Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

7. Februar


VII FEBRVARII.

SANCTI QVI VII ID. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctus Claudius Apollinaris, Episc. Hierapolitanus in Phrygia.
S. Amantius, Martyr Claromonte in Gallia.
S. Chrysolius Episcop., Martyr, Cominii & Verlēgehemi in Flādria.
Socii Martyres, Cominii & Verlēgehemi in Flādria.
S. Anatolius, Martyr.
S. Ammon, Martyr.
S. Statianus, Martyr.
S. Nepotianus, Martyr.
S. Lucius, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Saturnus, sive Saturna, Martyr.
S. Adaucus, sive Adauctus, Generalis officiorum Magister & Quæstor, in Phrygia, Martyr.
Præfectus Ærario, in Phrygia, Martyr.
Præfectus militaris, in Phrygia, Martyr.
Senatus populusque, integræ vnius vrbis in Phrygia, Martyres.
Fæminæ & infantes integræ vnius vrbis in Phrygia, Martyres.
S. Augulus, Episcop. Mart. in ciuitate Britanniæ Augusta.
S. Theopemptus, Martyr.
Socii Martyres.
Sancti mille & tres, famuli quatuor Protectorum Imperatoris, Martyres Nicomediæ.
S. Maximus, sive Maximianus, Episcopus, Nolæ in Campania.
S. Theodorus Dux, Megalomartyr, Heracleæ in Ponto.
S. Parthenius, Episc. Lampsaci in Hellesponto.
S. Moyses, Episcopus Saracenorum in Arabia.
S. Moyses Abbas Martyr in Ægypto
VI socii Martyres in Ægypto
S. Iuliana, vidua, Bononiæ in Italia.
S. Paulus III, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Tresanus, Presbyter, Aueniaci in Campania Gallica.
S. Laurentius, Episc. Sipontinus in Apulia.
S. Fidelis, Episcopus Emeritensis in Hispania.
S. Medanus, sive Meldanus, Episcopus Hibernus, Peronæ in Gallia.
S. Petrus, monachus in Monobatis.
S. Colianus, Episcopus Adriæ in Æmilia.
S. Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucæ in Italia.
S. Amulwinus, Abbas Lobien. & Episcopus, in Belgio.
S. Lucas iunior Thaumaturgus, Soterii in Græcia.
S. Romualdus Abbas, Ordinis Camalducensis Fundator, Fabriani in Piceno.
B. Antonius de Stroncone, Laicus Ordinis Minorum, Asisii in Vmbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Gunzalus, Presbyter Ordinis Prædicatorum, apud Bracaram in Hispania, refertur hoc die ijs verbis a Ferrario in Catalogo generali Sanctorū: eiusque Vita ad hunc diem edita est a Trugillo in Thesauro Concionatorum, asserente eum coli in Ecclesia Bracarensi, & quibusdam alijs in Lusitania. Est is S. Gonsaluus Amaranthus, natus in districtu Bracharensi, vt tradit Didacus de Rosario in Vita eius cap. 1. quam dedimus, die eius natali X Ianuarij
Verum alius Gondisaluus Ord. Prædicatorū VII Februarij memoratur, in Hagiologio Lusitano Georgij Cardosi, Vimarani in Lusitania sancte mortuus an. ⅭⅠƆ ⅠƆXX
Quatuor Protectores Nicomediæ sub Diocletiano pro fide occisi referuntur in Menæis cum mille & tribus eorum famulis, quorum Acta infra damus: sunt autem hi IV Protectores SS. Bassus, Eusebius, Eutychius, Basilides, de quibus cum iisdem Menæis egimus XX Ianuarij.
S. Dorothea Alexandrina, Virgo Deo deuota, inscripta est ad hunc diem Menologio Virginum a Francisco Lahierio nostro. De ea egimus VI Februarij.
S. Amandus Episcopus Traiectensis colitur hoc die in Ecclesia Cameracensi, vti indicatur in Officiario Curatorum illius Ecclesiæ anno MDLXII excuso: in quo præcedenti die agitur de S. Vedasto. Nos Vitam vtriusque dedimus VI Februarij.
Sanctorum Pontificum Traiecti superioris commemoratio consignata hoc die in MS. Florario Sanctorum: recolitur ea in Ecclesia Traiectensi, die (quo singulorum Natalem indicauimus) VI Februarij.
S. Ennius Martyr memoratur in eodem MS. Florario. Omittimus donec aliunde certum quid de eo eruamus.
Antiochus, Patricius, Centuriones, Milites LXXXIII referuntur infra in Actis S. Theodori Ducis Megalomartyris, mißi a Licinio Imp. ad eius corpus in mare iactandum. Verum cum eum viuum & incolumem reperissent, eo miraculo conuersi sunt ad Christum: atque in Menæis quidem dicuntur pro eo mortem subiisse. Petrus Canisius in Martyrologio Germanico ait duos centuriones & XLVIII milites martyrio coronatos. Vspiamne tamen venerationem obtineant haud comperimus, vti infra ad S. Theodori Acta § 3 dicemus.
Sextus, vel Cæstus, aut Cestes, Proconsul, infra in Actis S. Theodori Ducis per Bonitum scribitur Christi Martyr effectus. Constat ab Hunno quodam trucidatum, cum Leandrum cupientem S. Theodoro necem inferre prior iugulasset. Accenseri tamen Martyribus nusquam in sacris Fastis legimus.
Derianus memoratur quidam ab Alberto Magno de Morlaix in Indice Sanctorum Britanniæ Armoricæ, & huic dici adscribitur, nullo publicæ venerationis argumento expresso, nec loco, vbi colatur, indicato, siue hic, siue XII Februarij vbi eius meminit in S. Rioci Vita.
Timotheus Papa Alexandrinus refertur in Kalendario Coptico XIII mensis Mechir, qui est VII Februarij. Videtur is primus illius nominis, decessor Theophili patrui S. Cyrilli: cuius ordinationem refert Baronius ad annum CCCLXXX, obitum ad CCCLXXXV, ac de eo sæpius agit. Nos hactenus in nullis aliis tabulis Ecclesiasticis repertum, hic omittimus.
B. Felix Sipontinus in Apulia Episcopus, qui Concilio Romano sub Hilaro Papa subscripsit, Flauio Basilisco & Herminerico Coss. an. Christi CDLXV, non CDLXVII, vt ad illud Concilium annotatum a quibusdam; videtur aliquando apud Sipontinos in Sanctorum numero habitus. Nam in Vita S. Laurentij eius successoris infra, iussu Benedicti Episcopi conscripta cap. 1 num. 3 simpliciter Beatus Felix appellatur. Et in priore Vita, a multis seculis, incolumi adhuc Siponto, scripta, num. 3 de eo ista habentur: Sipontina ciuitas innumero populo habitata, suo Antistite, Felice nomine, est orbata: quod nomen beatitudinis bene sibi congruit, quandoquidem de illis erat, de quibus Dominus in Euangelio dicit: Beati pacifici, beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matth. 5. 8] Sed huic beato beatior successit Laurentius. Postquam itaque idem B. Felix Episcopus terrea carnis mole deposita cælestem adeptus est māsionem &c. Verum quo die decesserit, & num vere Ecclesiæ auctoritate, an sola scriptoris pietate, sit Sanctis annumeratus, nos latet. Quod tamen de ea re occurrebat, hic indicandum censuimus.
S. Sanissimus Confessor refertur hoc die a Ferrario. Is S. Tresanus est, ad cuius Vitam infra hoc ipso die mendi occasionem indicabimus.
S. Aidum Sleptensem in Lagenia apud Hibernos Episcopum scribit Ioannes Colganus in appendice ad Vitam S. Ædani Medoci XXXI Ianuarij, coli VII Februarij. quo die eius non meminit.
S. Chrittanus, S. Lonanus, S. Mellanus Darij filij in Hibernia memorantur ab eodem Colgano XII Ianuarij Notat. 8 ad Vitam S. Laidgenni, vbi eos coli dicit in monasterio S. Luani VII Februarij. Et de Lonano rursum idem tradit XVII Februarij Notat. 13 ad Vitam S. Fintani. Tamen ad VII Februarij eorum minime meminit. Adhuc nobis ignoti sunt. Agimus infra de S. Meldano, qui & Mellanus ab aliquibus vocatur, sed ab illo Darij filio diuersus est.
Sancti cuiusdam, in Ampelo, iuxta Atticam insula, conditum corpus memoratur infra in S. Lucæ Thaumaturgi Vita cap. 10 num. 53, vbi hic illius dicitur opem implorasse, ac sensisse. Sitne illius nomen alibi in tabulis Ecclesiasticis expressum, sed ab scriptore Vitæ huius vel ignoratum, vel ideo non indicatum, quod minus id esse necesse existimaret; an vero ignoti nominis Sanctus, Ampeliotarum, apud quos sepultus erat, Patronus vulgo appellatus; haud facile nobis est conijcere. Fuisse eius & notum vulgo tumulum, & populari fama celebratam religionem, ex S. Lucæ facto liquet: neque enim Diuina reuelatione excitatus dicitur ad eum inuocandum: sed veluti ad notum vltro confugisse.
S. Ronanus Episcopus in Breuiario Aberdonensi coli dicitur apud Kilmanorem in Lennocia prouincia Scotiæ. Eumdem refert in Kalendario Scotico Adamus Reguis, aitq; floruisse sub Malduino Rege, qui ab anno DCLXIV ad DCLXXXIV regnasse dicitur. Ferrarius eumdem hoc die referens, tradit circa annum DCIII floruisse, qui characteres non congruunt: licet vtrumque imperite adiecerit, qui quod habemus Breuiarium Aberdonense exscripsit. Dempsterus Ronnanum habet XVII Februarij Scotorum Episcopum, quem ait eodem anno DCIII vixisse. Ferrarius XI Decembris Ronnano Presbytero eumdem annum adscribit, vti Breuiarium Aberdonense Ronano Episcopo, qui XXII Maij colitur. Maiorem lucem desideramus.
Irmgardis, siue Irmgert, Magdenburgi in Saxonia, tempore S. Henrici Imperatoris, cum sorore Alwred, admodum laudabilem vitam agebat, non cum ceteris sanctimonialibus conuersando, siue, vt Lahierius noster interpretatur, in cœnobio degendo, sed singulariter in ecclesia, quæ Rotunda dicitur, Christo eiusque dilectæ Genitrici sedulum exhibebat obsequium. Ea externorum lumen oculorum perdens, interiori acie æterno fruitur splendore, & non longe post ad patriam semper optatam VII Idus Februarij transijt. Secuta soror X Kalendas Iunij. Ita Dithmarus Episcopus Merseburgensis, grauis scriptor & pius, &, quod caput est, coæuus, lib. 7 Chronici; qui deinde subdit: Hoc verum esse, Fratres in Christo, mihi credite & has Ecclesiæ adiutrices nostræ admodum vtiles esse pro certo scitote. In suas orationes sanctas me peccatorem hæ susceperunt, & nihil vnquam boni ex mea parte (pro dolor) susceperunt. Sitne postea aliqua ijs decreta habitaue palam veneratio, cum euersa deinde sit in ijs partibus Catholica religio, explorare non potuimus.
Niuardus frater S. Bernardi, fundator monasterij de Spina Ordinis Cisterciensis in Hispania, refertur hoc die in Kalendario Cisterciensis Diuione excuso, & Beatus appellatur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, ac Martyrologio Hispanico Ioannis Tamayo Salazarij, qui Acta eius ex varijs scriptoribus collecta adiunxit. Haud remur ei venerationem aliquam publicam haberi, cum in Annalibus Cisterciensibus Manriquez ei titulus Beati non adscribatur. De eo agemus XX Augusti ad Vitam S. Bernardi.
Raynerus, mortua vxore factus Conuersus Ordinis Cisterciensis in monasterio Villariensi in Brabantia, ibidem, vt in Chronico eiusdem monasterij legitur, obijt sanctus & felix. Eum hoc die inscripsit Menologio Cisterciensi Chrysostomus Henriquez, & Beatum appellauit. Pijs viris solum accenset Saussaius in Martyrologio Gallicano.
Rizericus a Mutina, S. Francisci socius, Beatus appellatur a Gonzaga par. 1 Histor. Seraphicæ, Petro Rodulphio Toßinianensi lib. 1, Arturo a Monasterio in Martyrologio Franciscano, & Masino in Bononia illustrata hoc die. Wadingus Ricerium, Rodulphius Rigerium, S. Antoninus Richerium nuncupat. Haud adhuc comperimus Beati titulum ei auctoritate Ecclesiastica decretum. Nam quod Arturus scribit a S. Antonino 3 par. titul. 24 cap. 2 § 3 Beatum appellari, fallitur; solum habet: Frater quidam, Richerius nomine, tam moribus, quam genere nobilis.
P. Antonius Criminalis, primus e Societate Iesv martyrij lauream obtinuit in India Orientali, an. ⅭⅠƆ ⅠƆXLIX; incertum quo die, sed quia VII Februarij, Sisij in agro Parmensi, prodierat in lucem, ideo & hoc die adscriptus est Hagiologio Lusitano a Georgio Cardoso: qui testatur Ioannis III Lusitaniæ Regis mandato omnia conscripta firmataq; legitimis testimoniis, quæ ad vitæ illius cædisq; notitiam spectarent; & ad Curiam Romanam transmissa, vt ad eius Canonizationem institui processus posset. Nihil tamen adhuc, quod sciamus, a Pontifice Max. statutum est. Nisi ad eum præcipue fortaßis Pius V respexit; quando in Constitutione Dum indefessæ, ann. ⅭⅠƆ ⅠƆLXXI lata, ait, Presbyteros Societatis Iesv … adeo Seruatori suo se dedicasse, vt … non contenti terrarum finibus, vsque ad Orientales & Occidentales Indias penetrauerint: ac eorum aliquos ita Domini amor perstrinxerit, vt etiam proprij sanguinis prodigi, vt verbum Dei inibi efficacius plantarent, martyrio voluntario se supposuerint. De Criminale agunt Orlandinus, Maffeius, Tursellinus, & alij quamplurimi.
S. Alto Abbas monasterij in Bauaria, ab eo vulgo Altomunster appellati, refertur hoc die in Catalogo Sanctorum Hiberniæ; quo eumdem die coli tradit Dempsterus lib. 1 Historiæ Eccles. gentis Scotorum cap. 11. De eo agemus. IX Februarij.
S. Matthiæ Apostoli festum solenniter celebratur hoc die cum Vigilia in Ecclesia Mediolanensi, in qua tempore Quadragesimæ nullum de Sanctis officium peragitur. Vitam dabimus XXIV Februarij
S. Sergius Martyr memoratur hoc die in Calendario Cophtico. Porte is est celebris Martyr Sergius Cæsareæ in Cappadocia, cuius Acta dabimus die, quo in illo Martyrologio non refertur, ast in reliquis aliis, XXIV Februarij.
Apollonius, Senator & Martyr, pater S. Apolloniæ, refertur ab Hermanno Greuen in Auctarij ad Vsuardum secunda editione an. MDXXI. De S. Apollonia Alexandrina V. & M. agemus IX Februarij, vbi & inquiremus, num alia extiterit Apollonia sub Iuliano Apostata, cum Apollonio patre martyrio coronata. Alioquin alius multo antiquior colitur S. Apollonius Senator & Martyr XVIII Aprilis.
S. Rictrudis & filiarum eleuatio contigit hoc die, cuius meminit Molanus in Natalib. SS. Belgij ad XII. Maij, & in Auctario Vsuardi hoc VII Februarij, quo die de eadem agunt Wion, Menardus & Dorganius in Martyrologiis Benedictinis, Ferrarius in Catalogo, Saussaius in Martyrol. Gallicano, qui e filiabus exprimit SS. Clotsendem & Adalsendem. Egimus II Februarij de iis ad Vitā S. Adalbaldi; seorsim acturi, de S. Rictrude XII Maij, de S. Clotsende XXX Iunij, de S. Adalsende XXV Decembris, de S. Eusebia, hic non expreßa, XVI Martij.
S. Guilielmus Episcopus in Anglia refertur hoc die ab Hermanno Greuen, Canisio, Ferrario: diciturq; in MS. Florario Episcopus Cantuariensis. Verum hanc postremam vocem, quia de S. Odone Cantuariensi Episcopo immediate ante in eodem Florario actum erat, vitio amanuensium remur additam, siue ab Odone ad Guilielmum translatam; cum nullum vestigium sacri cultus Guilielmo cuipiam Cantuariensi delati reperiatur. Putamus ergo cum Ferrario, hic agi de S. Guilielmo Episcopo Eboracensi, cuius variæ fuerunt Translationes, vt dicemus ad diem eius natalem VIII Iunij.
Frindrudis Virgo memoratur ab Hermanno Greuen. ast in Florario MS. dicitur Frindudis Virgo & Martyr: nobis adhuc incognita. Suspicamur ob vicinitatem nominis esse fortaßis S. Erendrudem Virginem & Abbatissam, cognatam S. Ruperti Episcopi Wormatiensis & Salisburgensis, cuius Vitam dabimus XXX Iunij.
S. Odo Archiepiscopus Cantuariensis refertur hic a Molano, Hermanno Greuen, Saussajo in Supplemento Martyrologij Gallicani, Hugone Menardo, MS. Florario: sed in hoc Abbas appellatur. Obiit non hoc die, vt scripsit Carolus Sausseius lib. 4 Annal. Ecclesiæ Aurelianensis cap. 8, sed, quo & Vitam eius dabimus, IV Iulij.
S. Hermolaus Presbyter Martyr colitur ab Ecclesia Beneuentana in Italia VII Idus Februarij: quo videlicet die reliquiæ eius; quæ etiamnum asseruantur, isthuc allatæ putantur; licet Translationis historia interciderit. Is existimatur esse, de quo Martyrolog. Romanum XXVII Iulij.
S. Lubetia Electa, S. Helenæ Augustæ ancilla, refertur hoc die ab Andrea Saussajo in Martyrol. Gallicano, & Francisco Lahierio in Menologio Virginum, quibus eam adscribit, & Lubeciam vocat. An hæc quæ aliis Libania, diciturq; in sacræ Crucis Inuentione suscitata? Certiora inquiremus ad Vitam S. Helenæ XVIII Augusti.
S. Moyses Æthiops memoratur a Maurolyco & Canisio, eumdem cum S. Moyse Episcopo Saracenorum, de quo infra hoc die agimus, confundentibus: quod & Petrus de Natalibus & Alegræus faciunt. De S. Moyse Æthiope cum Græcis & Martyrol. Romano agemus XXVIII Augusti
Ingoberti & Wendelini Confessorum, Episcoporum Treuirensium memoria fit in Auctario MS. Carthusiæ Bruxellensis ad Vsuardum. Neuter reperitur inter Episcopos Treuirenses. Forte prior est Egbertus ab Hermanno Greuen & Canisio relatus ad XVIII Septembris, at mortuus iuxta Acta MSS. postridie Conceptionis B. Mariæ IX Decembris. Alter forte est S. Wendelinus, qui in diœcesi Treuirensi floruit, & colitur XXI Octobris.
S. Amandinus Confessor Claromonte in Gallia, refertur hoc die a Ferrario & Saussajo in Supplemento: & eius commemorationem fieri in Ecclesia Claromontana obseruat ex Ordine & Breuiario Claromontano Sauaro ad libellum antiquum de Ecclesiis Claromontanis a se editum lib. 1 num. 22. Verum addit ex Martyrologio MS. natalem eius celebrari, quo die cum Saussajo, Molano, & maiori Ecclesia Claromontana de eo agemus VII Nouembris.
S. Andreas refertur in vetusto Martyrologio MS. Richenouiensi prope Constantiam. Forte is est qui Bethlehemi, occisus colitur X Februarij: aut a quinto Februarij huc translatus, Andreas Apostolus, cuius eo die ordinatio Episcopatus in Patris vrbe Achaiæ consignatur in variis Martyrologiis, etiam antiquißimo S. Hieronymi. De ipsius Apostoli actis plenius dicetur XXX Nouembris
S. Syrus, Episcopus Ticinensis, adscribitur ad hunc diem a Richardo Witfordo in Martyrol. Sarisburiensi: colitur IX Decembris.

DE S. CLAVDIO APOLLINARE EPISCOPO HIERAPOLITANO IN PHRYGIA

SVB FINEM II SECVLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Claudius Apollinaris, Episc. Hierapolitanus in Phrygia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Apollinaris patria, publica veneratio.

[1] Hierapolitarum ciuitas in Phrygia maiore locatur a Ptolemæo lib. 5 cap. 2, estq; primaria earum vrbium, quibus ἱερᾶς πόλεως nomen; dicta, Stephano teste, ἀπὸ τοῦ ἱερὰ πολλὰ ἔχειν; [Hierapoleos vrbis,] quod multa sacra habeat, inter quæ forsan numeratæ aquæ calidæ, quæ plurimæ isthic scaturiunt. Sitam alij scribunt in Asia minore, alij in Phrygia, quæ & ipsa in Asia est; Stephanus inter Phrygiam & Lydiam, Strabo lib. 13 καταντικρὺ λαοδικείας, e regione Laodiceæ, ad Mæandrum flumen.

[2] Eam primus fide Christi collustrasse S. Philippus Apostolus dicitur, [a S. Philippo conuersæ,] quem prædicat Romanum Martyrologium Kalendis Maij, postquam omnem pæne Scythiam ad fidem Christi conuertisset, apud Hierapolim Asiæ ciuitatem cruci affixum, & lapidibus obrutum, glorioso fine quieuisse. [post SS. Papiam & Aberciā,] Egregij eam deinde administrauere Antistites, S. Papias, S. Ioannis senioris auditor, Polycarpi autem sodalis, de quo infra ad XXII Februarij; & S. Abercius, qui sub M. Antonino Imp. claruit, vti habet XXII Octobris Martyrologium.

[3] Post eos infulis admotus S. Claudius Apollinaris, in eadem vrbe natus, vti Photius cap. 14 Bibliothecæ his verbis indicare videtur: [Episcopus fuit Apollinaris, ibi natus,] ἔστι δὲ ἱεραπολίτης συγγραφεὺς, τῆς ἐν Ἀσίᾳ ἱεραπόλεως γεγονὼς ἐπίσκοπος Est vero scriptor Hierapolitanus, Hierapoleos in Asia factus Episcopus. Fuisse autem prænomine Claudium appellatum, [Claudius dictus:] patet ex fragmento scriptorum S. Serapionis Episc. Antiocheni apud Eusebium lib. 5 hist. Eccles. cap. 18 vbi ista habentur: Misi vobis & Claudij Apollinaris (Ἀπολιναρίου) beatissimi Hierapoleos in Asia Episcopi litteras.

[4] Eius nomen Martyrologio Romano ad VIII Ianuarij primus inscripsit Baronius his verbis: Hierapoli in Asia, S. Apollinaris Episcopi, qui sub M. Antonino Vero sanctitate ac doctrina floruit. [eius nomen in Rom. Martyrolog. 8 Ian. in pluribus 7 Febr.] Ignotus est Menæis ac Menologio Græcorum. Plura MSS. Martyrologia eum VII Februarij referunt. Ita vetus MS. Centulense, Bedæ præferens nomen: Apud Asiam minorem, ciuitate Hierapoli, S. Apollinaris Episcopi, viri eruditissimi. Eadem, totidem fere verbis, habentur in MSS. S. Lamberti Leodij, Carmelitarum Coloniensium, Treuirensi, Bruxellensi S. Gudilæ, itemq; in Martyrologio excuso Coloniæ an. MCCCCXC, & Hermanni Greuen additionibus ad Vsuardum, editis an. MDXXI. At MS. peruetus Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, & ipsum Bedæ nomine prætitulatum: Apud Asiam prouinciam, S. Apollinaris Ierapolitani Antistitis, viri erudissimi. Eadem habent MS. vetus monasterij S. Laurentij Leodij, quod est Adonis, licet subinde interpolatum, & MS. Florarium; adduntq; ambo: Claruit anno CLXX. [1 Iun.] Idem Florarium ad 1 Iunij ita habet: Apud Antiochiam depositio S. Apollinaris Confess. & Doctoris. De hoc an alio agat Apollinare, haud scimus, nec de qua Antiochia. An fortaßis S. Apollinaris hic noster Antiochiæ obiit, Cariæ vrbe, sit a ad Mæandrum flumen, haud procul Hierapoli, quam & Pythopolim dictam scribit Stephanus, ab Antiocho Seleuci filio ædificatam, vna cum Laodicea & Nyssa, factaq; illis nomina ab Antiochide matre, Laodice sorore, Nyssa, aut Nysa, vxore? Denique S. Apollinaris natalem locat Canisius XXIII Iulij, [23 Iulij.] quo S. Apollinaris Rauennatium Apostolus colitur: post huius elogium, Item commemoratio, inquit, alterius S. Apollinaris, Episcopi Hieropolitani, sanctitate & doctrina clarissimi, qui pro Christiana religione multa scripta reliquit.

§ II S. Apollinaris doctrina, scripta, zelus contra Cataphryges: horum hæresis.

[5] Qvæ in omnibus iam citatis Martyrologiis commendatur sanctißimi huius Antistitis eruditio, eadem a Theodoreto laudatur hæreticarum fabularum lib. 3 cap. 2, his verbis: Contra hos (Montanistas) scripsit Apolinarius, Hierapolis in Phrygia Episcopus, [fuit doctissimus,] vir laude dignus, qui ad diuinarum rerum cognitionem externas quoque disciplinas adiunxit. De eo quoque Photius ante citatus, Vir sane præstans, inquit, & insigni vsus stylo. Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis: Apollinaris Hierapolitanus in Asia Episcopus, vir doctus, & fidei Christianæ defensor insignis, ingenio clarus, & disertus eloquio; scripsit non contemnendæ lectionis opuscula, quibus se virum non tam eruditum, quam zelosum, ostendit. Hoc Petrus Halloix noster cap. 3 Vitæ S. Apollinaris, gratis & temere ab eius ignaro scriptorum esse dictum pronuntiat, atque etiam falso. Acris censura. Sane qui virum doctum, ingenio clarum, disertum eloquio, non contemnendæ lectionis scripsisse opuscula testatur, non negat eum se virum eruditum ostendisse, etsi affirmet, magis zelosum, [zelosus,] & fidei Christianæ defensorem insignem, siue, non tam ostentare doctrinam voluisse, confutandis Gentilium erroribus, ac dolis hæreticorum; quam Christianæ religionis innocentiam ac veritatem tueri. Ita Baronius in Notat. ad Martyrologium, in iis quæ supersunt scriptorum eius fragmentis, præ ceteris animi eius candorem effulgere ait, [& eximij candorus;] dum nihil proprio ingenio se in rebus sacris velle scribere vel definire profitetur. Quæ dum scribit summi iudicij vir, non doctrinam negat in illius scriptis effulgere, sed præ ea candorem, vti Trithemius, præ eadem zelum, siue Diuini honoris & orthodoxæ religionis defendendæ studium.

[6] De scriptis Apollinaris agit Eusebius non vno loco. Nam lib. 4 cap. 20 cum Hegesippo, Dionysio Corinthio, Pinyto, Philippo, Melitone, Musano, Modesto, Irenæo eum connumerat; quorum, inquit, recta Apostolicæ traditionis & sanæ fidei sententia, [numeratus inter illustres scriptores ab Eusebio.] scriptis prodita, ad nos peruenit. Et cap. 25 libri eiusdem: Ex iis, quos supra citauimus, Meliton Sardensis Ecclesiæ Episcopus, & Apolinarius Hierapolitanæ, magna celebritate floruerunt: quorum vterque separatim librum pro fidei nostræ defensione, Romanorum Imperatori, quem antea suo tempore memorauimus, obtulit, nimirum Antonino Vero, vt cap. 18 indicauit, siue M. Aurelio Antonino Philosopho.

[7] Idem deinde Eusebius cap. 26 lib. 4. E multis Apolinarij scriptis, quæ apud multos seruantur, ista ad nos peruenerunt: Liber ad prædictum Imperatorem. Aduersus Gentiles libri V. [scripti ab eo libri;] De veritate libri duo. Contra Iudæos totidem. Et quæ post hæc conscripsit aduersus hæresim Phrygum, quæ haud multo post tempore res nouas molita est, tum autem quasi pullulare cœpit, Montano vna cum suis falsis prophetissis initia secessionis faciente. De scriptis contra eam hæresim infra. De eodem autem S. Apollinare eiusq; lucubrationibus S. Hieronymus cap. 26 de scriptoribus Ecclesiast. Apollinaris Asiæ Hierapolitanus Episcopus sub Imperatore M. Antonino Vero floruit, cui & insigne volumen pro fide Christianorum dedit. Extant eius & alij quinque aduersus Gentes libri. Et de veritate duo. Et aduersus Cataphrygas tunc primum exortos, cum Priscilla & Maximilla insanis vatibus incipiente Montano. Tres eius tractatus, contra Gentiles, de pietate, de veritate, legisse se Photius testatur.

[8] Cœpit ea hæresis Phrygum, siue Cataphrygum, aut Cataphrygarum, [impugnati Cataphryges, exorti an. 171] Epiphanio φρυγαστῶν Phrygastarum, vulgo Κατὰ φρύγας secundum Phryges, Seuero II & Herenniano Coss. anno XI M. Aurelij. Ita Eusebius in Chronico: Pseudoprophetia, quæ Cataphrygas nominatur, accepit exordium, auctore Montano, & Priscilla Maximillaque insanis vatibus. Est annus ille Æræ vulgaris CLXXI. S. Epiphanius scribit sub annum XIX Antonini Pij, qui est Christi CLVI, emergere cœpisse. Quamquam illud in eo capere non possum, quod scribit, a prophetia Maximillæ ad tempus quo scribebat, annum scilicet Valentiniani, [vel 156 secundum S. Epiphaniums] Valentis ac Gratiani Imperatorum XII, plus minus CCXC numerari annos: ita enim habent Græcæ duæ editiones, Basileensis & Parisiensis, Cornarij versio in tribus editionibus, & Petauij. Atqui si ad CLVI annos, addantur CCXC, existet annum CCCCXLVI, ad quem non peruenit Epiphanius. Videtur pro διακόσια ἐννενήκοντα, restituendum διακόσια ἐννεακαίδεκα, siue pro CCXC, CCXIX. nam hi ad CLVI additi efficient CCCLXXV, qui numerus in Æra vulgari in annum Valentiniam XII incidit.

[9] De iisdem hæreticis ista scribit S. Augustinus to. 6, in libro de hæresibus ad Quoduultdeum Diaconum cap. 26. Cataphryges sunt, quorum auctores fuerunt Montanus tamquam Paracletus, & duæ prophetissæ ipsius Prisca & Maximilla. His nomen prouincia Phrygia dedit, quia ibi extiterunt, ibique vixerunt & etiamnum in eisdem partibus populos habent. Aduentum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius, [eorum erres;] quam in Apostolis eius, fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro fornicationibus habent: & ideo dicunt eas permisisse Apostolum Paulum, quia ex parte sciebat & ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum & in eius prophetissas venisse delirant. Sacramenta perhibentur funesta habere. [& feralia mysteria,] Nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam facere perhibentur, miscentes cum farinæ, panemque inde facientes: qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro Martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote. Ac paullo post de Pepuzianis loquens, Faciunt, inquit, & ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere supra diximus: nam & ab eis perhibentur exorti.

[10] Hausisse posteriora illa videtur S. Augustinus ex Catalogo hæreseon S. Philastrij, vbi de Cataphrygibus post alia sic scribit: Hi mortuos baptizant, publice mysteria celebrant, Pepuzam villam suam, quæ sic dicitur in Phrygia, Ierusalem appellant; vbi Maximilla & Priscilla, [relata a quibusdā PP.] & ipse Montanus, vitæ tempus vanum & infructuosum habuisse dignoscuntur. Vbi & mysterium Cynicorum, & infantis execranda celebratur impietas: dicunt enim eos de infantis sanguine in Pascha miscere in suum sacrificium &c. Petrus Halloix noster in Notat. ad cap. 2 Vitæ S. Apollinaris, contendit S. Augustinum illa infanda non credidisse, ideoq; non affirmasse ea illos habere, sed dixisse quod habere perhibeantur. Prædestinatus Sirmondi hæresi XXVI, [non credita S. Augustino] cum priora pleraque ipsis S. Augustini verbis retulisset, subdit: Hactenus dixerim de Cataphrygis. Cetera quæ dicuntur, quasi incerta prætereo; de infantis sanguine eos accipere. [& aliis,] Quod ideo dicimus, ne videamur ignorare omnia quæ de iis dicuntur. Hi enim qui contra eos scripserunt, nihil hinc penitus memorarunt. At S. Epiphanius, qui Maximillæ pseudoprophetiam, quam sacrosanctam habebant, pluribus refutat, illa tamen non attingit.

[11] Theodoretus, qui Prædestinati fere æqualis fuit, ita de eorum erroribus scribit loco ante citato. Hæreseos, quæ appellatur Secundum Phrygas, auctor primus fuit Montanus, e quodam pago illic sito oriundus, Ardaban appellato. Hic præsidendi cupiditate percitus, se Paracletum nominauit, & prophetissas creauit duas Priscillam & Maximillam: & illarum scripta Propheticos libros appellauit: Pepuzam vero pagum appellauit Ierusalem. Hic & nuptias dissoluendas sanxit, & ieiunia præter Ecclesiæ consuetudinem noua introduxit. Doctrinam tamen de diuina Trinitate non labefactauit; & de mundi creatione eadem quæ nos edocuit. Qui vero doctrinam eius sectati sunt, Montanistæ ab eo vocati sunt; a gente autem, Secundum Phrygas appellati; Pepuziani denique a pago, quem ille Ierusalem nominauit. Priscillæ porro & Maximillæ prophetiæ præ diuino Euangelio apud eos honorantur. De ipsorum autem mysteriis quædam nonnulli iactitant: sed ipsi non fatentur, verum eam accusationem appellant calumniam. [nee ab ipsis agnita.] Quidam vero eorum tres personas Diuinitatis conformiter Sabellio inficiantur, eumdem dicentes esse Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Hæc Theodoretus.

§ III S. Apollinaris scripta & certamen contra Cataphrygas, ex Eusebio.

[12] Sed ipsum præstat audire Apollinarem, illius hæresis ortum ac scita declarantem, eaq; refutantem, apud Eusebium lib. 5 hist. Ecclesiast. cap. 15. a cuius narratione ipsa sancti Doctoris verba distinguemus.

Evsebivs. Contra hæresim, quæ Cataphrygas dicitur, Apolinarium Hierapolis Episcopum, [S. Apollinaris datus a Deo Ecclesiæ contra eos propugnator,] (cuius mentio in superiore nostro sermone facta est) tamquam firmum & inexpugnabile præsidium, tum alios complures vna cum illo eius ætatis viros perquam disertos, diuina vis ac potentia, veritatis propugnatrix, excitauit. Ex quorum libris permulta testimonia ad hanc nostram historiam accommodata a nobis collecta sunt. Nam quidam ex his, quos modo diximus, in principio operis quod contra Cataphryges scripsit, primum ostendit quo pacto cum illis fuerit absque scripto congressus, eorumque errores refutarit. [verbo eos confutat:] Isto enim modo scribendi facit initium.

[13] Apollinaris. Quamquam longo iam & valde prolixo temporis spatio, Aberci Marcelle carissime, a te, vt aliquid contra Cataphrygum hæresim scriberem, incitatus sum; tamen hactenus me ab illo instituto continui, non tam quod dubitarem, possemne falsa errorum commenta conuincere, & firmis testimoniis veritatem corroborare; [diu rogatus vt & stylo,] quam quod tum metuerem, tum sedulo præcauerem, ne Euangelico noui Testamenti verbo (cui neque apponere neque detrahere quidquam licet, ei præsertim qui secundum Euangelium vitam degere instituerit) quibusdam viderer aliquid vel addere, vel statuere, quod non in eo omnino comprehensum sit. Verum cum nuper essem Ancyræ Galatiæ vrbe, & Ecclesiam quæ est in Ponto, contentionum procellis ab ista noua & inusitata, non vt illi dicunt, [Ancyræ eos conuincit,] Prophetia, sed potius (vt post demonstrabitur) pseudoprophetia, concitatis iactatam offenderem, quantum poteram, iuuante Deo, de his ipsis eorum erroribus, qui iam passim vagantur, & de iis quæ ab illis proponebantur, multis diebus assidue in ecclesia disceptabam: adeo vt ea non solum permagna efferretur lætitia, [Catholicos confirmat,] sed ad veritatem vehementer roboraretur: & qui contrarias partes tuebantur, eodem temporis momento a me refutati, animos deiicerent, & omnes veritatis aduersarij summo dolore angerentur. At cum Presbyteri qui in eo loco erant, præsente Zotico Otreno, consacerdote nostro, postularent, vt de his, quæ fuissent contra veritatis aduersarios eo sermone disputata, commentarium aliquem relinqueremus; istud ibi minime præstitimus, sed constanter illis sumus polliciti, [tandem se scripturū pollicetur:] Domino nobis gratiam largiente, nos illum scriptis hoc loco mandaturos, & absque cunctatione ad eos missuros.

[14] Evseb. Ista aliaque deinceps verba in exordio libri præfatus, & in sermone progressus paullulum, auctorem hæreseos, de qua locuti sumus, hoc modo commemorat.

Appolinar. Illorum hæreticorum originis, temeritatis, & nouæ ac recentis sectæ, quæ tantum dissidij & contentionis in Ecclesia concitauit, talis caussa exstitit. Pagus quidam esse dicitur in Mysia Phrygiæ, [Cataphrygum auctor Montanus] qui nuncupatur Ardaban. Ibi ferunt quemdam nomine Montanum, qui nuper ad fidem venerat, Grato tum Proconsule Asiæ, primum insatiabili quadam animi cupiditate in primatu ambiendo incensum, simul atque aditum diabolo aduersario ad se patefecerat, [neophytus & ambitiosus, arreptus a dæmone] spiritu quodam maligno arripi cœpisse, & derepente furore & mentis insania exagitatum bacchari, atque mox non temere solum garrire, sed peregrinas quasdam voces fundere, & contra quam Ecclesiæ consuetudo cum traditione, [inepta vaticinatur :] tum successione a priscis temporibus eousque deriuata postulabat, prophetare. Ex illis qui eo temporis articulo adumbratas eas & adulterinas voces auditione acceperant, nonnulli illum, tamquam insano spiritu præditum, dæmonio agitatum, [reprehenditur a quibusdā:] falsi erroris quasi vento pulsum, & hominum denique multitudinem magnopere conturbantem, acriter increpabant, & loqui prohibebant, memores denuntiationis & comminationis Domini, de pseudoprophetarum vigilanter præcauendo aduentu: alij autem Dominicæ denuntiationis penitus obliti, [habet sectatores,] velut Spiritu sancto & dono prophetiæ elati atque insolenter intumescentes, a quo decepti, inque fraudem inducti, spiritum illum vesanum, fallaciter blandientem, & populum in errorem astute inducentem, vehementer sollicitarunt, vt se a loquendo non amplius prohiberi permitteret.

[15] Diabolus igitur arte quadam, imo eiusmodi falsæ & fraudulentæ astutiæ præstigiis, perniciem immorigerorum machinatus; & ab eisdem, contra atque meruerat, [& duas meretrices pseudoprophetissas:] magno honore affectus, illorum mentem a fide, quæ est secundum veritatem, lapsam errorisque somno consopitam, excitauit intenditque; ita vt duas meretrices ad illud idem scelus impulerit spirituque compleuerit adulterino, quo, non aliter quam Montanus ipse, furiose, inepte & nouo ac peregrino modo garrirent: spiritu illo veteratorio eos, qui in eo se oblectarent & effuse gloriarentur, interdum beatos prædicante, & promissorum magnitudine inflante; interdum dextre & rationibus ad persuasionem appositis, aperte eorum peccata coram redarguente, vt putaretur etiam corrector vitiorum. Pauci quidam ex Phrygibus erant eius erroris tenebris inuoluti: tamen præfractus ille & arrogans spiritus suos docebat, vt Catholicæ & vniuersali, quæ sub cælo est, Ecclesiæ maledicerent, propterea quod idem ille pseudopropheticus spiritus neque aditum ad illam sibi patentem habere, neque honorem in illa acquirere potuerat. [cum suis eiicitur ab Ecclesia:] Nam vbi fideles, qui Asiam incolebant, sæpenumero & multis in locis Asiæ in vnum conuenerant, & doctrinam prædictam examinarant, & eam profanam ac detestabilem ostenderant, & hæreseos damnarant, sic tandem isti tum ab Ecclesia extrusi, tum a communione penitus depulsi fuerunt.

[16] Evseb. Quæ postquam scriptor ille in primo libro memorauit & in toto opere illorum errorem coarguit; in secundo libro de morte illorum, quos supra persecuti sumus, hæc ait:

Apollin. Quandoquidem ergo nos ideo Prophetarum interfectores appellarunt, quod garrulos in primis & loquaces illorum prophetas minime admiserimus; (hos enim prædicant esse, quos Dominus pollicitus sit se populo missurum) nobis iam coram Deo respondeant: Ecquis, amabo, o optimi, illorum qui Montani & mulierum illarum disciplina eruditi garrire cœperunt, reperitur, [nemo eorū pro fide passus:] qui vel a Iudæis sit persecutionem perpessus, vel a nefariis & facinorosis gentibus neci traditus? Nemo certe. Neque quisquam illorum comprehensus aliquando pro Christi nomine cruci affixus est: neque in Iudæorum synagogis vlla istarum mulierum aliquando flagris cæsa, aut lapidibus obruta.

[17] Et quod ad Montanum ipsum & Maximillam attinet, illi alio quodam & longe diuerso mortis genere occubuisse dicuntur. Nam illos ferunt spiritus vesani & perditi impulsu commotos, [Montanus & Maximilla laqueo se perimunt:] sibi laqueo mortem consciuisse: non simul quidem; eo tamen quo quisque eorum occubuit tempore, multus sermo de illis inter homines fuit, ita eos occubuisse, vt diximus, & eumdem cum Iuda proditore vitæ exitum adeptos. Est etiam pari ratione de admirabili illo Theodoto, [Theodotus earū fautor a dæmone in aliū raptus, ac deiectus perit.] qui primus illius commentitiæ prophetiæ quasi procurationem susceperat, valde frequens sermo, e mentis potestate deturbatum, fraudulento spiritui seipsum concredidisse, ab eoque sublimem aliquando in aërem sublatum, & derepente præcipitem deiectum, misere ac perdite interiisse. Negant illi id ita factum. At cum ipsi non viderimus, quid eorum, o beate, scire nos arbitremur? Montanus namque, Theodotus, & mulier illa, quæ supra commemorata est, fortasse sic, fortasse secus mortem oppetiuerunt.

[18] Evseb. Rursus eodem in libro dicit, sanctos & pios Episcopos id temporis conatos esse Maximillæ spiritum redarguere, reprimereque: sed ab aliis, qui videlicet spiritui illi patrocinio esse studebant, impeditos esse. Sic enim scribit.

Apollin. Ne amplius loquatur Maximillæ spiritus, sicut Asterius Vrbanus in libro suo illam loquentem inducit: [Maximillæ spiritus mendax reprimitur ab Episcopis,] Omnium insectatione vrgeor, & tamquam lupus ab ouibus repellor. Non sum lupus: verbum equidem sum, spiritus & virtus. Sed virtutem, quæso, in spiritu efficaciter demonstret, & coarguat ac confiteri per spiritum cogat, qui tunc præsentes erant ad explorandum & disceptandum cum garriente illo spiritu, viros spectatos & Episcopos, Zoticum ex vico qui dicitur Comana, & Iulianum ex Apamea: quorum ora Themizon & eius socij obturabant, [qui a quibusdā impediuntur:] neque vllo modo patiebantur mendacem illum & subdolum spiritum ab illis redargui, refellique.

[19] Evseb. In eodem libro iterum, aliis interpositis, ad commentitias illas Maximillæ prophetias conuincendas, [prædicit bella,] tum tempus quo ipse ista scripserit, ostendit, tum vaticinationum illius meminit, quibus augurabatur bella & seditiones futuras, quarum commenta isto modo coarguit.

Apollin. Qui fieri potest, vt istud illius mendacium iam non satis omnibus perspicue exploratum sit? Nam ex tempore, [nec secuta.] quo illa mulier abiit e vita, iam quartusdecimus annus agitur, & neque bellum in aliqua regione separatim, neque passim in toto orbe terrarum gestum hactenus accepimus: quin Christianis etiā, Dei misericordia largiente, pax stabilis permansit.

Evseb. Hæc ex secundo libro hactenus. Ex tertio item pauca verba proferam, quibus Montani æmulos, qui inani ostentatione complures ex suis Martyres fuisse iactitant, impugnat ad hunc modum:

[20] Apollin. Cum iam omnia illorum argumenta, quæ supra posuimus, sint penitus confutata, & nihil habeant quod dicant amplius, ad Martyres confugiunt, seque affirmant complures habere Martyres: [falso gloriantur Cataphryges se habere Martyres,] atque hoc certum argumentum esse virtutis & potentiæ, quæ est in prophetico illorum spiritu abdita. Ceterum istud, vt videtur, omnino a veritate alienissimum est. Etenim non pauci aliarum hæreseon propugnatores permultos venditant se habere Martyres: non tamen propterea cum illis consentiemus, neque illos veritatem penes se tenere fatebimur. Qui primi ex Marcionis hæresi Marcionistæ vocati sunt, [vt Marcionista;] permultis se Christi Martyribus abundare prædicant: sed tamen Christū ipsum, vti veritas postulat, minime confitentur.

Evseb. Non multo post ista addit.

Apollin. Simul atque viri vere Ecclesiastici & Catholici persecutionis temporibus ad testimonium fidei, quæ est ex veritate, vna cum quibusdam Cataphrygum hæresi cæcatis, (quos illi hæretici pro Martyribus habebant) essent forte vocati, [vtrorumq; societatem auersātur Catholici Martyres.] ab illis plane dissenserunt plurimum: & ne cum Montani & mulierum illarum spiritu vlla ex parte consentire viderentur, cum illis communicare ad extremum vsque spiritum prorsus recusarunt. Atque hoc verum esse, & nostris temporibus Apameæ, quæ iuxta Mæandrum sita est, gestum, Caius & Alexander Eumeniæ prognati, qui tunc martyrium subibant, satis perspicue declararunt.

[21] Evsebivs cap. XVI. In eodem volumine idem auctor meminit Miltiadis scriptoris, [S. Apollinaris citat scripta Miltiadis:] vt qui contra prædictam hæresim & ipse quoque librum conscripserit. Productis enim quibusdam eius verbis, ita subiicit.

Apollin. Hæc cum inuenissem in quodam Miltiadis fratris commentario; vbi demonstrat non debere Prophetam in extasi loqui, in compendium redegi.

[22] Evseb. Longius dein aliquanto progressus, eos qui in nouo Testamento prophetarunt recenset, inter quos numerat Ammiam quamdam, & Quadratum, sic dicens:

Apollin. Ast hic pseudopropheta, quem in extasi prophetantem comitantur impudentia & audacia, a voluntaria inscitia exorsus, in animæ insaniam non voluntariam, vt ante dictum est, delabebatur. [Montanū ait in furore vaticinatū, quod non solene Prophetæ;] Prophetam autem eo modo a spiritu exagitatum, neque in veteri neque in nouo Testamento ostendere poterunt; non Agabum, non Iudam, non Silam, non Philippi filias, non ante dictam Philadelphiensem Ammiam, non Quadratum; neque denique vllos alios, nisi qui ex ipsorum sunt numero, sic prophetasse gloriabuntur.

Evseb. Rursus vero post pauca, ita scribit:

Apollin. Si enim post Quadratum & Ammiam Philadelphiensem, mulieres illæ Montani, [nec habuisse suæ prophetiæ successores.] quemadmodum aiunt, prophetiæ gratiam exceperunt; demonstrent quinam apud ipsos Montano & mulieribus successerint. Oportere enim prophetiæ Spiritum vsque ad postremum Christi aduentum perseuerare censet Apostolus. At neque nunc, cum labatur annus decimusquartus ab excessu Maximillæ, ostendere id possunt.

[23] Hactenus Eusebius, atque apud eum Appollinaris, quod § sequenti probabimus, quoniam id Halloix noster in controuersiam duxit. Qui ab eo hic nominantur Caius & Alexander, Apameæ ad Mæandrum, non longe ab Hierapoli, [SS. ab Apollinara hic nomiti.] martyrio coronati, coluntur X Martij; S. Iulianus Episcopus Apameæ, (huiusne, an quæ in Syria tunc inquiremus) IX Decembris; S. Zoticus Comanæ Ponticæ Episcopus XXI Iulij; qui idemne sit cum Zotico Otreno, quem Apollinaris supra num. 13 consacerdotem siue Coëpiscopum appellat, haud equidem facile statuero: nam si idem, cur nunc Otrenus, nunc e vico Comana appellatur? an fors ἐξ Ὄτρου, Otro vrbe Phrygiæ oriundus, Comanæ Episcopus fuit? At qui Otrenus Eusebio, Nicephoro lib. 4 cap. 43 est Ostrenus; Zotici cuiusdam, inquit, Ostreni Presbyteri mentionem faciens.

§ IV Scripta iam recitata, S. Apollinari asserta. Cataphrygum ante seceßionem sanctitas explosa.

[24] In dubitationem adducit Petrus Halloix noster cap. 3 Vitæ S. Apollinaris, & in Notationibus, [An relata scripta sint Apollinaris, dubitat P. Halloix, 5 allatis argumētis:] an quæ ex Eusebio recitata iam sunt, scripserit S. Apollinaris; pronuntiatq; non videri scripsisse. Neque enim Eusebium id asserere, sed solum quemdam ex iis quos antea nominarat, suum ita exordiri opus; neque hic vnquam, qua alibi solet, formula vti, Hæc Apollinaris; ac proinde non existimasse illius operis eum extitisse auctorem. Secundo, Apollinarem, vt § 2 nu. 7 ex Eusebio ac S. Hieronymo ostensum, scripsisse aduersus Cataphrygas tunc primum exortos; at citatum ab Eusebio auctorem non nisi quartodecimo post Montani & Maximillæ obitum anno. Tertio, non videri Apollinarem, natione Phrygem, inq; Phrygia Episcopum, ita ambigue ac dubitanter de Montani patria, pago nimirum eiusdem Phrygiæ, locuturum: Pagus esse quidam dicitur in Mysia iuxta Phrygiam, Ardaba nomine. ibi ferunt quemdam &c. sed absolute scripturum: Est pagus in Phrygia &c. ibi Montanus quidam &c. Quarto, Eusebium, dum scripta Apollinaris recenset, numerum librorum contra Cataphrygas ignorasse, terte quidem non edidisse; ast anonymi illius auctoris tres enumerasse libros. Quinto denique auctorem hunc profiteri, se quædam Miltiadis contra eam hæresim scripta in compendium redegisse: quod non est eius, qui Miltiade maior fuit ætate, dignitate, scientia, auctoritate.

[25] Ista Halloix: quæ parum sane habent firmitatis. Nam primo quidem argumento & quarto id solum conficere posse fortaßis videretur, [refutantur 1 & 4 quod id Eusebius non tradiderit: 2, quod serius hæc scripta:] Eusebio opus Apollinaris contra eam sectam visum non esse cum præfixo auctoris nomine: ideoq; neque librorum numerum habuisse perspectum, cum scripta Apollinaris enumeraret; neque nomen cum ex ipsis libris, quæ retulimus, delibaret. Suppletum id a Ruffino, cui aliunde id potuit esse perspectum. Nam quod scripsisse Apollinaris dicatur contra sectam tunc primum exortam, non aliud inde sequitur, quam ab eo confutatam esse, non vt a S. Epiphanio & aliis post ducentos aut plures ab infelici ortu illius annos, sed sub ipsa principia, siue superstes esset auctor, siue iam defunctus vita. Nonne sectæ aliquæ adhuc nouitiæ censentur, etiam etinctis auctoribus, quibus vita diuturnior non contigit ad virus disseminandum? Nonne post mortem auctorum vulgatæ nostra ætate quædam, quasiq; posthumæ? Censet Baronius obiisse Maximillam vltimis M. Aurelij temporibus, vltimisq; Commodi annis illa scripsisse Apollinarem. An id adeo mirum, floruisse eum opinione doctrinæ, & scriptis iam editis, anno Christi CLXXI, M. Aurelij XI, ac deinde CXC aut CXCI, Commodi XI aut XII alios adhuc vulgasse libros? Eusebius quoque loco ante citato, recensitis aliis eius commentariis addit post hæc scripsisse aduersus hæresim Phrygum; cum scilicet longo tempore, vt id faceret, eum hortatus esset Abercius Marcellus, vt supra nu. 13 dictum.

[26] Vnde autem constat Apollinarem Miltiade maiorem fuisse ætate ac scientia? An quod ille sub M. Aurelio floruisse dicitur, [5 quod Miltiadem citet, Apollinare minorem:] hic sub Commodo? Scripsit quidem Apollinaris sub M. Aurelio, sed potuit & paucis post annis sub Commodo. Miltiades doctrinæ opinione floruisse sub M. Aurelio, ac sub filio demum scripsisse. Dignitas, &, si quæ ab ea sola existit, auctoritas nihil officit, quo minus citare aut etiam in compendium redigere, suisq; inserere commentariis, priuati scripta Episcopus poßit, etiam iunioris, etiam minorem obtinentis, quam ipse, [3 quod de patria Mōtani videatur dubitare.] famam eruditionis. Nam quod scribat, Pagus esse quidam dicitur &c. an censet Halloix, Episcopum vnum aliquem in amplißima regione, quæ quinquaginta numeret episcopatus, non debere vel minimum vicum ignorare? Quid si hic scribat siue Episcopus, seu quis alius vir doctus, Vicus esse quidam dicitur in Frisia, nomine Blessum, inexcusabilem ignorantiam prodere censebitur, etiamsi numquam Frisiam adierit? At quanto longius ab Hierapoli distabat Mysia, circa Hellespontum posita, quam ab Antuerpia qui circa Leouardiam Frisiæ metropolim ab Ortelio locatur pagus Blessum? Sciscitatus ego nonnumquam fui ex viro erudito, historiam Leodiensem conscribente, de pagis quibusdam in ea diœcesi ac prouincia sitis. verum is neque vbi essent, neque pertinerent necne ad diœcesim, norat. Pars quota Phrygiæ esset diœcesis Leodiensis, licet amplißima? Nimis duram legem ponimus scriptoribus, si nihil patimur ignorare. At ne ignorat quidem qui sic loquitur, sed affirmare nisi fama, quod dicit, non vult. Quoties ea formula loquitur Cicero, aliiq;?

[27] At Ruffinus, proximus Eusebij ætati, ita eum Latine est interpretatus lib. 5 cap. 15. Sed aduersus hæresim Cataphrygarum scutum validissimum protulit Apollinaris Hierapolites, [S. Apollinari tribuunt diserte Ruffinus;] de quo supra memorauimus, aliique quamplurimi ad id locorum eruditissimi viri, aduersus eos pro veritatis defensione certarunt: qui etiam nobis ad historiæ textum munimenta validissima reliquerunt. Interim, vt diximus, Apollinaris scribens aduersus hanc hæresim, & designans in præfatione, quod per Ecclesias Galatiæ vicinarumque prouinciarum digrediens, & plurimos ab eis irretitos videns, multos quidem & coram disputando correxerit; rogatus tamen a Fratribus, etiam hæc ad ipsos scripta transmiserit. Hæc & alia Ruffinus: sed quod nu. 18 de Zotico & Iuliano Episcopis relatum, itaq; Græce effertur: ὧν ὁι περι Θεμίζωνα τὰ σόματα φιμώσαντες οὐχ ἐίασαν τὸ ψευδὲς καὶ λαοπλάνον πνεῦμα ὑπ᾽ αὐτῶν ἐλεγχθῆναι, id ipse aliorsum trahit, quasi Themizon Iuliani Zoticiq; adiutor fuerit, qui erat Montanista: Zoticus, inquit, de Cumana & Iulianus de Apamia aggressi cohibere spiritum, qui loquebatur in Maximilla, iusserunt Themisonem obturare os eius, & excludere vocem falsi & erratici spiritus, quod & ita factum est.

[28] Nicephorus Callistus lib. 4 cap. 23 in eamdem it cum Ruffino sententiam: Luculenter sane, vt antea retulimus, [Nicephorus Caliistus,] contra hanc sectam scripsit Apollinaris Hierapolita, qui statim in principio operis sui, se aduersus eam argumentis quoque & confutationibus sine scripto depugnasse ostendit. Librum autem eum ad Abercium quemdam scripsit, ita exorsus: Carissime Aberci Marcelle &c. Videtur hic Abercius vir honoratus fuisse, & cognatus fortaßis S. Abercij, qui, vt diximus, ante S. Apollinarem Hierapolitanus Antistes fuit, &, vt Halloix in eius Vita tradit, Hierapoli natus. Vnde non inanis coniectura fieret, scriptorem illum Eusebio non nominatum, Apollinarem esse, nisi Nicephori Ruffiniq; testimonio id satis constaret: [Baronius.] quibus Baronius ad an. 173 nu. 9 subscribit, quæ recitauimus ex Eusebio, quem & citat, adscribens omnia Apollinari.

[29] [An Mōtanus cum suis initio sancte & caste vixerit?] Aliud de Montanistis ad Vitam S. Apollinaris tradit Halloix, quod nobis probari neutiquam potest. Credibile est, inquit, fuisse illos in Catholica Ecclesia sanctioris seueriorisque disciplinæ, & integrioris item castimoniæ, & veris prophetiæ donis ditiores quam plerosque alios: nec damnasse secundas nuptias, sed dissuasisse: itemque abstinentiæ studio, non gloriæ, elegisse tres Quadragesimas. Quæ omnia proinde maioris atque singularis erant perfectionis, minimeque vituperanda … Verumenimuero cum processu temporis de Dei donis ingrati, & superbiæ atque ambitionis vento inflati, in peiora declinassent, tum prophetia vacillare, & ipsi falsa pro veris subinde eloqui, tum alteras nuptias damnare, tum suas consuetudines contra Ecclesiæ arbitrium defendere, tum denique in præceps labi atque erroribus inuolui &c.

[30] Verum ea refutat ipse S. Apollinaris verbis iam citatis, dum ait Montanum, primum, siue recentissime, [nēpemox a conuersiore primatū ambiens,] ad fidem conuersum, τῶν νεοπίστων πρώτως; mox immodica cupiditate primatus accensum, cum dæmoni ad se accessum dedisset, repente (vt exponit Ruffinus) in quodam excessu mentis effectum, & velut spiritu actum, proloqui cœpisse noua quædam & diuersa ab his quæ ex successione maiorum Ecclesiæ tradita fuerant, [arreptitius,] velut prophetali specie proferentem. Vbi illa quæ Halloix laudat, veræ prophetiæ dona, vbi sanctior disciplina, [sicq; vaticinans,] si mox vt Christo nomen dedit, aspirauit ad primatum, & correptus a dæmone est, itaq;, nec aliter quam in illo furore, vaticinatus? Insignis vero sectæ illius castimonia fuit, cuius auctor arreptitius, & adscitæ ab eo adiutrices, ac celeberrimæ prophetissæ, meretrices? [& adiutrices habens meretrices.] Nam quod non in multis capitibus initio dissentiebant ab Ecclesia, non ideo minus attulissent detrimenti, imo multo fortaßis amplius, dum quod modicum videtur, subinde negligitur. Satis illud superq; exitiosum erat, quod responsa dæmonis pro oraculis Spiritus sancti accipiebantur. Vt minime mirum, tanto conatu, tot sapientißimos viros, ad eam sectam opprimendam illico insurrexisse, & in his S. Apollinarem nostrum.

DE S. AMANTIO MARTYRE CLAROMONTE IN GALLIA.

[Commentarius]

Amantius, Martyr Claromonte in Gallia (S.)

G. H.

[1] Ecclesia Claromontana apud Aruernos in Gallia quamplurimos colit Sanctos, [Claromōte plurimi Sancti,] e suis gentilibus, ob vitam aut summa cum pietate ac virtute peractam, aut sanguine pro fide Christiana suso consummatam, cælitibus adscriptos. Ex his varios dedimus mense Ianuario, multos etiam in Februario prolaturi: & iam VI die celebrauimus martyrium S. Antholiani ibidem occisi sub Chroco Rege Alamannorum, [& Martyres:] cuius persecutione interemptos etiam esse SS. Cassium, Victorinum, Liminium, cum sociis sexies mille ducentis sexaginta tribus, istic diximus.

[2] In libello antiquo de Ecclesiis ac Sanctis Claromontanis a Ioanne Sauarone edito hæc leguntur lib. 1 num. 25. [altare S. Amantij in templo S. Genesij] In ecclesia S. Symphoriani altare S. Symphoriani, altare S. Amantij, altare S. Marcelli, vbi S. Genesius requiescit. vnde S. Genesij iam pluribus seculis dicta est ea ecclesia. Certe vt veteri donatione Rogerij militis hic a Sauarone adnotata liquet, circiter an. MXC scribebatur: Ecclesia S. Symphoriani, quæ nunc nuncupatur S. Genesij: [ante annum 950:] vt vel inde, aliisq; rationibus motus censeat eum libellum scriptum esse circa annum DCCCCL: quo tempore iam istic erat altare S. Amantij. De S. Symphoriano agemus XXII Augusti, & de S. Genesio III Iunij. est autem ea ecclesia collegiata & parochialis, vt idem scribit Sauaro.

[3] Hunc S. Amantium Martyrem esse, & coli VII Idus Februarij tradit idem ex veteri Kalendario MS. in Notis ad lib. 1 cap. 22. quo die Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, [cultus 7 Februarij:] Amancium recenset, sed Episcopum & Confessorem. Melius Ferrarius, citatis Ecclesiæ Claromontanæ tabulis, Aruernis, inquit, SS. Amantij Martyris & Amandini Confessoris. Huius eo die fieri commemorationem in Ecclesia Claromontana obseruat Sauaro, sed adiungit ex martyrologio MS. diem eius natalem esse VII Idus Nouemb. quo die de eo agemus.

[4] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano VII Februarij S. Amantium hoc elogio exornat: Aruernis S. Amantij Martyris, qui fide præstans, [Martyriū ex Saussajo.] & morum castimonia insignis, Christianæ religionis accusatus, Iudicis mandato diris diuexatus cruciamentis: quo acerbius tortus, eo fortius liberiusque Christi Domini nomen confessus est: demumque in constanti fidei asseueratione ad extremos spiritus perseuerans, nobili agone, immortalis gloriæ donatiuum percepit. Hæc Saussaius. Tempus certaminis silet, neque alibi legimus. An sub Chroco Alamannorum Rege passus inter supra numeratos Martyres censendus sit, non coniectamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CHRYSOLIO EPISCOPO, ET SOCIIS, COMINII ET VERLENGEHEMI IN FLANDRIA

AN. Chr. CCCII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Chrysolius Episcop., Martyr, Cominii et Verlengehemi in Flandria (S.)
Socii Martyres, Cominii et Verlengehemi in Flandria

Avctore I. B.

§ I S. Chrysolij Ep. M. natalis.

[1] Cominium Flandriæ oppidum est ad Lisam flumen, satis etiamnum elegans, olim quoque opulentum, at muris carens, tribus ab Insulis vrbe leucis. Eius multa memorantur decora; inter quæ arx præclara, & Philippi Cominæi, Augerij Gisleni Busbequij, aliorumq; præstantium virorum natales: [S. Chrysolius Co-Cominij Patronus,] sed præcipua laus a S. Chrysolio Apostolo Cominiensium & Martyre. Is regio ortus apud Armenios genere, episcopalibusq; ornatus infulis, his quoque cum natali solo, vel furore persecutionis coactus, vel fidei alibi serendæ studio, dimißis, Romani Pontificis auctoritate, cum aliis viris Apostolicis in Belgicam secundam venit, postquam in Celtica aliquamdiu prædicasset: ibiq; plurimos Christo, præsertim Cominij, adiunxit. Hic & ædem sacram condidisse, & aram erexisse, sacrosanctis peragendis mysteriis, fertur; eum denique sibi locum sepulturæ elegisse. Nam cum Verlenghehemi flagellatus, ac vertice esset truncatus, huc duorum milliarum itinere venit. Ei deinceps loco sacræ eius exuuiæ præsidio & ornamento fuere, frequenti vicinorum populorum ad eas venerandas concurrente multitudine.

[2] Eius natalis VII Februarij agitur. De quo Molanus in addit. adVsuardum: Cominij, natale S. Chrysolij, qui huc venit a Marcello Papa ad prædicandum missus. Galesinius: [colitur 7 Febris.] Cominij ad Lisam, S. Chrysolij Episcopi & Martyris. Hic cum Quinctino, Crispino, Piato, & aliis, ab vrbe Roma in Galliam, Euangelicæ prædicationis caussa profectus, cum Tornaci aliisque Belgarum locis fidem propagasset, ob eam caussam Diocletiano Imperatore martyrium pertulit. Ferrarius in generali Catal. SS. Cominij in Flandria S. Chrysolis Episcopi & Martyris. in Notis tamen Chrysolium appellat. Eum referunt alia quoque Martyrologia, Ghinij, Boeij, Willotij. Saussaius in loco martyrij ab aliis dissentit: Cominij ad Lysam, inquit, in præsulatu Tornacensi S. Chrysolij Episc. & Mart. qui SS. Quintini, Piatonis, & Euberti Roma proficiscentium in Gallias, prædicationis Euangelicæ caussa, socius, Tornacensibus & aliis Flandriæ populis Christi nomen annuntiauit: cumque plura loca salutari lumine illustrasset, Tornacum post S. Piatonis triumphalem agonem ingressus, ibi cum religionis recenti turbine concussa fundamenta consolidare, ac ædificium domus Dei amplificare contenderet, a Diocletiani ministris comprehensus, direque exagitatus; a Christi confessione & fidei præconio quod minime cohiberi posset, primum derisus, consputus, & flagellatus, demum ob constantem Diuinæ gloriæ testificationem, capitis damnatus; pretiosi verticis corona cum cerebro sibi amputata, ad supernos triumphos euolauit, diademaque decoris & stolam gloriæ de manu Domini recepit. Quiescit Cominij in Canonicorum sanctissimæ Dei Genitricis templo, ad quem locum excisas ceruices, Diuino fretus nutu ac ductu, ipsemet venerandas detulit. At non Dei Genitrici, [in ecclesia S. Petri:] sed Apostolorum Principi sacrum est templum Cominiense: neque eo præcisas ceruices, sed summam partem capitis, detulit S. Chrysolius: neque post S. Piati cædem Tornacum venit, sed cum eo isthic, Sanctoq; Euberto, vt 1 Februarij diximus, strenue laborauit, ac potißimum in vicina Medenatensi regione, quæ hinc Scaldi, inde Lisa clauditur, de qua alibi: demum cædes ei non in ea vrbe, neque (quod ad annum CCCCLXXXIV scribit Meierus) Cominij; sed Verlenghehemi, aut Vrelenghehemi, illata.

[0]

[3] Pridie eius natalem consignarat in priori editione Molanus his verbis: Natale S. Chrysolij, qui Dionysio notus huc venit, a Marcello Papa ad prædicandum missus. in margine ita illud huc exponit: [an Brugis prædicarit?] Brugas, vbi quiescit ad S. Donatianum, & Cominij apud Cortracum. Molanum secutus est in secunda Germanici Martyrol. editione Canisius, ita scribens: Item natalis S. Chrysolij, qui notus S. Dionysio, a Marcello Papa ad prædicandum missus est Brugas, (vitiose habet Burgas) vbi apud S. Donatianum quiescit. Verum an Brugarum nomen, quod a ponte deductum constat, castro vicoue alicui fuerit ea ætate, haud vidimus monumentum, vnde coniici queat: quingentis sexaginta post annis habitari frequentius cœpit: minus etiam probari potest, isthic semina tunc iacta Christianæ religionis. De reliquiis S. Chrysolij eo allatis, mox dicemus.

§ II S. Chrysolij Acta. socij.

[4] Testatur Ioannes Buzelinus noster Gallo-flandriæ lib. 1 cap. 10 Vetus S. Chrysolij martyrium Vrelenghehemi & Cominij asseruari. Id nos e MS. codice Cominiensis Ecclesiæ damus, in quo erat in breuißimas Lectiones, tota Octaua recitandas, [Vita ex offic. Cominiensi:] distributum. Contulimus vero cum MS. exemplari Canonicorum regularium Rubeæ-vallis. Recitat ex eo nonnulla loco citato Buzelinus, plura Cognatus hist. Tornac. to. 1. quæ iisdem verbis hic extant. Aliam S. Chrysolij Vitam iungemus ab Arnaldo Raißio Duacensi Canonico editam ann. MDCXXIII ex Lensiensi MS. Lectionario. [alia ex Lensiensi:] Non esse ab eo interpolatam, vel inde liquet, quod num. 4 ad marginem annotauit pro intellexit, forte legendum intelligens: quod indicium est fideliter omnia, quæ reperit, adnumerare verba. Et vero Buzelinus Gallost. lib. 1 c. 28 nonnulla citat ex veteris officij Ecclesiæ Lendiensis lectionibus, quæ eadem in ea Vita habentur.

[5] Agit de S. Chrysolio, vti iam retulimus, Buzelinus Gallo-flandriæ lib. 1 cap. 10 & lib. 2 cap. 2. fusiusq; multo in Annalibus lib. 1. vbi tradit, a Caio Papa missum in Galliam cum Dionysio, Quinctino, Piatone, Euberto, & aliis viris Apostolicis, anno CCLXXXVI, iterumq;, quod supra, Armeniæ Regibus prognatum memorat, sed spreta tanti regni, quæ ipsum spectabat, hæreditate, [Actorum compendium:] ad Christi legem & pauperiem conuolasse: Archiepiscopum factum, grassante dein Diocletiani & Maximiani persecutione, excedere patria coactum, Romam venisse: Tornacensi quoque in vrbe, cum Euberto, animis hominum excolendis, rebusq; ad pontificium munus spectantibus peragendis, S. Piatoni operam commodasse: sed latius extra muros laborem porrexisse, præcipueq; eam plagam excoluisse, quæ nomini subest Insulensi: fauisse Deum conatibus, præsertim cum aduersus Christianos, ob aßiduas bellorum tempestates, minus in Belgio sæuirent Imperatores. Tandem anno CCCIII Vrelenghehemi, quondam oppido, nunc pago, sæui Iudicis iussu captum, atrocibus affectum iniuriis, membra virgis concisum, & cum nihil constantiæ remitteret, ac potius inter cruciatus suauiter renideret, desectam ipsi summam capitis partem, quæ corona insignis erat, effusumq; humi cerebrum: sed Martyrem cerebrum verticemq; collogisse: cum ita versus Cominium iter faceret, ingentiq; siti æstuaret, ad preces eius enatum repente fontem aquas præbuisse ardori restinguendo: postquam Cominium peruenit, ibi coronam & cerebrum aræ imposuisse, multis spectantibus: deinde ridenti similem, molliter animam egisse: eo tumulatum loco corpus, multis quondam claruisse mirisq; hominum curationibus: lectum ideo ab Cominiensibus & Vrelenghehemensibus Patronum. Hæc iisdem fere verbis Buzelinus.

[6] Agunt de eo quoque Miræus in Fastis Belgicis, Molanus in Natalibus SS. Belgij, Indiculoq; & Chronico; Vita S. Piati, danda 1 Octobr. Antonius Sanderus Hagiologij Flandriæ lib. 2. Guilielmus Gazæus in histor. Ecclesiast. Belgij; [de eo scripta.] Iacobus Meierus Annal. Flandr. lib. 1 ad anno 484. vbi cæsum scribit ob pictatem, sub Principibus Diocletiano & Maximiano, super flumen Lysam, vbi nunc Cominium, quod ex Actis aliisq; Scriptoribus refellitur. De eo agit præterea Heribertus Rosweydus noster in histor. Ecclesiast. Belgij; Ioannes Cognatus in histor. Tornacensi to. 1 cap. 22.

[7] Molanus, Andreas Boeius noster, Anton. Sanderus, a S. Marcello Papa missum in Galliam scribunt. Id Ioanni Cognato aliisq; minus probatur, propterea quod sub Diocletiano & Maximiano perfunctus martyrio dicatur, [a quo & quando in Belgium missus?] quorum tamen anno vltimo, Christi CCCIV S. Marcellinus occisus sit; cui, iam rerum potientibus Maximiano Galerio & Constantio Chloro, S. Marcellus suffectus est. Vult igitur Cognatus a Marcellino missos Chrysolium ac socios: Buzelinus a Caio. His assentiri oportet eos, qui Diocletiani persecutione coactum fateantur Armenia excedere. Verum eo ita constituto, corruere necesse est, quæ passim ab aliis traduntur, comitem fuisse SS. Dionysij, Quinctini, Crispini Piatum; huius Chrysolium & Eubertum: nisi si comites ita dicantur fuisse, quod ad eamdem Euangelij sementem, quam alij iam inde a Decij aut Valeriani imperio inchoarant, ipsi Claudij vel Aureliani aut Carini, Diocletianiue temporibus, ab eadem Sede Apostolica submißi sint. Vti recte S. Xauerij in Indica vinea adiutores ac comites dicentur, qui etsi cum eo non nauigarunt in Indiam, secuti tamen postea sunt, & in præclari laboris societatem venerunt.

[8] Vti cum S. Piato præter Eubertum & Chrysolium plures affecti martyrio apud Tornacum existimantur; ita & cum Chrysolio Verlengehemi alij interfecti, licet eorum nullum exstet monumentum. Asseritur id in Vita a Raißio edita: [socij martyrij.] Cum eo & alij quamplures referuntur martyrio coronati. Et Buzelinus libr. 1 Annal. Multos etiam alios, quorum nomina minime produntur, cum hoc sanctissimo Pōtifice cruciatibus pro Christi nomine afflictatos Vrelenghehemi accipio.

§ III S. Chrysolij reliquiæ. fons.

[9] De S. Chrysolij reliquiis ita scribit Meierus: Cominium eius reliquiis etiam nunc nobile. Miræus quoque: [Reliquiæ olim Cominij,] Quiescit Cominij in Canonicorum Diuæ Virginis templo. Idem habet Sanderus, & Saussaius supra. Verum certiore Buzelini Cognatiq; testimonio, docuimus, non Deiparæ Virgini, sed S. Petro sacram esse Cominiensem basilicam. in hac tamen etiamnum quiescere, [eleuatæ a S. Eligio:] a B. Eligio ante annos mille eleuatum, auctor est Molanus, eumq; secutus Ghinius. Eleuatum quidem eius corpus a S. Eligio memoratur in Vita & in argentea capsa venerabiliter honorificeque collocatum.

[10] [inde ablata:] Verum hanc capsam ac reliquias, belli tempore, ademptas Cominiensibus scribit Cognatus, neque ex incolis, quantumuis magno natu, esse quemquam, qui visas a se meminerit: magnam tamen isthic, vt loci Apostolum, venerationem habere: eius in difficilibus rebus opem religiose implorari: festum agi VII Februarij & consequentibus septem diebus, magna celebritate: in solemnibus supplicationibus statuam eius argenteam circumferri: capsam vero S. Chrysolij nunc Brugis esse in S. Donatiani æde; [pars Brugis extat,] atque in catalogo reliquiarum Ecclesiæ illius isthæc se legisse testatur: Magna pars corporis S. Chrysolij Armenorum Archiepiscopi. Extat hic catalogus to. 1 Flandriæ illustratæ Ant. Sanderi, Rer. Brugensium lib. 2 cap. 1. Fatetur & Miræus, partem ossium translatam esse Brugas ad cathedralem S. Donatiani basilicam. Celebrari olim eius festum ab Ecclesia Brugensi consueuit officio semiduplici; nunc duplex est.

[11] Hinc pars aliqua Tornacensi Ecclesiæ data an. MDCXI. de qua Buzelinus lib. 12 Annal. Octobri mense datum est aliquid SS. Chrysolij & Eleutherij reliquiis apud Brugenses & Tornacenses honoris gloriæque. Habebant Brugenses apud S. Donatianum Canonici non exiguam B. Chrysolij, Martyris apud Gallo-flandros, [pars Tornaci,] ob cultum hunc tractum notissimi, & Cominiensium Patroni, ossium partem: sancti Pontificis Eleutherij Tornacensium Patroni lipsanis carebant. Contra nihil Diui Chrysolij apud Tornacenses Canonicos erat. Igitur inter vtrumque Episcopum & Capitulum conuenit, vt quædam eorum ossium permutatio fieret: ac cum eæ nouas in sedes Reliquiæ deferrentur, non leui vtraque Ecclesia honore prosequeretur, conciliandis ad opem impetrandam Sanctorum animis. Meminit huius Translationis Cognatus, recitatq; Caroli Philippi

[1]

Rodoanij Brugensis Episcopi testimonium, quo fidem facit, se ex feretro reliquiarum S. Chrysolij Episcopi & Martyris, in Ecclesia cathedrali S. Donatiani quiescentium, desumpsisse notabilem partem costæ eiusdem Sancti, idque in præsentia RR. & Venerabilium Dominorum Decani, Cantoris & Archipresbyteri, aliorumque Canonicorum dictæ Ecclesiæ Cathedralis, eamdemque misisse RR. Venerabilibus & Eximiis DD. Decano & Capitulo Ecclesiæ Cathedralis Tornacensis… an. MDCXI mensis Septemb. die XXVIII: Exceptæ sunt Tornaci VII Octobris, insigni reuerētia ac honore, vti idem Cognatus testatur. Fit nunc illius in Officio Ecclesiastico Tornaci commemaratio VII Febr. vt ex Officiis anno MDCXXVI excusis patet. vtriusque Translationis S. Chrysolij meminit Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico.

[12] Lensij quoque, Artesiæ oppido, in collegiata S. Mariæ ecclesia, partem corporis S. Chrysolij asseruari tradit idem Raissius in Hierogazophylacio & in Notis ad eiusdem Sancti Vitam. [pars Lensij:] Et fidem facit, inquit, feretrum illius cum sacro capite in capsula argentea antiqua valde, quod hodie religiose & pie adseruant Canonici. Recitat & versiculos de reliquiis in ea Ecclesia quiescentibus, qui ita habent:

Continet Ecclesia Lensensis cella Mariæ,
Corpora sub feretris Sanctorum condita claris;
Vulgani celsi, qui quondam natus ab Anglis,
Ac Willibrordi Traiecti Præsulis almi,
      Corpus Chrysolij Martyris eximij, &c.

de S. Willebrordi reliquiis agemus ad eius Vitam VII Nouemb.

[13] [sacellum,] Ecclesia Cominiensis, vt scribit lib. 1 cap. 10 Gallo-fl. Buzelinus, a S. Chrysolij, oppidi Patroni, famosissimo quondam sacello non leue nomen obtinuit. [templum,] Verlengehemi autem ecclesia parochialis illi dedicata est, iuxtaq; eam is fons scaturit, vt idem Auctor cap. 28 scribit, quem eidem sancto Martyri post abscissum verticem viam facienti, [fons contra febres salutaris.] & vehementer sitienti, Deus repente suppeditauit: multique remedium hausto eius latice febribus quærunt. Eius fontis mentio sit in Vita a Raißio edita nu. 6. Eum Cognatus muris conclusum scribit, cerroq; sibi compertum ait, Iacobum Philippum Rasseghemium, Isenghemij Comitem, ab expeditione Francica, quam duce Alexandro Farnesio Belgij Gubernatore susceperat, reuersum, postquam in arce sua Lommensi, siue Vlmensi, sex hebdomadas molesta fuisset febri conflictatus, hinc haustam aquam potasse, dissuadentibus licet medicis, ac mox recte valuisse.

ACTA
ex MSS. Cominien & Rubeæ vallis.

Chrysolius Episcop., Martyr, Cominii et Verlengehemi in Flandria (S.)
Socii Martyres, Cominii et Verlengehemi in Flandria

BHL Number: 1798

Avctore Anonymo, Ex MSS.

Lect. 1.

Sicut referunt historiographi, quorum dictis aures beneuolas præbere, [S. Chrysolius regij generis,] fidemque pium est adhibere, B. Chrysolius de a Armenijs partibus extitit oriundus. Nam Armeniæ Rex Reginaque eidem B. Chrysolio parentes carnales dicuntur veraciter exstitisse.

L. 2

In annis puerilibus existens B. Chrysolius, a parentibus litterarum studiis traditus est, [studet litteris:] ipsarum nectare veraciter imbuendus.

L. 3

In quibus tantum profecit, & studendo tantam sollicitudinem adhibuit, [fit Episcopus:] vt tam propter illustrissimam illius scientiam, quam vitam sanctissimam, nec non fidem feruentissimam, in Armenia tandem b Archiepiscopus fieri mereretur.

L. 4

Beato autem Chrysolio ibidem Archiepiscopo existente, & pie sancteque viuente, [ob persecutionem,] facta est validissima Christianorum persecutio.

L. 5

Nam ex iussu Cæsaris, tunc totius orbis Imperatoris, Christicole, vbicumque inuenti erant, ad adoranda idola cogebantur, & eis victimas & sacrificia offerre a satellitibus vrgebantur.

L. 6

Hæc autem facere renuentes possessionibus propriis priuabantur, & ab infidelibus per tormenta varia necabantur. Quod S. Chrysolius conspiciens, & ex c reuelatione diuinitus palmam martyrij se recepturum in Gallicanis partibus non ignorans, Armeniam dereliquit, Romam petiit, illud Dominicum adimplendo: si vos persecuti fuerint in vnam ciuitatem, [diuino instinctu migrat e patria:] fugite in aliam.

Cum autem B. Chrysolius Romam peruenisset, Papam accessit, seque eidem tamquam beneuolus filius & Catholicus præsentauit. [Matth. 10 23]

2 die L. 1

Quem Papa sicut filium Christianissimum benigniter suscepit, de huius aduentu quamplurimum congaudendo. [Papam adit:]

L. 2 L. 3

Sed cum eius famam lucidissimam, vitamque sanctissimam veram summus Pontifex reperisset, eum intantum honorauit, [ab eo honoratur,] vt ei d canolam S. Petri Apostolorum Principis, in signum amoris præcipui, tribuere dignaretur.

3 die L. 1

Accepta autem a Papa potestate prædicandi B. Chrysolius, benedictioneque Papali primitus insignitus, [& in Gallias mittitur] Romam reliquit, & se ad partes transtulit Gallicanas.

L. 2

Cum vero ab vrbe Roma egrederetur, associatus est beatissimis Christi Martyribus e Dionysio, Quintino, Piato, Luciano, & alijs quam pluribus, [cum aliis SS.] quorum nomina vitæ adscribūtur in libro, qui ad fidem Christi prædicandam in Gallias fuerant destinati.

L. 3

Quin vero Dionysius Parisiis, Quintinus Ambianis, Piatus Tornaco, & Lucianus Beluagi prædicauerint, [Apostolis Galliarū:] apud modernos nulla est ambiguitas.

4 die L. 1

Iam quid quisque eorum, Crucifixum prædicando, in dictis locis egerit, ipsius gesta exitusque rei plenius manifestant.

L. 2

Quia difficile est, loca, regiones, & populos diuisim exprimere, quibus B. Chrysolius verbum salutis disseminans prædicauit, & ne sermo prolixior aurem fatigare valeat auditorum; [prædicat variis locis,] quomodo & vbi B. Chrysolius ad martyrij palmam peruenerit, breuiter videamus.

L. 3

Sanctus namque Chrysolius illud Domini præceptum in corde meditans, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt; sed & etiam pro viribus adimplens, fidem Trinitatis viuificæ constāter per vniuersam Galliam veniendo, gentibus prædicauit. [Matth. 10. 28.]

5 die L. 1

Qui tandem prædicando, & populos quam plurimos ab erroribus suis conuertendo, [Verlengehemi] ad locum vulgariter f Vrelenghehem nuncupatum, ac in Insulensi territorio situm, securus ac intrepidus peruenit, non veritus incredulæ gentis expetere feritatem.

L. 2

Vbi cum peruenisset, & innumerabilia miracula faciendo, sæpedictum nomen Trinitatis verbo prædicasset, & cum sanctitatem conditionemque suam fama celebrior Cæsaris auribus intimasset; extemplo militibus, [capitur,] satellitibus, & ministris missis, [& flagellatur:] Martyr beatus ex Cæsareo iussu tenetur, deridetur, conspuitur, flagellatur, & tandem pretiosa corona cum cerebro crudeliter amputatur.

L. 3

Mira res magnoque miraculo dignissima. Nam postquam beato Martyri corona cum pretioso cerebro ipsius ab hostili gladio amputata fuisset, [amputatū verticem cum cerebro] et sparsa super terrā cecidisset, ipsam cum cerebro Martyr Domini propriis manibus collegit.

6 die L. 1

Denique beatus Martyr a loco, in quo martyrium sustinuit, recedens, & coronam suam cum cerebro, [colligit, & defert Cominium:] vna cum canola B. Petri superius nominata ante pectus suum in manibus deferens, vsque ad locum qui nunc g Comines nuncupatur, non dicitur restitisse.

L. 2

Ad quem locum cum venisset, & ibidem super altare canolam B. Petri Apostolorum Principis, coronamque propriam & cerebrum obtulisset, [moritur:] vt locum Comminensem suo insigniret martyrio; extemplo beatus

[2]

Martyr dormiens, viuens in Christo, beatam animam dulciter exhalauit.

L. 3

Locus vero Comminensis, in quo B. Chrysolij venerabile corpus requiescit, a loco in quo ipse passus est, pæne distat milliario secundo.

7 die L. 1

Beatissimus Christi Confessor ac patrator h Eligius, Nouiomensis Ecclesiæ Pastor strenuissimus, audita B. Chrysolij vita, [eleuatur a S. Eligio:] eiusque venerando triumpho, iussit eiusdem Martyris corpusculum post multos annos a terra subleuari, & in argentea capsa venerabiliter honorificeque collocari.

L. 2

[capsæ argenteæ includitur:] Quod & ita factum est. Nam eiusdem Martyris gloriosi ossa in argenteo feretro sublimantur: quod cūctis cernere volentibus in dicta Comminensi ecclesia ad præsens demonstratur.

L. 3

Quo in loco per Beati reliquias, nec non per B. Chrysolij merita, [claret miraculis,] quotidie multa miracula operatur, qui viuit & regnat Deus per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a MS. Cominiense habebat Herminiis, & infra Herminiam. Quod parens eius Rex fuisse dicitur, sicut refelli non potest, sipræsertim de certæ alicuius prouinciæ intra Armeniam regno aut principatu sit sermo,

[Regum Armeniæ sanguine ortus,] ita satu est vt dicti veritas constet, si regio sanguine ortus fuerit. Neque id mirabitur, qui in Acta SS. Eustratij, Auxentij, Eugenij &c. editis a Lipomano, legerit, delatum ad Diocletianum & Maximianum, quod tota magna Armenia & Cappadocia illorum edicto repugnarent, & iam vnanimes spectarent ad defectionem, [ubi multitum Christiani.] immutabilem habētes animum in dominum nostrum Iesum Christum. Licet autem magna Armenia nominetur, de minori tamen esse sermonem patet, quia Lysias, quem iusserat Imperator cutā gerere omnium limitaneorum. πάντων τῶν λιμιτα νέων ἐπιτροπέυειν, dicitur tamen τὰς διατριβὰς ἐν τῇ σαταλέαν ποιουμενος Satalis, vrbe minoris Armeniæ, commorans, de Christianis quæstiones habuisse. Et S. Chrysolius in 2 Vita dicitur minoris Armeniæ partibus oriundus fuisse.

b Dubitat Molanus an Episcopus fuerit, an ita pingatur & honoretur, vti & S Piatus, quia fuerunt Apostoli Tornacensium.

c MS. Comin habebat dilatione.

d Cognatus disputat, quid fuerit canola, an reliquiæ aliquæ S. Petri, an pallium a Pontifice consecratum, ideoq; S. Petri dictum, quod fortassis S. Petri reliquiis esset admotum.

[Canola.] Bzouius to. 1 suorum Annal. ad ann. 1280 nu. 5 ex monumentis Ecclesiæ Vaticanæ, recenset inter alia Nicolai III Papæ donaria, Canolum argenteum ad obseruandum corpus Christi. Vnde coniici potest capsulam aliquam fuisse cum reliquiu S. Petri, a Pontifice donatam S. Chrysolio.

e Dabimus horum SS. Acta, 1 Octob. Piati, 9 Dionysij, 31 Quinctini: Luciani Bellouacorum Apostoli dedimus 8 Ianu.

f MS. Rubeæ-vallis Verlenghehem, quod prolongationis domum, aut desiderij, vel prolongatam domum sonat.

g MS. Rub. val. Comines. Ita nunc a Gallis, a Flandris Comene appellatur.

h S. Eligius, Episcopus Nouiomensis & Tornacensis, multa Sanctorumcorpora eleuauit, & elegantibus capsis inclusit, vt ad eius Vitam 1 Dec. dicemus.

ALIA ACTA
e MS. Lensensi edita ab Arn. Raissio.

Chrysolius Episcop., Martyr, Cominii et Verlengehemi in Flandria (S.)
Socii Martyres, Cominii et Verlengehemi in Flandria

BHL Number: 1799

ex MSS.

[1] Beatus a Grisolius regia stirpe editus, minoris Armeniæ partibus extitit oriundus. [S. Chrysolij patria, genus,] Qui ab ineunte infantia litterarum studiis, sacro innouatus baptismate, imbuitur: in quibus se vsque adeo exercuit, tantamque adhibuit operam, vt tam ob illustrissimam illius scientiam, quam vitam sanctissimam, nec non fidem feruentissimam, [episcopatus,] in eadem regione Archiepiscopus tandem fieri meruit.

[2] Suscepto igitur a B. Grisolio Archiepiscopatu, facta est Christianorū validissima persecutio. Iussu enim Diocletiani Romanorum Principis, vbicumque Christiani inuenti essent, ad adoranda idola ducebantur, eisque victimas & sacrificia offerre a satellitibus vrgebantur: hæc autem facere renuentes, primum a possessionibus priuabantur, durissimeque ab infidelibus necabantur. His conspectis B. Grisolius, diuina reuelatione admonitus, Armenia relicta, se Romam contulit: [iter Romam,] illud Dominicum implendo: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam. Cum autem Romam peruenisset, Pontificem adiit, seque eidem tamquam filium Christianissimum præsentauit. [Matt. 10. 23] Qui clementissime susceptus, cognitaque eius fama illustrissima, vitaque sanctissima, sic est honoratus, vt ab eo Canolam B. Petri Apostolorum Principis, in signum amoris, acciperet.

[3] Accepta autem potestate prædicādi B. Grisolius, & benedictione Pontificali primitus insignitus, Roma relicta, se ad partes Gallicanas contulit. [in Galliam] Cum vero ab Vrbe egrederetur, associatus est Beatis Christi Martyribus Dionysio, Quintino, Piato, Luciano, & aliis quāpluribus, [cum aliis SS.] quorum nomina in libro vitæ scripta sunt. Quod vero Dionysius Lutetiȩ, Piatus Tornaci, & Lucianus Bellouaci prædicauerunt, apud modernos nulla est ambiguitas. Nam quidquid, Crucifixum prædicando, dictis in locis horum quisquis egerit, ipsius gesta exitusque rei plenius manifestant.

[4] Sed ne sermo prolixus auditorum aures fatigare valeat, quomodo & vbi B. Grisolius martyrij palmam est adeptus breuiter videamus. Sæuiēte in Christianos Diocletiana persecutione, missus est Parisios ad perquirendum Dei Martyrem Dionysium cum suis, quidam Præfectus Fescenninus: Bellouacum vero ad perdendum virum Dei Lucianum tres ferocissimi viri Latinus, Iairus & Antor: circa vero inferiora loca, quidam Præfectus non minoris crudelitatis & malitiæ, nomine Decius, vt e medio sanctum Archiepiscopum Grisolium tolleret. Decius autē potestate sibi in Christianos sæuiendi tradita gaudēs, intellexit beatum Dei virum Grisolium, suis exhortationibus, ac monitis saluberrimis, plurimos ad veritatis lumen reduxisse, sanctissimæque Trinitatis fidei & Dei voluntati subiecisse; [intrepida fidei prædicatio,] ipsius quoque vitæ sanctimoniam famam prodere; illuc cōcito gradu perrexit. At vero acceptissimus Deo Grisolius, nequaquam incredulæ gentis veritus est expetere feritatem: illud sæpius Domini præceptum in corde meditabatur: Nolite timere eos qui occidūt corpus, animam autem non possunt occidere. [Matt. 10. 28]

[5] Decius extemplo cum suis militibus atrocibusque lictoribus insecutus beatum virum, inuenit eum intrepide prædicantem iuxta quoddam Gentilium fanum, in loco, qui vulgo Vrelenghem dicitur. Beatus hic Martyr, virtute caritatis imbutus, stabat velut colūna immobilis: a satellitibus furentibus, vt mitissima ouicula catenulis ligatur, quasi mancipium acerrime flagris atteritur, & tamquam omnium scelestissimus fustibus immanissime cæditur; cum tamen esset totius virtutis & honestatis exemplar, [cruciatus,] bonorum morum & bene viuendi norma. At vir Deo plenus in omnibus iniuriis sibi illatis, velut alter Iob patiens, dicebat cum regio Propheta: Tu es patientia mea: memineratque verbi Dominici: [Ps. 70. 5] Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autē mortuum fuerit, multum fructum adfert. [Ioan. 12. 24] Ipsum vero duxerunt ad occidentalem plagam fani ministri diaboli, impiumque ferrum in pientissimum virum stringunt, [verticis amputatis,] pretiosumque ei capitis verticem amputauerunt, sparso super terram cerebro. Cum eo & alij quamplures referuntur martyrio coronati.

[6] [socij.] Amputato itaque sacri Antistitis vertice, diuina cœperunt clarere miracula: nam e terra pulcherrimus erupit fons. Mira denique res, magnoque miraculo digna: postquam beati Martyris corona ab hostili gladio fuisset amputata, in terram eliso cerebro ac sparso, [fons miraculosus,] ipse se erigens, cerebrum cum corona propriis manibus recollegit. Deinde a loco, in quo Dei Martyr effectus est, recedens, gressu stabili peruenit in villam, quæ modo nuncupatur Cominium, suismet manibus sacras secum deferens reliquias, [gestatio verticis,] videlicet coronam sanguine litam

[3]

tam cum cerebro, ac nobili Canola B. Petri Apostoli ante pectus suum: vbi sæpius diligentissime Dei verbū disseminauerat, & templum eiusdem loci, ob reuerentiam reliquiarum B. Petri Apostoli, cōsecrauerat; quas secum Roma veniens detulerat.

[7] Deinde ingresso eiusdem Cominij templo, vir Dei ad summum altare, in quo obtulit reliquias prædictas, quibus ac suo martyrio insigniret Cominiensem locum, [mors,] tandem positis genibus, oratione completa, se ac suis Deo commendatis, subito beatus hic Martyr dormiens mundo, viuens in Christo, gloriosam resolutus in mortem, sanctam animam dulciter exhalauit.

[8] [eleuatio,] Beatissimus Christi Confessor Eligius Nouiomagensis Episcopus, audita B. Grisolij vita, eiusque venerando triumpho, iussit eiusdem Martyris corpusculum post multos annos a terra subleuari, & in argentea cassa venerabiliter honorificeque collocari. Quod & factum est: nam eiusdem Martyris gloriosa ossa in argenteo feretro sublimātur: quod cunctis cernere volentibus in prædicta Cominiensi ecclesia ad præsens demonstratur. Quo in loco per B. Petri reliquias, [miracula.] nec non per beati Martyris merita, quotidie multa fiunt miracula, in eo qui viuit & regnat cum Deo Patre & Spiritu sancto per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotatum]

a Ita habebat etiam MS. Cominiense. Hic id reliquimus, quia etiam Raissius sic ediderat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANATOLIO, AMMONE, STATIANO, NEPOTIANO, LVCIO, SATVRNINO, SATVRNO, siue SATVRNA.

[Commentarius]

Anatolius, Martyr (S.)
Ammon, Martyr (S.)
Statianus, Martyr (S.)
Nepotianus, Martyr (S.)
Lucius, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Saturnus, sive Saturna, Martyr (S.)

G. H.

Illustris horum pugilum corona ex variis Martyrologiis contexitur. MS. Romanum monasterij S. Cyriaci in Thermis, quod Baronius in Notis ad XIX Februarij vetustißimum censet, [Anatolius,] solum Anatolium Martyrem profert; quem ceterorum antesignanum seu ducem arbitramur. Plures huius nominis Martyres fuerunt, sed alibi cum aliis sociis: vti liquet in Martyrologio Romano ad XX Martij & XX Nouembris. MS. Aquisgranense & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi tres S. Anatolio iungunt socios his verbis: Item Anatolij, Ammonis, [Ammon,] Statiani, Lucij. Plures Ammones Martyres coluntur, & quidem in Martyrologio Romano: primus Kalendis Septembris cum XL Virginibus Heracleæ occisus; alter VIII Septembris Alexandriæ passus cum sociis XXIV, tertius etiam Alexandriæ cum IV commilitonibus XX Decembris interemptus. Ammonij plures sunt, [Statianus,] quorum aliquos in Ianuario retulimus, sed cum aliis sociis: nam qui adiungitur Statianus, nusquam adhuc a nobis prolatus est. [Lucius,] Lucios (nam id peruulgatum nomen) dedimus VIII, XVIII, XIX, XXI & XXVII Ianuarij, sed aliis vbique iunctis sociis. In antiquis MSS. Lætiensi & Tornacensi hi duo referuntur Statianus & Saturninus. Quamplurimi reperiuntur Saturnini Martyres, [Saturninus,] ex quibus XIII in Ianuario retulimus, ac nonnullos hoc mense damus; sed hisce nusquam adiunctos sociis. Hos ita expreßit MS. Treuirense S. Maximini: Saturnini, Lucæ, (aliis Lucij) Saturnæ, [Saturna,] & aliorum. Qui omnes ita referuntur in veteri MS. Romano, quod S. Hieronymi appellamus: Et alibi Anatolij, Ammonis, Statiani, Nepotiani, Lucij, Saturnini & Saturni. In MS. Richenouiensi: Anatoli, Ammonis, Statiani, Nepotiani, [siue Saturnus,] Lucij, Saturnini, & Sarnæ. At loco Sarnæ, in MS. S. Maximini Saturnæ, in S. Hieronymi Saturni legitur: quo nomine qui appellatus sit nullum adhuc Sanctum dedimus, vti neque Nepotianum vllum. [Nepotianus,] Celebris est S. Nepotianus Episcopus Aruenorum, de quo agemus XXII Octobris. Notus & Nepotianus Presbyter, ad quem S. Hieronymus epistolam II scripsit de Vita Clericorum & Sacerdotum, & cuius Epitaphium tradit Epistola III ad Heliodorum Episcopum auunculum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ADAVCO, siue ADAVCTO, GENERALI OFFICIORVM MAGISTRO ET QVÆSTORE; ET SOCIIS PRÆFECTO ÆRARIO, PRÆFECTO MILITARI, SENATV POPVLOQVE VNIVERSO, CVM FÆMINIS ET INFANTIBVS ANTANDRI VRBIS IN PHRYGIA

CIRCA Annvm CCCIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Adaucus, sive Adauctus, Generalis officiorum Magister et Quaestor, in Phrygia, Martyr (S.)
Praefectus Aerario, in Phrygia, Martyr
Praefectus militaris, in Phrygia, Martyr
Senatus populusque, integrae vnius vrbis in Phrygia, Martyr
Faeminae et infantes integrae vnius vrbis in Phrygia, Martyres

Avctore G. H.

§ I Horum martyrium ab antiquis relatum.

[1] Phrygia ampla Asiæ regio, præter tres metropoles Laodiceam, Synnada, Hierapolim, numerauit olim vltra quinquaginta vrbes Episcopali Sede illustres: [In Phrygia,] quarum incolæ historiam Ecclesiasticam plurimum adornarunt; e quibus contra hæreses præclarum propugnatorem S. Claudium Apollinarem iam supra dedimus. [per ampla prouincia,] At quæ ea Phrygiæ ciuitas tam pia, vt tot vno eodemq; die Sanctos cælo miserit, vulgo latet. Nos infra coniectamus Antandrum, antiquis notam fuisse. Martyrij historiam exhibet lib. 8 Eusebius, [integræ vrbs incēsa ob fidem.] vbi cum immanem persecutionem a Diocletiano motam indicasset, & præcipuos per vniuersum Imperium Martyres nominasset, tandem quasi cum tæderet tantum sanguinis fusum sigillatim narrare, cap. 23 ita exclamat:

[2] Quid opus est multa persequi, & nouas piorum Martyrum per orbem dimicationes, [Ciuium martyriū narrant] alteras alteri succedentes proferre; eorum quidem maxime, qui non communi lege, sed more & instituto bellico essent vndique obsessi oppugnatique? [Eusebius,] Iamdudum enim vrbs Christianorū, quæ est in Phrygia, vniuersa, vna cum populo eiusdem, ab hominibus armatis obsidione vndique cincta fuit, & dum viri simul cum teneris liberis & vxoribus Christi Dei omnipotentis opem inuocabant, facibus ardentibus iniectis incensa: propterea quod tum vniuersus populus, qui ciuitatem incoluit, tum Curator eiusdem, & Præfectus præsidij, pariter cum Magistratibus & priuatis omnibus, se Christianos ingenue confitebantur; neque infidelibus, qui eos idolis hostias offerre mandauerant, vlla ex parte volebant obtemperare. Quidam autem, Adaucus nomine, dignitate a Romanis ornatus, genere apud Italos clarus, omni fere honorum gradu ab Imperatoribus potitus, & Magistri officiorum, & Quæstoris generalis munera integre & incorrupte executus, & præter hæc omnia præclaris pietatis officiis & confessionibus fidei in Christum insigniter nobilitatus; tandem dum adhuc Quæstoris generalis munere fungebatur, pro pietatis defensione certamen ingressus, illustri martyrij corona gloriose redimitus fuit. Hæc iuxta versionem Christophorsoni Eusebius. Plura interserit Ruffinus lib. 8 historiæ Eccles. cap. 11, quæ hic addimus.

[3] [Ruffinus,] Iam vero illud, quod apud Phrygiam gestum est, quis audeat præterire, in quo & communia humanitatis, & propria Romani regni iura violata sunt? Vbi vrbem quamdam Christianorum ciuium, in qua cū & populus omnis, & honorati viri & Curator & Magistratus Christianos se esse, nec adquiescere ad sacrificandum faterentur, circumdari militibus iuberent, cunctosque simul cum mulieribus viros, cum paruulis senes, cum ciuibus ciuitatem iniecto igni concremari, ita vt nullus penitus ex illa vrbe, etiam cum optio volentibus daretur, abscederet. Et hoc in ciues perpetratum est; quod si in hostes egisset, notam crudelitatis habuisset. Verum beati huius numerosique martyrij pariter ab vniuersa vrbe suscepti auctor & dux extitit vir pietate & religione atque omni benignitate clarus, Adauctus nomine, patria & genere Italus, honoribus palatij per gradus singulos vsque ad Officiorum Magisterium perfunctus: rationes quoque per illud tempus summarum partium administrans, qui in supradicta vrbe degebat. Cuius in confessione Christi constantiam omnis populus secutus, boni Ducis exemplo summarum vere partium per martyrium consecutus est palmam.

[4] Hæc Ruffinus, inter alia alludens ad Firmiani Lactantij locum, qui postquam teste S. Hieronymo de Scriptor. Eccles. cap. 80, [Lactantius,] sub Diocletiano in Bithynia, Phrygiæ contigua, Nicomediæ vrbe regia Rhetoricam docuisset, & penuria discipulorū ob Græcam videlicet ciuitatem, ad scribendum se contulisset, in diuinis Institutionibus aduersus Gentes ad Constantinum Imperatorem lib. 5, quem de Iustitia inscripsit, cap. 11 reprehendit crudelitatem aduersus Christianos, a bestia potius, quam homine excitatam: cuius, inquit, iussione

Funditur ater vbique cruor, crudelis vbique
Luctus, vbique pauor, & plurima mortis imago.

Nemo huius belluȩ immanitatem potest pro merito describere: quæ vno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis sæuit… Accepta enim potestate pro suis moribus quisque sæuiit: alij præ nimia timiditate plus ausi sunt, quam iubebantur: alij suo proprio aduersus iustos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli vt placerent & hoc officio viam sibi ad altiora munirent: aliqui ad occidendum præcipites extiterunt, sicut vnus in Phrygia, qui vniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. Hæc Lactantius auctor Martyribus coæuus.

§ II S. Adauci dignitas. Sociorum memoria: tempus martyrij.

[5] Secuti posteriores paßim scriptores: apud Græcos potißimum Nicephorus Callistus lib. 7 hist. Eccles. cap. 10: cui Græce Ἄδαυκος est, [Martyres,] vti & Eusebio. at Ioanni Lango interpreti cum Ruffino Adauctus: idque in eisdem typis Cramosianis, [S. Adaucus, siue Adauctus,] quibus reliquæ editiones Latinæ consentiunt. Eius dignitas Eusebio est διοίκησις τῆς μαγιστρότητος καὶ καθολικότητος: Christophorsono munus Magistri officiorum, & Quæstoris generalis: Ruffino Magisterium officiorum, [Magister Officiorum] & Administratio rationum: Nicephoro ἀξίωμα μαγίστρων: Lango Sublimitas Magistri officiorum, absque vlla mentione Quæsturæ generalis, siue Administrationis rationum, vt illi vox καθολικότης neglecta, videatur ad Magisterium referri, illudq; indicare vniuersale per Imperium ei fuisse commissum. Est autem καθολικὸς iuxta Lexicon Cyrilli Rationalis, [& Quæstor,] qui scilicet tractat rationes pecuniæ publicæ: ita Caßiodorus lib. 6 Variarum: Comitiua priuatarum per Rationalium curam quondam Principum fertur priuatam gubernasse substantiam. Hinc καθολικότης recte Ruffino est administratio rationum, Chrystophorsono Quæstoris generalis munus. Quæ autem istis temporibus dignitas Magistri officiorum fuerit, colligimus ex Zosimo lib. 2 vbi de Licinij & Constantini Magni Imperatorum intestinis bellis agit, ac Licinium Chalcedonem nauigio appulsum memorans, (quod post varias eius clades anno CCCXXIV contigit) ita scribit: [illustri dignitate:] Κοινωνὸν ἑλόμενος οὖ κυνδίνου Μαρτινιανὸν, ἡγεμόνα τῶν ἐν τῇ αὐλῇ τάξεων ὄντα (Μάγιστρον τῶν ὀφφικίων καλοῦσι Ῥωμαῖοι) Καίσαρα καθίστησι, καὶ μετὰ στρατιᾶς εἰς Λάμψακον ἐκπέμπει. Adiungens Licinius sibi socium periculi Martinianum, tū in palatio Ducem ordinum (Magistrum officiorum vocant Romani) Cæsarem creat, & cum exercitu Lampsacum mittit. Hinc supra Patricios habiti, Imperatorumq; consanguinei, fratres, filij eo fuere titulo ornati. Euagrius lib. 3 Histor. Eccles. cap. 29 similem Magistrum Officiorum scribit Longinum fuisse, fratrem Zenonis Imperatoris.

[6] Alij ex his Martyribus dignitate illustres, fuerunt Eusebio Λογιστὴς, & Στρατηγὸς, [& Λογιστὴς præfectus orario.] Christophorsono Curator & Præfectus præsidij, Ruffino solum Curator, Nicephoro solum Στρατηγὸς, quem Langus Præfectum interpretatur. Quia autem secundum Moschopulum & Grammaticam Basilij nomine editam, aliosq; auctores, Λογιστὴς idem est, qui Λογαριαστὴς, rectius dicetur Præfectus ærario, Magister rationum fisci, computis aut rationum exedræ præfectus. In Catalogis Officialium Palatij Constantinopolitani, a Iacobo Goare ad caput 11 Georgij Codini editis, Λογιστὴς τῆς αὐλῆς legitur, qui computorum aulæ præfectus aut censor erat: vt similis vrbis aut prouinciæ illius communi ærario Præfectus intelligendus videatur. Quod vox Στρατηγὸς virum illustrem militiæ præsidioq; vrbis præfectum significet, satis constat. Demum dum Lactantius tradit vniuersum populum cum ipso conuenticulo concrematum, sacrum locum potius innuit, [an Clerus etiam occisus?] in quem multitudo ad Episcopum aliosq; Ecclesiæ Presbyteros ac ministros confluxerat.

[7] Horum Martyrum memoriam consecrant Græci in Menæis VII Februarij, his verbis: [Horum omnium memoria in Menæis,] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι μάρτυρες οἱ ἔκ φρυγίας πυρὶ τελειοῦνται..

Μὴ τῆν πυρὸς φρίξαντες ἰσχὺν ἒξ φρύγες,
Μῆ τῶν φρυγῶν γῆ, πῦργος εἰσιν ἴσχυος.

Eodem die sancti Martyres e Phrygia flammis exusti, martyrio initiantur, At qui in versu ἕξ φρύγες dicuntur quasi sex Phryges, potius ἔκφρυγες e Phrygia oriundi aut ἐκφρίξαντες indicantur hoc modo: Phryges ignis vim non exhorrescentes (non Phrygum regio) facti sunt turris fortissima. Latini eosdem referunt etiam hoc VII Februarij. In Breuiario Romano a Paulo III promulgato, & a Cardinale Quignonio confecto recognitoq;, [& Breuiario Romano:] officium Ecclesiasticum fit de S. Adaucto & sociis Martyribus, & hæc ad Matutinum

[5]

recitatur Lectio III. Tempore Diocletiani & Maximiani Imperatorum sæuiente in Christianos persecutione, ciuitas quædam Phrygiæ, quæ publice & magno ciuium omnium consensu, Christi fidem profitebatur, cum nulla ratione adduci posset, vt Deos alienos adoraret; obsessa ab impiorum exercitu, vniuersa sine vllo sexus aut ætatis discrimine incenditur, tanta impiorum crudelitate, vt nullus omnino ciuis huic vrbis calamitati superfuerit. Cuius beati numerosique martyrij simul ab vniuersa ciuitate suscepti auctor & dux extitit vir pietate & religione, magnitudineque animi clarus Adauctus, Italus natione. Qui multis honoribus reipublicæ functus, tum quoque publicū munus in illa vrbe administrabat. Huius enim in confessione Christi constantiam omnis populus secutus est, eoque duce clarissimi martyrij palmam adeptus VII Idus Februarij.

[8] [cædes hæc facta sub Diocletiano & Maximiano Herculeo,] De eisdem agunt Galesinius, Maurolycus, Canisius, Molanus, & Adauctū hi nominant; Galesinius Adaucum. Qua coronati sint persecutione dißimulat Molanus: alij sub Diocletiano & Maximiano cum Breuiario Pauli III statuunt contigisse; vltimis videlicet eorum imperij annis: quod confirmat Nicephorus Callistus, ab initio libri 7 historiæ suæ enarrans illustriores tempore horum Imperatorū Martyres Orientis, ac martyrio SS. Phileæ & Philoromi (de quibus IV Februarij) capite 9 exposito, mox capite 10 adiungit ciuitatem Phrygiæ totam martyrium subiisse; ac tandem capite 20 tradit Diocletianum & Maximianum deposito Imperio, priuatos vixisse, atque interiisse. Eodem modo Russinus suam historiam deducit, ac martyrio SS. Phileæ & Philoromi Martyres hosce subiungit: ambo Eusebij optimi interpretes, dum quæ hic Sanctis illata etiam a successoribus supplicia, occasione eiusdem loci coniungit, melius tempori singulorum Imperatorum adaptant. Nec Eusebius repugnat: cum enim martyria octo annis in Palæstina patrata capite XXII retulisset, capite sequente transitione ad Phryges facta, ἠδὴ γοῦν, iam dudum, olim, quondam, (initium persecutionis innuens) tradit ciuitatem Phrygiæ exustam esse.

[9] [potius quā sub Gallerio Maximiano.] Baronius tamen in Annalibus horum Phrygum martyrium reiicit in annum Christi CCCVIII, quartum post purpuram a Diocletiano & Maximiano Herculeo depositam. Quo modo & Martyrologium Romanum correctum, in quo hæc leguntur. In Phrygia S. Adauci Martyris, qui ex Italia genere clarus, & omni fere dignitatum gradu ab Imperatoribus honoratus, dum adhuc Quæstoris officio fungeretur, martyrij corona pro fidei defensione dignatus est. Item plurimorum sanctorum Martyrum vrbis vnius ciuium, quorum dux erat idem Adaucus, qui cum omnes Christiani essent, & constanter in fidei confessione persisterent, a Galerio Maximiano Imperatore igne consumpti sunt. Hæc ibi. Est Galerius Maximianus, anno CCCIV cum Constantio Chloro Augustus creatus.

[10] Alios duos Martyres in Phrygia fustibus occisos retulimus XXVI Ianuarij, quos non recte Raderus cum his Martyribus confundit.

§ III Horum martyrium Hispaniæ affictum.

[11] Phrygiæ noualis intentatur ab Hispanis, ob Chronicon Iuliani Petri, sæpius a nobis refutatum: in quo num. 127 hæc leguntur: [Horum Martyriū Hispaniæ adscribitur] Septimo Februarij sub Diocletiano in Hispania ciuitate Frigia, quæ nunc dicitur Frias, in Veteronibus, innumerabiles Martyres sub Duce Adauco ciue, & ipsi ciues horribiliter combusti, in quibus Virgines, Matronæ, nobiles ac totus Senatus ac Clerus patitur. [a Iuliano Petro,] Hæc in illo Chronico, quod secutus Ioannes Tamayus Salazar, ita scribit in Martyrologio Hispanico: VII Idus Februarij, apud vrbem Phrygiam Hispaniæ in Veteronibus passio SS. Adauci Ducis, [Tamayo Salazario.] cum omnibus Clericis, Decurionibus, Nobilibus, Virginibus, Matronis & accolis ciuibus ipsius vrbis, qui Diocletiano imperante omnes pro Christi fide martyrizati, turmatim purpureis redimiti coronis, in æternam sunt beatitudinem ingressi. Hæc Salazar, a quo citatur P. Hieronymus Rom. de la Higuera in Martyrolog. Hispan. necdum edito: cuius verba ita Latine transfert: Apud Hispaniæ in Veteronibus vrbem Frias, olim Phrygiam vocitatam, [Higuera,] sic a Phrygiis conditoribus dictam, innumerabilium Martyrum, qui pro Christo in Diocletiani persecutione combusti sunt. Hanc eamdem opinionem, addit Salazar, amplexi sunt Martinus Carillo Annal. Eccles. lib. 2 ann. 309 fol. 115, [neutiquā a Martino Carillo.] P. Camargo eius abbreuiator in Theatro Eccles. anno 309 fol. 182. Verum fallitur Salazar: citato quippe folio agit Carillo de variis Martyribus Romæ, in Palæstina, in Ægypto, Alexandriæ, Anthiochiæ, aliisq; in locis interemptis, interq; eos recenset hos Martyres his verbis ita Latine translatis: In Phrygia quædam ciuitas vniuersa cum Duce suo Adauco, quod omnes ciues essent Christiani, igne absumpta est VII Februarij. In Carillo simul reiicitur abbreuiator eius Camargo, quem non vidimus.

[12] Est autem oppidum Frias, vbi traduntur hi Martyres occubuisse, [Frias oppidum vbi situm?] ad fluuium Iberum in confiniis Biscaiæ & Castellæ veteris, sub diœcesi Burgensi, a qua vrbe XLVIII Mill. distare ait Salazar. Gabriel Pennotus lib. 2 Historiæ Canonicorum Regularium cap. 31 § 6 meminit collegij Canonicorum Regularium, quod de Frias dicitur, siti in Diœcesi Palentina, regni Legionensis, dictæ Burgensi diœcesi contigua. Verum quis antiquorum auctorum istic Phrygiam vrbem seu Frigiam constituit? [an Phrygia] quis populos istos Veterones dixit? Berones, Græce Βήρωνας agnouerunt non procul inde Ptolemæus lib. 2 Geographiæ cap. 6, [& apud Veterones?] Strabo lib. 3, qui eos a Tyriis appellatos censet, & ex Hispanis Florianus do Campo lib. 2 Hist. Hispan. cap. 4 a Salazario citatus, qui lib. 4 cap. 13 & 14 Betulones describit, quos corrupte tradit Beterones ab aliquibus dici, populos Catalaniæ, quorum vrbs Betulo, nunc Badelona dicitur, leuca a Barcinone distans, quam fluuius Beses, seu Beson, forsan antiquis Betulo, præterlapsus, in mare mediterraneum effluit: verum quam hæc procul a Biscaia distant! Et tamen ob vocabulum, quod corrupte expressum Florianus fatetur, suam conatur opinionem confirmare vir eruditus.

[13] Demum etiamsi certo constaret oppidum Frias, & olim Phrygiam dictum fuisse, & metropolim Veteronum extitisse; nihil tamen inde conficeretur contra apertißima testimonia Eusebij, Lactantij, Ruffini, Nicephori, [Vera lectio Eusebij oppugnata,] ac tabulas Ecclesiasticas Ecclesiarum Orientalium æque atque Occidentalium, vti ex supradictis liquet. Opponitur a Salazario auctoritas Alphōsi de Madrigal, Ecclesiæ luminis, & Hispaniæ sanctitate & litteratura ornamenti, Episcopi Abulensis in Animaduersionibus ad dictum caput 23 Eusebij, verba huius secundum genuinam veterum codicum lectionem sic extendentis: Iam dudum vrbs Christianorum, quæ Phrygia est. Vbi mutilata præpositione IN, remanet Phrygia, nomine & titulo vrbis, non prouinciæ. Ex quo liquet, quod exscriptores Ruffini, Nicephori & Lactantij, ignorata vrbe, titulo Phrygiæ condecorata, Eusebij autographum corrumpentes, prȩpositionem IN addiderunt, vt sensus esset, non quod vrbe cognomento Phrygia Martyres isti occubuere, sed quod vrbe in prouincia Phrygiæ agonem compleuere. Hæc Salazarius.

