communicationem Corporis & Sanguinis Christi more benediceretur solito. Quadam igitur die ad basilicam sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, ubi etiam beatus Bertinus sanctum Audomarum sepelivit, supradictus Waltbertus veniens, ibidemque orationem complens, aliqua eum necessitate subito retrahente, ad beatum neglexit venire Bertinum: sed ad suam propriam incaute remeaverat domum. Tunc suus discipulus, nomine Dodo, beato nunciavit Bertino, dicendo: Valde venerabilis Pater, admiror quod vir fidelis in Christo amicus Waltbertus, in proximo nobis hodie iter faciens, sine vestræ benedictionis petitione ad suam insolenter perexerit domum.

[9] Tunc sanctus Christi confessor Bertinus, prophetico spiritu plenus, [qui domum revertens,] prædicto ait discipulo: Antequam, fili, ad suam Waltbertus perveniat domum, ad quam nunc properando se credit cito esse venturum, valde illum pœnitebit, quod hodie sine nostræ benedictionis munere de hoc perrexerit loco. Quod secundum beati Viri præscientis verbum effectus probaverat rei. Eodem enim die post solis occasum nuncius a Waltberto velociter secundum Domini sui præceptum equitando ad beatum venit Bertinum: statimque, postquam ad sancti Viri præsentiam venit, ejus provolutus vestigiis, tremula ad eum ait voce: Domine, vester benevolus in Christo amicus, Waltbertus nomine, in confinio mortis & vitæ positus, vos in Dei postulat nomine, ut pro eo secundum solitam vestræ caritatis pietatem misericordem deprecemini Dominum, ut per vestras in conspectu æterni Regis gloriosas preces de mortifero periculo, quod sibi nuper accidit, solamen recipiat.

[10] Postquam enim in hac die sine vestra benedictione ad suam volens properare domum perexerat, subito in medio viæ spatio de suo, [equo lapsus graviterque erat vulneratus,] in quo velociter equitabat, equo dejectus, super petrosam incautus corruit terram, multisque in ejus corpore membris collisis, femoreque ejus, beatissime Pater, penitus confracto, mortem sibi subitam adesse putat, nisi illum, ut credit, per vestras sacras orationes pietas liberet divina. Scit enim quod hoc sibi periculum per suam contigit negligentiam, quia sine vestræ benedictionis tutamine per hostis callidi astutiam, aliqua se necessitate retrahente, de hoc hodie loco perexit. Idcirco vos in Dei nomine de prædicta negligentia veniam petendo precatur, ut potum vestro sacro ore benedictum, sacrisque vestris manibus signatum, ad eum, antequam moriatur, transmittere dignemini.

[11] Tunc venerabilis Senex, casu fidelis amici commotus, [vino per S. Bertinum divinitus impetrato,] suo incunctanter jussit discipulo, ex enoforo *, quod in sacrario positum fuerat, vinum propinare, ut ad ægrotantem celerrime mitteretur amicum. At juvenis leniter sancto respondit Abbati: Est, ut reor, beatissime Pater, spacium mensis integri, aut eo amplius, quo nec in eo, de quo dicis, vasculo una fiala * fuerit vini. Hinc sanctus Christi Confessor, fide perfecta & caritate plenus, suo dixit discipulo: Vade, fili, in Dei nomine ad illud, de quo dicis, vasculum. Dominus enim noster, cui omnia possibilia sunt, qui adest adjutor in opportunitatibus, (Prope est enim Dominus omnibus invocantibus eum) nostro ægrotanti amico, credo, salutiferum dabit potum. Tunc juvenis sancti Viri præcepta secutus, in prædictum intrando sacrarium, illud vas, de quo paulo ante sancto dixit Abbati, quod nec una in eo fuisset vini fiala, divina largiente gratia hac vice plenum optimo invenit vino, cujus mirabilis odor prædictam compleverat domum.

[12] Tunc sanctus Christi confessor Bertinus immensas omnipotenti Domino gratias agens, [confestim sanatus, multa donat Sancto.] Waltberti ait puero: De hoc vino aliquid tecum portando ad tuum velox recurre Dominum. Tunc ille in eadem nocte immenso repletus gaudio ad suum reversus est Dominum, totumque ei, quod factum fuerat, narrando miraculum, salutiferum sibi potum de prædicto propinaverat vino. Postquam vero de eodem benedicto biberat potu, in eadem hora, divina medente manu, sanus effectus est, immensasque omnipotenti Deo salutis suæ auctori gratias referens, cordisque conpunctione repletus, magnam suæ hereditatis partem Deo & beato optulit Bertino.

[13] [Virtutes Sancti, qui primo Rigobertum, deinde Erlefridum sibi substituit abbatem:] Præterea plurima per sanctum Virum mira Divinitas egit, quamvis ea partim ipse celandi studio, partim tunc præsentium negligentia occuluerit. Sed omnibus miraculis labor in Dei servitio indeficiens est præferendus, & cura pervigil animarum sibi commissarum. Omni itaque tempore vitæ suæ in præparatione loci sibi a Deo traditi sudavit: cujus labori a Deo divina gratia affuit, ut suo tempore priscis monasteriis regia affluentia constructis, & numero pignerum Sanctorum & rerum abundantia coæquaretur. Se igitur adhuc vivente, successorem sibi Rigobertum h ordinavit: cui etiam post paucorum annorum sudorem requiem indulgens, Erlefrido venerabili viro a se nutrito cœnobii sui regimen commisit.

[14] [mors & sepultura.] Sub principe igitur Francorum religiosissimo Hildeberto i, condigna sancti Viri laboribus Christus rependere præmia volens, vocatum ad se transire fecit Nonis Septembris, plenum dierum perfectorumque meritorum. Quem præfatus abbas, omnisque cœtus monachorum cum honore maximo, ut tantum decebat Patrem, conditum sepelierunt in cœnobio proprio k, cooperante Domino. Post cujus obitum plurima circa venerabile sepulcrum per merita beati Viri Dominus peregit miracula; e quorum numerositate, Deo favente, paucissima l promemus.

ANNOTATA.

a Clarum est, hæc ex Vita prima fuisse desumpta, cum hic auctor æque ac primus habitationem Sanctorum Luxovii omiserit, ipsaque prioris verba mox adoptare incipiat, Bertinum, quem ille postremum nominaverat, dumtaxat præponens, & alia quædam subinde immutans.

b Quæ hic narrantur de Adroaldo, restituenda sunt secundum Vitam primam num. 2.

c Annus undecimus Clodovei II concurrit cum anno 648. Litteras donationis dedi in Commentario § 5; sed ibidem etiam ostendi, donationem illam, quatenus facta est S. Bertino ejusque sociis, collocandam esse post constructionem Veteris monasterii; hunc vero scriptorem multa mutasse, multaque ab Audomaro & Mummolino ad S. Bertinum perperam transferre voluisse: idque magis firmavi § 6. Donavit primum Adroaldus bona multa S. Audomaro, atque eatenus ex ejus etiam donatione constructum est Vetus monasterium. Eadem vero deinde donavit, S. Audomaro suadente & consentiente, S. Bertino & sociis, indeque ædificatum & ditatum est hodiernum cœnobium Sithiense.

d Legendum Achario. Verum Achario non successit S. Mummolinus, ut hic dicitur, sed S. Eligius, ac S. Eligio demum Mummolinus anno 658 aut 659, ut dictum in Commentario § 7.

e Factum hoc narratur in prima Vita num. 3. At ibi nihil de progressu navis contra fluenta præcipitis fluvii. Itaque miraculum hoc parum est probabile, præsertim cum non per fluvium, sed per stagnum dumtaxat dicantur navigasse.

f Quæ narrantur de loco quæsito & monasterio Sithiensi condito, Mummolino simul & Ebertramno attribuenda sunt. Verum scriptor hic fide non satis bona, ut omnia attribueret S. Bertino, Audomarum adjutorem & Mummolinum antesignanum, in prima Vita commemoratos, prætermittere voluit. Consule igitur Vitam primam num. 3 & 4 ac Commentarium § 5 & 6.

g Omnia toto hoc numero relata tam fideliter ex prima Vita sunt exscripta, ut vix pauculas voces reperiam mutatas. In facto Waltberti, quod sequitur, idem observo.

h De tempore, quo Rigobertus præfuit, ac deinde Erlefridus, consule Commentarium num. 134.

i Childebertus III regnare cœpit secundum Pagium anno 695, atque ejus anno 15 obiisse Sanctum, asseruerunt posteriores biographi aliique scriptores Bertiniani. Hac de causa obitum Bertini circa annum 709 fixi in Commentario num. 139.

k Videlicet in oratorio seu ecclesia S. Martini.Vide Comment. num. 136.

l Miraculum primum, quod mox sequitur, desumptum est ex prima Vita, cujus auctor num. 12 ait: Quod illi nobis testati sunt, in quorum conspectu hæc gloriosa virtus fuit facta. Cum autem hic auctor nihil simile dicat, & ne quidem asserat miraculum nuper fuisse factum, ut etiam affirmaverat primus, evidenter ostendit se illo scriptore non modo posteriorem esse, sed tanto etiam tempore ab eo remotum, ut non potuerit vere dicere miraculum nuper fuisse patratum.

* œnophoro

* i. e. phiala

CAPUT II.
Miracula post mortem Sancti facta.

[Quidam surdus & claudus factus,] Tres igitur viri in piscationis arte periti nocte Dominica in Rodano flumine juxta beati Mauricii martyris monasterium a (servi enim illius erant loci) navim ascendentes, retia ad capiendos extenderunt pisces. Dein insolita eorum retia in eadem nocte piscium intravit multitudo, ita etiam ut nec illis per prolixa annorum spacia, quibus in prædicto flumine retia extendere solebant, tales magnitudine apparuerint pisces, nec tantam ante piscium multitudinem una ceperint nocte. Hinc læti navigantes ad portum, quem soliti erant post piscationem intrare, nequiverunt se de prædicta movere navicula. Duo enim ex ipsis pedum & manuum officio privati, toto fuerunt corpore contriti. Tertius autem officio pedum privatus, surdus effectus est: super enim eos propter noctis Dominicæ Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina.

[16] Hinc ille, qui auditum & ambulandi amisit usum, [ad Sancti sepulcrum sanatur:] duobus enitendo fustibus, atque aliorum comitantium suffragio fultus, loca sancta orationis causa circuire decrevit, ut juxta venerabilia servorum Dei sepulchra divinam postularet misericordiam, ut amissam corporis sanitatem per gloriosa Sanctorum merita recipere mereretur. Post intervallum igitur temporum, multis ab eo peragratis locis, ad prædicti confessoris Christi Bertini in Sithiu monasterio positum venerabile venit sepulchrum. Et cum fratres in prædicto loco commorantes nocte Dominicæ Resurrectionis in eadem ecclesia, in qua corpus beati pausat Bertini, nocturnas cantarent vigilias, prædictus vir immensa ægritudine correptus, a suis sociis in ecclesiam ad orationem deductus est. Et cum longo spacio cum lacrymis orando suam sanitatem per merita sancti patris Bertini a Domino postulasset, quando lectio Euangelii more solito recitata fuit, ægrotus ille vidit circa se lucere multa luminaria, paulatimque a se sentiens infirmitatem recedere, auditu recepto, pedumque recuperato officio, subito, divina largiente gratia, in prædictorum præsentia fratrum sanus effectus est. Et post synaxim omnipotenti Domino & beato Bertino gratias agens, suis gradiendo pedibus lætus & sanus propriam repedavit ad domum.

[17] [fur vasa argentea in ecclesia Sancti suratus,] Quidam homo, ex parte nobis incognitus, sed, sicut postea probavit eventus, maligno spiritu repletus, cum cujusdam religionis se esse simulasset, per tres continuo dies, quasi orandi gratia, ecclesiam prædicti patris nostri Bertini ingressus, multotiens se humo prostravit, quasi compuncto corde funderet preces: sed quotiens exiit, seras valvarum diligenter consideravit, aliud tamen in præsentia custodum fingens. Nam aliquando se incurvavit, quasi inibi dissolutas religaret corrigias, aliquando vero casum simulans manicharum *, in eodem exitu curvatus collegit. Expertus tamen totum, quod voluit, notavit horam, qua fratres post Sextam b causa refectionis ad panem percipiendum peterent refectorium. Sicque aggressus, cultro arrepto, pressit lignum per vincturas valvarum, quo ambæ in transversum stringebantur, cum aliunde ferreo pessulo firmatum non esset, ita ut, capite vectis ejusdem sursum elevato, aditum præberet intrandi. Tunc miser ille, sed non miserabilis, malitiæ suæ pandebat effectum. Nam ingressus furatus est vasa argentea, quæ sub coronis ac lampadibus coram retroque pendebant altari.

[18] [egredi nequit,] At dum egressus cœpisset quærere aditum portæ, mirum in modum vidit, sicut postea narravit, quam plurimos sibi & terribiles assistere inimicos. Nam temptatus a diabolo, permissus quidem est avidus rapere prædam, sed penitus auferre non est permissus. Unde contigit, ut dum portis patentibus minime pateret sibi regressus, revertens per medium monasterium iter arriperet, insulamque peteret, quæ intra paludem ejusdem monasterii sita est, ut ibi apud quemdam sibi cognitum reponeret, quod furtim a sacris abstulerat. Interea custodes ecclesiæ una cum fratribus refectorium exeuntes, dum perspiciunt sacrorum dampna vasorum, mox coädunatorum concursus factus est monachorum; & in tantum sunt mente consternati, ut quid dicerent, vel quid agerent, quo se verterent, non repperissent; sed suis hoc exigentibus peccatis evenisse concorditer clamabant. Misericors autem Dominus meritis sancti Bertini confessoris sui non diu est passus jugiter sibi servientium animos periclitari.

[19] [capiturque & punitur,] Fur enim infelix jam memoratus, dum hinc cuneos inimicorum, inde aquarum ac paludis impedimenta cerneret, (nam ut nescientibus loquar, locus ille talis est, ut per mille passus & multo amplius nisi navigio non habeat ingressum, excepta una porta ab Occidente, per quam pedites & equites plaustraque ducentes liberum solent habere ingressum) concitos quasi per præcipitia parietum atque tectorum cœpit dare saltus. Quod cum vidissent ibidem degentes, sublata prorsus ambagine totius dubitationis, hunc esse reum, hunc clamitant sancti furem extitisse thesauri; & ideo taliter a dæmonio agitari. Cum autem detinuissent eum, quolibet ingenio interrogatus est, quid sibi evenisset, vel quare dementasset *, & statim exposuit totius rei veritatem. Quid plura? Prævaluit contra eum jus arbitrorum: unde missus est in nervum c in loco famoso, Castello videlicet Menapiorum d. Condoluit autem super eo unanimitas jam dictæ congregationis, miseruntque ad comitem ejusdem loci, & redditum est ei liberum exire. Sed quia in aliis quam pluribus tentus erat flagitiis, ut postea compertum est, ideo forte permodicum habuit pœnitentiæ tempus: septimanam enim tantummodo supervixit. O quam breve est præsentis vitæ tempus ad comparationem æternitatis! Hortamur ergo omnes, qui hæc audierint, omittere mala sectarique bona.

[20] Multis igitur secularium hominum turbis ad sæpe dictum monasterium ob amorem Dei confluentibus, [Monachus ob gravia peccata monasterio ejectus,] & monachicæ religionis desiderio ardentibus, inter cæteros, Benjamin nuncupatus, generis secundum seculum nobilitate pollens, plurimum ex hereditate propria monasterio conferens, aditum petiit conversionis, laudabilique, ut facie tenus videbatur, simplicitate totum se contulit monasterio. Susceptus itaque hic atque inter fratres collocatus est ceteros. Sed non post multum temporis sagitta percussus diaboli, cœpit sua mala opera defendere, ac nimio instinctu inimici illudi, mortiferisque persuasionibus consensum præbere. Cumque a fratribus spiritualibus sæpissime corriperetur, non modo non emendatus est, verum exosos eos habuit, quos ob suam perversitatem plurimum contristari conspexit. Diu itaque in hac perversitate toleratus tandem de monasterio est egressus.

[21] Igitur monasterium relinquens, cœpit lustrare domos propinquorum, [cæcitateque a Deo punitus,] & quærere, qui illi secum habitandi assensum præberet, nequam scilicet ejus operibus consentiendo. At cum nullum reperiret, omnesque eum propter amissionem propositi sui exosum haberent; cœpit demum frequentare furta, cœnosisque nimium inquinari stupris, & alia nefanda exercere facinora. Cum talia ergo solibus * insequeretur cotidianis, omnipotentis clementia Domini, quæ ingratos quosque per flagella vocat ad regnum, fecit eum ex nimio capitis dolore lumen amittere corporale. Vix autem post tam diram carnis afflictionem optinuit a propinquis suis, ut quocumque illis videretur modo, solatium ei propinquitatis aliquod impenderent. Susceptus ergo est ab illis, sed jugiter verborum contumeliis verberatus. Propter salutem enim suam misericors Dominus lumen illi abstulit oculorum, & solatio non sivit adesse propinquorum.

[22] Quadam igitur die, cum valde contumelia frequenti mœstus foret, [ad portam monasterii pœnitentiam agit,] divino compulsus instinctu, ducatum sibi ad monasterium beati Bertini præberi rogavit. Quod cum factum fuisset, coram ecclesiæ januis prostratus, cotidie Dominum de præteritis negligentiis placare studuit, insistens jejuniis & orationibus lacrymisque assiduis; psalmodiansque dicebat: Ego autem sum vermis, & non homo, opprobrium hominum & abjectio plebis. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, exaltabis caput meum. At pater monasterii, ejus videns humilitatem, a Domino cor ejus intellexit visitatum, & ad portam eum collocavit, præbendo victum cotidianum. Ille autem, sicut jam dictum est, in pœnitentia perseverans, animum ut arcum habuit extentum, quatinus sæpissime humum lacrymis rigans mereretur audire: Dimissum est peccatum tuum. Quadam ergo die, cum synaxis horæ tertiæ a fratribus cantaretur, memoratus frater juxta altare, quod in media ecclesia situm est, ubi venerantur reliquiæ Dominicæ Nativitatis, stetit, casuque subitaneo in terram proruit.

[23] [tandemque invocatione S. Bertini sanatus, gradui suo restituitur.] Quem fratres citissime accurrentes, a terra levaverunt, eumque aciem oculorum clarissime protendentem videntes, protinus rogitavere, qualiter sibi a Domino foret salus data visionis. Dicebat autem eis, quod cum pura mentis intentione Dominum exoraret, duas faculas ex sepulchro sancti Bertini vidit jactatas, oculis suis clarissimum lumen infundentes, sicque lumen oculorum reparatum fore. Tunc omnibus claruit, quod per merita beati Bertini pristinæ redditus sit sanitati. Statimque sine mora eum in priorem revocavere locum, propensius ei multam honoris, quam primis in initiis vitæ monasticæ, venerationem adhibentes. Ille vero nec in priori dejectione delapsus, nec præsentis honoris cumulo in se elevatus, rectissimo pede fidei per semitam bonæ operationis ex hinc agebat itinera Christi, ac ei frequenter concinebat: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Domine Deus meus, clamavi ad te, & sanasti me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam. Sicque paulatim crescendo pervenit ad caritatem, quæ perfecta foras mittit timorem. Igitur post in sancta conversatione plures vixit annos, potitus gratuita misericordia Domini Christi, qui est benedictus in secula.

[24] [Vincula pœnitentis ad sepulcrum soluta:] Quidam vir, civis Aurelianensis, Adam nomine, de vico Primiaco e ob fratricidium jussu episcopi urbis Aurelianensis ferreis nexibus ventrem brachiaque constrictus f, cum per plures annos Sanctorum loca visitando tantæ incommoditatis molem sustineret, tandem a beato Petro apostolo, cujus limina Romæ frequentabat, duorum nexuum solutionem adeptus, per visionem, ut ipse testabatur, admonitus est, ut cœnobium Christi militum Audomari atque Bertini per longa terrarum spacia exquirendo, eorum se patrociniis devote committeret. Qui monitis ejus parens per diutinos anfractus locum designatum adiit, & nocte octavis * Apostolorum 2 Nonas Julii in basilica sancti Petri apostoli fratribus nocturnas laudes celebrantibus, primamque lectionem lectore pronunciante, horrore non modico circumfusus, pronus * cecidit, statimque ferreus nexus confractus, longiusque e brachio propulsus est. Quem vocibus lacrymabilibus Deo & sancto Bertino gratias referentem Fratres a terra levaverunt, simul etiam ipsi auctori Deo & patrono suo Bertino debitas grates laudesque referentes.

[25] [clauda sanata.] Puella quædam de familia ipsius Sancti, de territorio nuncupato Mellingasele, a primævo tempore officio ambulandi penitus privata, ita ut vix manibus rependo spacia necessaria sibi manibus permearet, VIII Kalendas Julii, concurrentibus nostris provincialibus more regionis ad festivitatem Johannis Baptistæ, ipsa quoque amminiculo necessariorum fulta interfuit. Et cum signum vespertinæ synaxis jam tertium sonaret, ipsa procul ab ecclesia, quousque fœminarum accessus licitus est, sese in terram dedit, & omnipotentem Dominum per beati Viri patrocinium propitiari sibi deprecabatur. Statimque horrore concussa, omnibus cœpit membris distendi: protinusque erepta pedum recepit officia, gratias agens Creatori suo, qui eam meritis sancti patroni sui Bertini diu optatæ reddidit sanitati.