[14] At primo, qui profertur Alphonsus de Madrigal, vulgato nomine Tostatus appellatus, Madrigalæ oppido diœcesis Abulensis natus, has in Eusebium non scripsit Animaduersiones, inter opera eius omnia sæpius edita nondum prolatas; [stabilitur,] nec potuit secundum genuinam veterum codicum lectionem citata ante verba corrigere, quæ non sunt Eusebij auctoris Græci; sed Ioannis Christophorsoni interpretis, [ex consensis editionum Græcarum & Latinarum,] integro seculo dicto Alphonso Tostato iunioris: cuius versioni consentiunt Græca Eusebij a Roberto Stephano anno MDXLIV, ac deinde cum interpretatione Christophorsoni Coloniæ Allobrogum anno MDCXII excusa, his verbis: Ἠδὴ γοῦν ὅλην χριστιανῶν πόλιν αὔτ ἀνδρον ἀμφὶ τὴν φρυγίαν ἐν κύκλῳ περιβαλόντες ὁπλῖται πῦρ τε ὑφάξαντες κατὲφλεξαν, αὐτοῖς ἅμα νηπίοις καὶ γυναιξὶ

[6]

τὸν ἐπὶ πάντων θεὸν χριστὸν ἐπιβοωμέγοις. Malim pro ἄυτανδρον, Ἄντανδρον legere, quæ vrbs Phrygiæ Straboni, Ptolomæo, ipsiq; Virgilio 3 Æneidos memorata. Sensus ergo est. Iam igitur Antandron vrbem Phrygiæ, totam Christianam milites obsidione cingentes igne iniecto combusserunt cum ipsis paruulis & mulieribus Christū Deū super omnia inclamantibus. [vrbis Antandri,] De Phrygia alioquin agere Eusebium patet ex transitione ad hoc illustre certamen sub finem capitis præcedentis: [& locorum coniunctorum:] ταῦτα μὲν οὺν τὰ κατὰ Παλαιστίνην ἐν ὅλοις ἔτεσιν ὀκτὼ συμπερανθέντα μαρτύρια. Ista sunt martyria octo annis integris in Palæstina patrata. Illis consentiunt verba tituli huius capitis: Περὶ τῶν κατὰ φρυγίαν πραχθέντων. De iis quæ Phrygia gesta sunt. Qui titulus ita formandus fuisset: De iis quæ in Hispania gesta sunt: potißimum cum ex Palæstina tam procul ad Hispaniam, in vltimum Occidentem deflecteret narratio.

[15] Secundo perperam assumitur, autographum Eusebij ab exscriptoribus Ruffini, Nicephori & Lactantij corruptum esse: cum contra certißimo confirmetur antiqua Eusebij lectio ex constanti illorum consensu, [vti & Ruffini,] quem Ruffino affirmant Goffredus Boussardus, Ioannes Scallus, Beatus Rhenanus, qui ex variis MSS. in lucem illius opera ediderunt, primus anno MDXXVI, alter an. MCDLXXIX, tertius an. MDXLI. Nicephorus vero vocauit πόλιν μίαν περίπου τὴν φρυγίαν, id est, [Nicephori,] interprete Ioanne Lango, & recognoscente Frontone Ducæo in omnibus prorsus editionibus, oppidum quoddam Phrygiæ, siue intra Phrygiam aut in circuitu Phrygiæ: ita περίπου est quasi ἐν κύκλῳ τῆς φρυγίας. [ac Lactantij Eusebio antiquioris.] Demum Lactantius Eusebio antiquior, cuius hic meminit in Chronico ad X annum Constantini Imperatoris, omnem nobis controuersiam dirimit, dum vniuersum populum in Phrygia concrematum tradit, & mox eodem capite de Bithynia huic Phrygiæ contigua agit. Operum autem Lactantij editiones inspeximus varias, vt antiquißimam anno MCDLXV in monasterio Sublacensi factam, Aldinam anni MDXXXV, Basileensem studio Xysti Betulæi anni MDLXIII, Plantinianam Michaëlis Thomasij anni MDLXXXVII, Romanam Iosephi Isæi anni MDCL, aliasq; seorsim & in Bibliothecis Patrum sæpius publicatas.

[16] Tertio In chronico Iuliani Petri horum Martyrum Dux Adaucus ciuis vrbis Frias, seu Phrygiæ, [S Adancus non Hispanus, sed Italus.] cum reliquis traditur fuisse, qui secundum Eusebium, Ruffinum, Nicephorum, & tabulas Ecclesiasticas supra relatas, apud Italos genere clarus extitit, vt vel inde colligamus parua cum diligentia illud Chronicon fuisse congestum.

DE S. AVGVLO EPISCOPO MARTYRE IN CIVITATE BRITANNIÆ AVGVSTA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Augulus, Episcop. Mart. in ciuitate Britanniae Augusta (S.)

Avctore G. H.

[1] Gildas Britannicorum Scriptorum antiquißimus, libro de Britanniæ excidio, [In Britannia olim ciuitates,] tradit eam bis denis bisque quaternis ciuitatibus decoratam fuisse. Gildam secutus Beda lib. 1 cap. 1 Britanniam XX & VIII ciuitatibus quondam nobilissimis ait insignitam fuisse. Harum ciuitatum catalogos exhibet Vsserius de primordiis Ecclesiarum Britannicarum cap. 5, vnum seculo Christi IX a Ninio in Chronico Britannico conscriptum, ipse ex duobus antiquißimis exemplaribus Cottonianis excerpsit, cumq; aliis nouem MSS. contulit: alter in Henrici Huntindoniensis lib. 1 historiæ Anglicanæ extabat. In hisce ciuitatibus totidem Sedes Episcopales olim erectas fuisse contendit Galfridus Monumethensis lib. 4 Historiæ Britannicæ cap. 19, [& Episcopatus:] plurimiq; posteriores Scriptores, quos citat Vsserius. Quidquid de eo numero Episcopatuum fuerit, quorum Notitiam non scimus vspiam extare, suos Britanniam habuisse Episcopos certum est: ex his hodie in omnibus prorsus tabulis sacris Martyrologiorum refertur S. Augulus, [S. Augulus Episc. Martyr] siue Augulius Martyr. De hoc ita legimus in antiquo MS. Martyrologio Romano sub nomine S. Hieronymi: In Brittannia, ciuitate Auguria, natalis Auguli Episcopi & Martyris. Nullum in Catalogo ciuitatum Britannicarum apud Ninium & Huntindonium, aut alios Britannicos Scriptores huius Auguriæ vestigium reperimus: [in ciuitate Augusta,] vt suspicemur in dictum Martyrologiū mendam irrepsisse, & substitui debere ciuitatem Augustam, quam reliqui auctores exprimunt; Beda, Ado, Rabanus, Martyrologia MSS. Tornacense S. Martini, Letiense, Bruxellense, Leodiense S. Lamberti, Vltraiectinum S. Mariæ, Treuirense S. Maximini, Florarium MS. In Britannia, (aliis Britanniis) ciuitate Augusta, natalis S. Auguli Episcopi & Martyris. aliqui Augulij, MS. S. Richarij sub nomine Bedæ, Atigulij. Vsuardus editus, & in omnibus paßim MSS. Bellinus, Martyrologium Pragense MS. & Coloniense antiquum: In Britanniis, ciuitate Augusta, natalis B. Auguli Episcopi, qui cursum temporis per martyrium explens, æterna meruit suscipere præmia. Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 105, Augulius, inquit, Episcopus in Britannia martyrium passus est. Hic enim Pontifex Augustæ ciuitatis Britanniæ ætate ac viribus prouectus, cursum temporis per martyrium complens, æterna meruit suscipere præmia.

[2] Hæc solum apud antiquiores Scriptores reperimus de glorioso hoc Martyre, cuius Acta aut calamitosi temporis iniuria numquam scripta sunt, aut certe cum aliis veteribus monumentis perierunt. Quod ad ciuitatem Augustam spectat, hoc certum est, non solum vrbibus cognomina ab Imperatoribus, senatuq; Romano imponi solita fuisse, sed cognominum etiam ambitionem atq; adulationem adeo creuisse, vt singulæ vrbes, quotquot vellent, propria auctoritate deligerent, vti obseruat Dio lib. 54 Historiæ Romanæ, vbi Paphon tradit Augustam cognominatam. Et præ reliquis expetitum Augustæ cognomen, quo non videretur honorificentius posse excogitari: maxime si in iis vrbibus commorati aliquando erant Imperatores. Henrici Spelmanni iudicio in Apparatu ad Concilia Britannica vrbs Eboracum sub Romanis emicuit clarior: non solum totius regni caput, [forte Eboraco,] sed & Britannici orbis Roma altera: Palatium, Curia, & Prætorium Cæsarum, vbi Seuerus Imperator legem dictauit, vitamque exhalauit. Qua etiam in vrbe, teste Cambdeno in Brigantibus, Constantius Chlorus diem obiit, & apotheosi in diuos est relatus: statimque Constantinus filius eius in Imperatorem leuatus. Hinc postea in Concilio Arelatensi I anno Christi CCCXIV Eboracensis Episcopus primus inter Britanniæ Episcopos subscripsit in hunc modum: Eborius Episcopus de ciuitate Eboracensi, Prouincia Britanniæ. Restitutus Episcopus de ciuitate Londan, prouincia supradicta &c. vt mirum non foret illi Augustæ cognomen æque attributum fuisse atque vrbi Londinensi, de qua Ammianus Marcellinus lib. 27 ita scribit: Egressus Theodosius, [aut Londino.] tendensque ad Lundinium vetus oppidum, quod Augustam posteritas appellauit. & lib. 28, Theodosius ab Augusta profectus, quam veteres appellauere Lundinium. Vbi Lundinium additur, vt dubium, quod de pluribus Augustis esset, auferretur. Hinc tamen Ferrarius, in Topographia Martyrologij Romani Augustam Britanniæ, quæ & Augusta Trinobantum, postea Londinium dictam scribit. Idem Ferrarius post Martyrologium Anglicanum, vti etiam Vsserius lib. 7, Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ VII Februarij aliiq; recentiores S. Augulum Londinensium Præsulem faciunt. Verum dum non constat Londinum solum hoc Augustæ cognomine nuncupatum esse, malumus antiquum nomen Augustæ retinere cum Romano Martyrologio, in quo

[7]

ita legitur: Augustæ in Britannia, natalis B. Auguli Episcopi, qui ætatis cursum per martyrium explens, æterna præmia suscipere meruit. Hæc de loco.

[3] Magis etiam obscurum martyrij tempus. Galesinius de eo primus, quoad meminisse possumus, ita pronuntiat: Augustæ in Britannia S. Auguli Episcopi, [Passus dicitur sub Decio,] qui virtutibus præstans, cum ætatis cursum Decio Imperatore, constanti martyrij certamine confecisset, cælesti præmio decoratus est. Allegantur in Notationibus, Ado, Vsuardus, Beda, Vandelbertus & Hermanus. Verba trium priorum dedimus. Wandelbertus ita Sanctum alloquitur:

Augule septenis mundum vincendo triumphas.

Si Hermani nomine intelligatur auctarium ad Vsuardum Carthusianorum Coloniensium, quod ab Hermanno Greuen elaboratum est, nihil istic vltra Vsuardi verba de Decio additur. Sub hoc quoque Decio passum tradit Ferrarius in Topographia citatis Beda & Catalogo, sed apud quos nulla etiam Decij mentio. Ferrarij Topographiam secutus, sub Decio dici passum ait Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, quibus S. Augulum adscribit. Ghinium oppugnat Vsserius, [potius sub Diocletiano.] & S. Augulij passionem asserit ad persecutionem decimam Diocletiani potius, quam ad præcedentium aliquam referri necesse esse, si a communi scriptorum Britannicorum consensu non discedatur, qui primum omnium Albanum in Britannia pro Christo sanguinem fudisse statuit: ideoq; in Indice Chronologico martyrium eius attribuit anno Christi CCCIV. Ad sequentem refert Martyrologium Anglicanum priori editione, his verbis: Eodem die Londini depositio S. Auguli Episcopi & Martyris, qui in persecutione Diocletiani, propter prædicationem Christianæ fidei, in nostra insula magnæ Britanniæ interemptus est a veritatis inimicis, circa annum Christi CCCV, paullo post necem S. Albani. In posteriore editione dicitur mandato Præsidis Britanniæ occisus, circa annum CCC. Colitur S. Albanus XXII Iunij, inter antiquos Britanniæ Martyres præcipuus, cuius Acta Gildas de excidio Britanniæ & Beda lib. 1 cap. 7 describunt.

[4] Extat excusum typis Plantinianis anno MDLXIX Calendarium Ecclesiasticum Ioannis Horolani & recognitum appellatur, forte ob Calendarium Ecclesiasticum Radulphi de Riuo, olim circa annum MCCCXC Decani Tungrensis, cum Vsuardo a Molano anno MDLXVIII vulgatum. In hoc Calendario recognito ista leguntur: [an Episcopus Hibernia?] VII Idus Februarij Augurij Episcopi Hiberniæ anno CCCLXI, sub Valentiniano. citantur Beda & Vsuardus, quibus Augulus, in nonnullis MSS. Augulius est, non Augurius: & Episcopus Britanniæ, non Hiberniæ dicitur: nec cædis indicant tempus. quod & hic non recte consignatum. Imperabat adhuc anno CCCLXI mense Februario Constantius, qui demum III Nonas Nouemb. vita functus. Ei Iulianus, huic Iouianus suffectus: ac tandem Valentinianus anno CCCLXIV. Henricus Fitz-Simon noster Catalogo Sanctorum Hiberniæ Leodij MDCXIX excuso inscripsit Augurium Episcopum VII Februarij; citato Genebrardo in Calendario ad Sanctos anno CCCLXI. Eumdem Augurium refert Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, Venetiis anno MDCXXV impresso: In Hibernia S. Augurij Episcopi. annotatq; ex Calendario Genebrardi, qui illum sub Valeriano vixisse tradat. Putat autem eumdem esse cum S. Augulo. Imperauit Valerianus ab anno CCLIV ad CCLX. Vsserius in Addendis ad caput 7, eumq; secutus Colganus hoc die, allegant Genebrardum in Calendarij Romani Chronologia; atque eadem verba, quæ ex Calendario Horolani dedimus, repetunt: vt vna vtriusque censeatur auctoritas. Colganus deinde hæc magis consundit, dum S. Augurium vult non Episcopum Hiberniæ, vt Horolanus, [aut origine Hibernus?] Genebrardus, Fitz-Simon, Ferrarius scribunt, sed patria vel origine Hibernum, in Britannia Augustæ, hoc est Londinensis ciuitatis, Episcopum fuisse. quod etiam innuere videtur Vsserius.

[5] Thomas Dempsterus lib. 1. Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum num. 40 hæc scribit: S. Augurius, Augulius, Aulus, Augulus, vir sanctissimus, [an Episcopus Scotiæ?] Episcopatum in Britannia gessit, id est, Scotia. Nam eo seculo nulli in Anglia Christiani, siquidem prima Euangelij receptio euanuerat: nec S. Augustinus illius gentis sanctissimus Apostolus aduenerat, vt clare successio temporis indicat. Hunibertus sane Scotus scriptor antiquissimus in sua historia, eius in Scotia labores, prædicationem, & miracula extollit. Scripsit de fide plantanda lib. 1. de fuga persecutionis lib. 1. [& scriptor?] Passus est Augustæ in Britannia VII Februarij anno CCCLX. Ghinius, Genebrardus, Vsuardus, Wandelbertus. Quorum auctorum verba protulimus. Libidinem Dempsteri in fingenda historia Huniberti, & libris ab Augulo scriptis reprehendit Vsserius, & quod recentiori Scotiæ antiquum Christi Martyrem vendicet. Adde inepte asseri, dicto anno CCCLXI, primam Euangelij receptionem euanuisse: circa quod tempus fidem Christianam maxime floruisse indicat tum præsentia Britannorum Episcoporum in Ariminensi Synodo sub Constantio anno CCCLIX, apud Sulpitium Seuerum lib. 2 Historiæ sacræ; tum facta ab hac Ecclesia Britannica approbatio fidei, quam Patres in Concilio Nicæno profeßi fuerant, in litteris anno CCCLXIII ad Iouianum Imperatorem datis indicata, a S. Athanasio & reliquis Episcopis nomine omnium Ægypti, Thebaidos & Libyæ Episcoporum apud eumdem Athanasium tomo 1, pag. 399, Theodoretum lib. 4 Histor. Eccl. cap. 3. & Nicephorum Callistum lib. 10 cap. 42. Demum quamuis annum CCCLXI permitteremus cum DLXI permutari, quo S. Augustinus necdum aduenerat, magna tamen pars Britanniæ neque erat ab Anglis occupata, neque ab iis ad idololatriam redacta; vt vel ideo ad Scotos relegari S. Augulum Episcopum non sit necesse. Quin Scotorum Historicus Hector Boëthius lib. 8 tradit Vodinum Episcopum Londinensem ab Hengisto primo Duce Anglo-Saxonum, qui Britanniam ingreßi sunt, interfectum esse; vt etiam S. Augulus, si eum tempore Anglorum vixisse comprobasset Dempsterus, locum vel inter Vodini successores reperire potuerit; qui omnes ignoti latent vsque ad Theonum, quem Westmonasteriensis scribit anno tamdem DLXXXVI cum reliquiis Sanctorum in Cambriam transfugisse. Quod idem de Todiaco Archiepiscopo Eboracensi narrat. Sed ipse eius rei fidem præstet.

[6] Dauid Camerarius eumdem inscripsit Menologio Sanctorum Scotorum, traditq; reliquias asseruatas fuisse Dundrani in Brigantibus. Fuerunt autem Brigantes non Scotiæ, sed Angliæ populi, quorum sedes nunc occupant Eboracenses Occidentales, [an extent reliquiæ.] Dunelmenses, Lancastrij, atque alij. Quæ a Camerario allegatur Vita Dernagillæ, nobis prorsus incognita est. De eodem autent S. Augulo se agere fatetur, dum auctoritatem adducit Constantini Ghinij. Fuit ergo in Britannia, ciuitate Augusta, S. Augulus Episcopus & Martyr. Cetera, quæ e variis, nil solidæ rationis habent; ideoq; a nobis cuncta diffusius exposita.

[8]

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEOPEMPTO ET SOCIIS

[Commentarius]

Theopemptus, Martyr (S.)
Socii Martyres

G. H.

Plures Menæa Græcorum suggerunt Theopemptos, qui defectu Actorum difficulter distingui possunt. Ex his III Ianuarij dedimus S. Theopemptum Episcopum sub Diocletiano gladio peremptum, cum Theona mago, quorum infra mentio sit in Martyrum Nicomediensium Actis. Alium hunc arbitramur Theopemptum, quem Menæa martyrij palmam volunt obtinuisse cum sociis siue comitibus, [SS. Theopempti plures.] καὶ τῆς συνοδοίας αὐτου & comitatu eius: absque vlla dignitatis sacerdotalis aut Episcopalis mentione. Eadem Menæa II Ianuarij hæc habent: SS. Theopemptus & Theodote, quæ fuit mater sanctorum Medicorum, qui sine pecunia ægrotos curabant, in pace quiescunt. Egimus eo die de S. Theodote matre SS. Cosmæ & Damiani, omisso S. Theopempto, ne forte idem esset qui III Ianuarij Episcopus colitur: addo, aut VII Februarij; licet hoc intersit discrimen, quod ille in pace obdormierit, hi martyrio decorati.

DE SS. MILLE ET TRIBVS MARTYRIB. EX QVATVOR IMPERATORIS PROTECTORVM FAMILIA ET CLIENTELA, NICOMEDIÆ.

CIRCA ANNVM CCCII

[Praefatio]

Mille et tres, famuli quatuor Protectorum Imperatoris, Martyres Nicomediae (SS.)

G. H.

[1] Gordianus Iunior Imperator, vt auctor est Cedrenus, primus Candidatos & Protectores, ordinemque Scholarium instituit, quem de suo nomine Iuniorum appellauit. [Dignitas Scholariū,] Erant autem Scholares, Græce Σχολάριοι, ex solis militiæ peritis exercitatisque præmij loco selecti, vt aßidue in aula, tamquam Imperatoris custodes, versarentur, eumq; in publicum prodeuntem magnificentiæ atque ornatus caußa comitarentur. [Candidatorum,] Ex Scholaribus secundum institutionem eiusdem Gordiani eligi solitos Candidatos, ætate vigentes ac robore, quiq; hosti adspectu forent terribiles, traditur in Chronico Alexandrino. Inter hos duos ordines dignitate quasi medij censebantur Protectores, [Protectorū Imperatoris.] Græcis vocabulo Latino etiam Προτίκτορες appellati: erantq;, teste Menandro de Legationibus, tamquam βασίλειοι προσκεπασται, id est, Stipatores Imperatoris, eiusq; Σωματοφύλακες.

[2] Horum Protectorum dignitatem apud subsequentes Imperatores, non solum continuatam, [Horum Martyrū Acta Græca hactenus inedita,] sed amplis etiam honoribus diuitiisq; auctam fuisse, horum Martyrum Acta confirmant, quæ Græca nacti sumus ex bibliotheca Medicæa Regum Franciæ, hactenus inedita: quibus hic titulus præfixus erat: Ἄθλησις τῶν ἁγίων χιλίων τριῶν, τῶν ἐν Νικομεδείᾳ τελειωθέντων. Certamen Sanctorum mille trium qui Nicomediȩ vitam finiuerunt, & quidem, vt sub finē dicitur, μηνὶ τῷ παρ᾽ Ἀγυπτίων λεγομένῳ Μεχὶρ τρισκαιδεκάτῃ. die XIII mēsis ab Ægyptiis Mechir appellati: qui dies in VII Februarij conuenit: soletque is numerus hoc modo ΓII exprimi, pro quo errore amanuensium ἡμέρα δωδεκάτη, [an Ægyptio auctore scripta?] dies duodecima, quæ Græcis hac nota ΔII indicatur, in MS. irrepserat. Ex mense autem Ægyptio expresso colligi posse videtur, Acta ipsa ab initio auctore quopiam Ægyptio conscripta fuisse, atque aliquos e Martyribus, & forte præcipuos, quorum honori augendo illud studium auctor impenderit, ex Ægypto oriundos, aut certe eorum sacra lipsana eo translata.

[3] [Eorū memoria 7 Febr. apud Galesiniū,] Galesinius ita horum meminit: Nicomediæ sanctorum trium millium Martyrum. Hi serui cum Dominos suos, eosque principes viros ad fidem conuersos, Diocletiano Imperatore, pro Christo martyrium constanter subiisse vidissent, eorum diuinam virtutem imitati, adiunctis sibi filiis & vxoribus propinquisque omnibus, veniunt in Diocletiani conspectum, vnoque ore ac libera voce Christianos se esse professi sunt: quos omnibus artibus frustra tentatos, vt de sententia deduceret, iussit omnesa militibus occidione occidi. Hæc Galesinius, quæ in Notationibus ait, in litteris Græcis prodi. Ast in Actis MSS. ij qui de familia quatuor Protectorum erant, cum vxoribus ac liberis mille & tres numerati sunt, Græce συναριθμήσαντες ἑαυτούς χίλιοι καὶ τρεῖς.

[4] Græci in Menæis hoc ipso die ista habent: Μνήμη τῶν ἁγίων χιλίων Μαρτύρων καὶ τριῶν ὀικετῶν καὶ τεσσάρων Προτεκτόρων, [& in Menæis Græcorum.] τῶν ἐν Νικομηδείᾳ μαρτυρισάντων, &c. Eodem die memoria sanctorum mille Martyrum & trium famulorum, & quatuor Protectorum Nicomediæ occisorum. Isti famuli seruiebant quatuor Protectoribus, sub quibus ex edicto Imperatoris comprehensus est Petrus sanctissimus Episcopus Alexandrinus, qui capite plexus est: post cuius mortem & Protectoribus cum tota familia sua in Christum credentibus & martyrio affectis; horum famuli propter fidem in Christum vltro omnes cum vxoribus & liberis & infantibus ad Diocletianum properarunt, & se Christianos professi, cum adduci non possent, vt Christum negarent, omnes ab exercitu gladiis concisi sunt. Hæc Menæa, quæ eadem leguntur in βίῳ Ἁγίων Maximi Cytheræi.

[5] At qui memoratur Petrus, custodiæ quatuor Protectorum commissus, male dicitur Episcopus Alexandrinus, quem III Februarij ad Vitam SS. Phileæ & Philoromi § 1 nu. 6 aliquot annis ostendimus superfuisse, [Quis Nicomediæ Petrus Martyr?] postquam Diocletianus purpuram posuerat. Et vero Petrum constat non Nicomediæ, sed Alexandriæ, vbi Episcopus erat, martyrium subiisse. Videtur autem hic Petrus esse illustris e Cubiculario Diocletiani Martyr, cuius egregium certamen referemus XII Martij. De eo agit Eusebius lib. 8 histor. Eccl. cap. 6 & paßim alij. At S. Petrus Episcopus Alexandrinus colitur XXVI Nouembris.

[6] Videntur autem hoc ordine occisi, primo SS. Theopemptus Episcopus & Theonas Magus III Ianuarij, [Theopemptus,] dein quatuor Protectores XX eiusdem Ianuarij, postea hi mille & tres illorum serui & clientes VII Februarij, denique Petrus Cubicularius XII Martij: quorum omnium infra in Actis mentio fit. Excepit autem S. Theopemptus excitatæ a Diocletiano Imperatore persecutionis primam procellam, vti referunt Menæa III Ianuarij. quibus consentiunt Acta antiqua Latina in Appendice ad illum diem edita, quæ ita incipiunt: In primo anno persecutionis suæ Diocletianus Imperator de Roma veniens subiit vrbem Nicomediam, in qua fabricari fecit idola multa. Factum est autem post dies aliquot, vt a suburbanis prædiis vrbem vir Dei ingrederetur Episcopus, nomine Theopompus. Hic namque primus est, qui martyrium pertulit in initio persecutionis Diocletiani nequissimi. [& 4 Protectores.] Ex Protectoribus solius Eusebij nomen infra in Actis exprimitur. Hoc autem ordine referuntur XX Ianuarij in Menæis: Bassus, Eusebius, Eutychius, Basilides. Vixerunt hi, vt ibidem additur, Diocletiano Imperium gerente, opibus ac Senatoria dignitate conspicui, Christo vero conciliati, eiusque initiati baptismate, cum Theopemptum Episcopum vidissent diros superate cruciatus, mirandaque Christi virtute prodigia edere. Eodem modo persecutionem Diocletiani Nicomediæ motam a S. Petro cubiculario auspicatur Eusebius, aliorum nominibus non indicatis.

[9]

[7] Referuntur in Menæis XXI Decembris quingenti Martyres, cum centum & triginta fæminis Nicomediæ occisi: [Plurimi Nicomediæ Martyres.] dein XXVIII eiusdem Decembris leguntur inscripta iisdem Menæis XX millia Martyrum simul in templo combustorum, cum Natalitia Christi celebrarent: quos Martyres in eisdem Natalitiis XXV Decembris recolit Martyrologium Romanum: in quo cum Menologio Græcorum XVIII Martij referuntur decem millia Martyrum itidem Nicomediæ gladio occisorum. Præterea XXIII Iunij commemoratio est plurimorum Martyrum, qui cum diu in montibus & speluncis tempore Diocletiani latuissent, postea Nicomediæ occubuerunt: a quibus omnibus hi Protectores eorumq; famuli fuerunt diuersi.

ACTA MARTYRII,
ex MS. Græco Midicæo.

Mille et tres, famuli quatuor Protectorum Imperatoris, Martyres Nicomediae (SS.)

G. H.

[1] Imperante Diocletiano, impio ac crudeli tyranno, magna aduersus sanctas Christi Ecclesias commota est persecutio, multique Christianorum carceribus inclusi sunt, [Martyres sub Diocletiano S. Theapemptus] ac mortem pro Christo subierunt. Tunc Martyres effecti famulus Christi Theopompus Episcopus & Theonas Magus, nec non & quatuor Protectores, quorum custodiæ commissus erat B. Petrus. Horum etiam vxores fidem amplexæ, [& 4 Protectores:] eiusque in confessione perseuerantes, vitam pro Christo profuderunt.

[2] Dein famuli eorum, procuratores ac dispensatores, aliique tam serui quam liberi, rebus inter se accurate consideratis, vnanimi consensu dixerunt: Ecce Domini nostri, [horum exemplo famuli excitatis,] qui in rebus secularibus ius nobis dicebant, ob sanctam in Iesum Christum Dominum nostrum fidem, vita hac præsenti ac fragili contempta, regnum cælorum appetiuerunt, ac terrenis rebus spretis, bonorum æternorum felicitate perfruuntur. Quidni ergo & nos dominorum nostrorum vestigiis insistamus? Accedamus ad Diocletianum Imperatorem, eumque ita alloquamur: Christiani & nos sumus, optamusque cum dominis, qui nobis in hac vita præpositi erant, incorruptibilem coronam adipisci. Hoc ergo consilium adeo præclarum inter sese collatum, vnanimi consensu amplexi, [cum vxo ribus & liberis ad 1003,] cum vxoribus simul ac liberis numerati sunt mille & tres: qui eodem omnes affectu progressi, ante crudelis atque impiissimi tyranni Diocletiani tribunal constiterunt, clamantes: Et nos Christiani sumus: [vltro accedūt Diocletianum:] & imitamur mores patrum & dominorum nostrorum, qui vitam pro Christo profuderunt. Dæmonibus non obedimus: simulacra cæca & surda, atque idola muta, immotaque atque inanima non adoramus.

[3] Vt autem Imperator multitudinem eorum vidit, vehementer est conturbatus: ac primo insidiis fraudulentoque apparatu capi eos posse ratus, blandis cœpit adulationibus circumuenire: Vt quid, inquit, adeo dementes ac nefarij ruitis in interitum? [eius blanditias dona & amicitiam spernunt:] Quin potius obedite mihi, instar patris optima suadenti, & sacrificate diis; ac vosmet ab hac insania eximite, in quam abrepti Eusebius eiusque socij Protectores, infeliciter e vita migrarunt. Vos ergo si obediatis mihi, accedentesque sacrificetis diis immortalibus, honores a me & dona non vulgaria accipietis, nostraque abundanter locupletabimini amicitia. Sancti hoc tyranno dederunt responsum: Nos neque dona tua æstimamus, neque minas timemus; sed festinamus sacrificium laudis offerre Deo viuo & vero. Quod igitur vis facere, fac cito. Nihil enim nobis est Christo carius.

[4] Quæ cum audiuisset Diocletianus, veritus ne quid noui molirentur, (erant quippe pro fide Christi defendenda alacres) innuit exercitui suo, vt accedentes multitudinem Sanctorum cingerent. [etiam militibus circumcincti] Omnes enim ideo cum vxoribus & liberis alacres simul conuenerant, vt pro sua in Dominum Iesum Christum fide decertarent. Infantes autem, qui vlnis matrum deferebantur, alij erant sex mensium, aut vnius anni, alij duorum etiam aut trium mensium. Postquam eos armati milites circumcinxerant, dixit Imperator: Et nunc igitur parete meo consilio, & confitemini vos velle sacrificare diis, eosque adorare, vt salui atque incolumes in domos vestras reuertamini. Miseremini vestri & infantium vestrorum, quantum ego aduersarius misereor vestri: ne dementia vestra & vos & liberi vestri pereant. Si enim mihi non pareatis, neque Dominus vester Christus aliquid auxilij præstabit. Cui Sancti responderunt: Nos edocti sumus solum adorare Deum in cælis viuentem, [constanter fidem profitentur,] & vnigenitum Filium eius & Verbum Dominum nostrum Iesum Christum, per quem omnia facta sunt, & sanctum eius Spiritum. Noli ergo vana specie cuiuscumque amicitiæ nos decipere, quos neque illecebris tuis induces, neque minis terrebis, vt a fide in Iesum Christum Dominum nostrum desciscamus, atque in anima idola, quæ a te & patre tuo diabolo honorantur, adoremus. Nihil enim Christo, qui viuit in secula seculorum Deus, carius nos ac pretiosius possidemus.

[5] Tunc in furorem actus Diocletianus, innuit denuo militibus, vt eos conscinderent: qui instar ferarum agrestium circumquaque in eos irruentes, percusserunt sanctos Christi Martyres, nulli parcentes, [& Martyres occumbunt.] non infantibus etiam aut vbera sugentibus, neque vel vnicum ex illis viuum reliquerunt. Et ita gloriosam suam in Christo confessionem consummarunt mense ab Ægyptiis Mechir appellato, die decima tertia, Romanis septima Februarij, Nicomediæ metropoli Bithyniæ sub Diocletiano impio & sceleratissimo Imperatore; apud nos vero regnante Christo Iesu vero Deo, & Saluatore nostro; cui laus & gloria cum Deo Patre, & sancto per omnia, ac bono & viuificante Spiritu in secula seculorum. Amen.

DE S. MAXIMO, SIVE MAXIMIANO, EPISCOPO NOLANO IN CAMPANIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Maximus, sive Maximianus, Episcopus, Nolae in Campania (S.)

Avctore G. H.

§ I Cultus sacer S. Maximi.

[1] Nola vrbs Campaniæ duodecim millibus passuum Neapoli distans, multis adhuc antiquæ nobilitatis & magnitudinis vestigiis inclyta; [S. Maximus Episcopus Nolanus] inter antiquos suos Præsules S. Maximum, siue Maximianum numerat, cuius memoriæ plures dies in variarum Ecclesiarum Fastis dicati. Nam XV Ianuarij ista habet Martyrol. Romanum: Nolæ in Campania S. Maximi Episcopi. [colitur 15 Ianuarij,] addit Galesinius, & Confessoris. Quædam Martyrologia Maximianum vocant. Ghinius in Natalib. Sanctorum Canonicorum eodem die hoc eum elogio exornat: Nolæ in Campania S. Maximi Episcopi: qui cum laboraret in Euangelio, sub idololatris multa passus, ingrauescente persecutione iam senio pr grauatus, putans se non posse ferre supplicia, siluarum saltus adiit, quos dum pererrasset, affectus

[0]

fame, gelu attritus, solo corruit semiuiuus, sed Dei nutu a S. Felice Presbytero inuentus, & vua diuinitus parata paullisper recreatus, sublatusque humeris, apud viduam magis refocillatus est, & tandem in pace spiritum reddidit. De S. Felice egimus XIV Ianuarij. Postridie adiunctus S. Maximus, cuius fortaßis dies natalis ignorabatur.

[2] Nos initio, vti ad Acta S. Felicis annot auimus, statueramus de illo agere eodem XV Ianuarij: verum postea cognita traditione Ecclesiæ Nolanæ venerantis natalem eius VII Februarij, maluimus ad hunc diem remittere, quo eumdem inscripsit Ferrarius generali Catalogo SS. his verbis: Nolæ in Campania S. Maximi Episcopi. Longius contexit encomium in Catalogo SS. Italiæ, additq; septimo Idus Februarij ad cælestem patriam euolasse. Ecclesia Beneuentana, ob VII Februarij officio Duplici S. Hermoldi Martyris impeditum, [7 & 8 Februarij:] celebrat postridie siue VIII Februarij S. Maximum Episcopum Nolanum ritu semiduplici, vt tradit Marius de Vipera in Catalogo SS. Ecclesiæ Beneuentanæ, asseritq;, sacros cineres in ecclesia Beneuentana seruari sub altari maiori, illudq; ibi in marmore sculptam inscriptionem indicare. [reliquiæ atiquæ Beneuenti,] Cum vero ex Beneuentanæ vrbis deuastationibus monumenta deperierint, quomodo delati fuerint, nullam extare memoriam: credi ex Principum Beneuentanorum pietate asportatos. Reliquum elogium ex Ferrario descriptum adiungit.

[3] Acta S. Maximi e Vita S. Felicis Presbyteri a S. Paulino vario natalitio carmine expreßa, eruenda essent, nisi eamdem Vitam soluta oratione concinnassent S. Gregorius Turonensis, [Acta dantur ex Vita S Felicis] Venerabilis Beda & Marcellus Presbyter Nolanus, quam singulorum expositione triplicem XIV Ianuarij dedimus, & hic excerpimus quæ ad S. Maximum spectant. Accepimus Neapoli ab Antonio Beatillo nostro Vitam S. Maximi Italice ab Andrea Ferrario compositam, sed, vt Auctor præfatur, e Vita S. Felicis erutam. Ea ergo omißa damus miraculum ab eodem missum Beatillo, [& miraculum ex MS.] ex vetusto Breuiario MS. Ecclesiæ Nolanæ in festo S. Maximi pro lectionibus ad Matutinum legi solitum. Seruatur illud Breuiarium MS. in collegio Nolano Societatis Iesv.

[4] Agunt de eodem S. Maximo, seu Maximiano, in Martyrologiis XIV Ianuarij Beda vulgatus, tradens S. Felicem a Maximiano Nolanæ vrbis Episcopo presbyterij honore prælatum; [eius memoria apud alios Martyrologos, & in Breuiario Rom.] Notkerus & Maurolycus, qui & historiam S. Maximi in solitudine semimortui, & a S. Felice recreati commemorant, quæ omnia Ado coniungit. Agitur de eodem in Breuiario Romano in Lectione propria de S. Felice, & Maximianus appellatur. Eam persecutionem Diocletiano & Maximiano attribuunt Ferrarius vterque, & Vipera: silent Paulinus & reliqui antiqui.

§ II Vitæ epitome ex lib. 1 S. Gregorij Turonensis de Gloria Martyrum cap. 104.

[5] De Felice Nolano Martyre, quia historia passionis non est in promptu, iuxta id quod B. Paulinus versu conscripsit, [S. Maximus S. Felicem ordinat Presbyterum,] pauca huic lectioni oblectat inserere. Hic enim a Maximo prædictæ vrbis Pontifice presbyterij honore præditus, quantæ fuerit sapientiæ eruditionisque, non modo Christianis, verum etiam ipsis quoque paganis occuli non potuit. Cum autem Imperatorum decreta Christianos insequi præcepissent, Maximus Pontifex iam senio prægrauatus, [ob persecutionem fugit,] putans se non posse ferre supplicia, siluarum saltus adiuit: quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, affectus fame, gelu attritus, solo corruit semiuiuus.

[6] At Felix Presbyter captus, cum multa de deorum portentis, quod nihil fuerint, disputasset, percursis diuersorum suppliciorum generibus carceri diiudicatur, [a S. Felice,] in quo non mediocribus vinculis tenebatur adstrictus. Nocte autem media venit ad eum Angelus Domini, [per Angelum e carcere educto] & confractis catenis, scissaque trabe, qua pedes eius conclusi erant, ait: Surge, & sequere me. Qui surgens egressus est cum eo ianuam carceris; dixitque ei Angelus Domini: Conscende ad montana, & require Sacerdotem tuum, inuentumque ac refocillatum, reduc ad vrbem, & in loco absconde secreto, ne inedia ac frigore depereat, donec desinat persecutio a Christianis. Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat: sed prouidente Deo, reperit Sacerdotem solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, [semimortuus inuenitur,] in quo nihil aliud quam tenuis halitus inspirabat, interpellatoque nullum sermonem potuit elicere, tactoque sensit eius membra hieme rigida, & absque vllo vitali tepore præmortua.

[7] Anxius autem cum nullum alimentum esset quod periclitanti porrigeret, [vua in sēte reperta reficitur,] neque quo ignis accenderetur haberet; dum staret attonitus, quasi de æthereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur Angelicum. Ecce enim de sente, quæ erat proxima, vuam dependere miratur, de qua granis in os Confessoris expressis, paullulum senior refocillatus erectus est: quem humeris impositum tanta velocitate detulit, vt putaretur magis ille ferri quam ferre. [domum reportatur, obit.] Sic tugurio cuiusdam viduæ commendato alimentum præbuit, donec insecutio Christiana discessit. Quo Sacerdote migrante, Felix electus a populo, vt Cathedræ Ecclesiasticæ superponeretur, noluit acquiescere. Ergo Quintus nomine, Presbyter, Episcopus ordinatur.

§ III Alia Vitæ epitome, auctore S. Beda in Vita S. Felicis Presbyteri.

Avctore Ven. Beda.

[8] Exorta infidelium persecutio, graui Ecclesiam certamine pulsauit: nec tamen portæ mortis, portas filiæ Sion, vt non nuntiarent laudem sui Creatoris, auertere potuerunt. [S. Maximus Episcopus persecutionem fuga declinat.] Cumque magistri auctoresque perfidiæ primum suæ vesaniæ conflictum contra ipsos veritatis ac fidei Dominicæ magistros intendissent, primosque Episcopos vel Presbyteros Ecclesiarum, ad terrorem minorum, aut morti tradere, aut ad negandam fidem cogere conspirassent; factum est, vt ministri erroris & infesti furoris, Nolam quoque peruenientes, Episcopum vrbis illius, nomine Maximum, virum doctrina, pietate, atque ætate venerabilem ad tormenta quærerent. Quod ille animaduertens; memor Domini præcepti, quo dictum est: [Matt. 10. 23.] Cum vos persecuti fuerint in ciuitate ista, fugite in aliam, petit ad tempus secessum loci remotioris, relicto ad tuitionem ciuitatis Felice Presbytero, quem filij loco complectebatur, [Ecclesia commissa S. Felici,] atque heredem suæ Sedis accipere desiderabat. At persecutores vbi Episcopum inuenire nequiuerunt, nihil morati, manus in Felicem mittere contendunt, eumque primum, quasi maximam post Episcopum vrbis arcem, a constantia famosæ suæ virtutis deiicere, vel blandiendo promissis, vel pœnis terrendo satagunt. Comprehensus ergo Felix ab aduersariis furentibus, sed ipse multum de interna Spiritus sancti consolatione confisus, mittitur in carcerem tenebrosum…

[9] [in solitudine miseriis conficitur.] Interea Episcopus, qui ad montium latibula hostem fugiendo secesserat, & ipse non minore martyrium passione gerebat, quam si ferro vinctus, aut testis superpositus, vel flammis esset vrendus. Vrebat namque animum illius cura maxima sui gregis, vrebat & corpus fames, vna cum gelidæ rigore hiemis: qui inter spineta sine tecto & alimento iacens, noctem vna cum die peruigil, sollicitis continuabat in precibus. Nec difficile membra senilia, & longis exhausta ieiuniis, tanta vis malorum comprimens, vel ad mortem vsque coëgit.

[10] [a S. Felice ab Angelo e carcere educto.] Sed vt superna pietas apertissime, quanta sui cura vir ille dignus esset, ostenderet, mittitur e cælo Angelus, qui B. Felicem Confessorem vinculis exemptum, ad quærendum recreandumque ac domi reuocandum Antistitem ocyus venire præciperet. Erant autem plures eodem in carcere clausi: sed Angelus adueniens,

[1]

soli Felici, qui pietatis gratia vinctus erat, apparuit, luce splendens corusca, & ipsam quoque domum gratia lucis adimplens: cuius voce simul & luce Felix motus intremuit, ac primum quidem se somnij imagine illudi putauit. Angelus surgere illum, & se sequi exeundo præcepit. Qui stupens ad imperium iubentis caussabatur se exire non posse, quia & vinculis & claustro carceris, & custodum diligentia teneretur. Porro Angelus iterata voce surgere illum propere, nihil obstantibus vinculis, iussit; & dicto citius catenæ de manibus & collo eius, compedesque cecidere de pedibus. Eduxit autem illum foras miro rerum ordine, aperta sibi quidem ianua carceris, sed ceteris clausa: ita vt per ipsos custodes, quibus claudebatur, ignaros rerum iter agerent, ipso Angelo instar columnæ Mosaïcæ, & ducatum Felici & lumen, vsque dum hostium manus euaderet, præsentiæ suæ fulgore præbente.

[11] [pene exanimis reperitur,] Vt autem peruenit B. Felix Confessor ad locum deserti, quo Episcopus secesserat, inuenit cum ægra suspiria tenui flatu trahentem. Et quidem gauisus, quod eum viuentem inuenerit; contristatus vero est multum, quod inuentum morti proximum vidit. Itaque complexatus & osculatus est Patrem, cœpitque tontare, si forte crebro anhelitu sui oris, & sui fotu corporis aliquid caloris posset gelidis eius artubus afferre. Cum vero diu laborans, neque clamando, neque tangendo aliquid sensus vitalis in eius posset vel animo excitare vel corpore, sed neque ignem aut alimentum in proximo, quo eum rigentem ac tabescentem recrearet; tandem inuento salubri consilio, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, suppliciter obsecrans, vt ipse cælitus eum iuuaret, quo ministerium pietatis, quod iussus erat, erga Patrem suum explere valeret. [vua diuinitus accepta recreatur,] Nec mora: exauditus vidit pendentem vicinis in sentibus vuam: & illius esse munus agnouit, qui naturarum conditor atque auctor omnium, & aquam de petra produxit arida, & ipsam cum voluit in vinum conuertit. Lætatusque multum hoc munere diuinæ pietatis, tulit racemum, atque ad os Episcopi morientis admouit. Sed quia ille strictis dentibus instar mortui, vtpote omni sensu & cordis & animæ carens, oblatum sibi gustum prorsus accipere nesciebat; tandem sanctus Presbyter Felix, felici manuum suarum luctamine aperuit arida eius labia, & sic ori eius, resoluta vua, quantum potuit succi salutaris infudit. Quo gustato, mox Pater sensum & animæ recepit & corporis: aperiuntur deinde oculi, linguaque, quȩ siccis hærebat faucibus, ad loquendum soluta est.

[12] [ante edoctus a Christo eius aduētum,] Et vbi plene reuiuiscens, Felicem esse, qui ad se quærendum venisset, agnouit, paterna illum pietate complexus, & quare tam sero veniret, conquestus est: Vbi, inquiens, tam diu demoratus es fili? Nam te iam dudum Dominus ad me ventutum promiserat, Vides autem, quia etsi fragilitate victus corporis, ad horam cessi; solidam tamen animi fidelis constantiam seruaui, sicut etiam loci huius, ad quem succ essi, status indicat. Poteram quidem ad vicum aliquem, siue aliā vrbem, vbi ab hostibus essem tutus, intrare, si mihi vilis fides, & cara hæc vita fuisset. Nunc autem cuncta hominum refugia declinans, ad deserta vero montium confugiens, diuinæ tantum me gratiæ tuitionique credidi, vt videlicet me ipse quocumque modo vel ordine vellet, aut in hac vita conseruaret, aut in futuram transferret. Neque vero me spes, quæ in Deum erat, fefellit, sicut tuo manifeste probatur aduentu, per quem ab ipso, vt ita dixerim, limine mortis sum reuocatus ad vitam. Vnde, nate mi, complere festinus cœptum pietatis opus curato, & impositum me humeris tuis domum reportare satage.

[13] [domum reportatur,] Quibus dictis, Felix celerrime quod iubebatur expleuit, reuectumque humeris Antistitem, suam ad domum retulit, quam vnica seruabat anus. Intantum autem Antistes venerabilis a mundi erat rebus alienatus, vt illi de omni turba domus & summa census, anus vna superesset. Pulsatis ergo foribus, hāc suscitauit Felix, surgentique ac ianuam aperienti dedit & commēdauit Episcopum. Tunc Episc opus pro impenso sibi officio pietatis, B. Felici debitam gratiarum retulit actionem, [gratias agit S. Felici.] & imposita capiti eius dextera, paterna illum benedictione donauit.

§ IV Alia Vitæ historia auctore Marcello Presbytero in Actis S. Felicis.

Avctore marcello presb.

[14] In primis B. Felix ætatis suæ annis officium Lectoris accepit, [In persecutione Ecclesia S. Felici commissa, fugit,] inde Exorcistæ gradum potiori dignitate sortitus est, vt ordinatione paullatim cresceret, qui fide iam creuerat. Sed dum in eo gradu constitutus plurima in Christo virtutis signa monstraret, ad dignū presbyterij sacerdotium seruitio ducente peruenit. Et vt sacratissimum caput eius duplex gratiæ corona præcingeret, Christianæ persecutio legis effecit. Quæ furore impietatis armata, pietatis iura turbabat, & fideles perfidos, sanctos sacrilegos iudicabat: & vt odia circa iustos furoris exerceret insani, innocentes nocenti sorte perdebat. Eodem fere tempore Nolanam vrbem sanctis legibus Maximus gubernabat Episcopus, qui Ecclesiæ suæ populos, nunc mentis pietate, nunc oris solamine confortauit, & grandæuum ætatis suæ senium Sancti baculo Felicis oblectans, paterna mente complexum hæredem sibi, metu persecutionis abscedens, consilij tacita dispositione substituit, & ignorante B. Felice ad montium deserta discessit. Quem venerandus Confessor pro desolati gregis miseratione perquirens, circa Ecclesiæ septa, fugiente sene, sollicitudinem boni Pastoris impleuit. Hunc piissimis operibus insistentem, stimulata diabolo paganorum turba comprehendit, [in solitudine inter preces] & tam sanctæ ceruici, quam manibus ferrea vincula nectentes, liberum fidei lumen iniuriosa carceris nocte clauserunt…

[15] Interea B. Maximus in solitudine montium, ad quam carnificum manus fugiendo peruenerat, vitam æger in ærumnis agebat, non duro catenarum ferro vinctus, sed solo relicti gregis desiderio torquebatur: [fame & frigore exhauritur,] & nunc famis deforme ieiunium, nunc algorem senilis ætatis & frigoris sustinebat. Qui noctis dieique tempus peruigili prece continuans, inter aspera montium in oratione prostratus, consolationem tribulationi lacrymosa supplicatione poscebat. Membrorum dolorem fortior cordis dolor excluserat. Sed licet fidelissimi senis mentem solida in Christo constantia roboraret, carnis tamen infirma fragilitas frigore fameque cōfecta, spiritus sui substantiam, fabrica deficiente, [a S. Felice ad eius solatium] linquebat.

[16] Hac cælestis Pater miseratione permotus, non pertulit Pontificis sui vitam in obscura montium asperitate transire: quamuis eum sicut Eliam volucris feruitio potuisset, qui & Prophetam inter famulantia leonum ora cibis spiritualibus educauit. Ergo Sacerdotem Confessoremque sereno Deus vultu respiciens, non passus est senem in solitudine tabescere: sed, vt cū digno consolationis comite visitaret, [ab Angelo] B. Felicem de carceris custodia liberauit, per quem attonito gregi probatum fide posset reuocare Pastorem, atque suis humeris sanctum oneri pondus imponens ad propriæ Ecclesiæ septa reduceret. Sed fere silenti nocte venit Angelus, & inter afflictos, quos arcta custodiæ vincula constrinxerant, Felicem solum respexit, quem reum caussa pietatis effecerat. Tunc loquente sibi Angelo, & mœroris ab eo dolor abscessit, & marcentes carceris tenebræ cum ministris subita luce fulserunt: turbatusque tanto nuntio, fideli tamen aure Angelicæ virtutis verba captabat. Sed primo agi somniis cuncta credens, respondit se retentum catena sequi non posse, [e carcere educto,] quod & carceris claustro & custodis terroribus teneretur. Quē

[2]

morantem vox diuina increpans, catenarum vincla dissoluit, & dormiente custode, in auxilium B. Felicis Angelica virtus inuigilat. Quo faciente libera fugienti datur occasio, nec claustro retineri poterat, quippe cui ianua Christus extabat. Fit per eos custodes via, per quos adimi solet inclusis. Ipse enim Christus famuli sui Felicis libera fecit a catenarum ferro vestigia, qui Apostolum suum Petrum, vt cruentam Herodi prædam diriperet, de carcere liberauit. Discedente vero Angelo, beatus Confessor Christi mandata custodiens, ad deserta montium & defessi senis habitacula, licet per ignotum iter, [semimortuus reperitur,] Domino tamen ducente, peruenit: inuenitque eum inter extrema vitæ suspiria defectis animam flatibus perurgentem. Qui postquam B. Felix cari parentis membra cognouit, osculatus notissimos vultus, super pectus senis iacens, calorem gelidis membris & ardorem fidei piis complexibus reuocabat. Sed nec sensus in corpore tepefacto, nec mobilis pulsus extabat. Similis quoque mortuo iacens, modico flatu salutis occultatæ vestigium in extremo vitæ limine retinebat.

[17] Cuius postquam famulus Dei Felix deficientia fame ora conspexit, tristis ingemuit, quia neque vnde calefaceret algentem habebat, neque ad reficiendum senem aliquod in deserto erat compendium. [diuinitus oblata vua reficitur,] Cogitanti siquidem in ea hora cibum Christus opposuit, quia de spinosis sentibus super caput iusti media hieme pendere vuam permisit. Hanc B. Felix celeri legit obsequio. Cuius liquorem supra gelida ora senis expressit, & distillanti musto morientibus labris succum vitæ diffudit. Refectusque subito iucundo & cælesti remedio, clausos pene morte oculos in ianuam salutis aperuit. Mox notis faucibus rediens vox animata resonuit, & pari complexu gaudentes, arguen B. Felicem de tarditate, [ante de eius aduētu monitus,] talia senex verba reddebat: Dic mihi, præcipuum gratiæ pignus Felix, & in Christo fidele remedium, quænam te cessantem mora retinuit? Dudum te ad me venire Dominus nuntiauit. Ego enim si fragili ad tempus corpore discessi, firmo tamen pectore perduraui, sicut & locus docet, & membrorum victa fragilitas, in qua me cernis trahentem lucis extrema. Ergo susceptum tibi opus a Deo perfice, & me supra humeros tuȩ pietatis imponens, ad commune ouilis habitaculum care porta subuectum. [eius humeru demum reportatur.] Gaudens tanto munere B. Felix deuotæ ceruici carum pondus imponēs, ita leuior effectus est, vt ferri magis quam ipse ferre videretur, cuius pedes ad festinandum pietas veloces effecerat. Ad suæ cellulæ mox eum tecta perduxit, quæ vnica anus seruans, tanti Sacerdotis meritum commendabat, & pro omni seruitiorum turba vel pompa facultatum, sola famulo Christi suffecerat. Hanc B. Felix pulsatis ianuis excitans, carum oneris pignus sub Christi obsecratione commendat, vt tantam fidei gemmam in Domini iudicio præsignet incolumem.

§ V Miraculum a S. Maximo patratum, ex MS. Breuiario Nolano.

[18] Cvm pene per vniuersum mundum mirificus odor Sanctorum miraculorū Sanctissimi Maximi suauissime fragraret, [S. Maximi miraculis clari reliquias] nec esset locus aut prouincia, quȩde illius subsidio nō gauderet, & nemo esset afflictus periculo, nemo ægritudine quassatus, qui eius beneficij medelam non inueniret, tādem aliquando ipsius odor peruenit ad notitiam Diuinæ legis amatoris Damasi sanctæ Romanæ Ecclesiæ summi Pontificis, [visit S. Damasus Papa,] atque vniuersalis Ecclesiæ Papæ, eo tempore, quo magnam ægritudinem corporis patiebatur, & ab impiis æmulis valde infamia opprimebatur. Nam, vt in libro Pontificali legitur, [afflictus morbo] quem a B. Hieronymus eidem Papæ composuit, dum ordinandus esset iste Damasus in sacratissima Sede B. Petri, [& infamia,] sub contentione cum quodam b Vrsicino, facto cōsilio Sacerdotum, constituerunt Damasum Romæ, Vrsicinum vero ordinauerunt c Neapoli Episcopum. Et quia odio, vt scriptum est, habent mali bonos, impietatis fama impij æmuli, adulterij crimine præfatum Damasum infamare conati sunt. [Mich. 3. 2] Iste igitur cum in tali afflictione positus esset, & de infirmitatis molestia fatigatus, inuenta quadam occasione ambulandi pro suæ purgationis solamine, Nolam ad beatissimum Maximum Confessorem suppliciter properare curauit. Ingressusque illius templum, procidens ante tumulum, vbi eius sacratissimum corpus requiescere videbatur, Dominum deprecabatur, dicens: Iesu Christe Domine Deus, qui humanum genus pretioso tuo sanguine redimere dignatus es, ac de falso opprobrio illustrem Susannam mirabiliter liberasti, adiuua me, & miserere mei, & per merita tui famuli sanctissimi Maximi destrue mortis insidias, & quassa laqueos aduersariorum meorum, qui sacratissimam Cathedram dilecti Apostoli tui Petri infamare conantur. Tu enim es Dominus, arcanorum conditor & cognitor, tu scrutator renum, & cordium, [eiusq; patrocinio liberatur.] tu alleuas omnes qui corruunt, & erigis omnes elisos; tu pugnare iubes, & superare facis, atque post lacrymationem, & fletum, auxilij imbrem infundis: Sancti quoque tui Confessoris Maximi meritis d … ac Commodum confitendo, vel conferendo. Iste Papa, præcipuum, & tamquam cæleste oraculum consulendo, quod postulauit de valetudine, assecutus est; & quod exoptauit de aduersariis, optime superauit, ac victor effectus est. e Facta siquidem synodo in vrbe Roma a quadraginta quatuor Episcopis, purgatus est. Condemnauerunt Concordium & Callistum, & de sancta Ecclesia proiecerunt. Hæc autem, ne cuilibet impossibilia videantur, testantur versiculi ab eodem Papa digesti, qui in basilica, & ecclesia Sancti Felicis, vbi iacebat corpus S. Maximi, opere mosayco descripti sunt, quos ipse pro salute infirmitatis, & purgatione falsi criminis parare vel percantare curauit.

Corpore, mente, animo, pariter quoque nomine Magne,
Sanctorum numero Christi sociate triumphis,
Qui ad te sollicite venientibus omnia præstas,
Nec quemquam pateris tristem repedare viantem.
Te duce, seruatus mortis quoque vincula rupi,
Hostibus extinctis, fuerant qui falsa locuti.
Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.

[Annotata]

a Est hic liber de Romanis Pontificibus, sub nomine Damasi ipsius citari solitus, & Anastasij Bibliothecarij, qui adiecisse posteriorum Pontificum Vitas videtur.

b De hoc schismate per Vrsicinum excitato agit Ammianus Marcellinus Ethnicus illius temporis scriptor, aliiq; apud Baronium ad annum 367 & sequentes.

c Idem Baronius ad annum 381 num. 7 negat Vrsicinum fuisse creatum Episcopum Neapolitanum, ob rescriptum Imperaterum, quo exilio longinquo mulctatus est.

d Hic aliqua desunt.

e Sunt verba Anastasij in Vita S. Damasi.

DE SANCTO MEGALOMARTYRE THEODORO DVCE HERACLEÆ IN PONTO

An. Ch. CCCXIX.

Commentarius præuius.

Theodorus Dux, Megalomartyr, Heracleae in Ponto (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Theodorus Dux a Tirone diuersus. vtriusque natalis.

[1] Illustres vno tempore in Ponto Theodori duo extitere; sub Maximiano Galerio alter Amaseæ, Heracleæ alter sub Licinio, martyrij palmam adepti. [Duo SS. Theodori MM. vnus Amasenus, Tito dictus.] Hic Στρατηλάτης Dux exercitus, ille Τήρων, Tiro vulgo appellatus, non quod tirocinio armorum tunc erudiretur, cum certamen pro fide suscepit, sed (vt ex Græco quodam scriptore adnotat doctißimus & religiosißimus Iacobus Goar Ord. Prædicatorum, Obseruat. 29 in cap. 6 lib. 1 Codini Curopalatæ de Officiis Curiæ & Ecclesiæ Constantinopolitanæ) quod in cohorte, Tironum dicta, præcipuus esset, aut Centurio, vel simpliciter, vt inferius citandus Nicephorus, quod ex Tironum ordine, ἐκ τοῦ τηρωνικοῦ τάγματος. Is ex Amasea ciuitate oriundus erat, loco qui Chœmialon dicebatur, vti referunt Menæa XVII Februarij; aut Chumialorum, ἐκ χωρίου λεγομενου χουμιαλῶν, vt est in Anthologio Antonij Arcudij. Cum porro, vt in eius Actis scribit Metaphrastes, in Orientis regione militaret, cum multis aliis ductus est ad legionem, quæ vocabatur Marmaritarum, sub Præposito Brinca, quæ legio sedebat in ciuitate Ponti, nomine Amasea; vbi ipse glorioso agone perfunctus est. Hinc Vsuardo & aliis errandi præbita occasio, vt apud Amaseam ciuitatem Marmaritanorum peremptum scriberent.

[2] Alter vero Theodorus, vt citata Menæa habent ad VIII Februarij, [alter Euchaita, Dux,] ex Euchaitis genus ducens, domicilium fixerat Heracleæ ad Pontum: quippe Mariandenorum genti præfectus, vti lib. 7 cap. 44 tradit Nicephorus Callistus. Tenebant autem Mariandeni ab Heraclea vrbe, [Mariandenorum Præfectus:] vsque ad Cytorum (Κήτωρον) vrbem, Ptolemæo teste, lib. 5 cap. 2. Myryandyni in Græca Vita S. Alypij Cionitæ XXVI Nouemb. appellantur. ita habet MS. exemplar, si quidem mendo caret; discrepat certe ab ea Vita quam Latine vertit Gentianus Heruetus: ᾧ πατρὶς μεν πρὸς ἥλιον ἀνίχοντα κειμενη πόλις, μία τῶν Μυρυανδυνῶν, καὶ ἀυτὴ τῆς Παφλαγόνων γῆς ὑπάρχουσα, Ἀδριανούπολις ὁύτω καλουμένη. Cui Alypio patria fuit ad orientem solem sita vrbs, vna Myryandynorum, & ipsa in Paphlagonum regione existens, Adrianopolis appellata. Interpres Nicephori Ioannes Langus Mariandynos vocat, sed Græca Frontonis editio Μαριανδηνούς.

[3] Recensetur vtriusque Theodori natalis, in Nouella Manuelis Comneni Imp. ante ⅠƆ circiter annos lata, inter dies festos secundi ordinis, [vterque festo secundi ordinis apud Græcos celebris:] quibus ex parte iudicia agitantur; vt scilicet a mane vsque ad ipsum Diuini sacrificij tempus liceat Iudicibus vacare orationi & Dei glorificationi; & post Diuinum sacrificium iustitiæ curam gerere, & iis qui iniuria affecti sunt, legum virtute opem ferre. Ita Theodorus Balsamon in scholiis ad Nomocanonem Photij tit. 7, cap. 1, vbi inter dies qui ex parte cessant a iudiciis, & non sunt omnino, vt prædiximus, a negotiis gerendis immunes, numerantur ζ τοῦ φευρουαρίου, διὰ τὸν μεγαλομάρτυρα στρατηλάτην Θεόδωρον. καὶ ιζ᾽ διὰ τὸν ἀθλοφόρον Θέοδωρον τὸν Τήρωνα. VII Februarij, propter magnum Martyrem Ducem exercitus Theodorum. & XVII, propter victoriosum Theodorum Tironem.

[4] [Tiro ab illis 17 Febr.] Quam Græci XVII Februarij agunt S. Theodori Tironis anniuersariam celebritatem, vti patet ex Anthologio, Menæis, & Henrici Canisij Menologio, in quo tamen perperam Dux exercitus appellatur, [a Latinis 9 Nouemb. colitur: Dux a Græcis 8 Febr. olim 7,] eam Latini die IX Nouembris recolunt, vti illic dicemus. S. Theodorum Ducem venerantur nunc Græci, vt in Menæis & Anthologio videre est, VIII Februarij; quo die & Galesinius eum suo Martyrologio inscripsit, & Molanus auctario ad Vsuardum. VII Februarij consummasse martyrium affirmant Acta; eoq; die celebrari eius festum solere a Græcis, iam ex Manuelis Comneni Nouella ostendimus. Atque ad illum diem ista in Martyrologio Romano leguntur: Heracleæ S. Theodori ductoris militum, [vti & nūc a Latinis,] qui Licinio imperante, post multa tormenta truncatus capite, victor migrauit in cælum. Eum tamen quidam Latinorum ad IX Nouembris, quo alterius Theodori celebrior solennitas agitur, reuocant. Ita Maurolycus: [a quibusdam 9 Nouemb.] Item Heracleæ in Macedonia S. Theodori alterius militis, quem Licinius Imp. multipliciter cruciatum, tandem decollari iussit: cuius corpus Venetias est tralatum. Eodem die breuiter eius Acta commemorant Petrus Canisius & Hermannus Greuen, traduntq; apud Heracleam Macedoniæ passum; ille, draconem ab eo interfectum in Achaia: quæ a Petro de Natalibus ambo acceperunt, lib. 10 cap. 40 fusius ea prosequente, a quo & Ferrarius descripsit, quæ in Catalogo SS. Italiæ de S. Theodoro memorat, sed chorographicis illis erroribus emendatis.

§ II Uter Theodorus præcipue Euchaitæ cultus?

[5] Celebris olim ad Euchaitanam S. Theodori ædem peregrinatio erat, quod ex Ioannis Moschi Prato spirituali cap. 180 discimus. Nam Ioannes anachoreta, vt ibi dicitur, nunc quidem pergebat Ephesum ad S. Ioannem, [Euchaitæ celebris cultus S. Theodori:] nunc autem Euchaïtam ad S. Theodorum, nunc vero ad ad S. Theclam in Seleuciam Isauriæ, nunc ad S. Sergium in Saraphas, & modo ad istum, modo ad illum Sanctum. Alypius quoque, cuius antea meminimus, cum e patria clam profugisset, Euchaïtis ab Episcopo Adrianopolitano eum perquirente inuentus est, cum dies festus ageretur S. Theodori. Καταλαμβάνει τοῦτον ἐν Ἐυχαίτοις ἤδη τῆς πανηγύρεως τελουμένης Θεοδώρου τοῦ μάρτυρος.. In Menæis etiam XII Ianuarij, mentio fit τοῦ ἁγίου μάρτυρος Θεοδώρου Ἐυχαἳτων sancti Martyris Theodori qui Euchaïtis colitur.

[6] Verum vter e duobus præcipue eo nomine intelligatur, quærat fortaßis nonnemo: nam vterque Euchaïtis sepultus memoratur. [vtrius? Tironis certe sepultura,] Et de Tirone quidem eius Acta Latina: Quædam autem mulier, nomine Eusebia, nobili genere, veniens petiit corpus sancti Martyris Theodori, & vino vnguentisque pretiosis condiens sanctum corpus eius, & in sindone munda inuoluens, posuit in loculo mundissimo, & transtulit in possessionem suam, quæ distat a ciuitate Amasia via vnius diei, in loco qui vocatur Euchaita. In qua videlicet possessione, cælitus inspirata, cogitauit ecclesiam construere. [ab Eusebia curata,] Fecit autem ibidem domum perfectam & sanctificatam in honore beati Martyris Theodori: & erat illic quotidie celebrans commemorationem eius. In quo etiam loco per beati Martyris Theodori merita, multi mundantur ab

[4]

spiritibus immundis, & variis infirmitatibus liberantur, vsque in præsentem diem. Eadem fere in Græca MS. Vita habentur; & illud diserte: ᾐτήσατο τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου καὶ καλλινίκου μάρτυρος θεοδώρου, [illustrata miraculis,] καὶ μύῤῥοις διακοσμήσασα, καὶ σινδόνι καθαρᾶ ἐνειλήσασα ἐπέθετο ἐν γλωσσοκόμῳ, εἰς ὀικίσκον ἑαυτῆς, ἐν πόλει Ἐυχαίτων, μνήμην ἐπιτελοῦσα τῆς πολυάθλου αὐτοῦ μαρτυρίας εἰς δόξαν &c. Petiit sancti & egregia victoria clari Martyris Theodori corpus, atque vnguentis delibutum, mundaque sindone inuolutum, ac thecæ impositum ad domum suam in ciuitatem Euchaitarum deuexit, [in vrbe Euchaitarum] memoriam gloriosi eius martyrij celebrans, ad gloriam &c. Illud de Euchaitis, ita effertur ab Herueto apud Lipomanum & Surium: [sub metropoli Amasenorum:] Deposuit in loculo in domo sua, in ciuitate Euchaitarum sub metropoli Amasenorum, quotannis peragens memoriam eius venerandi & colendi martyrij.

[7] Aliud argumentum, quo probetur Tironem Theodorum præcipue celebrem Euchaïtis fuisse, suggeri videtur ex eius apparitione, Iuliani Apostatæ tempore facta. Cum enim hic per vrbis Constantinopolitanæ Præfectum curasset esculenta ac poculenta venum in foro exposita submoueri; [idem, cupiente Iuliano Apostata Constantinopolitanos ad esum idolothytorum cogere,] & ea solum quæ ipse præbuisset, mixta sanguine sacrificiorum, impiisq; ritibus inquinata, proponi; vt ita omnes, nisi fame confici vellent, cogerentur sacrificiorum participatione contaminari; fraus est diuinitus per S. Theodorum Martyrem detecta, & qua ratione eludi posset indicatum. Extat apud Lipomanum & Surium oratio, Nectarij Archiepiscopi Constantinopolitani nomine, propter quam caussam in primo sabbato sanctorum ieiuniorum celebretur memoria sancti Martyris Theodori; & de ieiunio & eleemosyna; in qua oratione illa S. Theodori apparitio refertur. Sed Baronius to. 4 ad an. 362 nu. 42 existimat eam orationem ab aliquo ex Græcorum recentioribus deprauatam esse, quod Episcopus Constantinopolitanus Patriarcha dictus habeatur; eidemque per visum apparuisse dicatur Theodorus Martyr, [cuidam apparet,] commonuisseque eum de insidiis Iuliani. Quam quidem apparitionem, inquit, cuipiam alij potius quam Episcopo factam esse putamus, quod Eudoxius tunc præesset Ecclesiæ Constantinopolitanæ, hæreticorum omnium scelestissimus.

[8] Sed ipsum de Theodoro Nectarium audiamus: Quid ergo qui nos creauit Deus? numquid neglexit aut despexit? Nequaquam: sed simul cum his grauissimis insidiis & improba machinatione salutem excogitauit. Pontifici enim & Pastori Christianorum, qui tunc erat, hoc impium aperuit consilium, mittens ad eum in somnis Magnum-martyrem Theodorum, reuera Dei donum, donatum ad salutem nostræ fidei. Dei itaque Martyr accedit ad Patriarcham, re vera & non in somnis apparens: memini autem eorum quæ dixit, ad verbum. Sic enim dixit Principi Pastorum: Surge & congrega gregem Christi, & omnes diligenter admone, ne quicquam emant ex cibo & potu qui est in foro propositus: [iubetq; pauperibus annonam aliā subministrari,] impius enim Iulianus omnis polluit execrando sanguine sacrificij simulacrorum. Pontifex vero Sancto respondit: Quomodo, o Domine mi, potest hoc fieri? Nam hoc quidem possunt fortasse qui sunt diuites: nam sibi quidem prius habent reposita quæ sunt necessaria. Pauperes autem ne habent quidem victum vnius diei. Quidnam ergo erit, quo possint solari inopiam rerum necessariarum? Martyr vero dixit: Præbens eis colyba, solare necessitatem. Patriarcha autem dixit: Et quidnam hoc fuerit? Nescio enim quod sit hoc vocabulum. Martyr vero (o solidam & acrem eius defensionem!) respondit, [voce Euchaitica vsus,] Frumentum, inquit, coque, & eis in cibum distribue: sermone enim Euchaitarum solemus hoc vocare Colyba. Cum sic ergo feceris, conserua Christi gregem illæsum & impollutum. Et quis es, Domine, inquit Patriarcha Martyri, qui tam benigne & misericorditer nostræ salutis curam geris? [seq; Theodorū professus:] Ego sum, inquit, Martyr Christi Theodorus, qui ab ipso missus sum ad vestram salutem…

[9] Postquam ergo sic audiuit Patriarcha, admiratione plenus & lætitia, surrexit & Christi populum congregauit, Martyrisque Christi aduentum, & quodnam ferendum significarit auxilium, aperte narrauit omnibus: & cum fecisset vt Sanctus statuerat, seruauit illæsum gregem Christi. Peracta autem hebdomada, cum inutilem fuisse machinationem, & successu caruisse insidias accepit Iulianus, aperte quidem & summe victus, e foro extulit ea quæ erant polluta; [sic eluso tyranno,] proponi vero iussit ea quæ consueuerant. Quamobrem cum venisset sabbatum, intellexissent autem Christiani irritam fuisse machinationem furiosi Iuliani, [exultant Christiani,] hymnum gratiarū actionis glorioso Martyri Theodoro exhibentes, lætum & splendidum festum ei celebrarunt: frumentumque coquentes & pauperibus distribuentes, fecerunt eorum salutem omnibus manifestam. Singulis itaque annis vsque in hodiernum diem miraculi inclyti Martyris memoriam pie fidelibus peragendam reliquere, [reiq; anniuersariam memoriā colunt:] Hoc est quod a nobis nunc peragitur & celebratur miraculum.

[10] Licet autem Theodorum Tironem non nominet Nectarius, [hunc auie S. Theodorum Tironem fuisse constat ex Nicephoro] eius tamen illud fuisse beneficium diserte asserit Nicephorus Callistus lib. 10 cap. 12. e quo corrigas Herueti errorem, qui τὰ κόλυβα colybem vertit. at Nicephorus σῖτον δὲ λέβησιν ἕψοντας, ἐν Ἐυχαἳτοις κόλυβα εἰώθασι λέγειν. triticum in ollis coquentes, quæ colyba Euchaitis appellare solent. At de Martyre Diuini præcepti nuntio: Theodorus autem iste est, qui ex Tironum ordine, Tironis nomen accepit, & sub Maximino ad ignem voracem damnatus, cursum suum in martyrij stadio pulchre peregit. De festo autem ita tradit: Ex eo tempore facti memoriam renouans Ecclesia, & celebrem agens conuentum, ad hunc vsque diē conseruat. Confirmant id quoque Menæa XVII Februarij hisce verbis: [& Menæis.] Peragitur illius memoria in sanctissimo eius martyrio, siue templo, quod est in ædibus, vel regione vrbis, aut via, quæ Phoracij dicitur, (τῷ ὄντι ἐν τοῖς φωρακίου) primo sabbato primæ hebdomadis Quadragesimæ; quando miraculum per eum contigit colyborum, seu frumenti cocti, quo populum orthodoxum ab execrato immolatitiorum ciborum esu liberauit. ὅτε καὶ θαῦμα γέγονε παρ᾽ αὐτοῦ τῶν κολύβων, ῥυσαμενου τὸν ὀρθόδοξον λαὸν ἐκ τῆς μεμιασμένης βρώσεως τῶν εἰδωλοθύτων. Eadem habentur in Anthologio Ant. Arcudij.

[11] At S. Theodorus Dux Euchaïtæ natus ac sepultus fuit. Ita Menæa VIII Iunij: ἐν Ευχαΐτᾳ μεν γεγονὼς, καὶ τὸ γένος ἐκεῖθεν ἕλκων, [S. Theodorus Duz, Euchaitæ natus,] ἐν Ηρακλείᾳ δὲ τῇ κατὰ Πόντον κειμένύῃ τὰς διατριβὰς ποιούμενος. In Euchaïta natus, indeque genus ducens, Heracleæ quæ ad Pontum sita est, diu versatus. Consentit Menologium ah Henr. Canisio editum. Anthologium vero ait habuisse in Euchaïtis domum, sed Heracleæ commoratum fuisse.

[12] Apud Euchaïtas quoque vt sepeliretur, Augaro scribæ mandauit: Reliquias autem meas, inquit cap. 3 num. 17, [ibidem sepeliri se mandat;] depone in Euchaïtis, in maiorum meorum possessione. Menologium etiam VIII Iunij: Martyr ipse mandauit, vt eius ipsius reliquiæ ad Euchaïtas relatæ, in paterno prædio sepelirentur. Et Menæa VIII Februarij: Μετετέθη δὲ ἀπὸ τῆς Ἡρακλείον ἐν τοῖς Ἐυχαῖταις ἐν τῷ γονικῷ αὐτοῦ ὀικήματι, καθὼς Αυγάρῳ τῷ ταχυγραφῳ αἰτοῦ μάρτυς διεκελεύσατο. Translatus est Heraclea ad Euchaïtas, in paternam domum, quemadmodum Augaro notario suo Martyr præceperat. Ipse Augarus, seu quisquis eius nomine Vitam descripsit, quæ extat apud Metaphrasten, cap. 3 nu. 18: Posthæc autem cum accepissent venerandas & sanctas eius reliquias, [quod solenniter factum] cum cereis & suffitibus, vniuersa comitante multitudine, Heraclea tulerunt Euchaïta, & illic deposuerunt omnibus videntibus, VIII mensis Iunij. Quo in loco nunc quoque ex vniuersa terra, quæ est sub cælo, [8 Iunij.] congregatur genus hominum. Anthologium quoque: τὸ δὲ τίμιον ἀυτοῦ λείψανον ἀνακομισθὲν ἐτέθη ἐν ἐυχανείᾳ. Venerabiles eius reliquiæ translatæ depositæ sunt Euchaniæ.

[5]

[13] Celebris est apud Græcos VIII Iunij dies, quo recolitur, vt est in Menæis & Anthologio, ἀνακομιδὴ τοῦ λειψάνου τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Θεοδώρου τοῦ στρατηλάτου. Translatio reliquiarum sancti Magni-martyris Theodori Ducis. [qui deinceps festus fuit:] Menologium Henrici Canisij: Eodē die relatio reliquiarū sancti Martyris Theodori Ducis exercitus ad Euchaïtas. Atque ille dies in citata superius Manuelis Comneni Nouella, in secunda festorum classe reponitur, propter Magnum-martyrem Ducem exercitus Theodorum.

[14] Ex his liquet, vtrumque Euchaïtis merito tribui, licet ob hunc præcipue Theodorum Ducem vrbs ipsa Euchaïta, [Euchaita post Theodoropolis dicta.] postea Theodoropolis sit appellata, vt inferius dicemus. Quam tamen appellationem Baronius in Notat. ad Martyrol. IX Nouemb. a Tironis Theodori nomine sumptam credidit, suo ipse mendo confirmans, quod ad VII Februarij scripserat, ob nominis conuenientiam alterum pro altero acceptum aliquando reperiri Theodorum.

[15] Breuiter S. Theodori Ducis Acta complexus Nicephorus Callistus lib. 7 cap. 44 inuicem duos illos, & a S. Theodoro Pergensi, qui colitur a Græcis XIX Aprilis, a Latinis XX Septembris, distinguit, ita scribens: Quo tempore (persecutionis Licinij) etiam exercitus Dux Theodorus martyrio est defunctus, spectata fortitudine vir, qui Heracleȩ in Ponto habitans, Mariandenorum genti præerat: & quod euocatus ad Licinium non venisset, hospitem ipsum habuit, eiusque deos comminutos egentibus dedit. Hunc Licinius etiamsi egregie carum habuerit, multis tamen affecit cruciatibus. Nam & in crucem eum egit, & subulas in meatus secretiores corporis eius immisit, postremoque capite truncauit. Cuius corpus postea in patriam eius Euchaïta magnifice deportatum, & ibi insigni templo cohonestatum est. [vbi insigne eius templum.] Alius hic est a Tirone illo, qui in Amasea ciuitate, sub Bringa Maximiani Præfecto holocaustum factus, supplicium ignis fortiter pertulit. Sicut & ille qui Pergæ in Pamphylia crucifixus vitam hanc finiit.

§ III S. Theodori Acta. Socij martyrij.

[16] Avgarus S. Theodori Ducis notarius, siue ταχυγράφος, qui coram omnia spectarat, [S. Theodori Acta ab Augaro notario scripta,] sigillatim interrogationes ac responsa, vimque ac varietatem tormentorum, & auxilia diuinitus allata, late descripta exposuit in templo, quod postea in Sancti honorem excitatum est; ita Menæa. Idq; iussu sancti Martyris egisse se ipsemet Augarus testatur: Ego autem, inquit, aderam scriba Augarus, & videns grauia hæc supplicia, & audiens etiam dolorem occultorum eius gemituum, abiectis codicillis, deuoluebar lacrymans ad eius pedes. Dominus vero meus, Christi miles Theodorus, paruam vocem emittens, mihi dixit: [ipso iubente;] Augare ne relinquas munus tuum, nec intermittas dicere quæ in me futura sunt supplicia: sed sustine meum aduentum describere, & certamina & diem meæ consummationis. Hunc scribam Petrus de Natalib. pro Augaro Eucharium vocat.

[17] Eam porro Augari narrationem, a Metaphraste descriptam, Latine vertit Gentianus Heruetus, [quæ hic edita,] edidit Aloisius Lipomanus, ex hoc Surius. Neque nos aliud nacti MS. exemplar sumus. Videri tamen poßit commentarij, quem Augarus scripsit, compendium dumtaxat esse, [vel eorum compendium:] cum dicatur πλατύτερον διαχαρὰξαι fusius descripsisse omnia, quæ succincte hic referuntur.

[18] Eadem Acta ante annos circiter ⅠƆL Latine composuit Bonitus Subdiaconus Ecclesiæ Neapolitanæ, [alia, iussu Gregorij Archiep. Neapolit.] Gregorij Archiepiscopi sui auctoritate. Quod ita in Prologo testatur: Ex quibus igitur solertissimis ac studiosioribus viris Gregorius Parthenopensis loci seruator, non solum industriam, verum etiam originem trahens, qui videlicet nepos ac proles, frater ac patruus extat Parthenopensium Ducum; cum quorumdam passiones sanctorum Martyrum rustico Achiuorum stylo digestas legi in Ecclesia comperisset, & ex his populus audiens ridiculum potius, quam imitationem acquireret; Christi æmulatione permotus, non est passus Dei opus ludibrium fieri populorum. Quapropter me Bonitum indignum Subdiaconum Ecclesiæ Neapoleos compulit, [a Bonito Subdiacono scripta,] quatenus S. Theodori gesta potiori serie pertractarem; & me totis nisibus reluctantem ad hoc quod voluit inclinauit inuitum. Quamobrem legentium veniam obnixe deposco, vti meæ indulgeant ætati; & si quodlibet hic compererint ineptum, suo libitu studeant emēdare. Nimirum quintum ætatis percurrens lustrum, discipulum fore quam magistrum potius decet.

[19] Habet hæc narratio, rei quam prior illa ex Metaphraste haud multo plus, verborum, nec optimorum, [satis verbose] immane quantam farraginem. Eam tamen adepti ex MSS. codicibus RR. PP. Oratorij Romæ, beneuolentia eruditißimi Oderici Raynaldi, iudicauimus haudquaquam publico inuidendam. Erat Gregorius Archiepiscopus Neapolitanus anno ⅭⅠƆCXVI, vti ex quodam Paschalis II Papæ diplomate declarat Bartholomæus Chioccarellus in catalogo Antistitum eius Ecclesiæ. [ante annos 550.]

[20] S. Theodoro iungit hic scriptor Cæstum Anthypatum, (qui in Augari narratione vocatur Sextus Proconsul) qui cum CCC militibus missus a Licinio, [Sextus, aut Cæstus an Martyr?] vt Antiochum ac Patricium centuriones & LXXX milites, a S. Theodoro conuersos, interficeret, & ipse cum suis Christi fidem suscepit, irruentemq; in Theodorum stricto ense Leandrum quemdam occidit, ac demum ipse a Merpa, siue Merpasio, Hunno trucidatus est, vti in Actis memoratur. Hunc ergo pronuntiat Bonitus Christi Martyrem effectum. Menæea VIII Februarij, [an Antiochus & Patricius cum 83 sociis?] Centuriones illos cum LXXXIII militibus fatentur pro Christo interfectos: Misit, inquiunt, Licinius; qui corpus Martyris tollerent, & in mare iactarent. Vt eo autem venerunt qui missi erant, & viderunt viuum & incolumem, Christo crediderunt: erant autem quinque & octoginta. Et post eos alij CCC milites, quos Cestes Proconsul ( ἀνθύπατος Κέστης) ducebat, qui prioribus morte sublatis missi, & ipsi ad Christum conuersi sunt. Et Menolog. VIII Iunij: Quem cum vidissent qui missi fuerant a Licinio, crediderunt Christo ipsi, & Martyres facti sunt. Canisius scribit duos centuriones & XLVIII milites pro Christo mortem subiisse. Nusquam horum mentionem in martyrologiis reperimus.

[21] S. Theodori martyrium refert Baronius ad CCCXVI annum Christi: Ferrarius ad CCCXXIX, [Quo anno occisus sit S. Theodorus?] qui quartus erat a Liciniij morte. Si, vt habent Acta, sabbato occisus est sanctus Martyr, & quidem VII Februarij; necesse est id anno Christi CCCXIX contigisse: neque enim ab anno CCCVIII, sub cuius finem Licinius Imperator est renuntiatus, vsque ad eius necem, dies VII Februarij in sabbatum incidit; nisi anno CCCXIII & CCCXIX. At CCCXIII duxit Licinius Constantiam vxorem, & cum Constantino leuiro aduersus Galerium Maximinum arma iunxit, fauitq; aliquamdiu Christianis, quos postea crudelißime est persecutus.

§ IV S. Theodori miracula.

[22] Plurimis miraculis illustratū est sancti Martyris Theodori nomen. Ita eius Acta per Augarum: [S. Theodorus plurimis miraculis clarus,] Multa enim miracula facit Dominus & curationes, per venerandum & sanctum corpus gloriosi Martyris Theodori: Et Bonitus cap. 3 num. 28. In quo itaque loco haud longo post tempore ad honorem nominis fui fideles populi ecclesiam construxerunt, vbi ipsius Sancti opitulantibus meritis multa mirabilia operantur. In Menæis quoque ita inuocatur sanctus Martyr VIII Febr. & VIII Iunij: Memento gloriosam tui memoriam recolentiū, tuarumque reliquiarum in fide adorantium vrnam, e qua petentibus sanitatem & magnam misericordiam profundis. ac deinde: O fax terram miraculis irradians. Atque alibi: Martyrum decus illustre. Date, quotquot estis fideles, laudum coronas, Theodorum coronemus. Magnum enim Dei donum mundo ostensum splendoribus miraculorum.

[23] In bellis inuoeari S. Theodori auxilium præcipue solet,

[6]

neque inani fiducia. Ioanni Zemiscæ orthodoxo Imperatori parta, illius ope, de Roßis victoria est. Mouerat aduersus eos secundo imperij sui anno, qui erat Christi CMLXXI, variisq; attritos dadibus, [in bellis inuocatur:] Dorostorum, siue Dristram, Mœsiæ inferioris vrbem Scythis finitimam, compulerat, vna cum Sphendosthlabo ipsorum Duce. Hic barbari diuturna obsidione ad summam rerum omnium penuriam redacti, extremum tandem pro vita certamen summa vi iniere, quod diu anceps fuit; sed tandem ad internecionem cæsi. Georgius Cedrenus in Compendio historiarum ita memorat adfuisse Imperatori commilitonem hunc Diuum: Ferunt ea pugna diuinitus quoque Romanis latum auxilium: nam ab Austro obortā procellam in facies Scytharum ingruisse, eosque impediuisse ne suo arbitratu rem gererent. [adest Ioanni Zimiscæ Imp. contra Scythas,] Et ab omni Romanorum exercitu conspectum fuisse virum albo equo vehentem, qui princeps pugnam inierit, hostiumque ordines conturbauerit, nemini neque ante neque postmodo cognitum: eum aiebant fuisse Theodorum vnum de pulcherrimas consecutis victorias Martyribus. Sane his semper auspicibus atque antesignanis aduersum hostes vti solebat Imperator hic: & quo die hæc pugna est pugnata, is festus fuit memoriæ illius Theodori exercituum ductoris.

[24] Sed & veneranda quædam mulier Constantinopoli fidem fecit, id visum fuisse diuinum. Ea enim pridie istius diei in somnis visa fuerat adstare Deiparæ, [missus a Deipara.] & audire eam dicentem cuidam militi: Domine Theodore, meus ille & tuus Ioannes in periculo versatur; festina ad opem ei ferendam: idque insomnium prima luce vicinis narrauerat. [ijs victis,] Enimvero Scythæ eo prælio funduntur, cumque se portis interclusos a Barda sentirent, in campum fuga disperguntur, pereuntque innumerabiles, partim a se inuicem conculcati, partim a Romanis obtruncati, vulnerati pene omnes.

[25] Martyri Theodoro gratiam pro ope lata referens Imperator, [nouum ei templum ædificatur;] templum, in quo is humatus erat, ad fundamenta vsque demolitus, aliud magnificentissimum extruxit, ac prædiis amplos habentibus reditus donauit: vrbem in qua id erat, pro Euchaneia Theodoropolim nominauit. [Euchaita Theodoropolis appellatur.] Narrat deinde, qua ratione paratum sibi triumphum, Deiparæ vrbis regiæ custodi detulerit, eius imagine currui triumphali imposita, & ante se in vrbem magnifice deuecta, eiq; publice atque eius Filio Saluatori actis gratiis.

[26] Eadem aliquanto breuius commemorat Ioannes Zonaras, qui addit Byzantinæ illi fæminæ, castitate ac religione claræ, visam in somnis Deiparam procedentem cum magno comitatu, προἳοῦσαν καὶ προπεμπομέη ὑπὸ πολλῶν. somnium vero quibusdam indicasse, [Hæc S. Theodoro Tironi tribuuntur a quibusdā, perperam:] qui die notato, id pridie postremæ pugnæ accidisse compererūt. Baronius in Notat. ad IX Nouembris, id S. Theodoro Tironi tribuit, vt supra monuimus, licet Cedrenum & Zonaram citet, qui ambo hunc τὸν στρατηλάτην, Ducem, fuisse aiunt. Quamquam in Curopalate ita habeatur: Etenim forte acdit, vt hoc prælium ea die committeretur, qua celebrare memoriam militis consueuimus. Verum Ioannis Baptistæ Gabij interpretis ea incuria fuit. Et si enim Ioannis Scilitzæ Curopalatæ Græcum textum non vidimus, dicitur tamen cum Cedreno ad verbum congruere, qui ita habet: Καὶ γὰρ δὴ καὶ συνέτυχε τόνδε τὸν ἀγῶνα κατ᾽ αὔτὴν συνενεχθῆαι τὴν ἡμέραν καθ᾽ ἣν εἴωθαμεν ἐορτάξειν τὴν μνήμην οὖ στρατηλάτου.

[27] De templo Martyri ab Imperatore extructo, Zonaras: ναὸν ἀυτῷ καὶ τὴν Ἐυχάνιαν, Ευχαΐταν, περικαλλῆ ἐδομήσατο &c. Templum ei Euchaniæ, siue Euchaïtȩ, splendidissimum ædificauit. Ευχανεία est Cedreno: qui Theophilum Euchaïtarum Archiepiscopum, [Euchaita vrbs archiepiscopalis autocephala.] τὸν τῶν Ευχαΐτων ἀρχιερέα, in ea expeditione Ioanni Imperatori adfuisse, & legatione ad Patzinacas functum tradit. Erat autem Archiepiscopus Euchaïtarum autocephalus, in prouincia Helenoponti, (vti videre est apud Carolum a S Paulo in Parergo ad Geographiam sacram) ob venerationem fortasse sancti Martyris eo priuilegio donatus, ne Amaseno Helenoponti Metropolitæ subesset.

[28] Quod supra retulimus ex Cedreno, semper consueuisse Zemiscen vti auspicibus atque antesignanis aduersus hostes, προμάχοις καὶ προβόλοις, sanctis Martyribus, quos Καλλινίκους vocant, pulchris decoratos victoriis; ex eo fortaßis facto ritus Flammülorum manauit, [in Flammulis, seu vexillis Græcorum,] quem Codinus cap. 6 memorat; aut, si antiquior, confirmatus certe religiosißimi illius Imperatoris pietate. Dum Liturgia peragitur, inquit Codinus, aut solæ etiam vesperæ sabbato vel Dominica decantantur, Proceres ij qui circumstationis moderatores sunt, gestant flammula, siue φλάμουλα. Sunt autem ista: primum, Archistrategus, siue S. Michaëlis imago. Alterum Octapodion, habens multas diuinasque sacrorum Pontificum imagines, lingulis octo. Tertium, [S. Theodori imago.] Crux habens imagines quatuor Magnorum Martyrum, Demetrij, Procopij, & vtriusque Theodori. Quartum repræsentans S. Georgium equitem. Quintum Draconteum. Sextum Imperatoris effigiem exhibens equo insidentis. Sunt autem bina omnia, id est, simul duodecim.

[29] [Miraculū S. Theodori, incertū an huius:] Illustre est quod de S. Theodori templo iuxta Damascum, & imagine, memorat ex S. Anastasio Sinaita S. Ioannes Damascenus orat. 3 de imaginibus, quod ad Tironem refert Baronius: nos vtri adscribendum, merito ambigimus; eoq; hic non censuimus prætermittendum. Ita ergo habet:

[30] S. Anastasij a sancto monte Sinai. Quatuor passuum millibus Damasco distat locus, [templum eius a Saracenis profanatus] qui Carsatas dicitur, quo in loco S. Theodori templum est. In hoc templū ingressi Saraceni, omnibus illud sordibus & immunditiis, ex fæminarum & puerorum atque animalium rationis expertium commixtione fœdauerunt. Quadam igitur die cum plures ipsorum considerent & colloquerentur, vnus eorum sagittam in S. Theodori contorsit imaginem, & dexterum ipsius humerum vulnerauit: statimque sanguis defluxit, [imagolæsa,] & ad extremam vsque imaginis partem decidit, [sanguine defluente:] omnibus id quod factum fuerat, sagittamque in humero Sancti defixam, & sanguinem emanantem contuentibus.

[31] Quo tamen tam admirabili signo perspecto nō resipuerunt, nec eum qui sagittam coniecerat pœnituit, nec quisquam eorum commotus est. [sacrilegi puniti.] Non recesserunt e templo, nec illud commaculare destiterunt: attamen extremo sunt affecti supplicio. Cum enim viginti essent eorum familiæ qui in templo cōmorabantur, intra paucos dies acerbo omnes morbo deleti sunt: cum eo in loco nemo ipsorum diebus illis interierit; exceptis iis qui in templo fuerant commorati. Hæc igitur imago sagitta perculsa adhuc superest, sagittæque vulnus habet, & vestigium sanguinis. Multi autem eorum qui rem viderunt, & eo tempore fuerunt, [S. Anastasius Sinaita imaginē vidit, & rem gestam didicit ab iis qui viderant.] quo res hæc admiranda contigit, ad huc viuunt. Et ego eius imaginem vidi, & quod vidi monumentis mandaui Hæc ibi. Vixit autem S. Anastasius Sinaita Episcopus Antiochenus temporibus Iustiniani, Iustini iunioris, Tiberij, Mauricij Impp. vti XXI Aprilis ad eius Vitam dicemus.

§ V. S. Theodori corpus Venetias allatum.

[32] Allatum est deinde Venetias, S. Theodori Ducis ac Martyris corpus, vti in suis Martyrologiis Franciscus Maurolycus & Petrus Canisius annotarunt. Sancti tamen antiquior ea in vrbe cultus, positumq; illi inde ab Æræ Christianæ sexto seculo templum fertur. Ita Bernardus Iustinianus de rebus Venet. lib. 6. Soluturus Narses Deo vota, [S. Theodori ædes Venetiis,] ex manubiis bello partis & Romæ & Rauennæ basilicas: voti quoque apud Venetos non immemor, duas in Riualto construi curat, transmissionis suæ memoriam, alteram Theodoro Martyri, eo in loco vbi nunc est ædes S. Marci; quæ illam Theodori a Narsete cōditam maiori ambitu nunc includit, postea scilicet quam beati

[7]

Euangelistæ corpus Venetias est delatum, alteram vero Mennæ & Geminiano: Idem in historia translationis S. Marci, meminit ædis B. Theodori, quam supra diximus, inquit, a Marsete conditam. Blondus Flauius in Italia illustrata, regione 8. Primus externorum Venetiis ornandis attulit adiumentum Narses eunuchus Patricius, primi Iustiniani Imp. copiarum in Italia aduersus Gothos missarum Dux: qui, quod Veneti eum traducendis a Taruisio Rauēnam copiis nauigio iuuissent, postquam subegerat Gothos, [a Narsete adificata,] Ecclesias S. Theodori & Geminiani de capite Brolij in Venetiis ædificauit. Idem in libro de gestis Venetorum: Beneficij memor Narses, quamprimum Rauēnæ fuit, opifices Venetias misit, a quibus S. Theodori sacellum, ibi Ecclesia nunc est S. Marci, & SS. Menæ & Geminiani Ecclesia in capite Brolij ædificata est. De iisdem templis Sabellicus Enneade 8 lib. 4. Tēpla hodie Venetiis visuntur cum vestigio vetustatis, [iam intra S. Marci basilicam:] quorum Narses auctor traditur; vnum Theodoro sacrum, aurea nunc æde comprehensum, in fronte Marcianæ areæ Geminiano. Franciscus Sansouinus lib. 2 de ciuitate Veneta testatur, sua ætate, ante annos nimirum LXX, solitos in eo S. Theodori sacello, siue oratorio, haberi plerumque conuentus Sacræ Inquisitionis. Meminere eiusdem Ecclesiæ Ioannes Nicolaus Dolionus, & Paulus Maurocenus, vterque historiæ Venetæ lib. 1.

[33] Visitur in area S. Marci, statua S. Theodori, columnæ præaltæ imposita, [ibidem statua S. Theodori Ducis.] de qua Sabellicus de situ Venetæ vrbis lib. 2. In Marciana area, qua ad meridiem excurrit, geminæ columnæ præstanti forma prominent: mira in illis spectatur proceritas. In hoc epistylio Diui Marci simulacrum ea forma, qua alatum imitatur leonem: in illo Theodori Martyris, intenta hasta draconi incubantis. In vtriusque numinis tutela ciuitas ad hunc diē mansit; [quondam Venetiarū Patroni:] in Martyris olim, nunc in Diui Marci est. At Petrus Iustinianus histor. Venetæ lib. 1. Inter reliqua præclara ædificia D. Marci templum principem locum tenet: cui Ducarium iuxta accubat, magnificentia splendoreque insigne, cum palatio æque ornatu eximio. Area quoque latissima patescit, vbi geminæ firma basi erectæ ad ripam inusitatæ magnitudinis columnæ, quarum altera ex ære alatum habet epistylio leonem, superbo statu in mare respicientem: tacitaque ea admonitio esse videtur, vt ciuitas aquis fundata maritima, arma exerceat; altera D. Theodori figuram, qui dextra præpostere clypeum manu tenet, læua autem hastam: quod signum pacis innuitur. Primitus Venetæ vrbi tutelarem Diuum extitisse Theodorum Sansouinus quoque testatur.

[34] Quo autem tempore corpus eius allatum sit Venetias non perinde inter Venetæ historiæ scriptores conuenit. [eius corpus allatum Venetias,] Petrus de Natalibus tradit ab Euchario in Achaiam delatum; voluit ab Augaro in Euchaiam, vel Euchaïtam, scribere. addit deinde: Temporis vero processu, corpus eius de partibus illis a Venetis raptum, Venetiasque delatum, atque in Ecclesia Saluatoris, quæ est Canonicorum regularium, [non ann. 1125 a Dominico Michaële Duce,] sepultum est. Id quidam anno MCXXV, alij MCCLVI factum tradunt. Expugnauerant Latini Proceres, ope præcipue Venetæ claßis, Tyrum vrbem III Kalendas Iulij ann. MCXXIV. Caloioannes Imperator inuidia motus Venetis intulit bellum. Dominicus Michaël Dux Venetus ab senatu reuocatus, insulas aliquot Ægei maris in reditu diripuit; interq; ceteras Chium, ex quo loco, inquit lib. 2 Petrus Iustinianus, Diui Theodori corpus sublatum Venetiasque deportatum, in sacello Saluatori dicato reponitur. Blondus Flauius sub Manuele Caloioannis filio id factum scribit, & a Dominico Michaële Duce, qui probus vir, inquit, Rhodum primo, post Chium Græci Imperatoris insulas spoliauit, gloriosum nactus in Chio Theodori Martyris corpus, quod in S. Marci basilicam delatum, in capella insigni seruatur, quam Marsetem Chartularium ædificasse docuimus. Verum cum ex Dominici Michaëlis epitaphio, quod in S. Georgij æde extare testatur Sansouinus, constet eum anno MCXXVIII obiisse, XV annis prius quam imperium capesseret Manuel, manifestum est, non sub eo sed sub parente Ioanne Comneno, siue Caloioanne, id euenisse.

[35] Sed S. Isidori, non Theodori illud fuit corpus. Ita Sabellicus Decad. 1 lib. 6. [qui tunc Chio expugnata inde S. Isidori M. corpus abstulit;] Michaël Chium quoque pari affecit clade: ex ipsa insula Isidori corpus sublatum, Venetias deportandum curauit, quod in aurea Diui Marci æde est conditum, eo quidem sacello, quod a Narsete ex hostium manubiis erectum supra ostendimus. Petrus de Natalib. lib. 5 cap. 2, vbi de S. Isidoro Martyre agit: Tempore vero Dominici Michaëlis Ducis Venetiarum corpus huius Martyris inde a Venetis ad eorum vrbem translatum, quiescit in Ducali basilica S. Marci. Extat apud Sansouinum lib. 2 inscriptio eiusmodi: Corpus B. Isidori præsenti tumba clauditur, Venetiis delatum a Chio, per Dominicum Michaëlem inclitū Venetiarum Ducem in MCXXV. Qui occulte in Ecclesia S. Marci permansit vsque ad inceptionem ædificationis suæ Cappellæ, suo nomine ædificatæ, inceptæ ducante D. Andrea Dandulo inclito Venetiarum Duce, & tempore Nobilium virorum D. Marci Lauredano, & Nicolai Lion, & Ioannis Delphino Procuratorum Ecclesiæ S. Marci, in MCCCLV. mense Iulij, die X. Huius inuentionis meminit idem Sansouinus lib. 13 in Andrea Dandulo Duce. De allatis S. Isidori reliquiis agit quoque Paulus Maurocenus lib. 5. & 10. Nicolaus Dolionus lib. 2. Nos plenius ad Sancti ipsius natalem XV Maij.

[36] At S. Theodori corpus quando sit Venetias allatum ita tradit Sansouinus lib. 2. Cum Iacobus Pandulus, inquit, [sed a Iacobo & Marco Dandulis sec. 13.] sub annum Christi MCCLVI, cum XII triremium classe Pontum Euxinum ingressus, Mesembriam occupasset, illic e S. Sophiæ basilica corpus S. Theodori Martyris abstulit, vexitque Constantinopolim: vnde id Marcus Dandulus Venetias deportauit, & in Sancti Saluatoris æde reposuit, cuius in vicinia habitabat. Quamquam alij velint, isthic a Ioanne Baduario Patriarcha Gradensi collocatum. At nullum ipse Sansouinus in Chronico Ioannem Baduarium inter Patriarchas Gradenses recenset. Quando autem Mesembriam (quæ vrbs est Mœsiæ inferioris ad Pontum Euxinum) fuerit S. Theodori corpus allatum, necdum comperimus.

[37] Venetiis in S. Zachariæ Ecclesia depositum S. Theodori corpus ita tradit Sabellicus lib. 2 de situ vrbis: [positum nō in S. Zachariæ,] Ad veterē ara Gregorij, Zachariȩ, Theodori, Sabinȩ, Pancratij, Nerei & Arcilei corpora vno condita sunt sacrario. Testatur Sansouinus in illo sanctimonialium Virginum cœnobio asseruari reliquias SS. Zachariæ, Pancratij, Sauinæ, Leonis, Tirasij eremitæ, Gregorij, Nerei, Achillei & aliorum: S. Theodori isthic non meminit, sed (vtiam retulimus) in æde Sancti Saluatoris, quæ est Canonicorum regularium, [sed Sancti Saluatoris templo.] extare eius exuuias tradit. Idem refert antea citatus Petrus de Natalibus, idem Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ.

[38] [Reliquiæ eius Romæ:] Scribit Octauius Pancirollus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, reg. 8 eccl. 1 extare vtriusque Theodori, huius qui draconem occidit, & Amaseni, reliquias aliquas in æde S. Onuphrij, sed quando aut quo pacto illuc allatæ, nesciri. Sunt variis locis in Belgio reliquiæ aliquæ S. Theodori Martyris, huiusne an Tironis, an cuiuspiam alterius, non constat: ita memorat Raißius in Hierogazophylacio Belgico, in metropolitana Cameracensi basilica Theodori Martyris reliquias extare; [variæ in Belgio S. Theodori, incertum an huius;] in Cathedrali Atrebatensi Os S. Theodori M. in cœnobio Marchianensi partes notabiles Theodori M. Atrebati in monasterio S. Autberti de ossibus S. Theodori M. Ita & Coloniæ in æde Crucigerorum, teste Gelenio lib. 3 Syntag. 45 § 6 num. 10 de S. Theodoro in aurea monstrantia. [vti & Coloniæ,] Et in S. Dionysij cœnobio apud Parisios, vti Iacobus Doubletius in illius cœnobij Antiquitatibus lib. 1 cap. 46 scribit. [& in S. Dionysio.] Volaterris quoque in Etruria inter alias illustres Ecclesiæ Cathedralis reliquias, in hierotheca, cui figura Ascensionis insculpta, S. Theodori Martyris reliquiæ, & aliorum quorumdam illustrium Sanctorum asseruantur. Itemque, & totidem verbis, in alia hierotheca, in qua S. Caroli effigies expressa.

[8]

[39] In nonnullis recentioribus Kalendariis adscriptam reperimus ad XVIII Martij Translationem S. Theodori Martyris. Quæ illa sit, aut cuius, necdum comperimus.

ACTA AVCTORE AVGARO,
Interprete Gentiano Herueto.

Theodorus Dux, Megalomartyr, Heracleae in Ponto (S.)

Avctore Avgaro, ex Metaphraste.

CAPVT I
S. Theodori Ducis victoria de immani dracone.

[1] Qvomodo resplendet sol iis qui vident, ita de Martyribus oratio iis qui audiunt. [Martyrum gloria.] Quomodo autem cælum est astris ornatum, ita etiam Ecclesiæ, quæ Dei tenent Martyres. Et quomodo flores campo, ita etiam Martyres in Ecclesiis. Memoria Martyrum, est remissio debitorum. Memoria Martyrum, est reuocatio eorum, qui vexantur a dæmonibus. Memoria Martyrum, est vita & sanitas iis qui amant Martyres. Magna Martyrum certamina, splendidæ sunt Sanctorum coronæ. Tradiderunt enim flagellis sua corpora, & quæcumque sunt mundi iucunda, arbitrati sunt esse stercora, vt Christum non negent. Propterea Dominus ipsos quoque est remuneratus ea vita, quæ degitur cum Angelis incorporeis.

[2] [Licinio Imp. Christianos persequente,] Nam cum, qui est ab initio inimicus generis hominum, putaret se eos esse oppugnaturum, potius habitatores effecit Paradisi. Non cessauit enim agrestes feras mouere in eos, qui sunt fide pij, etsi semper ab eis vinceretur. Qui etiam nostro tempore excitauit hanc agrestem feram aduersus gregem Christi, a Licinium, inquam, sororis pij Imperatoris Constantini maritum. Nam cum accepisset sceptra ab impio b Maximiano, imitans eius mentem & actiones, statim irreconciliabilem excitauit persecutionem aduersus eos, qui erant insignes pietate, & misit edicta per vniuersam ciuitatem & regionem. Quin etiam ex innumeris militaribus, ille impiis suis decretis interfecit c quadraginta Sebasteæ, & similiter septuaginta centuriones & trecentos in Macedonia. Cum autem vidisset sceleratissimus, quod magna atque adeo infinita multitudo contemneret impia eius decreta, & se daret ad mortem propter pietatem in Deum, [ac præsertim illustriores;] statuit insigniores potius & magis eminentes comprehendere in exercitibus & in ciuitatibus, & eos cogere cultum offerre simulacris, existimās stolidus, se metu posse persuadere omnibus, qui sunt eius ditionis.

[3] Cum vero vbique quærerentur ij, qui sunt gloriosiores in rebus huius mundi, [Theodorus Dux egregius] & magna vterentur diligentia, ei significatum est de quodam viro, nomine Theodoro, specie quidem formoso, & in dicendo sapiente, qui fuit d Defensor regius scholasticus, is autem vocabatur e Bryo rhetor; ætate quidem iuuenis, antiquus vero in pia actione. Qui etiam occidit draconem Euchaitis: illic enim erat draco, f immanis bellua: quādo enim mouebatur, vt egrederetur, cōtremiscebat terra ob eius motum. Quando ergo egrediebatur a sua cauerna siue homo, siue iumentum illic occurrisset, omnino ab eo deuorabatur. Cum de hac ergo sæuissima bellua audiuisset generosus Christi athleta Theodorus, & in suis castris nullum edidisset tumultum, solus est profectus, sua sapientia portans Crucem pretiosam, & arma eius societatis, dicens apud se: Vadam, & liberabo paternam meam possessionem a sæua hac bellua, dracone.

[4] [patriam ab exitiali dracone liberaturus,] Cum vero venisset in illum locum, & fœni vidisset viriditatem, iacuit illic & dormiuit, nesciens illic expectare draconem. In parte autem Euchaitarum, quæ vergit ad Austrum, erat quædam pia mulier, g nomine Eusebia, credens in Christum. Ea cum vidisset Christi athletam Theodorum dormientem, [periculi admonetur a pia fæmina:] cum magno metu ad eum veniens, & eum manu apprehendens, eum excitauit, dicens: Surge, frater mi, & cito recede ex hoc loco. Nescis enim metum, qui est in hoc loco, est enim hic magnus metus. Sed surge, & cito viam tuam ingredere. Venerandus autem Martyr Christi Theodorus cum surrexisset, dicit ei. Quis est timor & tremor in hoc loco, o mater? Dei vero ancilla Eusebia, dicit ei: Fili, est in hoc loco draco ingentis magnitudinis, & ideo nemo potest hāc transire. Quotidie enim egrediens, siue homo, siue pecus inuentum sit ante eum, ab eo interficitur. Vere perfectus autem Christi athleta Theodorus, dicit mulieri: Vade mater, [eaque ominus orante.] & sta procul ab hoc loco, & videbis virtutem Christi mei. Veneranda vero illa mulier cum a loco recessisset, se pronam humi proiecit, flens & dicens: Fer ei opem Deus Christianorum hac hora.

[5] [Cruce se signat,] Sanctus autem Martyr Christi Theodorus, cum Christi fecisset signaculum, & suum pectus pulsasset, & in cælum adspexisset, dixit: Domine Iesu Christe, pulcrum nomen, qui e patris effulsisti essentia, ne differas facere quam a te peto petitionem; qui in bellis mihi assistis, & das mihi victoriam contra aduersarios. Et nunc tu idem es, Domine Christe Deus: emitte mihi victoriam ex alto sancto tuo, vt vincam hostē draconem. Tunc tanquam cum homine cum suo equo differens, dixit: [& Christum inuocat:] Scimus Deum esse bona voluntate in omnibus tam hominibus quam bestiis. Quamobrem tu quoque fer mihi opem, te Christo corroborante, vt vincam aduersarium. Cum equus autem audiisset verba sui domini, stetit expectans motum draconis.

[6] Tunc dicit Martyr Christi draconi: [draconem e specu euocatum occidit,] Tibi dico & præcipio in nomine Domini nostri Iesu Christi crucifixi propter genus hominum, & eius virtutem, egredere ex hoc loco, & veni ad me. Cum vero Christi athletam audiisset draco, seipsum mouit. Et cum ipse moueretur, petræ loci conterebantur, & terra tremuit. Sanctus autem Theodorus cum Christi fecisset signaculum, ascendit equum suum, & calcitrans stetit equus supra draconem quatuor suis pedibus. Tunc Christi athleta Theodorus, stricto gladio percussit draconem, & dixit: Ago tibi gratias, Domine Iesu Christe, quod me exaudiisti in hac hora, vt vinca aduersariū. Deinde is conuersus, viam suam in pace iniit, simul lætans & Deum glorificans. Multi autem ex Gentilibus, [ac multo:] qui illic erant, militibus, cum audiissent miraculum, [conuertit:] quod Sanctus fecerat Theodorus, Christo crediderunt, sic dicentes: Reuera magnus est Deus eius: & ab ipso baptizati sunt in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, & facti sunt omnes vnus grex Christi, & laudabant omnes Deum sancti & magni Martyris Theodori.

[Annotata]

a Licinio Constantinus anno Æræ vulgaris 313 sororem suam Constantiam coniugem dedit.

b Ita Sextus Aurelius Victor: Galerius, adscito in concilium Iouio, siue Diocletiano, iampriuato, Licinium vetere cognitum amicitia Cæsarem, creat Augustum. Eutropius lib. 10. Per hoc tempus Licinius a Galerio Imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine. Factum id ann. 308 videtur, licet Historia Miscella lib. 11 cap 5 per id tempus factum ponat, quo Massiliæ Herculeus periit, quod an. 310 contigit.

c De XL Martyribus Sebastenis agemus IX Martij. At LXX Centuriones ac CCC milites, qui sint, aut quando colantur, nusquam adhuc comperimus.

d De Defensoris dignitate dictum aliquid 20 Ianuarij ad S. Sebastiani Acta, § I num. I. Hic videtur sumi pro comite vel assicla Imperatoris. De Scholastici nomine actum 6 Febr. in Dorothea, & alibi sæpius.

e Eodem nomine appellatur in Menæis 8 Iunij. Significat fontem eloquentiæ, a βρύειν quod est scaturire.

f Frequens draconum ac serpentium immani magnitudine mentio apud veteres. Consule Raderum tom. 4 Bauariæ sanctæ in Magno & Tossone, vbi varios citat scriptores.

g Eusebia memoratur in S. Theodori Tironis M. actis, mulier

[9]

nobilis ae religiosa, vti supra § 2 num. 6 retulimus. Eadem esse potuit: sed hic iam paullo ætate prouectior; cuius reuerentia eam ipse Dux Matrem appellat, ipsa filium.

CAPVT II
Licinij Imp. idola S. Theodoro confracta.

a

[17] Licinius vero, cum hæc de ipso audiuisset, mittit ad ipsum, [euocatus a Licinio,] a Nicomedia vsque ad Heracleam, cum prope esset Pontus Euxinus. Illic enim eo tempore degebat B. Theodorus. b Protectores itaque mittit cum satellitibus, qui eum cum omni honore comprehenderent. Illi autem cum venissent Heracleā, assidue instabant, vt iret Theodorus ad Imperatorem, dicentes ei: Accede ad Imperatorem, qui te desiderat. Præclaram enim tuam formam valde cupit intueri. Beatus autem Theodorus eos illudebat verbis probabilibus: simul vero facto quoque munere, eos excepit magnifice. [eum ad se inuirat:] Tres autem dies eos detinuit. Cum illi vero vrgerent, vt viam iniret, ipse paucis retentis, reliquos misit ad Licinium, ad eum scribens epistolam, ne ægre ferret ipse Imperator ad cum venire cum diis suis insignioribus: vt te, aiebat, præsente diis sacrificem. Illi autem reuersi ad eum qui ipsos miserat, cum reddidissent epistolam, & eius exposuissent prudentiam & virtutem, quin etiam eius animi magnitudinem, & decere eum non grauari ire ad ipsum. Quod si fiat, omnes qui locum habitant, adorabunt deos Imperatoris. Eorum verbis inductus Licinius, cum magnam congregasset multitudinem, tam ciuium quam aliorum, ad octo millia, profectus est Heracleam in magno gaudio.

[8] [cælesti viso ad martyrium animatur:] In ipsa autem nocte videt Sanctus in somnis, quod in altum elatum erat tectum in quo manebat, & ignea iacula ad ipsum de cælo ferebantur, & vox Domini extitit, dicens ei: Confide Theodore, sum enim tecum. Beatus vero e somno excitatus, cum coniecisset somnium, id esse reputauit martyrium, quod a Domino ei significabatur; & lætatus est exultans. Post hæc autem cum sciuisset iam venisse Licinium, ingressus intimum suū penetrale, fleuit non mediocriter, dicens: Adsis mihi, Domine, in cursu stadij, pro te suscipiendo.

[9] Et cum rursus sciuisset appropinquare Licinium, surrexit, [occurrit Licinio,] & lauit vultum, & oculos composuit, contexta byssinaque indutus tunica, flammæ ignis simili, & sedens in equo Dardano præclarissimo, factus est obuiam Licinio, & salute qua par erat, impertit Imperatorem, dicens: Salue Domine diuinissime, potentissime Imperator. Imperator vero iuuenem osculatus est, dicens: Adesdum, inquit, nitide vt sol, legum adiutor, coronate corona. [ab eoq; blāditiis sollicatus ad sacrificandum,] Tuum est sua sponte enatum diadema. Oportet enim te post me constitui Imperatorem. Deinde eo ingresso Heracleam, ei excelso parato tribunali in foro in medio ciuitatis, cum ascendisset & sedisset, turbis præsentibus, concionatus est, dicens: Vere clara & celebris est hæc ciuitas, & quæ a me munera accipit: quare etiam exultat. Tu quoque care Theodore, ostende diem, in quo diis maximis offers sacrificium. Beatus autem Theodorus dixit: Imperator, affer ad me insigniores tuos deos, vt cum eos fecero ingredi meum penetrale, eosque vaporauero, & vnguentis vnxero, eos rursus reducam, & te præsente eis sacrificabo. Hæc cum audiisset Imperator Licinius, cum magno gaudio iubet ipsos ei dari. [deos confringit, datq; aurum pauperibus:] Cum deos autem Licinij accepisset B. Theodorus, qui constructi erant ex auro & argento, in suum penetrale, cum media nocte eos confregisset & contriuisset, dedit pauperibus.

[10] Cum duo vero dies præteriissent, Licinius accersito Martyre, dicit ei: Vt generosus & inclytus, & honoratus ab iis, qui nos præcesserunt, Imperatoribus, ostende promptum tuum in deos animi studium, vt reliqui videntes te hoc facientem, promptiores fiant & alacriores. Maxentius autem quidam c Centurio assistens dixit Licinio: Per deos, o Imperator, diuina tua potentia ab ipso fuit illusa: Vidi enim præcedenti nocte, magnæ nostræ deæ Dianæ d manum cuidam mendico obtigisse, qui abibat & lætabatur. Hæc cum audiisset Licinius, mansit mutus & attonitus. Respondens autem Beatus dixit Theodorus: Per Christi mei virtutem, ita est, vt dicit Maxentius. [Licinio indignanti insultat:] Recte vero feci, o Imperator. Si ergo dij tui sibi non possunt opem ferre, quomodo vobis poterunt? Licinius autem mutato vultu, & manibus complexis genibus, deflebat, dicens: Hei mihi! hei mihi! habitus sum ludibrio. Quid dicam, aut quid faciam, aut quid loquar, nescio. Imperator potentissimus accessit ad hunc virum pestiferum, & congregauit tantam multitudinem, & fuit irrisus ab omnibus phalangibus inimicorum. Quin etiam victoriæ insignes deos meos confregit, & dedit pauperibus. Beatus autem Theodorus dixit ei: Fremis, o Imperator, sed ego rugio: tu stertis, at ergo exilio. Tu cum Deo pugnas, at ego de Deo dissero. Tu blasphemas, ego vero Deum hymnis laudo. Tu colis deos mortuos, ego vero Deum viuum. Tu Serapin, ego vero eum qui est super Seraphin. Tu Apollinem, ego vero Deum semper viuentem. Tu es e carbo Thracius, ego vero Princeps Romanus. Tu Licinius f ventilator, ego vero Theodorus g donum Dei. Quamobrem ne ægre feras, o Imperator, neque calcitres; hæc enim faciens, tuos ostendis cruciatus. Asini enim & muli tenes figuram.

[Annotata]

a Nicomedia Bithyniæ vrbs, olim domicilio Imperatorum Diocletiani, Maximiani, Licinij &c. nobilitata, sed & plurimorum ab iis profuso Martyrum sanguine.

b Erant Protectores, Græcis scriptoribus posterioribus προτίκτορες dicti, stipatores Imperatorum. Menæa habent, τῆς αὐτοῦ τἀξεως, eiusdem ordinis, cuius nimirum erat ipse Theodorus, qui Defensor regius, seu Protector. Alibi de Sanctis IV Protectoribus Nicomediæ martyrio perfunctis egimus.

c Menæa: Μαξεντίοῦ τού κομενταρισίου εἰπόντος. Maxentio commentatiensi referente.

d Menæa: τὴν κεφαλὴν μεγάλης Θεᾶς Ἀρτέμιδος. caput magnæ deæ Artemidos.

e Θρᾷξ ἄνθραξ Alludit ad Licinij patriam Daciam, non magno terrarum interuallo remotam a Thracia; insigni vtens paronomasia. Est alioquin Thracius lapis, aut carbo, qui, teste Plinio lib. 33 cap. 5 aqua accenditur, sicut calx, idemque oleo restinguitur.

f Alia paronomasia ad Licinij nomen. λίκνον & λίκμος vannum significat, λιγμήτης ventilatorem.

g Θεόδωος, Θεοῦ δῶρον.

CAPVT III
S. Theodori tormenta, cædes, sepultura, miracula.

[11] Tvnc multa ira plenus Licinius, iussit exui Martyrem, & eum extendi a quatuor, & boum neruis ei plagas inferri, a sex cētas super dorsum, & b quingentas super ventrem: [torquetur flagris, vngulis, facibus, testis.] & postea iubet globis plumbeis immisericorditer eius verberari tendonem: deinde ferreis vngulis lacerari eius carnes, & lampadibus ignis vstulari eius vlcera, & acutis testis radi concretum sanguinem. Post hæc autem omnia, iubet eum tuto teneri in custodia, & eius pedes illigari compedibus, & eum sic manere c quinque dies, neque gustare quippiam. Cum autem fuissent impleti quinque dies, [inedia,] iussit crucem deferri in basilicam, & duci Sanctum, & cruci affigi. Lictores vero cum sanctum adduxissent Martyrem, [cruce &c.] ligno affixerunt eius manus & pedes, & fibulam vnam in occultis eius partibus vsque ad partes superiores. Excogitatum quoque fuit aliud deterius. Iussi enim pueri iaculari in eius oculos, & tela euellebant cum pupillis. Alij autem secretas partes eius testiculorum ense secabant per obliquum.

[0]

[12] Ego autem aderam scriba Augarus: & videns grauia hæc supplicia, & audiens etiam dolorem occultorum eius gemituum, abiectis codicillis, deuoluebar lacrymans ad eius pedes. Dominus vero meus, Christi miles Theodorus, paruam vocem emittens, mihi dixit: Augare, ne relinquas munus tuum, nec intermittas dicere, quæ in me futura sunt supplicia: sed sustine meum aduentum describere & certamina & diem meæ consummationis. [Augarum iubet sua acta scribere:] Deinde clamans ad Dominum, dicebat: Domine, mihi prius dixisti, Ego sum tecum; & nunc quid a me recessisti? Vide Domine, fecisti me nulli culpæ affinem; & feræ agrestes me sauciauerunt propter te: exturbatæ sunt pupillæ oculorum meorum, carnes igne sunt dissolutæ, pili autem humi decidunt, dentes euelluntur, liuida fit facies, ossa arida in cruce detinentur. [Deum inuocat:] Memento Domine, quod crucem propter te sustinui: quin etiam ferrum & ignem & clauos peruasi. De cetero accipe meum spiritum, & rege vt velis, ego enim exeo ex vita mea. Hæc cum dixisset Martyr, non amplius est locutus; erat enim totum eius corpus laniatum. Arbitratus autem impius Licinius eum esse mortuum, reliquit in ligno pendentem.

[13] Circa primam vero vigiliam noctis adstans Angelus Domini, soluit eum ab illo instrumento, & reddidit eum sanum corpore, [per Angelū de cruce deponitur sanus:] sicut prius, & eum salutauit, & dixit: Gaudeas & corroboreris in sapientia & gratia Domini nostri Iesu Christi. Ecce enim tecum est Dominus Deus: & cur dixisti, Recessisti a me? Consumma ergo cursum tuæ decertationis, & venies ad Dominum nostrum Iesum Christum, accipiens coronam immortalitatis. Hæc cum Martyri dixisset Angelus, ab eo recessit. Sanctus autem Martyr Christi Theodorus, effectus sanus, Domino suo agebat gratias, & cœpit psallere: Exaltabo te, Deus meus Rex meus, & benedicam nomen tuum in seculum & in seculum seculi. [Psal. 144.]

[14] Sæuus vero & iniquus Licinius, cum nondum venisset dies, mittit Antiochum & Patricium, duos suos Centuriones, (erant enim ordinarij) dicens eis: Ite & adducite mihi male mortuum corpus deceptoris Theodori, vt imponam in capsa plumbea, & id in maris abyssum proiiciam, propter mente captos Christianos. Cum autem venissent centuriones, & loco appropinquassent; lignum quidem videbant erectum, eum vero, qui quærebatur, nusquam: dicitque Antiochus Patricio: [duos Centuriones & milites cōuertit,] Reuera conuenienter voci Galilæorum, qui dicunt Christum surrexisse a mortuis, forte hunc quoque hodie fecit surgere. Patricius autem propius accedens, vidit B. Theodorum sedentem & Dei prædicantem eloquia: & clamans, magna voce dicebat: Magnus Deus Christianorum, & non est alius Deus præter eum. Et accedentes ad Sanctum, dixerunt ei: Rogamus te nos quoque, qui ab hoc tempore sumus Christiani. Et crediderunt in illo die ipsi & octoginta milites.

[15] Cum hoc autem resciuisset Licinius, mittit d Sextum Proconsulem, & cum eo trecentos milites, vt eos morte afficerent. [& Sextum Proconsulē, & alios:] Cum illi vero venissent, & vidissent miracula, quæ fecerat S. Theodorus, crediderunt ipsi quoque Domino nostro Iesu Christo. Concurrit autem infinita quoque multitudo in locum, & clamauit: Vnus est Deus Christianorum. Ipse est Deus solus, & non alius. Tunc vna voce omnes clamarunt & dixerunt: Quis est hic lictor Licinius, vt eum appetamus lapidibus? Est enim noster Deus & Rex Christus, qui prædicatur per Theodorum. Fit vero magna confusio & tumultus & impetus ad fundendum sanguinem. Irruit enim quidam ensem ferens, Leander nomine, aduersus S. Theodorum. Ei autem occurrens Proconsul, spatha ab eo ablata, eum transegit medium. Quidam vero Merpas, Hunnus genere, impetu facto, consummauit Proconsulem.

[16] Tunc veniens B. Theodorus, multis verbis turbas alloquens, vix tandem sedauit tumultum, [captiuos verbo soluit: energumenos tactis liberat:] dicens eis: Cessate carissimi, Dominus meus Christus fuit cruci affixus, reprimens Angelos, ne hominum genus vlciscerentur. Prætereunte autem S. Theodoro cum magna turba per carcerem, clamabant qui erant in vinculis: Miserere nostri, serue Dei altissimi. Sanctus vero Martyr solo verbo solutis eorum vinculis, dicit eis: Ite in pace, & mementote mei, o viri. Magna autem multitudo idololatrarum credidit in Dominum nostrum Iesum Christum, & qui vexabantur ab immundis spiritibus, curabantur tactu manus eius & coloris eius vestimentorum.

[17] [coërcet sedetionem contra Licinium:] Quamobrem quidem ex cohorte renuntiarunt Licinio, quod vniuersus populus, diis relictis, Deum credidit per Theodorum. Is vero ira replotus, misso spiculatore, iussit sanctum eius caput abscindi. Videns autem populus, cœpit seditionem agitare aduersus Licinium. Beatus vero Theodorus prolixa oratione & admonitione rogabat eos, dicens: Fratres & Patres, ne succenseatis Licinio. Est enim minister patris sui diaboli, & me de cetero oportet ire ad Dominum meum. Cum hæc dixisset Martyr, [plectitur capite:] & diu esset precatus, & bene precatus esset Fratribus, & precibus finem imposuisset, obsignauit totum suum corpus, & deinde sic dicit Augaro: Fili mi Augare, ne neglexeris litteris mandare diem meæ consummationis. [defertur Euchaitā.] Reliquias autem meas depone in Euchaitis, in Maiorum meorum possessione. In tua vero consummatione dormias mihi a sinistris. Et cum rursus diu esset precatus, & imposuisset finem suis precibus, & dixisset, Amen: & valere iussisset omnes Fratres, extendit pretiosum suum collum: & sic ense fuit consummatus, Februarij mensis die septimo, sabbato, hora tertia diei.

[18] Post hæc autem cum accepissent venerandas & sanctas eius reliquias, cum cereis & suffitibus, vniuersa comitante multitudine, Heraclea tulerunt Euchaita, & illic deposuerunt omnibus videntibus, octauo mensis Iunij. Quo in loco nunc quoque ex vniuersa terra, quæ est sub cælo, congregatur genus hominum. Multa enim miracula facit Dominus & curationes, per venerandum & sanctum corpus gloriosi Martyris Theodori: ad gloriam & gratiarum actionem eius nominis, quem decet omnis gloria, honor & potentia, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Menæa, septingentas.

b Eadem, quinquaginta.

c Menæa, quinque.

d Pet. de Nat. Antipatrem Ducem.

ALIA VITA
auctore Bonito Subdiacono
ex MSS. PP. Oratorij Romæ.

Theodorus Dux, Megalomartyr, Heracleae in Ponto (S.)

BHL Number: 8086

Avctore Bonito. ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

Qvidam a inertes Sanctorum Martyrum passiones describentes, tanta eas absurditate faminum, tantaque obscuritate sensuum repleuere, vt nec tempora passionis, agonumque constantia, vel contra impios eorum victoriæ intelligi queant. Verumtamen ceu a solertissimis b chartigeris talium figmenta fuerunt deprehensa, cultro suæ scientiæ detruncantes, solummodo de ipsis, ceu reliquias de naufragio, [Gregorij Ep. Neapolit. iussu,] sententias colligentes, id liquidum ea suo conuertere student ingenio. Ex quibus igitur solertissimis ac studiosioribus viris Gregorius Parthenopensis loci seruator, non solum industriam, verum & originem trahens, qui videlicet nepos ac proles, frater ac patruus extat, c Parthenopensium Ducum, ceu quorumdam passiones

[1]

sanctorum Martyrum, rustico Achiuorum stylo digestas, legi in ecclesia comperisset, & ex his populus audiens ridiculum potius, quam imitationem acquireret; Christi æmulatione permotus, [Bonitus Subdiaconus,] non est passus Dei opus ludibrium fieri populorum. Quapropter me Bonitum, indignum Subdiaconum Ecclesiæ Neapoleos, compulit, quatenus S. Theodori gesta potiori serie pertractare, & me totis nisibus eluctantem ad hoc quod voluit inclinauit inuitum. Quamobrem legentium veniam obnixe deposco, vti meæ indulgeant ætati; & si quodlibet hic compererint ineptiæ, suo libitu studeant emendare. [etsi satis iuuenis,] Nimirum quintum ȩtatis percurrens lustrum, discipulum fore quam magistrum potius decet. Verumtamen si quibusdam hoc nostrum displicet opusculum, congrua responsione eos alloquimur. Nos namque hoc nemus, non solum vepribus sentibusque stipatum, verum etiam acutissimis rhamnis d caprificisque condensatum inuenimus, adeo vt illuc ingredi nequaquam valeremus. [S. Theodori Acta elegantius describit.] Allatis vero securibus, ad hibitoque labore omnia præcidentes, simul combussimus, & sic tandem ex vmbriferis ac perniciosis aprica atque amœnissima loca reddidimus. Sed cum rastros habere minime quiuimus, ingrediantur & ipsi iam in præcisum cultumque nouale; & radices sub terra delitescentes sapientiæ rastris effodiant, vt iterum seminato nouali fructus eius exinde pariter cum gaudio metamus.

[Annotata]

a MS. habebat, inherte.

b Ita coniecimus legendum. apographum videbātur habere, cathigetis.

c Duces Neapolitani, qui hic Parthenopenses, alibi sæpe Consules appellati. ita in appendice ad 8 Ianuarij in historiæ translationis S. Seuerini cap. 3 nu. 9 mentio fit Gregorij consulis Neapolitani; qui num. 13 Dux appellatur.

d Ita legendum censuimus: apographum habebat capisicisque.

CAPVT I
S. Theodori de dracone victoria. Euchaitarum conuersio.

[2] Cvm Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi venerandæ Incarnationis mysterium, scilicet post triumphale viuificæ Crucis lauacrum, postque Resurrectionis ascensum ab inferis, ac post Assumptionis recursum ad dexteram Patris, a discipulis suis prædicaretur; primum quidem, a Nerone inchoante, deinde ceteris prosequentibus, tanta in Christicolas permota est persecutio, vt nullus dumtaxat hominum nosse valeat, qui numerus sanctorum sit Martyrum, qui pro Christo diuersorum machinatione suppliciorum peremptus est, nisi is, cuius fide & amore talia sustinuerunt. Talis itaque per diuersos Imperatores crudelis examinatio æstuans, [In persecutione Licinij,] per annos nimirum trecentos, vsque ad Constantini Magni peruenit imperium. Hic dum iuuenis venustissimæ pubertatis existeret, & pater eius Constantinus, occidentalia bella perageret, Romæ a Galerio, qui cum eodem Constantio simul Augustus fuerat ordinatus, a sub religionis specie, vice obsidis tenebatur. Sed cum iam Redemptor humani generis Ecclesiam, quam pretioso suo sanguine redemerat, ab iniquorum impulsione vellet esse quietam, huius Constantini patrem prædictum Constantium Augustum, in Britannia Eboraci b fata vltima perurgebant. Quapropter Constantinus diuino spiramine pulsus Roma, aufugiens ad patrem suum in Britanniam peruenit. Constantio vero defuncto, ipsum Constantinum filium eius omnis exercitus sibi creauerat Augustum. Qui vt c Galerium regno priuare potuisset, Licinium Cæsarem fecit, & dans ei Constantiam sororem suam coniugem, cum super regiones orientales instituit. Quæ vero Constantia dum filium peperisset, ob Licinij amorem d Licinianum illum vocauit. quem pene viginti menses gerentem, simul Constantinus cum filio suo, nomine Crispo, quem ex e Fausta filia Maximiani Herculei susceperat, Cæsarem procreauit. His ita fientibus, Constantinus Augustus de f persecutore effectus est Christianus, & Romæ a S. Siluestro in palatio Lateranensi baptisma est consecutus. Sed dum prædictus Licinius a Galerio Augusto Carnunti Imperator ordinatur, & vterque sibi mutuo fauerent; inter ipsum, & Constantinum ingens g controuersia exoriri cœpit.

[3] Eo igitur tempore erat quidam vir insignis ac robustus athleta Dei, Theodorus nomine, Euchaitæ ciuitatis Præfectus; ætate quidem iuuenior, sed mente senior; h forma quidem vel obtutu pulchrior, sed bonæ operationis & virtutum more præstantior. Huius itaque ciuitatis a septemtrionali scilicet plaga agrum vastissimum habuerat, [S. Theodorus Euchaitæ multos conuertit:] in cuius supereminentia inerat quoddam barathrum profunditatis immensæ: in huius inferioribus vero immanis draco degebat, quem olim (cheu! proscelus) misera plebs eiusdem loci excolens, quasi Deo vtebatur. Sed cum vir Dei prædictus S. Theodorus Euchaitæ ciuitatis populum, ab idolorum simulacris cohibens, paullatim ad Christum sua prædicatione studeret perducere; draco ipse, draco ipse, diabolico instinctu, ipso ex barathro per incertos euentus exiliens, quod cumque animal arripere poterat, protinus pernecabat. Cumque multa hominum ac pecorum strages ab ipso fieret, [hinc draco, antea ibi cultus, instinctu dæmonis, dire sæuit:] vniuersa plebs ad Dei famulum & suum Principem currens Theodorum, asperis suggestionibus aduersus eum disceptabant, dicentes: Liceat diis nostris offerre libamina, sicut parentum nostrorum prisca semper egit industria: ex quo ab eorum cultura recessimus, diuersis opprimimur cladibus, variisque casibus abdicamur. Aut in tui Dei, quem asseris, draconem nostræ substantiæ consumptorem extingue virtute; [plebs a S. Theodoro opēposcit:] aut si hoc facere non præuales, nostræ voluntatis fiat excessiua deuotio. Hæc vbi dicta Dei famulus hos promere audiuit, tumultus eorum valde ingruentes, nectareo demulcens famine, Vos, inquit, hodie hinc ad propria remeate securi: nam Deo auxiliante, a nunc & deinceps nullū a dracone incommodum patiemini.

[4] Quibus igitur euntibus, venerabilis athleta Christi sese Domino in oratione prosternens, hanc precem fudit ad Dominum, dicens: Omnipotens Domine Iesu Christe, Rex, & dominator omnium elementorum, [ipse Deum precatus,] qui in huius mundi theatrum pro nobis peccatoribus descendisti, quatenus tuo sacro sanguine de diabolicis abstraheres faucibus; qui etiam omnem hominem, per vniuersum mundum ad te sub vno momento clamantem veluti vnum adtendis & conspicis, exaudi me miserum ad te clamantem, & misericordiam tuam nimium deposcentem, vt, extincto tua virtute dracone, omnis hæc turba cognoscat, quia tu es verus & admirabilis Deus in cælo, & in terra faciens prodigia. Peracta vero huiuscemodi oratione, quasi fessus assurgens, sopore imminente depressus quieuit. Confestim ei per somnium, iuuenis apparens, stola indutus niuea, [in somnis ab Angelo animatus,] nitenti vultu, ac serenissimis oculis, ad eum dixit: Theodore, Iesu Christi Dei verissime testis, scito, quoniam tua exaudita est deprecatio. Surge nunc, & adscende super equum tuum, galea salutis indutus, clypeoque sanctissimæ fidei præmunitus, viuificamque Crucem, sub chlamyde gerens, lanceamque manu gestans, in Iesu Christi nomine intrepidus ac securus abito, quoniam ate draco illico extinguetur.

Hæc vbi dicta dedit, teneris se miscuit auris.

[5] Exurgens itaque a somno vir sanctus gauisus ac roboratus angelica reuelatione equum optimum, quo in bello solitus erat vti, sibi sternere iussit; quem græco eloquio Dardanum, quod Latine i Brunum dicitur, [equo conscenso,] nuncupabat. Dardanum quippe Danai vocant equum, quem albus ac perobscurus color exornat. Sed ego melius ac rectius Dardanum dictum esse arbitror,

[2]

k quod de Troia ortus vel emptus fuerit. Nam Troia ab l vna de portis suis quæ Dardana nuncupabatur, per tropum videlicet, qui synodoche appellatur, hoc est a parte totum, tota ciuitas Dardania nomen accepit. Vir itaque Christi miles dum super equum ascendit, auream Crucem sub chlamyde collotenus baiulans, viam arripere cœpit. Porro cum a ciuitate paullulum diuertisset, quoddam aruum ingressus est, [Cruce armatus, cōtra eum tendit,] in quo viride fœnum erat, modicum ibi subsistens. Et ecce quædam fæmina, Eusebia nomine, Christiana ac nobilis, cum iter ad ciuitatem cum se comitantibus ageret, prospiciens, a longe vidit S. Theodorum in periculoso rure subsistentem: [Eusebiam, ei timentē confirmat:] ad eum concita deuenit, & quia, vt reor, parens eius erat, eum per oram chlamydis arripiens, quo solus hic armatus tenderet inquisiuit. Cui cum diceret, Ad draconem vado, quo in nomine Iesu Christi eum interficiam. Protinus in terram ad pedes eius corruens muliebri fragilitate, ne illo iret, monere cœpit. Quam vir Domini alloquens, vt tum a cœpto itinere non deuiaret, quin potius Deum pro se deprecari deberet m… Quo audito fæmina dixit ad eum: Ille vtique qui crucifius est, valet draconi conferre perniciem, & te victorem suum ostendere seruum. Si enim terribilis Deus & admirabilis non esset, de sepulcro non resurgeret. Qua dicente, a loco paullisper secedens substitit, conseruans euentum rei, Dominumque pro eo deposcens.

[6] Interea gloriosissimus Christi miles cum ados perueniret speluncæ, equo descendens humotenus sese in orationem prosternit, & erectis ad sidera palmis, hac prece Deum deposcit: Iesu Christe Domine, qui in principio apud Patrem cum Spiritu sancto manens, ex informi quæ non erat materia, visibilia & inuisibilia patrasti; quique etiam chelydrum pessimæ feritatis, [denuo precatus,] ac virus superbiæ tumidum, de polo pellens, stygiali barathro ligasti; ipse mihi victricem virtutem & auxilij tui dextram protende, vt hoc dracone tua virtute perempto, omnis hæc Euchaïta ciuitas cognoscat & credat, quod tu es solus & verus Deus, per cuncta seculorum secula viuens & regnans. Tali igitur prece finita, iterum subiit equum, & antrum ipsum, in quo draco iacebat, tribus vicibus ambiens, sicque demum præ ore subsistens, ad eum ita clamauit. O pessime ac vorax draco, per viuificum æterni Regis Domini mei Iesu Christi nomen te obtestor, vt foras ad me confestim tuo ex specu prodeas. [draconem euocat] Quodicente, cœpit vndique ambitus ipsius antri tremiscere, & quasi terræ motu valido vicina tellus vehementius agitari: & ecce draco inenarabili ira prosiliens, erecto capite, ingluuie quam maxime patefacta, tumenti ceruice, cristis extantibus, cauda super dorsum obliqua, vtroque ardenti lumine, foras ad eum terribilior exiuit. Super quem robustus Dei n… cum equo insiliens, iecori suam, quam manu gestabat, [& occidit:] lanceam fixit: qui cauda sua valde terram percutiens, aliquantisper spirans & excitans, postremum ita spiritum exhalauit.

[7] Tunc vir Domini extinctum illum cernens, hanc laudem Domino gratulabundus cecinit, dicens:

Rex æterne Deus… mundique Redemptor,
Qui cælum terramque regis, qui fulgura mittis,
Quo sine nulla vigent cæli terrȩque creata; [Christo gratias agit:]
Depromat cælum, tellus tibi pontus & æther,
Cuncta creata simul laudum præconia semper:
Sit tibi cum Genitore pio, & cum Flamine sancto
Gloria, maiestas, virtus per secular compar.

Et sicut me, omnipotens Domine, tuo auxilio dignatus es confortare, quatenus iste nunc draco a me inueniatur occisus, ita & populum ciuitatis huius, qui dæmonicæ idololatriæ parent, te fauente, ad agnitionem sanctissimæ veritatis tuæ perducam. Hanc vbi laudem cantauit, ad ciuitatem suam reuertebatur ouans. Mox ei obuiam fuit prædicta Eusebia, cum qua prius sermonem habuerat, necdum enim de loco abier at: sed erat expectans & ambigens, quid Christi miles esset acturus. Hæc dum aduenire cōspiceret, [Eusebiam sibi gratulantem instruit:] expansis vlnis incedens ad eum, dixit: Putasne, piissime Domine, noster occubuit inimicus? vel si qua tibi prouenit fortuna, mihi deprecor euidentius manifesta. Ad quam ille, Ex eo, inquit, totius orbis inimicus se occubuisse non dubitauit, ex quo Dominus & Saluator Iesus Christus virtutes ei & potestates auferendo, in crucem fecit eum esse ostentui; quia & si ipse auctor mortis cognouisset hunc pro salute nostra crucifigi, nullo modo voluisset: nam & inimicum nostræ substantiæ ipso fauente nunc a me credas esse peremptum. Cui denuo mulier: Benedictus Deus æternus, qui te ad hanc gloriam prouexit, vt ipse tuo ore prædicetur, & draco tuis manibus occisus inueniatur.

[8] Interea dum hæc fama in ciuitate audita fuisset, vtriusque sexus ac diuersæ ætatis turba omnis ad spectaculum festina cucurrit. Inuenientes igitur S. Theodorum, [ciues plaudentes] suum videlicet Principem, equo sedentem, cruentamque lanceam manu gestantem, omnes ante eum pariter corruerunt, dicentes: Tu gloria & exultatio nostra: tu ciuitatis Euchaïtæ admirabile decus, tu lætitia, tu honorificentia populorum tuorum: tu redemptio & liberatio gloriosa animarum nostrarum: quia non pepercisti animæ tuæ, sed in nomine Dei tui exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. Cū quibus interea robustissimus Christi miles ambulās, [ducit ad draconem occisum.] in quo draco extensus iacebat, pariter locum adierunt. Mirum in modum videntes bestiam procul, antequam ad eam accederent, plurimi eorum, reiterato tramite, volucri fuga ad ciuitatem redierunt: nam omnes terrore nimio formido penetrauerat. Vnde & quidam eorum atroniti stantes, nullus audebat loco approximare. Quapropter bellicosissimus Christi miles eum adiens, & equo dissiliens, vtrumque, pedem super ingentem bestiam depausauit. idcirco post hæc ausi sunt appropinquare loco. Et illis obnixe ammirātibus, bellicosissimus Christi miles dixit adeos: Ecce vos ipsi aspicitis, quanta Domini mei Iesu Christi virtus existat, cuius diuino nomine feralis hæc bestia a vobis demonstratur occisa. Dimissis ergo nefandorum simulacrorum culturis, veram eius religionem studete percipere, quandoquidem in hoc seculo inimicum vestræ substantiæ peremit. Ipsi in illo, quo omnis homo carnis conditione trahitur, si in eius nomine credentes perseueraueritis, draconem diabolicum sempiterno incendio alligatum vobis in felicissimo regno gaudentibus a vestra dominatione faciet esse peremptum. [eosq; conuertit?] Quibus auditis relicta & abrenuntiata penitus idolorum cultura, ab ipso sanctum baptismum protinus accipientes, omnes in Christum crediderunt, & magnalia opera eius mirabilius enarrantes, ac laudantes & benedicentes eum, qui admirabilis est in Sanctis suis.

[9] Huic ergo, carissimi, ammirabiliori atque excellentiori exemplo priscum prophetæ Danielis concordat sublime miraculum. Nam cum a populo babylonico draco (ehu pronefas!) quasi deus adoraretur, Rex eorum dixit ad Danielem: [similis Danieli in cæde draconis.] En non potes dicere quod iste non sit deus viuens, adora ergo eum. Cui ille, Tu, inquit, Rex, da mihi potestatem & interficiam eum absque gladio & fuste. [Dan. 14.] Accepta Daniel igitur potestate, coquens picem, & adipem ac pilos, in os draconis inferens, eum interfecit, & dixit ad illos: Ecce quem colebatis. Gaude nunc ideo ciuitas Euchaïta, & satis exulta, quæ tanto talique redimita Patrono, paruitate tuæ humilitatis meruisti a Domino superba esse Babylonia maior. Illa viso miraculo, non dedit honorem omnipotenti Deo, verum etiam suis in squaloribus perdurauit ad suam vsque perditionem. Hæc tu ipsa omnium minima ciuitatum, viso tui miraculo, honorem non solum dedisti, verum etiam Christo mirabilius credidisti. Restat ergo, dilectissimi, interea scire, quare S. Daniel massa picis & adipis, ac pilorum cōmixtione conereta draconem interruperit; hic vero athleta Christi S. Theodorus eum polito gladio interfecerit. [vtriusque cædis instrumenta mystice explicata.] Quid ergo per picem, qua compago lenitur nauium, nisi Mosaïcæ Legis velamen? & quid per adipem, quæ pro peccato offerebatur, nisi Iudæorum sunt fluxuosi otij cœnosa ludibria? Et quid ergo per pilos, qui acuti velut tenuissimi prodeunt stimuli, nisi ipsius Legis aculeata secundum litteram obseruatio designatur? Attestante B. Paulo Apostolo: Littera enim occidit, spiritus autem viuificat. [2 Cor. 3 6] Ergo per huiusmodi massam, qua draco occiditur obscuritas Legis, otiique scurrilitas, ac stimulosa eiusdem Legis obseruatio exprimitur. Danielque prope huiusmodi commixtione draconē o conteruit, quia per obscuræ Legis mysticum intellectum Christus, quem ipsa Lex figurabat, huiusmodi draconem diabolum humilitate suæ Incarnationis occidit. Et quid itaque per lanceam, quæ durissimo præcisa metallo, ab artifice igne formatur, & formata iterum petrino metallo acuitur, & acuta oleo politur, & polita draconem occidit; nisi Redemptoris nostri veneranda Incarnatio designatur? qui ex paternæ indeficienti metallo substantiæ inseparabiliter prodiens, nostræque mortalitatis suscipiens corpus, ignea est huiuscemodi fornace decoctus, & aduersitatibus vsque ad mortem & passionem suam, est validius executus: sed oleo exultationis & lætitiæ adeo est a Patre mirifice perunctus. de quo Psalmophragus vates canit: Vnxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. [Psa. 44. 8] De quo itaque polito gladio per Paulum Apostolum dicitur: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. [Eph. 6. 17] Et sane gladius iste, id est, lancea, qua draco occiditur, ligneum manubrium habuit; quia Diuinitas humanitate commixta huiusmodi Principis, diabolum interfecit. [Euchaita felicior Babylone.] Restat interim quod Babylon, quæ olim caput omnium extitit vrbium, modo paruissimorum oppidorum seu municipiorum minima reperiatur, & quantum gloriosior extitit primitus, tantum nunc diuino humiliata iudicio funditus inueniatur; sicut in Apocalypsi Ioannis dicitur. Quantum se exaltauit & in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, & luctum. hæc vero ciuitatum paruissima, diuino auxilio, ad Dei laudem & gloriam, ex his quæ Christo crediderunt, nullatenus nascitur impar. [Apoc. 18. 7] Quare hoc? quia omnis qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur. Illa Babyloni, quæ confusio interpetratur, melius præfertur: vnde sane rector ac Princeps eius Theodorus appellatur, quod rite Dei donum disseritur. profecto datur intelligi, quod non suis meritis, sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi hoc Dei donum habere meruerit.

[Annotata]

a Ita Aurelius Victor.

b Idem, vitæ vltima.

c Hic alter est Galerius Maximinus, qui post Galerij Maximiani Armentarij, auunculi sui, mortem, contra Constantinum & Licinium (pridem Cæsarem, ac deinde Augustum, vt supra notauimus, a Galerio Maximiano creatum) stolide bellum suscepit, & in Illyrico victus ab Licinio est.

d Licinium vocat Orosius lib 7 cap. 28 & Idatius in Fastis; Licinianum Miscella, & Zosimus.

e Non ex Fausta Crispum, sed ex Mineruina suscepit Constantinus; qui Gallicano & Basso Coss. anno 317 eum, ac Licinium iuniorem XX menses natum, & Constantinum iuniorem, suum ex Fausta filium, Cæsaris creauit.

f Numquam persecutus Christianos Constantinue, ac ne eius quidem pater Constantius.

g Perierat ann. 311 Galerius Maximianus, 312 Maxentius, 313 Maximinus, cum an. 314 bellum inter Constantinum & Licinium cœpit.

h In Menæis 8 Iunij dicitur fuisse moribus compositus, formā corporis elegans, elegantior animo, eloquentia præterea & rerum variarum cognitione ac sapientia excultus.

i Brunus quidem pro fusco vsurpatum legitur quibusdam medij æui scriptoribus, sed Latinum non est; neque Dardanus id Græcis significat.

k Imo verisimilius quod e Dardania, Mœsiæ superioris prouincia, emptus, vbi fortassis, vt in non longe dissita Epiro, equi præstantes. Mittit enim, vt cecinit Virgilius lib. 1 Georg. versis 59. Eliadum palmas Epiros equarum.

l

Idem rectius Maro.

Dardanus Iliacæ primus pater vrbis & auctor.

m Videtur deesse admonuit, vel quid simile.

n Miles deest, aut quid simile.

o Fors inscitia id positum, fors imitatione Tibulli lib. 1 el. 4 Aut operi insuetas atteruisse manus.

CAPVT II
Licinij Imp. Heracleam aduentus. eius idola a S. Theodoro confracta.

[10] His igitur tali serie promulgatis, restat vt ad huius athletæ Christi mirabiles agones nostrum articulum quantocyus conuertamus, & quo pacto vir egregius pro Christo robustius dimicans, seuerissimum Licinium superauerit, qualique constantia almificum spiritum Deo reddiderit, ipso nimirum fauente, cuius omnipotentia eius substantia viuificatur ac gubernatur, solertissimo acumine prosequamur. Licinius interea, sicuti iam prædiximus, cum a Galerio Augusto Imperator efficeretur, [Licinius odio Constantini Christianos persequitur:] & vtique sibi mutuo fauerent animaduertentes, didicit quod non in aliud Constantinum contristare posset Augustum, nisi si rudem, quam ipse perceperat, fidem persequi conaretur, in Christicolas validissimam persecutionem commouit, & diuturno examine inueniebat, vti seuerissime prænecaret: quorū denique sollicitudini die noctuue peruigilans, per singulas ciuitates & oppida peragrans, vbicumque Christianæ fidei nanciscebatur amicum, crudeli continuo extinguebat pernicie. At vbi Nicomediam tali peruenisset indagine Christianorum æstuans æmulatione, sciscitari sibi cœpit astantes, vbinam Christianæ culturæ custos reperiretur. Cumque multimoda sicut moris, eum adulatio exoriretur, profecto cum iam omnipotens Deus maluisset suum militem inter militiæ cælestis disponere ciues, & quum iam iuxta eius vocem ciuitas abscondi super montem posita non poterat, [intelligit de S. Theodoro:] quidam illi insinuauere, dicentes, quod ciuitatis Euchaïtæ Princeps, Theodorus nomine, in huius religionis culturam draconem occidens, omnibus cum suis nostram culturam penitus exhorret. [Matt. 5. 14.] Quibus ergo Licinius Imperator auditis, totus in gaudio, iubilans de eo ingenti industria. Nam quo tempore S. Theodorus Heracli ciuitati præsidebat, non alio modo, vt arbitror, nisi vt populum eius ad fidem Christi conuerteret, vel suo dominatui pertinens eam visitationis gratia solito more reuisit. Est autem ipsa Heraclia ciuitas Asiæ haud procul ab Euchaïta, non vt quidam putant, ab Imperatore Heraclio condita, qui necdum natus fuerat, sed propter fertilitatis ac situs amœnissimam speciem a Heracliam dictam, hoc est, desiderabilis dicta sit. Sequentia videamus. Desiderabile quippe Christi nomen per militem suum B. Theodorum illis in partibus affuturum erat innotesci, quatenus populus eius insinuatione doctrinæ ad Christum conuersus, accepto salutis lauacro, æternæ lucis gloria repleretur. Vnde per Prophetam dicitur: Veniet desideratus cunctis gentibus, & replebitur gloria Domus Domini. [Agg. 2. 3] Verumtamen ad prædicti sermonis sequentia redeamus.

[11] Comperto igitur Licinius, quod S. Theodorus Heracliæ persisteret, quæ haud procul aberat a Nicomedia, direxerat ad eum nobilissimos viros eiusdem Nicomediæ, cum aliis ex Officio suo, qui eum honorabiliter alloquentes, ad eum properare visendum efficaciter inuitarent. Surgentes igitur milites, [eum ad se honorifice euocat:] concito cursu Heracliam adierunt. Ingredientes igitur ad S. Theodorum, simul ante conspectum eius corruerunt. Et surgentibus his dixit: Quæ res expostulat, quæ vos huc venire coëgit? Cui dixere: Licinius Augustus nos ad te destinauit, quatenus ad eum veniens congrui honoris ab eo percipias gratiam: & reuera plurimum

[4]

te videre delectat; quia de vobis multæ probitatis, & iustitiæ, bonæque exercitationis, & in populo conuersationis audiuit efficaciam. Mox S. Theodorus pertractans, quid Licinio dicendo trāsmitteret, eos per triduum distulit. Post diem vero tertium scribens epistolā ad Licinium ita: Stemmate superni examinis renitenti, totiusque orbis piissimo capiti Domino ac Diuo nostro Licinio Augusto, [ipse eum Heracleā inuitat.] Theodorus Princeps. Ab omnipotentiæ vestræ potestate mirabili fautores nostros directos, vestros Apocrissarios, feruentissima ambitione suscepimus, & quicquid vestro imperio libuisset, existimauimus gratum fore, nulla conniuente segnitia, prouido mentis acumine, ad summam nostræ possibilitatis, illos experiri cognoscitis. Et quidem quod diua Vestræ Excellentiæ, quo ad vestræ gloriæ piissimum properarem imperium, dignata fuit euocare potestas; non solum nos quidem paratos, verum etiam omnes has patrias animaduertatis esse; & vestram piissimam præceptionem vltronea reuerentia magnoque cum tripudio percomplere. Verumtamen quia qualitas huius temporis irritam nostri aduentus designat esse fortunam; a vestra dominatione fiduciam impetrantes, temerarie dicimus, quatenus nostro Domino consultus suorum haud displiceat seruulorum, quia si vestræ gloriæ libitum esse decernitur, harum patriarum vniuersus cœtus suppliciter vestram adinuicem deprecamur solertiam, quo subiectos non vos pigeat visere vestros. Et quia omnes variis fortunæ cladibus abdicamur, vestri aduentus visa præsentia, consolatione cuncti nimia vberius conlætemur. Valete.

[13] Hanc igitur schedulam milites a S. Theodoro Heracliæ accipientes, reuersi Nicomediam Licinio contulere, probitatem simul atque industriam viri laudabili famine depromentes. Perlecta igitur ante Licinium, & Magnates eius huiusmodi epistola, dixit ad eos Augustus: Hac de re quid vobis videtur. Debemusne ad visendum patrias ire, an non? Quod ergo confertis consilium? Responderuntque de astantibus, quorum cuncta peragebat consilio, [Licinius ex Procerū consilio,] sapientes: Huiusmodi, inquiunt, profectio salutiferam trium rerum demonstrat tibi prouenire fortunam: primo quidem quod vestræ potentiæ omnibus comperta gloria, dubij de tuo Imperio firmātur, & incerti continuo roborantur, & amplius non sit quid ambigant. Secundo, quia huius profectionis rumor varias distētus per vrbes, æmulos tuos ingenti b euitudine vibrat. Tertio, quia thesaurus tuus pene consumptus, larga dumtaxat manu distributus ex locupletissimis vrbibus conquisito quæstu augebitur atque instaurabitur. [eo tendit:] Et vt euidentius fateamur, decentius ac expeditius est tuas ambulare per vrbes, tuos visitare subiectos. Cumque hoc coram Augusto cunctisque magnatibus consilium libuisset; congregatis deintus & foris a profectione octo millibus, dispositis equitibus, ipse c hedram auream considens, Heracliam veniebat, inenarrabili lætitia fartus.

[13] Insequenti igitur nocte, prius videlicet quam Licinius adueniret, cum sanctissimus vir solito orationi incubuisset, subito in ipsius domo, in qua manebat, aperto tecto coruscus super eos nitor cælitus illuxit, [S. Theodorus diuinitus confirmatus,] & solis adinstar irradiauit: & inter ipsius nitoris admirabilis iubar, ad eum diuina vox intonans, Constanter, inquit, age Theodore, & nolito Licinij aduentu terreri, quando quidem ego tecum sum. Et hæc dicens ipsa lux funditus distracta summotaque est. Mox ipse surgens, de visione secum pertractans, animaduertit quod Domini esset testificatio, spes eius ingenti iubilatione congaudens, in Deo salutari suo exultare cœpit. At vbi intellexit aduenire Licinium, in conclaui ingressus, magno cum fletu Deum rogare cœpit, dicens: Domine Deus omnipotens, qui omnes in te sperantes tuæ misericordiæ tutela munire non desinis, esto mihi propitius, & tuere me tuæ protectionis munimine, vt non conruam in conspectu aduersariorum meorum, & ne gaudeat super me inimicus meus. Assiste nunc mihi, Saluator, in certamine isto propter nomen sanctum tuum, quia tibi reuelaui caussam meam, Domine Deus meus. [ei occurrit:] Hæc autem eo orante, nuntiatum est ei, quod Licinius Imperator ab Heraclia iam cominus esset; & statim surgens, suam abluens faciem, induit se prætextam byssinam, & expeditis in comitatu suo equitibus, ipse vero Dardanium equum, cum quo draconem occiderat, considens, obuius Licinio abiit, & viso eo pariter cum suis comitibus in terram conruens adorauit eum, a quo est etiam ipse clementissime salutatus.

[14] Post multam igitur variæ confabulationis indaginem, omnibus suis Licinius beati viri pulchritudinem conlaudauit atque solertiam: deinde simul ambulantes ciuitatem Heracliam ingressi sunt, & in medium eius ciuitatis, quod Ad signa vocabatur, adierunt. Ibique tribunali posito auro gemmisque rigenti, Licinius super eum considit. Mox profana idolorum templa ingenti pompa coronari ornarique cœperunt, & tota ciuitas diuersis exultare choreis. Cernens autem Licinius omnium populorum se feruenti esse deuotione susceptum, eorumque adorari affectu, diuersa munera ac plurima dona singulis erogauit.

[15] His igitur per biduum sic abeuntibus, postero die Licinius tribunali residens, S. Theodorum ante suum adesse conspectum præcepit; quem sic alloquens dixit. Discretio talis esse vnicuique conuenit, vt ante interrogationem nullius vituperator existat. Quapropter solito more, sicuti semper Diuorum Imperatorum cælitus data egit industria, necdum sciscitatus quilibet a me aliquid experiatur incommodum. Denique antequam huc veniremus, multa super te audiuimus, profecto mihi talia dicenti fidem nostram non accommodauimus; quin potius aiens ad illos: Non vtique consequens est quod talis tantusque vir impudenda nefandaque committat. Sed postquam huc venimus, hæc & his similia prosequentes præsto sint, qui super hoc testes existant; tamen quousque ore proprio audiam, nec credidi nec credam. Quod si vnus eos sermonis sententia mendaces esse volueris, videris quo examine pœnam meæ indignationis experiantur. Ad quem Christi miles respondens: Horum, inquit, [ab eo prouocatus ad colenda idola,] accusatio dicatur, quo certe discere queam, vtrum falsi, an veri testes existant. Respondit Cæsar, & talia famina reddidit: Ferunt, inquit, (quod dij omnipotentes auertant) te nescio quem crucifixum hominem prædicare, eiusque nomini deseruire. Cui Sanctus: Ego enim, o inuictissime Imperator, illum Deum colens adoro, qui cælum terramque creauit, & a quo cuncta creata reguntur. Nam si tu propriis vteris diis, iube illos mihi conferre, vt eos domum meam feram, & per totam noctem eorum gloriam deprecans, thura illis incendam, & crastina die illos ante tuum conspectum adorem. Tum Imperator, [petit ea sibi tradi domi primum colenda,] existimans quod Iouem diceret cæli terræque factorem, gaudio exultans maximo, præcepit ei idola quæ secum detulerat aurea vel argentea dari, & audiente eo simulanter dixit astantibus: Numquid non dixi vobis, quod talis vir non meditetur inepta? Procul dubio qui super eum talia dixerunt non ibunt immunes. Delata igitur vir Sanctus domum suam idola nocte simul ea confregit, [sed confringit:] ac cuncta Christianis occulte delitescētibus distribuit.

[16] Postera igitur die Licinius iussit suis eum præsentari obtutibus, quem exhilarato alloquens vultu dixit: Scio equidem quod primis ab incunabulis præclaris parentibus insignem ducens originem, honoratus hactenus fuisti satis & opulentus; sed necdum es meum expertus honorem. Ergo vt experiaris illud quod nobis hosterno spondedisti, hodierno die facturum te esse confirmes. Te etenim hæc persoluente, tanta nostræ gloriæ prærogatiua sublimaberis, quantam tibi non euenire aliquando fatearis. Cui S. Theodorus dixit:

[5]

Tu quidem, optime Imperator, superius proposuisti, dicens, quod nulla discretione viuere liceat homini. Ergo quia ita est, & si aliquando indiscrete vixi, iam taliter nullatenus viuam. Cui Cæsar: Ita conuenit, te solum discrete viuere, totum orbem d … manifestissima ratio monstrat. Ergo quos diui Imperatores & vniuersus semper excolit orbis, afferto tibi deos collatos, & sacrifica eis, quatenus illis tibi opitulantibus nostræ clementiæ potiaris salute. Contra quem Sanctus: Vere, [confitetur fidem,] inquit, mihi videtur rationabilis non esse discretio in hoc ipso, quod dicis adorare me creaturam insensibilem, & contemnere cæli terræque Creatorē. Et Cæsar respondit: Et hoc nobis intimato, quæ sit creatura, quisue creator. Gloriosissimus enim. Dei famulus ait: Creator est Dominus meus Iesus Christus, cuius diuina omnipotentia visibilium & inuisibilium omnis essentia viuificatur ac gubernatur. Creatura vero est, scilicet non a Deo creata, sed a diabolo conficta, simulacrorum vestrorum, auri vel argenti, seu æris cuiuslibet operatio; quandoquidem si creatura Dei vestra simulacra fuissent, in principio, cum totum mundum cunctaque creata fecit ex nihilo, hæc idolorum confictio ab ipso efficeretur. Sed cum nihil Deus imperfectum creauit, verum etiam ab hominibus diabolico instinctu hæc idola operata testatur Sanctissimus Propheta, dicens: Simulacra gentium argentum, & aurum, opera manum hominum, os habent, & non loquentur. [Ps. 113. 4] Vnde Ioannes Euangelista eius Domini mei Iesu Christi discipulus ait: Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. [Ioan. 1. 3] Quid est enim nihil, nisi idolum? sicut per Paulum Apostolum dicitur: Scimus quia nihil est idolum in mundo. [1 Cor. 8. 4] Et vt magis te certum faciam, quod nihil sit idolum, cum a me in ista nocte simulacra tua in frusta comminuerentur, quare sibi aliquod non subrogarunt auxilium? sed quia nihil sunt, [seq; idola confregisse:] nihil sibi, nihilque se colentibus aliquid prodesse possunt: male enim alium defendit, qui se ipsum defendere minime valet. Quibus Licinius Imperator auditis, intendens sibi astantibus dixit: Demens est, vt reor, effectus.

[17] Tunc quidam ex astantibus, Maxentius nomine, qui pro eo quod centum militibus præerat centurio vocabatur, dixit ad eum: Si demens est effectus, nescio, hoc autem scio, quia fefellit, cum deos tuos poposcit. Per salutem vestram, quia ita egit vt dixit, eos simul confringens, egenis diuisit: porro ista nocte vidi quemdam inopem caput Arthemiæ magnæ deæ tuæ aureum in vlnis ferentem, & concito cursu pergebat ouans. [& Tyranno se delusum fremenii insultat?] Quo audito, Licinius stupore perculsus nimio, diu conticuit, & magna confusione reuerentior esse cœpit: & quia cunctus populus, qui ante ipsum adstabat, de hoc, quod acciderat, confabulari mutuo cœpit; in semetipsum reuersus, dixit ad eum: Afferto deos, quos tibi petisti, & libato eis: si quo minus, talem nunc meæ indignationis experieris sententiam, qualem te nec audisse, nec vidisse aliquando manifeste e… Quia, vt video, te vanum vani docuere parentes: & nos agere studeamus, vt vecordia tua validissimis verberibus resipiscat. Tunc B. Theodorus subridens dixit ei: Turbatus es, o Imperator, ego enim nullo modo turbor. Tu deorum tuorum incommodo, magno conquereris tædio, ego vero de Dei mei virtute & adiutorio securus maneo. Tu deos mortuos quæris, ego Deum viuum, & Deum verum quærens, iam adeptus sum. Tu Serapis & Apollinis ac Arthemiæ trium deorum contritionem condoles, ego enim indiuisam atque inuiolatam Patris & Filij & Spiritus sancti Trinitatem ineffabilem adipisci congaudeo.

[Annotata]

a Rursum mihi in hoc etymo hariolari hic auctor videtur. Quis ignorat ab Hercule appellari Heracleam; illius vero nomen ab ἤρα, quod Iunonem significat, & κλέος, quod gloriam ductum?

b An euidentia & claritate? an hebetudine & stupore.

c Ἕδρα sedes, lectica.

d Videtur aliquid deesse.

e Deest aliquod verbum.

CAPVT III
S. Theodori tormenta, mors, miracula.

[18] Mox Licinius ingenti indignatione repletus, dixit ministris: Expolietur, & toto corpore super terrā funditus exterminatur. quo facto, [Cruciatur flagris,] eum retro & ante flagris multis quam maxime cædi iussit. Et ei insultans dixit: Theodore sustine modicum quantulumcumque, donec veniēs Deus tuus ex hoc eripiet te. Ad quem Sanctus respondit: Fac quod facis, noli cessare, quia me non angustia, non tribulatio, non gladius, non quȩlibet pœna separabit a caritate Christi. Tunc iratus, Cæsar dixit: Adhuc Christum fateris? plumbatis cædite eum. Cumque hoc peractum fuisset, [plumbatis,] iterum erecto eo a terra dixit: Theodore, nescio quo abiit Deus tuus, & ad eruendum te minime properauit. Constantissimus enim Christi Martyr constanter respondit: Dominus meus Iesus Christus hic præsens est, qui numquam est absens, sed vult vt cursum meum per temporales passiones consummē, & deposito mortali honore in illa æternæ felicitatis gloria immortalem lauream adipiscar. Contra quem Cæsar: Et hoc nobis insinuato, quid sit immortale, quidue mortale. Cui Sanctus: Mortale est corpus hominis, quod si mille annis vixerit, moriturum ac transiturum erit. Immortalis vero est anima, quæ non ex Deo, sed a Deo talis creatur, vt sicut Deus initium non habuit, nec finem est habiturus, sic & ipsa ab ipso Domino sumens exordium, finem se habere ignoret. Vnde scias me secundum Apostolum eius velle dissolui, & esse cum Christo multo melius. [Phil. 1. 23]

[19] Mox iniquissimus Cæsar dixit ei: Ergo quia ita est, nos te hic faciamus mortalem, vt tu illic cum Deo tuo possis esse immortalis. Tunc præcepit vt ferreis vnguibus totum corpus eius effoderetur & vehementer effosso, dixit ad eum. Visne vt in his suppliciis, [ferreis vngulis:] aliquantisper tibi nostræ clementiæ patientia detur? Cui Sanctus: Dominus, inquit, mihi adiutor est; non timebo quid faciat mihi homo. Truculentissimus autem Cæsar iterum dixit ministris: Numquid non videtis, quia adhuc Theodorus indiget huiusmodi fomento? Leuate, inquit, eum a terra, & faces accensæ deferantur. Quibus allatis, iussit super plagas eius poni, & omnes artus eius cremari. Et post hæc dixit ei: Theodore, num quidnam putas quod duriorem mollies durus? Scio equidem quod ferream gestas animam, [tedis vstulatur:] sed me silicem nactus es adamantinum. Patienti enim toleranda sunt verbera, quum iubenti tolerandus est exitus. Magnanimus enim Martyr Dei respondit: etiamsi millenas inferas mihi pœnas, non est mihi curæ, quia non solum corpus, verum etiam pro amore Domini mei Iesu Christi paratus sum, sicut ipse pro nobis peccatoribus posuit suam, meam animam ponere. Confestim sceleratissimus Cæsar hoc audiens dixit ministris: Afferentes acutissima testarum fragmina, [fragmentis testarum raditur:] tota eius viscera complodere celerius studete. Cumque lætaliter fuisset explosus, iussit cum carcere trudi, & pedes eius arctissimo ligno cōstringi, & ei ne medicorum, vel cibi potusue quis adhiberet auxilium, ipsum carcere custodire iussit.

[20] Finitis autem quinque diebus iterum iussit Licinius in quodam atrio excelsam figere crucem & ministris suis præcipiens dixit: [inedia torquetur:] Euntes sacrilegum illum e custodia producite, & deferte quo crux fixa manet. Si sacrificauerit diis, afferte eum huc: alioquin sine aliqua dilatione crucifigentes eum ipso in patibulo iaculis insuite. Extrahentes autem eum ministri e custodia, detulerunt eum quo crux fixa erat. Erat autem ipse beatissimus Martyr toto corpore saucius; solummodo

[6]

spiritus vegetabat artus: dixeruntque ad eum ministri: Hæc dicit Dominus noster Licinius Augustus: Elige tibi e duobus vnum; aut ora deos nostros, aut arripe crucem. Robustissimus autem Christi miles, quia iam terrena cuncta despexerat, & ad cælestis patriæ gaudia eius spiritus anhelabat, dixit ad eos: Absit hoc a me, vt abnegem Deum meum Iesum Christum, & sacrificem nefandis simulacris, [deos ridet:] quæ sine sensu & anima esse cernuntur, & deteriora magis, quam animalium cadauera mortuorum esse probantur: quum illa, dum adhuc viuerent, ambulauere pedibus, sumpsere ore alimoniam, fœtus procreauere, & in natura sua se mutuo intellexere. Et quidem parentibus mortuis, filij eorum naturam sequentes viuunt, spirant & sentiunt: ista vero simulacra nec vixere, nec gressibus ambulauere, nec cibum ore aliquando percepere, & nunc nec viuunt, [crucifixus, sagittis cōfoditur.] nec sentiunt, neque discernunt. Initium eorum mors fuit, & finis eorum mors erit. Ergo similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Ministri igitur iussa iniquissimi Imperatoris percomplentes, crucifixerunt eum, manus ac pedes eius clauis ferreis perfodientes: & delatis sagittis, ipso in patibulo eum veluti tegmen hericij iaculis repleuerunt. Quo facto, iniquissimus Cæsar iussit eum in cruce pendere vsque mane, existimans eum mori.

[21] [Augarum hortatur vt sua Acta describat:] Ego interea Augarus, qui præsens eram, videns hæc, & gemitum quem faciebat audiens, omne certamen eius ac pœnas, quas patiebatur, veloci diligentia scribere cœpi, & dum non potuissem me continere, lacrymis suffusus abieci, tomum quem manu tenebam, & corrui ad pedes eius, & lugens benedictionem ab eo expetebam. Mox ille voce suaui me alloquens, dixit: Augare, cœptum opus quod cœpisti, noli deserere; sed recense pœnas, quas perpessus sum, omnes, & futuri obitus diem, seriatim omnia describere stude. Quo dicente, quia magno cruciatu iam velut exanimis solo spiritu palpitabat, iterum exclamauit lugubri dicens voce: Domine Iesu Christe, Rex vniuersæ creaturæ tuæ, qui pro nobis peccatoribus crucem subire voluisti, & cum voluisti iterum eam sumpsisti, exaudi me miserum ad te clamantem, [Deum orans,] & recipe spiritum meum, ne insultent mihi inimici mei, dicentes: Vbi est Deus eius? Et nunc Domine quemadmodum spondedisti mihi, dicens: Constans es, quia ego tecum sum; adesto mihi ad te venienti, ne teterrimus princeps aliquid suum in me deprehendat, quia tu es Deus meus, quem dilexi, quem quæsiui, quem videre desidero. Suscipe animam meam Domine Iesu Christe. Hæc eo orante, prima videlicet hora noctis, missus est Angelus Domini, & eum de cruce pausauit, cui & dixit: Gaude, ac recipe virtutem, [ab Angelo deponitur sanus:] Theodore, quoniam Dominus Iesus Christus, sicut promittere dignatus est, tecum manet. Et nunc constans esto, quia ipse me misit ad te, quatenus tui corporis pristinam recipias sospitatem.

Hæc vbi dicta dedit, tenues se misit in auras.

Tunc gloriosissimus Christi Martyr totum corpus suum sospitati redditum cernens, grates Deo referens, hunc Psalmum canere cœpit: Exaltabo te Deus Rex meus, & benedicam nomen tuum in æternum, & in seculum seculi. [Ps. 144] [Deo gratias agit.] Per singulos dies benedicam te; & cetera quæ sequuntur.

[22] Restat interea, Dilectissimi, nosse quis hic Augarus fuerit, qui in huius sanctissimi viri certamine prȩsentem se asserit esse, [Quis fuerit Augarus?] & ad eius imperium suam passionem describere. Idcirco hoc dicto, Karissimi Fratres, quoniam fuere nonnulli, qui sanctos Martyres nec nouerunt, nec viderunt, & post multa annorum circula nati, se ibidem esse corpore notauerunt. Sed quia hoc dimittendum est ei, qui occultorum est cognitor, quantum de eo conijcere possumus, vestræ caritati intimari curamus. Augarus iste, a qui Latine præclarus interpetratur, Christianus vt arbitror, erat, sed in occulto, ob validissimam in Christianos examinationem. Et quia clanculo Christiano, palam gentili more viuebat, propterea reor, cum a ministris Cæsaris, deprehensum fuisset, quod sanctum Martyrem custodiret, ob id facultatem cum eo loquendi, & passionem eius scribendi, libere suscepisse. Sed hoc dominico actum est nutu, quatenus huius viri ammirabilis agon non esset occultus: & quia eius passionem inculco famine, ac rusticissimo sensu digessit, idiotam & imperitum eum fuisse credamus. Sed siue hoc siue aliud fuerit, eum ibidem esse corpore nullatenus ambigamus.

[23] His igitur tali ordine prælibatis, sequenti die ad crepusculum Licinius Augustus vocauit duos centuriones, qui præerant b omni regno suo, vocabulo Antiochum, & Patricium; dixitque ad illos: Ite & deponentes de cruce corpus nefandissimi, ac seductoris Theodori, ne forte Christiani eum nanciscentes, deum sibi faciant, eum in aliqua cloaca lapidibus obruere facite. Tunc illi simul abeuntes crucem repererunt in terram iacentem, illū vero non inuenerunt. Tunc dixit Antiochus ad Patriciū: Vere cognoui modo, quod Galilæi vera dicant, qui Christum resurrexisse confirmant, [S. Theodorus duos Centuriones & alios conuertit,] qui & istum hodie se prædicantem resuscitauit. Ad quem Patricius: Fateor, inquit, si eum inuenire potuissem, confestim Christo credidissem. Et Antiochus ait: Eamus, quousque reperiamus eum, quia & ego ita, vt tu asseris, faciam. Cumque simul iter agerent, inuenerunt S. Theodorum in medio populorū sedentem, eosque Christi fidem docentem, & exclamarunt ambo in populum: Vere magnus & ammirabilis est Deus Christianorum. Et corruentes ad pedes eius deprecabantur eum, dicentes: Rogamus te, obtestamur per illum, cuius fidem prædicans talia sustinuisti, vt nobis Christianæ religionis doctrinam insinuare digneris. Videns autem hoc turba infidelium, qui simul aderant, rogare cœperunt & ipsi, vt baptizarentur: & baptizauit eos illico S. Theodorus in nomine viuificæ Trinitatis numero octoginta & duo.

[24] Quo audito Licinius, diabolico instinctu magis magisque instigatus, destinans Cæstum Anthypatum & cum eo quadraginta milites, præcipiens eis, vt quotquot Christo credidissent, nulla mora interposita confestim mucrone iugularentur. [& Cæstum Proconsulem,] Veniens igitur Cȩstus cum prædictis militibus, vt viderunt tantam turbam conuersam ad Dominum, & B. Theodorum incolumem esse, quem seminecem in cruce dimiserant, credentes & ipsi Christo, baptizati sunt confestim ab ipso. Et cum turba multa accessisset, & tantum populum fatentem audiret, Magnus est Deus Christianorum; credentes & ipsi baptizati sunt a S. Theodoro, laudantes & glorificantes Deum in omnibus quæ fiebant. Tunc inter Christianos & Ethnicos ingens tumultus ac disceptatio exoriri cœpit; adeo vt vtrique mutuis se gladiis necarent. Nam cum quidam Ethnicus, Leādrus nomine, euaginato S. Theodorum gladio peteret, prædictus Cæstus Anthypatus ei restitit, & vi auferens gladium de manibus eius, eum ipso gladio per medium diuisit. Videns hoc alius quidam Hunnorum genere, Merphasius nomine, [qui mox, occisus:] abiens ipsum Cȩstum Anthypatum interfecit, qui Christi Martyr effectus est.

[25] Cernens igitur S. Theodorus Christianorum turbam Gentiles gladio petere, dixit ad eos: [Theodorus tumultum sedat:] Sinite Karissimi Fratres, sinite; non enim fas est nobis ferro pugnare, sed fide. Nam cum Iudæi ad Dominum nostrum irent adprehendendum, pacificis eis alloquens verbis dixit. Tamquam ad latronem venistis cum gladiis & lignis comprehendere me. An non possum rogare Patrem meum, & exhibebit mihi duodecim legiones Angelorum. [Matt. 26] Ille enim solo verbo potuit disperdere eos, sed noluit; quinimo pro crucifigentibus se orauit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Cum in eorum auribus ista insonuisset, Ethnicorum, ac Christianorum est confestim sedatus tumultus.

[7]

Et quia pro Christi nomine plurimi in eadem ciuitate vincti tenebantur in ergastulis, [captiuos verbo soluit:] sanctissimus Martyr, vna cum ipsis omnibus se comitantibus, ad eos pergens, solo verbo de vinculis & carcere soluens, in pace liberos abire sinebat. Hoc denique miraculo viso, gentiles plurimi eorum, derelictis idolorum culturis, in Dominum Iesum Christum credere quantocyus studuerunt. Et hi qui vexabantur a spiritibus immundis, vel quicumque aliqua languoris tabe fædabantur, [ægros sanat:] ad eum vehiculis aduecti, eos in nomine viuifici Regis æterni Domini Iesu Christi pristinæ sospitati reddebat.

[26] His interea taliter abeuntibus, relatum est Licinio, quod tota plebs ad Christum conuersa per S. Theodorum baptizaretur. Mox ille, quia in omnibus se confusum esse cernebat, & quid amplius agere non habebat, magnis furiatibus stomachans, spiculatorem destinauit, eique mandans, vt ipso in loco, quo Martyrem Christi prædicantem nancisceretur, eum protinus capite detruncaret. Interea robustissimus athleta Dei B. Theodorus, profecturum se ad Dominum sciens, nimirum priusquam spiculator eum adiret, conuersus ad Augarum, de quo supra fecimus mentionem, dixit ei: Augare, cum spiritum exhalauero, tolle corpus meū, & fer illud in Euchaitam, & in humo propriæ paternæque meæ substantiæ facto sepulcro sepelies illud: [iubet se Euchaitæ sepeliri:] quoniam & tu post meum transitum paullisper hic superesse te sentias. Quo dicente, spiculator illico affuit: a quo impetrata licentia, curuatis ad terram poplitibus, expansis ad sidera palmis, oculisque in cælum intendens, hanc precem pro se Domino cantauit, dicēs: Rex omnipotēs Domine Iesu Christe, cui deifica virtute omnis cæli & terræ substātia nutritur & regitur; qui in cælo substantialiter residens, nullo cælestium, terrestrium, vel infernorum loco clauderis; cuius diuina maiestas omnes qualibet tribulatione clamantes, solita pietate mirabiliter intendit; exaudi me seruum tuum, tota tibi mente deuotum, & suscipe in pace spiritum meum, eruens eum de tenebrosi principis horribili potestate: & delicta iuuentutis atque ignorantiæ meæ ne memineris Deus, sed secundum magnam misericordiam tuam mihi propitiari digneris, vt teterrimus princeps nullum meis luminibus anteferat obicem: sed serenissimi animam meam Angeli tui suscipiant: quoniam tu es Deus benedictus, qui cum Patre sanctoque Flamine viuis & regnas ante omnia secula & post omnium secula seculorum. [decollatur, Cruce se signans.] Expleta igitur huiusmodi oratione assurgens, totum corpus suum vexillo Crucis muniuit, & denuo inclinatis humotenus genibus, spiculatorem ammonuit, vt feriret. Ille autem magna vi feriens, vno mucronis ictu caput eius ceruice tenus amputauit. Cuius venerandæ passionis dies septimo Idus februarij celebratur, quo exordium verni temporis inchoatur.

[27] Cur vexaris, o impiissime Licini? quid æstuas o atrocissime Imperator? [Inueutiua Auctoris in Liciniū] quare per diuersa tuæ mentis torqueris molimina? Ecce Martyrem nostrum apprehendens spolias, totum eius corpus super terram extendens flagellis cædis, plumbatis ossa eius atteris, ferreis vnguibus carnes eius dilaceras, flammigeras faces suis in plagis adhibes, omnia viscera testis acutissimis explodens, carcere trudis, gressus eius arctissimo ligno vinciens, famis sitisque inopia abdicas, excelsa cruce suspendens clauis ferreis perfodis, omnes eius artus iaculis insuens membra cuncta dilanias, & quasi hæc nō sufficerent eius nouissime caput iugulasti. Ecce occisus est. Ecce migrauit e seculo, pro quo grassabaris. Eia nunc satiare, requiesce paullulum, quantulamcumque habeto quietem. Eia nunc vescere, epulare. Sed quia ingluuiem tuam valde replesti, digestio tibi est necessaria. Ad mensam consedisti potentis, qualia ibi exhibuisti, talia te oportet recipere. Quid tibi profuit truculentissime sacratissimum Martyrem tantis exaggerare tormentis? quod tibi ipsa persecutio irrogauit subsidium? quam tibi concessit victoriam? Nempe non ibis immunis; quoniam vindicat Dominus sanguinem seruorum suorum: & sanguis filiorum Dei defundetur, & retribuet iudicium inimicis suis. Nam vt sciatis, Dilectissimi, qualis huius impiissimi diuina vltione sinis extiterit, sequentia audiamus. Igitur cum celeberrimus vir, videlicet Constantinus Augustus, diuina gratia Christianam fidem plenius percepisset; hic Licinius eius æmulatione ductus, [qui a Constantino victus,] Christicolam vbicumque nancisci poterat, seuerius pernecabat. Audito igitur Constantinus, in Christianos multimodam persecutionem ab ipso illatam, ad eum destinans, vt se ab hoc compesceret imperauit. Qui cum non acquisceret eius imperio, quin imo contra cum amplius exardesceret, congregato agmine Augustus cum adiit: primumque apud Cibalas c iuxta paludem, Hiulcam nomine, eius castra irrumpens, ipsum exercitum fugauit. qui volucri fuga Bizantium veniens, illic Martinianum Officiorum Magistrum Cæsarem procreauit. Deinde Constantinus acie potior apud Bithyniam ipsum Licinium adegit. vbi etiam pax cum ipso pacta, paullo post dirupta est, & eum exinde expellens, ac Thessalonicam abigens, illic d ipsum & Martinianum, quem Cæsarem fecit, iugulari præcepit. Huius Licinij talis extitit finis. Regnauit annis quatuordecim; [ac postea occisus est.] sexagesimo vero ætatis suȩ anno, prælatum est, diuino iudicio regnum cum vita perdidit.

[28] His interea taliter decursis, ad id quod de ammirabilis Christi Martyris triumphalibus gestis laxauimus, [S. Theodorus Euchaitæ sepultus,] seriatim exponere curemus. Igitur cum Christi miles decollatus fuisset, prædictus Augarus, præceptionis suæ non immemor, adhibitis Christianorum plurimis, venerandum eius corpus simul & caput tollentes ab Heraclia in Euchaitam deportauerunt. Ibi etiam, sicut ipse præceperat, in propria eius substantia facto tumulo, diuersis eum aromatibus condientes, cum magna exequiarum gloria, reuerentissimoque affectu sepelire honorabiliter meruerunt. In quo itaque loco haud longo post tempore, ad honorem nominis sui, [claruit deinde miraculis.] fideles populi Ecclesiam construxerunt; vbi ipsius Sancti opitulantibus meritis multa mirabilia operantur, præstante hoc Domino nostro Iesu Christo, cuius gratia omne conceditur meritum, & vnicuique secūdum proprium laborem retributio irrogatur; qui cum Patre, & Spiritu sancto… per cuncta seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Imo Heychius in Lexico: Ἄυγαρος ἄσωτος ὑπὸ Κυπριων. Apud Cyprios idem significat ἄυγαρος quod ἄσωτος, id est, luxu perditus.

b Quasi vero id Centurionum sit munus. Melius priora acta: Erant enim ordinarij; præfecti fortassis satellitij aut custodiæ Augusti.

c Illud prælium, vt supra monuimus, ante cædem S. Theodori contigit, an. 314 die 8 Octobr. vt habet Idatius.

d Anno 324 aliquot præliu victus; sequenti, Paulino & Iuliano Coss. occisus est, vna cum Martiniano, quem is Cæsarem crearat.

[8]

DE S. PARTHENIO EPISCOPO LAMPSACI IN HELLESPONTO.

Secvlo IV

[Praefatio]

Parthenius, Episc. Lampsaci in Hellesponto (S.)

I. B.

[1] Hellespontus, vt Plinius lib. 4 cap. 11 scribit, septem stadiis Europam ab Asia diuidens, quatuor inter se contrarias vrbes habet, in Europa Callipolin & Seston, & in Asia Lampsacum & Abydon. [Lampsaci in Hellesponto] Et Lampsacus quidem (ita enim, quæ Plinio lib. 5 cap. 32 Lampsacum est, appellant Græci, Ptolemæus lib. 5 cap. 2, Socrates lib. 4 cap. 4 Stephanus, Strabo lib. 13) Lampsacus igitur, vt ait Strabo, mari imminet, vrbs bonitate portus, aliisque rebus memorabilis: Pityusa prius dicta, διὰ τὸ πιτύων ἔχειν πλῆθος, inquit Stephanus, quod plurima illic pinus. Est autem in angusto Hellesponti posita, vt habet Socrates.

[2] Eam, Constantino Magno imperante, sanctitate & miraculis illustrauit S. Parthenius Episcopus: [Episcopus S. Parthenius,] cuius die VII Februarij festum agi annotarunt Molanus in addit. ad Vsuardum, & Ferrarius in generali catalogo SS. Breuiter de eo Menologium ab Henrico Canisio vulgatum: Commemoratio S. Parthenij Episcopi Lampsaci. [colitur 7 Februarij officio Ecclesiastico a Græcis:] Prolixius eius encomium extat in Anthologio & Menæis: atque in his quidem ita Officium huius diei inchoatur: Hellesponti gloria, Lampsaci luminare, admirandorum operum splendidus lucifer, Magnus Parthenius, nos omnes sui memoria conuocat, ad spiritualem solennitatem peragendam, ac Christum saluatorem celebrandum. Alijs eum honorificentiæ plenis titulis ornant; appellant enim inter alia, θαυμαστὀν καὶ μέγαν ποιμένα, πανθάυμαστον, λαμψάκου παμμέγιστον ποιμένα καὶ περὶβόητον, θαυματουργὸν ἰεραρχην τῆς οὗ χριστοῦ ἐκκλησίας, [laudatus in Menæis.] τὸ Ἑλλησπόντου κάυχημα, καὶ τῶν πιστῶν ἑδραιωμα, μέγαν μύστην, θεόφρονα ἱερὸν, θαυματουργὸν θεοφόρον, ἄπαυτα τὰ τῶν πιστῶν πάθη ἀποκαθαιροντα, πνεύματα τὴς πονηριας ἐλαύνοντα. Magnum & admirabilem Pastorem, omnino stupendum, Lampsaci perquam maximum Pastorem & fama clarissimum, celebrem miraculis Hierarcham Ecclesiæ Christi, Hellesponti exultationem, fidelium fulcimen, magnum Sacerdotem, diuina sapientem vatem, miraculorum patratorem Deiferum, omnes fidelium ægritudines expurgantem, malignos spiritus abigentem. Et plura id genus, quæ sunt ex Vita eius sumpta.

[3] [Vita eius a Crispino scripta,] Vitam autem descripsit simplici & candido stylo Crispinus; eius (vt creditur) discipulus, Lampsacenus certe & coætaneus, vti ipse indicat cap. 2 num. 16 his verbis: Maximinus quidam nomine, ex Byza ciuitate Thraciæ, qui erat discipulus vnius ex iis qui SVNT APVD NOS Diaconi, [hic collata eum MS. Græco:] nomine Psertæ. Hanc vitam e Græco vertit Gentianus Heruetus, edidit Aloysius Lipomanus, atque ex eo Laurentius Surius: nos cum Græco codice Regis Christianißimi contulimus.

[4] Ætatem S. Parthenij indicat Crispinus, dum memorat Byzantium ad Constantinum Magnum esse profectum. [vixit sub Constantino,] Et Nicephorus Callistus lib. 8 cap. 42. Par istis, inquit, id est, Spiridoni & Nicolao, etiam Parthenius fuit, vrbis vnius in Hellesponto Episcopus, vitæ splendore, humanitate & prodigiis ingentibus clarus, adeo vt accepta a Deo potestate, mortuos excitarit, dæmonibus imperarit, atque ægritudinum omnis generis promptus curator extiterit & gratuitus. [pataturq; interfuisse concilio Nicano:] Agit de eo Baronius tom. 3 ad ann. 337 num. 38 & sequentibus, & censet eum quoque Nicæno concilio interfuisse.

[5] Quam idem Baronius subiungit pagi idolorum cultui deditißimi conuersionem, S. Abrahami eremitæ constanti patientia procuratam, [coætaneus fuit S. Abrahami eremitæ,] plane arbitramur S. Parthenij tempore contigisse, sed nihil ad eum, diœcesimue Lampsacenam pertinere. Erat S. Abrahamus Syrus genere, vitamq; anachoreticam in loco duobus milliaribus a patria distante ducebat, vti XVI Martij ostendemus. Erat vero, inquit in eius Vita a se scripta S. Ephræm, non longe a ciuitate illa vicus valde magnus ac spatiosus, in quo cuncti pariter pagani admodum atroces, a minimo vsque ad maximum degebant, quos nullus plane ab idololatria auertere poterat… Vna ergo die Episcopus sedens cum Clericis suis, [qui Presbyter factus ad cōuertēdum vicū Gentilium,] beatissimi huius viri memor, dixit ad eos: Talem ego virum cunctis temporibus meis non noui… Volo eum in hoc paganorum vico ordinare Presbyterum… Et consurgens e vestigio vna cum Clero ad cellulam sancti viri contendit… Eductumque iam illum ex sua cellula, in ciuitatem subito introduxit, ibique per impositionem manus eum Presbyterum ordinauit, ac protinus ad vicum paganorum cum gaudio comitantibus Clericis deducendum curauit… Vico iam conuerso, latenter in alium locum recessit: & quidem apud S. Ephræm, vt postea dicitur, habitauit. Eadem in antiquissima Vita Latina habentur.

[6] Metaphrastes ita eam narrationem interpolauit: Lampsaci, quod est oppidum ad Hellespontum, [non in Hellespōto, vt scripsit Metaphrastes.] erat quidam magnus vicus & frequens populo, qui vocatur Tænia. ac postea nominat vicum qui est ad Hellespontum. Narrata vici conuersione subdit: se clanculum proripit ad secessum. ac deinde: Cum in eo in quo latebat loco hæc per Spiritum cognouisset, Presbyteros scilicet & Diaconos in vico illo esse creatos, ab illius vici curis animum liberauit. Et paullo post: rursus reuertitur ad vetus habitaculum: & cum ei contiguam ædificasset domunculam, & obstruxisset aditum, priori se tradit solitudini, siue vitæ solitariæ, in qua, vt ante diximus, socium habuit Ephræmum.

[7] Sed qui cum animo suo reputarit, quantum ab Hellesponto Mesopotamia distet, a Lampsaco Edessa, [sed circa Mesopotamiam.] circa quam Ephræm Abrahamq; habitarunt, facile intelliget hunc velut e propinquo loco a S. Parthenio non esse deductum, vt Græcis hominibus homo Syrus præficeretur.

VITA AVCTORE CRISPINO,
Interprete Gentiano Herueto,
Cum Græco MS. Collata.

Parthenius, Episc. Lampsaci in Hellesponto (S.)

Avctore Crispino, ex MS. Gr.

CAPVT I
S. Parthenij ortus, sacerdotium, Episcopatus, ecclesia ædificata, fani idolorum euersio.

[1] Desiderio & amore motus ego peccator Crispinus, [S. Parthenius piscatu pauperibus subuenit:] studui conscribere admirabilem & gloriosam Vitā atque a puero institutionē sancti Patris nostri Parthenij Episcopi. Est enim plena vtilitate animæ, & quæ potest iis, qui legent, ostendere ea, quæ Deus præbet diligentibus se.

[2] Beatus ergo & inclytus hic Parthenius habuit quidem patrem, nomine a Christodulum, dignitate Diaconum sanctæ Dei Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ, quæ erat b Melitopoli, litterarum c imperitus, sanctarum autem Scripturarum vel maxime valens memoria. Crescens vero ætate, ibat in propinquum d lacum, & ibi piscabatur, & piscium mercaturam suppeditabat

[9]

vsui eorum qui egebant. A prima enim ætate, gratia Dei dignatus, seipsum celabat. Decem vero & octo natus annos, signa facere cœpit, dæmones expellens ab hominibus Christi inuocatione. Cum vero bona de eo fama esset multorum sermone celebrata, Melitopoleos sanctissimus Episcopus, nomine e Philetus, cum audiuisset de S. Parthenio, eum accersitum & multum laudatum, vel inuitum ordinat Presbyterum & f Visitatorem sanctæ Melitopolitanæ Ecclesiæ.

[3] Porro autem ei quoque opem ferebat gratia curationum in omnibus ægrotantibus: [fit Sacerdos:] & faciebat multa signa admirabilia in nomine Domini nostri Iesu Christi. Inter cetera vero accidit aliquando, vt ei homo fieret obuiam; cui a tauro fuerat effossus oculus; quem dependentem manu sua portabat, & deflebat. Eum cum accepisset vir sanctus, & in suo loco imposuisset, aqua madefaciens, in tribus diebus sanum reddidit.

[4] [erutum oculum restituit:] Quædam autem mulier, quæ in pudendis corporis sui partibus cancrum habebat extantem, rogabat virum sanctum, vt acciperet morbi curationem. Sanctus vero in eius fronte facto signo Crucis, [cancrum Gruce sonat;] eam curauit protinus: & excidit ab eo morbus, adeo vt species cancri vel ipsam terram exulcerauerit. Tunc omnes, qui aderant, cum hoc vidissent miraculum, dederunt laudem & gloriam Deo nostro, qui facit miracula.

[5] Cum itaque iret aliquando B. Parthenius ad visendum quemdam ægrotum, inter cundum repente canis ingentis magnitudinis & g cædem spirans, rupta catena, [sæuum canem Cruce & halitis necat:] quæ ei fuerat imposita, exiliit a quadam domo cuiusdam ex Proceribus, & eum inuasit, & rectus stetit supra corpus eius. Sanctus autem cum in eum spirasset, & Crucem Christi fecisset, repente exiccauit, & ab humeris suis in terram proiecit mortuum.

[6] Hæc & his similia cum audiuisset, qui erat illo tempore sanctissimus h Cyzicenorum Metropolis Episcopus nomine i Ascholius, [fit Episcopus Lampsaci: prædicatione & miraculis ciues conuertit:] cum accersiuisset venerandum & sanctum hunc virum Parthenium, eum ornauit dignitate Episcopatus, & maximum concessit donum ciuitati Lampsacenorum. Homo autem Dei Parthenius, cum venisset ad ei dedicatam ciuitatem Lampsacum, & eam inuenisset deditam cultui simulacrorum, grauiter angebatur. Sed non cessabat, sicut Apostolus admonet, rogare, increpare, veritatis viam eis ostendere, imbecillitatemque & vanitatem simulacrorum: & faciens miracula in nomine Domini nostri Iesu Christi, & curans eorum infirmos, paullatim traxit eos ad Dei agnitionem. [2. Tim. 4. 2]

[7] Cum vero vidisset eos proficere in fide, & simulacra despicere, voluit eorum templa diruere, & ædificare ecclesiam in nomine Domini nostri Iesu Christi. Cum se autem sustinuisset, [obtenta a Constantino Imp. potestate,] sic statuit, quod cum Imperator sit Christianus & pius, iustum sit eius sententia templorum idolorum fieri demolitionem. Hæc cum apud se statuisset Christi seruus Parthenius, & soluisset ex ciuitate Lampsaco, venit in vrbē regiam. Forte autem accidit, vt die sequenti pius Imperator Constantinus descenderet in vehiculo ad videndos agros. Ad eum itaque accedens vir sanctus, exposuit ei suam petitionem. Venerandus vero & plane Christi amās Imperator Cōstantinus, benigne accepit eius petitionem, & valde est lætatus: iussitque eum ire in regiam, & exspectare donec ipse rediret ab agris. Reuersus itaque Imperator in palatium, lubenter accepit virum sanctum, & complexus rogauit, vt pro ipso precaretur: & protinus iussit fieri Edictum pro idolorum templis expurgandis: & cum hoc suis diuinis confirmasset syllabis, dat Parthenio cum multo auro ad extructionem sanctæ Dei ecclesiæ; & eum amplexus, dimisit in pace.

[8] [fana euertit:] Reuersus autem B. Parthenius in suam ciuitatem Lampsacum, k templa diruit, & cum pulcherrimam & ornatissimam descripsisset Dei ædem, ipse per se assistens operi, magno studio eam curabat excitandam. Etenim cum multi adnauigarent & enauigarent hospites, non contingebat eis transire, nisi prius eum vidissent: & benedictione ab eo dignati, eam, tamquam multorum bonorum viaticum, auferentes recedebant. [Christo ædem struit: soluentibus & appellentibus benedicit:]

[9] Quodam autem die accessit quidam ad eum, qui latenter in se habebat spiritum immundi dæmonij. Quem cum longo tempore habuisset, hoc ignorabat. Hic ergo homo cum vidisset Sanctum, cum salutauit. Homo vero Dei Parthenius, cum cognouisset dæmonem, qui in eo habitabat, eum non resalutauit. Dæmon autem perturbatus, dixit Sancto: Quoniam desideraui te videre, ideo te salutaui: curtu non salutasti? Sanctus autem Parthenius dicit ei: Ecce vidisti me, quid tum? Dicit dæmon: Et te vidi, & agnoui. Dicit Sanctus: [dæmonem ab energismeno pollit,] Si reuera me vidisti & agnouisti, egredere cito a Dei creatura. Dixit dæmon: Hoc totum est, vt me expellas a mea habitatione? Nunc, rogo te ne me expellas post tantum tempus. Dicit ei B. Parthenius: Estne longum tempus, ex quo in eo habitas? Dixit dæmon: A pueritia; nec fui vlli vnquam cognitus, nisi nunc tibi: tu autem me expellis, vt video, & quo iubes me abire? Dixit Sanctus: Do tibi locum, quo proficiscaris. Dicit dæmon: Omnino dices mihi, Abi in porcos. Dicit ei Sanctus: Minime, sed do tibi hominem, & ingressus in eū, illic habita. Nunc vero ex eo egredere. Dixit dæmō: In veritate hoc facis, an solum hoc dicis, dum me eieceris? Dixit Sanctus: Dico tibi in veritate, [potestate facta in se ingrediendi:] mihi quidem est homo paratus, in quo debes habitare: solum cito egredere. Dæmon autem Sancti pactis conuentis persuasus, petebat vt promissio deduceretur ad effectum. Tunc Sanctus os aperiens, dixit dæmoni: Ecce ego sum homo: ingredere, & in me inhabita. Dæmon autem tamquam ab igne vstus ob id, quod Sanctus dixerat, exclamauit dicens: Hei mihi! Me in alieno vase existentem post tantum tempus persequeris; & quid nō mali a te passus fuero? Quomodo vero in domum Dei ingrediar? Non licet veritatem audire a vobis Christianis. Tunc dæmon egressus ab homine, abit in loca deserta & inaccessa; homo autem euasit sanus virtute & gratia Domini nostri Iesu Christi, l Deūque perpetuo laudabat & glorificabat, & sanctum eius famulum Parthenium.

[Annotata]

a Menæa & Anthologium Christophorum vocant.

b Gentianus vertit, Meliti. In MS. Græco est μελίτου πόλεος. in Menæis Μελιτόπολις, in antiqua Notitia quam edidit Carolusa S. Paulo, Μελιτουπολις dicitur. Ea esse videtur, iuxta quam, in stagno Artynia oriri Ryudacum amnem Plinius scribit lib. 5 cap. 32, licet Miletopolim. appellet.

c Quas tamen eum, iam natu grandiorem, priusquam Presbyter fieret, addidicisse Menæa & Menologium tradunt.

d Gr. ἐν τῇ πλησίον λύμνῃ Artynia (vt verisimile est) a Plinio memorata.

e Menea & Anthol Philippum vocant.

f In Græco est περιοδευτὴν; quem alij Vicarium Episcopi esse volunt. An solum fortasse ἐξυπνιαστὴς, siue ἐξυπνιστὴς erat, siue Excitator, qui in vigiliis circuibat, & somnolentos excitabat?

g Menæa & Anthol. λυττήσαντα, in rabiem actum aiunt fuisse.

h Sub Cyzico enim metropoli Hellesponti & Melitopolis erat & Lampsacus.

i Αχίλλιος est in Anthol. & Menæis.

k Videntur Menæa asserere verbo ac precatione euersa ab eo templa: Ῥημάτων σου ἐυχῶντε δυναστείᾳ, Παρθένιε, ναοί ἐῥῥάγησαν τῶν ἐιδώλων, θείᾳ χάρατι καὶ ἅπιστος λαὸς πίστιν προσελάβετο, μεγαλύνων συμφὼνως τὀν Κυριον. Verborum tuorum precumque potentia. Parrheni, fana cōfracta sunt idolorum, Diuina virtute: & incredulus populus fidem suscepit, vna nimi voce Dominum magnificans.

l Sequentia vsque ad nu. 10 desunt in Græco MS.

[0]

CAPVT II
Miracula S. Parthenij, in morbis curandis, pellendis dæmonibus, mortuis suscitandis.

[10] [altare facit ex insigni lapide, frustra obsistente diabolo:] Perfecto vero opere ædificationis sanctæ Dei ecclesiæ, studium ponebat homo Dei vt poneretur mensa, in qua oportebat Domino offerri spiritale & incruentum sacrificium. Cum autem inuenisset in quodam loco, a dedito idolis, lapidem pretiosum & aptum ad sanctæ mensæ concinnandum opus, quod quærebatur, effecit id pulchre elaborari & adaptari ab artificibus. Perfecto vero opere, iussit id afferri in ecclesiam. Cum ergo artifices lapidem currui imposuissent, & boues iunxissent, ducebant ad ciuitatem. Inuidens autem & bonorum operum æmulus diabolus, non ferens ignem diuini zeli sancti viri, conturbatis bobus, effecit, vt ij repente impetu qui cohiberi non poterat incitati, supinum in terram proiecerint eū, qui trahebat boues, nomine Eutychianum: quem excipiēs, currus rotis circumactis b perfregit omnem viscerum eius compagem, sicque expirauit. Cum autē accepisset quod acciderat seruus Dei Parthenius, dixit: Hoc satanica plane fecit malitia. Non impedies in hoc, diabole, opus Dei, & statim assumens secum pios viros, qui cum ipso erant, cucurrit ad locum: & stans prope cadauer, & sancta sua inclinans genua, cum lacrymis intense orauit ad Deum, [mortuum precibus suscitat:] dicens: Tu Domine omnipotens, suppeditator vitæ & mortis, non ignoras propter quam caussam auctor malorum inimicus, machinatus est mortem in tuum figmentum. Sed, o benignissime, vt semper, ita nunc quoque ostende inanem eius conatum: vitæ autem participem fac tuum seruum Eutychianum, ostendens iis, qui in te credunt, inuictam tuam potentiam,: c quoniam tu es solus Deus, & te decet gloria in secula, Amen. Adhuc vir iustus has ad Deum fundebat preces, cum reuersus est mortui spiritus in corpus eius, vniuerso populo inspectante; & cœpit, d qui fuerat mortuus, dicere: Gloria tibi Christe Deus, qui etiam suscitas mortuos. Et cum protinus surrexisset, & factus esset sanus sicut prius, & accepisset boues, traxit currum vsque ad ædem ecclesiæ.

[11] [multos infirmos sanat:] Tunc omnes, qui viderant hoc miraculum adeo præter opinionem, dederunt gloriam & laudem benigno Deo, & afferebant vndique omnes ægrotantes, & qui vexabantur ab immundis spiritibus: & gratia & virtute Domini Iesu curabantur omnes. Omnis autem ars medicinæ in diebus huius sancti viri iacebat, propterea quod omne genus morbi in nomine Domini nostri Iesu Christi gratis ab ipso curaretur. Inter quos Dionysij quoque e Præpositi Imperatoriarum vecturarum, filiam virginem, nomine Daphnen, quæ a dæmone grauiter castigabatur, ipse totis tribus diebus curauit. Alteram autem Mamalij cuiusdam filiam, qui erat Princeps ciuitatis Smyrnensium, nomine Agalmatiā, quæ ab immūdo spiritu arrepta humi voluebatur spumans, totaque indurabatur, curauit. Zoïlam vero nomine, f quæ e Perside venerat, [tres energumenas liberat;] & a dæmone vaticināte miserabiliter conterebatur, haud ita longo post tempore, Domini gratia liberauit.

[12] Alium autem rursus iuuenem g ex Hunnis ortum, Presbyteri filium, nomine Niconem, qui ab immundo spiritu grauiter affligebatur, [alium rebellem parentibus, ideoq; possessum,] adducentes eius parentes, iecerunt ad pedes Sancti, rogantes vt eius misereretur iuuentutis, & eum liberaret ab immundo dæmone. Vir autem sanctus dixit eis: Non est dignus qui curetur, ad castigationem enim datus ei fuit stimulus spiritus; est enim parricida. Vos enim sæpe ab eo habiti contemptui, in animæ vestræ amarore a Deo petiistis, vt ipse castigaretur. Sinite eum sic esse. expedit enim. Illi vero, vt qui essent parētes & vincerentur visceribus, exclamauerunt rogantes cum lacrymis: Precare Deum pro ipso, vt liberetur a sæuo & immani dæmone. Beatus autem Parthenius misertus abunde profluentium lacrymarum parentum, intense Deum precatus est pro ipso, & ptotinus egressus fuit ab ipso dæmon, & mundatus fuit homo. [precibus liberat:] Tunc parentes eius eum sanum acceperunt, & domum redierunt, Deum laudantes atque glorificantes.

[13] Alexandria autem quædam nomine, h ex Arisba, quæ est iuxta Abydum, draconalem habens spiritum, draconalem habens spiritum, [aliam a draconali spiritu, eo increpito; aliam impositione manuum, & precibus:] sibilans & multos interimens, allata est ad seruum Dei Parthenium. Qui cum increpasset spiritum, curauit eam, & remisit ad suos. Synodij vero cuiusdam Abydeni filiam virginem, quæ ab immundo spiritu vexabatur in montibus, parentes eius comprehendentes, duxerunt ad Iustum: & cum manus ei imposuisset & esset precatus, eam curauit.

[14] Alium quoque, i Axanum quemdam militem, qui omnes partes corporis habebat dissolutas, [paralyticū aqua benedicta & precibus sanat mortuum suscitat:] duxerunt ad seruum Dei Parthenium. Quem aqua madefaciens, & precans, sanum misit domum suam ambulantem. Quemdam autem alium, nomine k Alanam, genere Syrum, operatione mali, qui in eo habitabat, dæmonis, ex loco catechumenorum l sanctæ ecclesiæ, quam condidit sanctus vir Parthenius, suspensum & deturbatum ac mortuum, ad cadauer adueniens Dei famulus, illum quoque viuificauit precibus, & ab eo fugauit dæmonem. m Eutropus vero quidam nomine, n ex Pareo, vxorem suam duxit ad Sanctum, quæ habebat spiritum immundum, & rogabat eum multum, [energumenam, insufflando in oculos, curat;] vt pro ipsa rogaret, vt curaretur a dæmone, qui ipsam vexabat. Vir autem sanctus cedens eius precibus, cum eam accepisset, & in eius oculos inspirasset, & super caput eius esset precatus, liberauit a dæmone. Tunc maritus eius Deum glorificans, iuit in domum suam cum ipsa. [item aliā;]

[15] [aliam intoxicatam:] Acaciam vero quandam nomine, ex pago, qui dicitur o Celæus, quæ ab immundo spiritu vexabatur, ad eam adduxerunt: & gratia & virtute Domini Iesu, sanam dimisit. Eucheria quædam nomine, vxor Agapij Magistriani p Heracleotæ, veneficio attētata, cum ei roderentur intestina, allata est ad Sanctum: & cum tribus diebus pro ea esset precatus, & ex q oleo sanctorum eam potasset, sanam remisit in domum suam.

[16] Maximus quidam nomine, ex r Byza ciuitate Thraciæ, qui erat discipulus vnius ex iis, [mortuum suscitat præcibus:] qui sunt apud nos Diaconi, nomine Psertæ: hic ergo Maximinus cum incidisset in morbum dysenteriæ, desperatus fuerat ab omnibus. Cum id autem resciuissent eius parentes, Byza venerunt Lampsacum ad eum sepeliendum: & cum eum accepissent cum lectulo, fide ducti, ferunt eum in sanctam ecclesiam, & eum ponunt in ingressu Episcopi, per quem Dei seruus erat transiturus. Cum vero in eum locum venisset sanctus vir Parthenius, & vidisset eum in lecto iacētem exanimem, & eius parentes lamentantes, & omnes, qui cum eis aderant, lacrymantes, ipse quoque est lacrymatus: & cum flexisset genua, Deum pro ipso est precatus, & virtute ac gratia Domini nostri Iesu Christi, ad ipsum reuersus est spiritus: & statim assedit, qui fuerat mortuus, & cœpit loqui. Data autem ei manu, fecit eum surgere, & sanum reddidit parentibus, adeo vt vniuersa ciuitas Deum laudaret propter factum miraculum.

[17] Quædam autem mulier Diaconissa, nomine Theophila, ex Asermo vico s Cherronesi, & cum ipsa Ruffina impubes ex eodem vico, [2 energumenas aquā benedicta sanat:] ab immundo spiritu dissoluta, & effecta paralytica, allatæ sunt ad sanctum virum. Quas paucis diebus aqua aspergens, & precans, virtute Domini sanas remisit ad suos. Hilarij cuiusdā Presbyteri ex t Ausadia filius vnigena, nomine Thalassius, qui a maligno spiritu fuerat mēte motus, portatus est ad Sanctum. Quem cum accepisset, orans totos

[1]

septem dies, reduxit ad naturam, & Domino agentem gratias, [item 3 & alios precibus:] cum patre remisit ad patriam. v Vetulam vero quamdam pauperculam, cui nomen erat Calliope, & cum ea puellam Cyriacam nomine, quæ ambæ ab immundo spiritu castigabantur, tulerunt ad Sanctum: qui per suas ad Deum preces ambas curauit. Cum autem iis quoque dedisset ea quæ erant ad victum necessaria, dimisit in pace.

[18] Præter hæc autem & alia, quæ narrari non possunt, sancti huius viri miracula, [dæmonem eiicit ex officina tinctoria:] accidit vt officina quoque, in qua tingebatur purpura, impediretur ab immundo spiritu, qui in eam incubuerat, & non efficeret eam, quam solebat, tincturam: sed etiam immundus dæmon appareret tinctoribus, & opus Imperatoris non sineret effectum reddere: adeo vt ex hac re magnum periculum & damnum serui sustinerent & tinctores. Quamobrem cum resciuisset homo Dei Parthenius, & ab eis fuisset rogatus, prompto & alacri animo venit ad locum officinæ: & cum aduocasset immundum operantem dæmonem, & eum increpuisset terribili & sancto nomine Christi, iussit eum inde facessere, clamantem omnibus audientibus, se ab igne pelli in gehennam ignis. Cum autem iussisset Sanctus, tinctores impleuerunt lebetes, & eo præsente immiserunt lanam. Ea vero ab illo tempore eam, quam oportebat, tincturam, citra vllum impedimentum, accepit, etiam in futurum. Sicque & qui gerebant rempublicam, & tinctores omnes liberati fuerunt a periculo, quod iis ab Imperatore imminebat.

[19] Audite aliud quoque magnum miraculum, quod factum est a sancto Patre nostro Parthenio. Tempore piscationis x thynnorum, cernebantur quidem pisces a piscatoribus, [item piscationi incōmodātem, aqua benedicta pellit:] tamquam qui iam essent in manibus; cum laxarentur autem retia, nihil proficiebant, sed laborem inanem sustinebant. Fuit vero hoc a diabolica aura impedimentum, non in vno tantum aut altero emporio, sed in tota regione maritima vsque ad Abydum. Omnes autem simul congregati, rogarunt virum iustum, vt Deum pro eis precaretur. Eo vero precante cum ieiunio & fletu, Deus ei aperuit caussam & satanicam operationem. Exurgens autem, citra moram profectus est in vnumquodque emporium vsque ad Abydum, & aquam benedicens, & sal iniiciens, & Deum inuocans, iussit afferri retia, & se præsente piscium consuetam facere piscationem. Tunc cum magno gaudio sua retia laxantes, Domini virtute, & Sancti precibus, tanta bona consecuti sunt in piscatione, vt præteriti temporis defectum suppleuerint. Sedente autem viro sancto in emporio iuxta y Ptelæam, cum piscatio fieret piscium, reteque traheretur, thynnus maximus e reti exiliens, se proiecit ad pedes Sancti. Quem cum signasset & Deum precatus esset, iussit scindi & distribui Fratribus ad gloriam Dei.

[20] Aliquando Heracleoten quemdam, nomine Callistum, cui a diabolica operatione fuerant pedes soluti, [paralyticū sanat: item vlce rosum.] duxerunt ad B. Parthenium. Quem cum curasset virtute Domini, propriis pedibus ambulantem remisit in domum suam, lætantem & Deum glorificantem. Alium autem quemdam, nomine z Lesbium, ex insula, aa quæ dicitur Oa, duxerunt ad hominem Dei. Qui quidem a pedibus ad caput vsque erat totus vlceribus obsitus, a leproso nihil differens. Eum oleo vngens & precans tribus diebus, sanum remisit ad suos.

[Annotata]

a Κατειδώλῳ. Gentianus verierat, dedicato, quasi ex fano quopiam idolorum sublatus esset lapis..

b Menæa & Anthol. διαῤῥαγείσης αὐτῷ τῆς γαστρόο. ventre ei abrupto.

c Sequentia vsque ad Amen desunt in Græco.

d MS, Gr. habet, populum hæc dixisse.

e Graece est: Ἐν ὀῖς Διονύσιος τοῦ πραιποσίτου τῆς βασιλοιῆς βασταγῆς θυγατέρα παρθένος, ὀνόματι Δάφνην. Gentianus vertit: Inter quos Dionysius quoque Præpositi filius, stirpe Imperatoria, cum haberet filiam Virginem, nomine Daphnen. Censui legendum Διονυσίου; alioqui quo nominatiuus ille referatur,verbum nullum est. Si cui tamen retinendus videatur, verbo subintellecto, reponendum erit, Præpositi filius. Ceterum βασιλεκῆς βασταγῆς, Præpositus, videtur esse Præfectus baiulorum aut lecticariorum, aut eorum forte qui ponderibus & mensuris præsunt.

f Gentianus verterat, quæ ad Persas venerat. Græce est., ἀπὸ τῶν Περσῶν.

g Gr. Απὸ Ὀρνῶν.

h Gr. Απὸ Αρύβης τῆς κατὰ Ἄμυδον. iterumq; inferius Ἄμυδος. pro Ἄβυδος Strabo lib. 13 scribit Arisbam & Abydum Milesiorum esse colonias; Arisbam tempore belli Troiani fuisse Asij Hyrtacidæ regiam, ad flumen Selleentem, Σελλήεντα sitam. Mirum autem est quod idem scribit, suo æuo ea loca ita fuisse in obscuro, vt minime conueniret inter eos qui de iis narrarent, nisi esse circa Abydum, Lampsacum & Parium.

i Gr. Ἀζανον.

k Gr. Ἀλαβᾶν.

l Græce, ἐκ τοῦ διστέγου τῶν κατηχουμένων. Gentianus, ex tabulato. Significat locum duas habentem contignationes.

m Græce est Ἔκτροπος. Menæa & Anthologium sic habent:: καὶ ἀπὸ τοῦ ἐπιτρὸπον τῆς γαμετῆς τὸ ἀκαθαρτον ἀπήλλαξε πνευμα Vertit Raderus, a curatore vxoris immundum abegit spiritum. Priora ita scribenda fuissent: καὶ ἀπὸ τῆς τοῦ ἐπιτρὸπου γαμετῆς &c. ab Epitropi, vel Eutropi, aut Ectropi, vxore immundum &c.

n Gr. ἐκ τῆς παρέας. Parium vrbs Hellesponti inter Lampsacum & Cyzicum, quam Plinius lib. 5 cap. 32 Adrastiam aictam ab Homero scribit.

o Gr. ἀπὸ κτήματος τοῦ λεγομένυ Κηλλίου.

p Ita MS. Græcum. Gentianus habet: Pageleoti. De Magistriani voce & munere vide Meursij Glossarium, vbi exponitur, Agens in rebus.

q Gr. τοῦ ἐλαιου τῶν ἁγίων. An oleum benedictionibus sanctificatum, an ex Sanctorum (vt sape) reliquiis manans, an ex lampade ante reliquias aut aram suspensa sumptum id fuerit, non diuino.

r Byzia, βιζύη vrbi est Thraciæ Ptolemæo nominata lib. 3 cap. 11, arx Regum Thraciæ, a Terei nefasto crimine inuisa hirundinibus, inquit lib. 4 cap. 11 Plinius. Aliis Byza dicitur, hic in Gr. ἀπὸ βύζης vertit Gentianus, ex Bizye.

s Cherronesum Thraciæ reor intelligi, in qua Sestus est, mari VII stadiorum ab Abydo Asiæ vrbe seiuncta.

t Gr. ἀπὸ Σαυσαδίας.

v Ambas vetulas facit Gentianus.

x Multi in Propontide æstuant, inquit Plinius lib 9 cap. 15 vbi multa de eorum captura.

y Gr. ἐκ τῷ κατὰ Πτελαιας ἐμπορίῳ. Gentianus: in emporio Catapteleæ.

z Gentianus, Lesbum.

aa Gr. λεγομένης ὥας.

CAPVT III
Gesta Heracleæ in Thracia: variæ prædictiones: mors S. Parthenij.

[21] Ex magnis ergo & multis miraculis, quæ a sancto Patre nostro Parthenio, Dei gratia, facta sunt, partem, prout potui, significaui vestræ caritati: a non tamquam de Patre & Doctore verba faciens ad eum ornandum, propter id, quod dicitur: Perdet Dominus omnes, qui loquuntur mendacium: sed res ipsæ testantur, etiam quæ fiunt post eius obitum. Iuit aliquando cum adhuc viueret, negotij caussa, in Thraciæ b metropolim Heracleam: & conueniens Archiepiscopum, qui illic erat, nomine c Hypatianum, qui ad extrema fere erat redactus, rogauit caussam morbi. Cum per diuinam autem reuelationem cognouisset B. Parthenius, cum castigari propter auaritiam, [Episcopum auarum, ideo grauiter ægrotantem,] vt qui res pauperum vsurparet, & eos illis priuaret, mane iuit rursus ad eum visendum, & ei dicit: Surge magne Domine. Non enim laboras infirmitate corporis, sed castigaris propter morbum animæ. Hunc ergo excute, & rursus euades sanus. Respondit ægrotus & dixit: Scio ego quoque, me esse peccatorem, & ideo castigari. Sed ora pro me, rogo te, vt leuer meis iniquitatibus. Dicit ei S. Parthenius: Si quis in hominem peccauerit, de eo fortasse exaudietur oratio; morbus autem tuus ad Deum tendit. Quæ sunt ergo pauperum, [persuasa efficaciter liberalitate in pauperes,] redde Deo, & eris semper sanus animo & corpore. Tunc is ad se rediens, dixit: Reuera, Pater, peccaui Domino meo; Dominus vero iustus. Et protinus accersito suo œconomo, iussit in medium afferri quidquid auri collectum fuerat ex pauperibus. Cum autem

[2]

satis auri fuisset allatum, Sanctum rogauit Episcopus, vt id distribueret pauperibus. Ille vero non sustinuit, dicens: Cum Deus tibi det vires, tu per teipsum redde eis quæ sua sunt. Tunc is sedens in lectica, iuit ad templum sanctæ Martyris d Glyceriæ: & cum congregasset omnes pauperes ciuitatis, affatim omnibus distribuit. Benignus autem & clemens Deus, qui viduæ duo minuta non despexit numismata, & rursus diues viduæ propositum acceptum habuit tempore Eliæ Prophetæ, [precibus sanat:] & pauperis flagitiosæque meretricis lacrymas non est auersatus, & publicani suspirium comprobauit; ipse quoque prædicti Archiepiscopi acceptam habens pœnitentiam, intra triduum ei perfectam præbuit sanitatem.

[22] Dei vero seruus Parthenius quotidie obibat sacras ædes ciuitatis, [alium aridum sacro oleo vnctū,] consuetas preces in eis peragens. Quodam autem die in martyrium, e quod Iuxta Chilas dicitur, inuenit illic hominem quemdam iacentem omnino aridum. Cuius misertus, cum oleum petiisset, flexis genibus, cum lacrymis orauit pro ipso benignum & clementem Deum. Et cum deinde surrexisset a precatione, sensim & paullatim eum sancto oleo molliens, protinus & ipsa hora fecit eum sanum surgere, & iussit eum suis pedibus ad suos redire, Deum glorificantem. Cum hoc autem quod opinionem superat miraculum factum esset in Heraclea ciuitate, [multos alios agros:] quicumque ægritudine aliqua laborabant, concurrebant ad Dei hominem Parthenium, & virtute Domini nostri Iesu Christi omnes reuertebantur sani.

[23] Simul vero cum eo aderat etiam Hypatianus, qui illo tempore erat Archidiaconus ciuitatis Heracleæ, quando hæc fiebant miracula. Quæ cum vidisset, procidit ad pedes sancti viri, rogans eum cum lacrymis, & dicens, quod in prædio suo multa quidem sunt seminata, propter pluuiæ autem egestatem omnia sunt exiccata. Sed veni ad locum, dicebat, o venerande Pater, [precibus & lacrymis pluuiam impetrat:] & ora Deum, vt terræ præbeat pluuiam, vt conseruetur vniuersa nostra patria. Venerandus vero & sanctus vir Parthenius iuit prompto & alacri animo. Cumque venisset ad locum, & vidisset omnia exiccata, lacrymatus est, flexisque genibus diu precans cum lacrymis, clementem Deum rogauit, vt pluuiam in terram demitteret ad fructus producendos. Benignus autem & clemens Deus, qui semper facit voluntatem eorum qui ipsum timent, cum adhuc preces essent in ore eius, tectum fuit cælum nubibus, & descendit multa pluuia, & satiauit terram. Ingressis autem ipsis in agrum, quæsiuit habitaculum, in quo preces suas perageret. Archidiaconus vero Hypatianus, qui fuit etiam agri dominus, introduxit eum in vnum ex suis cubiculis. Qui pernoctauit illic in orationibus: & cum mane accersiisset Archidiaconum, [cuidā prædicit episcopatum, hortatus ad eleemosynas;] dixit ei: Attende tibi, o Frater, non enim ignoras Episcopum tuum fuisse castigatum propter auaritiam. Ostendit enim mihi Deus hac nocte, te non multis post diebus futurum Episcopum. Vide ergo, vt semper curam geras pauperum: hoc enim Deum placat super omnia.

[24] Sanctum autem rogauit Archidiaconus, vt veniret in suum prædium, & bene precaretur agris & vitibus. Ingressus vero Beatus in vnam maximam regionem, quæ nihil habebat, dixit ei: Cur non seminasti eam, [item frumēti copiā ex agro exsucco,] cum sit maxima? Archidiaconus autem lacrymans, dixit: Seminata quidem est, o bone, sed mea peccata & pluuiæ defectus eam, vt vides, exiccauit. Dicit ei Sanctus: Quot modios tibi præbuit Deus ex hac regione? Ille dixit: Mille, o bone. Sanctus autem dixit ei: Ne sis tristis, o Frater. Omnia sunt possibilia credenti. Sed Deus tibi dicit per me peccatorem, quod si in tempore messis fructum, qui ex hoc agro nascitur, solum triueris, inuenies sicut dixisti, mille modios: [& vini ex vinea a vermibus exesa,] quoniam leue est in conspectu Domini hæc facere. Eum quoque introduxit in vineam recens plantatam, erat autem omnino exiccata & exesa a vermibus, propter pluuiæ egestatem, erat vero locus satis amplus, vt caperet sementem octoginta modiorum. Beatus autem sale iniecto, totam vitem conspersit, & dixit Archidiacono: Esto bono animo; nam Deus dat tibi ex hoc loco satis magnam benedictionem, sicut ei placet.

[25] Cum vero ingressi essent in ciuitatem, iuit ad Episcopum, vt ei valediceret, & nauigaret. Ille autem ei processit obuiam, & eum est complexus. [item Episcopi mortem;] Ij vero cum assedissent, Sanctus dixit Episcopo: Annuntio tibi, o Domine, quod post non multos hos dies excedes e corpore, & migrabis ad Dominum. Ecce enim Christus te accersiit, qui est verus Deus noster, & bonum successorem relinques, vt mihi reuelauit Dominus, Dominum Hypatianum, tuum Archidiaconum. Dixit Episcopus: Fiat voluntas Domini. Et cum se inuicem osculati essent in osculo sancto. Heraclea Sanctus nauigauit Parthenius, & venit in suam ciuitatem Lampsacum.

[26] Accidit autem non multis post diebus, vt morbo correptus Heracleæ Episcopus, in Christo requiesceret. [quæ omnia euenere:] Pro ipso vero factus est Episcopus Dominus Hypatianus Archidiaconus conuenienter ei, quod dixerat seruus Dei Parthenius. Cum esset autem æstas, egressus Episcopus Hypatianus in agrum suum ad colligendos fructus terræ, & metendum id, quod erat natum ex exiccata & squalida regione, inuenit mille modios plenos frumento, conuenienter verbo serui Dei Parthenij. Similiter vero in tempore quoque vindemiarum, ex plantatione exiccatarum vinearum Deus dedit magnam vini quantitatem. Qui cum experientia accepisset euentum eius, quod Sanctus prædixerat, decimam fructuum vtrorumque, nempe tam aridorum quam humidorum, naui impositam duxit Lampsacum, vt Sancto offerret, maximas ei agens gratias. Ille autem noluit accipere, dicens Domino Hypatiano Episcopo: Deo agens gratias in omnibus, [sibi oblatas dictorum fructuum decimas, iubet dari pauperibus:] eas distribue Fratribus. & cum se inuicem salutassent, reuersus est sanctus Episcopus Heracleam, & distribuit frumentum & vinum suis Fratribus, vt iusserat homo Dei. Episcopus ergo Hypatianus non cessauit vsque ad finem vitæ, narrare omnibus Dei magnalia, quæ fecit cum ipso per seruum suum Parthenium.

[27] Cum ergo in hac pia & angelica vita refulsisset in terra Dei seruus & vir venerandus Parthenius, & multos conuertisset a simulacris ad Deum viuum, perinde ac morbo arreptus, a Deo vocatus, requieuit in pace. [mortuus, ab Episcopis honorifice sepelitur,] Prædictus ergo Hypatianus Episcopus cum audiuisset inclytum & venerandum Patrem nostrum Parthenium ad Christum migrasse, relictis omnibus, quæ habebat in manibus, soluens ex ciuitate. Heraclea, secundo vento, cum Deus iussisset, eadem nocte peruenit Lampsacum. Similiter etiam Cyzici Episcopus, & Episcopus Melitopoleos, in qua fuerat natus, & Parij Episcopus nomine Eustathius, & reliqui ex ciuitatibus, quæ erant circumcirca: sicque cum psalmis & hymnis & spiritalibus canticis deposuerunt eum prope ecclesiam in oratorio, quod ipse ædificauit.

[28] Dormiit autem sanctus Christi seruus Parthenius septimo mensis Februarij, iuxta calculum Romanorum, iuxta Asiaticorum vero decimoquinto; non parua nobis relicta doctrina per perfectam & immobilem eius in Deum fidem. Qui etiam post decessum sua ad Deum supplicatione non cessat f facere miracula, dæmones expellens, leprosos mundans, [ac miraculis illustratur.] & omnem morbum & ægritudinem curans, virtute & gratia Domini & Dei & Seruatoris nostri Iesu Christi, cum quo Patri gloria & adoratio, vnaque sanctissimo Spiritui, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita quidem Gentianus. Græca hæc sunt: ὀυχ ὡς διδυστκάλου ποιούμενος λόγον ἐπὶ τὸ σεμνον καὶ τοῦτον. & videtur sensus esse: non sermonem habens, qui magistri esse videatur, ad eum ornandum.

[3]

b In Notitia Ecclesiarum apud Carolum a S. Paulo, Heraclea metropolis Europæ dicitur. Sita este regione Lampsaci vltra Propontidem.

c Deest in Græco hoc nomen.

d Ibi martyrium passa 13 Maij.

e Gentianus: quod Achilas dicitur, in Gr. κατὰ χίλας.

f De eius miraculis post mortem agunt etiam Menæa.

DE S. MOYSE EPISCOPO SARACENORVM IN ARABIA

Svb finem V SECVLI. QVARTI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Moyses, Episcopus Saracenorum in Arabia (S.)

Avctore G. H.

§ I Saracenorum origo, sedes, bellum cum Romanis.

[1] Ptolemæus lib. 5 Geographiæ ἐν τοῖς Ὰραβικοῖς, & quidem Stephano de vrbibus in χαρακμωβα teste, ἀξιὸπιστος ἀνὴρ περὶ τὰ τοιαῦτα, σπουδὴν γὰρ ἒθετο ἱστωρῆσται ἀκριβῶς τὰ τῆς Ἀραβίας, vir in huiusmodi fide dignus, [Duplices Ptolemæo Sarraceni,] qui vt accurate describeret Arabiam, diligentem operam nauauit. Et potuit assequi, vtpote Pelusij natus vrbe Ægypti, vicina Arabiæ Petrææ, cuius partem hisce Ægyptius proximam cap. 17 aßignat genti Saracenæ, a qua alios Saracenos in Arabia Felice distinguit, [in Arabia,] Scenitis & Pharanitis interpositis, sed deinde inter Saracenos habitis. Ita Ammianus Marcellinus lib. 23 iterata vice tradit, quos antiqui Scenitas dixerant, [intermedij Scenitæ, & Pharanitæ,] sua ætate Saracenos appellatos: & S. Hieronymus lib de locis Hebraicis ait, Faran oppidum trans Arabiam iunctum Saracenis, qui in solitudine vagi erant, vt vel inde aliqui hos Scenitas a tabernaculis dictos velint. Addit S. Hieronymus in deserto Pharan habitasse Ismaëlem; & Ismaëlitas fuisse, [siue Ismaëlitæ,] qui tunc Saraceni erant. De his omnibus intelligendus Stephanus de Vrbibus: Σάρακα χώρα Ἀραβίας μετὰ τοὺς Ναβαταίους, οἱ ὀικουντες Σαρακηνοί. Saraca regio Arabiæ post Nabatæos: incolæ Saraceni. Strabo lib. 16 Geographiæ ait Nabatæos esse Idumæos, sed per seditionem inde eiectos Iudæis se adiunxisse, & eorum leges amplexos esse. Est autem Idumæorum, populi Palæstinæ, oppidum Elusa genti Saracenæ vicinum, quod tradit S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis XXI Octobris, ex magna parte semibarbarum esse, propter loci situm: ac S. Hilarione illac transeunte, omnem oppidi populum in templum Veneris congregatum fuisse. [cum vicinis Elusanis,] Coli autem illam ob Luciferum, cuius cultui Saracenorum natio dedita fuit; huic tacite Elusanos adscribens, Arabiæ olim annumeratos.