ANNOTATA.

a Consule de loco annotata ad Vitam primam lit. i, totumque miraculum ibi relatum vide num. 13 & seqq.; nec difficulter videbis, prioris verba ab hoc anonymo exscripta esse.

b Post horam canonicam, quæ Sexta vocatur, & ante prandium cantatur circa meridiem.

c In nervum legitur in omnibus Mss., etiam apud scriptorem anonymum, cujus compilationem edidit Mabillonius. Hic tamen pag. 118edidit in Nervium, crediditque Tornacum intelligi, sed parum probabiliter, cum Tornacum longius distet Audomaropoli, quam ut verisimile fiat furem eo ductum. Per nervum compedes significantur, nec ullum est dubium, quin missus est in nervum significet, in vincula conjectus est, seu in carcerem.

d Tornacum non designari, jam monui, nec verisimile est significari oppidum aliud Audomaropoli longe dissitum. Quapropter omnino existimo, significari oppidum quatuor milliaribus Audomaropoli distans, & in monte situm, quod Castellum antiquitus dictum est, hodie vero Casletum vocari solet, vulgo Cassel. Valesius quidem in Notitia Galliarum pag. 132 existimat, istud oppidum esse Castellum Morinorum; at fatetur dici Castellum Menapiorum in tabula Theodosiana, nec adducit ullum auctorem antiquum, qui nominat Castellum Morinorum. Unica ratio, cur Valesius aliique cum ipso crediderint, istud esse Castellum Morinorum, hæc esse videtur, quia existimabant Morinos eo usque se extendisse, Menapios vero longe ab eo loco abfuisse.Verum ex variis horum Actorum locis liquet, Menapios fuisse in maritimis Flandriæ partibus, eorumque fines non longe Audomaropoli abfuisse. Unum subjungo locum ex libro Miraculorum huic Vitæ subjuncto, ubi num. 2 de Normannis Galliam vastantibus seculo IX, ecclesiamque S. Bertini spoliare conantibus hæc leguntur: Applicuerunt in finibus Menapum [Note: ] [al. Menapiorum] in sinu, qui vocatur Iseræ-Portus. Neoportus oppidum maritimum Flandriæ hic necessario intelligendum, ut in annotatis ostendam. Itaque inhabitarunt aliquando Menapii aliquas saltem partes Flandriæ & confines fuere Morinis, quibus eos Cæsar sæpe jungit. Plura de hisce dixit Henschenius in S. Amando tom. 1 Februarii pag. 818, quæ videri possunt. Hadrianus Valesius pag. 335 & 336 plura de Menapiis adducit quam elucidat, sententiamque Josephi Scaligeri, qui Menapios etiam in Flandria hodierna posuit, male refutare nititur ex eo, quod in Vita Ms. S. Ursmari Flandrenses & Menapes junguntur quidem ut confines, nominibus tamen distinguuntur ut diversi. Nam neque Flandri tunc totam incolebant Flandriam hodiernam, nec totam Menapii, ita ut id argumentum Valesiisententiam nostram potius confirmet, quam infirmet. Observat tamen Henschenius alios quoque fuisse Menapios seu Genapios ad Rhenum in hodierna Clivia, eorumque cum præcedentibus confusionem fuisse causam, cur tam varia de situ Menapiorum sint scripta.

e In Ms. Bertiniano & apud Mabillonium scribitur Pruniaco, notaturque ibidem in margine Gallice dici Prunay.

f Mabillonius ad hunc locum ita scribit: Sic passim homicidia luebant illius temporis homines: alii vero dato pretio .., alii verberibus & membrorum mutilatione. Qui ad ecclesiam confugiebant, aut deprecatores mittebant, levius puniebantur, aut ferreis nexibus, aut pecuniæ mulcta. Deinde, allatis aliquot exemplis, subjungit: Ex quibus patet, non fortuita solum, sed voluntaria homicidia, non pœna capitis, sed levioribus pœnis expiari tunc solita, & pœnas diminui ob confugium in loco sancta.

* manicarum

* i. e. mente captus esset

* i. e. diebus

* apud Mab. Octavæ

* ibid. protinus

LIBER MIRACULORUM,
auctore anonymo forsan eodem,
Ex codice nostro Ms., collato cum editione Mabillonii, & Mss. Bertinianis.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 1291

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Docet auctor, quo modo hæc miracula didicerit.] Hiis * a itaque a reverentissimis patribus nostris sui temporis omnium bonorum studiorum non solum appetentissimis, verum etiam status sui loci tam columnis solidissimis quam luminibus præclarissimis non minus veraciter quam fideliter de virtutibus beatissimi Patroni nostri facete prælibatis, plurima postmodum, non (quod absit) inopia dictatorum, vel defectu scriptorum, sed multimoda insurgente adversitate temporum, exstant intermissa relatu dignissima. Quorum e numerositate pauca, ac ne forte frivolitatis vel mendæ notemur noxa, solum ea, quæ aut ipsi vidimus, aut ab idoneis personis visa cognovimus, non propriæ temeritatis fisi audacia, sed potius illius freti fiducia, qui linguas infantium fecit * disertas, quamquam minus eleganter, subinferre satagimus humiliter. Et licet ingenio tardi, sermone imperiti, hæc qualitercumque aggredimur notificanda, non ventosæ jactantiæ vanitate, sed simplicis animi devotione, ac præsumtibili humilitare, malentes potius, si qui æmuli fieri volunt, patere morsibus degannientium, quam miracula ad laudem & gloriam nominis Dei, Electi sui meritis, nobis præsentibus, celeriter * perpetrata segniter reticere, & a memoria aboleri succedentium. Unde, quamquam simus inertes, nunc cordi adest proposita inchoare, & inchoata summa cum devotione pro posse edere b.

ANNOTATA.

a Mabillonius hunc Miraculorum librum edidit, prout a compilatore seculi XIII insertus erat Vitæ S. Bertini: at agnovit alium hujus esse auctorem, ideoque hunc præfixit titulum: Liber secundus Miraculorum, ab alio auctore anonymo scriptus circiter initium seculi X, ex cap. X. Videri hunc auctorem eumdem cum eo, qui Vitam præcedentem ex aliis compilavit, observavi in Commentario num. 16 & 17. Attamen hanc opinionem non omnino certam esse existimo: nec multum refert, idemne sit auctor an alius, cum constet eum scripsisse circa initium seculi X, adeoque sit contemporaneus.

b Hactenus præfatio auctoris, prout est in Ms., ubi subditur: Explicit prologus. Incipiunt Miracula. Editio Mabillonii satis congruit: nam unam tantum vocem facete omissam inveni præter variationes in margine notatas.

* Mab. his

* Mab. facit

* Mab. celebriter

CAPUT I.
Primus Danorum seu Normannorum adventus ad spoliandum Sithiense cœnobium: opifex in lapsu illæsus: surdus & mutus sanatus ac deinde cæcus.

[Normanni veniunt ad monasterium Sithiense,] Temporibus divæ memoriæ Caroli a filii Ludovici, prius regis, postea imperatoris, cum sæva tyrannides * paganorum emergeret, famosa flumina Sequanæ ac Ligeris advolans, & per totam grassando Neustriam, ferro igneque non tantum circumjacentes terminos, verum etiam Armoricæ magnam partem consumeret; post non multorum tandem annorum rotatus partim ingeniose adacti, præsertimque respectu miserationis divinæ repulsi, abscedentes repatriaverunt, protestantes nullo modo usquam se amplius illius regni fines vastandi læsione repetituros. Quod tamen non multo post amica sibi fraude inficiati, more canino, qui quanto plus alliciuntur, tanto magis insequuntur, pecunia avidi, rapina usitati, præda famelici, sanguineque mentiebantur sitibundi. Nam anno Incarnationis Domini Christi octingentesimo sexagesimo, immodica iterato coadunata navium plurima b, classe iter notum repetentes, ac toto nisu alto mari velificantes, spumantia certatim sulcabant freta, pertinacique cursu applicuerunt in finibus Menapum * in sinu, qui vocatur Iseræ-portus c: & ibi prosilientes nulloque a publico pervio divertentes, incendiis quoque ac cædibus illius non d indulgentes, ut ad famosissimum locum pausationis Christi confessorum Audomari atque Bertini furtim properarent, aviditate thesauros ecclesiarum latenter subripiendi, ac spe servos Dei e inibi comprehendendi, brevibus noctium meatibus, scilicet Sabbato hebdomadis Pentecostes hora secunda pervenerunt ad locum, quo tendebant.

[3] Sed provisione jugiter in se confidentium * tutantis Dei, nullos ex Fratribus ibidem repererunt: verum monitu jubentis Domini obtemperantes, quo dicit: [ubi, ereptis fuga reliquis, quatuor monachos graviter affligunt,] Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam; subduxerunt se ad tempus, servantes secundis & melioribus rebus, præter quatuor, qui devoverunt se (si Deo placuisset) ibi martyrio potius velle vitam finire, quam desolationi sui loci supervivere. Quod quia ex parte aliter Deus fieri disposuit, subsequenti eventu patuit. Nomina autem illorum, qui se taliter devoverunt, hæc sunt: Woradus * & Winebaldus sacerdotes, Gerwaldus, & Raynardus * diaconi. Quorum Woradus, qui ab ipsis pæne cunabulis sub norma monasticæ religionis educatus, & veluti tunc jam decrepitus, ita & in Christi tyrocinio emeritus miles erat, diris colaphorum tunsionibus ictus, nuditateque triduana & algu fere letotenus profligatus exstitit; Winebaldus autem licet pro afflictione nimia sui corporis macrore attenuatus pro Dei nomine fuisset, acribus verberibus maceratus, atque etiam per nares infusione viscerum * distentus, semivivus est relictus. Gerwaldus itidem, quamquam senior, quoniam vegetior & fortior aliis videbatur, licet diversis multoque gravioribus vexatus fuisset ludibriorum suorum irrisionibus, servante eum tamen Domino, etsi non pristinæ sanitati, saltem est vitæ concessus: ac sic non sunt fraudati desiderio martyrii *, quod inhianter toto appetebant voto.

[4] [& unum ex iis occidunt:] Quartus proinde eorum, qui & junior ac succulentior (ut prætulimus) Raynardus nomine, variis contritionibus fractus, illisque abscedentibus & secum ducere conantibus, cum viribus, quibus potuit, ne cum eis iret, obniteretur, eligens potius in Christi nominis confessione, si id quoquo modo ab inimicis extorqueri quivisset, martyrio ibi animam Deo commendare, & corpus paternis cimeteriis concinerari, nomenque fraternis dypticis inscribi, quam ludibriorum suorum exsecrabilissimis * spurcitiis pollui; diris tamen ut erat nexibus vinctus, miserabiliter protractus est ad villam propriæ humanitus de matre profusionis f, distantem a monasterio tertio miliario ad aquilonalem plagam, dictam Munnio g. Stipatus itaque multitudine iniquorum, ac tam pro plurima * vallantium quam densitate noctis, quia in ipso crepusculo per eam transierunt, nesciens ubi esset, dictum est ei a concaptivis notis: Ecce e regione portæ quondam nativitatis tuæ imus. Quod cum advertisset, subito in terram corruit. Cumque aversis telis ab inimicis ducentibus tundendo cogeretur ut surgeret, & ille protestaretur se nullo pacto velle, sed magis inibi pro Christo oppetere; crebris lancearum punctionibus perfossus una cum sanguinis effusione animam efflans Christo libavit h.

[5] [aliquos quoque ex suis suspendunt.] Nec etiam reor silendum rei eventum, divino judicio meritis B. Bertini in ipsa egressionis hora peractum. Donaria enim immodica conjicientes argenti, super altare ecclesiæ requiei ejus cumulaverunt, & uni ex jam dictis Fratribus, ne ab aliquibus raperetur, servandam delegaverunt. Illis autem * cuneatim globatimque exire præpropere certantibus, restiterunt latenter quidam illorum, temere pecuniam involantes. Quod cum primoribus innotuisset jam egressis, subsistentes insonuerunt tubis in interstitio duum monasteriorum, subsistentes & coadunantes * se sibi, quoadusque rei sunt requisiti & inventi coramque deducti: eisque convictis & judicio sacrilegorum condemnatis, suspensi sunt in Australi parte juxta introïtum portæ monasterii, evidentissime promulgante Domino, judicio etiam infidelium, pœna brevi, quali cruciatu plectendi sunt perpetuo sub prætextu * Christianitatis, nisi resipiscant sacrilegi. Unde, carissimi, elucubratissima diligentia advertendum nobis est, quam clementer Dominus trahentes quasi longum funem irrumpibiliter peccata nostra improvisa immo invisa hostium invasione dignanter castigando nos redarguit: parique modo exactissima circumspectione considerandum, quod misericorditer & locum tunc servavit, & habitatoribus gratuita pietatis miseratione pepercit. Meritis quoque patronorum loci dignum adnumerari, quod eodem tempore captivati in brevi reversi sunt gaudentes universi & læti.

[6] Post discriminis præfati liberationem Fratres ejusdem cœnobii convenientes, [Cum turris erigeretur supra ecclesiam S. Bertini,] lacrymisque non minus gaudii quam mœroris illiti, post tamen animæquiores facti, cœperunt præcordialiter tractare, qualiter Domini offensam placabilem sibi potuissent facere, seseque ei placabiles reddere. In argumentum etiam hujus rei, veluti mansueti filii admonitionem Patris pii generali pacto consenserunt, gratiosiores se super hac castigatione, immo emendatiores fieri velle. Sollerti quoque priores cura cum senioribus consuluerunt, quibus potissimum occupationibus quivissent priorum negligentiarum redhibitionem reddere. Sicque communiter tractatum est, ut tecta ecclesiarum vetustate consumpta & demolita i, ceterarumque officinarum perstillantia non solum resarcirent, verum sine intermissione vel alterius negotii interpositione pleniter renovarent. Quod sicut summa devotione inchoatum, ita nostro opere ocius quam putabatur, Deo effectum subministrante, pulcre * strenuissimeque est perfectum. Ecclesia quoque requiei S. Bertini celerrime exstitit miro opere plumbo cooperta. Sed & turrile ipsius, licet noviter esset superpositum, quia antiquo more erat factum, deposuerunt, & aliud miræ magnitudinis mirabilisque fabricæ studuerunt ædificare, cujus longitudo consistentis in terra æquabat altitudinem culminis ecclesiæ, cui superponendum erat. Nec mirum, tristegum enim (ut vulgariter loquamur) trium tripodum ordinibus factum fuerat, excepta summa claxendice k.

[7] Itaque ecclesiæ superposito & erecto, per singulasque compagines juncto, [opifex ex suprema turris parte lapsus est, mansitque illæsus.] cum tholus pomifer in edito una cum triumphali signo crucis erigeretur ac in gyro ejusdem stipitis superrima * rota, ubi hastulæ & tabulatæ præfatæ claxendicis superinniti ac configi debuerant, humerando copularetur; unus artificum, nomine Bertus, stans super eodem circo arripuit malleum, & quasi gratulabundus pro appropinquata pæne consummatione tam miri operis, ictum veluti jactanter longius colligens incaute jecit. Sed eheu! resiliente rota & quatiente vacillans pedibusque lubricans, de tanta altitudine præceps terratenus venit. Sed mirum dictu mirabiliusque miratu, adeo nullam læsionem passus, nisi quod tantæ altitudinis præcipitatione consternatus fuit, quatenus ambiguum fieri fas non sit, supportatum esse eum alis subventionum beatissimi patris, cui servivit, Bertini. Adstipulationique tanti miraculi apponimus, quam risibile & plausibile responsum accurrentibus, & aquam sibi quasi pro refocillatione offerentibus, sine doloris anxietate protulit, scilicet quoniam in opere suo semper & labore jucundus erat, pro certo aiebat eos scire, quod sitim restinguere potius gaudebat jugiter vino quam aqua, nec oblato tunc egere lymphæ liquore. Actutum enim quasi tanti opinione infortunii Fratres cum cetera familia mixtim manipulatimque sicut ad exsequias illius lapsi accurrentes, cum comperissent stare incolumem, duxerunt eum gaudentes in ecclesiam, fletus tristes in lætitiæ lacrymas permutantes; campanas solito prolixo clangore grandisonas * increpitantes pariter, simulque sollemniter odas Deo * auctori & B. Bertino ejusdem miraculi subventori psallendo ferentes. Artifices quoque hac virtute nedum dicamus animati, quin etiam roboratiores & audaciores effecti, inchoatum opus explicuerunt constantes & læti.

[8] [Surdus & mutus natus] Succedente quoque tempore accidit, ut quidam & natione & nomine ignotus, nec mirum, quia gemino miserabiliter morbo fuerat constrictus, (auditu etenim a primævæ profusionis hora * exstitit vacuus, & loquela privatus) veniret peregrinando ad monasterium præfati Patris. Qui cum ibi multum temporis perageret, utque prætulimus, quia fari non potuit, pulsatibus taratarantium tabellarum l stipem mendicaret, nulloque se alicubi diverteret, ejus * continuæ constantiæ jugitatem ecclesiarumque frequentiam Christicolæ loci retractantes *, conferentesque non sine nutu Dei talem significantiam fieri; cœperunt eum humanius colligere, & in xenodochio, quotidianæ receptionis pauperum delegato, mansionem illi designare. Ibi autem pæne annum conversatus, post hebdomadæ dominicæ Resurrectionis completionem, decimo die, id est, quarta feria, monachis vespertina debita in ecclesia persolventibus, & cantore inchoante antiphonam ad crucem salutandam, ita incipientem, “Ite, nuntiate fratribus meis”, pueroque subsequenter pronuntiante versum, “Dicite in nationibus”, ceteris etiam sueto more ipsum tractim ac summisse persequentibus; in ipsa quasi silentii hora cœpit jam dictus surdus ac mutus blaterando imitari auditas psallentium voces.

[9] [in Sancti ecclesia sanatur.] Fratres itaque ad tam insolitum horrendumque sonum pavefacti, substiterunt annuentes œconomo pauperum, ut inquireret causam. Qui cum solito ei annueret, nec proficeret, irascibilis ut erat, cœpit eum verbis increpare. At ille ipsa eadem verba, quia aliud loqui nescivit, blissando * respondere temptabat. Tunc Fratres protinus intelligentes ei a Domino meritis B. Bertini concessum esse auditum & fatum, hymni canoris psallentiis cum signorum pulsatibus Deo grates ac Sanatori ejus totis referebant viribus. Hujusque enormis m virtutis exhilarati tripudio, quia in primis auspiciis floridæ juventutis erat, miserunt eum ad canonicorum scholam, litterarum studiis, quantulo posset, imbuendum, continuoque, ubi diurnalia capitula cum vespertinalibus psalmis didicit, comam sibi capitis deponere poposcit. Ac * non longo post tædere cœpit, professusque est cordi sibi fore Romam petendi, acceptaque licentia, junxit se Saxonibus ultramarinis Romam pergentibus *. Cumque una cum illis pervenisset ultra Lingonum civitatem n, consociaverunt se eis Viridunenses negotiatores, eamdem viam tendentes usque ad divaricationem viæ ducentis Hispaniam. Ibique tunc innotuit, quod antea fuit ignotum, civem videlicet ipsum esse Viridunensem: quia ibi agnovit suos, licet difficiliter ab eis posset ipse cognosci * propter insperatam reformationem ingenitorum morborum. Iter tamen cœptum strenue peragens, indeque rediens, sine divertendi ad propria desiderio directim * locum sanationis suæ revisit, ac Deo & Reparatori suo gratias retulit. Nomen etiam in baptismo sibi inditum, quod prius nescivit quam a notis didicit, tunc notificavit; Ermenfridus enim vocabatur: sicque suis benefactoribus valedicens, refertus benedictionum copia, lætus remeavit ad propria.

[10] Sicut nonnulli suæ negligentiæ tepore * periclitantur, [Laborans in festivitate Sancti cæcus fit;] ita divinæ dispensationis saluberrima castigatione (ut in præsenti eventu perspicue claret) multi salvantur. Quidam enim vir coloniæ ejusdem ecclesiæ, de oppido ei appendente, nuncupato Gimiaco, Letfridus * nomine, in Christianitatis devotione (ut rei congruentia post declaravit) ceteris communicipalibus suis minus curiosus exstitit. Ideoque & accidit, ut dum quadam die Dominica cives illius more solito ad ecclesiam non minus intima mentis devotione anhelarent, quam gressibus pedum properarent, & ipse ut solito mulcimine blandiloquii affatus a privatioribus *, ut secum iret, appellaretur; nedum dicamus, ivit, verum etiam monita salubria adversus audire dissimulavit, pergens ad paucula pecora, quæ videbantur esse sui juris procuranda. Cui, priusquam pervenisset ad pascuarum loca, accessit angor animi cum timore intolerabili & nimia horripilatione: atque ut ab ipso post didicimus, videbatur ei quasi totum perfusum se fuisse calore ferventis aquæ: & veluti ignotis loquamur, quia situs ejusdem fundi, ubi hoc provenit, talis est, ut illic viantium obtutibus clarescat prospectus ecclesiarum Christi confessorum Audomari atque Bertini; miser ille, licet ob duritiam sui, seu obsequens * miraculum minime miserabilis, nisus eo, quamquam sero, se divertere, quatenus illorum precibus juvaretur, non potuit; sed pæne exanimis ante in terram proruit, nequaquam ut passione scotomatica o ictus, sed pro animæ illius (ut postea claruit) salvatione, immo magis nominis Dei laude, ipsiusque dispositione luminum delectabilium visu privatus, ac bimatu vel eo amplius in hujus cæcitatis permansit amaricatu.

[11] Qui cum adhuc torporis sui teperet desidia, quasi funditus de suæ sanitatis reformatione diffidens, [sed deinde, voto nuncupato, sanatur.] hortatu tandem suorum beatissimi patris Bertini perrexit visitare limina, adferens, quæ obtinere potuit, maxime cerea munera, quo si Deo & clementissimo jam dicto Patri placuisset, ejus meritis recipere mereretur amissa captorum orbium lumina, spondens ac confirmans quidquid super eo divinæ pietati placeat *, reliquum vitæ suæ spatium ibi peragere velle. Quam ejus intimam cordis devotionem constantissimamque professionem * inspiciens occultorum cognitor Deus, meritis & precibus clementissimi Patris reddidit illum visui & visum sibi, tanta scilicet perspicuitatis claritate, ut quoniam a pueritia in domo cujusdam nobilissimi ejusdem regionis viri adulto tenus educatus & altus fuit, atque in genecio * ipsius nendi, cusandi p, texendi, omnique artificio muliebris operis edoctus, quidquid in prædicta postmodum ecclesia palliorum * ornari habuit & emendari, seu ecclesiasticarum vestium lavari, ipse sollicita intentione procuraret, anhelanter adspirans & suppliciter implorans, quo velut ipse elaborando desudat quæque emendare necessaria & emundare lurida; sic divinæ miserationis clementia delinquentiarum suarum omnium dignetur ablui inquinamenta, quo mereatur ad Auctoris suæ reformationis feliciter pervenire vocamina.

ANNOTATA.

a Ad hunc locum Mabillonius annotavit sequentia: Id est, Caroli Calvi, qui anno DCCCXL successit in paterni regni portionem, anno DCCCLXXV imperator salutatus. In Chronico Nortmannico edito apud Chesnium tomo 2 Histor. Franc. dicuntur Nortmanni bis Sithivense monasterium diripuisse, nimirum anno DCCCXLV & DCCCLXXXI. Verum tom. 3 Annalium pag. 84 primam direptionem, de qua hic agitur, narrat ad annum 860. Iperius cap. 14 part. 1 eamdem referens invasionem Normannorum, tempus sic expressit: Sabbatoque Pentecostes hebdomadæ huc advenerunt, anno Domini DCCCLXI. Pagius ad annum 860 num. 7 existimat irruptionem relatam in Chronico Normannico ad annum 845 distinctam esse ab ea, quæ hic refertur ad annum 860. Verum, etsi Normanni variis vicibusad Sithiense monasterium venerint, omnino existimo primum eorum adventum contigisse anno 860, prout hic auctor asserit: errasseque auctorem Chronici Normannici tam in tempore hujus irruptionis, quam in tempore irruptionis secundæ, quam decennio citius, quam oportuit, ab eo relatam videbimus. Audiamus tamen ex illo auctore pœnam sacrilegorum hic omissam, sed breviter perstrictam apud Folcardum num. 50. Demum, inquit auctor Chronici, cum a quodam monasterio, nomine Sithiu, direpto incensoque, oneratis navibus, repedarent; ita divino judicio vel tenebris cæcati, vel insania sunt perculsi, ut vix pauci evaderent, qui Dei omnipotentis iram ceteris nuntiarent. De aliis Normannorum in Galliam irruptionibus, quas auctor breviter attingit, consuli possunt historici.

b Vox plurima, quæ huic scriptori familiaris est, ab eo usurpatur pro multitudine, copia, aut turma. Mabillonius verba utcumque mutavit, dum edidit, immodica iterato coadunata manu, plurima classe iter notum repetentes &c.

c Iseræ-Portus, modo Neoportus & vulgo Nieupoort dicitur, quod oppidum necessario hic intelligendum est, cum sit maritimum cum portu ad ostia Iseræ fluvii, distans Audomaropoli duodecim circiter milliaribus Belgicis. Menapios in iis partibus habitasse, observavi ad Vitam cap. 2 lit. d.

d Mabillonius omisit particulam non, & substituit ergo. Verum vox non reperitur in Ms. nostro, & sensum reddit perfectum: nam abstinebant tantisper a prædationibus, ut furtim pervenirent ad monasterium.

e Apud Mabillonium additur improviso.

f Ad villam propriæ humanitus de matre profusionis, id est, ad villam, in qua natus erat. Ita clare habet codex noster. Mabillonius pro humanitus edidit humanitatis, sed mendose.

g Munnio habet codex noster, Mabillonius Miramo, codices duo Bertiniani Munmnio. Credit Cletyus locum Gallice dici Meuth, esseque juxta pagum Leulingem.

h Huic capiti, quod hic finitur, apud Mabillonium, titulus est: De adventu paganorum: Sequenti vero hic præfixus est: Qualiter Dani Danos suspenderunt. Verum cum nec in codice nostro, nec in antiquioribus Bertinianis tituli capitibus legantur præfixi, de iis mentionem deinceps non faciam.

i Et demolita omissum est apud Mabillonium.

k Apud Cangium in Glossario hic locus adductus sic exponitur: Id est, supremo ordine campanularum, qui in eminentiori parte campanarii collocari solet, ut in inferiori majorum campanarum ordo.

l Tabellæ taratarantes significant crotalum seu crepitaculum, quo muti utuntur, quando mendicant.

m Vox enormis omissa est a Mabillonio. At habetur in codice nostro & in Bertinianis, significatque miraculum esse grande præter modum.

n Lingonum civitas, vulgo Langres, urbs est satis nota in Campania Gallica.

o Scotomatica passio non est vertiginosa, ut Mabillonius notat in margine, sed visus est obtenebratio. Significat auctor non naturali modo fuisse cæcitate correptum, sed divinitus eo malo punitum.

p Cusandi, id est, suendi, a Gallico coudre.

* i. e. tyrannis

* Mab. Menapiorum

* al. confidentes

* al. Worardus

* al. Regenhardus

* al. viscera

* al. martyrio

* al. execrabilibus

* i. e. turma

* al. vero

* al. adunantes

* Mab. prætentu

* al. pulcherrime

* suprema

* al. gaudisonas

* Mab. Domino

* i. e. ab hora natali

* Mab. ejusque

* Mab. detractantes

* i. e. balbutiendo

* Mab. at

* al. petentibus

* al. agnosci

* al. directum

* Mab. tempore

* al. Leodfridus

* Mab. primatioribus

* Mab. subsequens

* Mab. placeret

* idem confessionem

* id est, gynecæo

* Mal. pallorum

CAPUT II.
Altera Danorum seu Normannorum irruptio ad spoliandum cœnobium Sithiense: repulsi divina ope barbari.

[Normanni, obsesso frustra Noviomo,] Ea etiam tempestate, qua prægravantibus ac præponderantibus multimodis, non modo solius vulgaris populi, immo omnium dignitatum & ordinum delinquentiis *, non tantum Franciæ fines, sed etiam totius regni principalia quæque loca, Armoricaque provincia diutina (quod nunc enumerare longum est) sacrilegæ Danorum gentis oppressione crudeliter, licet juste, invaderentur ab illa classe; plurimaque * pro sui numerositate (veluti epitheticωs loquamur) magnus exercitus ab omnibus dicebatur: anno adventus sui in regnum duodecimo, ab omni plaga, ubi diffusus erat adunatus in loco, qui ob concursum insignium inibi aquarum Confluentia vocatur, adscendit flumen dictum Isera a, pervenitque & equitatu & navigio subusque Noviomam b civitatem, faciens ibi munitionem circa villam ex Australi plaga, natura munitam, scilicet aqua & silva, vocatam Kirisiacus c, intendens si in brevi nequiret arta & diutina obsidione civitatem, quia parva videbatur, capere posse.

[13] Sed cum hemisphærium, nihil ibi prævalentes, consummarent d, [versus Brabantiam cursum dirigunt, parsque ab aliis separata] & (nedum dicamus) aliquid proficerent, verum magis fame ac siti omnique penuria artati pæne deficerent; consultum (ut eventum subsequens patefecit) habuerunt, ut in regno quondam Lotharii e irent, tractantes per maritima transire, & castella ibi recens facta obtinere, incolasque omnes, nisi se dederent, mortificare. Quo comperto, pars juvenum, qui sibi ceteris agiliores audacioresque fieri videbantur, numero quingenti quinquaginta, selegerunt se insciis aliis abripientes clam noctu quasi solito in aliam partem pergendo, arreptoque itinere insubsistibili cursu directim tendebant ad munitiunculam f paupere (pro dolor!) sumtu parvoque licet strenuo incolarum comitatu factam in pago Tarvennensi, in loco, qui vocatur Sithiu, circa monasterium eximii præfulis Audomari, fuste, gleba & cespite, sicut artificiosissime, ita etiam firmissime constructam, jactanter in via proludentes primo impetu eam infringere velle, ac pro tenuitate seu paucitate inhabitantium facile capi posse. Auxiliante tamen illis Deo, & patrociniis Sanctorum, qui requietionis ibi elegerunt sibi locum, more solito intervenientibus, indignante Christo, præsumtuosa illorum jactantia versa est comminus in dignam vindictam, ad quam promulgandam calamum nunc vertimus nostrum.

[14] [venit ad oppugnandum Sithiense munimentum:] Nam post sanctum Paschalis Resurrectionis diem transcursis quatuordecim diebus, die Dominico, hora, qua cardinalis g Missæ conventus publice agebatur, apparuerunt protinus præfati invasores, descendentes per clivum montis prominentis villæ, quæ Locus-Ecclesiæ h vocatur, pro eo quod beatissimi martyres Fuscianus & Victoricus in fronticipio * Christianitatis incolarum terræ primariam feruntur ibi construxisse ecclesiam, respiciens contra monasterium ex parte Occidentali. Quod cernentes excubiæ, autumantesque quod plurima * totius subsequeretur, veluti prius essendi fama percrebuit, exercitus, protinus populo in ecclesia consistenti notificaverunt. Illi vero non adeo tali nuntio consternati, immo magis animæquiores facti, Deo & patrociniis Sanctorum causam sui commendaverunt, & compunctive mutua confessione rebaptizaverunt, ac humili perceptione mysterii Corporis & Sanguinis se munierunt, dantes invicem dextras pro libertate & loci tuitione se velle aut agiliter oppetere, aut strenue defendere; murumque protinus optimis (ut mos incolarum regionis est) armis præparati conscendentes, una cum prius præparatis bellicis instrumentis munitissime arcem vestierunt. Tali eorum constantia paullo ante arrogantes inimici comperta, necnon & parte inclusorum audacter sibi obvios ire extra munitionem visa, Deo illos quam maxime terrificante, animositatis superbia mollita, jactantia pressa, audacia remissa ac liquefacta, minime audentes aggredi cœpta, diverterunt se ad pecora per agros pascentia capienda, ocius repedare cupientes vel cum tantilla præda.

[15] [at Normanni cæduntur a Sithiensibus,] Residui vero virorum nostrorum hac invasione commoti, præsertimque de Dei auxilio testatorumque propriorum interventu fisi, repente eruperunt de munitione, irrumpentes post eos, equites quidem per compendia præanticipando illos in planitie montis, unde ante descenderant, quia lentim pecora minabant, habentes contemtui talia eos audere; pedites autem post tergum insequentes, ponentes hostes in medio. Itaque comperientes cinctos * se undique, secus fugam molientes, desperabiliter ruperunt ad Orientalem plagam per sinistrum cornu vallantium, tendentes ad quemdam quernum * lucum, putantes se ibi frustra aut defendere aut effugere posse. Nostri itaque eos occidendo insequentes (hora enim fuit diei nona, quando exibant de castello) antequam pervesperasceret, omnem illam plurimam, ut ipsi jactabant, selectorum pugnatorum Dei bello consumserant, licet non sine nostro damno, majore tamen suo i. Omnes enim ibi occisi sunt, præter quotquot de nostris mortui, tot sunt ex illis fuga elapsi, novem autem tantummodo ex omni illa plurima evaserant, & ex ipsis etiam a persequentibus eos in via mortui sunt quinque reperti, quatuor tantum protendentes, ut postmodum ab eis, qui tunc interfuere exercitui, didicimus, pervenerunt ad socios, temeritatis audaciam vituperantes, tamquam præsumtivæ rei eventum elucubratim perscrutantes. De exuviis quoque tres divisiones fecerunt, unam ecclesiis concedentes, aliam oratoribus & pauperibus dantes, tertiam æqua lance nobiliores cum inferioribus compartientes: & merito.

[16] Scrutemur enim humanitus verbi gratia, quibus magis addicenda sit hujusmodi victoria, [quorum victoria divino favori attribuitur.] oratoribus an bellatoribus k. Sed quoniam locum illum certaminis a meniis Castelli facile fuerat prospectari, quis valet effari, quam intimis præcordiorum suspiriis oratores in scammatis l ipsius lucta pro sua liberatione Christo totis nisibus flebiliter fuderint preces: quam crebra & alta suspiria cum fletibus comas & facies laniando incessabiliterque lacrymando anhelanter reciprocabant cum parvulis matres: quosque imbelle vulgus gemituum mugitus ad cælum mittebat, brachiis infatigabiliter tensis palmisque pansis finem certaminis Dei miserationi commendantes, atque ideo siquis vel inimice contentiosus esse cœperit: cui ordini potius hæc reputetur causa, dicamus, karissimi, dicamus immo veraciter testemur, ac remota omni ambagine asserere non dubitemus, quod in hujus certaminis anxietate oratores & imbecilles pulsatibus & improbitatibus * orationum aures Dei ad clementiam inclinabant, quatinus propriis viribus minime præsumentes adjuvaret, ac intercurrentibus electorum suorum Audomari atque Bertini meritis, potenti sua virtute sui ad perficiendam suorumque vindictam manus pugnantium misericorditer roboraret. Sicque & eis addicatur merito victoria, & oratoribus infatigabiliter Christo fine tenus famulantibus corona. Ante omnia vero datori & auctori non modo præsentis triumphi, verum etiam largitori bonorum omnium Deo cum Sanctis maneat laus & gloria per infinita secula seculorum.

[17] Præterea, fratres dilecti & commilitones Christi, [Cum munimenta, in Sithiu cœpta, manerent imperfecta,] quibus cordium votis vel laudum psallentiis idonei esse poterimus agendis Deo gratiis pro inopinata ereptione tanti discriminis, quave temeritate possumus dicere, quod istiusmodi ausus esset cœptus, nisi magno zelo misericordis Dei fuisset instinctus? Horribilis enim fuit dictu, horribilior & cœptu: quia pæne nobilitas terræ illius ex multo jam tempore ob amorem vel dominatum sibi dominorum carorum abscesserat, nativitatis patria relicta, præter paucos, qui ita hereditariis præditi erant patrimoniis, ut non esset eis necesse subdi nisi sanctionibus publicis. Horum pars cum nobilissimis ac religiosis illius loci monachis simulque Deo devotissimis ac strenuissimis canonicis, quos numquam persecutionis ulla tribulatio exterrere prævaluit, locum propositi sui derelinquendi sustentabant, pariterque confortabant reliquiarum remissos fere animos & invalidam plebeam manum. Hoc præsertim in tutissimæ spei anchoram præsumtibilisque in Dominum fiduciæ; (ac quia pro vita res erat) necessariæ audaciæ indubitanter assumentes, quod anteactis temporibus, Folconis m videlicet generosissimi ejusdem loci tunc abbatis, post vero sanctæ matris Remanæ n ecclesiæ reverendissimi archiepiscopi, incolis terræ adhuc omni abundantia refertis & absque sui diminutione integerrime vigentibus, ambitus castelli cum consensu populi & procerum condictatus o, mensuratus, ac per potestates & ministeria ad perficiendum distributus, receptus p ex immodica parte jam cœptus, sed pro dolor! tam præpedientibus peccatis inconsummatus, quam pro gyri amplitudine excusatione nefaria atque infelici fuit impeditus & intermissus.

[18] [S. Audomarus monacho apparens, monet, ut perficiantur,] Processu autem temporis q, cum tota jam terra incensa & depopulata & plurima * hominum * fere consumpta, fame attenuata, dispersioneque fugæ propulsata exstitisset; respectu tandem clementis superque paucas reliquias miserantis Dei, ostendens quod non in multitudine populi salus ejus consistit, sed potius in misericordiis & miserationibus suis, propalans etiam quod competentibus necestuosorum vicissitudinibus dignatur precibus electorum suorum pro sibi votivis supplicatibus præbere effectum; voluit B. Audomarum exorabilissimum antistitem cuidam monacho cœnobii S. Bertini, ædituo scilicet ecclesiæ præfati, præsulis memorabilis personæ viro, nomine Herrico r, apparere in visione. Qui, ut ipse postmodum delectabiliter multis audientibus referre solebat, proceræ erat staturæ, venerandæ canitiei, habens in fronte stigmata nitorem * pulcherrimæ calvitiei divaricantia, facie venustus & gracili, naso mediocriter longo & parum abunco *, manibus cum digitis longissimis pulcherrima macroris tenuitate lucentibus *, infula episcopali vestitus, quem sibi protestabatur dulci famine subinferre ita appellando: Gravarisne, Frater, sopore, an vigilas? Qui cum ei pro tam insolita visitatione personæ tremens nec in totum se dormire respondisset, nec pro insita generaliter angustia (quia timor somnolentiam solet ingerere) posse se contineri, quo nimio labore fessa & anxietate laxa non refocillaret membra, exserto brachio manum quasi versus illum porrigens subintulit: Vigilandum potius vobis est & animo & corpore, monitisque meis salubrius summopere insudandum, quam segni pigritia tricandum. Unde surge, & reliquiis populi ex asse devotis * salvationis suæ tenore obnixe contestare, quatenus juxta quod sibi videtur prævalere posse, non cessent arcem die nocteque firmare.

[19] [quod fit a Sithiensibus,] Qui cum partim gaudio refertus, partim visionis terrore pavefactus, post consultum tamen super eo, prius idonearum personarum populo convocato, præfatam visionem patris monentis, affectuose hortantis, studiose jubentis strenue intimasset; compunctivo corde lætantes, lacrymis gaudiosis flentes, omnes unanimiter cælo pansis utrimque volis * succlamare cœperunt, dicentes: Gratias omnipotenti Deo referimus, qui nos salutari visitatione patris nostri providendo, monendo, consolandoque reficere & confortari dignatus est: monita salubria viribus, quibus possent, studiosissime adimplere velle promittentes, quamque promissionem instantissimo protinus inchoaverunt cœptu, ac quam pernicissimo * quibant, perficere satagebant effectu, digneque non modo de jam dicto, sed & quod majus multo ac periculosius fuit, subsequenti discrimine tam clementis Dei provisione adjuti, piique Patris hortatu animati, immo de experta patrum intestatorum solita & provida defensione salvati, merito exhinc profusius Dominum & proprios protectores inibi devotissime jugiter collaudant & læti.

ANNOTATA.

a Mabillonius contra consensum codicum edidit Iseram. Oritur Isera non longe ab Audomaropoli, aliisque fluviolis junctus prope Neoportum in mare decurrit.

b Noviomam, alias Noviomum aut Noviodunum dictum, & vulgo Noyon. In Chronico Normannico ante laudato ad annum 890 dicuntur Normanni fuisse diu prope Noviomum, indeque mense Novembri discessisse.

c In codice nostro Kirisiacus, in uno Bertiniano Kyrisiacus, in altero Cyrisiacus, apud Mabillonium Chrysiacus.

d Hemisphærium consummare hic significat tempus terere.

e In regno habet codex noster, Mabillonius in regnum. Porro regnum Lotharii nomen habuit a Lothario rege, filio Lotharii imperatoris, indeque ortum est nomen Lotharingia. Verum regnum Lotharii multo latius erat, quam sit hodiernus ducatus Lotharingiæ, atque inter aliahodiernam Brabantiam comprehendebat. Itaque Normanni non ibant in Lotharingiam hodiernam, sed in Brabantiam, vicinasque Belgii provincias.

f Iperius hoc factum narrans cap. 19 part. 3 de munitiuncula ista sic loquitur: Nempe hoc fortalitium a B. Fulcone tunc abbate nostro inceptum, incuria civium remanserat imperfectum.

g Hic auctor voce cardinalis utitur pro præcipuo seu principali: atque hic per Missam cardinalem significat solemnem, aut illam forte, ad quam monachi conveniunt, quæque a multis vocatur Missa conventualis.

h Laudatus mox Iperius ita habet: Excubiæ nostræ seu speculatores annuntiant se videre Danos descendentes per clivum montis, in quo SS. Victoricus & Fuscianus quondam primam hujus patriæ ecclesiam ædificaverant, ideoque SANCTUS CAMPUS vulgariter Helechbelt, nunc vero corrupto nomine Hellefant nominatur. Loci nomen Belgicum fuit, opinor, Heyligh-velt, id est, Campus Sanctus: ex quo anonymus nomen Latine Locus-ecclesiæ, quod rei magis respondet, quam nomini vulgari, formaverit. Vicus Helfaut quem designat Iperius, distat duobus fere milliaribus Audomaropoli.

i Hic apud Mabillonium interponuntur hæc verba, quæ non reperiuntur in vetustioribus codicibus Bertinianis, nec in nostro: Facta est autem cædes hæc in loco nomine Windigamo. Verba hæc postmodum assuta sunt, vera tamen esse possunt. Iperius sic habet: Cives autem nostri in Domino confortati, scientes ibi non totum esse exercitum, ad eos exierunt in equis & armis, & in Windegaenio eis occurrentes, de Danis plusquam trecentis occisis, reliquos in fugam propulerunt anno Domini DCCCXCI. Idem annus notatur infra apud anonymum, ubi narrat Danos deinde majori numero rediisse. Locum Windigamo, alias scribi Windigahamo, testatur Cletyus in annotatis suis, asseritque modo Wins dici, supraque fluvium Agnionam situm ad radicem montis Hellefaui.

k Sequentia usque ad finem numeri omisit Mabillonius.

l Scamma pro arena, seu loco certaminis, apud aliquot scriptores usurpatur: hic sumi videtur pro ipsa pugna.

m Folco vel potius Fulco apud Iperium &Dionysium Sammarthanum vocatur Sanctus. Verum,licet in quibusdam Martyrologiis neotericis ejus habeatur memoria, apud nos die 17 Junii locatus est inter prætermissos, quia cultum non habet ecclesiasticum.

n Remanæ legitur in codicibus Bertinianis, teste Cletyo. In nostro tamen codice mendose Romanæ, uti edidit Mabillonius, qui notat, Fulconem Remensi ecclesiæ præfuisse post Hincmarum ab anno DCCCLXXXII ad CM. Abbas non erat, sed archiepiscopus Remensis, quando hæc facta sunt.

o Id est, communi populi & procerum consensu decretus.

p Post receptus, in uno codice additur immo. Cœptam fuisse hujus arcis constructionem, postquam Dani secunda vice concremaverant monasterium S. Bertini, ait Iperius cap. 18 part. 2; sed opus intermissum fuisse dicit, quando Fulco discessit, creatus ex abbate archiepiscopus. Illa secunda monasterii combustio in Chronico Nortmannico refertur ad annum 881, & distinguitur ab irruptionibus, quæ hic narrantur.

q Hic apud Mabillonium addita est epochatemporis his verbis: Videlicet anno gratiæ octingentesimo nonagesimo primo. At codices verba illa non habent.

r Henricus vocatur apud Iperium, qui idem narrat cap. 19 part. 3.