[2] Ab hisce Barbaris SS. Sabbam, Esaiam aliosque XXXVI monachos in monte Sina tempore Diocletiani occisos esse diximus XIV Ianuarij. [Christianis infensi,] Cum autem altero post seculo eorum istic annua ageretur celebritas, alij ibidem monachi trucidati sunt, Theodulus Presbyter, Paulus, Ioannes, Proclus, Hypatius, Isaac, Macarius, Marcus, Beniamin, Elias aliiq; quorum certamen a S. Nilo monacho, teste oculato, descriptum eodem XIV Ianuarij dedimus. Secundum hunc auctorem dicta gens eo seculo ab Arabia vsque ad Ægyptum, [colunt astrum Luciferum.] mari Rubro & Iordane fluuio prætentam incolebat solitudinem: Lucifero astro cærimonias adhibebat, & prona supplicabat, atque optima quæque ex prædia immolabat.

[3] Hæc de Saracenis: ob quæ minus nobis probantur, quæ de iis occasione Episcopatus S. Moysis refert Sozomenus lib. 6 Hist. Eccl. cap. 38 his verbis: [An recte Sozomeno ab Ismaële prognati,] Hæc quidem gens ab Ismaële filio Abrahami duxit originem, nomenque accepit, & propterea veteres a progenitore eos Ismaëlitas appellabant. Verum quo spurij generis maculam & ignobilitatem Agar matris Ismaëlis (serua enim fuit) penitus oblitterarent, se Saracenos velut a Sara coniuge Abrahami prognatos nominarunt. Qui genere inde ducto omnes more Hebræorum circumciduntur, [dicantur Iudaizate,] & a carne suilla abstinent, multosque alios Iudæorum ritus obseruant. Quod autem omnino eisdem legibus & viuendi institutis non vtantur, vel temporis longinquitati tribuendum est, vel quod gentibus finitimis permixti erant. Nam Moyses multis post seculis natus, solis illis qui sunt ex Ægypto egressi, leges dedit: & vicini eorum, qui, vt credibile est, valde erant superstitiosi, auitam viuendi disciplinam ab Ismaële deriuatam (ex cuius vnius præscripto veteres Hebræi ante leges a Moyse conditas vitam moderati fuerant, institutisque non scriptis vsi erant) prorsus corruperunt. Porro eadem, [ac simul dæmonia colere,] quæ vicini dæmonia colentes, eosdem illis tribuentes & honores & nomina, caussam cur a patriis & auitis legibus desciuerint, in similitudinem religionis, quam cum vicinis habebant, transtulerunt. Eodem accedit tempus longinquum interiectum, quod, vti assolet, alia obruit obliuione, alia vt colerentur, perfecit. Postea vero nonnulli eorum cum Iudæis congressi, didicere, vnde originem traxerant: & ita ad cognitionem reuenere, seque institutis addixere & legibus Hebræorum. Ex quo quidem hactenus complures apud eos Iudæorum viuendi disciplinam secuti sunt. Hactenus Sozomenus, quem sequitur Nicephorus lib. 11 Histor. Eccl. cap. 47. Verum ea ad aliquos Ismaëlitas & Nabatæos ab Idumæis seiunctos & Iudaizantes, vt supra dictum est, potius sunt referenda, quam ad ἀυτόχθονας, Arabiæq; indigenas Saracenos, quibus tradit S. Nilus (qui eodem tempore, quo Sozomenus scripsit, Salaminius in Cypro Scholasticus, vixit inter hosce Saracenos, [seu potius αὐτόχθονες Arabiæ?] S. Chrysostomi olim discipulus) quibus, inquam, tradit nullam religionem, nullam Dei vel manufacti vel mente cogniti curam cogitationemue fuisse, præter cærimonias, immolationesq; adhibitas Lucifero astro seu Veneri, quam patriam Ismaëlitis deam etiam Metaphrastes in Vita S. Simeonis Stylitæ V Ianuarij, num. 20 testatur fuisse.

[4] De fide Christiana a Saracenis suscepta hæc scribit idem Sozomenus: Haud diu ante præsens Imperium Valentis, [Aliqui a monachis in fide instructi ante an. 364] a Valentiniano fratre anno CCCLXIV in collegam adlecti, Saraceni Christianismum amplecti cœperunt, participes Christianæ fidei per eorum Sacerdotum ac monachorum consortium facti, qui illis cohabitarunt & in solitudinibus vicinis monasticam colebant disciplinam, homines quidem & pia vita & miraculis nobilitati. Fertur etiam quod tum temporis ad Christianam religionem integra sit conuersa familia seu tribus, Zocomo illius præfecto seu rectore ob huiusmodi caussam baptizato. Hic prole destitutus, [& Zocomus obtenta prole baptizatus,] ad monachum celebri eius fama excitus venit, cum eo collocuturus & de calamitate sua conquesturus. Siquidem Saracenis (vti & cunctis arbitror barbaris) liberorum procreatio permagni æstimari solet. Monachus iubet eum bono animo esse, precibusque adhibitis dimittit, pollicitus, si in Christum crederet, filium eum habiturum. Vbi vero Deus promissionem hanc opere adimpleuit, filiusque huic natus esset, Zocomus baptismatis mysterio initiatus est, suosque subditos ad idem ipsum induxit. Ex eo tempore familiam hanc & felicem fuisse & numerosam ferunt, vt tum Persis, tum aliis Saracenis terrorem iniiceret. Hactenus Sozomenus, quæ eadem apud Nicephorum leguntur.

[5] At quæ S. Moysen & Reginam Saracenorum Mauuiam, a qua ille ad Episcopatum expetitus est, propius attingunt, [Mauuia Regina, an Romana & Christiana,] profert ex Theophæne Anastasius Bibliothecarius in Histor. Eccl. ad annum mundi 5868, Christi 368, Aiunt autem, inquit, quia & ipsa Mauuia Regina Christiana erat, natione Romana,

[4]

& captiua ducta placuit propter pulchritudinem Regi Saracenorum, & sic regnum obtinuit. Interea apud Alexandrinos S. Athanasio, Gratiano II & Probo Coss. anno CCCLXXI, vita functo suffectus est Petrus, at Valente Imperatore præcipiente Lucium Arianum ibidem ordinari, Petrus a Palladio Præfecto vinctus est: [circa annum 372] sed fuga elapsus Romam abiit. Quo tempore in Catholicos & monachos dira persecutio mota est, de qua agemus XIII Maij, quo die in Martyrologio Romano commemoratio fit plurimorum sanctorum Martyrum, qui tunc Alexandriæ ob fidem Catholicam ab Arianis occisi sunt. Quæ dum Lucius, inquit Ruffinus lib. 11 Histor. Eccl. cap. 6, [bellum Romanis infert,] omnia arrogantia & sæuitia gereret, Mauuia Saracenorum gentis Regina, vehementi bello Palæstini & Arabici limitis oppida atque vrbes quatere, vicinasque simul prouincias vastare cœpit.

[6] Tum inquit Socrates lib. 4 Histor. Eccles. cap. 30, Saraceni, qui antea confœderati fuerant, a Romanis defecerunt, muliere Mauuia, [vastat vicinas prouincias,] post viri sui mortem, illis imperante. Itaque omnes Romanorum prouinciæ versus Orientem illo tempore a Saracenis vastabantur. Quæ pluribus supra citatus Sozomenus describit: Mortuo, inquit, Saracenorum Rege rupta sunt cum Romanis fœdera. Mauia autem coniux illius, imperium illius gentis administrans, Phœnicum & Palȩstinorum vrbes vsque ad Ægyptios, qui partem illam, quæ Arabion dicitur, incolunt ad læuam, cum Nilus aduerso flumine nauigatur, vastauit. Neque bellum erat leue, quale a muliere parari putaretur; sed grauiter, vt ferunt, & inuicto animo ab ea cum Romanis pugnatum est: adeo vt Præfectus militum in Phœnicia a Duce omnium equestrium & pedestrium copiarum in Oriente auxilium peteret. Dux se ad id bellum vocari ridens, alterum a pugna abstinere fecit. [profligat Romanum exercitum.] Verum videns Romanos, ducta acie contra Mauiam ex aduerso dimicantem, terga vertere, atque ægre auxilio Præfecti militum in Palæstina & Phœnicia saluos euadere, stolidum duxit extra pugnam, sicut voluerat, manere: ideoque succurrens restitit barbaris, alterique opportunitatem securioris fugæ suppeditauit. Ipse vero se subducens, inter fugiendum iaculatus est, & hostes irruentes ab exercitibus repulit. Et hæc cum multi ex loci illius in colis adhuc commemorant, tum apud Saracenos in cantibus recitantur. Hæc Sozomenus, quæ fere eadem a Nicephoro referuntur lib. 11 cap. 46. Hos Saracenos vocat Ismaëlitas Theodoretus lib. 4 Histor. Eccl. cap. 21. Ismaëlitæ, inquit, agros Imperio Romano finitimos populati sunt, quorum Dux fuit Mauia, quæ non complexa mente eam, quam habuit naturam, animos viriles sibi sumpsit.

§ II S. Moyses expetitus, & ordinatus Saracenorum Episcopus.

[7] Hoc in bello, inquit Socrates, prouidentia Dei Saracenorum impetum compressit. Caussa autem fuit huiusmodi. Moses quidam genere Saracenus qui in solitudine monasticum vitæ genus traducebat, [A Mauuia pacem factura, petitur S. Moyses Saracenorum Episcopus,] propter eximiam pietatem, constantem fidem, & miracula ab eo edita, fama atque omnium sermone celebratus fuit. Istum Mauia Saracenorum Regina suæ gentis Episcopum designari a Romanis postulauit, atque ea lege bellum restinguere, fœderaque cum illis facere pollicita est. Quibus auditis Duces Romani bene secum agi putabant, si ea conditione pax constitueretur: abiecta igitur omni cunctatione illud confici præcipiunt. Hæc ibi, quæ sic narrat Ruffinus: Cum Mauuia frequentibus bellis Romanum attriuisset exercitum, & plurimis peremptis reliquos vertisset in fugam, orata pacem, non aliter se amplexuram promittit, nisi Moyses quidam nomine monachus, genti suæ ordinaretur Episcopus, qui in eremo, partibus suis propinqua, vitam solitariam ducens, [miraculis clarus,] meritis & virtutibus ac signis, quæ faciebat Deus per illum, magnifice innotuerat. Petitio eius Principi indicata Romano, sine vlla dilatione iubetur impleri.

[8] Eadem fere habet Sozomenus: Cum bellum, inquit, ingrauesceret, videbatur necessarium legatos ad Mauiam de pace mittere. Quam quidem fama est legatis respondisse, se nullo modo fœdera cum Romanis percussuram, nisi Moyses, qui in solitudine finitima vitam agebat monasticam, vir tum ob piam viuendi rationem, tum ob signa diuina & miracula ab eo edita insignis, suæ gentis crearetur Episcopus. Hæc ibi. Theodoretus paullo aliter scribit: scilicet, Mauiam, post multa commissa prælia, primum fœdus cum Romanis fecisse, [moratus in confinus Ægypti & Palæstinæ,] deinde luce diuinæ cognitionis accepta, postulasse Episcopum genti suæ designari Mosen quemdam, qui in confiniis Ægypti & Palæstinæ habitabat. Nicephorus vero asserit Mauiam primum pacis conditiones cum Romanis superbe reiecisse: at doctrina sacrorum nostrorum initiatam, tandem pacem recepisse, si Moses, qui tum in vicina solitudine philosophice degebat, Episcopus ditionis suæ populorum consecraretur, vir virtute & vitæ sanctioris seueritate, prodigiisque & signis multis illustris. Inter confinia siue vt Theodoretus appellat τὰ μεθόρια, Palæstinæ & Ægypti, ponit S. Hieronymus in 27 Isaiæ oppidum Rhinocoruram, quod pro Torrente Ægypti, cui adiacet, a Septuaginta Interpretibus translatum aduertit. Præfuit huic vrbi initio seculi quinti S. Melas Episcopus, [a monachis tum inhabitatis:] de quo egimus XVI Ianuarij. Ab hac Rhinococura non procul abest cellula S. Hilarionis, qui inde venit Pelusium, visitatisque Fratribus, qui in vicina eremo erant & in loco, qui dicitur Lychnos, morabantur, perrexit ad castrum Thebarum &c. vt in huius Vita tradit S. Hieronymus. Obiit autem S. Hilarion circa illud tempus, quo S. Moses a Mauuia expetitus est Saracenorum Episcopus. De monachis earum ditionum aliqua diximus in Vita S. Isidori Pelusiotæ 4 Febr. § 1.

[9] Demum Saracenos a Christiana religione tum temporis non ita abhorruisse indicat Theophanes apud Anastasium his verbis: Mauia Saracenorum Regina multa mala Christianis faciens, quæsiuit pacem, & Mosen quemdam religiosorum in eremo commorantium Episcopum dari Saracenis, qui apud se Christianizabant, expetiit. At Valente Imperatore alacriter hoc faciente, Moyses non a Luciano Ariano consecrari voluit, [mandate Valēte Imperatore,] sed a quodam Episcoporum, qui in exilio fuerant, quod & factum est. Qui Anastasio Lucianus est, aliis Lucius dicitur, expulso Petro Catholico, in Sedem Alexandrinam intrusus. Pluribus rem gestam alij exponunt, ac Russinus quidem his verbis: A Ducibus nostris, qui ibi infeliciter pugnauerant, [captus Alexandriā abducitur,] captus Moyses ad suscipiendum sacerdotium ex more Alexandriam deducitur. Adest Lucius, cui ordinandi deferebatur officium. Quo viso Moyses præsentibus Ducibus, qui perurgebant, & populis, ait: Ego quidem me non esse dignum tanto sacerdotio iudico. Verumtamen si aliqua in me, licet indigno, Diuina dispensatio putatur explenda, Deum nostrum cæli ac terræ testor, quod Lucius Sanctorum sanguine pollutas & cruentas super me non iniiciet manus. [renuit ordinari a Luciano Ariano,] Cumque Lucius tam graui nota inustum se videret in oculis plurimorum; Quare, inquit, o Moyses, tam facile condemnas eum, cuius fidem ignoras? Aut si tibi aliquis de me aliter indicauit, audi fidem meam, & tibi ipsi magis quam aliis crede. Tum ille, Desine, inquit, o Luci, dolosis tuis me quoque imaginibus aggredi. Bene mihi nota est fides tua, [persecutore,] quam protestantur serui Dei per metalla damnati, Episcopi in exilium trusi, Presbyteri, Diaconi extra Christiani nominis habitacula relegati; bestiis alij, alij etiam ignibus traditi. Numquid potest verior esse fides, quæ auribus capitur, quam quæ oculis peruidetur? Apud me certum est, quod qui Christo recte credunt, ista non faciunt. Et ita maiore dedecore deformatus, quoniam perurgebat necessitas Reip. consulendi, compulsus est ad quiescere, vt ab Episcopis, quos in exilium truserat, sacerdotium sumeret.

[10] Eadem fere habent Socrates, Sozomenus, Nicephorus.

[5]

Theodoretus paullum dissentit, ita scribens: Mauiæ postulationi assensus Valens, diuinum illum hominem Mosen Alexandriam adduci iubet, ibique gratia Episcopali donari, propter eius loci vicinitatem. Quo cum deductus fuisset, cerneretque Lucium imponere sibi manum velle, Absit, inquit, vt tua me manus consecret. Nam tua inuocatione, Spiritus sancti gratia in neminem descendit. Cui Lucius: Vnde inquit, hanc coniecturam facis, cum hoc dicis? Non, inquit ille, coniecturam sequens dico, [constans,] sed certo scio. Pugnas etenim contra doctrinam Apostolicam, & contrariam doces, atque cum verbis blasphemiæ impie facta coniungis. Quis namque impius non tua caussa conuentus Ecclesiasticos petulanter insectatus est? Quis laudatorum virorum non per te exulauit? Quam immanitatem barbarā maleficia abs te in dies singulos admissa non longe superarunt? [cum periculo vitæ,] Quæ cum animo valde fidenti dixisset, Lucius eius verbis attente auditis, eum interficere magnopere cupiebat, sed ne bellum extinctum de integro accenderet, [dimittitur a Lucio,] metuebat. Quamobrem ad alios Episcopos, quos ipse postulauerat, deduci iussit. Hæc Theodoretus de congressu S. Moysis cum Lucio, cuius impia facta ex Petri Alexandrini Episcopi epistola capite præcedenti narrarat, & hic tali epiphonemate concludit: Atque Alexandriæ quidē eiusmodi scelera a Lucio admissa, & Diuina prouidētia mire compressa cognouimus. Addit Socrates, per idē tempus simul atque Valens Imperator Antiochia decesserat, omnes qui vbique persecutionis tempestate iactabantur, ac potissimum Alexandriæ, magnopere recreatos fuisse, propterea quod Petrus Roma cum litteris Damasi Romani Episcopi eo reuersus erat. [dein Alexandria pulso:] Quæ quidem & Mosis fidem confirmabant & Petri ordinationem. Populus igitur illis confisus expellit Lucium, ac Petrum in eius locum introducit.

[11] Eadem paucis complectitur Sozomenus: qui de Episcopatu Moysi collato ista habet: Cum Moyses iureiurando obfirmasset, [ordinatur Episcopus ab exulibus Episcopis,] se numquam a Lucio velle Episcopū creari, Romani Duces, reiecto Lucio, eum ad Episcopos, qui iam tum ætatem in exilio degebant, recta deducunt. A quibus Moyses creatus Episcopus, ad Saracenos se contulit, quibus cum Romanis fœdere coniunctis, episcopatu ibi perfungitur: & perpaucis ibi repertis, qui religionem Christianam profitebantur, multos ipse ad eam profitendam perduxit. Hæc ibi at secundum Socratem, necessarij, siue familiares, ὁι ἐπιτηδειοι, accepta scilicet a Ducibus facultate, eum ad montem quēdam educunt, vt ab illis, qui ibi exulabant, crearetur Episcopus. Mose itaque hoc modo designato Episcopo, bellum Saracenorum extinctum est. Mauia autem sic cum Romanis pacem deinceps seruauit, vt filiam suam Duci Victori desponderet. Huius Victoris fidem orthodoxam laudant Theodoretus lib. 4 cap. 29 & Nicephorus lib. 11 cap. 49. Imo iuxta Anastasium Mauia suscepto Episcopo multos Christianos de Saracenis fecit. [conuertit Saracenos,] Quorum conuersionem miraculis S. Moysis attribuit Theodoretus his verbis: Postremo Moses, vbi cum admirabili fide gratiam Episcopalem acceperat, ad illos qui eum requirebant profectus est, [miraculis clarus.] & partim doctrina Apostolica, partim miraculis eos ad veritatem traduxit. Quamdiu vixerit, non liquet, vti neque de vrbe Sedi Episcopali aßignata. Ex successoribus Eustathius Episcopus Saracenorum subscripsit epistolæ Synodicæ Episcoporum Phœniciæ secundæ, pro Concilio Chalcedonensi, ad Leonem Imperatorem, creatum anno CDLVII. At Mauuiam Reginam post necem Valentis obsessæ a barbaris Constantinopoli Saracenicis copiis opem tulisse tradunt Socrates lib. 5 cap. 1, Sozomenus lib. 7 cap. 1 & Nicephorus lib. 11 cap. 1.

§ III S. Moysis memoria in sacris Fastis.

[12] [Celebris mox ab obitu,] Celebre nomen S. Moysis Episcopi, famamq; conuersionis Saracenorum, indicant hactenus a nobis memorati Scriptores antiqui, tam Græci quam Latini, Socrates, Theodoretus, Sozomenus, Ruffinus, omnes ætati S. Moysis proximit, vt eo Episcopo vel adoleuerint, vel saltem nati videantur. Imo tanta horum Scriptorum consensio ostendit aliam extitisse dictorum bellorum, conuersionis Saracenorum, ac S. Moysis historiā, ex qua singuli quæ scripsere excerpserint.

[13] Celebratur natalis S. Moysis in quam plurimis Martyrologiis, VII Februarij. In antiquis MSS. Leodiensi S. Lamberti, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: [inscriptus antiquis Martyrologiis,] S. Moysetis venerabilis Episcopi addit MS. Centulense S. Richarij: qui gentem Saracenam magna ex parte conuertit. In antiquo Romano a Rosweydo edito: S. Moysetis, qui petente Mauuia Saracenorum Regina Episcopus genti illius factus est. Vsuardus: Item S. Moysetis Episcopi. Hic primum in eremo vitam solitariam ducens, signis & virtutibus innotuerat, post vero gentem Saracenorum, cui Episcopus fuerat factus, grandi ex parte ad fidem Christi conuertit, sicque gloriosus meritis quieuit in pace. Aliquanto prolixius Beda excusus: Et S. Moysetis venerabilis Episcopi, qui primo quidem in eremo solitariam vitam ducens, meritis, virtutibus, ac signis, quæ faciebat per illum Deus, magnifice innotuit, qui postmodum petente Mauuia Saracenorum Regina, Episcopus gentis illius factus, fidei Catholicæ custodiuit intemerata consortia, & gentem, cui datus fuerat Episcopus, ex grandi parte ad fidem Christi conuertit, sicque in pace quieuit. Eadem fere habent Ado & Notkerus. Sed in hoc male præponuntur hæc verba: In Britanniis, quæ ad S. Augulum spectant, incuria amanuensium omissum. Reliqua MSS. hisce, aut Vsuardo, consentiunt. Ægypto eumdem adscribit Martyrologium Romanum his verbis: In Ægypto S. Moysis Episcopi venerabilis, qui primum in cremo vitam solitariam duxit, deinde petente Mauuia Regina Saracenorum, Episcopus factus, gentem illam ferocissimam magna ex parte ad fidem conuertit, & gloriosus meritis, quieuit in pace.

[14] Alius est S. Moyses Æthiops e latrone conuersus, quem cum Græcis celebrat Martyrologium Romanum XXVIII Augusti: hunc Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi SS. cap. 104 scribit, quiscere in pace in deserto Scithi VII Idus Februarij, [confusus cum S. Moyse Æthiope,] LXXX discipulis derelictis, ac plurima in Vitis Patrum de eo relata congerit, eumdem autumans fuisse Saracenorum Episcopum. Duos illos Moysetes simili mendo confuderunt Franciscus Maurolycus, & Petrus Canisius in Martyrologio Germanico his verbis: Item Moysetis Æthiopis Episcopi, qui discipulus Isidori Abbatis in eremo signis & virtutibus innotuit. Inde Saracenis, quibus præerat, ad fidem conuersis, quieuit in pace. Galesinius omisso verbo Æthiopis, & quod discipulus Isidori Abbatis dicatur ad eumdem Æthiopem spectans; hunc nostrum Moysem Ægyptiorum Episcopum loco Saracenorum statuit, his verbis: Sancti item Moysetis Episcopi, qui primum monachus virtutum laude & vitæ sanctimonia nobilis, deinde Ægyptiorum factus Episcopus, eos magnā partem ad fidem Christi conuertit: sicque meritorum gloria cumulatus, abiit in cælum.

[15] Alegræus statu 2 Paradisi Carmelitici decoris ætate 5 cap. 89 Carmelitis eum adscribit, sed & cum Æthiope confundit: Moyses, inquit, Æthiops natione, Saracenorum Episcopus, [Carmelitis adscriptus.] post ab Ægyptiis captus, & seruus effectus, a domino suo propter scelera eiectus, homicida & latro fit, &c. ac tandem addit: An iste fuerit Moyses ille, de quo Cassianus in Collationibus suis, cum quibus editæ huius duæ homiliæ, vna de festiuitate monachi, altera de discretione sub nomine Moysis eremitæ vel Abbatis, prorsus addubitamus. Hæc ibi. De eo Moyse, Abbate in Scithi solitudine, mox agemus. Ioannes Baptista de Læzana eumdem refert in Annalibus Carmelitanis ad annum 372 num. 7. Vbi animaduertit plures huius nominis memorari Abbates, Moysem in cacumine montis degentem, Moysem Scithicum, Moysem Abbatem qui habitabat in Petra, Moysem ex latrone monachum, Moysem Libycum, Moysem Antiochenum, & Moysem

[6]

Polychronij discipulum, (quos eo ordine Rosweydus noster in Indice ad Vitas Patrum recenset) ac tandem, an cum aliquo ex istis coincidat, incertum relinquit. Nos prorsus alium existimamus.

DE SS. MOYSE ABB. ET VI MONACHIS MARTYRIBVS IN ÆGYPTO

Svb initivm secvli qvinti

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Moyses Abbas Martyr in Aegypto (S.)
VI socii Martyres in Aegypto

Avctore G. H.

[1] Scithi, Scethe, Schitium, Scithiaca regio, pars Libyæ censetur, ab Ægypto proprie sumpta paludibus Mareotide & Mœride, montibus Nitria & Pherme discreta: in cuius solitudine ad Æthiopiam vsque protensa, [In Scithi solitudine Libyæ] quam plurimi olim habitarunt monachi, vitæ innocentia sanctitateq; illustres: inter hos lib. 5. de Vitis Patrum, a Pelagio Latine reddito, [Moyses Abbas,] libello 18 num. 13 & 14 referuntur SS. Moyses Abbas, Lybicus dictus, & sex monachi a Barbaris interempti; quod Martyrium his verbis istic narratur. Dicebat Abbas Moyses in Scithi: [mandata Dei inculcat:] Si custodimus mandata Patrum nostrorum, ego præsumens de Deo, spondeo vobis, quia huc Barbari non venient: si autem non custodierimus, desolandus est locus iste.

[2] Sedentibus aliquando Fratribus apud eumdem Abbatem Moysem, dicit eis: Ecce Barbari hodie in Scithi venient; [a barbaris irruentibus,] sed surgite & fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, Abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos expecto diem istum, vt impleatur sermo Domini mei Iesu Christi dicentis: omnes, qui accipiunt gladium, gladio peribunt. At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. [Matth. 26. 52] Et ille dixit eis: Ego caussam non habeo: [in cella per sistens,] vnusquisque vestrum videat, quomodo sedeat. Erant autem septem Fratres cum eo, & dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt ianuæ. Et statim intrantes Barbari occiderunt eos. [cum sex monachis occiditur, coronis cælitus supra eos visis:] Vnus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, & abscondit se post plectas de palmis; & vidit septem coronas descendentes, & coronantes Abbatem Moysem, & sex Fratres, qui cum eo fuerant interfecti.

[3] Hæc ibi. Dies obitus non indicatur. Cum altero S. Moyse, ex monacho Saracenorum Episcopo, S. Moysen in Scithi deserto Abbatem iungit Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus lib. 3 Catalogi Sanctorū cap. 103: [7 Februarij inscriptus Martyrologiis:] additq; agi eius festū septimo Idus Februarij: quo die eumdē alij Martyrologiis inscripserunt. Galesinius: Scytopoli in Ægypto S. Moysis Abbatis. Maurolicus: In Ægypto apud Scythopolis solitudinem Moysi Abbatis. Est Scythopolis Palæstinæ secundæ metropolis, quod nomen hic pro Scithi solitudine acceptum apte corrigit Ferrarius in Catalogo SS. Apud Scetim, inquit, in Ægypto S. Moysis Abbatis. Eadem habentur in Martyrologio Sarisburiensi Richardi Witfordi. Sed vbique absque sociis, & palma martyrij.

[4] [ob hospitalitatem in seiunio dispensat:] Eiusdem S. Moysis illustriora aliqua facta monitaq; addimus ex Vitis Patrum: ac primo ex eodem libro 5 interprete Pelagio excerpta, quorum illud refertur libello 13 num. 4: Factum est aliquando in Scithi mandatum, vt ieiunarent illa hebdomada, & facerent Pascha. Contigit autem vt in ipsa hebdomada venirent ad Abbatem Moysem Fratres quidam ab Ægypto, & fecit eis modicum pulmentum, & cum vidissent vicini fumum, dixerunt Clericis ecclesiæ, quæ illic est: Ecce Moyses soluit mandatum, & coxit apud se pulmentum. Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem sabbato, videntes Clerici magnam conuersationem Abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O Abbas Moyses, mandatum quidem hominum soluisti, sed Dei mandata fortiter alligasti. Hæc ibi, distincto loco Scithi ab Ægypto.

[5] Ibidem libello 9. nu. 4. Frater aliquando in Scithi inuentus est culpabilis; & fecerunt seniores conuentum, & miserunt ad Abbatem Moysem dicentes, vt veniret: ille autem venire noluit. [docet aliena peccata non esse iudicanda:] Misit autem ad eum Presbyter dicens: Veni, quia plebs Fratrum te expectat. Et ille surgens venit. Tollens autem secum sportam vetustissimam, impleuit eam arena, & post se portauit. Illi vero exierunt ei obuiam, dicentes: Quid hoc est, Pater? Dixit autem eis senex: Peccata mea sunt post me currentia, & non video ea; & veni ego hodie iudicare peccata aliena. Illi autem audientes, nihil locuti sunt Fratri, sed ignouerunt ei. Quod idem facinus refert Petrus de Natalibus citatis Vitis Patrum, sed quod addit, eum in Domino queuisse, aut alium a S. Moyse Martyre putauit, aut certe reliqua in Vitis Patrum non legit.

[6] Ibidem libello 8 num. 10 hæc habentur: Audiuit aliquando Iudex prouinciæ de Abbate Moyse, & perrexit in Scithi, vt videret eum: & nuntiauerunt quidam seni de aduentu eius, & surrexit vt fugeret in paludem. [honorē fugit:] Et occurrit ei ille Iudex cum suis, & interrogauit eum dicens: Dic nobis senex, vbi est cella Abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est & hæreticus. Et veniens Iudex ad ecclesiam, dixit Clericis: Ego audiens de Abbate Moyse, veni vt viderem eum; & ecce occurrit nobis senex pergens in Ægyptum, & interrogauimus eum, vbi esset cella Abbatis Moysi, & dixit nobis: Quid eum quȩritis? fatuus est & hæreticus. Audientes autem Clerici contristati sunt dicentes: Qualis est senex ille, qui hæc de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento vtens, longus & niger. Et illi dixerunt: Ipse est Abbas Moyses, [diuersus a S. Moyse Æthiope:] & quia noluit videri a vobis, ideo hæc vobis ipse de se dixit. Et multum ædificatus Iudex discessit. Eadem refert Ruffinus lib. 3 de Vitis Patrum nu. 119, vbi Iudex dicitur voluisse eum adorare, ab coque benedici. Quod tamen niger fuerit, forte de S. Moyse Æthiope ex latrone conuerso, qui etiam in Scithi solitudine vixit, accipienda sunt. Colitur is XXVIII Augusti. Quæ referuntur libello 15 num. 29 & libello 16 num. 7, omittimus, quod Æthiops istic vocetur. Eadem illi applicantur a Petro de Natalibus, qui Æthiopem Moysen Saracenorum Episcopum existimauit, vt supra monuimus.

[7] Libello 10, numer. 64. Dixit Abbas Pastor, quia Frater quidam interrogauerit Abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? [docet verā mortificationem,] Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo, quia triennium habet in sepultura, non attingit ad hoc verbum. Eadem lib. 7 interprete Paschasio cap. 26 respondet Moyses petenti cuidam Fratri; in quo libro cap. 35 hæc habentur: Abbas Moyses ad solitarios solebat proferre sermonem, dicens: Quatuor sunt principalia obseruantiæ regularis, id est, tacendi, seruandi mandata Dei, humiliandi semetipsum, & angustia paupertatis. [aliaq; a monachis obseruanda,] Tres autem has virtutes homo difficile possidet, vt semper lugeat, & semper suorum sit memor peccatorum, & omni hora ponat sibi præ oculis mortem. In eodem libro cap. 18 agitur de Abbate Moyse, qui ex latronibus conuersus fuerat, quo innuitur in reliquis de alio Moyse sermonem esse: de quo eadem traduntur a Ruffino lib. 3 nu. 196.

[8] Eodem lib. 3 num. 58, & lib. 7 cap. 1 numer. 6. Dixit Abbas Moyses: [& caussas passionum carnis,] Per has quatuor res pollutionis passio gignitur, per abundantiam escæ & potus, & satietatem somni, per otium & iocum, & ornatis vestibus incedendo.

[7]

Deinde numer. 7 additur in libr. 7. Idem dixit: Corporeæ multæ sunt passiones. Et dicit ei Frater: Et quæ sunt Abba? At ille respondit: Quia Paulus Apostolus dicit: Fornicatio & immunditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos: visus quoque & fiducia frequenter ad prælium venit. [Eph. 5. 3]

[9] Septem capitula verborum, quæ misit Abbas Moyses Abbati Pœmenio continentur libro 6 Ioanne interprete, [& alios nec iudicare,] libello 4. I Dixit senex Moyses: Quia debethomo, quasi mortuus esse socio suo, hoc est mori amico suo, vt non diiudicet cum in aliqua caussa. II. Dixit iterum: [nec lædere,] Quia debet homo mortificare seipsum ab omni re mala, priusquam egrediatur de corpore, vt non lædat vllum hominem. III Dixit iterum: Nisi habuerit homo in corde suo, quia peccator est, Deus non exaudit eum. [cogitare se peccatorē,] Dixit ei Frater: Quid est in corde habere, quia peccator est? Et dixit senex: Si quis portat peccata sua, non videt peccata proximi sui. IV Dixit iterum senex: Nisi conuenerit actus orationi, in vanum laborat homo. [opere quæ petuntur, implere,] Et dixit Frater: Quid est consensus actus cum oratione? Respondit senex: Vt pro quibus oramus, iam non illa faciamus. Quando enim homo dimiserit voluntatem suam, tunc ei recōciliatur Deus, & suscipit orationes eius. Interrogauit Frater: In omni labore hominis quid est quod eum iuuat? Dicit ei senex: Deus est qui adiuuat. Scriptum est enim: Deus nostrum refugium & virtus in tribulationibus, quæ inuenerunt nos nimis. [Ps. 45. 1]

[10] [ieiuniis & vigiliis se humiliare,] V Dixit Frater: Ieiunia & vigiliæ; quas facit homo, quid efficiunt? Dixit ei senex: Quoniam ipsa sunt, quæ faciunt humiliari animam. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam, & laborem meum, & dimitte omnia peccata mea. [Ps. 24. 18] Si ergo fecerit anima labores istos, miserebitur super eam Deus propter eos. VI Interrogauit Frater senem, dicens: Quid faciet homo in omni tentatione veniente super se, aut in omni cogitatione inimici? [in tentatione Deū inuocare,] Ait illi senex: Flere debet in conspectu bonitatis Dei, vt adiuuet eum, & requiescet velociter, si rogat in scientia. Scriptum est enim: Dominus mihi adiutor, & non timebo, quid faciat mihi homo. [Ps. 117. 6]

[11] VII Interrogauit eum iterum Frater, dicens: Ecce homo cædit seruum suum propter peccatum quod egit, quid dicet seruus ille? Dicit ei senex: Si bonus seruus est, dicet: Peccaui, miserere mei. Dicit ei Frater: [implorare eius misericordiam,] Nihil aliud? Dicit ei senex: Non. ex quo enim culpam super se posuerit & dixerit: Peccaui, statim enim miseretur ei Dominus suus: finis autem horum est, non iudicare proximum suum. Quando enim manus Domini occidit primogenita in terra Ægypti, non erat domus, in qua non erat mortuus. Dicit ei Frater: Quid est hoc verbum? Respondit ei senex. Quia si conspexerimus peccata nostra, non videbimus peccata proximi. [flere sua peccata;] Stultitia est enim homini habenti mortuū suum, relicto eo, ire & flere mortuum proximi sui. Mori autem proximo tuo, hoc est, portare peccata tua, & sine cogitatu esse ab omni homine: [& mori proximo variis modis.] quia iste bonus est, & ille malus est, & ne facias malum vlli homini; neque cogites malum in aliquem, neque spreueris aliquem facientem malum, neque acquiescas facienti malum proximo tuo, & noli gaudere cum eo, qui facit malum proximo suo: & hoc est mori proximo tuo. Et noli obloqui de aliquo, sed dicito: Quia Deus cognoscit vnumquemque. Noli ergo obedire detrahenti, neque congaudeas ei in detractione ipsius. Noli obedire obloquenti proximum suum, & hoc est, Nolite iudicare, & non iudicabimini. [Matth 7. 1] Non habeas inimicitias cum quocumque homine, neque retineas inimicitias in corde tuo, neque odio habeas eum qui inimicatur proximo suo, & non consentias inimicitiis ipsius. Noli despicere eum, qui inimicitias habet cum proximo suo, & hȩc est pax. In his temetipsum consolare: modicum tempus est labor, & sempiterna requies, gratia Dei Verbi, Amen.

[12] Ioannes Caßianus lib. 10 Institutionum Monachorum cap. 25 Moysem omnium Sanctorum summum deprædicat: Cum incipiens, inquit, in eremo commorari, Abbati Moysi, omnium Sanctorum summo, dixissem, [habitus summus Sāctorum:] me ægritudine acediæ hesterno die grauissime fuisse confectum; nec ab ea alias potuisse liberari, nisi ad Abbatem Paulum protinus cucurrissem; ille, Non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te deditum ac subditum præbuisti. Grauius enim te, [docet acediam resistendo superari:] vt desertorem ac fugitiuum deinceps aduersarius impugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de cetero commissa congressione, non desertione cellæ, vel somni torpore, ingruentes æstus eius ad horam euaporare malueris, sed tolerantia potius & conflictu didiceris triumphare. Vnde experimento probatum est, acediæ impugnationem, non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.

[13] Sub eiusdem nomine collationem primam & secundam edidit idem Caßianus: atque ab eo ita exorditur: Cū in eremo Scithi, vbi monachorum probatissimi Patres & omnium Sanctorum morabatur perfectio, [excellit vita actiua & contemplatiua:] Abbatem Moysen, qui suauius inter illos egregios flores non solum actuali, verum etiam theorica virtute flagrabat, institutione eius fundari cupiens expetissem, vna cum sancto Abbate Germano,… pariterque ab eodem Abbate ædificationis sermonem fusis lacrymis posceremus; quippe cuius hunc animi rigorem manifestissime noueramus, [perfectionē non tradit nisi eam sitientibus:] vt nisi fideliter desiderantibus & cum omni cordis contritione quærentibus, nequaquam acquiesceret ianuam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim vel nolentibus eam, vel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias, & quæ solis perfectionem cupientibus debent esse compertæ, indignis & fastidiose suscipientibus pandens, aut iactantiæ vitium aut proditionis crimen videretur incurrere, tandem fatigatus precibus nostris exorsus est.

[14] Ex tradita tunc ab eo doctrina vnicam promemus sententiam, quæ, ex collatione 2 cap. 10 excerpta, legitur lib. 5. de Vitis Patrum libello 5 numer. 3 his verbis: Dixit Abbas Cassianus, quia dixerit nobis Abbas Moyses: Bonum est non abscondere cogitationes, [præcipit cogitationes aperire senibus discretis;] sed senibus spiritualibus & discretionem habentibus manifestare eas; non his qui tantum tempore senes sunt: quoniam multi ad ætatem respicientes, & cogitationes suas dicentes eis, qui experimentum non habebant, pro consolatione ad desperationem vltimam peruenerunt. Hæc ibi. ac tandem libello 18 cædes eius narratur: vt de eodem vbique agi videatur.

[15] Alardus Gazeus in Commentariis ad citatum caput 25 libri 10 de Institutis monachorum tres Moyses anachoretas sanctitate conspicuas commemorat, Æthiopem ex latrone conuersum, alterum Saracenis datum Episcopum, & hunc tertiū, quem Libycum credit a Palladio vocari lib. 8 cap. 88. vbi hæc de eo traduntur: Moyses Libycus fuit vir mitissimus, [vir mitissimus,] & maxima caritate præditus: is dignus est habitus dono curationum. Is hoc narrauit: In monasterio, inquit, eram valde iuuenis, & fodiebam maximum puteum, latum viginti pedes; in eo cum tres dies fodissemus, viri octoginta, & venam consuetam, [in puteo a se fosso] & quæ aspiciebatur transiissemus circa cubitum, aquam non inuenimus. Magna ergo affecti molestia, deliberabamus de desistendo ab opere: dumque de eo deliberaremus, ad nos adueniens Pior ex vasta solitudine, in ipsa sexta hora æstus, cum esset senex indutus sua pelle ouilla; & cum nos salutasset, dicit nobis post salutationem: [Pioris precibus] Quid animum abiecistis, homines modicæ fidei? Vidi enim vos iam ab hesterno die abiecisse animum. Quod cum dixisset, in putei fossam statim demisit scalas, & cum eis facit orationem, & accepto ligone & tertio ictu incusso, dixit: Deus sanctorum Patriarcharum, ne irritum & inutilem feceris laborem seruorum tuorum, sed mitte ad eos vsum aquæ. Et statim aqua exiit, [aquam impetrat;] vt nos omnes ea adspergeremur. Et tum rursus orasset, abiit,

[8]

dicens: Hac de caussa missus sum: & aperta est. Cum autem illi vim facerent, vt illic comederet, non potuit in animum inducere, dicens: Propter quod missus sum, hoc factum est.

[15] De hoc Moyse agit Sozomenus lib. 6 cap. 29. Moses autem, inquit, cum ob mansuetudinem & caritatem erga omnes, tum ob morborum curationem, quam precibus solum effecit, [morbos precibus pellit:] magnam laudem consecutus fuisse traditur. Eadem habet Nicephorus lib. 11 cap. 36. Demum inter sententias Ægyptiorum Patrum a S. Martino Episcopo Dumiensi Latine redditas hæc num. 49 referuntur: Abbas Moyses venit ad puteum haurire aquas, & vidit Fratrem Zachariam orantem, & Spiritum Dei super eum requiescentem. [videt Spiritum sanctum super alium.] Hinc apud Pelagium libello 15 nu. 17 Abbas Moyses dixit Fratri Zachariæ: Dic mihi quid faciam? Ille autem hæc audiens, iactauit se pronus in terram ad pedes eius dicens: Tu me interrogas, Pater? Dixit autem ei senex: Crede mihi, fili Zacharia, quia vidi Spiritum sanctum descendentem in te, & compellor interrogare te. In Notis ad Vsuardum in Carthusia Bruxellensi hæc habentur VII Februarij: Item alterius Moysi alibi in deserto Scithi qui fecit collationem primam. An tamen omnia a nobis recensita, vni eidemq; conueniant, certo non audemus affirmare.

DE S. IVLIANA VIDVA BONONIÆ IN ITALIA

CIRCA Annvm Chr. CCCCXXXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iuliana, vidua, Bononiae in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I Antiquus cultus S. Iulianæ, diplomatis Pontificiis confirmatus.

[1] Inter alia illustria templa ac monasteria, quæ in celeberrima Æmiliæ apud Italos vrbe Bononia visuntur, basilica est S. Stephani Protomartyris: cuius peruetustam originem, sacra Iulianæ aliorumq; Sanctorum in ea recondita corpora, eorumq; interceßione patrata miracula, [Cælestinus Papa in Bulla Apostolicā] imo & concessas indulgentias refert Cælestinus Papa in diplomate sequenti, edito a Francisco Patricello in sua Historia, & qui illum citat, Donato Pullieno Luparo, tractatu 7 Historicæ relationis, seu Chronici, basilicæ S. Stephani; qui asserit Bullæ antographum apud Abbatem adiuncti monasterij adseruari, legi eius exemplum in sanctuario appensum. Eam hic recitamus, certißimum cultus olim S. Iulianæ impensi testimonium. Ita ergo habet:

[2] Cælestinus Episcopus, seruus seruorum Dei, vniuersis Christi fidelibus salutem & Apostolicam benedictionem. Vitæ perennis gloria, qua mira benignitas Conditoris omnium beatam coronat aciem ciuium supernorum, a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore Redemptoris meritorum debet acquiri virtute: inter quæ illud esse prægrande dignoscitur, [tradit Bononiæ in templo S. Stephani] quod vbique, sed præcipue in Sanctorum ecclesiis maiestas Altissimi collaudetur. Cum itaque in templo gloriosi Protomartyris Stephani, quod dicitur Hierusalem de Bononia, quod seruus Dei Petronius eiusdem ciuitatis Episcopus, instar sepulchri Domini nostri Iesu Christi in Hierusalem erexit & construxit, quam plurium Sanctorum reliquiæ requiescunt, [adseruari corpora S. Iulianæ viduæ, & aliorū SS.] maxime vero corpora Martyrum Vitalis & Agricolæ, Floriani cum quadraginta sociis, quinque corpora Innocentum, & S. Iulianæ viduæ; ac mysteria fere cuncta Saluatoris nostri Iesu Christi ibidem deuotissime designantur ac demonstrantur; vbi multa miracula Deus Opt. Max. ipsorum Sanctorum interuenientibus meritis operatur; Vniuersitatem vestram rogamus & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus ad præfatum templum, imploraturi a Domino delictorum veniam, in humilitate spiritus accedatis. Nos enim, vt Christi fideles quasi per præmia salubriter ad merita inuitemus, de omnipotentis Dei misericordia & BB. Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, [& inter alias indulgētias,] qui in dicto templo altare S. Mariæ Virginis deuotionis gratia quoties visitauerint, & manus pro ipsius ecclesiæ statu & conseruatione porrexerint adiutrices, annos ducentos; & altare S. Petri, Innocentum, sexcentos; & S. Iacobi, centum; S. Catharinæ, centum & quinquaginta; S. Mariæ Magdalenæ; centum & quinquaginta; S. Ioannis Baptistæ, centum & sexaginta; S. Stephani, trecentos; S. Agnetis, ducentos; & sanctæ Trinitatis, trecentos; columnam vero, ad similitudinem illius, in qua Redemptor noster flagellatus extitit, ducentos; nec non S. Iulianæ, centum; & sanctorum Martyrum Vitalis & Agricolæ, [cōcedit 100 annos visitantibus sepulchrā S. Iualiana.] ducentos & quinquaginta; ac BB. Floriani & sociorum eius sepulchra in dicta ecclesia consistentia, quadringentos; & locum qui appellatur Caluariæ, trecentos & sexaginta; similiter &, qui in Natiuitatis Domini, Circumcisionis, Epiphaniæ, Ascensionis & Pentecostes, & S. Stephani festiuitatibus, & celebritate Omnium Sanctorum dictum templum annuatim visitauerint, septingentos; sepulchrum vero adinstar sepulchri Domini fabricatum, sexta feria maioris hebdomadæ, & in Paschate Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, & duobus sequentibus diebus annuatim deuotionis caussa intrauerint, & manus porrigentes adiutrices, omnium peccatorum remissionem plenariam de iniunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus, & concedimus perpetuam * valituram. Datum Lateranense, octauo Idus Maij, Pontificatus nostri anno quinto.

[3] Hæc Cælestinus Papa, cuius Bullæ præcipuam partem repetit Sixtus Papa IV diplomate dato Romæ apud S. Petrum Idibus Ianuarij, Pontificatus anno VI, qui nobis est annus Christi MCCCCLXXVII, [Sixtus IV an. 1477 confirmat Bullam Cælestini,] istic more Pontificio annus præcedens. Hæc Bulla Sixti IV incipit: Etsi cunctæ orbis Ecclesiæ, & tota sub Sanctorum vocabulis fundata, digna reuerentia debeant frequentari &c. vbi Sixtus omnes indulgentias a Cælestino Papa concessas refert approbatque, ac robur perpetuæ firmitatis obtinere debere decernit. Et nihilominus pro maiori cautela propria auctoritate easdem indulgentias concedit largiturque præsentibus perpetuis futuris temporibus duraturis: & bis repetuntur anni centum indulti visitantibus sepulchrum S. Iulianæ. In hac Sixti Bulla, Cælestinus prædecessor, errore typographico alioue mendo appellatur primus, [non primi,] qui necessario tertius fuit. Creatus est S. Cælestinus I, secundum Prosperi ac Marcellini Comitis Chronica Coss. Asclepiodoto & Mariniano, Indictione VI, id est, anno Christi CCCCXXIII, & die III Nonas Nouembris, cuius annus in Pontificatu quintus mense Maio, quo dicitur Bulla concessa, [cuius anno 5 nondum erat templum S. Stephani] incidit in CCCCXXVIII: quo tempore non extabat templum S. Stephani cœptum extrui (quando VI Aprilis obiit S. Cælestinus I) anno CCCCXXXII, vt tradunt Antonius Paulus Masinus in Bononia perlustrata ad XXVI Decembris, & Patricellus apud Pullienum Luparum tractatu 1: sed hic mallet eo anno absolutum esse, ac cœptum extrui anno CCCCXXX, quasi tum relata supra Bulla a Cælestino I, vti sæpius

[9]

toto libro inculcat, potuisset concedi, & quidem anno quinto Pontificatus: quem incidere in CCCCXXVIII non reflexerat. Deinde, dicto anno quinto Pontificatus S. Cælestini primi creditur præfuisse Ecclesiæ Bononiensi S. Felix Episcopus, mortuus anno sequenti CCCCXXIX die IV Decembris, vti obseruant Masinus ad eum diem, [neque S. Petronius Episcopus,] vsus testimonio Alidosij de Episcopis Bononiensibus; Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, Carolus Sigonius lib. 1 Historiæ Bononiensis secundum annos in argumento expressos, atque margini appositos, Cherubinus Ghirardaccius lib. 1 Historiæ Bononiensis, Gaspar Bombacius in Bononia illustrata, aliiq;. Huic S. Felici succeßit S. Petronius siue sub finem eiusdem anni CCCCXXIX, vt aliqui tradunt ordinatus, siue potius anno sequente CCCCXXX, quem aßignant Ghirardaccius & Sigonius. Præterea, post extructum a S. Petronio templum S. Stephani superuixisse S. Iulianam, [neque S. Iuliana mortua,] ac magnam fortunarum suarum partem adiuncto monasterio exstruendo, ac monachis alendis attribuisse infra dicentus, vt de eius sacro corpore istic quiescente ante eam mortuus non egerit S. Cælestinus Papa I. Denique inter præcipuas Ecclesiæ festiuitates enumerat Cælestinus solennitatem Omnium-Sanctorum, [neque festū Omnium-Sanctorum institutū:] quæ ex Bonifacij Papæ IV institutione sub initium seculi septimi Romæ sumpsit exordium, postmodum a Gregorio Papa IV circa annum DCCCXXXV ceteris Occidentalis orbis Ecclesiis præscripta: vt non potuerit quadringentis annis citius memorata Bulla data esse.

[4] Vixerunt postea quatuor Pontifices Cælestini appellati, ex quibus tres non integro anno Ecclesiæ præfuerunt, [sed Bulla est Cælestini III.] scilicet Cælestinus secundus sexto mense, & Cælestinus quartus primo mense Pontificatus mortui: & S. Cælestinus quintus sexto mense sponte abdicato Pontificatu ad solitudinem monasticam reuersus. Solus Cælestinus III ad septimum Pontificatus annum peruenit, creatus XXIX Martij anni MCXCI mortuus VIII Ianuarij anni MCXCVIII, cuius extant aliquot Constitutiones in Bullario Laërtij Cherubini, [anno 1195 data;] quibus in stylo ac modo scribendi prorsus similis est memorata supra Bulla, data VIII Idus Maij anno Pontificatus V, Christi MCXCV. Est autem illud S. Iulianæ sepulchrum ex marmore eleganter confectum supra altare, quod ab ea cognominatur, visiturq; in sacello repræsentante Christum a resurrectione sub specie hortulani apparentem S. Magdalenæ. [postea alij dies 40 Indulgentiarū adiuncti.] Augustinus Zanettus Episcopus Sebastenus, & Episcopi Bononiensis Vicarius istis indulgentiis Cælestini III adiunxit anno MDXXXVI quadraginta dies indulgentiarum, quas omnibus ac singulis S. Iulianæ sepulchrum, siue altare, solita forma visitantibus conceßit: vt auctor est Pullienus Luparus tractatu 5.

[5] Cultum eiusdem S. Iulianæ indicat Martyrologium Romanum VII Februarij paucis hisce verbis: Bononiæ S. Iulianæ viduæ. [Cultus S. Iulianæ 7 Februarij:] additum erat a Galesinio, testimonio B. Ambrosij Episcopi illustris. Eodem die propriam de eo Missam celebrari, ac reliquum Diuinum officium recitari tradunt Bombacius sub finem Vitæ eiusdem S. Iulianæ, & Masinus ad VII Februarij, qui solennitatem eam testatur haberi & in æde S. Stephani, vbi corpus eius quiescit, & apud sanctimoniales SS. Vitalis & Agricolæ, quæ eam monasterij sui fundatricem agnoscunt. Agunt de eadem S. Iuliana Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Ludouicus Zacconus lib. 2 Compendij Vitarum Sanctorum, [Vitæ Italice edita.] Celsus Faleonus in Historia Ecclesiastica Bononiensi, tum ante citati Ghirardaccius, Sigonius, Bombacius, Pullienus, aliiq; ab eisdem citati. Demum Bernardus Pellicionus eiusdem Vitam duobus libris, prolixis commentariis moralibus interspersis, descripsit.

[Annotatum]

* erat valetudine

§ II S. Iuliana vidua a S. Ambrosio laudata.

[6] Præter metropolitanam basilicam S. Petro dicatam, alia Bononiæ est ecclesia, SS. Petro & Paulo Apostolis sacra: quam paßim historici Bononienses tradunt S. Basilium huius vrbis Episcopum (cui VI Martij sacer est) aut primo inchoasse, [Ecclesiam SS. Petri & Pauli Bononiæ] aut nuper a S. Faustiniano (qui XXVI Februarij celebratur) inchoatam perfecisse. Ad hanc S. Ambrosius Episcopus Mediolanensis cum S. Eusebio Bononiensi Episcopo corpora SS. Vitalis & Agricolæ Martyrum tunc inuenta, magna cum solennitate transtulit: eiq; postea S. Petronius Episcopus coniunxit ecclesiam S. Stephani; in quam XI Martij anni MXIX sacra istorum Martyrum corpora translata esse refert Masinus ad IV Nouembris diem, martyrio sacrum: [dedicat S. Ambrosius SS. Vitali & Agricolæ:] atque vna confirmat memoratam supra Bullam Pontificiam, ex qua constat ea corpora in ecclesia S. Stephani adseruari, post illum annum MXIX datam esse, non satis sui memor, qui eam Bullam alibi Cælestino Papæ I a scribit.

[7] Post hanc etiam corporum SS. Vitalis & Agricolæ ad ædem S. Stephani translationem, vixit Auctor Chronici MS. monasterij S. Stephani ad annum MCLXXX, saltem a continuatore, deducti: in quo post Vitam S. Petronij referuntur sacra corpora, quæ in ista S. Stephani æde honorantur, atque inter illa corpus S. Iulianæ, quam multum laudat S. Ambrosius. quæ verba post diligentem huius MS. codicis relectionem se reperisse de S. Iuliana dici scribit in huius Vita Gaspar Bombacius. Agit pluribus locis de hoc Chronico Pullienus Luparus, [Iulianam viduam laudat] qui tractatu 9 arbitratur, auctorem eius coæuum fuisse S. Bononio, primum huius monasterij monacho, postea Lodecensi in agro Vercellensi Abbati, circa an. MXXIV vita functo XXX Augusti. Qui autem ab Auctore huius Chronici indicatur tractatus S. Ambrosij, [in Hortatione ad Virginitatem:] extat operum eius tomo 4 sub titulo de Hortatione ad virginitatem. nonnulla huc transferimus. Ita eam auspicatur:

[8] Qui ad conuiuium magnum inuitantur, apophoreta secum referre consueuerunt. Ergo ad Bononiense inuitatus conuiuium, [Bononia apophoreta defert,] vbi sancti Martyris celebrata Translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis & gratiæ reseruaui. Apophoreta autem solent habere triumphi Principum, & hæc apophoreta triumphalia sunt: Christi enim nostri Principis triumphi sunt Martyrum palmæ. Nec vero huc dirigam iter, sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre, quæ aliis parabantur, ne minor ad vos venirem: vt, quod in me minus est quam præsumebatur, in Martyre plus inueniretur. Martyri nomen Agricola est, [scilicet reliquias ex corporibus SS. Vitalis & Agricola istic eleuatis,] cui Vitalis seruus fuit ante, nunc consors & collega martyrij… Sepulti autem erant in Iudæorum solo inter ipsorum sepulchra … Illic igitur Martyris exuuias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes. Circumfundebamur Iudæis, cum sacræ Reliquiæ eueherentur: aderat populus Ecclesiæ cum plausu & lætitia… Detuli ergo vobis munera, quæ meis legi manibus, id est, Crucis trophæa, cuius gratiam in operibus agnoscitis. Condant alij aurum atque argentum, ac de latentibus eruant venis: legant pretiosa monilium serta: temporalis ille thesaurus est, & sæpe habentibus perniciosus. Nos legimus Martyris clauos, & multos quidem, vt plura fuerint vulnera, quam membra … Colligimus sanguinem triumphalem & Crucis lignum. Hæc sanctæ viduæ negare non potuimus postulanti. [easq; cōdit sub altari,] Hæc sanctæ viduæ negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quæ nunc sub sacris altaribus reconduntur.

[9] Ea igitur vidua sancta est Iudæa, quæ hoc Domino templum parauit atque obtulit, quod hodie dedicamus: [templi a Iuliana extructi, a se dedicati:] digna tali oblatione, quæ in sobole sua, templa iam Domino pudicitiæ atque integritatis sacrauit. Dum Iulianam volui dicere, Iudæam dixi. Non errauit lingua, sed definiuit. Iudæa enim est anima, quæ Christum fatetur. Denique notus in Iudæa Deus. id est, vbi agnoscebatur Deus, non vbi negabatur. Est ergo in spiritu Iudæa, vbi maior portio, intellectus sincerior: quia salus ex Iudæis est. Linguæ igitur error testimonium sanctitatis inuenit. [ea vidua,] Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum est: Viduas honora, quæ vere viduæ sunt. [1 Tim. 5. 4] Licet verborum nostrorum honorem non ambiat, quæ Apostoli mandatum adæquauerit, habens in bonis operibus testimonium, quæ bene filios educauerit, melius instituerit. Quis hanc non vt destitutam & miserabilem deplorauit, quando amisit maritum? [post obitum mariti antea sacris initiati,] At ista ministrum sacris ereptum altaribus amplius ingemuit, quam sibi coniugem aut patrem filiis.

[0]

Nam etsi præsidio esset mariti viduata & solatio, tamen apud piam mentem caussa Ecclesiæ præponderabat. Succinxit itaque mentis viscera, & circumfusam se videns numero filiarum trium & vnius filij, [solatur liberos:] quo solent terreri ceteræ, hoc fortior facta, tali filios alloquio conuenit: Filij amisistis patrem, matrem habetis. Melior quidem fuisset illa commutatio, si pater viueret, mater deesset: tamen infirma licet & desolata, ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini patrem vobis non decessisse. Habetis enim meliorem de cælo parentem: ille est, qui & hos suffulsit patres. Quid enim aliud iam superest spei. Pater vobis fuit diues gratia, non pecunia, opulentus ministerio, non patrimonio: cuius hæreditas fides est, vtrique indiscreta sexui, census virorum, dos Virginum.

[10] Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri, agnosce quæ matri debeas, quod domui vocabulum reddas. Ætas te excusat, sed hæreditas vocat. Iucundentur, fili, pater & mater in te. Noli matrem contemnere quasi imprudentem, [filium voto S. Laurentio facto impetratū,] Regis admonitio inquit, quem erudiuit mater sua. Quid seruabis, fili? Dictiones Dei. Primogenite, tibi dico, fili. Quid fili mei ventris? Quid natus mearum orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem. [Prou. 31. 1 2 & 3] Audis quid Sapiens dicat, quid Scriptura asserat. Considera, quis te, vt nascereris, iuuerit: filius es votorum magis, quam dolorum meorum. Considera, cui te muneri pater tali nomine designauerit, qui vocauit Laurentium. Ibi vota deposuimus, vnde nomen assumpsimus. Vota effectus secutus est: redde Martyri, quod debes Martyri. Ille te nobis impetrauit: tu restitue, quod de te huiusmodi nominis appellatione promisimus. [Deo offert:] Quid autem est, fili, aliud, quod eligendum putes, nisi Deum patrum nostrorum?… Dat votum optanti & benedicit annos iusti …

[11] Hanc tentationem tantarum necessitatum si vultis, [omnibus suadet virginitatem,] filij, euitare, integritas corporis expetenda vobis est, quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio præcipio. Sola est enim virginitas, quæ suaderi potest, imperari non potest: res magis voti, quam præcepti … Ipsi sunt qui habent in cælo præmia ceteris præstantiora. Hoc in Euangelio suo prædicat Dei filius … Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est: hoc est, non capit hoc conditionis humanæ infirmitas, vt omnibus pateat, sed illis solis facile est ad capiendum, quibus Diuina refulsit gratia, vt castrare se possint, quo regnum cælorum adipiscantur. [Matt. 19. 11] Audistis, filij, quantum sit præmium integritatis. Regnum acquirit, & regnum cæleste, vitam Angelorum exhibet. Hoc vobis suadeo, quo nihil pulchrius: vt inter homines Angeli sitis, qui nulla sibi ligantur nuptiali copula … Considerate, filiæ, si velitis nubere, quantum vobis desit, [ad eam adhortatur filias,] quibus pater deest. Deest optima dos, quod ipsum tamen si abundaret, emeretis magno pretio seruitutem … Quoniam quæ nupserit, ad seruitutem pecunia sua venditur. Meliori conditione mancipia quam coniugia comparantur. In illis meritum emitur seruitutis, in istis pretium ad seruitutem additur. Nupta venalis auro grauatur, auro æstimatur. Experta sum, filiæ, labores copulæ, coniugij indignitates, & sub bono coniuge, nec tamen sub bono marito libera fui: seruiebam viro & laborabam placere. Miseratus est Dominus & fecit ministrum, continuoque & mihi & vobis raptus est: & fortasse miserante Domino, ne diceretur maritus. Videtis, filiæ, longæuam matrem doloribus, & adhuc immaturam viduitatis stipendiis. Videtis amissum omne prȩsidium & ornamentum. Nec auxilium viri habeo, nec virginitatis gratiam. Et de me leuis cura: [vt se matrem Virginum esse possit gloriari.] vos mœreo, vos considero. Remanserunt mihi onera coniugij, abiere adiumenta. Quanto mallem in hos numquam venisse vsus? Potestis tamen excusare patrem, ableuare matrem, si quod in nobis amissum est, in vobis repræsentetur. Hoc solo nos coniugij non pœnitebit, si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo, matrem esse virginum, ac si virginitatem tenerem … Si volueritis sic manere, nullius opem requiram: abundabit mihi ad omnem opitulationem vestræ integritatis corona. Quis non dicet beatam, quam nunc miseram putant? Quis non honorabit tot Virginum matrem? Quis non venerabitur aulam pudoris? … Profiteamur, ego viduitatem, vos virginitatem … quoniam non solum Virgo, sed etiam mulier innupta cogitat quæ Domini sunt … Considerate, filiæ, quid votis debeatis parentum … pater prouocat ad integritatem, mater hortatur id sequi, quod conuenit. Bonum est ergo virginitas … Hæc vobis, filiæ, sint commendata.

[12] Tu autem, fili, quem mihi verus Helcana, id est, Dei dedit possessio, postulatus meus, petitus meus, (inde enim etiam Samuel nomen accepit) tu, inquam, impetratus meus, & votiuus meus, qui quomodo in vterum meum veneris nescio (iam enim desperaueram sobolem sexus virilis) quem mihi vota mea, [filium virtutū præceptionibus instructū,] non aliqua solennis coitus secreta formarunt, tu, inquam, fili, agnosce a quo donatus sis mihi. [1 Reg. 1. 20] Ille tua ora plasmauit, ille tua membra distinxit, ille mea orata suscepit, cuius templo, cuius obsequio te, antequam nascereris, sacraui. Non parentibus, non tibi, sed Deo natus es: cuius antequam de vulua matris exires, esse cœpisti. Et omnes quidem illius sumus, sed tamen tu specialiter promissus Domino. Tu reddideris, quia scriptum est: Vouete & reddite Domino Deo vestro. [Psal. 75. 12] Ego misera, ego indigna, & tamen quasi Anna promisi, vt omnibus vitȩ tuȩ diebus ac noctibus, a conspectu Domini non recedas. [1 Reg 1. 28] Ego promisi, tu exequere: Dominus sibi hostiȩ suæ munus implebit. Hæc & alia pia mater. [Dei ministerio addicit:] Quæ postquam congruentem filiorum vidit affectum, ablactatum suum vberibus gratiæ spiritualis in templum Domini deducens, conuersa ad preces, Confirmatum est, inquit, cor meum in Domino … [1 Reg 2. 1]

[13] Ista igitur ad filios mater dicit, quæ simul & viduitatis in se, & integritatis in liberis titulos in domum suam intulit, quasi quosdam fæmineos principatus. Egregia sane fæmina, quæ sibi nihil reliquit: totum, quod habuit, Deo obtulit: cuius vita institutio disciplinæ est, & quædam formula castitatis bono proposito & meliore magisterio. Exemplum enim viduitatis, & virginitatis magisterium est. [frequens cum filiabus in tēplo,] Procedit in Ecclesiam filiarum virginum septa comitatu, domesticum decus inuehens, & inuenit in ecclesia, quod suum dicat, filium sacrarum lectionum oracula personantem, vt videantur sibi sorores domi discere, cum frater auditur. Mater quoque ad imitationem cælestis exempli gaudet se proficere de filio, [audit filiū sacros libros legentem.] & omnia legentis verba pio mandat affectu, & sedulo corde conseruat. Sed quamuis nihil maternis defuerit hortationibus, ego quoque vos, filiæ, vel paucis alloquar: Quærite Dominum Iesum, qui nos monet, vt quæramus regnum Dei, & ecce omnia, inquit, suppetent vobis … [Matt. 6. 33] Attende, Virgo, sacræ professioni, & ab hominis irreuerentis oculis caue … Attende tu præcipue, fili, attende tibi, vt & tu læteris in iuuentute tua, cui dicit Scriptura: Lætare, adolescens in iuuentute tua… [Eccl. 11. 9]

[14] Te nunc, Domine, precor, vt supra hanc domum tuam, supra hæc altaria, quæ hodie dedicantur, [S. Ambrosius implorat gratiā Christi,] supra hos lapides spiritales, quibus sensibile tibi in singulis templum sacratur, quotidianus Præsul intendas, orationesque seruorum tuorum, quæ in hoc loco funduntur, Diuina tua suscipias misericordia. Fiat tibi in odorem suauitatis omne sacrificium, quod in hoc templo fide integra, pia sedulitate defertur. Et cum ad illam respicis hostiam salutarem, per quam peccatum mundi huius aboletur, [maxime pro casta illius familia.] respicias etiam ad has piæ hostias castitatis, & diuturno eas tuearis auxilio, vt fiant tibi in odorem suauitatis hostiæ acceptabiles, Christo Domino placentes, & integrum spiritum eorum, animam

[1]

& corpus sine querelæ loco vsque in diem Domini nostri Iesu Christi filij tui seruare digneris. Amē.

§ III An vna eademque Iuliana Florentiæ habitarit, & Bononiæ obierit?

[15] Paulinus Presbyter, auctor Vitæ S. Ambrosij, quod hæc historia eleuatorum Bononiæ corporum SS. Vitalis & Agricolæ esset ab ipso Ambrosio fusius narrata, eamdem, nulla facta Iulianæ mentione, paucis attingit, indicato tamen tempore, quo ea contigit. [Tempore Eugenij Tyranni an. 392 aut sequēti,] Postquam, inquit, augustæ memoriæ Valentinianus in Viennensi Galliarum ciuitate vitam finiuit, (quod contigit Arcadio II & Ruffino Coss. Idibus Maij, sabbato, pridie Pentecostes, anno CCCXCII) Eugenius suscepit imperium: qui vbi imperare cœpit, non multo post, petentibus Flauiano tunc Præfecto, & Arbogaste Comite, aram Victoriæ, & sumptus cæremoniarum, oblitus fidei suæ, concessit. Hoc vbi audiuit Sacerdos Ambrosius, [S. Ambrosius Florētiæ deposuit reliquias SS. Vitalis & Agricolæ,] relicta ciuitate Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad Bononiensem ciuitatem emigrauit, atque inde Fauentiam vsque perrexit. Vbi cum aliquantis degeret diebus, inuitatus a Florentinis ad Tusciam vsque descendit, declinans magis as spectum sacrilegi viri… In prædicta itaque ciuitate Florentinorum … basilicam constituit, in qua deposuit reliquias Martyrum Vitalis & Agricolæ, quorum corpora in Bononiensi ciuitate leuauerat. Posita enim erant corpora Martyrum inter corpora Iudæorum. Nec erat cognitum populo Christiano, nisi se ipsi sancti Martyres Sacerdoti ipsi reuelassent. Quæ cum deponerentur sub altari, quod in eadem basilica constitutum est, magna illic totius plebis sanctæ lætitia atque exultatio fuit, pœnaque dæmonum confitentium merita Martyrum. Hæc Paulinus, nulla, vt diximus, facta Iulianæ mentione: de qua ita scribit Baronius in Notis ad VII Februarij: Iulianam viduam laudibus cumulat S. Ambrosius Exhortatione ad Virgines: sed illa, vt apparet, Florentiæ nobilissima fæmina claruit, [in templo,] quæ erexit illic illustrem basilicam, quam S. Ambrosius dedicauit, locupletauitque sacris reliquiis S. Agricolæ Martyris, quas Bononia secum detulerat. Illas autem reliquias ad propriam Ecclesiam Mediolanensem deferre videtur alias destinasse, vt innuit epistola 55 ad vniuersas plebes Italiæ, his supra relatis verbis: Nos legimus Martyrum clauos, & plures quidem, quia plura in eis vulnera quam membra fuerunt. Collegimus sanguinem triumphalem & Crucis lignum. Namque sicut qui ad conuiuium magnum inuitantur, apophoreta secum referre consuerunt; ita nos ex conuiuio Bononiensi apophoreta gratiæ & sanctitatis plena nobis reseruare curauimus.

[16] Quæ Baronius pluribus explicat ad an. Ch. 392 num. 24, [a Iuliana vidua] Cum Ambrosius, inquit, peruenisset Florentiam, opportune accidit, vt rogatus dedicaret ecclesiam a Iuliana clarissima fæmina erectam: sub cuius altare condidit idem Sanctus reliquias Martyris Agricolæ, quas Bononiæ acceperat. Habuit ibidem luculentam orationem Ambrosius, qua cum religiosæ fæminæ in erectione basilicæ factum laudibus celebrarit, maiori tamen præconio extulit, quod de viuis lapidibus nobilius templum Deo dicaret, nempe tres filias vna cum filio. Fuit ecclesia illa nomine S. Laurentij nuncupata, eademque Ambrosiana dicta in memoriam tanti viri, [ad honorē S. Laurentij] qui eam dedicasset, Ambrosij. Eadem fere scribunt idem Baronius in Vita S. Ambrosij, vna cum operibus edita: Carolus Sigonius de Episcopis Bononiensibus lib. 1 in S. Eusebio, & Scipio Ammiratus par. 1 Historiæ Florentinæ lib. 1 ad an. 393. Erat eo tempore Episcopus Florentinus S. Zenobius, in cuius Vita ad XXV Maij scribit Ioannes Archipresbyter Aretinus, basilicam quamdam paruam versus Septemtrionem, tunc parumper a ciuitate distantem sub honore B. Laurentij Martyris ab Ambrosio, vt attestatur Laurentius Episcopus Melphitanus, [extra ciuitatem exstructo.] effusa Florentinorum fidelium celebritate dedicatam fuisse, & ipsam Ambrosianam vocatam: &, vt refert B. Simplicianus, eam ecclesiam ab eodem Ambrosio donatam corpore beatissimi Marci Papæ, quod sub altariolo ad Orientem disposito, ab ipso eodem in honore Vitalis & Agricolæ consecrato, magna deuotione condidit. Congruunt hæc piis votis Iulianæ eiusq; mariti supra ex S. Ambrosio relatis, ob quæ ad honorem S. Laurentij suscepta, cum desperarent sobolem sexus virilis, agnoscunt se filium obtinuisse, quem ideo Laurentium appellarunt: vt videantur simili affectu eidem Martyri hanc ecclesiam extruxisse: & forte in proprio fundo, in quo extra ciuitatem habitarint.

[17] En Iulianam vt sanctam viduam a S. Ambrosio laudatam, sed apud Florentinos, non Bononienses habitantem, quam Sanctis Florentinis adscribit Siluanus Razzius, nixus testimonio Vincentij Borghini, [Ea a S. Iuliana Bononiensi diuersa aliis,] asserentis in tractatu de Episcopis Florentinis, hanc Iulianam viduam ab illa Sancta Bononiensi aliam esse. Borghinum vt diligentem scriptorem laudat Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ de iisdem Episcopis Florentinis. At Philippus Ferrarius in Annotatione ad VII Februarij, opinatur eamdem S. Iulianam viduam & Bononiæ coli, & prope Florentiam ecclesiam, [aliis potius eadem habetur:] in qua reliquias prædictorum Martyrum deposuit S. Ambrosius, exædificasse. Laurentius Archiepiscopus Amalphitanus, qui anno MXXIV ad eam dignitatem euectus, deceßit anno MXLVIII, scribit in Vita S. Zenobij Episcopi Florentini, ab Vghello ex vetusto MS. edita, hunc S. Zenobium a morte in ecclesia S. Laurentij iuxta altare depositum esse, sed ob infestationem quarumdum gentium in S. Reparatæ basilicam translatum, quod factum esse anno Imperatorū Arcadij & Honorij XI, Feria quinta, XXVI Ianuarij, docet antiqua inscriptio: ergo anno Ch. CCCCV, cyclo Solis XXII, littera Dominicali A, [qua occasione videatur migrasse Bononiam,] qui tamen annus Christi istic male intrusus legitur CCCCVIII. Nam iuxta Chronicon Prosperi Stilicone II & Anthemio Coss. Radagaisus in Tuscia multis Gothorum cæsis, ducente exercitum Stilicone, superatus & captus est, scilicet eo anno CCCCV, forte ad finem vergente, vt ideo ad sequentem retulerit Marcellinus Comes. An tum Iuliana videns ecclesiam S. Laurentij a se constructam cum aliis suis domiciliis barbarorum furori exponi, ac maiora pudicitiæ pericula verita imminere, quæ S. Augustinus lib. 5 de Ciuitate Dei cap. 23 proponit, cum sua familia, ac Reliquiis SS. Vitalis & Agricolæ migrarit Bononiam? Ibi tradit Sigonius lib. 1 Historiæ Bononiensis, illam domum suam in speciem monasterij composuisse, & reliquam vitam cum filiabus Virginibus degisse: quod monasterium ab eo tempore dicuntur poßidere sanctimoniales SS. Vitalis & Agricolæ suam fundatricem Iulianam agnoscere, ac duas costas dictorum Martyrum religiose adseruare: ibidemq; feruntur habuisse sepulchra filiæ eiusdem S. Iulianæ. Quid si, iuxta Bononiensium scriptorum consensum Bononia oriunda ex nobili Banciorum familia, ob nuptias aut publicum aliquod pro Imperatoribus a marito administratum officium, [vnde creditur oriūda] ante Bononia Florentiam migrarit, eoq; facilius & a S. Ambrosio obtinuerit Martyrum suæ ciuitatis Reliquias, & in publica Etruriæ depopulatione patrium repetierit solum? Hæc fere sunt, quæ de Iulianæ viduæ habitatione apud Florentinos, & morte apud Bononienses in diuersum trahunt, quam vt vnam eamdemq; fuisse explicemus, Chronicon MS. monasterij S. Stephani suadet, dum alia antiquiora certioraq; monumenta ex earum vrbium archiuis eruantur. Est autem dicta S. Laurentij ecclesia a Serenißima gente Medicea magnifice atque pulcherrime exornata, & instructißima bibliotheca etiam codicum MSS. nobilitata.

§ IV Compendium vitæ S. Iulianæ.

[18] Mvlta præterea de S. Iuliana scriptores Bononienses proferunt, e quibus aliqua seligemus, quæ pluribus videntur vero magis similia. Traditur autem prognata patre Iulio Bancio, ac matre Facunda, [Quibus nata parentibus?] ab iisq; in omni pietate ac modestia educata, ad annum vsque ætatis decimum quintum: quo ex voluntate parentum nuptui data est sponso nobili æque ac diuiti, & Christianis moribus abunde instructo, cui tres filias genuit, (alij quatuor numerant) & voto S. Laurentio facto, [cui nupta?]

[2]

meruit filium suscipere, qui Laurentius appellatus est. Mariti nomen plerique silent, Pullicionus Lucium nuncupat. Hic obtenta mascula sobole, mutuo consensu thoro ab vxore separatus, Cleroq; adscriptus, sacris est ordinibus initiatus. Sed non diu superstes, anno initi matrimonij circiter decimo, vita functus, reliquit Iulianam viduam, quæ liberos ita pie educauit, vt filius adhuc adolescens in Clericorum numerum sit adlectus, [eius filius Clericus,] & filiæ perpetuam Christo sponso vouerint virginitatem, seruarintq;; ad quam S. Ambrosius supra relatam Exhortationem scripsit. [filiæ Virgines sacræ,] Earum nomina hæc referuntur: Lucia, Perpetua, Victoria, Candida, quarum forte aliqua consobrina, alioue gradu consanguinitatis propinqua, ad eamdem vitæ spiritualis institutionem assumpta, videtur & ab aliis soror appellata fuisse & S. Iulianam vt matrem honorasse, quæ matertera aut alioquin consanguinea erat.

[19] Eisdem & quibuscumq; aliis præluxit Iuliana singulari exemplo, [ipsa pietati dedita,] diuino ad cælestia appetenda Spiritu instincta: assidue Christi se seruitio impendens, perstitit in oratione & ieiunio: materq; pauperum habita, eos suis posseßionibus iuuit, in eleemosynis erogandis effusa: nec minus munifica in ecclesiis ac sacris altaribus restaurandis. [templa ex ornat:] Inter alia pia opera traditur ecclesiam SS. Petri & Pauli, in qua S. Ambrosius corpora SS. Vitalis & Agricolæ e sepulchro Iudæorum eleuata deposuerat, pio erga hos Martyres affectu innouasse, & rebus omnibus ad Diuinum officium celebrandum necessariis instruxisse. Hac ratione creditur ad annos prope quinquaginta vidua permansisse, ita Diuinæ contemplationi dedita, [in extasin rapitur:] vt sæpius in extasim acta, non facile a circumstantibus excitaretur.

[20] Subsidio ei ad ea pietatis consilia fuerunt sancti Antistites; inter eos S. Felix Bononiensis post Eusebium Episcopus, [iuuat S. Petronium in condendo cœnobio S. Stephani;] D. Ambrosij olim discipulus ac Diaconus. Cui circa annum CCCCXXX S. Petronium succeßisse diximus, eximiæ doctrinæ & sanctitatis virum, qui tum alia templa, tum S. Stephani Protomartyris ædem condidit, & cum SS. Petri & Pauli coniunxit. Huic ecclesiæ Laurentius Iulianæ filius traditur Abbas datus: ipsaq; Iuliana magnam fortunarum suarum partem alendis istic monachis attribuisse, in eaque sibi sepulturam poposcisse.

[21] [euocata a Christo in cælum, moritur 7 Febr.] Cum tandem ex ergastulo vitæ mortalis educi optaret, vocem de cælo se ad Paradisi gaudia euocantem audiisse fertur; nec multo post morbo correpta, & VII Idus Februarij læta ad Christum emigrasse, cuius cordi Crucem impressam aiunt visam fuisse. Funus, non sine totius vrbis luctu, a S. Petronio splendide elatum. Annos vitæ enumerant vniuersim circiter septuaginta quinque, ab CCCLX, ad CCCCXXXV, [circa an. 435.] probabili calculo.

DE S. PAVLO III EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

SEC. VI

[Commentarius]

Paulus III, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

G. H.

[1] Rampertus Brixiæ, Cenomanorum vrbis in Italia Padum fluuium inter & Alpes, sub Venetorum modo dominio, Episcopus in tractatu de Translatione S. Philastrij, [Inter Episcopos Brixienses] quam plurimos, qui huic successerunt, enumerat Episcopos, interq; eos tres Paulos, hoc ordine: Triginta, inquit, Brixienses sunt Episcopi, qui in altari nomini B. Philastrij dicato, & super caput eius posito, preces Missarum celebrauerunt, & diem transitus eius venerantes, ab omni terreno opere populum abstinere iubentes, reuerenter honorauerunt. Hi sunt tertius ab eo & secundus a Gaudentio Paulus, [tres Pauli appellati,] deinde Theophilus & Siluinus, & Gaudiosus: Optatianus, & Vigilius & Titianus, Paulus, Cyprianus, Herculanus, Honorius, Rusticianus & Dominator: itemque Paulus, Paterius, Anastasius, & Dominicus, Felix & Deusdedit: item Gaudiosus iterum, Rusticianus, Apollinaris, Andreas, & Theodaldus, Vitalis & Benedictus, Ansoaldus, Cunipertus, Amfridus & Petrus venerabilis memoriæ Episcopi: quorum ordine & meritis nouissimus ego Rampertus indignus Episcopus Brixiensis sanctæ Ecclesiæ &c.

[2] Ita ille seculo Christi nono, quo volunt eum tempore Lotharij Imperatoris vixisse. Colitur autem S. Philastrius XVIII Iulij, ante S. Ambrosium vita functus. At S. Gaudentius, qui Vitam illius breui sermone complexus est, a S. Ambrosio Episcopus ordinatus, XXV Octobris in cælos auolauit, relicto successore S. Paulo, [& Sanctis adscripti:] eius nominis primo, cuius post felicem obitum inter Sanctos habiti, natalis celebratur XXIX Aprilis. Alter qui succeßit S. Titiano Paulus, multis cumulatus meritis, ab obitu Cælitibus adscriptus, quartum Martij sibi sacrum diem accepit. Hunc aliqui Paulinum appellant, quod nomē priori adscribitur in Martyrologio Romano. Hinc qui Ramperto tertius est Paulus, [horum III colitur 7 Febr.] ab aliis solum secundus eius nominis censetur Episcopus. Hic, teste Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, VII Februarij, prædictæ Ecclesiæ inter S. Dominatorem, qui illum præcessit, & S. Paterium successorem aliquamdiu præfuit. Qui de vrbe sua optime meritus, VII Idus Februarij migrauit in cælum. Cuius corpus in ecclesia S. Petri in Oliueto hoc tempore conditum requiescit. Gesta & tempus, quo vixit, ignorantur. [corpus seruatur in S. Petri in Oliueto.] Eumdem commemorat Ferrarius in generali catalogo SS. additq; successisse S. Dominatori circa annum CDL. Inscripsit & Petrus Galesinius Martyrologio hoc die: Brixiæ, inquit, S. Pauli Episcopi & Confessoris. Meminit eiusdem Elias Capreolus lib. 4 Annalium Brixiensium, eumq; etiam recenset inter SS. Dominatorem & Paterium, quorum ille V Nouembris, hic XXI Februarij colitur. Demum idem Ferrarius in Topographia ad Martyrologium eumdem adscripsit VIII Februarij, errore typographico, quem deinde citatis tabulis Ecclesiæ Brixiensis, tradit VII Idus Februarij migrasse in cælum. Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Brixiensibus inter S. Dominatorem & S. Paulum collocat Berticanum, siue Bertacenum, quem addit repentina morte disperiisse, quod pecunia corruptus, nequissimi hominis sepultura SS. Faustini & Iouitæ ecclesiam violasset. at S. Paulum ait floruisse anno ⅠƆXCVIII eiusque celebritatem haberi VII Idus Februarij.

DE S. TRESANO PRESBYTERO, AVENIACI IN CAMPANIA GALLICA

SEC. IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Tresanus, Presbyter, Aueniaci in Campania Gallica (S.)

Avctore I. B.

[1] Aveniacus, fuit vicus prouinciæ Remensis, in quo cœnobium sanctimonialium a S. Bertha, temporibus Childerici Regis, Clodouæi II filij, ædificatum, loco qui Aurea vallis dicebatur, vti I Maij ex eius Vita patebit; Aueniacum nunc, Flodoardo in historia Remensi locis aliquot Auennacum appellatum, vulgo Auenay. [Aueniaci in Gallia] Hic S. Tresani Presbyteri seculo VI traditum sepulturæ est corpus, asseruaturq; etiamnum. Licet id Ioannes Colganus in Actis SS. Hiberniæ scribat in monasterio S. Remigij Remis requiescere.

[3]

At Francisca Marcana Antistita Aueniacensis, in præfat. ad officia propria Sanctorum illius monasterij, quæ ipsa, Clementis VIII Pontificis Maximi, [asseruatur corpus S. Tresani,] ac Philippi Archiepiscopi Remensis auctoritate, ad Romani Breuiarij formam restituta, excudi Remis an. MDC curauit, ita suas alumnas alloquitur: Et nos, bonæ & dilectæ filiæ meæ, in paupere hac nostra religiosa domo ac cœtu, honoramus corpora SS. Gumberti, Berthæ, Tresani; quorum meritis ac suffragiis, locus nostræ habitationis felicitate cumulatur ac gratia Dei, qui sanctorum horum corporum præsentia frequentia operatur miracula, ac res naturæ vim longe superantes planeque diuinas, vti in dies oculis perspicere quiuis potest. Ac deinde se plurimum allaborasse ait, vt per homines peritos concinnarentur Officia gloriosorum illorum Sanctorum, quorum corpora in ea ecclesia quiescunt. primo autem loco est officium S. Tresani, ad Octauas vsque ordinatum.

[2] In illo vero Remensi S. Remigij cœnobio, corpus asseruatur S. Gibriani, qui frater fuit S. Tresani, multoq; celebrior est, & turmæ sanctorum fratrum ac sororum antesignanus, vti VIII Maij ad eius Vitam dicemus. De iis Flodoardus histor. Ecclesiæ Remensis lib. 4 cap. 9 vbi de Fulconis Archiepiscopi rebus gestis agit: [qui cum S. Gibriano & aliis in Galliam venit.] Delata sunt etiam tunc temporis ad ecclesiam B. Remigij membra S. Gibriani a pago Catalaunensi, vbi peregrinatus fuisse noscitur & humatus. Aduenerant siquidem in hanc prouinciam septem fratres ab Hibernia, peregrinationis ob amorem Christi gratia: hi scilicet Gibrianus, Helanus, Tresanus, Germanus, Veranus, Abranus, Petranus, cum tribus sororibus suis Frauda, Promptia, Possenna; eligentes sibi super fluuium, nomine Maternam, opportuna degendi loca. Hæc ille. De S. Helano, siue Tesano, agemus VII Octobris.

[3] S. Tresani Vitam Gallice edidit Renatus Benedictus, a Petro Viellio concinnatam e prolixiori Remis edita, quam non vidimus. Præter eam vero quæ legitur in lectiones distributa, in citato Aneniacensi Officio, aliam habemus, sed ex illa, stylo expolito, [Vita eius vnde hic edita?] conformatam a Guilielmo Duiatio Canonico regulari, quæ in Nicolai Belfortij codice extabat. Aliam recitat Dauid Camerarius ex MS. codice monasterij S. Remigij Remus, sed subinde contractam, vti annotat Colganus: hic vero pleniorem exhibet, cum plurimus tamen mendis tam typothetarum quam amanuensis. Certe quod nu. 2 dicitur vir sanctus famulatu corporeo cibum quærere voluisse, quem ministerio Ecclesiastico habere non posset, vti quatuor citati auctores habebant, id indecorum visum amanuensi, si Sanctus ex Hibernia in Galliam suscepta peregrinatione, de victu reue alia quam de cælo cogitationem vllam admitteret; & cælum pro cibo supposuit. Tum quod nu. 15 dicitur, finiens agonem cosmicum, id est, mundanum, extulit: finiens agonem Cofnucij; quasi locus, quo obiit, indicetur. Eam tamen nos Vitam, vtpote pleniorem, a Colgano descripsimus, erroribus, quatenus fas fuit, ex aliis, & coniectura subinde, correctis.

[4] Est ea Vita diu post Sancti obitum scripta, vti e nu. 11 patet, vbi de illius scipione, qui in arborem excreuerat, ait auctor: [quando scripta?] qui vsque nunc per tot annorum curricula durat, & miraculum, quod scribitur, monstrat. Arbitratur Colganus ante annos DCC vel DCCC scriptam esse, ex eaque sumpsisse Flodoardum, quæ de S. Tresano eiusq; fratribus ante DCC annos scripsit. Atqui de Tresano pauca habet Flodoardus, Vita hæc de fratribus pauca. Suspicetur merito quispiam, scriptam esse ante tēpora Childerici Regis: nam tunc fundatum a S. Bertha Aueniacum monasterium est, cuius scriptor ille non meminit: quod alioquin fecisset ad Tresani isthic tumulati honorem.

[5] Ætatem porro S. Tresani clare indicat Auctor, cum SS. Remigij & Genebaldi fuisse coætaneum dicit. Consentit Sigebertus Gemblacensis (siue, [vixit S. Tresanus seculo 6.] vt rebatur Miræus, si quis Chronici eius interpolator fuit) ad annum DIX ita scribens: Gibrianus Scotus cum fratribus & sororibus in Gallia peregrinatus, vrbem Remensem & vita & morte sua illustrat. At plane alienum a vero est, quod Colganus Appendicis ad Vitam S. Tresani cap. 2 tradit: Anonymus author Auctuarij Gemblacen. scribit ipsum eiusque fratres floruisse anno MCXLV, sed longe errat. Ita Colganus. At neque quod hic refert ille scribit, neque errat in eo quod scribit. illius verba sunt: [neque id negat Auctarium Gomblacēse Sigeberti:] Remis in cœnobio B. Remigij S. Gibrianus Scotus multis claret virtutibus, & multo populi concursu frequentatur. Quod de miraculis ad eius reliquias patratis est accipiendum. Et vero fratrum nulla ibi mentio.

[6] Quod III Decembris in Vita S. Eloquij dicitur, Anno Incarnationis Domini DCLVI, regnante Clodouæo iam Christianissimo Rege, venit B. Eloquius ad Galliarum littora ex Hibernia insula, cum aliquibus venerabilibus viris, videlicet Furseo, Vltano, Foillano, Boëtio, Mombolo, Adalgiso, Ettone, Helano, Tresano, [non fuit socius S. Eloquij:] Germano, Verano atque Columbano; imperite scriptum, aut ab sciolo quopiam adiecta nomina: vt mirum sit a Molano in Natalib. SS. Belgij non fuisse animaduersum. Neque enim aut Columbanus cum iis venit, multo & S. Gibriani fratribus iunior, & S. Furseo fratribusq; antiquior; aut ceteri quoque cum Furseo, vti ex eius Vita, quam XVI Ianuarij dedimus, liquet. Neque enim necesse est (vt insinuare videtur Ferrarius in gener. Catal. SS. Notat. ad III Decemb.) geminos comminisci Tresanos; vnum Presbyterum, qui an. DIX vixerit, monachum alterum, qui DCLI.

[7] Colitur S. Tresanus VII Februarij, reiecto in sequentem diem festo S. Romualdi; vti ex Aueniacensi officio, [colitur 7 Febru.] & Renato Benedicto patet: quo die eum quoque retulere Belfortius, Camerarius, Colganus, licet in officio Aueniacensi, Lect. 4 diei Octauæ, & in Vita quam scripsit Duiatius, VIII Februarij dicatur obiisse. Ferrarius III Decembris eum refert his verbis: In Campania SS. Tresani, Verani, & Germani fratrum. quæ totidem verbis transscripsit Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, eodem die. Citat Ferrarius Molanum, [non 3 Decemb.] (qui nempe in Vita S. Eloquij, vti diximus, eos nominat) & Kalendarium Scoticum: quodnam illud? Dempsterus quidem in Menologio Scotico, & lib. 17 histor. Ecclesiast. Scotor. coli eo die S. Tresanum scribit, citatq; & ipse perperam Molanum, & Coluenerium in Not. ad Flodoardum, qui solum ex Molani loco iam dicto probat Helanum potius, quam Tesanum dici debere alterum S. Tresani fratrem.

[8] [perperam alibi S. Sanissimus appellatus.] Ridiculum est quod hoc ipso VII Februarij die habet Ferrarius: Remis in Gallia, S. Sanissimi Confess. qui in Notis ait ab aliis Sanctissimum appellari. Errandi occasio ex Gallica superlatini nota tres. quare pro Tresain, legit quispiam Tres-sain, vel Tre-sain, sanißimus; vel tres-sainct, sanctißimus. Quod addit natione Brabantinum fuisse, nobis hic in Brabantia ignotum.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. monasterij S. Remigij
edita a Ioan. Colgano Ord. Min.

Tresanus, Presbyter, Aueniaci in Campania Gallica (S.)

BHL Number: 8313

Avctore Anonymo.

[1] Igitur Tresanus a Hibernia insula, b Scotorum genere ortus, cum sex fratribus, tribusque sororibus, natali terra relicta, omnique possessione sua, [S. Tresanus Scotus venit in Galliam,] in partem Galliarum venit. Audierat enim Dominum dicentem Abrahæ: Egredere de terra, & de cognatione tua, & veni in terram, quam monastrauero tibi: elegitque secretum locum ad habitandum, vt soli Deo militaret secretius, quo posset scandere cælestia liberius. [Gen. 12. 1] Erat enim prædictus Domini famulus litterarum ignarus: sed tamen quamuis idiota, cultor Domini deuotissimus. Sed quia cum diximus cum sex fratribus, tribusque sororibus, [cum 6 fratribus, 3 sororibus:] in Galliæ aduenisse finibus, vt eorum nomina notentur, dignum duximus. Fuerunt itaque Gibrianus, c Helanus, Germanus, Veranus, d Abranus, Petranus, & sorores e Frauda, f Promptia, & g Possenna.

[2] Hi sex fratres cum tribus sororibus, in Dei vacantes

[4]

laudibus terrena despiciebant, æterna desiderabant, ad cælestia anhelabant. Hinc itaque sancto viro, pro eo quod erat idiota, incidit cogitatio sancta, vt famulatu corporeo h cibum quæreret, i quē ministerio Ecclesiastico habere non posset. Adhæsit vni regionis incolarum, in k pago scilicet Remensi super l Maternam fluuium. Et cum vidisset eum dominus eius Scotorum genere natum, [rudis litterarum,] & Francigenæ linguæ penitus inscium, commisit illi peculium porcorum, quod vilius est, [subulcum agit:] & sordidius in omni genere gregum. Quod ille humiliter suscipiens, & fideliter exequens, non immemor Apostolici præcepti, Serui, subditi estote in omni timore dominis, vigilabat supra gregem, a prauisque cogitationibus custodiebat mentem. [1. Pet. 2. 18]

[3] In eo igitur loco custodiebat gregem prædictus Domini famulus. Est locus qui dicitur m Mutiniacus, vbi est ecclesia in honore B. Martini dicata: [frequentat Diuina officia:] vbi dum Sacerdos expleret Matutinorum & Missarum solennia, aduenit B. Tresanus n ad fores Ecclesiæ, cupiens discere Ecclesiasticæ regulæ ministerium: duplumque officium gerebat, custodiebat foris, & intus litterali scientia replebat mentem. [diuinitus imbuitur scientia:] Pius ergo Dominus, qui custodit omnes diligentes se, videns famulum suum in suo seruitio deuotissimum, instruebat eius animum peritia litterarum, & custodiebat gregem sibi commissum a morsibus belluarum.

[4] Antiquus ergo hostis, qui non cessat persequi famulos Christi, incitauit homines proximi loci, qui dicitur o Ageius, & inuidiæ stimulis accendit. Qui cum audissent quadam die B. p Remigium aduenisse in villam, [accusatur falso apud S. Remigium,] quæ dicitur q Villare in silua, adeunt præfatum Præsulem rustici, queritantque Tresanum, virum genere Scotum, vineas suas vastasse, camposque & prata depascere, omniaque sua diripere. Sanctus autem Remigius, qui non erat, vt arundo flamine venti, leuiter impulsus, legatum misit, Tresanum accersit, caussam inquirit. [absoluitur:] Sanctus autem Remigius, vt Tresanum inculpabilem inuenit, accusatores & inuidos a se repulit; Tresanum vero verbis dulcibus a se consolatum dimisit.

[5] [accusatoribus maledicit,] Sanctus igitur Tresanus colligens in vnum gregem porcorum, dum reduceret ad domos possessorum suorum, stetit in loco, qui adhuc dicitur Mons S. Tresani; aspiciensque locum, qui dicitur Ageius, Vos, inquit, qui me apud summum Domini Sacerdotem mēdaciter accusastis, postquam triginta annorum circulum transieritis, numquam secularibus pecuniis crescatis: melius est vobis in seculo puniri, quam in futuro sine fine cruciari. His verbis expletis porcos, quorum erant, reddidit: [sequente in perpetuum euentu:] sicque secum in Dei seruitio mansit. Volens ergo Dominus ostendere populis, quod exaudierit vocem serui sui, implet in præfatorum inuidorum progenie; & apparet vsque hodie, quod postquam transierunt trigesimum ætatis annum, egestate laborant, indigent, & mendicant.

[6] Paruo autem interuallo temporis transacto, S. Tresanus r Laudunum iuit: sanctum Pontificem Genebaudum adiit, [intercedēte S. Genebaudo,] &, vt B. Remigium peteret vt ab eo ad sacros ordines promoueretur, humiliter exposcit. Sanctus autem Genebaudus videns sancti viri bonum desiderium, eumque modico tempore non mediocriter eruditum, perrexit ad S. Remigium, desiderium viri iusti pandit, & quod suppliciter petit, velociter adquirit.

[7] [a S. Remigio sacros Ordines accipit:] Statutis ergo temporibus, ne obliuisci videretur sacris canonibus, vt petierat Genebaudus, a Remigio ordinatur S. Tresanus, & ab electo eligitur, & a sancto sanctificatur. Et cum in pace dimitteret, vt inseruiat sacris Christi altaribus hortatur, confortatur, & corroboratur. Quantum Christo se in Dei famulatu exercuit, corpus ieiuniis attriuit, vigiliis & orationibus indesinenter desudauit, pauperibus eleemosynas largiter distribuit, [sancte viuit:] seculum contempsit, diaboli opera odio habuit, carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifixit, Christo inseparabiliter adhæsit, nemo est, qui enarrare possit. Qui enim Christo adhæret, eiusque opera sectatur, ipse & Christus vnum corpus efficitur.

[8] Igitur ad s ordinem Sacerdotis promotus S. Tresanus, elegit locum supra Maternam fluuium, [Marogilli degit:] qui dicitur t Marogillus, in quo est Ecclesia, B. Hilarij Pictauiensis Episcopi nomine dedicata: hanc elegit ad seruiendum Deo, ad satisfaciendum Regi altissimo. Est præterea prope locum illum ecclesia in honorem B. Martini Turonensis Præsulis consecrata v; vbi similiter diuinum complexus officium, immolabat Deo sacrificium, mactans se in ara cordis sui, felix aduena & peregrinus, qui a Domino in tantam gratiam sublimatus est, vt ad adipiscendos sacros Ordines a Genebaudo Laudunensi laudabili Episcopo prȩsentaretur, a S. Remigio Remensi Episcopo consecraretur, altaribus Christi deuotissime deseruiendis, a Christo Pontifice susceptus, in cælesti Ecclesia sine fine mansurus: ad quod percipiendum non deerat sanctorum Confessorum pariterque Pontificum, Hilarij & Martini, incomparabile meritum.

[9] Cum autem prædictus S. Tresanus moraretur, & se exerceret in diuinis cultibus; accessit ad eum quidam eiusdem loci incola, confitens peccata sua, & vt pro se ad Deū preces fundat humiliter implorat: Sanctum precibus postulat, vt de suo aliquid accipiat, [agedum sibi donatū acceptas:] fidens quia quod seruo Domini datur, in futura & æterna vita centuplum retribuetur. Videns igitur vir beatus deuotionem viri, eius precibus acquieuit, & vt vnū pratum ei donaret, quod in proximo habebat, ad asinum suum pascendum, annuit. Hoc ergo pratum est infra terminos villæ, quæ dicitur Ageius, & ex nomine Sancti vsque nomen obtinuit.

[10] Huius beati viri merita inquantum sunt Deo cara & acceptabilia, demonstrant miracula, [claret miraculis:] quæ per eum in vita sunt mirabiliter operata. Sed credendum est operibus bonis potius quam miraculis: ipsa enim veritas dicit, Operibus credite. [Ioan. 10. 38] Et quamuis omnia comprehendamus, & plurima omittamus; tamen aliqua, Deo donante, in palam proferemus.

[11] Quadam die expleto matutinali officio, Missaque celebrata in Mutiniaco in ecclesia B. Martini, dum rediret, & ad Marogillum remearet, x somnus eum oppressit, terræ se prostrauit, baculum humo defixit, [eius baculus terra infixus] in cliuo montis, in quo erat tanta ariditas, vt nūquam ibi aqua emanaret. Euigilans itaque post somnum vidit baculum suum viriditati pristinæ restitutum, & cortice foliisque naturalibus inductum: [crescit in arborem,] qui vsque nunc per tot annorum curricula durat, & miraculum, quod scribitur, monstrat. Quodam ergo tempore quidam incola prædictæ villæ præfatam arborem abscidit, sed non terratenus truncauit: [sine noxa non violādam,] quam cum voluisset aptare fabricæ domus suæ, morbo corripitur, septimaque die post perpetrationem sceleris miserabiliter moritur.

[12] [sub qua fons manat,] In radice itaque prædictæ arboris ea hora, qua solo eam infixit vir Dei, oritur fons miræ dulcedinis, qui decurrit vsque ad confinium montis. Hoc idem præfatus Tresanus Sacerdos vt vidit, Deo gratias retulit, de fonte bibit, y & a Deo postulauit, vt numquam in hoc seculo aliquid iniustum fieri posset de fonte prædicto. Nam vsque hodie nihil furatum, nihilque vi alicui subreptum, prædicto fonte patet esse tactum. [& ipso sacer,] Nouo igitur tempore quædam prædictæ villæ, volens in prædicto fonte suas vestes abluere, quod cupiebat, [ac salubris contra febres,] non potuit implere nam vt prædictas vestes in aquam misit, factus fons rubei coloris in similitudinem sanguinis de corpore viui hominis prodeuntis. Plures itaque laborantes febribus tertianis aut quartanis, ibi adueniunt, & de fonte bibunt, salutem recipiunt.

[13] Postquam ergo his & aliis signis & prodigiis Redemptor mundi merita serui sui in hoc mundo publicauit

[5]

ad honorem nominis, [ager] & ad bonum exemplum posteris in carne venturis; de laqueis huius seculi cum vocauit, translaturus in æternam gloriam Paradisi. Itaque vir sanctus Dei Sacerdos Tresanus, infirmitate corporis prægrauatus, febrium incommodo vexatus, lecto decumbit, & vsque ad extrema deductus, finem corporis sui imminere persensit, conuocat Sacerdotes, & sacri Ordinis ministros: profitetur se iniquum, & sacerdotio indignum, se in homines deliquisse, & in Dominum criminaliter peccasse.

[14] Itaque blanda a ministris consolatione suscepta, oleum sanctæ reconciliationis excepit, [oleo sacro inungitur:] & cum cordis intima contritione & humilitate suscepit. Confortans itaque Fratres, ait: Confortamini in Domino, Fratres carissimi, & in potentia virtutis eius, & iuxta illud verbū Domini, Ambulate dum lucē habetis: illudque Prophetæ Dauid, Initiū sapiētiæ timor Domini & adiecit; Finis sapiētiæ meditatio mortis. [Ioan. 12. 35] [Ps. 110. 10] Quȩ postquā expleuit, viaticum petiit: quo ante se delato, surgens a lecto, & prostratus humi, [Eucharistiam petit,] dixit corde deuotissimo: Aue felicissima spes nostra: aue sancta redemptio nostra: aue caro Christi sanctissima, mihi super omne aurum & topazion pretiosissima atque carissima, & super mel & fauum dulcissima. [reuerenter salutat,] Aue sanguis Christi beatissime in pretium redemptionis nostræ date, pro peccatis misericorditer effuse. Aue Iesu Christe fili Dei, defendat me virtus ab insidiis hostis antiqui: princeps vmbrarum non occurrat mihi. Precor, vt velut seruus tuus, appaream in ordine seruorum tuorum vltimus. [sumit; ac sancte moritur,] Quo dicto, & corpore & sanguine Domini percepto, repositus in lectum, spem suam ponens, oculisque & corde intentis in cælum, sanctum emisit spiritum, penetrans regnum sine fine mansurum.

[15] Eadem vero hora, qua sancti viri beata anima carnis carcere est dissoluta, [suaui odore diffuso:] tanta odoris fragrantia ibi mox affuit, qualem nullus omnium, qui ibi aderant, vnquam in hoc seculo sensit. Nec mirum, neque incredulum: quippe qui in hoc seculo per bona opera bonus odor fuit Deo, & bonum opus reliquerat orbi caduco, dignum erat, vt cum bono odore egrederetur de mundo. Transiuit autem a seculo S. Tresanus Christi Sacerdos septimo Idus Februarij, finiens agonem cosmicum, a bono & supremo remuneratore æternum recipiens præmium. Cuius precibus adiuti, & bonorum operum referti fructu, laboremus in hoc seculo, qualiter perueniamus ad societatem Angelorum, & percipiamus regna cælorum, per Iesum Christum Dominum nostrum, cuius regnum & imperium sine fine permanet in secula, Amen.

[16] Postquam igitur beatus Christi Sacerdos Tresanus corpore exutus, [corpus moueri inde non potest,] mundum dimisit, & ad cælestia transiuit; Sacerdotes, & hi qui eius funeri affuerunt, de exanimati corporis sepultura certare cœperunt. Propositum est, vt sepeliretur in Ecclesia S. Hilarij Marogilli, in qua Domino militauerat diebus multis. Volentes ergo leuare feretrum, nihil proficere potuerunt. Deinde propositum est, vt ferretur ad z Altouillarense cœnobium: sed hoc tentantes suum laborem prioris similem compererunt. Sapientiori autem consilio, Deo inspirante, concepto, propositum vt plaustro corpus imponeretur, duæque buculæ iungerentur, & vbi a Domino dispositum erat, a bestiis ad locum sepulturæ duceretur. [sed iunctis 2 buculis, ad plaustrum,] Legimus in libro Regum, Arcam Domini Satrapas Philistinorum plaustro nouo imposuisse, vaccasque ad plaustrum iunxisse, quæ referuntur fœtæ fuisse, & per viam Bethsamis circumduxisse: ibant autem vaccæ in directum per viam, quæ deuenit Bethsamis, pergentes & mugientes, & non declinabant ad dextram, neque ad sinistram. Luce clarius patet, quia & Ecclesiam Arca, & vaccæ plaustro iunctæ Doctores designant. Ita & hic vir sanctus Ecclesiæ filius, & Ecclesiæ seruus ab Ecclesiæ Doctoribus flētibus, & psallentibus ducebatur ad locum, quem disposuerat Dominus. Erat enim in proximo locus, qui dicitur Auenniacus, vbi cum buculæ aduenerunt plaustro iunctæ, cum Sancti corpore steterunt immobiles, [vehitur vltro Aueniacum,] nullo modo procedere valentes. Aa Quod videntes Sacerdotes, cognouerunt esse Domini voluntatem, vt ibi sepeliretur Sacerdos, cuius sancta anima iam penetrauerat cælos. Ibi igitur sepelierunt corpus sancti Sacerdotis, [ibiq; sepelitur.] in die iudicij in gloriam resurrecturi, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Acriter pugnat Colganus contra Hectorem Boëthiū, Leslæum, Dempsterum, quod S. Gibrianum & fratres Scotiæ suæ vendicent,

[Scoti & Hibernidi S. Tresani patria certant.] & Camerarium impudentis furti arguit, quod scribat in Scotia natum. At Dempsterus lib. 7 num 560 queritur Flodoardum, cuius verba in præfat num. 2 dedimus, iniurium esse genti Scoticæ, dum S. Gibrianum, illis ademptum, Hibernis donar. Pulchrum est posse Sanctos gentiles suos prædicare: pulchrius eorum benefacta imitari.

b Duiatius exponit, non satis ex fide: & apud Scotos ab infantia educatus & adultus.

c Offic. Aueniac. Helannus. alij Tesanum vocant. De eo 7 Octobr.

d Offic. Aueniac. & Duiat. Habranus.

e Ita Off. Aueniac. Camerar. & Flodoardus Sirmondi. Coluener. Francla. Colgan. Fracla. Dutat Franda.

f Duiat. Pronizia. Off Auen. Pronicia, non Prouincia, vt perperam not. 5 citat Colganus.

g Ita Flodoard. Duiat. Camer at Colgan. Posemna Offic. Aueniac. Possena, non Possentia, vt idem citat Colganus.

h Ita Viell. Camer. Duiat. Offic. at Colganus, cælum.

i Colg. quod.

k Colganus pagi nomen, quod districtum iisdem vtentem legibus significat, vnde pays ductum, quo nunc Galli vtuntur vrbem interpretatur verum non ignorabat vrbem Remensem Matronæ minime adiacere.

[Pagus.]

l Ita etiam Flodoard supra. Matrona est, vulgo Marne.

m Ita Off. Aueniac & Duiatius. Colgan. & Camerar. Montiniacum. Viellius Maligny an non potius Mutigny, quem vicum exhibet chorographia Remensis Ducatus, Aueniaco vicinum? Et infra num. 11 in Mutiniaco, vertit Duiatius, apud Mutignicum.

n Viellius exponit, non ausum ecclesiam ingredi, ad ostium substitisse, vt & preces funderet, & aliquid e diuino ministerio condisceret.

o Camer. Agenis. Duiat & Off Aueniac. Ageyus. Gallice Ay,

[Ay,] vti Duiatius & Viellius vertunt.

p S. Remigij Vitam dabimus 1 Oct.

q Duiat. Villare Siluam vocat. In Chorographia Remen vocatur Villiers en Selue.

r Laudunum vrbs Picardiæ superioris, vulgo Laon; cuius primus Episcopus S. Genebaldus, siue Genebaudus,

[Laudunū.] a S. Remigio ordinatus, vti Flodoardus scribit lib. 1 cap. 14. Colitur 7 Decemb.

s Duiatius ait, prius sacrorum ritus, Diui Genebaldi opera, docili mente, pioque studio percepisse.

t Ita Off. Aueniac. & Camerar. at Colgan: Marogilus, & infra num. 10 Marolgilus. Duiat. Marouillus. Viell. Mareuille.

v Addit Off. Aueniac. in Mutiniaco sita.

x Addit Duiatius: antequam montem intermedium transcendisset.

y Duiatius hæc ita paraphrastice explanat: Ac demum a summo Creatore petiit, vt quibuscumque ex ea bibentibus nocumento esse non posset. Quod concessum illi fuisse, expetientia quotidiana clare demonstrat:

[Fons S. Tresani.] dum aquæ illæ non modo ad potum communem vtiles sunt, sed etiam febri tertiana vel quarrana laborantes in pristinam sanitatem restituunt; nec ad res vllas furto iniustoue lucro comparatas decoquendas adhiberi possunt.

z Vulgo Galli Haultvilliers vocant. iacet Remos inter ac Sparnacum oppidum, a S. Niuardo Ep. Remensi ædificatum,

[Altumuillare monast.] præfecto ei S. Berchario, vt in huius Vita 16. Octob. inq; illius 1 Septembr. dicemus.

Aa Ita Off. Aueniac. Habent Colgan. & Camerar. volentes.

[6]

DE S. LAVRENTIO EPISCOPO SIPONTINO IN APVLIA

CIRCITER AN. Chr DL.

Commentarius præuius.

Laurentius, Episc. Sipontinus in Apulia (S.)

I. B.

[1] Sipontum, quæ Ptolemæo Tabula 6 Europæ Σηποῦς, Stephano Σιποῦς, Straboni lib. 6 Σηπιοῦς, vrbs Apuliæ Dauniæ fuit: de qua isthæc inter alia tradit Leander Albertus: A Manfredonia per oram mille passibus ad Gargani montis radices saxosa in rupe Siponti ruinæ cernuntur… [Sipontum vrbs Apuliæ,] Nunc plane collapsa iacet, vt vestigia tamen ædificiorum eiusmodi supersint, ex quibus cognosci manifesto queat, nobilem olim & magnificam fuisse. Summum quoque ciuitatis templum adhuc omnibus fere partibus integrū apparet: vbi principia sumptuosissimi sacelli ex lapide quadrato, quæ postea deserta sunt… Florentissimum omnibus rebus Sipontum fuit vsque ad Saracenorum in Italiam aduentum, [olim petēs,] qui totam Italiam imperio suo subactam tenuerunt, donec a Carolo Magno pellerentur: excedentes autem vrbem hanc direptam, oppidanis omnibus interfectis, plane desolarunt, opesque eius in Africam deportarunt. Hæc ita quidam de Siponti interitu monumentis tradunt: [post euersa,] alij tamen id intestinis ciuilibusque contentionibus, nonnulli terræ motuum violentia, deletum scribunt: nec quidquam fortasse vetat, quin illa simul omnia euenerint, vt nunc tam plane ruinis deformata iaceat. Hæc Leander.

[2] Quod Saracenos a Carolo Magno pulsos Apulia, tumq; euersum ab iis Sipontum, quidam tradunt, id plane verum non est: nam, vt IX Februarij ad S. Sabini Canusini Episcopi Vitam dicemus, Lothario Ludouici Pij filio, Caroli nepote, imperante, primum in Italiam euocati venere Saraceni: sæpe victi, pulsiq;; sed vix demum altero post seculo penitus exterminati. Sipontum vero quando ruinam fecerit, haud comperimus: Stabat adhuc, & potentia florebat, anno Christi DCCCLXXXIV, quo anno, mense Octobri, Indict. II Alo, siue Ayo, Beneuentanum principatum capeßiuit, vti testatur Lupus Protospata in Chronico. [non ante an. 884.] Hunc enim Ayonem cum Dux Spoletinus, Capuanorum consilio, per summam fraudem cepisset, sub custodia, vt scribit qui tum viuebat Herempertus, Beneuentum duci fecit; in quam introiens, multa vt dominus ordinauit. Cumque inde proficiscens, Sipontum ingressus esset, Ayonem foris reliquit in castris. Cum autem cognouissent Sipontini Ayonem seniorem suū captum, in supradictum Ducem vnanimiter irruentes, clausere illum in quodam templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missum est, & adductus est Ayo, redditusque est suis. Alio vero die, sacramento dato, vix cum dedecore elapsus est. Non ergo euersum est Sipontum temporibus Caroli Magni, qui LXX annis & quod excurrit, prius mortuus erat, quam hæc a Sipontinis gererentur.

[3] Ædificata dein ob Siponti interitum Manfredonia, a Manfredo Frederici II Imperatoris filio notho, qui patrē prius ann. MCCL compresso ore præfocasse, filiumq; eius Conradum, Conradini illius a Carolo Andegauo interfecti patrem, anno MCCLIV veneno necasse perhibetur; deditq; haud diu post vtriusque paricidij, [Sedes Episcopalis Manfredoniam trāslata.] & impij aduersus Romanum Pontificem belli iustißimas pœnas, anno MCCLXVI prælio victus & occisus. Vnde corrigas quod Leander scribit, Manfredoniam anno MCC ab eo conditam, cum eo anno Fredericus ipse non nisi septennis esset: rectius MCCLX scripsisset. Est vero Manfredonia, vt idem testatur, in rupe sinus marini, quem Gargani montis flexus efficit, sita. Translata huc Archiepiscopalis Siponti Sedes: vnde Sipontini Antistitis nomen adhuc Manfredoniano manet. Vsque adeo, vt Ioannes Paulus Grimaldus noster in Notis ad Vitam S. Rogerij Cannensis, S. Laurentium modo Siponti, modo Manfredoniæ Episcopum vocet.

[4] Siponti Episcopus fuit Felix, qui anno Christi CDLXV Basilisco & Herminerico Coss. concilio Romano sub Hilaro Papa subscripsit; quemq; supra annotauimus fortaßis in Sanctorum Catalogum olim relatum, [S. Laurentij Episc. Sipontini natalis,] licet nunc in sacris Fastis nusquam eius extet memoria. Ei suffectus est S. Laurentius, cuius hoc die Siponti natalis celebratur. Huius nomen in perantiquo MS. Martyrologio, quod penes nos est, ita inscriptum VII Febr. Eodem die depositio beatissimi Laurentij Sypontini Ep. Meminit quoque eius Ferrarius.

[5] Triplicem illius Vitam damus, quam ex veteri codice, manu in membrana exarato, qui in Ecclesia Canonicorum Sipontinorum Manfredoniæ asseruatur, descriptam, nobis transmisit Antonius Beatillus noster. Prima scripta est cum adhuc staret Sipontum, vt patet ex cap. 3 num. 13, [Vita triplex,] vbi Sanctum pro incolumi adhuc vrbe exorat. Et cap. 4 num. 20 testatur se ad illius tumulum, eius ope implorata, vidisse infirmos sanitati restitui, atque energumenos liberari. Altera ex priore contracta est, phrasi sæpenumero eadem retenta; interpolata est tamen, adiectis nonnullis, vt legenti patebit. Scripta ea fuit Benedicti Præsulis iussu, vt cap. I. num. 2 dicitur. Nos quia tabulas Sipontinorum Antistitum non vidimus, quando hic illi Ecclesiæ præfuerit, haud scimus. Tertia denique non tam Vita est, quam Antiphonæ & Responsoria, vt vocant, Officij Ecclesiastici, quod S. Laurentis festo die recitari consueuit. Ea nos quoque hic edenda duximus, quod Vitam sanctißimi huius Præsulis, vulgo ignotam, illustrent. Porro duplex erat horum metrorum exemplar: vnum priori Vitæ prefixum; alterum secundæ, in Lectiones partitæ (quarum numeros margini adscripsimus) interiectum.