* i. e. delictis

* i. e. turmaque

* i. e. initio

* turma

* Mab. cunctos

* al. quercuum

* i. e. assiduis precibus

* i. e. multitudo

* i. e. indigentium

* al. nitore

* Mab. adunco

* al. translucentibus

* al. devoti

* al. votis

* Mab. pervicacissimo

CAPUT III.
Normanni majori multitudine redeunt, & oppugnant arcem Sithiensem; sed repelluntur ope divina.

[Normanni toto agmine veniunt,] Nec etiam longa post prædictam hostium cædem intercurrente mora a; neque enim patitur ille antiquus Leviathan, inexplebiliter esuriens ac sitiens humano generi moliri insidias, habere membra sua moras in persecutione ac læsione piorum. Siquidem invidiæ succensus livore, quoniam nostros recenti beneficio ac summa devotione doluit fervere. Nec mirum, quia eo tempore maxime tanto adsistit infestior, quanto quosque in proposito voluntatis Dei persenserit fieri fortiores. Ideoque occumbentium cognatos vel socios contribulesque ac complices * totis suæ crudelitatis viribus furendo excandescere compulit in iram, sævissimamque suorum (si Deus permisisset) vindictam. Pondus enim hostium totius regni adunari suggessit in brevi artissimas in angustias unius fundi. Nam peracta post præfatam stragem revolutione, ni fallor, proximi Dominici diei hora secunda, nebula pro natura loci manicanter * nata adhuc aërem maculante, apparuerunt pedites inæstimabilis plurimæ * eodem clivo, quo & anteriores, descendere, cursuque concito castellum tendenses minime introïerunt, subsequendos ante januam exterioris introïtus præstolantes. Equites vero, quasi arena innumeræ multitudinis, diverterunt ad locum quemdam * certaminis, nil secus quam sicuti prospectu novæ visionis dolore suorum occisorum recrudescente, more elephantum, qui sanguinis visione excitantur in iram ad prœliandum; ita isti exacuerunt ad suorum severius & crudelius sanguinem vindicandum.

[21] Et cum aliquamdiu dolendo ibi deliberarent, nilque aliud proficerent, [& acriter oppugnant castellum Sithiense:] nisi quod tabida & putrida corpora conspicerent; facto præpeti cursu, tamquam primo impetu munitiunculam capturi, pervenerunt ad socios: unaque rabido cum fremitu irrumpentes, peditibus * decretum est dira impugnatione castellanos incessere *. Equites quidem, Deo tribuente, properabant ad locum naturaliter munitum, scilicet S. Bertini piissimi suorum protectoris ac promtissimi maximis in necessitatibus liberatoris monasticum b monasterium. Talia quoque nec sine Dei dispensatione exstitisse credimus, sicuti protinus perspicue experti sumus nutu, ut ubi major fienda erat communis victoria, & perficienda cælitus auxilii divini copia, numerosior ibi congregaretur fortiorque hostium plurima. Venientes autem statim eodem momento, remiserunt equos per pabulatores in pascua ad villarum loca, talique studio acceleraverunt mansiones ædificare, veluti post munitiunculæ infractionem pro firmitate loci gromnarumque c opportunitate longo tempore inibi velint consistere. Interim pedites ex tempore introïtus totam diem cum agilioribus equitibus ad castelli munitionem pugnare non cessantes, diversis & insolitis artificiorum generibus per vices successionum globatim & cuneatim contrarios lacessendo respirare vel ad modicum non patiebantur. Siquidem ignita utensilia & frusta candentis ferri more grandinis fundibulis * in eos jacientes, sagittarum quoque imbres in eos pluere non intermittentes, multaque alia, quæ enumerare & fastidit & difficile fit, offendicula molientes; ad postremum fossas circa munitionem miræ & altitudinis & amplitudinis factas munientes, ceu vimineis parietibus stramine & omnigeno siccamine compleverunt, conantes incendio profligare, quibus aliorum artificiis argumentorum non potuerint prævalere.

[22] Sed aliquantisper eis se subtrahentibus, nostri in eosdem straminum aggeres lignorumque strues, [sed magno damno repelluntur,] Deo donante, prosperoque eis venti turbine flante, ignem caute immittentes, illisque id nescientibus minusque sperantibus, æque ignem ut idipsum eis facerent inferentibus, excandescente stramine plerique eorum ustulati sunt, vix subrepti mortis discrimine. Deo autem propitio nulli ex nostris in tam d * prolixo scammatis spatio magnopere periclitabantur, nisi tantum unus Frater monastici Ordinis ictu sagittæ inter duo tabulata propugnaculi, ubi stabat, percussus est sub inguine *: qui & ipse convaluit. Verumtamen ad vindictam minus armis excitati *, ac ideo minus cauti plagiatique sui famuli, alium æque ejusdem Ordinis Fratrem permisit retribuere hostibus dignam repensionem.

[23] Fuit namque tyrannus quidam partis contrariorum ceteris omnibus, [occisoque quodam ex antesignanis,] ut videbatur, asperior & robustior, ac in arte pugnandi argumentosis factionibus astutior, qui nec ad punctum cessavit fortiter pugnare, aliosque, quasi sine mora mœnia capturos, instigare. Ex nostra quoque parte, quamquam pro crebra hostium ingestione tenacius instarent defensioni quam objectioni, artibus tamen viribusque, quibus poterant & habile fuit, strenue atque agiliter resistebant, omnes intentissime omnimodis certantes, si quo modo infestissimum illum quivissent impedire inimicum. Sed non fuit ulli eorum tributum, pro eo quod voluit illos Deus intelligere, & in confinio vitæ mortisque constitutis significare, ex qua parte imminentis levamen periculi deliberaret eis clementer transmittere. Ac ideo decrevit, ut prætulimus, monastici habitus juvenem arcum arripere, quamquam illicitum vel inhabile sit huic Ordini arma tractare; intendensque idem illum diligenti consideratione jactanter prosiliendum e, de propriis viribus licet dubius, sed Dei tamen auxilio minime ambiguus, inserta arcui sagitta, implorans Dei adjutorium * tensa chorda traxit fortiter, ac divinæ impulsionis datione infixit fronti jam dicti tyranni viriliter. Hoc autem mortuo, cessaverunt alii ab impugnationis tumultu, mittentes protinus, qui eventum rei senioribus eorum nuntiarent, morando in atrio jam dicti monasterii, curialibus tamen in ecclesia beatissimi Petri in concilio residentibus: quod factum cum a referentibus illis conquereretur, eosque hoc aliquantisper, non tamen magnopere gravaret, lentiusque ac securius quid illo vesperi agendum esset deliberarent, in tali interstitio cucurrit aliquis ex eis, & deposuit crucem retro altare B. Bertini stantem: reversusque ad socios, irreverens coram eis, cœpit eam defabricari stilo ferreo, qui suol f vocatur, unde solet excuti ignis a silice.

[24] [alioque, qui sanctam Crucem violabat, divinitus punito,] Nuntii autem præfati tantæ morositatis spatio in iram accensi, procacibus conviciis aggressi sunt eos increpare durius, dicentes: Calumniosa multum res fuit & indigna, quam agitis: non enim de vindicta occisorum nostrorum indignamini, nec de nobis certantibus partimque pro nobis deficientibus succensemini, nec super castelli captione, quæ nihil tardaret, solum si libuisset illos impetere, studetis: insuper quoque nec de præda inhabita advertitis, quoniam si hi tantum habuerunt spatium noctis, omnia sua aut infodient, aut in puteis, seu abditis quibusque locis abscondent: quia timent se pro certo in deditionem vel in mortem ire. Atque illi in iram versi furibunde exarserunt, continuo de sessionum locis exsilientes, suisque diis vota solventes, scilicet si munitionem illo vesperi capere potuissent, nemini masculini sexus usque in mane parcere. Cujus fastuosæ jactantiæ superbissima verba horrendæque temeritatis minacia prolata, nulli fas est fieri ambiguum interventu B. Petri apostoli precibusque exaudibilis Christi confessoris Bertini, in quorum, quasi in eorum contumeliam, ecclesiis hæc fuerunt facta & dicta, ad aures pietatis Dei super his indigne ferentis fuisse suppliciter prolata. Actutum etenim jam fatus violator salutiferi signi, ut credimus, ad impeditionem tam crudelis edicti, percussus protinus est plaga insanabili. Nam os ei subito contractum est cum aure adusque occipitium, oculique subversione retorti, & spumans & tremens volutabatur per terram g.

[25] [præcipiti fuga se eripiunt,] Quod cernentes paullo ante arroganter sævientes, cœperunt angustiari, pallere, tremere percussosque commanipulares, dilectos prius, tunc velut abominabiles exsecrari, solum sibi asylum perfugii reputantes, si viam prius ventam repetere concederetur. Tali itaque Dei vindicta alii icti, alii territi, præpropere arripuerunt propria vexilla parietibus ecclesiarum innixa, quæ, inibi missa byssino splendore candentia, recipientes, mirati sunt piceo colore nigrantia; sicque rapido cursu per medias præcipites vacillando proruperunt ecclesias, non vino ebrii, sed indignatione Dei & offensis Sanctorum consternati: tardumque eis videbatur monasterii portas attingere, ita ut potius lætarentur tunc de exitu, quam paullo ante super diu desiderato introïtu. Egressi vero, & aliquantisper pæne elapso spiritu resumpto, residuorum recordati sunt debilium. Nec tamen ullus eorum ausus est pro eis reverti, sed vocantes ad se quemdam strenuum juvenem, quondam captivatum de colonia S. Vulmari h, qui ab initio huic facto intererat, præceperunt ei, ut quantocius tentaret redire, ac, si vivi fuissent, eos adduceret. Qui reversus injuncta perficere, reperit, ut ante, errando huc illucque eos palpitantes, ac contractum ut prius jacentem fere exanimem, qui & inibi, quia egredi nequivit, remansit, plurimisque diebus miserabiliter tabescens eleemosynis bonorum hominum vixit, latratibusque, quibus valuit, miracula Dei illic effecta testificatus fuit.

[26] Præfatus vero juvenis, data uni ex cæcis manu, [magna accepta clade.] sicque unus post unum sibi hærentes, protracti sunt ad ceteros: qui etiam interim horrore mortis trepidi, clangore frequenti increpare citabant, stridentibus tubis sonitu magis significante, immo compellente fugam, quam hortante ad pugnam. Quod audiens omnis plurima, ubicumque fuerant, sive circa castellum, seu in tabernaculis vel in pascuis constituti, noto clangore fugæ pavefacti, magisque divina virtute conterriti, nec dominos, nec socios, nec notos repetentes, præcipiti fuga, ubi ubi cuique * visum fuerit, quo ocius aut fugere, aut abscondere potuissent, tendebant. Principes autem præfati cum eis, quos secum habere poterant, se adunantes, & e regione munitionis per portam introitus sui exire velociter anhelantes, nedum dicamus quod illo propinquassent, nec vultum illuc divertere, vel quamvis tunc vesperasceret, illa nocte infra sex miliaria restare audebant, sed directim tendebant adusque arcem quondam opinatissimam Menapum i, Domino Jesu * Christo sicut suos misericorditer liberando, ita alienos a se dignis calamitatum cruciatibus percutiendo, divinitusque terrendo, longe perditione tenusque propulfando. Relatione enim eorum fidelium, qui prælio interfuerunt, didicimus, quod pervenientes ad locum, quo tendebant, in uno prœlii congressu duodecim nobilium pugnatorum de illis profligati sunt, Deo illis dignanter in numerum occisionum & sacrilegiorum meritam pensionem recompensante.

[27] Antelatis etiam dignum ducimus cælitus transmissum & eodem in tempore visum. [Labarum suum Normanni, quod mundum fuerat,] Post exterius atrium portæ cœnobialis monasterii non longe retroactis temporibus a religioso quodam ejusdem loci monacho nemus quoddam frugiferum pulcherrime plantatum fuit, cujus in medio quasi collis tumbalis exstitit, habens in summitate sui pirum, quæ * pira nimiæ grossitudinis dulcissimique saporis erant; referebaturque a senioribus, ex plantariis fuisse beatissimi patris Bertini. Quam ob rem patrum sancivit industria, Fratres omni anno sollempniter vestitos secunda feria Paschæ cum reliquiis & psallentiis (sicut mos est totam illam hebdomadam per diversas officinas facere,) idem pomarium visitare, & in ipso monticulo completa oratione, ad publica sollempnia reverti. Quod nemus, quia inter duo monasteria erat, ne forte latibulo inimicis esset, Christiani exstirpare decreverunt. Venientes itaque, ut prætulimus, pagani, in antefati collis cacumine, principale vexillum, quod labarum vocari fertur, alto stipiti pro terrore infixerunt, quo eminus prospicientibus terrorem incuteret.

[28] [nigrum referunt: nebula tempore prælii visa.] Sed e regione eodem in loco misericors Dominus evidentissime declarare voluit, quod ipse de cælo respicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Nam labarum præfatum, quod nitidissimum fuerat ibi positum, abreptum inde, teterrimum evulsum est: ac in tempore inceptionis mirabilium præfatorum nebulosa caligo totum jam dictum texit nemoris locum, ita ut nec montani ab minoribus k, nec inferiores a superioribus videri possent. Columpna quoque nubea in medio caliginis cælitus pendula super ipsum collem videbatur, simulans speciei suæ colore pluvialis iridis varietatem, coæquans sua etiam amplitudine suppositi collis latitudinem: nec antea se fidelium intente eam considerantibus subduxit obtutibus, quam omnis illa hostium plurima funditus discessit; evidentissime visibiliter omnipotente monstrante, immo provocante misericorditer nos Deo, ut illuc jugiter omni mentis intentione totaque cordis devotione debeamus oculos tam exteriores quam interiores in omnibus necessitatibus figere, quo nos pretiosissimi Filii sui sanguinis redemtione dignatus est invitare, qui cum eo vivit, gloriatur & regnat Deus in unitate Spiritus sancti per immortalia sæcula sæculorum. Amen l.

ANNOTATA.

a Apud Mabillonium titulus huic capiti præfixus tempus propius indicat, cum talis sit: Quod sequenti die Dominico venerit reliquus exercitus paganorum: sed meritis S. Bertini nihil prævaluerunt. Codices Mss. hoc titulo æque ac aliis carent, ideoque non est magnæ auctoritatis. At auctor infra, uti & Iperius cap. 19 part. 3, idem designat tempus, ita scribens: Dominica sequente circa meridiem venerunt Dani in majori satis multitudine, & dantes insultum pugnaverunt usque ad vesperum: sed Dei Sanctorumque Audomari, Folquini atque Bertini miraculo castigati sunt, sicut in ejusdem patris Bertini Legenda legitur de Danorum excæcatione, ac etiam vexillorum suorum mutatione seu decoloratione.

b Monasticum vocat, designans monasterium S. Bertini: nam monasterium S. Audomari jam tunc erat canonicorum.

c Ad hanc vocem Mabillonius: Gromnæ seu GRONNÆ, loca palustria & herbosa. In alio Ms. legitur GRUMARUM. Groma vel gruma, etiam significat locum, in quo viæ quatuor conveniunt. At prior expositio magis congruit huic loco, cum herbarum copia opportuna sit equitibus.

d In tam habent omnes codices, Mabillonius mendose edidit vitam. Vox scamma, quæ sequitur, pro conflictu sumitur.

e Mabillonius edidit jactante prosiliendum, quod mendosum videtur. In codice nostro legitur jactanter prosiliendum. At suspicor scriptum fuisse prosilientem.

f Suol habet codex noster cum uno Bertiniano. In altero fool, apud Mabillonium sol.

g Hic, teste Cletyo, in codicibus Bertinianis aliqua sequuntur, quæ nec apud Mabillonium, nec in codice nostro reperiuntur. Primus post voces per terram habet, sociosque suos. In eodem momento duodecim oculorum privati sunt lumine, ita ut claro die errando per cancellos ac parietes hærerent ecclesiæ. Alter: Sociorumque suorum in momento duodecim oculorum privati sunt lumine, ita ut claro die errando &c. ut supra. Antiquiores sunt hi codices, ita ut hæc videantur excidisse in scriptione aliorum codicum: nam sequentia etiam insinuant plures fuisse divinitus percussos.

h De S. Vulmaro actum est 20 Julii. Oppidum S. Vulmari est in agro Bononiensi, & corrupte Samer vulgo dicitur.

i Per arcem Menapum vel Menapiorum Casletum intelligi, jam ante ostendi ad caput 2 Vitæ lit. d.

k Ita codex noster. Mabillonius habet, ab junioribus, codex unus Bertinianus iminoribus, alter imioribus. Hoc ultimo modo auctorem scripsisse suspicor, facto comparativo imior a voce imus.

l Subditur in codice nostro rubris litteris: Explicit Vita S. Bertini abbatis.

* Mab. complures

* i. e. mane

* i. e. multitudinis

* al. quondam, id est, prioris

* al. pedibus

* al. incendere

* Mab. fundibilis

* Mab. vitam

* al. inguina

* al. exercitati

* al. auxilium

* Mab. ubicumque

* Mab. illo

* al. cujus

VITA TERTIA
auctore Folcardo monacho Sithiensi
Ex codice Ms. Bertiniano, collato cum duobus aliis Mss.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 1293

A. Folcardo.

DEDICATIO AD BOVONEM ABBATEM SITHIENSEM.

[Auctor exponit, cur nihil hactenus scripserit,] Domino a suo Bovoni patrique desiderantissimo Frater Folcardus, nulli inserendus paginæ, quod summum est coram summo Opifice b. Fortassis, pater mi, in tuum vernaculum, tuo quondam lacte, tuisque educatum alimentis, merito frequentius stomacharis, quod solum terram occupem, ut ficus illa inutilis, nec quidvis tuæ, qua quondam puerum insevisti, promam institutionis. Jus, fateor, esset, quæ insevisti, etsi non digno, tamen quocumque pullulare germine: sed cupido vires deficiunt, pater optime; quo cogor inter privatos ignobilis delitescere. Cujus meæ invalentiæ te quidem possem arguere, quod immaturum nimis impulisti, ut narrem sine cortice, ni mala mentis rubigo tam a tenero expedisset c ungue, studium minus intendens eo, quo plus posset capessere. Dilectionis enim tuæ erga me affectus, ubi quidvis doctrinæ tuæ admisisse persensit, acsi illud quidvis magnum sive præcipuum foret, libertum esse dedit: qui cum jam non libertum, sed liberum esse, vellem, illudque pravo usu insuescere liberius, uti fit, cum qui aurem vellat puero, castigator absit; in vitium libertas excidit. Hinc te sæpius rite indignatum meæ inertiæ concesserim, hocque a te summum in me beneficium libens conceperim.

[2] [& qua de causa nunc scribat hanc Vitam,] Unde, quæ hactenus minus consulte egi, ad jussum paternitatis tuæ in melius transferre curavi. Quod meditanti occurrit in medio, Vita beatissimi patris nostri Bertini, quam rescribere orsus sum, impellente causa multiplici: quod si sic, ex re constabit, examinis tui trutina probabit. Bona siquidem dicturus facturusve, a nullo malim quam ab ipso principium sumere, qui tot commodis inservit nobis omnibus quotidie. Dein vero quod quorumdam Fratrum devotæ petitioni oportuit me satisfacere: qui dum aliquid apud tantillum videntur petere, magis imperare ex ipsa noscuntur petitione. Nec eo, fateor, ipsi petunt, ut reor, aut ego subaudio, ut, veteri posthabito sive neglecto, hoc Opus rapiatur in publico: quod absurdum nimis esset: nec tale aliquid inter tot & tales, ut ita dicam, nubigenas moliri, sed si ita jubes, secundum illud quod lignea & fictilia vasa cum aureis, aiunt, in templo Domini, sic hæc meæ parvitatis descriptio servetur cum veteri.

[3] [quam Bovonis examini subjicit.] In qua coërcenda limæ laborem & moram exosus, nec longa die nec multa litura sum usus; idoneum fuit consilium tuis primum offerre auribus, si tamen tu idem, venerabilis pater; te in hoc velis præbere idoneum, ut scilicet recidas omne, quod trahitur ultra profectum; parum claris lucem inferas, incompositis atrium signum allinas, & ubi tua opera indiget, servo tuo alter Aristarchus fias. Quæ si tuo favore donatur, sit secretis membranulis tradita, si ita videtur, donec aliud quidvis, te imperante, quod otiosum exerceat vel moretur, chartis illudatur d.

ANNOTATA.

a Hæc dedicatio in solo legitur codice Bertiniano, ubi hæc præfixa sunt verba: Incipit prologus in Vitam S. Bertini.

b Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Bertini partem hujus dedicationis adduxit, ediditque coram summo Pontifice, at mendose.

c Dictio obscura est & forte mendosa; sed satis intelligitur auctor conqueri, quod minus diligentem studiis navasset operam in juventute.

d Post hanc dedicationem, in qua Vitæ antiquioris iterata fit mentio, in Ms. additur: Explicitur epistola.

PRÆFATIO

[Plurima Dei in homines beneficia recensens auctor,] Deificæ a Trinitatis clementia, fragilitatis nostræ præscia, tanto excelsioribus Sanctorum suorum meritis Ecclesiæ suæ statuit initiari principia; quanto fragilioris opificii futuros præcedentis structuræ novit egere constantia: quod nimirum clementi providit consideratione, ut, quos perditos omnique reparationis efficacia destitutos beneficio prævenit visitationis suæ, æternaque morte damnatos sua vivificavit morte ad vitam, intra finum suæ foveret Ecclesiæ, quam non habentem maculam aut rugam sua redemit incarnatione, munivit tentatione, roboravit passione, animavit morte, sanguine decoravit, resurrectione lætificavit, ascensione fidelem reddidit, illustratione sancti Spiritus instruxit. Tot tantisque pietatis suæ prærogativis benignus Jesus Ecclesiam suam fundavit, cujus bases mox in Apostolica soliditate constituit, martyrum constantia erexit, dein fideli sanctorum confessorum doctrina superædificavit, se ipso horum omnium authore summo angulari lapide Jesu Christo, in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.