[6] Mentio fit S. Laurentij in Vita S. Sabini Episcopi Canusini IX Februarij, cap. 1. num. 5 vbi cum Palladio (vel potius Pelagio Salpitano, Eutychio Tranensi, Ioanne Rubisino, [memoria alibi,] siue Rufensi, aut Rubensi, Austerio Venusino, Sabino Canusino, affuisse narratur, cum S. Gelasius Papa Barolitanam S. Andreæ ecclesiam dedicauit. Meminit quoque S. Laurentij Franciscus de Baucio Dux Andriensis in Vita S. Richardi Episcopi Andriensis, quam dabimus IX Iunij; at partem eam, in qua de S. Laurentio inuitatisq; ab eo ad dedicanda in Gargano monte altaria vicinis Episcopis agitur, prælibabimus IX Febru. ad Vitam S. Sabini. De eadem dedicatione, ac S. Laurentio, mentio habetur in eiusdem S. Richardi Episcopi Officio Lect. 6. Ioannes Paulus Grimaldus noster Annot. 16 ad Vitam S. Rogerij Cannensis Episcopi, qui XV Octob. colitur, citat Legendarium in Cathedrali ecclesia Manfredoniæ asseruatum, in quo S. Laurentius dicitur ordinatus Episcopus anno DXXXVI sub Gelasio Papa, & Zenone Imp. quorum eo anno neuter viuebat. At mendum codicis illius in pluribus aliis reperitur, vt videre est apud Leandrum in descriptione Apuliæ Dauniæ, vbi & S. Laurentij meminit. [ætas.] Ordinatus est S. Laurentius initio pontificatus S. Gelasij, qui ann. CDXCII initio Martij Pontifex creatus est. Quod Laurentius a Zenone Imp. an. CDXC Indict. XIV datus Sipontinis dicitur, id sub finem illius anni factum oportet, ea indictione a Septembri iam cœpta. At quod iam a Gelasio Pontifice consecratus, architectos ab eodem Zenone impetrasse dicitur, correctione eget; nam mortuus est Zeno anno CDXCI, antequam pontificatum suscepisset Gelasius. Sedit S. Laurentius annis minimum quinquaginta, cum vsque ad Totilæ tempora superstes fuerit, qui anno DXLI, Rex Gothorum est factus.

[7] In citato S. Laurentij Officio ista habebatur oratio:

[7]

Deus qui B. Laurentium Confessorem atque Pontificem immanis Principis Totilæ vesaniam superare fecisti, præsta, quæsumus; vt eius intercessione antiquum hostem & nostra vitia refrænare possimus. Per Dominum nostrum.

VITA I
Auctore Sipontino anonymo,
ex MS. Canonic. Sipontinor. Manfredoniæ,
eruta ab Ant. Beatillo Societ. Iesv.

Laurentius, Episc. Sipontinus in Apulia (S.)

BHL Number: 4791

Avctore Anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Laurentij electio ad Episcopatum.

[1] Ciuitas supra montem posita latero non potest, & lucerna accensa non sub modio tegitur, sed super candelabrum exaltatur, vt omnibus, qui in domo sunt, luceat: lucere enim debent discipulorum Christi opera coram hominibus, vt in Filij miraculis Pater, qui in cælis est glorificetur. Indignum igitur valde est, minusque a reprehensione defendimur, si quorum in operibus Deum glorificari intelligimus, [Sāctorum Doctorum gesta, ad ædificationē fidelium, narranda:] ipsos abscondi patiamur. Si enim lucernam contexeris, cuius suaue lumen vehementer delectat, quas excusationis latebras inuenies, vt non iure arguaris? Summus namque Imperator super verticem montium munitissimam ciuitatem suam locauit, quatenus qui eius ciues fieri desiderant, a longe speculantes, nullo itineris errore fallantur. Etenim ne festinantes aliquo in tenebris perambulante negotio impediātur, etiam in hoc itinere præclara luminaria ordinauit. Lucernæ enim ardentes Doctores sunt Ecclesiæ, quorum exemplis qui graditur, nocturnos omnes timores facile superabit. Hæ igitur lucernæ nullo sub modio sunt tegendæ; sed in patulo habeantur, & quacumque possint prædicatione ministris Christi omnibus annuntiemus.

[2] Igitur de B. Laurentio Sipontinæ ciuitatis Pontifice locuturi, qui quasi sidus in cælo, præclarum luminare effulsit in mundo, ad eius facta & miracula articulum reuocemus, [ex his S. Laurētius, prædicatione & miraculis celebris,] ad laudem Domini nostri Iesu Christi, & ad ædificationem eorum qui ea sunt audituri. Qui mensuram tritici, id est, fidei, secundum vniuscuiusque capacitatem, in tempore suo populo Dei dispensare nouit: qui etiam dum vixit in carne, multorum miraculorum patrator extitit: & cui diuina gratia in tantum est concessa, quod de diuersis orbis partibus ad sua sanctitatis vestigia infinita multitudo populi concurrebat, cupiens cernere mira, quæ per eum omnipotens Deus dignabatur ostendere.

[3] Anno itaque salutiferæ Incarnationis Domini Saluatoris quadringentissimo nonagesimo, a Indictione quarta decima, Gelasio beatissimo Papa Romanæ Sedi præsidente, & Zenone regnante in regia vrbe Constantinopolitana, Sipontina ciuitas innumero populo habitata, suo Antistite, Felice nomine, est orbata; quod nomen beatitudinis bene sibi congruit, quandoquidem de illis erat, de quibus Dominus in Euangelio dicit: Beati pacifici, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matt. 5. 8] Sed huic beato beatior successit Laurentius. [cum diu vacasset Sedes Sipōtina] Postquam itaque idem B. Felix Episcopus terrea carnis mole deposita cælestem adeptus est mansionem; præfata ciuitas Sipontina per vnius anni circulum sine Pastore extitit. Cum ergo Sipontinus Clerus & populus de substitutione Pastoris idonei curam gererent, ne lupus intrans gregem Domini disperderet, impedientibus variis cladibus & infinitis miseriis, quibus tunc vniuersa Italia affligebatur, possessa tyrannica dominatione b Theodorici Regis Gothorum, potior ipsis ciuibus cura erat salutem vitamque tuendi, quam de Pontifice consulendi. Eo namque tempore idem Theodoricus Rex directus a Zenone Imperatore ad possidendam Italiam acriter dimicabat contra c Odoacrem Erulorum Regem; [ob bella,] & tam Romanam vrbem, quam totam Italiam innumeris afflictionibus premebat, nunc ferro, nunc igne, tyrannico furore omnia destruens & consumens, quibusdam sibi, aliisque Erulorum Regi famulantibus.

[4] Sedatis vero ex parte præliis, Sipontinus Clerus & populus in maiorem ecclesiam Beatæ Dei genitricis Mariæ congregati, deuotas preces omnipotenti Domino effuderunt, vt ille, qui Matthiam in Apostolorum numero debere suppleri Apostolis indicauit, sua ineffabili clementia Sipontinæ Ecclesiæ idoneum concederet Pastorem. [tandē missis Cōstantinopolim Legatis,] De communi ergo consilio electis honestissimis & illustribus viris, Clericis & laicis, præparatisque omnibus necessariis eorum itineri, læti nauigium intrantes ad Constantinopolitanum portum, prosperis ventis flantibus, cum immenso gaudio applicuerunt. Deinde ciuitatem ingredientibus, palatiumque Imperatoris intrantibus, illico Sipontinorum aduentus Imperatori innotescit. Imperator vero pius ad se venire iubet. Præmissa ab eis de more solito Imperatoria salutatione, caussam eorum aduentus humiliter ei exponere cœperunt; deprecantes eum, quatenus Sipontinæ Ecclesiæ & populo subueniret, & talem eis a latere suo ministrum diligeret, qualem in tempore sciret in domo Domini necessarium, & qui valeret dominicas oues a tetris faucibus luporum, & ab imminentium hostium insidiis, & innumeris afflictionibus potenter eripere.

[5] Quorum non aspernandam postulationem Imperator benigne suscipiens, Spiritus sancti igne accensus, Laurentium virum sanctissimum consanguinitate, familiaritate, & virtute sibi coniuctum, ad se vocari iussit: [datus a Zenone Imp Episcopus,] quem multis precibus rogauit, vt populo Dei, qui sine Pastore erat, ipse consuleret, & Sipontinæ ciuitatis Episcopus fieri dignaretur. Venerabilis autem Laurentius ad tanti culminis onus ascendere indignum fore se asserens; Sipontinis vero ob reuerentiam & præclaram suæ sanctitatis famam, in Pastorem & Patrem concedi instanter postulantibus, non contradixit; cognoscens se per Dei dispensationem ad episcopale ministerium peti: qui etiam ad exemplum Domini sui non solum improperia & carceres, sed mortem quoque pro fratribus a conseruis suis se sustinere libenter exhibuit. Episcopalis igitur dignitatis concessione Confessoris Christi Laurentij ab Imperatore suscepta, qui missi fuerant, eum cum immenso gaudio & reuerentia receperunt, præparantes se de felici ad propria reuersione.

[Annotata]

a Hæc non congruunt. Anno Christi 490, Zenonis 17, cœpit quidem Indictio 14. at S. Gelasius non nisi Indict. 16, Anastasij Imp. 2. creatus Pontifex est, vt ad eius vitam 21 Novemb. dicemus. Et quidem vixisse adhuc S. Felicem III Pontif. quando Anastasius, mortuo Zenone, Imperator est factus, patet ex S. Gelasij Commonitorio ad Faustum Magistrum, cuius exordio ita scribit: Quid sibi vult autem, quod dixerit Imperator, a nobis se in religione damnatum; cum super hac parte & decessor meus non solum minime nomen eius attigerit, sed insuper quando principia adeptus regiæ potestatis exercuit, in eius se rescripsit imperij promotione gaudere? Quod igitur in libro de Romanis Pontificibus de Gelasio dicitur, Fuit temporibus Theodorici Regis, & Zenonis Augusti; id non de solo pontificatu est intelligendum, sed quod etiam ante pontificatum, Zenone imperante, rebus gestis clarus extiterit, quibus pontificatum est promeritus.

b Theodoricus Amalus Ostrogothorum Rex anno 489, Probino & Eusebio Coss. vt habet Marcellini Chronicon, Italiam occupauit; sed non nisi ab anno 493, quo interfectus est Odoacer,

[8]

ducitur Gothorum regni initium.

c Odoacer Rex Turcilingorum cum Herulis auxiliaribus Italiam inuasit anno Christi 476 Basilisco II & Armato Coss. ast anno 489 tertio prælio victus a Theodorico, & Rauennæ triennio obsessus, demum anno 493 interfectus.

CAPVT II
Allatæ ab eo Sipontum Reliquiæ. eius inauguratio. ædificia.

[6] Beatus autem Laurentius cupiens cibum Domini fideliter familiæ dispensare, Dominumque vigilanter expectare, Ecclesiam quoque & populum sibi ad regendum concessum votiuis ornamentis ditare, ab Imperiali dignitate petiit donari sibi de pretiosissimis reliquiis sancti Protomartyris a Stephani, & sanctæ Virginis b Agathæ. Cuius sæpe petitioni Imperator libenter fauens, [abeo SS. Stephani & Agathæ reliquias obtinet] gratanter sibi donauit c incomparabilia sanctorum Martyrum dona, statimque iussit sibi assignari brachium sancti Protomartyris Stephani & mamillam sanctæ Virginis Agathæ. Suscipiens itaque ab Imperiali largitate inæstimabilibus diuitiis pretiosissimorum Sanctorum, valedicens Imperatori, & matri Luciæ, & sorori suæ Theodoræ, omnibusque propinquis, ascendit nauem cum Sipontinis Clericis & laicis, qui ad Imperatorem venerant, & prospero velocique cursu Sipontinum in portum aduehuntur.

[7] Ciues vero omnes gratulantes obuiam Pontifici exeunt, & tam Clerus quam populus vnanimes laudum præconia in altum extollunt, [vehitq; in Italiam;] & descendentem de naui cum omni alacritate suscipiunt, & vt mereantur ab eo benedici suppliciter exposcunt. Bonus autem Pater bonorum filiorum congaudens alacritati, prædictorum Martyrum pretiosas reliquias ferens, ordinauit qualiter debita reuerentia ipsa pignora Sanctorum infra ciuitatis mœnia deferrent, & in cathedrali ecclesia sanctæ Dei genitricis, honore debito collocarent. Cumque innumerabilis populus ad littus Adriaticum Sipontini portus congregaretur, vbi B. Laurentius pretiosorum Martyrum reliquias obseruabat, dum eas vniuersus Clerus & populus laudibus & dignis præconiis extollerent, & ad episcopalem ecclesiam reuerenter deducere vellent; sic immotæ ipsæ reliquiæ remanserunt, vt nullus eas a loco, in quo stabant, mouere posset. Beatissimus autem Laurentius sanctorum Martyrum considerans maximam virtutem, [sed immobiles factas, sācto voto templi iis ædificandi,] habito consilio religiosorum Clericorum, vouit ecclesiam ædificare ad honorem ipsarum sanctarum reliquiarum in loco, vbi ipsæ morabantur. Votum igitur votiuo sequente effectu, statim a loco, in quo stabant, moueri se permiserunt, & omnibus in excelsis hymnos & laudes canentibus, deductæ sunt in basilicam sanctæ Dei Genitricis Mariæ, [in vrbem suam inducit:] vbi virtutes earum exuberant vsque in præsentem diem.

[8] Sanctus itaque Laurentius ab omnibus lætanter susceptus, ineffabili tripudio eligitur, a cunctis laudatur, claris vocibus prædicantibus eum Deificæ Trinitatis cultorem. Posthæc diebus paucis transactis, nonnulli ciuitatis Proceres & maiores, Diuino instinctu admoniti, post canonicam sancti Pontificis electionem, ad sanctissimum Papam, quem superius nominauimus, concito gradu pergere satagunt, quatenus sanctus vir eorum Antistiti pontificatus plenitudinem per sacri Chrismatis vnctionem concederet, secundum vsum sanctæ Romanæ Ecclesiæ. In veteri namque Lege a Moise, Domino præcipiente, Aaron in Sacerdotem vnctus est. Hinc etenim summi Romani Pontificis figuram Moisi gerente, [a S. Gelasio Papa cōsecratur:] Aaron ceterorum Pontificum, vsus sanctæ Ecclesiæ creuit, vt a Romano Pontifice vniuersi Episcopi per vniuersum orbem constituti, sancti chrismatis vnctione vngantur. Memoratus vero Papa Episcopis vicinarum vrbium conuocatis sanctum virum Laurentium in Sipontinum Episcopum consecrauit, & ei protinus cuncta Sipontinæ Ecclesiæ iura canonice confirmauit.

[9] Perfusus itaque rore sancti Spiritus B. Laurentius, & ad propriam Sedem cum omni suo comitatu prospere reuersus, talenta quæ ab homine peregre profecto acceperat, ad lucrum offerre almis actibus insudabat, & secundum traditam sibi a Domino sapientiam non destitit mirabilia Domini mirabiliter annuntiare, [episcopotū præclare regit,] & donum quod acceperat vnicuique secundum propriam mensuram fideliter erogare, memorans illud Dominicum præceptum,

Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis. [Matth. 10. 8]

Erat enim in sermone verax, in corrigendis animabus sincerus, in iudicio non personarum acceptor, quia scriptum nouerat: Non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente, qui inuocat illum, & operatur iustitiam, acceptus est illi. [Coloss. 3. 25] Et si quando pro lucrandis animabus irascebatur, furor ille de amore non de crudelitate procedebat. Fama sanctitatis eius per diuersas orbis partes diuulgabatur, vtpote ciuitas in monte posita, & lucerna super candelabrum exaltata.

[10] Eo quoque tempore vir vitæ venerabilis Benedictus in monte Cassino floruit, d Germanus in ciuitate Capuana & Sabinus in Canusina præsulatus officium exercentes, fulgebant in mundo, [suppar aliis SS. Italis.] velut præclara cæli luminaria. Inter hos Pontifex Laurentius non impar illorum meritis & opere, per singulos dies non cessabat fidelium animas verbo & exemplo in Dei laudibus corroborare, & mentes hominum ab incursu inuidi hostis liberare.

[11] Cum autem initiatum pulcherrimum opus prædictorum Martyrum ecclesiæ iuxta præfatum littus Adriatici sinus, pulchriori & elegantiori opere consummare, & aliam ad honorem B. Ioannis Baptistæ iuxta ipsius ciuitatis matricem ecclesiam construere disponeret, suas sacras litteras ad prædictum Imperatorem transmisit, præsumens non modicum de copula sanguinis, [obtentis ab Imp. architectis,] qua sibi erat coniunctus; rogando quatenus doctissimos artifices ei transmittere dignaretur, qui in fabricæ artis peritia ab omnibus possent approbari. Imperator vero sancti viri litteras gratanter suscipiens, peritissimos in arte ipsa opifices Sancto Dei transmittere tam deuote, quam libenter curauit; [multaque pecunia,] deferentes secum auri purissimi centum quinquaginta libras, quas ipse Imperator deuotissime transmisit ad perficiendum & mirifico opere consummandum prædictarum ecclesiarum inceptum & dispositum opus, sciens esse scriptum; quia qui domum Dei in terris ædificat, cælestem sibi mansionem præparat. Reuertentibus autem nuntiis Sancti viri cum artificibus & deuoto munere ab Imperatore transmissis, [ecclesias varias ædificat:] statim prædictorum Martyrum basilicæ inceptum opus pretioso & mirifico opere consummauit, & aliam quam disposuit incipiens, præclara & admiranda speciositate, diuersis coloribus, minutisque vitreis lapidibus fuluo auro supertectis, opere e Mausoleo, prope memoratam ecclesiam sui episcopatus, ad honorem B. Ioannis Baptistæ fabricare & consummare studuit.

[Annotata]

a Inuentæ sunt reliquiæ S. Stephani, vt patet ex epistola Luciani Presbyteri, Honorio X & Theodosio VI Coss. anno Christi 415.

[S. Stephani reliquia.] Dein Constantinopolim sub eiusdem Theodosij Iunioru imperio allatæ, & in martyrio S. Laurentij depositæ 21 Septembris, vt habet Theodorus Lector lib. 12 Collectaneorum sub finem; vbi vel interpretis Musculi incuria, vel typographi, Latine habetur 27 Septemb. esse depositas.

b De S. Agatha egimiis 5 Februarij.

c In MS. fuerat incorporabilia, sed in erat inductum. Coniecimus incomparabilia potius legendum, quam corporabilia.

d De familiaritate trium horum Sanctorum agemus 9 Februarij ex S. Gregorio ad Vitam S. Sabini, 21 Martij ad S. Benedicti; 30 Octob. ad S. Germani Episc. Capuani.

e Id est, magnifico; quali conditum Mausolo Cariæ Regi sepulchrum ab Artemisia vxore, inter septem orbis miracula numeratum.

[9]

CAPVT III
S. Michaëlis ope relata victoria.

[12] Eo autem tempore famosissima illa, & per orbem terrarum diuulgata a Michaëlis Archangeli in monte Gargano apparitio facta est: [S. Michaële sibi apparente intelligit cryptā in Gargano consecratam:] & B. Laurentio, quid faciendum esset, Michaël ipse Archangelus per visionem narrauit, prohibendo consecrari ab homine suam ecclesiam, dicens: Ego mihi eam condidi etiam & consecraui. Tu vero cum tibi credito populo intro ingredere, & me existente ibi Patrono locum precibus frequentate. Qua in re B. Laurentij prudentia vehementer enituit, & quod summam virtutum arcem possideret, aperte demonstrauit: totum namque Domino negotium committens, nihil per se temere facere prȩsumpsit; & Angelicȩ iussioni sine mora obediens, supernorum se ciuium socium euidentissime declarauit.

[13] Cumque b Neapolitani ciues suos graui pugnā lacesserent, confisus vir Dei Laurentius virtutem belli non in multitudine exercitus, sed in virtute Dei consistere, non equis, [ieiunio triduano victoriam impetrat,] non armis, auxilium sibi patrantibus, cum populo sibi subiecto triduano se ieiunio affligens, adeptus est de cælo victoriam. Ipse namque Michaël Angelorum Princeps, in visione Pontifici Laurentio apparens, Sipontinis victoriam seque ipsum pro eis pugnaturum spopondit. [ope S. Michaëlis,] Veteres reuoluamus historias, & facta B. Laurentij antiquorum operibus comparemus. Daniel quondam ille vir desideriorum, completo trium hebdomadarum ieiunio, quibus se afflixerat in conspectu Domini, orationes, quas pro populo suo faciebat, exauditas agnouit. [Dan. 10] Laurentius trium dierum se ieiunio afflixit, [maior Daniele Propheta:] seque a Domino impetrasse populi sui salutem audiuit. Danielis oratione populus eius de inimicorum seruitute libere exiturus promittitur. Laurentij precibus, hostibus in fugam versis, hostium colla calcaturus eius populus nuntiatur. Sic semper, sic B. Laurenti, pro commisso tibi populo Dominum depreceris; vt sicut Sipontini populi tui præsens in carne curam habuisti, ita & magis nunc, cum sis præsens cum Domino, nostri memor esse digneris. Si enim per fidem ambulantem, cum in corpore peregrinabaris a Domino, de sancto cælesti habitaculo suo exaudiuit te Dominus, quanto magis nunc cum Domino præsentem omnia, quæ petieris, impetraturum speramus? Impetra ergo semper Angelorum præsidia ciuitati tuæ. Tueantur semper supernæ virtutes locum habitationis tuæ. Præsentem te sentiant ciues tui: potentem te cognoscant inimici tui. Per orationes tuas mereamur habere Michaëlem adiutorem, & contra antiquum serpentem, qui est Satanas, fortissimum propugnatorem, vt sicut per Michaëlem deiectus est de cælo cum angelis suis, ita procul abiiciatur de mente & corpore nostro cum omnibus adinuentionibus suis.

[14] Post impetratam vero victoriam de cælo, Confessor Christi Laurentius sciens quoniam otiosus replebitur egestate, volens cultum augere in terra sua, vt pane illo cælesti, qui de cælo descendit, saturaret, plures præter illas ecclesias, [varias ecclesias ædificat & ornat:] quas fabricauerat, infra ciuitatem & extra, ad honorem & laudem diuersorum Sanctorum, studuit fabricare. [Prou. 28. 19] Procurauit etiam diligentissime præfatam ecclesiam Christi Præcursoris diuersorum & speciosissimorum marmorum coloribus ornare, beati viri studium & vigilantiam summopere commendantibus.

[15] Cumque Clerici qui aderant admirantes sollicite inquirerent, cur ecclesiarum figuras tanto studio fieri iusserat, grauiter suspirans inquit: Nolite, filij, nolite hoc opus superstitiosum existimare, nec putetis me aliquatenus vanam gloriam diligere, [vastationē Italiæ prædicit.] qui Domino quanta possum mentis puritate studeo deseruire. Cognoscite, filij, Italiam a barbaris vniuersam & feris nationibus iterum deuastandam. Ciuitates desolatas absque habitatore video: ecclesias destructas, domos incensas, Sacerdotes iugulatos a victoribus a longe aspicio c

[Annotata]

a De hac apparitione agemus 8 Maij, aut 29 Septembris. Montis Gargani cryptam egregie describit Leander Albertus in Apulia.

b Baronius to. 6. ad an. 493 nu. 43 putat corrigendam hac in parte historiam apparitionis S. Michaelis, in qua idem habetur, quia non alio priuato bello tunc vexata sit Italia, quam quod inter Theodoricum & Odoacrem gerebatur: censetq; Sipontinos, qui se Theodorico dediderant, male ab Odoacre esse habitos. At vix video, qui id potuerit Odoacer, qui ter prælio victus a Theodorico, intra Rauennam coactus, obsessusq; triennio est,

[Sipontini negotiatores Theodorici rescripto subleuati; an quia ab Odoacre vexati?] ac dein trucidatus. Interea tamen, vti Theodoricus, & ipse quoque potuit per suos duces in aliis Italiæ partibus, quos hosti fauere deprehenderat, infestare. In eumdem Odoacrem refert Baronius damna, quæ Sipontinis negotiatoribus hostium populatione illata scribit idem Theodoricus apud Cassiodorum lib. 2. Variar. ep. 38 ad Faustum Præpositum. vbi ista habentur: Vrbis itaque Sipontinæ negotiatores hostium se asserunt depopulatione vastaros &c, ideoq; iubet per iuge biennium nullā coëmptione (aut forte, commotione) vexari; eorumq; creditores admoneri, ne in hoc biennij spatio quicquam de credita summa æstiment postulandum. Probabile quidem est, id post bellum illud siue Odoacris, siue Neapolitanum, a Theodorico esse rescriptum: potuit tamen damnum istud alibi terrarum Sipontinis isthic negotiantibus inferri, vnde domi subleuari se regia clementia, & aduersus creditores descendi postularint.

c Hic in MS. codice prior paginæ pars erat lacerata.

CAPVT IV
Miracula, ædificia, obitus.

[16]a Qvemdam indomitum equum, qui sua immanitate vix poterat a dictis viris teneri. Ad hoc namque missus fuerat ab ipso Totila, [equo indomito innoxie insidet] vt experiretur, si vera essent quæ de sanctitate viri sibi relata fuerant. Applicantibus autem comitibus ad Sanctum Dei, vtpote dolose venientes, volentesque interficere innocentem in insidiis b

[17] … Salutaria vitæ verba de ore suo procedentia gratanter excipiens, non tam de cetero crudelis extitit: aperuit tamen sibi votum non vouendum, [Totilam mansuefacit,] quod ipse in animo conceperat; disposueram namque, aiens, omnes ciuitates Italiæ funditus destruere; sed propter correptionem sanctam tuam… Rege Totila a loco, in quo cū viro Dei Laurentio colloquiū habuerat, cum omni suo exercitu moto, c Cannas ciuitatem destruendam perrexit: quam dum obsessam affligeret, [a quo Cānæ euersæ:] acerrima cæde penitus eam subuertit, & quotquot ibi viros & mulieres inuenit, partim gladio extinxit, partimque captiuos secum duxit.

[18] Post hæc dilectus Deo & hominibus Pontifex Laurentius immensas Omnipotenti gratias agens, quod se suumque gregem ab iniquissimi Regis nece misericorditer liberauit, ieiuniis, orationibus, [sanctissime viuit:] & vigiliis insistens…

[19] … Dum conspiceret Garganum montem ob apparitionem Archangelicam ibi factam & per omnes mundi fines diuulgatam, caussa orationis ab innumero populo sedulo frequentari, ibidemque mansiones ab eis construi; tres d basilicas in eodem monte, vnam ad honorem B. Mariæ Virginis, [tria tēpla in Gargano cōstruit:] aliam ad honorem B. Ioannis Baptistæ, tertiam in honorem Principis Apostolorum ædificauit & consecrauit: in quibus oratoriis caro Christi a fidelibus hodie sumitur, & sanguis potatur.

[20] [moritur 7 Febr.] Sicque demum ornatus caritate, humilitate, castitate, ceterisque virtutibus, VII Id. Februarij Confessor Christi Laurentius ad Dominum de hoc mundo migrauit, & in gloria, polorum & in cœtu Sanctorum est receptus, vbi fruitur lætitia sempiterna, dum

[0]

eius speciem videt in cælo, quem in præsenti vita toto cordis dilexit affectu, & cui per fidem semper adhæsit in terra. Sepultus est in sacrario iuxta maiorem basilicam Sanctæ Dei Genitricis, in quo vasa & vestimenta Diuino cultui consecrata, illæsa seruantur; vbi etiam virtutes eius & miracula vsque in hodiernum diem exuberant. [sepelitur,] Si quis vellet narrare, quantum mœrorem, quantumque lamentum vniuersus Clerus, [magno populi luctu:] vtriusque sexus Sipontinus populus de sanctissimi Patris destitutione, & in quo spes vtriusque hominis erat sita, fundebant, exprimi nullatenus valeret. Ad cuius sacrum tumulum de diuersis partibus, [multa facit miracula, etiam præsente Scriptore.] varijs languoribus fatigati venientes, pristinæ statim redduntur sanitati: ab immundis spiritibus obsessi & diris cruciatibus lacerati, me narrante ac præsente, sanitati atque pristinæ saluti restituti, collaudant Dominum in Sancto suo Laurentio: cuius interuentu sanantur, quicumque duplici ægritudine detinentur, si eius suffragia deuotissime poscunt: cuiusque locum si quis oraturus intrauerit, mox se sentiat exauditum. Et nos ergo in Domino gaudeamus, & Pastorem nostrum, quem cum ipso esse scimus, non velut amissum lugeamus, sed spiritu semper nobiscum præsentem credamus: non dubitemus eum etiam nunc compati nobis, qui dum in hoc mundo fuit, plusquam sibi prodesse studuit nobis. Celebremus deuotissime diem natalis eius, vt socij fieri mereamur coronæ retributionis eius. Deprecemur eum, vt nobis a Domino impetret indulgentiam delictorū nostrorum, qui iam de se securus vnam recepit stolam meritorum suorum, quam dedit illi Iesus Christus Dominus noster, cui cum Patre & Spiritu sancto sit honor, laus & imperium, nunc & semper & in æterna secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Eiusmodi fraudulenta ratione solitum Totilam sanctorum virorum virtutem explorare testatur S. Gregorius lib. 2 Dial. cap. 14 de S. Benedicto agens, & lib. 3. cap. 5 de S. Sabino.

b Hic deerat in MS. auersa pagina folij lacerati: & fortassis alia historia,

[Draconis occursis territus Totilas.] de dracone qui ei in via apparuit, vt testatur antiquissima traditio, expressa in ipsius Sipontinæ vrbis insignibus, vt nobis Beatillus noster significauit.

c Diuersas esse a Canusio Cannas, quod quidam imperite negarunt, inferius 9 Februarij ostendemus; & vel hinc patet, cum Cannas destruxerit Totila, Canusio vero propter S. Sabinum pepercerit.

d Franciscus de Baucio in Vita S. Richardi Andrien-scribit solum tria fuisse altaria, & tertium quidem non in honorem solius Principus Apostolorum, vt hic dicitur, sed in honorem beatorum Apostolorum Petri & Pauli, fuisse dedicatum. Porro hæc altarium dedicatio, nec statim post Archangeli apparitionem est facta, sed cum locus piorum hominum concursu cœpisset frequentari; non tamen anno 536, vt quidam volunt, nedum regnante Totila, cum iam cæcus esset S. Sabinus, vel, si duo fuere, prior mortuus; &, vt verisimile est, mortuus S. Rogerius, ne vrbem suam Cannas videret excidi.

VITA II
Ex priori contracta, & interpolata,
Iussu Benedicti Episcopi;
Ex MSS. ab Ant. Beatillo eruta.

Laurentius, Episc. Sipontinus in Apulia (S.)

BHL Number: 4790

Avctore Anonymo, ex MSS

CAPVT I
S. Laurentius Sipontinis datus Episcopus.

Lect. I.

[1] Ciuitas supra montem posita latere non potest, & lucerna accensa non sub modio tegitur, sed super candelabrum exaltatur, vt omnibus, qui in domo sunt, luceat. Lucere enim debent discipulorum Christi opera coram hominibus, vt in Filij ministris Pater, qui in cælis est, glorificetur. Indignum igitur valde est, minusque a reprehensione defenditur, si quos in operibus Domini glorificari intelligimus, ipsos abscondi patiamur. Si enim lucernam contexeris, cuius suaue lumen vehementer delectat, quas excusationum latebras inuenies, vt non iure arguaris? Summus namque Imperator super verticem montium munitissimam ciuitatem suam locauit, [Sanctorum Doctorum gesta narranda ad ædificationem fidelium.] quatenus qui eius milites fieri desiderant, a longe speculantes, nullo itineris errore fallantur. Etenim ne festinantes aliquo in tenebris perambulante negotio impediantur, in hoc itinere præclara lumina ordinauit. Lucernæ enim ardentes Doctores sunt Ecclesiæ; quorum exemplis qui graditur nocturnos omnes timores facillime superabit. Hæ igitur lucernæ nullo sub modio sunt tegendæ, sed in patulo habeantur; & quacumque possumus prædicatione ministros Christi omnibus annuntiemus.

L. II.

[2] Si enim, quibus omnipotens Rex præmia æterna, & infinitos honores largitus est, [S. Laurentij Vita Benedicti Episcopi iussa scripta.] nos congaudentes linguæ officium in laudem eorum non dederimus; verendum ne inuidiæ aut negligentiæ arguamur, & illud nobis a Domino iure dicatur: An lingua tua nequam est, quia ego bonus sum? Quod tu rectissime quidem Præsul Benedicte intelligens, sæpius exegisti, vt B. Laurentium Sipontinȩ vrbis Episcopum sua scriptura commendaret, & ad laudem Domini nostri Iesu Christi, ad ædificationem vero eorum, qui audituri sunt, quod in diuersis de eo locis inuenitur, vnum in locum colligeretur, & diuersa membra inuicem conuenientia vnum corpus conflarent. Accipe igitur exactionem tuam, & qui per extraneas scripturas hactenus celebris habebatur, nunc me id faciente, proprio charactere innotescat, & viuus in eternum viua per ora volitet.

[3] Defuncto ergo B. Felice Sipontinæ ciuitatis Episcopo, diu populus Sipontinus absque Pastore fuit; siue seditione Episcopi electionem prohibente; siue potius variis cladibus impedientibus, quibus tunc vniuersa Italia affligebatur. [Cum diu vacasset Sedes,] Eo namque tempore Zeno rebus humanis præerat Imperator: & ab eo ad Italiam possidendam directus Gothorum Rex Theodoricus, a Thiodimeris ex concubina filius, acriter dimicabat contra Odoacrem Erulorum Regem; & ipse Romanam vrbem & totam Italiam tyrannica dominatione possidebat. Infinitis itaque miseriis Italia laborabat, alijs Erulorum Regi, alijs Gothorum fauentibus: vnde ciuibus acrior erat cura salutem vitamque tuendi, quā de Pontifice consulendi.

L. III.

[4] Sedatis autem ex parte præliis, consulti Sipontini ciues electos de Clero & populo ad Imperatorem miserunt, suppliciter deprecantes, [Constantinopoli Episcopus postulatur,] quatenus eorum Ecclesiæ subueniret, & talem eis a latere suo virum dirigeret, qualem tali in tempore sciret in domo Domini necessarium. Quorum omnino non aspernandam postulationem Imperator benigne accipiens, Laurentium sanctissimum virum, sibi consanguinitate & amicitiæ virtute coniunctum, obnixe rogauit, vt populo Dei, qui sine Pastore erat, ipse consuleret, [annuente Imp.] & Sipontinus Episcopus fieret. Hunc etenim nouerat, qui sciret fideliter cibum Domini familiæ dispensare, Domino vigilanter famulari, nec sibi ipsi placere, sed ad Domini sui exemplum, & conseruis suis, non solum improperia, sed mortem quoque libenter sustinere. Cognoscens vero venerabilis Laurentius se pro Domini dispensatione ad episcopale ministerium eligi, Pauli doctrina doctus dicentis, quod qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat; voluntati Domini non cōtradixit. [ 1 Tim. 3. 1] Igitur episcopali dignitate suscepta, libenter onus & periculum subiturus, nauem lætus ascendit, lætissimique eum qui missi fuerant receperunt. O nauis locupletissima, quæ pretiosissimis Orientalibus mercibus Apuliæ regionem ditauit. Nam Confessor Christi Laurentius brachium Stephani Protomartyris, Beatæque

[1]

Agathæ mamillam pro imperiali largitate accipiēs inæstimabiles diuitias afferebat. [& SS. reliquiis eum honorante;]

L IV.

[5] Surgens igitur a puppi ventus prosequitur euntes, & prospero velocique cursu optata regione potiti, Sipontinum in portum aduehūtur. Ciues vero omnes congratulantes obuiam Pontifici exeunt, & tam Clerus quam populus vnanimes laudum præconia in altum tollunt, & descendentem de naui omni cum alacritate suscipiunt, & vt boni filij Deum laudabant. Bonus autem Pastor bonorum filiorum congaudens alacritati, de naui Martyrum reliquias ferens descendit: quas eodem loco vltra nullatenus ferre potuerunt, donec ex consilio Episcopi in eodem loco ecclesiam Martyribus ædificandam deuouerent. [quas, primum immobiles,] Ingressus vero ciuitatem B. Laurentius, [voto tēplo, Sipontum infert, ipseq; inauguratur.] in episcopali Sede, scilicet in ecclesia B. Mariæ, receptus, secundum traditam sibi a Domino sapientiam, non destitit mirabilia annuntiare, & donum quod acceperat vnicuique secundum propriam mensuram fideliter erogare. [ipseq; inauguratur.]

CAPVT II.
Victoriam obtinet, futura prædicit.

L. V.

[6] Tempore autem episcopatus eius, famosissima illa & per orbem terrarum diuulgata Michaëlis Archangeli in monte Gargano apparitio facta est: & B. Laurentio, [S. Michaëlis apparitione recreatur,] quid faciendum esset, Michaël ipse Archangelus per visionem narrauit. Qua in re B. Laurentij prudentia vehementer enituit, & quod summam virtutum arcem possideret, aperte demonstrauit. Iam Deo totū committens, nihil ipse facere temere præsumens, & Angelicæ sine mora visioni obediens, supernorum se ciuium socium euidentissime declarauit.

[7] Cumque graui pugna ciues suos Neapolitani lacesserent, non equis, non armorum apparatu confisus est; sed semetipsum in caritate Domini affligens, victoriam de cælo ad eptus est. Ipse namque Angelorum Princeps Michaël Pontifici in visione apparens, Sipōtinis victoriam, [opem & victoriam spondentis,] seque ipsum pro eis pugnaturum spopondit. Veteres reuoluamus historias, & facta B. Laurentij antiquorum operibus comparemus. Daniel quōdam, ille vir desideriorum, completo trium hebdomadarum ieiunio, quibus se afflixit in conspectu Domini, orationes quas pro populo faciebat, exauditas agnouit. Laurentius trium dierum ieiunio se afflixit, seque a Domino impetrasse populi sui salutem audiuit. Danielis orationi de seruitute inimicorum liber exiturus populus eius promittitur. [in ea remaior Daniele Propheta:] Laurentij precibus hostes in fugam versos, hostium colla calcaturus populus nuntiatur. [Dan. 10] A Daniele contra Persarum Principem, vt facilius populus liberaretur, Græcorum Princeps venire narratur. Laurentio contra inimicorum Principem non aliqua peregrina virtus tribuitur. Danielem Gabriel lætificat, dicens sibi ad victoriā esse Michaëlem. Laurentium Michaël ipse confortat, victoriamque de inimicis se habiturum pollicetur.

L. VI.

[8] Sic semper, sic B. Laurenti pro commisso tibi populo Dominum depreceris: & sicut Sipontini populi, cum præsens eras in carne, curam habuisti; ita & magis nunc, cum sis præsens cum Domino, sui memor esse digneris. [ideo merito a suis inuocandus:] Si te per fidem ambulantem, cum corpore peregrinabaris a Domino, de sancto & cælesti habitaculo suo exaudiuit Dominus; quanto magis nunc a Domino præsente te omnia, quæ petieris, impetraturum speramus? Impetra ergo semper Angelorum prȩsidium ciuitati tuæ. Tucantur semper supernæ virtutes locum habitationis tuæ. Præsentem sentiant te ciues tui: potentem te cognoscant inimici tui. Per orationes tuas mereamur habere Michaëlem adiutorem, & contra antiquum serpentem, qui est Satanas, fortissimum pugnatorem: vt sicut per Michëlem deiectus est de cælo cum Angelis suis; ita procul abiiciatur de mente & corpore nostro cum omnibus adinuentionibus suis.

[9] Post impetratam vero de cælo victoriam, Confessor Christi Laurentius sciens quoniam otiosus replebitur egestate, [ecclesias struit & ornat;] volens cultum religionis augere in terra sua, vt pane illo cȩlesti, qui de cælo descendit, saturaretur, plures in vrbe & extra vrbem ecclesias studuit fabricare. Inter quas vnam, sub nomine Ioannis Baptistȩ, ad mirandæ pulchritudinis in ciuitate dedicauit, vt etiam vsque ad hanc diem est ibi cernere. Ecclesias, quæ Sipontinæ subditæ erant, depingi studiosissime procurauit; & Sipontinam vna cum Garganēsi in earum medio figurauit.

L. VII.

[10] [easq; alibi picturis curat exprimi:] Super qua re sollicite cum requireretur cur ecclesiarum figuras tanto studio fieri iusserat, grauiter suspirans, inquit: Nolite filij nolite hoc opus superstitiosum existimare, ne putetis me aliquatenus meam gloriam diligere, qui Domino, vt possum, mentis puritate studeo deseruire. Cognosco, filij, [prædicit vastandā Italiam,] Italiam vniuersam a barbaris & feris nationibus iterum vastandam. Ciuitates desolatas absque habitatore iam video. Ecclesias destructas, domos Dei incensas, Sacerdotes iugulatos, omnia quæ victoribus aduersus victos collibent, de longe aspicio. Sed misericordia Dei disponēte, per hanc quam videtis picturam, huius episcopatus futuram vicem cerno. Quo responso qui aderant dolentes & alacres effecti sunt; dolentes quidem in aduersitate, [suam ecclesiam restaurandā.] quam futuram audiuerant; gaudentes, quia post augustias consolationem, etiam suam restaurandam ecclesiam Pontifici Deus reuelauerat.

CAPVT III
Tyrannum miraculo placat: moritur.

L. VIII.

[11] Vixit autem in episcopatu suo B. Laurentius vsque ad tempora a Iustini & Iustiniani Christianissimi Principis, cuius tempore Gothorum rabies iterum ad totam Italiam deuastandam exarsit. Nam b Badiulam, qui Totila dicebatur, eo tempore sibi Regem constituerunt: [a Totila fraudulēter missum ferocissimū equum] qui mox vndique collecto Gothorum exercitu, per omnes Italiæ fines effrȩnata mente debacchabatur. Cum autem Campaniæ & Apuliæ partes, cæde, rapinis, incendio & subuersione omnia deuastans, pertransiret, cura illi exigua non fuit seruos Dei viros religiosos, quorum famam audierat, calliditatis argumentis experiri. Igitur cum crebro in auribus eius personuisset, quod vir Dei Laurentius prophetiæ spiritum habuit, milites de exercitu suo ad eum direxit, caussaque probandi, vera an essent quæ de eo acceperat, equum ferocissimum indomitum, ad probandum ipsum, pro itineris labore per illos Pontifici destinauit. B. Laurentius placido vultu Regis legationem accipiens, de Domino, in quem solum sperabat, humiliter præsumens, [Crucis signo mansuefacit:] salutifero signo Crucis se muniens ascendit equum: qui mox miræ factus mansuetudinis, tamquam sub manibus & assiduis magistrorum verberibus educatus, lento & quiete concito gradu virum Dei ad Regem vsque portauit. Qui licet Rex mentis esset crudelissimæ, pro sanctitate tamen & virtute, quam videbat, immaniter admirans, digna eū veneratione suscipiens, de ore sanctissimi viri melliflua & salutaria vitæ verbæ accepit.

L. IX.

[12] In tantum autem sanctissimus Pontifex Regis immensam duritiem melle eloquentiæ, & sapientiæ grauitate emolliuit; [Totilam sibi conciliat,] vt sibi magna affectione coniunctus Rex diceret: Quid quid a me, sancte Pater, postulas, nullo modo tibi nostra munificentia denegabit. Benignus autem Pater credens non se sibi genitum, nec sibi viuere, sed toti, si fieri posset, mundo, maximeque commisso sibi a Domino populo, a Rege petijt, quatenus Sipontinam vrbem intactam relinqueret: se

[2]

malle mori, quam vel vnum filiorum suorum perire dicebat. Furor namque Regis immanissimus numquam nisi ferro & ruinis viam fecisse gaudebat, seque pacifice recipi despectui habebat: nihil magis quam humanum sanguinem furiata mens sitiebat. [& vt Sipontinis parcat, obtinet:] Impetrauit tamen vir Dei quæ postulauit, & Sipontinam ciuitatem, quam totam iam pene barbarus Rex deuorauerat, ab eius hiantibus faucibus liberauit. Gaudete ciues Sipontini, gaudete, qui talem meruistis habere Pastorem. Lætamini, qui talem habetis pro vobis interpellatorē. Qui enim vos a barbari Regis rabie, sua oratione, defendit, ipse vobis erit fidelissimus adiutor contra versutiam antiqui serpentis, & qui vos iam secundo de tantis periculis mortis aperto ore retraxit, ipse suis orationibus impetrabit, vt mortem secundam euadaris, & in prima resurrectione partem habeatis, quatenus in secunda feliciter & in æternum viuatis.

[13] Septimo autem Idus Februarij beatissimus Confessor Christi Laurentius de hoc mundo ad Deū migrauit, [moritur 7. Februarij.] vbi fruitur lætitia sempiterna, dum eius speciem videt in cælo, cui per fidem semper adhæsit in terra. Et nos ergo in Domino guadeamus, & Pastorem nostrum, quem cum Christo esse scimus, non velut amissum lugeamus, sed spiritu semper nobiscum præsentem credamus. Non dubitemus eum in cælo compati nobis, qui dum in hoc mundo fuit, plusquam sibi, prodesse studuit nobis. Celebremus deuotissime diem natalis eius, vt socij fieri mereamur coronæ retributionis eius. Deprecemur eum, vt nobis a Domino impetret indulgentiam delictorum nostrorum, qui iam de se securus vnam recepit stolam meritorum suorum, quam dedit illi Deus noster Iesus Christus, cui est cum Patre & Spiritu sancto honos, laus, & imperium nunc & semper & in æternum & vltra, & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. habebat: Iustiniani, Iustini & Christianissimi Principis, cuius tempore, &c.

b Ita eum quoque appellat Paulus Diaconus rer. Roman. l. 17. ast in hist. Miscella lib. 16 cap. 18 Badvvilla vocatur, ab aliis Baduilla.

ALIA VITA METRICA.
ex Officio Eccl. Sipontinæ
transcripta ab Ant. Beatillo Soc. Iesv.

Laurentius, Episc. Sipontinus in Apulia (S.)

AD VESPERAS.

An. I

Ad hanc vrbem Sipontinam properet Apulia,
Conuocetur Beneuentum, & victa Campania,
Ad colenda Patris nostri festiua solemnia.

2

      Felicissimus Felici successit Laurentius,
Aulæ Regis triumphalis Constantini maximus: [S. Laurentij electio:]
Quo Patrono gratuletur Sipontinus populus.
      Viduata suo sponso Sipontina ciuitas,

3

A Zenone confirmari Cleri petit vnitas:
Et concessa illi fuit Patris nostri sanctitas.
      O Laurenti, membrum Christi, Pontifex mirabilis,

4

Terris templum recepisti conditum ab Angelis,
Et nunc cælestis cum illis omnibus amabilis.
      Gratuletur & lætetur Sipontina concio,

5

Laudes Deo referendo & Sancto Laurentio,
Qui hanc regit & gubernat suo patrocinio.

Ad Magnificat.

Martyr volens adorari, & Siponti venerari
      Stephanus, immobilis [allatæ ab eo Reliquiæ:]
Portustetit, voto quærit domum sui nominis;
Qua promissa, est concessa cunctis via facilis:
Et reliquias portantes, intrant vrbem visitantes
      Domum summæ Virginis.

AD MATVTINVM.

Inuit.

Adoremus Regem magnum Confessorum omnium,
Qui Pastorem nobis dedit Beatum Laurentium.

An. I.

      Vrbs beata Constantini genuit Laurentium,
Educauit, & instruxit, adiuuans Imperium, [eius patria,]
Quem donauit Sipontinis ad salutem omnium.

2

      Vrbs antiqua Sipontina gaudeas in Domino,
Qui te tanti Confessoris munit patrocinio,
Terra regit & gubernat, ac maris nauigio.
      Consecrauit hunc Beatum Pontifex Gelasius,

3

Eius magnæ sanctitatis & virtutis conscius, [ordinatio,]
Rogans verbo & exemplis vt putetur socius.

Resp. I.

      Vrbs lætare Sipontina, gaudeat Byzantium;
a Nam quem Patrem læta tenes, dedit illa filium,
Ad honorem tui Cleri & salutem ciuium.

v.

Laudes Deo refereas Sipontina ciuitas,
Qui Patronum tibi dedit Laurentium. Ad honorem.

R. 2.

      Vt est facta b Sipontinis digna postulatio,
Et Zenonis celebrata extitit concessio;
Ad nos Pater aduentauit celeri nauigio.

v.

Hic Martyris Stephani communitus brachio,
Et mamillæ Agathæ cælesti subsidio. Ad nos.

R. 3.

      Postquam Sanctus portum cepit cum sanctis reliquiis,
Donec votum Præsul dedit, mox stetit immobilis; [ædificia:]
Quod celeriter formaret templum Protomartyris.

v.

Hinc intrauit ciuitatem, tendens ad ecclesiam
Matris nostri Saluatoris, dignam petens veniam.

IN II NOCTVRNO.

An. I.

      Hunc suscepit consecratum Sipontinus populus,
Laudes Deo referendo quasi gemens seruulus,
Et Pastori obuiando velut patri filius.

2.

      Vere felix hic monstratur cæli fultus gratia.
Nam instinctu Michaëlis datur ei filia,
Quæ Romanæ sanctitati possit esse socia.

3.

      Plebs c pagana hæc impugnans & Samnitum moenia,
Michaælis fulminatu sternitur per deuia, [victoria miraculoso obtenta:]
Et prostrata trucidatur Diuina potentia.
      Tandem Romam consecrandus vir beatus adiit,

Resp. I.

Et Gelasio sacratus felix Præsul rediit:
Sed a Deo informatus sanctitate præfuit.

v.

Hic inunctus & instructus Romano Pontifice,
Digna lege in hac Sede annis multis præfuit.

R. 2.

      Hunc beauit & d ornauit Michaël Archangelus,
Dans fauorem, vt sub eo sit e Montanus populus,
Qui pro loci sanctitate dicitur Angelicus.
Hic hortatu Michaëlis cepit ius regiminis [Ecclesia in Gargano ei subiecta,]
Ciuitatis atque Cleri & cælestis lapidis.
      Turba Neapolitana bello citans Samnium,

v.

Et Siponti, vt pagana, quærens exterminium,

R 3.

Fulgur sensit malesana, & humanum gladium;

v.

Nam beatus Præsul noster hoc vidit per somnium,
Quod virtute Michaëlis iret in exitium. [futura reuelata.]

IN III NOCTVRNO.

An. I.

Hunc dum Totila impugnat, trucem equum dirigens, [ferox equus mansuefactus.]
Quasi agnum mitigauit super illum residens,
Et ad Regem properauit multa signa faciens.

2

      Ciuitate liberata condidit ecclesiam,
In qua totam designauit Sipon i parochiam;
Qua pictura prophetauit teneri memoriam.

3

      O Laurenti, membrum Christi, & comes mirabilis,
Postquam carnem f exiuisti, iam regnas cum Angelis;
Sed vt felix extitisti, es & venerabilis.

[3]


      Hæc dum Totilæ flagellum obsideret mœnia,

Resp. I.

Ferum equum Sancto misit multa plenum g mania,
Quem sedauit equitando sanctitate nimia.

v.

Quem vt vidit Rex crudelis, remissa sæuitia,
Condonando ciuitati, remisit ad propria. [ipseq; Totila:]

R. 2.

      Hic habendo prophetiæ sanctitatem duplicem,
Aulam fecit Præcursoris, depingendo silicem; [picturæ in templis.]
Quam parochiæ prædixit recuperandæ vicem.

v.

Hic habendo sanctitatis & virtutis calicem,
Ad pingendum suæ manus adaptauit pollicem.

R.3.

      Laudes Deo hoc in festo demus annis singulis;
Quia h stetit vt in terris Patronus mirabilis,
Sic in cælo stat cum Deo, & regnat cum Angelis.

v.

Gaudeamus, & ad preces nunc sit quisque humilis:
Nam vt fuit hic benignus cunctis venerabilis, sic in cælo.
i Cæli aulam dum mandaret Pontifex Gelasius

Aliud Resp.

Consecrari, conuenerunt primitus Laurentius,
Hic Sabinus Canusinus, k Salpensis Palladius, [consecratio]
Et Ioannes l Rubesanus, m Tranensis Eutitius,
Et cum illis Venusinus affuit Austerius.
Hoc vetauit Deo missus Michaël Archangelus,
Dicens: Domum istam feci & sacraui cælitus. [ecclesiæ in Gargano.]

v.

Quibus visu dum astaret summi Regis nuntius,
Vt cessarent ab incepto monuit Archangelus.

AD LAVDES.

An. I

Præsens festum venerantes, laudes demus Domino,
Qui Sipontum exaltauit tanto patrocinio,
Et hanc aulam assignauit Beato Laurentio.

2.

      Gaude puer, gaude senex, gaudeat & iuuenis
Sipontinæ ciuitatis, decus portans luminis;
Et hoc festo cantet Clerus dulce melos carminis.

3.

      O Laurenti, Pater pie, audi preces populi
Te clamantis, & precantis; tui deuoti filij
Vt sint tibi commendati, velut veri seruuli.

4.

      Gaudeamus & lætemur Clericl & milites,
Et nobiscum gratulentur nobiles & humiles;
Et hac die nuptæ cantent, & exultent Virgines.

5.

      Hic Eliæ Deum rogans, sensum cepit duplicem;
Nam futura præsignauit, & sanauit debilem,
Ac superbum conculcauit, & erexit humilem.

6

      Res miranda, & colenda Siponti per secula,
Quo Laurenti tibi dedit Angelus oracula. [S. Laurentij miracula.]
Beneuentum simul sensit tua beneficia,
Et domita sub te fuit Totilæ superbia.
      Lumbos cinxit & præcinxit Beatus Laurentius,
Ac lucerna fulgens fuit, & seruorum seruulus.
In hac Sede digna sedit sanctitatis cumulus.n

[Annotata]

a Prius exemplar sic habebat: Nam quo Patre nos lætamur, dedit illa filium.

b Exemplar 2, a Siponto.

c Erant tunc Neapolitani, vt ceteri Itali, Christiani; sed variis locis reliquiæ supererant idololatriæ, cum in Cassino monte Apollinis idolum contriuerit S. Benedictus, aram euerterit, lucos succiderit,

[Reliquiæ idololatria in Italia 6 seculo.] vt S Gregorius lib 2. Dial. cap. 8 refert, atque ex eo Baronius tom. 7. ad ann. 529 num. 11 Imo hic ad num. 539 ex Procopio ostendit, in ipsa vrbe Roma fuisse adhuc aliquos Gentilitiæ superstitionis studiosos, quo tempore Romam Vitiges Gothorum Rex obsedit. Fortassis igitur qui in Campania erant Ethnici, magno numero se Odoacris Ducibus ad infestandum Samnium & Apuliam iunxerunt: nisi pagani vocentur, quia Duces ipsi, vti eorum Rex Odoacer, Ariani erant, & fortassis nonnulli ex iis Gentiles.

d Prius exemplar habet arctauit, & in margine, alias dotauit.

e In primo exemplari adscriptum est ad marginem: alias Garganus.

f Exemplar 2, exuisti.

g Idem exem. insania.

h Idem, fuit.

i Sequentia desunt in 2 exempl.

k Salapia vrbs Apuliæ fuit, cuius reliquiæ & nomen extant in vico Salpe, aut Salpi.

[Salapia vrbs.] Qui hic Salpensis Episcopus Palladius dicitur, idem Palladius quoque Salpitanus 9 Febru. in Vita S. Sabini Canusini; in Ioannis Pauli Grimaldi Annot. ad Vitam S. Rogerij, Pelagius. Memoratur inter 48 Episcopos, qui concilio Romano sub Hilaro Papa an. Christi 465 Basilisco & Herminerico Coss. interfuerunt, Palladius Salpinas; hicne Salapinus, siue Salpensis, aut Salpinas, [Salpinates populi Hetruriæ.] haud omnino liquet. Fuere Salpinates Hetruriæ populi, Volsiniensibus vicini, quibus iuncti vltro bellum Romanis intulisse referuntur a Liuio lib. 5. Horum Episcopum Palladium illum fuisse censet in Geographia sacra Carolus a S. Paulo.

l

In Vita S. Sabini Canusini cap. 2. num. 5 Rubisinus scriptum. Rubi vrbs vetus Samnij, siue Hirpinorum, qui & ipsi Samnites erant [Rubi vrbs Italiæ,] Rubos habett Iinerarium Hierosolymitanum, & Antonini, ac Tabula Peutingeriana. Horatius quoque Sermonum lib. 1 Satyra 5:

Inde Rubos fessi peruenimus.

Hoc idem oppidum quidam censent Rufas dici Virgilio, Rufras Silio, Ruffrium Liuio. Virgilij locus est lib. 7 Æneid. v 739

Quique Rufas Batulumque tenent, atque arua Celēnæ. [an Rufe?]

Ad quem locum Ioannes Ludouicus Lacerda noster: Quid vero si a Virgilio Silius, vel contra corrigendus? Ait enim Silius lib. 8. Qui Batulum Mucrasque colunt. At non Mucras vocat Silius, quas Virgilius Rufas, sed Rufras. Ita enim habet:

Qui Batulum Mucrasque colunt, Bouiania quique
Exercent lustra, aut Caudinis faucibus hærent, [Rufræ?]
Et quos aut Rufræ, aut quos Esernia, quosue
Obscura incultis Herdonia misit ab agris.

Rufas castellum fuisse Campaniæ alios secutus idem tradit Lacerda: at non videtur eumdem locum Rufas & Rubos existimasse; nam ad Virgilij lib. 1 Georg. v. 266

Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,

subscribit Seruio tradenti rubeam virgam fiscinis texendis aptam, dici a Rubis Italiæ oppido, iuxta quod eius copia nasceretur. Id quidem nobis minime probatur, vt a Rubis gentile Rubeus deducatur. Sed si fieri id possit, cur Virgilius oppidum Rufas appellet, & adiectiuum non Rufeus sed Rubeus deflectat? Deinde vestigia Rufarum nulla extare ait Lacerda, qui Rubos Italiæ vrbem Episcopalem esse, vulgo Ruuo dictam, non ignorauit. Vnam tamen eamdemq; esse vrbem, quæ Horatij ac Virgilij æuo Rubi dicta sit, prius Rufæ, aut Rufræ, [Rufrium?] aut Rufrium, nec asserere volo, nec asserentibus repugnare. De Rufrio agit Liuius lib. 8. Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta: tria oppida in potestatem venerunt, Allife, Callife, Rufrium.

m In Vita quoque S. Sabini memoratur inter eos Episcopos, qui dedicationi ecclesiæ Barolitanæ adfuerunt, Eutychius Tranensis. Est Tranum ciuitas Apuliæ Archiepiscopalis, cuius auctoreminscriptio supra portam posita indicat Tyrrhenum filiū Diomedis, instauratorem Traianum, vnde Traianopolis,

[Tranum vrbs.] & contractione vocis Tranum, sit appellata, ita ex Collenutio Leāder, absque antiquiore teste. Videtur in Itinerariis Turenum dici. Subscripsit hic Tranensis Episcopus Eutychius Concilio Romano III sub Symmacho Papa Ruffo Magno & Fausto Auieno Coss. anno Christi 501. itemq; quarto, Flauiano Auieno iuniore Cos. an. 502. & quinto, post consulatum Auieni an. 503 & demum sexto.

n Idem in Vita S. Sabini adfuisse memoratur consecrationi ecclesiæ Barolitanæ per S. Gelasium Papam factæ. Decessor fuit Stephani Venusini Episcopi, qui sub Symmacho Papa cum Eutychio Tranensi quatuor conciliis Romanis subscripsit.

DE S. FIDELE EPISCOPO EMERITENSI IN HISPANIA.

CIRCA An Chr. ⅠƆLXX.

[Praefatio]

Fidelis, Episcopus Emeritensis in Hispania (S.)

Avctore I. B.

[1] Emerita, vulgo iam Merida, vrbs Hispaniæ est ad Auam flumen, quondam intra Lusitaniam censa. Ea multorum olim Martyrum certaminibus nobilitata, non paucos etiam Antistites sanctitate illustres habuit: inter quos S. Fidelis numeratur a Thoma Tamaio de Vargas in ἀποστιασματιῳ de rebus Emeritensibus, atque aliis.

[2] [Fidelis Ep. Emeriten.] Obiisse eum circa annum ⅭⅠƆLXX indicat M. Maximus Ep. Cæsaraugustanus in Chronico, etsi præpostere eum ante Paulum auunculum suum & decessorem locet. Nam cum & antea ita scripsisset, Paulus Emeritensis Episcopus

[4]

Episcopo succedit Fideli; ad annum ⅠƆLXX ista habet: S. Masona succedit in Emeritensi Sede Paulo. Ast ex Paulo Diacono Emeritensi patet, Paulo succeßisse Fidelem, huic Massonam, [circa an. 570, mortuus] siue Mausonam, aut Masonam. Ioannes Biclarensis ad annum VII Iustini Iunioris, qui est Christi ⅠƆLXXII, ista scribit: Mausona Emeritensis Ecclesiæ Episcopus in nostro dogmate clarus habetur.

[3] S. Fidelem Georgius Cardosus ad VII Februarij Hægiologio Lusitano inscripsit, [inscriptus Martyrologio Lusit.] siue tabulas Ecclesiæ Emeritensis secutus, siue alia vetusta monumenta: nisi forte, vt Fæstos suos impleret, hunc ei natalem aßignauit, quem nusquam expressum repererat; cum alioquin paßim Sanctum absolute appellari legeret. Non enim solum Ambrosius Morales lib. II cap. 72 inter sanctos viros, qui sub Lewigildo Rege in Hispania vixerunt, eum recenset, inter claros & excellentes viros Franciscus Padilla centur. 6 cap. 50; sed Ioannes Marietta lib. 5 cap. 28 simpliciter S. Fidelem vocat, ac deinde istum Sanctum. Maurus Castella Ferrerius in Historia S. Iacobi lib. 2 cap. 23 enumerans Sanctos, qui ab aduentu S. Iacobi vsque ad eius Inuentionem, [Sanctus a scriptoribus appellatus.] in Hispaniis floruerunt, inter alia sic scribit: S. Fidelis Episcopus Emeritensis circa annum ⅠƆC. Barnabas Moreno de Vargas in historia Emeritensi libri 3 caput 4 ita inscribit: Vita S. Fidelis Episc. Emeritensis; & toto contextu Sanctum appellat. In Bibliotheca quoque Hispanica to. I cap. 5 de Emerita vrbe dicitur: Episcopos habuit S. Paulum & Fidelem, natione Græcos. ac deinde pag. 121. SS. Paulus & Fidelis Episcopi Emeritenses. Ipse Paulus Diaconus Emeritensis, e cuius libro de Vitis PP. Emeritensium S. Fidelis res gestas hic damus, diserte scribit, [Vita eius ex Paulo Diacono.] gratiam S. Fidelis Antistitis in Massonam sanctum Episcopum videri requieuisse. Vixit autem Paulus ante mille circiter annos. Omitto elogium quo eum Cardosus concelebrat.

VITA
auctore Paulo Diac. Emeriten.

Fidelis, Episcopus Emeritensis in Hispania (S.)

BHL Number: 2530

Avctore Pavlo Diac.

CAP. V.

[1] Cvm plurimos per annos felici tempore sua cum plebe frueretur Paulus Episcopus, & iucunde Deo viuens, plenus semper virtutibus floreret; accidit die quadam, de regione, qua ipse oriundus extiterat, negotiatores Græcos in nauibus de Orientibus aduenisse, atque Hispaniæ littora contigisse. Cumque in Emeritensem ciuitatem peruenissent, [S. Fidelis puer venit Emeritam cum mercatoribus.] ex more Episcopo præbuerunt occursum. Qui cum ab eo benigne fuissent recepti, ac de atrio eius egredientes in domo, in qua hospitabantur, fuissent regressi; sequente die ad eum munusculum miserunt pro gratiarum actione, deferente puero, nomine Fideli, qui cum eis, caussa mercedis recipiendæ, de regione eorum conductus aduenerat. Cumque eius fuisset præsentatus aspectibus, & quæ grato animo directa detulerat, vir sanctus gratanter suscepisset, eum cœpit sigillatim sciscitari, quo vocaretur nomine, de qua prouincia, vel de qua ciuitate esset? Cum ergo illi nomen suum & ciuitatem suam nominaret, [a S. Paulo Ep. agnoscitur filius sororis,] videns adolescentem bonæ indolis, cuncta eum per ordinem interrogauit, & nomina parentum requisiuit. At ille consequenter, secundum interrogationem, patriam, ciuitatem, vicum, nomina parentum simpliciter manifestauit. Hæc eo dicente cognouit nomen sororis suæ: qui statim exiliens de sede sua, in conspectu omnium amplexibus eius incubuit, (commota quippe fuerant super illum viscera eius) atque irruens super collum eius, & diutissime exosculans, præ gaudio vbertim fleuit: statim supra nominatos negotiatores accersiri præcepit; quibus ait: Puerum mihi istum concedite, & quidquid vultis a me postulate. At illi responderunt: Hoc facere nequaquam possumus, quia ingenuus homo est, & a parentibus pro nostro solatio conductum accepimus: sine isto ad parentes suos nullatenus remeare possumus, nec faciem eorum vltra videndi habebimus licentiam, si hunc in tam longinquam prouinciam dimiserimus. E contra ille ait: Compertum vobis sit, [ibiq; retinetur:] quia, si istum mihi non dimittitis, vos in patriam vestram minime reuertetis. Sed accipite a me pecuniam copiosam, & abite secure pergentes cum pace. Hæc illi audientes, nec amplius tantæ potestati obsistere valentes, aiunt ad eum: Dic nobis Domine, quid caussæ est, vt hominem tibi incognitum tanto amore diligere digneris? Ille vero, proximum suum esse, sibique affinitate valde vicinum. & addit: Abite in nomine Domini absque aliqua hæsitatione, renuntiantes sorori meæ, quia filium eius ob consolationem captiuitatis meæ penes me retinui. Qui diuersa per eos mittens munera sorori, ipsisque nautis multa largitus est dona, ac sic ditati eius muneribus, ingressi sunt in patriam suam cum gaudio magno.

[2] Quibus redeuntibus, statim præfatum adolescentem tondere præcepit, [fit Clericus,] ac Deo omnipotenti seruiturum obtulit, & veluti alterum Samuelem in templo Domini diebus ac noctibus strenue erudiuit, ita vt infra paucorum curricula annorum omne officium Ecclesiasticum, omnemque bibliothecam Scripturarum Diuinarum perfectissime docuerit. Deinde vero per singulos gradus eum perducens, Diaconum ordinauit: [dein Diaconus,] qui mox effectus habitaculum Spiritus sancti, omnibus virtutibus ita est irradiatus, vt sanctitate, caritate, patientia, & humilitate vniuersum transcenderet Clerum: sic nimirum Deo & hominibus securum affabilemque præbuit, vt vnum illum putarent homines ex numero Angelorum.

[3] [angelicis moribus:] Interea dum plurimis annis Deo irreprehensibiliter deseruiret, & supra nominato nutritori suo dulci obsequio in omnibus obediret, ac senectutem eius absque aliqua offensione suauiter oblectaret; idem supra nominatus beatissimus Pater, exactis iam multis curriculis annorum, atque ætate decrepita in senium vergens, hunc sibi successorem elegit, moxque etiam in loco suo se viuente ordinauit, [Episcopus consecratur,] & omnium bonorum suorum hæredem instituit; ita etiam testamentaria sanctione decernens, vtsi eum Clerus Emeritensis habere vellet Pontificem, omnes res, quas illi contulerat, [hæresq; bonorū auūculi instituitur,] post obitum suum supradictæ Ecclesiæ derelinqueret; sin alias, haberet liberum arbitrium quidquid voluerit de præfatis rebus discernere, vel iudicare. Hoc sane decretum vir sanctus, reuelante sibi Spiritu sancto, promulgauit, prophetiæ gratia præscius, non defuturas eidem viro multorum obsistere inuidias hominum improborum, qui eum canino more circumquaque in postmodum oblatrarent, atque inuidiæ a faucibus successum mordaciter laniarent. Interim dum, auspice Domino, constituisset eum Antistitem, ita ei astare, & deseruire cupiebat sicut Diaconatus tempore ministrare consueuerat, ita vt exuens sibi b casulam, more ministri, coram eo assistens, seruitium omne persolueret: quem ille id agere prohibuit, [cui vult, vt ante, seruire, sed nō permittitur:] & vt iam deinceps auctoritatem Pontificatus sui constanter teneret admonuit, atque, vt fratrum suorum potius curam ageret, imperauit. Ipse vero sanctissimus senex mox derelinquens atrium, & omnia priuilegia honoris sui, sese ad basilicam S. Eulaliæ in cellulam vilissimam contulit. Qui dum aliquando ibidem positus a seculi huius procellis absolutus, & in multa quiete constitutus, in cilicio & cinere cubans, pro totius mundi piaculis Dominum precaretur, migrauit e corpore.

CAP VI.

[4] Post cuius discessum, quidam pestiferi homines, iuxta id quod vir Dei prædixerat, contra beatissimum Fidelem Episcopum verbis malignis mussitare cœperunt, vt eum de loco, quo constitutus fuerat, [æmulos passus,] per quamcumque occasionem pellerent. Quod cum ille perpendisset,

[5]

& se vna cum rebus suis ab eorum insectatione separare voluisset; [admittitur in Episcopum:] comperto ab illis, quod si ille sublatis de iure Ecclesiæ prædiis suis se ab eis separaret, illis omnino nihil remaneret; plus inuiti, quam sponte pedibus suis se prostrauerunt. Quibus ille non vsquequaque repugnans, [omnia sua dat Ecclesiæ:] præbuit adsensum, vt & curam regiminis gereret, & in postmodum omne patrimonium suum Ecclesiæ derelinqueret. Quod ita factum est, & eo tempore tantum Ecclesia locupletata est ipsa, vt illa in Hispaniæ finibus nulla esset opulentior: ac ita, Domino cooperante, confirmata est in eum cunctorum pura & sincera dilectio intantum, vt omnes vno eodemque animo, [amatur ab omnibus:] ardore immensæ caritatis flagrantes, erga eum immenso amore sancti ignis æstuarent, vt vnum cor & labium cum eo effecti, nullo penitus modo ab alterna dilectione discidio intercurrente discreparent.

[5] Quoniam tanti vatis memorauimus nomen, operæ pretium nobis videretur esse perspicuum de eius multis, quibus crebro effulsit, virtutibus quamdam exiguam particulam memoriæ tradere. Quodam igitur Dominico die, dum in atrium cum multis filiis Ecclesiæ tenderet, vt mos est, Archidiaconus cum Clero in c albis ab ecclesia venientes coram eo astiterunt: moxque ille consurgens, [ne ruina domus opprimatur, cum suis diuinitus seruatur,] Diaconibus ex more thuribula gerentibus, atque ante eum præcedentibus, cum vniuersis qui aderant ad ecclesiam perrexit, qualiter, Deo adiuuante, Missarum solennia celebrarent. At vbi vniuersi cum eo de atrio paullulum fere decem graduum processerunt, illico ab imis fundamentis omnis repente amplissimi atrij fabrica ruit, & neminem ibi oppressit, Deo d iubente. Ex qua re pensandum est, cuius meriti iste vir fuerit, qui ita apud Deum suis precibus obtinuerit, vt prius non daretur antiquo hosti potestas tantæ fabricæ perpetrare ruinam, quam ipse cunctos foris eductos integro numero, Deo miserante, saluaret: sed vt in tanto periculo nullus periret, hoc maxime meritis sanctissimæ Virginis Eulaliæ fuisse præstitum, nullus ambigat. Cum vero sollicite requirens inuenisset, quia nemo periret, in nullo penitus animum suum conturbauit, sed magis gratias Deo egit, eique sacrificium lætus obtulit, diemque ipsum iucunde in Domino cum omnibus suis e potitus est. Post vero multum temporis interuallum sedis dirutæ fabricam restaurauit, [collapsa restaurat magnifice,] ac pulcrius Deo opitulante patrauit: ita nimirum ipsius ædificij spatia longe lateque altioribus columinibus erigens, pretiosaque atrij columnarum ornatibus suspendens, ac pauimentum omne, vel parietes cunctos, nitidis marmoribus vestiens, miranda desuper tecta contexuit: [ac templū S. Eulaliæ:] tum deinde in mirum dispositionis modum basilicam beatissimæ Virginis f Eulaliæ instaurans in melius, in ipso sacratissimo templo celsa turrium fastigia sublimi produxit in arce. [sæpe in caterua Sanctorum visus:] Hic namque vir beatus in hoc corpore positus crebro cum Sanctorum cateruis in choro ecclesiæ stans, & psallens visus fuisse perhibetur: & alia multa narrantur, quæ scribere propter prolixitatem sui, ne fastidium legentibus præbeant, deseruimus.

CAP. VII.

[6] Die quodam puerum familiarem suum ad locum, cui Capsiana vocabulum est, quod ab Emerita vrbe millibus sexdecim distat, direxit, ac præcepit ei sub omni festinatione reuerti. [famulo id fortuito spectante,] Qui eum fuisset, & eodem die reuerti non occurrisset, ibidem mansit: cui in ipso noctis initio iam dormienti visum fuit gallos cantasse, statimque expergefactus, caballum suum ascendit, atque festinus properans, ante medium noctis ad portam ipsius ciuitatis, quæ appellatur Porta pontis, peruenit. Qui cum ibidem diutissime residens cerneret, quia ante horam opportunam consurrexisset, & quia quamuis clamasset vociferanter, nullus ei portam aperiret; visum est ei, vt caballo suo paullulum herbam daret, quousque aliquis forsitan portam reseraret. Et ecce subito intempestæ noctis hora eleuans oculos suos, vidit eminus globum igneum ab ecclesia S. g Fausti, quæ ab vrbe fere milliario distat, procedentem, atque ad basilicam S. h Leocritiæ peruenientem. Qui dum tacitus contemplaretur qusdnam esset; nec mora, & ecce multitudo Sanctorum, quibus illud lumen præibat, venientes per pontem ad portam vsque peruenerunt: cum quibus etiam gradiebatur sanctissimus Fidelis Episcopus. [nocte cum SS. ecclesius visit cælesti veste indutus, vrbemq; intrat diuinitus reseratis portis:] At vbi ventum est ad portam, videns supradictus puer aucta candidatorum agmina, ipsum etiam S. Fidelem, chlamyde niuea indutum, in medio eorum properantem cernens obstupuit, & exterritus, atque tremebundus præ timore factus est velut mortuus: ille vero claustra portarum diuinitus reserauit, moxque ingressi sunt ciuitatem. Quibus ingressis, ille consurgens atque volens post eos ingredi, sed nullatenus potuit, quia portam ita clausam, sicut antea, inuenit: qui cum primo diluculo aperta peruenisset ad atrium, protinus eum vir sanctus interrogauit, quali hora de prædicto loco egressus fuisset? Qui illi & horam, in qua surrexerat, & moram, quam ad portam fecerat, enarrauit. Quem cum vir Dei interrogauit, si aliquid vidisset? ille, vidisse se fateretur; [iubet id sileri.] hunc admonuit, & quousque ipse sanctus vir in corpore esset, nulli referret, ne ei ad immane periculum pertineret.

[7] Alia quoque vice similiter eum quidam religiosus cum multitudine Sanctorum quadam nocte de ecclesia S. Eulaliæ egredientem, & per basilicam Martyrum euntem vidit: sed incaute agens, [alias visus similē processionem cum SS. obire.] multis statim indicauit; postremo ad virum Dei veniens, & ei quod viderat, retulit. cui ille ait: Hoc vt vidisti iam alicubi dixisti, aut non? Qui statim respondens, simpliciter professus est se dixisse. Ad hæc ille inquit: Indulgeat tibi Dominus, Frater, non recte fecisti. Scio igitur quia tibi in futuro iudicio non reputabitur ad culpam. Interim vade, communica, & da nobis osculum; [morte punito, qui id imprudens promulgarat:] valefac omnibus, quia iturus es, tamen & domui tuæ sub omni festinatione dispone, &, si desideras, remedium pœnitentiæ percipe. Qui mox accepta pœnitentia dispositaque domo sua, valefaciens cunctis, sequenti nocte migrauit e corpore.

[8] Cuidam viro religioso iterum intendere ad officium Ecclesiasticum recurrenti quadam nocte, dum in lectulo suo intempestæ noctis silentio sopore depressus iaceret, visum est, quod signum ad i matutinum dedisset. Qui statim consurgens omni festinatione, ad ecclesiam, ne ei tempus sacrificij præteriret, occurrit; cursuque rapidissimo properans, anhelabundus illuc peruenit. At vbi ingressus est ecclesiam S. Mariæ, [quodam spectante,] quæ Sancta k Ierusalem nunc vsque vocatur, audiuit voces miræ modulationis canentium, inspiciensque ad chorum, vidit stantem multitudinem Sanctorum. Qui nimio pauore concussus, atque in tremorem versus, [& cantum SS. audiēte,] sese in angulum basilicæ silenter contulit, atque tacite contemplans, sollicite auscultans, audiuit consueto ordine omne ab eis eius officium esse completum. Quo expleto paullo adhuc ante gallorum cantum cum laudibus peruenerunt ad ecclesiam S. Mariæ ad basiliculam S. Ioannis, in qua baptisterium est, quæ nimium contigua antefatæ basilicæ pariete tantum interposito vtraque vno tecti tegmine conteguntur, explicitisque laudibus cœperunt ad inuicem dicere: Ecce continuo hora est, vt signum dari debeat; ob hoc prius necesse est, vt id, pro quo destinati sumus, ordinemus. Cumque hoc dixissent, apparuerunt in conspectu eorum Æthiopes tetri, nimiumque terribiles, quorum statura videbatur esse gigantea, nigredo perquam teterrima, [mittuntur a SS. mali angeli qui morbum ei immittas,] ita vt ex ipso eorum toto intuitu, nimiumque atro vultu, palam cernenti daretur intelligi, ipsos procul dubio tartareos esse ministros; quique etiam romphæas acutissimas suis gestabant in manibus, quibus mox Sancti dixerunt: Sub omni celeritate pergentes ad atrium, ingredimini cellam, in qua S. Fidelis Episcopus iacet, & percutite eum vulnere graui in corpore, vt anima

[6]

eius quantocyus egrediens e corporali catena nobiscum ad Dominum nostrum Iesvm Christvm, & ad præparatam sibi possit peruenire coronam.

[9] Qui illico iussui obtemperantes, ambulauerunt. sed eum minime percutientes reuersi sunt, dicentes: In cellam eius minime ingredi possumus, [qui ter oratione deterriti:] quia non dormit, sed in terra postratus iacet & orat; insuper tanto thymiamatis suauissimo odore cella ipsa redolet, vt nitor tantæ fragrantiæ incensi, qui ab eo oblatus est Domino, nos illuc penitus intrare non sinat. Quibus denuo præceperunt, dicentes: Ite, & percutite eum, quia iussio Domini est adimplenda. Qui cum fuissent, nec intrare potuissent, reuertentes iterum dixerunt: Vacat oratio, quando venit vocatio; sed ite & implete præceptum Domini: quod semel datum est, nequaquam transcendi potest. At vbi tertio fuerunt, permittente Deo, ingressi sunt, tam forti scilicet manu crudeli cum percusserunt, vt vocem, quam emisit cum dolore graui, simulque & gemitu, is qui in ecclesia stabat religiosus, clare audiuit. Facto vero diluculo ad sanctum Episcopum accessit, & cuncta quæ viderat, quæque etiam audierat, ei intimauit. Cui ille ait: Scio, fili mi, scio, & me nullo modo latet. Cumque hoc dixisset, & imminenti ægritudine artubus iam fatiscentibus se totum dissolui repente sensisset, [æger iubet se deferri ad ecclesiā:] ad basilicam sanctissimæ Virginis Eulaliæ se deferri præcepit, sua ibidem in primis multis lacrymarum satisfactionibus defleuit delicta.

[10] Deinde multis captiuis & egenis multam largitus est stipem: [egenis subuenit:] ad vltimum redditis chirographis multorum debita relaxauit. Sed dum omnibus reddidisset, cautio cuiusdam viduæ remanserat, quæ necdum fuerat reddita, quam ille exspectarat vt ei redderet: sed quemadmodum muliercula, [chirographa variis reddit,] præ turbæ densitate, qua circumseptus erat, vt accederet non habebat; quæ cum per singulos dies veniret, & locum minime reperiret, & nimium mœstificata mente anxiaretur, nihil agens, mœrore afflicta ad suum hospitium remearet; ei quadam nocte sanctissimus Cyprianus & Laurentius in visu astiterunt, [nominatim viduæ a SS. vt accedere posset adiutæ:] dicentes: Nosti, quare locum non inuenis? At illa respondit: Nescio. Et Dic, inquiunt, quare per reliquas basilicas fratrum nostrorum ceterorum Martyrum frequenter concurris, ad nos vero venire contemnis? Quæ statim surgens ad eorum basilicas concurrit, orationem cum lacrymis fudit, pro negligentia retroacti temporis veniam implorauit, atque inde ad basilicam S. Eulaliæ rediit: mira celeritate locum reperit, chirographum suum absque difficultate recepit, Deo & Sancto eius miras gratias retulit, pro quo non solum locum paratum inuenire meruit ingrediendi, verum etiam ita Sanctis Dei disponentibus gestum est, vt quando ingressa est, sanctus Episcopus cautionem ipsam manu propria tenens, præstolaretur, cui reformare deberet: atque ita factum est, vt illo benigne reddente, atque illa cum gaudio, quæ diu desiderauerat, recipiente, paullo post vir sanctus præcedentibus Sanctorum cœtibus, exspectantibusque Angelicis choris, ad ætherea regna tripudiando migraret, [moritur:] cælestibusque phalangis consertus cum exultatione perpetua perpetim conglobari in sidereis mansionibus, Iesv Domino percipiente, meruerit. [cū S. Paulo Ep. sepelitur:] Corpusculum vero eius iuxta corpus sanctissimi prædecessoris sui vno eodemque sarcophago traditum, velut in vno lectulo, honorifice est tumulatum.

CAP. IX

[11] Huic præfato almo viro ad supernam patriam transmigranti prouidentia Diuinæ pietatis subrogatur non impar omnium virtutum gloria vir orthodoxus, cui nomen erat l Massona, scilicet beatus beato, & sanctus sancto, pius pio, bonus benigno, [succedit ei Massona, Sanctus Sancto.] atque cunctis charismatibus refulgens, rutilanti immensis virtutibus, sacerdotali ordine Massona successit Fideli: prædecessore suo nimirum astrigeris ciuibus conserto in cælis, successoris mansit dulcedo, eiusque insigne meritum cunctorum ciuium mœrorem leniuit in terris: vt omnibus pro obitu sancti Pontificis mœror non solum discuteretur, verum etiam instar priscorum Patrum Eliæ quondam & Elisei duplicata Paracleti Spiritus gratia, palam cunctis cernentibus, S. Fidelis Antistitis in Massonam, sanctum Episcopum requieuisse videretur, & plebs subleuato pastore non vsquequaque tœderet afflicta languore, sed geminato gaudio congauderet, Diuina tribuente miseratione, dum & illum pro sui salute præmisit ad cælos, & istum eximiæ virtutis virum suscepit gratulanter in cælis. [4 Reg. 2. 15]

[Annotata]

a D. Thomas Tamaio de Vargas monet, alibi legi facibus.

b De hoc ritu in Notationibus ad cap. 5 idem Tamaius.

c Obseruat hunc Ecclesiæ Hispanicæ morem idem Tamaius ad cap. 6 Notat. 2.

d Mallet idem iuuante legere.

e Idem mauult, partitus.

f De S. Eulalia Emeritensi, atque hoc eius templo, agemus 10 Decembris.

g Hunc esse putat Tamaio, qui Cordubæ passus, colitur 13 Octobr. cum aliis, quorum basilicæ ac sepulturæ meminit S. Eulogius lib. 2 Memorialis cap. 9. Mihi alius quispiam videtur,

[S. Faustus Emeritensis.] qui Emeritæ fortassis passus aut sepultus sit. Cur enim alioqui S. Fausti ecclesia dicitur, & non, vt est apud S Eulogium, Sanctorum trium? Neque est quod suspicetur quis, S. Faustum Corduba Emeritam translatum, ac non socios; nam S. Eulogij æuo omnes tres præsentialibus corporum suorum fauillis Cordubæ quiescebant, vt illic dicitur.

h Leocritiam hanc esse eam Tamaius censet, cuius in Vita S. Eulogij mentio fit, quæq; 15 Martij colitur.

[S. Leocritia Emeriten.] At fuit illa 200 annis hoc scriptore posterior. Est ergo hæc quæ Lucretia appellatur in Martyrologio 23 Nouemb. passa Emeritæ; non Cordubæ, vt illa.

i Hoc signum animaduertit Tamaius, exemplisq; declarat, pro temporum diuersitate, quatuor modis dari solitum, ligno, ære, voce, cursore.

k Hanc ecclesiam seniorem (vt idem Paulus eā cap. 12 appellat) notat Tamaius in Concilio Emeritensi sub Reccesuintho Rege,

[Ecclesiæ quædam Hierusalē dictæ.] dici sub principali nomine manere dedicatam. Additq;, Toleti in templo maximo S. Mariæ in secretario dicto Hierusalem, congregatum sub Reccaredo fuisse concilium: atque in secretario sacrosanctæ Hierusalem Spalensis Ecclesiæ concilium Hispalense secundum.

l De S. Massona agemus 1 Nouembris.

DE S. MEDANO, SIVE MELDANO, EPISCOPO HIBERNO, PERONÆ IN GALLIA

Svb. finem secvli VI

Commentarius præuius.

Medanus, sive Meldanus, Episcopus Hibernus, Peronae in Gallia (S.)

Avctore G. H.

[1] Patronum Perona, Veromanduorum in Gallia oppidum, ad Sonionam fluuium, celebrat S. Furseum, ex Hibernia oriundum: cuius ad XVI Ianuarij geminam Vitam edidimus. [S. Medani reliquiæ Peronæ a S. Furseo depositæ,] Fit in vtraque mentio de S. Medano ac sociis eorumq; reliquiis Peronæ depositis a S. Furseo. De his agit prioris Vitæ lib. 2 num. 20 auctor coæuus: Tunc misit, inquit, Erchenaldus vnum puerum habentem septem annos de parte Bercharij, & Bercharius similiter posuit puerum suum de parte Erchenaldi. Qui statim eleuantes feretrum S. Fursei, iubente Saluatore deduxerunt sanctum corpus ad montem Cygnopum… vbi ipse Sanctus prius multorum Sanctorum condidit pignora, id est, Patricij, Beani, Meldani, & ceterorum, quos secum detulit. Scripserat, autem num. 13 montem Cygnopum Peronam dici. In altera Vita, auctoris aliquanto

[7]

recentioris, hæc ita referuntur lib. 2 num. 28. Erchenaldus vero & præfata vxor sua religiosos Canonicos ad seruiendum Deo & Sanctis suis, & præcipue eis, quorum præsentia ibidem habebatur, iuxta beatorum Patrum decreta instituunt, ac possessionibus suis amplissimis ditauerunt. In prima enim quæ ibi fuerat ecclesia, B. Furseus sanctos collegas suos Patricium & Beoanum atque Meldanum tumulauerat, quorum animas in visione, qua miranda sustinuit dæmonum improperia, viderat, & alia patrocinia pretiosorum Dei seruorum, [miraculis claræ:] quæ secum detulerat… quorum meritis vsque in hodiernum diem Rex cælestis multis virtutum signis locum illum honestauit.

[2] Venerabilis Beda lib. 3 Historiæ Anglicanæ c. 19 hanc S. Fursei visionem strictim attingit, & hos viros inter Angelos apparētes, sanctos ac iustos appellat, suadetq; vt qui de rebus iis omnibus plenius scire vult, [laudatur ipse a S. Beda.] legat libellum Vitæ S. Fursei, multum ex illo spiritalis profectus accepturus. Est ea Vita prior a nobis istic edita, ex qua eamdem apparitionem hic repetimus. Primum dicuntur viri illius prouinciæ, in qua vir ipse Domini Furseus natus erat: vnde aliqua de loco huius natali hic examinanda.

[3] [Hibernus patria fuit,] Primum Hibernum fuisse S. Furseum ex Actis constat. Eadem igitur Medani patria. Quæ autem maxime ad Occidentem vergit totius insulæ regio, Connacia dicitur, seu Connactia. Illic in Comitatu Galluiensi duo olim extruxit monasteria S. Brendanus; [ex prouincia Connacia,] alterum in Australi eius parte, in insula Clynnaferta siue Cluainferta; in Occidentali alterum in insula Orbsen; quæ aliis Erbsen dicitur; in secunda Vita S. Fursei num. 12 & 20 Esbrem & Ebren. Ad prius cœnobium Cluainfertense cum Philtanus S. Brendanum patruum adiisset, ducta secum vxore prægnante, natus illic est S. Furseus, qui in altera insula iam prouectior Confessarium habuit S. Meldanum, de quo Cathaldus Maguir scriptor Hibernicus apud Colganum ita tradit ad XVI Ianuarij: S. Meldanus Mac-Hua-Coin de lacu Oirbsen in Connacia fuit, [S. Fursei Pater spiritualis,] Synedrus, siue Pater spiritualis, S. Fursei. Imo & Furseus ipse iuxta lacum Orbsen monasterium extruxit in insula Rathmath, ex eius nomine hactenus Hill-Fursa appellatum. Dicitur autem S. Meldanus Mac-Hua-Coinn, quod progenitus sit ex stirpe Connij, siue Constantini, celeberrimi apud Hibernos Regis.

[4] S. Meldanus ita inscriptus Martyrologiis Hibernicis Mariani Gormani, Cathaldi Maguir, & Dungalensi apud eumdem Colganum: [colitur apud Hibernos 7 Februarij.] S. Meldanus Mac-Hua-Coinn. In Tamlactensi est: S. Meldanus de insula Mac-Hua-Coinn. addit Calendarium Casselense, in lacu Oirbsen in regione de Hibhsean occidentalis Connaciæ. Ita Colganus ad IV Vitam S. Columbæ, notatione 72. & iterum hoc VII Februarij, vbi de S. Meldano agit: eademq; notat. 12 citat Martyrologia, verbis nonnihil mutatis. Eumdem autem Meldanum opinatur apparuisse inter Angelos S. Furseo, atque eius reliquias in Galliam ab hoc translatas.

[5] In Vita S. Cuthberti apud Capgrauium, referuntur duo in Scotia Pontifices Meldanus & Eatanus fratres germani matris eius, [Videtur alius ab eo Meldanus auunculus S. Cuthberti?] quæ cum eisdem aliquamdiu conuersata, relicto sub eorum custodia filio Cuthberto, Romam profecta est: diciturque hæc progenita patre Muriardacho Rege diuite & potente, ex regali Hiberniensium prosapia; ac matre Sabina, pro vitæ sanctitate & miranda conuersatione Sancta celebrata. Quæ XX Martij die S. Cuthberti natali examinanda. Colganus hunc eumdem esse Meldanum scribit, de quo hic agimus, &, qui eius frater appellatur, Eatanum Beanum alibi dici; eosq; in Britannia etiam vixisse: atque iterum cum S. Nassadio, quem conijcit tertium fratrem esse, coli XXVI Octobris, quo die hæc tradit ex Martyrol. Tamlactensi: Festum SS. Nassadij, Beoani, & Meldani. Tres Sancti de Britannia, & in vna Ecclesia sunt, nempe in Tamlacta-Vmhuil in regione Hiuechiæ in Vltonia iuxta lacum Bricreann. Eos autem ibi die illo coli putat Colganus, quia ibi sepulti sint. At neque inde sublati videntur fuisse cum illud scriptum est Martyrologium: vt proinde alius videatur esse Meldanus: &, si Capgrauio fidendum, potius dicendus auunculus S. Cuthberti, iunior altero illo Medano Fursei Confessario: cum hunc velit Colganus ante annum DLXXX floruisse, tempore S. Columbæ Abbatis, anno DXCV mortui.

[6] Mirum est in Martyrologiis tam variis, tot Ecclesiarum Gallicarum ac Belgicarum, nomina S. Meldani ac sociorum saltem hactenus a nobis reperta non esse: forte memoria eorum periit vna cum cultu reliquiarum, de quibus ita Desmayus scribit in Vita S. Fursei Gallice a se edita: [Reliquiæ eius perierunt.] S. Furseus corpora SS. Beodani & Meldani, quæ ex Hibernia secum asportauerat, sepeliri curauit Peronæ in ecclesia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli. In qua autem loci huius parte pretiosus iste thesaurus lateat, vel temporum iniuria, vel maiorum nostrorum tantæ rei indormientium incuria, hactenus ignoramus. Olim ad Vitam S. Fursei reieceramus memoriam S. Medani ad XIV Nouembris, quo die Hermannus Greuen in auctario Vsuardi refert S. Modanum. Verum is in Breuiario Aberdonensi dicitur Middanus Episcopus, siue Abbas, Confessor, Patronus de Fillorth in Scotia sub Rege Conrano anno DIII. vt is ab hoc diuersus iam nobis esse videatur, quātum in rebus obscuris fas est arbitrari. Fuit & Meldanus de Cluain-Chembre discipulus S. Patricij, in huius Vita tripartita, eaque quam Iocelinus scripsit: eum dicit Colganus coli XXVIII Ianuarij, & XXVI Octobris.

HISTORIA APPARITIONIS S. MEDANI,
Ex Vita S. Fursei.

Medanus, sive Meldanus, Episcopus Hibernus, Peronae in Gallia (S.)

ex vita S. Fvrsei.

[1] Beatus tunc Furseus sursum adspiciens, vidit immensa agmina eximia claritate fulgentia, Angelorum ac præcedentium sanctorum hominum, qui aduolantes, quasi alis, [S. Medanus apparet S. Furseo inter Sanctos & Angelos] immensa coruscatione circumdederunt eum, omnem formidinem ignis ac dæmoniorū terrores procul abigentes: Conspicit quoque duos venerabiles viros illius prouinciæ, in qua ipse vir Domini Furseus natus erat, quorum vnus Beanus, alter Medanus vocabatur. Hæc videns quasi obiisse credebat. Hos Præsules cunctorum memoria vsque ad nostra tempora celebrat: qui propius ad illum accedentes loqui ad illum familiariter cœperunt, dicentes ei propria nomina sua.

[2] Tunc adspiciebat magnam cæli serenitatem, & duos Angelos proximam cæli iucunditatem repetentes, [ choris canentes,] & quasi per ostium æthereum intrantes; & erumpente circa illos mira magnitudine claritatis, audiebātur quasi per quatuor choros cantantium multitudines Angelorum, ac dicentium: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. [Isa. 6. 5.] Tunc anima illius dulcedinem superni modulaminis ac sonitum ineffabilis lætitiæ vltra cælum sonantis intendente, circumfundunt eum Angelorum quoque agmina stantia a dextris eius; de quibus vnus ait: Scis vbi agitur hæc lætitia & gaudium? Illo respondente se nescire, sanctus Angelus respondit: Apud supernum conuentum, vnde & nos sumus. Tunc mens omnem laborem tribulationis obliuiscens, immensa complebatur lætitia: quia superna audiens carmina clarius & modulatius resonare, pro se solo decantari reputabat, admiransque ait: Magnum est gaudium hæc auscultare carmina…

[3] [iubet eum ad corpus redire,] Tunc prædictos Sacerdotes, cum ingenti claritate a secreto cæli procedere, Angelica forma radiantes, ad se venire conspicit: ac sibi ad seculum redire præcipiunt. At ille tacens, & huius nuntij tristitia stupefactus, in momento reuersus est, sanctis Angelis eum reducentibus. Præfati vero viri venerabiles spatium poscunt cum eo loquendi, & dicunt: Quid times? Vnius diei iter est, quo laboraturus es. Prædicans ergo omnibus annuntia, quia in proximo est vindicta. B. Furseo interrogante de mundi fine, aiunt finem creaturæ iam tunc non esse, quamuis in proximo sit; [reuelas multa,] sed famis &

[8]

mortalitatis plagis humanum genus esse vexandum: quod etiam signo solis, radios suos anno præterito abscondentis, & in modum lunæ iugiter splendentis, significatum est. [futuras calamitates] Duo vero genera sunt famis, vnum in abundantia sapientiæ, intelligendique verbum Domini, & non implendi: aliud vero, in tenacitate mentis in abundantia diuitiarum: sed de vna radice amaritudinis generantur. Sicut enim auarus non impletur pecunia, quia auaritiæ amaritudo non sentit dulcedinem de perceptis bonis, inhiando ad ea lucra, quæ illicita sunt: sic etiam sermonis Domini dulcedinem, malitia & amaritudine occupatæ atque detentæ non sentiunt animæ. Mortalitas vero propter Dei patientiam modicum quidem detenta est: sed quicumque hæc signa vidit, vel monita sanctæ Scripturæ despicit, si non egerit pœnitentiam, mors illi in proximo est.

[4] Et quamuis omnibus diuina monita contemnentibus superni iudicis ira iam iam immineat, [ob peccata Doctorum & principum:] maxime tamen super Doctores Ecclesiæ, ac Principes furor illius iratus est: quia per quatuor res pereunt animæ fidelium; per huius mundi illecebrosa vitia, per suggestionem militantis diaboli, per negligentiam Doctorum, per mala exempla prauorum Principum. Doctores ergo, Prophetarum libros considerantes, intelligāt, & quale sit hoc tempus cognoscant. Viri namque dimidij operis sunt: [quæ Doctorum:] quia per omnipotentis Dei misericordiam alij largitatis gratiam sunt adepti, sed carnis incontinentia sunt lubrici: alij vero corpore quidem sunt casti, sed auaritiæ æstibus sunt cupidi: alij quoque gratiam habent lenitatis, sed rancore animi sunt pusillanimes: alij autem non recordando iniurias suas, cito ignoscunt, sed minus cor caute custodiendo, citiusque irascendo, rixas prouocant: alij, quod Deus singulis illis largiendo donauit, in hoc, quasi proprio labore acquisitum sit, gloriantur: alij vitia, quæ se impugnabant, corde deuincunt vigili, sed bonorum operum instantia virtutes obtinere negligunt.

[5] Sunt quoque nonnulli, qui spiritualibus vitiis impugnantur, sed his omissis, corpus in abstinentia affligunt; verbi gratia, nocturnas illusiones, vel leuia quȩque, crimina grauia existimantes; superbiam vero, quæ Angelos de supernis deiecit, pro nihilo computantes, vel auaritiam, quæ primum hominem de paradisi expulit amœnitate, non execrantur: nec inuidiam, per quam fratricida Cain fratrem suum Abel interfecit: falsum quoque testimonium, [alia quoque grauia.] per quod Saluator damnatus est, aut blasphemiam non abominantur: nec considerant, quales vel quantæ vindictæ super eos qui talia egerunt superpositæ sunt. Multi enim cibis, quos Deus ad percipiendum cum gratiarum actione creauit, abstinentes, hæc nefanda quasi licita sumunt, hoc est, superbiam, auaritiam, inuidiam, falsum testimonium, blasphemiam: per quæ detrahendo, quasi carnes proximi cum sanguine illius comedunt: & quæ leuiora sunt in Dei iudicio, grauius iudicant; grauia vero, leuiora putant. Omnis ergo Doctor singulis vitiis congrua debet opponere medicamenta. Nam qui hæc vitia leuiora esse aut gula aut fornicatione existimat, animarum inimicus potius, quam doctor iudicandus est.

[6] Curatio ergo superbiæ, est increpatio coram omnibus, humiliatioque crebra in luctu & cinere. [Qui curari possint.] Auaritiæ quoque medicamentum; est largitatis dispensatio. Inuidia vero per beneuolentiā & benignitatem medicinatur. Falsum autem testimonium qui dixerit. humiliter confiteri, & in quem falsa congessit verba, ab eo indulgentiam supplicare conuenit. Blasphemiæ quoque malum, medicamento simili sanatur, id est, per humilitatem subiectionis, & linguæ ab omni inutili locutione refrenationem, atque per orationis instantiam. Contraria enim vitia contrariis virtutibus sanantur. Nec satis est corpus affligere, si animus a malitia & nequitia non curatur, Principes ergo & Doctores Ecclesiæ Christi, animas fidelium ad pœnitentiæ lamentum post culpas prouocent, & eas spiritali pastu doctrinæ, ac sacri corporis & sanguinis participatione, solidas reddant. Nolentes vero excommunicēt, ne reatum damnationis de neglectis sustineant, ne vlmum pro vite, & alnum pro oliua plantent; dum plus terrenum & infructuosum laborem diligunt, quam caritatē Dei, quæ omnium radix & culinus esse dignoscitur bonorum operum.

[7] Contra Doctores irascitur Dominus, eo quod diuinos libros negligentes, curas huius mundi cum omni dilectione agunt. Si enim legentes Prophetarum dicta intelligerent, nec is qui a mortuis resurrexit plus timoris atque compunctionis audientibus inferre potuit. Sed nemo est qui prohibeat, aut qui propellat. [Superbia omnium malorum caussa.] Rex enim & Sacerdos, vnusquisque secundum hoc quod scriptum est, quod sibi rectum videtur, hoc facit. Caussa vero & radix omnium malorum est superbia. [Iudic. 17. 6.] Populus enim contra regentem erigitur, Clerus contra Sacerdotem monachi contra Abbatem, filij contra parentes, iuuenes contra seniores, superbiendo diuersa sentiunt. Sed sicut vnusquisque eorum subiectus Prælato sibi non didicit obedientiam humilitatis exhibere, sic iusto Dei iudicio agitur, vt illi ceteris prælato nullus humiliter subdatur: & quod ab illo superbiente alius iniuste sustinuit, ille ab alio per districti iudicis iustitiam dolens sufferat. Malum ergo superbiæ, quod supernam Angelorum curiam destruendo corruperat, præsens quoque seculum inordinate peruertendo destruit.

[8] His dictis a B. Beano & Meldano, supernum illud Angelorum simul cum ipso Beano & Meldano in cælum receptum est agmen; [S. Meldanus redit in cælum.] beatoque Furseo cum tribus Angelis solis ad terram reuersuro, maximus appropinquabat ignis. Sed Angelus Domini, sicut & ante, medium diuidens findebat ignem… Egressus inde B. Furseus verbum Dei per vniuersam Hiberniam prȩdicabat, & ea, quæ viderat vel audierat, omnibus populis Scotorum annuntiabat.

DE S. PETRO MONAC. IN MONOBATIS.

[Commentarius]

Petrus, monachus in Monobatis (S.)

Avctore G. H.

[1] Græcorum Menæa Sancti huius itæ suggerunt nomen, VII Februarij: Μνήμὴ οὗ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Πέτρου οὗ ἐν μοναβάτοις ἀγωνισαμένου. [S. Petrus] Memoria Sancti Patris nostri Petri, [in Monobatis] qui decertauit, siue exercitatus est, in Monobatis, siue solitudine. Græce namq; μόνος solus, singularis, μόνιος siue μόνιὸς, idem atque μοναστικὸς, vel μονήρης Solitarius, solitudines captans; [siue solitudine,] & μονόβατα loca solitariorum, seu solitarium incessum habentium.

[2] Ioannes Moschus in Præto spirituali cap. 9 narrat Inuentionem corporis Petri solitarij sancti Iordanis: qui is esse videtur, de quo agunt Menæa. Narrauit, inquit, venerabilis Pater noster Abbas Gregorius, [num eius apud Moschum mentio,] Archimandrita monasterij sancti Patris nostri Theodorij, quod positum est in eremo sanctæ Christi Domini nostri ciuitatis, mihi scilicet & Fratri Sophronio Sophistæ, dicens: Cum ædificare inciperem templum S. Quirici in Phaselide, [Gregorio Abbati] effodiens templi fundamenta, apparuit mihi in somnis monachus quidam magnæ vt videbatur, abstinentiæ, indutus palma, [apparentis,] ferensque in humeris paruulum colobium de psiathio, dixitque mihi voce mitissima: Dic, Abba Gregori, numquid post tantos labores tantamque abstinentiam debuisti me extra templum,

[9]

quod ædificas, dimittere? Ego autem senis vocem habitumque reueritus, [& reprehendentis neglectum corporis,] aio ad illum: Non, Domine, absit a me, vt hoc faciam. Et ille: Vere hoc fecisti. Dixi autem ad illum: Quisnam es tu, Domine? Ego, inquit, sum Petrus solitarius sancti Iordanis. Itaque surgens mane perrexi, & quæsiui fodiens circa templum. Cumque foderem, inueni corpus eius ita iacens, sicut illum in somnis videram. Constructoque oratorio feci monumentum præclarum in dextera templi parte, & illic eum deposui, De S. Theodosio Cœnobiarcha eiusque in solitudine monasterio egimus XI Ianuarij: [dein eleuati.] de S. Quiriaco, qui hic Quiricus dici videtur, & istic mentio facta, & agetur plenius XXIX Septembris.

DE S. COLIANO, EPISCOPO ADRIÆ IN ÆMILIA.

[Commentarius]

Colianus, Episcopus Adriae in Aemilia (S.)

G. H.

[1] Adria nobilis quondam vrbs Italiæ in Transpadana Æmilia, [Adriæ] intra fauces Padi fluminis, non procul a mari sita, quod ab eius nomine Adriaticum est dictum. Episcopali dignitate creditur statim exornata, [antiqua sedes Episcopalis:] atque fidem Christi cum vicinis vrbibus amplexa est. Quæ deinde Sedes auctoritate Ioannis X Pontificis Romani Rodigium, seculo Christo decimo a Paulo Adriensi Episcopo extructum, translata est. Quinam Adriæ fuerint Episcopi, non liquet. Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, agens de Adriensi Episcopatu, ante dictum Paulum, duos tantum fatetur se potuisse Episcopos expiscari: Gallionistum, cuius meminit Hieronymus Rubeus in Historia Rauennate lib. 4, & Leonem ex priuilegio Nicolai primi Papæ: priori aßignat annum DCXLIX, posteriori DCCCLX.

[2] In antiquo Martyrologio MS. cui Bedæ nomen præfigitur, quod etiamnum quotidie legitur in illustri Ecclesia Aquisgranensi, ista habentur VII Idus Februarij: Et Coliani Episcopi Adriæ Æmiliæ. Reliqua nos latent. [S. Colianus Episcopus.] Solum hæc suborta est dubitatio, num hic Colianus Vghello & Rubeo forsan foret Colianistus siue Calionistus, aut Gallionistus. Interfuit hic Concilio Lateranensi sub S. Martino Papa, [an Calionistus] cumq; aliis amplius centum Episcopis, Typum Constantis Imperatoris proscripsit, Monothelitarum hæresin, eiusq; propugnatores, Cyrum Alexandrinum, Sergium, [sub S. Martino Papa?] Paulum & Pyrrhum Constantinopolitanos Patriarchas, condemnauit anno DCXLIX. Inter nomina eorum qui Concilio subscripsere, hoc varie expressum in exemplaribus est: dicitur enim Gallionistus, Callionistus, & Calionistus, Hadrianensis, & Adrianensis Episcopus. De ea Synodo sæpius egimus, & nuper VI Februarij ad Vitam S. Amandi per Philippum ab Eleemosyna: plenius acturi ad Vitam S. Martini Papæ XII Nouembris.

DE S. RICHARDO REGE APVD ANGLO-SAXONES IN BRITANNIA

an Chr. DCCXXII.

Commentarius præuius.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I Familia S. Richardi piissima. Eius, filiorumq;; SS. VVillibaldi & VVunibaldi Vitæ historia.

[1] Qvod in multis Sanctorum Actis obseruamus, sæpenumero eiusdem familiæ plures viros fæminasq; vitæ sanctimonia excellentes reperiri; id Anglo-Saxonibus, quo primum tempore fidem Christi amplexi sunt, decus propriū fuit. Ita Goscelinus monachus in Vitis Sanctorum describendis apprime gnauus, quam plurimos Cælitibus adscriptos enumerat III Februarij consanguineos S. Wereburgæ, filiæ Wulfheri & S. Ermenildæ Regum Merciorum: [S. Richardus pater S. VVilburgis, & SS. VVillibaldi & VVunibaldi.] quam Wereburgam istic diximus subinde pro Walburge sumi, filia S. Richardi, de quo hic instituimus agere: de S. Wallurge acturi XXV Februarij. Fuerunt huic Richardo sancti filij duo, Willibaldus Episcopus Eystadiensis in Germania, & Wunibaldus in illius diœcesi Abbas Heidenheimensis, vbi etiam S. Walburgis eorum soror Virginibus præfecta. Coluntur autem VVillibaldus VII Iulij, VVunebaldus XVIII Decembris. De S. Bonifacio eorum consanguineo infra dicemus.

[2] Acta S. Richardi dolemus ab nemine coæuo, æque ac filiorum, conscripta, [Vita eius illustranda ex horum Actis,] aut certe intercidisse. Ea vt cumque, ex S. VVillebaldi Hodœporico (is titulus Actis, quibus variæ illius peregrinationes expressæ) & Vita S. VVunebaldi conabimur supplere. Vulgata ea primum tomo IV Antiquæ lectionis Henrici Canisij, quæ cum aliis codicibus MSS. collata, ad cuiusque natalem edemus. Hic quæ eorum fides sit atque auctoritas, obiter indicandum. Ab eodem vtraque auctore conscripta fuisse innuit tum stylus genusq; orationis prorsus simillimum; tum Prologus Hodœporici, in quo vtriusque Acta Presbyteris & Abbatibus dedicantur; tum denique hæc in Vita S. VVunebaldi verba: Quæ nuper de gestis venerandi viri Willibaldi Episcopi composuimus, [scriptis ab eadem] nunc ad alia fratris sui gloriosæ vitæ colloquia properando gradiamur. Ac deinde, sicut in alia fratris textura enarrauimus. Fæminam se auctor fatetur in Hodœporico, [fæmina,] & fragili sexus imbecillitate corruptibilem, nulla prærogatiua sapientiæ suffultam, aut magnarum virium industria elatam; sed spontanea voluntatis suæ violentia coactam, non temeritatis audacia fretam &c. additq; se, [cum ipsis viuente,] ipso Willibaldo vidente & referente, de oris sui dictatione audire, & nihilominus scribere duobus Diaconibus testibus, & simul audientibus IX Kalend. Iulij; ac sub finem repetit, se ea ex illius ore perscripsisse in monasterio Heidenheim. Ad quæ Glossographus in Rebdorfensi codice apud Canisium adscripserat, [forte S. VValburge,] hinc coniici S. Balpurgam, seu VValburgem, scripsisse hanc Legendam, quia etiam in prologo asserit se esse de parentela S. Billibaldi: dum se, indignam tamē, de illorum genealogiæ stirpe, non aliunde, prognatam ait. Vbi iterum in glossemate margini adscripto, forte hæc illustris fæmina S. Balpurgis fuit. Medibaudus in Rhythmis de S. VValburge XXV Februarij edendis testis est, hanc vtriusque fratris breuiter, sed veraciter, conscripsisse Vitam insignissimam. Idem scribit Adalbertus, de quo mox agemus. Dubios interim nos reddunt hæc in Vita S. VVunebaldi verba: Compertam atque conscriptam atque ex breuitate transcursam Vitam B. Wunebaldi Christi Confessoris, quod a sorore eius, & ab aliis venerandis viris, qui illi per familiaritatem & amicitiam coniuncti fuerunt, præsertimque ab eis, qui illi in discipulatu & magisterio subditi fuerant, relatione didiceram. Illa vero, quæ nunc capitulamus, atque disputamus, oculis nostris vidimus.

[0]

Translationi quoque corporis S. VVunebaldi ad monumentum nouum scribit adfuisse S. Willibaldum fratrem Episcopum & sororem eius, quæ post obitum beati viri monasterium habebat. Quæ, nisi ab alio quopiam adiecta velimus, [aut alia eorum consanguinea.] eam Vitam innuunt a S. VValburge non fuisse conscriptam. Fæminam tamen se prodit opaca mentis ignauia præpeditam. Ceterum, quod huc facit, antiqua hæc, & ab oculatis testibus conscripta Acta omnem prorsus merentur fidem, siue eorum auctor fuerit S. VValburgis, seu sub hac Abbatißa sanctimonialis Heidenheimensis eius consanguinea, seu denique quispiam alius eadem continuarit.

[3] Floruit apud Eystadienses Reginoldus XI Episcopus, quem ferunt ei Sedi præfuisse ab anno DCCCCLXV, [Aliam Vitam S. VVillibaldi videtur scripsisse] ad annum eiusdem seculi LXXXIX. Hunc Bruschius libro de Germaniæ Episcopis tradit scripsisse Vitas SS. Nicolai, Blasij, Willibaldi item ac Wunibaldi fratrum. Henricus Canisius ad calcem tomi IV Antiquæ lectionis aliam Vitam S. VVillibaldi edidit, cuius auctorem facit hunc Reginoldum Episcopum, coniectura, [Reginoldus Episcopus:] inquit, pene certa: quam coniecturam variis argumentis confirmat. Contra animaduertit Gretserus noster in catalogo Episcoporum Eystadiensium, esse quæ persuadeant Reginoldum huius vitæ auctorem non esse. De his alibi.

[4] Huic alteram Vitam, seu potius Itinerarium, adiungit idem Canisius ex codice MS. monasterij Oxenhusani, cuius auctor hactenus incognitus, [aliud Hodœporicon auctor incertus,] procul dubio (inquit Canisius) habuit Hodœporicon prius a sanctimoniali Heidenheimensi conscriptum: quod stylo paullo limatiore recisis plurimis, additisque nonnullis, haud inscite interpolauit.

[5] Inter Abbates Heidenheimenses clarus doctrina extitit Adalbertus, [Gesta Eystadensium & Heidē hemeinsiū] temporibus Eugenij III & Adriani V Pontificum. Huius extat de Sanctis Eystettensibus & Heidenheimensi monasterio commentariolus a Gretsero lib. 2 Obseruationū Eystettensium cap. 7 editus, ex quo infra promemus epitomen Vitæ S. Richardi, quam auctor præfatur ex scriptis S. Walpurgæ Virginis a se contractam esse; [Adalbertus Abbas:] reliquam vero lucubrationem de SS. VVillibaldo & VVilnibaldo contextam esse ex commentariis de rebus fratrum suorum a S. VValburge scriptis. Plurima autem, quæ Adalbertus adfert, in Actis supra memoratis continentur, vt videatur ea S. VValburgi adscribere.

[6] Philippus Ecclesiæ Eystadiensis Episcopus XXXIX, anno MCCCXXII, [Vitam S. VVillibaldi Philippus Episc.] die Februarij XXV vita functus, Vitam S. VVillibaldi admodum prolixam scripsit, quam Gretserus fusiorem reddidit, additis obseruationum duobus libris, in quibus plurima a Philippo tradita, aut reiicit, aut modeste dißimulat, aut dextre exponit.

[7] Demum Rebdorffensis monachus incerti nominis, Diuos Eystettenses aliquot sermonibus laudauit, quos ex codice MS. Rebdorffensi vulgauit Georgius Stengelius noster. [sermones de his Sanctu monachus Rebdorffensis.] Auctor non adeo antiquus est, vtpote qui Maximilianum Regem Romanorum in Flandria captum referat, ac voto visitandi S. VVillibaldum facto, liberatum. De auctoribus variis Vitæ S. VValburgis accurate dicemus XXV Februarij. Atque ex hisce circa Vitam S. Richardi nonnulla hic discutiemus, satis alioquin intricata, dein aliquot vitæ eius epitomas seligemus.

[8] De ipso enim Richardo, vt diximus, pauca ex instituto scripta olim, [Duplex cōpendium Vitæ S. Richardi,] & nonnisi aliquot post eius obitum seculis. Ex iis est compēdium Vitæ, quod infra damus, a Surio ad VII Februarij, a Baronio ad annum Christi DCCL numer. 4, & Italice a Cæsare Franciotto de SS. Lucensibus, & Siluano Razzio de SS. Hetruscis editum. Id paßim Epitaphium appellatur ob versus aliquot adiunctos. Aliam vitam perbreuem iungemus ex Passionali MS. cœnobij Budecensis Canonicorum Regularium prope Paderbornam in VVestphalia, a Ioanne Gamansio nostro inde submissam. In ea refertur occasio corporis eleuati, partisq; sacrorum cinerum in Germaniam translatæ. [& miracula.] Addemus demum nonnulla miracula ex Franciotto, Latine reddita.

§ II Ætas S. Richardi & filiorum.

[9] Antiquum hoc & impolitum epigramma Heidenheimij olim legebatur, a Gretsero lib. I Obseruationum cap. 7 editum:

Hic Wunibaldus, Richardi filius almus,
Qui regnum Anglorum mox linquens, [Heidenheimij monasterij extructi anno 750,] hoc monachorum
Claustrum fundauit, Benedictique rigauit
Nomine, septingento, quinquagesimoque anno.