[5] Et ne peccatis nostris aggravati, tam divino operi diffidamus nos posse inseri, [Sanctorum exempla iis quoque annumerat,] idem Redemptor noster apprime persecutores suos in unitate corporis sui adscivit, qui coram Deo * positi, dum de peccatis nostris compuncti eos precamur, ex sua quondam fragilitate, ut pro nostra intercedant, admoneantur, nobisque spem dent, quæ consecuti sunt, consequi; si cum eis in novitatem vitæ studuerimus innovati. Unitatis autem tantæ gratiam nactis, ut virtutibus augere contendant profectus sui commercia, velut pro exemplari speculo, gloriosa Sanctorum suorum supponit * merita, qui cum lacte matris bonæ exercitationis potarunt desideria, ipsumque iter justitiæ, a cunis adgredi tota maturarunt diligentia mentis; & in cœpto perseverasse inventi, emensis mortalitatis hujus laboribus, ad æterna migrarunt gaudia.

[6] Inter quos omnibus sæculis prædicandum, beatum & prædilectum patrem nostrum Bertinum, [atque ideo de S. Bertino scribit.] quanto sanctitatis Dominus titulaverit privilegio, dignosci potest, æstimato evidenti conversationis ejus præconio. Et quoniam eo cœptum est de Ecclesiæ Christi ædificatione sermocinari, ut, quem se in ipsa Vir Domini exhibuerit, manifesto debeat sermone probari, officium sui * stylus exequatur, favente in omnibus & administrante gratia Spiritus sancti, qui tunc laudabiliter de illo, quem septiformi donorum suorum integritate donavit, concedit narrari, si ea, quæ in eo, & per eum gessit b, audientium inseruerit utilitati.

ANNOTATA.

a Huic præfationi, quæ in omnibus tribus Mss. legitur, in Bertiniano hæc præfixa sunt verba: Incipit Vita sancti Bertini abbatis gloriosissimi Christi confessoris. In Corsendoncano autem: Prologus in Vitam S. Bertini abbatis & confessoris. In Accinctino primæ voces mutatæ sunt hoc modo: Omnipotentis Dei pietas, fragilitatis nostræ præscia &c. In ceteris consonant, exceptis mendis quibusdam, quæ diversorum exemplarium ope passim potero corrigere.

b Vox gessit in solo erat Ms. Accinctino, sed videtur necessaria.

* al. Domino

* al. opponit

* al. suum

CAPUT I.
Sancti patria & natales: vita monastica, adventus ad S. Audomarum.

[Sancti natales & pueritia:] Beatus puer Bertinus generosa progenitorum stirpe ortus traditur in Constantiæ finibus, quam Rhenus subterfluens, sub ejusdem urbis muros in Apothamo a lacu ferme tribus stagnatur millibus: quæ hinc e vicino Baioariam, illinc Burgundiam, ab Austro autem Alpina suspicit juga. Hic itaque, suis pignus admodum dilectum progenitoribus, nutriebatur diligenter infantulus, uti tantus in Domino post futurus. Cui, cum ad mundi gloriam adeo terrenæ nobilitatis suffragarentur dignitas, ab ipsis infantiæ cunis major servitutis Christi coadolevit caritas: quod exhibens, mox ut ad id ætatis pervenit, pueritiæ suæ principia euangelica perfectione Deo dicavit: parentibus enim & patriæ, Dominum secuturus, abrenunciavit.

[8] [vita monastica Luxovii:] Et ut perfectionis nihil Dei servo abesset, monachum in Luxoviensi cœnobio sub patre Eustasio b professus est. Cujus vita, & doctrinæ institutio, quam spiritualis gratiæ compos fuerit, scire datur in ipsa excellentia gregis, cui præfuit; præsertim nunc, cum evidentioribus sanctitatis eorum pateat signis, quos pluribus terris coram Deo suis scimus patrocinari meritis. Horum revera vitam, moresque Bertinus, puer c quidem ætate, sensu autem senior, imitari, Spiritu sancto inspirante, contendit; quem postquam gratiæ suæ charismatibus * mancipavit, inter tales tantosque patres, ut eorum exemplis instrueretur *, adscivit. Omnibus tandem perfectioribus * vitæ auctum muniis in pueritia, inexhausto cælestis desiderii vigore præditum provehit in adolescentia.

[9] [adventus ad S. Audomarum,] Ergo cum jam Dominus Militem suum mundo manifestius propalare disposuisset, ne in absconso lucerna tantæ claritatis lucens, tot mortalium spiritualia commercia differret, egressis d duobus tantum comitibus, Mummolino & Ebertramno, magnæ scilicet sanctitatis viris tertius adjunctus, sanctæ Trinitatis perfectus cultor, Morinensium fines pervenit e, quibus tunc ejus compatriota, &, ut fertur, consanguineus f, egregius Christi præsul Audomarus larga divinorum dogmatum fluenta propinabat. Qui ubi tantæ sanctitatis viros agnovit advenisse, eos sibi in auxilium prædicationis credens divinitus missos fore, Domino immensas gratiarum solatii hujus actiones non neglexit reddere, seque petentes multa suscepit mentis alacritate: quos quia sacræ Scripturæ peritos a puero noverat, atque ejusdem loci, quo ipse primitias laborum suorum in Dei servitute instituerat, sanctæ prædicationis officio mox jussit insistere.

[10] [cujus jussu Morinis fidem prædicat.] Cujus præcepto ut Domini parentes, agrestia adhuc Morinorum corda cælestis verbi exercent cultura, & quod diutina meditatione inter secreta felicium exercitiorum adhibuerunt ocia, torrenti in salutem plurimorum eructarunt doctrinæ instantia. Quibus adeo Dominici favoris adfuit manus, ut sicut ipsi extrinsecus, sic in audientium cordibus cooperaretur gratia Spiritus sancti: & quoniam eos Dominus operarios suæ prævidit messi, prævidit etiam, quibus largitatis suæ incrementis innotesceret, se eorum favere labori. Morinis igitur conceptum cælestis sati semen germinat; & Dominica purgante manu, uberiores fructus in cælestibus horreis condere properat. Qui, dum æterna datur plenius cognoscere, terrena dat, ut cognita æterna possit acquirere.

[11] [Adroaldus, suadente S. Audomaro,] Quidam siquidem terrenis opibus pollens; Adroaldus nomine, virili carens sobole, possessionum suarum quia terrenum non habuit heredem; habere instituit cælestem. Super qua re consultum petit beatum & Deo dignum pontificem Audomarum, ut quem Spiritus sancti illustratione noverat inspiratum, ejus salutari consilio ageret, quod instituit agendum. Cujus sane salutiferæ meditationis propositum, cum præsul percepisset inclytus, inspirante Spiritu sancto, geminæ dilectionis, Dei videlicet & proximi, ferventi amore perfectus, consulit uti, quod Deo dare disposuerat, beato Bertino sociisque ejus prætitulatis conferat, quatenus eorum opera in ejus donationis fundo cœnobium in veneratione Dei sanctique Petri Apostolorum principis construatur, perpetualiterque ibidem Deo deserviens monachorum turba coadunetur, quorum Christo servientium devotum famulamen æternaliter cœlis ejus commendet devotionis oblationem.

[12] Quod continuo prædictus vir magna cordis perfecit alacritate, [villam Sithiu donat: constructio Veteris monasterii.] tradens pontificis admonitione & consilio beato Bertino ejusque sociis sui juris villam, Sithiu dictam nomine, traditionisque suæ manumissionem publica confirmans privilegii descriptione, præsente eodem dilecto Dei Audomaro pontifice, cunctisque proceribus urbis Teruanæ, anno sexcentesimo vigesimo sexto Dominicæ Incarnationis, anno autem undecimo g regnantis Clodovei filii Dagoberti regis, octavo Idus Septembris. Mox ergo in territorio quodam ejusdem villæ pariter insistunt operi, qui locus usque ad præsens Vetus monasterium ex re ipsa dignoscitur censeri: sed interea decedente e medio Novione h, episcopo, venerabili viro Achario, Mummolinus ad præsulatum ejus provehitur, opitulante beato Audomaro, itemque Ebertramnus * a Mummolino sancti Quintini Viromandensi præfertur cœnobio.

[13] Beatus autem Bertinus, jam in camino probatus humiliationis, [Bertinus locum ampliori cœnobio quæsiturus, navi se committit,] dignusque repertus respectu divinæ pietatis, in loco sibi divinitus concesso, Dei gratia multorum saluti eum reservante, resedit, aptioremque cœnobitis locum quærere instituit. Ut enim situm ejus loci loquamur nescientibus; hinc idem locus in humili colle situs fluvium Agnionam cum aquis palustribus; illinc silvam longis supereminentem habet tractibus: verum collis idem permodicus, minusque spaciosus constructionem alicujus magni non caperet apparatus. Sanctus itaque Bertinus spem suam omneque consilium ponens in Domino, (sciebat enim se nihil posse facere sine ipso) eum petitione invocavit humili, quo cordis sui desiderium ad effectum perduceret placentis sibi consilii, ascensaque solus i rate, Eia, inquit, Domine, quo tibi placet, Servum tuum dirige: nam quo me dederis consistere per me servum tuum tuosque, Domine mi, fideles locus construetur habitationis tuæ. Provide, Domine, servis tuis locum, in quo tibi serviant in pace & concordia, quatenus per piam inhabitantium vitam nomen tuum, Domine Deus, ab omnibus benedicatur & glorificetur in sæcula.

[14] Orantis ergo supplicis sui pio affectui virtus adfuit Domini, [delatusque ad terram,] navisque absque impellentis remigii adminiculo labitur alta secans fluctuque æstuque secundo. Tum vero venerabilis vitæ Juvenis, extensis ad Dominum palmis erectisque in cœlum luminibus, inter prædulcia suspiria, cælestisque lætitiæ lacrymas, tum gratiarum actionibus, tum Psalmorum insistit decantationibus. Illic enim gloriam & meritum Athletæ Dei fuit videre, cum ad ejus preces carinam contra præcipites decurrentis fluvii undas impingi cerneres sine remige, perque spatiosum alvei sinum divino tantum ferri regique Numine. Tanti igitur miraculi k illustratione Dominus Militem suum eo usque insignivit, quo ad locum divinæ electionis pervenit: ad cujus recognitionis evidentiam psalmi, quem in ore habuit, decantatio ubi l stationi convenit.

[15] [cantat versiculum: Hæc requies mea &c.] Mox navis in cursu portum stationis immobilis efficit, sanctusque Bertinus Psalmum prosequens: Hæc, inquit, requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. O Dominum semper in Sanctis suis gloriosum & mirabilem! O Dominum in omnibus operibus suis prædicandum & laudabilem! Ad preces in se confidentis Amici, naturam mutavit elementi; suique juris exors unda famulatur Servo Domini, cujus imperio quondam induruit sub vestigiis Petri apostoli. O præelectum felicis tirocinii Juvenem, quem tantæ apud se excellentiæ Dominus haberi voluit efficacem, ut in eodem elemento faceret gloriosum, quo Principem quondam glorificavit Apostolorum tantæque collationis m dignitatem ejus invocationi aptaret, ut in uno eodemque momento, & navis unda famulante cursum subsistens figeret, & cur hoc esset, in ejus ore Spiritus sancti harmonia personaret. Sic nimirum, sic Dominus noster voluntati & obsequio Sanctorum subjicit omnia, qui ipsum desiderant & quærunt ante omnia.

[16] [condit cœnobium Sithiense,] Earum ergo rerum evidentibus signis beatus Bertinus locum illum a Deo sibi electum cognoscens, quamquam natura sui * operosæ molis fuerit impatiens, (erat enim a colle Occidentali cespes vergens, & in modum linguæ devexa planitie vicinam paludem ingrediens, atque ex ipsa palustri lue, quæ utrimque exundat, dissolutus salicibus alnisque frequens.) Egressus e navi, putri profundo petrinam molem firmare tentat, divinoque fretus adjutorio, pravam loci naturam magna laboris sui instantia superat, atque nobile templum brevi perfectum in honore Dei sanctique Petri consummat. Deinde cæteris, in quibus spiritualia animæ exercentur instrumenta, parandis insistit officinis: cunctisque ejus opera paratis, Fratribus congregatis præfuit n, uti pater, usibus filiorum omnibus provisis.

[17] [illudque abbas sancte regit.] Erat enim in eo perspicere totius speculum perfectionis, uti quem a puero Dominus accensum spiritus sui fervore, vas summæ providit electionis, statura discretionis mediæ, clara quidem sed severa facie, nec obeso, sed deducto corpore. Vigiliarum & orationum, laborumque usu jam media insenuit ætate, cum nondum reputans se aliquid egisse, emeritus Christi Miles in dies Domino contendit crescere; & ut sanctitatis ejus brevi tituletur status, Vir totus ex virtutibus ad unguem factus. Vitam vero gregis sibi commissi quam dignis ejus vitæ ac doctrinæ documentis Dominus provexerit, in ipsis a sancto Patre nutritis, summo divinæ dignitatis honore exaltatis, manifestum fieri voluit: quos unanimi plebis suæ electione episcopos & abbates Ecclesiæ suæ præfecit: e quibus etiam nunc in locis suis multarum virtutum signis glorificatos populo suo ad salutem, & ad profectum patrocinari o concedit.

ANNOTATA.

a Apotamus vel Apothamus lacus, ut hic vocatur, alias lacus Podamicus, nunc sæpius Constantiensis aut Brigantinus nominatur ab urbibus adjacentibus. Porro nec Bavariæ, nec Burgundiæ adjacet Constantia, inter utramque tamen media est, ac sita in Sueviæ circulo.

b Quamvis hic biographus primus sit, qui S. Bertinum Luxovii disciplina monastica institutum asseruit, de eo tamen merito dubitari non posse, dixi in Commentario num. 33, ibique num. 34 & 35 ostendi incertam esse & minus probabilem sententiam illorum, qui voluerunt Bertinum venisse Luxovium post mortem Eustasii abbatis sub ejus successore Walberto. Multos S. Eustasius habuit discipulos sanctos, ut videri potest in Vita ipsius, quæ data est ad 25 Martii.

c Quod Sanctus pueritiæ annis venisse dicatur Luxovium, ibique in adolescentia profecisse, conciliari nequit cum sententia Cointii, cujus chronotaxis sex tantum annos ejus ibidem habitationi assignat, ut observavi in Commentario num. 34.

d Legendum esse egressis, non egressus cum, ut habetur in exemplari Bertiniano, patet ex aliis exemplaribus, atque ex ipsa dictione, quæ alias imperfecta est.

e Observet studiosus lector, nihil hic dici de prævia per Galliam prædicatione, quam Compilator anonymus & Iperius asseruerunt post Vitam S. Mummolini Ms. Consule Commentarium num. 36 & seqq.

f De hac opinione disserui in Comment. num. 32.

g Annus Clodovei II recte expressus, sed annus Incarnationis Dominicæ perperam additus, cum scribendus fuisset annus 648. Alter error est, quod donatio hæc relata sit ante constructionemVeteris monasterii, cum ea sit aliquot annis posterior; ut probavi in Comment. § 5 & 6.

h Urbs est episcopalis in Suessionibus, alii Noviomagum Veromanduorum, plures nunc Noviodunum vel Noviomum vocant, vulgo Noyon. Hic Novione scribitur, acsi Novio diceretur ab auctore. In aliis Mss. Noviome legitur: at suspicor legendum Noviomæ. Verum, quidquid sit de hac lectione, civitas satis nota est; atque æque notum est eruditis, Achario non Mummolinum, sed Eligium fuisse suffectum episcopum, Eligio vero deinde Mummolinum successisse.

i Non solus, sed cum Mummolino & Ebertramno id fecit. Consule Vitam primam num. 3.

k Cum jam observaverim ad Vitam 2 lit. e de progressu navis contra fluxum undarum in prima Vita nihil legi, ideoque miraculum istud non satis esse probabile; nullum in facto toto clarum invenio miraculum; sed idcirco non negaverim singulari providentia Dei Sanctos fuisse directos ad locum, in quo deinde monasterium ædificarunt.

l Phrasis hic in omnibus Mss. luxata est. At corrigi potest Ms. Bertinianum, modo omittatur vox ubi: sic enim sensus erit satis perfectus.

m Collatio hæc nimis longe quæsita est, multaque alia nimis sunt exaggerata.

n Non statim condito monasterio præfuit, sed post Mummolinum, quem perperam excludit auctor. Adi Comment. § 6.

o Multos non modo episcopos & abbates, sed Sanctos etiam ex Sithiensi cœnobio prodiisse, certum est. Iperius in præfatione viginti & duos Sanctos Bertiniani monasterii in Ecclesia coli asserit; at eorum nomina non recenset.

* duo Mss. chrismatibus

* in uno, instrueret

* al. perfectioris

* al. Bertramnus

* i.e. sua

CAPUT II.
Donatio Heremari & fundatio monasterii Wormholtensis, cui præfectus Winnocus: cœmeterium ac ecclesia B. Mariæ condita, ibique sepultus S. Audomarus: Walbertus comes duplici miraculo sanatus.

[Crescente monachorum numero, Bertino donatur villa Wormholt,] Crescente interea fidelium religione, tantaque ejus per totam regionem divulgata sanctitate, pluribus utriusque conditionis suas soboles Christi obsequio nutriendas ei offerentibus, nonnullis vero sub ejus magisterio se ipsos subdentibus, Deo eos augente & regente, centum quinquaginta a fratres suis adunavit temporibus. Nec deerant, providente Domino, vitæ eorum necessaria: affines enim & quique nobiles, Christo ejus admonitione devoti & doctrina, plurima terrarum fundorumque illi conferebant donaria. Post prædictam etiam venerabilis memoriæ Adroaldi traditionem, qua se in ejusdem loci constructionis primitias primum exhibuit, quidam prædives Heremarus b suæ proprietatis villam, Wormholt dictam, Deo sanctoque Bertino contulit. Qui scilicet beatus Vir tantorum divinæ largitatis impensorum non ingratus quidquid sibi a Dei conferebatur fidelibus, eorum saluti revera consulens, supernis sancivit usibus.

[19] [ubi fundat monasterium, cui præfectus S. Winnocus:] Nam in prædicto fundo sanctum Winnocum c, a puero sua disciplina instructum, cum ejus aliis commilitonibus direxit; quibus, ut ad pauperum receptionem cellam, ecclesiamque in honore sancti Martini ædificarent, jussit. Quod prædicti viri unanimes in Domino instanti labore compleverunt tempore modico: statuto etiam Fratrum conventiculo, suum in omni sanctitatis exercitio æmulum discipulum sanctum scilicet Winnocum præfecit. Qui quotidie pii Patris institutione de virtute in virtutem progressus, summæ humilitatis contemptusque sæculi virtute potissimum invaluit. Nec mirum: nam, uti ante nos dictum est, domi habuit, unde disceret. Taliter ergo beatus Bertinus omnium cœnobiorum Teruanensis territorii auctor & pater extitit, tantoque germine in proventus * Ecclesiæ Christi fructificavit. Omissis tandem omnibus, quanta industria cuncta necessaria loco propriæ habitationis curavit providere, subsequenti narrabitur serie.

[20] [cœmeterium facit & ecclesiam S. Mariæ accipit donatione S. Audomari,] Omnibus igitur commodis ejusdem loci sui Fratribus perquisitis, cœmeterium parari non potuit, uti in palude. Super qua re in omnibus sui adjutoris dilecti Dei antistitis Audomari consilium & opem non distulit quærere. Qui * præclarus pontifex solita charitatis affuit exhibitione; ejusque consilio communicato & labore, fossa ambiens cœmeterium, eidem cœnobio consecravit in prædicti collis vertice, constructa in ejus medio basilica, in veneratione sanctæ Dei Genitricis Mariæ: quam, communi d perfectam opere, sancto Bertino ejusque cœnobitis concessit integre anno sexcentesimo sexagesimo Incarnationis Dominicæ, donationem suam confirmans facta per privilegii descriptionem e traditione, in qua se ejusdem beati Patris cunctorumque Fratrum sub ejus patrocinio Deo servientium orationibus commendavit, utque in eodem cœmeterio, eo totius carnis viam ingresso, corpus examine humarent, petiit.

[21] Eadem siquidem tempestate idem gloriosus Christi athleta insenuerat ætate, [quem deinde defunctum in ea sepelit.] qua etiam corporalium oculorum caruit lumine f; cui Deum verum lumen, perspicaci concessum erat contemplari mentis acie, qui factus hostia vivens, sancta, rationabilis, Deoque placita, post innumera corruptibilis vitæ gloriose triumphata certamina, usque ad exitum suum de hujus sæculi ærumnis sancti patris Bertini ejusque congregationis auctor, amator, & adjutor, ad regna migravit cælestia. Cujus corpus mœrens monachorum turba, cum beato Patre luctu & gravibus deducit * lamentis, atque condigno honore condit * inter monachorum, ut petierat, corpora in templo sanctæ Dei Genitricis g. Cujus in carne viventis & defuncti virtutes quam gloriosæ fuerint, lectis ejus vitæ gestis scire possunt, qui legerint. Cunctis autem virtutum titulis prædictus beatus Bertinus tam vicini & specialis amici vitam habens quasi pro speculo, cunctæ perfectionis virtutibus adcrevit, instruente Spiritu sancto. Cujus humilitatis devotio quam grata divino conspectui fuerit, manifestis miraculorum indiciis propalare Domino placuit, de quibus, ipso favente, vel unum, & duo in eodem uno, subsequens scriptum percurrit.

[22] Inclitus comes Walbertus h, generis dignitate clarus, [Comes Walbertus S. Bertino confiteri solitus,] divitiarumque exuberans opulentia, & ad omne opus bonum devotus Christicola, plurimum utebatur jam dicti Patris familiaritate & gratia, eoque mutua processit dilectio; ut præfati principis filium idem Vir Dei per cælestis lavacri undas regeneraret i Christo: sicque veræ caritatis connectione conjuncti, fœdus, quod foris pepigerant, ad spirituales animæ profectus transferre parabant. Religiosus enim comes sua beato Bertino confitebatur peccata: beatus autem Bertinus, ipsi ejusque generosæ conjugi, Regentrudi dictæ, de amore cælestis vitæ salubria inferebat monita, quæ ille sitibundo ebibens pectore, frequenti reditu a beato petebat Patre: peractaque sacra Missarum celebratione, cælestis mensæ, eo administrante, participatus Eucharistia, accepta benedictionis ejus licentia, lætus redibat ad propria, utque sic solito ageret, devotio bonæ voluntatis, usum præbuit executionis.