Quod epigramma, quamuis non existimemus ab auctore coæuo factum, domesticam tamen & satis solidam in obseruato temporis charactere auctoritatem obtinet; quod istic erecti olim cœnobij annus ex Principum priuilegiis, fundatorumq; donationibus potuerit accuratius sciri. [1 Abbas annis 10 S. VVunibaldus,] In hoc autem Heidenheimio Wunibaldum decem fere annos Abbatem fuisse legimus in Actis mox ab illius obitu conscriptis: vnde Gretserus loco citato, Raderus tomo III Bauariæ sanctæ, Carolus Stengelius in huius a se edita Vita, inferunt eum anno DCCLX vita functum esse. Verum cum vltimus dies vitæ illi fuerit, feria sexta, vna hebdomada ante Natalem Domini, [videtur obiisse anno 761,] siue XVIII dies Decembris, ac postridie sepultus sit sabbato XIV Kalendas Ianuarij; necessario vixisse dicendus est ad annum sequentem DCCLXI, quo cyclo Solis XIV, littera Dominicali D, Natiuitas Domini & dies XVIII Decembris in feriam sextam, & XIV Kalendas Ianuarij in sabbatum conuenerunt, vt aut minor aliquis numerus vnius alteriusue anni a Poëta fuerit neglectus, aut Heidenheimium aliquamdiu ante extrui sit cœptum, quam monachis istic collectis censeatur datus Abbas VVunibaldus.

[10] His positis, quia in eadem Vita S. Wunibaldus tunc cum moreretur, traditur fuisse annorum LX ætate, [anno ætatis 60, natus anno 701,] recte inferimus circa annum Christi DCCI natum esse, & S. VVillibaldum fratrem, quem triennio iuniorem fuisse ex tempore suscepti Episcopatus infra constabit, circa annum DCCIV. [& S. VVilibaldus anno 704:] Atque hinc S. Richardi manifesta est ætas. Nam, vt in Hodœporico priore S. VVillibaldi legitur, VVunebaldus nondecim, id est decem ac nouem, annorum ætate iam grandæuus, & ipse VVillibaldus, [cum iis patria exit S. Richardus anno 721,] cum ad lanuginem & pubertatis adolescentiam peruenisset, sedecim iam natus annos, animum S. Richardi parentis, ad longam versus limina Apostolorum suscipiendam peregrinationem, expugnarunt. Ea exposito iam annorum calculo sub initium æstatis anni DCCXXI cœpta nobis videtur, & sequente DCCXXII S. Richardi obitu retardata. [obit anno 722:] Qui annus ex reliqua S. VVillibaldi peregrinatione, ac vitæ decursu, plane confirmatur.

[11] Anni peregrinationis VVillibaldinæ, iuxta Hodœporicon, quod de patria sua transiuit, decem fuerunt: [S. VVillibaldus diis peregrinatur:] quod de Roma, vsque dum Hierosolyma redux, in monte Cassino factus est monachus, anni septem; alibi octo: in eo dein monasterio decem annorum intercapedo trafacta. Ex monte ergo Cassino Romam venit VVillibaldus circa festum S. Andreæ anno DCCXL, & post Pascha anni sequentis in Germaniam ad S. Bonifacium Archiepiscopum Moguntinum, consanguineum suum, missus est a Pontifice Gregorio III, [in Germaniam mittitur anno 741.] eodem adhuc anno DCCXLI die XXVIII Nouembris defuncto. Hinc falli Carolum Stengelium colligimus, tradentem hanc S. VVillibaldi legationem susceptam anno DCCXLIV, ac differri debere discessum e patria ad anuum DCCXXIV, atque e vita migrasse S. Richardum anno DCCXXV. In hoc suo ex Italia regressu, Roma VVillibaldus (quod in eius Actis traditur) Lucam venit, vbi pater eius requiescebat. [inuisit sepulchrum S. Richardi patris.] Inde Ticino, Brixia, aliisque secundum illud Hodœporicon, vrbibus peragratis, venit ad Odilonem Ducem Bæuariæ, Suitgarium Comitem, ac tandem ad S. Bonifacium, a quo cum Suitgario Eystadium missus, locum habitationis explorauit selegitq;. Inde Frissingam reuersus, cum S. Bonifacio fuit vsque dum omnes simul iterum veniebant ad Eystet. Quæ omnia facta sunt, antequam Sacerdos anno DCCXLIV festo S. Mariæ Magdalenæ ordinaretur. [ordinatur Sacerdos anno 744,] Stengelius ea intra tres menses omnia constringit, & hanc vnicam ob rationem serius facta tradit, quæ triennio citius contigisse demonstrauimus. Sacerdos ordinatus, Eystadij anno integro permansit, tum ad fratrem VVunibaldum in Thuringiam missus, tribus ante natale S. Martini hebdomadibus in Episcopum consecratus est quadraginta & vnius annorum ætate. Annus is a Philippo traditur in eius Actis DCCXLV, [Episcopus Eystadiensis anno 745,]

[1]

quem confirmant, teste Gretsero, communis hominum persuasio, ac vetera monumenta; & iam tradita ratio ex Actis VVillibaldinis collecta. Idem Philippus, quem Bruschius aliiq; sequuntur, obitum eius coniicit in annum Christi DCLXXXI, ætatis eius LXXVII, [obit anno 781.] & administrati Episcopatus XXXVI: quæ nos dum certiora proferantur monumenta, sequemur.

[12] Hinc primo arguitur scriptor Vitæ S. Swiberti Episcopi primi Ferdensis, sub nomine Marcellini Presbyteri huius discipuli editæ. Hic enumeraturus XII Apostolicos viros ex Britannia in Frisiam missos, ita scribit: [Menda pseudo-Marcellini in Vita S. Suiberti,] Fuerunt autem hi missi VVillibrordus, Suibertus, Acca, VVigbertus, VVillibaldus, VVunibaldus, Lebuinus, duo Ewaldi, VVerenfridus, & ego minimus omnium Marcellinus, qui hanc historiam, sicut & VVillibrordi, conscripsi. Omnes præfati Presbyteri ac Sacerdotes fuerunt, ac sanctissimus Adelbertus Leuita … Igitur præfati duodecim prospero vento in VViltenburg, seu Traiectum, aduehuntur anno sexcentesimo nonagesimo, Pontificante Romæ Apostolico viro S. Sergio anno suo tertio. scilicet Presbyteri hic nominantur, antequam nati, VVunibaldus ac VVillibaldus; de quibus hæc adduntur: S. VVillibaldus Orientalem Franciam adiens, Aureatensis, siue Eystatensis, Episcopus effectus est. S. VVinnebaldus frater eius Hyndelamensis Abbas est ordinatus. Quorum germana fuit VValburgis. Vtrumque illum, cum is scriberet, anno (vt præfatur) post S. Bonifacij obitum quarto, Christi DCCLIX, adhuc superstitem, Sanctorum catalogo adscribit. Baronius dicto anno DCXC, resert num. 8 inter Apostolicos viros in Frisiam missos SS. VVillibaldum & VVunebaldum, quos deinde anno DCXCVII creatos Prælatos scribit num. 9, VVillibaldum Eystatensium Episcopum, VVinibaldum Heyndelamensem Abbatem.

[13] Secundo emendandus est Othlonus in Vita S. Bonifacij, aliquot seculis eo iunior: [Othloni in Vita S. Bonifacij,] quem tradit in prouinciam patriamque suam misisse exinde tam fæminas, quam viros religiosos, scientiaque varia imbutos, plures venire fecisse, suique laboris onus inter eos diuisisse. Inter quos erant præcipui quidam viri Burchardus & Lullus, VVillibalt, & VVunibaldt frater eius, VVitta & Gregorius: fæminæ vero religiosæ, matertera scilicet S. Lulli Chunigilt, & filia eius Berathgit, Chunidrut & Tecla, Lioba & VValtpurgis soror VVillibaldi & VVunibaldi. Baronius iterum, ob hæc Othloni verba, statuit anno Christi DCCXXV primum a S. Bonifacio euocatos SS. VVillibaldum & VVunibaldum in Germaniam venisse: quæ ex Hodoeporico & Vita VVunibaldi refutata sunt.

[14] Denique improbantur, quæ in priore Vitæ S. Richardi compendio, siue eius epitaphio, traduntur, scilicet Richardum parentem cum filiis ex Anglia in Germaniam ad S. Bonifacium abiuisse, [scriptoris epitaphij S. Richardi:] filiisq; apud eum relictis Alpes solum transiisse, & longis voluntarie peractis exiliis Lucæ diem extremum obiisse. Baronius eadem denuo statuit anno DCCL, relato ibidem num. 4 dicto S. Richardi epitaphio: [quos Baronius secutus;] atque idem repetit in Notis ad Martyrologium Romanum VII Februarij, vbi addit S. Richardum vixisse temporibus Zachariæ Papæ, qui sedere cœpit anno Domini DCCXLI. Verum idem Baronius ad calcem tomi XII in Addendis & Emendandis ad annum DCCXXV scribit, post hæc edita emersisse in lucem & typis edita triplicia Acta S. Wilibaldi, [errores emendat.] nec non Winibaldi atque Walpurgæ a Canisio collocata tomo IV Antiquæ lectionis, quibus quidem ista corrigenda sunt, eo quod Willibaldus non ex Anglia, sed ab vrbe Roma vocatus fuerit tempore Gregorij III a S. Bonifacio, & Winibaldus ab eodem Bonifacio, cum Romam est profectus, inde deductus. & ad annum DCCL emendat: Si certum tempus exploretur obitus S. Richardi, ex antiquioribus monumentis inueniri eum, subducto numero annorum eius filiorum aduentus in vrbem, contigisse sub Gregorio Papa II. scilicet vt statuimus anno DCCXXII. Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, VII Februarij, Franciottus in Vita S. Richardi, aliiq; recentiores errantem Baronium secuti sunt; at non dicta retractantem: vt vel ideo hæc longiori serie deducenda esse censuerimus.

§ III Patria SS. Bonifacij, Richardi ac filiorum, apud Occiduos Saxones in Britannia I.

[15] Beda lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 7, [S. Richardus viuit tempore SS. Ceaduallæ & Inæ,] postquam sanctos Reges Ceaduallam & Inam regno sese abdicasse, ad limina Apostolorum peregrinatos, vitamque Romæ sancte finiisse narrauit, subdit: Quod his temporibus plures de gente Anglorum nobiles, ignobilesque, laici & Clerici, viri ac fæminæ certatim facere consueuerunt. Inter hos nobiles numeramus S. Richardum eiusq; filios. Vixit ille sub vtroque: sub Ina nati SS. Wunibaldus, Willibaldus, Walburgis. Mortuus est S. Ceadualla secundum Bedam anno DCLXXXIX, die IX Kalendarum Maiarum: illi eodem anno subrogatus Ina, qui deinde cognato suo Adelardo, regnum reliquit, Romamq; profectus est anno DCCXXVIII, [Regum Occiduorū Saxonum,] quem VI Februarij diximus, tenuisse has occiduorum Saxonum prouincias, Southamptoniam, Bercheriam, Wiltoniam, Dorsetiam, Somersetiam, Deuoniam & Cornwalliam: & quas adiecerat Ceadualla Southsexiam ac Suthreiam, insulamq; Vectam, deleto Australium Saxonum regno. Adiacent hæ prouinciæ Oceano Britannico, obiectæ Galliarum littoribus: [ad Oceanum,] atque in hæc Richardus ac filij de naui egressi, tentoria fixerunt in ripa fluminis, quod vocatur Sigona, iuxta vrbem, quæ vocatur Rotum. Ita Hodoeporicon antiquum S. Willibaldi, [e regione Galliarū.] in cuius altera Vita sub Reginoldi nomine, vrbs ea Rotumacum dicitur, vulgo Rotomagum, emporium celeberrimum ad Sequanam fluuium, quem Sigonam etiam appellat Fredegarius in Chronico cap. 20, 24 & 79, qui auctor eodem quo SS. Willibaldus & Wunibaldus tempore, vixit.

[16] Inter Clericos, quos Beda scribit certatim istis temporibus consueuisse peregrinari ad limina Apostolorum & exteras regiones, [consanguineus S. Bonifacius, & ipse feliiq;] censendus est S. Bonifacius, Archiepiscopus Moguntinus, qui S. Wunibaldo traditur in antiqua huius Vita carnali propinquitatis & sanguinis copulatione sociatus & glutinatus: vt eadem omnium statuenda sit patria, quam Wolfardus Hæsenrietænus, qui circa annum Christi DCCCC floruit, in Vita S. Walburgis Britanniam vocat. Huius eminentis, inquit, arboris ramus extitit Bonifacius. Eiusdem floridæatque frondosæ arboris Britannicæ rami ad nos vsque extitere protensi, [Britanni.] duo beati Confessores Willibaldus & Wunibaldus, cum castissima sorore Virgine Christi Walpurga. In ea autem Britanniæ parte habitarunt, quam tum Saxones incolebant: ita S. Wunibaldus in antiqua Vita, [exgente & terra Saxonica] voluit Saxonicam iterum propriæ natiuitatis terram visitare. & Vita S. Willibaldi Reginoldo attributa sic incipit: Originem egregij Confessoris Christi atque Pontificis Saxonica tellus excepit. qui, sicut mos est Saxonicæ gentis, coram Cruce Deo oblatus sanitatem recuperauit, vt tradit in Hodoeporico consanguinea illius auctor, quæ in Prologo se vocat indignam Saxonica de gente, istic venientium nouissimam. Ipse S. Bonifacius in epistola 1 ad Zachariam Papam tomo 1 Conciliorum Galliæ, [transmarina] se in Transmarina Saxonia natum & nutritum fuisse ait, in qua Ecclesia inprimis a discipulis S. Gregorij, id est, Augustino, Laurentio, Iusto, Mellito Archiepiscopis constituta & ordinata fuit. Fuerunt hi Archiepiscopi Cantuarienses, & coluntur Augustinus XXVI Maij, Iustus X Nouembris, Mellitus XXIV Aprilis, Laurentius II Februarij, vbi de eorum mißione egimus: iterum acturi XII Martij ad Vitam S. Gregorij. Ex quibus omnibus manifestum est, Saxoniam hic Britannicam, siue, vt S. Bonifacius ait, Transmarinam intelligi.

[17] Natus est S. Bonifacius Cridianti, nunc contracte Kirton, [S. Bonifacius Deuonius,] oppido Deuoniæ, ad fluuium Credenum, qui inde Exoniam defluit prouinciæ Metropolim, Romanis Iscam Danmoniorum, Anglo-Saxonibus Exanceaster, siue etiam a monachis Monketon, seu Monasterium, dictam. Hinc S. Bonifacius teste S. Willibaldo in Vita eius cap. 1, quinquennis directus est ad Monasterium, quod priscorum

[2]

vocabulo nūcupatur ad Estācastre, cuius erat Abbas Wolfhardus. Inde cap. 2 traditur missus ad Wynbertum Abbatem Nuiscellensem in Southamptonia; a quo & Abbatibus Wintra monasterij Disselburgij, [monachus in Southamptonia, S. Ina Rege,] aut Wisselburgij, & Beorwaldo monasterij Glastoniensis in Somersetia, aliisq; viris Ecclesiasticis ad S. Inam Regem, qui cum illis in Synodali Concilio, aderat, teste eodem S. Willibaldo cap. 4, euocatus est, atque imposita a Rege legatione ad Archiepiscopum Cantuariensem Berechwaldum, siue Bertowaldum est directus: dein, vt ibidē cap. 5 refertur, ne in locum demortui sui Abbatis subrogaretur, a S. Daniele Episcopo Wintoniensis vrbis in Hamptonia celeberrimæ, [& S. Daniele Episcopo VVintoniensi,] (de quibus & locis & viris plerisq; actum est ad Vitam S. Inæ § 4)acceptis commendatitiis Romam prosectus ad S. Gregorium Papam II, qui ab anno DCCXIV Ecclesiæ præfuit vsque ad annum DCCXXI, quo e vita migrauit XIII Februarij. Colitur S. Daniel Episcopus X Decembris.

[18] In eodem Occiduorum Saxonum regno habitarunt S. Richardus eiusq; filij. [In eiusdem regno habitarunt S. Richardus filiiq;,] Nam Saxonica de gente fuerunt, & Saxonicam propriæ natiuitatis terram habuerunt: cuius gentis occiduum regnum exteris magis notum erat & Saxonum præcipuum. Erant iidem propinqui, erant & consanguinei S. Bonifacij, in illo regno & nati & educati. Et vero S. Winibaldus in huius Vita præclaram indicat se regni illius habere notitiam, ob quam etiam antedictum Episcopum Wintoniensem beatæ memoriæ Danielem appellat. Atque in eadem qua S. Daniel Episcopus prouincia vixit, secundum Hodoeporicon sub Abbate Egbaldo, [S VVillibaldus monachus in Hamptonia,] seu Eguiualdo, in monasterio Waltheim, quod Bushwaltham, seu Forestamde Waltham modo dici arbitramur, vbi amplæ dein ædes Episcopi Wintoniensis extructæ. Denique inde Oceanum ingreßi nauigarunt in Gallias. Nam congruo æstatis tempore, vt refertur in Hodoeporico, prompti ac parati, sumptis secum vitæ stipendiis cum collegarum cœtu comitantium, ad loca venerunt destinata, quæ prisco dicebantur vocabulo Hamelea multa, [ex ea prouincia naues conscendunt;] iuxta illud mercimonium, quod dicitur Hambich. Locum indicat Beda lib. 4 historiæ cap. 16, vbi ait ostium fluminis Hamelea intrare pelagus Solēte interpositum inter Vectam insulam & terram Geuissorum, id est Occiduorum Saxonum. Hamble is nunc fluuius contracto vocabulo appellatur, & Hamble hauen, quæ istic Hamelea mutta (ita enim legendum arbitramur) ante dicebatur, vt reliquæ apud eosdem Saxones istic vrbes maritimæ adhuc nuncupantur: Porthmutum, Vimutum, Exemutum, Sidemutum, Dermutum, Plimutum, Volemutum &c. Nec procul abfuit Hamuich emporium olim situm ad interiorem sinum, in quem influit Alramus, Wintoniam ante præterlapsus, ad cuius vtramque ripam docet Cambdenus in Belgis illud stetisse, atque ad Bittern pagum, ostendi rudera, parietinas & fossas antiqui castri; e cuius cineribus commodiore loco Southamptonia extructa. In prouincia ergo Hamptonia natale solum S. Richardo eiusq; filiis verosimilius fuit. [istic probabiliter nati,] Inde nauigarunt in Gallias. In monasterio Walthamensi a quinto ætatis anno pietatem edoctus Willibaldus, in notitiam deuenit S. Danielis Episcopi Wintoniensis. Ab hoc acceptis commendatitiis litteris Romam iuit S. Bonifacius, in eius diœcesi, & forte vrbe Wintoniensi monasticam ante vitam professus, ex Deuonia eo missus: ex qua etiam prouincia parentes eiusdem S. Bonifacij oriundos fuisse non improbabile est. Certe ex regno Occiduorum Saxonum solam Southamptoniam prouinciam in sua diœcesi habuit Wintoniensis Episcopus Daniel: vt ad Vitam S. Inæ Regis § 4 docuimus. Pitseus, secutus Balæum, lib. de Scriptoribus Angliæ, S. Willibaldum Deuonium facit.

§ IV S. Richardi nobilitas, diuitiæ, Regia dignitas.

[19] Hic nodus ceteris difficilior usus, sed cœpta methodo ex antiquis scriptoribus soluendus. Beda lib. 4 historiæ cap. 12 tradit mortuo Occidentalium Saxonum Rege Conwalch siue Kenwalchio, (quod anno Christi DCLXXII contigit) accepisse Subregulos regnum gentis, & diuisum inter se tenuisse annis circiter decem: ipsisque deinde deuictis atque submotis Subregulis, [Ab anno 673 Subreguli plures apud Saxones Occiduos,] Ceaduallam suscepisse imperium: & cum hoc duobus annis tenuisset, Romam abisse, ibique vitam finiuisse: cui tum S. Inam succeßisse supra diximus: cuius tempore adhuc Subregulos istic aliquos fuisse certum est. Quot ante simul imperarint, nusquam legimus: imo alij paßim scriptores inter Kenwalchium & Ceaduallam memoratos solos a Beda Reges interponunt Escwinum & Centuinum ex priorum stirpe Regum oriundos. [ex iis Reges habiti, Escvvinus, Cētuinus,] Illius initium referunt ad annum Christi DCLXXIV, cui biennio post alterum volunt subrogatum. His tertium adiungit Regem Baldredum Cuthredus eorumdem Saxonum Occident alium regnum adeptus anno DCCXLI, [Baldredus] qui in diplomate, anno ⅠƆCCXLVII lato, Glastoniensi monasterio confirmat donationes priorum Regum Kentwynes, Baldredes, Ceadwallan, Ines, & Athelardes. Extat cum dicto diplomate in MS. codice Glastoniensi, Charta Baldredi Regis, scripta anno DCLXXXI hoc exordio: Omnia quæcumque secundum Ecclesiasticam normam iusto moderamine decernuntur, quamquam proprium robur iure obtineant, attamen, quia incertus humanæ vitæ status euidenter agnoscitur, paginis saltem in libris pro ampliori firmitate roborentur. Denique ego Baldredus Rex ob amorem cælestis patriæ, & indulgentiam criminum meorum, aliquam terræ portiunculam Hamgislo Abbati libenter ad supplementum honorabilis ecclesiæ B. Mariæ & S. Patricij confero, cum consensu Pontificis nostri Heddi (qui etiam eumdem venerabilem Hemgislum, Kentwino Rege consentiente, ibidem Abbatem pro fideli sua conuersatione constituit) & ceterorum cognatorum gubernacula regni regentium. [Rex cum aliis cognatis,] Prælargita vero terra est super verticem montis, cuius vocabulum est Pennard &c. subnotatur signum manus Baldredi Regis. Scripsit Hedde Episcopus. Subscripsit Aldelm Abbas: qui deinde factus est primus Episcopus Schireburnensis & colitur XXV Maij, vti S. Hedda VII Iulij. Meminit huius chartæ Vsserius cap. 6 Rerum Britannicarum. En Baldredus Rex, & plures cognati simul cum eo regentes, quos a Ceadualla submotos vult Beda. Inter eos fuit Athelardus frater Reginæ Ethelburgæ, nuptæ Regi inæ: qui eisdem monachis Glastoniensibus plurima prædia donauit, priuilegiaq; confirmauit, hortatu, vt ait, Baldredi & Athelardi Subregulorum: ex quibus Baldred Pennard sex hidas, [etiā S. Ina regnante,] Athelard Pohelt sexaginta hidas, eo annuente & confirmante, dederunt: & post Regem Inam & Reginam hac formula subscribunt: Ego Baldredus Rex confirmaui. Ego Adelard frater Reginæ consensi. Deinde subscribunt Beorthwaldus Archiepiscopus Dorobernensis, & Episcopi Daniel Wintoniensis & Fordredus Schireburnensis. anno, vt additur, DCCXXV. sed forte legendus XXI, [alij Subreguli:] ob Indictionem IV adiunctam. Hoc priuilegium protulimus ad Vitam S. Inæ §. 3. vbi etiam §. 1 egimus de Cissa Abingdonensis monasterij in Bercheria fundatore, Rege Occidentalium Saxonum a Cambdeno aliisq; habito, & § 5 de quodam Nun, qui propinquus Inæ Regis, cum eo contra Regem Walliæ anno DCCX bellum gessit. Hos tamen Cissam & Nun nonnisi Subregulos in regno Occidentalium Saxonum agnoscimus. Demum § 7 dedimus competitorem regni, postquam illud Romam abiens Ina reliquit, Oswaldum Clitonem, id est, iuxta Spelmannum in Archæologo, filium Regis eodem cum S. Ina proauo Cuthwino genitum; cuius proinde parens Ethelbaldus, Rex habitus, inter hos Subregulos necessario numerandus.

[20] Iam illustrem S. Richardi familiam eodem istic tempore fuisse patet ex Hodoeporico S. Willibaldi, [tum S. Richardus] quem triennem graui corporis aggrauatum ægritudine, parentes eius obtulerunt coram Dominica sanctaque Cruce Saluatoris. Quia sic mos est Saxonicæ gentis, [genere nobilis,] quod in nonnullis Nobilium bonorumque hominum prædiis non ecclesiam, sed sanctæ Crucis signum Domino dicatum, cum magno honore almum, in alto erectum,

[3]

ad commodum diurnæ orationis sedulitatem solent habere. Ibidem S. Willibaldus iam adolescens proposuit temporales rerum terrenarum diuitias deserere, [diues possessionibus,] & parentem S. Richardum a temporalis vitæ falsis diuitiarum prosperitatibus segregare. Qui tandem cum S. Wunibaldo, sumptis secum vitæ stipendiis, cum collegarum cœtu comitantium, [illustris famulitis,] in Galliam nauigarunt, & de naui descendentes castra metati sunt, & tentoria fixerunt, in ripa fluminis Sigonæ & c. Idem Willibaldus, in altera Vita Reginoldo Episcopo attributa, patrem, nomine Richardum, genere & rebus clarum, adiit, eique mundi contemptum & peregrinationem suadere cœpit. Similia leguntur in Vita S. Wunibaldi cum priore Hodoeporico scripta. Ibi hic illuster, nondecim annorum ætate, carnalium suorum affectum postponens, præsertimque propriam hæreditatis patriam contemnens, ignotas peregrinationis prædas probare, penetrareque maluit, quam præsentis vitæ huius falsis diuitiarum florere prosperitatibus: & sic sociatus comitatu patris & fratris, nauigauit in Galliam, vbi castra metantes paullisper lassata requiescebant membra.

[21] En nobiles erant, & genere clari, prædiis, aliisq; possessionibus locupletes, & famulorum comitatu illustres. Quidni ergo S. Richardus inter eos Subregulos, [inter Subregulos cēsendus,] quos S. Ceadualla Beda teste submouit, numerandus sit? Locus & tempus congruunt, nobilitas rerumq; temporalium affluentia adstipulantur: nomen ipsum Richardi, regium quid sonat Saxonum lingua; virum nempe potentis, diuitis, ac fortis indolis. Ita inter maiores Occiduos Saxones Cenricus & Ceolricus Reges, & postea Rex Brithricus primam nominis Richardi syllabam in suo gesserunt; posteriorem vero supra nominatus Subregulus Adelardus, & Inæ in regno successor Æthelhardus. Quod hic obseruatum volumus contra quosdam ἁγιομάχους, qui cum regno ipsum S. Richardi nomen expunctum volunt, tamquam a moribus ac consuetudine antiquorum Saxonum prorsus alienum. Eodem modo nomina filiorum regium splendorem præferunt, ex quibus Willibaldus, plurimum seu voluntarie audacem, vel promptum; & Wunibaldus, seu Winibaldus, audacem vel promptum victorem significat. Fuerunt Inæ Regi duæ sorores, S. Cuthburga & S. Quenburga, ambæ relicto regno temporali sanctimoniales, & forte Abbatissæ monasterij Winburnensis in Dorsetiæ versus Hamptoniam parte Orientali: cum quibus aliisue filia S. Richardi S. Walburgis, antiquis fere Walburga, vt Cutburga & Quenburga, dicta, aut vixit aliquamdiu vitam monasticam professa, aut certe magnam coluit amicitiam familiaritatemq;: vt in S. Liobæ consanguineæ suæ, atque istic in monastica disciplina exercitatæ, comitatu in Germaniam profecta sit. Coluntur S. Cuthburga XXXI Augusti, Quenburga & Lioba XII & XXVIII Septembris.

[22] Inter memoratos ergo a Beda, Ina, aliisq;, Subregulos censeri posse S. Richardum arbitramur, eadem cum reliquis stirpe regia Saxonum Occidentalium oriundum. [an Rex appellandus?] Præterea, vt ceteros Subregulos, ab aliiis paßim scriptoribus, & mox ibidem subsecutis Regibus, nomine Regio honoratos, ipsosq; eo titulo in subscriptionibus, post mortem etiam S. Richardi, vsos fuisse supra ostendimus, quidni regium illi nomen permittatur? Et quamuis ipse filiiq;, vt in aliena regione melius laterent, hanc suam dignitatem non publicarint; eam tamen ex scriptis S. Walburgis probari testatur Adelbertus Abbas Heidenheimensis in Commentario de restituto monachis Heidenheimio apud Gretserum de rebus Eystettensibus. [vti deinde a scriptoribus factū.] Quicumque, inquit, genus & vitam SS. Willibaldi & Wunebaldi voluerit agnoscere, ex scriptis S. Walpurgæ Virginis, quæ germana soror eorum erat, pleniter poterit ediscere. Scribit enim, quod Richardus Rex Anglorum pater eorum fuerit, qui, cum a puero semper Christianissimus extitisset, regnum & patriam dereliquit &c. Sed hæc S. Walburgis scripta, vel sub eius nomine vulgata, aut perierunt, aut adhuc delitescunt. Ex eisdem scriptis formatum est epigramma de S. Wunibaldo supra relatum, in quo hic dicitur Richardi filius, regnum Amglorum liquisse. Eodem modo S. Willibaldus ab anonymo Hasenrietano, qui seculo vndecimo sub Gebehardo & Gundecaro II Episcopis Eystettensibus floruit, prædicatur Regis filius, regnum mundi contempsisse &c. quæ traduntur a Gretsero in Heriberto XV Episcopo. Similia memorat Medibaudus in Rhythmis de miraculis S. Walburgis infra XXV Februarij dandis, quæ ante soluta oratione scripserat VVolfardus Hasenrietanus, vbi hæc habet:

Filia Regis erat, sed egenam se faciebat,
Diues vt in Christo regnaret semper in ipso.

Hæc in Prologo; quæ mox repetuntur hisce Rhythmis:

Quæ cum esset Regis nata,
Regales diuitias
Pro amore summi Regis
Penitus contempserat.

S. Bonifacium nobili prosapia Anglorum oriundum scribit apud Serarium lib. 3 rerum Moguntiacarum notatione 2 ad huius Vitam auctor anonymus, de eiusdem paßione, quam V Iunij integram dabimus. Eidem Bonifacio regium genus attribuunt versus antiqui in templo arcis Moguntinæ olim appensi, atque ita a Serario descripti:

E stirpe natus regia Bonifacius
      Britanniam vltro deserens
Auctoritate Pontificis summi fuit
      Apostolus Germaniæ.

Ita quoque S. Richardus, S. Bonifacij consanguineus, & trium aliorum Sanctorum parens, in Epitaphio Lucæ ad eius sepulchrum appenso, dicitur Rex sceptrifer Anglorum regnum dimisisse; Anglorum supposito nomine, quod regna apud Britannos Saxonica desiissent; & Heptarchia deleta, qui tunc rerum potiebantur, Anglorum Reges appellarentur. An etiam apud Saxones Orientales regnarit S. Richardus mox inquiremus.

§ V Fabulosa regna S. Richardo adscripta, & reiecta Num attribuendum ei regnum Saxonum Orientalium?

[23] Regem in insula Britannica S. Richardum fuisse scriptores Catholici paßim retulerunt; sed, quod vulgares indiculi Regum, quibus eum regnasse volunt seculis, nullum offerrent Richardum, dubij in varias abiuerunt opiniones. Quod itidem fecissent aliis supra relatis Subregulis, & Baldredo etiam, quem ex diplomatis Regum Inæ, Cuthredi, & ipsiusmet Baldredi, Regem fuisse demonstrauimus. [Non fuit natione Scotus] Thomas Dempsterus lib. 29 historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum, SS. Willibaldum, Wunibaldum & Walburgem, vti etiam S. VVinfridum postea Bonifacium dictum, natione Scotos affirmat, & sciri ex Historicis Anglicis Richardum Regem Anglorum eo seculo, & circa illa tempora nullum fuisse: quod argumentum iam soluimus. Quare istum Richardum primus vult fuisse Malduinum LV Regem Scotorum anno DCLXXXV extinctum, [idem qui Malduinus Rex anno 685 defunctus] XVI annis ante S. VVunibaldi natiuitatem, XX ante S. VVillibaldi; quibus multo iunior fuit S. VValburgis. Auctores a Dempstero citati, sunt Tritthemius, Bruschius, Cratepolius, Molanus, Posseuinus, Mormannus, Ioannes Frisius, neoterici omnes; &, quo præcipue gloriatur, Reginoldus Episcopus XI Eistattensis, Sturchandi successor, qui tribus Othonibus carissimus fuit, vitamque scripsit S. Willibaldi & Wunibaldi fratrum. Eam edidit Canisius hoc supra citato exordio: Originem egregij Confessoris Christi atque Pontificis VVillibaldi Saxonica tellus excepit: quam cum Scotica eamdem esse necdum docuit Dempsterus. Tritthemio vero aliisq;, occasionem erroris dedit Marianus Scotus, qui ad annum DCCXLIII allegat epistolam Zachariæ Papæ ad Bonifacium Scotum Moguntinensem Archiepiscopum, datam Kalendis Aprilis anno XXIV regni Constantini, sed imperij eius anno II, Indictione XI. Est ea prima epistola Zachariæ Papæ ad S. Bonifacium sed alibi nusquam in vlla editione Scotum appellatum: imo ipse Bonifacius, vt supra diximus, in sua ad Zachariam Papam epistola in Saxonia Transmarina se natum & educatum scribit.

[4]

[24] Philippus Episcopus Eystadiensis cap. I Vitæ S. VVillibaldi tradit, B. Richardum de nobiliori genere Saxonum per primitiuos patres suos originem trahere, natione Teutonicum existere, [neque Teutonicus Dux Sueuiæ] Ducem Sueuiæ, filium sororis Offonis Regis Angliæ; quo sine solatio posteritatis defuncto, communi Optimatum totius Angliæ voto electus in Regem, ad gubernacula regni Anglicani peruenit. Hæc Philippus, nescius & Saxones Britanniam incoluisse, & Heptarchiam istic Anglo-Saxonicam institutam fuisse; sed ratus, vt sua erat ætate, vni soli, qui Rex Angliæ diceretur, totam eam regionem fuisse subiectam. Munsterus lib. 3 Cosmographiæ, de Offonis-burgo, & ex eo Spei nannus in Cōciliis Britānicis sub initium seculi 7 reserūt, [ab Offone Offenburgi conditore oriundus.] Offonem ex regio sanguine anno DCIII venisse ex Anglia, traiectoq; Rheno, fidem Christi inter Germanos plantasse, fundasseque monasterium Schuttern, prope castrum Offenburg ab eo super amnem Kintzih constructum, nunc oppidum Imperiale. Paulus Voltius Abbas Hugoniscuriæ apud Guillimannū de Episcopis Argentinensibus in S. Amando, (cuius Crusius par. 1. Annalium Sueuicorum lib. 10, cap. 2 meminit) tradit huius fuisse Offonis cognatos ac pronepotes S. Richardum Angliæ Regem, VVillibaldum, VVunibaldum & VValburgem prædicti Richardi sanctam sobolem. Quæ item habet Munsterus agens de regno & ducatu Sueuiæ. Ex hoc Offone occasio data comminiscendi S. Richardum Sueuiæ Ducem fuisse.

[25] Sed alius restat Offo quærendus, frater matris S. Richardi, apud Anglo-Saxones Rex, absque vlla relicta prole defunctus. Is est Offa Rex Orientalium Saxonum, qui anno Christi DCCIX hortatu S. Kineswithæ filiæ Regis Merciorum Pendæ, [Num auūculo Offæ Regi Oriētalium Saxonum subrogatus anno 709?] cuius nuptias suspirauerat, regnum relinquens, Romam abiit, & attonsus in monachico vitam habitu compleuit, vt his verbis, qui tum viuebat, scribit Beda lib. 5 cap. 20, absque vlla successoris mentione, quem etiam relata Offæ peregrinatione non indicant Chronologus Anglo-Saxo & VVigorniensis, quamuis referant Selredum, cuiusdam Sigeberti Boni filium, Regem Saxonum Orient alium anno DCCXLVI occisum, quem Malmesburiensis lib. 1 de gestis Regum Anglorum cap. 6, VVestmonasteriensis aliiq; posteriores tradunt Offæ succeßisse. Quid si S. Richardus, qui anno illo DCCIX filium suum iuniorem S. VVillibaldum quinquennem commisit Abbati monasterij VValtheimensis, tum ex regno Occiduorum Saxonum euocatus, apud Orientales Saxones vsque ad suum ex ea insula abitum, aut certe annos aliquot regnarit? Id Philippus Episcopus Eystettensis supra dicere voluit, licet Teutonicum & Ducem Sueuiæ, loco Saxoniæ Transmarinæ, appellarit. Certe in Epitaphio Lucensi dicitur etiam filius sororis Offæ Regis. Huc non pertinet alter Offa Rex Merciorum S. Richardo iunior, qui filium Egferthum hæredem reliquit, anno DCCXCIV vita functum. Inter huius maiores reperitur apud Chronologum Anglo-Saxonem alter Offa, sed duodecim interpositis generationibus: cuius Vita cum Actis Abbatum S. Albani extat, auctore, vt ferunt, Matthæo Parisiensi. Hunc quidam Riganus oppugnauit, sed aliquot S. Richardo seculis antiquior: quod monuisse sufficit.

[26] Arnoldus VVion lib. 4 Ligni Vitæ cap. 24, agens de SS. VVillibaldo & VVunibaldo, hæc de parente eorum S. Richardo statuit, primo nepotem esse Offȩ Saxonum Orientalium Regis ex sorore, vti ab aliis dictum: secundo filium Lotharij Cantiæ Regis anno DCLXXXV occisi, aut certe, quod antiqui tradunt, [Non fuit filius Lotharij Regis Cantij,] e vulnere, in pugna contra Australes Saxones accepto, eo anno extincti: tertio Cantiæ regno ab Edrico patruele, deinde a Cadualla & Molone fratre Regibus Saxonum Occidentalium occupato (saltem, vt alij, anno DCLXXXVI vastato) S. Richardum iuuenem admodum relictum, regni cura relicta, ad S. Bonifacium Episcopum, [nec regno illo relicto,] cuius sororem Vunnam, seu Bonnam, in vxorem duxerat, ex eaque tres filios sustulerat, in Germaniam accessisse. S. Bonifacius iis annis, quos exprimit VVion, adolescens in monasterio Nuiscellensi exercebatur, circa annum DCC Sacerdos ordinatus: anno DCCXVIII Episcopali accepta a S. Gregorio II potestate, in Germaniam venit: ac tandem ab eodem Gregorio anno DCCXXIII consecratus Episcopus, cœptos in Germania labores resumpsit; S. Richardo anno vno prius Lucæ in Italia defuncto. Addit VVion, Richardum a Sueuis Rege carentibus, [Rex Sueuorum factus,] ob sanguinis Regij nobilitatem, in Regem electum, aliquot annis sapientissime sanctimeque præfuisse; sed, cum videret se non posse simul Deo seruire, vt præoptabat, & mundo placere; voluntaria peregrinatione suscepta, & filiis duobus secum assumptis, regnum terrenum Bonnæ vxori & VValpurgæ filiæ, sub cura S. Bonifacij auunculi sui educandæ, dimisisse, vt æternum acciperet. Hæc VVion, leui, licet ingeniosa, coniectura: quam sola recentis scriptoris auctoritate firmat. Franciscus Irenicus, inquit, lib. 3 Germaniæ exegeseos cap. 80 solus nomen patris eius prodit, sic inquiens: Tunc temporis Sueuorum Dux memoratur, [confusus cū Richardo 200 annis iuniore,] qui natione Burgundio ferebatur: secundum quosdam Anglicus. At quæ subiungit Irenicus, reticet Wion. Richardus ergo, inquit ille & Erkingerus cum sororio suo Linfrido in Sueuorum. Principes abiuerunt. Verum hi a Conrado Rege Conradi occisi filio, decollati sunt … Conradus vt Ducatum in suam familiam redigeret, suam filiam copulauit Burkardo Sueuorum Duci, qui Richardi Ducis prius a nobis allegati filius extitit. En Richardus ille, quicumque is fuerit, seculis aliquot S. Richardo iunior, & capite plexus. Vrget Wion, in tabula Genealogica adiuncta referri, Richardo filio Lotharij, & Vtina coniuge, natos VVillibaldum Episcopum Aichstet, & Vrspergh Abbatem. An voluit Valpergem Abbatissam & Vuannam, seu Bonnam vxorem scribere? Satis perspicere Wion potuit, hæc, vt pleraq; apud Irenicū, omnia fœde corrupta esse ac perturbata. Demū quidni ob S. Walburgam confusam cum S. Wereburga filia Regis Merciorum, Regem etiam Merciorum crediderunt S. Richardum?

§ VI S. Richardi cultus sacer. Reliquiæ.

[27] Narrato S. Richardi obitu in Hodoeporico S. Willibaldi, dicitur corpus a filiis venuste inuolutum, & in vrbe Luca ad S. Frigdianum tumulatum: [Corpus Lucæ sepultum,] & cum anno DCCXLI in Germaniam proficisceretur VVillibaldus, venisse Lucam, vbi pater eius requiescebat. Ibi, vt habēt MSS. Acta, cœpit a Remuneratore bonorum omnium Christo præmiis æternæ beatitudinis laureatus miraculis coruscare. [claret miraculis,] & quidē ab Episcopo cū magna veneratione ad dexterum latus principalis altaris sepultus est. Sed tum accepta Ecclesiæ Romanæ auctoritate, Luccensium Antistes corpus de terra subleuatum cum summa veneratione in altari collocauit: [eleuatur,] quod altare illi sacrum fuisse ex miraculis infra dandis certum est. [altari ei dicato:] Franciottus eam reliquiarum eleuationem refert ad annum Christi MCLII: additq; in templo S. Pontiani seruari aliqua eius ossa cum vno calceorum.

[28] Aliquas sibi reliquias petiuerunt Eystadienses, quarum meminit etiam Adelbertus Abbas Heidenheimensis in suo commentario. [Aliquæ reliquiæ delatæ in Germania] Quidam, inquit, iuuenis Eberhardus nomine, qui innumerabilia mala monachis intulerat, & Sacerdoti Elsungo in festo S. VVunebaldi, & in sanctissimo aduentu Domini nostri Iesu Christi, dum reliquias S. Richardi Regis ad ecclesiam filij sui S. VVunebaldi deferret, ambulatorem abstulerat, excommunicatus vitam terribiliter finiuit. Aliquas inde eius reliquias cum sacris pignoribus & oleo S. Walburgis in Angliam delatas esse, [& Angliā:] & solenni cultu ab Henrico VII Rege Cantuariæ depositas, dicemus XXV Februarij ad Vitam S. Walburgis. Aliquas S. Richardi reliquias poßidet Ecclesia Volaterrana in Etruria, & tres ecclesiæ Bononienses, vti refert Masinus ad VII Februarij.

[29] Nomen eius Martyrologio Romano inscriptum VII Februarij his verbis: Lucæ in Tuscia S. Richardi Regis Anglorum. Menardus addit, & anachoretæ; [Colitur 7 Februarij.] cuius tamen rei nullum extat vestigium. MS. Florarium SS. Item S. Richardi Regis, patris SS. VVillibaldi & VVinibaldi & S. VValburgæ Virginis. Qui, vt additur in Viola Sanctorum,

[5]

omnia quæ habuit propter Christum dimisit, & longissimam peregrinationem sumpsit, & tandem feliciter obiit. Quæ fere eadem leguntur in antiquo Martyrologio Coloniensi, Auctario Molani & Hermanni Greuen ad Vsuardum. Primo eum loco Martyrologium Germanicum Canisij hoc elogio celebrat: Hodie est dies S. Richardi Regis Angliæ, patris S. Walpurgæ & SS. Willibaldi & Wunibaldi, qui post obitum cōiugis suæ regnum ob Christum reliquit, & cum tribus liberis peregrinationem ad sacrum sepulchrum videndum suscepit: sed cum Lucam in Italiam peruenisset, [non fine mendis Martyrologiorum,] beato istic fine quieuit & multis miraculis claruit. S. Walburgem in patria cum matre adhuc superstite fuisse relictam, dicemus ad eius Vitam. In Martyrologio Sarisburiensi Richardi Witfordi hæc legūtur: Natale S. Richardi Confessoris Regis Angliæ, qui relicto regno ex magna pietate Romam profectus est cum duobus filiis S. Willibaldo & S. Wunibaldo; vnde regressus, in ciuitate Lucensi mortuus est: at filiorum alter factus est Episcopus, alter Abbas: quorum soror, Regis filia S. Walburgis facta Abbatissa, claruit magna sanctitate & multis miraculis. In Martyrologio Anglicano Ioannis Wilsoni, hæc ex Wione & Epitaphio Lucensi, non sine mendis referuntur: Lucæ in Italia depositio S. Richardi Confessoris, filij Lotharij Regis Cantiorum, qui ob maius Dei obsequium, assumpta longa peregrinatione venit Romam, veneraturus loca sancta: cumque inde reuerteretur, obiit Lucæ circa annum Christi DCCL, ibidem hoc die cum debita veneratione in sacello S. Frigidiani sepultus, & Epitaphio tam soluta oratione quam versibus adornatus. Ghinius etiam in Natalibus SS. Canonicorum, ac Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, longas illi & difficiles peregrinationes, relictis filiis apud S. Bonifacium, tribuunt: & sub Zacharia Papa ex hac vita tradunt migrasse, Ghinius anno DCCXLI, Ferrarius DCCLXXI, sed mendo typographico. S. Zacharias Ecclesiæ præfuit a VI Decēbris anni DCCXLI, vita functus XV Martij anni DCCLII. Sed menda hæc, fundamentis supra solide firmatis, vltro corruunt. Gelenius in sacris Fastis Ecclesiæ Coloniensis eumdem refert.

[30] [& 4 Februarij.] Acta MSS. diem Eleuationis reliquiarum eius aßignant II Nonas Februarij, quo die in Auctario Hermanni Greuen ad Vsuardum, & Martyrol. Colon. refertur S. Richardus Anglorum Rex & Martyr, quem forsan alium ab hoc arbitrati sunt illi auctores. In annotatis in Carthusia Bruxellensi ad eumdem Vsuardum hæc leguntur IV Augusti: In Luca memoria B. Ricardi Regis Angliæ Confessoris, [& 4 Augusti.] qui ibi peregre obiit. Colunt eo die Furnenses aliiq; præcipua solennitate S. Walburgem, vt XXV Februarij dicetur.

I EPITOME VITÆ S. RICHARDI,
ex Hodœporico S. Willibaldi Episc.
auctore sanctimoniali eius consanguinea.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

Ex Vita S. VVillibaldi.

[1] a Cvm ille Willibaldus in proœmio suæ infantiæ cunabulis amabilis atque delectabilis, blandisque nutrientium adulationibus, [In S. VVillibaldi filij morbo] præsertimque parentum, erga illum magnæ deuotionis affectu diurnaque sollicitudinis prouidentia curam gerentium, confortatus atque enutritus, ad triennium vsque peruenit. Transactis itaque tunc tribus annorum curriculis, cum paruulus ille seu delicatus fragili æuo, infantiali ætate, teneri corporis adhuc gereret artus, subito euenit, vt illum b triennio grauis corporis aggrauaret ægritudo, tantaque est arreptus corporis molestia, vt exiguæ membrorum stringerentur compages, vt vix in eo permanens flatus, vicinum minabatur vitæ exitum. [S. Richardus sollicitus cum vxore,] Cumque istud cernerent pater & mater, editum suum ægrotantem, iam vsque pene seminecem, timidi extasi, nouaque mentis mæstitia valde retenti, anxiari cœperunt, quod sobolem suam sibi genitam, recenti lue lassatam, exitialique discrimine ex improuisa morte irretitā fore viderunt; & illum, quem prius de primordialis infantiæ cunabulis ablactatum atque confotum, vsque ad triennium nutriebant, illisque superstitem & hæredem habere optabant, iam exanimem seu extinctum, glebaque coopertum, dolore timebant. Sed omnipotens Deus, mundi fabricator cæli terræque limator, seruum suum infantem, & adhuc inoletum, exilibusque membrorum compagibus tenerum, hominibusque incertum, de corporis ergastulo adhuc educere nolebat; sed vt magis postea per orbem sua norma neophytis patula panderet vitæ præmia.

[2] Sed ad pristinam redeamus iterum præfati viri infantiam. Cumque parentes eius magno mentis excessu suspensi, [eum coram Cruce Christo offert,] & de incerta filij sui euasione essent ambigui, sumentes filium suum, obtulerunt illum coram illa Dominica sanctaque Cruce Saluatoris: quia sic mos est Saxonicæ gentis, quod in nonnullis nobilium, bonorumque hominum prædiis, non ecclesiam, sed sanctæ Crucis signum, Domino dicatum cum magno honore almum, in alto erectum, ad commodam diurnæ orationis sedulitatem solent habere. Illic ponentes illum coram Cruce, Dominum Deum, omnium plasmatorē, illos consolari, sospitemque suum seruare natum suis virtutibus, obnixe flagitabant; sicque intentissimis illorum precibus se vicem reddere spondebant Domino, vt, si pristina illius infantis restituta foret sanitas, extemplo illum sub sacri Ordinis primordio tōsuram accipere, sub cœnobialis vitæ disciplina, [vouetq; monachū facere,] sub diuinæ legis moderamine militando, Christi famulatui subiicere promiserunt. Statimque, priusquam illi vota vouernt, verba consummauerunt, filiumque suum cælesti commendauerunt Regi militare, [& sanum recipit:] confestim gratiam, & præterea a Domino petitionum consequebantur effectum, pristinaque puero postea restituta est sanitas.

[3] Cumque illuster ille puer in infantia ad quinquennium vsque peruenisset, ast in eo iam tunc temporis germinabat sapientiæ virgultum. [quinquennem] Itaque parentes votiua desideriorum implere properabant promissa, atque illustrem quantocyus cum consultu amicorum, carnaliumque propinquorum consilio, ad sacræ cœnobialis vitæ instrumēta præparare atque perficere festinabant, confestimque illum venerando fidelissimoque viro Theodredo commendabant, suaque prouidentia eum ad cœnobium ducere, omniaque prudenter de sua caussa dispensare, disponereque rogabant. Cumque perrexissent, & illum ducerent ad monasterium, quod vocatur Waltheim, c venerando Abbati illius monasterij, qui vocatur Egbalt, d offerebant, [tradit Egbalto Abbati VValtheimij,] & illum suæ conditionis iure iuniorem, seu obediendo discipulum, suo subdiderunt imperio. Statimque ille Abbas monasterij, secundum regularis vitæ disciplinam, declarabat ista suæ Congregationi; sicque, vt cum eorum consilio siue licentia hoc foret, ille flagitabat. Cui protinus omnis illa conuentio Fratrum simul responsum seu licentiam dabant, suæque voluntatis arbitrio hæc omnia fas fore dicebant, acceptumque illum ocyus inter cœnobiale vitæ eorum consortiū iungendo sociabant.

[4] Post hæc itaque cum protinus puer iste pudicus seu perfectus, [sub quo imbuitur sacris studiis,] sacris litterarum studiis imbutus atque eruditus, sacras Dauidici carminis paginas solerti mentis intentione peragrans; sed & etiam alia Diuinæ legis hagiographorum armariola indagando siue legēdo, procaci sensu e sophyrus, mente moderatus, indagabat. Et tamen non adhuc plurimorum ætate annorum grandæuus, sed sicut Diuina semper supernæ pietatis clementia agere solet, secundum propheticum Prophetiarum vaticinium, ex ore infantium & lactentium perficere sibi dignatus est laudem. [Psal. 8 3.] Deinde itaque

[6]

in eo iam simul annorum ætas, mentisque sagacitas, Diuinæ dispensationis moderamine pullulare cœperat, & multo magis in eo iam tunc diuina Spiritus sancti gratia, quam corporis magnitudo creuerat, aut membrorum valitudo. Totusq; iam ille in Dei amorē conuersus, magna mentis diuturnaque meditatione tractando monasterialia moderationis instrumenta, [& disciplina monastica:] monachialisque vitæ monarchiam in abdita mentis quiete diu noctuque sollicite volutabat; quomodo illorum se copularet castæ monachorum clientelæ, aut qualiter illorum faustis interfore possit familiaris vitæ disciplinis. Cumque ista sedulo intra mentis volubilitatem reuolueret, tractare cœpit, qualiter hæc cogitatio promereri potuisset effectum, vt caduca cuncta cosmi istius contemneret, siue derelinquere potuisset: & non solum temporales terrenarum rerum diuitias, sed & patriam atque parentes ac propinquos deserere, peregrinationisque tentare tellurem, & ignota externorum requirere rura. Cumque aliquanti temporis intercapedine transacta, post illa infantialis eius oblectationis ludicra, & pueriles incentiuorum lasciuias, & illecebrosas luxuriosæ ætatis petulantias, per indefessam atque ineffabilem Diuinæ dispensationis gratiam, ad lanuginem & pubertatis adolescentiam peruenisset, maximam in contubernio Fratrum dilectionem, per obedientiæ affectum, per mansuetudinis munificentiam, in se prouocabat; ita vt amore & honore inter omnes illos haberetur insignis. Sicque diutius diurnæ sollicitudinis cura, & diuinis litterarum studiis inhærendo die noctuque eatenus ingereret, & rectitudinis rigore mentem edomaret, vt de die in diem ad meliora cælestis militiæ instrumenta proficeret.

[5] Postquam ille adolescens, Christi vernaculus, sicut supra diximus, [ab eo sollicitatur] ignotas peregrinationis suæ vias probare volebat, atque externas terminorum tellures adire, specularique optaret, nec non in f immanis maris discrimina ire decreuisset; [S. Richardus pater ad peregrinationem] statim ille ista codis sui clādestina, cunctis occulta, carnali suo patri reuelauit, atque illum obnixis flagitabat precibus, vt votiuæ suæ voluntatis desiderio pergendi consilio præberet consensum, & vt illi transeundi licentiam daret, & ipse secum pergeret, attentius poscebat. Cumque illum ad tanti operis initium, tantæque vitæ conuersationem inuitando, a seculi voluptatibus, a mundi deliciis, a temporalis vitæ falsis diuitiarum prosperis, suggerendo, segregare vellet, & illum, opitulante Domino, ad rectæ constitutionis formam, & ad cælestis militiæ tirocinium, Diuinum inchoare seruitium, propriamque deserere patriam, & patula secum peregrinationis perquirere rura rogaret, & sic illum demum præmiis, blādis oraculorum studiis alloquendo inuitaret, vt comitatu filiorum fungens, egregia adiret Petri Apostolorum Principis limina; [ad limina Apostolorum,] tunc ille primitus, illo postulante, petitum negauerat transitum, excusandoque coniugis & liberorum, inoletiuorum paruitatem & fragilitatem, illos orbare, & alienis derelinquere, inhonestū, & crudele esse respondit. Tunc ille belliger Christi miles, [& diu renuens tandem assentitur:] iteratis hortationum miraculis, magnisque precum perdurationibus, toties per asperiora rigidioris vitæ documenta metu & minis obiurgabat, & toties blādis vitæ æternæ sponsionibus, amœnitate Paradisi, & amore Christi, mulcendo illum instigabat, & ita omnibus modis hortando, alloquendo, animum eius ad suæ voluntatis assensum prouocare conatus est. sicque tandem omnipotentis Dei auxilio, petentis & prouocantis inualescebat voluntas, ita vt ille suus pater & frater Bunebaldus adoptatam & hortatam se inchoare metam pollicerentur.

[6] [discedit ex Anglia cum 2 filiis:] Post hæc itaque cum temporum interuallo, & annorum vergente curriculo, ætatis iam immineret tempus, pater suus, & frater cælebs prædestinatum & adoptatum inchoauerunt iter. Et cōgruo æstatis tempore, prompti ac parati, sumptis secum vitæ stipendiis, cum collegarum cœtu comitantium, ad loca venerunt destinata, quæ prisco dicebantur vocabulo g Hamelea Multa, iuxta illud mercimonium, quod dicitur Hāuich. Et non multa post transacta temporis intercapedine, nauigio parato, nauta ille cum classibus, suoque nauclero, naulo impenso, Circio flante, ponto pollente, remis crepitantibus, classibus clamantibus, celocem ascenderunt. Cumque transmeatis maritimis fluctuum formidinibus, periculosisque pelagi pressuris, vastum per æquor, citato celocis cursu, h prosperis vētis, velata naue, tuti aridam viderunt terram; [venit Rotomagum ad Sequanam:] & statim ouantes de naui descenderūt, & illic castrametati sunt, & tentoria fixerunt in ripa fluminis, quod nuncupatur i Sigona, iuxta vrbem, quæ vocatur k Rotum; ibi etiam fuit mercimonium. Et illic aliquantis dierum curriculis requiescentes, iterum pergere cœperunt, & sic multa illic Sanctorum oratoria, quæ illis commoda fuerūt, orando petierunt; & sic in ante l Gorthonicum gradatim ex parte peragrantes superuenerunt. Cumque pergentes, venissent ad vrbē, quæ vocatur Lucca, [Lucæ in Italia moritur:] S. Willibaldus, & B. Bunebaldus, patrem eorum in comitatu itineris pariter cum illis ducebant. Statimque ibi subitanea præuentus est corporis infirmitate, vt præteritis temporum intercapedinibus propere iam instaret exitus sui dies. Et inualescente in eo ægritudinis grauitate, fessa ac frigida illius iam tabuerunt membra corporis; & sic vltimum vitæ suæ exhalauit spiritum. [sepelitur ad S. Frigidianum.] Statimque illi germani filij eius, corpus patris eorum exanime paternæ pietatis affectu percipientes venuste inuoluerunt, & terra tumulauerunt. Et in vrbe Lucca ad m S. Frigidianum ibi requiescit corpus patris eorum.

[Annotata]

a Plenius singula explicabuntur ad proprios dies, dum Acta integra proferentur.

b Circa an. 707, vt ex supra dictis constat: vbi reliqua chronologia discussa.

c In Hamptonia, vt ibidem dictum num. 18.

d Aliis Egivvald, Egilvvardus, Egivvaldus, & Egbaldus.

e Ea voce sapientem indicari sæpius obseruat Henricus Canisius.

f Ita legendum arbitratur idem Canisius: Erat in MS. in manissana mari discriminare decreuisset æquora.

g Hæc loca ex Beda aliisque supra illustrauimus.

h Philippus cap. 9 introducit magnam tempestatem: sed Vita S. VVunibaldi etiam prosperam nauigationem exhibet.

i Sequana, etiam Fredegario Sigona.

k Reginoldo Rotumacum, vulgo Rotomagum. Raderus omissa Gallia recta ex Britannia Italiam petiuisse scribit.

l Reginoldus: Gotthonicum peruenerunt vrbem, quæ vocatur Luca. Alij Gotthonium.

m MS. Aistadianum & aliud Hodœporicon. Priscianum, siue Prescianum. cuius apud Franciottum nulla est mentio, cui S.Frigdianus VIII est Lucensium Episcopus, & vita functus dicitur anno 588, 18 Martij.

II EPITOME VITÆ S. RICHARDI,
ex Actis S. VVunebaldi Abbatis,
auctore eadem sanctimoniali consanguinea:

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

[1] Cumque illustris ille, celeberrimusque Christicola Wunibaldus, a nondecim annorum ætate iam grandæuus, facie decorus, fide robustus, [S. Richardus cum filiis,] almi Dei adminiculo, fratrisque exhortatione, propinquorum amicorumque suorum carnalium affectum postponens, præsertimque propriam hæreditatis patriam cum nouerca fratrum sororumque suarum clientela contemnens, ignotas peregrinationis prædas probare, penetrareque maluit, quam præsentis vitæ huius fluxis diuitiarum florere prosperitatibus; [relicta patria,] & sic in extremis barbarorum finibus vitam ducere monachialem magna mentis deuotione quotidie anhelando desiderabat; quod postea deuotus adimpleuit. Posthæc

[7]

itaque cum sagax ille votiua voluntatum adimplere optabat desideria, statimque, Domino dispensante, adoptatum & desideratum inchoauerit iter. Et sicut in alia fratris eius textura subtilius intimando enarrauimus, & nunc iterando rememoramus; statimque ille suauiter suorum sociatus est comitatu patris & fratris, & sic agiliter cum sumptibus atque stipendiis ad loca venerunt venalia, quod est mercimonium: & statim illi cum consilio & consultu nautarum b nauilia adepti fuerant loca, [transit mare:] & Oceani tunc illi marginem scandentes, nauem competebant, cærulæ aquæ lympharum inuaserunt liquida vsque dum tumida æquora, timida, congelida gurgitum garrula, fluctuum spumosa, Syrtium superabant salsa.

[2] Ast tunc plenis & prosperis ventorum flatibus arida terrarum gradiebantur gramina: & sic ouantes & lætantes, voti compotes, perfectas omnipotenti Deo impendebant gratias, quod prospere super spumosa vndarum æquora, & periculosas ponti procellas, portum videre meruerint. [Sanctorum patrociniū implorat:] Et sic castrametantes ibidem paullisper lassata de itinere requiescebant membra, vsque dum vegetati ac roborati, votiuam cœpti itineris iterum gradiebantur viam, multisque in itinere Sanctorum sacris se commendabant patrociniis: & plures per viam cum sociis Sanctorum petierunt basilicas, pia postulantes illorum præsidia, vt tuti alienas peragrarent barbarorum villas. Tum illi properantes profecti sunt: timebant enim ne autumnale sibi deficeret tempus, c & prius gelida hyems, aura vitiosa & nebulosa, horride irruentes, congelascerentur, antequam illi almam Apostoli adire specularique meruerunt basilicam Petri. Et tunc illi pergentes per vasta Gallicaniæ rura, & per spatiosam Italiæ tellurem, vsque ad vrbem, [Lucæ moritur.] quæ vocatur Lucca. Et sicut in alio scripto libro ordine asserimus, patrem suum ægrotantem, etiam seminecem obtulerunt illic: & sicut prædestinata illud fore fecerunt fata, d vitam finiuit illic, & terra tumulatus illic requiescit ad S. Frigidianum.

[Annotata]

a MS. Augiæ vndecim. at nondecim, seu nouendecim requirit ætas supra probata, & constans in aliis MSS. lectio.

b MS. Aistadianum, nauicularia.

c MS. Augiense: & prius gelida aura horridæ hiemis congelauetit. MS. Aistad. hiemis aura niuita & nebulosa horride irruens congelesceret.

d MS. Augiense. & sicut prædestinauit Dei prouidentia, vitam finiuit illic, & terra tumulatur; ibique requiescit ad S. Priscianum.

III EPITOME VITÆ S. RICHARDI,
ex Actis S. VVillibaldi Episcopi,
auctore Reginoldo Episcopo.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)
a

Ex Vita S. VVillibaldi,

[1] Originem egregij Confessoris Christi atque Pontificis Willibaldi Saxonica tellus excepit, [S. Richardus Anglo-Saxo,] & tanta fæcunda de prole felix feliciter exultauit. Verum post eum salsiuaga ponti lympha perlambens Orientis partibus destinauit: vt quem illa meruit per naturam; Boiaria mereretur habere per gratiam. Is igitur cum lepidis in primordio delicatȩ teneritudinis educantium foueretur adulationibus, blandoque parentū præcipue affectu puerulus nutriretur, prosperum dierum rotantium cursu triennij peruenit ad calcem. Cumque futurus Dei tiro infantiales adhuc teneri corporis gereret artus, quædam illum repentina in viridi membrorum compagine tetigit ægritudo, tātoque corporis est arreptus incommodo, [S. VVillibaldo filio ægrotante mœstus,] vt molestia prægrauante, exiguæ stringerentur membrorum compages, & vix in eo vitalis permanens flatus, vicinum iam iamque minaretur exitium. Cumque pater & genitrix anxij cordiflua sæpius sæpiusque protraherent suspiria, & ægrotantis peneque seminecis sui editi præstolarentur egressum, viscerali & inopinata affligi cœpere mœstitia, quod soboli sibi cælitus attributæ lues tyrannica, & exitiale discrimen, ex improuiso lugubrem minarentur excessum: & quem a primordiali infantia ablactatum, atque confotum vsque ad triennium educauerant, & vitæ superstitem relinquere anhelabant, iam extinctum auara tegerent gleba.

[2] Miserator ergo & misericors Dominus, qui infirmitatem sæpe suis incurit Sanctis, [a Deo excitatus] vt inualitudo fortes per ipsum virtutis recipiat vires, noluit beati pueruli Willibaldi adhuc terræ mandare corpusculum, eiusque mundum cum Sanctis cælo suscipere flatum: verum vt per orbem iam fide firmus lucrator existeret animarum, & spiritualium pastor ouium; ipse qui ei extitit ægro infirmitatis exordium, medelæ contulit incrementum. [ante Crucem] Salubri namque parentes ipsius consilio inito, viuificæ eum sanctæque Crucis obtulere vexillo; vt si per ipsam, per quam salus data est mundo, [vouet se vitæ monastica eū addicturū,] exitiali vita redderetur puerulo, sacri Ordinis primordio attonsum monachico donarent cœnobio. Statimque vt concepti ipsius felicis voti thesaurum tristia labia pendulis vocibus extülerunt, ipsa, quæ dudum in puero grassabatur morti vicina infirmitas, [& sanum recipit:] quasi quadam hostili manu repulsa, cessit fugiens pristinæ sanitati.

[3] Læti sunt de tanto, quod optauerant, munere, laudes Christo promunt corde & corpore, & votum, quod fideliter vouerant, ocyus conantur implere. Ergo cum eum ad quinquennij metam temporis rota deuolueret, & spiritalis in eo germen sapientiæ iam iamque feliciter pullularet; [quinquennem offert Deo] parentes desiderabilis voti non immemores sui, ad sacræ cœnobialis vitæ rudimenta eum parare festinant: vt, quem Christus salutari reddiderat vitæ per vexillum Crucis viuificæ, viuendum eū & non moriendum iam spiritaliter in æternum contemplatiuæ traderent vitæ. Affectui denique animi prompto comitatur effectus: commendant namque eum, cui Diuina gratia iam fuerat præuia, cuidam nomine Theodredo ad cœnobium destinandum, de se suisque omnibus prouide eum dispensare, disponereque rogantes. Quem cum ad monasterium, quod ab incolis dicitur Waldheim, prospero calle perueherēt, [in monastetio VValdheim,] tantæ indolis puerum illuc cȩlesti munere destinatum, venerandi Abbatis, Eguiualdi vocabulo, ad tirocinium sacræ militiæ, manibus tradunt, qui protinus ac si donum cælitus destinatum, [sub Abbatæ Eguiualdo:] cum consensu sanctorum inibi demorantium Fratrum, liberaliter, futurum Christi Sacerdotem in teneris insantiæ suscipiens artübus, & thesaurum Dominicum fideli mente complectens, cœnobialis vitæ cum subdidit institutis. Cūque sacras Dauidici carminis paginas solerti mentis intentione puerulus discendi gratia peragrasset, [vbi instituitur in sacris litteris,] Hagiographorum se statim sedulus subdidit instrumentis, sanctissimis pridem Psalmorum ablactatus vberibus: ita vt ab eius ore infantis, & pene lactentis vocem sibi Christus perficeret laudis. Sicque crescente in eo mēbrorum compagine, [& vita monastica)] creuit etiam post circulum dierum cælestis obseruantia disciplinæ, & totius forma iustitiæ. Totus namque in amore Dei conuersus, nihil temporale, nil voluit habere carnale, excepto quod natura labilis carnis haud potuit denegare. Sumebat quotidie miles Christi fortissimus arma cælestia, & cristato vertice galeam salutis æternæ, [ab eo deinde] in stadio contra hostem antiquum præsentis vitæ aeriter pugnaturus, Spiritus sancti machæra fulgebat acuta.

[4] Tum denique in abdita mentis eius quiete salubris oritur cogitationis effectus, qualiter cuncta, [inuitatur pare at peregrinationem,] quæ sunt caduca, respueret; & illa, quæ necem & mortuos non sequuntur, sollicitus declinaret; & non solum oblectantes mundi diuitias, mulcentesque seculi pompas, verum nota linqueret arua, & patrios desereret fines,

[8]

peregrinationis angustiis pro deliciis vteretur: quod postea rei probauit euentus. Postquam igitur sanctus adolescens Willibaldus, in eo, cui se totum cōmiserat, spei & desiderij sui anchoram defixerat, conceptum iamdudum & abditum patefecit occultum; & genitorem in remotioribus super hoc negotio humiliter consulens, monet, vt votiuæ suæ voluntatis cōsilio & libenter præberet assensum; & filius peregre proficiscens, patris in eundo frueretur consortio; ob amorem cælestis patriæ, toto postulat mentis conamine; asserens ei mundi diuitias falsas, & in perpetuum perituras, & simul cum mortis dispendio relaxandas; male homini in seculo viuere, nihil aliud fore, nisi ipsi gehennæ incendia cumulare: econtra bona cum fide agenti, & in ipsis perseueranti, & post corporis dissolutionem in perpetuum cum sanctis Angelis viuere, & nihil aliud agere, quam Deum in æternum laudare. Tum pater adhuc liberorum & coniugis amore sollicitus, inhonestum & crudele cunctis esse testatur, vt orbatos patre liberos alienis quasi prædam relinquens, tellurem per tanta sali discrimina adiret ignotam. At miles Christi iam in petra firmissima solidatus, [& post variam luctā annuit:] nec genitoris lenociniis frangitur, nec seculi gaudiis reuocatur: quin potius iteraus adhortationum elogiis & precibus indefessis, & modo delicias paradisi spemque sine fine viuendi illi opponens, modo flammiuoma barathri tormenta obiiciens, desiderabilis voti potitur tandem effectu, & de patris iam lætatur assensu.

[5] Itaque voluente temporum climate, & vergente annorum curriculo, cum æstatis fornax iam exordium posceret, [nauigat in Galliam:] commoda itineris secum tollentes, cum cœtu commeantium collegarum, iuncto etiam B. Wunibaldo germano fratre, ad loca destinata perueniunt, quæ prisco nominantur vocabulo Hamelea Mittha, secus portum, quod dicitur Hamwich; ibique castrametantes paullulum temporis demorarunt, flamina nauigij præstolantes. Adueniente præterea optati temporis hora, qua suis classem placidis pontum suscepit vndis, naulo impenso, pennigerum ascendere celocem, Circio flante, crepantibus remis, rugosi inuestigabiles marmoris venas iam læti sulcantes. Cumque vasti æquoris moles cæruleas citato nauium cursu prospere transegissent, Christum cum eis in Sanctis suis habitātem habentes, portum salutis inueniunt; ipsique immensas gratias agunt, ibique figentes tentoria, vrbis proximæ, Rotumacum vocabulo, mœnia adeunt, & multa Sanctorum illic oratoria perlustrātes, ipsi, quem sponte peregrini sequebantur, totos se cum lacrymis commendarunt. Dein iter arripientes, postquam Gorthonicum peruenerunt vrbem, [moritur Lucæ.] quæ vocatur Lucca, præfati duo cum patre intrauere germani, patris illic ægritudine prægrauati, b ruri ossa auaro mandantes.

[Annotata]

a De Reginoldo Episc. sub cuius nomine hanc Vitam citamus, actum num. 3.

b Scilicet in cœmeterio ad S. Frigdianum, vt supra dictum.

IV EPITOME VITÆ S. RICHARDI,
ex Itinerario S. VVilibaldi Episcopi,
Auctore anonymo.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)
a

[1] Præsul igitur Willibaldus, Angelicæ castitatis instar, de genere Anglorum emicuit oriundus. Cumque egregiæ indolis puer, [S Richardus Anglus,] cum maxima parentum spe iam triennium clauderet, morborum incommodis subito intabuit: spectabile oris decus fœda tenuatum macie defloruit. Vlcerati dolore parentes, quod vnicum tunc restabat, eum vix patulo ore aëra trahentem b ecclesiæ inferentes, ante adorandam sanctam Crucem posuerunt, & si ad salutem recrearetur, eum Diuinæ mancipandum seruituti deuouerunt. Piis statim votis effectum merentibus, [S. VVillibaldo filio, pio voto. sanitatem recuperat;] puero cum salute prior oris decentia rediit, & absolutæ valitudini reconciliatus, præmaturis pollere cœpit virtutibus.

[2] Hoc igitur omine parentes Deum aliquid magni in tantæ indolis puero operaturum percipientes, sibi non defuerunt: sed filium suum vix quinquennem monachicæ districtioni apud monasterium, Waltheim dictum, sub venerando Abbate Egilwardo, dedicauerunt. Litteris ergo applicitus, [Deo illum in monasterio VValiheim offert:] nec momentum temporis otio indulsit; sed breui solertissimus prælatus, pectus suum hagiographiæ armarium fecit. Et, vt Christum in omnibus exprimeret, quidquid diuini, quidquid Legis Ecclesiasticæ legendo percepit, hoc moribus & habitu fideliter assequendo impleuit. In singulis ergo virtutibus iam excellentissime eminens, ita enituit perfectissimus in Christo, vt nil cogitaret, nisi esse cum Christo.

[3] Quamuis ergo iam abnegato seipso, mundum tam mente quam habitu calcasset; … c timere, [ab eo inducitur ad peregrinādum,] tamen deest perfectioni, quod in natali solo parentelæ dignitas aliquantulum famæ & honoris sibi, licet nolenti, addidit; decreuerat patriam egredi, & tam ignotus, quam egens pro Christo peregrinari. Et ne solus ex suis Christi militiæ adscriberetur, patrem, nomine Richardum, genere & rebus clarum, adiit, eique mundi contemptum, & peregrinationem suadere cœpit. Qui cum obiiceret filio, sibi videri crudelissimum, & omnino ab humanitate alienum, filios orbare, coniugem viduare, domum totam desolare; instillauit ei S. Willibaldus, nil Diuino amori præponendum, hanc pro Christo crudelitatem omni pietate humaniorem, solosque mundi contemptores, Christi futuros cohæredes. Victus demum veridici filij narratione, se obtemperaturum, & quocumque a caro duceretur pignore, secuturum promittit. [cum filiis] Incenderat & idem felix ardor S. Willibaldi fratrem Wunebaldum, Heidenheimensis cœnobij constructorem, [& S. VValburge filia:] & Abbatem futurum, nec nō & amborum sororem Virginum decus Walpurgam, multosque eiusdem non solum cognationis, sed & patriæ, vt capto Crucis vexillo, nudi euolarent, secuturi Regem gloriæ.

[4] Anno in æstatem vernante, cum ventis patientibus prima fides arrideret pelago, sancti fratres Willibaldus & Wunebaldus, cum patre Richardo, & sorore Walpurga, aliisque non paucis, in quorum pectoribus idem feruebat ardor, naui conscensa iter optatum arripiunt, & ventis feliciter subsequentibus ripam fluminis Sigonæ, iuxta vrbem, quæ vocatur Rotum, appulerunt. Inde Romam tendentes, [moritur Lucæ.] Luccam Tusciæ vrbem deuenere, ibique patrem suum carne solutum, & præmia, quæ obsecutus filio meruit, adeptum in cœmiterio S. Presciani sepeliere.

[Annotata]

a De auctore eiusq; auctoritate actum supra num. 4

b Supra negatur Ecclesiam fuisse.

c Deest aliquid.

V EPITOME VITÆ S. RICHARDI,
ex Gestis Sanctorum Eystettensium,
auctore Adalberto Abbate.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)
a

[1] Qvicumque genus & vitam S. Willibaldi, & S. Wunebaldi voluerit agnoscere, ex scriptis S. Walpurgæ Virginis, quæ germana soror eorum erat, pleniter poterit ediscere. [S. Richardus Rex Anglorū,] Scribit enim quod Richardus Rex Anglorum pater eorum fuerit: qui cum a puero semper Christianissimus extitisset, etiam liberos suos disciplinam Christianæ religionis,

[9]

& viam veritatis, & per se & per fideles pædagogos diligentissime edocuit: vnde & S. Willibaldum adhuc puerum, titulo monasticæ professionis ad dixit. Cum igitur ille beatus Rex gradus de virtute ad virtutem faceret, [cum liberis] vt centuplum acciperet, & vitam æternam possideret; igne Diuini amoris inflammatus, assumptis secum liberis suis, [regno relicto] regnum, & patriam dereliquit, & peregrinationem duram, quæ etiam pauperibus grauis esse solet, aggressus, oceani periculo se commisit; & tandem post multos labores & multa pericula, [peregrinatur.] Lucam vsque peruenit, & inibi mortali infirmitate consummatus, in monasterio S. Frigidiani in Domino feliciter requieuit.

[Annotatum]

a De Adelberto eiusq; scriptis actum num. 5.

EPITAPHIVM S. RICHARDI LVCÆ SCVLPTVM,
ex Surio & Baronio.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

aSoror Offonis Regis, fuit mater B. Richardi. B. Richardus Rex Angliæ, exul patriæ, spretor mundi, contemptor sui, pater sanctorum fratrum Willebaldi & Winnibaldi, [S. Richardus relicto regno,] & B. Walburgis Virginis, terrenum regnum in cæleste mutauit. Deposuit coronam regiam pro vita perpetua. Exuit purpuram, & vilem induit tunicam. Regionum reliquit tribunal, & Sanctorum quæsiuit limina. Dimisit sceptrū & accepit baculum: dimisitque filiam suam in regno B. Walburgam, atque simul cum filiis peregre profectus est. Et eis relictis apud S. b Bonifacium Martyrem gloriosum, tunc Archiepiscopum Moguntinensem, virum miræ sanctitatis, [Romam petit:] eo quod Anglicus esset, de c regno suo natus: idem sanctus Rex exilio se vlteriori limina Sanctorum trans Alpes adiit, & loca deinceps magis deuia petiit solitudinum, Deo soli idem solus libere vacaturus. Deinde post longa exilia, post multa certamina, post famis, sitis & frigoris multimodas ærumnas, in prouincia Italiæ, ciuitate Luca, finitur pugna, [moritur Luca:] dantur præmia, cælo recipitur anima, & in B. Frigdiani basilica iuxta corpus eius ponuntur pia membra, vbi & miraculis coruscat. Cuius festiuitas septimo Idus Februarij celebratur. Locus etiam, in quo requiescit, his versibus adornatur:

Hic rex Richardus requiescit sceptrifer almus.
Rex fuit Anglorum, [eius ibi Epitaphii.] regnum tenet iste polorum.
Regnum dimisit, pro Christo cuncta reliquit.
Ergo Richardum nobis dedit Anglia Sanctum.
Hic genitor Sanctæ Walburgæ Virginis almæ,
Et Willebaldi Sancti simul & Winibaldi.
Suffragium quorum det nobis regna polorū. Amen.

[Annotata]

a De offane conditore Offenburgi in Germania, & Offi Rege Orientalium Saxonum, & an huic mater S. Richardi fuerit soror inquisiuimus num. 24 & 25

b Imo 19 annis ab obit S. Richardi S. VVillebaldum Roma primum in Germaniam missum ad S. Bonifacium docuimus numer. 11,

c SS. Bonifacium & Richardum in regno Occidentalium Saxonum, sub S. Ina Rege vixisse diximus nu. 17 & 18.

ALIA VITA S. RICHARDI,
ex MS. Bodecensi in VVestphalia.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

BHL Number: 7207

Avctore Anonymo. ex MSS.

[1] [S. Bonifacij Zelum]Postquam gens Anglorum per Apostolatum B. Gregorij Papæ ab infidelitatis tenebris eruta, pium nomen Domini nostri cœpit amplecti; quasi fructuosæ arboris radix beatissimus extitit Bonifacius, qui ob fidei imitabile meritum, patrios fines & dulcia rura postponens, ad prædicandum Christi Euangelium, Galliæ terminos inuisit. Vbi & plurimum fructum animarum fidelium Deo acquisiuit, quem etiam ad superna cælorum regna transmisit.

[2] In diebus illis fuit in Anglorum gente ex eiusdem sanctissimi Bonifacij stirpe nobilissima progenitus Rex quidam, diues ac præpotens, [S. Richardus consanguineus imitaturus,] & omni virtutum gloria pollens atque famosus, sed secundum Deum ditior atque famosior, vir, inquam, religiosus ac timens Deum, nomine Richardus: qui habens vxorem condignæ nobilitatis & piissimæ voluntatis, secundum morem ac fidem Christianæ professionis generauit ex ea duos filios; nomen vni Willibalt, & nomē alteri Wunnebalt, & filiam vnam, cui nomen erat Walpburch. Mortua autem vxore sua cœpit Rex nobilissimus, & Christianȩ religionis perfectione solidatus, cogitare intrase, qualiter relictis terrenis diuitiis, & terreno regno contempto, posset cælibem vitam imitari, filiosque suos quasi bonæ propaginis ramos spiritualis vitæ substituere disciplinæ, filiam vero Walpurgam virginali custodiæ mancipare, tactus intrinsecus Diuini ignis calore, maxime quia B. Bonifacij virtute & sanctitate prouocatus erat, qui eo tempore a legatos a Gallia in Angliam miserat, vt de sua gente aliquos conlaboratores & prædicatores ad se inuitaret.

[3] Igitur vir egregius cum filios suos Willibaldum & Wunnibaldum, filiamque Walpurgam, ad indaginem regularis vitæ promouisset, & eos in proposito religionis perfectos agnouisset, [pætriam relinquit,] ita vt in eis omnium virtutum incrementa persensisset, diuina inspiratione permonitus, regnum & coronam propter regnum cælorum reliquit; & assumptis liberis suis peregre profectus est in regionem longinquam, volens visere sacra cum eis loca, & gloriosum Domini nostri Iesu Christi Sepulchrum; vt per tanti itineris laborem tentationum & passionum incommoda ad discerent, quatenus postmodum B. Bonifacio, qui eos nominatim vocauerat, ad collaborandum & comprædicandum valerent.

[4] Suscepto ergo tam optabili voto ob amorem Diuinæ natiuitatis, passionis, resurrectionis atque ascēsionis, aggressi sunt iter, relinquentes familiam totam, & parentum atque totius regni sui turbā post se flentem ac lugentem, & miserabili voce lamentantem, prosperaque eis imprecantem. Cūque maris pericula nauigio transuadassent, & ad Galliæ fines peruenissent, [per Galliā] cognouerunt B. Bonifacium b Orientalium Francorum terminos Pontificali regimine strenue gubernare, & secundum Apostolicam auctoritatem c Episcopales Sedes instituere & Ecclesiȩ Catholicȩ religionem dilatare: vnde gauisi valde, primo volebā se eius aspectui præsentare: sed timentes ne votum itineris sui aliqua retardatione impediretur cogitabant, imo firmiter proponebant, vt, si Deus permitteret, prius sanctam ciuitatem Ierusalem ob amorem sanctæ resurrectionis, [in Italiam abit,] vrbemque Romam ob venerationem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli visitarent, & sic demum reuertentes beatissimi Pontificis Bonifacij se famulatui manciparent.

[5] Transcensis igitur Alpibus & transcursis primæ Italiæ regionibus prospero ac felici itinere venerunt in Lucensium ciuitatem, vbi d imago Dominicæ Crucis, quam ferunt e Lucam Euangelistam post ipsius Dominicȩ passionis vestigia in ligno expressisse, [& Luca] magna cum veneratione frequentatur a populo. In qua videlicet Lucensium ciuitate non diu ante hoc tempus prȩfuit Ecclesiæ Dei B. f Feridianus Episcopus, miræ sanctitatis atque virtutis vir, qui dum g basilicam in eadem ciuitate construeret, saxum miræ magnitudinis, h quod vix quadraginta iuga boum minare possent, cum duabus paruis vaccis suis ad locum ædificij cum Dei adiutorio transuexit: i quod nimirum saxum ob enormitatem miraculi etiam adhuc cunctis illuc venientibus,

[0]

ad indicium sanctitatis B. Feridiani demonstratur, vbi dum nobilissimi illi peregrini petuenissent & sacra loca suis oblationibus ac sacris orationibus visitassent, commendauerunt se Deo & S. Feridiano. Quos k Episcopus ciuitatis & benigne suscepit, & aliquamdiu secum pausandi gratia retinuit. Interea B. Richardus ægrotare cœpit ibidem, [moritur.] longaque infirmitate castigatus, Deo vocante, in bona confessione migrauit ad Christum. Quem Episcopus in B. Feridiani basilica, cum magna veneratione, ad dextrum latus principalis altaris sepeliuit.

[6] [Proficiscūtur Romā filij] Sanctus vero Willibaldus & Wunnibaldus cum sorore sua Walpurga, peractis cum summæ deuotionis studio exequiis patris, recedentes inde, perfecerunt iter suum ad Romanam ciuitatem. Ibi cum adorassent sacra vestigia beatorum Apostolorum Petri & Pauli, præsentabant se l Domino Apostolico, intimātes ei voluntatem suæ peregrinationis, & transitum B. Richardi patris sui. Quorum vota cognoscens Apostolicus, Deo & S. Petro commendauit eorum voluntatem, & m iter peregrinationis iniunxit duobus, [in Palestinam] Willibaldo scilicet & sorori eius VValpurgæ, præcipiens eis, vt peracto itinere peregrinationis suæ Romam reuerterentur, retinuitque ibidem S. VVunnibaldum in pignus reuersionis eorum.

[7] Per idem tempus sanctissimus Bonifacius Archiepiscopus, qui erat cognatus eorum, sæpius venit Romam, & videns cum Apostolico Wunnibaldum, persuasit ei, vt cum fratre & sorore, peracta peregrinatione, n reuerterentur ad Galliam, & ei essent in auxilio prædicationis & sanctarum Ecclesiarum ædificationis: quod & ita vtrimque est laudatum. Confecto igitur itinere longæ peregrinationis, perlustratis quoque sacris locis transmarinis, [ad loca sacra:] Dominicæ videlicet annuntiationis in Nazareth, & natiuitatis in Bethlehem, & baptismi in Iordane, ac ieiunij in monte qui dicitur o Quadraginta, atque passionis in Caluaria, nec non sepulturæ, imo gloriosæ resurrectionis in Ierosolyma, insuper & admirabilis ascensionis in monte Oliueti, ceterisque vestigiis, vbi steterunt sanctissimi pedes Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, S. Willibaldus vna cum sorore eius B. VValpurga Romam rediere, inueneruntque ibi legatum gloriosi Antistitis Domini Bonifacij cum Apostolico sanctaque Romana Ecclesia agentes, [eunt in Germaniam:] quæ Dei sunt. Resalutato itaque sancto Papa, & eius se precibus committentes, assumpto fratre suo VVunnebaldo, cum præfato beatissimi Bonifacij legato, ad Gallias reuersi sunt, inueneruntque beatissimum Archiepiscopum sæpe dicendum Bonifacium in lege Dei iugiter ambulantem, & Ecclesiis Galliæ dignos Pastores instituentem. Qui de aduentu eorum non modice gauisus, [præficiunvariis ecclesiis] misit eos in prædicationem ad loca p Suaueldensis prouinciæ, vbi quidem B. VVillibaldum præfecit Eihstetēsi Ecclesiæ Episcopum, VVunnibaldum vero Heydenhen cœnobio monachorum, VValpurgam autem vniuersis sanctimonialibus ibidē congregatis præposuit magistram.

[8] Vt autem redeamus ad ea, quæ de B. Richardo superius omisimus. Postquam a Remuneratore bonorum omnium Christo, [claresicit miraculis S. Richardusi] præmiis æternæ beatitudinis laureatus, miraculis coruscare cœpit in partibus Lucensibus, vbi, vt diximus, fuerat humatus, diuulgata est fama virtutum eius per omnes regiones, non solum Italiæ, sed etiam Galliæ atque Germaniæ, ita vt innumerabiles ægroti ac languidi, cæci, debiles, claudi, surdi, muti, atque paralytici illic mererentur sanari, vndecunque fuissent adducti. Nemo tamen ex Lucensibus ciuibus adhuc clare nouerat de nobilitate tanti viri præter solum nomen, & quod peregrinus ibi ante multa tempora sepultus fuerat.

[9] Cumque crebrescentibus miraculis fama virtutum eius vbique celebris diuulgata fuisset in seculis, cogitauerunt ciues Eihstettensis ciuitatis, quomodo B. Richardi reliquias ad se transferrent, vt vbi filiorum corpora claritate signorum fulgebāt, [petuntur reliquiæ ab Eystettensibus,] patris etiam corpus adiunctum non minori veneratione haberetur, quatenus de Rege ac Regis filiis locus eorum nobilitaretur: imo, quod maius est, de sanctitate tantarum Reliquiarum tota illorum patria clarificaretur. Congregato igitur auri & argenti immenso thesauro, consilium inierunt, mittere probatos viros & industrios in Lucensium ciuitatem, rogandi & obnixe postulandi pro reliquiis B. Richardi sibi corporaliter tradendis. Quod si petitio eorum nihil impetraret, aurum & argentum, quod illud hominum genus auare diligit, obtineret. q Missis itaque legatis cum immenso thesauro ad Lucensium vrbem, cœperunt litteris deprecatoriis ac viua voce postulare, vt meterentur tanti Regis, cuius filij apud se Patroni essent, pignus impetrare. At Lucensium ciues, audita nobilitate tanti Regis, [oblatā pluvima pecunia,] qui tanta apud se signa atque miracula faceret, nullatenus tam pretiosum ac nobilem thesaurum dari consenserunt. Vnde turbati Eihstetenses cœperunt pecuniarum pondere corda illorum mouere, & si non totaliter, saltem vt dimidium Regis corpus eis daretur, obnixe postulate. Illi vero nullo modo, etiamsi muri eorum pecunia replerentur, hoc se facturos esse affirmabant, dicentes: Sufficiat vobis, quod tres liberos huius sanctissimi Regis habeatis: quorum si singulorum partem mediam dederitis, etiam huius sanctissimi corporis dabimus vobis.

[10] Turbati rursus legati Eihstetensium, rogabant demum, vt aliqua vel eiusdem sacri corporis particula eis pro caritate traderetur: [impetrantur sacri cineres:] vnde memoria eius in suis regionibus celebrior haberetur. Quo vix tandem impetrato, aliquos cineres de corpore S. Richardi acceptos, ad loca sua cum gaudio detulerunt: & eius memoriam in finibus suis celeberrime cum summa deuotione fieri constituerunt. Tum Lucensium r Antistes, auctoritate s Romanæ Ecclesiæ accepta, corpus S. Richardi subleuatum de terra, [Corpus eleuatur.] cum summa veneratione in altario eiusdem ecclesiæ, quod est ad caput tumbæ illius, secundo Nonas Februarij collocauit: constituitque diem Translationis eius celebrem agere per omnes ecclesias ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Ea legatio diu post obitum S. Richardi facta est, vt dicetur ad Vitam S. VValburgis Virginis.

b Imo in Frisia aberat, cooperator S. VVillibrordi mortuo tum Radbodo Frisonum Rege. Sed tempore Auctor confundit.

c Bauariam in 4 Sedes partitus est circa ann. 739, ac seritus HerbipoliS. Burchardum & Aichstadij S. VVillibaldum constituit.

d Baronius tomo II ad ann. Ch. 1099 num. 40 ait Stephanum quemdam patria Lucanum, qui religionis caussa anno superiore peregrinationem susceperat ad Terram sanctam, accepisse a Gregorio quodam Syro homine, imaginem veram Christi Salvatoris regio schemate pictam, & Lucam detulisse. De ea imagine plurima habent Franciottus lib de SS Lucensibus, & Siluanus Razzi de SS. Hetruriæ: datam ille Lucensibus vult anno 782, hic 740.

e Alij a Nicodemo aut pictam, aut eo curante expressam, ex antiqua traditione affirmant.

f Fridianus aliji, seu Frigdianus, secundum Franciotum creatus Episcopus anno 560, obiit 588.

g Ad honorem S. Vincentij in qua & sepultus est.

h Saxum illud fuse describit Franciortus.

i Seruari etiamnum in sacrario ecclesiæ S. Frigdiani testatur idem Franciottus.

k In catalogo Episcoporum Lucensium apud Franciottum. sedit hoc tempore XII Felix,

l S. Gregorio II, ad quem ante venerat S. Bonifacius, commendatus litteris Danielis Episcopi VVintoniensis: quales & hi forte habuerunt.

m Hæc 25 Februarij ad Vitam S. VValburgis breuiter corrigentur, plenius ad Vitas utriusq; vtriusq; fratru.

n Imo anno 738 secum S. VVinebaldum abduxit in Germaniam, seu Franciam Orientalem, quæ Gallia non dicebatur.

o Mons Quarantana dicitur, vt monuimus 20 Ianuarij ad caput 5. Vitæ

[1]

5. Vitæ S. Euthymij litt. e.

p De hisce locis, Suaueld, Eistet, & Heidenhem, pluribus agemus ad Vitam S. VValburgis.

q Hæc acta esse circa annum 1152 supra monuimus.

r Is fuisset Gregorius I, Episcopus LIV. iuxta catalogum Franctotti.

s Pontifice Eugenio III, qui sedit ab anno 1145 ad 1153.

HISTORIA ELEVATIONIS CORPORIS S. RICHARDI,
ex Vita S. Willibaldi Episcopi,
auctore Philippo Episcopo.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

Avctore Philippo Ep.

[1] a Igitur quando corpora Sanctorum, scilicet B. b Frigidani, c Cassi, & S. d Faustæ Virginis, translata sunt, & loco magis honorabili consignata; corpus B. Richardi ex incuria, [S. Richardus apparens. Cedeo Comiti,] qua non quærebant diligenter, in loco suo remansit. Sed post aliquot dies apparuit cuidam infirmo, qui vocabatur Cedeus, qui erat homo bonæ nationis, toti terræ cognitus; erat enim Comes, & dixit ad eum: Vade ad Ecclesiam S. Frigidiani ad Priorem, & ad Fratres eiusdem Ecclesiæ, & dic eis ex nomine meo: [commendat eleuationem sui corporis,] Quare me dimisistis? quare me a sociis meis separastis? quos enim Deus coniunxit, homo absque Deifica ratione separare non debet. At ille: Infirmus, inquit, sum, & ire non possum. Longa namque interualla temporum superuenerunt, quibus nec pedem ad ambulandum, [eumq; paralysi laborantem sanat,] nec manum ad operandum, quocumque modo extendere potui: paralyticus enim sum, omni virtute corporis destitutus, hic in lecto ex multa resolutione membrorum delibor. Et tu quis sis, ignoro. At ille inquit: Vade confidenter; nam Christus sua consueta benignitate, ex mea intercessione, te in hac hora sanauit.

[2] Infirmus ex hoc verbo non modicum lætificatus, replicauit, [& indicat sua acta,] dicens: Quis es, Domine, vt de te sciam ex ordine narrare, quæ mihi sunt mirifice facta, & tibi magnifice facienda? Respondit sanctus Rex: Ego sum S. Richardus, quondam Rex Anglorum, prius e Dux Sueciæ, exul patriæ, spretor mundi, contemptor sui; qui regionum reliqui tributa, & Sanctorum quæsiui limina; simulque cum filiis meis peregre profectus sum ad regiones multas: & post longa exilia, post multa certamina, in præsenti ciuitate, quæ Lucca vocatur, finita est mea pugna: [& sepulturam.] & ex hoc seculo nequam ereptum, ad suam gloriam assumpsit me Dominus. Et indicauit ei locum sepulturæ suæ, processu dierum, & antiquitate temporum satis latitantem.

[3] Facto ergo mane Comes supra memoratus, qui pridie infirmitate magna tenebatur, venit sanus per omnia, ad quos destinatus fuerat, visionem narrās; & in portentum veritatis, se sanum & incolumem omnibus ostendit; manifestans locum sepulturæ certitudinaliter, secundum indicia, [Corpus reperitur,] quæ B. Richardus memoriæ suæ impresserat. Ex tunc fodere cœperunt, sanctum corpus quæritantes; & quæsitum inuenerunt, honorifice clausura nobili seratum, cum epitaphio exprimente personam ex nomine, opera virtutum, & gesta miraculorum continente, [eleuatur.] sanctissimum corpus collegio Sanctorum supra memoratorum associantes, honorem Sanctis debitum eidem suppliciter impenderunt.

[Annotata]

a Quæ vndecim prioribus capitibus scribit Philippus, hic omittimus, quod illa videri possint apud q; Gretserum. eademq; veriore calamo ab antiquioribus descripta hic dederimus: Huius autem capitis alibi non tam exacta narratio reperitur, ideoq;, ne quiddesit quod sanctitatem S. Richardi illustret, apponendum fuit.

b S. Frigidiani secunda hæc est Translatio facta anno 1151, vt ad illius ac huius Vitas tradit Franciottus.

c S. Cassius hic fuit Episcopus Narniensis, cuius natalis in Martyrologio Romano adnotatur 29 Iunij, translatio apud Lucenses 13 Octob.

d S. Fausta Virgo cum S. Euilasio sub Maximiano Imperatore Cyzici in Propentide martyrij palma coronata, inscripta Martyrologio Romano 20 Septemb. apud Lucenses colitur 25 eiusdem. Vtriusque Cassij & Faustæ translationem narrat Franciottus.

e Hæc explicationis caussa ab scriptore addita sunt, supra a nobis reiecta.

MIRACVLA S. RICHARDI,
ex Historia Lucensi Italice a Cæsare Franciotto scripta, & Philippo Ferrario de Sanctis Italiæ.

Richardus, Rex Anglo-Saxonicus in Britannia, Lucae in Italia (S.)

[1] a Qvidam Germanus vsu aliquorum corporis sui membrorum priuatus, ob mira, quæ in patria sua de S. Richardo Anglorum Rege audiuerat, [Sanantur ægri, priuatus vsis membrorum.] Lucam venit: iussitque, quo optimo poterat modo, ad Sancti aram se deduci; vnde, cum multis profusis lacrymis se ei commendasset, sanus & incolumis discessit.

[2] Quidam religiosus, nomine Georgius, e b Canonicis Regularibus, qui illud templum incolunt, tempore cuiusdam Prioris e familia Lanfranchorum, mirum in modum Sancto huic addictus, nullum diem, quo non alicui Sacerdoti ad eius altare celebranti seruiret, labi patiebatur. [laborās dolore laterum] Hic grauissimo laterum dolore aliquando oppressus, cum adhibita remedia non prodessent, nec spes salutis superesset, memor quam frequenter ad Sancti aram sacris ministrasset, cum voce lacrymabili dixit: Heus, S. Richarde, vbi sunt tot a me tibi oblata obsequia? Obsecro, mihi misero subueni. His dictis incidit in somnum, visusque sibi videre Sanctum vultu Angelico & barba satis prolixa gerentem coronam regiam in capite, ac manu sceptrum regium. Hic præfatus se esse Richardum, quondam Regem Angliæ, iniunxit illi, vt si corporis sanitatem appeteret, conferret se ad aram suam. Quod vbi factum est, ad altare somno correptus, mox sanus & incolumis surrexit.

[3] Quædam mulier, Gaschola nomine, ancilla Vgherij nobilis ciuis, anno millesimo centesimo quinquagesimo, quo tēpore multi in ditione Lucensi energumeni erant, [energumena.] a dæmone ad terrorem omnium agitata adeo fuit ac vexata, vt a multis viris iisque fortissimis teneri haud posset. Tandem dæmon coactus dixit, se a Ricardino, cuius esset iam imperio subiectus, in templo S. Frigdiani expellendum. Huc itaque quamuis valde repugnans deducta est: ac mox cœptæ audiri voces quasi diuersorum animalium, insolitum atque incredibilem sonitum, non solum per totum templum sed etiam supra tectum, tanto cum stridore edentium, vt eo quam plurimi excitati ex suburbiis oppidisque vicinis accurrerent. Sed tandem per Dei gratiam, & ope S. Richardi, fuit liberata.c

[Annotata]

a Franciottus hæc miracula refert ex officio Ecclesiastico istic, vt opinatur, in eius festo recitari solito, quod Vitam MS. appellat.

b De Canonicis hisce Regularibus præclare scribit Celsus de Rosisinis lib. 6. Lycæi Lateranensis de Frigdionariis quinque sociis, & Franciottus tractatu de Ecclesiis Lucensibus.

c Addit Franciottus auctorem hisce miraculis adfuisse testem aculatum.

[2]

DE S. AMVLVVINO ABBATE LOBIENSI ET EPISCOPO, LOBIIS ET BINCHII IN BELGIO.

Secvlo VIII

[Commentarius]

Amulwinus, Abbas Lobien. et Episcopus, in Belgio (S.)

I. B.

[1] Laubacum cœnobium est ad Sabim flumen in Belgio, Laubiæ, Lobiæque dictum aliis, cuius situm, etymon, fundationem, ex Fulcuino eiusdem loci ante annos ⅠƆCL Abbate, retulimus IV Februarij, cum de S. Vlgiso Abbate & Episcopo ageremus. Post S. Landelinum fundatorem, [S. Amulvvinus Abbus Lobiensis,] Abbas primus simulq; Episcopus fuit S. Vrsmarus, dein S. Erminus, qui anno DCCXXXVII XXV Aprilis deceßit. De SS. Abele, Vlgiso, Amulwino, qui itidem Episcopi fuisse traduntur & Lobienses Abbates, ita scribit Fulcuinus: Habuit etiam Erminus & cooperatores & successores, eiusdem loci gubernatores & coabbates, Sanctum vtique Abel, Scotum genere, & S. Wlgisum Episcopum, & Dominum Amulwinum æque Episcopum: qui vtrum sibi vicissim successerint, an S. Ermino spiritualibus occupato rebus, [incertum an cum alius,] locum in commune tractauerint, nihil certi reliquit antiquitas. Non tacuit tamen locum Lobiensem eos & tenuisse & gubernasse, sed & pro opportunitate temporum locum emeliorasse. Rexit autem S. Erminus… sicque expletis in regimine XXV annis participatus est gloriæ Magistri, decedens VIII Kal. Maias. Post quem extitit Theoduinus Abbas, sub quo, Karlomanno Maiore-Domus concedente, villam Fontanas, quam Sambra alluit, Ecclesia nostra habere meruit. Quæ donatio contigit, vt ibidem diximus, anno II Hilderici Regis, Christi DCCXLIV bissextili.

[2] Pergit, quibusdam interiectis Fulcuinus: Theoduino igitur Abbati successit S. Theodulphus Episcopus in prouisione prædicti loci, partim sub Pipino præfato Principe, post facto Rege, nouem vero annis sub Carolo Rege, [qui certi ab anno 744 ad 800.] post facto Imperatore… Obiit autem anno DCCLXXVI Dominicæ Incarnationis, die vero festiuitatis S. Ioannis Baptistæ. Anso hunc sequitur in regimine, vir bonus & sanctus, Abbas tantum non Episcopus, regens idem cœnobium sub condicto Imperatore Carolo XXIV annis… & hic sub præfato obiit Carolo, eo quo idem Imperator factus est anno.

[3] Ad S. Amulwinum quoque spectat, quod IV Februarij in Actis S. Vlgisi ex eodem Fulcuino retulimus, in obscuro esse qua ratione S. Vrsmarus, quiq; illi successere vsque ad B. Ansonem, Episcopi fuerint, an ad Euangelium maiori auctoritate prædicandium Ethnicis, [qua ratione Episcopus?] an ad dignitatem conciliandam in vicino commorantibus Maioribus-Domus, qui adeo non cedebant Regibus, vt eos etiam magnificentia superarent, quibus nimirum longe potentia anteibant. Fortaßis horum Abbatum aliqui Episcopi facti sunt, vt vices aliorum exequerentur: vt fecisse S. Abelem V Augusti dicemus; qui tamen forte Episcopus erat in Scotia ordinatus. Eiusdem rei posterius exemplum idem memorat Fulcuimus, de Francone loquens Leodiensi Episcopo, qui coactus iusta, quantum ad seculares, & vero necessaria, bella suscipere aduersus Normannos, sæpe acie ipsemet conflixerat, modo Imperatori Arnulpho iunctus, sæpius Reginerio Longi-colli: post hæc sciens illicitum esse quemquam sanguineis manibus sancta tractare, misit Romam Bericonem Leodiensem Clericum, & Theuterum Lobiensem monachum, quos ordinari Episcopos, qui vices suas supplerent, orauit & exorauit. Quibus iam factis Episcopis parochiam suam gubernandam commisit.

[4] Porro si proprie Abbas fuit S. Amulwinus, & seorsim cœnobium administrauit, dicendum erit id contigisse post mortem S. Ermini, antequam Theoduinus Abbas fieret; [si seorsim Abbas, ergo ante an. 744.] cum alioquin huic S. Theodulphus, Theodulpho B. Anso immediate successerint. Ex his patet de gestis S. Amulwini, vt supra de S. Vlgisi, ariolari (vt solet) Trithemium lib. 3 de viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 262 ita scribentē: Amulwinus Abbas Lobiensis & postmodum ibidem Episcopus, vir scientia & religione clarissimus, fertur sanctitatis suæ & doctrinæ plurima monimenta reliquisse. Fuit enim contemptor mundi fortissimus, & omnibus virtutibus bonorum operum insignis. Festum eius colitur VII Calendas Februarij. Imo VII Idus. Iterum lib. 4 cap. 203. Amulwinus Abbas Lobiensis cœnobij, & deinde Episcopus eiusdem vrbis, vir doctus & nobilis, qui non minus sanctitate quam scientia Scripturarum, [De eius actis incerta ab aliquibus tradita.] gregem sibi commissum sollicite pascebat; propter crebra miracula, bonorum operum testimonia, Sanctorum catalogo insertus est. Vbi Lobias legit Trithemius vrbem fuisse? Villa alibi, siue oppidum appellatur, vti vici maiores solent. Duplex hic ecclesia, monachorum vna S. Petro dicata altera S. Mariæ in monte, olim Canonicorum. Vnde idem accepit, quod ignorauit, multo quam ipse accuratior, Fulcuinus, nobilem fuisse? primo Abbatem, deinde Episcopum factum? doctrinæ ab eo relicta monimenta? Pari infelicitate coniectauit Wion, [& de ætate.] septimum Abbatem fuisse circa annum Domini DCCLXX? Quem secutus Ferrarius, circa annum DCCLXX floruisse scribit; serius etiam Ghinius.

[5] Colitur S. Amulwinus, (qui aliis Amoluinus, Amolwinus, Ameluinus, [Eius natalis,] Amulbuinus dictus) VII Februarij. quo die ista ad vetustißimum MS. Martyrologium Adonis, quod Lobiis extat, antiqua manu adscriptum erat: In Laubaco cœnobio S. Amuluini Ep. Molanus in 1 edit. Vsuardi: Binchij Amolwini Ep. & Abbatis Lobiensis in 2 edit. Binchij ex Laubiis B. Amoluini Ep. & Conf. De eo agit idem in Natal. & in Indiculo SS. Belgij, vbi ista adnotat: Festum est Lobiis, vbi resedit & quieuit; item Binchij, quo translatus est, VII Id. Februarij. Quod & Balduinus Willotius noster in Martyrol. Belg. ita expreßit: In monasterio Lobiensi iuxta Thudinium oppidum, festum S. Amoluini, Episcopi & Abbatis eiusdem loci. Item Binchij, quo deinde translatus ac modo quiescit. Eius natalem præterea hoc die referunt Canisius, Wion, Menardus, Dorganius, Ferrarius, Andreas Boeyus, Ghinius in Natalib. Canonicorum. Saussaius, Miræus in Fastis Belgicis, Fisenus in Floribus Eccl. Leodien.

[6] Ægidius Waldeus lib. 5 de SS. Lobiensibus cap. 9 scribit se in vetustis illius cœnobij monumentis comperisse, SS. Vlgisi, [eleuatio,] & Amolwini Reliquias ante annum Christi ⅠƆCCCC e sepulchris refossas, expositasq; venerationi: ac circa annum ⅠƆCCCCLXVIII plurima patrata miracula Amolwini inuocatione. [miracula.]

[7] Anno demum ⅭⅠƆCCCCIX, vt supra in S. Vlgisi Actis diximus, translata sunt Lobiis Binchium Sanctorum Vismari, Ermini, Amolwini & aliorum corpora, [Translatio.] vbi etiamnum asseruantur. Recolitur ea Translatio anniuersaria memoria Dominica II post Natiuitatem S. Ioannis, estq; inscripta Martyrologiis variis II Iulij, vti præcipue ad S. Vismari natalem XVIII Aprilis dicemus! Aliqua præterea Translatio eorum adnotatur ad XIV Octobris in quodam MS. & IV. Aprilis in prima editione auctarij Molani ad Vsuardum, itemq; apud Canisium, Wionem, Menardum, Ferrarium, vt supra ad IV Februarij in Wlgiso dictum.

[3]

DE S. LVCA IVNIORE THAVMATVRGO SOTERII IN GRÆCIA

circa Ann. DCCCCXLVI

Commentarius præuius.

Lucas iunior Thaumaturgus, Soterii in Graecia (S.)

Avctore G. H.

[1] Mvlta Græciæ, siue Helladis, loca, ortu, habitatione, suarumq; splendore virtutum illustrauit S. Lucas. Quæ vero ad eius tumulum in Attica quam plurimæ contigere variarum ægritudinum curationes, loco nomen videntur fecisse, vt Σωτήρον diceretur, dein tractu temporis per syncopen Στήριον. [S. Lucas] Ab iisdem miraculis, siue dum viueret, [ob miracula] siue post mortem patratis, ipsi quoque agnomen Thaumaturgi. Iunior quoque appellatus, non ad Euangelistam aliumue ex antiquis Martyribus Lucam respectu. Nam id cognomen fere vel loci viciniam, [Thaumaturgus,] vel generis coniunctionem, vel instituti gestorumq; paritatem indicat. Iunior ergo fuit hic Lucas cum altero Luca collatus, [Iunior respectu S. Lucæ Siculi,] qui in monte Siciliæ Ætna monachorum parens, ob rem monasticam in Sicilia stabiliendam, Constantinopolim profectus est, atque inde Corinthum reuersus, in pago quodam vicino sancte obdormiuit VI Nouembris. [in eadem regione mortui ante ann. 828:] Non longe is a Σωτηρίῳ Lucæ nostri sepultus est: eo autem senior aliquanto. Nam cum Sicilia ab anno ⅠƆCCCXXVIII in potestatem Saracenorum venerit, numquam Imperio postea Constantinopolitano plene ac firmiter restituta, ante illud tempus Lucas hic Siculus videtur vixisse.

[2] Extitit & alter S. Lucas, itidem Iunior dictus, quod vetus Stylitarum, siue Kionitarum, institutum imitaretur. Hic cum sub Imperatoribus Romano seniore, & Constantino Porphyrogenito miles contra Bulgaros infeliciter pugnasset (de quibus bellis in Notis infra agemus) sacerdotio initiatus, [senior alio S. Luca iuniore Stylita;] in columna post alia pia exercitia triennio stetit: deinde in monte Olympo aliquamdiu vixit: ac tandem Chalcedonem prosectus, quadraginta quinque annis in columna stetit, [mortuus circa ann. 946:] totidem fere annis iunior hoc S. Luca, de quo agimus, qui deceßisse videtur anno ⅠƆCCCCXLVI; natus sub Leone Sapiente patre Porphyrogeniti circa annum ⅠƆCCCXC. Colitur ille Stylita XI Decembris.

[3] At nostrum hunc Thaumaturgum Iuniorem Lucā VII Februarij ita in Menæis prædicant Græci: [colitur 7 Febr.] Eodem die memoria S. P. N. Lucæ in Hellade. vbi in adiuncto disticho ad cognomen Thaumaturgi alludunt his verbis:

Ἔπλησε Λουκᾶς θαυμάτων τὴν Ἑλλάδα,
Ὃσ οὐδὲ νεκρὸς παυεται τῶν θαυμάτων

Impleuit Lucas miraculis Græciam,
Qui nec a morte cessat miracula patrare.

Hic Sanctus Helladis germen est & deliciæ, [cum hoc apud Græcos elogio:] cuius maiores ex insula Ægina oriundi, perpetuas Agarenorum incursiones non ferentes, transmigrarunt, & in Helladem se contulerunt: in qua natus cis est B. Lucas. Hic a puero non solum a carnibus, sed ouis etiam & casco abstinuit: panis hordeaceus, & aqua ac legumina erant ei cibus ac potus. Omni genere austeritatis & afflictionis diuexabat corpus: esurienti sibi cibum præbere, algenti vestem iniicere, luxum & satietatem interpretabatur : proinde lacerna sua sæpe aliis donata nudus redibat. Quando preces ad Deum fundebat, supra pauimentum eleuatus, pedibus terram non videbatur contingere. Vbi vero monasticam vitam est aggressus, dici non potest, quantam abstinentiam & afflictionem corporis Beatus susceperit. Loca autem maritima omnia obeundo, sedesque permutando, multis per miracula saluti fuit. Postea omissis locorum permutationibus, sedem in Sterio fixit, vbi septem annis peractis, obitu vitæ suæ prædicto, viuendi finem fecit. Hæc Græci in Menæis, quæ fere eadem habet Maximus Cytheræus in Vita SS. Molanus, citatis Græcis, in Auctario Vsuardi hæc habet: Die septima S. Parthenij Episcopi Lampsaceni, & S. Lucæ in Storio Græciæ. imo Sterio, siue potius Soterio. De S. Parthenio supra egimus. Vtrumque solenni cultu celebrant Græci.

[4] Vitam S. Lucæ scripsit auctor coæuus, &, vt videtur, monachus eius discipulus, [Vitam scripsit auctor coæuus] certe itinerum fugæq; comes. Id num. 63 testatur his verbis: Cum sic aliquando fugam arripuissemus, simulque ambo fugæ socij, ego & Pater in speluncam quamdam clanculum ingressi fuissemus, [fugæ socius,] errantes duæ fæminæ ad nos penetrant… Nobiscum intra speluncam recepimus. Quo tempore hæc Vita edebatur, supererat soror eius Cale sanctimonialis, [edoctus a sorore,] quam auctor asserit num. 3 sibi narrasse, quæ ad maiores eius primamq; educationem spectant. Supererat etiam Philippus Sphatarius, qui relatum numer. 65 miraculum sibi factum prædicabat, seque ipse merito damnabat ob Iustum immerito condemnatum. Ita & monachus Gregorius, [aliisq; oculatis testibus,] eius ope a morbo sanatus, dicitur numer. 57 etiamnum superstes testis locuples. Et alius discipulus post obitum eius sub horrenrendo sacramento confirmauit num. 18, quæ ante Bulgaricam incursionem in monte Ioannitzis peregit. Demum auctor præfatur se ea scribere non multis a decessu decursis dierum, id est, annorum, curriculis: quin & multis quos adhuc vita superstes habebat, neque is senioribus tantum, sed & iunioribus, oculis visum probeque cognitum. Erat autem tum, secundum prædictionem S. Lucæ, [absoluit post an. 961.] Creta insula tyramidi Saracenorum erepta, quod anno CMLXI factum.

[5] Eruit primus ex MS. codice Græco Medicæo Regis Christianißimi, admodum Reuerendus Pater Franciscus Combesis, Congregationis S. Ludouici Ordinis Prædicatorum Theologus, [eam primus eruit Combefis,] eruit, inquam, Vitam hanc S. Lucæ iunioris, eiusq; partem excerptam edidit tomo II noui Auctarij bibliothecæ Patrum Græco-Latinæ, in quo potißimum historia hæresis Monothelitarum, sanctæq; aduersus eam sextæ Synodi Actorum vindiciæ proferuntur. Ea autem Acta præfatur valde illustria esse, nec Ecclesiasticæ historiæ eorum temporum inutilia, tametsi Baronius ipsum quoque nomen viri tanti ac Lucæ Iunioris ignorarit. Esse vero prolixiora quam vt commodum ei videretur integra dare. [ac nobis communicauit Latine versam,] Integra petentibus nobis humanißime communicauit, Latine a se reddita, suumq; iudicium ita nobis exposuit: Plenam, inquiens, habetis ac integram quantam Regis Christianissimi codex Medicæus repræsentauit, quam ex me expetistis, Lucæ Iunioris vereque Thaumaturgi Vitam. [adiuncta hac epistola.] Certāt vbique in ea cum virtutibus miracula: vt vix statuas, magisne illa, præclara viri facinora imitandi desiderium accendat, an stuporem ex iis, quæ Diuina auctoritate mirabiliter gessit, ingerat. Scriptor vbique accuratus est, grauis, stylo nitidus atque methodo, sententiarum etiā gemmis, vbi fuerit occasio, floridus: præcipuæ fidei, cū plerosque testes eorum, quæ narrat, superstites producat, scripseritque pene Sancto æqualis. Non abhorruisse Lucam a Romanæ Ecclesiæ ac Latinorum communione, indicat illa passim in his Actis expressa ipsius necessitudo cum monachis, qui & legati Romam peterent, vel inde redirent. Per vos igitur, vestrisque aliis amplissima ac lectissima segete Christianum orbem mire ditantibus consertum monumentum hoc Christianissimi libraria gaza producat in vsum publicum, cunctis illa diues, nulli hactenus parca, forteque adhuc nonnullis instituto vestro opportunis fœta. Deus in annos plures incolumes seruet, Sanctique, quorum

[4]

studetis gloriæ, adiuuent. Valete, Parisiis in æde Prædicatorum sanctissimæ Annunciationis VIII Idus Nouembris anno MDCLI. Hæc vir ille humanißimus.

[6] Titulus huic Vitæ præfixus est eiusmodi: Βίος καὶ πολιτείὰ καὶ μερικὴ θαυμάτων διήγησις οὗ Πατρὸς ἡμῶν καὶ θαυματουργοῦ Λουκᾶ οὖ νέου, [Vitæ titulus.] οὗ ἐν Ἑλλαδι κειμένου. Vita & conuersatio, quæque singulatim traditur rerum gestarum sancti Patris nostri ac miraculorum patratoris, Lucæ Iunioris, in Hellade quiescentis, narratio.

VITA
Auctore monacho anonymo, eius discipulo
Interprete Francisco Combefis Ord. PP. Prædicatorū Theologo;
ex MS. Græco Regis Christianiss.

Lucas iunior Thaumaturgus, Soterii in Graecia (S.)