[23] Hic ergo quadam die basilicam sanctæ Dei Genitricis, [cum, eo insalutato, redit domum,] in qua idem sanctus Vir beatum Audomarum sepelivit, oratum venit: sed, instante necessitate, usque ad sanctum patrem Bertinum solito venire neglexit, domumque suam sub omni celeritate, ascenso equo, tendit. Quod cum quidam vernaculorum k, Dodo dictus, sancto Viro mirando referret, quod præfatus comes, extra solitum agens, tam proximus eum non invisisset, sic miranti Vir Domini vatidico afflatus flamine, dixit: Quod refers, fili, non latet, sed antequam is pervenerit, quo nunc tendit, parvitatem l meam neglexisse pœnitebit. Quæ, quia carnis aut sanguinis revelatione non didicit, sed ab inhabitatore Spiritu sancto futurum cognovit, quod prolatum est, rei effectus probavit.

[24] Ille enim cum festinus volucri cursu fertur, equino dejectus impulsu, ad terram præceps excutitur, [equo excussus graviter læditur: at petita ope Sancti,] membris gravi ruina colliditur, femore etiam adeo læso, ut penitus confractum videretur; totius tandem corporis debilitate ingente, cari Protectoris sero meminit, doletque neglexisse: speque notæ pietatis præsumens, actutum unum e militibus quantocius ipsum jubet petere: quod commiserat, sub ejus vice apud eum accusare, veniam commissi l deposcere, utque jam morituro, nisi subveniat, fideli suo eum moneat succurrere, se per ejus merita super pristinæ sanitatis recuperatione multum confidere, si potum, ejus ore & sanctis manibus signatum, mereretur accipere. Advolat ille pro domino beato Viro satisfacturus, qui intromissus ejus provolvitur pedibus, negligentiam domini sui fatetur, casus tanti periculum indicat, eumque jam emori, nisi subveniat: dominum suum precari, ut potum a se benedictum ei mittat; quod ejus potatione se convalescere fideliter credat.

[25] [hic vinum afferri jubet ex vase vacuo,] Beatus autem Bertinus, quem ipse totius pietatis fons sua infuderat gratia, super tanta amici sui commotus invalentia, accito Fratre procuratori imperat, ut de vino, quod in sacrario habebatur, quæ petierat, fideli amico suo propinet pocula. Cui ille, Est, inquit, Domine mi, mensis integer aut eo amplius, ut æstimo, ex quo in ejusdem sacrarii cella nec una hujus liquoris habetur propinatio. Tum vero Dei Famulus, memor Domini adjutoris in opportunitatibus, præsumens de benigna largitate ejus, cui se totum ab annis devovit puerilibus, Vade, ait, fili, confisus Dominum posse omnia, cujus consolatio & respectus servis suis sunt propriora * eum invocantibus in angustia. Credo equidem in ejus pietate, quod salutiferum in se fidentibus potum concedit manare, qui aquas sitienti populo affluenti copia in vasta produxit solitudine. Sciebat enim Vir Dei, cui crediderat, & quia is potens esset depositum meritorum ejus, prout sibi placeret, detegere, certus erat.

[26] [idque divino favore obtentum,] Quid plura? Minister paret, dubius abit; sed antequam ad locum pervenit, quo suo fructifero palmiti vera Vitis mirabili * affluentia vindemiavit, odorem exuperantis * meri jam ebibit, quantique Patris imperio paruerat, tum demum stupens agnovit. Nimirum Dominus astipulationis suæ memor, Servum se dignantem sibi dignum demonstravit, cujus virtutum principia ejusdem miraculi materiæ dotavit, qua se Deum primo innotuit m. Qui etiam, ut fidem augeret pollicitationis suæ, qua fideles posteros suis actis majoris signorum donavit efficaciæ, aliquid mirabilius suo Fideli quam sibi, sua præstitit pietate: illic enim miraculi materiam, aquam in vinum versam, exhibuit; hic solum Fidelis sui meritum cum gratia sua cooperari voluit, & in arenti œnophoro * vinum ea ditione produxit, qua quondam aquas e silice torrentis * effluentes impetu virga bis feriente elicuit.

[27] Cælesti igitur dato sanctus pater Bertinus in Domino gaudens, [mittit Walberto, qui eo mox sanatur: multa donat cœnobio Sithiensi,] & pro ejus tanto munere gratias agens, medicam crucis intulit benedictionem: & ex eo ad debilitatum quam celeriter proferri jubet principem. Quo ille hausto pristinam epotavit sospitatem. Signum enim, quod Dominus Athletæ sui concessit declarationi, ægrotantis amici ejus præstitit liberationi, utque pro devoto suo idem Dominus, dives in omnibus, operaretur integre; quem per eum corporea roboravit sanitate, ad exsequenda potiora provexit commercia animæ: nam ubi, excedente grassantium dolorum debilitate, se non modo levatum, verum etiam incolumem persensit, gratias Deo * agit, Patronum suum revisit, hæreditatisque suæ prægrandem partem ei ejusque loco devote adscribit. Cujus donatio quam proficua etiam adhuc ejusdem loci fuerit congregationi, eisdem cœnobitis quotidie datur experiri.

[28] Ille autem, acsi ex castigati corporis levamine nactus esset remedium, [& vitam monasticam, ut vult auctor, deinde amplectitur.] quod a beato Patre de contemptu sæculi crebro perceperat documentum, ne diutius surdus langueret auditor, ad boni effectus negocium perducere meditatur: relictaque patria & omnibus, in prædicto Luxoviensium cœnobio religiosus infertur monachus n, delegatis reliquis, quæ sui juris erant, ejusdem loci fratribus; quorum vitæ speculo suos adeo composuit mores & actus, ut post, commissa ei prælationis dignitate o, conversationis ejus exemplis prælucentibus, sanctæ Regulæ non modicum proficerent institutionibus: tantoque in se satorum germine incrementa lucri Doctoris sui cælestibus thesauris hausit *. Exemplo enim actuum ejus, & doctrina bona, & laudabili imitationis suæ æmulatione sic se melioratum patefecit.

[29] Hoc ergo tanto miraculo tam laudabili fine cœlitus consummato datur intelligi, [Observatio pia] quantæ apud Dominum hic ejus Servus constet acceptionis & meriti, cum omnia ejus cœpta tam felici commendaverit perfectioni. Per hæc enim in tanto Patre filiis annuitur fidere, ut scilicet, unde ille corporis meruit recipere, inde nos, quæ longe potior est, curationem speremus animæ; si studium fuerit ipsius imitatores existere, & cum sanato sanandi quoque ejus præceptis voluerimus obsequi & parere. Quibus si quando, impediente humanæ fragilitatis negligentia, aberrare perque vitiorum abrupta præcipitis ruinæ contigerit læsionem incidere, missa ad eum vigiliarum & orationum cunctæque sacræ exercitationis legatione, Fontem supernæ pietatis super nostra movebit ariditate, salutiferæque compunctionis flumina impetrabit emanare: quibus epotatis, & lotis doloribus languentis animæ, incolumitati restituet pristinæ, solidata in nervum statusque sui compaginem fractura, & collisione veteris ruinæ.

[30] Curatis autem sua ope & industria mentibus, quæ mundi esse videntur, [in laudem Sancti.] dabit vilipendere, quæ autem Dei sunt, tota intentione meditari & inquirere: hocque pari modo quotidie prope est in se fidentibus: eadem salubriori repetere operatione, quæ tunc ejus meritis & precibus divina virtus in prædicto operata est principe. O Virum cunctarum laudum præconio dignissimum! quem tametsi carnalis corruptelæ contineat habitaculum; tamen, quia omni cordis custodia eum Dominus munivit: hac animi virtute in terris angelus vixit. Quod ut sic constare liquidum fieret, vis divina aptum & evidens hujus testimonii indicium præbuit.

ANNOTATA.

a Ducentos habet Ms. Accinctinum, ut etiam legi in exemplari Cisterciensi, testatur Mabillonius in annotatis ad Vitam a se editam, in qua legitur centum & quinquaginta.

b Heremarus in Ms. Bertiniano legitur. Corsendoncanum habet Heremarius, Accinctinum Heromarus. De hac autem donatione, quæ hic nimis cito relata est, secutaque fundatione Wormholtensi, consule Commentarium § XI, & Vitam primam cap. 3.

c De S. Winnoco egi in Commentario num. 107 & seq.

d Communi perfectam opere basilicam illam dixi in Commentario num. 75, etsi jam ante S. Audomarus ecclesiam ibi ædificaverat; quia vel instaurata vel ampliata illa, vel certe aucta adjuncto monasterio. Hanc porro ecclesiam cum omnibus adjunctis S. Audomarus, quatenus ad se spectabat, donavit S. Bertino ac monachis Sithiensibus, a quibus diu possessa fuit, ut ostendi in Comment. § 9.

e Ipsas Audomari litteras, quales hodieque exstant, dedi § 7, & mox § 8 examinavi argumenta contra earum veritatem prolata. Cum autem notatæ sint anno 6 Clotarii III, incidunt in annum 661 vel 662; neque tamen idcirco negaverim donationem ipsam fieri potuisse ab anno 660, si facta sit ante datas litteras, iisque solum confirmata.

f Cæcum fuisse S. Audomarum sub finem vitæ,omnino certum est ex ejus Vita. Verum an jam cæcus esset, quando facta est donatio prædicta, non æque est certum, ut ostendi in Comment. num. 86: neque auctoritas hujus scriptoris tanta est, ut rem istam faciat certam.

g Consule de hisce Vitam primam num. 5.

h In prima Vita Waldbertus, in secunda Waltbertus.

i Iperius scribit de sacro fonte levatum. Priores Vitæ litem non dirimunt, cum solum asserant compatrem Walberti fuisse Bertinum. Malim tamen Folcardo ut seniori adstipulari quam Iperio, præsertim cum etiam verisimilius sit, baptizantis munus obiisse Bertinum quam patrini.

k In prioribus Vitis Dodo vocatur discipulus.

l Hæc nonnihil exaggerata sunt, cum in S. Bertinum non videatur peccasse Walbertus. Omnia simpliciori modo exposita sunt in Vita prima cap. 2.

m Loquitur de aqua in vinum mutata in Cana Galilææ, & cum hoc primo Christi miraculo comparat miraculum vini ex vase ante vacuo impetrati.

n Non satis probabilem, aut saltem incertam, esse vitam monasticam Walberti hujus, ostendi in Comment. num. 112 & 113.

o Hic confunditur cum S. Walberto tertio abbate Luxoviensi.

* al. provectu

* al. tui

* al. deduxit

* al. conditur

* forte propiora

* al. multiplici

* i. e. exuberantis

* al. amphora

* al. torrenti

* al. hæc vox omissa

* al. auxit

CAPUT III.
Varia de conversione Morinorum & virtutibus Sancti: substituit sibi abbatem Rigobertum, deinde Erlefridum: tentatio dæmonis ope S. Martini superata.

[Post SS. Victoricum & Fuscianum, qui Morinis prædicarunt,] Alia etiam quam plurima virtutum signa Dominus per eum dignatus est exercere, quæ partim ille veræ humilitatis compos, suique pervigil custos, sedula oppressit * occultatione, partim autem scriptorum incuria inoluerunt, nulli tradita notitiæ. Ante adventum siquidem ejus in regione Taruanensi, exceptis his, qui jam conversi erant per doctrinam sanctissimi præsulis Audomari, omnes reliqui indigenæ idolorum adhuc deserviebant cultui. Quamquam jam dudum a sanctis martyribus, Victorico & Fusciano a, qui de illo candenti Quintinianæ cohortis collegio divisi, ad prædicandum primi Christicolæ fines penetrarunt Morinorum, nomen Christi præostensum quidem fuit, non prædicatum: quos beatum Quintinum b, qui jam pretiosæ necis triumpho martyrium adeptus, e medio excesserat, suum investigantes collegam, dira persecutione Rictiovari, crudelis lictor ad permanentis vitæ impegit coronam. His quidem cælestis gloriæ plena laborum suorum effulsit laurea; Morinis autem in suæ vocationis tempore suos ductores jam divina inspexerat providentia.

[32] Apostolatum enim ejus partis Galliæ sanctis patribus & protectoribus nostris, [iis doctores dati Audomarus & Bertinus: hic signa quidem fecit,] Audomaro scilicet & Bertino, in salvandis delegaverat filiis; cum jam in omnem terram sata Apostolorum & martyrum uberioribus turgerent culmis in provectu sui germinis. Quorum alter, unde nunc nobis sermo est potissimum, in ipsa sui prædicatione multis claruit signis, quamvis nos lateant, uti jam est prælibatum. Sed quis ignavus adeo sit, qui super hoc queratur, præsertim cum summa nullius virtutis hoc secularis gloriæ limite contineatur? Sed & si qua esse videtur, ea vigente, imminuta deteritur c. Revera signis, quæ sequi credentes pollicitus est Dominus, quod pluris cum eo pensatur, spiritualiter magis usum novimus, quod quanto apud homines gloriæ minoris, tanto apud Deum præmii habetur majoris. Et cur in hoc fides suum minuat meritum, quæ solida tanti culminis dignitatem obtinet apud Deum?

[33] Puerulus siquidem parentes euangelicis jussis posthabuit, [sed virtutum exercitium miraculis præposuit:] juvenculus patriam, ut Christum haberet, reliquit; exul Catholicam fidem euangelizavit, adolescentiæ suæ continuos labores pene decrepitæ senectæ conjunxit: quodque his est laudabilius, non intumuit, cum tot tantisque polleret virtutibus. Fidenti prolatu dicimus, quia si hunc mundo progenitum Neroniana vel Deciana aspirasset rabies, Tironem Dei ultro ignibus insilientem cerneres, in exhibitione omnium suppliciorum constantiorem, non cruci, non equuleo, non gladiis, non mille mortis generibus cedentem, quominus eam, quæ est in Christo Jesu, servaret charitatem. Sed quia ea tempestate, devotis fidei Christianæ regibus & principibus, hæc Dei Agonista non pertulit; quod omnibus pœnis majus est, omne, quod vixit, continuata martyrii dignitate decoravit: excepto enim, quod cum indesinenter impugnatione spiritualium nequitiarum non incircumspectus Satelles impeteretur; sibi commissorum animas pervigili regiminis sui cura tutaretur; quotidiana forensium negotiorum, quæ in suis administrabat, sollicitudine urgebatur, & super constructione loci, quem Deo auctore regendum susceperat, tanta intendit sedulitate, ut antiquis cœnobiis, opibus regiæ constructis munificentiæ, & Sanctorum pigneribus, & rerum opulentia, suo æquaretur tempore.

[34] Quia ergo Sancti quique summæ divinitatis propinquiores excellentiæ, [Sanctus Senex sine alia cura Deo servire cupiens,] illo suo speciali non privantur munere, quo scilicet, quanto superna vicinius irradiantur claritate, tanto altius firmata humilitatis radice, se omnis boni deputant expertes esse, tantoque tenacius bonis cœptis adhærentes, bono appetunt recipi fine: hic beatus Bertinus a pulsante Domino paratum se desiderans inveniri certius, ante diem obitus sui Domino decrevit famulari, acsi nil a se tanto tempore actitatum esset boni. Eminus siquidem Domini sui reditum speculatus e nuptiis, præcinctus lumbos mentis & carnis cingulo egregiæ castitatis, sanctæ conversationis ardentem lucernam servare studuit in manibus bonæ operationis. Sua quoque vice, loco d, & fratres perpendens, a se non perperam operatum fore, uti qui jam vices peregit Marthæ, laborandum sibi prævidit etiam in optima parte Mariæ; ut etiam omnium præcedentium Sanctorum vitam proclivem in publicam profectus sui transferret commoditatem. Regimen ergo cœnobii sui cuidam viro venerabili, suo scilicet commisit monacho, Rigoberto nomine.

[35] [in præfecturam monasterii sibi substituit Rigobertum,] Ipse vero privatim agens, reliquum vitæ suæ in divina se contulit contemplatione. Ædificaverat etiam oratorium quoddam, adhuc vivente suo prædilecto Audomaro Dei antistite, quod ab Orientali plaga templi sancti Petri constructum dedicari fecit ab eodem pontifice in veneratione sanctæ Dei Genitricis Mariæ: quo potissimum pernoctans e, in precibus dies non minus indefessus Christi Miles supplebat jejuniis, illud Davidicum frequentans Domino, Quando, inquit, Domine, veniam, & ante faciem tuam apparebo? Ut cervus sitiens fontium flumina, sic te, Deus meus, mea desiderat anima.

[36] [sibique deinceps pie vivit.] Gloriosus enim Dei Athleta ac eximius Sacerdos sibi suoque gregi, in continuæ oppugnationis acie laboranti, succenturiatus, ut hostem eo perturbaret robustius, insompniis & inedia vitiorum aculeos in suo detinuit corpore penitus, quo hostiles vires novit incumbere valentius. Cujus luctæ cœptum ut felici terminaret exhibitione operum, tum senium, tam approbabilis palæstræ gymnasio exercitatum, tum sanctæ voluntati æternæ vitæ & permanentis gaudii pro emolumento victoriæ subveniebat desiderium: sicque angelicus Pater carnali virtute defectus, quanto morti ex ipso senectutis morbo videbatur vicinior, tanto in bonis actibus erigebatur constantior, ipsum, quod vix supererat, corporeum vivere non suis, sed profectibus compellens famulari animæ. Filiis autem, quos iterum, dum Christus in eis formaretur, parturivit, quia se a priori frequentia eis subtraxit, non minus carus fuit, quibus utique quanto rarior, tanto desideratior cernebatur: unde quid colligat, sapienti satis dictum videtur.

[37] [Ecclesia S. Martino constructa, quod factum dicitur] Venerabilis igitur abba Rigobertus vices excubiarum ejus in gregem Domini industria exequens laudabili, ejusdem Patris jussu monasterium f ædificavit in honore sancti Martini: erat enim summæ devotionis in hunc confessorem Domini, ejusque memoriæ plurimum inserviens & dilectioni. Fertur siquidem a senioribus nostris g, eundem Virum Dei quodam Sabbato sanguine minutum, a maligno spiritu sub specie puellæ regiæ personæ tentatum; nec primum dolos tantarum percepisse insidiarum.

[38] [ob tentationem ope S. Martini apparentis superatam.] Sed cum jam Fratribus eum ad mandatum h Domini, quod apud monachos singulis Sabbatis ex more celebratur, opperientibus, vellet abire, illaque eum retinere tentaret, loquens quasi de monasterii necessaria utilitate, magis autem anhelans, ut, si posset, captivum duceret Servum Domini sua turpi commixtione, prædictus Dei pontifex * sanctus Martinus ei apparuit, Fratrem & amicum dulci compellans affatu, insidiantis in pellice inimici cavillationes dolosque retexit: quos mox idem Tiro i Domini a se crucis signo abegit: surgensque Fratres se ad mandatum Domini præstolantes, Dominum laudans super ejus tanta pietate, petivit. Tanta nimirum de ejus sanctitate lætitia erat cælicolis, ut non modo eos intercessores apud Dominum mereretur in supernis, sed etiam ut salutis ejus obsequio inservire præsentialiter parerent in terris, ne videlicet tantum remunerationis & gloriæ suæ Coheredem amitterent in cælis.

[39] Considerans ergo pius Pater omnino monachis non expedire sexu fœmineo quovis modo communicari k, [Sanctus mulieribus interdicit ingressum monasterii: hoc præceptum a mortua etiam servatum:] penitus exclusit sub anathemate ingressum fœminarum de aditis ejusdem cœnobii. Quod nostro tempore l a quadam religiosa servatum muliere, ut scilicet ulterius nollet ire, quam ipsum Virum Dei didicerat constituisse, ea quoque mortua, corpus servavit exanime: nam eam in feretro positam ferentes, cum in ipso ejus antiquæ adventionis pervenisset limite, tanto confestim divinitus figitur pondere, ut ultra ferri non possit, coacta etiam ad ferendum præsentium multitudine: sicque anus præceptum, quod ad reverentiam Sancti excoluit, dum vixit, defunctum corpus ad votum viventis animæ transgredi non potuit.

[40] Utque superiora repetamus, jubenti sancto patri Bertino, [Rigoberto abbas suffectus Erlefridus:] se tanti beneficii non ingratum exhibenti, Rigobertus paruit in omnibus, magnoque opere templum paucis constructum reddidit temporibus. Post hæc, impetrata pii Præceptoris sui indulgentia, & ipse se in otium spirituale contulit m, perfectumque tanti Patris discipulum, doctrina ejus & exemplis instructum, hac sui imitatione ostendit. Qui egregius Pater Erlefridum, suum a puero nutritium, abbatem successorem ordinavit: qui alteri * non inferior, a paterna institutione non degeneravit: quamquam adhuc primo juventutis premeretur tirocinio, meritis morumque constantia talem se, ut servum Dei decebat, in omni sanctitatis præbuit exercitio.

[41] Et adhuc ille Dei Athleta gloriosa agens sæcula, [multiplex Sancti benedictio.] quæ puer cœpit, senex quotidie sancta meritorum augere studuit præconia. Verum quid supplementi n sanctitatis ejus perfectioni, cum patenter ipsa meruit benedictione divinitus insigniri, qua per Prophetam suum se timentes Dominus spopondit benedici. Ecclesia quippe, quam regebat, sicut vitis abundans in domus suæ viguit lateribus: filii autem ut novellæ olivarum in circuitu mensæ ipsius. Bonis vero, quæ sunt in Hierusalem, usus est in omnibus diebus vitæ suæ: filiosque filiorum suorum pacem super Israël euangelizantes promeruit videre; jamque tempus instabat, quo Servi sui memorari Dominum decebat, cui sibi advocato * mercedem laborum suorum reddere disponebat.