Avctore coævo ex MS. Græco, interpr. Franc. Combefis.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Plane non tempus, vitæ bonæ ac studiosæ in caussa fuit vnquam, sed animus solus, bonaque ac honesta amans voluntas. Id vero cum ex aliis multis, qui haud ita pridem vitam multis irreprehensam , nihilque aut vix quidquam ab illa antiquorum summeque illustrium claritudine deficientem monstrarunt; [S. Lucæ celebris a morte memoria,] tum maxime ex eo, cuius nobis hodierna dies celebris agitur, Luca ostenditur: Luca, inquam, cuius in eo multa fuit opera, vt obscurus esset vitamque absconderet, quique tamen copiosa virtutis luce præfulgeret: sic pæne vniuersis notus euaserit, ac dignum erat reuera euadere, qui sic vixerat. Is non iam pluribus a decessu decursis dierum circulis, quin & multis, quos adhuc vita superstites habet, neque id senioribus dumtaxat, sed & iunioribus, oculis visus, probeque cognitus, veterum pariter, ac quæ vix fidem inueniat, confirmauit virtutem, viæque ad illam ducentis asperum arduumque ac plerisque inaccessum callem non penes eius naturam ostendit; sed penes illorum magis animum ac volūtatem, qui bona quidem, verum ardua illa ac laboribus obsita, animi imbecillitate ac mollitie detrectant. Huius præclara facinora laboresque ita omnibus amori sunt, ac tantam stillant dulcedinem, vt vel nuda ipsa eius memoria abunde habeat ad feruorem animo iniiciendum, [ac vita imitatione digna.] ac ei creandam lætitiam. Hunc itaque operæ pretium nosse omnibus, vnde ortus sit, vtque vitam instituerit, ac quæ bona abs Spiritu illo bono consequi meruerit: nedum enim ad voluptatem ista conferent, sed & animæ lucrum nō exiguum ac vtilitatem afferent.

CAPVT I
S. Lucæ maiores: patria: adolescentia.

[2] Bonus per omnia ac magnus Lucas, germen Helladis est, seu potius ornamentum, admodūque desiderabiles delitiæ: [S. Lucæ maiores Ægina oriundi,] addam vero etiam, corona gloriæ. Neque enim in patriam visus est ingratus; quin preclaris illi ac illustribus cumulis vicem rependit. Eius porro maiores aÆgina insula originem traxerunt, Ægina, inquam, ad b Ægeum sinum sita. Ij continuas c Agarenorum d inuasiones non ferendas rati, vna ipsi, [ob Saracenos] ac reliqui omnes eius incolæ, claro patriæ solo, vis redimendæ caussa, relicto, transmigrantes, ac per diuersas dispersi ciuitates, matris loco nouercas adhibuere: atque alij quidem e Cecropis, alij f Pelopis, g Cadmi alij, aliasque alij regiones ac loca occupantes, [patriam linquunt.] in eis sedes figere coacti sunt.

[3] Diuini itaque Lucæ aui ad h Phocidis, siue i Chrysi, prouinciam commigrantes, ad maritimum quendam montem, k Ioannis appellatum, sui incolatus, tabernacula fixerunt. Quia tamen per hæc tempora, quibus is iudiciis nouit, [Auus degit in Phocide ad montem Ioannitzis,] cuius sunt iudicia abyssus multa, l Ismaelitæ m mare infestantes, omnique sinu, portu, ac ora latrocinantes, iam quoque (proh dolor!) eas partes incursabant; rursus loco cedere necesse habuerunt. Quemdam itaque portum n Bathyn nomine, auris commodum ac tranquillum petentes, domicilium ponunt: vbi tempus non modicum commorati, admirabilis Lucæ patrem gignere promerentur, [tum in Bathy portu,] eumque Martyrum primi nomine honestantes congrue vtique nomini educandum curarunt. [Psal. 35. 7] Verum hinc quoque Diuino quodam nutu vocante, ad oppidum quoddam o Castorium nomine commigrantes, illic habitarunt. Hic porro nonnullum errandi finem facientes, [dein in oppido Castorio,] solatij aliquid pro eo exilio, quo extra patriam vagati essent, percipere visi sunt. Vtque id non tunc statim, haud tamen longiori temporis interposita mora euenit. Qui enim peregrinanti Iacob comes ac auxiliator fuit, atque pauperem diuitiis auxit, quique eum, qui prius in baculo Iordanis fluenta transmisisset, boum armentis ac ouium gregibus locupletem reduxit; ipse plane horum quoque pecora, ac substantiam reliquam palam benedicens, [ditescit:] eo augmento donauit, vt nedum nulli substantiis deteriores viderentur, verum etiam iis indigenas non parum superarent, atque in illis illud Iobi perfecte impleretur vt nimirum viis grauescentes essent, ac Dominus eorum domus faceret visitationem. [Gen. 32. 10] [Iob 29. 4]

[4] Verum hic quoque ferre nequiuit inuidiæ oculus, in apertum liuorem oppidi incolas accēdens, [ab incolis expellendus,] vti olim Ægyptios in filios Israël. Hi plane cum ne omnino quidem videre, a malo acti, possent, velut aduenas ac peregrinos eiecerunt, suisque finibus exterminare conati sunt. Haud secus ac gentes, qui eiusdem fidei erant, cum nihil ij læsissent, molestia afficiebant, expellebant, nullis non malis pulsabant. Hinc graui angustia pressus Lucæ auus, sicque natura comparatus, vt nec resistere aut contendere, nec vero iterum alia aliis subinde loca mutare, velutque fugitiuus quidam ac flagrio a quouis pelli atque abigi, induci posset, quam cito regiam petit, nullo quidem humano, [Imperatorem adit,] solo autem Diuino fretus præsidio. Deo itaque duce ac auspice, nulla molestia facileque confecto itinere, cum nullo sequestro ipse tunc rerum potientem pie deuoteque adiisset, suaque singula clare exposuisset, benigne ab eo auditus, ac clementi aspectu dignatus est. Statim enim regias præbens litteras, ac regiarum iussionum ministro adiungens, plenum gaudio redire iubet. [eius litteris tutus, degit.] Is vbi aduenisset, oppidum eiusque omnia media diuidens, vtrisque deinceps habitationem tutam facit, vt partem quidem indigenæ, partem aduenæ ac peregrini recipientes, ab omni imposterum pugna dissidioque cessauerint; multa vero pace ac tranquillitate vitam sociam duxerint. Atque hæc quidem hactenus.

[5] Illo autem satus Stephanus, puerili decursa ætate, ac iuuenile adeptus robur, [Stephanus pater,] totoque medio tempore bene prouectus ac pro eo ac decebat filium, vt maiorem ei parentum amorem studiosi mores, quam genuina ipsa natiuitas afferret: quod iam nuptiis opportunum tempus accessisset prouida illorum cura mulieri Euphrosinæ nomine, matrimonio locatur: cum eadem quidem esset oriunda patria eademque natalium ingenuitate. [Euphrosynæ iunctus matrimonio,] Ex ea septem Stephano oriuntur proles; perfecto vtique numero, ac Scripturæ cum primis celebrato; vt vel hac parte præstarent multis; remque totam Dei munus, non naturæ opus, condiscerent. Prima Theodorus: ei proxima Maria fuit: quarta porro Cale appellatur, estque superstes ista narrans, hactenusque

[5]

nusque monasticȩ vitæ exercitia colit. Quinta Epiphanius, qui & ipse monachi vitam agens, [septem gignit liberos,] vitæque rationem professioni consentaneam instituens, ad eum migrauit, quem dilexisset. Duæ reliquæ proles, cum necdum immaturam ȩtatem maturiori mutassent, hancce commutantes vitaur, humanis excessere. Tertia denique hic ille per omnia diuinissimus Lucas est.p

[6] [quorum natu tertius S. Lucas,] Hic primam adhuc ætatem agens, ac cum pueris accenseretur, nihil puerile ostendebat in moribus. Pueris namque ludibria, risus, lusus, motus incompositi, quam maxime animo sunt atque delectant; Lucæ autem nihil eiusmodi, [puer moribus grauis,] sed quies, tranquillitas animi, morum grauitas, quodque annos senio maturiores vndique præferret. Quamobrem nulla ei vnquam societas cum aliis, eorum quæ ad voluptatem essent. Ac nemo sermonem fide nutare putet, qui nimirum rem ad esum pueris gratissimum poma sciat: hic autem nouus adeo atque insolens abstinentiæ amator erat, vt statim a puero nedum carni, [abstinet cibis delicatis,] sed & caseo ouisque, ac alij omni obsonio voluptatem habenti, nuntium remittendū, pane hordeaceo & aqua ac oleribus leguminibusque sibi victitandum putauerit. Quartas tamen ac sextas ferias ad vsque solis occasum ab omni ieiunus cibo agebat. Quodque maiori dignum admiratione videatur, nullo ad hæc magistro duceque vsus; sed a se ipse, vltroque id omne infestus petens, [ieiunat 4 & 6 feria:] quod gulæ blandiretur, labores, penuriam, ac quidquid affligit carnem, ex animo amplexus est, cum itaque dulcissima aliis summeque grata, insuauia Lucas nihilque amanda habuerit; vicissimque multis labore fugienda atque grauia, valde illi facilia & ab omni labore libera fuerint; plane, quod talia habeantur non tam eorum naturæ sit atque indolis, quam vtentium voluntatis ac consuetudinis.

[7] Cum sane aliquando parentibus conuesceretur, iique non religiosa pietate sanoque iudicio hæc fieri arbitrarentur; sed rem magis puerilem ambitionem ex mentis quadam leuitate profectam putarent, tali eum experimento probant. Carnes simul ac piscē, in eadem elixas olla, [sentiens piscem cum carnibus elixum, euomit,] mensæ apponentes, iubent manducet. Is porro quod gestum erat penitus ignorans, patre piscem offerente, accepit. Vbi autem accepisset, iamque persensisset fabulam, nihil non egit, quo se rem molestius ferre ostenderet; animique acerbitatis indicio cibum assumptum euomit, [& triduo ieiunat:] sicque triduo, velut magno aliquo ac sponte patrato facinore, lamentis se ac gemitibus conficiens, nec vllo modo interim panem sumere sustinens, perseuerauit. Vt ergo parentes eius animi propositum exploratum omnino habuerunt, nihilque ipsum humani cogitatus habere, sed Diuina plenum gratia esse cognouerunt, vt deinceps suo arbitratu viueret, indulserunt.

[8] Porro ille, quamquam vitæ adeo accuratæ studebat, nihil tamen debita in parentes officia negligentius obibat, omni remota excusatione promptus ministerio existens, atque honorem quam quis maximum illis habens. [parentibus obedit:] Ac nunc quidem diuini illius Abelis Iacobique ac Moysis exemplo, ouium se gregi impendebat, nunc agriculturæ labores assumebat. Iam enim & ætatis vigorem attigerat: [pascit oues:] quamobrem etiam omni corpus labore ac afflictatione exercere diligenter admodum certabat. [agrum colit:]

[9] Abunde autem benignos illius mores, effusam in alios curam, in pauperes misericordiam, quis pro merito enarrare sufficiat? Tamquam enim totus proximi deuotus obsequiis, nullamque sui rationem habens (quod quidem corporis spectat curam) siquando ad consueta ministeria mitti contingebat, ne quidem necessario cibo ac viaticæ annonæ parcebat; [datis cibis pauperibus, ieiunat:] sed pauperibus obuiis porrigens, ieiunus ipse manebat. Sic & vestes libens admodum magnoque animo impertiebat. Quippe his qui nudi accederent tribuens, alacri se animo exuebat, eoque fiebat, vt non raro nudus domum rediens nullam vel frigoris vel pudoris alteriusque rei rationem haberet. Sed conuiciis ac acriori reprehensione eo nomine a suis coërcitus, quin & quandoque verberibus fustibusque exceptus, nihil ab eo pietatis officio dimoueri potuit: potius autem honores ducebat ac gratiarum coronas, quas sibi pauperum caussa plagas infligi peruidebat. Non raro ad tempus non modicum nudus dimissus est, cum sic parentibus visum esset; [datis vestibus, nudus manet,] quo vel sic illam beatam benignitatem humanitatemque deponeret: at ille pœnas istas non pœnas esse ratus, sed bonorum præmia reputans, impensius maiorique vigore misericordiæ in egenos sese addicebat. [ac plagas inflictus] Huiusmodi nimirum est anima Diuini amoris capta vinculis. Nihili ducit mala perpeti, quin & molesta delicias æstimat, ærumnaque ac laboribus inualescit. [amore Dei sustinet:] Cum itaque nihil pro dilecto molestiarum ferre contigerit, tunc magis secum putat male agi, velutque tormentum grauissimum, remissionem fugit.

[10] Eius vero bonitatis inque pauperes effusioris animi præclarum illud occurrit symbolum. Rus profectus vt sementem faceret, maiori æquaue ex parte in pauperum sinu condidit. [ob eleemosynas factas] Rem porro & merces secuta est quam iucundissima. Quippe decebat, vt prima Bonitas huiusmodi vices rependeret: quo nimirum beneficentia illa in pauperes sementi detractum erat, eo amplius exuberauit in largissimas segetes ac copiosam messem. [maiores colligit fruges:]

[11] Breui interim eius pater ad Deum migrat. Is autem cælesti magis patri sese addicens, gregis deinceps agrorumque culturæ neglecta cura, soli orationi ac Scripturarum sacrarum sedulæ meditationi studiū ponit. Quod autem vir ille magnus in orandi studio multum profecerit, cum alia palam faciunt, tum quod gestum est in matre, haud plane exiguum illud, [addictus orationi,] nec eiusmodi vt non satis habeat ad stuporem auditorum animis ingerendum. Illa namque ipsis oculis contueri desiderans, quidnam filius inter secreta noctis silentia operis faceret, profundo iam vespere, sociis aliis fæmiminis, prope accedit: tum apte captans latebras, vt videret quidem ipsa, a nullo autem penitus conspici posset; magnum illud visuque pariter atque auditu tremendum cernit, vti iterum ipsa mater iureiurando vidisse affirmauit his, qui illa modo essent enarraturi. Erat orationi intentus totaque mentis attentione Deo assistebat. Pedes autem ne quid minimum terram tāgebant, velutque in Deum toto corpore attollebatur. Hoc mater cum non semel sed iterum tertioque oculis percepisset, finem dubitandi fecit, nec vltra periculum facere quæsiit. Sunt & alij miraculi testes, non qui ex aliis auditu acceperint, [in ea eleuatur a terra.] sed qui ipsis oculis orantem illum aspexerint.

[Annotata]

a

[Ægina.] Ægina, nunc Engia dicitur iuxta quam Athenis vrbe Atticæ nauigatur Epidaurum vrbem Argiæ in Peloponneso.

b Imo Saronicum sinum, nunc vulgo Golfo de Engia in mari Ægao, quod latius sumptum, ad mare vsque Ausonium extenditur.

c Agatenos dici a posteris, quos antiqui Saracenos vocarint ostendimus supra ad Vitam S. Moysis Episcopi Saracenorum.

d Has irruptiones faciebant potissimum ex insula Creta anno 823 intercepta.

e Atticam, Cecropiam dictam, vti Athenienses Cecropidæ appellantur, a Cecrope primo eorum Rege.

[regiones Cecropis, Pelopis.]

f Peloponnesum a Pelope e Phrygia aduecto.

g Baotiam in Hellade, quæ Cadmeis dicitur, a Cadmo Thebarum conditore, vbi & arx Thebana, Cadmea nuncupatur.

[Cadmi.]

h

[Phocis,] Phocis Helladis siue Achaiæ prouincia, ad sinum Corinthiacum, ob montem Parnassum & Delphicum Apollinis oraculum celebris.

i

[Chrysis.] Chrysis, id est, Aurea regio, forte posteris Phocis dicta, quod terra eius, teste Pausania, optima sit, & sationi, gregibus, atque armentis opportuna. Iterum memoratur num. 69, & forte latius sumpta.

k Græce ὅρος Ιωάννου καλούμενον. infra num. 17 montem, quem incolæ rusticana voce Ioannitza vocarent. Græce ἀγεικῶς Ιωάννιτζα καλούμενον. at numer. 34 in Ioannitzis eremo,

[6]

ἐν τῇ κατὰ τὸν Ιωαννίτζην ἐρήμῳ & num. 39 redit ad desideratam Ioannitzis solitudinem, ἐις τὴν κατὰ τὸν Ιωαννίτζην ἡσυχίαν. Situs hic mons non procul a sinu Corinthiaco versus Boeotiam & Isthmum Corinthiacum.

l Ismaëlitas confundi cum Agarenis, & ambos pro Saracenis accipi, diximus etiam ad Vitam S. Moysis.

m Suo finem Imperij Michaëlis Balbi anno 829 mortui, Saracenos Sicilia potitos, ac postea Calabria; omniaq; late deprædatos esse tradunt Ioannes Curopalates, Cedrenus, aliiq; Hinc & Græcia littora eorum latrociniis infestata.

[Mons Ioannitzis Saraceni in Italia. Bathys portus.] Plura de iis 5 Februarij ad Translationem Reliquiarum S. Agathæ narrantur, ac 9 Februar . ad S. Sabini Vitam, vbi & de Ludouici II Imperatoris aduersus eos expeditionibus.

n Βαθὺς, id est profundus, scilicet portus, & auris commodus, Græce ἐυαρὴς, quasi propitio marte vtens, nec vllis ventis sæuioribus agitatus, protegente scilicet monte aut colle.

o

[Castorium opp.] Castorium oppidum in Thessalia fuisse colligimus infra ex num. 12. Vbi etiam Bathys portus videtur fuisse, e regione forte insula EubϾ.

p Natus est S. Lucas circa annum Christi 890.

CAPVT II
Vita monastica expetita, Athenis cœpta, relicta.

[12] Cvm porro olim iam animo agitaret relinquere mundi tumultus, [Monasticā quærens vitam,] ac monasticæ vitæ quietæque institutionem inire; occasionem captans, statim excedit Thessalia. In itinere positum capiunt excubantes milites, vt a dominis refugas seruos caperent ac carceribus manciparent. Ij namque nihil cultiori habitu a vilissimis summeque neglectis intuentes, ac cuiuspiam seruum arbitrantes, extemplo ceperunt, atque ex illo consueta percontati sunt: Cuiusnam esset & vnde, ac quonam proficisceretur? Respōdente illo ac profitente, Christi se seruū esse; [a militibus capitur,] nec alia se causa quā orationis iter suscepisse; cum ad ista nihil adiiceret, rati illi celare seruitutem, palamque ipsos ludificari, dire fortiterque cædebant: nec mentitus lingua, [cæditur,] sed falsa militum suspicione, pœnas immeritus dabat. Ille nihilominus reipsa veritatis amans ac magnanimus, verberum necessitate a vero discedere, sibique seruitutem adscribere, ignaui animi planeque degeneris existimabat. [carceri includitur,] Idcirco etiam post verbera vir sanctus carcere clauditur; sic forte aduersario vlciscente, quas eo motore clades acceperat, ac ne ille deinceps audenti fortique animo ipsum impeteret. Ceterum a quibusdam, qui probe nouerant, agnitus, certoque testimonio, quisnam ac qualis esset, deprehensus, [liberatus,] carcere solutus est: cumque ad suos incolumis remeasset, opprobria & calumnias vituperiaque longe plagis grauiora, [a suis irridetur:] ab illis perpessus est. Ille porro cum non nesciret vnde illi offendicula essent, ac quis ipsius ex Dei proposito gressus impediret, eius misericordiam pulsare non destitit, suppliciter orans, vt animi ipsius propositum ad finem perduceret: & vero perduxit, qui bonis semper auxiliator adest. Hoc autē modo res gesta est.

[13] Monachi duo e seniori redeuntes Roma, apud illius matrem hospitantur. [monachis Roma redeuntibus,] Hos vbi aspexisset, subiit mox olim animo consuetum desiderium, Diuinique amoris ignis velut aptæ materiæ, animæ eius firmus insedit. Collato igitur sermone, rogat itineris comitem fieri, pariterque monachi habitum consequi. Porro illi proficisci quidem Hierosolymam dixerunt, comitem tamen assumere, aut mutato habitu facere monachum detrectarunt, duplici hac ex caussa, quod & a iuuenis esset, [post multas preces,] nec longo assuetus itineri; quodque parentibus atque cognatis re cognita, non leues illi pœnas daturi forent. Vbi autem se & peregrinum & a nemine vindicandum dixisset, [datus comes,] ac suasisset; clam cum eo oppido exeuntes, b Athenas veniunt, inque sacrum illic Dei Genitricis templum ingressi, [Athenis in monasterio suscipitur,] ac fusis ad Deum precibus, illum quidem, in quo diuersati erant monasterio, relinquunt, ac eius Præposito ipsum commendantes, foreque promittentes, vt breui detonsus in monachū, pulchro Fratrum choro insereretur, ipsi vero, quod a principio propositum erat, iter insequuntur. Atqui monasterij Præfectus cum diuinum Lucam sȩpius interrogatum haudquaquam potuisset inducere, [tondetur,] vt cuius esset, quaue ortus prosapia, aperte ediceret; [minorem habitum Nouitiorū induit.] in monachum detondet, tum habitu monastico induit illo hactenus, qui Nouitiorum habetur, quem & moris est appellare c Minorem habitum.

[14] Mater autem (nam nec illius res sunt obuoluendæ silentio, quippe cum matri ingens luctus sit filij priuatio; idque maxime vbi accesserint viduarum mala propria) nusquam prorsus ferendam carissimi pignoris peregrinationem rata, tum lamentis plangebat, [Matre ægre id ferente,] tum diro mœstitiæ telo feriebatur, ac neque ab omnium Domini accusationibus sibi tēperabat: quin Elisæi viduam illam animi affectionibus imitata, Heu me, Domine, inquiebat, meæ testis viduitatis ac desolationis! tu primum afflixisti, vt, quem matrimonio mihi iunxeras, morte afficeres, ac viduitatis addixisti dispendiis, quæ res ipsa longe grauior morte fæminȩ sit: nunc autem, quem ad tanti mali solatium aliquod habebam, a meis abstulisti oculis, nec habeo, [& lamentante.] vbi vnicum illud verum iubar videam vitæ meæ infelicis; vt & nos cum Propheta apte admodum clamemus: & lumē oculorum meorum, & ipsum non est mecum. [4. Reg. 4. 28] [Psal. 37. 11.] Sed & quæ caussa, vt longe a nobis puer profectus sit? Num ego, ne tibi vacaret, ac obsequiis tuis assiduus esset, prohibebam? Num cultum tuum minimi facere præ officiis in nos suis cogebam? Num spiritalibus terrena & manentibus transitoria anteferre ipsum docebam? Vnde, quæ nedum carnis, sed & animæ mater esse a maioribus olim didiceram, quæque filium orationis opus, maiorem illi partem assignans, effeceram; porro illa mihi vnica consolatio erat, vt pignus carissimum viderem, atque id semper, vt quidem fieri potuisset; sin autem, vel saltem per aliquam temporis horulam. Satis autem vel ipsa e vicino præclarorum illius operum auditio erat, vt in anima lætitiam generaret, [Deumq; deprecante,] & ad illius excitaret curam. Ne itaque, omnium Domine Rexque, meorum oculorum spernas lacrymas: sed eas pone in conspectu tuo, vt diuini illud Dauidis loquar, dignareque altas illas tenebras mœroris mei dissoluere. [Psal. 55. 9] Dissolues autem haud alia ratione, quam vt pignus carissimum maternis iterum reddas oculis. Sic enim & omnes conuocabo in filij inuentione, & confitebor magnificentiæ tuæ, ac te laudabo omnibus diebus incolatus mei in carne.

[15] Sic orans, Deum natura bonum ad misericordiam inflectit. Quidnam vero accidit, ac qua factum est ratione, vt mater diro grauata dolore, [ac Præfectum monasterij per visum obiurgante.] inopinato lætans de filio visa sit? Qui nutu conficit vniuersa, monasterij Præfectum, sub quo Lucas Christi ouis rationalis merebatur, sic visam matrem alloqui facit, ac ei inclamare. Quid vero mihi viduæ vim fecisti? Quid supra dolorem vulnerum meorum addidisti? Quid quod vnicum erat viduitatis meæ solatium, nulla miseratione abstulisti? Vt quid filium, vt quid senectutis meæ cultorem rapuisti? Cito illum mihi redde: redde lumen, vnicam spem. Numquam enim Deum omnium Iudicem Regemque adire cessabo, teque accusare, vt quæ iniuriam a te passa sim. His insomniis territus monasterij Præfectus, primum quidem inanem visum rem putabat ac maligni tentationem. At vbi sequenti nocte alteraque ac sæpius mulierem se adeuntem vidit, ac talia dicentem, deque iisdem cum ira increpantem, operæ pretium duxit, ne velut fallentem imaginem sperneret, sed vt diuinum somnium reputaret. Quapropter mox facto die accersitur adolescens, ac coram sistitur. Tum ille seueriori tum verbo tum habitu, [ab hos admonitus,] Heus, inquit, tu, cuius gratia ac quo fine, quæ te spectant, celare voluisti, quamquam ea pridem ex te non segniter percontati sumus? Quomodo autem &

[7]

parentes habere & cognatos omnino pernegasti? Aut quomodo ad sanctum hunc habitum institutumque accedere præsumpsisti, qui totus dolo constes ac simulatione, vti rerum ipso testimonio comprobatur? Si namque a principio sane libereque detexisses, ne quidem nolente te in palam facta essent. Abi itaque a nobis ac vniuersis Atticæ finibus, teque parenti restitue; qua ego nimium molesta, hanc tertium noctem grauem admodum duxi. Hæc loquente monasterij Præfecto, graui Lucas timore stabat, ac dimissis in terram oculis, nihil quidem ipse loquebatur, lacrymis vero ac corporis toto habitu vix non vocem mittebat; etiam detectam ægre separationem ferre, nec velle a Fratrum societate discedere. Vt ergo hæc nouit Præpositus, eius multa humilitate ac modestia mitior factus, iraque temperata, At, inquit, fieri non potest, vt ad matrem non redeas, [iussusq; ad matrē redire,] quod ad præsens attinet. Quo facto nihil vetat, vt ne delecto quodam loco monasticam in eo vitam instituas, sicque animæ tuæ consulas. Nam, vt videtur, illius oratio vi maxima pollet exorandi Deum, & vt tuam plurimum possit impedire.

[16] His Lucas auditis, nihil quidem contradicit, qui valde humilis ac modestus esset; iuxtaque Scripturam præ modestia omnia vereretur: inque genua procumbens, ac orationum petens suffragia, etsi inuitus monasterio exit, moxque iter ad matrem arripit. [Iob 9. 28] Quia vero intra domum erat, [abit e monasterio,] inuenit sedentem in cinere, demolita obscuraque facie, fixis mœstam terræ oculis, totaque facie ingentis tristitiæ indicia ferentem. [redit ad matrem,] Illa vt mox aspexit, gaudio commixta ac stupore, assurgit. Vide autem fȩminæ virtutem, quanta enituit, vt colligas par esse, vt ex tali arbore fructus talis prodierit. Filium videns, non in amplexus ruit, non se membris affudit, non se totam spectaculo impendit; sed in secundis hæc ponens, ante omnia statim ad Deum aspexit, manusque in altum expandens, illi gratias agit, quo auctore, quem amiserat filium, recepisset, dilectumque intra manus teneret: Benedictus, inquit, Deus, qui non amouit orationem meam & misericordiam suam a me. Sicque Lucas per Dei voluntatem matri red ditus, [huic ministrat 4 menses:] illi ministrabat, inque eam quidquid filij in parentes obsequij est, conferebat. Id tamen dumtaxat ad menses quatuor: deinde vero Dei ac solitudinis amore iterum inardescens, omnibus obliuioni traditis, illi se totum addicit, nec ipsa matre iam aduersante, autue rem negligendam putante, quippe quæ aliis quidem omnibus anteponendos parentes, Deum tamen priori vniuersis loco habendum non nesciret.

[Annotata]

a Septemdecim circiter annos natus.

b Athenæ ducentis circiter millibus passuum a Thessalia dissita sunt, & forte amplius a Castorio Luca patria.

c Ἀκολουθία οὗ μικρου σχήματος, Officium parui habitus, accurate editū & explicatum est a Iacobo Goar in Euchologio Græcorum. Hic autem intelligitur habitus Nouitiorum, τῶν ἀρχαρίων, eratq; tunica, cingulum & pileus. At vota professis addebatur μανδιας, pallium, qui proprie Minor habitus erat.

CAPVT III
S. Lucæ vita solitaria in monte Ioannitzis: Orationis studium: hospitalitas.

[17] Matris ergo bonum faustamque precationem viæ ducem assumens, ante dictum montem illum petit, [in montem Ioannitzis discedit,] quem loci incolæ sic rusticana voce Ioannitza vocarent, eiusque partem, quæ mare respicit, lustrans (vbi etiam germani fratres a Cosmas & Damianus, Anargyri vulgo dicti, delubrum habent) in ea ipse monasticæ exercitationis tabernaculum b fixit. Qualia vero ac quanta illic certamina, laboresque ac pugnas aduersus ventrem ac somnum; seu magis aduersus sæuos dæmones, per ea nos impugnantes, exhibuerit, neque aliquis dicēdo assequi possit, neque dicentibus ob rei exuperantiam indubitata fides habenda sit. Sin autem & ex paruis quibusdam indiciis tamquam ex vngue leo, quod aiunt, aut fons ex leui gustu, viri præstantia declaranda sit, nihil absurdi, vt ne eius bonis enarrandis & hæc adiungamus.

[18] Nam & eius quidam discipulus, cum secum animo incredulitatem parturiens, ita existimaret; simulare quidem virum se orationi ac vigiliis assiduum, [attestante discipulo, diligenti obseruatore,] somno autem noctis plurimā partem insumere; quod maxime nec disciplinis addiceret animum, nec vel diuinarum Scripturarum vel Patrum sermonibus esset assuetus, vt in eorum libris versari posset; non longe vero ab extrema quadam imperitia abesse illum putaret, reique periculum facere desiderio cuperet; cum iam nox incubuisset, ac casulæ fores pater occlusisset; sese ille in solum iactans, ac capite nixo foribus, arrectisque auribus, quod proprium dicunt illorum qui longe attenti sunt, ad vsque mane illo corporis habitu perseuerans, tandem stratum proprium repetit; admiratione vtique plenus, seque a priorum cogitationum suarum incredulitate absoluens. Quæ autem ita foribus defixus cognouit, sic se habent, vti ille ipse narrauit post Patris obitum, sub horrendo sacramento sermonem cōfirmans. Cognoui, inquit, illum genua solo figentem, ac frontem illidentem terræ. [noctibus integris orat somno genuflexionibus] Ad singulas porro genuflexiones, publicam illam accinebat vocem. Tunc velut feruore incalescens, crebriores genuflexiones adhibebat inque illis durabat, donec corporis virtute exhausta (neque enim illud pari conatu promptȩ spiritus alacritati inseruire valebat) supinus corrueret, diuque immotus permaneret. Sed & ita efficax erat, nec pigritiæ indulgebat. Non somno concedebat, sed sursum manus corporisque pariter atque animæ oculos habebat, consuetamque illam precationem, [& stationibus impedito:] Domine miserere, tota animi contentione dicebat. Tū post modicam illam corporis remissionem iterum surgens in pedes stabat, seque orationi ad primam vsque diei lucem dabat.

[19] Accedat aliud pariter occultorum viri certaminum feruentisque eius quietis monasticæ amoris argumentum. [diuertit in monasterium.] Diuertit quandoque apud quemdam nota familiaritate coniunctum virum, ipsum vtique studiosum ac virorum religiosorum cœtui præpositum. Vbi porro tertium iam apud illum diem ageret, subit casulæ ac solitudinis desiderium, [rogatus a Præfecto vt diutius maneat,] rogatque vt liceat abire. Præpositus autem non concedebat; quippe quē rursus viri desiderium teneret, nec præsentia disiungi ferret. Etenim amantium Deum desideria vehementissima sunt, hisque fortiora quæ naturæ compendio concrescunt. Cum autem ille non acquiesceret, palamque redeundi commeatum peteret; Præpositus, quod & occasio solennis e vicino diei festi faueret, durius quodammodo (cuius nimirum animum desiderij vis acueret.) Quamdiu, inquit, [vel ob festi instantis celebritatem,] ita rustice obniteris ac solitudinem ecclesiastico conuentui præhabebis? idque maxime cum celebri totius populi conuentu agenda celebritas in ianuis sit; cuius sacrarum cantionum iacturam faciens, damnum maximum reportabis? Ad hæc vir Deo plenus sua illa amore digna beataque simplicitate (operæ pretium vero sit, vt nedum sensibus, sed & ipsis pulchræ illius linguæ verbis vtamur) velut defensionem ordiens: Bone Magister, Pastor benedicte, bene iubes: verum Canones ac sacræ lectiones (siquidem illis animus adhibendus est) totum denique ecclesiasticum officium quo ferunt? quisnam vero illis scopus? Hæc audiens, anceps hæsit monasterij Præfectus, nec prorsus occurrit quod responderet. Is porro velut dubitationem soluens, plane, inquit quanta prius simplicitate, Magister bone, Pastor benedicte, [præfert solitudinem Ecclesiasticis cœtibus & collectis:] psalmodiæ ac lectiones, omnisque alia collecta, ad Dei timorem, vti doces ipse, studiosos adducunt prouehuntque. Qui ergo, hunc ipsum vt in corde habeat,

[8]

diligentiam habuit, putas vllo modo ille indiget quæ laudasti? Hæc Prȩpositus vbi audiit, vim responsionis multum admirans, haud vltra retinere voluit; sed statim ad tabernaculum suum ire permisit.

[20] Colebat vir magnus hortum exiguum, tum vt in eo ipse laborans exerceret corpus, tum vt se adeuntibus nedum ille ad esum necessarium, sed & aliorum abunde recrearet aspectum. Omni quippe arborum genere pulchre vernabat, [hortum colit.] omnisque generis oleribus consitus erat. Quod vero non lucri cuiusdam caussa, aut proprij commodi rem obiret, sed vt proximorum vsui cederet ac curationi, perspicue euincit, quod nihil vnquam inde mercium visus sit vendere, sed potius vndequaque ad eum venientibus, [in omnes sine delectis misericors:] omni vltro alcritate præbere. Quandoque autem etiam ipse portās, aut asino imponens, in vicinos agros abibat, tumque occulte sarcina in medio deposita redibat. Sic laboribus suis aliorum commodis consulebat: id vero nihil curiosius disquirens, in quos beneficium conferret, sed Isaiæ colligationem delectumque tollens, ac communem omnibus humanitatem prætendens. [Isa. 48. 6]

[21] Hos eius horti labores atque culturam, cerui montibus exilientes, eoque loci crebro venientes, qua depascentes vastabant, qua pedibus deformabant. Porro diuinus vir modo quidem lapidibus, modo clamoribus abigere tentabat. Ceterum cum sæpius tum ille abigeret, [ceruum horto infestum] tum hi redirent, nihilque interim olerum illi ac frugum appetitionem remitterent, velut Diuino afflatus Numine, vir strenuus submissiore voce vnum quempiam illorum, qui & aliis eminere videbatur, tāquam ratione præditus esset, sic alloquitur: Cuius, inquit, gratia iniuriam mihi facitis, meosque labores vastatis, cum nihil ego vnquam vos læserim? Vnius Domini serui sumus, [correptione prosternit,] vnius Dei existimus opera. Omitto dicere, me solum secundum Dei imaginem in rerum naturam productum esse, inque omnia potestatem habere. Illo itaque iubente, non transibis locum, sed vbi hic subsistis, condignas iniustitia pœnas daturus es. Dixerat vir magnus, isque velut telo percussus, statim in terram prostratus immobilis iacebat. Rem a longe conspicati quidam venatores, velut ad lucrum quoddam insperatum citi accurrunt, gaudioque prædam ad cædem trahunt. Haud tamen placidis illius oculis res placuit: [prostratum contra venatores tutum præstat:] sed mox vt vidit, prostrati commisereri cœpit. In medium ergo procedens blande eos adit, atque a conatu deterret: Fratres, inquit, nihil vobis & misero ceruo huic commune intercedit. Neque enim labor aut cursus aliudue quod prius venando impensum sit, congrue vos ad cædem illius impellit. Liquet igitur misericordia potius indigere atque auxilio, qui ex imbecillitate prostratus sit. Hæc dicens, viros inflectit, magnam eius lenitatem stupentes ac miserationē, tum & illos adiutores adhibens ceruum erigit pariter ac dimittit: sed & illi abierunt, eius magis bonitate prædæ facti, quam aliquid ipsi prædati.

[22] Nec hoc vero dignum, quod silentio prætereatur; quod nimirum cum tot iugiter laboribus corpus conficeret, [inter vigilias, ieiunia,] vigiliarum irremissa vi, ciborumque penuria; (solo namque hordeaceo pane vtebatur & aqua, atque his parce admodum, & castigate quandoque autem & oleribus, atque, vt par est, interuenientibus leguminibus, sicut etiam in superioribus declaratum est) cū item rigeret frigore, æstuque adureretur; ad hæc autem ferarum examine vexaretur, [& aspera quæque,] vt, ne dicam alia, immensas genuflexiones, noctium totas stationes, non amicam solitudinem, quæ ipsa non raro exacerbare, durioresque animi mores facere consueuit. [semper hilaris,] Cum itaque tot ille angustias pateretur, totque essent quibus exasperari posse videretur, numquam tamā vultu tristior aut morosior conspectus sit: sed longe iis, qui quotidie animi remissione, comessationibus ac mensis luxuriāt, lætior, adeoque his qui adirent, ac apud eum hospitarentur, haud minimum hilaris moribusque facetior, corporalibus pariter spiritalibusque eduliis non raro etiam iis, quæ essent ad delicias ad satietatem vsque lætus conuiua hospesque excipiebat: tametsi nihil aliud aut suppeteret aut speraretur, [benigne hospites suscipit,] nihil cibo aut annonæ parcens. Reputabat enim secure admodum sanaque mente, cum Deus in montibus fœnū producat & herbam seruituti hominum, cum paret terræ pluuiam, iumentisque ac pullis coruorum escam præbeat, qui fieri possit, vt his qui incessanter ipsum inuocant (vt diuini Dauidis verbis vtar) prouidentia desit. [Ps. 146. 6]

[23] Quia vero necdum diuini c magnique habitus consummantem gratiam consecutus erat, plurimumque eius desiderium parturiebat, Dei tandem prouidētia, [& duos monachos Romam euntes;] quæ eius bonitas est, & hūc obtinet. Hunc autem res modum habuit. Monachi duo senij canis ornati, quin potius ornantes & ipsi virtute canos, seniorem Romam quadam velut legatione petebant. Is vbi bene ac humaniter hospitio viros excepisset, communicato postmodum cum illis consilio, voti compotem fieri se enixius postulat. Illi porro, [ab iisq; habitum magnum monasticum accipit:] quippe qui vas dignum esse nossent quod susciperet, nihil eum morantur: sed legitima omnia circa illum propere exequentes, d apostolicum ac beatum habitum ipsum induunt, arctæque ac angustæ viæ, eius nimirum quæ ducit ad vitam, symbola imponunt, seu potius quod iam prius re ipsa erat, hoc eum illi ex habitu postmodum ostendunt. Res itaque vniuersis lætitiæ caussa fuit Deo, Angelis, hominibus, vni dumtaxat vniuersorum infensissimo hosti tristitiam metumque importauit. Videbat enim nouum Christi militem ac reuera pugnæ expeditum, Diuini spiritus armatura indutum, valde quid strenuum ac virile spirare, iamque feruentius in illum pugnaturum.

[24] At nec, quod is circa sacræ huius rei consummatores monachos efficit, miraculo silendum videatur. Reuertebantur illi, exceptis autem necessariis, [Roma redeuntes excepturus hospitio,] nihil erat apud B. Lucam, quod eius dignum magnifico animo ac voluntate videretur; idque maxime in tantos conuiuas, ac eos qui tanti boni extitissent auctores. Quid ergo is, qui locupletem dexteram aperit, & implet omne animal benedictione? [Ps. 144. 19] Sedent illi in littore, cum iam sol puros euibraret radios, [duos ex mari exilientes] inque marinos fluctus lenioribus auris excitatos, intenti erant, cum ecce magnus piscis alte in aëra pennarum remigio sublatus, ante eorum iactatur pedes, suauissime palpitans atque saliens, velutque ad sui apparatum præsentes prouocans, ac ciens. [pisces accipit:] Ij porro curatori Deo ac annonæ præbitori gratias agentes, eius de se prouidentiæ admiratione defixi erant. Tamquam vero non satis esset, quod fuerat prius præbitum, alium præterea mittere visum fuit; statimque piscis alius nihil priori magnitudine cedens, & ipse marinas relinquens sedes, in terrā momento prosilit, tum conuiuas ad gratiarum amplius excitans actionem, tum ad sui ipse apparatum festinans. Aliquidne hæc minus ad miraculum habere dicat pius aliquis, ac diuinas Scriptu.ras doctus, Eliæ illa mirabili, corui ministerio annonæ subministratione? [3. Reg. 17. 6.] Sic itaque monachis palam factum est qualis hic esset, sicque percepta vtilitate recessere.

[25] Ille porro velut armaturæ signaculo hoc primis adscriptus ordinibus, maioraque nunc prioribus debens certamina, [auget pia exercitia:] maiores vtique etiam labores aduersusque hostes cautelam impensiorem ostendit, ieiunijs addens ieiunia, lacrymisque lacrymas cumulans; somno item ac corporali omni remissione magis abstinens; prolixiori vero ac feruentiori oratione, constantiorique solitudinis quiete vtens. Quibus exercitamentis copiosum Diuinæ opis ac fauoris munus obtinens, gratiaque sanationum vberrime donatus; [donatur gratia curationum & prophetiæ:] præteritorum quoque, futurorum ac præsentium, aliis occultorum, scientia, mirifice claruit. Denique etiam e Scythicam illam lanceam, quæ vniuersam peruadens continentem, totam fere exitio tradidit, multis ante diebus prædixit,

[9]

non aperte quidem, vt quod gloriosa res videretur, gloriam ipse diligenter declinans, sed parabolice ac sub ænigmate. Atque aliis quidem alia hoc de negotio beata viri lingua locuta noscitur: vt alij autem ex eo audisse aiunt, fore vt Hellas percuteretur atque Peloponnesus bello infestaretur. Erat vero & Diuini Lucæ tabernaculi compositio, non quo superflua quædam ac præter necessarium vsum seruaret ac deponeret (quomodo enim cui præter corpus peculij nihil erat) sed plane vt quo labores, quorum Deum dumtaxat volebat testem, [in augusta scrobe, quasi sepulchro, parum dormit:] tutos seruaret ac occultaret. Exigua autem ac longiori in hoc tabernaculo defossa scrobe, in ea velut tumulo quodam corpus reclinabat, iugem sibi ac semper vigentem monumenti hoc mortis memoriam faciebat. Tū breui parum degustato somno iterum exiliebat, ac Dauidicum illud pronuntiabat: Præueni, in immaturitate & clamaui. [Psal. 118. 147 & 148] Et iterum, Præuenerunt oculi mei ad matutinum vt meditarer eloquia tua.

[26] Eius porro humanitatis profundum quomodo quis facile totum peruadat? [duos angues nutrit:] Quamquam modica quædam superius declarauit oratio. Non solum enim ad vsque homines, sed & iumenta & aues, vt ne quoque reptilia dicam (nam & quid eiusmodi illius extat) beneficium extendit. Duos namque angues vasculo inclusos ad longum fouit tempus, atque nutriuit. forte simplicius præceptum Dominicum, [passeribus annonam prouidet:] vt male facientibus benefaciamus, & ad illos extendere volens: quamquam nihil vnquam ille ab his pertulit mali. Haud raro sane visus est agri passeribus annonam prouidere, adeo vtique humanitate diffluens erat miserens semper ac commodans.

[27] Eius itaque fama sanctitatis vbique peruagante (facit enim virtus habentem conspicuum, veluti lampas, eum a quo gestatur, quamuis inuidiæ caligo multa circumcurset) duo quidam fratres Sanctum adeunt, quadam illos necessitate vrgente. Hi viri hospitio ac fabulatione abunde recreati, vt esset corporalis ac spiritalis refectio; [duobus fratribus hospitio recreatis,] deinde etiam feruentem admodum, sed illi quam molestam, quod omnino fugeret ostentationem, petitionem offerunt. Sic autem illa habebat: Pater, inquiunt, noster sub vitæ finem, quod illi aurum ac pecunia erat, terræ infodit. Locus porro nobis incertus, [pecuniam a patre eorum, tum mortuo, in terra defossam,] nulloque notatus indicio: rogamus ergo, vt is nobis Diuinæ in te gratiæ luce manifestus fiat. Vides quo nobis statu substantia sit, vt & ipsa necessaria parce suppetant; sed istud peius, quod & fratres existētes, non cessamus inuicem lacessere, alter alterum furti accusantes. Audiit præclarus vir, ac velut præ magna humilitate, ne dignam quidem excusatione rem arbitratus, ab illis statim se expediuit. [sæpius rogatus,] At illi ne sic quidem negligendum putantes, secundum periculum, velutque boni vates eius, quod futurum erat sibi effecti, iterum adeunt. Is vero etiamnum repellens, exterum se, nec vllo prorsus modo eiusmodi dignum gratia affirmat. Cum autem illi magis vrgerent, seque minime recessuros ostenderent; vix tandem sero, sed & tunc sapienter, & vt quis videri volens nescire composuerit, Cum, inquit, ipsi sciatis locum, in quo pater moriens aurum condidit, talibus, inquam, talibusque indiciis facile conspicuum, vt quid frustra vultis molestiam facere? His illi auditis haud increduli fuerunt: [certis indiciis prodit.] cito autē locum petentes signis designatum, ac fodientes, ita reuera, vt dictum erat, esse compererunt, thesaurusque in prospectum productus est. Quem vtique acceptum inter se diuidentes, quod gestum erat miraculum, omnium pene auribus intulerunt.

[Annotata]

a Coluntur SS. Cosmas & Damianus 27 Septemb.

b Circa annum Christi 908, cum annum 18 ætatis ageret.

c Cucullo donabantur μεγαλόσχημοι, Vide eumdem Goar.

d Angelicum habitum passim Patres vocāt, quos idem Goar citat.

e Bulgaros intelligit, de quorum incursione infra.

CAPVT IV
Maleuolorum facinora detecta. Lucta carnis per Angelum repressa.

[28] Nec vero istud inane videatur ad vtilium sempiternaque memoria dignorum viri sapientis operum cumulum. Ad illum ex quodam oppido tres adueniunt fæminæ, putem veteratoris illius malitia ordiente fabulam, eoque tamquam veteri instrumento, [A diabolo immissas fæminas,] illis vtente ac adhibente aduersus animam iustam, prȩtextu quidem pietatis, reuera autem non alio fine, quā decipiendi ac perdendi in finem. [peccata indicantes occulta,] Aduolutæ itaque eius pedibus, Misereri nostri, miserere homo Dei, in spiritus contritione dicebant; nec pectoris nostri gemitus, ac afflictionis, qua tenemur, pondus despicias. Ignis enim pectore accensus, ignis occulte depascens ac vrens impellit, vt apud te peccata detegamus. Ad hæc illo abnuente ac iubente abirent; suum hæc superare modū, nec vllo modo ipsas recepturum; illæ contra gemitibus gemitus atque lacrymis lacrymas cumulantes, Ne, inquiebant, despicias, ne repellas, ne auerseris humiliatas: memor esto Prophetæ præceptum esse, palam edicere pudenda opera & iustificari sicut audimus: nosque ad hoc plane permouit Deus, qui vult omnes saluos fieri, vt iustitiæ nostræ tu sis ipse conciliator salutis. [Isaiæ 43. 26] [1. Tim. 2. 4] Cum autem iterum abnuente illo maiori fæminæ feruore instarent; subueritus vir sanctus, ne sic diu multumque renitens illarum in bonum animi alacritatem frangeret, [sæpius rogatus audit:] vix tandem acquiescens occultorum a confessionem excipit. Tum permittit, vt sibi inuicē ministrantes in communi cibum sumant, ac quam cito domum reuertantur. Quocirca alia ad hauriendū, alia ad hortum, tertia ad culinam festinant, paucaque olera elixantes ac manducantes, deindeque virum beatum adeuntes, ac de præteritis veniam, proque futuris cautelam reportantes abeunt.

[29] Porro is qui sagittat in obscuro rectos corde, statim ac illæ recessissent, sagittas misit, virūque strenuū secumque solitarium agentem cogitationibus ferit, ac carnis ei bellum suscitauit. [Psal. 10. 3] [tentationibus postea illatis resistit,] Is vero insultus auctorem haud ignorans, pulchre se armis instruxit, aduersusque illum stetit: armis, inquam, illis quibus diuinus Apostolus Paulus Christi militem armare consueuit, sicque triduo depugnans oratione ac lacrymarum imbribus concupiscentiæ ignem extinguit, penitusque liber ab eiusmodi bello euadit. [Eph. 6. 11] Sic autem euasit liber: videtur sibi in somnis videre Angelum adolescentis specie, qui manu tenens hamum, [Angelo extrahente libidinem carnis:] eumque in Lucȩ viscera per os immittens, atque inde carnosum quoddam membrum extrahens (quod forte carnis libidinem designaret) sicque iubens macte animo esse liberat.

[30] Est & hæc Dei amantium auribus digna narratio. Cuius superius mentionem fecimus, diuini Lucæ vere germana soror, (neque enim sanguine solum, verum etiam rebus ac moribus genuinam cognationē ostendit) hæc, cum illi moris esset, vt fratrem inuiseret, cum eo maneret, ac illi ministraret, inuenta quandoque est cum nonnullis etiam aliis, cumini purgans segetem, eiusque euellens herbam, ne iusto maiori cremento augeretur. Ait itaque Magnus ille vniuersis audientibus: Venit ad nos homo, magnum onus & graue in humeros portans, multumque laborans. Dixerat, breuique post cœtu relicto, montem ingreditur, [prædicit hominis facinorosi aduentum;] ac tenebras ponit latibulum suum. Illis porro admirantibus, ac, quænam vis sermonis foret, considerantibus, qualisue esset hic onere pressus, ac quodnam onus ferret, (putabant enim loqui de corporeæ molis pondere.) en ipse tandem in vniuersorum aspectum venit solus, leuis, expeditus, ne minimum quid oneris ferens;

[0]

Sanctum tamen ex nomine appellans, eiusque dicens habere necessariam opem. Sancti autem soror ac comites expectare iubebant. Abiit enim, inquit, vt vides, nec est modo nobiscum, ac si quidem ipsum visurus es, oportet vt expectes. Cumque ille non prius se discessurum affirmaret, quam liceret virum alloqui; præteriit dies septima, cum vix tandem, seu ex quadam caligine, ex quietis ac solitudinis Moses alter adytis prodit. [aduenientem dure increpat,] Mox autem vt hominem aspexit, oculis ad terram compositis, voceque graui atque a solita lenitate abhorrente, Et quid tibi, inquit, cum inaccessa hac eremo rei? Vt quid relictis vrbibus in montes concessisti? Vt quid b Pastores ac Pastorum principes, quos Ecclesiæ habent, dimittens, ad homines rusticos ac litterarum rudes tete contulisti? [ad Pastores animarū monet eundum esse,] Quomodo autem in conspectum quoque venire præsumpsisti, nec horruisti Diuinam vltionem, qui immaniū adeo scelerum reus sis?

[31] Ad hæc illo terrore correpto, riuosque lacrymarum e genis profundente, ac præ metu præpedita lingua hiscente; subdens Sanctus, Quamdiu, inquit, siles? nec palam omnibus peccatum traducis, ac iniquam detegis cædem; [hortatur ad sceleris publicam confessionem;] quo te ipse accusans, Diuinum numen, cui a natura mali odium est, modicum sic aliquantum repropitieris ac places? At ille vix tandem ipse sibi vim faciens, continuo ac interciso anhelitu, Quid, inquit, Dei homo, a nobis petis discere, quæ Diuina in te habitante gratia doctus, ante didicisti? Nec enim a te occultatum est, quod in occulto feci. Ceterum iubenti obtempero, dicoque; ac quod male gestum fuit, palam produco atque accuso. His dictis palam peccatum profitetur, edisserens singula, quomodo, ac vbi, quamobremque itineris socium occidisset. Tum Sancti pedibus aduolutus, rogat, vt nolit despicere, nec sic misere inimici laqueis tentum sinere. [aliquam pœnitentiam iniungit.] Is autem cum eius miseretur, tum statim erigit, admonetque & exhortatur, regulisque, pro eo vt ferendo videbatur, munit; id præcipue c mandans, vt ad occisi sepulchrum vadens, lacrymarum illic copiam libaret, eiusque pro tertia & nona & quadragesima splendide funeritia sacra celebraret: genuflexiones haud tribus millibus pauciores, si res ferret, faceret: quin potius, quod totum vitæ reliquum erat, peccatum defleret, atque animi tabulis inscriptum, obseruans animo semper haberet. His ad eum datis mandatis, domum remittit, cum boni perfectam agnitionem ac peccati reprobationem animo iniecisset, isque multam se pœnitentiam allaturum promitteret.

[32] Alius quispiam arte nauclerus, Demetrius nomine, Sancto familiaritate coniunctus, nec raro ad eum ventitans, [Demetrio nauclero singulari amicitia contūctus,] pluresque eius consuetudine dies transigens (quippe qui & animæ vtilitatem non minimam inde consequeretur) tum ob sermones, tum ob ipsam vtique congressionem ac morum suauitatem, multo eius amore tenebatur, feruoreque eum sinceræ fidei prosequebatur. Verum nesciebat ille, quam vir sanctus habebat domesticam vim doni perspicacis ac prophetiæ: vnde & quid tale accidit; humanum quidem, haud tamen omni vacans crimine. Versabatur quandoque cum nauigio in Lucæ hospitioli partibus, ac piscium capturæ vacabat. Aditurus vero Sanctum, nolebat vacuis manibus, sed ita vt ex captura aliquid ferret, non tam necessarij vsus caussa, quam ad voluntatis indicium faceret. Atque is quidem illi finis erat. Quia vero diu multumque cum nautis laborans nihil ceperat, sero tandem vixque animum subit, vt in Sancti nomine mittat hamum. Quod vt fecit, mox ingentis molis piscis ac grandis valde, [e captis ab eo in suo nomine duobus piscibus,] velut perurgente aliquo ac procurante, cursu celerrimo escam petit, hamoque transfixus, tuto extrahitur. Nauclerus re visa, magisque eius captus miraculo, quod magnus ille, etsi absens, solo nomine efficax existat, ac præter opinionem edat miracula, secundo rursus periculum facit, iacteque similiter hamo, piscem expiscatur; id quidem tota captum facilitate vti prius, vt tamen minoris illo molis esset. Hic ille inuidiæ parens circa hominem haud absimile quid molitur, atque in Cain, cæcatque eius fidei iubar, ac miserȩ voluntatis puritatem corrumpit, auctor existens, vt qui recte offerebat, non recte diuideret: sed maiorem quidem piscem sibi reconderet, minorem autem auferret. [Gen. 4. 7] Porro Sanctus accipit quidem, palamque etiam videtur acceptum habere, [deteriore donatum se muneris loco agnoscit;] eum simulans, qui nihil nosset. Ne autem nauclerus velut se latere putans, sic animo æger, læsaque conscientia maneret, quique, vt Deum spectes, nō bene discerneret (plane enim illi offerens, in Dei se gratiam prorsus facere arbitrabatur) ita placide lenique voce ait: Quorsum homines sponte nos peccatis subiicimus, [comparat donis Caini & Saphiræ:] Deumque nulla vtique ratione ad iracundiam prouocamus? velut Cain ille, Ananiasque postmodum cum coniuge; prior quidem, sua commoda ac lucra Deo anteponens; reliqui autem illa furantes, quæ eidem fuerant consecrata. [Gen. 4. 7] [Act. 5. 2] Tale quid forte & in hoc pisce gestum est, atque eo, qui illo prior captus est, vt non Dei potius, sed hominis curationis maior ratio habita sit. Vbi intellexit nauclerus, vituperati iudicij loco, dignam laude pœnitentiam infert, inque faciem procidens, veniam petit, certo pollicitus nihil se vnquam tale commissurum. Is porro placide veniam consecutus domum redit.

[33] Qui autem cum Patre Frater versabatur (gestit enim oratio, & miraculo aliud quid illi consectarium nectere, quod forte nec ipsum iniucundum sit) qui itaque Frater illi socius erat, elixum piscem illi apponit, ceu quid gratum, ac quod illi ad gustum foret. At qui olim sciret quibus ille magis cibis delectaretur, nec alias Magni illius delicias esse quam curationem proximi, [piscem sibi appositum pro hospitibus seruat.] velut ipse mittens, iubensque quosdam ad eum illi familiares venire facit. Quos ille videns ait Fratri: Piscis iste illis a Deo missus est (absit enim vt mihi) adeoque illis apponatur. Quo facto & illi obsonium læti perceperunt, & ipse caritatem in illos deliciarum loco præcipue habuit.

[Annotata]

a Fuit hæc confessio ad consilium & suffragium, non autem ad iudicium, cum non fuerit S. Lucas Sacerdos

b Græce ποιμένας καὶ ἀρχιποιμένας, Pastores Sacerdotes innuens & Episcopos, quibus, concessa a Christo potestate, competit audiret pœnitentium peccata, atque imposita multa absoluere.

c Hac confessione & pœnitentia voluit aptum reddere hominem, vt postea a Pastore aut Episcopo melius absolueretur.

CAPVT V
S. Lucæ fuga in Peloponnesum ob Bulgarorum incursionem: ministerium Stylitæ exhibitum.

[34] Hæc hactenus diuini Lucæ ante gentis irruptionem gesta, imo gestorum interim eius pars modica, quæ autem fugam ac peregrinationem secuta sunt, iam narratura accedit oratio. Cum enim a septem iam annos in Ioannitzis illa eremo implesset, vna ipse ac reliqui omnes coguntur migrare. [Post 7 annos mora in Ioannitxis,] Simeon enim b Scytharum gentis Princeps (c Bulgaros moris nobis est appellare) d antiquato cum Romanis fœdere, vniuersam continentem peruadit, peccatis nostris velut manu fortissima succinctus, cuncta mancipans atque populans, ac alios quidem vita, libertate alios priuans, [ob Bulgaricam incursionem, Duce Simeone,] vectigalesque faciens. Adeoque alij quidem velut carcere ac præsidiis vrbium ambitu clausi tenebantur, alij in Eubœam & Peloponnesum fugientes, saluti cōsulebant. Tunc itaque, & qui circum hominem Dei habitabant rustici, in vicinas insulas transmittunt. [fugit in vicinā insulam:] Quamquam peior occupans inuidia, periculum illis inexpectato inuexit. Cum enim illi tutas sibi res cum Iusto

[1]

putarent, Bulgari comparato furto nauigio in eos repente irruentes, [natatu euadit:] ad vnum fere omnes perdiderunt, paucis quibusdam enatantibus, e quibus & Magnus ille, inque eum modum manus eorum euadentibus.

[35] Tum vero ita reuersis facta ille nauigij copia cum toto genere ac notis Corinthum transmittit; [Corinthū petit cum suis:] cum iam e barbam genas replentem, floreque iuuentam recreantem speciem haberet. Quamquam autē sic prouexerat ætate, agebat tamen ipsum disciplinarum amor, quo sibi ad eloquiorum sacrorum lectionem iter muniret. [disciplinas addiscit, virili iam ætate:] Quamobrem ludum petens, litterarum se studio dedit. Verum modicum quid inde commodi percepturus erat. Videns enim pueros inhoneste agentes, ac qui disciplinas quidem optime caperent, nec probos tamen iis suscipiendis animos aptarent, rem haudquaquam ferens, [desistit ob condiscipulorum vitia:] citius recessit; idque admodum laudabiliter sciteque: quippe cum sciret quam facilis iuuentus formetur, ac quam tenera sit, quamque facile peruertatur, ac vitium addiscat. Adeoque maluit indigere doctrina ac disciplinis, quam male vitio ac nequitia ditescere.

[36] Exit itaque in oppidula rusticana; quodque apud f Patras g Achaiæ sublimius vitæ genus consectans monachus quis h Stylites audiretur, illuc cogitauit transire, [Patras abit:] atque illius se obsequiis addicere. Hæc autem illo cogitante, legatio ab Stylite Zemenensi ad eum destinatur, rogans ad ipsum venire, ac contubernium inire, vtque non graue videatur sub ipso agere, ac ministri curam suscipere. Is porro lubens legationem admittit. [seruitio monachi Stylitæ se mancipat:] quippe cui imperio subesse quam imperare longe acceptius esset; remque magis iuueni quandoque conducere sciret. Alioqui autem qui sublimis humilitatis præstantiam perspectam haberet, libens accedit, totaque se hilaritate ministerio subiicit: deincepsque nullum erat ministerij genus, quod non ipse per se ipsum diligenter obiret; maximam vtique iacturam seu etiam ignominiam ratus, vt quis illo obsequiis foret addictior. Itaque non cessabat ligna comportare, culinæ ac mensæ curam agere, componere retia, piscatum agens: hæcque illum facientem, non vnus vidit annus, neque duo, neque dumtaxat tres, sed ad i decennium perseuerauit; [10 annos,] pulchram hanc æmulatus Christi humilitatem, qui non ministrari venit sed magis ministrare. [Matth. 20. 28] Sed & cum ita viro subiectus esset, tanta nihilominus beneuolentia, ac ex animo amore in illum ferebatur, vt genuini in parentem filij amoris vim superaret.

[37] Adeoque cum ei quandoque quidam petulanti lingua conuiciaretur, [conuicia in eum iactantem arguit:] ac probris virum exciperet, idcirco ille, quia præsens erat, sic grauate tulit, tantoque eius animus zelo exarsit, vt silentij & decori, multæque eius verecundiæ ac tranquillitatis oblitus, cogeretur & calentius efferri, & asperiora verba in impudentem illum ac conuiciandi auidum iactare; castigata lingua, ac, quæ importune moueretur, petulantem ac maledicam linguam castigans. At ille valde effrons, nec leuiter aut facili ad medelam morbo laborans, sed fortiori egens castigatione, [cæditur in faciem,] confestim ostensus est. Non enim ferens, profana manu virum sanctum in genas cædit. [Psal. 75. 7] At enim momento vindicta affuit, Deusque de cælo auditum fecit iudicium, ac latens virtus in lucem profertur, [dæmone percussorē corripiēte,] virique improbitas probe punitur. Vix enim per iniuriam percusserat, cum ipse pœna longe grauiori, nempe dæmoniaca, percussus est, humique prostratus volutabatur ac discerpebatur, misereque patiebatur quæ solent obsessi a dæmone. [insons ostenditur:] Quidni vero dico quod terribilius est, ac multis deflendum lacrymis, potensque iis metum incutere, qui impotentiores linguæ non parcunt? Perseuerauit hoc modo vsque in finem, traditus Satanæ in interitum carnis, quod ait Paulus, vt spiritus saluus fieret. [1 Cor. 5 5] Quid ita vero? Quia nimirum quem magis decebat alios castigare, insipienter habentes (quippe eum Sacerdos esset) verboque ac vita officij admonere, ipse contra insipiens erat, vt & aliis in perniciem ac probrum Ordinis manifestum positus esset.

[38] Plane vero alienum hoc, prorsusque ab hostis abhorrebat inuidia, vt admirabilem Lucam in finem vsque sub Stylite ministrare permitteret; ac non potius omnem moueret lapidem, quo bona hac eum negotiatione prohiberet; quod vtique liuoris ac summæ improbitatis est. [discedit ab Stylita:] Haud itaque destitit omnia moliri donec perfecit, ambosque bonus ille aduersarius ab inuicem seiunxit. Quænam vero etiam mutuæ illius separationis ac diuisionis extitit occasio? Quod nimirum, cui littorum cura credita erat, cum propter hostium incursiones, nauigiis ad Helladis fines transmittere vetuisset, in nauigio offendens transmittere paratum, plagis dirissimis concidisset. Idcirco igitur sibi priuatim viuere decreuit: deinceps illum sub Deo ac Dei auspiciis viuentem ac amicæ semper solitudini inhærentem diuini Martyris k Procopij oratorium habuit. [seorsim viuit in oratorio S. Procopij.] Sed & inde irruens copiosior imber, ac domunculam qua degebat euertens, vel inuitum rursus abegit: Deo forte hæc vtiliter ordinante, ne diutius morans in Peloponneso patriæ iniuriam faceret, quam tali planta ac germine priuaret.

[Annotata]

a Vsque ad annum Christi circiter 915.

b

[Scythæ.] Scythia minor, Plutarcho Scythia Pontica, adiacet PontoEuxino in Mœsia, seu Mysia, inferiore, vbi vrbs Tomi exilio Ouidij celebris.

c Bulgari non solum dictam Scythiam, sed totam Mœsiam, superiorem & inferiorem, inter Danubium, Pontum Euxinum,

[Bulgari.] Thraciam, Macedoniam, & Illyricum obtinebant.

d Simeon sæpius per 36 annos pacem fregit, primo sub Leone Philosopho, anno 3 imperij, Christi 891.

[Simeon Princeps Bulgarorum,] Dein post obitum Leonis imperante Alexandro fratre anno Ch. 912 recruduit bellum, quod eo extincto, sub Constantino Porphyrogenito gestum: vtq; illud Zoë Constantini mater fortius repelleret, ante cum Saracenis pacem fecit: & nihilominus victoria modo Bulgaris, modo Romanis Imperatoribus cessit. Tempore huius incursionis circa an. Ch. 915 fugit S. Lucas. Denique sub Romano Lacapeno, a Constantino genero anno 919 in consortem Imperij assumpto, Bulgari sæpius victores, Thraciam ac Macedoniam populati sunt.

e Ergo annorum circiter 25, vt hæc epocha aliqua sit ætatis, & rerum hactenus ab Luca gestarum.

f Patræ vrbs Peloponnesi, obitu & cultu S. Andreæ Apostoli celebris.

g Est hæc Achaia propria, prouincia Peloponnesi. Alias id nomen latius vsurpatum pro Hellade.

h De Stylitis & forma columnæ, aliqua diximus 5 Ianuarij ad Vitam S. Simeonis Stylitæ.

i Ab anno circiter 916 ad annum 926.

k S. Procopij Martyris Acta dabimus 8 Iulij.

CAPVT VI
S. Lucæ reditus in montem Ioannitzis: munera non admissa. Eucharistia seruata.

[39] Haud enim longiori interiecta mora miser Simeon, ac qui fusi magna copia Christiani sanguinis auctor fuerat, ab humanis a excedit; b Petrusque eius filius rerum summam capessit; sic quidem filius, [Post obitū Simeonis Bulgari, Petro filio pacem amante,] vt tamen nequaquam, vti gloriæ ac substantiæ, ita quoque crudelitatis, & immanitatis hæres visus sit, sed plane ab ea longe alienus. Sane vero, quod ad ipsum spectat, nihil illius sanguinis habens ac affinitatis: is statim sanguines ac bella valere iubens, c pacem cum Romanis amplexus est: quando, vt verbis Prophetæ vtar, gladius ac lancea armaque omnia ferro conflata, in falcem ac ligones conflabantur: [Lucas ad Ioannitzis solitudinē redit:] quando item vniuersis in proprias vrbes ac oppida ipsosque lares cum salute remeantibus, diuinus quoque Lucas ad impensius desideratam Ioannitzis solitudinem desideranter rediit: eosdem quidem ipse, aut etiam maiores consectans virtutis labores: vt tamen labores aliorum ac comprimis ex itinere prouenientes, humanitatis plena hospitalitate recreare studeret. [Isai. 2 4]

[40] Quapropter etiam vbi Corinthi Præsulem adscendentem

[2]

ad vrbem regiam, haud procul illic positum, laboris inducias facere, ac paullulum quiescere audisset; ipsum adiit: haud vero vacuis manibus, verum munera offerens; illa quidem exigua, ex magna tamen ac larga voluntate: siquidem ea maxime obtulit quæ suppetebant, ac quibus nihil sibi melius repositum habebat (nempe diuersi generis olera, hortuli prouentum, quem manibus colebat) tum scilicet Episcopo, tum Clericis cum eo comitantibus, [Corinthi Episcopum suis munusculis in itinere recreat:] ac viris nobilibus. Aquibus ille doctus quisnam is esset, ac vbi ageret, quamque vitæ rationem teneret, rem fecit hominis studiosi, atque in Diuina amanter affecti. Fastum quippe ac dignitatis modum parui faciens, plurimi æstimauit, vt viri pauperis (tametsi spiritualium ratione non erat pauper) tugurium deuotus inuiseret. Veniens itaque, [ab eo, ad tugurium eius veniente, oblatum aurum respuit:] eiusque omnia oculis lustrans, illa admirationi habebat, quæ reipsa admiratione digna erant: non diuitias ac magnificum cultum, sed voluntariam vltroque assumptam paupertatem. Quapropter etiam alacris animo statuit, vt virum auro prosequeretur. Sic quippe humanis comparatum est, vt non egentibus magis, sed his qui sublimiores sunt, quam vt egeant, alacrius ac propensius erogemus. Iussit ego vnum aliquem erogare inter domesticos illi comites prȩcipuum. Verum ille accipere renuit. Haud, inquit, Domine, quod auri indigens essem, accessi, sed precum & doctrinæ. Quid enim ad me aurum, qui sic elegerim viuere? Da ergo quo egeo, ac cuius me sitis acris tenet, rudem me ac rusticum docens, qua oporteat ratione salutem comparare.

[41] Valde porro tristatus est Archiepiscopus pro sui illa muneris repudiatione; [eo repulsā moleste ferente,] non dati, sed sui potius spretionem ratus, quod ita gestum esset: ac tamquam is quidem aurum necessarium haberet, eo tamen datum repulisset, quod eius dona displicerent. Atque ideo graui admodum cordis dolore tactus, Quorsum, inquit, in hunc modum vna cum dono nos quoque repulisti? Nam & ego fidelis sum, quamquam peccator: sum & Episcopus, etsi indignus. Qua ergo ratione, qui in omnibus Christum imitari velis, eius in hoc imitationem non admittis? [Ioan. 12. 16] Nam & ille vltro a piis volentibus oblata recipiebat; eiusque rei testes loculos omni maiores exceptione habes. Omnino enim tametsi ipse, quod datur donum, minus necessarium habes; at aliis indigentibus illud porriges. Nunc autem, quod ad te attinet, stultum quid ac irrationabile censendum sit beneficentiæ præceptum: sicque omnem animi ingenuitatem, cum religiosa pietate, humanitatis ac misericordiæ studia iungentem, inutilem reddis. Atque, vt verbo dicam, rem tollis, qua & graui paupertatis oneri solatium aliquod adhiberi possit, & multis via pateat salutis. His Dei homo auditis haud vltra munus repudiandum putauit, [accipit vnicum nūmum:] vt ne sibi ipse gloriolam, & Antistiti immoderatiorem crearet tristitiam. accepit ergo vnicum dumtaxat nummum, ac pro eo precum diuitias rependit.

[42] Tum quæsiit ab Archiepiscopo, sensu admodum contrito & humili: Amabo te, inquit, o Domine, qua nos ratione, qui propter multa peccata nostra montes colimus ac solitudines, qua, inquam, ratione tremenda mysteria possumus sumere? Vides enim vt nedum collecta, [supplex Episcopo factus,] sed neque Sacerdos nobis suppetat. Ille porro gratam admodum quæstionem habens: Bene, inquit, Pater, deque re bona ac maxime necessaria interrogasti. Nam bonum quoque, [docetur in absentia Sacerdotis, corpus Christi absque attactu manuum sumere:] vt aiunt, non bonum est, vt non bene fieri contingat. Primo igitur ac præcipue quidem Sacerdotem adesse decet. Quod si ille necessaria omnino ratione desit, imponendum sacræ mensæ, siue altari, præsanctificatorum vasculum, siquidem oratorium sit, sin autem cellula, scamno mundissimo. d Tum explicato linteolo, propones in eo sacras particulas, accensoque thymiamate e Typicorum psalmos, aut hymnum f Trisagium cum fidei symbolo decantabis; trinaque genuflexione adorans, g manus quidem contrahes, ore autem pretiosum Christi ac Dei nostri corpus sumes, dicendo, Amen. Loco autem sacri h laticis, i vini poculum bibes. Nec vero huic calicem ministerio addictum, in vsum alium k communem assumes. Rursus vero reliquas particulas in vase l linteolo colliges, omnem diligentiam adhibens ne margarita, id est, Dominici corporis particula, dilabatur, ac conculcetur. Audiit Magnus ille, & pro documento gratias habuit: ac quidem Archiepiscopus propositum iter, Sanctus vero preces ac solitudinis quieta repetiuit.

[43] Viro huic magno in more positum erat, vt solenni m Palmarum die, prima statim luce, in montis cacumen diuinam Crucis armaturam in manibus habens, [in pia diei Palmarū supplicatione] atque illud, Domine miserere, inclamans, ascenderet. Quadam ergo die ascendenti inuidens qui semper bonis inimicus inuidet, volensque religiosæ mentis propositum ratione quadam impedire, egressam suo foramine viperam ab eius pedis digito suspendit. Ac sic quidem nequam ille, reptili tamquam instrumento vtens. Bonus autem ille quomodo ac qualia boni animi proposito egit? [a vipera morsu] bono vtique ac religioso homini congrua. Statim enim se Magnus ille inclinans, simulque pedem ac feram apprehendens. Neque tu, inquit, me læseris, nec ego te. Pergamus quisque viam suam; quando etiam vnius ambo opificis creaturæ sumus, quo prohibente ac nolente, nihil agere possumus. His dictis statim quidem vipera a pede abscessit, iterque versus foramen suum institit: [illæsus manet.] vir autem admirabilis nihil prorsus mali a morsu passus, incolumis perstitit.

[Annotata]

a Simeon a Chrobatis, seu Croatis victus, mense Maio, Indict. 15 anno 927, postea morbo comitiali, teste Curopalata, interiit. Cedrenus cordis morbum, Zonaras dolorem stomachi appellat.

b Petrus e secundo thoro genitus successit: Michaële ex priore coniuge nato, monacho facto. Ita Curopalates.

[Petrus Princ. Bulgar.]

c Pax ea facta est Mesembriæ vrbe Bulgariæ ad Pontum Euxinum & confinia Thraciæ; Maria nepte Romani Imperatoris, filia Christophori Cæsaris, in vxorem Petro data.

d Missa, seu Liturgia, præsanctificatorum, siue ante consecratorum, Græce προηγιασμένων, in qua corpus Christi non conficitur, nec calix consecratur; sed quæ diebus antecedentibus consecrata sumit Sacerdos: ad quæ respicit auctor.

[Missa præsanctificatorum.] De ea Missa præclare scribit Leo Allatius in dissertatione adiuncta Consensioni Ecclesiæ Orientalis & Occidentalis.

e Post Horam Sextam & μεσώριον eius (ita etiam Græci post Horas Primam, Tertiam, ac Nonam μεσώρια, id est, medias horas, seu minores preces habebant) subiungebatur officium Typicorum; ob quod Psalmus 22 Dominus regit me,

[officium Typicorū] & Psalmus 145 Lauda anima mea Dominum, quod hi in eo officio recitarentur, Psalmi Typicorum dicebantur, & eorum primus πρῶτα τυπικὰ, alter vero δεύτερα τυπικά. Consule Euchologion Græcorum, & Notationem 69 Iacobi Goar in Missam S. Chrysostomi.

f Τὸ τρισάγιον Græcorum: Ἅγιος θεὸς, ἅγιος ἰχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος ἐλέησον ἡμᾶς. Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.

[Trisagion,] De eo agemus 24 Octobris ad Vitam S. Procli Episcopi Constantinopolitani, quem diuinitus edoctum illud instituisse tradit Theophanes in Chronico, S. Ioannes Damascenus in epistola de Trisagio, aliiq; apud Vincentium Riccardum in Notis ad Proclum. Preces Trisagio adiungi solitæ referuntur in Missa S. Chrysostomi, sed, vt hinc patet, a posteris aucta, a quibus ipsius S. Chrysostomi inter Cælites relati memoria inserta est.

g Ecclesiam Corinthiorum cum reliqua Peloponneso, Achaia, Epiro, Thessalia & Macedonia fuisse iuxta Notitiam Imperij Romani in Illyrico Orientali, & cum eodem subfuisse Pontifici Romano,

[Græcia sub Romano Patriarchatu.] tradunt Carolus a S. Paulo in Geographia sacra, & Leo Allatius lib. 1 Consensionis ecclesiæ Orientalis & Occidentalis cap. 9 & 10. Secutus ergo Archiepiscopus Corinthiorum in hoc ritu consuetudinem Ecclesiæ Romanæ, prohibuit sacram Eucharistiam manu laici attingi.

h Græce ἐν τοῦ νάματος. Erat antiquis νᾶμα latex, fons, &c. aquæ præsertim:

[νᾶμα,] quia vero vinum Sanguinis e latere Christi velut latice erumpentis symbolum est, eiusq; in Eucharistia conficiendi materia, propterea νάματος nomine a Græcis accipitur. Ita secundum Missam S. Chrysostomi διάκονος ίγχέει ἐν τῷ ἁγίῳ ποτηρίῳ ἐκ τοῦ νάματος καὶ ὕδατος, πρώτερον πρὸς τὸν Ἱερέα εἰπὼν, Ἐυλόγησον Κύριε. Diaconus infundit in sanctum calicem, vinum & aquam, cum prius Sacerdoti

[3]

dixerit: Benedic Domine.

i

[Communio sub vna specie.] Ita etiam feria sexta in Parasceue vinum non consecratum sumitur, post sacram hostiam quæ pridie est cōsecrata. Et præclare hinc confirmatur vsus communionis Laicorum sub vna specie.

k Vt maior rebus sacris reuerentia haberetur, calix quasi diuino cultui attribuebatur.

l Græce καλυμμάτιον, Latino ritu Corporale dicimus.

m Orationes supra palmas ipso die Palmarum distribuendas recitari solitæ,

[Palmarū sacer vsus.] referuntur in Græcorum Euchologio, ad quas Goar annotat ordinem processionis.

CAPVT VII
Furtum a S. Luca detectum. Moribundus sanatus. Aduentus hospitum præscitus.

[44] Mittitur regij quidam ærarij Comes ad partes Africæ ab Imperij Romani sceptrorum Moderatore. Vbi porro ille iam Corinthum aduenisset, furatur aliquis, quam ille regiis addictam ministeriis auri summam portabat. Quod autem profunda nocte furtum patratum esset, [Ob pecunias regias furto sublatas,] ac iniqua molitio obscura consisteret, vti plane in eiusmodi solet, exquiruntur biuia, exquiruntur plateæ, suspecti omnes in quæstionem vocantur. Tandem autem vbi omnibus frustra tentatis, nulla iam spes inueniendæ pecuniæ reliqua videretur grauis mœror hominem angebat; iacebatq; in faciem, ac præ dolore animo deficiebat. Conuenientes itaque, quotquot in vrbe primores erant atque nobiles, consolari nitebantur, ac sermonibus mœrorem velut incantabant, Deique nihilominus memoriam ingerebant, qui non raro desperatis rebus exitum facilem inuenire nouit. Sicque velut exhalantem animam, præque nimia tristitia dire diffluentem, animæquiorem reddere satagebant. Tum quis diuino fortasse nutu atque impulsu in medium surgens; A nullo, inquit, alio res detegi potest quam a Luca monacho; qui & nostram hanc prouinciam multis signis illustrat, ac per quem Deus admiranda multa designat. Huius sermonem, quotquot aderant, [consultatione facta,] sua & ipsi adstipulatione firmantes, re ipsa veritate niti profitentur, ac viri sancti fausta multa, dignaque laude concelebrant.

[45] Hinc virum bona primum confouet spes, velutque animari incipit, ac vitæ spiritus paullatim resumere. Mittit itaque qui legatione fungantur ad B. Lucam, ac venire rogent; [euocatus a Comite Ærarij] Illum, inquiens, imitare, qui salutis hominum caussa e cælis in terram descendere non recusauit; teque ad breuem horulam ciuitati permitte, eos inuisurus, quos magnæ tenent angustiæ. Vbi igitur qui missi erant aduenissent, ac itineris caussa exposita, magno feruore ac instantia Sanctum rogarent, ne petitioni assensum abnueret; voluisset quidem ille non exaudire, non segnitia aliqua præpeditus aut viæ molestia, (quando enim hæc illi rationis, ac curæ digna sunt habita, vbi dumtaxat vel modicum quid vtilitatis labor assumptus allaturus erat?) sed inanis gloriæ a se caussam depellens. Sciebat enim fore, vt ipsum non lateret, qui furtum commiserat, faciliusque interioribus eius caperetur oculis, quam ille aurum ceperat. Ob hanc itaque rationem lubens detrectasset, [Corinthū venit:] ne ad vocantem accederet. Oblatis tamen precibus, seu, vt verius dicam, superno nutui cedens, legatis se comitem adiungit. Vbi autem intrassent domum, occurrens regius ille Quæstor, ac quantum par erat honorem exhibens, abundeque excusans, quod non ipse potius ad eum accessisset, ac rei culpam in tristitiæ exuperantiam reiiciens, calamitatem illi exponit, ac pecuniarum, quod acciderat, furtum, palam declarat.

[46] Porro vir diuinus velut præuie deliniens tristem illius animum, iamque semina ac initia lætitiæ mittens; Interim vero, inquit, suum ventri reddamus debitum; gaudeamus, nosque inuicem recreemus: potens namque est qui potauit nos vino compunctionis, [epulatus cum aliis,] & lætitiæ calicem benigne miscere. [Psal. 59. 5] Lubens regius ille sermonem excipit: ac quidem ipse iubet famulis; illi statim ei parant mensam, vt diuini illud Dauidis dicam, aduersus tribulantem ipsum. Vbi enim iam abunde satis epulati essent, Deique magis memoria quam escis deliciari pararent, apertis subito Magnus ille oculis, inque vnum aliquem astantium intendens, atque ex nomine appellans, ad se cum accersit. Tum vbi prope venisset, Vt quid, inquit ad eum videns, cum tibi mortem, tum periculum domino, in regales temere pecunias inuolans, vix non creasti? [Psal. 22. 1] [furem designat aliquē astantium:] Nunc autem cito profectus, ad nos aurum defer, quod terræ infodisti; si quidem & misericordiam & veniam consequi concupiscis. Audiuit ille, ac tamquam compede reuinctus linguam, nec omnino valens contradicere, vt cui conscientia contestis ac euictio esset, tenebrarum opus pœnitentiæ luce emendare contendit: moxque procidens sanctos contingebat pedes, [pecuuiam restituēti, scelus condonat,] tamquam furto contaminatas manus contrectatione illa mundaturus esset. Confitebatur quod male gestum erat, ac veniam feruide deposcebat; eamque consecutus (id enim animi viro erat, vt non solum vulnus ostenderet, sed & quam cito medelam adhiberet) abit statim, saluamque auri summam sub omnium oculis reportat. Vide itaque quot & quanta in vno illo eodemque miraculo concurrerunt. Qui mœstus animo defecerat, recreatus est, recuperato eo quod amissum tristitiam faciebat. Qui obscuro ac ignoto morbo laborabat, ad curationem ductus est. Conuictum est tenebrarum opus, quod detectum peccati amputat aditum. Mali totius auctor confusus est; Christusque per suum vtique famulum laudatus est. Reuertitur ergo diuinus Lucas, [ac Deum laudat.] nihil quidem ipse sibi vendicans humanarum laudum; internis vero animæ labiis, Apud te laus mea, dicens ad Deum. [Psal. 21. 26]

[47] Cum Magnus ille quandoque virum religiosum a Antonium, monasterij ad vrbis b Thebarum muros positi Præfectum viseret, [Inuisit monasterium prope Thebas,] (consueuerat enim vir hic diuinus viros adire virtutibus egregie excultos) contigit, vt cuiusdam non promiscuæ multitudinis, sed e primoribus ciuitatis filius in morbum incideret. Porro morbus ille quam grauis erat, vt nec longe a morte abesset, spemque nullam redituræ salutis relinqueret. Cunctis itaque viro assidentibus amicis, cognatis, domesticis, direque doloris vulnere affectis, [a ciue] quod & mox futura mors expectaretur; [ad filium moribundum] astantium quis mentionem aliquam Sancti fecit, ac aliquid de illo sermonis intulit; dixitque fore, vt, si is accersatur, ægrotum inuisurus, non diu ipsi gemitus protrahamus; sed cito nos pariter lacrymarum onere, hicque decumbens morbo liberetur. [sanandun,] His auditis, decumbentis pater nihil moratur, sed dicto citius monasterium petens, in quo & Magnus ille tunc versabatur, ad eius pedes aduoluitur, miserabili eiulatu crebra suspiria ducens, solumque lacrymis compluens. Quidnam vero aut facere omittens aut dicere, si qua inflectendo ad miserationem eius pectori comparata erant? Quod autem haud satis ipse Sancti animum posset inducere, [multis precibus inuitatus,] etiam Antonio innuit, vt adiutor supplicanti accedat. Illoque nihilominus feruore animi supplicante, morbumque ac casum grauiter deplorante, summe tamen vir misericors duro pectore perseuerans, nihil verbis illius ad annuendum petitis exorabatur. Quis ego? inquiebat, aut quid in me magnum, vt tali de me opinione decepti sitis? Vnus ac solus est animarum & corporum medicus, qui & a morte potest liberare, [præ humilitate renuit accedere:] qui nimirum nos plasmauit Deus. Corruptibilis autem homo, adeoque peccatis obnoxius, nihil plane eiusmodi valet præstare. Vbi porro hæc inaudisset ægroti pater, statim reuersus est corde abiecto, lacrymis resolutus filij desperata salute.

[48] Vespere autem seorsim Antonius cum Sancto agens ac sermonem pariter conferens, Haud bene, inquit, [inductus a Præfecto monasterij,] puto, Pater reuerende, nec Diuinis consentanee legibus, non inuisimus ægrotum hominem, idque multis

[4]

adeo exorati lacrymis: superest ergo vt & nos audiamus, atque id iure optimo: Infirmus fui & non visitastis me. Num enim, inquit, ipsi nosmet per ostentationem ac ambitiose intrudimus? In quantam par est prolabi mœstitiam, quantis conflictari cogitationibus? vt plane mea sententia, omni prorsus vacuum humanitate existiment ac frustra visceribus durum. Ad hæc diuinus Lucas: Et sanare, inquit, ægrotos, Dei solius est: & eorum proprium qui eius digni gratia fuerint: consolari item mœstos animo ad illos spectat, qui satis sermonis vi ac prudentia præditi sint. Ego autem qui nedum longe a priori, sed & cui plurimum de secundo desit, quinam prodero, adiens illos qui quærunt? Sin autem hoc tibi bonum videtur ac Deo acceptum, ipse prior viæ ducem agas, egoque impigre sequar, sed & ingrediente te domum comes ego ingrediar. Statim ergo surgentes capessunt iter. [cū eo vrbem adit:] Quia vero & aduenerunt in vrbem & domum intrauerunt, profundo iam vespere, ægrotum inueniunt omni loquelæ vsu destitutum, iam vero & sine sensu; [moribundum inuisit,] vitalibus in eo facultatibus defectis, vt solo habitu necdum mortuus crederetur. Qui itaque aderant, silentio ac submisse lacrymas libabant: solus autem ægroti pater assidenti Sancto quodam prope lectulum loco, Ora, aiebat, venerabilis Pater, pro seruo tuo ac nostro filio, fac cum eo signum in bonum. [Psal. 85. 17] Videam eum, quomodo miser ego pater peropto, possuntque tuæ ad Deum preces. Illo porro abnuente, nihilque sibi ac talibus miraculis commune excusante; supplicabat iterum pater, procidebat, obtestabatur, petitionis velut adiutorem habens Antonium monachum, ac orationi stimulos addentem. Vix ergo pressus exurrexit, expansisque in sublime oculis, omnibus audientibus, [preces fundit,] orationem fudit: tumque oratione peracta abierunt; amboque simul monasterium petierunt. Mane autem surgens Magnus ille, statim in montem recessit, [fugit ad montem,] tota pedum velocitate fugiens gloriam hominum: nouerat enim quid esset futurum. Bonus itaque Antonius scire volens, num quid Sancti oratio commodi attulisset ægroto, mittit qui interroget existentes in domo. Qui vero missus erat, illa dicens, reuertitur, quæ & dicere tremendum, & facere valde inuidum atque malignum. [moribundo subito sanato:] Puerum paullo ante vix non mortuis accensum, quemque viuere esset dubium, domo iam progredi, equo insidentem, sanumque ac incolumem ad balneum ire.

[49] Matutinas quandoque laudes ac cantica vna cum iis, qui secum aderant, Fratribus Magnus ille canebat, iamque ad finem pensum dependerat; cum mensæ præfectum monachum in hæc verba alloquitur: Tu vero, fili, cura, vt parum quid eduliorum pares his, [cibos parari iubet hospitibus, prædicens eorum aduentum:] qui ad nos venturi sunt, Fratribus, quo eorum labor nonnihil remittatur. Ierat ille, ac focum struens, secum dubitabat, quidnam viri sancti sermo vellet. Vbi enim, inquit, qui prius nuntiauit, aut vnde profectus venit? Hæc animo anceps agitans ad Sanctum ingreditur; tumque ad illum: Cuiusnam vero gratia iussus sum mensam instruere, cum nemo adsit, cui epulas apparemus? Quinam enim hic est, quisue de illo prior nuntiauit. Sic ille secundum hominem forte cogitans de eo qui potior quam secundum hominem esset. Vir tamen diuinus velut ignorantiam simulans: At, inquit, ignoscas fili; videtur enim quod decepti a dæmonibus dixerimus, adeoque nullus curandus apparatus. His auditis, negligebat monachus: iam vero dilucescente die, post modicum adueniunt qui Magnum illum inuiserent, ac quorum is predixerat aduentum. Hos vt monachus aspexisset, suam quidem incredulitatem damnauit, Patris vero perspicacitatem admiratus est. Verum ne sic quidem abstinet periculo, quo & addiscat, de quibus dubitaret: Accedens ergo ex ipsis qui venerant discit, quinam ij essent? auditque vnde, quomodo item, quamue ob caussam accessissent; vtque numquam antea Sanctum aspexissent, nec suum ante aduentum nuntiassent. Eduliis autem mensæ appositis, quod clam egerat minister monachus, haudquaquam Magnum illum potuit latere, [furtū gulosi monachi detegit,] qui nimirum edulij partem aliquam clanculum retinens, sibi illi ad esum reposuisset. Adeoque illum quidem statim haurire mittit; ipseque prehensam ollam totam in catinum effundit. Illi itaque cibo refecti abeunt: rediens vero monachus, sibique cibum sumere volens, non inuento quod condiderat, valde animo dolet ac efferatur, aduersusque Patrem, vt læsus ab eo, inhoneste obstrepit; Quid vero, inquiens, nec ego dignus sum cuius habeatur cura perinde ac hospites? Quod si ipse quidem edulio non eges, nos qui egemus quorsum eo priuas? [ac castigat:] Ad quem Sanctus leni ac blanda voce: Laudare, fili, par erat, ac cibo vesci, vti heri & nudiustertius. Illud enim edulium non nobis parauit Deus, sed illis qui huc ventitarunt. Plane vero haud ei impossibile est, vt & nos, si vtile fuerit, deliciosis nutriat alimentis. His auditis monachum subit pœnitentia illorum quæ dixerat: flexo itaque genu statim veniam petit accipitque.

[Annotata]

a De eodem Antonio, eiusq; monasterio iterum infra agitur n. 60.

b Thebæ vrbs Beotiæ, natiuitate Bacchi, Herculis & Pindari apud antiquos celebris, tum sedes Prætorum, seu Gubernatorumregionis.

CAPVT VIII
S. Lucæ habitatio in Calabio, & Ampelo insula. Naufragi excepti.

[50] Cvm autem eo loco multas ab his qui plures quotidie ventitabant, gratamque quietem, ac solitudinis tranquillum turbabant, molestias ferret; volebat quidem inde recedere, atque ad loca magis solitaria migrare: [De loci mutatione] haud tamen iis cogitationibus se obsequentiorem præbebat, qui propriæ voluntati obniti sciret ac numquam temere consentire. Operæ pretium ergo duxit, vt ministrantem sibi monachum, Germanum nomine, Corinthum mitteret, ad virum virtutis laude celeberrimum; sapientem, inquam, illum Theophylactum; qui secularis sapientiæ Doctor, [consulit Theophylactum:] nihilominus tamen suarum exemplo virtutum honesti amantibus virtutem tradebat. Ad eum itaque mittens, quærebat doceri, quid illi facto opus esset, hicne maneret, inque eum modum plurium molestias ferret; an loca multis inuia, paucisque hominum vsu frequentia anteferret? At ille, Tenendum, inquit, quod optime haberet, a Arsenij consilium. Is enim fugere, ait, homines, & saluari. Iterumque: Fuge, tace, quiesce.

[51] Hæc porro vbi admirabilis Lucas audisset, b abscedit ab Ioannitzis partibus, atque ad locum patria regionis voce Calabium c appellatum, transit: [cōmigrat in Calabium:] quem ille nedum quieti commodum, sed & aëris temperie humanis aptum vsibus, lubentissime incolebat; inque eo agens animo exultabat. In eo tale quid accidisse ferunt, haud plane dignum quod obliuionis obscuro tradatur. Appulso quandoque ad Calabij portum nauigio, egressi nautæ, vt sibi haurirent, ad Magni huius tuguriolum deueniunt. Quod vero abesse illum contigisset, molendinum, [molam furatum assequitur,] quo ipse necessariis vsibus comparata manibus commolebat, auferentes abeunt. Vbi autem is breui post rediisset, remque cognouisset, e vestigio abeuntes insequitur. Vbi autem etiam attigisset, repetit quod fuerat ablatum. Illis autem firmiter asserentibus nihil tale abs se commissum, tum Magnus ille; Etsi, inquit, nihil vobis conscij estis; vos quidem prospere abite: Deus autem eum qui surripuit, vt visum illi fuerit, puniet. Ita dixerat, breuique prolato sermone, Diuina vltio, tametsi plerumque solet tardare, [admonet,] citius reposcit pœnas; isque qui surripuerat molam, in terram corruens, mortuus iacebat: graui vtique vindicta

[5]

morte mulctatus; vt & manus ad malum faciles contrahantur, [subito mortuum deplorat.] ac qui temere ac audacia modestiam spernunt, sciant quoniam est fructus iusto, & quia est Deus iudicans eos in terra. Ceterum diuinum Lucam subiit ingens tristitia; multorumque dierum circulo mœstus animo, amaram illam ac sine pœnitentia mortem deplorauit. [Psal. 57. 12]

[52] Ferunt beatum virum d tres illic annos egisse. Tum vero Turcarum gente incursante Atticam, in vicinam se recipit haud magni ambitus insulam, dictam e Ampelum, vna cum his qui locum circumfusi incolebant. [Ob Turcarum depopulationē secedit in Ampelum insulam:] Porro ea insula extreme squallens est, & aquis destituta. Fit ergo illa strenui pectoris viro virtutis gymnasium, ac fructuum bonorum occasio. Quotidie namque abiens ac aquam aduehens distribuebat turbis, nec aqua solum sed ex vino & cibariis, si quando suppetebant, eos impertiebat, quandoque etiam piscatione captos pisces gratis præbebat. Cum vero populus in Peloponnesum vellet traiicere, vt qui numquam se Atticam a Gentibus liberatam visuros sperarent, [dissuadet transitum in Pelopōnesum:] prohibuit ille. Verni, inquit, temporis, fratres, nubes est, breuique dissipabitur, ac nobis serenitas clarius illucescet. Sin vero, & Hesperiæ partes haud permissæ sunt alta perfrui pace, id ipsum nihilominus nobis atque Israëlitis eueniet. Qui enim omnia nouit Deus, cum eorum in malum pronam voluntatem, difficilemque curatu, vt ne omnino incurabilem dicam, morositatem perspectam haberet, non permisit vt Naue filius gentes Sioni vicinas penitus deleret: quo Israëlitæ peccantes in foribus haberent, qui pœnas reposcerent. Non velut alia puniendi ratio minus Deo suppeteret, sed vt sibi semper impendens flagellum contuentes, cautius viuerent.

[53] Homo itaque Dei ad tres rursus circiter annos in hoc viuens insulæ angulo, non solum cibo sed & aqua ad potum necessaria non raro destituebatur. [siti contabescit:] Siquando enim feris ventis flantibus exasperatum mare nauibus importunum reddebatur, traiectum viro negans, & vt adaquaret, ad multum illic tempus siti contabescebat. Sed & aliam quoque in eum hostis machinatur plagam, [sæuo pruritu tentatus,] nimirum in membris genitalibus grauem adeo ac dirum pruritū immittit, vt parum abesset, quin ad exscindendum impulerit. Quod ergo ille remedium tanto huic curando morbo adhibuit? Vtique continuas ad Deum preces, ac f Sanctum cuius illic corpus conditum esset. [a Sancto insulæ Patrono remedium edoctus,] Is illi in somnis apparens, herbam ostendit, ac ita affatur: Per hanc affligentis te morbi medelam inuenies. Ceterum perspicue noueris fore, vt patientiæ præmio, eius certaminis gratia debito, priueris. Tum ille a somno excitatus haud malum se arbitrum eius, quod sibi esset conducibile, eligendo ostendit: nec vero eius quod molestum erat, ad modicum tempus remissionem æternæ retributioni præhabuit: quin elegit sic pati, donec is qui scientiarum Dominus est, [ob præ miū æternum negligit:] ac destinatæ soli voluntati actionis consummationem ascribit, eam plagam qua nouit ipse ratione curauit; tum perfecta athletæ præmia in futurum reposuit.

[54] Beati Lucæ soror, cuius in superioribus facta est mentio, fratri in dicto iam insulæ angulo ærumnose habenti, [panes a sorore oblatos,] ac laboranti panes offert. [num. 5] Hos ille accipiens, gratum sibi ostendit impensæ voluntatis eius munusculum: nullum tamen horum, inquit, ipse comedam, quod neque Deus ad meos, sed ad aliorum necessarios vsus parauerit. [a tempestate præuisa] Et vt velis hos videbis, vsusque necessitatem ac opportunitatem miraberis. Eo sic dicente; secum ipsa dubitabat, ac eos qui venturi essent videre expectabat. Non multo post dira eum tristitia ac angustia corripit, videbaturque condolere nonnullis in periculo versantibus, parique malorum procella exceptis, ac pro eis feruenter Deo supplicabat. Tum & palam videre erat aures præbentem velut strepitu alicunde ad eum perueniente. [suis precibus emersuris] At sero tandem ac in fine velut re bonum iam exitum habente, fiducia plenus atque gaudio apparebat, Deoque gratiarum actiones offerebat. Horum vero caussa hæc fuit. Nauigium ex Italia soluerat, iamque media nocte dire tempestate iactabatur, quod tandem viri precibus superato periculo, ægre ad eius insulæ applicat portum. Quod ergo nec nautis ignotum esset, quisnam illic moraretur, statim e nauigio descendentes, Sanctum adeunt, de his quæ acciderant cum eo sermonem collaturi, ac narraturi insperatam salutem; nescientes illi se loqui, qui & diu ante cognouisset casum, solusque eis fuisset auctor, [in illam insulam,] vt illo superiores salui euaderent. Porro vir diuinus, qui & dilectionis abundantia diues esset, vereque clementissimus ac summe misericors, tum ipse sororis panes hospitibus apponit, tum nihil non facit illis fouendis atque recreandis; [reseruatos apponit.] opere pariter atque sermone consolans, ac laborem leuans: sicque animo comparatus, vt si res ferret, ipsa aperiret viscera, intraque illa impensiori voluntate viros susciperet. Eiusmodi quid est hilariter dare, ac Abrahami pectore suscipiendis hospitibus præditum esse; nihil triste atque morosum, [valde hospitalis.] nihilque exhibentes parcum, maiori longe alacritate dare animo comparatos, quam illi accipere; indigentium pudorem superantes tribuendi ambitiosa voluntate.

[Annotata]

a Vtraque vox cælitus S. Arsenio facta; prior in Palatio: Arseni, fuge homines, & saluaberis, Altera in solitudine: Arseni, fuge, tace & quiesce. Hæc sunt principia salutis. [S. Arsenij fuga.] Ita in Vetis Patrum lib. 3 Ruffinus num. 190, & lib. 4 Pelagio interprete, libello 2 num. 3, vbi hæc adiunguntur: Hæc enim sunt radices non peccandi.

b Annum sequentia innuunt.

c Calabio tum forte nomen inditum a pulchro siue præclaro viuendi genere, quasi καλὸς βίος. Est id in Attica. [Calabiū.]

d Tarci hi in moderna VValachia & Rascia habitarunt. Zonaras τοὺς περὶ τὸν Ἴστρον, Danubij siue Istri accolas appellat. Eosdem ipse & Cedrenas Vngros cognominant. At Curopalates seiungit, asserens Nicetam missum ad Turcos, & eos qui Vngri vocantur qui scilicet Turcis vicini.

[Turci ad Danubiū,] Hi Turci ante ab Imperatore Leone Sapiente euocati, Bulgariam inuaserant, quando Simeon Princeps ægre Dorostolum, quod & Distra nominatur, fuga elapsus est. Adiacet id oppidum Danubio, & iam retento nomine Dorstor, in viculum defecit. Hos autem Turcos mense Aprili, Indictione VII, anno Chr. 934, facta impressione occidua omnia Constantinopolim vsque depopulatos esse tradunt Cedrenus & Curopalates, occupata ante Nicopoli ad Danubij ripam. Sequentibus annis eos in Atticam vsque prouinciam excurrisse ex hac Vita constat. Num postea hi Turci inde ad partes Septemtrionales Caucasi montis, [ad mare Caspium.] inter Pontum Euxinum & mare Caspium migrarint, incertum. Inde Turcæ seculo Christi XI tempore Constantini Monomachi egressi, sub Mahammede Saraceno Persarum Principe stipendiameruerunt. deinde illi rebelles Persidem post eius obitum occuparunt: ac postmodum immensum crescentes, Imperium Romanum in Oriente penitus extinxerunt, eidemq; in Occidente horrendas intulerunt clades, maioresq; ex dissidiis Regum Christianorum minantur, quas Deus auertat.

e Ampeli nomine plurima loca appellantur. Hic aliqua designatur ex iis insulis, quæ prope Atticam plures reperiuntur: ἄμπελος vitem significat.

[Ampelus.].

f Hactenus nobis ignotus hic Sanctus.

CAPVT IX
Vltima habitatio Soterij electa: dæmon fugatus: morbus sanatus: fausta prædicta.

[55] Tempus vero est, vt & de eius inde migratione in præsentiarum dicamus; atque vt is relicta hac insula ad a locum transierit, qui & vidit morientem & eius modo reliquias possidet. Qui sancto viro fugæ socij fuerāt, multaque ab eo in illa insula humanitatis officia perceperant, ij haud ignari quam esset viri spectata virtus, sibique volentes propinquum adiungere, ad eum accedunt. Quod autem vel non dicentes, [Inuitatus a sociis fuga,] vel præstare negligentes eorum quibus animus assuetis delectari solitus, ac omnino moleste ferens,

[6]

locorum ex locis mutationes, inflecti posse videretur? Ad locum adducunt hactenus quidem eius tantum spectatorem futurum, ac nisi ex animo videretur, ad prioris iterum loci secreta reuersurum. Tum virum circumstantes, Quamdiu, inquiebant, habitabis in locis maritimis, multas a nauibus multasque a prætereuntibus, easque permolestas turbas habiturus? Vides qualis locus sit in quo stas, quali aëris temperie; quam delectabilis, atque ab omni turba liber, vixque non hominibus inuius? Accedit & aquæ limpidissimæ copia, quæ abunde sufficiat, cum ad sitis vsum, tum ad irriganda olera ac plantas. Nihil tuo desiderio vel minus sufficiens, vel minus dignum inuenies, sed & nos ad omne ministerij obsequium promptos atque alacres habiturus es. [migrat ad nouum locum:] Lubens itaque Lucas cum eorum voluntatem accepit, tum loci situm tamquam ostensum a Deo adamauit pariter, atque in eo deinceps habitare statuit. Ad hæc aquam obnubente silua nudans, limpidiorem simul ac copiosiori latice manantem fecit. In singulas autem horas locum excolens, ac mundans, omnique arborum genere conserens, velut hortum pulcherrimum exhibuit, nedum gustui gratum, sed & delectabilem aspectui. [eum extolit:] Cellulam autem non prope hortum ac fontem; sed magis longe procul, ac inter dumeta, ne vulgo facile cognita foret, erexit. Alte enim animo fixum habebat, vt inanis semper gloriæ occasiones amputaret; [cellulam extruit:] vtque mortuus potius quam viuus iis, quibuscum versaretur, tum esset tum putaretur.

[56] Cum sic viueret talique proposito animi esset; non ferens malignus ille, [dæmonem spectris obiectis territantem] non solum immissis cogitationibus, hominumque nequam tentationibus strenuum pugilem deludere studebat, sed & sensibilium spectris, ac phantasmatibus; qualis vtique ille est, omnes modos induens, adeoque & omnigenus atque varius existens. Quandoque sane foribus astans nigri pumilionis figura, qua & lubens apparet, qualis etiam omnino existit, proposita; Adussisti me, inquiebat, laice monache: ceterum paullulum expecta, cognoscesque quis vehementius adurere sciat. Sancto autem diuinam Crucis figuram illi opponente, [signo Crucis fugat:] atque hæc adiiciente verba: Destruat te Dominus, confestim ille abibat, ac euanescebat. Tum e vestigio Gregorio monacho adeunte, qui & quodam illic loco, Sancto familiaris agebat; Occurrit tibi, inquit ad eum, b conidarius? tali enim nomine Magnus ille consueuerat maligno illudere. Illo autem dubitante, ac quisnam hic esset percontante; Comes Æthiops, inquit, mihi adstans, nosque se adusturum comminatus, abiit fugiens. Vtque is intellexit quod dictum erat, At nos, inquit, Pater, ab eius nos Dominus eruat iaculis, id nobis præstantibus tuis precibus. Quod enim te spectat, qui a Deo protegaris, otiosus ille ac vanus existit.

[57] Cum eo itaque monachus hic Gregorius sacros ieiuniorum dies transigens, non cessabat virum adiens, pro inolita sibi infirmitate rogare vt Deum oret, [Gregorium monachum importunius flagitantem curari,] ipsumque a premente ægritudine liberari efflagitet. Erat enim valetudinario corpore, ac stomacho debili laborabat. Porro illo cunctante, vt ei in talibus omnibus moris erat, ac affirmante maius esse quod petebatur quam pro sua virtute; Gregorius dolens pariter ac bene fidens (nouerat enim fauore ad Deum iugi pollere, sed expectare, vt rogaretur) vrgendum putat, donec ille amplius repellere non posset. Tum vir admirabilis: Humilis Gregori, inquit, nocte præterita mihi de te illusere dæmones, nec quid dicam habeo. Gregorio autem non verbis temere decepto, [ostensa sibi visione deterret,] sed Diuinam esse visionem credente, tumque rogante vt quod visum erat, declararet; Virum, inquit, quemdam terribilem videbar aspicere, qui quidem e propinquo stans, aureis ac sumptuosis vestibus splendide ornatus esset. Te autem, inquit, alternis stante intentosque oculos in nos habente, Quare, ad eum aio, te demonstrans, hic mihi molestus est? Miserere illius, seu mei potius, & ab eiusmodi liberans infirmitate. At ille, Sine ipsum, inquit. Vult enim fieri monachus. Me autem dicente. At iam factus est, vti vides, habitumque digito monstrante; [docetq; morbos ad perfectionē conducere:] ille modum dicit monasticæ perfectionis, non simpliciter habitum: non enim ex vestibus, sed magis ex rebus ac virtutis profectu verus monachi character ostenditur. Atque hæc quidem qui Sancto apparuit. Siquidem ergo crucifixum esse ac mundo mortuum sincerum indicium est perfectionis virtutis, haud dubie clarum est etiam morbos eo ferre ac virtutis exercitamentum esse præcipuum. Quapropter vt quis velit verus monachus esse, ipsa quoque ægritudo corporis multum confert; hoc innuebat, quod dictum est: Sine illum, vult enim fieri monachus. Nihil itaque deinceps addit Gregorius, [tandem apparens in somno, eum sanat.] sed dumtaxat tricesimum primum sibi accinit psalmum: haud tamen in finem vsque illum homo Dei despexit, sed in somnis apparens medici habitu ac visus cauterium immittere stomacho, Vade, inquit humilis Gregori, sano iam corpore, non enim amplius ex cibo dolebis stomacho. Res euentu probata est, vti ille etiamnum superstes testis locuples est.

[58] c Pothus, quem norunt omnes, qui & Atticæ præfecturam Prætoris iure concreditam habuit: [Pothum Prætorem Atticæ,] is Thebis habitans, coniugis & ipse opera Magni illius beneficium persensit. Cum enim tempestas non modica Byzantium haberet, velut nimirum d tyrannidis aggressione aduersus Imperij Romani sceptra tunc moderantem Clementissimum e Constantinum præsumpta; omnes vel minima suspicione laborantes, regiæ illuc litteræ congregabant. Reuocatur itaque Prȩfectus quoque Pothus litteris cōiugis, [de reditu Constantinopolitano anxium,] vt spreto si quid in manibus negotiorum habet, quam celeriter ad vrbem regiam conuolet. Est enim, inquit, aduentus tuus filijque tui carissimi mors magnæ curæ Imperatori. Reditum maturat. Hæc tamen virum tristem faciebāt, multamque ei cogitationum pugnam ingerebant. Tenebat quidem audita mors filij, eiusque gratia redire festinabat: timebat vero importunum tempus ac suspicio erat ne redeundo in pericula incideret: atque id maxime, quod nullo Imperatoris mandato, sed solis vxoris litteris, vt rediret inuitatus esset. Cum sic itaque animo anceps, duplici dissecaretur desiderij ac timoris affectione; accedens nobilis quidam ac admirabilis Lucæ mentionem faciens, At, inquit, modo tantum cum illo sermonem contuleris, eique proposita exposueris, omni sublata dubitatione, quid sit facto opus ac expediat, pernosces. His Prætor auditis, nihil cunctatus, nec in longiores moras rem differens, plurimi faciebat, vt in Sancti conspectum veniret, remque ipse consecutus, audiuit, non qualia ludebant oracula f Pythia, lubrica quædam ac dubia; sed liquido ac clare quod conducebat. [fausta prædicens, ad iter impellit.] Ait enim congrua morum honestate ac fidentia, neque ad ostentationem respiciens, neque rursum præfecturam, qua ille pollebat, vt magnum aliquid ac diuinum suspiciens: Ascende, Domine Prætor, Constantinopolim, ab omni tristitia ac metu liber; Dominusque omnia tibi lubrica in recta conuertet. Cum enim Imperator te placidis oculis aspecturus est, tum ipse sanum filium es aspecturus atque ab omni morbo liberum. Hæc Prætor tanquam ex Prophetæ atque a Deo afflata lingua audiens, nec amplius quidquam dubitans, sese itineri committit. Vbi autem veniens, omnia pro eo ac prædicta erant euenisse vidit, haud silentio occultat miraculum, sed pulchram narrationem multorum auribus tradit.

[Annotata]

a Soterium infra dicitur num. 66.

b

[Conidarius.] Græce κόνις, κόνιδος lendes & furfures capitis significat. vt eo nomine sordidissimum dæmonem arguisse videatur, quasi pediculosum aut lendibus scatentem diceret.

c Pothus circa annum 920 aut 921 a Romano Imperatore Domesticus Scholarum, siue Ordinum militantium factus,

[Pothus Dux.] copias contra Bulgaros duxit: quibus etiam ab eodem Imperatore

[5]

oppositi Ioannes Rector, Leo & Pothus Argyri exercitum duxerunt. & victoribus Bulgaris Leo & Pothus Argyri in castellum se fuga receperunt. Romanus autem Imperator filiam suam Agatham in matrimonium collocarat Leoni Argyri filio, vt tradunt Cedrenus & Curopalates. Forte Leonis huius frater Pothus fuit.

d Tyrannis ea fuit Romani Imperatoris, aspernantis Constantinum, a quo in consortem Imperij assumptus erat,

[Romanus Imp. depositus.] cui, præter habitum & nomen Imperatoris, nihil relinquebat, omnium rerum administratione ad se translata: vnde Constantinus, auidus paterni Imperij recuperandi, filios in patrem Romanum concitauit. Pothus, quod a Romano potissimum esset promotus, magis videtur timuisse. Verum quia Marianus monachus, filius Leonis Argyri, Romano antea percarus, dein Constantini partes secutus vtilem ei operam ad abrogandam Romano potestatem nauauit; per eum conciliatus fortassis Potho Imperator. De his agunt Cedrenus, Curopalates, Zonaras.

e Constantini virtutes describunt dicti auctores, sed mixtas vitiis, ebrietate, sæuitia, socordia.

f Id est, Apollinis Delphici; nam Delphos a finitimis Pytho nuncupari docet Pausanias.

CAPVT X.
Habitus monasticus in honore habendus. Variæ S. Lucæ prædictiones: curationes: hospitalitas diuinitus defensa.

[59] Qvod autem in clarissimi viri ac perillustris a Criniti persona contigit, quis non scriptorum monumentis ac memoriæ consignans, [A Crinito Prætore Atticæ Thebas euocatus,] vel inuidiæ ac improbæ mentis vel pigritiæ notam effugiat? Nam & ille pariter Atticæ præfectura credita, eamdem adeundi caussa iter faciens, b Larissæ iam proximus, cum iis narrationibus quæ de Sancti rebus gestis, seu mauis miraculis, celebri fama iactabantur, aures haberet plenas, subiit illius videndi amor, ac sermonem cum eo miscendi. Vbi itaque haud procul Thebis esset, statim mittens illum accersiuit. Ille porro nulla mora seruum vocantem secutus, [cum aliis iubetur prandere:] Prætorem mensæ discumbentem inuenit: nam & erat hora prandij. Tum eius aduentu cognito, iubente Crinito, ipse quoque ingreditur ac discumbentium vnus efficitur: surgitque cum aliis, ac incipit reuerti, cum ita casu ferente, tanto ardore is qui vocauerat, nihil cum eo sermonis miscuisset. Ea res Sanctum moleste habuit; non sui caussa (quis enim illo amplius ignominiæ amans?) sed illius gratia ac venerabilis monachorum habitus nominisque sic in eo contempti. [discedens indigne fert spretū in se habitum monachi:] Exiens ergo, in hæc verba vnum quemdam affatur Prætoris famulum. Sic vita iuuet ac salus; nihil penitus subtrahens ac celans, hæc Prætori annūtia: Vt quid frustra tot mihi laborum caussa extitisti? Cur vero solitudinis amantem, vrbem ingredi coëgisti? Non me dignatus es sermone: non osculum dedisti: nihil eorum prorsus fecisti, quæ virtutem ac pietatem vel colenti facienda videbantur. Fortene hoc solum velut voluptatis auidum, tuæ me mensæ socium adhibuisti? Quibusnam vero etiam verbis spiritualibus in tua hac mensa, qua vtilium rerum lectione nos recreasti? Et non potius implesti risu, ac remittentibus animum facetiis iocisque? Qualemnam autem & te conuiuantibus exhibuisti? non in sede aliqua, non in lecto, non super alio alicubi composite sedentem, sed super mensam stratam supinum iacentem? neque zona lumbos succinctum, sed ea procul abiecta discinctum, nihilque penitus eo cultu a Gentili discrepantem. Hæcne porro Christiani hominis, ac eius qui Deum in animo habeat, ac salutis desiderio teneatur?

[60] His Magnus ille dictis, iubensque iterum cuncta Prætori explicaret, ad monasteriū in suburbio positum exit ad Antonium c monachum. Vbi itaque Prætor vniuersa hæc, [Crinitum eum agnitione culpæ venientem] puero nuntiante, audisset, quod reuera vir modestus esset atque humilis, seque male officio defunctum intelligeret, multa se negligentia vsum agnoscit in his quæstudio curare oportuerat. Festinat ergo celeri pœnitentia sanare, quod per incuriam peccatum erat: moxque equum conscendens, sese ad Sanctum confert, ac primum quidem feruore ac diligenter excusans, cito quoque veniam obtinet. Quippe cum etiam vir esset intelligentis animi, ac ei cum illo caussa foret, qui facile admodum ad miserandum inclinaretur. Tum vero iubens astantes recedere, solus cum solo colloquitur, [excusat, amicum sibi conciliat,] protracto ad vesperum vsque sermone. Quid porro inde efficitur? Tanto dilectionis feruore Sancto coniungitur, vt eius anima post eum conglutinata esset, vt Dauidicum illud vsurpem, nec vel omnino ad modicum tempus eius libens absentiam ferret, denique ad eius omnes necessarios vsus ac obsequia promptissime inseruiebat ac sumptus conferebat; vti plane potissima quæque contulit insignis victoriæ Martyris d Barbaræ excitando delubro, multamque in illud & operam adhibuit & impensam. [1 Reg. 18. 1] [& templi S. Barbaræ conditorē] Quia vero etiam Byzantium redire oportebat, velut iam fere prouincia defunctum, Sanctum adiens, eius se precibus itineris commeatu muniri rogabat, ac vero ne is vbi recessisset obliuioni traderet, obseruabat. [nouam ei præturam demandatum iri prædicit,] At quem ille, Atenim, inquit, haudquaquam modo vrbem regiam videbis: adhuc enim Deus e Hesperiis te partibus vult impendi. Ita ille fatus est. Is vero iter arripiens cum iam Larissam venisset, reflectendo iter, fidem dictis haud dubiam facit. Statim enim veniens Imperiale scitum, Peloponnesi Prætorem atque Præfidem esse decernit. Sunt plane hæc quoque digna admiratione.

[61] Quod autem de Creta prædixit, parum abest, quamquam multam veritatem contestantem habeat, [vti Creta sub Romano iuniore recipiendam:] ne rei miraculo fidē amittat. Fere enim f viginti ante annis tum capiendam prædicit, tum sub quo sit capiēda Principe, sic clare dicens: Romanus Cretam subacturus est. Quia vero interim, cum hæc ille loqueretur Romanus senior rerum potiebatur, quærente quodam astantium, num hic ipse esset, qui tunc imperaret. Respondit ille: Non hic, sed alius.