ANNOTATA.

a SS. Victoricus & Fuscianus, qui cum hospite suo S. Gentiano Ambiani martyrio coronati sunt sub Rictio Varo, creduntur revera prædicasse Morinis. Quantum vero ibidem profecerint, magis inquiri poterit ad XI Decembris, quo coluntur. Verum & alii non pauci prædicaruntapud Morinos ante Audomarum & Bertinum, ita ut Folcardus nimium dicat, dum asserit omnes fuisse idolorum cultores, quos necdum converterat S. Audomarus, dum advenit Bertinus. Crediderim potius multos jam tunc fuisse Christianos, quos excolerent, nec defuisse tamen gentiles, quos converterent.

b S. Quintinus sub eodem tyranno passus est, & colitur 31 Octobris, ubi examinari poterit, an inter socios suos habuerit Victoricum & Fuscianum, ut hic dicitur.

c Duo sic habent exemplaria. At Accinctinum habet: immunita detegitur. Auctor extenuat gloriam, quæ Sanctis oritur ex miraculis.

d Phrasis est mendosa in utroque Ms.: nam tertium exemplar Accinctinum, quod aliis erat correctius, jam deficit, utpote mutilum. Legendum itaque suspicor: Suas quoque vices, locum, & Fratres perpendens, addendumque existimavit, aut quid simile.

e Si hæc vera sunt, habitasse videtur Sanctus eo tempore in secundario monasterio B. Mariæ. At de precibus tota nocte in oratorio B. Mariæ continuatis, rigidisque illis jejuniis tacent prioresbiographi; nec illa decrepito Seni, qualis tunc erat Sanctus, nimis congruunt. Facile tamen crediderim S. Bertinum precibus & jejuniis multum fuisse deditum etiam in senectute.

f Voce monasterium hic quidem ecclesia, seu oratorium aliquod intelligitur, ut observat Mabillonius; at non existimo eam modo esse parochialem S. Martini ecclesiam, prout adjungit. Consule Comment. num. 129.

g Qui seniores erant tempore Folcardi, seu seculo XI, multis seculis distabant a S. Bertino, ideoque eorum auctoritas non magni potest esse momenti pro facto hic relato, quod non omnino certum videri, monui in Comment. num. 130.

h Mandatum vocatur lotio pedum, quæ præscribitur in Regula S. Benedicti, quæque nomen accepit ab antiphona tunc cantanda, quæ incipit: Mandatum novum do vobis.

i Hæc vox insinuat, non fuisse senem S. Bertinum, dum ea tentatio ei creditur supervenisse. At factum est relatum extra ordinem occasione ecclesiæ S. Martino ædificatæ.

k Lege, cum sexu femineo … communicare.

l Cletyus ad hunc locum observat, licitumfuisse ingressum mulierum ante tempora Folcardi, ideoque credit verba antiquioris cujusdam scriptoris ab eo adoptata. Observatio vera est: sed Folcardus non dicit præceptum Sancti suo tempore viguisse, sed mulierem illud observasse ad reverentiam Sancti; quo tantum probatur, necdum eo tempore datum fuisse oblivioni. Consule Comment. num. 132 & 133.

m Post aliquot regiminis annos inter annum 704 & 707 munus abbatis Rigobertus deposuit, ut dictum in Comment. num. 134, ubi etiam de successore ejus Erlefrido.

n Videtur addenda vox, defuit, legendumque: Quid supplementi defuit &c.?

* al. repressit

* al. servus

* e. i. altero

* i. e. ad se vocato

CAPUT IV.
Sancti postrema gesta, beatus obitus, sepultura, & miracula breviter perstricta.

[Pia Sancti, morte appropinquante, ad suos monita:] Celebrem ergo obitus sui diem beatus pater Bertinus intentius bonis operibus invigilans prævenit: quem sibi imminere mœrenti astantium filiorum turbæ innotuit. Quos quia tanti Patris ministerio suoque sanguine sibi Christus Dominus acquisierat, indesinenti admonitionis ejus doctrina docere non cessabat, ut cœpto sacri ordinis proposito adhærentes, locum tam præclaræ habitationis non desererent, sed in eo finetenus * Christo servientes permanerent, ejusque apud Dominum suis precibus memores essent; se vero, si quid posset, apud Deum intercessorem perpetuum pollicitus est pro omnibus eundem incolentibus locum. Hanc nimirum spem piissimus Pastor suis conferre dignum duxit, tantaque paternæ pietatis pactione in se fidentes præmunivit, ut scilicet grex ei devotus sciret, posthabito omni dubio, quia tanto Intercessore ejus coram Deo commendari posset devotio, assignari humilitas, comprobari stabilitas, roborari fragilitas. Nec poterat ferre Pater cælesti imbutus dulcedine, cum tot filiorum plangentium & lamentantium pro affectu indicibili premeretur amore, quin dolentes consolaretur, pollicita ope intercessionis suæ.

[43] Acri igitur ægritudinis fatigatione ingravescente, carnali debilitatur dissolutione, [morbus extremus ac beatus obitus.] cum victor spiritus, indefessa quæ Dei sunt volvens meditatione, iter, quo ad Dominum conscenderet, perspicua emetiebatur contemplatione. Advenit tandem illa beata dies, quæ tantum Christicolam cœlis inferret, quam tanto securior excepit, quanto eminus futuram prævidit. Munitus ergo cælestis Sacramenti viatico, inter verba, quibus suum Deo, cui vixit, commendabat exitum, plenus dierum perfectorumque meritorum, corporeo eductus ergastulo, inter manus flentium discipulorum excipitur a Domino occurrente, & hymnizante militia superni exercitus: & inter præcipuos cælestis curiæ duces tanto divæ remunerationis triumpho infertur coronandus a.

[44] O gloriosa hujus Patris anima, quam omnis cælorum dignitas tam festiva excepit gloria, [Gloria Sancti,] tam præclara deduxit jucunditate ad æternæ exultationis præmia, quam modulatis laudibus supernæ processionis ambit chorus, super qua ipse, qui pro omnibus immolatus est, exultat Agnus, & suavibus cælestis melodiæ demulcet concentibus. O beatum Virum, cujus animam patriarchæ & prophetæ ad suos complectuntur & fovent sinus, Apostoli suis invitant sedibus, martyres laureati constantiæ suæ sibi consignant imitatorem, confessorum numerosus ordo jam suum suscepit coheredem, virginum quoque candens turba tam exoptatum recepisse gratulatur Concivem. Revera Deus in conspectu suo pretiosa eum donavit morte, quam tanta cælicolarum accumulavit exultatione; uti enim se decuit, memor factus est Dominus suæ sponsionis, ut centuplicata mercede Servo suo, qui bene ministraverat, vicem recompensaret bonæ servitutis.

[45] [cui Dominus magna largitus est.] Se quippe, quod primum præcipuumque est, dedit, & cognosci se concessit, ut cognovit. O vere beatum Virum, qui sic servivit, cui nunc discumbenti ipse Dominus transiens ministrat. Hinc tibi, Jesu clementissime, nos servi tui gratias reddimus, qui conditionis nostræ fragilitati consulis, provisis hujus apud te excellentiæ patribus, quos dum tantis gloriæ tuæ fascibus tibi adjungis; nos peccatores in eorum meritis confidere posse concedis. Petimus ergo supplices tuam pietatem, ut sicut tunc omnis militiæ tuæ lætitia ejus prosecutus es assumptionem, sic spirituali gaudio tibique acceptis laudibus in ejus honore hunc festivum hodie nos annuas celebrare diem, & eo intercedente quandoque ad eam perducas, quam fidelibus tuis æternam largiris solemnitatem.

[46] [Annus emortualis, dolor de morte ipsius,] Transiit autem idem Dei Athleta Nonas Septembris, anno Incarnati Verbi sexcentesimo nonagesimo octavo, Hildeberti vero Francorum regis quinto decimo b, anno, ex quo eundem locum construere cœpit, quinquagesimo nono. Qui excepto quod familiari luctu nimium lamentabatur privatorum, publicum totius patriæ eum maximo plangentis mœrore factus est justitium. Recolebatur enim ejus, qua nihil melius est, cœlebs vita, in divinis meditatio continua, omnia ejus opera secundum Deum facta, dulce colloquium & nil habens, nisi quod Dei honorem & salutem spectaret animarum. Iterabatur sæpius ab illa eum deflentium frequentia, quia illiusmodi civium jam magna nobis est penuria.

[47] [honorifica sepultura:] Quanta autem multitudo ad ejus triumphales exequias confluxerit, non facile verbis datur probari; intelligentium autem conceditur æstimationi, cum ejus monachus c tunc * ecclesiæ præfuerit Morinensi, & qui in eodem pago, ubi vis d fuerat mundo abrenunciantium, congregatio institutionis ejus constare dignoscebatur initio, præsertim cum, uti prædictum est, prædicatione omnibus indigenis Christiana informata sit religio. Cujus decenter conditum tumulatur corpus in templo sancti Martini e retro altare principale, constructa venerationis ara ad caput tumuli, quo plurimis annis requiescens, multis glorioficatus est signis ad honorem Domini. Post cujus obitum præfatus abbas Erlefri dus super ejus tumbam majori opere * ecclesiæ erexit ædificium, condignoque reverentiæ cultu eundem requietionis tanti Patris decoravit locum, ita ut absque indice religione f, quis quantusque esset, qui illuc conditus veneraretur.

[48] [Miracula aliqua] En quam fideli fœnore accepta divinæ inspirationis talenta geminavit hic Famulus Domini, quamque felici ædificatione fabricam erexit Ecclesiæ Dei. Adamantinæ si quidem naturæ virtutem in cœpta conversationis suæ præfixit soliditate, qua post se ad Deum traxit omne, quod visus est obtinere. Et quia se tam sedulum divinæ voluntati exhibere studuit, quanti apud se cælo * constiterit, Dominus ad ejus tumulum demonstravit. Infectum natale passo g cuidam vocem & auditum supplevit. Claudum æque & surdum h integra sospitate donavit; cæcis i quam plurimis amissam lucem restituit, vinctosque k ferreis nexibus sæpius absolvit. Hæc quoque, prout fides tenebat poscentium, sæpenumero & vidimus l & legimus operatum, quæ si singulatim sermo exprimeret, minus gratus studiosis lectoribus fieret; magisque tædium quam profectum generaret. Artificem m operi ejus ecclesiæ insistentem de ipsius summo culmine excepit ruentem, eademque hora operi suo sanum misit & lætantem. Monacho etiam suo profugo n oculos extinxit: dehinc, ubi cordis tenebras pœnitudinis medela pepulit, revertenti & pœnitenti lumen, quod abstulit, reparavit.

[49] Alium etiam loci sui monachum o diabolica invasum tyrannide super ipsam requietionis ejus tumbam salvavit, [breviter perstricta.] excluso dæmone. Quo pietatis suæ beneficio primum in eodem loco usus est in quadam energumena muliere. Alio quoque tempore eodem celebritatis suæ die spicas avulsas sanguine affluentes p imbuit; sicque humanis usibus inutiles reddidit, vestesque eo die abluendas lotio in cruorem versa q infecit. Sacrilego r eosdem, quos in admisso scelere hortatores habuit, ultores dæmones visibiliter ostendit; & aufugere conantem cum præda, quam furto abstulit, in manus arbitrorum * conjecit. Prædonum, qui ad ejus loci direptionem venerant, signa niveo colore candentia, picea nigredine s tinxit horrentia; e quibus quosdam excæcavit, quosdam autem immisso ultionis suæ terrore fuga præcipites egit. Sæva etiam Danorum rabies cum totam Neustriam, immissis pelago piratis, flamma & armis premeret, earumque sæva ferocitas plurimis regionibus incumberet, tantique Patris locum pro diripiendis ecclesiæ thesauris maxima manu invaderet; eorum crudelitati profanæ furenti ad horam quidem consensit se spoliari; eos autem de spoliis nequaquam passus est lætari: nam multos rabie, nonnullos vero perculit cæcitate; reliquum autem, quod superfuit tantæ cladis, exercitus, extrema & proxima persecutus est internecione.

[50] Hæc dicta sufficiant pauca e pluribus, quæ compendiosa quidem terminavimus definitione, [Conclusio Opusculi.] sed patentioris textus serie disponimus elucidare t. Solent enim cælestes divitiæ tanto ardentius recipi a fidelibus, quanto delicatior earum præmonstratur usus. Hinc nos fastidiosis satisfactum, si ita volunt, putavimus; sedulo autem lectori respirare concedimus; quo ad legendum recreato spiritu vigoratus infra recognoscat, quæ scire velit apertius: sicque hunc vitæ tantum beatissimi patris & protectoris nostri Bertini librum, titulatis potius quam scriptis ejus post obitum miraculis, claudimus. Sub fasce enim voluminis gemeret, nimiæque infestationis ponderi robustus lector succumberet, si de tanti Patris vita delectatum importunus sermo superurgeret: quia, uti ante nos expressit vetustas, Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ejus ergo nos accomodantes satisfactioni, acsi jam de vita refecto Patris clarissimi, subsequenter scriptis textum exequemur u signorum, quæ per eum gessit Dominus Deus virtutum, cujus æterna potestas dominatur & imperat per infinita sæculorum sæcula. Amen w.

ANNOTATA.

a Quæ hoc capite huc usque relata sunt, majorem haberent auctoritatem, si scripta essent ab auctore antiquiore; sed pleraque Folcardus primus scripsit.

b Hunc annum convenire cum anno Christi 709, observavi in Commentario num. 139, ubi etiam ostendi mortem Sancti circa annum 709 figendam esse.

c Cletyus ad hunc locum sequentem adjecitobservationem: Tunc huic sedi præerat Ravangerus, successor Baini, qui successerat Drausio, S. Audomari successori immediato. Breviarium ecclesiæ cathedralis Morinensis tradit S. Bertinum ab ipso Ravangero tumulatum fuisse.

d Vis legitur in exemplari Bertiniano, in alio jus: dubito, an legendum non sit ejus. At tota phrasis obscura est, & verisimiliter mendosa. Significat auctor celebres fuisse exsequias, quia fiebant in eo loco, ubi & monachorum congregationem instituerat, & fidem prædicaverat Sanctus.

e Locum sepulturæ explicui in Commentario num. 136.

f Id est, absque religioso cultu, ex solo sepulturæ loco patebat, Virum esse venerandum, qui illic erat sepultus.

g Id est, muto & surdo nato. Latius hoc miraculum narratur lib. Miraculorum num. 8 & 9.

h Hoc latius refertur in Vita prima num. 13 & seq.

i De lumine cæcis restituto varia habet corporis Elevatio.

k Vide Vitam 2 num. 24, & Appendicem Miraculorum num. 22.

l Videre potuit auctor miracula facta in elevatione corporis, quæ tempore ipsius facta est, & relata in Comment. num. 148. Miracula autem, quæ hic breviter perstringuntur, fusius relata sunt in Vitis jam datis, aut in Appendice dabuntur, paucissimis exceptis.

m Vide hoc miraculum in libro Miraculorum num. 6 & 7.

n Narratur hoc in Vita 2 num. 20 & seqq.

o Nec hujus nec sequentis miraculi mentionem alio loco inveni.

p Idem habetur in Appendice num. 2.

q Vide Appendicem num. 1.

r Consule Vitam 2 num. 17 & seqq.

s De hisce irruptionibus Normannorum consule librum Miraculorum cap. 1, 2, & præcipue caput 3, ubi num. 24 & 25 leguntur mirabilia hic perstricta.

t Loquitur auctor de solis miraculis breviter perstrictis: nam gesta satis prolixe enarrata sunt.

u An aliud Opusculum de miraculis scripserit Folcardus, non constat. Potuit impedimentumaliquod intervenire, quominus propositum suum exsequeretur. Certe nullum ipsius de miraculis S. Bertini Opusculum innotuit, ut observavi in Comment. num. 7.

w Subditur in Ms.: Explicit Vita S. Bertini

* al. ferventius

* al. huic

* al. apice

* i. e. in cælo

* i. e. judicum

INVENTIO ET ELEVATIO CORPORIS
auctore Bovone abbate
Ex editione Mabillonii.

Bertinus abbas Audomaropoli in Belgio (S.)

BHL Number: 1296

A. Bovone abb.

PRÆFATIO
Epistola, qua auctor consulit Widonem Remensem archiepiscopum, & hujus responsio: dedicatio Operis ad Widonem.

[Auctor Widonem archiepiscopum, qui corpus elevaverat,] Domino præstantissimo archiepiscopo Widoni a frater Bovo indignus abbas Sithiensis cœnobii, inter benedictos benedici. Dum in corpore sanctæ Dei Ecclesiæ sub Christo summo capite eminentius membrum, domine pater, sis constitutus, & ut ita dicam, collum te capiti oporteat uniri atque inhærere vicinius; utriusque partis, animæ videlicet & corporis, valetudine omnimodis tuam reverentiam pollere desidero, quatinus nos suprema atque debilia membra, te salubriter mediante, tam sano capiti Domino nostro possimus concorporari: ne (quod absit) secus agentes, penetrabiliore ejus gladio scindamur juxta illud Euangelii: Non veni, inquit, mittere pacem, sed gladium. Quod autem sublimitatem tuam talibus imperitiæ meæ convenerim verbis, haud tantum temeritatis, quantum instinctu agitur caritatis, quæ juxta Apostolum, Omnia sperat, omnia credit, omnia sustinet. Salus etenim pastoris tuta spes est gregis. Nam postquam promerui ad tuæ paternæ caritatis benignitatem notificari, tametsi minimum profuerit, semper tamen tuæ salutis sollicitus fui, & quosque ad nos de illis partibus supervenientes de fortuna tui percunctari solitus, dum incolumem ac valentem tuam haberi nobilitatem comperiebam, gaudebam; sicut econtra, dum ægram, condolebam: quippe qui pater noster spiritalis ac summus pastor haberis. Præterea devotio paternitatis tuæ, quæ elevandi corporis S. Bertini causis dudum tam promte tamque devote deservivit, nos fidelitati tuæ gravioris debiti obnoxios reddidit, ut jugiter salutem tuam suspirare, eademque continua intercessionum vota divinis auribus debemus infundere. Quæ res etiam, ut caritas tua meminit, adprimum meam exiguitatem tuæ magnificentiæ notificari compulit. Cujus rei gratia cum tuam adissem paternitatem, super hoc tuæ experientiæ consultum quæsiturus, non modo ad investigationem meam satis utili consilio instructus, verum etiam exspectata adventus tui sponsione domum redii lætus.

[2] Ubi, domine pater, cum dicto die una cum sancto cleri tui conventu adesses, atque elevandis sacris artubus ipse satis devote inservires, quam honorifice quamque mirifice ipsa celebris Sancti elevatio peracta sit, [consulit, an hanc inventionem & elevationem sit scripturus:] nullus tua experientia profecto melius norit: quippe quæ celsitudinis tuæ potentia sublimata, auctoritate consistit subnixa. Quod cum ita sit, ad describendum id ipsum ac posteris notificandum meæ imperitiæ manum caritativa Fratrum nostrorum exactio suggerit, non quia illis quavis præstem scientia, cum cuncti me probitate, nonnulli etiam intellectus præcellant perspicacia: verum ut ipsa sanctæ elevationis series dignior censeatur, si majoris nominis titulo, scilicet abbatis nomine insigniatur. Quorum tamen conatibus nec in totum renitens, nec in totum cedens, tuæ magis judiciali sententiæ relinquo, meque sequendum profiteor quidquid super hoc potissimum judicaverit paternitatis tuæ celsitudo: ita tamen ut si relatu dignum duxeris, meamque exiguitatem imperiosa auctoritatis tuæ potentia ad id denotandum impuleris, cum tuis sanctis promtus pro posse paruero jussionibus, tuæ paternitatis excellentiæ utcumque congestum venerit ad manus, quæque ejus superflua apostolicæ auctoritatis confodiatur obelis, minus dicta dilucidentur asteriscis; quatinus sicut tua gloriosissima & exspectata sanctæ auctoritatis præsentia eadem sacra elevatio magnifica habetur, sic ejusdem denotatio eodem adstipulatore ac præside corroboretur.

[3] [quod eum facere jubet Wido.] Wido Remorum archiepiscopus venerabili abbati Bovoni. Quoniam opera Domini narrare honorificum est, dignum ducimus tuæ consulere inquisitioni, quam pro describenda inventione pariter & elevatione corporis S. Bertini nobis effudisti. Gaudemus enim & judicamus id ipsum gestis litteralibus mancipari, unde Deo placuit ecclesiam vestram tam sublimiter insigniri. Et ut tuis apicibus denotasti, cum hæc tuo stilo descripta fuerint, nobis referenda mandamus, tuæ paternitati injungentes, ut sicut vere factum est describas: quatinus descriptioni tuæ, cum in manibus nostris venerit, nihil sit addere necessarium vel auferre. Fideliter plane veraciterque talia oportet describi, ut hæc ipsa ei placeant, qui se veritatem innotescit. Vale.

[4] [Hinc auctor Widoni Opus dedicat,] Glorioso Dei gratia domno Widoni archiepiscopo cum omni suæ curæ credito sanctæ ecclesiæ Remensis clero frater Bovo peccator, quem dicunt Sithiensium abbatem, beatam cum dextræ partis ovibus portionem. Suscepto reverentiæ tuæ mandato, o præsul magnificentissime, quo elevationem sacrosancti patris nostri Bertini jubes pauperis stili nostri ordiri denotatione, tum ejusdem Sancti pia devotione, tum tuæ apostolicæ auctoritatis præceptione, tum Fratrum nostrorum quotidiana obsecrationis importunitate, ne tuæ celsitudinis jussioni contrarius videar, pro captu ingenioli nostri, quamquam minus idoneus, eam utcumque narraturus aggrediar. Cumque veritatis viam cursurus, nostræ imbecillitatis manibus jam ventis vela prætenderim, si forsan æmulæ tempestatis turbines naufragosa discrimina intentaverint, tuæ ad hæc stationis sinu recreandus excipiar, bene fidæ manus tuitione defenser. Par est enim me tuæ nobilitatis tutela confidentem muro tuæ defensionis protegi, cujus jussu tantæ molis onera quamquam fragilis perferenda suscepi.

[5] [uti & clero Remensi,] Dehinc vos sanctæ Remensis ecclesiæ filios, dominos nostros supplex deposco, quatinus fraterni pacti reminiscentes, nunc mihi sitis præsidio: & quandocumque hæc nostræ nugacitatis congeries, apostolica porrigente dextera, vestras devenerit in manus, eidem vestros reverendos ne avertatis intuitus; sed quæque ejus insulsa sale vestræ peritiæ jussu domini archipræsulis condire non negetis, sicque fratres fratris onera ad jussum Apostoli ferre juvetis. Non autem congestum est, ut hoc sibi peritorum sollertia dignetur, sed ut in hoc vel simpliciores nostri meditantes occupentur, aut saltem parta dictandi materies inde perito cuiquam quomodocumque habeatur, ut etiam juxta Apostolum, qui non laboravit sibi soli, sed omnibus, sedulo in Christo laborare volentibus series nostræ orationis ordiatur, tum vero exemplar Justi, tum quidem viri speculum pro posse nostro imitetur. Sic ergo fiat, ut & deliciosi reperire valeant, quid optent, & fame sitique gravati viatores, unde Dominum sibi concilient. At vero, qui sunt, & quæ ac quibus infundant, puer Ægyptius in via lassescens, a domino suo Amalecita abjectus, congrue dilucidat: qui a David persequente repertus ac ejusdem dapibus sufficienter refectus, eidem non solum ad insequendum Amalecitam conjungitur, sed & eo duce profanus ille inventus perimitur.

[6] Ad has quoque quibusdam invitatis, dum varias occasionum suarum causas prætendunt, [docens deinde, unde scribenda noverit,] pauperes, debiles, cæci & claudi ad exitus viarum reperti admissi sunt. His igitur simpliciores nostri accumbentes consedeant, hi soli lac nostrum sumturi participari congaudeant. Et ne vestram magnificentiam, o viri apostolici, illarum sufficientia divitiarum tam quotidiana tamque sedula fastidiat, his abjectionis nostræ oleribus aliquantisper vobis cum vestris intendere libeat, donec examinis vestri sententia discernatur, utrum vel parvulorum usibus digna an indigna habeatur. Hinc affectu infantis quodcumque audierit fari volentis, sed necdum verba ad plenum formare potentis, cum nonnullas rerum convenientias scribendis gestibus antehac pervenisse meminerim, quorum plura ego ipse viderim, quædam majorum haud spernendorum virorum relatu didicerim, eademque hic utcumque balbutiens prælibare quam tacere malim: quatinus his aliis admixtis, quomodo hoc tempore circa nos, in quos fines sæculorum devenerunt, mirificaverit misericordias suas Dominus, lucidius cunctis emicet, & ex hoc dignius in laudes Dei sanctique sui Bertini totus nostræ religionis incolatus tripudiet.

[7] Dehinc diligens lector haud mihi nunc indignetur, si simplicioribus nostris notandi Opusculi intentio prælibetur, [& qua intentione scribat.] ne cum solito duriora legentes offenderint, extimescant; sed quomodo, & ad quod dicantur, significantius capiant. Dulcior quippe nobis est apum labor, si prius ora tinxerit malus sapor. Gratius astra micant, ubi notus nubes fugaverit densissimas. Haud secus dominicas inprimis comminationes atque castigationes re gesta cum subsequente provectu divinæ misericordiæ posterorum traditurus memoriæ, pium ac justum Judicem Dominum nostrum nos multipliciter delinquentes nunc minis suis terrificasse, nunc duris objurgationum suarum immissionibus digne multoties dixerim correxisse: quatinus nobis ejusdem mali saporis gustu ad tempus exacerbatis, post supervenientis grex Dei gratioribus exhilaremur donis; atque toties super nos factæ visitationis semper memores, in reliqua vitæ nostræ tempora simus emendatiores. Verumtamen non hæc Dominicæ invectionis flagella cujusquam aures offendant, sed potius quicumque his se correxerint, in susceptionem filiorum recipiendos congaudeant, recolentes quod sacra Scriptura nos instruit: Flagellat Dominus omnem filium, quem recipit, &c.

ANNOTATIO.

a De Widone archiepiscopo videri possunt Sammarthani in Gallia Christiana & Marlotus in Metropoli Remensi. Post episcopatum viginti & duorum annorum mortuum dicunt anno 1055 aut 1056.

CAPUT I.
Combustio cœnobii Sithiensis: pestis ibidem sæviens: his castigationibus emendati monachi.

[Cœnobium Sithiense, ante Sanctorum patrocinio ab incendio servatum,] Cunctis namque sanctæ Dei Ecclesiæ filiis habetur notissimum, civitatem Hierusalem quondam, sicut euangelica approbat adsertio, misericorditer deflevisse Salvatorem nostrum, ejusdemque civitatis comminando futuræ ruinæ cuncta prædixisse dispendia, ac postea ad dictum Domini contigisse omnia. Haud secus modernis temporibus, exigentibus iniquitatibus nostris, ut oraculo cælesti ostensum est, utque digestum penes nos invenitur in memoria S. Vincentii a martyris, ultio super nos divinæ pendebat indignationis: nosque usque ad animam perculisset, nisi idem sanctus martyr cum sanctis patronis nostris, Audomaro videlicet atque Bertino, intercessores pro nobis coram Domino adsurrexissent. Verum miserator Dominus piis Sanctorum suorum interventionibus flexus ad pietatem, indignationis suæ ad tempus distulit correptionem, confessionis nostræ pœnitudines ac sanctæ conversationis præstolans meliorationem. Ut enim Propheta memorat, Non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat. Hac itaque redargutione immaniter perterriti & ad tempus pœnitentia ducti, cum fine tenus in novi hominis sinceritatem æmulatione sancta foret enitendum, a nonnullis more suillo iterato reditum est in luti volutabrum.

[9] [totum comburitur,] Tandem iniquitatum nostrarum enormitate irritatus supernus Arbiter, exteriorem domum suam, sed malis nostris urgentibus speluncam latronum factam, uti longe antea divinitus comminatum fuerat, igni miserabiliter ad devorandum deliberarat. Nulli autem sit dubium, utrum casu fortuito, an prælibatæ rei gratia hujus combustionis super nos ingruerint dispendia; cum procul a monasterio illo igne exsurgente ac crescente, & ventus ei consurrexerit & concreverit, ac nonnulla domata * transgressus, versus templum vehementiore flabro, immo peccato urgente impulerit. Et ut dictum est, a Sanctuario meo incipite, sedes Dei subito igne invaduntur, lamentabiliterque edacis flammæ voracitate liquantur; & quod diutino multoque sudore elaboratum exstitit, tunc pro dolor! unius diei hora consumsit. Dehinc rapacitate sua totius claustri gyrat confinia, & nihil intermisso exterminat omnia b.

[10] Verum, ut dictum est, nihil in terra fieri sine causa; [quod auctor divinæ punitioni attribuit:] haud credendum est Dominum domum suam dimisisse perire frustra: sed ut diutinis malis penitus expiaretur, & ut domus sua interior, ibidem videlicet commanentes, a pravis actionibus suis deterrerentur, ne si malis suis nollent renuntiare, deterius ignis æterni post in æternum punirentur damnatione. Huc etiam illud memoriæ occurrit, quod Quadragesimæ observatione illud discrimen nobis acciderit, quando cuncti sanæ fidei cultores potissimum errata aliorum temporum punire, atque ab his digna pœnitudine se operam dant expiare. Sic sic longanimis & multæ misericordiæ & verax Dominus illo in tempore hoc cœnobium cœnobitasque nos tanta incendii percussione multatos a cunctis peccati spurcitiis examinasse, & in reliquum vitæ tempus o utinam velit emendatiores esse: quatinus hoc rogo exstinguibili effecti castigatiores, æterni ignis cruciatus possimus evadere inexstinguibiles. Sic etenim plerumque Dei sapientia in corripiendo immissionem virgæ suæ modificat, ut & delinquentium emendanda pie puniat, demumque in ipsa castigatione quiddam boni miseratione sua foveat, quod post in tempore suo opportune demonstrat, quemadmodum loco suo diligens lector inveniet.

[11] His ita consumtis, insecuta nocte cuidam nostrorum seniorum (quem, [visio monacho oblata: instauratio monasterii: peste afflicti monachi,] quia adhuc superest, nolo nominare) in somnio visum est videre quemdam magnificum virum habitus candore niveum, vultus splendore fulmineum, quodam claustri loco perstitisse, diligentique obtutu circumspectis omnibus extenta dextra omnem cœnobii locum benedixisse. Qua de re etiam colligitur, locum a quibusdam commissis jam expiatum, demumque in pristinum vel priorem decorem aliquando miseratione Dei convertendum c. Interea nobis divo expositis, ac murorum parietibus tectorum suorum honestate nudatis, denuo necessitudine urgente tecta reparantur; murisque utcumque adhuc stantibus supponuntur *. Quid plura? Cunctis pro tempore ac pro posse reparatis seu potius dealbatis, quidam nostrorum citius recto non multo post tempore visitationis suæ obliti, & ad abrenuntiata irreverenter reversi, necdumque fæce malorum suorum exinanita, demum diabolicæ malignitatis illaqueantur pedica: cum ecce divina Majestas nos territura, demum post aliquorum annorum curriculum in nos gladium suum vibravit, ac subita peste multam partem nostrorum leto tenus perculit. Nec erat tunc ulla morientium requies, sed dietim corruebant velut morbidæ oves. Cum illo vel illis defunctis adhuc eorum sepulturis inserviretur, ecce aliorum exitus subiti denuntiantur.

[12] Plurimi interim ejusdem pestis horrore affecti, atque singuli super se subito futuræ mortis suspecti, [pœnitentia ad disciplinam reducuntur.] multam malorum suorum pœnitudinem iterato cœperunt gerere, ac intimis lacrymarum suspiriis exacerbatam malis suis Domini nostri faciem placare. Tunc cerneres illud Apostolicum bene compleri: Confitemini alterutrum peccata vestra, & Orate pro invicem, ut salvemini. Nec minus omnis peculiaritatis reculas in medium proferri, ante pedes domini abbatis Roderici cunctas exponi, dignæ pœnitudinis & lacrymarum fluentis rebaptizari; & ut brevius concludam, his cunctisque malis abrenuntiari, & omnibus bonis inniti d. Nec tamen sic omni Quadragesima cessatum est ab hujusmodi lue letifera, donec undecim nostrorum defunctis, ac totius anni diebus, quibus diutius abusi sumus, in tali mœrore atque anxietate decimatis, festivum Paschale sollemnium instaret, omnemque ejusdem cladis lacrymam ab oculis nostris pietas Dei abstergeret. Quod undenarius numerus ad peccatum pertineat, sacræ auctoritas Scripturæ satis demonstrat: quia sicut Decalogus denarii summa completur, sic undenarii incremento transcenditur. Quare quemadmodum per denarium Decalogi observatio, eodem modo per undenarium peccati figuratur transgressio. Cur & hæc Quadragesimæ tempori convenerunt, & quod de eodem tempore supra notatum sit, diligens lector videat; ac quomodo res rebus, temporaque temporibus hic consequantur, rationis vivacitate colligat. At paullulum cœptæ narrationis digressus textum, ad idem jam nunc reflecto calamum.

ANNOTATA.

a Quod hic de servatione monasterii ab incendiobreviter attingitur, latius relatum vide in Appendice Miraculorum num. 5 & sequentibus.

b Iperius cap. 36 part. 1 id infortunium contigisse ait anno X Roderici abbatis, qui Bovonem præcessit, testeque Iperio abbas consecratus est anno Domini MXXI. Incendium id evenisse in pœnam laxatæ disciplinæ idem auctor miro candore scribit, dicens Rodericum abbatem frustra laborasse, ut disciplinam monasticam restitueret, subdensque: Unde fit, ut qui pii patris monita contemnebant, sunt ad viam veritatis Deo vindice redire coacti. Ignis namque de quadam domuncula surgens, & plusquam duo millia domatum transgressus, ventorum, immo peccatorum, flabro in hoc monasterium impulsus, primo ad claustrum, inde ad dormitorium, totum denique monasterium unica die vorax flamma consumsit, nihil omnino relinquens inustum. Et hæc est quarta hujus loci destructio, quæ accidit anno X hujus domni Roderici abbatis.

c De hac visione laudatus Iperius sic habet: Sequenti nocte in visione apparuit uni de senioribus in certo loco claustri vir celebris, amictu niveus, vultu fulmineus, qui circumspiciens & dexteram levans locum benedixit.

d Audiamus de hisce etiam Iperium: Hac visione, inquit, Deum pacatum præsumentes abbas & conventus, in opus reparationis materialis fabricæ unanimiter accinguntur; sed de spirituali fabrica, piique patris jussibus non curavit conventus. Propter quod Deus huic flagello secundum addidit subitæ mortalitatis in tantum, ut dum unius sepulturæ inservitur, alterius exitus nuntietur. Multis monachorum sic mortuis, alios timor subitæ mortis invasit: unde ad pœnitentiam & pii patris monita redierunt, quibus Rodericus vitæ puritatem & S. Benedicti Regulam observare docuit, cujus & ipse firmus amator exstitit, & in finem permansit.

* i. e. domos

* forte superponuntur

CAPUT II.
Instauratio ecclesiæ, ac corporis S. Bertini inventio.

[Dum Bovo abbas ecclesiam Sithiensem instaurat,] Interea sic nobis virga Domini flagellatis ac meliori viæ impulsis, paucorum annorum tempore emenso, sanctuarii parietes partim antiquitate, partim incendio cœperunt dissolvi, atque se cernentium capitibus ruinam minari. Unde consultu principum nostrorum meliorandi gratia ad destruendum illud manus injecimus, quatinus hoc renovato, in reliqua renovanda operam extenderemus. Interim quidam de nostris simplicioribus nos adeuntes, hortati sunt cœpto constanter insistere operi, pollicentes Dominum nobis cooperari, atque post non multum temporis Sithiense cœnobium magnifice a Domino visitandum, & quiddam magni circa idem declarandum. Quibus tunc parvipensis, ad alia me mox convertebam, & maxime opportunis cœpti operis administrationibus sedulus intendebam. Sic inter operandum cum tempora forent emensa quatuor annorum, ac quinto dehinc anno exterior murus jam aliquantisper exsurgeret in altum; ædificandæ ibidem cryptæ causa cardinale * sancti Martini altare mutandum fuerat, quod sine pontificis fieri præsentia minime decebat. Quod post octavas Paschæ dum pararetur, dum absente episcopo ingentes terrarum moles, quibus ara circumcingebatur, interim jussu nostro exportarentur; subito vehementioris ægritudinis molestia me graviter invasit, debilitatumque sine mora lecto tenus prostravit: sicque servus sciens voluntatem Domini sui & non faciens plagis vapulavit multis. Nec credo me tantum peccatorem cuncti reatus obnoxium tam sanctæ rei futuræ aliquo modo promereri interesse, ni prius tanto Domini castigatus a expiarer verbere.

[14] Ideoque aliquamdiu res destruendi altaris tunc differebatur, [fodientibus sub ara S. Martini apparet loculus,] ac interim copia terræ usque ad altare circumfossæ exportabatur; cum jejunio quarti b, jam me a languoris vexatione aliquantulum convalescente, quidam seniorum nostrorum me adiere, dicentes, aram illam jam, exportata, quæ in circuitu ejus erat, congerie, nutare, & ni cito subveniretur, casuram fore; & ob id episcopum, quoniam tunc Tarvennæ fuerat, celerius mandari oportere. Cujus rei gratia accitus satis benevole accurrit, sextaque feria ejusdem jejunii quarti aram destructurus cum multis accessit, illaque subversa, eadem die, nobis invitis, domum rediit. Quo in loco dum sequenti die, hoc est septima feria jejunii, uti ad locanda fundamenta altius foditur, dum multa terrarum copia effertur, ecce sub ipso sancto altaris loco quoddam apogæum duris lapidibus, tegulis, antiquoque cæmento operose conditum offenditur. Hoc comperto, nos quidem idipsum visuri accurrimus, & videntes super eo admodum mirati sumus. Nec tegi, nec detegi ultra illud permittitur, ne forsan, si absque bonorum virorum testimonio detectum solveretur, aut tectum aliquamdiu occultari conaremur; nos nostra imprudentia quorumcumque æmulorum derogationibus criminaremur. Neque ea die episcopus attingi poterat, quoniam præterita die statim, evulso altari, ut dictum est, domum redierat. Tunc huc, tunc illuc vertitur animus, quod potissimum eligat valde anxius.

[15] [qui coram multis testibus] Tandem, super hoc communicato nostrorum consilio, huc nos converti visum est melius, ut his, quos eadem dies attulerat, innixi testibus, ad investigandum quodcumque esset procederemus. Tunc post * vicedominum & castellanos & quosque majores cleri directo nuntio, ut nos omnes citi adeant, invito. Et quoniam Sabbatum erat, quibusdam vero ad forensium legum jura convenientibus, nec mora haud contemnendus spectabilium personarum adest populus. Præterea fama hujuscemodi exciente, plebeiam multitudinem eadem res non quivit latere: segregatim perstrepentes accurrunt stupide. Ut autem majoribus cessimus ad accedendum, data copia videndi loculum, actutum Landbertus prætor urbanus, aliis itidem personatis viris conclamantibus, nequaquam se inde inquit amoturum pedem, donec rei inibi latentis dignosceret veritatem. Jam tum enim a nobis certum habebatur, quod ibidem aliquis Sanctorum corpore detineretur: verum de nullo minus quam de illo, qui præter spem reperiendus erat, sperabatur. Interea cunctis circumstantibus investigandæ tantæ rei gratia cum processionibus, crucibus, & cereis peractis acceditur, & nobis, ut decebat, interim litanias cantantibus, cunctisque demirantibus detegitur, ac multo multorum sudore a prima diei hora usque in vesperum ferreis instrumentis vix dissipatur.

[16] [aperitur, corpusque S. Bertini continere deprehenditur:] Quod tandem opertum grandi satis artificii molimine, plumbeum scrinium omnium adstantium oculis apparet continuisse: illoque soluto, cunctis circumstantibus dum panditur, emeriti cujusdam Sancti membra revelantur. Deinde nondum apparente ejus Sancti nominis titulo, omniumque oculis ad hoc ipsum intentis, bis terque scrutato totius busti loculo, novissime sub dextro ejusdem Sancti humero crux argentea reperta extrahitur, nobisque ad manus præfertur, his tantum trium verborum insignita notulis: Sanctus Bertinus abbas. Nec horret ab hujus Sancti præconio, quod nobis adhuc insciis, neque de hoc, donec contigit, quidquam præmeditatis animo, satis congrue in jejunio quarti mensis tam dilecti Patris sancta contigerit inventio. Condecens enim fuit & valde commodum, ut ad tam sacrosanctum accessuri commercium, quartæ & sextæ septimæque feriæ ejusdem jejunii parsimonia aliquantisper effecti purgatiores, ad tam venerandos Sancti artus investigandos properaremus aliquanto digniores. Quæcumque vero antequam fiant possunt præsciri, ea pro modulo suo providentia valeant gubernari. Verum ista, unde nulla cuilibet nostrum fuit notitia, quis ita disposita moderaretur, nisi solius Dei præscientia? &c.

[17] [terræ siccitas eodem momento sublata:] Talibus ergo indiciis pretioso super aurum & topazion invento ac comperto beatissimi Patris corpore, cum eatenus diutina & gravissima omnis terra decocta pessumdaretur siccitate, ita ut universa segetum spe jam penitus sese frustrari quererentur agricolæ; ecce eodem momento, præmissis multis tonitruis atque coruscantibus fulminibus, plurima subsecuta est inundatio pluvialis, qua sufficientissime debriata tellus, mox fructificando virescere, atque cultoribus suis in novos fructus sese rediviva spe jamjamque cœpit dilatare. Itaque extunc salubri rore omnes segetes confotæ adsurgunt auris spirantibus, ac jam maturæ messi quamvis ingens vix sufficit operariorum numerus, ut instantis anni rotatus terrigenas Dei gratia omni segetum educaret sufficientia.

[18] His ita dictis, sacrum corpus jam revelatum ac detectum eadem urna sua retegi, [inventio nuntiata S. S. Leoni IX:] & loculus, ut pridem fuerat, jussum est remuniri, quousque majorum consultu, quid super hoc ipso foret agendum, esset deliberari. Quantis interim vexationibus, blasphemiis affecti sumus, nobis ad purgationem noscat, ac illis ignoscat Dominus. Hac tempestate domnus Papa Leo c, cognomento Bruno, sanctæ Romanæ præsidebat Ecclesiæ, cujus sagacitatis ac probitatis fama per totum orbem spirabat odorem suavis fragrantiæ. Ad quem, necessitate urgente, quo majorum auctoritate corroboraremur, fidelis legatus exquisitus & repertus dirigitur, quatenus quidquid ipse de his Apostolicus cum gravioris consilii viris egregium sentiret, nobis pro nomine Domini mandare eodem legato non differret. Quem cum adisset, ac jam coram eo admisso sibi data copia fandi esset, rem gestam per ordinem domno Papæ succincte, prout in multis tunc occupato, exposuit, testimoniaque scripturæ & crucem cum sacro corpore repertam, quæ secum pro testimonio tulerat, obtutibus ejus præsentavit. Quibus visis, & his, qui tunc forte secum aderant, uti qui ad Romanum concilium d tunc convenerant, scilicet patriarchæ Aquileiæ, archiepiscopis, præsulibus, abbatibus, ducibus ac primoribus demonstratis, talibus ait veritatis indiciis nequaquam debere diffidi, sed tutius ac firmius credi, præsertim cum in multis Annalium gestis satis possit inveniri, cunctos pæne Galliæ terminos, maximeque vestra ac cetera maritima loca frequentibus Danorum incursionibus, deprædationibus, incendiisque populata; & ob id multa Sanctorum corpora quædam a locis minus tutis translata, quædam vero clanculum (sicut de sancto Bertino factum constat) vel maceriis vel terris sint recondita.

[19] Quibus responsis Apostolicis nobis nostro nuntio relatis, [inquisitum a Bovone, quo modo sacrum corpus ibidem fuerit depositum.] ex hoc ad memetipsum reversus meminisse cœpi V