[62] Mulier quædam nobilis, vrbis Thebarum, in grauem morbum incidit, [mulierem desperata valetudine] eius itaque maritus multis in medicos insumptis pecuniis, substantiam quidem partibus multis distraxerat, nihil autem commodi vxori attulerat. Quare suprema illis spes Dei homo efficitur. Is dolenti viro, ac feruenter roganti miserescens, Pancratium vocās monachum, ait illi: Accipiens, quod ostendebat, oleo plenum vasculum, vade ad viri huius vxorem, totamque vnge tuis ipse manibus super nudo corpore. Ille porro nihil dubitans, (quippe qui simplicitate, [sanat vnctione per alium eius mandato facta:] bonisque illius moribus ornatus erat) ad eos abit, qui rogauerant. Ac primum quidem ægre hi cōtactum admittebant, quod res inhonesta videretur. Tum vero cum iubentem haud ignorarent quisnam esset, ipsi quoque necessitatis obsecuti legibus, ministerium admittunt. Vngit itaque Pancratius fæminam a vertice ad pedes, paternis mandatis obsequenter cedens, seque obedientiæ filium exhibens. Vide autem qualis obedientiæ fructus euasit. Discedit ille ne nudo cogitatu læsus tactu illius corporis. Sed & vim fidei supplicum vide. Statim ab vnctione mulier morbum abiicit, citiusque quam vestimenta exuit. Et hoc vero summæ viri affectionum vacuitatis, seu imperturbabilitatis certum indicium, quod sæpe haud procul a fæminis decubans, cum ita contigisset, ne quid minimum inde nocumenti sentiret, aut impulsum solum cogitationis exciperet.

[63] Mihi quippe idem narrauit Pancratius monachus, consueuisse voce de cælo lapsa moneri Patrem, [diuinitus moneri solet imminente irruptione barbarorum:] cum iam in procinctu Gentium irruptio foret, vt ipse omnium primus recedens, ac se occultans, vicinorum accolarum populationi caueret, vti ille ipse interrogatus confessus est. Omnes enim in eum, vt in Prophetam, intenti erant: ac nisi eum primum fuga sibi prȩsidium

[6]

quærentem vidissent, nullus prorsus ab operibus cessabat, aut domo absistebat, sed nuntium vt falsum, nihilque sani habentem, vniuersi spernebant. Cum sic aliquando facta voce fugam arripuissemus, simulque ambo ego & Pater in spelūcam quamdam clanculum ingressi fuissemus, errantes duæ fæminæ ad nos penetrant, vergente iam ad occasum sole. Eas Pater miseratus, quod ad fugam etiam hiems accederet, haud repellendas putauit. Nobiscum ergo intra speluncam recepimus; eisque, [palantes, fæminas in spelunca fouet ac curat:] quam licuit, curam impendimus: vbi autem etiam tempus somni affuit, in vna nos parte locans, ipseque se in altera reclinans, medias illas propter frigus relinquendas præcepit, sicque transiit, ac si filius matrem propius adeat, aut tamquam lapides quidam aut stipites adiacerent, ne minima quidem subingressa cogitatione carnali. Adeo nimirum simplicitas ac summa quædam affectionum vacuitas, matris instar, terrenum Angelum insinuarat.

[64] Philippus Theodosij monachi frater germanus erat, qui & ipse vnus erat e monachis alumnis Sancti. hic itaque Philippus, cum secularis esset, ac seculari polleret dignitate, (g Spatharios moris est nuncupare) haud raro Magnum illum adire solebat pro sua ad fratrem necessitudine. [Philippum Spathariū venturum prædicens.] Quadam igitur die, cum is pro more venturus esset, videns eum vir magnus, quibus eum oculis viderat, vrbane Theodosium appellans, Præpara, inquit, si quæ sunt ad conuiuium necessaria, venit enim frater tuus nobiscum cœnaturus. Cum sic Pater dixisset, tenebat Theodosium mixta stupore lætitia, [conuiuium parari iubet:] actutumque vias publicas, compita, biuia, fratris expectatione cœpit obseruare. Iam itaque facto vespere, aduenit ille rerum ad victum necessariarum magnum secum apparatum comportans. Instruitur itaque mensa, omnesque pariter cum Sancto discumbunt. Nihil porro mensæ appositum erat, quod non sibi omnes simili ratione manducandum indulgerent, [lautius cœnat, ob caritatem hospitis:] ob excellens dilectionis bonum. Sic autem epulati, secumque mutuo iucūdati, persoluto quoque consueto post cœnam canone, cubitum abeunt.

[65] Porro Pater breui degustato somno statim surgit: ac alij quidem collectæ intererant; Philippum autem eius frater, vt quem stationis eiusmodi laborisque & vigiliarum insuetum nosset, rursus se somno dare iubet, ad vsque absoluta cantica h proœmiaca, ac i versibus modulatam laudationem, quam sic vocant. Ceterum vbi is iterum cubile repetisset, [a Philippo gulæ insimulatus & hypocrisis,] multis cogitationibus cœpit conflictari, atque, vt Dauidicum illud dicam, laborem parturire, & parere iniquitatem, edacem ac vini potatorem virum admirabilem arbitratus, quique simularet religionem. [Psal. 7. 15] Atque id primo eius erat qui clanculum mala semina animis nostris inseuit; sed & illius modici nec ingenui satis animi, qui simpliciter ab his, quæ parent, omnia iudicaret; nec quidquam magnum ac sublimius cogitare posset; nec prospiceret quod in appositis vescerentur, non gulositatis fuisse, sed impensioris dispensationis; partim quidem ob abūdantiorem dilectionem, vti iam superius declaratum est; contempto nimirum quod deterius esset maioris boni compendio (quid enim ciborum abstinentia ad excellentem adeo dilectionem?) partim vero vt ab exuperanti modestia talis videri posset, qualis illi reipsa ex multa eius ruditate ac stultitia visus est. Quod enim hæc sic haberent, [in visione inter duos adolescentes eum laudantes] ac male Philippus coniectaret, coram oblata visione ostendit, qui est testis in cælo fidelis. Cum enim eas ille cogitationes versaret, iisque immoraretur, corripit eum somnus: atque in somnis duos quosdam adolescentes videt. Tantus horum erat decor, ac qui ex facie splendor emicabat, qualem nec sermo explicare, nec oculi portare possunt. Qui porro astabant, infenso ad eum vultu, ac amari animi indice, Quid te ipse, inquiunt, cogitationibus conturbas? Quid in crimen trahis insontem? Tolle oculos qui terram spectas, ac vide quantum hic promeruit honorem, qui tuo iudicio seductor est ac hypocrita, sacrumque monachorū mentitur habitum. Tunc ille intentis in eum oculis, quem is ostendebat, [apparet illi forma illustri.] magnum quid dignumque admiratione spectat. Purpura quædam pretiosissima humi strata erat. Super eam autem stans Magnus ille, mirabile quid nec verbis explicabile, cum ex forma, tū ex habitu effulgebat, totusque re ipsa lumen videbatur. Porro Philippus somno solutus, tremore accedit, ac vultu immutato, quo loco Patres collectam habebant: atque explicans omnia, tum quæ in vigilia lecto desidens secum animo ipse versasset, tum quæ in somnis mirabiliter aspectasset: ac veniam consecutus, hactenus manet miraculum prædicans, seque ipse merito damnans, pro eo atque immerito Iustum condemnasset.

[Annotata]

a Græce Κρινίτης, Cedreno Κρηνίτης, Crenita aut Crenites, vel Crinites, post præfecturam Peloponnesi, de qua hic agitur,

[Crinites Prætor.] Constantino solo iam imperante, Calabriæ in Italia præpositus. Verum quod Saracenos Sicilienses & Africanos (quibus ob penuriam & bellum a Cyrenensibus Saracenis illatum, extrema imminebant) Auaritia ductus subleuasset, subditosq; sibi populosnon leuiter vexasset, præfectura ei ab Imperatore, cum pecunia conquisita, ablata est, atque ita cum dedecore consenuit.

b Larissa Thessaliæ caput in agro Pelasgico sita, quam Antiochus Rex Syriæ apud Liuium lib. 36 frustra obsedit.

[Larissa.] Hodie adhuc Larisso nominatur.

c Supra nu. 47 Præfectum monasterij vocat.

d Colitur S. Barbara 4 Decemb.

e

[Hesperia.] Ita supra num. 52 Hesperiæ partes, Græce πὶ ἐσσέρια. vtrobique Peloponnesum intelligit. Ita 4 Februarij in Vita S. Nicolai Studitæ Asia opposita constituitur ἐν τοῖς τῆς Ἀνατολῆς μέρεσιν, in partibus Orientis, quæ dein Anatolia, & Natolia dictæ sunt.

f Ergo circa annum 941, quo Romanus senior adhuc imperabat, dein 3 Indict. 16 Decemb anno 944 in ordinem a filio Stephano redactus.

g

[Spatharij.] Spatharij, satellites Imperatoris, Spatha, seu gladio latiore, armati, a Niceta σωματοφύλακες custodes corporis appellantur.

h Secundum Euchologion de Ordine sacri ministerij, Superior vel designatus ab eo monachus proœmiacum decantat Psalmum,

[Proœmiacæ preces.] qui est 103 hoc exordio: Benedic anima mea Dominum, Domine Deus meus magnificatus es vehementer, a quo Græci Vesperas, Missam, aliasq; preces exordiuntur. Inter Proœmiacas preces a primæua illius decantandi institutione principem locum obtinuisse hymnum Trisagion, de quo ante egimus, docet Nicephorus lib 14 histor. Eccl. cap. 46. Ex eo tempore, inquit de S. Proclo, Ecclesia Christi eum acceptum non quoliber tantum die vsurpat, sed etiam, vt simpliciter dicam, cuiuslibet laudis initio ante omnia pleno ore emittit. Plures preces proœmiacæ primis tantum verbis in Euchologio notatæ reperiuntur.

i

[Stichologia.] Græce στιχολογία Est autem στίχος versiculus e Scriptura, & maxime Psalmis Dauidicis depromptus. Hinc στιχολογεῖνψαλτήρεον in Vita S. Nili Iunioris, Psalmos per versus recitare; & στιχολογία versibus istis modulata laudatio.

CAPVT XI
S. Lucæ mors: sepultura: habitus mortuo honos.

[66] Ab eo tempore, ex quo vir mirabilis valedicens locis maritimis, ad Soterij locum deuenerat, [Mortem sibi imminere sub obscure indicat:] illicque monasticæ exercitationis tuguriolum fixerat, septimo iam decurso anno, beatam quidem mortem suam iam in ianuis, proximamque prænouit. Nulli tamen eam indicauit, sed, velut necessario vrgente negotio, cella progressus, amicos omnes vicinosque conueniens, valeque dicens, ac cuiusque exosculans labia, oculos, faciem; Orate pro me Fratres, aïebat; orate: incertum namque est, an deinceps mutuo nos aspecturi simus. Cum sic ergo omnes circumquaque visens, in cellulam postmodum rediisset, tresque postea menses vixisset; primo quidem lentus quidam morbus inuasit, tum vero febri vehementius incessente, cum octaua iam transisset dies, liquido cognouerunt omnes fore, [febri corripitur:] vt relicta corporis habitatione ad Deum commigraret,

[7]

quem dilexerat. Id vbi circumposita oppida incolentes vicini audiere, quamquam erat sæua hyems, cæloque lapsa immensa nix, itinera pene inuia domosque inaccessas fecerat, haud tamen ne ad eum accederent cohiberi potuere. [populum vndique accurrentem] Quin vno velut agmine confluentes vniuersi, ad nonam vsque apud eum manent, nihil prorsus aut cibi memores, aut ad sua reuerti cogitantes. Stabant vero intentis omnes in cum vultibus, eiusque hilari recreante aspectu, carissimam audire vocem, supremaque verba & preces excipere cupiebant; nec a lecto iacentis hactenus separari ferebant, & vt relicto eius apsectu quisque domum reuerterentur. Nam suprema illa & a morte separatio, [amplexatur, & bona precatur:] quantum illis vulnus inferret, quamque eius gratia animis afficerentur, iuges illæ lacrymæ ab oculis defluentes monstrabant: donec tandem amplexatus omnes, ac bona adprecatus, etiam inuitos dimisit, lugubriter gementes ac diro dolore affectos.

[67] Gregorio autem Presbytero apud eum remanente, percunctatur ab eo Magnus ille tempus. Dicencente autem solem ad occasum vergere; sciens ille proximum esse, vt & ipse pulcherrimum sidus occideret, Abi, inquit, ac quam cito vespertinas persolue preces. Vbi porro, quod iussus erat, impleuerat, putans aliquid se eorum quæ necessaria essent quærere, percunctatur vbinam post mortem sepeliri liberet. Rem ille moleste ferens; Quid vero inquit; nonne aperta verecundia est rem eiusmodi videri ignorare, vt nimirum ligatis e pedibus funibus, in voraginem aliquam proiici debeam: vt, siquidem ad quoduis aliud sum inutilis, ac certe in escam bestiis cedam. Verum cum Presbyter nihil responsionis asperitate territus, [decernit sepulturæ locum,] etiam atque etiam de sepultura rogaret, vt & verbis commixtæ largo fluento decurrerent lacrymæ; (nolebat enim vel post mortem ab eius quidquam voluntate deflectere) Locum, inquit, in quo iaceo, fodiens inuenies coctos lateres. Hos tollens, ac honeste locum aliquantulum cōponens, cura puluerem pulueri reddere: tum vero lateres in terræ summa facie compone. [eumq; miraculis illustrandū prædicit:] Deo namque, ait, curæ est, vt arcanis sibi perspectis rationibus, ad mundi vsque consummationem locum clarificet, confluentibus huc fidelium populis, ac eius Diuinum nomen laudantibus.

[68] His ita dictis, eumque ac qui simul aderant osculatus, tandemque in cælum tendens, ac aperiens oculos, [dicens, In manus tuas &c. moritur:] atque verba illa abunde pronuntians, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, beatam a emisit animam: his quidem, a quibus recessit, amplam lugendi materiam relinquens; illos vero, ad quos concessit, omni gaudio ac lætitia replens: quin & istis cumulo accedens, nec a quibus recessit, spiritali ratione adesse, paterneque eos fouere tamquam filios desinēs. Mane autem accersens Presbyter vicinos accolas, locum fodit ac pro facultate honeste componit, [sepelitur:] postque absolutum consuetum Canonem, sacrum eius corpus, ceu thesaurum quemdam, in eo deponit, non auare aut sordide, vt ei soli esset reconditus, sed vt Christi amantibus ad fruendum commune cederet. Tum locum desuper lateribus sternens, vt iussus fuerat, discedit.

[69] Sex porro a Patris dormitione transactis mensibus, monachus quidam eunuchus, b Paphlagonum regione oriundus, Cosmas nomine, in c Italiā proficiscens, cum ad d Chrysiariæ partes venisset, aliquantula illic quiete reficiendum corpus putauit. [apponitur tumulo ædituus, diuina visione excitatus:] Dormienti viro diuinum quoddam insomnium exhibitum est: quod ille loci incolis narrans, sistendum sibi eo loco iter audiuit. Dei, inquiunt, voluntas est, vt ad mirabili ac iuniori Lucæ inseruias; quam & ob caussam hocce te iter suscipere fecit. Ille nihill omnino vltra addubitans, velut Diuina quadam manu trahente, ad viri sancti cellulam ducitur, atque vbi præsens veniens, locum adeo delectabilem & ad quietem compositum cognouit; ingenti perfusus gaudio, illic se deinceps habitaturum nouit. Confestim ergo sacri pignoris thecam inuenuste atque neglecte haberi videns, eidem componendæ aliquantum interim curam impendit. Eleuat enim ac sublimem a terra tollit: tum locum exornat tabulis, cancellisque per orbem positis atque coronis inaccessam hac ratione ac intrectabilem facit, excepto dumtaxat, si qui fide multumque venerantes, propius ad eam accedere voluerint.

[70] Post vnum deinceps ac alterum annum eius quidam discipuli, [locus exornatur:] cum sanitates haud secus ac fontanos latites illic scaturire perspicerent, boni se Patris nō bonas arbitrati proles, nisi velut alumni, post mortem quoque congrua a morte obsequia præstare viderentur, ad extruendas mox cellulas ac templum excitantur. Ac primum quidem diuæ Martyris Barbarȩ templum rudius elaboratum, diligenter perficiunt. Ornatumque adhibent, quam licuit maximum. Tum vero ædiculas sat multas, aliaque ac alia forma, [cellula in oratorium conuertitur.] cum ad Fratrum communem vsum, tum suscipiendis hospitibus extruunt. Ad hæc cellulam ipsam, in qua Magni illius sepulchrum compositum erat, priori mutata specie in sacrum oratorium, in Crucis efformatum figuram, pulcherrime conuertunt: vt rerum exitus verum illud Sancti effatum monstraret, tum de loco, tum de his qui frequenti multitudine illuc confluxuri essent.

[Annotata]

a Post Romanum Lacapenum augusta dignitate spoliatum, quod contigit anno 944, forte anno 945 inuisit amicos, ac sequenti anno mortuus.

b Paphlagonia Asiæ regio vltra Bithyniam ad Pontum Euxinum.

c Ex hoc loco aliisq; supra relatis videtur S. Lucas Romanæ Sedi pecularius addictus.

[S. Lucas Sedi Romanæ addictus.] Hinc consilio & opera monachorum Roma redeuntium supra numer. 13 monachus primo factus, & postea num. 23 dicitur habitum Angelicum, seu maiorem monasticum, a monachis Romam legatis accepisse, impetratis etiam extraordinario beneficio piscibus, vt eos reduces exciperet: & modo monachum Italiam petentem primum ædituum a morte accepit.

d Chrysis prouincia supra videtur pro Phocide accipi, forte etiā vicinas partes, Bœotiam, aliasq; complectitur.

CAPVT XII
Vnguentum ab loculo manans. Varia miracula.

[71] Porro tempus est vt de miraculis, quæ viri sapientis felicem transitum secuta sunt, mentionē faciamus. Non quidem de omnibus, [Seliguntur a morte patrata miracula.] neque id ordine (quomodo enim cum multa adeo existant, haud secus ac fluuij latices, crebra fluant; maximeque quod neque hactenus ita fluere desināt?) sed ex multis pauca assumentes ad Dei gloriam, vestramque, qui ad hoc estis collecti, vtilitatem narrabimus. Absurdum namque est, vt explicatis iis, quæ illo adhuc in viuis agente gesta sunt, ea, quæ sunt mortem secuta, silentio tradentes velut mortuorum lege virum obliuionis damnemus: quamquam ille palam se nobis ostendat ex operibus in Christo viuere. Adde quod & quæ post mortem gesta sunt, maiorem tum admirationem habent, tum fidem, vt quæ nulla obscuret suspicio, sed & magis nostri in cum amoris vim testentur ac probent.

[72] Mulier itaque prior ingrediatur cum corporali infirmitate molesta quoque affectione grauata; imo & alio pressa malo, sicut & modo processu declarabit oratio, eamque ob rem multa digna consolatione, [mulier manibus pedibusq; mutila,] vti plane etiam consecuta est ex bono illo, qui omnes in tristitia ac ærumna agentes benignissime cōsolari soleat. Hæc itaque, forte an ex inuidia malaque operatione, manibus pedibusque immobilis erat, vt plane pendere illa a reliquo corpore, ac compagem propriam seruare viderentur, quod tamen spectat ad

[8]

actionem motumque, aliena essent, suumque quodque eorum ministerium negarent: vt, quod illorum erat, non viuens mulier putaretur, sed mortua. Accedebat mali tanti cumulo, quin & illo malū grauius, vt quem illa indigentiæ supplementum ac refectionem filium habitura erat, is ipse a malo ageretur dæmone, ac continue terræ allisus discerperetur. Eius calamitatis miserti, qui genere eam contingebant, ac velut onus inanime a sello imponentes, [& filius a dæmone obsessus,] ac circumquaque tenentes, ad nouum Siloë B. Lucæ sepulchrum adducunt, sequente quoque iam filio: quos ij illic relinquentes, domum reuersi sunt. Quanta vero Dei iudicia! Despexit eam Sanctus, & ad longū satis tempus sanationem differebat. Denique mulier ipsa ex mora fatiscens, ac spe curationis abiecta reuerti cogitabat.

[73] Enimuero (o arcanam tuam, Christe, bonitatem, ac miraculi in ea patrati nullis verbis explicabilem præstantiam!) haud diu ante viri sancti loculus, fontis instar, [vnguento ab eius loculo manante,] miræ fragrantiæ vnguentum scaturierat, quod ædituus diligenter reponens, acceptumque in vas quoddam lucernarium mittens, sacro sepulchro appenderat. Cum ergo mulier, meridiana ipsa luce, nemine præterquam filio præsente, eidem assisteret, ait ille ad eam submissa voce: At ego surgens bibam, quod in hoc lucernario est. Mater vero deterrebat, ne id ille attentaret; [a filio potato,] ne, inquiens, fili, iracundus sit ædituus, ac ne forte plagis impositis nos amandauerit. Haudquaquam, inquit puer, sed animi desiderium implebo. Moxque surgens ac lucernarium accipiens, statim ori infundit: neque hactenus aliud quid fuit. Confestim autem cœpit volutari puer ac discerpi. Mater autem (ac, ne, rogo, miraculum leuius aures afficiat, sed animo attenti simus, dicetur enim iam quod gratissimū est.) Mulier itaque ceu valde dolens ac carissimo filio opem ferre desiderio cupiens, (o rem nouam! o arcanum verbisque inexplicabile miraculum!) nihil iam manibus pedibusque destituta, [sanantur ambo:] vti prius, sed vtrisque valde efficax ac bene valens monstratur. Nam saliebat pedibus, ac manibus filium suffulciebat erigebatque, iam & ipsum sobrium, atque a dæmonij diva vexatione liberatū. Sic mulier duplex beneficium vnius horæ momento mirabiliter consecuta, voluptate ac miraculo superantibus, quidnam fieret, quamue pro tanto beneficio gratiam rependeret, minime habebat. Quapropter alia se præstaturam desperans, vel a se ipsa quæ a seipsa ac propria erant reddebat; gratique animi lacrymas feruenti pectore ac spiritu contrito vbertim sacro sepulchro affundebat, velut quod puer vnguentum ebiberat ipsa fletu rependere vellet, adeoque summa voluptate sepulchrum osculata, ac gratiarum actionis sermones adiiciens atque accinens, etiam dupli miraculi præco luculenta vniuersis existit.

[74] Post mulierem alia quoque mulier introducatur; illa quidem, quod ipsam spectabat, haud priori similiter affecta (quod, inquam, ad debilia læsaque sua membra) quod vero filios, duplici supra quam illa calamitate super duplici carissima prole oppressa. Nomen illi Nicolao. Duplicem illa prolem, masculam alteram, alteram fæmineam cum suscepisset; haud tamen super filiis lætabatur, iuxta Beatū Dauidem; sed angebatur magis, multosque dolores ac tristitiam illorum caussa sustinebat. [Psal. 112. 9] Ambos enim claudos, pedumque infirmis basibus, [duo claudi,] nec incedere valentes habebat. Corde itaque dolebat. Heu me, inquiens, quos lætitiæ caussam habere oportuit, hos lacrymarum multarum habeo materiam. Quos baculum senectutis meæ fore sperabam, hos ne baculus quidem quidquam nunc iuuare potest. Adeoque hoc est quod lugeam. Quis me defuncta vos fouebit? Quis vobis pes erit, seu potius misericordiæ manus quæ humaniter aperiatur? [a matre ad sepulchrū adducti,] Cum sic dolore conficeretur, refert quis Sancti sepulchrum, veram illam spem, gratuitam officinam medicam, vltro omnibus vtilia scaturientem. Non negligit mulier, sed asellis imponens carissima pignora, ad sepulchrū ducit, illique feruenter assidua, promptum illum ad beneficentiam rogabat, vt vel misericordiæ stillulam, multo lacrymarum iacto semine, liceret colligere, Quia vero arcanis prouidentiæ modis in hac quoque clementia ac misericordia in longum differebatur, [post octauum diem sanati:] octo iam elapsis diebus, mulierque superante ignauia tristis, iter domum arripiebat; ea tamen animi sensusque modestia, vt vnam dilati caussam muneris, suam ipsa indignitatem profiteretur; id circo etiam inopinato viri sancti humanitatis compos efficitur. Mox enim ac æde egressa est, sanos aspicit pedes, ac gressus firmos, secureque admodum incedētes. Ea res vniuersos stupore, matrem vero etiam compleuit voluptate; fundebatque feruentes gratiarum actionis lacrymas in beneficij auctorem, iis oppositas lacrymis, quas prius effuderat: amicosque simul atque cognatos conuocans, vna cum illis communia cantica ac lætitiæ vocē Deo transmittebat.

[75] Tertia iterum superiorum duorum cumulo mulier accedat. Hanc grauis tenebat morbus, ac curatu difficilis. a Phagedȩnam appellare consueuerunt medici. Is prȩter eam quam a natura obtinet acerbitatem, [sumpto vnguento curatur phagedæna,] etiam a loco, in quo erat, miserabilem ægrȩ mulieri reddebat calamitatem. In ipsa enim facie inoleuerat, multumque doloris ac probri fæminæ afferebat. Hæc innumera a medicis sustinens remedia, cum nihil inde commodi retulerat, tum & tempus se celerioris curationis perdidisse cognouit. Tandem enim aliquando ad Sancti sepulchrum veniens, partimque ex lucernarij illic vasculi oleo, partim ex venerabilis loculi stillis partem accipiens, multasque lacrymas ad sacrū sepulchrum fundens, nihil longi temporis, vt sanaretur, ambitum requisiuit, sed plane octaua eam dies morbo liberauit, puramque faciei supremam cutem, vt ne minimum prioris mali vestigium exstaret, effecit.

[76] Ne quis animo fatigetur, etiamnum audiens mulierem morbo curatam; vt sin aliud, curantis saltem reuereamur humanitatem ac clementiam. Quapropter ad superiores huc adsit & anus Bœotia; quæ nimirum morbo quidem perinde atque illa premeretur, [grauis oculi morbus,] non tamen sicut illa cum paupertate conflictaretur. Hæc corporis lucernam, membrumque cum præcipuum tum lepidissimum, oculum scilicet laborantem habebat. Quædam enim circa eum enata ægritudo, quam obscura nomine, tam curatu difficilis, acerbos illi ac diuturnos dolores afferebat; medicorumque cum artes tum manus arguebat, ac omni remedio fortior existebat. Morbus hic caligine obscurans oculum, ac aqueo opplens humore, velutque ex malo fonte perēnes riuulos præbens, nec esse oculum, nec vere appellari sinebat, qui vidēdi facultate destitutus esset. Hæc itaque ad Sancti monasterium veniens, ac diuinum ingressa delubrum, sacro procumbit loculo. Et (o gratiæ arcanum, nullisque verbis explicabilem virtutem!) aduersus enim grande adeo malum ac prorsus insuperabile, nihil aliud profuit, præter similiter lucernarij oleum, cum resudanti ex loculo liquori, tum feruori fidei commixtum, ægroque oculo illitum. Paucis vero interim transactis diebus, illa necdum adepta perfectam sanitatem, reuertendum sibi putauit, non pusilli animi vitio aliquo, autue fidei imbecillitate, sed fidei potius abundantia ac fiducia fore, vt is in quem sperauerat, longe etiam positæ quod ad perfectam desiderabatur curationem abunde posset adiicere. Nec vero suo falsa iudicio est, speque bona qua crediderat. Cum enim necdū peruenisset domum, sed esset in medio cōstituta itinere, quo dolebat oculo, ex toto illuminato ac depurato, nec vel vestigium superioris morbi relinquitur, sed perfectam adipiscitur sanitatem, alterique similis redditur.

[77] At neque Nicolai miraculum par est silentio præterire, quando nec Sanctus par putauit, vt illum despiceret grauissima pulsatum calamitate. Simili namque atque diuinus Iob morbo conficiebatur, vniuersis membris dolens, atque a capite vsque ad pedes pessimo grauatus vlcere iugique sanie defluens: horrendum visu! Morbum b sacrum vocabant, quotquot rectum de illo iudicium ferebant. [morbus sacer:] Cum Nicolaus tali teneretur ægritudine, vtque solet in eiusmodi, omnibus nauseam faceret, ad sacrum accurrit Lucæ delubrum, remediisque illic præstantibus vtitur, quibus morbus omnis ac languor facile admodum dissolueretur, oleo, inquam, lucernarij ac liquore ex sacro loculo resudante. Quandoque igitur exundante vasculo liquore, cum is assideret, animique voluptate decurrentes riuulos spectaret; nolens quidem, at non plane sine Numine in illud incidit. Quis autem voluptate non afficiatur, morbique statim nouitatem non stupeat? Instar pulueris cuiusdam siue maculæ morbum facile eluit: sicque vir dignus memoria, qui continentia quidem ac frugalitate vitam duceret, a dæmone tamen abripitur: quibus nouit iudiciis, qui omnia pro eo ac nouit conducere disponit; siue ad occulti cuiusdam ac anterioris peccati emundationem ita acciderit, siue ad superbiæ tumorem noxium elidendum, siue ob aliam ignotam nobis, Deo tamen exploratam, caussam. Is annos plures multa ab illo, grauiaque sustinuit tormenta; qui nimirum allideretur, discerperetur, horrendis terroribus quateretur, nullis non incommodis vexaretur. [energumenus liberatur] Iterum vero ad Sancti loculum accedens, atque ad illum dies non paucos perseuerans, tardam tamen & ipse experitur eius, qui feruenter opitularetur, gratiam. Quid ergo pius vir ac Dei amans? domum quidem reuertitur; ac ne sic quidem despondet animum, vt ne curari speret: sed & adhuc crebro accedit, rogansque loculo procidit: iamque tres, aut etiam plures dies sic perseuerans, reuerti cogitabat. Sic itaque venienti ac cum Patribus Sanctum oranti, [apparente S. Luca.] dormienti in somnis apparet, vocansque ex nomine os aperire iubet. Tum illo citius præstante quod iussus erat, insufflans in illud Sanctus, Vade nunc, inquit, sanus, annuntians cunctis Dei mirabilia. Vtque is somno solutus est, nec somnium ignorans apertam esse veritatem, rem vniuersis narrat; parique omnes consensu Deum atque eius famulum laudibus celebrant.

[Annotata]

a φαγέδαινα vlcus tumidum, profundum, & vicinas partes erodens ac depascens, vnde illud nomen sortitum: atque ita hic sumitur.

[Phagedæna.] Ab vlcere etiam ad appetitum caninum, qui satiari vorando nequit, transfertur.

b De morbo siue igne sacro egimus 3 Ianuarij ad miracula S. Genouefæ,& 17 ad S. Antonij, atque alibi.

CAPVT XIII
Alia miracula, etiam absentibus collata: dæmones pulsi.

[78] Qvin & Ioannis miraculum quomodo quis iure prætereat, viri quidem probi beneque in Sancti cultum affecti, qui tamen nescio qua ratione a tetro abreptus dæmone, atque ab eo annis multis misere vexatus fuisset? Quia ergo graue erat ac diuturnum flagellum, nullamque vexatio remissionem habebat, (quomodo enim ille a se parceret vel misericordia aliqua hominem impertiret, qui natura sit vere inuida ac humano inimica generi? [Liberatur a dæmone obsessus,]) sero tandem intelligens vnde curationem inuenire possit, ad sacrum Lucæ sepulchrum confugit, vtiturque & ipse valentioribus remediis; oleo, inquam, lucernarij, ac vnguento scaturiente ex sepulchro, quo & eum suis ipse manibus Frater Pancratius perunxit. Huic enim solenne erat, vt & aliis pariter affectis, semper ac vbique miserationis viscera impendens, & opitulatrix illis dextera & benigna existeret, vt & in auxilium ex ipso nomine ab illis vocaretur, cum vtique crebras dæmonis infestationes sensissent. Multis interim intercurrentibus diebus, eximiæ Ioannes patientiæ dabat specimen. Non enim fatiscebat, non dubietate agebatur, non subibāt pusillanimitatis cogitationes, sed expectās expectabat Dominū, donec exaudita eius oratione, molesta eū dæmonis tyrannide absoluit; in hunc autem absoluit modum: sex iam menses transierant; tum nocte in somnum resoluto apparens Magnus ille infestum ab eo hospitem depellit, nequam illum spiritum, oreque ad os communes de arcanis cum eo sermones mouens; iubetque, ne cui edicat ad ipsum vsque necessarium mortis silentium. [Psal. 39. 2]

[79] Sed & alius pari nomine, vti & morbi similitudine huic affinis, (nam & ille Ioannes vocabatur, eratque a malo abreptus dæmone, sed & annos iam plures eo infesto patiebatur) pari remedio, parem fere obtinet & curationem. Nocte enim illi dormienti in suo ipse habitu apparens, ac caput eius tenens, [itē alius:] os aperire iubet. Tum dextera visus laxare hamum ad faucem vsque, ipsumque rursus extrahere; En, inquit, liberatus es a maligno spiritu; inuentaque ex fide salute, vade in pace. Vix dixerat, cum sermo in opus euasit, simulque homo tum somno tum dæmone solutus est; reddensque gratiarum actionis cantica, in suam deinceps gaudens redditur domum.

[80] Is autem qui dicendi iam miraculi beneficium consecutus est, cuias esset, ac quo nomine vocaretur, obscurum nobis est. Habebat hebetes oculorum obtutus: extinctis ambabus corporis lucernis lumine, quod vniuersi dulcissimum habent, priuatus erat. Hic humani omnis remedij abiecta spe, [illuminatur cæcus:] vti morbo humanam & artem superante & curationem, ad Sanctum confugit; ingressusque eius templum, manusque simul ac animi oculos sublimes tollens, Solue, aiebat, tenebras meas, qui vero lumini possessor assistis. Libera me ab ea nocte, qua teneor. Videbo tuam imaginem. Aspiciam corporis loculum. Cernam monasterium. delectabor delubri obtutu. Prædicabo omnibus, atque narrabo tua mirabilia, repleto gaudio ore meo & lingua mea exultatione. Sic ille orans, propterea quia Sanctus sanare tardabat, ignauia victus domum recedebat, animi pusilli proposito spem curationis postponens. Verum ne sic quidem homo Dei & ad miserandum paratissimus, illum despexit: sed cum adhuc iter ageret, ac in viæ procinctu esset, votum implens, quod impensius desiderabat, lumen tribuit: non id repente, nec statim simul totum clare visum reddens, sed paullatim explicatum ac dilucescentem tristium ipsum recessum tenebrarum reformans. Denique & incredulitate primum pulsabatur, nec verum existimabat id quod fiebat. Vbi autem res quaslibet oculis subiectas clare percepit, parique ratione ac qui sanis atque integris oculis existunt vidit; mixto plenus admiratione gaudio, diuino Lucæ, ac per eum Deo, gratiarum actionem reddit, ac miraculum vniuersis exponit, voluptatis abundantia linguam disertam adeptus cum oculis.

[81] Nec vero Dei homo oculorum tantum futurus medicus erat, verum & pedum, quin & omnis membri, ac quarumcumque corporis partium, vti & reuera monstratur. [sanatur æger pedibus:] Statim igitur Ioannes Termenia oriundus insula, cum pedes doleret, sicque pedum ille dolor acutus esset, vt is lecto decumberet, præque illo miserabili sorte tabesceret; quod morbus, vt spectet homines, insanabilis prorsus esset, auditione perceptis magni Lucæ miraculis, desiderio quidem cupiebat eius monasterium petere, ac loculo miraculorum patratori procumbere: omnino tamen destituebatur, nec occurrebat quid faceret, neque enim poterat equitare. Vt autem lecto decumbens tantum iter conficeret, erat plane difficile. Quid ergo facit? mente locum petit, transcurrit fidei alis; loculum labiis contingit: vocat, tametsi longe erat corpore, eum, cui non deerat vt posset esse prope per gratiam; Intret in conspectu tuo oratio mea, inquiens, & petitio mea appropinquet; daque qua apud Deum virtute polles, vt non supplicationem, sed gratiarum actionem offerens, tuum loculum sanis pedibus videam. Eiusmodi Sancto supplicationem offerens, non ad multos obtulit dies: sed beneficium super illo maturans Sanctus, doloribus repente leuat, soluit eius compedes pedum, sanum totum atque integrum statim ostendit, vt nedum gressu libero incederet, verum etiam pedibus saliret; vt & pene ipsum se esse non crederet, qui paullo ante ægritudine tanta pedes vinctus fuisset. Breui itaque monasterium petit sanis pedibus, sana fide, ingressusque diuinum templum, signifero sepulchro procumbit, Gratias, inquiens, tibi ago, homo Dei, quia liberasti oculos meos a lacrymis, & pedes meos a lapsu. [Ps. 114. 8] Tum breui Patrum contubernio vsus, ac ægritudinem, quanta esset, narrans, qualique pedum dolore conficeretur, (plane enim dulcis narratio) morbum refert morbo exolutus, vt & tristia omnia, posteaquam illa preterierant: tum vt sanitas repentina obuenerit ac celerrima, clare ac dilucide expositis omnibus, animo gaudens domum repetit.

[82] Calens res, audaxque iuuentus, ac eiusmodi vt non raro, quæ vires superant, prompto facile animo præsumat; idque in primis, cum ad ea naturali velut pondere inclinatur. Abunde fidem dictis facit, qui narrationi inpræsentiarum propositus est Demetrius, qui & Calonas; fuit quippe binomius. Is luxuriante iuuenta ac corporis tumens robore, specum fodiebat in ipsa domo, [alius diffluentibus intestinis:] quam & rustici quidam Goumam appellarunt; qua vtique frumentum hordeumque, ac si, quod aliud genus leguminum, conderet. Tum alte iam ducta fossa occurrit lapis graui pondere maximusque, quem & ille ambabus apprehensum manibus, conatus extrahere, cum maioris longe molis esset, quam vt vnius manibus cederet, alieni huius a ratione, ambitiosique conatus diram miseramque mercedem accepit; diffluentibus illi violento nixu intestinis, miserandoque onere (heu) repletis colibus, tamquam is immodicæ ostentandarum virium cupiditatis pœnas daret, eaque patiens, quæ non ostentare, sed occultare magis operæ pretium sit. Quia ergo illo ex casu difficilis ad motum, seu magis ipse a se prorsus immobilis factus erat, concurrentes qui eum genere contingebant, vix tandem extrahunt, ingentique mœrore ac dolore percussum in lecto reponunt: vbi flenti illi ac destituto fructusque carpenti stultitiæ, nihilque solatij percipienti ab aliquo, misit Deus misericordiam suam boni famuli sui in eum miseratione: nasciturque curationis occasio ex transeuntis præsentia. Vir enim quidam ex notis eius reuersus nuper e monasterio oleum ferebat e lucernario apud venerabile Sancti sepulchrum posito, hoc ille ei tradens, iubet affectas partes vngere. Vtque fecit, quod iussus erat (haud vero faciendo plures tribus dies transiere) tum dolore, tum morbo penitus desinente, Sanctum cœpit laudare, perfectam iam adeptus sanitatem, atque illius prædicare miracula.

[83] At neque Constantini despiciendum miraculum; neque vero illud eiusmodi est, vt propter multitudinem non necessario videatur scriptis consignandum: quippe cum, excepto quod ad Dei cedit gloriam, pulcherrimum ferat patientiæ exemplum, doceatque rebus tristibus minime desperandum de Dei bonitate, orantibus nobis cum ille misereri tardans, altioris prouidentiæ rationibus a malis liberare distulerit. Hic itaque Constantinus patria vrbeque ortus a Thermopylis, [a dæmone] in qua & agebat, in molestissimum incidit dæmonem, qui nedum simpliciter abriperet, sed & terriculamentis, ac caligine animam eius repleret, [misere vexatus,] modisque omnibus sæue oblæderet. Allidebatur itaque homo crebrius ac concidebat, abreptitiorumque omnia, contorsiones, discerptiones, vertigines, ac si qua alia pati consueuerunt, qui tali malo compediti sunt, sustinebat. Quid ergo ille? Humanam omnem opitulationem contemnens, ad Deum confugit, ac eius famulum sacrumque illius delubrum petens, diuino procumbit loculo, eumque feruentissimis rigat lacrymis. Tum & dæmonum, & morbi omnis auerrunco vtitur reuera misericordiæ oleo, nihilque interdiu, noctuque agit, quam vt oret, procumbat, fleat, oleo mixto lacrymis sese vngat. Ceterum is quidem his assiduus, Dei præstolabatur clementiam; tardabat tamen benignitas, inque longiores moras beneficium differebat: haud vero id temere, sed vt eius animus vtile quid, quodque ad salutem esset, consequeretur. Nihil enim est siue eorum, quæ olim, siue quæ modo in nobis fiunt, quod non principaliter ad vtilitatem animi tendere noscatur. Idcirco & ille pro eo ac decebat tarditate vtitur, nihil fidei vigore obtuso, nullam domus, seu reuertendi mentionem faciens, nihil quod pusilli animi videretur aut dicens aut agens, sed nec cogitatione præsumens. Atque id quidem vel ad breue tempus actum laudem promerebatur: [post aliquot annos liberatur:] haud tamen ita vt & patientiæ titulo esset admirandum. Constantino autem non ad vnum duosque menses satis fuit dilatio, sed ad annos totos deficiebat, vt plane extenderetur pro eius animi magnitudinis modo, vt non solum liberationem a dæmone, sed & animæ salutem adipisceretur; quod & contigit: atque inpræsentiarum quidem dæmoniaca soluitur oppressione, fidei vero præmia in futurum palam recepturus est.

[84] Alius quispiam genus quidem ex Euboea ducens, sed cuius ignotum nomen, in malum simile incidit, abreptus & ipse a sæuissimo dæmone; similique vexatus modo, simili vtitur & perfugio, diuini, inquam, Lucæ loculo. Vnus autem quis eorum, quibus communia ministeria cōcredita sunt, (Comerciarium appellare solent) Christophorus nomine, fidei caussa ad sacram ædem accedit, idque consecutus, vt venerabile adoraret sepulchrum, quod & benignius a Patribus hospitio susceptus esset, appetente iam vespere, rogabat vt iuxta loculum dormire liceret. Abnuentibus autem Patribus, quod nemo alius, excepto illo qui æger esset, tumulo assisteret, ait ille: Sed & hunc nocte hac locus alius excipiat, mihi autem diuinum adire loculum liceat: quippe etiam iniucundum plane foret, vt vno cum ægroto tecto manerem. Concedunt & hoc Patres; atque is quidem ad diuinum assidet loculum: æger autem quodam alio loco iussus noctem transigere, ingenti mœrore afficitur, [alius dæmoniacus videtur seorsim a loculo curatus.] spretioni deputans ac iniuriæ quod gestum erat, ac velut minime consecuturus Sancti gratiam, quod ad sacrum loculum pernoctare prohibitus esset. Qui autem consolatur b

[Annotata]

a Thermopylæ in confiniis Thessaliæ & Achaiæ, vbi & angustiæ montium Thermopylæ dicuntur.

b Reliqua desunt in MS, Græco. In Menæis celebrantur eius miracula, vti hæc ode Latine reddita confirmat: Iniuriam cuiuscumque passionis fugas, gloriose Pater, B. Luca, lepra vexatos sanans, debiles confortans & imbecilles,

[Miracula in Menæis laudata.] soluens valido vinculo mancos & claudos, illuminans cæcos, vt Dominum laudemus, clamantes, eūque superexaltantes in omnia secula. Item alia ode de sacro eius corpore ita habet: Loculus tuarum reliquiarum, o Luca, fons ostenditur medicamentorum, ad quem quicumque accurrit, liberatur quacumque affectione, & te, o Sancte, beatum prædicat, ac Christum Dominum nostrum laudat. Ita vita eius monastica, abstinentia, ceteræq; eius virtutes, quæ in Vita continentur, passim in Odu repetuntur.

DE S. ROMVALDO ABBATE ORDINIS CAMALDVLENSIS FVNDATORE, FABRIANI IN PICENO

CIRCITER AN. MXXVII.

Commentarius præuius.

Romualdus Abbas, Ordinis Camalducensis Fundator, Fabriani in Piceno (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Romualdi Vita a quo scripta?

[1] Eremiticæ vitæ in Italia restitutor ac propagator celeberrimus, seculo Christi decimo, S. Romualdus extitit. Is duos præ ceteris nactus est præclaros rerum suarum laudatores, [S. Romualdi Vita duplex; 1. per B. Pet. Damiani; 2. per Hieronymum Pragēsem,] alterum coætaneum, S. R. E. Cardinalem, Petrum Damianum; alterum Romualdini instituti professorem, Theologum eximium, apostostolicis laboribus in fide Barbaris prædicanda nobilem, Hieronymum Pragensem; vtrumque sanctitate vitæ conspicuum, cum ille in Beatorum catalogum relatus sit, vt patebit ex iis quæ dicemus ad XXIII Februarij, quo eum ciuitas Fauentina vt Protectorem præcipuo honore veneratur; hic vero diserte & absolute Sanctus Hieronymus Pragensis ab Arnoldo Wione non vno loco prædicetur.

[2] Qui vir fuerit hic Hieronymus, discere ex Pio II Papa licet, qui in Descriptione Europæ cap. 26 ista tradit: Ex Sclauis alij Gentili adhuc cæcitate tenentur; quemadmodum multi ex Lituanis idola colentes. Horum magna pars æuo nostro ad Christum conuersa est, postquam Vladislaus ex ea gente Poloniæ regnum accepit. Noui ego Hieronymum Pragensem, [virum doctum, eremitam Camaldulensem,] sacris litteris apprime eruditum, vitæ munditia & facundia singulari clarum, qui annos supra viginti in eremo Camaldulensi in Apennino Etrusco pœnitentiam egit. Hic oriente apud Bohemos Hussitarum hæresi, fugiens pestiferum virus, in Poloniam transiuit. Vbi acceptis litteris ab Vladislao Rege commendatitiis, [Apostolum Lithuanorum,] prædicaturus Euangelium Christi, ad Vitoldum Principem in Lituaniam penetrauit, multosque populos, Vitoldi fauore fretus, ad salutiferam Dei Christi fidem conuertit: venitque tandem ad synodum Basileensem, vocatus a Iuliano sancti Angeli Cardinali, cum de rebus Bohemicis ageretur. Narrabat hic multa de Lituanis, quȩ pæne incredibilia videbantur. Audiebam ego ex aliis eius dicta, nec mouebar vt crederem. Libuit adire hominem atque ab eius ore lata cognoscere: comites mei fuerunt, Nicolaus Castellanus, [notum Pio II,] qui tum Cardinalis Iuliani domum regebat; Bartholomæus Lutimanus, Archiepiscopi Mediolanensis scriba, & Petrus Noxetanus, Cardinalis Firmani secretarius, viri graues & docti. Hominem in cella sua trans Rhenum apud Carthusienses conuenimus. Subdit quæ Hieronymus narrarit de serpentibus, sacrato igne, malleo ferreo raræ magnitudinis, arboribus ac lucis, quæ omnia ab illis gentibus culta, ipse flamma ac ferro excidi curarat, non absque diuinis portentis: qui tamen a Vitoldo, tumultum aliquem plebis verito, ex prouincia decedere iussus. Ac demum ita concludit Pius: Hæc nobis Hieronymus, constanti vultu, nihil hæsitans, ac per iuramentum affirmauit. [fide dignū,] Dignum fidei & grauitas sermonis & doctrina ostendit, & viri religio. Nos quæ accepimus, immutata retulimus: veri periculum non assumimus. Persuasi tamen & nos & comites ab eo recessimus. Hactenus Pius. Eadem breuiter ex eo memorat Spondanus in Annalib. Ecclesiast. ad an. 1413 nu. 8. Quæq; ambo de superstitionibus Lituanorum, eadem percenset Mathias Michouius Chronic. lib. 4 cap. 39 & Alexander Guagninus; nulla tamen Hieronymi facta mentione.

[3] De eodem Hieronymo Wion lib. 1 Ligni vitæ cap. 26 de SS. & BB. Ordinis Camaldul. S. Hieronymus Pragensis, eremita, Episcopus & Apostolus Lituanorum. Et cap. 25 de Epp. S. Hieronymus Pragensis, I. V. D. & Theologus Eremita, accepta facultate concionandi, [Sanctis accensitum a quibusdā,] cum Episcopali potestate, Lituanos ad fidem reduxit. Obiit Venetiis anno MCDXL: fuit in concilio Basileensi: scripsit multa opera; quæ enumerant idem Wion, & Augustinus Florentinus, (interq; ea Sermonem de S. Romualdo) & asseruari manuscripta tradunt in sacra Eremo Camaldulensi. At cap. 28 (quod est de Scriptoribus Ordinis) id solum habet Wion: S. Hieronymus Pragensis, supra. Eum porro sermonem edidit & compilauit (vt ipsemet auctor infra scribit) Frater Hieronymus de Praga, sacræ paginæ professor, quamuis indignus, [composita an. 1433.] ad petitionem Fratrum domus Carthusiæ Basiliensis, anno Domini MCCCCXXXIII. Neque ipse se, neque Pius Pontifex aut Spondanus Episcopum nominant. Esto, fuerit fortaßis episcopali potestate, vt habet Wion, in Lithuaniam missus. [vnde hic edita?] Quæ iam de Hieronymo retulimus, narrat eadem Augustinus Florentinus historiar. Camaldul. lib. 2 cap. 67. Et lib. 3 cap. 12 annumerat eum inter Diffinitores, a quibus Ambrosius, vir doctißimus, Camaldulensis Congregationis Generalis electus est: nec dißimulat, quod acrius pro concilio Basileensi stare contra Eugenium IV visus esset, interclusum illi ab eodem Ambrosio ad sacram eremum reditum esse. Porro eius de S. Romualdo sermonem descripsimus ex codice collegij Paderbornensis Societatis Iesv in membrana exarato.

[4] Quam vero Vitam composuit B. Petrus Damianus, cum tria iam fere lustra transacta essent, ex quo B. Romualdus, deposito carnis onere, ad ætherea regna migrarat, vt ipse in prologo testatur; [vnde prima?] eam Laurentius Surius ad diem XIX Iunij edidit: sed vel phrasim (licet id, vt alibi, non profiteatur) paullum expoliuit, vel vitiosum nactus fuit exemplar, discrepans certe ab iis quibus Constantinus Caietanus est vsus, cum eam Vitam Romæ tomo secundo Operum B. Petri Damiani an. MDCVIII in typographio Guilelmi Facciotti vulgauit; quibusq; alter, qui eadem opera nouo studio ac labore recognita & aucta, & in tres partita tomos, sumptibus Claudij Landri Lugduni publicauit an. MDCXXIII. Cum his duabus Surianam editionem contulimus, genuinam Damiani simplicitatem magis redolentibus: capitum tamen distributionem, quæ inuicem non semper in ternis illis editionibus quadrabat, nouam fecimus, reliquo nostro operi consentaneam.

[5] [alia de S. Romualdo scripta.] Vitam eam abbreuiauit, vt ipsemet loquitur, S. Antoninus parte 2, tit. 15 cap. 15. Eius compendium exhibet Petrus de Natal. lib. 5 cap. 128. Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ ad VII Februarij & Franciscus Haræus ex Surio: ex Damiano eam lib. 5 de Vitis PP. Occidentis edidit Benedictus Gononius. Vertit eamdem Italice, ac Notationibus illustrauit, citatus iam antea Augustinus; quam deinde Siluanus Razzius recognouit.

§ II Ordinis Camaldulensis, a S. Romualdo fundati, appellatio vnde?

[6] Tirocinium vitæ religiosæ inter Benedictinos posuit S. Romualdus: dein nouum ipse ordinem instituit Camaldulensium, eadem tamen S. Benedicti Regula, [Camaldulum primariū Ordinis Camaldul. monasterium,] sed & peculiaribus statutis, obstrictum; dilatatum, vt scribit loco cit. S. Antoninus, & ampliatum in multis monasteriis in partibus Tusciæ & Longobardiæ; quorum principale monasterium est in diœcesi Aretina, & dominio Florentinorum. Est id, vt Leander Albertus scribit, altissimis in montibus situm, insignis religione locus, quod inter hæc ingentia frigora tam austeram duramque vitam cultui Diuino mancipati agant. [in Apennino,] Loci vocabulum vix obiter nominatum a B. Petro Damiano cap. 15 nu. 74 his verbis, quæ tamen a tribus Surij editionibus absunt: Cum in quadam eremo valde speciosa & egregia, cui nomen est Camaldulensis, quam ipse ædificauerat, in cella resideret.

[7] Hieronymus Pragensis loci situm, ædificia, nominis occasionem, candidiq; habitus, quo monachi Camaldulenses vtuntur, accuratius describit cap. 10 nu. 61. Veniens, inquit, Pater sanctus in Romandiolam, [a fundi possessore dictum,] ascendit altissimum Apennini montem, lustrans Alpes per circuitum, cupiens inuenire pro eremitis idoneum locum. Cui occurrit quidam vir, nomine Maldulus, dicens se habere amœnum locum in Alpibus, consueto nomine vocatum Campum-bellum. Hunc B. Romoaldo offerebat, petens instantius, [(antea Campus-bellus)] vt nomine ipsius Camaldulum vocaretur. Vbi dum lassus quiesceret, vidit instar Iacob scalam excelsam cælum quasi suo vertice tangentem, per quam albescentium monachorum videbatur adscendere multitudo in cælum. Mox Pater sanctus, tamquam Diuino illustratus oraculo, ecclesiam miræ pulcritudinis in eodem loco ædificauit, quam Theodaldus Aretinus Episcopus in honore Saluatoris consecrauit. Nec parum fortaßis Theodaldi, siue Thedaldi, genere ac vitæ sanctimonia clarißmi Episcopi, auctoritas valuit, præter cælestem, quam diximus, visionem, vt locus is totius Ordinis fieret caput.

[8] Sed pergit Hieronymus: In circuitu autem eiusdem ecclesiæ quinque cellas construxit, & totidem eremitas ibidem collocauit. Est autem hæc sacra eremus Camalduli in Italia, in partibus Romandiolæ, distans itinere vnius diei a ciuitate Aretina, in qua sunt cellæ XXIV eremitarum separatæ… In circuitu autem dictæ eremi est pulcherrima silua lignorum abietum, [cinctum silua] per spatium vnius milliaris Italici: quam siluam abietum nulla mulier potest ingredi sub pœna excommunicationis latæ per Dominum Papam sententiæ &c. [fæminis inaccessa:]

[9] Augustinus Florentinus Historiarum Camaldulensium lib. 1 fuse Camaldulensis cœnobij atque eremi situm, originem, etymon describit: vnde quædam strictim delibabimus. Qui plura volet, librum adeat, cusum an. ⅭⅠƆⅠƆLXXV Florentiæ, ac fortaßis postea recusum. Instituto, vt is memorat, Vallis Castri cœnobio, S. Romualdus locum quærebat anachoreticæ rerum Diuinarum contemplationi accommodatum. Agens ergo per Apenninum iter, opacam densa abiete siluam ingressus, ad amœnum in ea pratum deuenit, qui Campus Malduli speciosus & amabilis vulgo dicebatur: erat enim Magdali, siue Malduli, ciuis Aretini posseßio. Captus loci amœnitate vir sanctus, ad fontem pellucidum, qui etiamnum iuxta templum scaturit, cum quinque discipulis consedit: modicaque refectus dape, [vbi scalā mysticam viderat S. Romualdus,] sumpto ab loci natura atque arboribus argumento, fuse de rebus ad pietatem pertinentibus disseruit: dein leni correptus sopore, visus sibi est scalam videre a terra ad cælum vsque pertingentem, per quam rutila albatorum monachorum ascenderet descenderetq; multitudo. Mox spiritualis lætitiæ sensu expergiscitur, fixoq; in cælum obtutu, toto corpore suspendi in aëra videbatur, quasi visam ascendere corporeis greßibus scalam vellet. Accurrunt, qui paullum inde recesserant, ne somnum eius turbarent, discipuli: intendentesq; in cælum oculos, lucem & ipsi haud tenuem, sed iam euanescentem, conspexere. Sciscitantibus quid vidisset, aperire mysterium cæleste coactus est, suumq; de instituenda candidatorum ascetarum congregatione consilium.

[10] Post gratias Deo actas, in vallem inferiorem descendentibus, magnoq; sensu pietatis, quæ dicta sunt, meditantibus, Maldulus, fundi dominus, venatu rediens, occurrit. Quem Romualdus idoneis monitis ab inani ferarum venatione ad curam animi, [fundo donato a Maldulo quem conuerterat,] virtutisq; exercitationem extemplo (vt erat illius eo in genere quodammodo omnipotens suada) traduxit. Is continuo locum ac cetera bona sua Sancto donauit, seq; ipsum in eius tradidit disciplinam, asseuerans eamdem scalæ speciem sibi in somnis aliquando obiectam. Acceßit Aretini Antistitis auctoritas: oratorium primo, dein cellæ ædificatæ quinis anachoretis. Ea vt ab omni secularium hominum strepitu liberior esset eremus, in inferiori, quam antea diximus, valle, nemorosis cincta montibus, amœno flumine irrigua, [ædificatū primo Hospitiū Fontis boni dictum.] domum construxit ad fontem, a quo Hospitium Fontis boni dicta. Illic Sacerdos monachus, ac tres laici, siue (vt ipsi eos appellant) Conuersi, locati, vt peregrinos exciperent, atque in eremo degentibus necessaria subministrarent. Hoc nunc celeberrimum illud est Camalduli monasterium: cuius situm, ædem, officinas, accurate describit idem Augustinus, vti & Eremi iam memoratæ cellas ac templum: ad eam a cœnobio accliuis anhelusque adscensus vnius miliarij & vltra interest, inquit.

[11] Cœnobio igitur eremoq; a Maldulo nomen, (inde ad ordinis vniuersi appellationem traductum) quasi Campum Malduli dicas, aut Casam Malduli. Idem scriptor Malduli nomen a Magdalo Mariæ Magdalenæ castello repetit. [Malduli prosapia nimis alte repetita:] Inde enim eius maiores asportasse in Italiam opes non modicas, ac fixisse Aretij domicilium: ex veteri & opulenta stirpe reliquos circa annum Æræ Christianæ millesimum duos exstitisse germanos; seniorem hunc bona sua S. Romualdo donasse, alterum Colle domicilium locasse, Elsanæ vallis nobili oppido. Ea scriptori narrata ab nobili viro, eius oppidi indigena, qui se ea stirpe prognatum ferebat, firmabatq; dicta vetusti codicis fide aliisq; monumentis; quibus nos auctoritatem abrogare haud visis nefas putamus, nec tamen vt credamus facile inducimur.

[12] Eadem de Malduli maioribus, ac conuersione, memorat Siluester Maurolycus in Oceano Religionum. At de mystica illa scala meminere quoque Wion lib. 1 Ligni Vitæ cap. 18, & Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, [illi quoque visa scala, ante S. Romualdum,] qui tamen in Sitriæ monte apud Fabrianum vidisse eam S. Romualdum scribit. Siluanus Razzius Maldulo prius aliquoties visam ait, cum ad sacellum in rupe, in qua nunc sacra eremus, ædificatum, precationis gratia cum sodalibus venisset. Quod cum S. Romualdo retulisset, exarsit hic eiusdem spectandæ cupiditate: estq; id, sibi quoque oblatum, visum interpretatus, velle Deum vt isthic monachorum habitatio esset. Quare Maldulus locum ei ac siluam subiectaq; pascua lubens donauit. Ita ille, qui & fatetur, narrari ab aliis, [aut eodem tempore.] Maldulo ac Romualdo vno tempore eamdem obiectam esse visionem. Distare ait Florentia eremum XXX millibus passuum, XX Aretio: abietes altas & densas, quibus vndique cincta est, toto anno virere, amœnißimo spectaculo: septam vallo abiegno eremum, neque eo satis a furibus tutam, qui subinde nocturnæ psalmodiæ tempore cellas vacuas ipsumq; sacrarium expilarunt. Eamdem porro eremum ac cœnobium, vti & Augustinus, idem accurate describit Siluanus, ac Thomas Minius Florentinus, & F. Lucas Hispanus atque alij.

[13] Alexander II Pontifex Maximus in Constitutione data Lucæ IV Calend. Nouembris, [Camaldulum Campus Amabilis appellatum a Pontifice,] pontificatus ipsius anno XII, (is erat Christi MLXXII) ipsum Camaldulensem locum appellat Campum Amabilem ita enim § 1 loquitur: Oratorium Sancti Saluatoris in Campo Amabili constructum, & omnes cellas ipsi adhærentes & circumcirca adiacentes, & omnia ad ipsum pertinentia, communi rogatione Fratrum, in tutelam Apostolicæ Sedis, & nostram successorumque nostrorum suscipimus defensionem. Est autem illius Constitutionis titulus: Approbatio Congregationis monachorum Eremitarum Camaldulensium, alias Campi Amabilis, Ordinis S. Benedicti. Et ne quis ambigat ipsam Camaldulensem eremum Campum Amabilem esse, iungit ei Pontifex Fontis-boni hospitium; de quo Hieronymus nu. 64 Post hæc sanctus Pater Romoaldus descendens de dicta eremo duorum milliarium Italicorum spatio, inuenit Fontem bonum, ibique vnam domum construxit, & vnum monachum cum tribus Conuersis ibidem ordinauit, pro aduentantium hospitum susceptione, atque caritatiua refectione; vt præfata Camaldulensis eremus sacra semper sit pacifica & ab omni strepitu seculari remota. In præfato hospitio Fontis-boni ecclesia pulcherrima est constructa. Eadem § 2 Alexander II coniungit: Primo loco, inquit, ponimus eremum & oratorium situm in loco qui dicitur Campus Amabilis. Secundo, Hospitium eius, quod dicitur Fons Bonus.

[14] Instituta est Leonis X Pontificis Maximi tempore, vti ante citatus Siluanus cap. 18 & Augustinus lib. 3 cap. 18 scribunt, a Paulo Iustiniano, [Congregatio Romualdinorum, siue Montis coronæ.] Eremita Camaldulensi, alia Congregatio Eremitarum, qui Romualdini appellantur, siue Montis-Coronæ, qui locus in Perusina est diœcesi. Neque hi multum a Camaldulensibus discrepant habitu ac ritibus, nisi quod cucullo minime vtantur, sed pro eo pallium perpetuo gestent. Confirmauit huius Congregationis a Camaldulensi separationem Paulus III, constitutione lata anno Christi ⅭⅠƆⅠƆXXXIV, pontificatus sui primo, Idibus Nouembris, multaq; iis priuilegia conceßit: vti antea Camaldulensibus cōcesserat Leo X, constitutione data primo anno sui Pontificatus, Christi ⅭⅠƆⅠƆXIII, IV Nonas Iulij: in qua illius Ordinis pleraque enumerat monasteria. Exstat Constitutio vtraque in magno Bullario.

§ III S. Romualdi ætas.

[15] Qvotquot fere attigerunt S. Romualdi gesta scriptores, ei vitæ annos CXX tribuunt. [S Romualdus vixisse dicitur 120 annos,] Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ CXXV, solum XCIII Petrus Galesinius. At pleriq; seculo Christianæ Æræ vndecimo ineunte mortuum consentiunt: Augustinus Florentinus, Thomas de Minis, Lucas Hispanus, Wior, anno MXXVII, Hermannus Greuen in addit. ad Vsuard. tempore Henrici Imp. primi: idem habet Canisius in Martyrologio, signato tamen adoram anno ⅭⅠƆXXX, qui erat annus ab obitu Henrici sextus. Eodem anno ⅭⅠƆXXX obiisse scribit S. Antoninus. Petrus de Natal. Benedictus Gononus atque alij, solum habent CXX vixisse annos; quando decesserit, silent. Neque aduersatur scripta per B. Damianum Vita, nisi (quod mox haud inani coniectura probabimus) interpolata esset, aut perperam descripta. Ita certe quidem nunc habet cap. 15 num. 77 Quod vtique valde mirabile fuit, [etiam in Vita per B. Petrum Damiani;] præsertim spirituales viros ex decrepito sene & vltra quam centenario, tam nefarium scelus credere potuisse; cui etiamsi voluntas adesset, natura tamen & frigidus sanguis & ariditas attenuati corporis hoc penitus denegaret. Et clarius cap. vltimo, num. 101. Vixit autem vir beatissimus CXX annis, ex quibus XX expendit in seculo, tres duxit in monasterio, XCVII in eremitico transegit proposito.

[16] Non probatur illud de CXX annorum ætate doctissimo Cardinali Baronio tom. 11 ad ann. 1027 num. 13, si habenda sit ratio, [improbante Baronio,] vt inquit, tēporis Sedis Honesti Archiepiscopi Rauennatis, sub quo ipsum Romualdum monasticum habitum induisse, constans est ipsius assertio Petri Damiani. Verum eumdem Honestum sedere cœpisse anno ⅠƆCCCCLXXI, sedisseq; vsque ad annū ⅠƆCCCCLXXXIII, [cum vicēnis, sub Honesto Ep. an. 971 creato, monachus sit factus,] qui prosecutus est locupletius res Rauennates Rubeus, vir insignis, amicus noster, ostendit. Quod si tantum agebat suæ ætatis annum vigesimum cum monasticum induit habitum, vt Petrus Damiani testatur, idque contigit sub Honesto; sane quidē, etiam si velimus eum anno primo Honesti initiatum monastico ordine, vsque ad annum millesimum septuagesimum primum eum oportuit peruenisse, [atque ita deberet vixisse ad an. 1071,] vt asseri possit cum CXX annos vixisse. Verum nec Petrus ipse, qui vitam scripsit, superstes tunc erat. Sic igitur ad certiores calculos anni Romualdi sunt reuocandi. Hæc Baronius. Quo anno decesserit B. Petrus Damianus, ad ipsius Vitam XXIII Februarij dicemus: at siue anno MLXXII vt postea Baronius, siue (vt alij tradunt) MLXXX; non potuere a Romualdi obitu, ad tempus quo Vitam eius tradidit litteris, tria fere lustra transacta esse, quod ipse in Prologo asserit, si obiit ille anno ⅭⅠƆLXXI.

[17] Verum si tamdiu superstes fuit, vegetus tamen semper & ad labores pro Dei gloria impiger, [cum tamē post ann. 1024 eius non fiat mentio,] quid caussæ est, cur nusquam eius post S. Henrici Imp. obitum mentio fiat? Cur difficillimis Ecclesiæ temporibus, non implorata eius opera a Pontificibus, qui antea illum tanti fecerant vt vltro Parentio reuocarent? Cur non ipse sponte sua Imperatores, aliosq; Teutonicos Principes, apud quos tanta sub Ottone III & Henrico fuerat in veneratione, admonuit ne Ecclesiam Dei perturbarent? An auctoritatem ei an zelum potius dicemus defuisse? vtrumuis iniuriosum sit vel suspicari de eo, qui etiam Barbaros religionis disseminandæ caussa adiit; & quasi vnus de Seraphin, homines, quocumque pergeret, sanctæ prædicationis facibus accendebat.

[18] F. Lucas, Archangelus Hastiuillius & alij, natum fatentur anno CMVII, obiisse MXXVII. Quando ergo monasticum institutum capeßiuit? Anno forsan LXIV aut LXV ætatis, Christi CMLXXI, Honesti Archiepiscopi primo: qui ergo viginti solum in seculo expendit annos? An CMXXVII? [& Petrus Vrseolus 4. eius conuersionis anno, Christi 977 vel 978, monachus sit factus;] Forsan ne natus tunc quidem erat Honestus, quo suffragante in Classense cœnobium admissus est. Quid, quod Petrum Vrseolum, qui quarto circiter a Romualdi conuersione anno monachus est factus, omnes Historici tradunt circiter annum CMLXXVII vel CMLXXVIII, Ducis sese munere abdicasse? Neque vero citius multo id potuit, cum eius decessor Petrus Candianus, sororius extiterit Hugonis Magni Marchionis, qui adhuc anno MI Ottoni Imperatori contra Romani populi tumultum præsidio fuit, eoq; anno obiit. Ipse Hieronymus Pragensis cap. 2 num. 6 scribit, [ipse 20 annis post cōuersionem, Chr. 996, Abbas Classensis,] XX annis post conuersionem Classensi abbatiæ præfectum. At qui id contigit an. CMXCVI, Ottonis III nutu, non secundi, vt ipse existimat, perperam intellectis B. Petri Damiani verbis, qui id iuniore Ottone annuēte factum scribit, quod de tertio accipiendum, qui admodum adolescens regni habenas suscepit.

[19] Quid ergo de B. Petri Damiani calculo dicemus? Vitiatos facillimo errore numeros: nam cum scripsisset, vixisse virum beatissimum LXX annis, XX expendisse in seculo, [vitiati in Vita numeri.] III duxisse in monasterio, XLVII in eremitico transegisse proposito; scriba quisquam pro L littera minus fortaßis accurate expreßa C legit, scripsitq; CXX pro LXX, & XCVII pro XLVII. Ac consequenter quod num. 77 erat vltra quam quinquagenario, forte simili compendio formatum L.rio vel legit C.rio vel consulto, vt cum sequētibus congrueret, ita restituit. Et vero quis ita loquetur vt vltra quam centenario, vergere iam in senectutem, vt num. 80 habetur, siue in senium declinare ætatem dicat?

§ IV S. Romualdi natalis, Translatio, anniuersaria celebritas.

[20] Constat, inquit loco antea citato Baronius, Romualdum in Sanctorum numerum adscriptum quinquennio post eius obitum, eo tantum ritu, [S. Romualdi canonizatio,] qui tunc erat in vsu, nempe vt petentibus concederet Apostolica Sedes super corpus eius altare construere. Quod nimirum Petrus Damianus cap. vltimo. num. 105 testatur. Inscriptum inde Martyrologio nomen ad XIX Iunij; [natalis 19 Iunij,] primum Bellini de Padua ann. MCCCCXCVIII Venetijs cuso, & Molani, his verbis: Item S. Romoaldi Confessoris. Franc. Maurolycus, & in addit. ad Vsuardum Hermannus Greuen, ita habent: Item S. Romoaldi Camaldulensium monachorum Patris, tempore Ottoni III. At modernum Romanum: Rauennæ S. Romualdi anachoretæ, monachorum Camaldulensium Patris, qui collapsam in Italia cremiticam disciplinam restituit, ac mirifice propagauit. Eadem habent Wion & Hugo Menardus. Canisius & Galesinius prolixius elogium texunt.

[21] Siluester Maurolycus S. Romualdi corpus scribit quinquennio post mortem, [Translatio prima annis 5 post mortem,] quando (vt habet B. Betrus Damianus) sanum illibatumque repertum est, intra marmoream tumbam conditum, multis nobilitatum exinde miraculis. Eam tumbam CCCCXL post annis apertam: qua de re infra post secundam Vitam, ex Siluano Razzio referemus. Consignat eam tumbæ apertionem Wion, atque ex eo Menardus, [tumbæ apertio 22 Nouebr. 1466] XXII Nouembris (postridie Ferrarius) his verbis: In cœnobio Vallis de Castro, Reseratio corporis S. Romualdi Ab. fundatoris monachorum Camaldulensium.

[22] [Reliquiæ delatæ Æsium,] Sub annum deinde MCCCCLXXX furtim Æsium delatæ cælestes exuuiæ. Est Æsium, siue Æsis, vulgo Iesi, ad Æsim flumen sita vrbs, olim Romana colonia, nomen a fluuio mutuata, hic (si qua poëtis fides) ab Æsi Rege Piceni. Coacti eas restituere Æsini, os tamen brachij obtinuerunt, quod summa ad hanc diem religione venerantur. [osse ibi retento, redditæ monachis,]

[23] Non potuit tamen ad Vallem Castri reuehi corpus reliquum, mulo, qui illud baiulabat, vltro tendente Fabrianum, quantouis conatu monachi obniterentur. Illatæ ergo solenniter Fabrianum VII Februarij anno MCCCCLXXXI. [sed miraculose auectæ Fabrianum] Est porro Fabrianum, in Marchia Anconitana, inter Matilicam & Sentini ruinas, sub ipsis Apennini collibus, honestissimum oppidum, vti Leander scribit, nobilitate ac magnificentia ædificiorum, primis Italiæ castellis vulgi dicto collatum, [illustre oppidum:] quo Crema Lombardiæ, Pratum Tusciæ, Barulum Apuliæ, Fabrianum Marchiæ celebrātur… Nominis etymon a Fabro Iano quidam esse tradiderunt, & in argumentum adferunt ipsius castelli symbolum, quod Iani imago est manu malleum tenentis, vti subiectæ incudi impressuti… Oppidum est laute ædificatum, colonisque frequens, maiori ex parte opificibus chartarum, quæ hic laudatissimæ fiūt, tantaque copia, vt plurimis Italiæ regionibus atque Constantinopoli, & aliis insuper orbis partibus sufficiant.

[24] Est ea S. Romualdi Translatio secundo Martyrologiis inscripta, ad XXVIII Decembris & VII Februarij. Et illo quidem die Eugenius Dorganius ista habet in Kalendario Benedictino: Translatio S. Romualdi Abbatis. [huius Translationis memoria 28 Decemb.] Wion: In cœnobio Vallis de Castro Translatio S. Romualdi Abbatis, & Ordinis Camaldulensis fundatoris. Ferrarius in generali Catalogo SS. Apud Fabrianum in Piceno Translatio S. Romualdi Ab. In Catalogo autem SS. Italiæ ita scribit ad eumdem diem XXVIII Decembris: Translatio corporis S. Romualdi Abbatis, quod furtim Æsium delatum fuerat. Circa hos dies anno Domini MCCCCLXXXI, Sixto IV Pontifice actitata, resistentibus Æsinis quo minus restitueretur, tandē VII Idus Februarij absoluta est, eo Fabrianum, oppidum maximum & clarissimū Piceni, asportato, atque in æde S. Blasij honorificentissime collocato, cum huiusmodi inscriptione marmorea: Divo Romvaldo camaldvlensis ord. avctori mvlta reip. impensa ab æsinis restitvto S. P. Q. F. Sixto pont. IV S. D. P. dicavit MCCCCLXXXII.

[25] Anniuersaria memoria illius Translationis, Pontificia sanctione, per vniuersam Ecclesiam celebratur ad VII Februarij, quo die ista leguntur in Martyrologio Romano: [& 7 Februarij,] S. Romualdi Abbatis, monachorum Camaldulensium Patris, cuius dies natalis agitur tertiodecimo Kalend. Iulias. Wion vero & Menardus: Fabriani Translatio S. Romualdi Ab. institutoris Ord. Camaldulensis. Refert illum eodem die Dorganius, &, quia in Gallijs annos complures habitauit, Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani. Ferrarius VII Februarij ista scribit, parum congruentia iis quæ iam ex illo retulimus: Cuius corpus, quinquennio postquam sepultum fuerat, integrum repertum, Fabriani in ecclesia sui Ordinis honorifice conditum fuit. Imo CCCCLIII, aut LIV annis, postquam in Valle-Castri anno MXXVII tumulatum fuerat, iuxta ipsiusmet Ferrarij antea indicatum calculum, translatum est Fabrianum. Meminit Translationis Baronius in Not. ad Martyrologium XIX Iunij, aitq; se eius historiam MS. habuisse.

[26] Alia deinde facta Translatio, non totius corporis, sed oßis e dextro brachio, quod Fabriano ad Camaldulensem Eremum detulit Paulus Iustinianus Institutor Congregationis Mōtis-Coronæ, [os brachij allatum Camaldulum,] de qua antea actum. Os illud in ecclesia Eremi, vti Siluanus in descriptione Eremi cap. 4 tradit, ad latus altaris intra tabernaculum marmoreum asseruatur in theca argentea ad brachij figuram efformata. In eodem altari custoditur, vt venerabile Sancti Patris monumentum, [& honorifice habitum.] eius expositio in Psalmos, de qua infra mentio fit, aut pars illius potißima. Apertionis, de qua diximus, ac geminæ Translationis historiam, infra post secundam Vitam, ex Siluano recitabimus.

[27] Cum autem inde a quinto post S. Romualdi obitum anno, quo annuente Pontifice ædificatum supra illius corpus erat altare, festum XIX Iunij a solis Camaldulensibus, ac perpaucis aliis, eodem Siluano teste, celebraretur, [festum S. Romualdi 7 Febr. a Clem. VIII institutū:] decreuit tandem Clemens VIII, vt ab omnibus VII Februarij, qui dies est secundæ Translationis, natalis illius celebraretur. Caussa mutationis fuit, vti auctor est Gauantus Comment. in Rubric. Breuiarij sect. 7 cap. 4, quod dies XIX Iunij impedita sit festo SS. Geruasij & Protasij, [cur non 19 Iunij?] quorum Missa non erat expungenda de Missali, quæ habet Introitum proprium, Loqvetvr Dominvs pacem &c. compositum (vt idem alibi habet Gauantus) a S. Gregorio, quia eo die facta pax erat Romanos inter & Longobardos. Agitur autem S. Romualdi festum nunc ritu semiduplici, cum primitus vt duplici ageretur decreuerit Clemens VIII, constitutione data Romæ die IX Iulij MDXCV, pontificatus sui anno V. Quam infra post Translationes recitabimus, quia insigne S. Romualdi encomium continet.

VITA
Auctore B. Petro Damiano.

Romualdus Abbas, Ordinis Camalducensis Fundator, Fabriani in Piceno (S.)

BHL Number: 7324

Avctore B. Petro Damiano.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Aduersum te prorsus, immunde mūde, conquerimur, quia habes intolerabilem stultorum sapientium turbam, [Vitam S. Romualdi,] tibi facundam, Deo mutam. Habes qui per vanam eloquentiam, & inanem philosophiam, se sciunt in superbiæ cornibus arroganter extollere: non habes, qui profuturum aliquid ædificationi proximorum, [aliis negligentibus 15 a morte eius annu,] ad posterorum velit memoriam schedulis adnotare. Habes, inquam, qui in prætoriis Iudicum, negotiorum seculariū lites & caussarum iurgia continuis valeant declamationibus perorare: non autem habes, qui possit in sancta Ecclesia vel vnius Sanctorum virtutes & clara gesta describere. Sapientes siquidem sunt, vt faciant mala; bona autem facere nesciunt. Ecce enim tria iam fere lustra transacta sunt, ex quo B. Romualdus, deposito carnis onere, ad ætherea regna migrauit: & nemo adhuc ex huiusmodi sapientibus extitit, qui de tot mirabilis vitæ eius præconiis pauca saltem historico stylo digereret, & auidissimæ deuotioni fidelium satisfaciens, ad communem vtilitatem recitanda sanctæ Ecclesiæ tradidisset. Nobis autem, in angusto cellulæ angulo residentibus, vtilius erat, sicut proposuimus, propria peccata ad mentis oculos assidue reuocare, quam alienæ virtutis historiam texere: magis expediret commissi reatus tenebras plangere, quam splendida sanctitatis insignia imperitis sermonibus offuscare. Verumtamen, [multis e longinquo ad eius sepulchrum ventitantibus,] cum ad sepulchrum eius ex longinquis terrarum partibus, toto anno, maximeque in eius festiuitate, fidelium multitudo conueniat, miracula per eum diuinitus facta conspiciat, audire vitæ eius historiam desiderabiliter quærat, sed, (vtpote quæ non sit) audire non valeat; non irrationabiliter pertimescimus, ne celeberrima eius fama, quæ adhuc populi totius ore depromitur, labente curriculo temporum, de memoria hominum penitus deleatur. Quapropter hoc timore compulsus, multorumque Fratrum precibus, & germana caritate deuinctus, quod de prædicto mirabili viro ab egregiis eius discipulis didici, aggrediar, Deo auctore, describere, vitæque eius initium, cursum & finem, nimirum imperitus homo, non historiam texens, sed quoddam quasi breue commonitorium faciens, quibuscumque tentabo litterarum apicibus exarare.

[2] [scribere aggreditur B. Petrus Damiani;] Hoc autem vnum in primis lectorem meum nosse desidero, quia non multa per eum facta miracula in hac ego descriptiuncula colligam, sed potius (quod ad ædificationem omnimodis attinet) conuersationis eius ordinem referre contendam. Beatus siquidem vir intantum se humilitatis tegmine a vento vanæ gloriæ custodiuit, quod, vndecunque humanis oculis videri mirabilis potuit, studiosissima occultatione suppressit. [non miracula, ab eo occultata.] Quæ tamen miracula etiamsi minime fecisset, mirabilem vitam ducens, minori veneratione dignus non esset. Neque enim Præcursor Domini fecisse miracula legitur, quo maiorem nullum inter natos mulierum surrexisse Veritas ipsa testatur. [Matth. 11. 11] Nonnulli enim Deo se deferre existimant, si in extollendis Sanctorum virtutibus mendacium fingant. Hi nimirum ignorantes Deum nostro non egere mendacio, relicta veritate, quæ ipse est, falsitatis ei putant se placere posse commento. Quos bene Ieremias redarguit, dicens: Docuerunt linguas suas loqui mendacium: vt mique agerent, laborauerunt. [Ierem. 9 5] Qui enim vltro oblatam simplicem veritatem referre facile poterant, in componendis quæ nesciunt, casso labore desudant. Et quo se pro Deo stare quasi adiutores autumant, eo vt reuera falsi testes, contra Deum pertinaciter pugnant; Apostolo Corinthiis attestante, qui ait: Si Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est fides vestra. [1. Cor. 15. 14] Deinde subiungit: Inuenimur falsi testes Dei, quoniam diximus testimonium aduersus Deum, qui suscitauerit Christum, quem non suscitauit. Sed quia necessitate ad scribendum coacti, velut commoti, ista præmisimus; iam precibus eius, de quo loquimur, Deo opitulante, ad narrationis ordinem veniamus.

CAPVT I
S. Romualdi a vita seculari ad monachicam conuersio.

[3] Romualdus igitur Rauennæ ciuitatis oriundus, ex illustrissima Ducum fuit stirpe a progenitus. Qui cum iam in adolescentiam peruenisset, cœpit in peccato carnis procliuis existere: [Romualdus carni deditus,] quo videlicet vitio illa ætas impugnare homines, præsertim diuites, vehementius solet. Mente tamen Deo deuotus, frequenter se tentabat erigere, facturumque se magnum aliquid proponebat. Nam & si quando se ad studium venationis accingeret, vbicumque per siluas amœnum locum reperire poterat, mox se ad eremi desiderium eius animus accendebat, [pius tamē,] dicens intra se: O quam bene poterant eremitæ in his nemorum recessibus habitare: quam congrue possent hic ab omni secularis strepitus perturbatione quiescere! b Et ita mens eius cælitus inspirata iam diuinabatur in amore, quod impleturus erat postmodum opere.

[4] Huic erat pater, nomine Sergius, mundo vehementer intētus, [cæde a patre facta.] & omnino secularibus negotiis implicatus: qui dum aduersus quemdam propinquum suum exortis simultatibus pro possessione prati inimicitias exerceret, videns filium suum Romualdum in contentione mollescere, crimenque fratricidij medullitus formidare, minari cœpit exhæredem facere, si in eadem diutius sententia permaneret. Quid plura? Tandem vtræque inimicantium partes ex vrbe ad litis materiam proruunt, arma corripiunt, bellum sociale committunt: & dum cominus hincinde pugnatur, repente manu Sergij inimicus & affinis occiditur. Romualdus autem, licet nullum perempto vulnus inflixerit, quia tamen c interfuit, pœnitentiam tanti reatus accepit: moxque ad d Classense monasterium e B. Apollinaris, more homicidarum, [in cœnobio 40 diebus pœnitentiā agit:] diebus quadraginta permansurus in luctibus, properauit.

[5] Illic autem districta se pœnitentia iugiter macerans, cœpit cum quodam Conuerso quotidianum habere colloquium, a quo etiam, iuxta mediocritatem sensus, bonæ exhortationis audiebat sæpe consilium. Quem cum Conuersus frequenter admoneret, [excitatur ad seculū deserendū:] secularem vitam omnino postponere, & adsanctæ conuersationis ordinem festinare, sed ad hoc mentem eius humiliare nullatenus posset; aliquando inter cetera velut gratulabundus intulit, dicens: Si tibi ego B. Apollinarem corporali specie, ita vt eum manifeste videre possis, ostendero, quid a te præmij reportabo? Ad hæc Romualdus, Firma, inquit, & inuiolabili me obligatione constringo, quia mox, vt beatum Martyrem videro, apud seculum vlterius non manebo. Hortatur ergo Conuersus, vt ipsa nocte Romualdus dormire postponeret, & vna secum intra ecclesiam in orationibus vigilaret. Cumque nocturno silentio longanimiter ambo in oratione persisterent, ecce circa gallicinium noctis B. Apollinaris, his duobus manifeste videntibus, exiit de sub altari, [videt S. Apollinarē e tumulo prodire,] quod in medio ecclesiæ ad honorem beatæ Virginis Mariæ cernitur esse constructum. Visus est autem exire ab orientali parte, illinc videlicet, vbi marmor porphyreticum iacet. Confestim vero tantus splendor totam repleuit ecclesiam, ac si sol fulgoris sui radios intra ipsos parietes cohiberet. Tunc beatissimus Martyr sacerdotalibus infulis mirabiliter exornatus, aureum in manu portans thuribulum, cuncta ecclesiæ incensauit altaria: & hoc facto, statim vnde exierat rediit, & mox omnis ille splendor prosequens apparere cessauit. Cœpit itaque Conuersus Romualdo, durus nimirum exactor, vehementer insistere, &, vt impleret quod vltro promiserat, anxie postulare. Cumque Romualdus adhuc resisteret, [idq; secundo:] & eamdem visionem cernere denuo flagitaret; alia nocte similiter in oratione persistunt, & beatum Martyrem per omnia, sicut prius, adspiciunt. Vnde etiam postmodum, si de corpore prædicti Martyris aliquando quæstio oriretur, Romualdus penitus affirmabat, in ipsa ecclesia esse reconditum: & quamdiu vir sanctus vixit, hoc proferre testimonium non cessauit.

[6] Habebat quoque Romualdus consuetudinem, ante præcipuum altare ecclesiæ orationi frequenter incumbere, ibique postquam Fratres abscederent, multis Deum satagebat gemitibus exorare. [petit habitum religiosum] Dumque hoc quadam die post visionem attentius faceret, tanto mox diuini amoris igne mentem illius Spiritus sanctus accendit, vt in fletum repente prorumperet, vberes lacrymarum riuos restringere non valeret, monachorum se pedibus prostratus aduolueret, tradi sibi monachicum habitum inenarrabili desiderio flagitaret. Monachi vero dum patris eius duritiam metuunt, conuersioni illius aditum pandere non præsumunt. f Honestus autem, [& Episcopi commēdatione obtinet.] qui tunc Rauennæ Archiepiscopalem Cathedram obtinebat, olim Classensis cœnobij Abbas extiterat. Hunc ergo Romualdus impiger adiit, eique omne sui cordis desideriū patefecit. Qui alacer factus, castæ concupiscentiæ exhortationis stimulos addidit, Fratribusque vt eum suo collegio incunctanter asciscerent, imperauit. Huius itaque patrocinio cœnobitæ suffulti, Romualdum intrepida securitate suscipiunt, eique sanctæ conuersationis habitum tradunt.

[Annotata]

a Alij Saxorum familia ortum scribunt, quæ ab Grimoaldo, Duce Beneuentano, dein Longobardorum Rege suum repetit genus; vt videre est apud Augustinum, Florentinum Siluanum, Razzium &c.

b Addit Siluester Maurolicus, ibi duos aut tres dies hærere solitum.

c Maurolicus ait, casu adfuisse vna cum patre, vt ne ipsi quidem patri cædem videatur adscribere.

d Huius monasterij sæpius infra fiet mentio. Actum de Classe oppido 31 Ianuarij, ad Vitam S. Geminiani Ep. Mutinensis cap. 4 nu 15 litt. b & 1 Februarij in Vita S. Seueri Ep Rauenn.

e Colitur S. Apollinaris Rauennatium Apostolus 23 Iulij.

f Honestus an. 971 vel 970, Petro II vltro cedenti suffectus, obiit an. 983. Actum de eo supra.

CAPVT II
S. Romualdi vitæ eremiticæ tirocinium sub Marino: mox magisterium. Petri Urseoli Ducis Venetiarum conuersio.

[7] In eo igitur monasterio triennium fere transegit. Sed cum ibi cerneret nonnullos per lata gradientes, remissius viuere, sibi autem arduam perfectionis semitam, quam mens dictabat, arripere non licere; quid sibi agendum esset, sollicite in semetipso cœpit inquirere, multisque cogebatur cogitationum fluctibus æstuare. Præsumebat autem leuiter conuersantium vitam dure corripere, & sæpe ad eorum confusionem præcepta Regulæ in testimonium conuocare. Cumque in redarguendis eorum vitiis vehementer insisteret, [monachos negligentes increpans,] illi autem iunioris & nouitij verba pro nihilo deputarent; tandem hoc opprobrium non ferentes, dum propriam emendare vitam despiciunt, de corripientis morte tractare cœperunt. Solebat denique Romualdus per noctem ceteris Fratribus maturius surgere, & si oratorij adhuc ianua clausa esset, intra ipsum dormitorium in orationibus excubare. Erat autem prædictum ædificium more solarij alte ædificatum. [necis periculum incurrit:] Hoc itaque inuenerunt filij Cain, diabolo dictante, consilium, vt dum Romualdus ante alios solito more consurgeret, ipsi eum per solarij speculam, verso deorsum capite, in terram præcipitarent. Quæ res postquam Romualdo per conscium conspirationis innotuit, ille iam de cetero intra cordis cubiculum, clauso oris ostio, orans Patrem suum, imminens periculum deuitauit. Hoc itaque modo dum sibi cauit præcipitium corporis, Fratribus, ne in animarum mortem corruerent, barathrum clausit iniquitatis.

[8] Cumque in eius animo perfectionis amor magis ac magis in dies cresceret, nullamque mens eius requiem inueniret, audiuit quia in Venetiarum partibus quidam spiritualis vir esset, a Marinus nomine, qui eremiticam duceret vitam. [post 3 annos abit ad Marinum Eremitā,] Consensu itaque ab Abbate & Fratribus nimirum facillime impetrato, ad prædictum venerabilem virum nauigio discurrente peruenit, & sub illius regimine degere humillima mentis deuotione instituit. Erat autem Marinus inter ceteras virtutes, vir simplicis animi, & sincerissimæ admodum puritatis, nullo quidem magisterio eremiticæ conuersationis edoctus, sed ad hanc solummodo bonæ voluntatis impulsu fuerat incitatus. Porro autem hunc viuendi morem habebat, vt per continuum anni circulū tribus in hebdomada feriis mediam panis buccellam, & pusillum fabæ gustaret: tribus vero vinum & pulmentum discreta sobrietate perciperet. Psalterium quidem per dies singulos totum canebat. [abstemiū sed rudem,] Sed nimium rudis, & nullatenus ordine vitæ singularis instructus, sicut ipse postmodum B. Romualdus hilariter referebat, plerumque de cella exiens, vna cum discipulo passim per latitudinem eremi psallendo spatiabatur, nunc sub ista arbore vicenos, nunc sub illa tricenos, vel quadragenos concinens psalmos. Romualdus autem, quia seculum idiota reliquerat, aperto psalterio, vix suorum versuum notas syllabatim explicare valebat: & hæc oculorum in ima defixio, intolerabilem sibi importunitatem acediȩ generabat. Marinus vero virgam in dextera gerens, Romualdo e diuerso sedenti, sinistram capitis partem sæpissime verberabat. Post multa autem Romualdus graui admodum necessitate compulsus, [& in discipulo castigando seuerum.] humiliter ait: Magister, si placet, a dextro me deinceps tempore percute, quia iam læuæ auris auditum funditus perdo. Tunc ille tantam eius patientiam admiratus, indiscretæ seueritatis temperat disciplinam.

[9] Eodem vero tempore Petrus, cognomine Vrseolus, Dalmatici Ducatus gubernabat habenas. Qui videlicet ad huius fastigium dignitatis ascendere idcirco meruerat, quia decessoris sui, b Vitalis scilicet Candiani, peremptoribus fautor extiterat. [Petrū Vrseolum a Vitalis Candiani nece] Cur autem ille a suis extinctus sit, non abs re esse arbitror, si seruatæ compendio breuitatis exponam. In coniugium namque germanam c Hugonis Magni illius Marchionis acceperat, & æmulatione leuiri suadente, multos ex Longobardiæ & Tusciarum partibus milites, profligatis pecuniarum stipendiis, acquirebat. Hoc autem Venetiarum incolæ non ferentes clam iniere consilium, vt repentino impetu Ducis palatium armati violenter irrumperent, cumque cum omni domo sua in ore gladij absque vlla retractatione necarent. Huius denique conuenticulæ coniuratione comperta, Vitalis Dux nocturnis diurnisque vallatus excubiis, hostiles insidias ad nihilum redigebat. Illis autem hæc & illa tentantibus, sed ad inceptæ factionis effectum attingere non valentibus, tandem visum est, vt domum Petri, quæ Ducis palatio adiacebat contigua, prius incenderent, istoque modo & Ducem caperent, & vniuersa eius domestica concremarent. Istius vero rei experiendæ consensum a Petro, qui eorum consilij particeps fuerat, flagitantes, huius tandem mercedis fœdere d pacti sunt, vt pro vna eius domo, quam igne consumerent, totam illius ditioni Venetiam subderent, [Venetorū Ducem a coniuratis factū, dein compunctum,] & deleto illo, quem exosum habebant, Ducem hunc loco eius protinus subrogarent. Hoc igitur modo Petrus Dalmatici regni adeptus est principatum, qui postmodum ambitionis suæ iam voluptate potitus, respectu Diuinæ gratiæ demum corde compunctus est.

[10] Quidam autem venerabilis Abbas, Guarinus nomine, e ex vlterioris Galliæ finibus, orationis gratia, per diuersas mundi regiones peregrinari solitus erat. Hic quoque ad Ducem veniens, ab eo protinus, [Ducatu & seculo, atque vxore relictis,] vt sibi ad euadendum tanti reatus periculum consultum præberet, exactus est. Accersitis igitur Marino & Romualdo, hoc sibi communi iubetur sententia, vt seculum simul cum ipso, quē per nefas inuaserat, Ducatu relinqueret, & quia ad alienæ dominationis arcem iniuste proruperat, ipse se alienæ potestatis dominio subiugaret. Ille autem, homo nimirum in potestate positus, quia conuersionem suam manifeste facere ausus non est, tutum putauit hoc vtendum esse consilio. Imminente igitur festiuitate sancti cuiusdam Martyris, ex cuius vocabulo basilicam in propria possessione adhuc priuatus habuerat, illic pridie f vxorem suam præmisit, ipse quasi mox secuturus, hoc ei præcipiens, vt & ornatum ecclesiæ accuratissimum prouideret, & secum venientibus sumptuosas epularum delicias in crastinum præpararet. Ipse autem post coniugem remanens, his de suis thesauris, quæ sibi videbantur, ablatis, cum quodam suo familiari, g Ioanne scilicet Gradenico, [ipse, & Marinus Guarinusq; monachum in Gallia faciunt:] qui præfatæ coniurationis conscius fuerat, & cum tribus illis beatis viris, quos præposuimus, nauem adscendit, deinde in Galliam ad monasterium Abbatis Guarini magnus Conuersus aufugit.

[11] Petro igitur & Ioanne monachis in h S. Michaëlis cœnobio factis, Marinus & Romualdus non longe a monasterio degentes, ad singularem vitam, cui adsueti fuerant, reuertuntur. Quibus etiam ipsi iam dicti Fratres, peracto vix annuo spatio, ad perferendam eiusdem solitudinis districtionem, aggregati sunt. Interea Romualdus accenso mentis desiderio, cœpit de virtutibus in virtutes mirabiliter crescere, & reliquos Fratres sanctæ conuersationis gressibus longius anteire, vt iam, quicquid inter Fratres siue de spiritualibus, [redeunt in eremū, vbi Romualdus aliis præest: terram colit, & parce vixit:] siue etiam de corporalibus ipse decerneret, cunctis volentibus, eius omnino sententia præualeret. Ipse quoque Marinus gaudebat Romualdo esse deuotus, cui nuper fuerat ipse prælatus. Per continuum quippe annum Romualdus nihil aliud in cibum habuit, nisi tantum per singulos dies ex vno pugillo elixi ciceris vixit. Tribus vero annis ipse & Ioannes Gradenicus, sarculis terram frangentes, & triticum seminantes, ex manuum suarum labore vixerunt. Qui nimirum dum agriculturam exercebant, pondus ieiunij duplicabant.

[Annotata]

a Marinum Augustinus Florentinus, Razzius, Minius, VVion, Hastiuillius in Catalogo Beatorum Ordinis Camaldulensis recensent. Ferrarius 8 Augusti Sanctum & Martyrem indigetat. Et sane infra nu. 23 dicitur Apuliam versus abiisse,

[S. Marinus M.] ibique postmodum in solitudine habitans. ab Agarenis latrunculis esse interfectus. Lucas Hispanus & Hasteuillius scribunt, cum ad eum venit Romualdus, in paludibus Venetiarum solitarium degisse. Sigonius lib. 7 de regno Italiæ, Rauennatem eum fuisse ait. Augustinus ait 40 annis cum eo in Veneta ditione habitasse Romualdum, nempe vt 120 vitæ annos reperiat. At B. Petrus Damianus nu. 9 scribit eodem tempore (quo nempe sub Marini disciplina is tirocinium ponebat,) Petrum Vrseolum Ducatus gubernasse habenas.

b Sabellicus Decadis I lib. 3, Sigonius de regno Italiæ lib. 7, Petrus Iustinianus hist. Venetæ lib. I non Vitalem Candianum, sed Petrum eius fratrem, tyrannidis consilia agitantem, a furente populo iuterfectum scribunt:

[Petrus & Vitalis Candiani Duces Venetorum.] Vitalem autem Petro Vrseolo, monasticam vitam amplexo, subrogatum. Franciscus Modestus Venetiados lib. 11 Petrum Candianum (quem versus necessitate Cadianum vocat) occisum a populo scribit, sed Vitalem filium regimen suscepisse, vltro dein abdicasse, vix anno transacto, morbo inualidum; vbi vires recuperauit, reliquum tamen vitæ Diuum aris addicasse. Non filius hic Petri IV, sedfrater fuit: quamquam & Vitalis Petro filius fuit, quem pater, (vt Sabellicus ait) Ioanna matre repudiata, initiatum specie religionis abdicauit; sed postea Gradensis Ecclesiæ Antistes fuit.

c Hanc Sabellicus & Iustinianus Waldertam appellant, Pigna in histor. Atestina Valdertam, Sigonius Valdradam. Hugo vero (vt scribit B. Petrus Damianus, Opusculo 57, dissert. 2 de Principis efficio ad Gothifredum Marchionem cap. 3) obtinuit vtramque Marchiam, & quam Tyrrhenum videlicet, & quam mare Adriaticum alluit:

[Hugo Marchio Etruriæ.] sed cum perpenderet, quia propter improbitatem iniuste viuentium, strenue regere vtramque non posset, vltroneæ renuntiationis arbitrio, cessit Imperatori Marchiam Camerini cum Spoletano Ducatu; iuri vero proprio Tusciam reseruauit… Oberrus Marchio, pater eius, Hugonis Regis naturalis filius extitit: qui nimirum Guillam maioris Bonifacij Marchionis filiam, coniugali sibi fœdere copulauit. & cap. 5, Hugo Marchio 50 annis vixit. Obiit autem paullo ante Ottonem III, nempe 21 Decembris, an. 1001. De quo fuse Baronius ad an. 1002. Eiusdem mentio fit infra cap. 5 nu. 27

d Volunt tamen Sabellicus & Sigonius, inuito obtrusam fuisse eam dignitatem: forte veritus inuidiam est, tum cædis malo exemplo a plebe, ipso consentiente, admissæ; tum incendij basilicæ S. Marci, & domorum propinquarum, quas flammæ, ardente Ducali palatio longius sparsæ, absumpserant. Dux tamen creatus, palatium & basilicam, priuato sumptu, & quidem aliquanto maiore,

[Pet Vrseoli Ducis opera.] quam antea, apparatu restaurauit, vti dec. I lib. 4 Sabellicus, & Iustinianus scribunt: sed ille opus vtrumque ab eius filio absolutum ait.

e Sabellicus genere Aquitanum ait fuisse, & Venetias peregre appulisse, vt Diui Marci corpus inuiseret. Petrus de Natal. scribit de terra sancta ad Gallias redeuntem Venetias diuertisse. Eum Vrseolus hospitio suscepit, vt habet Iustinianus, qui Guerrinum appellat.

f Feliciæ ei nomen fuit. Sed qui deserere inuitam & insciam potuit? Sciuerit non inuitam.

[Felicia Vrseoli vxor.] Vnico enim ex ea suscepto filio, de quo infra, vterque perpetuam Deo vouit castitatem, inquiunt Sabellicus & Iustinianus; incorruptoque, (vt hic addit) calcatis rebus humanis, animo, cælestium bonorum solum contemplatione gaudebat. Plura vterque scriptor de Vrseoli virtute narrat. Hæc si vera, falsum igitur quod VVion II Ianuarij, ex quadam Inscriptione retulit, Gradonicum & Maurocenum Vrseoli generos fuisse.

g Ioannem Gradonicum vocat Sabellicus, alterumq; socium adiungit Ioannem Maurocenum: sed hunc ait postea Venetias reuersum, annuente Memo Duce cœnobium Benedictinum condidisse.

h Hoc esse suspicor monasterium S. Michaëlis in eremo, vel ad Eremum,

[Vrseolus in monasterio S. Michaëlis de Eremo monachus factus, non in mōte Tumba,] vulgo en l'Erm, aut en l'Er, quod Eblus, siue Eubalo, Episcopus Lemouicensis, frater Guilielmi Ducis Aquitaniæ, agnomine Capitis stupei, paullo ante restaurarat, in eo deinde sepultus: vti Ioannes Bestius in historia Comitum Pictauen. & Ducum Aquitaniæ ex veteribus monumentis tradit. Est in inferiore, seu maritimo Pictonum districtu, prædiues etiamnum abbatia. Ordinis Benedictini, diœcesis Lucionensis. Archangelus Hastiuillius monasterium S. Michaelis, in quo religiosæ vitæ tirocinium positum ab Vrseolo, putauit esse quod in monte Tumba vocatur, in Normannia situm, siue in periculo maris; ipse in terriculo habet, incuria typographi. At FranciscusMaurolycus cœnobium illud in Gasconia locat. Arnoldus VVion Ligni Vitæ lib. 3 ad II Ianuarij eumq; secutus Hugo Menardus Vrseolum obiisse scribunt, in Vasconia monasterio S. Michaëlis de Cusano. Citat VVion inscriptionem an. 1572 positam Venetiis præ foribus xenodochij in priuatis Vrseoli ædibus constituti, & volumen quoddam Italicum de rebus Venetis. Vtrobique, in monasterio S. Michaëlis de Cusano factus esse monachus dicitur: VVion in Vasconia addidit. [vel in Cusano apud Catalanos.] Inscriptionis auctorem, scriptoremq; Italici voluminis, illud fefellit, quod legissent Cusanum S. Michaëlis monasterium; quod tamen non in Vasconia, sed in Catalania situm, vti 5 Ianuarij diximus, cum de S. Flamidiano ageremus. At non ibi Vrseolus & Romualdus vixere: qui enim alioquin hic cap. 4 nu. 21 ex intimis Galliarum finibus Rauennam venisse diceretur; & cap. 2 nu. 10 Guarinus Venetias ex vlterioris Galliæ finibus? Optime Saussaius, in Aquitania vixisse Vrseolum tradit in Martyrol. Gallicano ad II Ianuarij, vbi eius natalem consignat, vt infra ad cap. 4 litt. b dicemus.

CAPVT III
S. Romualdi tentationes, vitæ austeritas, miracula.

[12] Impugnabat tamen diabolus Romualdum multis & variis tentationum immissionibus, maxime initio conuersionis, mentemque eius per multa vitiorum incentiua raptabat, modo illi in memoriam reuocans, quæ & quanta, vtputa vir strenuus, in seculo acquirere potuit; [tentationes varias patitur,] modo quæ ingratis propinquis necdum post se concupiscibiliter hæreditanda reliquit; modo parua nimis & nullius meriti esse, quæ faceret, accusabat: modo tanti laboris horrorem incutiens, longæ vitæ spatium promittebat. O quam sæpe cellulam eius percutiens, eum, cum adhuc vix obdormisceret, excitauit, & quasi iamiam imminente crepusculo, per totam noctem vigilando deduxit! [& vexationes dæmonum:] Per continuum ferme quinquennium super pedes eius & crura diabolus nocturno tempore iacuit, & ne huc illucque se facile verteret, typo phantastici ponderis aggrauauit. Quis explicare valeat, [quos dure increpādo abigit,] quot frementes vitiorum bestias pertulit? quam sæpe præsentes iniquos spiritus durissimis increpationibus effugauit? Vnde etiam si Fratrum aliquis silentij tempore cellam eius quauis necessitate compulsus adiret, statim miles Christi paratus ad prælium, solito more, ipsum esse existimans diabolum, claris vocibus increpabat, dicens: [ac subinde pro his Fratres:] Quo tendis modo turpissime? quid tibi in eremo de cælo deiecte? Recede, canis immunde: euanesce, coluber veternose. His igitur & huiusmodi verbis declarabat se cum malignis spiritibus in acie semper assistere, & fidei se armis accinctum, prouocantibus hostibus in campum protinus obuiare.

[13] Contigit autem, vt aliquando librum de Vita Patrum legens, in illum locum incideret, vbi continetur, quod quidam a Fratres per continuam hebdomadam singulariter ieiunantes, [legit Vitas PP.] sabbatorum die pariter conuenirent, ipsoque & Dominico die ieiunij rigorem interponerent, & remissius victitarent. Quem viuendi ordinem statim Romualdus arripuit, [strictum ieiunium assumit:] & in eo quindecim fere annis, vel eo amplius, continua austeritate permansit.

[14] Petrus autem Dux, quia multis educari deliciis solitus fuerat, iamiam sub tam districti ieiunij pondere succumbebat. Vnde se ad pedes B. Romualdi humiliter strauit. Iussus vero vt surgeret, necessitatem suam cum verecundia coactus aperuit: Pater, inquit, [minuit illud Petro Vrseolo, ferre non valenti;] quia magnum corpus habeo pro peccatis meis ex hac paximatij medietate sustentare me non possum. Romualdus igitur fragilitati pie compatiens, consuetæ mensuræ quadram paximatij superaddidit: & sic labenti iam Fratri, ne omnino deficeret, misericordiæ manum tetendit, & ad peragendum bene viuendi iter, quod cœperat, confirmauit. Hunc filius eius sibi æquiuocus, vir valde secundum seculum prudens, aliquando visitauit. Cui pater, nescio vtrum prophetiæ spiritu, seu reuelatione aliqua, quæcumque sibi essent euentura, prædixit: Noui, inquit, fili mi, proculdubio, quia b Ducem te constituent, & prosperaberis. Tu tantummodo satage, vt & Ecclesiis Christi sua iura conserues, & erga subditos alicuius amore vel odio a iustitia non declines. [hic filio futura prædicit.]

[15] Post hæc autem Romualdus iterum legens, quia S. Siluester, vrbis Romæ Episcopus, sabbatorum diem ieiunandum esse, [Romualdus 5 dies per hebdomā,] vt reuera sancti Paschatis vigilias, instituerit, c mox remissionem sabbati in quintam feriam commutauit, & sic infirmorum imbecillitati consulens, longum ieiunium discretione habita facilius reddidit, hanc nimirum viuendi regulam cunctis sectatoribus singularis vitæ præfigens, vt tunc se vnusquisque eremiticæ ieiunium tenere cognoscat, si per hebdomadam triduanas & bibuanas ieiunando, quinta feria & Dominicis diebus olera vel quod cumque liquamen, [& duas Quadragesimas ieiunat, cum suu:] cum gratiarum actione percipiat, exceptis videlicet duabus anni Quadragesimis, in quibus non solum ipse, sed & plerique sui discipuli, totius hebdomadæ soliti erāt continuare ieiunium. Et certe satis congruum erat, vt qui Deum in choro laudare semper studebat & tympano, præcipuas modulationis harmonicæ consonantias, diapason videlicet, & diapente, atque diatesseron, iugiter in aures incircumscripti luminis personaret. Ieiunare autem omnino, hoc est, diem absque vllo cibo transigere, licet id ipse sæpissime fecerit, aliis omnino prohibebat. Dicebat enim, ad perfectionem tendenti hoc adsumme congruere, vt quotidie comedat, & semper esuriat: quatenus hoc modo caro per consuetudinem leuiget, quod graue nouitiis initio conuersionis apparet. Paruipendebat autem, si quis ad tempus magnum quid inciperet, si non etiam in eo longanimiter perseueraret.

[16] [vigilias moderatas,] Vigilias vero temperate & cum magna discretione faciendas maxime suadebat, ne cui fortasse contingeret, vt sopori, peractis nocturnis officiis, consentiret. Sane huiusmodi somnum vir sanctus intantum habebat exosum, vt si quis ei confiteretur, post duodecim psalmorum vigilias, vel maxime circa diluculum obdormisse, nequaquam posset eo die cum eius licentia sacra Missarum solennia celebrare. [sed seuere exigit:] Dicebat etiam, melius esse, si possibile sit, vnum psalmum ex corde & cum compunctione cantare, quam centum cum mentis fabulatione percurrere. Cui autem hæc gratia perfecte data non esset, hortabatur tamen nequaquam desperare, nequaquam vel ab ipsa corporali exercitatione tepescere, donec ipse qui voluntatem dedit, tribuat etiam aliquando facultatem. [cōtra distractiones quid suaderet.] Tantummodo orationis incensum mentis intentio in Deum semel fixa custodiat, quod exterius veniens cogitationum aura perturbat. Vbi enim est intentio recta, contra voluntatem cogitatio veniens non est nimium formidanda.

[17] Quodam vero tempore dum adhuc in Galliæ finibus moraretur, familiarem sibi quemdam habebat agricolam, qui sibi & vtensilia, quibus in cella opus est, aliquando faciebat, & si quid ei opportunum esset, ditior caritate quam rebus, de suæ paupertatis inopia hilariter ministrabat. [rustico ablatā vaccam restitui orat;] Huius vaccam Comes quidam superbus & tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit, eiusque carnes præparari sibi ad prandium cum magna gulæ auiditate præcepit. Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus aggreditur, iacturæ suæ casum clamosis vlulatibus vociferatur, spem suam & suæ domus ablatam esse conqueritur. Sanctus itaque Romualdus ad eumdem Comitem concito gradu nuntium dirigit, & vt pauperi animal suum reddat, humillima supplicatione deposcit. Cuius preces lubricus Comes proteruo spiritu respuit, & quem saporem crassæ vaccæ lumbi potuissent habere, quia ipso die esset gustaturus, [id recusās Comes male perit.] asseruit. Adueniente autem hora prandij, apposita mensa, vaccæ carnes allatæ sunt: & diuinæ vltionis iam imminente sententia, in ipso edendi initio Comes frustum d bouini renis abscindens, sibi in os misit. Quod repente in illius gutture tam immobiliter hæsit, vt nec ad interiora descendere, nec foras eiici vllis conatibus potuisset. Sicque inter suorum manus, intercluso spiraminis aditu, terribili morte necatus est: & vnde contra Dei seruum concupiscentiam carnis explere ad saturitatem voluit, inde iusto Dei iudicio carnalem vitam adhuc ieiunus amisit.

[Annotata]

a Ita apud Palladium cap. 24 Virgo quædam anonyma, & cap. 106 Abbas Elpidius Cappadox Presbyter, in monte Luca apud Iericho habitans.

b Meminere huius vaticinij Iustinianus & Sabellicus. asserit hic, Petro Vrseolo iuniori ob res in Dalmatia præclare gestas, auctumq; Resp. Venetæ imperium, titulum Ducis Dalmatiæ primo omnium delatum:

[Petrus Vrseolus II, Dux Dalmatiæ.] quem tamen B. Petrus Damianus supra cap. 2 nu. 9 etiam parenti tribuit. Vitalis Candianus post Vrseolum 16 mensibus imperauit, dein Tribunus Memus annis 14, demum Petrus Vrseolus II 18 annis.

c Non tam instituit S. Siluester sabbati ieiunium, quod ab Apostolicis temporibus Latini seruarant, quam Græcos eum morem reprehendentes, recte id fieri docuit, vti 31 Decembr. dicemus;

[Ieiunium Sabbati a S. Siluestre defensum.] vbi & refellemus quod in eiusdem Vita nomine Simeonis Metaphrastæ dicitur: Hic autem magnus Pater cum decreuisset, vt in vno Sabbato ieiunarent fideles, in quo Dominus adhuc situs erat in sepulchro, ieiunium abrogauit in reliquis. Hinc in eum sunt exortæ apud Romanos calumniæ, qui patrios eorum ritus tolleret. Habemus certe Græcam eiusdem sancti Pontificis Vitam cum Latinis Actis in hac de ieiunio sanctione consentientem. Plura hac de re leges apud Baronium to. I Annal. ad an. 57 nu. 204 & 205. ac to. 3 ad an 315 nu. 15.

d Pet. de Natal. os subito in gutture raptoris transuertitur, & ille continuo suffocatur.

CAPVT IV
Olibani Comitis conuersio. Petri Vrseoli, Sergij patris, Marini, Io. Gradenici, beata mors.

[18] Alius quidam Comes, a Olibanus nomine, in eisdem Galliarum partibus erat, sub cuius iure monasterium quoque prædicti Guarini Abbatis fuerat positum. [Alium Comitem dānandum prædicit, ni monachus fiat,] Qui sublimi quidem culmine terrenæ potestatis erectus, sed multis erat peccatorum molibus aggrauatus. Hic aliquando Romualdum gratia visitationis adiit, & ceteris extra cellulam manentibus, solus cum solo gestorum suorum seriem narrare, quasi per confessionem, cœpit. Cui vir venerabilis, his quæ ab eo referebantur auditis, respondit, aliter eū saluari minime posse, nisi mundum relinquens, ad monasterium conuolaret. Comes autem mox mente turbatus, ait, quia videlicet sui spirituales viri, qui eius acta cognoscerent, nequaquam ita sentirent, neque tam intolerabilem rem sibi aliquando suaderent. Asscitis itaque Episcopis & Abbatibus, qui secum venerant, cœpit in commune perquirere, si ita res, sicut Dei seruus testabatur, se haberet. Illi autem B. Romualdi sententiam omnes vna voce confirmant; se autem id Comiti eatenus non dixisse, terrore constrictos, excusant. Tunc Comes semotis omnibus, [& persuadet,] hoc cum B. Romualdo secreto valde consilio pepigit, vt ad Cassinum montem sub prætextu orationis pergeret, & in monasterio S. Benedicti diuino se seruitio irreuocabiliter māciparet.

[19] Interea Sergius pater Romualdi monachus efficitur, sed aliquanto post suadente diabolo, factæ conuersionis pœnitens, in Ægyptum redire conatur. Quod protinus monachi cœnobij videlicet S. Seueri, quod nō longius ab vrbe Rauenna est positum, vbi corpore, nō corde Sergius habitabat, B. Romualdo indicare per nuntium studuerunt. Hac ille sinistra relatione perculsus, necessarium esse decreuit, vt Guarinus Abbas & Ioannes Gradenicus, vna cum Comite ad eius conuersationem pergerent; ipse vero pereunti patri quantocyus subueniret. Petrus autem Dux b extremum iam diem feliciter clauserat. His itaque duobus Comitem in eorum fide commisit, [iubetq; deduci Cassinum:] vtrique quidem, sed Ioanni præcipue, qui ei subditus erat, per obedientiam specialiter mandans, vt etiamsi Guarinus abscederet, ipse se numquam a Comite separaret.

[20] Audientes autem illius regionis incolæ, quia Romualdus abire disponeret, nimio mœrore turbati sunt. Et tractantes intra se, [volentibus Gallis, vt vel sic secū retinerent, eum occidere,] qualiter ab hac illum intentione reprimerent, hoc illis tandem potissimum visum est, vt cum missis interfectoribus impia pietate perimerent, quatenus quia eum non poterant retinere viuentem, haberent pro patrocinio terræ vel cadauer exanime. His vero cognitis, Romualdus caput suum vndique decaluauit, & huius rei executoribus ad cellam eius iam appropinquantibus, primo fere diluculo comedere quasi per auiditatem cœpit. Illi autem hoc videntes, dementiam credidere, & arbitrantes mentem læsam esse, [stultitiam simulat:] corpus lædere dedignati sunt. Sic videlicet, sic prudens spiritualis Dauid, insania stultam carnaliter sapientium superauit astutiam. [1. Reg. 21] Nam & volentes peccare cohibuit, &c ad meritorum suorum cumulum sine mortis formidine, mortis periculum declinauit.

[21] Deinde iam libera vti facultate permissus, non equo fultus, non vehiculo deportatus, sed solum in manu ferens baculum, nudis plantis ex intimis Galliarum finibus Rauennam vsque peruenit; [patrē volentem ad seculū redire, seueritate retinet;] ibique patrem ad seculum reuerti volentem reperiens, in ligno pedes eius fortiter strinxit, grauibus eum vinculis alligauit, verberibus duris afflixit, & tamdiu corpus eius pia seueritate perdomuit, donec eius mentem ad salutis statum, Deo medente, reduxit. Sergius igitur, tandem sanæ mentis recepto consilio, quicquid prius retrograda voluntate deliquit, multipliciter postmodum rectis sanctæ conuersationis gressibus emendauit.

[22] Habebat denique inter cetera consuetudinem, ante quamdam Saluatoris imaginem frequenter assistere, ibique peculiarius orans, vberibus lacrymis & multa se cordis contritione mactare. [qui pie dein viuit,]